Paul III / Jules III / Pie IV · concile-session · 13 décembre 1545

Vingtième session

Vingtième session — prorogation (4 juin 1562)

Pré-Vatican II magistere-extraordinaire-concile-oecumenique
Versions disponibles

Concilium Tridentinum — Sessio vicesima

Quae est quarta sub Pio IV. Pont. Max., celebrata die IV Iunii MDLXII — Decretum prorogationis sessionis.

Texte latin établi d'après l'édition critique Canones et decreta sacrosancti oecumenici Concilii Tridentini sub Paulo III, Iulio III et Pio IV pontificibus maximis*, Internet Archive (canonesetdecreta00coun_0). OCR Tesseract du djvu original ; quelques irrégularités de transcription possibles (anatheina pour anathema, figraeutum pour figmentum, etc.) qui n'altèrent pas le sens du texte.*


Sacrosancta oecumenica et generalis Tridentina synodus, in Spiritu sancto legitime congregata, praesidentibus in ea eisdem apostolicae sedis legatis, propter varias difficultates ex diversis cansis exortas, atque etiam ut congruentius maio- rique cum deliberatione omnia procedant, nempe ut dogmata cum iis, quae ad reformatiouem spectant, simul tractentur et sanciantur, ea, quae statuenda videbuntur tam de reformatione quam de dogmatibus in proxima sessione, quam omnibus in- dicit in diem sextam decimam subsequentis mensis Iulii, de- finienda esse decrevit; hoc tamen adiecto, quod dictum ter- minum ipsa sancta synodus pro eius arbitrio et voluntate, sicnti rebns concilii putaverit expedire, etiam in generali congregatione, restringere et prorogare libere possit et valeat.