Concilium Tridentinum — Sessio XXIII
Quae est Septima sub Pio IV. Pont. Max., celebrata die XV mensis Iulii MDLXIII.
Vera et catholica doctrina de sacramento Ordinis, ad condemnandos errores nostri temporis a Sancta Synodo Tridentina decreta et publicata sessione septima.
Texte latin établi d'après l'édition critique Canones et decreta sacrosancti oecumenici Concilii Tridentini sub Paulo III, Iulio III et Pio IV pontificibus maximis, Internet Archive (canonesetdecreta00coun_0). OCR Tesseract du djvu original ; quelques irrégularités de transcription possibles (corrigeables manuellement à la lecture).
SESSIO XXIII.
QUAE EST SEPTIMA
S U B P I O IV. P O N T. M A X.,
CELEBRATA DIE XV. MENSIS IULII MDLXIII.
VERA ET CATHOLICA DOCTRINA DE SACRA- MENTO ORDINIS,
AD CONDEMNANDOS ERRORES NOSTRI TEMPORIS A SANCTA SYNODO TRIDENTINA DECRETA, ET PUBLI- CATA SESSIONE SEPTIMA.
C. I. De institutione sacerdotii novae legis. Sacrificium et sacerdotium ita Dei ordinatione coniuncta sunt, ut utrumque in omni lege exstiterit. Quum igitur in novo testamento sanctum eucharistiae sacrificium visibile ex Domini institutione catholica ecclesia acceperit, fateri etiam oportet, in ea novum esse visibile et externum sacerdotium, in quod vetus translatum est1). Hoc autem ab eodem Do- mino Salvatore nostro institutum esse, atque Apostolis eorum- que successoribus in sacerdotio potestatem traditam conse- crandi, offerendi et ministrandi corpus et sanguinem eius. nec non et peccata dimittendi et retinendi, sacrae Iitera6 ostendunt, et catholicae ecclesiae traditio semper docuit.
C. II. De septem ordinibus. Quum autem divina res sit tam sancti sacerdotii ministe- rium, consentaneum fuit, quo dignius et maiori cum vene- ratione exerceri posset, ut in ecclesiae ordinatissima dispo-
Sess. XXIII. 1) Hebr. VII. 12. seqq
sitione plures et diversi essent ministrorum ordines1), qui sacerdotio ex officio deservirent, ita distributi, ut qui iam cle- rieali tonsura insignili essent per minores ad maiores adscen- derent2). Nam non solum de sacerdotibus, sed et de dia- conis sacrae literae apertam mentionem faciunt3), et quac maxime in illorum ordinatione attendenda sunt gravissimis verbis docent, et ab ipso ecclesiae initio sequentium ordinum nomina, atque uniuscuiusque eorum propria ministeria, sub- diaconi scilicet, acolythi, exorcistae, lectoris et ostiarii in usu fuisse cognoscuntur, quamvis non pari gradu; nam sub- diaconatus ad maiores ordines a Patribus4) et sacris con- ciliis refertur, in quibus et de aliis inferioribus frequentis- sime legimus.
C. III. Ordinem vere esse sacramentum. Quum scripturae testimonio, apostolica traditione et Pa- trum unanimi consensu perspicuum sit, per sacram ordinatio- nem, quae verbis et signis exterioribus perficitur, gratiam I9i conferri, dubitare nemo debet, ordinem esse vere et proprie unum ex septem sanctae ecclesiae sacramentis. Inquit enim Apostolus5): Admoneo te, ut resuscites gratiam Dei, quae est in te, per impositionem manuutn mearum. Non enim dedit nobis Deus spiritum timoris, sed virtutis, et dilectionis el sobrietalis.
C. IV. De ecclesiastica hierarchia et ordinatione. Quoniam vero in sacramento ordinis6), sicut et in ba- ptismo et confirmatione character imprimitur, qui nec deleri nec auferri potest, merito sancta synodus damnat eorum sen- tentiam, qui asserunt, uovi testamenti sacerdotes temporariam tantummodo potestatem habere, et semel rite ordinatos iterum laicos effici posse, si verbi Dei ministerium non exerceant. Quod si quis omnes Christianos promiscue novi testamenti sacerdotes esse, aut omnes pari inter se potestate spirituali praeditos affirmet, nihil aliud facere videtur, quam ecclesiasti- cam hierarchiam 7), quae est ut castrorum acies ordinata8), confundere; perinde ac si contra beati Pauli9) doctrinam omnes Apostcli, omnes Prophetae, omnes Evangelistae, omnes
Sess. XXIII. 1) Matth. XVI. 19. Warc. XIV. 22—24. Luc. XXII. 1«. seq Ioan. XX. 22. seq. — 2) cf. infr. can. 2. — 3) Acc. VI. 5. XXI. 8. lTim. 111 8-10.— 4) cf. e. gr.Cyprian. ep. 55.Tertull.de prnescr. I. 41. c. 11. D. XXXII. (Urban. II.) c. 12. ib. (id. in syn. Melpb.) c. 4. D. LX. (id.) c. 9. X. de aet. et qual. et ord. praefic. I. 14. (Innoc. III.) — 5) 2Tim. I. 6. seq. — 6) cf. Sess. VII. de sacr. can. 9. et infr can. 4. — 7) cf. infr. can. 6. — 8) Cant. VI. 3. 9 - 9J 1 Cor. XII. 28. seqq. Eph. IV. 11.
pastores, omnes sint doctores. Proinde sacrosancta synodus declarat, praeter ceteros ecclesiasticos gradus episcopos, qui in Apostolorum Iocum successerunt, ad hunc hierarchicum or- dinem praecipue pertinere, et positos, sicut idem Apostolus ait1), a Spiritu sancto regere ecclesiam Dei; eosque pres- hyteris superiores esse, ac sacramentum confirmationis 2) con- ferre, ministros ecclesiac ordinare, atque alia pleraque per- 192 agere ipsos posse, quarum functionum potestatem reliqui inferioris ordinis nullam habent. Docet insuper sacrosancta synodus, in ordinatione episcoporum, sacerdotum et cetero- rum ordinura nec populi, nec cuiusvis saecularis potestatis et magistratus consensura, sive vocationem, sive auctoritatem ita requiri, ut sine ea irrita sit ordinatio; quin potius decernit, eos, qui tantummodo a populo, aut saeculari potestate ac ma- gistratu vocati et instituti ad haec ministeria exercenda ad- scendunt, et qui ea propria temeritate sibi sumunt, omncs non ecclesiae ministros, sed fures et latrones3) per ostium non ingressos habendos esse. Haec sunt, quae generatim sacrae synodo visum est Christi fideles de sacramento ordinis docere. His autem contraria certis et propriis canonibus in huuc, qui sequitur, modum damnare constituit, ut omnes adiu- vante Christo fidei regula utentes in tot errorum tenebris ca- tholicam veritatem facilius agnoscere et tenere possint.
DE SACRAMENTO ORDINIS.
Can. I. Si quis dixerit4), non esse in novo testamento sacerdotium visibile et externum, vel non esse potestatem aliquam consecrandi et offerendi verum corpus et sanguinem Domini, et peccata remittendi et retinendi5), sed officium tantum et nudum ministerium praedicandi evangelium; vel eos, qui non praedicant, prorsus non esse sacerdotes: ana- thema sit.
Can. II. Si quis dixerit, praeter sacerdotium non esse 19.1 in ecclesia catholica alios ordines6), et maiores et minores, per quos velut per gradus quosdam1) in sacerdotium tenda- tur: auathema sit.
Can. III. Si quis dixerit8), ordinem sive sacram ordi- nationem non esse vere et proprie sacramentum a Christo Domino institutum, vel esse figmentum quoddam humanum,
Set>. XXIII. 1) Act. XX. 28. - 2) cf. Sess. VII. de confirm. cau. 3. — 3) Ioan. X. 1. - i) tf. supr. c. 1. - 5) Matth. XVI. 19. Luc XXII. 19. seq. — 6) cf. supr. c. 2. — 1) (Zosim.) D. LXXVII. c. 3. ib.(Siric) — infr. ead. de ref. c. 13. — S) cf. supr. c. 3.
9*
excogitatum a viris rerum ecclesiasticarum imperitis, aut esse tantum ritum quendam eligendi ministros verbi Dei et sacramentorum : anathema sit.
Can. IV. Si quis dixerit, per sacram ordinationem non dari Spiritum sanctum, ac proinde frustra episcopos dicere: Accipe Spiritum sanctum; aut per eam non imprimi characte- rem; vel eum, qui sacerdos semel fuit, laicum rursus fieri posse: anatheina sit.
Can. V. Si quis dixerit, sacram unctionem, qua ec- clesia in sancta ordinatione utitur, non tantum non requiri, sed contemnendam et perniciosam esse, similiter et alias or- dinis caeremonias: anathema sit.
Can. VI. Si quis dixerit, in ecclesia catholica non esse hierarchiam divina ordinatione institutam, quac constat ex episcopis, presbyteris et ministris: anathema sit. 1M Can. VII. Si quis dixerit, episcopos non esse presby- teris superiores, vel non habere potestatem confirmandi et ordinandi; vel eam, quam habent, illis esse cum presbyteris communem; vel ordines ab ipsis collatos sine populi vel po- testatis saecularis consensu aut vocatione irritos esse; aut eos, qui nec ab ecclesiastica et canonica potestate rite ordi- nati, nec missi sunt, sed aliunde veniunt, legitimos esse verbi et sacramentorum ministros: anathema sit.
Can. VIII. Si quis dixerit, episcopos, qui auctoritate Romani Pontificis assumuntur, non esse legitimos et veros episcopos, sed figraeutum humanum: anathema sit.
DECRETUM DE REFORMATIONK. Eadem sacrosancta Tridentina synodus, reformationis materiam prosequens, haec, quae sequuntur, in praesenti de- cernenda esse statuit et decernit.
G. I. Rectorum ccclesiarum in residendn neg/igentia narie coer- cetur ; animarum curac promdetur.
Quum praecepto divino mandatum sit omnibus, quibus animarum cura commissa est, oves suas agnoscere pro his sacrificium offerre, verhique divini praedicatione, sacramen- torum administratione ac bonorum omnium operum exemplo pascere, pauperum aliaruraque miserabiliura personarura curam 195 paternam gerere, et in cetera munia pastoralia incumbere, qnae omnia nequaquam ab iis praestari et impleri possunt,
S e s ». XXIII. 1) Ioan. X. 14. XXI. 15-17.
qui gregi suo nou invigilant neque assistunt, sed mercenario- rum more deserunt1): saerosancta synodus eos admonet et hortatur, ut divinorum praeceptorum memores factique forma gregis2) in iudicio et veritate pascant et regaut. Ne vero ea, quae de residentia sancte et utiliter iam antea sub fel. rec. Paulo III. sancita fuerunt3), in sensus a sacrosanctae synodi mente alienos trahantur, ac si vigore illius decreti quinque mensibus continuis abesse liceat, illis inbaerendo de- clarat sacrosancta synodus, omnes patriarchalibus, primatia- libus, metropolitanis ac cathedralibus ecclesiis quibuscunque quocunque nomine et titulo praefectos, etiam si sanctae Ro- manae ecclesiae cardinales sint, obligari ad personalem in sua ecclesia vel dioecesi residentiam, ubi iniuncto sibi officio defungi teneantur, neque abesse posse, nisi ex causis et mo- dis infra scriptis. Nam quum Christiana caritas, urgens ne- cessitas, debita obedientia, ac evidens ecclesiae vel rei- publicae utilitas aliquos nonnunquam abesse postulent et exi- gant, decernit eadem sacrosancta synodus, has legitimae ab- sentiae causas a beatissimo Romano Pontifice, aut metropo- litano, vcl eo absente, suffraganeo episcopo antiquiori resi- dente, qui idem metropolitani absentiam probare debebit, in scriptis esse approbandas; nisi quum absentia inciderit propter aliquod munus et reipublicae officium episcopatibus adiunctum, cuius quoniam causae sunt notoriae et interdum repentinae, ne eas quidem significari metropolitano necesse erit. Ad eundem tamen cum concilio provinciali spectabit iudicare de licentiis a se vel a suffraganeo datis, et videre, ne quis eo m iure abutatur, et ut poenis canonicis errantes puniantur. In- terea meminerint discessuri 4), ita ovibus suis providendnm, ut, quantum fieri poterit, ex ipsorum absentia nullum da- ronum accipiant. Quoniam autem qui aliquantisper tantum ab- sunt ex veterum canonum sententia non videntur abesse, quia statim reversuri sunt: sacrosancta synodus vult, illud absentiae spatium singulis annis, sive continuum sive interruptum, extra praedictas causas nullo pacto debere duos aut ad summum tres meuses excedere, et haberi rationem, ut id aequa ex causa fiat et absque ullo gregis detrimento; quod an ita sit, abscedentium conscientiae relinquit, quam sperat religiosam et timoratam fore, quum Deo corda pateant5), cnins opus
Sess. XXIII. 1) Ioan. X. 12. t3. — 2) 1 Petr. V. 2. 3. — 3) cf. sunr. Sess. VI. de ref. c. 1. — i) cf. c. 34. de elect. in Vlto I. 6 (Bouif. VUI.) — Sess. VI. de ref. c. 2. extr. — 5) Psalm. VII. 10.
non fraudulenter agere1) suo periculo teneutur. Eosdem interini admonet et in Domino hortatur, ne per illius temporis spatium, Dominici Adventus, Quadragesimae, Nativitatis, Re- surrectiouis Domini, Pentecostes item, et Corporis Christi diebus, quibus refici maxime et in Doraino gaudere pastoris praesentia oves debeant, ipsi ab ecclesia sua cathedrali ullo pacto absint2), nisi episcopalia munia in sua dioecesi eos alio vocent.
Si quis autem, quod utinam nunquam eveniat, contra huius decreti dispositionem abfuerit, statuit sacrosancta syn- odus, praeter alias poenas adversus non residentes sub Paulo III. impositas et innovatas3), ac mortalis peccati reatum, quem incurrit, eum pro rata temporis absentiae fructus suos non facere, nec tuta conscientia, alia etiam declaratioue non secuta, illos sibi detinere posse, sed teneri, aut ipso cessante per superiorem ecclesiasticum, illos fabricae ecclesiarum aut pauperibus Joci erogare, prohibita quacunque conventione vel 191 compositione, quae pro fructibus male perceptis appellatur, ex qua etiam praedicti fructus in totum, aut pro parte ci remitterentur; non obstantibus quibuscunque privilegiis cui- cunque collegio aut fabricae concessis.
Eadera omnino, etiam quoad culpam, amissionem fructuum, et poenas de curatis inferioribus4) et aliis quibuscunque, qui beneiicium aliquod ecclesiasticum curam animarum habens ob- tinent, sacrosancta synodus declarat et decernit; ita tamen, ut, quandocunque eos causa prius per episcopum coguita et probata abesse contigerit, vicarium idoneum ab ipso ordinario approbandum cum debita raercedis assignatione relinquant. Discedendi autem licentiara in scriptis gratisque concedendaui ultra bimestre tempus nisi ex gravi causa non obtineant. Quod si, per edictum citati eliam non personaliter, contu- maces fuerint, liberum esse vult ordinariis, per censuras ec- clesiasticas, et sequestrationem et subtractionem fructuum, aliaque iuris remedia, etiam usque ad privationem, compellere, nec exsecutionem hanc quolibet privilegio, licentia, familia- ritate, exemptione, etiam ratione cuiuscunque beneficii, pa- ctioue, statuto, etiam iuramento vel quacunque auctoritate confirmato, consuetudine, etiam immemorabili, quae potius corruptela censenda est, sive appellatione aut inhibitione,
Sess. XXIII. 1) Ier. XLVIII. 10. - 2) cf. c. 29. C. VII. qn. 1. (couc. Agath.J - 3) cf. Sess. VI. ite ref. c. 1. - 4) ib. c. 2.
SESSIO XXlll. DE REFORMAT.
etiam inRomana curia, vel vigore Eugenianae l) constitutionis suspendi posse. Postremo tam decretum illud sub Paulo III. 2), quam hoc ipsum in conciliis provincialibus et episcopalibus publicari sancta synodus praecipit; cupit enim quae adeo ex pastorum munere animarumque salute sunt frequenter omni- um auribus mentibusque infigi, ut in posterum Deo iuvante nulla temporum iniuria aut hominum oblivione aut desuetu- dine aboleantur.
C. II. Ecclesiis praefecti consecratioms munus tntra tres tnenses tys suscipiant ; consecratio quo loco peragenda.
Ecclesiis cathedralibus seu superioribus quocnnque no- mine ac titulo praefecti, etiamsi sanctae Romanae ecclesiae cardinaies sint, si munus consecrationis intra tres menses3) non susceperint, ad fructuum perceptorum restitutionem tene- antur; si intra totidem menses postea id facere neglexerint, ecclesiis ipso iure sint privati. Consecratio vero, si extra curiam Romanam fiat, in ecclesia, ad quam promoti fuerint, aul in provincia, si commode fieri poterit, celebretur.
C. III. Episcopi extra aegritudincm per se ordines conferant. Episcopi per semetipsos ordines conferant. Quod si aegritudine fuerint impediti, subditos suos non aliter, quam iam probatos*) et examinatos ad alium episcopum ordinan- dos dimittant.
C. IV. Qui prima tonsura initiandi. Prima tonsura non initientur5) qui sacramentum confir- mationis non susceperint, et fidei rudimenta edocti non fue- 199 rint, quique Iegere et scribere nesciant, et de quibus proba- bilis coniectura non sit, eos non saecularis iudicii fugiendi fraude, sed, ut Deo fidelem cultum praestent, hoc vitae ge- nus elegisse.
C. V. Ordinandi quibus instructi esse debeant. Ad minores ordines promovendi bonum a parocho et a magistro scholae, in qua educantur, testimonium habeant. Hi vero, qui ad singulos maiores erunt assumendi, per mensem ante ordinationem episcopum adeant, qui parocho aut alteri,
S e s s. XXIII. 1) c. 3. de priv. in Ex.tr. com. V. 7. et infra inter cous t. ex antiqu. inre desmnpt. per conc. Trid. innovatas. — 2) Sess. VI. de ref. c. 1. — 3) cf. c. 2. D. LXXV. (cnnc. Chalc.) c. i. D. C. (conc. Ravenn.) supr. Sess. VII. de ref. c. 9. — 4) cf. mfr. c. 8. et 10. — 5) cf. c. 4. de temp. ord. in Vlto I. 9. (Bonif. VIII.) "
SESSIOXXIII. DE REFORMAT.
cui magis expedire videbitur, committat, ut nominibus ac dc- siderio eorum, qui volent promoveri, publice in ecclesia pro- positis, de ipsorum ordinandorum natalibus1), aetate, moribus et vita a fide dignis diligenter inquirat, et literas testimonia- les2), ipsam inquisitionem factam continentes, ad ipsum eui- scopum quam primum transmittat.
C. VI. Aetas quatuordecim annorum ad beneficium ecclesiaslicum requirilur ; guis privilegio fori gaudere debeat. NuIIuspriraa tonsura initiatus aut etiam in minoribus or- dinibus constitutus ante decimum quartum annum beneficium possit obtinere3). Is etiam fori privilegio non gaudeat4), nisi beneficium ecclesiasticum habeat, aut clericalem habitum et 200 tonsuram deferens alicui ecclesiae ex mandato episcopi in- serviat, vel in seminario clericorum, aut in aliqua schola vel universitate de licentia episcopi quasi in via ad maiores or- dines suscipiendos versetur. In clericis vero coniugatis ser- vetur constitutio Bonifacii VIII.5), quae incipit: Clerici, qui cum unicis, modo hi clerici, alicuius ecclesiae servitio vel ministerio ab episcopo deputati, eidem ecclesiae serviant vel ministrent, et clericali habitu et tonsura utantur; nemini quoad hoc privilegio vel consuetudine, etiam immemorabili, suffragante.
C. VII. Rxaminandi sunt ordinandi a viris peritis iuris divini et humani.
Sancta synodus antiquorum cauonumfi) vestigiis inhae- rendo decernit, ut, quando episcopus ordinationem facere dis- posuerit, omnes, qui ad sacrum ministerium accedere volue- rint, feria quarta ante ipsam ordinationem, vel qnando epi- scopo videbitur, ad civitatem evocentur. Episcopus autem, sacerdotibus et aliis prudentibus viris peritis divinae legis ac in ecclesiasticis sanctionibus exercitatis sibi adscitis, ordinan- dorum genus, personam, aetatem, institutionem, mores, doctri- nam et fidem7) diligenter investiget et examinet.
C. VIII. Quomodo et a guo unusquisijue promoveri debeat.
Ordinationes sacrorum ordinum statutis a iure tempo- jni ribus8) ac in cathedrali ecclesia, vocatis praesentihusque ad id ecclesiac canonicis, publice celebrentur; si autem in alio
Sess. XXIII. 1) cf. 5. D. XXIV. (conc. Nannet.) — 2) cf. infr. c. 7. - 3) cf. c. 3. X. de aet. et qual. et ord. praef. I. 14. (Alex. III.) — 4) c. 7. X. de cler. coning. III. 3. (Innoc. III.) — 5) c. un. h. t. in Vlto III. 2. et infra inter const. ex ant. inre desnmpt. per con. Trid. innoiratas. — 6) cf. c. 5. D. XXiy. (conc. Nannet.) — 1) cf. supr. c. 5. — 8) cf. c. 7. D. LXXV. (Gelas.) c. L 2. 3. X. de temp. ord. L 11. (Alex. III.)
SESSIO XXIII. DE REFORMAT. 13»
dioecesis loco, praesente clero loci, dignior, quautum fieri poterit, ecclesia semper adeatur. Unusquisque autem a pro- prio episcopo ordinetur1). Quod si quis ab alio promoveri pelal, nullatenus id ei, etiam cuiusvis generalis aut specialis rescripti vel privilegii praetextu, etiam statutis temporibus permittatur, nisi eius probitas ac mores ordinarii sui testi- inonio commendentur 2). Si secus fiat, ordinans a collatione ordinum per annum, et ordinatus a susceptorum ordinum ex- secutione, quamdiu proprio ordinario videbitur expedire, sit suspensus.
C. IX. Episcopvs familiarem ordinans conferat statim beneficium re ipsa.
Episcopus familiarem suum nou subditum ordinare nou possit, nisi per triennium secum fuerit commoratus, et bene- ficium 3) quacunque fraude cessante statiiu re ipsa illi confe- rat; consuetudine quacunque, etiam immemorabili, in contra- rium non obstante.
C. X. Episcopis inferiores praelali tonsuram cel minores ordines ne conferant , nisi regularibus sibi Subditis ; nec ipsi aut capitula quaecunque dimissortas concedant ; graviori i/t decretum peccantibus poena statuta.
Abbatibus ac aliis quibuscunque quantumvis exemptis non 202 liceat in posterum intra fines alicuius dioecesis consistentibus, etiam si nullius dioecesis vel exempti esse dicantur, cuiquam, qui regularis subditus sibi non sit, tonsuram vel minores or- dines conferre; nec ipsi abbates et alii exempti, aut collegia vel capitula quaecunque, etiam ecclesiarum cathedralium, li- teras dimissorias aliquibus clericis saecularibus, ut ab aliis ordinentur, concedant. Sed horum omnium ordinatio, ser- vatis omnibus, quae in huius sanctae synodi decretis conti- nentur4), ad episcopos, intra quorum dioecesis fines exsistant, pertineat; non obstantibus quibusvis privilegiis, praescriptio- nibus aut consuetudinibus, etiam immemorabilibus. Poenam quoque impositam iis, qui contra huius sanctae synodi sub Paulo III. decretum 5) a capitulo episcopali sede vacante lite- ras dimissorias impetrant, ad illos, qui easdem literas non a
Sess. XXUl. 1) cf. c. 1. D. LXXJ. (conc. Sard.Jc. 2. ib. (Innoc. I.) c. 3. ib. (conc. Nic.) c. 4.ib. fconc. Chalc.) c. 2. D. LXXII. (conc. Cartb. III.) c. 6. seq. C. IX. qu. 2. (conc. Antioch.) c. 9. ead. (conc. Const. I.) C. 10. ead. (Urb. II.) c. 1. de temp. ord. in Vltol. 9. (Clem.IV.) c. 2. ib. (conc Lugd.I.) — 2) cf Sess. XIV. de ref. c. 2. et 3. — 3) cf. c. 2. X. de praeb III. 5. (Epit. Nov. Iul.) — 4) cf. Sess ead. c. 5. 6. 11. 12. — 5) Sess. VII c. 10. de. ref.
13S SESSIO XXIII. DE REFORMAT.
capitulo, sed alj aliis quibusvis, in iurisdictione episcopi loco capituli sede vacante succedentibus, obtinerent, inandat ex- tendi. Concedeutes autein diuiissorias contra formani decreti ab oflicio et beneficio per annum sint ipso iure suspensi.
C. XI. Interalitia in susceplione minorum ordinum , et certa alia praecepta obseroanda. Minores ordines iis, qui saltem latinam linguam intelli- gant, per teniporum interstitia '), nisi aliud episcopo expedire inagis videretur, conferantur, ut eo accuratius quanlum sit buius disciplinae pondus possint edoceri, ac in unoquoque 2G3munere iuxta praescriplum episcopi se exerceant2), idque iu ea, cui adscripti erunt, ecclesia (nisi forte ex causa studio- rum absint), atque ita de gradu in gradum adscendant, ut in iis cum aetate vitae meritum et doctrina maior aecrescat, quod et bonorum morum exemplum, et assiduum in ecclesia ministerium, atque maior erga presbyteros et superiores or- dines reverentia, et crebrior, quam antea, corporis Cbristi communio maxime comprobabuut. Quumque hinc ad alliores gradus et sacratissima mysteria sit ingressus, nemo iis initietur, quem non scientiae spes maioribus ordinibus dignum ostendat3). Hi vero non nisi post annum a susceptione postrerai gradus minorum ordiuum ad sacros ordines promoveaulur, uisi nc- cessitas aut ecclesiae utilitas iudicio episcopi aliud exposcat.
C. XII. Aetas ad maiores ordines requisita ; digni duntaxat assumendi.
Nullus in posterum ad subdiaconatus ordiuem ante vigesimum secundum, ad diaconatus ante vigesimum tertium, ad presbyteratus ante vigesiiuum quinlum aetatis suae an- num promoveatur 4). Sciant tamen episcopi, non singulos in ea aetate constitutos debere ad hos ordines assumi, sed dignos duntaxat, et quorum probata vita senectus sit. Regulares quoque nec in minori aetate, nec sine diligenti episcopi examine ordinentur; privilegiis quibuscunque quoad hoc penitus exclusis.
201 C. XIII. Subdiaconi el diaconi ordinatio qualis , et eorum munus; nulli ordines sacri duo conferantur eodem die. Subdiaconi et diaconi ordinentur habentes bonum testi- monium5), et in minoribus ordinibus iam probati, ac literis
Ses». XXIII. 1) cf. 1. 1. ung. 131. n.6. et infra. c. 13. — 2) cf. infr. c. 17. — c. 3. D. LIX. (Greg. I.) - 3) c.l. 2. D. LIX. (Zosim.) c. 4. ib. (Coeleit.) - 4) Clem. ult. de aet. et qual. et oril. iiraef. I. 6. (Clem. V.) — 5) 1 Tim. III . 7. — «f c. 3. D. LXXVU. (Siric.)
et iis, quae ad ordinem exercendum pertinent, instructi. Qui sperent Deo auctore se continere posse1), ecclesiis, quibus adscribentur, inserviant, sciantque maxime decere, si saltem diebus dominicis et solennibus, quum altari miuistraverint, sacram communionem perceperint. Promoti ad sacrum sub- diaconatus ordinem, si per annum saltem in eo nou sint ver- sati2), ad altiorem gradum, nisi aliud episcopo videatur, ad- scendere non permittantur. Duo sacri ordines non eodem die, etiam regularibus, conferantur 3) ; privilegiis ac indultis quibusvis concessis non obstautibus quibuscunque.
C. XIV. Quinam ad presbyleratum assumendi ; assumptorum munus.
Qui pie et fideliter in ministeriis ante actis se gesserint, et ad presbyteratus ordinem assumuntur, bonum habeaut testi- monium4), et hi sint, qui non modo in diaconatu ad minus annum integrum, nisi ob ecclesiae utililatem ac necessitatem 205 aliud episcopo videretur, ministraverint, sed etiam ad popnlum docendum ea, quae scire omnibus necessarium est ad salutem ac adininistranda sacramenta, diligenti examine praecedente idouei comprobentur, atque ita pietate ac castis moribus con- spicui, ut praeclarum bonorum operum exemplum et vitae monita ab eis possint exspectari. Curet episcopus, ut ii sal- tem diebus dominicis et festis solennibus, si autem curam habuerint animarum, tam frequenter, ut suo muneri satisfa- ciant, missas celebrent. Cum promotis per saltum5), si non minislraverint, episcopus ex legitima causa possit dispensare.
C. XV. Nullus confessiones audiat , nisi ab ordlnario approbatus.
Quamvis presbyteri in sua ordinatione a peccatis absol- vendi potestatem accipiant, decernit tamen sancta synodus, nullum, etiam regularem, posse confessiones saecularium, etiam sacerdotum, audire, nec ad id idoneum reputari, nisi aut pa- rochiale beneficium, aut ab episcopis per examen, si illis vi- debitur esse necessarium, aut alias idoneus iudicetur6), et ap- probationem, quae gratis detur, obtineat; privilegiis et con- suetudine quacunque, etiam immcmorabili, non obstantibus.
C. XVI. Arccntur ab ordinibus ecc/esiis inuti/es et vagi. Quum nullus debeat ordinari, qui iudicio sui episcopi 206 non sit utilis aut necessarius suis ecclesiis, sancta synodus,
Se.g. XXIII. 1) cf. c. 1. D. XXVIII. (Greg. I.) - 2) supr. c. 11. - 3) cf c. 11. 15. X. de temp. ord. I. 11. (Innoc. III.) — 4) 1 Tiin. III. 7. — c. 3.
D. LXXVII. (Siric.) — 5) cf. c. un. D. LII. (Alex. II.) — 6) cf. c. 2. de poenit. in Vlto V. 10. (Bonif. VIII.) Clem. 2. de sepult. III. 7. (Bonif. VIII.)
vestigiis sexti canonis concilii Chalcedonensis inhaerendo J), statuit, ut nullus in posteruin ordinetur, qui illi ecclesiae aut pio loco, pro cuius necessitate aut utilitate assumitur, non adscribatur, ubi suis fungatur muneribus, nec incertis vagetur sedibus2). Quod si locum inconsnlto episcopo deseruerit, ei sacrorum exercitium interdicatur. Nullus praeterea cleri- cus peregrinus sine commendatitiis sui ordinarii literis ab ullo episcopo ad divina celebranda et sacramenta administranda admittatur 3)
C. XVII. Qua. ratione e.rercilia minorum ordinum repetenda. Ut sanctorum ordinum a diacouatu ad ostiariatum functio- nes, ab Apostolorum temporibus in ecclesia laudabiliter re- ceptae, et pluribus in locis aliquamdiu intermissae, in usum iuxta sacros canones revocentur 4), nec ab haereticis tanquam otiosae traducantur, illius pristini moris restituendi desiderio flagrans sancta synodus decernit, ut in posterum huiuscemodi ministeria non nisi per constitutos in dictis ordinibus exer- ceantur, omnesque et singulos praelatos ecclesiarum ia Domino hortatur, et illis praecipit, ut quantum fieri commode poterit, in ecclesiis cathedralibus, collegiatis et parochialibus suae dioecesis, si populus frequens et ecclesiae proventus id ferre 207 queant, huiusmodi functiones curent restituendas, et ex aliqua parte redituum aliquorum simplicium beneficiorum vel fabricae ecclesiae, si proventus suppetant, aut utriusque illorum, eas functiones exercentibus stipendia assignent; quibus, si negli- gentes fuerint, ordinarii iudicio aut ex parte mulctari aut in totum privari possint. Quod si ministeriis quatuor minorum ordinum exercendis clerici caelibes praesto non erunt, suffici possintetiam coniugati vitae probatae, dummodo nonbigami5), ad ea munia obeunda idonei, et qui tonsuram et habitum cleri- calem in ecclesia gestent.
C. XVIII. Forma erigendi seminarium cfericorum, praesertim tenuio- rum; in cuius erectione plurima observanda ; de educatione promo- vendorum in cathedralibus et maioribus ecclesiis. Quum adolescentium aetas0), nisi recte instituatur, prona sit ad mundi voluptates sequendas, et, nisi a teneris annis ad
Sess. XXIII. 1) cf. c. 1. D. LXX. et infr. inter const. ex ant. iure de- sumut. |>er cnnc. Trid. innovatas. — 2) cf. c. ult. D. LXX. (conc. Placent.) — 3) cf. c. 6. D. LXXI. (conc. Carth. I.) c. 9. ib. (conc. Antioch.) et al. — 4) cf. c. 16—20. D. XXIII. (conc. Carth. IV. sive Stat. eccl. ant.)— supr. c. 11. - 5) cf. tot. tit. X. de hig. non ord. I. 21. - 6) Gen. VIII. 21. - cf. c. I. C. XII. qu. 1. (conc. Tol. IV.)
1*1
pietatem et religionem informelur, antequam vitiorum habitus totos horaines possideat, nunquam perfecte ac sine maximo ne singulari propemodum Dei omnipotentis auxilio in disci- plina ecclesiastica perseveret: sancta synodus statuit, ut sin- gulae cathedrales *), metropolitanae, atque his maiores eccle- siae, pro modo facultatum et dioecesis amplitudine certum puerorum ipsius civitatis et dioecesis, vel eius provinciae, si ibi non reperiantur, numerum in collegio ad hoc prope ip- sas ecclesias vel alio in loco convenienti ab episcopo eli- gendo, alere, ac religiose educare et ecclesiasticis disciplinis ihstituere teneantur. In hoc vero collegio recipiantur qui ad minimum duodecim aiinos et ex Iegitimo matrimonio nati sint, ac legere et scribere competenter noverint, et quorum indoles et voluntas spem afferat, eos ecclesiasticis ministeriis perpetuo inservituros. Pauperum autem filios praecipue eligi vult; nec tamen ditiorum excludit, modo suo sumptu alantur, et studium prae se ferant Deo et ecclesiae inserviendi. Hos pueros episcopus in tot classes, quot ei videbitur, divisos iuxta eorum numerum, aetatem ac in disciplina ecclesiastica progressum, partim, quum ei opportunum videbitur, ecclesia- rum ministerio addicet, partim in collegio erudiendos retine- bit; aliosque in locum eductorum sufficiet, ita ut hoc col- legium Dei ministrorum perpetuum seminarium sit. Ut vero in eadem disciplina ecclesiastica commodius instituantur, ton- sura statim atque habitu clericali semper utentur; grammati- ces, cantus, computi ecclesiastici, aliarumque bonarum artium disciplinam discent, sacram scripturam, libros ecclesiasticos, homilias sanctorum, atque sacramentorum tradendorum, maxime quae ad confessiones audiendas videbuntur opportuna, et ri- tuum ac caeremoniarura formas ediscent. Curet episcopus, ut singulis diebus missae sacrificio intersint, ac saltem singulis mensibus confiteantur peccata, et iuxta confessoris iudicium sumant corpus Domini nostri Iesu Christi; cathedrali et aliis loci ecclesiis diebus festis inserviant. Quae omnia atque alia ad hanc rem opportuna et necessaria episcopi singuli cum consilio duorum canonicorum seniorum et graviorum, quos ipsi elegerint, prout Spiritus sanctus suggesserit, constituent; eaque ut semper observentur saepius visitando operam dabunt. Dyscolos, et incorrigibiles ac malorum morum seminatores acriter punient, eos etiam, si opus fuerit, expellendo, omnia-
S e s ». XXIII 1 cf. Sess. V. de ref. c. I.
io9 que impedimenta auferentes, quaecunquc ad conservandum et augendum tam pium et sanctum institutum pertinere vide- buntur diligenter curabunt. Et quia ad collegii fabricam in- stituendam et ad mercedem praeceptoribus et ministris sol- vendam, et ad alendam iuventutem, et ad alios sumptus certi reditus erunt necessarii, ultra ea, quae ad instituendos vel alendos pueros sunt in aliquibus ecclesiis et locis destinata, quae eo ipso huic seminario sub eadem episcopi cura appli- cata censeantur, iidem episcopi cum consilio duorum de ca- pitulo, quorum alter ab episcopo, alter ab ipso capitulo eli- gatur, itemque duorum de clero civitatis, quorum quidem al- terius electio similiter ad episcopum, alterius vero ad clerum pertineat, ex fructibus inlegris mensae episcopalis et capituli, et quarumcunque dignitatum, personatuum, ofhciorum, prae- bendarum, portionum, abbatiarum et prioratuum, cuiuscunque ordinis, etiam regularis, aut qualitatis vel conditionis fuerint, et hospitalium, quae dantur in titulum vel administrationem iuxta constitutionem concilii Viennensis *), quae incipit: Quia contingit, et beneficiorum quorumcunque, etiam regularium, etiam si iuris patronatus cuiuscunque fuerint, etiam si exempta, etiam si nullius dioecesis, vel aliis ecclesiis, monasteriis et hospitalibus, et aliis quibusve locis piis, etiam exemptis, an- nexa, et ex fabricis ecclesiarum et aliorum Iocorum, etiam ex quibuscunque aliis ecclesiasticis reditibus seu proventibus, eliam aliorum collegiorum, in quibus tamen seminaria discen- lium vel docentium ad commune ecclesiae bonum promoven- dum actu non habentur (haec enim exempta esse voluit) prae- terquam ratione redituum, qui superflui cssent ultra conve-
210 nientem ipsorum seminariorum sustentationem, seu corporum vel confraternitatum, quae in nonnullis locis scholae appel- lantur, et omnium monasteriorum, non tamen mendicantium, etiam ex decimis quacunque ratione ad laicos, ex quibus sub- sidia ecclesiastica solvi solent, et milites cuiuscunque militiae aut ordinis pertinentibus, fratribus S. Ioannis Hierosolymitani duntaxat exceptis, partem aliquam vel portionem detrahent; ct eam portionem sic detractam, nec non beneficia aliquot simplicia, cuiuscunque qualitatis et dignilalis fuerint, vel etiam praestimoiiia vel praestimoniales portiones nuncupatas, etiam ante vacationem, sine cultus divini et illa obtinentium prae-
Sess. XXIII. 1) Clem. 2. de relig. .lom. III. M. - cf. Se»s. VII. c. 15. de ref.
iudicio huic collegio applicabunt et incorporabuut. Quod locuiu habeat etiam si beneficia sint reservata vel affecta; nec per resignationem ipsorum beneficiorum uniones et applicationes suspendi vel ullo modo impediri possint, sed omnino quacun- que vacatione, etiam si in curia effectum suum sortiantur, et quacunque constitutione non obstante. Ad hanc autem portio - nem solvendam beneficiorum, dignitatum, personatuum, etom- nium et singulorum supra commemoratorum possessores, non modo pro se, sed pro pensionibus, quas aliis forsan ex dictis fructibus solverent, retinendo tamen pro rata quicquid pro dictis pensionibus illis erit solvendum, ab episcopo Ioci per censuras ecclesiasticas ac alia iuris remedia compellantur, etiam vocato ad hoc, si videbitur, auxilio brachii saecularis, quibusvis, quoad omnia et singula supra dicta privilegiis, ex- emptionibus, etiam si specialem derogationem requirerent, consuetudine etiam immemorabili, quavis appellatione et alle- gatione, quae exsecutionem impediat, non obstantibus. Suc- cedente vere casu , quo per uniones effectum suum sortientes vel aliter seminarium ipsum in totum vel in parlem dotatum reperiatur, tunc portio ex singulis beneficiis, ut supra, de- tracta et incorporata ab episcopo, prout res ipsa exegerit, in totum vel pro parte remittatur. Quod si cathedralium et aliarum maiorum ecclesiarum praelati in hac seminarii erectione eiusque conservatione negligentes fuerint, ac suam portionem solvere detrectaverint, episcopum archiepiscopus, archiepi- scopum et superiores synodus provincialis acriter corripere, eosque ad omnia supra dicta cogere debeat, et ut quam pri- mum hoc sanctum et pium opus, ubicunque fieri poterit, pro- moveatur, studiose curabit. Rationes autem redituum huius seminarii episcopus annis singulis accipiat, praesentibus duobus a capitulo, et totidem a clero civitatis deputatis.
Deinde, ut cuin minori impensa huiusmodi scholis insti- tuendis provideatur *), statuit sancta synodus, ut episcopi, ar- chiepiscopi, primates et alii locorum ordinarii, scholaslerias obtinentes, et alios , quibus est lectionis vel doctrinae munus annexum, ad docendum in ipsis scholis instituendos per se ipsos, si idonei fuerint, alioquin per ldoneos substitutos ab eisdem scholasticis eligendos et ab ordinariis approbandos, etiam per subtractionem fructuum, cogant et compellant. Quod si iudicio episcopi digni non fuerint, alium, qui dignus
Sess. XXIII. 1) cf. Sess. V. c. 1. «le ref.
SESSIO XXlll. DE REFORMAT.
sit, nominent, omni appellatione remota. Quod si neglexerint, episcopus ipse deputet. Docebunt autem praedicti quaevide- buntur episcopo expedire. De cetero vero officia vel digni- tates illae, quae scholasteriae dicuntur, non nisi doctoribus vel magistris aut licentiatis in sacra pagina aut in iure cano- nico, et aliis personis idoneis, et qui per se ipsos id munus explere possint, conferantur, et aliter facta provisio nulla sit et invalida; non obstautibus quibusvis privilegiis et consuetu- dinibus, etiam immemorabilibus.
Si vero in aliqua provincia ecclesiae tanta paupertate laborent, ut collegium in aliquibus erigi non possit, synodus provincialis, vel metropolitanus cum duobus antiquioribus suf- fraganeis in ecclesia metropolitana, vel alia provinciae ecclesia commodiori, unum aut plura collegia, prout opportunum iudi- cabit, ex fructibus duarum aut plurium ecclesiarum, in qu- 212 bus singulis collegium commode institui non potest, erigenda curabit, ubi pueri illarum ecclesiarum educentur.
In ecclesiis autem amplas dioeceses babentibus possit episcopus unum vel plura in dioecesi, prout sibi opportunum videbitur, habere seminaria; quae tamen ab illo uno, quod in civitate erectum et constitutum fuerit, in omnibus dependeant.
Postremo, si vel pro unionibus, seu pro portionum ta- xatione, vel assignatione et incorporatione, aut qualibet alia ratione difficultatem aliquam oriri contigerit, ob quaui huius seminarii institutio vel conservatio impedirelur aut perturba- retur, episcopus cum supra deputatis, vel synodus provincialis, pro regionis niore, pro ecclesiarum et beneficiorum qualitate, etiam supra scripia, si opus fuerit, moderando aut augendo, omnia el singula, quae ad felicem huius seminarii profectum necessaria et opportuna videbuntur, decernere ac providere valeat.
Iudictio futurae sessionis.
Insuper eadem sacrosancta Tridentina synodus proximam futuram sessionem in diem decimam sextam mensis Septem- bris indicit, in qua agetur de sacramento matrimonii, et de aliis, si qua erunt ad doctrinam fidei pertinentia, quae expe- diri possint; item de provisionibus episcopatuum, dignitatum aliorumque beneficiorum ecclesiaslicorum, ac de diversis re- formationis articulis.
Prorogata fuit sessio usque ad diem xi. Nov. mdlxiii.