Concilium Tridentinum — Sessio tertia
Celebrata die IV mensis Februarii MDXLVI — De symbolo fidei.
Texte latin établi d'après l'édition critique Canones et decreta sacrosancti oecumenici Concilii Tridentini sub Paulo III, Iulio III et Pio IV pontificibus maximis*, Internet Archive (canonesetdecreta00coun_0). OCR Tesseract du djvu original ; quelques irrégularités de transcription possibles (anatheina pour anathema, figraeutum pour figmentum, etc.) qui n'altèrent pas le sens du texte.*
SESSIO TERTIA,
CE LEBRATA DIL IV. MENSIS FEBRUARII M D X L V I.
DECRETUM DE SYMBOLO EIDEI.
ln nomine sanctae et individuae Trinitatis, Patris, et Filii et Spiritus sancli.
Haec sacrosancla oecumenica et generalis Tridentina syn- odus, in Spiritu sancto legitime congregata, in ea praesi-
S e s s. III. 1) loan. I. 9. — 2) c. 3. C. V. qu. 4. (couc. Tol. XI.) — 3) repe- titum Seg». XXV. extr.
|4
dentibus eisdem tribus apostolicae sedis legatis, niagnitudinem rerum tractaudarum considerans, praesertim earum, quae duo- bus illis capitibus de exslirpandis haeresibus et moribus refor- mandis continentur, quorum causa praecipue est congregata; agnoscens autem cum Apostolo *), non esse siLi colluctatio- nem adversus carnem et sanguinem, sed adversus spirituales
is nequitias in coelestibus, cum eodem omnes et singulos in pri- mis hortatur, ut confortentur in Domino et in potentia virtu- tis eius, in omnibus sumentes scutum fidei 2), in quo possint omnia tela nequissimi ignea exstinguere, atque galeam spei salutis accipiant cum gladio spiritus, quod est verbum Dei. Itaque, ut haec pia eius sollicitudo principiuin et progressum suum per Dei gratiam habeat, ante omnia statuit et decernit, praemittendam esse confessionem fidei, Patrum exempla in hoc secuta, qui sacratioribus conciliis hoc scutum contra omnes haereses in principio suarum actionum apponere consue- vere, quo solo aliquando et infideles ad fidem traxerunt, hae- reticos expugnarunt, et fideles confirmarunt. Quare symbo- lum fidei, quo sancta Romana ecclesia utitur, tanquam princi- pium illud, in quo omnes, qui fidem Christi profilentur, neces- sario conveniunt, ac fundamentum firmum et unicum, contra quod portae inferi nunquam praevalebunt 3), totidem verbis, quibus in omnibus ecclesiis Iegitur, exprimendum esse censuit. Quod quidem eiusmodi est 4) :
Credo in unum Deum Patrem omnipotentem , factorem coeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium, et in unum Dominum Jesum Christum, Filium Dei unigenitum, el ex Pa- tre natum ante omnia saecula, Deum de Deo, lumen de lu- mine; Deum verum de Deo vero, genitum, non factum, con- substantialem Patri; per quem omnia facta sunt; qui propter nos homines et propter nostram salutem descendil de coelis, et incarnatus est de Spiritu sancto ex Maria Virgine, el homo factus est; crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pi- lato, passus et sepultus est; et resurrexit tertia die secun- dum scripturas, et ascendit in coelum, sedet ad dexteram Patris, et iterum venturus est cum gloria iudicare vivos et
&mortuos, cuius regni non erit finis; el in Spiritum sanclum Dominum et vivifcantem , qui ex Patre Filioque procedit; qui cum Patre et Filio simul adoratur et conglorificatur ; qui locutus est per Prophetas; et unam, sanctam, catholi-
Se»». III. 1) Eph. VI. 12. - 2) Ihid. 16. — 3) Matth. XVI. 18. — 4) of. conc. Constaut. 1. c. 4.