Concilium Tridentinum — Sessio vicesima prima
Quae est quinta sub Pio IV. Pont. Max., celebrata die XVI mensis Iulii MDLXII — Doctrina de communione sub utraque specie et parvulorum (IV capita, IV canones) ; Decretum de reformatione.
Texte latin établi d'après l'édition critique Canones et decreta sacrosancti oecumenici Concilii Tridentini sub Paulo III, Iulio III et Pio IV pontificibus maximis*, Internet Archive (canonesetdecreta00coun_0). OCR Tesseract du djvu original ; quelques irrégularités de transcription possibles (anatheina pour anathema, figraeutum pour figmentum, etc.) qui n'altèrent pas le sens du texte.*
Sacrosancta oecumenica et generalis Tridentina synodus, in Spiritu sancto legitime congregata, praesidentibus in ea eis- dem apostolicae sedis legatis, quum de tremendo et sanctis- simo eucharistiae sacramento varia diversis in Iocis errorum monstra nequissimi daemonis artibus circumferantur, ob quae in nonnullis provinciis multi a catholicae ecclesiae fide atque obedientia videantur discessisse, censuit ea, quae ad commu-
nionem sub utraque specie et parvulorum pertincnt, hoc loco 156 exponenda esse. Quapropter cunctis Christi fidelibus inter- dicit, ne posthac de iis aliter vel credere, vel docere vel praedicare audeant, quam est his decretis explicatum atque definitum.
C. I. Laicos et clericos non conjicientes non adstringi iure divino ad communionem sub ulraque specie.
Itaque sancta ipsa synodus, a Spiritu sancto, qui spiritus est sapientiae *) et intellectus, spiritus consilii et pietatis, edocta, atque ipsius ecclesiae iudicium et consuetudinem se- cuta2), declarat ac docet, nullo divino praecepto laicos et clericos non conficientes obligari ad eucharistiae sacramen- tum sub utraque specie sumendum, neque ullo pacto salva fide dubitari posse, quin illis alterius speciei communio ad salutem sufiiciat. Nam, etsi Christus Dominus in ullima coena venerabile hoc sacramentum in panis et vini speciebus iusti- tuit 3) et Apostolis tradidit, non tamen illa institutio et tra- ditio eo lenduut, ut omnes Christi fideles statuto Domini ad utramque speciem accipiendam adstringantur. Sed neque ex sermone illo apud Ioannem VI. recte colligitur, utriusque speciei communionem a Domino praeceptam esse, utcunque iuxta varias sanctorum Patruin et doctorum interpretationes intelligatur. Namque qui dixit *) : Nisi manducaveritis car- nem filii hominis et biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam in vobis, dixit quoque5): Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum. Et qui dixit6): Qui manducat meam carnem el bibit meum sanguinem, habet vitam aeler- 151 nam, dixit etiam7): Panis, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita. Et denique, qui dixit8): Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manel, et ego in illo, dixit nihilominus 9): Qui manducat hunc panem, vivet in aeternum.
C. II. Ecclesiae potestas eirca dispensationem sacramenti eucha- ristiae.
Praeterea declarat, hanc potestatem perpetuo in ecclesia fuisse, ut in sacramentorum dispensatione, salva illorum sub- stantia, ea statueret vel mutaret, quae suscipientium utilitati,
Se»s. XXI. i) Isa. XI. 2. — 2) conc. Constantiens. Sess. XIII. - cf. infr. can. 2 - 3) Matth. XXVI. 26 - 28. Marc. XIV. 22-24. Lnc. XXII. 19. seq. 1 Cor. XI. 24. seq. — 4) loan. VI. 54. — 5) ib. VI. 52. - 6) ib. VI. 55. -
- ib. VI. 52. - S) ib. VI. 57 9) ib. VI. 59.
seu ipsorura sacramentorum veneralioni pro rerum, temporum et locorum varietate magis expedire iudicaret. Id autem Apostolus non obscure visus est innuisse, quum ait: Sic nos existimel homo l) ut ministros Chrisli et dispensatores mysle- riorum Dei, atque ipsum quidem hac potestate usum esse satis constat, cum in multis aliis, tum in hoc ipso sacramento, quum, ordinatis nonnullis circa eius usum: Cetera, inquit 2), quum venero, disponam. Quare agnoscens sancta mater ec- clesia hanc suam in administratione sacramentorum auctori- tatem, licet ab initio Christianae religionis non infrequens utriusque speciei usus fuisset, tamen progressu temporis latis- sime iam mutata illa consuetudine, gravibus et iustis causis adducta hanc consuetudinem sub altera specie communicandi approbavit 3), et pro lege habendam decrevit, quam repro- bare aut sine ipsius ecclesiae auctoritate pro Iibito mutare non licet.
C. III. Totum et integrum Christum ac verum sacramentum sub qualibet specie sumi.
Insuper declarat, quamvis Redemptor noster, ut antea dictum est, in suprema illa coena hoc sacramentum in duabus speciebus instituerit4) et Apostolis tradiderit, tamen fatendum esse, etiam sub altera tantum specie totum atque integrum Christum 5) verumque sacramentum sumi, ac propterea, quod ad fructum attinet, nulla gratia necessaria ad salutem eos de- fraudari, qui unain speciem solam accipiunt.
C. IV. Partrulos non obligari ad comrnunionem sacramentalem. Denique eadem sancta synodus docet6), parvulos usu rationis carentes nulla obligari necessitate ad sacramentalem eucharistiae communionem, siquidem per baptismi lavacrum regeuerati 7) et Christo incorporati adeptam iam filiorum Dei gratiam in illa aetate amittere non possunt. Neque ideo tamen damnanda est antiquitas, si eum morem in quibusdam locis aiiquando servavit. Ut enim sanctissimi illi Patres sui facti probabilem causam pro illius temporis ratione habuerunt, ita certe eos nulla salutis necessitate id fecisse sine contro- versia credendum est.
Seu. XXI. 1) 1 Cor. IV. 1. - 2) 1 Cor. XI. 34. — 3) conc. ConsUntien.. !>ei». XIII, — 4) cf. loc. alleg. pag. antec. not. 3. - 5) cf. supr. Sess.XlII. de ench. c. 3. et can. 3 — fi) cf. infr. eart can. 4. — 7) Tit. III. 5
UO SBSSIO XXI. D E REFOKMAT.
159 DE COMMUNIONE SUB UTRAQUE SPECIE ET
PARVULORUM.
Can. I. Si quis dixerit J), ex Dei praecepto vel neces- sitate salutis omues et singulos Christi fideles utramque spe- ciem sanctissimi eucharistiae sacramenti sumere debere: anathema sit.
Can. II. Si quis dixerit2), sanctam ecclesiam catholi- cam non iustis causis et rationibus adductam fuisse, ut laicos atque etiam clericos non conficienles sub panis tantummodo specie communicaret, aut in eo errasse: anathema sit.
Can. III. Si quis negaverit3), totum et integrum Chri- stum omnium gratiarum fontem et auctorem sub una panis specie sumi, quia, ut quidam falso asserunt, non secundum ipsius Christi institutionem sub utraque specie sumatur: ana- thema sit.
Can. IV. Si quis dixerit, parvulis *), antequam ad annos discretionis pervenerint, necessariam esse eucharistiae com- munionem: anathema sit.
Duos vero articulos alias propositos 5), nondum tamen excussos, videlicet: an rationes, quibus sancta catholica ec- clesia adducta fuit, ut communicaret laicos atque etiam non celebrantes sacerdotes sub una tantum panis specie, ita sint
160 retinendae, ut nulla ratione calicis usus cuiquam sit permit- tendus; et: an, si honestis et Christianae caritati consentaneis rationibus concedendus alicui vel nationi vel regno calicis usus videatur, sub aliquibus conditionibus concedendus sit, et quaenam sint illae; eadem sancta synodus in aliud tempus, oblata sibi quamprimum occasione, examinandos atque de- finiendos reservat.
DECRETUM DE REFORMATIONE. Eadem sacrosancta oecumenica et generalis Tridentina synodus, in Spiritu sancto legitime congregata, praesidenti- bus in ea eisdem apostolicae sedis legatis, ad Dei omnipo- tentis laudem et sanctae ecclesiae ornamentum ea, quae sequuntur, de reformationis negotio in praesenti statuenda esse censuit.
Sess. XXI. 1) cf. supr. ead. c. I. — 2) cf. cap. cit. — 3) cf. supr. c. 3. Sess. XIU. de euch. c. 3. et can. 3. — 4) cf. supr. c. 4. — 5) cf. Sess. XIII. extr. et infr. Sess. XXII. in ilecr. fin.
C. L Episcopi gratis cum ordines conferanl , lum dimissorias et testi- moniales literas dent, pro guibus eorum ministri nihil prorsus , notarii autem quod in decreto praefinitum est accipiant.
Quoniam ab ecclesiastico ordine omnis avaritiae suspicio abesse debet, nihil pro collatione quorumcunque ordinum, etiam clericalis tonsurae, nec pro literis dimissoriis aut testi- 161 monialibus, nec pro sigillo, nec alia quacunque de causa, etiam sponte oblatum, episcopi et alii ordinum collatores, aut eorum ministri quovis praetextu accipiant. Notarii vero in iis tan- tum locis, in quibus non viget laudabilis consuetudo nihil ac- cipiendi, pro singulis literis dimissoriis aut testimonialibus decimam tantum unius aurei partem accipere possint, dum- niodo eis nullum salarium sit constitutum pro officio exercendo. Nec episcopo ex notarii commodis aliquod eraolumentum ex eisdem ordinum collationibus directe vel indirecte provenire possit. Tunc enim gratis operam suam eos praestare omnino teneri decernit, contrarias taxas, ac statuta et consuetudines, etiam immemorabiles, quorumcunque locorum, quae potius abusus et corruptelae simoniacae pravitati faventes nuncupari possunt, penitus cassando et interdicendo, et qui secus fece- rint, tam dantes quam accipientes, ultra divinam ultionem poenas a iure J) inflietas ipso facto incurrant.
C. II. Arcentur a sacris ordinibus gui non habent unde vivere possint.
Quum non deceat eos, qui divino ministerio adscripti sunt, cum ordinis dedecore mendicare, aut sordidum aliquem quaestum exercere, compertumque sit, complures plerisque in locis ad sacros ordines nullo fere delectu admitti, qui variis artibus ac fallaciis confingunt se beneficium ecclesiasti- cum aut etiam idoneas facultates obtinere : statuit sancta syn- odus, ne quis deinceps clericus saecularis, quamvis alias sit idoneus moribus, scientia et aetate, ad sacros ordines pro- moveatur, nisi prius legitime constet, eum beneficium eccle- siasticum, quod sibi ad victum honeste sufficiat, pacifice pos- sidere. Id vero beneficium resignare non possit, nisi facta mentione, quod ad illius beneficii titulum sit promotus; neque ea resignatio admittatur, nisi constito, quod aliunde vivere commode possit; et aliter facta resignatio nulla sit. Patri- monium vero vel pensionem obtinentes ordinari posthac non
Sess. XXI. 1) c. 6. C. T. qn. 1. (Gelas.) c. 8. ead. (cnn«. Chalc.) c. 101. ib. (conc. Tol. XI.) c. 107. ib (Nicol. II. in conc. Rom.) c. 113. ib. (Gregor. VII. in conc. Rom.) cf. c. 14. C. II. qu. 5. et c. 4. X. de sim. V. 3. (Gregor. I.) c. 5. X. eod. (id.) c. 11. 13. eod. (Alex. III.) c. 30. ib. (Innnc. III.) et al.
possint, nisi illi, quos episcopus iudicaverit assiimendos pro necessitate vel commoditate ecciesiarum suarum; eo quoquc prius perspecto, patrimonium illud vel pensionem vere ab eis obtineri, taliaque esse, quae eis ad vitam sustentandam satis sint. Atque illa deinceps sine Iicentia episcopi alienari aut exstingui vel remitti nullatenus possint, donec beneficium ecclesiasticum sufficiens sint adepti, vel aliunde habeant unde vivere possint; antiquorum canonum l) poenas super his in- novando.
C. III. Ratio distributinnes quotidianas augendi praescribitnr ; quibus debeantur ; non servientium contumacia punitur. Quum beneficia ad divinum cultum atque ecclesiastica munia obeunda sint constituta 2) , ne qua in parte minuatur divinus cultus, sed ei debitum omnibus in rebus obsequium praestetur: statuit sancta synodus in ecclesiis tam cathedrali- bus quam collegiatis, in quibus nullae sunt distributiones quotidianae 3), vel ita tenues, ut verisimiliter negligantur, t63 tertiam partem fructuum et quorumcunque proventuum et ob- ventionum tam dignitatum quam canonicatuum, personatuum, portionum et officiorum separari debere, et in distributiones quotidianas converti, quae inter dignitates obtinenles et cete- ros divinis interessentes proportionabiliter iuxta divisionem ab episcopo, etiam tanquam apostolicae sedis delegato, in ipsa prima fructuum deductione faciendam dividantur, salvis tamen consuetudinibus earum ecclesiarum, in quibus non resi- dentes seu non servientes nihil vel minus tertia parte perci- piunt; non obstantibus exemptionibus, ac aliis consuetudinibus, etiam immemorabilibus, et appellationibus quibuscunque. Cre- scenteque *) non servientium contumacia liceat contra eos pro- cedere iuxta iuris ac sacrorum canonum dispositionem.
C. IV. Coadiutores cuiae animarum quando sint assumendi. Ratio novas paroc/iias erigendi traditur.
Episcopi, etiam tanquam apostolicae sedis delegati, in omnibus ecclesiis parochialibus vel baptismalibus, in quibus populus ita numerosus sit, ut unus rector non possit sufficere ecclesiasticis sacramentis minislrandis et cultui divino pera- gendo, cogant rectores, vel alios, ad quos pertinet, sibi tot
Seg». XXI. l)cf. 2. X. de praeb. III. 5. (Epit. Nov. Iul.) c. 4. ib. (conc Lat. III.) c. 16. et 23. ib. (lnnoc. 111.) c. 37. h. t. in Vlto III. 4. (Bonif. VIII.) - 2) cf. c. 15. in Vlto <le resir. I. 3. (Bonif. VIII.) — 3) cf. Sess. XXII. c. 3. de ref. — 4) cf. c. 16. 17. X. de cler. non res. 111. 4. (Greg. IX.) et Sess. XXIII. de ref. c. 1.
sacerdotes ad hoc munus adiungerc, quot sufficiant ad sacra- inenta exhibenda et cultuni divinum celebranduni. In iis vero, in quibus ob locoruin distantiam sive difficultateni parochiani sine magno incommodo ad percipienda sacramenta et divina officia audienda accedere non possunt, novas parochias, etiam invttis rectoribus, iuxta formam constitutionis Alexandri III. l), quae incipit: Ad audientiam, constituere possint. lllis autem ic* sacerdotibus, qui de novo erunt ecclesiis noviter erectis prae- ficiendi , competens assignetur portio arbitrio episcopi ex fructibus ad ecclesiam matricem quomodocunque pertinen- tibus; et, si necesse fuerit, compellere possit populum ea sub- ministrare, quae sufficiant ad vitam dictorum sacerdotum sus- tentandam; quacunque reservatione generali vel speciali vel affectione super dictis ecclesiis non obstantibus. Neque huius- modi ordinationes et erectiones possint tolli nec impediri ex quibuscunque provisionibus, etiam vigore resignationis, aut quibusvis aliis derogationibus vel suspensionibus.
C V. Possunt episcopi facere uniimes perpetuas in casibus a iure permissis.
Ut etiam ecclesiarum status, ubi sacra Deo officia mi- nistrantur, ex dignitate conservetur, possint episcopi, etiam tanquam apostolicae sedis delegati, iuxta formam iuris, sine tamen praeiudicio obtinentium, facere uniones2) perpetuas quarumcunque ecclesiarum parochialium et baptismalium, et aliorum beneficiorum curatorum vel non curatorum cum cu- ratis propter earum paupertatem et in ceteris casibus a iure permissis, etiam si dictae ecclesiae vel beneficia essent gene- raliter vel specialiter reservata aut qualitercunque affecta. Quae uniones etiam non possint revocari, nec quoquo modo iufringi vigore cuiuscunque provisionis, etiam ex causa resig- uationis, aut derogationis aut suspensionis.
C. VI. Imperitis paroc/iis vicarii assignata parte fructuum depu- 165 tentur ; in scandalo perseverantes privari beneficiis possint.
Quia illiterati 3) et imperiti parochialium ecclesiarum rectores sacris minus apti sunt officiis, et alii propter eorum vitae turpitudinem potius destruunt quam aedificant, episcopi, etiam tanquam apostolicae sedis delegati, eisdem illiteratis et
Sm. XXI. 1) c. 3. X. de eccl. aedif. III. 48. et infr. inter conBt. ex ant. iure desumut per conc. Trid. innovatas. — 2) cf. c. 8. X. de excess. prael. V. 33. (Alex. 111. ) et Sess. XIV. de ref. c. 9. Sess. XXIV. c. 13. - 3) cf. c.
- D. XXXVI. (Gelas.) c. 1. D. XXXVIII. (conc. Tol. IV.) c. 18. X. de re- aunc. 1. 9. (Innoc. III.)
COMC. TRIDENT. 8
imperitis, si alias honestae vitae sint, coadiutores aut vicarios pro tempore deputare, partemque fructuura eisdera pro suffi- cienti victu assignare, vel aliter providere possint, quacunque appellalione et exemptione remota. Eos vero1), qui turpiter et scandalose vivunt, postquam praemoniti fuerint, coerceant ac castigent, et, si adhuc incorrigibiles in sua nequitia per- severent, eos beneficiis iuxta sacrorum canonum constitutio- nes, exeruptione et appellatione quacunque remota, privandi facultatem habeanl.
- VII. Episcopi transferant benejicia ex ecclesiis , quae nequeunt restaurari ; alias vero reparari curent ; quid in /ioc seroandum sit.
Quum illud quoque valde curandum sit, ne ea, quae sa- 166 cris ministeriis dicata sunt, temporuni iniuria obsolescant et ex hominum raemoria excidant, episcopi , etiam tanquam apostolicae sedis delegati, transferre possint beneficia sini- plicia, etiam iuris patronatus, ex ecclesiis, quae vetustate vel alias collapsae sint, et ob eorum inopiam nequeant instaurari, vocatis iis, quorum interest, in raatrices aut alias ecclesias locorum eorundem seu viciniorum arbitrio suo; atque in eis- dem ecclesiis erlgant altaria vel capellas sub eisdem invo- cationibus, vel in iam erecta altaria vel capellas transferant cum omnibus emolumentis et oneribus prioribus ecclesiis im- positis. Parochiales vero ecclesias, etiam si iuris patronatus sint, ita collapsas refici et instaurari procurent ex fructibus et provenlibus quibuscunque 2), ad easdem ecclesias quoraodo- cunque pertinentibus. Qui si non fuerint sufficientes, omnes patronos et alios, qui fructus aliquos ex dictis ecclesiis pro- venientes percipiunt, aut, in illorum defectum, parochianos omnibus remediis opportunis ad praedicta cogant, quacunque appellatione, exeraptione et contradictione reraota. Quod si nimia egestate omnes laborent, ad matrices seu viciniores ecclesias transferantur, cum facultate tam dictas parochiales quam alias ecclesias dirutas in profanos usus non sordidos, erecta tamen ibi cruce, convertendi.
C. VIII. Monasteria commendala, in quibus non viget regu/aris ob- servantia, et beneficia quaecunque quotannis ab episcopis visitenlur.
Quaecunque in dioecesi ad Dei cultum spectant, ab or- dinario diligenter curari, atque iis, ubi oportet, provideri
Sess. XXI. 1) cf. c. 13. 14. 15. X. de vita et hon. cler. III. 1. (cnnc Lat. IV.) — 2) c. 1. (conc. Mogunt.) c. 4. (Alex. III.) de eccl. aedif. III. 38.
aequum est. Propterea commendata monasteria, etiam abbatiae, 167 prioratus et praepositurae nuncupatae, in quibus non viget regu- laris observantia, nec non beneficia tam curata quam non curata, saecularia et regularia, qualitercunque commendata, etiam exempta , ab episcopis , etiam tanquam apostolicae sedis de- legatis, annis singulis visitentur ') ; curentque iidem episcopi congruentibus remediis, etiam per sequestrationem fructuum, ut quae renovatione indigent aut restauratione reficiantur, et cura animarum, si qua illis vel eorum annexis immineat, alia- que debita obsequia recte exerceantur ; appellationibus quibus- cunque, privilegiis, consuetudinibus, etiam immemorabili tem- pore praescriptis , conservatoriis , iudicum deputationibus , et eorum inhibitionibus non obstantibus. Et, si in eis vigeret observantia regularis2), provideant episcopi paternis admo- nitionibus, ut eorum regularium superiores iuxta eorum regu- Iaria instituta debitam vivendi rationem observent et obser- vari faciant, et sibi subditos in officio contineant ac mode- rentur. Quod si admoniti intra sex menses eos non visita- verint vel correxerint, tunc iidem episcopi, etiam ut delegati sedis apostolicae, eos visitare possint et corrigere, prout ipsi superiores possent iuxta eorum instituta; quibuscunque appel- lationibus, privilegiis et exemptionibus penitus remotis et non obstantibus.
C. IX. (fuaestorum e/eemosynarum nomea et usus tollitur. Indul- genlias et spirituales gratias ordinarii publicent. Dun de capitulo eleemnsynas gratis accipiant.
Quum multa a diversis antea conciliis, tam Lateranensi 3) 168 ac Lugdunensi, quam Viennensi 4), adversus pravos eleemosy- narum quaestorum 5) abusus remedia tunc adhibita poste- rioribus temporibus reddita fuerint inutilia, potiusque eorum malitia ita quotidie magno tidelium omnium scandalo et que- rela excrescere deprehendatur , ut de eorum emendatione nulla spes amplius relicta videatur : statuit, ut posthac in quibuscunque Christianae religionis locis eorum nomen atque usus penitus aboleatur, nec ad officium huiusmodi exer- cendum ullatenus admittantur; non obstantibus privilegiis, ecclesiis , monasteriis , hospitalibus , piis locis et quibusvis
Seas. XXI. 1) cf. Se«s. VII. de ref. c. 8. Sess. XXIV. de ref. c. 9. Scss. XXV. de regnlar. et mon. c. 20. - 2) cf. Sess. XXV. cap. cit. — 3) c. 62. X. de uoenit. V. 38. — 4) Clem. 2. h. t. V. 9. — 5) cf. Sess. V. de ref. c. 2. Sess- XXV. decr. de indnlg.
8*
116 SESSIO XXn. DE SACRIF. MISS\E.
cuiuscunque gradus, status et dignitatis personis concessis, aut consuetudinibus etiam immemorabilibus. Indulgentias vero aut alias spirituales gratias, quibus non ideo Christi fide- les decet privari, deinceps per ordinarios locorura, adhibitis duobus de capitulo, debitis temporibus populo publicandas esse decernit. Quibus etiam eleemosynas atque oblata sibi caritatis subsidia, nulla prorsus raercede accepta, fideliter colligendi facultas datur, ut tandera coelestes hos ecclesiae thesauros non ad quaestum, sed ad pietatem exerceri omnes vere intelligant.
Inrtictio futurae sessionis.
Sacrosancla oecumenica et generalis Tridentina synodus, in Spiritu sancto legitime congregata, praesidentibus in ea eisdem apostolicae sedis legatis, staluit et decrevit, proximam futurarn sessionem liabendam et celebrandam esse feria quinta post octavam festi Nativitatis beatae Mariae Virginis, quae erit decima septima mensis Septembris proxime fuluri; hoc taraen adiecto, quod dictum terminum, ac unicuique sessioni ,r>« in posterum praefigendum , ipsa sancta synodus pro eius ar- bitrio et voluntate, sicuti rebus concilii putaverit expcdire, etiam in generali congregatione restringere et prorogare libere possit et valeat.