Consilium ad exsequendam Constitutionem de Sacra Liturgia
Coetus a studiis XX: De libro I Pontificalis
Schemata N. #2
De Pontificali j
De Consecratione Episcopali
n,. 1: In tribus gressibus problemata quae ad instaurationem
Consecrationis Episcopalis pertinent Patribus proponimus.
In parte prima huius schematis de fundamentis
instaurationis agimus, in parte secunda de statu
quaestionis referendum est, in parte tertia quaesita
Patrum iudicio proponimus.
I) De fundamentis instaurationis Consecrationis Episcopalis
n. 2t In praeparatione huius schematis respectum habuimus
1) ad Constitutionem de Sacra Liturgia una cum
Declarationibus Commissionis praeconciliaris,
2) ad ritum Consecratianis Episcopalis nunc vigentem,
3) ad documenta posteonciliaria in quibus de Consecratione
Episcopali actum est.
1) De normis quae in Constitutione de Sacra Liturgia
inveniuntur
n. j:Haec autem sunt, quae Constitutio de Sacra Liturgia decrevit: Art, 25: Libri liturgici quam primum recognoscantur.
- 2
Quoad Pontificale Romanum:
Art. 76: Ritus Ordinationum, sive quoad caeremonias sive quoad textus, recognosrantur. Allocutiones Episcopl, initio ciusque Ordinationis aut Consecrationis, fieri possunt lingua vernacula. In Consecratione Episcopali impositionem manuum fieri licet ab omnibus Episcopis praesentibus.
Quia in istis articulis Constitutionis de Sacra Liturgia de instauratione Consecrationis Episcopalis haud multa
dicuntur, coetus a studiis noster pro suo labore maximi momenti esse censuit normas gener-ales instaurationis
Sacrae Liturgiae, inter quas sequentes speciali modo
enumeérandae sunt:?
Art. 25,1: Ut sana traditio retineatur et tamen via legitimae progressioni aperiatur, de singulis Liturgiae partibus recognoscendis accurata investigatio theologica, historica, pastoralis semper praecedat. Insuper considerentur cum leges generales structurae et mentis liturgiae, tumn experientia ex recentiore instauratione liturgica et ex indultis passim concessis promanans. Innovationes, demum, ne fiant nisi vera et certa utilitas ecclesiae id exigat, et adhibita cautela ut novae formae ex formis iam exstantibus organice quoddammodo crescant,.
Art, 50: Ad actuosam participationem promovendam, populi acclamationes, responsiones, psalmodia, antiphonae, cantica, necnon actiones seu gestus et corporis habitus foveantur, Sacrum quoque silentium suo tempore servetur,
Art. 31: In iibris liturgicis recognoscendis, sedulo attendatur ut rubricae etiam partes fidelium praevideant.
Art, %4: Ritus nobili simplicitate fulgeant, sint brevitate perspicui et repetitiones inutiles evitent, sint fidelium captui accomodati, neque generatim multis indigeant explanationibus. # N Etiam Declarationibus Commissionis praeconciliaris ad
art. nunc 76 momentum speciale attribuendum erat:
a) Desideratur reductio plurium caeremoniarum, una cum suis formulis, praesertim in ordinatione sacerdotali et in consecratione episcopali.
b) Recognoscatur tota traditio instrumentorum et indumen- torum.
ce) Ailocutiones Episcopi ad Ordinandos revisioni subici- antur, ita ut conceptus qui in ipsis continentur magis respondeant officiis et obligationibus nostra aetate in iure praevisis.
d) Item, nonnullae formulae passim in ritibus occurentes, quae disciplinam aut rerum conditionem obsoletam sapi- unt, novis rerum adiunctis accommodentur.
e) Usus linguae fidelibus notae in allocutiontbus Episcopi ad Ordinandos necessarius videtur ad fidelium instructi... onem, ut ita magis directe adducantur ad intelligendam naturam et effectus singulorum Ordinum.
De Ritu Consecrationis Episcopalis nunce vigente
Ritus consecrationis episcopalis nunc vigens, secundum Pontificale KRomanum, in tres partes divisus est:
Pars prima:
(ante Confessionem)
Praesentatio et postulatio Electi (a duobus Episcopis assistentibus); Lectio Mandati Apostolici:
he
IJuramentum Electi;
\N
Examen Electi.
ra +
PRVRS
- à
n. 7: Pars secunda:
(ante versum Alleluia sive ultimum versum Tractus vel
Sequentiae)
1) Brevis allocutio: ‘Episcopum oportet...';
2) Invitatorium: l'Oremus, fratres charissimi...!;
3) Litaniae;
4) Impositio libri Evangeliorum (usque ad traditionem
annuli inclusive);
5) Impositio manuum;
6) Cratio: ‘'Propitiare, Domine...";
7) Praefatio consecrationis: 'Vere dignum... Deus, honor
ommium dignitatum... unguenti rore sanctifica' (pars
);
prima
8) Unotio capitis cum Hymno 'Veni, Creator Spiritus';
9) Praefatio consecrationis: ‘Hoe, Domine, copiose.,,
possit esse devotus' (pars secunda);
10) Unetio manuum eum Antiphona: 'Unguentum in capite,..!
et Ps 132;
11) Benedictio et traditio baculi Pastoralis;
12) Benedictio et traditio annuli;
13) Traditio libri Evangeliorum;
14) Osculum pacis.
n. 8: Pars tertia: (post benedictionem finalem missae)
1) Benedictio et traditio mitrae;
2) Benedictio et traditio chirothecarum;
3) Inthronizatio;
4) Hymnus ‘Te Deum...' (interim Consecratus ducitur...
per Ecclesiam et omnibus benedicit};
5) Antiphona: 'Firmetur manus tua...' et Oratio:
‘Deus, omnium fidelium pastor...!'; ‘
6) Benedictio Consecrati;
7) Polychronia ('Ad multos annos'}).
- 5 -
3) De documentis postconciliariis
Documenta post promulgationem Constitutionis de Sacra
Liturgia edita de consecratione episcopali haec statuerunt:
Art. 69: Manuum impositionem, in Consecratione Episcopali,
omnes Episcopi praesentes, habitu chorali induti, facere
possunt. Verba autem ‘Accoipe Spiritum Sanctum' a Pontific
e
Consecratore et duobus Episcopis Conconsecrantibus tantum
dicantur.
n,10:
Caput: De concelebratione missae in qua Consecratio Episco«
palis confertur:
1235. Electus inter alios concelebrantes,sive in accessuy ad
altare sive in presbyterio, stat: nulla proinde ei paranda
est cappella particularis. Item omnes sacras vestes
albi
coloris, quae pro Missa pontificall requiruntur, iis
excep-
tis quae in ipsa Consecratione benedicendae et ipsi
traden-
dae sunt, in initio sumit,.
124. Episcopi quoque conconsecrantes, si concelebrant,
sacras vestes quae pro concelebratione requiruntur in ini-
tio induunt.
125. Iuramentum, si tune praestandum est, tempore magis
Gpportuno aut etiam in sacristia, immediate ante ipsam
Consecrationem, fieri potest. Hoc in casu tamen postulatio
primi Episcopi conconsecrantis et lectio mandati Apostoli-
ci fiunt initio Consecrationis, ante examen Electi.
126. In ipsa Consecratione conferenda, omnia servantur quae
in Pontificali Romano habentur, Manuum tamen impositio fieri
potest ab omnibus Episcopis präaesentibus, habitu chorali in-
dutis; inter eos tamen praecedunt Episcopi qui in Missa sunt
concelebraturi. Verba autem ‘Accipe Spiritum Sanctum' a Pon-
tifice consecratore et a duobus Episcopis conconsecrantibus
tantum dicuntur.
se
#
128. Dum cantatur vel legitur antiphona ad offertorium cum
suo psalmo, Pontifex consecrator sedet cum mitra in throno
vel in faldistorio et oblationem Consecrati recipit, deinde
manus lavat, surgit et de more procedit ad altare.
- 6-
ee
151.Postcommunione dicta, Consecrator benedicit et imponit Consecrato mitram et chirothecas, et ipsum Consecratum in- thronizat, qui, dum cantatur hymnus Te Deum', omnibus be- nedicit per ecclesiam transeundo, prout habetur in Ponti- ficali,
- Finito hymno, dicitur antiphona 'Firmetur' cum suis versiculis et oratione; qua expleta, Consecrator dicit ‘Dominus vobiscum' et subiungitur 'Îte, missa est'. Tune Consecratus cum mitra et baculo accedit ad Consecratorem, et cantat vel dicit: ‘Ad multos annos'.. Consecrator autem et Episcopi conconsecrates recipiunt eum ad osculum pacis. Demum solus Consecratus benedictionem sollemem impertit, et omnes processionaliter revertuntur in secretarium. IT) 5
ne li: Quia Constitutio de Sacra Liturgia in art. 21 accuratam investigationem theologicam, historicam,
pastoralem de singulis Liturgiae partibus
recognoscendis postulat, nobis visum est summarium
breve investigationum - quasi statum quaestionis -
quaesitis Patribus Consilii proponendis praemittere.
Agimus
1) de ritu sacramentali
2) de ritibus explicativis,
5) de ritibus pareparatoriis,
4) de connexu rituum cum missa, in qua fit
Consecratio Episcopalis.
1) De ritu sacramentali
De Constitutio Apostolica Pii P. XII. ‘Sacramentum
Ordinis' (39.XT.1947) de materia et forma sacramenti
in consecratione episcopali docuit:
î
ss. in Ordinatione seu Consecratione Episcopali
materia est manuum impositio quae ab Episcopo
ccnséecratore fit. Forma autem constat verbis
"Praefationis", quorum haec sunt essentialia
ideoque ad valorem requisita: "Comple in Sacerdote
tuo ministerii tui summam, et ornamentis totius
glorificationis instructum coelestis unguenti rore
sanctifica", 1)
A: De manuum impositione
132
In ritu nune vigente impositio manuum antecedit
orationem ‘Propitiare, Domine, .,..!, quae oratio
1) AAS 40 (1948) 7 ... B =
olim erat litaniarum conciusio; manuum impositio
hune Locum obtinuit per falsam rubricae trans-
criptionem, in qua de manuum impositione, inter
invitatorium 'Oremus, fratres charissimi, ..,..!
nempe et orationem ‘Propitiare, Domine, ...!, uti
patet ex Pontificali Romano-Germanico (saec. X,
med.) ubi in aliquibus manuscriptis etiam oratio
votiva missae pro Consecrando ‘'Adesto, Domiîine, ..,°
et dictum invitatorium ad litanias rubricam de
impositione manuum sequuntur 2),
D
Gratio 'Propitiare, Domine,...' nullo modo ad
ritum sacramentalem pertinet,
Optandum est, ut impositio manuum, i.e., materia
sacramenti, immediate praefationem conse ionis,
lormam nempe sacramenti, antecedat,
na, dd: b} De verbis lAccipe Spiritum sançtum!
quee ad manuum impositionem dicuntur inves
historien docet, hane formulam per FPontificale
Guilelmi Lurandi (saec, XIII ex.) in Conse-
crationem Episcopalem introductam esse 5),
Quia haec verba secundum Constitutionem Apostoiïi
Lucam ! ‘Sacramentum Ordinis' ad ritum sacramentalem
non pertinent, immo in érrorem ducunt, ac si igebtis
verbis Episcopus consecraretur, omittantur,
B:_ De praefatione consecrationis
n. 15: a) De duobus partibus praefationis
In ritu nune vigente praefatio consecrationis in
duas partes scissa est; unatio capitis, (una cum
Hymmo ‘Veni, Creater Spiritus') prae ationem in
2jef. ©. Vogel, - R, Elze, Le Pontifical romanc-germani
que du deuxième siècle. CittÀ del Vaticano 196%:
Ïl, 216 s.
. 5) cf, M. Andrieu, Le pontifical romain au moyen-âge
III: Citth del Vaticano i9ShO, p. 32; cf. V, lLeroquais,
Tes pontificaux manuserits .., Paris 1937, I,p.LXXXVIL,
terrumpit, Unetio capitis (saec. VII in liturgia
Hibernensis primo testata Hi praefationem
introducta est in ritu gallo-franco saec, IX,
med,
5) . Hoc evenit ex una parte, quia textus prae-
fationis: .., coelestis unguente rore (olim
fluore 6), sanctifica | allusionem ad hune ritum
praebere videbatur, ex altera parte quia theologis
illius aetatis unetio capitis maioris momenti esse
videbatur quam impositio manuum,
Constitutio Apostolica ‘Sacramentum Ordinis ! cer
titudinem de ritu sacramentali nobis praebuit; ex quo
sequitur unctionem capitis ritum explicativum
(etsi magni momenti) esse. Convenit ergo ut post
impositionem manuum tota praefatio consecrationis
proferatur et tum unetilo capitis sequatur.
nm, 16: b) De modo proferendi verba praefationis
Comple... _sanetifiea'
Ex decreto SCRit (20.11.1950) Ÿ) verba essentialia
et ad valorem requisita, formula nempe: ‘Comple ...
sanctifica' dicuntur sine cantu. Hase solutio minus
apta videtur, quia stylo liturgiae contradicit,
Si nempe verba maximi momenti ex aliis extollenda
sunt, liturgie via contraria procedit: e.gr. in
ritu servando in concelebratione missae (7.111.1965)
perhibentur ’Cantus pro concelebratione! pro parte
centrali Canonis, ita ut 'eadem pars possit etiam
cantu proferri'. ‘Cantus' etiam ‘unice ad formulas
4) ef, R. Kottje, Studien zum EinfluB des Alten Testamen-
tes auf Renht und Liturgie des frühen Mittelalters,
Bonn 1964, 9g9s, ' ,
5) cf. M. Andrieu, Le sacre épiscopal d' apres Hincemar
de Reims: RHE 48 (1953) p, 40-51,
6) cf, L.C. Mohlberg, Sacramentarium Veronense.,, Roma
1956 p. 119 (fluore}); H. Lietzmann, Das
Sacramentarium Gregorianum .., Minster/W. 1921,
p. 6 (flore).
7) AAS 12 (1950) 148 58,
- 10 —
- 10 -
"Qui pridie”, "Simili modo" et "Haec quotiescumque
feceritis”, immo ad sola verba consecrationis
limitari potest 8),
Ex hoc exempio elucet modum proferendi verba essen...
tialia formae sacramentalis sine cantu minus aD-
tum esse, Optandum est, ut tota forma sacramen-
talis, tota praefatio nempe consecrationis, in
cantu proferatur.
17: c} De_textu prasfationis consecrationis_
Quoad textum praefationis consecratoriae haec dicenda
esse videntur: Sacramenta secundum notum illud adagium
id efficiunt, quod significant, Ut signa .., etiam
ad instructionem pertinent, Fidem non solum
Supponunt, sed verbis et rebus etiam alunt, ro
borant, exprimunt; quare fidei sacramenta di-
euntur 19).
Ideo etiam, immo praesertim praefatio consecra-
tlonis dé gratia et munere episcopali puneta essen-
tialia exprimere deberet,
Secundum Constitutionem ‘Lumen gentium' episcopi
sunt successores Apostolorum: Episcopi igitur
communitatis ministerium .,. susceperunt, locc
Dei praesidentes gregi, cuius sunt pastores, ut
doctrinae magistri,sacri cultus sacerdotes, guber-
nationis ministri. Proinde docet Sacra Synodus
Épiscopos ex divina institutione in locum ApO-
stolorum successisse tamquam Ecclesiae pastores, ., 10).
‘Pastores ad pascendum dominiceum grégem electi,
ministri Christi sunt et dispensatores mysterio-
rum Dei, quibus concredita est testifitatio Evan-
gelii gratliae Dei atque ministratio Spiritus
justitiae in gloria.! 11)
8) Ritus servandus in concelebratione missae. Editio
typica. Typis Polyglottis Vaticanis 1965, p. 81.
9) Const, d. 8, Liturgia, art. 59
O) Art. eu
1) Tbid., art. 21
fEpiscopalis... consecratio, cum munere sancti ficandi, munere quoque confert docendi et regendi... Ex traditione enim, quae praesertim liturgicis
ritibus et Ecclesiae tum Orientis tum Occidentis usu declaratur, perspicuum est manuum impositione et _ verbis consecrationis gratiam Spiritus Sancti
Îita conferre et sacrum characterem ita imprimi
ut Episcopi,., ipsius Christi Magistri, Pastoris
et Pontificis partes sustineant et in eius persona
agant”? 12), Tamvero fatendum est, in praefatione consecra-
toria liturgiae romanae de hac theologia muneris episcopalis, a Concilio in art, cit. adumbrata
et in sequentibus articulis evoluta, valde pauca
inveniri.
Pars prior, scilict anamnetica praefationis, quee
Verba essentialia' continet, loquitur tantum de summo sacerdotio, et quidem modo sat onusto et intricato,
exemplum typicum inveniens in vestibus sascerdotalibus
et in unctione Aaronis.
Pars altera praefationis, in qua dona pro Consecrando
a Deo impetrantur, praeter aliqua, quae omni
fideli optabilia sunt, et alia, quae hodie male
sonant (‘Qui maledixerit ei, sit ille maledictus') vel aliquomodo obscure intelliguntur ('ministerium reconciliationis.,, in virtute signorum et
prodigiorum'}) loquitur etiam de muneribus sacer- dotalibus, de ministerio nempe reconciliationis
et de potestate clavium in remissionem peccatorum;
insuper habentur allusiones de muneribus praedi-
candi, regendi et pascendi, ’
Nullibi vero sermo ocourrit e.gr. de successione
Apostolorum et quod Episecopi sunt ministri Christi,
cuius partes sustinrent,.
Ibid.
Cum autem praefatio, quae conflata este duokbus.
orationibus consecratoriis, romana nempe et gal-
lica 15), iam valde longa sit, non expedit, ut adhuc amplificetur.
Quae cum ita sint, examini subici debere vide-
tur quaestio, utrum substitui possit alius
textus, qui exprimat melius theologiam munerum
episcopalium, Qui textus aut de novo exarandus
esset aut symendus e fontibus antiquis, utique
forsitan hic vel illuc leviter mutandis.
Imprimis sese offert oratio consecratoria Tradi-
tionis Apostolicae S, Hippolyti Romani saec IIT.
ineunte seripta 14), Illa oratio cum sua intro- ductione in articulis citatis Constitutionis de
Ecclesia bis citatur 15), Quod malus est: usque hodie in ordinatione episcopi Coptorum 16) et in forma evoluta qualem induit in Testamento Domini 17), in liturgia ordinationis Syrorum occidental ium in
honore habetur,
cf. A.-G, Martimort, L'église en prière. Paris 1961 p. 496, 506; textus romanus cf. H. Lietzmann, 1.c., p. 50
B. Botte, La tradition apostolique de Saint Hippolyte. Münster/W. 196%, p. 6-10: cf. appendicem huius schematis,
Art. 21
H. Denzinger, Ritus Orientalium, t. II, Wirceburgi 1864, p. 23-24; 35-34; HBLHO,
Ibid., p. 220-221. Haec formula communis est Syris Antiochenis et Maronitis, = 13 >
C: De functione Episcoporum consecrationem concelebrantium
n. 18: Etsi 'ad consecrationis validitatem unum solum sufficere Episeo- pum... extra dubium est,.., a prigcis tamen Ecclesine temporibus
plures Episcopi huiusmodi Consecrationi adstiterunt 18) . Hic usus
omnino retinendus est. Sed quaestiones oriuntur.
Ritus nunc vigens distinguit quoad episcopos consecrationem epis-
copalem concelebrantes inter Consecratorem principalem et omnes alios
episcopos adstantes ex una parte, ex altera parte etiam inter epis-
copos 'conconsecrantes' et episcopos qui tantum manus imponunt. Quid
faciunt episcopi qui tantum manus imponunt?
Constitutio de Sacra Liturgis hunc
19)
ritum inducens vere non in-
tendit discriminationem, sed in genere signi ostendit veritatem, de
qua Constitutio ‘Lumen gentium': 'Episcoporum est per sacramentum
Ordinis novos electos in corpus episcopale assunere" 20),
Instauratio consecrationis episcopalis in via a Constitutione de
Sacra Liturgia inchohata progredi debet, ne qua discriminatio ori
atur. Restauratio antiqui ritus, impositionis nempe manuum &b omni
bus episcopis adstantîibus adhibendae, tantum gressus primus est.
Nemini non patet, post Constitutionen Apostolicam ‘'Sacramentum Or
dinis', in qua de ritu sacramentali definitive actum est, hune usum
quod nempe episcopi conconsecrantes omnes formulas usque ad tradi...
tionem libri Evangeliorum inclusive una cum Consecratore principali
dicere debent, inutilem esse. Consequenter nemo optat, ut omnes
episcopi, qui manun imposuerunt, omnes istas formulas dicant. Qua
de causa - secundum opinionem nostram - Instructio ad exsecutionem
Constitutionis de Sacra
18) Const. Apost. ‘Épiscoperum Consecrationis': AAS 37 (1945) 131,
19) Art. 76 :
20) Art. 21
= 14 >
= 14
21)
Liturgia recte ordinandam solummodo manuum impositionem ab
omnibus episcopis postulat, non autem formulem ‘Accipe Spiritum
Sanctum',.
Investigatio historica docet, usque ad gaec, XII ex. solum Con- secratorem principalen verba formae, praefationem nempe Conse- crationis, protulisse, ceteris episcopis manus imponentibus, sed orationi consecratoris principalis tacite consentientibus 22),
Etiam in ritibus orientalibus hic modus usque nunc retinetur 22), Videtur ad traditionem antiquam Romanam et universalen reverten
dum esse.
- De ritibus explicativis
Gratiam in ritu sacramentali acceptam et munus susceptum ritus
qui ritum sacramentalem sequntur exprimere deberent, Investigandum est quomodo secundum Constitutionem de Sacra Liturgila et Declara tionem commissionis praeconciliaris instauratio istorum rituum PérRe gi potest 60 fine, ut clarlus exprimant gratlam et obligationes con secrationis,
Art. 69
Cf. Pontificale romano-germanicum, sd. C, Vogel-R,.Elze, 1, @. T 216 ss Pontificale Romanum XII saec.: ed. M. Andrieu, Le Ponti fical Romain... I, 147 ss (in versione secunda (saec,. XII ex.) episcopi assistentes etiam orationem ‘Propitiare! et praefati- oneèm consecrationis dicunt 'voce suppressa'}),
Sic in Ritu Byzantino, cf. J. Goar, Euchologion, sive Rituale Graecorum. Venetiis 1730, p. 2kh, Pro ceteris ritibus ef. H. Denzinger, Ritus Orientalium, t. II, p. 22. 85. 242, 291, 15
Agimus: A) de capitis unctione: B) de manuum unctione: C) de insignium traditione: D) de 1ibri Evangeliorum impositione et traditione; E) de inthronizatione. A: De capitis unctione
Le 20: Supra (n. 15) iam dictum est optandum esse, ut capitis unetio non intra sed immediate post praefationem consecrationie pera gatur,
Ritus unctionis capitis gratiam in consecratione episcopali
acceptam optime exprimit, etsi formula nimis communiter de hace
accepta grabtila loquitur ('Ungatur et consecretur caput tuum
coelesti benedictione, in Ordine Pontificall, In nomine Patris.,.!') ”
Formula ritus clarius significare deberet donum gratiae În conse”
cratione acceptum. Videtur talem formulam inveniri poase din ritu
unctionis manuum (de qua infra agendum erit), in verbis nempe:
‘Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui te ad Ponti ficatuse 2)
sublimari voluit dignitatem, ipse te Chrismate et mysticne deli
butionis liquore perfundat, et spiritualis benedictionie ubertate
foecundet!.
Quae formula, in Pontificali Romano-germanico primo testata®"),
25 a) vel melius: Episcopi.
24) Ed. C. Vogel -R, Elzé I, 220,
= 16
= 16 =
ad unctionem nempe pollicis, forsitan pro.unctione capitis
exarata. est, etsi nullum manuscriptum notum est, quod certi-
tudinem dat de hoc usu29) , Textus tamen optime interpretari
potest de capitis unctione,
Insuper optandum est, ut unctio capitis peragatur liniendo
chrismate solummodo summitatem capitis (vel. si casus fert,
frontem) in forma crucis, Ligatio capitis cum mappula ritus
inutilis est et omittatur,
he 21 B) De manuum unetione
Unctio manuum e ritu Ordinationis presbyteri in ritum Conse...
crationis episcopalis introducta est secundum testes traditionis
Romanae unctio manuum in consecratione episcopali non erat iterane
da, sed nonnisi peragenda erat, sil consecrandus. e Diaconatu ad
Episcopatum promovendus erat26), Unetio ergo manuum in consecrati...
one episcopali est duplicatio. Secundum erga prinoipiumt love
omittantur quae temporum decursu dupiicata fuerunt. 27), omitten—
da est, Unctio manuum in Ordinatione NT tamen peragi debe...
ret chrismate secundum usum antiquiorem® 3; quod et veritas ritus
postulat, quia oleum catechumenorum est oleum baptismatis,
Si manuum unetio in conseeratione episcopali omittitur, Antiphona
‘Unguentum in capite..,' cum suo psalmo ad unctionem capitis cani
posset - saltem si plures consecrandi sunt - loco Hymni ‘Veni,
Creator, Spiritus', qui usque nunce post ritum sacramentalem, per
quem confertur gratin Spiritus Sancti, canitur, itaque locum minus
aptum tenet.
#
25) Cf. M.Andrieu, Les Ordines Romani du haut moyen-êge. Louvain
1931 es: IV, 88, n. k,
26) Cf. OR XXXV, 69: Hac (sc. praefatione consecrationis) expleta
consecrat ei manus si nondum habuit consecratas, ordine quo supra
prefiximus (M.Andrieu, Les Ordines Romani...IV, 45: cf.p.19 8.)
27) Const. d. $. Liturgia, art. 50
28) Cf. B. Kleînheyer, Die Priesterweihe im rëmischen Ritus,
Trier
1962, 122,
= 17 =
17
C) De insignium traditione
Be 22:
in rubricis Pontificalie Romani iam dicitur, ut solummodo adhi-
bendae sint, si insignia non sint benedicta, Optandum est, ut
ad abbreviandum ritum omnes istae benedictiones
tempore opportuno,
ante ipsam actionem sacram, peragantur.
Fe 253: Traditio baculi Pastoralis et traditio annuli maloris momenti sunt ad explicandum munus épiscopale Îin consecratione acceptum,. lEpiscopi' enim ‘'communitatis ministerium susceperunteees loco Dei praesidentes gregi, cuius. sunt pastores, ut. doctrinae magistei, sacri cultus sacerdotes, gubernationis ministri 29), missi 'a Patre familias ad gubernandam familiam suam' 20),
Tan in fontibus saec, V. de baculo Pastorali tractat
um est),
Isidor Hispalensis (+ 636) loquitur de traditione baculi et annuli
in consecratione episcopali 22),
Ex adverso de traditione mitrae et chirothecarum nihil invenitur
in libris liturgicis ante Pontificalem Guilelm
i Durandi (saec.
XIIT ex.)22),
29) Const. ‘Lumen gentium', art. 20,
30) Ibid,, art. 27,
31) Cf. M. Andrieu, Les Ordines Romani... IV, 89 n. 1.
32) . eccLesiasticia officiis II, 5 n. 12: Migne, Patr. lat, 83,
783-784.
33) Cf. Pontificale Romanae Curiae: M+ Andrieu, Le
Pontificeal Ro-
main... TI, 368 (consecratus mitram et chirothecas
sumit in
fine missae sine ulla caeremonia),
= 18 =
= 18 —
n. 24: c) De traditionibus mitrae et chirothecarum
optandum est, ut omittantur, quia ‘rerum conditionem obsoletam
sapiunt 2), quod elucet e formulis rituum: ‘Imponimus, Domine,
capiti huius Antistitis et agonistae tui galeam munitionis et
salutis, quatenus decorata facie, et armato capite, cornibus ut...
riusque Testamenti terribilis appareat adversariis veritatis; etc.'
(ad impositionem mitrae)s ‘Circumda, Domine, manus huius ministri
tui munditia novi hominis, qui de coelo descendit, ut quemadmodum
Jacob dilectus tuue, pelliculis hoedorum opertis manibus, paternam
benedictionem, oblato patri cibo, potuque gratissimo, impetravit.,,
etc,! (ad traditionem chirothecarum).
n. 25: d) De baculi Pastoralis traditione
investigandum esset, an formula in Pontificali romano-germani eo
testificata T);
'Accipe baculum sacri regiminis signum, ut imbecilles consolides,
titubantes confirmes, pravos corrigas, rectos dirigas in viam sa
lutis aeternae, habeasque potestatem eligendi dignos et corrigendi
indignos, cooperante domino nostro Jesu Christo!
munus pastorale episcopi melius exprimeret quam formula (similis
aetatis 6)) nunc vigens.
D: De libri Evangeliorum impositione et traditione
a) De libri Evangeliorum impositione
2 220 020 0 me ous PéeR en dm vu me a Bo A em ms 4m Ou one on ou Do a dam do en
n. 26: Impositio libri Evangeliorum praeclarus est ritus et ergo retinendus, Sed nulla causa invenitur, cur impositio usque ad traditionem annuli inclusive extenditur, !
34) Declarationes commissionis praeconciliaris ad
art. nunc 76, ad à.
35) Cf. ed. C. Vogel-R. Elze I, 222,
36) Ibid,
- 19 =
= 19 =
TInvestigatio historica docet ex antiquissimis temporibus impo-
sSitionem libri Evangeliorum exstitisse 7), sed .solumm
odo. duran
te impositione manuum (et praefatione consecrationis). Etiam
Secundum libros liturgicos recentiores (e. gr. Pontificale Guilelmi
Durandi: saec, XIII ex.) 28) impositio libri Evangeliorum fit 80
lummodo durante manuum impositione et praefatione consecrationis,
Optandum est, ut hic modus restituatur. Ita finis huîius ritus, ex
plicatio nempe oneris in consecratione suscepti, melius exprimitur.
n. 27: b) De libri Evangeliorum traditione
Videtur hune ritum esse retinendum, quia munus episcopale optime
exprimitur, Tn rubricis autem non dicatur 'Consecratus tangat
librum', sed ‘Consecratus (duobus manibus) accipiat librum!',
n, 28: Traditio Libri Evangeliorum immediate post unctionem capitis pere agatur, sequentibus traditionibus annuli et baculi Pastoralis. Haës consecutio rituum immedtate ad ultimum ritum explicativum, &d intronizationem nempe, tendit,
E: De inthronizatione
n. 29: Pontificale Romanum distingüit quoad ritum inthronizationis casum, in quo episcopus in propria ecclesia, et casum, in quo non in Pro pria ecclesia consecratur,
Inthronizatio episcopi in ecclesia aliena consecrati cum veritate
ritus cohaërere non videtur,
n. 30: Inthronizatio episcopi În ecclesia propria consecrati fiat imme- diate post traditionem libri Evangeliorum, annuli et baculi Pasto- ralis, quia et inthronizatio ritus est explicativus; cathedra enim episcopi signum est muneris praedicandi Évangeliun, de quo munere Constitutio ‘Lumen Gentium': ‘Inter praecipua £piscoporum munera emi net praedicatio Evangelsi" 29),
37) B. Botte, Le rituel d'ordination des Statuta Ecclesiae
antiqua:
RTAM 11 (1939) p, 231 - 233,
38) Ed. M. Andrieu, Le Pontifical romain... IIT. 382 85,
39) Art, 25,
- 20 —
= 20 =
n. 31: Post inthronizationem, in fine totius ritus consecrationis Con secratus ad cathedram suam deductus accipiat a ConSsSecratore et
omnibus Episcopis adstantibus osculum pacis et det etiam pres
byteris forte concelebrantibus.
n. 32: Episcopus in ecclesia aliena consecratus in fine totius ritus consecrationis deducatur a Consecratore ad sedem Episcoporum
concelebrantium et sedeat secundum antiquam traditionem Romanam
hac die ‘super omnes Episcopos! + Etiam în hoc casu oseulum
pacis finis est totius ritus consecrationis,
3) De ritibus praeparatoriis
Agimus:
A: De postulatione
B: De allocutione Consecratorie
C: De examine Electi
D: De oratione ritum sacramentalem praeparante
4: De postulatione
n. 35: Postulatio quasi initium totius consecrationis omnino retinenda este
Oritur quaestio utrum Consecrandus Consecratori praesentari debeat
vel a duobus presbyteris vel a duobus episcopis,.
Constitutio de Sacra Liturgia agens de instauratione Liturgiae
inter alia hoc principium generale statuit:
HO) OR XXXIV, 42 (ad, M. Andrieu, Les Ordines Romani.., III, 613).
= PA
= 21 =
In celebrationibus liturgicis quisque, éive minister sive fidelis, munere suo fungens, solum et totum natura et normis liturgicis pertinet 115, id a it, quod ad ipsum ex rei
In ritu eonsecrationis episcopalis nunc vigente duo episcopi, clim ‘assistentes' ab a, 1950 'conconsecrantes! *? nominati, in parte centrali consecrationis vere consecrationem concelebrantes Sunt, durantibus ritibus braeparatoriis autem munere consecrando assistendi funguntur, A Consecratore principali postulant conse- crationem Electi. Sic autem non solum a Consecratore principali, sed etiam + etsi non expressis verbhis - ab omhibus episcopis partem În consecratione habentibus postulant consecrationem, À. e. etiam a Semeétipsis, quod veritati ritue contradicit,
Ut investigatio historica demonstrat, erat antiquus usus Romanus, ut delegati cleri et populi ecciesiae episcopum desiderantis a Consecratore, in hoc casu a Pontifice Romano, conseerationem Electi postularent 3), Hic modus etiam in consecrationibus non a Romano Pontifice collatis servatus est, sicut testatur a plurimis libris liturgiois tn), Postulatio a duobus episcopis proferenda in Ponti ficali romano-germanico (saec. X. med.) primo testata 7) et.a Porn tificali Guilelmi Durandi in liturgiam romanam introdueta eat6),
- Art. 28.
- Cf, Decr. SCRit (20. IT, 1950): AAS 42 (1950) 448 8, H3) Cf. OR KXXIV, 21 88 (ed, M, Andr ieu, Les Ordines Romani.., IIT, 608 ss); OR XXXV B, 1 ss (ibid., IV, 100 ss),
k}) Etiam in Pontificali romano-german ico, in quo modus alter primo invenitur, hic modus testificatur (cf. ed. C. Vogel = R.Elze I, 266 ss): vide etiam: Pont ificale romanum XII saec, (ed. M. Andrieu, Le Pontifical romain... I, 138), Pontificale Romanae Curiae (ibid. IT, 3514 s) Pontificale Guilelmi Duranai (ibid. III, 347 8). 45) Ed, C. Vogel + R. Elze I, 207. ’ LG) Ed. M. Andrieu, Le Pontifical romain... III, 378,
mm PP
= 22 =
B: De allocutione Consecratoris
He 3e In consecratione episcopali nil invenitur de allo-
cutione Consecratoris praeter sententiam unicam:
‘Episcopum oportet ...! (ex antiquo tractatu
‘De of-
ficiis septem graduum ' VII saec. #7),
Constitutio de Sacra Liturgia autem decrevit:
Locus aptior sermonis, utpote partis actionis 1ii-
turgicae, prout ritus patitur, etiam in rubricis
notetur 4 ),
Optandum est, ut in rubricis praescribatur allocu-
tio a Consecratore populo facienda de munere episco-
pali (secundum mentem sententiae dictae "Episcopum
oportet ...') immediate post lectionem Mandati Apo-
stolici, ante examen Electi.
C: De examine Electi
Examen Electi est magni momenti. In facie totius
ecclesiae Electus voluntatem suam aperit munere suo
functurum esse in spiritu ecclesiae. Examen, ergo electi
retinendum est. |
an, 36: Locus aptior examinis esse videtur immediate post
sSermonem Consecratoris de munere episcopali,
DT: Textus examinis videtur abbreviandus esse et abbreviari
posse,. Insuper quaestiones secundae partis, quaestiones
nempe de fide, simpliciores esse deberent, secundum
principium ‘non multa, sed multum'. In omnibus enim
ritibus confessio fidei, si praebenda est, modo
generaliori et simpliceiori praebetur 49),
4
47) Cf. B. Botte, Consummare: Archivum latinitatis medii
aevi 12 (1938) 45
8) Art, 35, n, 2
49) Cf. collationem baptismis renovationem promis-
sionum bâäptismatis in vigilia paschali.
_ 23 _-
Textus quaestionum fidei initium duxit e sic dic-
tis ‘Statutis ecclesiae antiquis! incerti autoris
(possibiliter Gennadii presbyteri Massiliensis ...r » 80)
- 196 ? - 1) et ad controversias huius temporis spentat 5] ) Textus examinis nunc vigens in libris
lituüurgicis gallicis saec. IX primo testatus 52) a 1
Pontificali romano-germanico in jiturgiam roma-
nam introductus est 55).
D: De oratione ritum sacramentalem praeparante
Ut jam dictum est (n. 12) oratio praeparans ritum sa cramentalen, impositionem nempe manuum et praefatio-
mem consecrationis, immediate praecedat.
Invitatorium ‘Oremus, fratres charissimi ...! dica- tur sine conciusione Per Christum ...!, quia non est oratio.
Functio orationis ‘Propitiare, Domine, supplicationi... bus nostris ...!, quae érat olim conelusio Litania- F, À ) rum 7 /, restituatur,
Videtur ad abbreviandum totum ritum consecrationis episcopalis investigandum esse, quomodo litaniae bre.
vicres reddi possint, salvis semper intentionibus specialibus Ut hunc praesentem Eléctum +, quia in istis intentionibus momentum speciale orationis praëparatorii exprimitur,
So) Cf. Ch. Munier, Les Statuta ecclesiae antiqua. Paris 1960, 209 ss, 51) Ibid, 107 ss, 52) CF, E. Martène, De antiquis ecclesiae ritibus, Rouen 1700: lib. I, cp. VIII, art. XI, ordo V (IT, 582-383), ; 55) Cf, ed, C, Vogel - R. Elze I, 207, = 54) Cf, B. Kleinheyer, Die Friesterweihe .,. p. 62 5 {pro ordiratione presbyteri).
Ph à
4) De connexu rituum eum missa, in qua fit consecratio episcopalis
a) Iam in 'Ritu servando in concelebratione missae'
aliquomodo provisum est de connexu rituum consecrationis
episcopalis cum missa (e. gr.: nulla proinde consecrando
paranda est capella particularis) 55), Sed 'Ritus
servandus in concelebratione missae' immediate spectat
ad concelebrationem, non autem ad consecrationem
épiscopalem. Hic ergo etiam alia momenta tractanda
sunt,
ne AO: b}) Videtur omnes et Singulos ritus consecrationis episcopalis uno tractu peragendos esse. Omnes enim ritus consecrationis episcopalis elementa unicae actionis liturgicae sunt et inter se copulantur.
Postulatio tendit ad Mandatum Apostolicum, Mandatum
ad allocutionem, allocutio ad examen, examen ad
orationem praeparantem, omnes autem ritus praeparatorii
ad ritum Sacramentalem. Ritus explicativi (inter quos
etiam inthronizatio) ex altera parte respiciunt ad
ritum sacramentalem; omnes ergo ritus explicativi
immediate ritum sacramentalem prosequi deberent,
Divisio rituum consecrationis episcopalis in tres partes
(ante confessionem, ante ultimum versusm tractis
post Postcommunionem) decursu temporum exorta
a
)
révidenda esse videtur.
55) N. 122 58.
56) In fontibus liturgiae romanae a saec, VILL (OR
XXXTV: ed. M. Andrieu, Les Ordines Romani ... III,
606 55) usque ad saec. XIII (Pontificale Romanae
Curiae: ed. M. Andrieu, Le Pontifical romain ...
II, 351) hic modus testificatus est: die praece-
denti fit examen Electi, die dominica fit ronsecra-
tio. In Pontificali romano-germanico (ed. C. Vogel
- R. Elze I 207) et sequentibus libris liturgicis
etiam die consecrationis ante confessionem fit
examen (alter ‘secundum Gallos'). Tertia pars
consecrationis (post communionem) a Pontificali
Guilelmi Durandi primo testatus est (ed. M. Anârieu,
Le Pontifical romain ... III 388 ss).
- 25 -
- 25
n,. 4l: e) Loceus aptior omnium rituum consecrationis epis- Copalis esse videtur non ante ultimum versum trac- tus 57) sed inter duas partes missae, inter litur- giam nempe verbi et eucharistic am, sicut fit pro Confirmatione 58) et Matrimonio 59), Si intra missam celebrantur. Liturgia enim verbi adducit ad Sacramentum; ad liturgiam autem eucharisticam quasi ad finem suum tendit consecratio episcopalis, per Quam Consecratus instituitur l'oeconumus gratiae Supremae sacerdotii, praesertim in Eucharistia ,., qua continuo vivit et crescit Ecclesia ‘ 60),
n, A2: d) Ritus nune vigens novit orationes rituales, collectam nempe et orationem super oblata et postcommunionem, proprias sub unica conclusione orationibus diei addendas. Sed in his formulis non explicite de consecratione épiscopali agitur. Valde dolendum est liturgiam lectiones proprias de munere episcopali loquentes decursu temporum amississe 61), Videtur optandum esse ut in missali romano inseratur missa propria In Consecratione Episcopi', sicut pro baptismo 62), n. 3%: e) Supra iam dictum est (nn, 29 ss), inthronizationem et ultimum ritum explicativum et ultimum ritum to- tius actionis esse debere. Episcopus in ecelesia
57) Secundum 'Traditionem Apodolicam' S. Hippolyti
Romani consecratio eépiscopalis fit immediate
ante liturgiam eucharisticam (cf. B. Botte,
La
Tradition apostolique .., p. 10).
58) Constitutio de Sacra Liturgia,
art. 71, n. 2:
Litterae Apostolicae ‘Sacram Liturgiam' (25.7.
1964) ad IV; Instructio ad exsecutionem Con-
Stitutionem ... art, 64-66.
59) Constitutio de Sacra Liturgia, art, 78; Instruc-
tio ad exsecutionem Constitutionis .., art. 70:
60) Constitutio 'Lumen gentium', art, 26.
61) OR XXXIV, n. 36: 'Deinde legitur apostolum ad
Timotheum: Karissime, fidelis sermo: si quis epis-
copatum desiderat, bonum opus desiderat, et ce-
es. (ed. M. Andrieu, Les Ordines Romani «.. III
12).
62) Constitutio de Sacra Liturgia
, art. 66. _ 56 .
- 26 =
propria consecratus per inthronizationem locum prae- Sidentialem totius communitatis tenet, Et post in- thronizationem teneat. Optandum est enim, ut tradi- tio antiqua romana 3) quae etiam in Oriente viguit 64) restituatur, secundum quam in concelebratione consecrationem episcopalem sequente Episcopus in
ecclesia propria consecratus sit celebrans principalis. Hic modus magis respondet menti Constitutionis de Sacra Liturgia 65) et etiam menti Constitutionis ‘Lumen gentium' A
Episcopus vero non in ecelesia propria consecratus non sit in concelebratione celebrans principalis, sed, sicut am dictum est (n. 32), primum locum teneat inter allios concelebrantes.
Cf. ‘Traditionem Apostolicam' 8, Hippolyti Romani (ed..B. Botte, La Tradition apostolique ... p. 11)
Cf, Constitutiones Apostolorum VIII 5, 9 :ed,. F.X. Funk, p. #76.
Art, Al: ‘Ebiscopus ut sacerdos magnus sui gre- gis habendus est, a quo vita suorum fidelium in Christo quoddammodo derivatur et pendet. Quare omnes vitam liturgicam dioceseos circa Episco- pum, praesertim in ecclesia cathedrali, maximi faciant oportet: sibi persuasum habentes praeci- puam manifestationem Ecclesiae haberi in pleñna« rise et actuosa participatione totius plebis sanc- tae Dei in iisdem celebrationibus liturgicis, praesertim in eadem Eucharistia, una oratio-in ne, ad unum altare cui praeest Episcopus a suo presbyterio et ministris cireumdatus!.
Art. 26. - 27 -
III: Quaesita Patrum iudicio proponenda
Artequam quaesita distincta de instauratione conse-
crationis episcopalis iudicio Patrum proponemus, con-
spectum generalem rituum consecrationis episcopalis
(instauratae) dare oportet.
1) Conspectus generalis consecrationis episcopalis
(instauratae)
Post liturgiam verbi
a) Praesentatio Electi et postulatio;
b) lectio Mandati Apostolici;
ce) allocutio Consecratoris;
d) examen Electi;
e) Oratio praeparatoria:
Invitatorïium
Litaniae
Oratio litanias concludens.
B: Ritus sacramentalis:
a) Impositio libri Evangeliorum (durante «’impositio-
ne manuum et praefatione consecrationis);
b) unetio capitis;
c) traditio libri Evangeliorum;
d) traditio annuli;
e) traditio baculi Pastoralis:;
f) inthronizatio:;
g) osculum pacis. :
Sequitur liturgia eucharistica,
2) Quaesita
45: Quaesitum I (ef. n. 13):
Placetne Patribus, ut impositio manuum fiat immediate
ante praefationem consecrationis ?
6: Quaesitum IT (cf, n. 1h): Placetne Patribus, ut formula lAcceipe Spiritum Sanctum' utpote duplicatio tollatur ? |
à7 : Quaesitum III (ef. n. 15): Placetne Patribus, ut unctio capitis non intra praefationem sed post illam peragatur ?
48: Quaesitum IV (ef. n. 16): Placetne Patribus, ut etiam verba essentialia praefationis canantur ?
49: Quaesitum V (ef. n. 17): | Placetne Patribus, ut investigetur, quomodo praefatio consecrationis theologiam episcopatus secundum
Constitutionem ‘Lumen gentium' melius exprimat ?
50 : Quaesitum VI (ef. n. 18):
Placetne Patribus, ut solus Consecrator principalis
praefationem et omnes alias orationes et formulas 7 LU
proferat, ceteris Episcopis tacite consentientibus ?
51: Quaesitum VII (ef. n. 20): Placetne Patribus, ut investigetur, quomodo formula unctionis capitis magis apta fiat ad exprimendum donum
in Consecratione episcopali acceptum?
62: Quaesitum VIII (ef. n. 21):
Placetne Patribus, ut unctio manuum cum iam in
ordinatione Presbyteri peracta sit, in’ consecratione
episcopi omittatur ?
- 29 -
535: Quaesitum IX (of..n. 22): Placetne Patribus, ut benedictiones (annuli et baculi Pastoralis) anticipentur quasi privatim, solis traditionibus insignium intra consecrationem
remanentibus ?
Queesitum X (cf. n. 2h):
Placetne Patribus, ut traditiones mitrae et
chirothecarum supprimantur ?
55: Quaesitum XT (cf. n. 25):
Placetne Patribus, ut investigetur, quomodo formula
ad traditionem baculi Pastoralis magis apta fiat ad
exprimendum munus in consecratione episcopali
acceptum ?
Quaesitum XIT (cf. n. 26):
Placetne Patribus, ut liber Evangeliorum solummodo
durante impositione manuum et praefatione consecrationis
Consecrando imponatur ?
57: Quaesitum XIII (cf. n,. 28): Placetne Patribus, ut liber Evangeliorum immédiate post
unctionem capitis tradatur ?
SE: Queesitum XIV (cf. n. 28):
Plaëetne Patribus, ut annulus et baculus Pastoralis
post traditionem libri Evangeliorum tradantur ? !
Quaesitum XV (of.
n. 29 ss):
Placetne Patribus, ut Episcopus in ecclesia propria
consecratus immediate post traditiones annuli et baculi
Pastoralis ad cathedram suam adducatur, ubi det omnibus
episcopis et etiam presbyteris forte concelebrantibus
osculum pacis ?
- 30
60: Quaesitum XVI (ef, n, 33):
Placetne Patribus, ut investigetur, a quibus
Consecrandus Consecratori praesentari debeat vel
a duobus Presbyteris vel à duobus Episcopis ? °
He 61: Quaesitum XVII (ef. n. 34):
Placetne Patribus, ut rubrica provideat in initio
ritus allocutionem Consecratoris principalis de munere
episcopali ? É
nm, 62: Quaesitum XVIIT (cf. n, 37):
Placetne Patribus, ut investigetur, quomodo examen
Electi ex una parte aptius fiat conditionibus nostri
temporis et ex altera parte brevius fiat ? Pa:
Quaesitum XIX (cf. n. 38):
Placetne Patribus, ut investigetur, quomodo lLitaniae
breviores, redai possint 7?
LE QUE Quaesitum XX (ef, n. HO s):
Flacetne Patribus, ut omnes ritus consecrationis uno
tractu inter liturgiam verbi et liturgiam eucharisticam
En
peragantur ?
65: Quaesitum XXI (cf, n. 2):
Placetne Patribus, ut unum formulare vel pluria
formuleria missae ‘In Consecratione Episcopi' a
Coetu competente exarentur ?
Fr. Quaesitum XXII (of, n. 43%):
Placetne Patribus, ut Episcopus in ecclesia oropria
consecratus, in fine ritus consecrationis ad cathedram
suam adductus, liturgiae eucharis ticae praesideat ? !