Robert Bellarmin · traite-theologique · 1 janvier 1586

De Summo Pontifice (Liber IV)

Disputes sur les Controverses — Du Souverain Pontife (Livre IV)

Pré-Vatican II non-magisteriel
Version unique

Disputationes de Controversiis Christianae Fidei — De Summo Pontifice

Liber IV — De auctoritate Pontificis in fide et moribus

Tertia controversia generalis de Disputationibus. — Édition utilisée : Opera omnia, t. II, Parisiis, apud Ludovicum Vivès, 1870 (numérisation Internet Archive, OCR DjVu nettoyé). Édition originale : 1586.

Auteur : S. Robertus Bellarminus, S.J., S.R.E. Cardinalis (1542-1621).

Contenu : Liber IV — De auctoritate Romani Pontificis in rebus fidei et morum. Examen des objections protestantes et gallicanes ; question de l'infaillibilité personnelle du pape ; thèse classique sur l'orthodoxie nécessaire des disciplines universelles imposées par le Saint-Siège ; réponse aux exemples soi-disant tirés de l'histoire (Libère, Honorius, etc.).

DE SUMMO PONTIFICE LIBER QUARTUS

DE POTESTATE SPIRITUALI.

CAPUT I.

Quod Papa sit summus Judex in controversiis Fidei , et morum dijudicandis.

Demonstravimus hactenus, pro ingenii nostri tenuitate, Romanum Episcopum totius Ecclesiae Catholicae summum Pastorem esse a Christo institutum , nec in Antichristum degenerasse unquam , aut aliquo alio modo summam hanc dignitatem perdidisse. Nunc de potestate ipsius tam spirituali quam temporali disserendum est ; ac de spirituali quidem in hoc libro quarto : de temporali vero, in sequenti quinto , qui et postremus erit, Domino adjuvante, disseremus.

Porro de spirituali Pontificis potestate, etsi multa in particulari tractari possent, quatuor tamen sunt praecipue quaestiones. Una de potestate judicandi controversias Fidei, et morum ; num videlicet ea potestas in summo Pontifice sita sit. Altera de certitudine ; sive, ut sic loquamur, de infallibilitate hujus judicii ; utrum summus Pontifex in judicandis controversiis Fidei, et morum errare possit. Tertia de potestate coactiva legum ferendarum ; an Pontifex summus non solum judicare possit, et in judicando non erret; sed etiam possit leges ferre, quae homines in conscientia obligent, et cogant credere , aut agere , prout summus Pontifex judicavit. Quarta de communicatione hujus potestatis ; sitne videlicet omnium aliorum Ecclesiasticorum Praesulum jurisdictio a summo Pontifice illis communicata , an a Deo immediate accepta.

Praeter has generales quaestiones tractari solent quaedam aliae particulares ; ut, an possit summus Pontifex Concilia generalia congregare, transferre, dissolvere : an Indulgentias conferre : an Sanctos canonizare : an Religiones approbare, vel improbare : an Episcopos eligere vel certe confirmare. Sed istae omnes, atque aliae id genus , non sunt propriae hujus loci. Prima enim ad disputationem de Conciliis pertinet. Secunda ad disputationem de Poenitentia. Tertia ad disputationem de cultu Sanctorum. Quarta ad disputationem de votis, et institutis Monachorum. Quinta ad disputationem de Clericis. In quibus locis eas, Deo volente, tractabimus.

Sed nec prima quaestio generalis de Judice controversiarum, hoc loco diutius nos detinebit : nam in disputatione de verbo Dei jam ostendimus,. Judicem controversiarum non esse Scripturam , nec saeculares Principes, nec privatos homines, quamvis probos et doctos, sed Ecclesiasticos Praelatos. In disputatione vero de Conciliis , demonstrandum erit, habere quidem Concilia tam generalia, quam particularia judicium de controversiis religionis, sed illud judicium tum demum esse firmum, et ratum, cum accesserit summi Pontificis confirmatio ; proinde ultimum judicium summi Pontificis esse.

Deinde in hac ipsa disputatione de Pontifice cum ostendimus , summum Pontificem Caput et Pastorem esse totius Ecclesiae; quid aliud ostendimus , quam esse eum summum Judicem in Ecclesia ? aut enim nullus esse debet inter homines Judex, autis debet esse,

LIBER IV.

qui cseteris prseest. Neque id puto in controversiam unquam esse revocatum.

Denique, idipsum in sequenti etiam quaestione planum liet. Nam si demonstrare poterimus, judicium summi Pontificis certum ac infallibile esse ; profecto constabit quoque, eumdem Pontificem summum Ecclesiae Judicem esse. Quorsum enim Deus attribuisset Apostolicae Sedi judicii infallibilitatem, nisi attribuisset eidem Sedi summam in judiciis potestatem ? Nihilominus tamen, ne nihil omnino hoc loco dicamus , proferamus si placet pauca quaedam testimonia ex lege, ex Evangelio, ex Patribus. Deuteron. XVII exstat clarissimum testimonium, quod dubia de religione exorta ad summum Pontificem judicanda referuntur : Si difficile , inquit Moses, atque ambiguum judicium esse perspexeris , inter causam et causam, lepram et lepram , et judicum intra portas tuas videris verba variare , Surge et ascende ad locum quem elegerit Dominus Deus tuus , veniesque ad sacerdotem Levitici generis , et ad judicem qui fuerit illo tempore , quceresque ab eis , qui indicabunt tibi judicii veritatem , et facies quodcumque dixerint qui praesunt loco quem elegerit Dominus (1). Quo loco est observandum, duas personas distingui, Sacerdotis et Judicis , hoc est, Pontificis et Principis : et quidem Sacerdoti sententiae pronuntiationem, Judici Politico executionem demandari. Id quod explicatur in sequentibus verbis : Qui autem superbierit nolens obedire sacerdotis imperio , qui eo tempore ministrat Domino Deo tuo , ex sententia Judicis morietur.

In Evangelio nihil potest clarius dici, quam quod ait Dominus Petro coram caeteris Apostolis : Simon Joannis pasce oves meas (3). Nam et soli Petro loquitur, et omnes suas oves, ita ut ne Apostolos quidem excludat, ei pascendas tradit. Dubium autem esse non potest, quin inter munera pastoris sit, discernere bo- * na pascua a malis.

Quare S» Hieronymus homo doctissimus, in queest. de trib. hypost. nec eruditioni propriae nec Orientalium Episcoporum sentise, nec etiam ipsius proprii Episcopi Paulini Antiocheni Patriarchae auctoritati satis fidens, ad Damasum Papam scribit : « A pastore, inquit, praesidium ovis flagito. Discerne si placet, non timebo tres hypostases dicere si jubebis. »

Theodoretus etiam inter Graecos Patres

eruditissimus, ad Leonem I. in haec verba scribit : « Si Paulus praeco veritatis, tuba sanctissimi spiritus, ad magnum Petrum cucurrit, ut iis, qui Antiochiae de institutis legalibus contendebant, ab ipso afferret solutionem, multo magis nos qui abjecti sumus, et pusilli ad Apostolicam vestram sedem currimus, ut Ecclesiarum ulceribus medicinam a vobis accipiamus. » Prosper in Chron. anni 420 : € Concilio, inquit, apud Carthaginem habito ducentorum sexdecim Episcoporum, ad Pontificem Zozimum Synodalia decreta perlata , quibus probatis, per totum Mundum haeresis Pelagiana damnata est. » Haic ille. Non igitur judicium ultimum universus Mundus alibi, quam in sententia Romani Pontificis agnoscit.

S. Gregorius, qui omnium judicio humillimus fuit, neque sibi aliquid unquam praeter aequum arrogavit, in epist. ad omn. Ep. Galliae, quae est 52. lib. IV, ita loquitur : « Si quam vero contentionem, quod longe faciat divina potentia, de fidei causa evenire contigerit, aut negotium emerserit, cujus vehemens sit fortasse dubietas, et pro sui magnitudine judicio sedis Apostolicae indigeat : examinata diligentius veritate, relatione sua ad nostram studeat perducere notionem : quatenus a nobis valeat congrua sine dubio sententia terminari. » Quod idem et ante Gregorium, et post Gregorium disertis verbis asseruerunt sanctissimi Pontifices, nec unquam de ea re ab ullo reprehensos eos fuisse legimus. Vide Innocentium I, in epist. ad Cone. Carthagin. Leonem I, in epist. ad Anastas. Thessal. Gelasium I, in epist. ad Episc. Dard. Nicolaum I, in epist. ad Mich. Imp. et Innocentium III, in Epist. ad Arei. Episc. unde exstat cap. Majores, extra, de Baptismo, et ejus effectu.

CAPDT II.

Proponitur queestio : Sitne certum Papcti judicium ?

Ut igitur jam ad qusestionem secundam veniamus, sciendum est initio, Pontificem quatuor modis posse considerari. Uno mo^

(1) Deut. XVII, 8 et seq. — (2) Joan. XX, 17.

CAPUT II.

do, ut est persona qusedam particularis, sive Doctor particularis. Secundo, ut Pontifex, sed solus. Tertio, ut Pontifex, sed adjuncto coetu solito consiliariorum. Quarto, ut Pontifex, sed una cum Concilio generali.

Secundo observandum est , posse duo quseri de Pontifice, omnibus quatuor modis considerato, quando queeritur an possit errare. Primo, an ipse possit esse haereticus. Secundo, an possit hseresim docere. Denique annotandum est tertio, sententias et decreta Pontificum interdum versari in rebus universalibus, quse toti Ecclesiae proponuntur, qualia sunt decreta de Fide, et praecepta morum generalia : interdum in rebus particularibus, quse ad paucos pertinent, quales fere sunt omnes controversiae facti, ut an talis sit promovendus ad Episcopatum, an jure fuerit promotus, an videatur deponendus.

His notatis, conveniunt omnes Catholici, et haeretici in duobus. Primo, posse Pontificem, etiam ut Pontificem, et cum 'suo coetu consiliariorum, vel cum generali Concilio, errare in controversiis facti particularibus, quae ex informatione, testimoniisque hominum praecipue pendent. Secundo, posse Pontificem ut privatum Doctorem errare, etiam in quaestionibus juris universalibus, tam Fidei, quam morum, id que ex ignorantia, ut aliis Doctoribus interdum accidit.

Deinde Catholici omnes in aliis duobus conveniunt, non quidem cum haereticis, sed solum inter se. Primo, Pontificem cum generali Concilio non posse errare in condendis Fidei decretis, vel generalibus praeceptis morum. Secundo, Pontificem solum, vel cum suo particulari Concilio aliquid in re dubia statuentem sive errare possit, sive non, esse ab omnibus Fidelibus obedienter audiendum.

Quibus ita constitutis, quatuor tantum remanent diversae sententiae. Prima est, Pontificem etiam ut Pontificem, etiamsi cum generali Concilio definiret aliquid, posse esse haereticum in se, et docere alios haere sim, et de facto aliquando ita accidisse. Haec est haereticorum omnium hujus temporis, et praecipue Lutheri, qui in lib. de Cone, notavit errores eorum etiam Conciliorum generalium quae summus Pontifex approbavit; et Calvini qui lib. IV Instit. cap. 7. §. 28. asserit, aliquando Pontificem cum toto Cardinalium collegio manifestissimam haeresim docuisse, nimirum, animam hominis cum corpore extingui : quod tamen manifestum mendacium esse, postea ostendemus. Deinde in eodem lib. cap. 9. §. 9. docet, 'etiam cum generali Concilio Papam errare posse.

Secunda sententia est, Pontificem, etiam ut Pontificem, posse esse haereticum, et docere haeresim, si absque generali Concilio definiat, et de facto aliquando accidisse. Hanc opinionem sequitur et tuetur Nilus in suo lib. cont. Prim. Papse : eamdem secuti sunt aliquot Parisienses, ut Gerson, et Alma in lib. de potest. Eccl. necnon Alfonsus de Castro lib. I. cap. 2. cont. haer. et Adrianus IY Papa in quaest, de confirm. (1) qui omnes non in Pontifice, sed in Ecclesia, sive Concilio generali tantum constituunt infallibili— tatem in rebus Fidei.

Tertia sententia est in alio extremo, Pontificem non posse ullo modo esse haereticum, nec docere publice haeresim, etiamsi solus rem aliquam definiat. Ita Albertus Pighius lib. IV hier. Eccles. cap. 8.

Quarta sententia est quodammodo in medio. Pontificem, sive haereticus esse possit, sive non, non posse ullo modo definire aliquid haereticum a tota Ecclesia credendum : haec est communissima sententia fere omnium Catholicorum; ut B. Thomae 2. 2. q. I. art. 10. Thomae Waldensis lib. II doctr. Fid. cap. 47 et 48. Joannis de Turrecremata lib. II Sum. cap. 109 et seq. Joannis Driedonis lib. IY de Eccles. dogm. cap. 3. part. 3. Cajetani in Opusc. de potest. Papae, et Cone. cap. 9. Hosii lib. II cont. Brentium, qui est de legit, judic. Joannis Eckii lib. I de Prim. Petri, cap. 18. Joannis a Lovanio lib. de perpet. cath.- Petri protect. et firmit. cap. 11. Petri a Soto in Apol. sua part. I. cap. 83, 84 et 85. et Melchioris Cani lib. IV, cap. 7. de Locis.

Videntur quidem hi auctores aliquo modo inter se dissentire : quia quidam eorum dicunt, Pontificem non posse errare si mature procedat et consilium audiat aliorum Pastorum : alii dicunt, Pontificem etiam solum

(1) Id docuit Adrianus, in Summa, non ut Papa, sed ut doctor Lovaniensis, et licet ejus Summa, dum Pontificatum gereret, iterum fuisset edita, haec editio data est absque concursu Pontificis, et etiam absque consensu. Quod probatur firmo liistorise testimonio ut videri potest sive apud Ephemeridem cui titulus italice Civilta cattolica, sive apud Diarium cui titulus gallice YLnivers. *

LIBER IV.

nullo modo errare posse ; sed revera non dissident inter se. Nam posteriores non volunt negare, quin teneatur Pontifex mature procedere et consulere viros doctos ; sed solum dicere volunt, ipsam infallibilitatem non esse in ccetu consiliariorum, vel in Concilio Episcoporum, sed in solo Pontifice : sicut e contrario priores non volunt ponere infallibilitatem in consiliariis, sed in solo Pontifice; verum explicare volunt, Pontificem debere facere quod in se est, consulendo viros doctos, et peritos rei de qua agitur. Si quis autem peteret, an Pontifex erraret si temere definiret? Sine dubio praedicti auctores omnes responderent, non posse fieri ut Pontifex temere definiat : qui enim finem, sine dubio promisit et media, quse ad eum finem obtinendum necessaria sunt. Parum autem prodesset scire , Pontificem non erraturum quando non temere definit ; nisi etiam sciremus non permissuram Dei providentiam, ut ille temere definiat.

Ex his quatuor sententiis prima est hferetica ; secunda non audemus dicere esse proprie haeretica : nam adhuc videmus ab Ecclesia tolerari, qui illam sententiam sequuntur ; tamen videtur omnino erronea et haeresi proxima, ita ut merito possit Ecclesiae judicio haeretica declarari; tertia probabilis est, non tamen certa ; quarta certissima est et asserenda, ac ut ea facilius intelligi et confirmari possit, statuemus aliquot propositiones.

caput m.

Statuitur prima propositio de infallibili judicio summi Pontificis.

Sit igitur propositio prima. « Summus Pontifex cum totam Ecclesiam docet, in his quae ad Fidem pertinent nullo casu errare potest. » Haec est contra primam et secundam opinionem pro quarta ; et probatur primo ex promissione illa Domini Luc. XXII : Simon, Simon, (sic enim habetur in Graeco) ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum , ego autem rogavi pro te, ut non defeiat Fides tua , et tu aliquando conversus con firma

fratres tuos (1). Qui locus tribus modis exponi solet. Prima expositio est quorumdam Parisiensium supra citatorum, quod Dominus hic oraverit pro Ecclesia universali, sive pro Petro, ut totius Ecclesiae figuram gerebat; et hoc impetrasse, ut Fides Ecclesiae Catholicae nunquam deficiat : quae expositio si ita intelligeretur, ut diceret immediate oratum esse pro Capite Ecclesiae, et consequenter pro toto corpore, tjuod per caput repraesentatur, vera esset; sed non ita ipsi intelligunt : volunt enim pro sola Ecclesia esse oratum.

Quae expositio falsa est. Primo, quia Dominus unam tantum personam designavit, dicens bis : Simon, Simon, et addens toties pronomen secundae personae, pro te, Fides tua, et tu, fratres tuos. Quorsum enim haec? nisi ut intelligamus, aliquid speciale Petro a Christo esse impetratum. Secundo, quia Dominus coeperat loqui in plurali : Satan expetivit vos ut cribraret ; deinde mox mutavit formam loquendi, et ait : Ego autem rogavi pro te : quare non dixit pro vobis ut coeperat? certe si de tota Ecclesia loqueretur, multo rectius dixisset, rogavi pro vobis. Tertio, Dominus pro illo rogat, cui ait : Et tu aliquando conversus : at hoc certe non potest Ecclesiae toti convenire, nisi dicamus, totam Ecclesiam aliquando esse pervertendam, ut postea iterum convertatur. Quarto pro illo rogat, cui ait : Confrma fratres tuos ; at Ecclesia non habet fratres, quos debeat aut possit confirmare, qui enim, quaeso, fingi possunt Ecclesiae universalis fratres? Nonne omnes Fideles filii ejus sunt?

Altera expositio est quorumdam, qui hoc tempore vivunt ; qui docent, Dominum orasse hoc loco pro perseverantia omnium Apostolorum, imo etiam omnium electorum : Joan. XYII : Pater sancte , serva eos in nomine tuo , quos dedisti mihi (2) ; non erat igitur ratio cur bis pro perseverantia Petri oraret. Secundo, quia sine dubio hic Dominus aliquid speciale Petro impetravit, ut patet ex designatione certae personae : perseverantia autem in gratia est donum commune omnium electorum. Tertio, quia certum est, Dominum saltem mediate orasse hoc loco etiam pro aliis Apostolis; nam ideo praemisit tanquam orationis causam : Satan expetivit ut cribraret vos ; et postea subjunxit tanquam effectum : Confrma fratres tuos ; non

(1) Luc. XXII, 31 et 32. — (2) Joan. XVII, 11.

CAPUT III.

igitur pro sola Petri perseverantia Dominus rogavit, sed pro aliquo dono Petro communicando in aliorum utilitatem. Quarto, donum hoc loco Petro impetratum, etiam ad successores pertinet : nam Christus oravit pro Petro in utilitatem Ecclesiae : Ecclesia autem semper indiget aliquo a quo confirmetur, cujus Fides deficere non possit. Nec enim Diabolus petiit cribrare tantum eos, qui tunc erant Fideles, sed omnes omnino : at certe perseverantiae donum non pertinet ad omnes Petri successores. Denique non dixit Dominus, rogavi ut non deficiat charitas tua; sed Fides tua : et re ipsa scimus, defecisse Petri charitatem et gratiam, quando negavit Dominum : Fidem autem unquam defecisse non scimus.

Est igitur tertia expositio vera, quod Dominus duo privilegia Petro impetraverit. Unum, ut ipse non posset unquam veram Fidem amittere, quantumvis tentaretur a Diabolo ; id quod est aliquid amplius, quam donum perseverantiae : dicitur enim perseverare usque in finem, qui licet interdum cadat, tamen resurgit, et in fine Fidelis invenitur : at Petro Dominus impetravit, ut non posset unquam cadere, quod ad Fidem attinet.

Alterum privilegium est, ut ipse tanquam Pontifex non posset unquam docere aliquid contra Fidem, sive, ut in sede ejus nunquam inveniretur qui doceret contra veram Fidem. Ex quibus privilegiis, primum fortasse non manavit ad posteros : at secundum sine dubio manavit ad posteros, sive successores.

De primo privilegio habemus expressa Veterum testimonia. Augustinus lib. de corr. et grat. cap. 8. « Quando rogavit, inquit, ut non deficeret Fides ejus, rogavit, ut haberet in Fide liberrimam, fortissimam, invictissimam , perseverantissimam voluntatem. » Cbrysostomus hom. 83. in Matth. : « Non dixit, inquit, non negabis, sed ut non deficiat fides tua. Cura enim ipsius et favore factum est, ne omnino Petri fides evanesceret. )) Theophylactus in cap. XXII Lucae : «Quamvis, inquit, brevi tempore concutiendus sis, habes recondita semina fidei, etiamsi folia abjecerit spiritus invadentis, radix tamen vivet, et non deficiet fides tua. » Ubi eleganti similitudine explicat, Petrum negando Christum amisisse confessionem Fidei, quae ore fit, folia enim verba significant; Fidem tamen, qua corde creditur ad

justitiam, non amisisse. Eodem modo exponit Prosper lib. I de vocat, gent. cap. ult. Caeterum isti Patres licet in his locis non meminerint alterius privilegii, tamen illud non negant, neque negare possent, nisi velint plurimis aliis Patribus contradicere.

De altero ergo privilegio habemus in primis testimonia septem veterum, ac sanctorum Pontificum. Lucius I, Papa et Martyr, in epist. 1. ad Episc. Hisp. et Gall. : « Ecclesia, inquit, Romana Apostolica est, et mater omnium Ecclesiarum, quae a tramite Aposlolicae traditionis nunquam errasse probatur, nec haereticis novitatibus depravata succubuit, secundum ipsius Domini pollicitationem, dicentis : Ego rogavi pro te etc. » Felix I in epist. ad Benignum, de Romana Ecclesia loquens : « Ut, inquit, in exordio normam fidei Christianae percepit ab auctoribus suis Apostolorum Christi principibus, illibata manet, juxta illud : Ego rogavi pro te etc. »

Leo serm. 3. de assumpt. sua ad Pontif. : « Specialis, inquit, cura Petri a Domino suscipitur, et pro fide Petri proprie supplicatur, tanquam aliorum status certior sit fututurus, si mens Principis victa non fuerit. In Petro ergo omnium fortitudo munitur ; et divinae gratiae ita ordinatur auxilium, ut firmitas, quae per Christum Petro tribuitur, per Petrum Apostolis caeteris conferatur. » Ubi Leo utrumque privilegium agnoscit; illud primum cum ait : « Si mens Principis victa non fuerit » : illud secundum, cum subjungit : « Firmitas, quae per Christum Petro tribuitur, per Petrum caeteris conferatur. » Non enim confertur aliis firmitas, nisi veram Fidem exponendo.

Agatho Papa in epist. ad Constant. Imp. quae lecta est in VI Synodo, act. 8. ab omnibus probata : «Haec est, inquit, verae fidei regula, quam et in prosperis, et in adversis, vivaciter tenuit Apostolica Christi Ecclesia, quae per Dei gratiam a tramite Apostolicae traditionis nunquam errasse probatur, nec haereticis novitatibus unquam depravata succubuit, quia dictum est Petro, Simon. Simon, ecce Satanas etc. Ego autem rogavi pro te etc. hic Dominus Fidem Petri non defecturam promisit, et confirmare eum fratres suos admonuit, quod Apostolicos Pontifices meae exiguitatis praedecessores confidenter fecisse semper cunctis est agnitum. »

Nicolaus I. in epist. ad Michael. : « Privilegia, inquit, istius sedis perpetua suut, di-

LIBER IV.

vinitus radicata, atque plantata; impingi possunt, transferri non possunt ; trahi possunt, evelli non possunt. Quae ante imperium vestrum fuerunt, permanent, Deo gratias, hactenus illibata, manebuntque post vos, et quousque Christianum nomen praedicatum fuerit, illa subsistere non cessabunt. » Et infra, ostendens unde tam libere ejusmodi praedicaret ait : « Nam et inter csetera is , per quem nobis praecipue ista sunt privilegia collata, Tu aliquando conversus, audivit a Domino, confirma fratres tuos. »

Leo IX. in epistol. ad Petrum Antioch. : u Nimirum, inquit, solus est, pro quo ne deficeret fides ejus, Dominus et Salvator asseruit se rogasse, dicens , Rogavi pro te etc. Quae venerabilis , et efficax oratio obtinuit, quod hactenus fides Petri non defecit, nec defectura creditur in throno illius. » Innocentius III in epist. ad Episc. Arelat. et habetur cap. Majores, extra, de Baptismo, et ejus effectu : « Majores, inquit, Ecclesiae causas, praesertim articulos fidei contingentes, ad Petri sedem referendas intelligit, qui novit pro eo Dominum exorasse , ne deficiat fides ejus. » His Pontificibus videtur omnino credendum, tum quod sancti fuerint, tum quod sine dubio ipsis praecipue debeat esse nota suae Sedis auctoritas.

Praeter hos Pontifices non desunt etiam alii Auctores , qui eodem modo exponunt. Theophylactus in cap. XXI Lucae aperte docet, dari Petro hoc privilegium , quia ipse futurus erat Princeps, et Caput aliorum, ac proinde dari omnibus aliis, qui illi in principatu succederent : « Quia te habeo , inquit, principem discipulorum , confirma ceeteros. Hoc enim decet te, qui post me Ecclesiae petra es, et fundamentum. »

Petrus Chrysologus in epist. ad Eutych. quae habetur in I. tom. Cone, ante Cone. Chalced. : « Hortamur te, inquit , frater honorabilis, ut his, quae a beatissimo Papa Romanae civitatis scripta sunt , obedienter attendas, quia B. Petrus , qui in propria sede vivit, et praesidet, praestat quaerentibus fidei veritatem. » Quamvis enim hic auctor non citet locum Evangelii : Rogavi pro te etc. tamen eo sine dubio respicit , dum tam fidenter affirmat , ex Romana Sede praestari omnibus quaerentibus Fidei veritatem.

Bernardus in epist. 190. ad Innoc. « Oportet, inquit, ad vestrum referri Apostolatum

pericula quaeque , et scandala regni Dei, ea praesertim, quae de fide contingunt. Dignum namque arbitror ibi potissimum resarciri damna fidei, ubi non possit fides sentire defectum. Cui enim alteri sedi dictum est aliquando, Ego pro te rogavi , ut non deficiat fides tua ? »

Objiciunt contra hanc expositionem.

Primo , quia Romana Ecclesia non erat, quando Christus promisit Petro, non defecturam Fidem ejus, neque Dominus ullam Romanae Sedis mentionem fecit. Quomodo ergo potest colligi, Dominum promisisse aliquid Romanae Sedi, cum ait: Ego rogavi pro te etc.

Secundo, quia si quod dicitur Petro, rogavi pro te etc. dicitur successoribus ; ergo etiam illud et tu aliquando conversus dicitur successoribus ; ergo debent omnes Petri successores Christum aliquando negare et postea converti.

Respondeo ad primum : Christum dici rogasse pro Romana Sede, quia rogavit pro Petro, et successoribus, quorum Sedes Romae stabilienda erat.

Ad secundum dico primo : non esse absurdum, si dicamus , illud Conversus non referri ad poenitentiam Petri, sed ad tentationes aliorum, ut non sit sensus: Tua peccato ad poenitentiam conversus confirma fratres / sed tu, cujus Fides nonpotest deficere , quando videris aliquos nutantes , et vacillantes , ad eos conversus illos confirma : nam nondum praedixerat Petro casum suum, sed paulo post praedicturus erat : videtur hutem absurdum, si prius praedicatur conversio, quam adversio ; resurrectio, quam casus. Dico secundo, si exponamus, conversus a negatione , non necessario convenire successoribus Petri, converti a peccato negandi ; cum necessario tamen conveniat eis, confirmare fratres. Nam converti a peccato non convenit hominibus, nisi quatenus privatae personae sunt, et ideo personale donum est : at confirmare fratres, convenit homini ut caput est et Princeps aliorum ; et ideo transit ad successores.

Secundo, probatur eadem conclusio, ex illa promissione facta Petro Mntth. XYI : Super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portee inferi non praevalebunt adversus tam (1). Nam, ut supra ostendimus lib. I, c. 10. ad littfcram petra et fundamentum Ecclesiae dicitur Petrus ut summus Rector Ecclesiae; et

(1) Matth. XVI, 18.

CAPUT III.

proinde quilibet ejus successor similiter est petra et fundamentum Ecclesiae. Ex quo duplex sumitur argumentum.

Primum ex nomine petrae : quare enim Pontifex dicitur petra , nisi ratione constantiae, et soliditatis ? Certe si petra est , non frangetur, nec circumferetur omni vento doctrinae, id est, non errabit in Fide saltem quatenus petra , id est, quatenus Pontifex est.

Secundum, ex ratione fundamenti sustentantis aedificium, quod nullo modo ruere potest : nam si tale est aedificium , ut non possit ruere; certe nec ejus fundamentum ruere potest : non enim intelligi potest , quomodo fundamentum destruatur, et domus non cadat. Imo vero majori ratione fundamentum non potest destrui , si domus non potest cadere : non enim fundamentum a domo , sed domus a fundamento accipit firmitatem. Et hoc modo exposuerunt Patres omnes, et hinc deduxerunt , Petrum et consequenter alios Pontifices non posse errare.

Origenes in hunc locum : « Manifestum est, inquit, etsi non exprimatur, quod nec adversus Petrum, nec adversus Ecclesiam, portae praevalere poterunt inferorum; nam si praevalerent adversus petram , in qua Ecclesia fundata erat , contra Ecclesiam etiam praevalerent. »

Chrysostomus in hunc locum dicit, solum Deum potuisse hoc facere , ut Ecclesia, super unum piscatorem et ignobilem virum fundata, non caderet, tot irruentibus tempestatibus.

Cyrillus apud B. Thomam in Catena hujus loci : « Secundum hanc, inquit,' promissionem Ecclesia Apostolica Petri, ab omni seductione, et haeretica circumventione manet immaculata etc. »

Theodoretus in epist. ad Renat, presbyt. Rom. : « Tenet, inquit, sancta ista sedes gubernacula regendarum cuncti orbis Ecclesiarum, cum propter alia, tum quia semper haeretici foetoris expers permansit. » Ubi Theodoretus videtur sic argumentari. Regimen totius Ecclesiae debet esse illius sedis, quae non possit deficere in Fide ; videmus autem solam Romanam Sedem expertem esse, et fuisse omnis haereticae pravitatis; ergo manifestum est, illam esse cui datum est regimen Ecclesiarum.

Hieronymus in epist. ad Damas, de nom. hypost. postquam dixerat : « Super istam petram aedificatam Ecclesiam scio. » Subjungit : ct Obsecro , ut mihi litteris tuis sive tacendarum, sive dicendarum trium hypostaseon detur auctoritas, non timebo tres hypostases dicere si jubetis. » Ubi asserit, se tute secuturum sententiam Pontificis, quia novit super illuni Ecclesiam esse fundatam, nec posse fieri, ut Ecclesiae fundamentum cadat.

S. Augustinus in Psalrn. cont. part. Donati sic ait : « Numerate sacerdotes vel ab ipsa sede Petri, in ordine illo Patrum , qui cui successerit videte, ipsa est petra , quam non vincunt superbae inferorum portae. »

Gelasius in epist. ad Anastas.Imp. :«Hoc, inquit, est quod Apostolica sedes magnopere, cavet, ut quoniam mundi radix est Apostoli gloriosa confessio , nulla rima pravitatis, nulla prorsus contagione maculetur : Nan. si (quod Deus avertat, et quod fieri non poss1"' confidimus) tale aliquid proveniret, unde cuiquam resistere auderemus errori? » Ubi Gelasius docet , non posse Apostolican. Sedem errare ; quia cum ejus praedicatio, et confessio sit radix Mundi, si ipsa erraret, to tus Mundus erraret.

S. Gregorius lib. IV, epist. 32. ad Maurit. demonstrat, non posse fieri, ut Episcopus Gonstantinopolitanus sit Episcopus universalis ; et proinde Caput totius Ecclesiae, quia multi Episcopi Constantinopolitani fuerant publice haeretici, imo et haeresiarchae, ut Macedonius, et Nestorius; videtur enim sequi ut tota Ecclesia corruat, si is corruit, qui est universalis. Item lib. VI, epist. 37. ad Eulog. : « Quis, inquit, nesciat sanctam Ecclesiam in Apostolorum Principis soliditate firmatam? cui dictum est : Super hanc pe tram aedificabo Ecclesiam meam. Et rursum : Et tu aliquando conversus , confirma fratres tuos. Ubi Gregorius aperte docet, firmitatem Ecclesiae ex Petri firmitate pendere ; et proinde minus posse Petrum errare, quam ipsam Ecclesiam.

Tertio probatur ex illo Joan. ult. : Pasce oves meas. Nam quod his verbis Pontifex sit institutus Pastor et Doctor totius Ecclesiae, supra demonstratum est lib. I, cap. 14, 15, 16. Ilinc igitur est tale argumentum. Pontifex est Dootor et Pastor totius Ecclesiae ; ergo tota Ecclesia illum audire et sequi tenetur ; ergo si ille erret , tota Ecclesia errabit. Respondebunt : Ecclesiam debere illum audire, si recte doceat > alioquin magis Deum, quam homines esse audiendum.

Contra : nam quis judicabit, rectene Pon-

LIBER IY.

tifex doceat, an non? non enim est ovium judicare, an pastor erret, necne , praesertim in rebus vere dubiis : nec habent oves Christianae alium majorem judicem vel doctorem, ad quem recurrant. Nam, ut supra ostendimus lib. II, cap. 13 et 14. ex tota Ecclesia ad Pontificem appellari potest : ab illo autem non potest ; necessario igitur tota Ecclesia errabit, si Pontifex erret. Rursum respondebunt : posse recurri ad generale Concilium.

Contra : nam praeterquam quod nos ostendemus in tract. de Cone. Papam esse supra Concilium ; constat, generalia Concilia saepe errasse, quando caruerunt summi Pontificis suffragio, ut patet de Ephesino II, Ariminensi, et aliis.

Respondent : posse recurri ad generale Concilium, in quo etiam Pontifex intersit, nam aliquid majus est Concilium cum Pontifice, quam Pontifex solus. At contra : nam in primis Dominus soli Petro dixit : Oravi pro te etc. Et: Pasce oves meas\ non dixit haec Petro, et Concilio. Item solum Petrum vocavit petram et fundamentum, non Petrum cum Concilio ; ex quo apparet , totam firmitatem Conciliorum legitimorum esse a Pontifice ; non partim a Pontifice, partim a Concilio. Deinde, saepe non potest cogi generale Concilium, sicut non potuit primis 300 annis propter Ethnicorum persecutiones , et sine dubio poterat status ille Ecclesiae usque ad Mundi finem perseverare ; ergo debet esse in Ecclesia etiam sine generali Concilio aliquis Judex, qui errare non possit. Denique, quid si in tali Concilio dissiderent Patres a Praeside suo, id est , Concilium a Pontifice summo praesente, et praesidente : quid tunc fieret? non esset remedium ullum? certe aliquis Judex esse deberet. Non autem in eo casu esset Concilium Judex , quia Concilia cum a Pontifice dissentiunt, errare possunt, et errant de facto, ut diximus de Ephesino II et aliis. Restat igitur, ut Papa sit Judex , et proinde non possit errare.

Quarto probatur ex Testamento veteri, quod fuit figura novi. Exod. XXYIII jubet Dominus in rationali Pontificis summi poni doctrinam, et veritatem. Hebraice DiEiVI □WIN. Est autem observandum , nondum cbnvenisse inter Hebraeos , nec etiam inter Christianos, quid sint ista duo. R. Salomon vult esse nomen Dei mn$ scriptum in rationali, ex cujus fulgore sacerdos cognoscebat divinum responsum, cum ab aliquo interrogaretur. Arias Montanus in suo Apparatu docet, esse duos lapides lucidissimos a Deo ipso immediate productos, et datos Moysi. Josephus lib. III , cap. 9. alias 12. Antiqu. dicit, esse illos ipsos duodecim lapides, in quibus scripta erant nomina duodecim filiorum Israel, quos Deus jussit poni in rationali, et ibidem inultas fabulas immiscet. Probabilius est quod scribit B. Augustinus qu. 117. in Exod. haec ipsa vocabula fuisse scripta in medio rationalis, quod pendebat ante pectus sacerdotis.

Neque obstat quod Judsei, et Judaizantes dicunt, DWiN non significare doctrinam, sed splendores, a radice 'Tm; et DiQin non significare veritatem, sed perfectionem, a radice □nn. Nam magis credendum est Hieronymo, qui vertit doctrinam, et veritatem , et LXX Interpretibus, qui similiter verterunt §vi).w(rtv, y.exi cdyOsoxv, quam omnibus Rabbinis : et hinc dicendum est, D-iTlN, deduci a radice

quod est, docuit , et Dinin a radice pN, quod est credidit.

Cur autem scriberetur in pectore summi Sacerdotis doctrina et veritas, explicatur Deuteron. XYII ubi Dominus praecipit iis, qui dubitant circa intelligentiam divinae Legis, ut ascendant ad summum Sacerdotem, atque ab eo qu.erant solutionem, et subjungit : Qui, inquit, indicabunt tibi judicii veritatem. Et signo ergo , et verbo Dominus promisit, in pectore summi Sacerdotis habitaturam doctrinam , et veritatem ; et proinde eum non erraturum, cum populum docuerit. Quod si hoc Aaronico sacerdoti conveniebat, certe multo magis Christiano. Quocirca B. Petrus Ravennas , ut paulo ante dictum est, hortatur Eutychetem, « ut his quae a beatissimo Papa Romanae civitatis scripta sunt, obedienter attendat, quoniam B. Petrus, qui in propria sede et vivit, et praesidet, praestat quaerentibus fidei veritatem. »

Quinto, probatur ab experimento , eoque duplici. Nam in primis constat , omnes Patriarchales Sedes defecisse a Fide ; ita ut haeretici, et haeresim profitentes, ac docentes in illis sederint, excepta Romana Sede. In sede Gonstantinopolitana sederunt Macedonius, Nestorius, Sergius haeresiarchae. In Alexandrina Gregorius et Lucius Ariani ; Dioscorus Eutychianus; Cyrus Monothelita , et alii. In Antiochena Paulus Samosatenus haeresiarcha; Petrus Gnaphaeus Eutychianus; Macharius Monothelita, et alii. In Hierosolymitana Joannes Origenista, et ante eum Euty-

CAPUT IY.

chias, Irenceus, et Hilarius Ariani sederunt. Nihil tale de Romana Ecclesia potest ostendi; ex quo apparet , revera pro ipsa Dominum orasse, ne deficeret Fides ejus. Unde Ruffinus in exposit. Symb. : « In Ecclesia, inquit, urbis Romae , neque hseresis ulla sumpsit exordium, et mos ibi servatur antiquus. » v '

Alterum experimentum est, quoniam plurimas heereses Romanus Pontifex sine Concilio generali damnavit, ut Pelagii, Prisciliani, Joviniani, Vigilantii, aliorumque multorum (I), quas eo ipso pro veris hseresibus tota Christi Ecclesia habuit, et exhorruit, quod a Romano Pontifice damnatae essent ; ergo signum est, Ecclesiam totam sentire, Pontificem Romanum in ejusmodi rebus errare non posse. Yide Prosperum inextr. lib. cont. Collat. et Petrum Diaconum in lib. de Incarn. et grat. Chr. ad Fulgent.

CAPUT IV.

% t .

De Romana Ecclesia particulari.

Observandum est praeterea , Ecclesiam Romanam non posse errare modo explicato, adhuc dupliciter posse intelligi. Uno ,modo, ut non possit errare, persistente Romae Apostolica Sede : secus autem si Sedes auferretur. Altero modo, ut simpliciter non possit errare, vel deficere, quia nec Sedes Apostolica possit unquam Roma alio transferri. Et quidem secundum priorem sensum propositio nostra est verissima: nam auctores citati, ut Lucius et Felix Papie. et martyres ; Agatho et Nicolaus Papae et Confessores , item Cyrillus et Ruffinus non solum Pontificem sed etiam Ecclesiam Romanam asseruerunt non posse errare. - ;

Praeterea S. Cyprianus lib. I, epist. 3. « Navigare audent, inquit, ad Petri cathedram, et Ecclesiam principalem ctc. nec cogitare eos esse Romanos, ad quos perfidia habere non pote6t accessum. » B. Hieronymus lib. III. Apol. cont. Ruffin. : « Acito, inquit, Romanam fidem Apostolica voce laudatam, ejusmodi praestigias non recipere: etiamsi Angelus aliter annuntiet quam semel praedicatum est, Pauli auctoritate munitam non posse mutari. » B. Gregorius Nazianzenus in carm. de vita sua, ante medium: « Yetus, inquit, Roma ab antiquis temporibus habet rectam fidem, et semper eam retinet, sicut decet urbem, quae toto orbi praesidet, semperdeDeo integram fidem habere, a Addo etiam duorum Pontificum testimonia, quae etsi ab haereticis contemnantur, tamen a Catholicis cum honore recipienda sunt. Unum est Martini Papae V, qui in Bulla, quam edidit, Concilio Constantiensi approbante, haereticos haberi censuit eos, qui de Sacramentis, aut Fidei articulis aliter sentiunt, quam Romana Ecclesia sentiat. Alterum est Sixti Papae IV, qui primum per Synodum Complutensem , deinde etiam perse damnavit articulos Petri cujusdam Oxoniensis ; quorum articulorum unus 'erat, Ecclesiam urbis Romae errare posse. Et quamquam haec intelligi debere videntur, praecicipue ratione Pontificis : tamen quia Ecclesia Romana non estsolus Pontifex, sed Pontifex et populus ; ideo cum dicunt Patres aut Pontifices, Romanam Ecclesiam non posse errare, dicere volunt ; in Romana Ecclesia semper futurum Episcopum Catholice docentem, et populum Catholice sentiepjtem,

At secundum posteriorem sensum, Ecclesiam, Romanam non posse deficere, e<st quidem pia, et probabilissima sententia ; non tamen adeo certa, ut contraria dici .possit liceretica, vel manifeste erronea, - ut recte docet Joannes Driedo lib. IY. cap. 3 part,3. de Ecclesiast. dogmat. et Scrip. Quod non 's , ; imarcn -im

(1) Damnavit item Papa solus, inter reeentiores neotericos Baium, Jansenium, Lamennais.Gioberti, Frohschammer et pluiW alios, qui siatim habiti sunt ut liseretici, quum non resipuerunt.

LIBER IV.

sit omnino de fide, a Romana Ecclesia non posse separari Apostolicam Sedem, patet ; quia. neque Scriptura, neque traditio habet, Sedem Apostolicam ita fixam esse Roma?, ut inde auferri non possit. Et omnia testimonia Pontificum et Patrum, qui dicunt, Romanam Ecclesiam non posse errare, possent exponi de Romana Ecclesia, donec in ea Apostolica Sedes permanet : non autem absolute et simpliciter.

Quod nihilominus tamen pia, et probabilissima sit sententia, non posse separari Petri Cathedram a Roma, et proinde Romanam Ecclesiam absolute non posse errare, nec deficere ; probatur primo ex eo, quod tamdiu mansit Romae Sedes Apostolica, non obstantibus infinitis persecutionibus et occasionibus recedendi. Primum enim fuit maxima occasio transferendi Sedem Roma in alium locum temporibus Imperatorum Ethnicorum : illi enim aegerrime ferebant, quod Romae esset Apostolica Sedes ; et idcirco mox atque audiebant novum Pontificem esse creatum, illum aut occidebant, aut in exilium deportabant. Hinc Cyprianus laudans Cornelii Papae constantiam lib. IV, epist, 2. sic ait: « Quanta in ipso suscepto Episcopatu suo virtus? quantum robur animi, qualis firmitas fidei ? sedisse intrepidum Romae in sacerdotali cathedra eo tempore, cum tyrannus infestus sacerdotibus Dei, fanda atque infanda comminaretur, cum multo patientius, et tolerabilius audiret levari adversum se aemulum principem, quam constitui Romae Dei Sacerdotem. »

Deinde rursum occasio fuit transferendae Sedis tempore Gothorum: nam in primis tempore Innocentii I, Alaricus Romam coepit, spoliavit, incendit ; ut Hieronymus refert in epist. ad Principiam de obitu' Marcellae. Deinde tempore Leonis I, Gensericus rursum Romam coepit, ac spoliavit, ut scribit Blondus lib. IV. Decadis I,- quo tempore sine ullo habitatore ad aliquod spatium temporis Roma permansit. Rursum tempore Papae Vigilii, Totila Romam penitus evertit, moenibus magna ex parte dejectis, et domibus fere omnibus incensis , adeoque eam desolavit, ut nullus neque vir, neque mulier in ea 'femanserit, ut scribit idem Blondus lib. VI. Decadis, I. Denique toto tempore Longobardorum Romani Pontifices in summis miseriis fuerunt, ut ex inultis B. Gregorii epistolis perspicuum est. Nec tamen unquam Romani Pontifices de mutando Episcopatu Romano cogitaverunt.

Tertia occasio transferendae Sedis fuit tempore B. Bernardi, propter ipsorum civium Romanorum persecutionem : adeo enim per multos annos cives Romani suos Pontifices vexaverunt, ut saepissime compellerentur Pontifices ab urbe exulare, ut patet tum ex historicis, tum B. Bernardo in epist. 242. ad popul.Rom. et epist. 243. adConrad. Imperat.

Quarta occasio fuit, quando Romani Pontificesper70annos manserunt in Galliis. Cum enim ipsi cum tota curia procul a Roma degere decrevissent; cur, quaeso, non transtulerunt Sedem? cur non mutaverunt Episcopatum Romanum cum Avenionensi ? cum ergo tot occasionibus existentibus transferendi Sedem, tamen Romae permanserit supra 1500 annos, valde probabile est, non posse ullo modo transferri.

Secundo, hoc idem probari potest ex eo, quod Deus ipse jussit Romanae figi Apostolicam Petri Sedem; quae autem jubet Deus, mutari ab hominibus non possunt. Id autem Deum jussisse testatur B. Marcellus Papa et Martyr in epist. ad Antiochen. ubi dicit Petrum, jubente Domino, Romam Sedem suam ex Antiochia transtulisse. Testatur etiam B. Ambrosius inOrat. de trad. Basilicis, ubi refert, Christum omnino voluisse, ut Petrus Romae moreretur, et idcirco ei fugienti dixisse : Venio Romam iterum crucifigi. Quod est manifestum signum, Deum voluisse per mortem Petri Romae firmari ejus Sedem. Quo etiam pertinet illud S. Leonis serm. I. de Natali Apostol. Petri et Pauli : « Trophaeum crucis Christi Romanis arcibus inferebas ; quo te, divinis praeordinationibus anteibant, et honor potestatis, et gloria passionis. »

Dicet aliquis ; ex hoc argumento videtur probari, de Fide esse, quod Sedes ex Roma transferri non possit : nam de Fide est, praecepta divina non posse ab hominibus immutari, si ergo Deus jussit, Sedem Romae constitui, de Fide esse videtur, non posse transferri alio.

Respondeo: id non sequi, nam Marcellus et Leo. Pontifices non definiunt hanc rem tanquam de Fide, sed narrant ut historiam. Non sunt autem de Fide, Pontificum narrationes, sed solum decreta. Deinde quod ipsi aiunt, Domini jussu Petrum transtulisse Sedem suam in urbem, potest dupliciter intelligi : uno modo, quod Dominus perspicue Petro apparens hoc illi imperavit, et tunc

CAPUT V.

vere divino praecepto diceretur Sedes Petri Romae esse constituta alio modo, quod Christus quidem id aperte non jusserit, sed dicatur jussisse, quia id Petrus fecit Deo inspirante, quomodo omnia decreta et praecepta Ecclesiae dici possent divina, quae tamen mutabilia sunt.

Accedit, quod etiamsi constaret, Christum imperasse Petro, ut Romae Sedem collocaret; non tamen continuo sequeretur, jussisse, ut eam immobiliter ibi collocaret. Quoniam ergo non constat, quomodo Christus jusserit Petro, ut Romae Sedem collocaret ; ideo non est de Fide, divino et immutabili praecepto, Romae Sedem esse constitutam : sed tamen, ut diximus, est probabilissimum, et pie credendum. Neque obstat, quod tempore Antichristi Roma desolanda , et cremanda videatur, ut deducitur ex cap. XVII Apoc. Nam hoc non fiet nisi in fine Mundi ; et praeterea tunc etiam summus Pontifex Romanus Pontifex dicetur, et erit, licet Romae non habitet, sicut accidit tempore Totilae Regis Gothorum, ut supra diximus. Adde, quod Augustinus, et alii multi non volunt, in isto loco Apocalypsis per urben cremandum intelligi Romam; sed multitudinem impiorum, quae est civitas Diaboli.

caput v.

De decretis morum.

Tertia propositio haec esse potest: « Non solum in decretis Fidei errare non potest summus Pontifex , sed neque in praeceptis morum, quae toti Ecclesiae praescribuntur, et quae in rebus necessariis ad salutem, vel in iis quae per se bona, vel mala sunt, versantur. n

Dicimus' Primo, non posse errare Pontificem in iis praeceptis , « quae toti Epclesiae praescribuntur, » quia ut supra diximus, in praeceptis, et judiciis particularibus, non est absurdum Pontificem errare.

Addimus Secundo, : « quae in rebus necessariis ad salutem, vel per se bonis, aut malis versantur, » quia non est erroneum dicere, Pontificem in aliis legibus posse errare, nimirum, superfluam legem condendo, vel minus discretam etc.

Ac ut rem totam exemplis declaremus. Non potest fieri ut Pontifex erret, praecipiendo aliquod vitium, ut usuram; vel prohibendo virtutem, ut restitutionem , quia haec sunt per se bona, vel mala : nec potest fieri ut erret praecipiendo aliquid contra salutem, ut Circumcisionem, vel Sabbatum , vel prohibendo aliquid necessarium ad salutem, ut Baptismum, aut Eucharistiam ; ut autem jubeat aliquid quod non est bonum, neque malum ex se, neque contra salutem, sed tamen est inutile, vel sub poena nimis gravi illud praecipiat; non est absurdum dicere, posse fieri, quamquam ^non est subditorum de hac re judicare, sed simpliciter obedire.

Probatur jam propositio, et primo, quod non possit Papa errare in praeceptis morum ad salutem necessariorum : quia tunc tota Ecclesia graviter laederetur, et erraret in rebus necessariis, quod est contra promissionem Domini Joan. XYI : Cum venerit ille spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem (1). Quod intelligitur (ut minimum) de veritate necessaria ad salutem

Secundo, quia Deus tunedeesset Ecclesiae suae in necessariis, quandoquidem praecepit illi, ut sequatur Pontificem, et Pontificem permittit errare in necessariis : at certe si Deus nulli rei deest in necessariis, quanto minus Ecclesiae suae?

Quod autem non possit Pontifex errare in moribus per se bonis, vel malis, probatur. Nam tunc Ecclesia non posset vere dici sancta, ut in Symbolo Apostolorum vocatur : nam sancta dicitur potissimum ob sanctam professionem, ut alibi ostendimus, quia nimirum legem et professionem sanctam profitetur, quae nihil docet falsum, nihil praecipit malum.

Secundo, quia tunc necessario erraret etiam circa Fidem. Nam Fides Catholica docet, omnem virtutem esse bonam, omne vitium esse malum : si autem Papa erraret praecipiendo vitia, vel prohibendo virtutes ; id est, praecipiendo aliquod opus, quod esset revera vitiosum, sed non manifeste vitiosum, vel prohibendo opus virtutis, sed non manifeste opus virtutis, teneretur Ecclesia credere vitia esse bona et virtutes malas, nisi vellet contra conscientiam peccare. Tenetur enim in rebus dubiis Ecclesia acquiescere judicio

(1) Joan. XVI, 13.

LIBER IV.

summi Pontificis, et facere quod ille praecipit, non facere quod ille prohibet : ac ne forte contra conscientiam agat, tenetur credere bonum esse quod ille praecipit : malum quod ille prohibet.

CAPUT VI.

De Pontifice ut est particularis qucedam persona .

Quarta propositio. « Probabile est, pieque credi potest, summum Pontificem non solum ut Pontificem errare non posse, sed etiam ut particularem personam haereticum esse non posse, falsum aliquid contra Fidem pertinaciter credendo. » Probatur primo, quia id videtur requirere suavis dispositio providentiae Dei. Nam Pontifex non solum non debe,t nec potest haeresim praedicare, sed etiam debet veritatem semper docere, et sine dubio id faciet, cum Dominus illi jusserit confirmare fratres suos, et propterea addiderit : Rogavi pro te , ut non deficiat Fides tua{ 1), id est, saltem non deficiat inthro- , no tuo praedicatio verae Fidei : at quomodo, quaeso, confirmabit fratres in Fide, et veram Fidem semper praedicabit Pontifex haereticus? Potest quidem Deus ex corde haeretico extorquere verae Fidei confessionem, sicut verba posuit quondam in ore asinae Balaam; at violentum erit, et non secundum morem providentiae Dei suaviter disponentis omnia.

Secundo probatur ab eventu; nam hactenus nullus fuit haereticus, vel certe de nullo probari potest, quod haereticus fuerit ; ergo signum est, non posse esse. Plura vide apud Pighium.

CAPUT VII.

Solvuntur objectiones ex ratione petitae.

Argumenta in contrarium sumuntur, partim ex ratione , partim ex variis Pontificum exemplis. Prima ratio. Multi canones docent Pontificem non posse judicari, nisi inveniatur a Fide devius ; ergo potest deviare a Fide : alioqui frustra essent illi canones. Antecedens patet excan. si Papa dist. 40. exConcilio V, sub Symmacho, ex Concilio VIII generali act. 7. ex Anacleto epist. 3. Eusebio epist. 2. ex Innocentio III , in serm. 2. de consecrat. Pontif.

Respondeo primo: istos omnes canones loqui de errore Potificis personali , non judiciali. Nam Pontifex si possit esse haereticus, solum erit negando aliquam veritatem antea definitam; non autem potest esse haereticus, dum ipse aliquid novi definit; tunc enim non sentit contra aliquid definitum ab Ecclesia. Canones autem citati loquuntur expresse de heeresi; igitur non loquuntur de errore judiciali, sed personali Pontificis. Secundo dico; canones illos non velle dicere , Pontificem etiam ut privatam personam posse errare, sed tantum non posse Pontificem judicari : quia tamen non est omnino certum, an possit necne esse haereticus Pontifex; ideo ad majorem cautelam, addunt conditionem, nisi fiat haereticus.

Secunda ratio. Si solusPontifex potest infallibiliter definire dogmata Fidei; ergo frustra fiunt Concilia, vel certe non sunt necessaria.

Respondeo : id non sequi. Nam etsi in Pontifice sit infallibilitas ; tamen non debet ipse contemnere media humana et ordinaria, quibus deveniri potest ad veram rei cognitionem , de qua agitur : medium autem ordinarium est Concilium majus aut minus, pro magnitudine , vel parvitate rei de qua agitur ; id quod patet primo exemplo Apostolorum. Nam certe tam Petrus, quam Paulus poterant etiam soli quamlibet controversiam infallibiliter definire ; et Jamen Concilium convocaverunt Actor. XV.

(1) Luc. XX, 31.

CAPUT VII.

Deinde, definitiones de Fide pendent praecipue ex traditione Apostolica, et consensu Ecclesiarum; ut autem cognoscatur de orta aliqua quaestione , quae sit totius Ecclesiae sententia, et quam traditionem servent Ecclesiae Christi; non est alia melior ratio, quam si in unum conveniant Episcopi ex omnibus provinciis, et quisque referat Ecclesiae suae consuetudinem. ; , >

Praeterea : utilissima sunt, et saepe necessaria Concilia , ut finis revera imponatur controversiis, et decreta de Fide' non solum fiant, sed etiam serventur , quando enim fit generale Concilium, omnes Episcopi subscribunt, et profitentur se amplecti illud decretum, et sic deinceps in suis Ecclesiis praedicaturos : quando autem non fit generale Concilium, non est tam facile , reducere ad praxim decretum de Fide factum; siquidem nonnulli ignorantiam decreti praetexunt, alii conqueruntur se non fuisse vocatos , alii etiam aperte dicunt, Pontificem potuisse errare. Sed de hac re alio loco dicendum est. Vide lib. I de Cone. cap. 10 et 11.

Tertia ratio. Si infallibile esset Pontificis de Fide judicium, essent haeretici, vel saltem pernicioso errore tenerentur etgraviter peccarent, qui pertinaciter contra definitionem Pontificis aliquid assererent; at hoc est falsum, nam Cyprianus pertinaciter restitit Stephano Pontifici definienti haereticos non rebaptizandos , ut patet ex epistola ejusdem Cypriani ad Pompeium, et tamen non solum non fuit haereticus, sed neque mortaliter peccavit. Nam mortalia peccata non delentur, nisi per poenitentiam, etiam si quis pro fide moriatur : et tamen Ecclesia Cyprianum ut sanctum colit, qui non videtur unquam resipuisse ab illo suo errore. Et confirmatur ex Augustino , qui lib. I de Baptis, cap. 18. et alibi, dicit, Ecclesias nutasse de illa quaestione, et potuisse Cyprianum, et alios salva charitate dissentire inter se , donec non accessit generalis Concilii definitio ; ergo non putavit Augustinus indubitatum esse Romani Pontificis judicium.

Respondeo ad exemplum Cypriani : Cyprianum quidem non fuisse haereticum; tum quia nec modo censentur manifeste haeretici, qui dicunt Pontificem posse errare ; tum etiam, quia sine dubio Stephanus Papa non definivit tanquam de Fide, haereticos non rebaptizandos , licet jusserit non rebaptizari, ut patet ex eo , quod non excomm unica vit Cyprianum , et alios contrarium sentientes ;

sicut etiam e contrario Cyprianus in concilio 80 Episcoporum definivit haereticos rebaptizandos; tamen noluit hoc haberi tanquam de Fide, diserte protestans , non propterea velle se separare ab iis, qui contrarium sentiebant.

Neque his repugnat, quod, ut scribunt Eusebius lib. VII hist. cap. 4. et Augustinus lib. de unico Baptismo cap. 14. Stephanus Papa non solum imperavit, ne rebaptizarentur ab haereticis baptizati, sed etiam censuit excommunicandos qui non obedirent. Nam etsi censuit excommunicandos, qui non obedirent; tamen nihil illud fuit aliud , quam comminatio : constat enim ex Vincentio Lirinensi in lib. de profan. voc. novitat. et ex Augustino loc. cit. semper conjunctos fuisse Stephanum et Cyprianum.

Et per hoc respondetur etiam ad confirmationem. Fuit enim post Pontificis definitionem adhuc liberum aliter sentire , ut Augustinus dicit , quia Pontifex noluit rem ipsam de Fide facere sine generali Concilio : sed solum voluit interim servari antiquam consuetudinem. An autempeccaverit Cyprianus mortaliter non obediendo Pontifici, non est omnino certum. Nam ex una parte non videtur mortaliter peccasse , quia non peccavit nisi ex ignorantia : putavit enim, Pontificem perniciose errare , et stante illa opinione, tenebatur ei non obedire , quia non debebat contra conscientiam agere. Ignoiantia autem Cypriani non videtur fuisse crassa, neque affectata , sed probabilis , et proinde excusans a mortali peccato : ipse enim sciebat , Pontificem non definivisse tanquam de Fide, et simul videbat , secum sentire Concilium 80 Episcoporum. Quocirca B. Augustinus lib. I cont. Donat, ca. 18. clare docet, Cyprianum vcnialiter solum peccasse, et salva charitate; et ideo falce martyrii facile purgatum : et cap. 19. dicit, hoc ejuspeccatum fuisse quasi naevum in candore sanctae animae quem ubera charitatis contegebant.

Ex altera tamen parte videtur mortaliter peccasse, cum praecepto expresso Apostolico non paruerit , et. sine modo Pontificem recte sentientem vexaverit. Nam etsi Stephanus non definivit rem illam tanquam de Fide ; tamen serio praecepit, ut non rebaptizarentur haeretici , ut Cyprianus ipse fatetur in epist. ad Pomp. cui mandato parere debuit Cyprianus , et subjicere judicium suum judicio superioris sui, et saltem debuit non

LIBER IV.

proferre verba contumeliosa, qualia protulit contra Stephanum Papam in epist. adPomp. ubi vocat eum superbum, imperitum, cascae ac pravae mentis etc. Itaque B. Augustinus in epist. 48. ad Vincentium , aliter conatur Cyprianum defendere, asserens , vel non esse ipsius ista scripta , ubi haec inveniuntur, vel eum postea pcenituisse erroris , et mutasse sententiam ante mortem, licet retractatio non inveniatur (1).

Quarta ratio. Concilium Africanum in ep. ad Coelestin. Papam asseruit , minus posse errare Concilium provinciale in judicio, quam Romanum Pontificem : a Nisi forte, inquit, quisquam est, qui credat, unicuilibet posse Deum nostrum examinis inspirare justitiam, et innumerabilibus congregatis in Concilium sacerdotibus denegare» : at certum est Concilia provincialia posse errare; igitur multo magis Papa errare potest.

Respondeo : Concilium loqui , non de judicio Fidei, sed judicio facti, id est, de causis Episcoporum et Presbyterorum , qui de aliquo crimine accusantur. In hujusmodi autem causis fatemur , non habere Pontificem assistentiam Spiritus sancti , per quam non possit errare. Adde, quod non necessario tenemur credere quidquid in ea epistola Episcopi ibi dicant : preesertim, cum satis appareat, eos commotos sceleribus Apiarii , qui ad Romanum Pontificem confugerat, modum in verbis nonnihil excessisse. Neque obstat quod Concilium Africanum sit confirmatum a Leone IV, dist. 20. can. de libellis : nam confirmata sunt decreta Concilii, non autem epistolae.

Ultima ratio est Nili in suo libello de Primatu, qui hoc modo ratiocinatur. Potest Romanus Pontifex incidere in alia vitia, utavaritise, superbiae etc. igitur et in vitium hseresis. Nam I. Tim. I Paulus dicit, quosdam circa Fidem naufragium fecisse , quia antea bonam conscientiam amiserant. Item potest Papa male vivendo , factis negare Deum, juxta illud Tit. I : Confitentur se nosse Deum, factis autem negant (2) , igitur potest etiam verbo negare, nam facilius essevidefur verbo negare, quam facto.

Respondeo ad primum argumentum : inde recte colligi, posse Papam ex natura sua incidere in hseresim, non tamen posita singulari Dei assistentia, quam Christus oratione sua illi impetravit : oravit autem Christus, ne deficeret Fides ejus , non autem ne incideret in alia vitia.

Ad secundum dico : Apostolum eo loco non intelligere quaelibet mala opera , sed opera, quae procedunt ab infidelitate cordis; loquitur enim de Judaeis non sincere conversis ad Fidem, qui, etsi profiterentur se nosse Deum, tamen factis negabant , quia prohibendo certos cibos, ut natura sua immundos , testabantur se non vere nosse Creatorem omnium rerum : porro talia opera Papa nec facit, nec facere potest. Si vero per facta intelligantur quaelibet peccata ; falsum est, facilius esse Deum negare verbo, quam facto : nam qui negat verbo, negat simpliciter et expresse; qui negat facto, negat implicite et quodam modo non simpliciter.

capot vm.

De erroribus qui falso adscribuntur Romanis Pontificibus , Petro , Lino, Anacleto , Telesphoro, Victori , Zephyrino , Urbano , Pontiano , Cornelio , et Marcellino , qui non solum Pontifices , sed etiam Martyres fuerunt.

Veniamus nunc ad singulos Pontifices, quos adversarii nostri errasse contendunt. Primus, Petrus est Romanorum Pontificum, quem non semel, sed bis circa Fidem errasse scribit Nilus in suo libro de Prim. Rom. Pontif. atque hoc argumento potissimum se demonstrasse putat , Romanos Pontifices in Fide errare posse. Nullus enim Pontificum Romanorum majora privilegia a Deo accepit, quam Petrus : porro Petrum bis errasse, ex divinis litteris manifestum est ; nam et Christum negavit Matth. XXVI, et Gentiles coegit judaizare Galat. II. Magdeburgenses Centur. II, lib. II, cap. 10, coi. 538, 559 et

(1) Hoc factum, scilicet rebellionis sancti Cypriani adversus sanctum Steplianum, ultimo seculo a Missorio et a Molckembur negatum fuerat. Nostro tempore iterum in errorem revocatur a Vincentio Tizzani, Archiepiscopo Nisibiensi, in opusculo cui titulus : La celebre contesa fra S. Stephano et S. Cypriano. Monumenta quibus gedificabatur lmec commentitia historia, aDonatistis, ut a supradictis auctoribus probatur, conficta fuerant. — (2) Tit. I, 16.

CAPUT VIII.

  1. praeter hos duos errores, addunt etiam alios tredecim 'lapsus B. Petri, de quibus nos supra scripsimus lib. I, cap. 28.

Respondemus; S. Petrum, cum Christum negavit , nondum Pontificem summum esse coepisse : constat enim traditum ei fuisse a Christo Ecclesiasticum principatum Joan. ult. cum ei Dominus post resurrectionem suam dixi t : SimonJoannis pasce oves meas (i ); itaque negatio illa Petri numeranda non est inter errata Pontificum Romanorum. Addo praeterea, Christum a Petro negatum fuisse ore, non corde ; proinde perdidisse Petrum confessionem Fidei , non ipsam Fidem , ut supra ostendimus cap. 3.

Quod autem aliquando S. Petrus coegerit gentes judaizare, non fuit error praedicationis, sed conversationis, ut Tertullianus monet in lib. de praescript. adv. haeret. Non enim S. Petrus decreto aliquo sancivit esse judaizandum, sed contrarium potius docuit Actor. XV, quia tamen aliquando Antiochiae, ne offenderet Judaeos nuper conversos ad Fidem, segregavit se a convivio Gentilium ; exemplo suo coegit quodammodo etiam Barnabam judaizare. Nos vero non negamus, posse Pontifices exemplo suo praebere occasionem errandi , sed illud negamus, posse eos ex cathedra errorem aliquem sequendum toti Ecclesiae praescribere. Neque vero exempla Pontificum aeque perniciosa Ecclesiae sunt, ac doctrina; cum Dominus nos instruxerit, dicens : Quae dicunt , facite ; qua ? faciunt , facere nolite (2). Vide quae supra diximus c. 28, lib. I.

Secundus Linus , qui S. Petrum proxime secutus est in Sede pontificia, ridetur a Magdeburgensibus Centur.I, lib. II, c. 10, colum. 627. quod jusserit, ne feminae in Ecclesiam ingrederentur capite linteis non cooperto; sic enim loquuntur : « Instituit, ne qua mulier (dignum equidem Episcopali cura) nisi capite linteis operto templum ingrederetur.» Sed quid si Linus addidisset, ut id fieret propter Angelos? sine dubio superstitionem esse clamassent. At non meminerant , credo, Centuriatores, Apostolum Paulum non judicasse indignum sua cura, praecipere I. Gor. II, ut feminae velato capite essent propter Angelos, quod exponit Ambrosius in Ecclesiae praecipue esse servandum ob reverentiam sacerdotum, qui Angeli in Scripturis appellantur.

Tertio Anacletum reprehendunt Magdcburgenses in eadem Cent. lib. II , cap. 20, colum. 628. quod memoriam S. Petri construxerit, et ornaverit, scilicet, B. Petrus tam male meritus de Ecclesiae fuerat, ut dignus esset, cujus memoria penitus interiret. Sed si B. Anacletus reprehendendus est, quod qualecumque monumentum S. Petri ossibus constituerit : quantum, quaeso, peccatum fuit magni Constantini, qui tam sumptuosa Basilica, totque donariis aureis et argenteis memoriam S. Petri exornavit? Sed aliter de his rebus judicarunt semper omnes homines pii, quam nunc judicent adversarii. Certe Caius scriptor nobilissimus , et Apostolicis temporibus vicinus, utEusebius refert lib. II hist. cap. 25. ex versione Ruffini, sepulchra Petri et Pauli trophaea Apostolorum appellat, quibus Romana Ecclesia quasi columnis firmissimis communitur.

Joannes Cbrysostomus hom. ult. in epist. ad Rom . summo se teneri desiderio affirmat Romam veniendi, ut sepulchris Petri et Pauli advolvi posset. Et audi, quaeso, quanto cum honore de urbe Roma, et Apostolorum corporibus, ac sepulchris loquitur : « Quemadmodum, inquit, corpus magnum et validum, duos habet oculos illustres (Roma) Sanctorum videlicet illorum corpora. Non ita coelum splendescit, quando radios suos sol ex sese demittit, quemadmodum Romanorum civitas duas illas lampades ubique terrarum effundens. » Et infra : « Qualibus coronis duabus ornatur urbs ista? qualibus catenis aureis cincta est? quales habet fontes? propterea celebro hanc urbem, non propter copiam auri, non propter columnas, non propter aliam phantasiam, sed propter columnas illas Ecclesia?. Quis mihi nunc dabit circumfundi corpori Pauli ? affigi sepulchro? videre pulverem corporis illius ? » Et infra : <c Hoc corpus urbem hanc munit, quod quavis turri, innumerisque mcenibus, ac vallis tutius est, et cum isto corpus etiam Petri. Nam et viventem honoravit : Ascendi, inquit, videre Petrum. » Theodoretus quoque in epist. ad Leonem, cum ab aliis rebus multis Romam laudat, tum praecipue ab Apostolorum sepulchris, quae (ut ipse loquitur) Fidelium animas illuminant. Omitto multa, quae addi possent testimonia : nam de reliquiis Sanctorum propria disputatio suo loco instituenda est.

(1) Joan. XXI, 17. —(2) Mattii. XXIII, 3.

LIBER IV.

Quarto Telesphorum, qui nonus fuit a B. Petro, et glorioso martyrio consummatus est, teste Irenaeo lib. III, cap. 3. accusant Magdeburgenses Centur. II, cap. IO, coi. 212. his verbis: «Clericis, inquiunt, primum mandat, ut septem ante Pascha hebdomadibus a carne jejunent, cum contra scriptum sit : Nemo vos judicet in cibo et potu. Deinde Missas cumulat, et ritum earum auget, atque ad tempus alligat, cum neque propter numerum, neque caeremonias, neque tempus, Ccena Domini sit instituta. Clericorum item dignitatem, et sanctitatem nimium effert supra plebeiam, quasi non sit scriptum : Omnes vos unum estis in Christo Jesu. Ita nec argui vult a populo sacerdotes, nec accusari : eamque legem firmissimum vocat sui ordinis murum, constitutum a se et Patribus contra persecutores. »

Haec videlicet sunt errata Telesphori ; quae quidem judicantur errata a Genturiatoribus, quia discrepant a regula Lutheri, sed si juste judicamus, nonne potius dicendum est, dogmata Lutheri, qui non patitur delectum ciborum, nec Missas, nec ordinem sacerdotum supra plebem, esse erronea et falsa, quia discrepant a regula Telesphori ? nam cum Telesphorus sanctus Martyr fuerit, et Apostolorum tempoxabus adeo pinopinquus, ut cum Petro, Paulo, et Joanne loqui potuerit ; nonne cmdibilius est, melius ab ipso cognosci potuisse Chiasti doctrinam, quam a Luthero, qui nec martyr fuit, et annis plusquam mille quadiangentis ab Apostolicis temporibus abfuit? praesertim cum ratiunculae illae Magdeburgensium sint pueriles, et millies solutae.

Nam quod adferunt ex Paulo : Nemo vos judicet in cibo et potu , non pugnat contra abstinentiam a carne quae assumitur, vel indicitur ad tempus ad edomandam corporis petulantiam : sed contra Judaicam abstinentiam, qui certis cibis nunquam utebantur, eo quod secundum legem veterem immundi erant. Sic enim ibidem, ad Coloss. II Paulus ait : Nemo vos judicet in cibo, aut potu , aut in parte diei festi , aut neomeniae , aut sabbatorum , quae sunt umbra futurorum (1).

Quod addunt, Coenam : Domini non esse institutam propter numerum, nec pi^opter ritus, nec propter tempus, 'non negamus. Sed quid inde efficitur? Num propterea erravit Telesphorus, qui in Natali Domini voluit ter

Missas celebraid ; et addidit aliquos ritus, et tempus statuit, quo Missae celebrandae sunt? Nam etsi non est Ccena Domini propter numerum, ritus, et tempus instituta : debuit tamen propter ipsam Ccenam Domini recte celebrandam numerus, ritus et tempus detemiinari, nisi forte tantum Sacramentum minus deceat ordo, quam confusio.

■ Quod denique adducunt ex Apostolo : Omnes vos unum estis in Christo Jesu (2), ad Gal. III, nihil minus probat, quam non esse sacerdotes laicis digniores : nam quomodo simus omnes unum in Christo, explicat Paulus Rom. XII et I. Corinth. XII, ubi dicit, nos esse unum coiqms, ubi sunt varia membra, oculi, manus, pedes, alia aliis nobiliox^a et digniora.

• Quinto Victor Papa XV a Petro, asperius olim fuit ab hsereticis quibusdam infamia, quasi Christum purum hominem esse docuisset, ut refexd Euseb. lib. V hist. cap. 28. Sed falsam fuisse illam calumniam, Eusebius ibidem demonsti^t ex eo, quod constat, principem illius hsereseos nomine Theodotum a Victore excommunicatum fuisse.

Sexto Zephirinus Victoris successor, videtur hseresim .Montani approbasse. Scribit enim Tertullianus in lib. cont. Prax. Romanum Pontificem agnoscentem prophetias Montani, et ex ea agnitione pacem Ecclesiis Asia} et Pln-ygise inferentem, a Praxea fuisse persuasum, litteras pacis revocare, quas jam emiserat : constat autem ex histoiais, eo tempore Zephirinum fuisse Rom® Pontificem. Quare Rhenanus in Annot. ad Tertullian. ponit hoc loco in margine, Episcopus Romanus Montanizat. Neque dici potest, eo tempore nondum fuisse damnatam ab Ecclesia haeresim Montani : nam, ut ibidem Tertullianus dicit, Praxeas pei’suasit Pontifici revocai-e litteras pacis, ea praecipua ratione, quia praedecessores ejus liaeresimillam antea damnavissent.

Respondeo : non esse omnino Fidem habendam Tertulliano in hac paide, quandoquidem ipse Montanista erat. Sicut enim paulo ante Aidemon falso jactaverat, Victorem Romanum Pontificem securn sentire, ut ex Eusebio ostendimus : ita nunc Teidullianus Montanista Romanum Pontificem in Montani sententiam trahere conatur. A lioqui cur nec Eusebius, nec ullus alius notaVit hunc errorem in Pontifice Romano? ; i

(1) Coloss. II. 16 et 17. — (2) Galat. III. 28.

CAPUT VIII.

Quia tamen mendacia super aliquid verum ut plurimum fundari solent, credibile est, Zephirinum Pontificem a Montanistis persuasum fuisse, doctrinam Montani non esse diversam a doctrina Romanee Ecclesia} ; et ideo eumdem Pontificem voluisse cis pacem reddere, quam abstulerant ipsius pradecessores ; non quidem quod approbaret errorem, quem sui majores improbaverant, sed quod arbitraretur, falso de illis erroribus fuisse accusatos Montanistas. Hoc autem non est errare circa Fidem, nec Montanizare, ut mentitur Rhenanus, sed errare circa personam, id quod multis aliis sanctis viris accidit. Scribit enim Ruffinus lib. X hist. cap. 11. Arium, ut Constantino Imperatori persuaderet se esse Catholicum, tanto artificio scripsisse Fidem suam, ut a Catholicis putaretur Catholica, et a suis tamen agnosceretur qualis erat. Et Leo ep. 86. ad Nicetam Aquileien. monet Episcopum illum, ut Pelagianos ad Ecclesiam redeuntes apertissimis verbis jubeat hseresim abjurare, propterea quod soleant plerumque Ecclesiam decipere ita composita confessione Fidei suae, ut Catholici videantur, cum non sint. Tale aliquid videtur Zephirino etiam Pontifici accidisse.

Septimo, Urbanum a Petro XVIII, Centuriatores his verbis reprehendunt : « Instituit Confirmationem post Baptismum ; sed blaspheme dicit, per manus impositionem Episcoporum accidi Spiritum Sanctum et plene Christianos fieri. » Cent. III, cap. 10, coi. 277. cujus ejusdem erroris reprehendunt etiam Cornelium coi. 282.

At in primis mentiuntur, ab Urbano institutam esse Confirmationem. Nam exstat usus ipsius Act. VIII et XIX, ubi super baptizatos Apostoli manus imponunt, ut accipiant Spi-, ritum sanctum. Et praeterea Tertullianus, qui antiquior Urbano et Cornelio fuit, meminit Confirmationis pluribus in locis ; in lib. de resurr. car. : « Caro, inquit, abluitur, ut anima emaculetur, caro ungitur, ut anima consecretur. » Et in lib. de prsescript. loquens de Diabolo, qui imitatur Baptismum et Confirmationem nostram : « Tingit, inquit, et ipse quosdam utique credentes, et fideles suos, signat illic in frontibus milites suos. » Et in lib. de Bapt. : a Exinde, inquit, egressi de lavacro perungimur benedicta unctione. » Et paulo infra: «Deinde manus imponitur, per‘b'enedictionem advocans et invitans Spiritum’ sanctum. » Videsne apud Tertullianum, unctionem, signum in

fronte, manus impositionem, adventum Spiritus sancti? Quid igitur Urbanus instituere potuit ? Constat autem, Tertullianum antiquiorem Urbano fuisse : nam Tertullianus vixit tempore Severi, et fdii ejus Antonini, ut ex Hieronymo docent Magdeburgenses in eadem Cent. III, cap. 10, coi. 277. Quid, quod iidem Centuriatores loc. cit. numerant inter ncevos Tertulliani, quod post Baptismum agnoverit Unctionem, et signum Crucis necessaria? Quomodo igitur ista cohaerent, ut ab Urbano dicant esse institutum, quod ipsi ante posuerant inter naevos Tertulliani Urbano antiquioris?

. Deinde, quod addunt Centuriatores, blasphemum esse quod ait Urbanus, accipi Spiritum sanctum, et plene Christianos homines fieri per impositionem manus Episcoporum ; non eget refutatione, cum ipsi nullam adduxerint probationem : praesertim cum illud idem dicat etiam Cornelius, ut ipsi fatentur, et etiam Cyprianus lib. I, epist. 12. Cyrillus Catech. 3. mystagog. Augustinus in epist. Joan. tract. 6. et adii Patres non raro.

Octavus est Pontianus Urbani successor, quem arguunt Magdeburgenses Cent. III, cap. 10, coi. 278. quod scripserit, sacerdotes proprio ore corpus Domini conficere, et populis tradere, ac per Sacerdotes Deum aliorum hostias acceptare, atque eorum peccata donare, et sibi eos reconciliare. Quam sententiam blasphemam vocant Centuriatores, sed nihil adferunt, unde probent e^se blasphemam. Quare moleste ferre non debent, si nos Martyri sanctissimo, et de Apostolorum successoribus instituto magis credamus, quam Luthero ; praesertim cum illud idem in omnium veterum Patrum scriptis passim legamus.

Audi enim Hieronymum in epist. ad Heliod. : « Absit, inquit, ut de his quidquam sinistrum loquar, qui Apostolico gradui succedentes, Christi corpus sacro ore conficiunt, per quos et nos Christiani sumus, qui claves regni coelorum habentes quodammodo ante judicii diem judicant. »

Audi Augustinum in epist. 122. ad Victor, ubi de feminis captivis inter Barbaros : « Ora, inquit, Deum pro eis, et roga, ut etiam' ipsas doceat talia dicere, qualia S. Azarias inter caetera in oratione, et confessione sua fudit ad Deum. Sic enim sunt illae in terra captivitatis suae, quomodo erant illi in ea terra, ubi nec sacrificare more suo poterant domino. Sicut nec ista} possunt vel

LIBER IV.

ferre oblationem ad altare Dei, vel invenire ibi Sacerdotem, per quem offerant Deo. »

Audi Ghrysostomum in III lib. do Sacerd. : « Corporis, inquit, lepram purgare, seu verius dicam, non quidem purgare, sed purgatam ostendere, Judaeorum Sacerdotibus solis licebat, at vero nostris Sacerdotibus non corporis lepram, sed animae sordes non dico purgatas probare, sed purgare prorsus concessum est. » Haec ille. Quod igitur Pontianus ait, per Sacerdotes corpus Domini confici, aliorum hostias a Deo recipi, peccata hominum dimitti, dixerunt etiam probatissimi auctores, Hieronymus, Augustinus, Ghrysostomus, necnon caeteri omnes, quos de industria praetermisi.

Nonus est Cornelius, quemMagdeburgenses Gentur. III, cap. 6, coi. 145. etcap. 7, coi. 165. affirmant, docuisse, in calice Domini solam aquam esse offerendam : qui est exploratus error contra Evangelium. Sed hsec impudentissima calumnia est : Solum enim hoc probant ex. eo, quod Cyprianus lib. II, epist. 3. ad Cornei, multa disputat contra hunc errorem : at Cyprianus mon dicit , hunc errorem esse illius, ad quem scribit, sed quorumdam aliorum. Deinde, epistola illa non ad Cornelium, sed ad Caecilium quemdam Africanum Episcopum scribitur, ut omnia exemplaria testantur. Sed Magdeburgenses tunc forte largius biberant, et scintillantibus ac trementibus oculis, unum legerunt pro alio. Adde, quod Alexander Papa Cornelii praedecessor decretum jam ante ediderat, ne in calice Domini quidquam aliud, quam vinum aqua mixtum offerretur.

Denique, si ex hac epistola alios reprehendunt : cur non seipsos etiam reprehendunt Centuriatores ? Siquidem Cyprianus in hac epistola saepius Eucharistiam vocat sacrificium, et nec solam aquam, nec solum vinum, sed vinum aqua temperatum offerendum esse docet : Lutherani autem, et

Eucharistiam sacrificium esse obstinatissime negant, et in calice solum vinum sine aqua consecrandum putant.

Decimus est Marcellinus, qui idolis sacrificavit, ut constat ex Pontif. Damas, ex Cone. Sinuess. et ex epist. Nicolai I adMichael. At Marcellinus nec docuit aliquid contra Fidem, nec fuit haereticus, vel Infidelis, nisi actu externo ob metum mortis. Utrum autem propter actum illum externum exciderit a Pontificatu, an non, parum refert ; quandoquidem se ipse Pontificatu mox abdicavit, et paulo post martyrio coronatus est. Crediderim tamen, non excidisse eum ipso facto a Pontificatu, quia satis constabat omnibus, eum solo metu idolis sacrificasse. Adde quod S. Augustinus lib. de unico baptismo contra Petilianum c. 16. Marcellinum innocentem esse dicit, et nullus Veterum Historicorum meminit hujus lapsus (1).

CAPUT IX.

De iis , quee Liberio et Felici II objiciuntur (2).

Undecimus Pontifex, qui erroris arguitur, est Liberius : quamvis enim Magdeburgenses Gentur. IV, cap. 10, coi. ^284. non audeant quidquam de Liberio definire : tamen Tilmannus Heshusius lib. I de Eccles. cap. 9. audacter affirmat, eum Ariana hacresi infectum fuisse. Et sane testes habet suas sententias gravissimos auctores : Athanasium in epist. ad solit. vit. agent. Hieronymum in iChron. et in Catal. script. in Fortunatiano, et Damasum in vita Liberii.

Respondeo : de Liberio duo esse certa; unum vero dubium. Primo, certum est, eum ab initio Pontificatus usque ad exilium, quod pro Fide Catholica pertulit, acerrimum defen-

(1) Hoc prsetensum Marcellini factum ita falsum est, ut etiam a Doellinger confutatur in opere quod gallico idiomate vertit Ph. Reinhard, et cui titulus : Etudes sur quelques Papes du moyen-uge. — (2) “Quae Liberio objiciuntur a modernis historicis optime refutantur, notanter XVI0 saeculo a Deglen, XVII0 ab Andrea Duchesne, XVIII0 a Card. Orsi, XIX0 a Rohrbacker, Darras et Blanc. Insuper vindicatur Liberius in dissertationibus specialibus abbatis Corgne, doctoris Navariensis, doctissimi Zaccariae et acerrimi Stilting 23 Septembris in Actis sanctorum. Plura tandem reperiuntur in Gallandi Bibliotheca Patrum; apud J. de Maistre : Le Pape et l’Eglise gallicane; apud Bechillon, sacerdotem Pictaviensem, qui optime respondit objectis ex Vindiciis summorum Pontificum a Cavalcanti; apud Constant in opere cui titulus : Histoire de 1'infaillibilite du Pape; apud Reinerding qui confutat Dcellinger, Schneemann et Ilefele ; et apud Ed. Dumont , tom. I, llevue des queslions historiques.

CAPUT IX.

sorem fuisse Catholicae religionis. Id ita esse testantur omnes Scriptores, qui de illis temporibus loquuntur, ut Ammianus Marcellinus lib. XV liist. suae, Athanasius in utraque Apol. Ruffinus lib X liist. cap. 22. Sulpitius lib. II sac. liist. Socrates lib. II liist. Eccles. cap. 29. Sozomenus lib. IV, cap. 10. Tlieodoretus lib. II, cap. 16 et 17. Nicepliorus lib. IX, cap. 35, 36 et 37.

Secundo certum est, Liberium post reditum ab. exilio fuisse etiam vere Orthodoxum et pium. Nam, ut scribit Socrates lib. IV, cap. 11. postquam redierat ab exilio , Liberius noluit recipere ad Ecclesiam Macedonianos, nisi aperte lxaeresim detestarentur. Praeterea etiam post mortem semper sanctus est habitus, ut planum est ex verbis Ambrosii lib. III. de virg. in prine, ubi sic ait: «Tempus est, inquit, soror, sancta beatae memoriae Liberii praecepta revolvere , ut quo vir sanctior, eo sermo accedat gratior. » Item ex verbis Epiphanii. haeres. 75. : « Eustathius, inquit, ad Liberium beaitum Romae Episcopum tina cum multis Episcopis legatum agebat. » Basilius quoque epist. 74. ad Episc. Occiden. : «Quaedam, inquit, ei proposita sunt a beatissimo Liberio. »

Denique Siricius', qui tertius fuit a Liberio, in epist. ad Hymeric. Liberium appellat veneraqdae memoriae praedecessorem suum. Quomodo, quaeso, Patres isti Liberium jam defunctum beatissimum vocarent, si in haeresi mortuus esset? Unum ergo remanet dubium, an videlicet medio tempore, id est, in ipso reditu ab exilio aliquid egerit contra Fidem. Et quidem Sulpitius, Socrates, Sozomenus, et Nicepliorus, locis notatis indicant, Liberium semper eumdem fuisse , nec unquam de Fidei constantia aliquid remisisse. Athanasius vero et Hieronymus loc. cit. aperte dicunt, eum taedio exilii inflexum tandem fuisse ad subscriptionem haereseos. Quibus addi potest Hilarius, qui in lib. advers. Constant, ita loquitur : « Vertisti deinde usque ad Romam bellum tuum, eripuisti illinc Episcopum , et o te miserum qui nescio an virum majore impietate relegaveris, quam remiseris. » Ruffinus autem lib. X, cap. 27. hist. affirmat, se non potuisse certo cognoscere, an Liberius subscripsisset.

Ex quibus sententiis secunda verior nobis esse videtur. Nam Athanasius , Hilarius , et Hieronymus auctores sunt, tum antiquiores, tum etiam graviores eseteris , et rem non ut dubiam ] sed ut certam et exploratam narrant. Praeterea legi ipse epistolas Liberii manu scriptas ex Vaticana Bibliotheca, quae partim ad Imperatorem , partim ad Episcopos Orientales scriptae erant, in quibus satis aperte significabat, se tandem Imperatoris voluntati acquiescere voluisse. Ad liaec, nisi fateamur, Liberium aliquo tempore defecisse a constantia in Fide tuenda ; cogimur, Felicem II, qui Liberio vivente Pontificatum gessit, a numero Pontificum excludere ; cum tamen hunc ipsum Felicem ut Papam et Martyrem Ecclesia Catholica veneretur. Denique Sozomenus lib. IV hist. cap. 14. etNicephorus lib. IX, cap. 37. obscurius quidem, tamen subindicant , Libeiiumin Concilio Sirmiensi convenisse cum Valente et Ursacio Ariqnis, et ea pace facta, Sedem suam recepisse, adjutum etiam litteris ejusdem Concilii. Sed quamvis haec ita se habeant ; non tamen Liberius aut hseresim docuit , aut haereticus fuit, sed solum peccavit actu externo, quemadmodum S. Marcellinus , et, ni fallor, minus peccavit, quam S. Marcellinus.

Quod haereticus vere non fuerit , docet S. Athanasius loc. cit. ubi dicit, Liberium invitum et coactum vi tormentorum fecisse quod fecit, nec esse censendam ejus sententiam, quam minae et terrores extorserant, sed eam quam protulit, cum liberos haberet affectus : quod autem non docuerit haeresim , facile probari potest. Nam ut colligitur ex.Athanasii verbis, et ex epistolis ipsius Liberii, duo mala Liberius commisit : unum , quod subscripsit in damnationem Athanasii : alterum, quod cum haereticis communicavit ; in neutro autem Fidem expresse violavit. Nam etsi haeretici persequebantur Athanasium causa Fidei : tamen non causam Fidei , sed crimina circa mores praetexebant , et Liberius cbnsensit in damnationem Athanasii, propter crimina illi objecta, non propter Fidem. Pari ratione cum haereticis communicavit, quia Catholicos se fingebant : nam in epistolis suis Liberius ait , se communicasse cum Episcopis Orientalibus, quia invenit eorum Fidem congruere cum Catholica, et alienam esse ab Ariana perfidia.

Praeterea Sozomenus lib. IV, cap. 14. et Nicepliorus lib. IX, cap. 37. dicunt, in ea pace, quam fecit Liberius cum Episcopis Arianis, nihil aliud postulatum fuisse a Liberio, quam ut subscriberet Sirmiensi Confessioni editae contra Photinum , et Confessioni Antiochenae editae in Enceniis : quae

LIBER IV.

Confessiones etsi non habent vocabulum opoouo-ioc ; tamen Catholicae sunt, et eas exponit Hilarius in lib. de Synod. tanquam Catholicas.

Accedit, quod , ut referunt Sozomenus et Nicephorus loc. not. Liberius non modo non subscripsit Confessioni Arianae, sed etiam Confessionem edidit antequam Sirmio discederet , in qua aperte excommunicabat eos, qui Filium Patri similem in substantia, et in aliis rebus omnibus esse negabant : id quod ea de causa fecit, quia Ariani falsum rumorem sparserant Liberi um docere coepisse, Filium nori esse Patri consubstantialem.

Dicet aliquis: si ita est; quomodo ergo Hieronymus in Chron. et in Catal. script. in Fortunatiano dicit : Liberium ad subscriptionem haereseos inflexum tandem fuisse? Respondeo : Liberium etsi non expresse, tamen interpretative in haeresim consensisse : nam Athanasium damnari permisit, quem sciebat causa Fidei persecutionem pati , et cum Valente et Ursacio communicavit, quos non ignorabat haereticos esse , etiamsi illi aliud se esse simularent. Hoc igitur est, quod Hieronymus significare voluit.

Duodecimus, qui erroris in Fide ab haereticis accusatur, est Felix II , quem Arianum fuisse contendit Tilmannus Heshusius lib. I de Eccles. cap. 9. idque probat ex testimonio S. Hieronymi, qui in Catal. Script. in Aeacio sic ait : « Aeacius, inquit, quem quia luscus erat, govetySa/gov nuneupabant , Caesariensis Ecclesiae in Palaestina Episcopus. » Et infra : « In tantum autem sub Constantio Imperatore claruit , ut in Liberii locum Romae Felicem Arianum Episcopum constitueret. » Sed respondemus : Felicem nunquam Arianum fuisse, tametsi cum Arianis aliquando communicaverit , eo videlicet tempore, quo verus Papa non erat , postea vero quam verus Papa esse coepit , non modo Arianum non fuisse , sed etiam Arianos publice detestatum, et ob Arianorum persecu-, tionem coronam martyrii a Domino perce-, pisse.

Explicanda igitur est, quam brevissime fieri poterit, historia Pontificatus Liberii et Felicis, ex qua mirabilis Dei providentia in Apostolica Sede conservanda apparebit. Liberio in exilium ob Fidem Catholicam deportato, Romanus Clerus juravit , nullum se alium, vivo Liberio, in Pontificem admissurum. Id testatur Hieronymus in Chron. tametsi verba transposita sint. Illa enim verba :

« Quo in exilium truso , omnes Clerici juraraverunt etc. » quae ponuntur anno 351, poni debent post illa verba : « Liberius Episcopus Romanorum, in exilium mittitur. » quae ponuntur anno 361 .

Deinde opera Arianorum, ac praesertim Aeacii Caesariensis Episcopi, Felix Diaconus Romanus Episcopus creatur in locum Liberii, qui propter hoc beneficium libere cum eis communicabat, licet ipse Arianus non esset. Sic enim scribit Ruffinus lib. X hist. c. 22. : « In ejus (Liberii) locum Felix Diaconus suus ab haereticis subrogatur , et $on tam sectae diversitate , quam communionis et ordinationis convenientia maculatur. » Et Theodoretus 1. II hist. c. 17 : « Successum, inquit, est Liberio a fideli quodam illius Diacono, nomine Felice, qui tametsi fidem in Concilio Nicaeno expositam ipse servavit integram; tamen cum illis, qui eamdem labefactare studebant , libere communicavit. Ac propterea nemo ex Romae habitatoribus in Ecclesiam, dum ille intus erat, ingredi voluit. »

Idem quoque scribit Sozomenus lib. IV hist. cap. 10. nec ab his dissentit Hieronymus in Catal. Script. in Aeacio ; nam vox illa Arianum addita ad nomen Felicis , videtur irrepsisse aliunde. Siquidem codices antiqui manuscripti illam non habent, ut notavit Marianus Victorius in hunc locum : nec translatio Sophronii in Graecum illam habet. Et, quod ego maximi facio , Freculphus lib. IV, cap. 8. et Ado Viennensis in Chron. referentes ad verbum totum hunc locum Hieronymi , non habent vocem Avianum .

Denique, non est ullo modo credibile, Hieronymum et Ruffinum in historia utrique notissima tantopere discrepare potuisse, ut unus neget, quod alter affirmat. Sed quamvis etiam Felix Arianus fuisset (quod hactenus tamen probatum non est) nihil id Sedi Apostolicae obesset. Constat enim, eo tempore Felicem schismaticum Papam , non verum et legitimum Pontificem fuisse : duo siquidem simul esse non possunt ; vivebat autem tunc, et verus Pontifex erat Liberius. Quocirca (ut ex Theodoreto supra recitavimus) nemo Catholicorum Romae cum Felice eo tempore communicare volebat.

Post biennium deinde successit lapsus Liberii, de quo supra diximus ; tunc vero Romanus Clerus , abrogata Liberio Pontificia dignitate, ad Felicem se contulit , quem Ca-

CAPUT IX.

tholicum esse sciebat ; et ex eo tempore coepit Felix verus Pontifex esse. Tametsi enim Liberius haereticus non erat, tamen habebatur, propter pacem cum Arianis factam, haereticus ; et ex ea praesumptione merito potuit ei Pontificatus abrogari : non enim homines tenentur, aut possunt corda scrutari ; sed quem externis operibus haereticum esse vident, simpliciter haereticum judicant, ac ut haereticum damnant. Indicat hoc Hieronymus in Chron. cum ait, permultos ex Romano Clero pejerasse, et ad Felicem accessisse. Dicuntur enim pejerasse, quia juramentum non servarunt, quod susceperant de non recipiendo alio Pontifice.

Porro, Felix jam verus Papa, animadvertens periculum Ecclesiae et Fidei, Deo sine dubio inspirante, qui Ecclesiam suam non deserit , non solum recessit a communicatione Arianorum, sed etiam coacto Concilio, declaravit Imperatorem Constantium et Episcopos Ursacium ac Y alentem , cum quibus Liberius pacem fecerat, vere esse haereticos. Et propterea, redeunte Liberio in urbem, Felix cum suis ab Arianis ejectus est, et non diu post mortuus , sive capite caesus, sive confectus aerumnis fuerit : id enim non certo constat.

Iiaec vero ita se habere, id est, Felicem post lapsum Liberii verum Pontificem fuisse, et pro Catholica Fide mortuum esse, his argumentis probatur. Primum id aperte testatur Damasus, vel quicumque est auctor Pontificalis, in vita Felicis. Idem significare videtur S. Hieronymus in Chron. cum ait de Romanis Clericis : « Post annum cum Felice ejecti sunt, quia Liberius ta?dio victus exilii, et in haereticam pravitatem subscribens, Romam quasi victor intraverat. » Haec enim verba persecutionem significant contra Felicem motam, et ab iis motam , qui Arianis favebant; ex quo sequitur, ipsum Felicem pro Fide Catholica passum esse persecutionem.

Secundo , omnia Martyrologia antiqua, tam excusa, ut Bedae, Adonis, Usuardi, quam etiam manuscripta, 4. Ealen. Augusti ponunt memoriam S. Felicis II, Papae et Martyris, qqi Constantium haereticum declaravit. Adde, quod S. Gregorius I, tam in Antiplionar. quam in Sacrament. ponit integrum officium Ecclesiasticum legendum ad Missam in die S. Felicis Pontificis et Martyris 4. Kalen. Augusti : esse autem eum Felicem Romanum Pontificem , et proinde

eum, de quo loquimur , testatur Micrologus lib. Ecclesiast. Observat, cap. 43. cum igitur Ecclesia Catholica a mille jam annis hunc Felicem colat iit Papam et Martyrem, non debet is excludi a numero Pontificum, etiamsi nullam aliam rationem proferre possemus.

Tertio, Felix Papa, S. Gregorii atavus, ab antiquissimis Scriptoribus dicitur Felix Papa IV, ut a Joanne Diacono, lib. I de vita B. Gregor, c. 1. et a Leone Ostiensi lib. I Chron. Cassinen. cap. 1. At IY ille esse non potuit, nisi iste noster fuerit II, non enim sunt nisi duo Felices, praster hunc nostrum, ante Felicem IY, igitur ante mille annos hic Felix in numero Pontificum habitus est : nec enim schismatici numerum faciunt.

Quarto, cum Romae ambigeretur, anno 1582, deberetne hic S. Felix in novo Martyrologio collocari casu inventa fuit arca marmorea in Basilica SS. Gosmae et Damiani, cum hac insdriptione in marmore incisa antiquis characteribus : HIC JACET CORPUS S. FELICIS PAIVE, ET MARTI" RIS, QUI CONSTANTIUM HAERETICUM DAM- NAY1T. Et incidit haec inventio in diem 28 Julii, hoc est, pridie ejus diei , quo celebrari solebat memoria hujus ipsius Felicis : quod non immerito divinitus contigisse creditum est.

Jam vero mortuo sancto Felice , Liberius iterum sibi conciliavit Romanum Clerum, et Catholicum Praesulem se praestitit, ut supra ostendimus ex Socrate in causa Macedonianorum : quocirca omnium consensu iterum legitime sedere coepit, ac sedit usque ad mortem. Atque haec est causa , cur in Catalogo Pontificum aliqui Yeteium non posuerunt Felicem, ut Augustinus in epist. 165. et Optatus lib. II, quia videlicet, totum Felicis tempus in Pontificatu Liberii inclusum fuit.

Decimustertius est quidam Leo Papa, quem nonnulli dicunt huic Felici II successisse, et Arianum plane fuisse, ac eodem mortis genere obiisse , quo Arius periit, nimirum, effusione omnium intestinorum, dum alvum purgaret. Refert hoc Yincentius lib. XIY, cap. 23. Spcc. hist. et Gonradus Halberstatensis in Chron. Magdeburgenses Cent. IV, cap. 10. in vita Felicis II, non putant hoc improbabile.

Et sine dubio iste Leo fictus Pontifex fuit : constat enim Leonem I esse illum qui sedit tempore Concilii Chalcedonensis, hoc est, annis circiter centum post tempora Felicis II,

LIBER IV.

deinde Scriptores omnes veteres, ut Hieronymus, Augustinus, Optatus , Theodoretus, Ruffmus; necnon recentiores, ut Sigabertus, Martinus Polonus, Platina, et quotquot sunt alicujus nominis, Libcrio et Felice defunctis, Damasum substituunt.

Forte orta est ha3C fabula ex opinione concepta de Liberii haeresi, et persecutione in Catholicos, expulso Felice II ; quia enim Liberius expulso Felice, instar Leonis saevire coepit in Catholicos, ut ipsi falso existimant; finxerunt homines otiosi, quemdam Leonem Pontificem Arianum sedisse post Felicem II. Sed haec inter fabulas numeranda sunt.

CAPUT X.

De Sirie io , lnnocentio , et aliis septem Pontificibus.

Decimusquartus est Siricius, quem Joannes Calvinus accusat lib. IV Inst. cap. 12. §. 24. quod in epist. ad Hispan. conjugium pollutionem vocaverit. Sed Calvinus more suo impudenter mentitur. Non enim Siricius conjugium verum, et legitimum pollutionem appellat, sed illicitam conjunctionem eorum, qui post peractam publicam poenitentiam, iterum redeunt ad eamdem conjunctionem, propter quam poenitentiam egerant : nemo autem poenitentiam unquam egit, quod inierit legitimum matrimonium.

Decimusquintus est Innoc. I, quem Magdeburgenses Centur. V, cap. 10. in vita ipsius Innocentii, dicunt, graviter errasse, quod in epist. 2, cap. 12. praeceperit, sacram virginem jam velatam, quae nupserit, aut fornicata sit, non recipi ad poenitentiam, donec vivit ille cum quo ipsa peccavit. Videtur enim iniquum, mulierem poenitentem non debere absolvi, nisi prius moriatur qui eam seduxit. Item, quod in epist. 18. ad Alexan. Antioch. scripserit, ratum quidem esse Arianorum Baptismum, sed non conferri per eos Spiritum sanctum ; quia se ab Ecclesia separaverunt. Ubi videtur velle, efficaciam sacri Baptismi pendere a bonitate ministri ; quod est contra Ecclesiae communem doctrinam. Item, quod in epist. 22, cap. I. docuerit, Sacerdotem non posse esse eum, qui viduam in uxorem acceperit, cum Moses in

Levitico praecipiat , ut Sacerdos virginem uxorem accipiat, quasi Christiani teneantur adhuc legibus judicialibus Testamenti veteris.

Respondeo ad primum : Innocentium velle dicere, non debere recipi ad poenitentiam eas virgines, quae nolunt separari ab adultero, nisi post mortem ejus; et hoc justissimum est : neque enim debent ab Ecclesia absolvi ii, qui in peccato perseverare volunt.

Ad secundum dico : Innocentium loqui eo loco de iis, qui baptizantur, vel ordinantur ab haereticis, cum sint ipsi etiam polluti eadem haeresi. Ejusmodi enim vere recipiunt Sacramentum Baptismi, vel Ordinationis : sed non recipiunt Spiritus sancti gratiam, quae in haereticis esse non potest. Et in Ordinatione non modo gratiam non recipiunt ab haereticis ordinati, sed nec jus legitime Ordines exercendi: id enim jus per haeresim Ordinator perdidit; nec tribuere potuit, quod ipse non Imbuit. Vide Glossam l. q. 4. can. Arianos.

Ad tertium dico : Innocentium non velle dicere, teneri nos legibus Judaicis, sed velle argumentari a simili, vel potius a majori, hoc modo. Tenebantur Sacerdotes in Testamento veteri ex divino praecepto, non ducere uxorem viduam ; ergo multo magis convenit, ut in Sacerdotibus novae legis Ecclesia requirat, ne viduarum fuerint mariti, propter excellentiam nimirum Sacerdotii Christiani.

Decimussextus est Coelestinus, quem Nestorii haeresi infectum fuisse affirmat Laurentius Valla, in declamatione de falsa donatione Constantini. Sed Laurentius aperte mentitur; siquidem Coelestinus non modo non fuit unquam de hac haeresi notatus, sed ipse est, qui praecipue illam haeresim condemnavit, ut patet ex Prospero inChron. anni 431, et ex toto Concilio Ephes. Deceptus est Valla aequivocatione nominis. Fuit enim Coelestinus haereticas Pelagianus, qui quaedam communia cum Nestorianis habuit.

Decimusseptimus est Leo I, qui in epist. 79. ad Nicetum dicit, eas mulieres, quae putantes maritos suos esse defunctos, aut nunquam redituros ex captivitate, nupserunt aliis, non peccasse; tamen si mariti earum redeant, teneri eas ad primum conjugium renovandum : si autem eas non velint, non teneri. Ubi duo videntur errores. Unus, quod

GAPUT x:

mulier non peccet, si nubat alteri viro, quando existimat primum maritum vivere, sed nunquam rediturum : alter, quod mulier possit manere cum secundo marito, si primus eam nolit. Notarunt hunc errorem Magdeburgenses Centur. V, cap. 10. in vita Leonis I.

Respondeo : in neutro Leonem errasse. Nam cum dicit, non peccare mulierem quae nubit, vivente adhuc priore viro; loquitur de illa tantum, quae nubit, quia putat, primum maritum esse mortuum, ut ipse ibidem diserte explicat; de illa autem, quae nubit, quia putat, maritum suum nunquam rediturum; non dicit peccare, neque non peccare ; quia existimabat rem per se esse notam, nimirum, eam peccare. Quando autem dicit, debere mulierem redire ad primum virum, si ipse eam velit ; consequenter vult intclligi, debere virum redire ad mulierem, si ipsa eum velit, etiamsi alioqui eam ille noluisset. Sunt enim pares in hac re vir et mulier. Itaque si alter conjugum velit redire ad conjugium, tenetur alter necessario parere, si autem neuter velit redire, poterunt separati manere quoad usum conjugii. Et hoc solum permittit S. Leo. Neque hinc sequitur, posse mulierem manere cum secundo marito : nam idem Leo ibidem clarissime dicit, primum matrimonium esse indissolubile, et necessario reformandum, posteriore soluto, quod verum esse non poterat.

Decimusoctavus est Gelasius, cujus duas sententias secundum Catholicos erroneas notarunt Centuriatores Centur. V, cap. 4. de Ccena Domini et cap. 10. in vita Gelasii. Una est in lib. cont. Eutych. cum carne Christi manere in Sacramento verum panem : altera, apud Gratianum de consecrat, d. 2. can. Gomperimus ; non posse sine ingenti sacrilegio sumi unam partem Sacramenti Eucharistiae sine altera. Aut enim Gelasius erravit in his duobus, aut nos erramus, qui contrarium sentimus, et sequimur.

Respondeo ad primum: librum illum non esse Gelasii Papae, sed esse Gennadii, qui librum ejusdem tituli scripsit ad Gelasium Papam; vel Gelasii Caesariensis Episcopi, cujus meminit Hieronymus circa fin. Catal. Script. Ecclesiast. Siquidem Papa Gelasius scripsit quinque libros contra Eutychen, ut Trithemius refert : hic autem unus tantum est exiguus libellus. Deinde hic auctor pollicetur, se fere omnium Veterum sententias collecturum de IncarnationeDomini, et cum

adducat 15 Patres Graecos, duos tantum Latinos profert Ambrosium et Damasum, et omittit Cyprianum, Hilarium, Hieronymum, Augustinum, Innocentium, Leonem, Prosperum, et similes, quos nunquam Gelasius Pontifex omisisset, imo nec alius Latinus auctor : videtur enim hinc manifeste colligi, hunc auctorem Graecum fuisse, non Latinum; sed quicumque fuerit, ejus sententiam sanum habere intellectum ostensum est a nobis lib. II de Eucharistiae Sacramento, cap. 27. Ad secundum dico : Gelasium in eo canone loqui solum de Sacerdote sacrificante , qui non potest sine sacrilegio unam tantum speciem sumere, quia imperfectum sacrificium redderet.

Decimusnonus est AnastasiusII, qui trium errorum accusatur. Primo, quod sine Concilio Episcoporum, presbyterorum, et Clericorum totius Ecclesiae , communicaverit Photino, qui communicaverat cum Aeacio haeretico. Secundo, quod voluerit occulte revocare Aeacium, quem damnaverant Felix et Gelasius Papae. Tertio, quod approbaverit Baptismata, et Ordines collatos ab eodem Aeacio, propter quos errores et peccata dicitur idem Anastasius divinitus, morbo immisso, repente extinctus. Haec scribit auctor Pontificalis in vita hujus Anastasii, et eum secutus Tilmannus Heshusius lib. I de Eccl. cap. 9. imo et Gratianus dist. 19. can. Anastasius, et Magdeburgens. Cent. VI, cap. 10. in vita Anastasii.

Respondeo : falsissimum esse, quod Aeacium Anastasius revocare voluerit. Constat enim ex Evagrio lib. III, cap. 23. et ex Nicephoro lib. XV et XVII, et ex Liberato cap. 19. Aeacium obiisse tempore Felicis Papse, a quo tertius fuit Anastasius. Quomodo ergo Anastasius eum jamdudum defunctum in suam sedem revocare voluit? Sed dicunt quidam , saltem voluisse revbcare ejus nomen.

At contra exstat epistola Anastasii hujus Papse ad Anastasium Imperatorem, in qua petit, ut Imperator jubeat, nomen Aeacii taceri in Ecclesia, quandoquidem justissime a Felice Papa prsedecessore suo fuerit condemnatus. Quod vero Gratianus dist. 19. can. Ita Dominus, dicit, errasse in hac epistola Anastasium, quia voluit esse rata Sacramenta Baptismi, et Ordinis, quae Aeacius contulerat, id non Anastasium haereticum, sed Gratianum imperitum ostendit. Quis enim ignorat Catholicorum, baptizatos ab

LIBER IY

haereticis, vere esse baptizatos, et similiter ordinatos, vere esse ordinatos, quando Ordinator haereticus vere Episcopus fuerat, et adhuc erat, saltem quantum ad characterem?

Illud vero dePhotino forte est mendacium, sicut de revocatione Aeacii : sed verum sit ; num propterea non erit Catholicus Anastasius? An non licet summo Pontifici sine Concilio omnium Episcoporum, presbyterorum, et Clericorum totius Ecclesiae , absolvere unum excommunicatum? Quod addunt, Anastasium Papam morte repentina a Deo immissa defunctum, videtur ortum ex eo, quod constat, Anastasium haereticum Imperatorem illo ipso tempore fulmine ictum periisse, ut scribunt Beda, Cedrenus, et Zonaras, et Paulus Diaconus in ejus vita, alioqui fabulam esse non dubium est.

Vigesimus est Vigilius, quem Liberatus in Breviar. cap. 22. refert, epistolam scripsisse ad Theodoram Imperatricem et alios haereticos, qua confirmabat haeresim ipsorum, et anathema dicebat iis, qui confitentur duas in Christo naturas.

Respondeo : multi existimant, hunc locum Liberati esse corruptum ab haereticis, eo quod in Pontificali contrarium videatur narrari. At cum vestigium nullum appareat corruptionis in lib. Liberati, et revera non pugnet narratio Liberati cum narratione Pontificalis, aliter respondendum est. Dico igitur: Vigilium scripsisse illam epistolam, et damnasse Catholicam Fidem, saltem exteriori confessione : sed hoc nihil obesse nostrae causae. Nam id fecit, cum adhuc viveret Sylverius Papa, quo tempore Vigilius ipse Papa non erat, sed Pseudopapa : neque enim duo simul veri Pontifices summi esse possunt ; et constabat tunc omnibus, Sylverium verum Pontificem esse, licet in exilio degeret.

Sciendum est enim, Anthemium haereticum depositum fuisse ab Agapeto Romano Pontifice de Episcopatu Constantinopolitano : deinde Imperatricem petivisse a Sylverio Agapeti successore, ut Anthemium restitueret, quo recusante, Vigilium tunc Archidiaconum promisisse Imperatrici, se Anthemium revocaturum, si posset Romanus Pontifex fieri : continuo autem, jussu Imperatricis, opera Belisarii, fuisse S. Sylverium expulsum de sua sede in exilium, et Vigilium creatum Papam, seu potius Antipapam: quo tempore non esset mirum, si errare in

Fide, et etiam haereticus plane esse potuisset. Quamquam ne tunc quidem definivit aliquid contra Fidem tanquam Pontifex, neque animo haereticus fuit : siquidem epistolam scripsit nefariam quidem, et Christiano homine indignam; tamen in ea Catholicam Fidem non damnavit palam, neque haeretico animo , sed occulte , propter cupiditatem praesidendi, ut Liberatus ibidem dicit, et ex epistola ipsa Vigilii apparet. Scribit enim ut caveant, ne epistolam illam ullus videat, et ut sint omnia occulta usque ad tempus: erat enim Vigilius tunc in angustiis summis, in quas eum ambitio sua conjecerat. Nam si palam se haereticum profiteretur, metuebat Romanos , qui haereticum sedere in Petri Cathedra nunquam passuri videbantur : si e contrario Catholicum se profiteretur, metuebat Imperatricem haereticam, cujus opera Pontificatum adeptus fuerat ; itaque rationem illam excogitavit, ut Romae Catholicum ageret, et interim per litteras apud Imperatricem haereticum simularet.

Contigit autem paulo post, ut Sylverius moreretur; et Vigilius, qui eo usque in schismate sederat, inciperet jam solus et legitimus Pontifex esse, nimirum, confirmante et accipiente eum Clero et populo Romano. Ab hoc vero tempore nullus inventus est in Vigilio aut error, aut erroris simulatio : sed summa constantia in Fide usque ad mortem, ut appareat, cum ipso Pontificatu firmitatem Fidei eum accepisse, et de levi palea in solidissimam petram commutatum fuisse. Nam cum ImperatrixTheodora haeretica freta occultis litteris, et promissione Vigilii, peteret ab eo , ut Anthemium Patriarcham praedictum, sicut promiserat, restitueret ; ille rescripsit, se temere promisisse, graviterque ea promissione peccasse, et ideo non posse, nec velle implere quae promiserat, ne peccata peccatis adderet. Quocirca ab irata Imperatrice in exilium missus fuit, et misere vexatus usque ad mortem. Id quod non solum scribitur in Pontificali, sed etiam annotarunt Paulus Diaconus in vita Justiniani, et Aimonius lib. II, cap. 32. de gest. Francor. et ipsi etiam MagdeburgensesCenf. VI, cap. 10. in vita Vigilii, et idem etiam indicat brevissime Liberatus, in fine cap. 22. ubi dicit: Vigilium ab illa ipsa hseresi, quam initio occulte foverat, misere afflictum postea fuisse.

Denique Vigilium, post mortem Sylverii, verum et sanctum Pontificem fuisse ; testa n-

/

CAPUT XI.

tur omnes illi, qui illo ipso tempore viventes scripserunt aliquid de Vigilio. Gregorius I lib. II, epist. 3G. ad Episc. Hybern. : « Recordandae, inquit, memoriae Vigilius Papa in urbe regia constitutus, contra Theodoram tunc Augustam, vel Acephalos, damnationis promulgavit sententiam. » Cassiodorus lib. de div. lect. cap. 1. : « Origenem, inquit, praesenti tempore a Vigilio Papa viro beatissimo constat esse damnatum. » Arator praefat. Act. Apost. quae ipse carmine scripsit, et Vigilio Papae dedicavit, sic incipit : « Domino sancto beatissimo Apostolico, et in toto orbe primo omnium Sacerdotum Papae Vigilio. » Denique constat ex Evagrio lib. IV, cap. 37. a Vigilio confirmatam fuisse V Synodum generalem, in qua damnata est haeresis illa, quam Theodora fovebat, et de qua ipse Vigilius ab adversariis accusatur.

Posset etiam dici: epistolam illam Vigilii, cujus meminit Liberatus, fuisse confictam ab haereticis : Liberatum autem credidisse falso rumori , quem haeretici sparserant. Nam quod haeretici confinxerint epistolam quamdam Vigilii Papae nomine ad Theodoram et Justinianum, deprehensum fuit certis indiciis in VI Synodo, act. 44. sed quidquid de hoc sit; satis nobis est, eum nulla in re errasse, quo tempore verus Pontifex fuit.

Vigesimusprimus est S. Gregorius I qui a Durando in IV , dist. 7. q. 4. accusatur erroris , quod in epistol. 26, lib. III ad joan. Episc. Garalitan. permiserit presbyteris conferre Confirmationis Sacramentum , quod jure divino solis Episcopis convenit. Propter quem locum Gregorii Adrianus in quaest, de Confirmat, art. ult. asserit , Pontificem posse errare in definiendis dogmatibus Fidei.

Respondeo primo : non B. Gregorium, sed Durandum potius et Adrianum errasse. Siquidem Concilium Florentinum in instruet. Armen. et Tridentinum sess. VII. can. ult. docent, Confirmationis ordinarium ministrum esse Episcopum : ex quo sequitur, posse extraordinarie, etiam non Episcopum esse ministrum ejus Sacramenti. Deinde, Gregorius non decretum aliquod de hac re edidit, sed solum concessit quibusdam presbyteris , ut absentibus Episcopis confirmarent ; proinde, si in hac re Gregorius errasset , non doctrinae , sed exempli seu facti error fuisset. Est etiam alius quidam error, qui S. Gregorio attribuitur, sed falso,

de quo dicemus infra, cum agemus de Gregorio III.

Vigesimussecundus est Bonifacius V,quem graviter reprehendunt Magdeburgenses Cent. VII, cap. 10. quod ipse in epist. ad Edwinum Regem Angi, quam refert Beda lib. II hist. Angi. cap. 10. docuerit , Christum a solo originali peccato nos redemisse.

Respondeo : Centuriatores de suo addidisse illam vocem Solo. Bonifacius enim sic ait: « Accedite ergo ad agnitionem ejus, qui vos creavit, qui in vobis vitee insufflavit spiritum , qui pro vestra redemptione filium suum unigenitum misit, ut vos ab originali peccato eriperet. » Haec ille. Ubi, quod non meminerit aliorum peccatorum causa fuit, quia peccatum originale est principale , et propter quod delendum principaliter Christus mortuus est. Unde Joan. I. legimus : Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi .Graece, Tvjv aaa‘ort'«v toO xocgou , id est, peccatum illud Muncli , hoc est , peccatum originale , quod solum est commune toti Mundo : nam plurimi nullum aliud habent, ut omnes pueri.

CAPUT XI.

De Honorio /.

Vigesimustertius est Honorius I. quem haereticum Monothelitam fuisse contendit Nilus in lib. de Prim. Rom. Pontif. Idem asserunt Magdeburgenses Cent. VII. cap. 10. in vita ipsius, et cap. 11, colum. 553. inter manifestos haereticos eum ponunt. Nec solum haeretici , sed etiam nonnulli ex Catholicis Honorium haereticum fuisse contendunt, ut Melchiur Canus lib. VI, de loc. cap. ult. Argumenta ipsorum haec sunt. Primum, ex epistolis ipsius Honorii : existant enim duae epistolae Honorii ad Sergium; una in VI Synodo, actor. 12. altera ibidem actor. 13. in utraque autem Honorius approbat doctrinam Sergii Principis Monothelitarum , et jubet non debere dici, Christum duas habere voluntates'aut operationes.

Secundum, ex VI Synodo , act. 13. ubi damnatur Honorius tanquam haereticus , et comburuntur ejus epistolae , et in sequentibus actionibus omnibus repetitur ejus damnatio.

LIBER IV.

Tertium, ex VII Synodo," act. ult. ubi totum Concilium dicit anathema Honorio, Sergio, Cyro , et cseteris Monothelitis, et idem repetit in epistola, quam scribit ad Clericos universos.

Quartum, ex VIII Synodo, act. 7. ubi legitur, et probatur epistola Concilii Romani sub Adriano II, ubi Pontifex cum Concilio asserit , fuisse Honorium judicatum post mortem a Concilio VI, quia de lieer esi accusatus fuerat.

Quintum , ex epistola Agathonis Papae, qui in epist. ad Constant. Imper. quae habetur in 4. act. VI Concilii generalis , anathema dicit Honorio , tanquam Monothelitae.

Sextum, ex Leone II, qui in epist. ad eumdem Imp. quae habetur ad finem Concilii, eumdem Honorium execratur, tanquam qui Sedem Apostolicam sua haeresi contaminaverit.

Septimum, ex variis scriptoribus Graecis et Latinis, qui Honorium fuisse haereticum testantur. Id enim asserit Tharasius Episcopus Constantinopolitanus , in epist. ad Patriarch. quae habetur in VII Synodo, act. 3, Item Theodorus Episcopus Hierosolymae, in epist, Synod. quae habetur in eadem VII

Synodo , act. 3. Item Epiphanius Diaconus Catholicus , in disput. cum Gregor, haeret, quae habetur in 6. act. VII Synodi. Psellus in carm. de 7. Synodis , Beda de sex aetat. in vita Constant. IV Imp. et liber Pontific. in vita Leonis II.

At pro Honorio scripserunt Albertus Pigliius lib. IV Hierarch. Eccles. cap. 8. Hosius lib. II. cont. Brent. et Joannesa Lovanio in lib. de perpet. Cath. Petri protect. et firm. cap. 11. et Onufrius in Annot. ad Platin. in vita Honorii ; quorum rationes multo sunt efficaciores, quam adversariorum, ut patebit in solutione argumentorum.

Ad primum ergo respondeo dupliciter. Primo, fortasse illas epistolas esse confictas, et insertas Concilio generali ab hajreticis; quod enim hoc non temere dicatur, patet ex eo quod constat, in V Synodo fuisse a similibus hcereticis insertas epistolas fictitias Vigilii Papse Romani, etMennsePatriarchai Constantinopolitani. Id quod deprehensum fuit in VI Synodo, act. 12 et 14. dum relegerentur acta V Synodi. Sunt enim inventi tres quaterniones ab hsereticis inserti , et in iis istse epistolae. Quid ergo mirum , si iidem artifices idem fecerint in VI Synodo (1)?

Secundo dico : in epistolis istis Honorii

(1) Certum est : 1° extitisse apocryphorum fabricas tum Antiochiae, tum Constantinopoli , prope Ecclesiam sanctorum Joannis et Phocae ; 2° Episcopos Graecos, numero 227, absque haesitatione subscripisse praetenso Concilio cjuini-sexto ; 3° textum sextae Synodi fuisse pluries mutatum et interpolatum, ita ut contradictionibus scateat; 4° falsariorum crimen probari, si comparantur acta VI Synodi cum vitis S. Agathonis in Libro Pontificali; 5° Romam nunquam admisisse accusationem adversus Honorium, et epistolas S. Leoni II quae damnationem fatentur, e monothelitarum fabrica exisse, quod manifestatur epocharum confusione et stupiditate qua Pontifex contradixisset S. Agathoni et Imperatori Constantino Pogonat, et scripsisset tum Quiricio Toletano a quadraginta annis mortuo, tum Simplicio, praefecto Hispano, qui nunquam exstitit. Qui plura desiderat, adeat : Annales de philosophie chretienne , 1853, secundo tomo.

Caeterum, quidquid sit de apocryphis et interpolatis sive litteris Pontificalibus sive actis VI Concilii, neque fides catholica, neque doctrina de infallibilitate Papae, neque etiam Honorii personalis fides in causa sunt :

1° Non fides catholica : nam Honorii litterae non directae sunt, ut regula fidei, omni Ecclesiae, et diu ignotae, fuerunt, non tantumjn Occidente, sed etiam in Oriente ubi, in Concilio Constantinopolitano tantum, Episcopis innotuerunt ;

2° Neque doctrina de infallibilitate Papae ex cathedra definientis : nam Honorii litterae non sunt dogmatica; et Honorius, non solum non definivit quidquam ; sed, de orta questione, nihil definiendum sibi esse declaravit;

3° Nec etiam Honorii personalis fides : nam, quidquid sit de sensu proprio el naturali harum litterarum, et praesertim de sensu relativo, hic Pontifex, ob adversariorum insidias, potuit de eorum intentione decipi et non sat verborum sensum ponderasse.

Questio tota versatur in hoc scilicet : Honorius fuit ne Monotlielismi fautor positivus aut negativus ?

Epistolae Leonis II Papae et Liber diurnus Romanorum Pontificum, Honorium tantum negligentia et inadvertentia peccasse videntur indicare.

Concilii autem acta dicunt eum positive heresi favisse : quia in omnibus mentem Sergii secutus fuisset et impia confirmasset dogmata. Sed forsan haec oppositio est tantum in specie. Credendum

CAPUT XI.

d03

nullum contineri errorem. Honorius enim in his epistolis confitetur, quod ad rem attinet, duas in Christo voluntates et operationes; et solum prohibet nomina unius vel duarum voluntatum , quse tunc erant inaudita ; idque prudentissimo consilio. Quod rem ipsam confiteatur , patet ex illis verbis secundae epistolae : « Utrasque naturas in uno Christo , unitate naturali copulatas cum alterius communione operantes, atque operatrices confiteri debemus. Et divinam quidem, quae Dei sunt, operantem, et humanam, quae carnis sunt , exequentem non divise , neque confuse , aut convertibiliter Dei naturam in hominem, nec humanam in Deum conversam edocentes, sed naturarum differentias integras confitentes etc. Ilaec confessio Catholicissima est, et Monothelitarum haeresim penitus destruens.

Quod autem Honorius prudentissimo consilio prohibuerit nomina unius, vel duarum operationum , probatur. Nam tunc- initium erat hujus haeresis , nec ab Ecclesia aliquid de his nominibus erat definitum : tunc enim primum Cyrus Alexandrinus coeperat praedicare unam in Christo operationem : e contrario vero Soplironius Hierosolymitanus opponens se Cyro , praedicabat in Christo duas operationes. Retulit Cyrus hanc contentionem ad Sergium Constantinopolitanum , et uterque ad Honorium Romanum. Honorius igitur metuens , id quod postea evenit , ne ista contentio in grave aliquod schisma cresceret, et simul videns, sine his vocibus posse Fidem esse salvam ; voluit conciliare utramque opinionem , et simul tollere de medio scandali et contentionis materiam. Itaque scripsit in epistol. I. ideo debere abstineri a vocabulo unius operationis, ne videamur cum Eutychianis unam naturam ponere in Christo : et rursum a duarum operationum vocabulo , ne videamur cum -Nestori o duas personas ponere : «Ne, inquit , aut duarum operationum vocabulo

, offensi, Ncstorianos sectantes nos veesana sapere arbitrentur, aut certe si rursum unam operationem fatendam esse censuerimus, stultam Eutychianistarum attonitis auribus dementiam fateri putemur. »

Deinde in epist. 2. doceirs modum loquendi, et concilians opiniones : «Auferentes ergo, inquit , scandalum novellae adinventionis, non vos oportet unam vel duas operationes definientes praedicare : sed pro una, quam quidam dicunt , operatione , oportet nos unum operatorem Christum dominum in utrisque naturis veridice confiteri, et pro duabus operationibus , ablato geminae operationis vocabulo, ipsas potius duas naturas, id est, divinitatis, et carnis assumptae in una persona unigeniti Filii Dei Patris inconfuse, indivise , atque inconvertibiliter nobiscum praedicare propria operantes.» Haec ibi; quae certe nonnisi laudari possunt.

At paulo infra aperte praedicat unam tantum voluntatem his verbis : « Unde et unam voluntatem fatemur Domini nostri Jesu Christi. » Respondeo : eo loco Honorium locutum esse solum de humana natura, ac dicere voluisse : non fuisse in homine Christo duas pugnantes voluntates, unam carnis, alteram spiritus ; sed unam tantum , nimirum spiritus : caro enim in Christo nihil absolute petebat contra rationem. Hanc autem esse mentem Honorii , planum est ex ratione, quam reddit; sic enim ait : « Unde et unam voluntatem fatemur Domi ni nostri Jesu Christi , quia profecto a divinitate assumpta est nostri natura, non culpa, illa profecto, quae ante peccatum creata est, non quae post praevaricationem vitiata. » Haec ratio nulla est, si adferatur ad probandum , in Christo Deo et homine unam tantum esse voluntatem : efficacissima autem est, si inde probandum sit, non fuisse in Christo homine contrarias voluntates carnis et spiritus; illa enim contrarietas ex peccato nata est : Christus autem sine peccato humanam habet naturam.

est enim Honorii litteras a summis Pontificibus intellectas fuisse in sensu ab auctore intento ; dum Concilium respexit tantum sensum litteralem et relative ad Sergii epistolas.

Circa hanc controversiam, post Sorbonicum Maretum, vehementer erravit clarissimus Dupanloup, Aurelian. Episcopus, in Observationibus de infallibilitatse Papse inopportune non definienda, et vehementius A. Gratry, abbas Academicus liberalismo, ut dicunt, nimium adductus. Quippe qui dicere non erubuit, Ecclesiam, ut Honorium excusaret, in recentibus Breviariis mentitam fuisse. Aurelianensem Episcopum confutarunt Augustin. Dechamps, Archiepiscopus Melchliniensis, Petrus Belet et Philippus Guignard, scriptores eruditi. Academicum sacerdotem Gratry contriverunt, et, ut bene dicam, in pulverem redegerent, J. Chantrel, A. de Margerie archipresbyter Roques et doctissimus Dom. Gueranger, monasterii Solesmensis abbas. In Galaad redolent semper aromata.

LIBEli IY.

Deinde, quia poterat .aliquis objicere illa loca Evangelii : Non veni facere voluntatem meam. Et : Non quod ego volo ; sed quod tu; ubi videtur, Christus ut homo, habuisse contrarias voluntates, nimirum, unam malam, qua volebat non pati , alteram bonam, qua volebat non impleri priorem illam voluntatem suam, sed impleri contrariam, quae erat conformis Dei voluntati. Respondet Honorius paulo infra : « Est , inquit, scriptum : Non veni facere«voluntatem meam, sed ejus, qui misit me, Patris, et, Non quod ego volo, sed quod tu vis Pater, et alia hujusmodi. Non sunt haec diversae voluntatis , sed dispensationis humanitatis assumptae. Ista enim propter nos dicta sunt, quibus dedit exemplum, ut sequamur vestigia ejus , pius Magister discipulos imbuens, ut non suam unusquisque nostrum, sed potius Domini in omnibus praeferat voluntatem » : hoc est, non habuit Christus contrarias voluntates, ita ut opus illi fuerit, unam vincere ac mortificare: sed ita loquitur, ac si haberetcontrarias voluntates, ut nos doceat mortificare propriam voluntatem , quae saepe adversus Deum rebellare nititur.

Et confirmatur testimonio gravissimo S. Maximi, qui tempore Honorii vixit. Is enim scripsit Dialogum contra Pyrrhum Sergii successorem , qui adhuc est in Bibliotheca Vaticana. In eo Dialogo introducit Pyrrhum haereticum proferentem pro se testimonium Honorii ; deinde respondet ipse, Honorium semper fuisse Catholicum ; et probat cum aliunde, tum ex testimonio Secretarii ipsius Honorii, qui epistolas illas scripserat ab Honorio dictatas , quem Secretarium tunc ad- Jiuc superstitem fuisse dicit. Testabatur autem Secretarius, mentem Honorii non fuisse unquam , negandi duas in Christo voluntates , et si quando videtur duas negare , id esse intelligendum de duabus contrariis et pugnantibus in eadem humana natura ; quse in nobis ex peccato inveniuntur , quod in Christo non fuit. Sed ipsa verba S. Maximi adseribamus.

Pyrrhus : « Quid tu habes quod respondeas de Honorio, qui litteris suis , quas ad Sergium superioribus temporibus scripsit, unicam plane voluntatem Domini nostri Jesu Christi professus est? » Maximus. « Utra harum litterarum verior , cerliorque interpretatio habenda est , ejusne : Scribae, qui nomine Honorii illas scripsit, praesertim cum idem adhuc superstes sit, omnisque virtutis splendore, et religionis disciplina, totius Occidentis partes ornarit; an Constantinopolitanorum civium, qui nihil, nisi quod ipsis libet, loquuntur? » Pyrrhus. « Verior ejus qui scripsit. » Maximus. « At is ad Imperatorem Constantinum sic de illa epistola, jussu Joannis Pontificis, scripsit. Sane quod unam Domini nostri voluntatem diximus, non est accipiendum, quasi de duabus divinae et humanae naturae dictum voluntatibus , sed humanae tantum. Cum enim Sergius scripsisset, praedicare quosdam duas esse Christi voluntates contrarias : nos rescripsimus, Christum duas voluntates contrarias non habere. »

Denique , cum in tota epistola Honorius contendat , non esse dicendam in Christo Deo et homine unam, nec duas voluntates ; quomodo ipse sui oblitus tam aperte unam fateretur? non igitur unam esse dixit Dei et hominis; sed unam solius hominis, ut et verba sequentia , et Secretarius testantur. Habemus igitur, in ipsis epistolis nullum esse errorem.

Ad secundum dico : sine dubio Honorii nomen inter eos, qui damnantur a VI Synodo, insertum esse ab aemulis Romanae Ecclesiae, et similiter quidquid aliud ibi dicitur contra Honorium. Hoc probo primo : quia hoc testatur Anastasius Bibliothecarius in liist. sua ex Theophane Isauro Graeco.

Secundo, quia erat consuetudo Graecorum fere ordinaria corrumpendi libros. Nam (ut diximus) in hac ipsa VI Synodo , act. 12. et 14. deprehenderunt plurimas corruptiones ab haereticis factas in V Concilio. Et Leo in epist. 83. ad Palestin. conqueritur de Graecis, quod epistolam suam ad Flavianum, se adhuc vivente, corruperint. Gregorius lib. V, epist. 14. ad Narsem, asserit, Constantinopolitanos corrupisse Synodum Chalcedonensem , et idem se suspicari de Ephesina. Et addit, codices Romanorum longe esse veraciores, quam Graecorum. « Quoniam, inquit, Romani sicut non acumina, ita nec imposturas habent. »

Denique, Nicolaus I. in epist. ad Michael. remittens Imperatorem ad epistolam Adriani : « Si tamen , inquit , non falsata more Graecorum, sed sicut a SedeApostolica missa est, penes Ecclesiam Constantinopolitanain, hactenus conservatur. » Nec sine causa hoc dixit : nam quae ipse allegat in epistola ad Photium ex epistola Adriani adTharasium, non habentur in illa ipsa epistola,

CAPUT XI.

ut legitur in YII Synodo. Detraxerunt enim Graeci eum locum , quia contra honorem Tharasii faciebat. Si ergo corruperunt Graeci III, IV, V, et VII Synodum ; quid mirum si etiam VI corruperint? Praesertim cum constet, paulo post VI Synodum conclusam, iterum ascendisse Gonstantinopolim multos Episcopos , et edidisse Trullanos canones, quorum Episcoporum non alius scopus videtur fuisse , quam taxandi et reprehendendi Romanam Ecclesiam.

Tertio, quia non poterat Concilium damnare Honorium tanquam haereticum , nisi pugnaret cum epistola S. Agathonis ; imo etiam secum, et plane contradictoria assereret. Nam Agatho Papa in epist. 1. ad Imp. quae lecta est in ipso Concilio, sess. 4. sic ait : « Haec est verae fidei regula, quam et in prosperis, et in adversis vivaciter tenuit, atque defendit haec spiritualis mater vestri tranquillissimi imperii, Apostolica Christi Ecclesia, quae per Dei omnipotentis gratiam a tramite Apostolicee traditionis nunquam errasse probabitur, nec haereticis novitatibus depravata succubuit : sed, ut ab exordio fidei Christianae percepit ab auctoribus suis Apostolorum Christi Principibus, illibata fi- 'ne tenus permanet, secundum ipsius Domini Salvatoris divinam pollicitationem quam suorum discipulorum Principi in sacris Evangeliis fatus est : Petre, Petre, inquiens, ecce Satanas expetivit vos, ut cribraret sicut triticum, ego autem rogavi pro te, ut non deficiat fides tua, et tu aliquando conversus confirma fratres tuos. Consideret itaque vestra tranquilla clementia, quoniam Dominus et Salvator omnium, cujus fides est, qui fidem Petri non defecturam promisit, confirmare eum fratres suos admonuit , quod Apostolicos Pontifices mese exiguitatis praedecessores fecisse semper, cunctis est agnitum. »

Ubi nota, Agathonem non solum dicere, Fidem in Sede Petri non defecisse, nec posse deficere, et proinde non posse Pontificem ut Pontificem aliquid contra Fidem decernere ; sed etiam omnes suos praedecessores, quorum unus est Honorius, semper restitisse haerosibus, et confirmasse fratres in vera Fide. Et infra, posteaquam enumeraverat Agatho haereticos Monothelitas, Cyrum, Sergium, Pyrrhum, Paulum, Petrum, et Theodorum, ait : «Eximenda proinde, ac summis conatibus liberanda est sancta Dei Ecclesia de talium Doctorum erroribus, ut Evangelicam atque

Apostolicam Orthodoxae fidei rectitudinem, quae fundata est super firmam petram hujus B. Petri Apostolorum Principis Ecclesiae, quai ejus, gratia atque praesidio ab omni errore illibata permanet , omnis Praesulum numerus, Cleri , ac populorum nobiscum confiteatur ac praedicet. » Haec epistola a toto Concilio probata est, act. 8. et act. 18. ubi dicunt Patres : non tam Agathonem, quam B. Petrum per Agathonem locutam.

Ex his ergo sic argumentor. Si Honorius fuit haereticus Monothelita, qua fronte Agatho de hac ipsa haeresi disputans scribit, nullum suorum praedecessorum unquam errasse? et cum Ecclesiae ceeterse erroribus suorum Praesulum maculatae fuerint, solam Romanam permansisse illibatam? Deinde, si Concilium fatetur, Petrum per Agathonem locutum, ac dixisse, Romanos Pontifices semper confirmasse fratres suos in Fide, et liaeresibus nunquam succubuisse ; qua temeritate idem Concilium in singulis fere actionibus dicit anathema Honorio haeretico ; Ergo necesse est, vel Concilium esse falsatum, vel epistolam Agathonis, vel Concilium secum et cum Agathone pugnare : sed hoc ultimum nemo unquam asseruit, ne haeretici quidem : de secundo non fuit unquam ulla suspicio ; ergo necesse est tenere primum.

Ad hoc argumentum Nilus respondere conatur, sed frustra : « Forte, inquit, Agatho motus est cum eo, quod ratio quaestionis tunc id postulavit, sicut saepe fit, utita scriberet ; tum quod revera rarius illa Ecclesia a vero aberraverit. » Haec ille.

At postulabat quidem ratio quaestionis, ut de sua auctoritate, et suorum praedecessorum laudibus aliquid diceret Agatho : num postulabat, ut impudentissime mentiretur? Et numquid non erat impudentissimum mendacium, quod ait Agatho, omnes suos praedecessores semper haereticis restitisse si Honorius illa ipsa haeresi, de qua tunc loquebatur, contaminatus fuerat? Nec satis est, rarius errasse Romanam Ecclesiam, ut vere dici possit, nunquam errasse. Sed audiamus caetera : « Alioqui, inquit Nilus, si sic simpliciter, ac sine omni exceptione verum esset (nullum Romanorum Pontificum errasse) quomodo illud dictum constaret : Omnes declinaverunt, ac noxii facti sunt; non est qui bonum faciat, non est usque ad unum ? »

Egregiam sane rationem, quasi David de Fide, et non de moribus loquatur. Non ait

LIBER IY.

dOG

Psalmus : Non est qui bene credat , sed : Non est qui faciat bonum. Nam multis offendimus omnes, ait Jacobus. Alioqui, si de Fide ageretur, oporteret etiam Paulum, et Joannem, et omnes Apostolos errare potuisse, etiam post acceptum Spiritum sanctum.

Pergit Nilus, « Posset et illud hic recte dici, Agathonem de praeteritis temporibus esse locutum, quod in illis Romana Ecclesia non erraverit, non de futuris, quod eam unquam errare sit impossibile. » At Honorius, bone Nile, in praeteritis temporibus fuerat : praecessit enim multis annis Agathonem ; et deinde Agatho nonne de futuro ait, Fidem in sede Petri nunquam defecturam ?

Addit postremo Nilus : « Certe ante YI Synodum ea Agatho scripsit, nec ea tunc adhuc satis cognorat, de quibus YI egit Synodus. Non valde quoque mirum esset, si sancta illa Synodus ea perspexisset , quae unus solus vir non satis cernere potuisset. » Haec ille.

At si ita est ; erravit igitur Agatho ex ignorantia ; cur ergo tota Synodus act. 8 et 18. illam epistolam approbat, ut a S. Petro scriptam ; Quid hoc est aliud, quam dicere : tantam Synodum aut errorem approbasse, aut ipsam secum aperte pugnasse ? Ut illud' omittam, nulli omnino melius cognita fuisse Honorii dogmata, quam Agathoni ; cum illa ipsa causa ab Joanne IV, Theodoro, Martino, aliisque preedecessoribusAgathonis,et Honorii successoribus saepius examinata fuisset.

Quarto probatur ex epist. Nicolai ad Michael. ubi Nicolaus de Romanis Pontificibus ait : « Hos enim nec tenuis saltem rumor aspersit, aliquando cum prava sapientibus sapere, quanto minus concertare. » Haec ille. At quomodo hoc verum est, si in publico, celeberrimo, frequentissimo generali Concilio saepius acclamatum est, Honorio haeretico anathema ?

Quinto probatur, quia vel necesse est dicere, Concilium hoc, ubi Honorium damnat, depravatum fuisse ab aemulis, vel oportet asserere, hoc idem Concilium intolerabili errore, et impudentia laborasse : at hoc secundum ne haeretici quidem unquam dixerunt ; ergo dicendum est illud primum. Non potuisse autem Concilium sine intolerabili impudentia et errore damnare Honorium pro haeretico, inde constat, quod non habuit Concilium ullum indicium haeresis Honorii, nisi ex epistolis ejus ad Sergium, ubi Honorius prohibet, dici unam vel duas in Christo

operationes : at epistolae illae clarissime testantur, Honorium sensisse, et docuisse, duas esse in Christo operationes, et solum voluisse abstineri a nominibus illis Unius , vel, Duarum , ad scandalum tollendum, et contentionem sedandam. Non potest autem damnari pro haeretico, qui rem ipsam confitetur, licet nomen justa de causa arbitretur tacendum, praesertim ante definitionem Ecclesiae. Alioqui B. Hieronymus posset jam damnari pro haeretico, quia in epist. ad Damas. censuit, non esse dicendas in Deo tres hypostases, cujus contrarium postea non semel Ecclesia definivit.

Accedat postremo, quod in Concilio Romano frequentissimo, quod celebratum est a sancto Martino I, Papa et Martyre, ante Synodum, de hac ipsa causaMonothelitarum damnati sunt nominatim Sergius, Gyrus, Pyrrhus, et Paulus : Honorii autem nulla mentio facta est. Nec potest hoc tribui acceptioni personarum, cum essent illi Episcopi sanctissimi viri : et praecipue S. Murtinus, qui Concilio praesidebat : multo minus tribui potest ignorantia) aut oblivioni. Quis enim melius novit res gestas Pontificum, quam eorum successores ? Si igitur Romana Synodus non damnavit Honorium, quae habuit autographa epistolarum ejus, et testes vivos verborum et factorum ipsius ; quomodo credibile est, VI Synodum id facturam fuisse ex solis epistolis ?

Quod si' aliquis adhuc non possit adduci, ut credat corruptam esse VI Synodum ; is accipiat alteram solutionem, quae est Joannis a Turrecremata, lib. II de Eccles. cap. 93. qui docet, Patres VI Synodi damnasse quidem Honorium, sed ex falsa informatione, ac proinde in eo judicio errasse. Quamvis enim generale Concilium legitimum non possit errare, ut neque erravit hoc sextum, in dogmatibus Fidei definiendis, tamen errare potest in quaestionibus de facto. Itaque tuto dicere possumus, hos Patres deceptos ex falsis rumoribus, et non intellectis Honorii epistolis, immerito cum haereticis connumerasse Honorium.

Dices : ergone tu melius Honorii epistolas intelligis , quam intellexerint tot Patres? Respondeo ; non quidem a me, sed a Joanne IV, Martino I, Agathone, et Nicolao I, summis Pontificibus et a toto Concilio Romano sub Martino congregato, eas epistolas melius esse intellectas, quam a Graecis in Concilio sexto .

CAPUT XI.

Cur igitur, inquies, Legati Agathonis non reclamarunt, cum Honorius damnaretur ? Respondeo : id factum esse ad evitandum majus malum : verebantur enim Legati, si reclamarent, ne impediretur definitio rectae Fidei, et non posset tolli schisma, quod annis 60 jam duraverat : nam damnabantur in eo Concilio Patriarchae multi Constantinopolitani, Alexandrini, et Antiocheni ; quorum successores non facile acquievissent, nisi etiam Honorius damnaretur, qui una cum illis accusatus fuerat. Atque ha3C de secundo argumento.

Ad tertium respondeo : Patres VII Synodi secutos esse Synodum sextam, et solum repetivisse quod in ea legerant ; proinde deceptos fuisse ex sexta Synodo, quae vel corrupta erat, vel per errorem Honorium damnaverat.

Ad quartum respondeo : Adrianum cum Synodo Romana non aperte dicere, Honorium fuisse haereticum, sed solum dictum ei fuisse anathema ab Orientalibus, quia de haeresi fuerat accusatus. Ubi videtur Adrianus idcirco dixisse ab Orientalibus anathematizatum Honorium fuisse, quia sciebat, ab Occidentalibus, id est, a Concilio S. Martini non fuisse anathematizatum. Addidit autem Adrianus, etiam in causa Honorii non fuisse ausos Orientales sententiam dicere in Honorium, nisi Romanae Sedis consensus praecessisset, quia sciebat Legatos Agathonis consensisse in damnationem Honorii. Atque hajc quidem dicimus, si defendantur acta VI Synodi, tanquaim integra : nam si dicamus esse corrupta, respondendum erit : Adrianum deceptum fuisse ex depravatis illis actis VI Synodi.

Dices : at certe crediderunt ista Concilia, Papam errare posse, cum Honorium haereticum fuisse crediderint. Respondeo : credidisse solum eos Patres, Papam errare posse ut privatum hominem, quas est opinio probabilis, quamvis contraria videatur nobis probabilior : id enim est de quo accusatur Honorius, quod privatis litteris heeresim foverit.

Ad quintum dico : Canum bis errare in hoc argumento. Primum, cum ait, Agathonem anathema dixisse Honorio ; nusquam enim hoc in epistolis Agathonis invenitur. Sed Canus deceptus videtur ex summa Conciliorum : nam auctor Summae Conciliorum contra fidem ipsarum epistolarum, quae habentur integrae in Conciliorum tomo II, addidit nomen Honorii. Deinde cum ait, hanc epistolam Agathonis scriptam esse ad Concilium sextum : non enim ad Concilium, sed ad Imperatorem scriptae sunt ambae Agathonis epistolae.

Ad sextum dico : epistolam Leonis ab iisdem esse corruptam, a quibus corrupta est sexta Synodus : siquidem epistola illa pars quaedam Concilii censetur et cum ipso Concilio circumfertur. Vel certe Leo secutus est judicium Legatorum Agathonis, ne disturbaret negotium jam confectum. Sed non tenemur nos magis unum Leonem sequi, quam tot alios summos Pontifices ; praesertim in quaestione de facto, quae ad Fidem non pertinet.

Ad septimum : objicio auctores auctoribus, plures paucioribus, et antiquiores recentioribus. Nam in primis S. Maximus, qui tempore Honorii vixit, in Dial. cont. Pyrrh. Theophanes Isaurus in hist. quam citat Onuphrius, et Emanuel Calleca in lib. quem scripsit pro Latinis contra Graecos, Honorium semper Catholicum fuisse testantur. Deinde Photius etiam Graecus, et Romanae Ecclesiae infestus in libel. de 7. Synodis ; ubi ad VI Synodum venit, dicit, damnatos fuisse Cyrum, Sergium, Pyrrhum, Paulum, Petrum ; at de Honorio nihil dicit tale. Similiter Zonaras in vita Constant. IV, referens nomina damnatorum in VI Synodo, Honorium omittit. Quod idem facit Paulus Diaconus in vita ejusdem Constant. IV. Denique historici Latini fere omnes, ut Beda, Anastasius Bibliothecarius, Blonclus lib. IX Decad. I. Nauclerus, Sabellicus, Platina, et alii, Honorium Catholicum et sanctum Pontificem faciunt.

Addidi autem Bedam, etiamsi Canus nolit : nihil enim dubito, quin idem senserit, etsi in ejus 1. de sex. setat. irrepserit nomen Honorii inter eos, qui recensentur damnati in Vl Synodo. Videtur enim aliquis sciolus addidisse nomen Honorii in libro Bedae, eo quod in VI Synodo ubique inveniatur cum nominibus Cyri, Sergii etc. Nam quod Beda Honorium pro viro sancto habuerit, etiam post ejus mortem, patet tum ex lib. II hist. Anglor. cap. 17, 18, 19, ubi saepius tanquam de optimo Pastore de Honorio loquitur: tum ex vita S. Bertolli Abbatis, ubi nunc Beatum, nunc Sanctum Honorium vocat, et inter alia sic ait : « Erat, inquit, venerabilis praesul Honorius sagax animo, vigens consilio, doctrina clarus, dulcedine et humilitate

f

LIBER IV.

pollens », Et infra : « Praebuit optatum munus S. Papa patri memorato Bertolfo, privilegia scilicet sedis Apostolicae , quatenus nullus Episcoporum in praefato coenobio quolibet jure dominari conaretur. » Haec Beda de Honorio ; quae certe non diceret, si eum pro damnato haeretico habuisset, ut adversarii volunt.

CAPUT XII.

De aliis septem Pontificibus.

\

Vigesimusquartus Romanus Pontifex inter eos, qui errasse dicuntur, est S. Martirms 1, quem accusant Magdeburgenses Cent. VII, cap. 20. quod in epist. ad Amand. docuerit, non esse dandam veniam Presbyteris, vel Diaconis post ordinationem suam peccantibus, quae videtur esse species quaedam Novati anismi.

Respondeo : Martinus non loquitur de venia peccatorum , sed de restitutione ad sacra ministeria. Vult enim Presbyteros, et Diaconos graviter peccantes deponi a gradu suo ; ac si resipuerint, et veniam petierint, absolvi quidem a peccatis, sed nunquam restitui in suos gradus, quod idem omnes Veteres docent.

Vigesimusquintus est Gregorius III, quem Magdeburgenses Centur. VIII. cap. 10. in vita ipsius accusant. Primo, quod in epist. ad Bonif. jusserit iterum consecrari ordinatos ab aliis, quam ab iis quos Romanus Pontifex miserat. Sed hoc est apertum mendacium. Gregorius enim solum jubet iterum consecrari ordinatos a non veris Episcopis.

Secundo, eumdem accusant, quod in alia epist. ad Bonif. permiserit viro ducere aliam uxorem, si propter morbum aliquem propria uxor debitum ei conjugale reddere non valeat : quod est expresse contra Evangelium ; ut etiam annotavit Gratianus XXXII . quest. 7. can. Quod proposuisti. Ejusdem erroris accusatur a nonnullis Gregorius I, propter epistolam ejus ad Augustinum Angi. Episc, in quo similia verba reperiuntur.

Respondeo in primis : mirandum esse, cur hoc habeant Lutherani pro errore, cum id etiam Lutherus docuerit, teste Joanne Cochlseo in septicipite, cap. de Matrim. Deinde

dico : Gregorium non loqui de quacumque imbecillitate, sed de impotentia perpetua et naturali, per quam estinaptaad conjugium mulier; talia enim conjugia si ex errore contracta sint, censentur non esse conjugia et Ecclesiae judicio solvuntur ; ut habemus in decretal. tit. de frig. cap. ex litteris : ita respondet Glossa in 20. dist.can. de libellis.

Sed contra hoc est: quod Gregorius videtur judicare primum fuisse verum Matrimonium, et non tam solvendum quam ei secundum superaddendum ; scribit enim non debere virum a priore uxore subsidium auferre, id est, debere eam adhuc ut uxorem alere, et sustentare. Ideo posset etiam dici cum eadem Glossa in XXXII, quest. 7. can. Quod autem proposuisti, Pontificem dare consilium non praeceptum, ut eam, quae videbatur fuisse uxor, adhuc sustentet, si providentia ejus indigeat, cum nulla ipsius culpa acciderit, ut uxor ilius esse non posset. Est autem notandum, hanc sententiam non esse Gregorii I, sed solum hujus Gregorii III. Nam epistola illa ad August. est una eadem cum ista ad Bonifac. quam certum est esse Gregorii 111, unde non invenitur inter opera B. Gregorii, sed solum in tomis Conciliorum. Ubi etiam Concilium Romanum de gradibus prohibitis circa Matrimonium , tribuitur Gregorio I et III, cum tamen revera non possit esse nisi Gregorii III., ut patet ex Imperatoribus , qui nominantur in principio et fine Concilii.

Vigesimussextus est Nicolaus I,quemnonnulli reprehendunt, quod (ut refertur de consecr. dist. 4. can. a quodam Judaeo) docuerit, Baptismum in nomine Christi collatum sine expressione trium personarum esse ratum. Id enim est contrarium non solum Evangelicse institutioni, sed etiam aliorum Pontificum decretis ; nimirum Pelagii et Zacliarise, qui Baptismumimprobant eorum qui tantum suntbaptizati in nomine Christi, et non expresse in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, ut patet in eadem dist. 4. can. Multi, et can. in Synodo. Neque potest responderi : tempore Nicolai non fuisse adhuc definitum, an Baptismus esset irritus, si conferretur in nomine Christi. Nam id fuerat definitum in Concilio Anglicano, a summo Pontifice Zacharia, qui Nicolaum prmcessit, confirmato, ut patet ex can. in Synodo, de consecrat, dist. 4.

Respondeo : Nicolaum non definiendo queestienem de Fide, illud dixisse, sed solum

CAPUT XII.

ut Doctorem particularem exposuisse obiter opinionem suam. Nam quod ille intendebat docere in illo canone, non erat de forma Baptismi, sed tantum de ministro, de quo interrogatus fuerat. Itaque posteaquam responderat et definierat, Baptismum esse ratum etiamsi a Judaeo, vel Pagano detur, quae erat praecipua quaestio, addidit obiter: Baptismum essse ratum, sive in nomine trium personarum, sive in nomine solius Christi detur. In quo secutus est Ambrosii sententiam lib. I. de Spir. S. cap. 3. ut ipse ibidem dicit. Quae sententia falsa quidem est meo judicio ; tamen non haeretica. Nam non invenitur ulla certa definitio Ecclesiae de hac re, et Patrum sententiae inveniuntur etiam variae.

Neque obstant canones illi Pelagii et Zachariae. Nam Pelagius non definit quidquam, sed solum ut Doctor in Epist. ad Gaudent, explicat opinionem suam. Zachariae autem canon mihi valde suspectus est. Nam in primis Gratianus citat epistolam Zachariae ad Bonifaciam, cum hunc canonem ponit : at non invenitur in epistolis Zachariae ad Bonifacium quae exstant in tomis Conciliorum, aliqua talis sententia.

Deinde Concilii illius Anglicaninon meminit Beda in historia gentis suae, ubi tamen aliorum Conciliorum Anglicanorum mentionem semper facit. Imo ipse Beda contrariam sententiam sequitur. Nam in cap. X. Act. approbat sententiam Ambrosii de Baptismo In nomine Christi : qui tamen nec potu#ignorare decretum Concilii Anglicani, si revera fuit, cujus meminit Zacharias cum ipse eodem tempore vixerit, et adhuc Zachariae supervixerit ; nec ullo modo credibile sit, eum voluisse Concilio in sua patria celebrato, et a S ede Ape stolica confirmato , contradicere .

Admissa autem «auctoritate Concilii, et Zachariae, respondetur dupliciter. Primo cum Magistro in IY, dist. 3. in illo Concilio fuisse solum definitum, non esse ratum Baptismum sine invocatione trium divinarum personarum : non autem esse definitum, an illae tres personae implicite an explicite nominari deberent ; et proinde non pugnare istum, canonem cum sententia Ambrosii et Nicolai, qui docuerunt, sufficere implicitam nominationem trium personarum in uno Christi nomine. Ad quem modum etiam istum canonem Concilii intellexit B. Bernardus in epist. 340. et Hugo de S. Victore, et omnes alii Doctores illius aetatis, qui, non obstante

canone Concilii Anglicani, docuerunt, Baptismum in nomine Christi esse ratum.

Secundo dici potest : Concilium Anglicanum non esse vere et proprie prabatum ab ApostolicaSede-; et ideo non facere rem de Fide. Zacharias enim laudavit quidem Concilium Anglicanum, et ejus decreta citavit ad suum propositum, non tamen proprie ut Pontifex, et ex intentione confirmandi acta Concilii illud probavit : aliud enim est, Pontificem serio confirmare decreta Conciliorum, aliud vero, ad aliquod aliud propositum ea commendare.

Yigesimusseptimus est Stephanus YI, cui adjungitur Vigesimusoctavus, Sergius III , nam ut ex Platina et aliis constat, Stephanus Papa irritavit acta Formosi Papse praedecessoris sui, et ordinatos ab illo, iterum jussit ordinari ; proinde sensit Sacramentum pendere a virtute ministri, qui est error in Fide manifestus. Quocirca Joannes IX irritavit postea acta Stephani VI, et approbavit acta Formosi. Sed rursum paulo post Sergius III iterum irritavit acta Formosi ; et proinde etiam Joannis, et approbavit acta Stephani. Ex his Pontificibus contrariis inter se, necessario aliqui errant, ut observarunt diligenter Magdcburgenses Centur.

IX. cap. 10. in vita Stephani YI et Cent.

X. cap. 10. in vita Joannis IX et Sergii III.

Respondeo : errasse Stephanum VI et Sergium III, sed in qusestione facti, non juris, et malo exemplo, non falsa doctrina ; haec enim est historia. Formosus Cardinalis et Episcopus Portuensis a Papa Joanne VIII depositus, ac degradatus, et ad sortem laicorum redactus, ex urbe discessit, et juravit, nunquam se vel ad urbem, vel ad Episcopatum rediturum. Paulo post, mortuo Joanne VIII, successor ejus Martinus II absolvit Formosum a juramento incaute prolato et dignitati pristinse restituit. Non diu post idem Formosus Papa creatur, vivit annis quinque, et apponitur ad patres suos.

Succedit Stephanus VI, qui magno odio in Formosum incensus, et vel nesciens, vel non credens, cum a Martino Papa fuisse absolutum a juramento, publice in Concilio Episcoporum decernit, Formosum nunquam fuisse legitimum Pontificem ; et ideo irrita esse debere omnia ejus acta, et qui ab illo sacros ordines acceperant, coegit iterum ordinari, tanquam nihil ab illo accepissent. Displicuit hoc factum omnibus ; et ideo Pontifices tres ordine succedentes, Romanus I,

no

LIBER IV.

Theodorus II, et praecipue Joannes IX, convocato atio Concilio Episcopali, judicaverunr, Formosum verum Pontificem fuisse, et Stephani VI sententiam irritaverunt. Successit postea Sergius III, et in omnibus Stepbanum VI imitatus est. Praecipua ergo quaestio fuit, an Formosus fuisset Papa legitimus, nec ne : in qualibus quaestionibus non negamus, posse errare Pontifices, et de facto errasse Stephanum et Sergium.

Sed Objicies : Stephanus et Sergius non solum judicarunt, Formosum non fuisse verum Pontificem, sed etiam ordines sacros, quos ille contulerat, non fuisse ratos; qui est error manifestus contra Fidem : nam etsi Formosus non fuisset Papa, et semper mansisset depositus et degradatus ; tamen quia aliquando verus Episcopus fuerat, et erat quoad characterem et ordinis potestatem , quae non potest ullo modo auferri ; error in Fide est dicere : Ordines sacros ab illo coltos non fuisse veros ordines sacros.

Respondeo : Stepbanum et Sergium non edidisse aliquod decretum, quo decernerent, ordinatos ab Episcopo degradato, vel nominatim a Formoso tanquam degradato, esse iterum ordinandos : sed solum de facto jussisse iterum eos ordinari : quae, jussio non ex ignorantia, aut hseresi, sed ex odio in Formosum procedebat. Notat enim Sigebertus in Chron. anni 903, Stephanum VI, reclamantibus pene omnibus, per vim exordinasse a Formoso ordinatos.

Vigesimusnonus est Joannes XIII, sive, ut alii dicunt, XIV , quem Magdeburgenses Cent. X. cap. 6. coi. 294. accusant horrendi erroris, et sacrilegii, quod contra Christi institutionem,, coeperit baptizare campanas, quod etiam frequenter alii haeretici nobis objiciunt. Mirum vero est, cur non etiam dicant campanas a nobis antea catechizari, et instrui, ut possint Fidei Symbolum resonare.

Vel igitur rem ipsam, vel nomen Baptismi Campanarum reprehendunt. Si rem ; aperte decipiuntur vel mentiuntur : non enim campanas revera baptizantur, sed solum benedicuntur, et dedicantur divino cultui, eo modo, quo templa, altaria, calices, et alia sacra vasa, ut patefiex Pontificali, ubi habetur benedictio campanse, et nulla sit mentio usquam Baptismi, neque dicitur : « Ego te Baptizo in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti : » sed solum funduntur preces ad Deum, ut in aliis benedictionibus. Si nomen

reprehendunt ; sciant nomen Baptismi non a Pontificibus, sed a vulgo, et quidem metaphorice accommodatum campanarum benedictioni, quia nimirum vident, campanas aqua benedicta aspergi, et eis nomina interdum imponi, ut distinguantur aliae ab aliis.

Trigesimus est Sylvester II, quem magum et necromanticum fuisse, et a diabolo discerptum in templo S. Crucis in Hierusalem, refert Martinus Polonus in Chron. et Magdeburgenses Cent. X. cap. 10, et Tilmannus lib. I. cap. 9 de Ecclesia. Constat autem Necromanticos, ut plurimum esse Infideles, et Diabolum pro Deo colere.

Respondeo: sine dubio esse fabulas, quae narrantur de magia, et morte Sylvestri II. Nam nec ullus bonae Fidei auctor vetustus id pro certo affirmat, et exstat adhuc in Ecclesia Lateranensi sepulchrum hujus Pontificis, cum epitaphio posito a Sergio IV Papa, viro sancto, omnium Scriptorum consensa, qui tantum quinque annis fuit posterior Sylvestro, in quo epitaphio laudatur Sylvester tanquam optimus Pontifex. Occasio fabulandi de magia hujus Sylvestri fuit, quia erat Sylvester peritissimus Geometriae, de qua etiam libros scripsit: seculo autem illo, id est 900, quo nullum fuit indoctius, et infelicius, qui Mathematicae, aut Philosophiae operam daret a vulgo Magus putabatur. Vide Onuphrium in annotatione ad Platinam.

CAPUT XIII.

De Grcgorio VII.

Trigesimusprimus, qui erroris arguitur ab adversariis, est Gregoriue Papa ejus nominis septimus. Eum enim Magdeburgenses Centur. XI. cap. 10, reprehendunt ut haereticum necromanticum, seditiosum, simoniacum, adulterum, ac pessimum, non solum omnium Pontificum, sed fere omnium hominum. Et idcirco eum non Gregorium, ut vocabatur in Pontificatu, neque Hildebrandum, ut dicebatur ante Pontificatum, sed, Hellebrand appellant, quod Germanice inferni titionem significat.

EumdemGregorium Theodorus Bibliander in Chron. vult esse ipsum Gog principem Magog : et omnes alii hujus temporis haeretici nullum Pontificem magis detestantur,

CAPUT XIII.

quam istum, ac presertim Tilmannus lib. I. de Eccles. cap.O. ubi apertissime mentitur, ea quae narrantur mala de Gregorio "VII, haberi in libris Monachorum, Papaeque adulatorum ; cum tamen et ipse Tilmannus, ct Centuriatores nullum proferant testem preeter unum, qui fuit hostis juratus Gregorii VII; omnia enim prodant unius Bennonis Pseudocardinalis testimonio, qui illo tempore vixit, et vitam Gregorii VII scriptam reliquit.

Ego autem hujus Benonnis librum legens, et impudentissimorum mendaciorum plenissimum inveniens, alterum c duobus mihi persuasi: aut revera nihil tale eo tempore scripsisse Bennonem, sed aliquem Lutheranum esse hujus libri auctorem, qui eum sub Bennonis titulo ediderit : aut certe Bennonem illum non tam scripsisse vitam Gregorii Septimi, quam sub nomine Gregorii Septimi, voluisse depingere idaeam pessimi Pontificis, ad eum nodum, quo Xenephon scripsit vitam Cyri Regis Persarum, qui non tam narravit quid Cyrus egerit, quam quid agere debeat optimus Princeps.

Non esse autem ullam fidem habendam huic Bennoni, perspicuum est ex eo, quod contrarium scribunt omnes alii Auctores ipso qui illo tempore aliquid de hac re ediderunt, quibus major fides habenda est, quam Bennoni; tum quod isti multi sint, ille unus tantum ; tum etiam quod Benno fuerit Cardinalis non a vero Papa Gregorio VII, creatus, ut mentitur Bibliander in Cliron. tab. 13 qui Bennonem Gregorii Cardinalem, et ipsi Gregorio intimum fuisse dicit : sed ab Antipapa demente III, quem Imperator in odium Gregorii constituerat, ut patet ex lib. Onuphrii de Pontif. cum enim esset Cardinalis Antipapse, non poterat bene loqui de vero Papa. Illi autem alii auctores neutri parti erant obstricti beneficio aliquo ; et ideo rectius judicabant. Esse autem contraria, quae scribunt caeteri, iis quae Benno scribit, facile demonstrari potest.

Quatuor sunt ad quae revocari possunt omnia, quae scribit Bennoi Primum est, Gregogorium VII, per vim militarem , quam ipse sibi pecuniis comparaverat, invasisse Pontificatum nullo Cardinalium subscribente, et sine ullo Cleri, et populi consensu. At S. Anselmus Episcopus Lucensis , qui tunc vivebat, in epist. ad Guibert. qui in schismate fuit Antipapa dictus Clemens III, ita scribit : « Ut ergo, inquit, de B. Gregorio patre nostro dicam, quod de Cornelio scripsit B . Cyprianus : factus est Episcopus de Dei , et Christi ejus judicio, de clericorum pene omnium ; et, ut verius dicam, omnino omnium testimonio, de plebis , quse tunc aderat suffragio, do sacerdotum antiquorum, et bonorum virorum collegio , cum nemo ante se factus esset, cum Alexandri locus, id est, cum locus Petri, et gradus cathedrae sacerdotalis vacaret etc. » Hanc epistolam refert Abbas Urspergensis in Chron. et subjungit, istum Anselmum fuisse- virum doctissimum, ct sanctissimum ; adeo ut vivus et mortuus miraculis claruerit.

Exstat etiam apud Platinam forma electionis hujus Pontificis in haec verba : « Nos sanctae Romanae Ecclesiae Cardinales, Clerici, Acolyti, Subdiaconi , Presbyteri, praesentibus Episcopis , Abbatibus ,. multisque tum Ecclesiastici, tum laici ordinis, eligimus hodie, X. Kalen. Maii in basilica Sancti Petri ad vincula, anno salutis 1073, in verum Christi vicarium Iiildebrandum Archidiaconum, virum multae doctrinae , magnae pietatis, prudentiae, justitiae, constantiae, religionis, modestum, sobrium, continentem, etc.» quae forma divina providentia conservata videtur ad Bennonis mendacia coarguenda. Idem autem scribunt omnes alii Auctores, quos infra citabimus.

Deinde scribit Benno , Henricum IV, insontem a Gregorio VII excommunicatum, quod idem audent asserere Magdeburgenses Cent. XI, cap, 6, coi. 264. At Stephanus Episcopus Halberstatensis , vir sanctus et doctus, illo ipso tempore scripsit haec verba in epist. ad Walramum Episc. teste Dodechino in Addit, ad Marian. Scot. anno 1090. et Trithemio in Chron. : « Audi, inquit, vera, non fucata, audi fortia, non faceta : omnis qui dignitates spirituales divendit, haereticus (simoniacus) est : Dominus autem Henricus, quem Regem dicunt, episcopatus, et abbatias vendit. Etenim Constantiensem, Bambergensem, Moguntinensem , et plures alios, pro pecunia ; Ratisponenscm, Augustensem, et Strasburgensem, pro gladio ; Abbatiam Fuldensem, pro adulterio ; Monasteriensem vero episcopatum , quod dicere et audire nefas est, pro sodomitica immunditia vendidit. Quae si impudenter negare volueris, teste coelo , teste terra , omnes etiam a furno redeuntes scioli concludent hoc : Dominus Henricus haereticus est. Pro quibus nefandis malis ab Apostol. sede excommunicatus, ne potestatem aliquam super nos,

LIBER 1Y.

quia Catholici sumus, poterit exercere. » Haec ille.

Marianus Scotus , qui ipso tempore Henrici IY floruit, in Chron. anni 1075 : « Haec, inquit, et similia nefanda , et inaudita Henrici Regis flagitia videntes, et audientes fieri Catholici viri per id temporis in Ecclesia constituti, cum Propheta Elia zelo Domini zelantes pro domo Israel , directis Romam nuntiis ad Alexandrum Apostolicfe sedis antistitem, haec ei, et alia quamplurima , quae in regno Teutonico , insanientibus simoniacis haereticis Rege Henrico auctore et patrono dicta et gesta sunt , tam litteris , quam viva voce gemendo, ac dolendo conquesti sunt. »

Item Dodechinus Mariani continuator, anno 1106 : « Henricum, inquit, hominem perversum, et justo judicio ab Ecclesia ejectum constat manifeste, vendidit enim omnia spiritualia.» Idem vero auctor, an. 1090 etl093, multa scelera horrenda prorsus Henrici 1Y refert. S. quoque Anselmus Cantuaricnsis ejusdem temporis auctor in ep. ad Walram. quse praecedit librum de azymo , Henricum IV Neronis, Domitiani, et Diocletiani successorem vocat. Denique non pauca Henrici scelera referunt Lambertus Schaffnaburgensis, Abbas Urspergensis in Chron. Albertus Krantius lib. Y Metrop. et lib. Y Saxoniae, et Joannes Aventinus lib. Y Annal. Bojorum ; quibus auctoribus Magdeburgenses multum tribuere solent. Quid, quod Calvinus ipse idem fatetur? sic enim scribit lib. IV Inst. cap. 11, §. 13 : « Imperator Henricus ejus nominis quartus, homo levis et temerarius, nullius consilii , magnae audaciae, et vitae dissolutae, Episcopatus totius Germaniae habebat in aula sua partim venales, partim praedae expositos. »

Tertio scribit Benno, Gregorium Papam haereticum Berengarianum fuisse, hoc est, non certo credidisse , in Eucharistia adesse verum Christi corpus : sed certe nihil minus de hoc Pontifice dici potest. Nam (ut omittam quod sanctus ab omnibus Scriptoribus appellatur, quod Leoni IX et Nicolao II, qui Berengarium damnaverunt, semper communicavit, quod nullus probatus Auctor, ac ne Sigebertus quidem, qui parum ei favit, tale aliquid asserere ausus est) hic ipse Gregorius in Concilio Turonensi tamquam Legatus summi Pontificis praesidens eumdem Berengarium confutavit. Sic enim Guitmundus scribit lib. III de Euchar. : « Ipsa (Ecclesia)

per B. Leonem Papam hadc Berengariana figmenta mox suo exortu damnavit. Deinde per hunc ipsum, qui nunc prseest, B. Gregorium Papam tunc Archidiaconum ejusdem Romanae sedis, in Concilio Turonensi convicit, ipsumque Berengarium, ut videbatur, correctum, ac propriae manus Sacramento satisfacientem , clementer suscepit. Reversumque aliquanto post ad vomitum suum, agente sanctae recordationis Nicolao Papa in generali Concilio Romae iterum confutavit. »

Ac ne forte dicant : Gregorium, cum esset Archidiaconus, Catholicum fuisse : in Pontificatu vero haereticum factum ; legatur Thomas Waldensis tom. II de Sacram, c. 43 ubi recitat ad verbum sententiam Gregorii hujus • Papae septimi , quam in Romano Concilio contra Berengarium tulit anno Pontificatus 6 ex qua luce clarius apparebit, mentitum esse Bennonem.

Quarto scribit Benno , Gregorium virum deterrimum fuisse , simoniacum , magum, adulterum, homicidam, denique omnibus sceleribus coopertum : et historias quasdam narrat, quarum nulla exstant vestigia in bonis Auctoribus ; et eas tamen pro oraculis vendunt Illyricus, et Tilmannus.

At contrarium scripserunt illo ipso tempore, et posterioribus saeculis omnes fere alii Auctores : ac, ut solum Germanos proferam, Trithemius in Chron. scribit hoc modo de Conciliabulo Imperatoris : « Ad hoc, inquit, concilium malignantium Gulielmus Abbas Hirsaugiensis vocatus ire contempsit; quippe qui vicarium Christi sanctum et innocentem noverat. » Otho Frisingensis lib. VI hist. cap. 32. : a Hildebrandus, inquit, semper in Ecclesiastico rigore constantissimus fuit. » Et cap. 34. : « Forma, inquit, gregis factus quod verbo docuit, exemplo demonstravit, ac fortis per omnia athleta murum se pro domo Domini ponere non timuit. » Et cap. 36. : « Ecclesia tanto pastore, qui inter omnes sacerdotes , et Romanos Pontifices prsecipui zeli et auctoritatis fuit, orbata , dolorem non modicum habuit. » Krantius in Metrop. lib. Y, cap. 20. : « Henricus IY, inquit, Ecclesiarum jura invasit, Episcopos pro suo arbitrio instituens, destituensque , summum Pontificem Gregorium VII, virum sanctum insectatus est. »

Abbas Urspergensis , non videtur ausus fuisse, nimis aperte Gregorium VII laudare : tribus tamen in locis indicat sententiam

CAPUT XIII,

suam. Primo, ubi verbis clarissimis Henricum IV vituperat : « Anno, inquit, Domini MLVIII, Henricus Rex adolescentise usus libertate, Saxoniam solam ex omni Romano Imperio coepit incolere, principes despicere, nobiles opprimere, inferiores sustollere , venatui, lusibus, eseterisque ejusmodi exercitiis, plusquam justitiis faciendis , ut incusatus est, operam dare ; Filias illustrium quibuslibet obscure natis conjugare, privata praesidia, nimirum potentibus non satis fidens instituere. •> Et infra : « Hic finis , hic interitus, haecque sors ultima Henrici, illo sub vocabulo, quarti Romani Imperatoris, a suis appellati, a Catholicis vero, id est , cunctis R. Petro, suisque successoribus fidem et obedientiam lege Christiana conservantibus archipirata, 'simul et haeresiarcha, necnon et apostata , persecutorque plus animarum , quam corporum competenter dicebatur. » Haec ille. Ubi dum Henricum ab adolescentia in tyrannidem declinasse docet; justum Grego rii judicium in eumdem Itegcm fuisse demonstrat.

Denique infra , cum citasset verba Conciliabuli contra Gregorium , ac deinde defensionem S. Anselmi pro eodem Gregorio , ita subjungit Abbas ; « Haec priori sententiae valde contraria scripsit AnsdmusEpiscopus, vir litteris apprime eruditus, ingenio acutissimus, facundia praecipuus, et quod omnibus majus est, in Dei timore, et sancta conversatione nominatissimus ; adeo ut tam in vita, quam post mortem referatur miraculis clarus. )> Haec ille. Qui certe dum anteponit Gregorii laudatorem reprehensoribus, mirum, si non ipse etiam Gregorium tacite laudare videatur.

Denique infra sic ait de successore Gregorii VII : « Desiderius Cardinalis Romanus, et Abbas Cassinensis, verus Christi famulus, licet multum corde simul et corpore renitens, substituitur. Sed cum infirmitate gravi laborans ad summum hunc apicem proveheretur, precibus obtinuit, ut infra non multos dies ex hac vita tolleretur. » Quis autem dubitat, hunc Desiderium , si verus Christi famulus erat, non fuisse unquam approbaturum causam Gregorii, nisi eam justissimam esse cognovisset?

Nauclerus in Chron. generat. 37. : « Vir, inquit, fuit Gregorius religiosus, timens Deum, justitiae et aequitatis amator, in adversis constans, qui propter Deum , in his

qua; ad justitiarq pertinebant, nihil timuisset perficere. »

Marianus Scotus, Fuldensis Monachus, qui tempore Gregorii VII vixit, in Chron. anni 1073 : « Gregorius, inquit, querimoniis, et clamoribus Catholicorum justis ad versus Henricum, et scelerum ejus immanitatem auditis, zelo Dei accensus, jam dictum Regem excommunicatum pronuntiavit , maxime propter simoniam : quod factum Catholicis quidem viris bene placuit ; simoniacis vero ac fautoribus Regis nimium displicuit. »

Dodechinus Abbas continuator Mariani, anno 1083 : « Ipse, inquit, Urbanus venerabilis Papse Gregorii scripta et dicta contra schismaticos habita confirmavit. Et anno 1090, beatae memoriae Papam Gregorium nominat.

Lambertus Schaffnaburgensis , qui eodem tempore vixit, in historia rerum Germanicarum : « Hildebrandi, inquit , constantia , et invictus adversus avaritiam animus, omnia excludebat argumenta humanae fallaciae. » Item : « Signa, et prodigia, quae per orationes Gregorii Papae frequentius fiebant, et zelus ejus ferventissimus pro Deo et Ecclesiasticis legibus satis eum contra venenatas detractorum linguas communiebant. » Item ibidem refert obitum Gulielmi Episcopi Trajectensis, qui una cum Rennone Gregorium oppugnaverat : « Repente, inquit , gravissima aegritudine correptus, miserabili ejulatu coram omnibus vociferabatur, justo Dei judicio se et praesentem vitam amisisse et aeternam, quod Regi ad omnia, quae perperam intendisset , operam suam summo annisu praebuisset, atque in spem gratiae ejus, Romano Pontifici sanctissimo, et Apostolicarum virtutum viro graves contumelias sciens et prudens innocenti irrogasset. » Denique ibidem : «Papa, inquit, ubi Missarum solemnia celebrasset, proferens manu corpus Dominicum ad Regem, palam ait : Ego jam pridem a te , tuisque fautoribus insimulor, sedem Apostolicam per simoniacam haeresim occupasse, et aliis criminibus vitam maculasse. Quo igitur satisfactionis compendio, omnem omnibus scandali scrupulum auferam, Deum precor, ut suo me hodie judicio vel absolvat subjecti criminis suspicione, si innocens, vel subitanea morte interimat , si reus : et mox partem Dominici corporis accepit, et comedit, qua liberrime assumpta, cum populus innocentiae Pontificis congratulatus in laudes

LIBER IV.

Dei aliquamdiu acclamasset, ad Regem conversus : « Fac, inquit, fili, si placet, quod me facere vidisti. Rex, post dilationem impetratam, recusavit eo modo se purgare ; nec injuria : ubi enim ad suos redierat, statim etiam ad ingenium rediit, nec prius quievit, quam et B. Gregorium urbe expulisset, et Gilbertum Ravennatensem Episcopum ejus loco supposuisset. » Haec ille.

Joannes Aventinus restat ex Germanis, qui hoc nostro saeculo scripsit, et licet multa scribat in Gregorium nostrum ex auctore quodam sine nomine, ac propterea etiam sine auctoritate : tamen alicubi etiam veritate victus, Henricum reprehendit, et Gregorium laudat. Sic enim ait lib. V Annal. Bojor. pag. 563 : « Henricum stupris, amoribus, impudicitiae et adulterii flagrasse infamia, ne amici quidem negant. » Et infra : « Gregorium virum sanctissimum pervicaciorem extitisse, Paulus Bernietensis , qui ejus vitam libris duobus complexus est , et reliqui ejus partium acerrimi propugnatores produnt. » Et infra pag. 579. posteaquam descripsit crimina Gregorio ad adversariis objecta; ita subjungit : <c Adversus haec Anselmus Lucensis Episcopus (qui hymnos, et alia, quae de Servatoris nostri cruciatibus perscripta sunt , de Gregorio interpretatur) et Gulielmus Hirsunus, qui suam causam, seque justos esse, miraculis post mortem declararunt, pleraque scripsere. »

Habemus igitur innocentiam Gregorii probatam tripliciter , testimonio Scriptorum, testimonio adversarii morientis , et testimonio Dei a Pontifice invocati. Una solum superest calumnia Sigeberti , qui in Chron. scribit, Gregorium VII sensisse, Presbyterum concubinarium, si forte sacrum facere velit, non posse revera consecrare, et idcirco interdixisse Christianis , ne concubinariorum Presbyterorum sacris interessent.

Respondeo : Sigebertum fuisse ex sectatoribus Henrici IV, ut Trithemius refert in Catal. Script. et ideo sinistre interpretatum interdictum Gregorii. Quid autem Gregorius jusserit, longe melius , et fidelius refert B. Anselmus Sigeberto antiquior, et sanctior. Qui in epist. 8. ad Guliel. Abb. sic ait : « De presbyteris, inquit , qui se aperte reprobos, et libidinis commercio Deo execrabiles exhibent, omnino tenendum est, quod Apostolica providentia Ecclesiastico justoque rigore constituit, nempe nullatenus convenit, ut ibi reverenter astetur, ubi pertinaciter aperta,

et impudenti libidine faetentes , Dei et Sanctorum prohibitionem contemnendo, sacris altaribus deserviunt, imo non deserviunt, sed quantum ad ipsos pertinet, turpiter commaculant. Non quo quis ea, quae tractant, contemnenda , sed ipsos potius tractantes execrandos existimet, ut qui Dei, et Angelorum praesentiam non reverentur, vel hominum detestatione repulsi , sacra contaminare desistant. » Haec ille. Qui rectissime decretum Gregorii tempore suo editum explicavit.

Placet nunc Catalogum adscribere eorum auctorum qui de Gregorio VII honorifice scripserunt. Primum igitur ipsius Gregorii aetate scripsit Leo Ostiensis circa annum 1080, in lib. III hist. Cassin. multa de sanctitate hujus Gregorii , in quibus etiam sunt coelestes revelationes , et visiones probatissimorum servorum Dei. Eodem tempore de Gregorio, ut sancto Pontifice , scripsit Marianus Scotus lib. III Chron. ab anno 1075 usque ad annum 1083. Item Lambertus Schaffnaburgensis in hist. German. non procul a fine. S. Anselmus Cantuariensis in epist. 8. et init. lib. de azyma. S. Anselmus Lucensis in epist. ad Guibert. apud Abb. Urspergen. Stephanus Halberstatensis in epist. ad Walramum apud Dodechinum in Addit, ad Marian. Scot. Bernardus Corbeiensis in Apol. pro Gregor, teste Trithemio in Catal. Script. Guitmundus lib. I et III de;' Sacram. Euchar. Denique Paulus Bernietensis, et Gerohus Reicherspergensis, quos pro Gregorio scripsisse , et propterea exilium passos , testatur Joannes Aventinus lib. V. Annal. Boior. Hi igitur decem sancti et docti Scriptores viventem Gregorium defendebant , solus exstat ex Scriptoribus illius setatis Benno Pseudocardinalis , qui accuset.

Deinde circa annum 1100 , Sigebertus in Chron. etiamsi Henrico Imperatori faveret, ut supra diximus, nullum tamen crimen Gregorio abscribere ausus est, eorum quse Benno et Centuriatores referunt .* solum tribuit ei zelum inconsideratum , et errorem circa Sacramenti ministros , a quo satis eum Anselmus purgavit. Porro idem Sigebertus ibidem non tacet, pro Gregorio scripsisse Anselmum Lucensem, et hujus Anselmi sanctitatem a Deo signis, et prodigiis demonstratam esse ; quod certe ad magnam Gregorii laudem pertinet. Non diu postea Gratianus circa annum 1150, decretum Gregorii retu-

CAPUT XIV.

lit XV, quaesi. 6. can. Nos Sanctorum. Et pro Grego rio nostro egregie scripsit Otho Frisingensis, et genere , et eruditione, et vitee probitate nobilissimus , lib . VI hist. Item Gulielmus Tyrius circa annum 1180 , lib. I de bello sac. cap. 13. et Godefriedus Viterbiensis in Chron. suo univers. par. 17. ConradusAbbasUrspergensis circa annum 1200, in Chron. etsi nec aperte laudat, necvituperat Gregorium; laudat tamen (ut diximus) occultius multis modis , nullo autem modo reprehendit. Eodem tempore Dodechinus in Addit, ad Marian. apertissime Gregorium laudat , et Henricum vituperat. Vincentius circa annum 1250, in spec. histor. lib. XXV, cap. 44. miraculis , et dono prophetiae Gregorium VII claruisse testatur. Et eumdem cum honore citat S. Thomas 2. 2. qusest. XII, art. 2. Martinus Polonus circa annum 1300, in vita ejusdem Gregorii. Et Joannes Villanus lib. IV hist. Florent, cap. 21. Blondus circa annum 1400, dec. 2, lib. III; Matthaeus Palmerius in Chron . et Thomas Waldensistom.il, cap. 43. S. Antoninus circa annum 1430, 2. par. Sum. histor. tit. XVI, cap. 1 , §.21. Platina in vita Gregorii , et iEneas SylviusinComp. Blondi; Joannes Trithemius circa annum 1500, in Chron. Joannes Nauclerus in Chron. gener. 37. Albertus Krantius lib. VMetrop. et Sabellicus Enneade 9 , lib. III. et Volaterramus lib. XXII Anthropol. res gestas Gregorii, utplanesanctissimi viri, descripserunt. Qui sunt Auctores triginta duo, quos uniBennoni ad retundendam Centuriatorum et Tilmanni impudentiam opponimus : necnon ad coarguendum Tilmanni mendacium, qui scribere ausus est, Gregorii VII flagitia prodita esse in lucem a Monachis et adulatoribus Papae, cum nos contra ostenderimus, Gregorium ab omnibus laudari. (1)

CAPUT XIV.

De c ce teris Pontificibus , quibus error in Fide falso tribuitur.

Trigesimussecundus est Alexander III, qui cap. Cum esses, de testamentis , dicit esse alienum a divina lege et Ecclesiae consuetudine , ut in testamentis requirantur plures tribus testibus et ibidem sub poena excommunicationis praecipit , ne ullus rescindat testamenta cum tribus testibus facta. At contrarium est in praxi totius orbis Christiani : nec enim habenturrata testamenta, nisi septem testibus adhibitis. Idem Alexander, cap. Licet, de sponsa duorum , dicit , quosdam suos preedecessores judicavisse , Matrimonium per verba de praesenti contractum, non tamen consummatum, posse dirimi per aliud Matrimonium : se tamen contrarium sentire. Ex quo sequitur , vel Alexandrum , vel etiam preedecessores errasse.

Respondeo ad Primum cum glossa Canonistarum ; Alexandrum non tradere eam legem, nisi hominibus sibi subjectis in temporalibus, et spiritualibus ; et proinde non derogare istum canonem legibus civilibus, nec praxi reliqui Orbis Christiani. Vel si tradat legem omnibus Christanis , debere intelligi solum de causis piis, de quibus Ecclesia judicat, id est , voluisse Pontificem, ut testamenta , non quidem omnia, sed illa solum, quae Ecclesiam , vel locum pium haeredem faciunt, valeant , etiamsi tribus tantum adhibitis testibus facta sint. Ad secundum dico : nec Alexandrum, nec ejus praedecessores aliquid definivisse, sed solum quid sentirent explicuisse.

Trigesimustertius est Coclestinus III, quem Alphonsus de Castro lib. I de haeres. cap. 4. affirmat , non posse ullo modo excusari ab haeresi, quod docuerit, per haeresim ita Mali) Post Protestantes, Gallicanismi fautores, notanter Maimbourg, Bossuet et Fleury, in Gregorium VII debacchati sunt : quos vix superant Voltaire et Gibbon, Sed post Baronium et Natalem Alexandrum, non pauci et non parvi scriptores Pontificem defenderunt. Bossuetium optime confutat Bianchi ; Fleury confutatur a Marchetti et Muzarelli. Inter recentiores Gregorii patronos , numerandi sunt F. de Kerz, Voigt, licet protestans, Philips, Hefele, Davin et praesertim Gorini, in opere cui titulus : Defense de 1’Eglise contre les erreurs histor iques , qui caeteros pontifices similiter ab injustis vindicat accusationibus.

LIBER IV.

trimonium solvi, ut liceat ei conjugium aliud inire, cujus prior conjux in liseresim lapsus sit : tametsi enim nunc hoc decretum Ccelestini non exstet, tamen fuit olim in antiquis decretalibus , cap. Laudabilem , dc convers. Infid. quod decretum Alphonsus vidisse se dicit. Esse autem hanc Ccelestini sententiam haereticam, planum est; tum quia contrarium docuit Innocentius III. cap. Quanto, de divort. tum etiam quia idem definitum est in ConcilioTridentino, sess.XXIV, can. 5.

Respondeo: nec Coelestinum, nec Innocentium, aliquid de ea re certi statuisse, sed utrumque respondisse, quod sibh probabilius videbatur. Id quod manifeste colligitur ex verbis Innocentii; qui cum dicit, praedecessorem suum aliter sensisse , indicat , in opinione rem totam adhuc positam fuisse. Quod vero Alphonsus ait, epistolam Ccelestini fuisse aliquando inter epistolas decretales ; verum quidem est, sed non potest inde colligi , factum esse a Ccelestino decretum plane Apostolicum, et ex Cathedra; cum constet, multa esse alia in epistolis decretalibus, quae non faciunt rem aliquam esse de Fide, sed solum opiniones Pontificum de ea re nobis declarant.

Trigesimusquartus est Innocentius III, qui cap. Per venerabilem, qui filii sint legit, docet Legem veterem nondum plane esse abrogatam : « Sane , inquit, cum Deuteronomium secunda lex interpretetur, ex vi vocabuli comprobatur, ut quod ibi decernitur, in Testamento novo debeat observari. »

At pugnat hoc decretum Innocentii cum decreto S. Petri, Act. XV. Respondeo : Innocentium eo loco non voluisse dicere, Deuteronomium hoc tempore debere servari ad litteram ; sed quatenus quae in eo dicebantur, figurae erant Testamenti novi. Ideo enim existimavit Innocentius, dictum esse Deuteronomium secundam legem, quia multa continet ad legem novam figurate pertinentia.

Trigesimusquintus est Nicolaus IV, qui in cap. Exiit, de verb. signif. in Sexto, definit, Christum verbo et exemplo docuisse perfectam paupertatem , quae consistit in abdicatione omnium rerum, nullo sibi dominio relicto, nec in particulari , nec in communi ; ac proinde talem paupertatem esse sanctam et meritoriam; atboc falsum esse et haereticum docet Joannes XXII, in Extr. suis , tit. de verb. signif. Nam in Extr. Ad conditorem canonum, docet, esse impossibilem ta-

lem paupertatem, qua quis in rebus usu consumptibilibus abdicat se omni dominio, solo usu retento, et inExtr. Cum inter nonnullos, declarat, esse haereticum dicere , Christum talem paupertatem verbo aut exemplo docuisse. Et in Extr. Quia quorumdam, idem docet, ac prolixius inculcat. Joan. de Turrecremata lib. II Sum. cap. 112. conatur in omnibus hos Pontifices conciliare , sicut etiam ipse Joannes, nititur ostendere, se a Nicolao non dissentire.

At profecto , nisi ego vehementer fallor, in omnibus conciliari nequeunt. Est igitur advertendum , tres quaestiones tractari a Joanne et Nicolao. Prima est, an in rebus usu consumptibilibus possit separari usus a dominio. Secunda, an paupertas, quae omne dominium a se removet, solo usu relicto, sit sancta et meritoria. Tertia, an Christus talem paupertatem verbo et exemplo docuerit.

De prima Joannes respondet : non posse separari usum a dominio in ejusmodi rebus: dominari enim esse posse rem destruere : proinde impossibile «st, posse rem destruere utendo, ut panem comedendo, et non esse dominum illius rei. At Nicolaus docet id fieri posse, et recte, nam idem aperte docuit postea Clemens V, in Clement. Exivi de Paradiso, de verb. signif. et ratio est manifesta, quia esse Dominum, non est posse rem destruere quocumque modo, sed posse libere destruere , quando , ubi, quomodo quis voluerit, et etiam donare, vendere, commutare etc. constat autem omnes veros religiosos habere usum panis quem comedunt , et vini quod bibunt , nec tamen posse illa donare, vendere, mutare, projicere etc. Dices; ergo erravit Joannes. Respondeo : ita videri, sed non in re Fidei : haec enim quaestio ad Fidem non pertinet, ut ipse Joannes dicit in Extr. Quia quorumdam ; imo adhuc sunt de hac re variae Doctorum sententiae.

De Secunda quaestione Nicolaus sentit, illam paupertatem esse sanctam et meritoriam : negat Joannes. Et quamquam melius Nicolaus sentire videtur ; tamen nec Nicolaus hoc definivit tanquam articulum Fidei ; nec Joannes directe hoc impugnavit. Joannes enim in illa Extr. At conditorem canonum ; solum intendit renuntiare dominio earum rerum, quae donantur Franciscanis, quod Romani Pontificis ea esse asseruerat Nicolaus : renuntiare autem ejusmodi juri potuit Joannes.

CAPUT XIY.

De Tertia quaestione (quae omnium gravissima est , et ad Fidem pertinet) non dissentiunt Nicolaus et Joannes. Nam Nicolaus dicit, Christum aliquando perfectissimam illam paupertatem verbo et exemplo docuisse : aliquando autem paupertatem minus rigidam exemplo demonstrasse , tanquam communem omnium patrem , et doctorem. Joannes autem definit, esse haereticum asserere, Christum nihil unquam hic in terris habuisse proprii, nec in speciali, nec in communi. Quae duo non pugnant : nam Nicolaus non negat, Christum aliquando habuisse aliquid proprii saltem in communi; sed negat semper talem vitam Christum egisse. Joannes quoque non negat, Christum aliquando nihil habuisse proprii, nec in speciali , nec in communi ; sed negat, semper talem vitam Christum egisse.

Quod autem Christus utrumque docuerit verbo et exemplo, probatur : nam paupertatem omnimodam docuit Matth. X. cum ait: Nolite possidere aurum, nec argentum , neque pecuniam in zonis vestris , non peram, nec duas tunicas , neque calceamenta , neque virgam (1). Neque refert, an hsec verba sonent praeceptum, an consilium, et an possint exponi aliter quam de abdicatione omnis dominii. Nam satis est ad sententiam Nicolai salvandam , quod hsec sit Christi doctrina, et quod non repugnet ei iste sensus , ut revera non repugnat. Etsi enim Christus subjiciens: Dignus est operarius mercede sua, obligavit populos ad sustentandos prcedicatores, et proinde concessit praedicatoribus, ut jure exigant sustentationem a populis; non tamen obligavit ipsos praedicatores, ut quasi debitam exigant, ut patet ex Paulo I.Cor. IX. sed permisit eis vivere de suis laboribus, vel accipere tanquam donum sine ulla usurpatione dominii, quod ex justitia illis debebatur. Accedit, quod in hoc sensu illa verba accepit S. Franciscus, cujus viri instituta, et Deus plurimis miraculis , et Ecclesia universa communi consensu approbavit.

Quod autem exemplo hoc idem Dominus ostenderit, patet ex illo Matthaei VIII : Filius hominis non habet ubi caput suum reclinet. Et exilio Lucae VIII : Sequebantur eum mulieres, quce ministrabant ei de facultatibus suis (2). Tunc enim Dominus cum Apostolis sine loculis vivebat ex solis Fidelium eleemosynis.

Quod autem Dominus etiam alterum vitse genus exemplo suo docuerit, patet ex Joan. XIII. ubi legimus, eum habuisse loculos, ex quibus in communi cum discipulis vivebat; nec dubium est , quin habuerint dominium earum pecuniarum , saltem in communi, quandoquidem ex eis eleemosynas facere etiam consueverant, ut patet ex eodem loco. Quam vitam postea imitati sunt Fideles, qui erant in Hierusalem sub Apostolis, ut patet Act. IY. et fere omnes Ordines religiosi. Nam, exceptis Franciscanis, omnes habent, saltem in communi, dominium rerum mobilium.

Trigesimussextus est Joannes XXII, Papa, qui a mqjtis reprehenditur , ac praesertim a Gulielmo Occam in Opere 93 dierum , et ab Adriano in qusest. de Confirm. cir. fin. quod docuerit, animas beatorum non visurasDeum ante resurrectionem. Erasmus praefat. ad lib. V Irenaei, idipsum cum additamento affirmat. Sic enim ait : « In quo errore fuisse videtur Joannes Pontifex Romanus ejus nominis vigesimus , coactus opera Theologorum Parisiorum ad palinodiam coram Galliarum Rege Philippo , non sine buccina. Quod indicat Joannes Gerson in serm. de Pasch. »

Addit Calvinus in Inst. lib. IY, cap. 7, §. 28. eumdem Joannem docuisse , animas esse mortales : « Atqui, inquit , si privilegium quod obtendunt , ratum esse volunt, expungant e numero Pontificum oportet Joannem XXII , qui palam asseruit, animas esse mortales, unaque cum corporibus interire usque ad diem resurrectionis. Atque, ut videas totam Sedem cum praecipuis suis fulturis tunc prorsus concidisse , nemo Cardinalium huic se tantae insaniae opposuit. Sed schola Parisiensis Regem Galliae impulit, ut ad palinodiam hominem cogeret. Rex ejus communionem suis interdixit, nisi mox resipisceret; idque de more publicavit per praeconem. Hac necessitate adactus ille, errorem abjuravit. » Haec ille. Non autem probat aliter, quam ponendo in margine : «Testis Joannes Gerson, qui tunc vivebat. »

Respondeo in primis adAdrianum : Joannem hunc revera sensisse, animas non visuras Deum, nisi post resurrectionem : caeterum hoc sensisse, quando adhuc sen!ire licebat sine periculo haeresis, nulla enim adhuc praecesserat Ecclesiae definitio. Yoluit

(1) Matth. X, 9 et 10. — (2) Matth. YIII, 20; Lac. VIII. 2 et 3.

i

LIBER IV.

autem Joannes quaestionem definire, sed dum adhuc in praeparatione, et consultationibus versaretur, mortuus est, ut testatur Benedictus XII, Joannis successor, in Extravag. quae incipit : Benedictus Deus, quam totam refert Alphonsus a Gastro lib. III con. haereses in verbo Beatitudo.

Refert autem Joannes Villanus lib. Xlhist. cap. 19. Joannem Papam pridie ante mortem partim declarasse, et partim etiam revocasse sententiam suam. Primum enim testatum, se nunquam, cum de hac re locutus erat, quaestionem definire in animo habuisse, sed solum disserere ad veritatem investigandam. Deinde addidisse, existimare sejam probabiliorem sententiam esse eam, quae asserit, beatos frui visione divina etiam ante diem judicii : et hanc sententiam se amplecti, nisi aliquando aliud Ecclesia definierit, cujus definitioni suas omnes sententias libentissime subjiceret. Hsec retractatio aperte docet, Joannis Papae mentem semper bonam et Catholicam fuisse.

Ad Calvinum dico : eum quinque mendacia impudentissime paucissimis verbis protulisse.

Primum, quod Joannes Gerson vixerit tempore Joannis XXII , nam constat ex Joanne Villano lib. XI, cap. 19. et omnibus historicis aliis, Joannem XXII obiissc anno Domini 1334, constat autem ex Trithemio de viris illustribus, Gersonem natum esse anno 1363, nondum ergo natus erat Gerson, quando Joannes Papa diem suum obiit.

Secundum mendacium est, quod Gerson dicat, Joannem Papam negasse animae immortalitatem. Gerson enim nihil de istius Joannis erroribus dicit, nisi in serm. de Pascli. qui habetur tomo IV, qui solus locus citatur ab omnibus contra Joannis errorem. Ibi autem sic loquitur Gerson-: « Hoc fecit, inquit, latroni, qui verisimiliter nondum compleverat poenitentiam pro omnibus peccatis suis, qui fuit illa propria hora beatificatus, et vidit Deum facie ad faciem, sicut Sancti in Paradiso. Propter quod insuper apparet falsitas doctrinae Papae Joannis XXII. » Hsec ibi. Nec explicat amplius qualis doctrina fuerit, sed cum dicat, apparere falsitatem -doctrinae Joannis Papae ex eo, quod latro cum Christo crucifixus mox a morte vidit Deum; manifeste indicat, Joannem in hoc errasse, quod crediderit animas Sanctorum non videre Deum mox a morte. Quod autem negaverit animae immortalitatem Joannes Papa, neque Gerson, neque ullus alius scripsit ante Calvinum, ac ne ipse quidem Gulielmus Occam, qui fuit Papae Joanni infestissimus.

Sed video cur Calvinus tam horrendum mendacium excogitaverit, quia nimirum error ille Joannis Papae de visione Dei, Calvino non est error, sed verissima doctrina. Ipse enim lib. III Institfcap. 20 dicit, solum Christum esse in coelo, reliquos Sanctos expectare in atrio quodam usque ad Mundi consummationem. Et §. 24. dicit, Sanctos mortuos una nobiscum adhuc esse Fide conjunctos : quod si Fidem habent, non igitur Deum vident. Quoniam igitur videbat Calvinus, quod alii reprehendebant in Joanne Papa, non posse a se reprehendi, et tamen nolebat ullam occasionem Pontificis accusandi praetermittere ; confugit ad magistrum suum patrem mendaciorum, et ab eo insignem illam calumniam mutuatus est.

Tertium mendacium est, quod nullus Car dinalium se opposuerit Joannis sententiae. Hoc enim esse falsum patet; tum quia nec Gerson, nec ullus alius hoc dicit; tum quia plurimi sentiebant contrarium, ut patuit ex definitione, quae mortuo Joanne facta est a Benedicto XII, de consensu omnium Cardinalium, ut ex ipsa epistola Benedicti perspicuum est, nec erat causa, cur isti, qui contrarium sentiebant, metuerent viventi Joanni contradicere : siquidem Benedictus XII in sua Extravag. asserit, Joannem Papam severe praecepisse Cardinalibus , aliisque Doctoribus omnibus, ut sincere dicerent quid sentirent, ut veritas inveniri posset. Denique Joannes Villanus qui tunc vivebat, lib. X. cap. ult. histor. scribit, majorem partem Cardinalium repugnasse Joannis Papae opinioni, illo vivente.

Quartum mendacium est, quod Rex Galliae interdixerit suis communionem Joannis. Quod enim Rex Galliae Philippus magis crediderit Parisiensibus Doctoribus , quam Joanni Papae, ut particulairi Doctori de illa quaestione disserenti, testatur Gerson loco notato; at quod propterea Rex Pontificem excommunicaverit, nullus narrat, nec est credibile, Christianum Regem tale aliquid facere ausum.

Quintum mendacium est, quod Pontifex abjuraverit errorem suum. Id enim nec Gerson scribit, nec ullus alius, nec debuit Papa errorem abjurare, cum in errorem nullum incidisset : retractavit quidem sententiam

CAPUT XIV.

suam pridie ante mortem, sed suasu affinium, non jussu Regis. Vide Joannem Villanum lib. XI. cap. 19. ex quibus etiam deteguntur Erasmi calumniae. Neque enim verum est, Joannem adactum ad palinodiam, et multo minus verum est, id factum esse coram Rege Philippo.

Trigesimusseptimus est Joannes XXIII, qui Concilio Constantiensi sess. XI accusatur haeresis perniciosissimae : dicitur enim negasse vitam futuram, et carnis resurrectionem. Respondeo : Joannem XXIII non fuisse Pontificem omnino certum et indubitatum; proinde non necessario esse defendendum, erant enim eo tempore tres, qui Pontifices haberi volebant : Gregorius XII, Benedictus XIII, et Joannes XXIII ; nec poterat facile judicari, quis eorum verus ac legitimus esset Pontifex, cum non deessent singulis doctissimi patroni. Addo praeterea, probabile vehementer, ac fero certum esse, eum errorem falso tributum fuisse. Joanni Papae. Nam in primis cum in ea sessione Concilii enumerentur articuli, qui objiciebantur Joanni Papae, primum collocantur articuli 53, qui omnes ad mores pertinent, et hi omnes suis certis testibus confirmantur. Deinde ad feruntur alii quidam sine certis testibus, et horum penultimus est is, de quo nunc agimus.

Itaque iste articulus non fuit probatus, nisi ex vulgi rumore, qui, quoniam videbat Joannem esse vitae dissolutae , existimare coepit, atque etiam dicere, eum non credere vitam futuram, et carnis resurrectionem.

Sed quis non videt, non recte colligi haeresim ex malis operibus? Quot enim numerari possent, qui rectissime credunt, et perditissime vivunt? Deinde in sess. XII recitatur sententia definitiva Concilii adversus Joannem Papam, et breviter recensentur causae damnationis et depositionis ejus : nulla autem mentio erroris aut baereseos fit. Quod certe est argumentum evidens, non potuisse probari, quod Joanni Papae fuerat objectum circa haereses : si enim id probari potuisset, debuisset primo loco recenseri inter causas damnationis, cum nulla sit justior causa judicandi Pontificem, quam nota hsereseos ; imo nulla sit alia causa, ob quam judicari rite queat.

Trigesimusoctavus est Benedictus XIII, quem nomine baereseos damnavit Concilium Constantiense sess. XXXVII. At iste Benedictus nec legitimus Pontifex fuit, cum Clementi VII successerit, qui vivente Urbano VI, vero Pontifice, Sedem invaserat; nec vere etiam fuit haereticus. Id enim ei solum objiciebatur, quod non crederet, Concilium habere majorem potestatem, quam summus Pontifex habeat : in qua re nihil omnino Benedictus erravit; sed de hoc alias.

Trigesimusnonus est Eugenius IV, cui Concilium Basileense sess. XXXIV Pontificatum abrogavit, quod is in haeresim incidisset. At iste quoque nulla in re a veritate aberravit : quocirca idem Concilium Lausannae continuatum acta sua priora irritavit, et Nicolaum V, Eugenii successorem, ut verum Pontificem veneratum est, ut ex litteris ejusdem Nicolai cognosci potest , quae Basileensi Concilio adjungi solent in tomis Conciliorum.

Quadragesimus est Innocentius VIII, qui in eo peccasse videtur, quod Nonvegis permisit, ut sine vino sacrificium celebrarent, ut refert Raphael Volaterranus lib. VII Geograph. Sed facile responderi potest. Nam in primis non edidit ipse decretum, quo universae Ecclesiae declararet, licere sine vino sacrificium offerre; itaque si erravit, erravit facto, non dogmate. Deinde non permittit, loco vini liquorem alium consecrari, quod fuisset materiam Sacramenti pervertere, sed id solum permisit, ut in altera tantum specie Eucharistiam consecrarent, idque ob extremam necessitatem, cum in ea regione vinum conservari non possit, quin statim acescat. Quod quidem aut nullus error est, aut certe exploratus error non est. Accedit, mirum videri posse, si eo tempore vini usum non habuerint, aut conservare non potuerint, cum hoc tempore adeo sit frequens, ut sine illo ne communicare quidem velint, quare non sine causa suspicari possumus Volaterranum deceptum fuisse(l).

(1) Qui de recentibus Pontificibus plura desiderat, adeat Christophe : Histoire de la papauU pendant les XIVG et XVe siecles; Ranke, sed caute legendus, in Histoire desPapes du XVIe et du XVIIC siecle; et praesertim Chantrel : Histoire populaire des Papes,

LIBER IV.

CAPUT XY.

Proponitur qucestio : An summus Pontifex habeat jurisdictionem vere coactivam, ita ut possit leges condere, quce obligent in conscientia, et judicare ac punire transgressores?

\

Demonstravimus hactenus, summum Pontificem judicem esse controversiarum, quse in Ecclesia oriuntur, et judicium ejus certum atque infallibile esse. Sequitur nunc tertia quaestio : « An videlicet possit summus Pontifex cogere Fideles, ut id credant, vel faciant, quod ipse judicaverit » : quod idem, servata proportione, de Episcopis caeteris intelligitur. Sed antequam ad rationes, vel nostras , vel adversariorum veniamus, operse pretium erit, pauca qusedam annotare de statu ipso quaestionis, et sententia adversariorum.

Primum igitur annotandum est, nos non loqui de Pontifice, ut Princeps est temporalis certae cujusdam provinciae : nam hoc modo certum est, posse eum ferre leges suis subditis, et in eos etiam gladio animadvertere. Neque hoc negant haeretici, posito quod Pontifex sitPrinceps temporalis, quamquam negant, convenire illi talem principatum exercere, de qua re in seq. lib. agemus. Solum ergo nunc agimus de Pontifice ut Pontifex est totius Catholicae Ecclesiae ; et quaerimus : an ille habeat veram potestatem in omnes Fideles in spiritualibus, ut habent Reges in temporalibus, ita ut sicut illi possunt condere leges civiles et punire transgressores temporalibus poenis, ita Pontifex possit condere leges Ecclesiasticas vere obligantes in conscientia , et possit transgressores punire saltem spiritualibus poenis, ut excommunicatione, suspensione, interdicto etc. Nam de potestate temporali, seu civili, quae sive directe, sive indirecte Pontifici ut talis est convenit, in sequ. lib. disseremus. Nunc solum de potestate spirituali, sive Ecclesiastica, cujus finis est vita aeterna, disputare aggredimur.

Annotandum est secundo , nos tantum

quaerere de legibus justis : nam injustae leges non sunt proprie dicendae leges, ut Augustinus docet lib. I de lib. arb. cap. 5. Ut autem justa sit lex, quatuor conditiones requiruntur.

Primo, ex parte finis, ut ad bonum commune ordinetur : ut enim Rex differt a tyranno, ex Aristotele lib. VIII Ethic. cap. 10. quod ille communem, iste privatam quaerit utilitatem : ita etiam [differt lex justa a tyrannica. Secundo, ex parte agentis, ut sit ab habente auctoritatem ; nemo enim potest legem imponere non sibi subdito. Tertio, ex parte materiae, ut non prohibeatur virtus, nec praecipiatur vitium. Quarto, ex parte form£e, ut debito modo et ordine constituatur, et promulgetur lex, nimirum, ut lex eam proportionem servet in honoribus distribuendis et oneribus imponendis, quam habent subditi in ordine ad Rempublicam.

Si enim Pontifex juberet, ut aequaliter in Quadragesima jejunarent pueri et viri maturi, fortes et debiles, sani et aegroti ; lex injusta esset: item, si statueret, ut soli divites et nobiles ad Episcopatum admitterentur: non autem pauperes et ignobiles, licet alioqui doctiores et meliores ; absolute esset injusta, quamquam alicubi aliquando propter aliquam circumstantiam posset esse justa. Etsi autem lex injusta non sit lex, et ex vi sua in conscientia non obliget, tamen distinguendum est de legibus. Nam leges injustae ratione materne, id est, quae sunt contrariae divino juri, sive naturali, sive positivo, non solum non obligant, sed etiam non debent ullo modo servari ; juxta illud Act. V : Obedire oportet magis Deo , quam hominibus (1). Id quod etiam docent Hieronymus in cap. IV ad Ephes. Augustinus in Psalm. CXX1V etserm. 6. de verb. Dom. et Bernardus lib. de praec. et disp. At quae sunt injustae ex parte finis, vel auctoris, vel etiam formae, seu modi, servandae sunt, quando sequeretur scandalum si non servarentur. Et potest hoc deduci ex illo Matth. V : Qui angariaverit te mille passus , vade cum 'eo et alia duo ; et si quis abstulerit tibi tunicam, da. illi et pallium (2). Est enim sensus, non ut hoc semper faciamus, sed ut parati simus id facere, quandocumque id erit necessarium ad gloriam Dei. Item ex illo I. Petri II: Servi subditi estote dominis , non solum bonis et modestis , sed etiam discolis (3).

(1) Act. V, 29. — (2) Matth. V. 41. — (3) I. Petr. II, 18.

CAPUT XVI.

Annotandum est Postremo, multis haereticis sententiam illam placuisse, quse docet, non esse in Ecclesia auctoritatem condendi leges, quse obligent Fideles in conscientia. Ita senserunt olim Waldenses, teste B. Antonio 4. par. tit. XI. cap. 7. §.2. Summae Theol. Idem postea docuit Marsilius de Padua in lib. quem inscripsit defensorem pacis, contra quem scribit Pighius lib. V hier. Ecclesiast. Idem docuit postea Joannes Wiclef, ut patet ex art. 38. damnato sessione VIII Cone. Constant, unde colligebat, decretales Pontificum esse apocryphas, et homines stultos, qui illis cognoscendis dant operam. Idem postea Joannes IIuss, ut patet ex art. 15. Idem postea docuit Joannes de Westphalia ; exstat enim adhuc libellus de damnatione articulorum hujus Joannis, facta Moguntiae anno 1479, quorum primus erat, non posse Ecclesiae praelatos condere legem, quae obliget in conscientia, sed solum exhortari ad servanda Dei mandata.

Deniqpe, nostris temporibus idem docent Lutherani et Calvinistae omnes. Ac primum Lutherus in lib. de capt. Babyl. cap. de Baptis. : « Quo jure, inquit, Papa super nos leges constituit? Quis ei dedit potestatem captivandae libertatis nostrae per Baptismum nobis donatae, cum neque Papa, neque Episcopus, neque ullus hominum habeat jus unius syllabae constituendae super Christianum hominem, nisi fiat ejusdem consensu?» Similia docet in lib. de libert. Christ. quem refellit Jodocus Clictoveus lib. 1 sui Antilutheri, et in Assertione art. 27. quem impugnat Joannes Roffensis. Sed vehementissime id egit in explicatione visionis Danielis. Ac, ut factis etiam leges Ecclesiasticas damnaret, anno 1520, totum corpus Juris canonici publice combussit, ut scribit Joannes Cochlaeus in vita Lutheri.

Idem docet Philippus Melanchthon in Confes. August. art. 28. et in Apol. ejusdem : et Calvin, lib. IV Instit. cap. 10, 11 et 12; quorum sententia fere est eadem, et ad quaedam capita reduci potest. Nam primo docent, Episcopos, et proinde etiam Papam posse constituere certum ordinem in Ecclesia ad conservandam disciplinam utilem, ut definire, quo die sit eundum ad Ecclesiam, quomodo et a quibus sint canendi Psalmi, vel legendae Scripturae in Ecclesia etc. sed sic tamen, ut istae constitutiones non obligent in conscientia, nisi ratione scandali, ita ut sit liberum servare, vel non servare, modo absit scandalum aliorum. Non autem posse Papam, vel Episcopos constituere ullam veram legem, quae non sit expresse in Scriptura.

Secundo docent, non solum non posse Papam, aut Episcopos condere novam legem, sed nec posse Christianos cogere ad servandam legem Dei, jubendo ex auctoritate ut illa servetur, et nisi id fiat, in forma judicii procedendo contra transgressores ; sed solum exhortando, monendo, reprehendendo.

Tertio docent, esse quidem in Ecclesia potestatem excommunicandi, id est, rejiciendi homines incorrigibiles a suo coetu, sed hanc potestatem non volunt esse in Papa, aut Episcopo per se, sed solum in Ecclesia, id est, in cietu ministrorum, idque populo consentiente. Nec mirum ; illi enim Papam nolunt esse majorem Episcopo, nec Episcopum presbytero, quoad auctoritatem. Presbyteris autem nihil tribuunt, nisi posse praedicare, et Sacramenta ministrare iis hominibus quibus jusserit secularis Magistratus.

At in Ecclesia catholica semper creditum est, Episcopos in suis Dioecesibus, et Romanum Pontificem in tota Ecclesia esse veros Principes Ecclesiasticos, qui possint sua auctoritate etiam sine plebis consensu, vel Presbyterorum consilio, leges ferre, quae in conscientia obligent, judicare in causis Ecclesiasticis more aliorum j udicum, ac demum punire. Quae tria breviter probanda sunt.

CAPUT XVI.

i

Probatur testimoniis verbi Dei , posse Pontifices veras leges condere.

Igitur Catholica sententia probatur multis argumentorum generibus, ac primo ex sacra Scriptura.

Primus locus Deuter. XVII : Qui superbient nolens obedire Sacerdotis imperio , qui eo tempore ministrat Domino Deo tuo , ex decreto judicis morietur homo ille, et auferes malum de Israel (1). Iste locus vel a simili, vel a

(1) Deut. XVII, 12.

LIBER IV.

majori debet etiam intelligi de Christianis Pontificibus. Nam sicut Judaicus populus erat tunc populus Dei, ita nunc populus Christianus. Nec possumus dicere, Principem Ecclesiasticum in lege nova debere esse minoris auctoritatis, quam fuerit in lege veteri, cum e contrario hic omnia majora, et augustiora esse videamus : at praecepta Pontificis Judaeorum erant vera imperia, non admonitiones, vel cohortationes, ut patet ex illis verbis : Sacerdotis imperio, et obligabant conscientiam ; nam alioqui non fuissent tam severe puniti transgressores : si enim non peccabant qui non obediebant praecepto Pontificis : ergo sine culpa sua videbantur occidi.

Respondent ex hoc et similibus locis, tantum posse colligi, peccare in conscientia eos, qui contemnunt superiorem suum, quique ob superbiam obedire nolunt. Sed hinc non sequi, peccare in conscientia illos, qui citra contemptum, et scandalum non servant leges tales de rebus indifferentibus.

At in primis habemus, saltem in Pontifice esse auctoritatem veram praecipiendi, qualis est in Principe politico, quod Waldenses, Marsilius de Padua, et alii negabant. Deinde ex hoc deducimus evidenter, leges Pontificis obligare in conscientia, etiam citra contemptum et scandalum. Nam quicumque potest praecipere, potest etiam actum indifferentem praecepto suo facere necessarium, et per se bonum ; at omittere actum necessarium et per se bonum, est peccatum in conscientia, etiam citra contemptum et scandalum.

Probatur propositio. Nam actus indifferens si praecipiatur, jam erit necessarius, alioqui frustra praecipitur; et probatur hoc idem a posteriori : nam sequeretur, leges Dei positivas non obligare in conscientia. Quare enim circumcisio obligabat Judaeos, et nos obligat Baptismus cum sint actus ex se indifferentes? Nonne quia praeceptum Dei accedens, facit illos esse actus religionis necessarios? Item, quare Judaei obligabantur in conscientia, non vesci carne suilla, ita ut maluerint mori Machabeei potius, quam ea carne uti, cum tamen sit res indifferens caro suilla? Nonne quia praeceptum Dei faciebat, illam abstinentiam esse actum temperantiae necessarium? At Deus hoc non faciebat quatenus Deus; sed tantum quatenus legislator;

ergo omnis verus legislator, et qui potest praecipere, praesertim nomine Dei, potest hoc idem facere. At Pontifex potest praecipere, ut jam ostendimus, et inferius etiam ostendemus; ergo potest rem indifferentem facere necessariam, ac proinde obligare in conscientia, etiam citra contemptum et scandalum.

Locus secundus est Matth. XYI : Quodcumque ligaveris super terram , erit ligatum et in ccelis[ 1). Haec verba referri possunt et debent ad omnia, quae secundum usum Scripturae dicuntur ligari : nam generaliter loquitur Dominus, nec dicit : Quemcumque ligaveris , sed Quodcumque ligaveris. Invenimus autem Matth. XXIII, ligare significare legem imponere : Alligant enim , inquit, onera gravia et importabilia imponunt in humeros hominum, digito autem suo nolunt ea movere (2).

Ergo Dominus Petro promisit, ut quidquid ipse ligaverit, id est, quam obligationem praecipiendo ipse Fidelibus imposuerit, sit ligatum et in coelis, id est, se ratam illam habiturum ; ergo praeceptum Petri est praeceptum Christi ; ergo peccat qui non obtemperat. Et confirmatur testimonio Hieronymi in illud Matth. XVIII : Qucecumque alligaveritis : « Potestatem, inquit, tribuit

Apostolis, ut intelligant quia talibus donantur, humanam sententiam divina sententia roborari. »

Tertius locus est Joan. XXI : Pasce oves meas. Ubi exhibiturus Christus Petro, quod ei promiserat Matth.. XVI utitur regio vocabulo,. nimirum 7roi'jxaivs r« 7rpo§«rd [aov. Vide supra lib. I, cap. 15.

Quartus locus est Joan. XX: Sicut misit me Pater , et ego mitto vos (3). In quem locum Chrysostomus : « Suum eis, inquit, reliquit ministerium » : et Theophylactus : « Opus, inquit, meum suscipite. » Dominus ergo reliquit Apostolis locum suum, ac ut sua fungerentur auctoritate in regno suo gubernando voluit. Quod etiam confirmatur ex illo Luc. X : Qui vos audit me audit , qui vos spernit me spernit (4).

Quse verba proprie ad Apostolos et eorum successores pertinere docent Cyprianus lib. IV. epist. 9. et Basilius in Constit. monast. cap. 23. At Christus missus est a Patre cum potestate, non solum prsedicandi et Sacramenta ministrandi, sed etiam praecipiendi et judicandi, ut omnes fatentur ; igitur eam-

(1) Matth. XVI, 19. — (2) Matth. XXIII, 4. — (3) Joan. XX, 21. — (4) Luc. X, 16.

CAPUT XVI.

dem Apostolis, atque in primis Petro ipse tribuit. Neque potest responderi : haec dici omnibus Apostolis simul, non autem singulis. Nam Apostoli mox separandi erant ab invicem, et ituri in diversissimas Mundi partes : neque id Dominus ignorabat ; ac proinde sine dubio, quod omnibus dedit, singulis etiam seorsim datum esse intelligi voluit.

Quintus locus est Actor. XV. Petrus cum aliis Concilii Patribus, scribit Gentibus ad Fidem conversis : Visum est Spiritui sancto et nobis , nihil ultra vobis imponere oneris , nisi haec necessaria , ut abstineatis vos ab immolatis simulacrorum , a suffocato , et sanguine , et fornicatione (1). Hic Apostoli novam legem condunt, ut Chrysostomus annotavit, nam de suffocato et sanguine nihil praecepit Christus; neque sunt haec jure naturae bona, vel mala, sed indifferentia, qualia docent haeretici, non posse ab Ecclesia fieri necessaria.

Quod autem haec Apostolorum 'fuerit vera lex obligans in conscientia, saltem pro eo tempore quo vigebat, probatur. Primo, quia Apostoli vocant illam onus: Nihil , inquiunt, ultra imponere oneris. Secundo, quia dicunt esse necessaria ; ergo necessario observanda erant, et non libere, ut volunt haeretici, servandas esse Ecclesiae constitutiones. Tertio, quia Lucas absolute praecepta appellat in hoc ipso capite in fine ; dicit enim de Paulo: Pertransiens civitates , praecipiebat eis custodire praecepta Apostolorum et Seniorum. Et cap . XVI : Tradebant eis custodire dogmata , quae decreta erant ab Apostolis et Senioribus , qui erant in Hierusalem (2) . Quarto, testimonio Ghrysostomi, hom. 33. in Act. : « Vide, inquit, brevem epistolam, neque epicheremata, neque syllogismos habentem, sed Imperium, » Erat enim legislatio Spiritus. Denique, quia in canonibus Apostolorum can. G2. imponitur gravissima poena praevaricantibus hoc praeceptum, nam sanguinem, aut suffocatum comedentes Clerici -deponuntur, laici excommunicantur. Quod renovatum est in Cone. II Aurelian. can. 19 et 20. At poena tam atrox non potest imponi, nisi pro mortali peccato.

Respondet Calvinus lib. IV Instit. cap. 10. §. 21 et 22. Apostolos hac lege nihil novi praecepisse, sed solum id, quod Jure divino semper fuit praeceptum, niniirum, ne alii

alios offenderent cum scandalo infirmorum, comedendo idolothyta, vel sanguinem, vel suffocatum ; ac proinde non fuisse obligatos in conscientia Christianos ad abstinentiam idolothytorum, et sanguinis, et suffocati, sed solum ad non scandalizandum.

Probat autem hoc Calvinus tripliciter. Primo, scopus decreti Apostolici erat liberare Gentiles a jugo eseremoniarum Judaicarum; ergo evertebant suum decretum, si obligabanfad easdem caeremonias. Secundo, hoc praeceptum nunc non servatur, quia cessavit ratio scandali : ergo solum prohibebatur scandalum hoc praecepto. Tertio, Paulus, qui interfuerat huic Apostolorum Concilio, et optime illud intelligebat, ita illud explicuit, I. Cor. VIII et X, ubi apertissime docet, non esse illicitum comedere idolothyta, nisi inde infirmi scandalizentur : Quidam , inquit, cum conscientia usque nunc idoli , quasi idolothytum manducant , et conscientia ipsorum , cum sit infirma , polluitur. Et infra : Videte , ne forte haec licentia vestra offendiculum fiat infirmis. Si enim quis viderit eum , qui habet scientiam , in idolio recumbentem , nonne conscientia ejus cum sit infirma aedificabitur ad manducandum idolothyta ? Et peribit infirmus in tua conscientia frater , propter (quem Christus mortuus est. Et cap. X / Si quis dixerit , hoc immolatum est idolis, nolite manducare , propter illum qui indicavit , et propter conscientiam. Conscientiam autem dico , non tuam , sed alterius (3). Hanc autem epistolam scriptam esse post Concilium illud Apostolorum, ex Actis Apostol. manifeste colligitur : nam Act. XV narratur Concilium ; deinde Actor. XVIII narratur primus ingressus Pauli in civitatem Corinthiorum. Constat autem scriptam esse epistolam postea quam Paulus iisdem Corinthiis praedicaverat. Ait enim cap. II Paulus : Et ego cum venissem ad vos, fratres , veni non in sublimitate sermonis etc. (4)

Sed haec facile refelli possunt : nam etsi finis praecepti Apostolici erat, ne scandalizarentur infirmi ; tamen praeceptum ipsum non cadebat super vitationem scandali, sed super abstinentiam ab immolatis, sanguine, et suffocato, quae erat medium ad illum finem. Sicut omnium praeceptorum divinorum finis est charitas ; et tamen praecepta ipsa particularia de non furando, non occidendo etc, non obligant ad diligendum, sed obii-

\

(1) Act. XV, 28 et 29. — (2) Act. XV, 41 ; XVI, 4. — (3) I. Cor. VIII, 7, 9, 10 et 11 ; X, 28 et 29. — (4) I. Cor. II, 1.

LIBER IY.

gant ad abstinendum a re et damno alieno. Et quamquam raLio legis, ut Jurisconsulti dicunt. sit anima legis ; et proinde quando generaliter cessat ratio et finis legis, lex debeat abrogari et cessare : tamen quando non cessat ratio legis, nisi in aliquo particulari, lex adhuc viget, et cum sit generalis, obligat omnes, etiam illum, in quo non invenitur ratio seu finis legis. Existat exemplo lex de jejuniis.

'Finis jejunii est castigatio carnis contra spiritum concupiscentis; ideo cum liaec ratio universaliter cessabit, quod erit post resurrectionem, cessabit etiam lex jejuniorum: at nunc licet in uno aut altero haec ratio locum non habeat ; tamen etiam illi tenentur jejunare, quia lex adhuc viget, et generalis est.

Quod autem res ita se habeat in hac Apostolica lege de immolatis, sanguine, et suffocato, probatur. Primo, Ghrysostomus dicit, hanc esse novam legem, et ex caeremonialibus praeceptis Mosis desumptam: at non scandalizare est lex antiquissima et moralis; igitur non scandalum, sed cibos quosdam Apostoli prohibuerunt. Secundo , in toto Apostolorum decreto nulla fit mentio scandali vitandi, sed absolute praecipitur, ut abstineant ab immolatis, sanguine, et suffocato ; ergo praeceptum cadit super ista tria : alioqui licebit pervertere omnes leges, etiam divinas.

Denique sic intellexerunt Patres primae Ecclesiae hoc praeceptum. Nam Tertullianus, in Apologet, cap. 9. : « Ne animalium , inquit, quidem sanguinem in epulis esculentis habemus : qui propterea quoque suffocatis et morticiniis abstinemus, ne quo sanguine contaminemur, vel intra viscera sepulto. Denique inter tentamenta Christianorum botulos etiam cruore distentos admovetis, certissimi scilicet , illicitum esse penes illos. » Ubi nota, Tertullianum non dicere, Christianos abstinere a sanguine propter scandalum, sed ne contaminentur. Nimirum illi sanguinem reputabant immundum , non quidem natura sua (ut postea Manichaei senserunt) sed propter prohibitionem Apostolicam , sicut etiam multa animalia in lege dicuntur immunda, quia prohibita.

Nota etiam illud, quod Ethnici scientes Christianis illicitum sanguinis esum , conabantur eos cogere, ut illum ederent; ex quo evidenter apparet, Christianos non solum propter scandalum Judaeorum horrentium

sanguinem, sed simpliciter putavisse, sibi sanguinem fuisse prohibitum ab Apostolis : nam tale scandalum cessabat, quando ab Ethnicis tentabantur; Ethnici enim libere vescebantur sanguine.

Item Origenes lib. VIII contra Celsum, disputans de cibis prohibitis, dicit, Christianos ex praescripto Apostolorum abstinere ab immolatis, sanguine, et suffocato : nec ullam mentionem facit scandali Judaeorum. Cyrillus quoque Catech. 4. : « Confirma, inquit, certo animam tuam, ne quid manduces quod idolis est oblatum etc. » Quo loco Gyrillus disputat de cibis et dicit , carnem et vinum esse indifferentia, et posse bene et male respui ; bene quidem , si id fiat propter corporis macerationem , vel alium bonum finem ; male, si id fiat ex opinione, quod caro et vinum sint immunda. At ubi venit ad immolata, et sanguinem, ac suffocata ab Apostolis interdicta, nullam ponit distinctionem, sed absolute docet, non esse comedenda ; quia nimirum, posito prsecepto Apostolico, erant simpliciter illicita.

Eusebius lib. Y histor. cap. 1. refert, cum Ethnici objicerent Christianis, quod clam vescerentur infantium carne et sanguine, S. Martyrem Blandinam respondisse : « Multum erratis, o viri, quod putetis, infantium carnibus vesci eos, qui ne mutorum quidem animalium sanguine utuntur. » Quibus verbis S. Blandina indicavit, ne clam quidem, ubi nulla est occasio scandali , Christianos sanguine uti solitos.

B. Augustinus in epist. 154 ad Publicol. in fine, ponit talem quaestionem : An viator victus famis necessitate , si nihil uspiam invenerit, nisi cibum in idolio positum, ubi nullus alius est hominum , potius mori debeat fame, quam cibum illum sumere? Respondet : « Aut certum est, inquit, esse idolothytum, aut certum est non esse, aut ignoratur : si ergo certum est esse, melius Christiana virtute respuitur : si autem vel non esse scitur, vel ignoratur, sine ullo conscientiae scrupulo in usum necessitatis assumitur. » At certe in isto casu a B. Augustino proposito, nullum locum habebat scandalum : et tamen judicavit Augustinus, melius esse ab immolatis abstinere. Cujus rei nulla ratio reddi posse videtur, nisi auctoritas praecepti Apostolici. Et simile est, quod scribit B. Leo ep. 79. ad Nicetam c. 5. ubi dicit, agendam esse poenitentiam ab iis, qui immolata idolis scienter comederunt, sive id

CAPUT XVI.

fecerint terrore minarum victi , sive famis necessitate coacti.

Denique Concilium Gangrense cap. 2.- ubi dicit, non habere spem salutis eos , qui vescuntur immolatis , sanguine, et suffocato : habere autem spem salutis eos , qui vescuntur aliis carnibus, non potest ullo modo exponi de iis tantum qui vescuntur immolatis, sanguine, et suffocato cum scandalo aliorum ; nam etiam qui vescitur qualibet carne et quolibet alio cibo cum scandalo aliorum, peccat. Ait enim Apostolus I. Cor. VIII : Si esca scandalizat fratrem meam , non manducabo carnem in aeternum , ne fratrem meum scandalizem (1). Habemus igitur praeceptum Apostolicum vere in conscientia obligasse, etiam citra scandalum.

Ad argumentum primum Calvini respondeo : non pugnare obligationem hujus praecepti cum scopo et fine illius decreti ; Apostoli enim decreverunt, Gentiles esse debere liberos ab observatione legis Mosaicse , non tamen ab obedientia suorum Praelatorum : hoc autem praeceptum de abstinentia ab immolatis, sanguine, et suffocato, non impositum fuit tanquam ex lege Mosis, sed ut Apostolicum et Ecclesiasticum. Praeterea liberaverunt Apostoli Christianos ab observatione innumerabilium caeremoniarum : solum autem unam , eamque facilem , et ad tempus breve duraturam imperaverunt.

Ad secundum dico : nunc non servari illud praeceptum, non quia cessavit ratio scandali quomodocumque, sed quia cessavit universaliter; et proinde jam (praesertim in Occidente) lex illa abrogata est.

Ad tertiam rationem respondent aliqui : quo tempore B. Paulus scripsit eam epistolam, legem Apostolicam abrogari coepisse. Et idcirco Paulum monuisse, ut vescerentur quidem Corinthii idolothytis , sed scandalum evitarent ; sed hsec solutio non est solida. Non enim ullo modo credibile est , legem illam tam cito abrogari potuisse , praesertim cum adhuc eo tempore vigeret ratio, ob quam lex lata fuerat , imo potius lex illa multis saeculis duravit , ut ex Auctoribus citatis patet.

Respondeo igitur duobus modis. Primo, fortasse eo tempore, quo Paulus scripsit epistolam illam ad Corinthios, nondum pervenisse ad Corinthios praeceptum Apostolorum, de abstinentia ab immolatis, sanguine,

et suffocato. Nam Apostoli solum scripserant Ecclesiis Syriae , et Ciliciae. Sic enim incipit epistola: Apostoli et seniores fratres iis , qui sunt Antiochiae, Syrice *et Cilicia fratribus ex Gentibus salutem (2). Corinthus autem non est in Syria, vel Cilicia, sed in Achaia, quae est Europae provincia, cum Syria et Cilicia sint in Asia. Praeterea, si Corinthii habuissent Apostolicum praeceptum de abstinentia ab immolatis; cur, quaeso, a Paulo quaesivissent per litteras, an esset malum vesci immolatis? Quod enim hoc petiverint, evidens est ex I. Corinthior. VIII. Dico igitur : Corinthios non habuisse illo tempore hoc praeceptum : nam nec acceperant a Concilio Apostolorum, et Paulus indicavit expedire, adhuc illis non tradere , propterea quod eos valde superstitiosos nosset. Respondit igitur illis id, quod respondendum erat secundum jus naturae; nimirum eos non teneri ad abstinentium immolatorum, nisi ratione scandali et perticuli infirmorum.

Secundo respondeo : fortasse Corinthii habuerant praeceptum Concilii Apostolorum, et nihilominus aliqui ex ipsis confidentes in sua scientia, qua noverant idolum nihil esse , et proinde non posse infici cibos ab immolatione idolis facta, audacter vescebantur immolatis. Fuit hoc relatum ad Paulum : ille rescripsit objurgans eos, et reddens rationem praecepti illius Apostolici , quod nimirum recte prohibuerit immolatorum usum ; tum propter scandalum infirmorum ; tum propter periculum idololatriae. Itaque tota Pauli disputatio versatur, non circa praeceptum, sed circa rationem praecepti. Neque sequitur, Paulus dicit, immolata non esse mala ex se, sed solum natione scandali et periculi ; ergo si non adsit scandalum, neque periculum, poterunt licite comedi. Hoc, inquam, non sequitur. Nam etsi non sint mala, nisi propter illas duas causas ; tamen poterunt absolute prohiberi : multa enim licita prohibentur, ne ad illicita nos trahant, et ea prohibitione posita, sunt absolute illicita.

Sextus locus est Rom. XIII : Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit, non enim est potestas, nisi a Deo , qua autem sunt a Deo , ordinata sunt. Itaque qui resistit potestati , Dei ordinationi resistit , qui autem resistunt, ipsi sibi damnationem acquirunt. Et infra : Ideoque necessitate subditi estote, non solum propter iram, sed etiam propter conscientiam (3). Hic locus

(1) I. Cor. VIII, 13. — (2) Act. XV, 23. — (3) Rom. XIII, 1 et seq.

LIBER IY.

non solum intelligitur dc Principibus saecularibus, sed etiam de Ecclesiasticis : id quod fatetur Calvinus lib. IY Inst. cap. 10, §. 5. et manifestum est ex Sfe. Nam Apostolus loquitur in genere de omnibus potestatibus; ait enim : Non est potestas nisi a Deo , quod aequivalet huic : Omnis potestas a Deo est. Esse autem aliquam Ecclesiasticam potestatem, idem Paulus docet II. Cor. XIII : Hcec, inquit, absens scripsi , ut non praesens durius agam secundum potestatem , quam dedit mihi Dominus (1). Et etiamsi Paulus ad litteram solum loqueretur de saecularibus ; tamen a simili, vel a majori idem deberet intelligi de Ecclesiasticis potestatibus.

Quod autem leges eorum , qui sunt potestate praediti , in conscientia obligent , patet ex illis verbis : Qui potestati resistit , Dei ordinationi resistit. Item ex illis : Qui resistunt , ipsi sibi damnationem acquirunt .Quod de damnatione tam temporali , quam aeterna exponunt omnes : Chrysostomus , QEcumenius, Tlieophylactus, Ambrosius, et ipse etiam Petrus Martyr Calvinista in liunc locum. Item ex illis : Ideo necessitate subditi estote , id est, non est liberum hoc , sed necessarium. Item ex illis : Non solum propter iram , sed etiam propter conscientiam, id est , necessario parendum vobis etiam intelligite , non solum propter metum poenae, sed etiam propter metum culpce , quam incurretis , conscientia teste.

Neque obstat, quod Chrysostomus, et eum secuti Tlieophylactus et QEcumenius, per conscientiam intelligunt hoc loco conscientiam beneficiorum, ut sensus sit : e Necessario parendum est Principibus , non solum propter iram,» id est, «vindictam, sed etiam propter conscientiam , » id est , « quia conscii vobis estis , quam multa beneficia a Regibus accipiatis. » Hoc, inquam, non obstat, nam communis expositio est de conscientia peccati, ut exponunt Theodoretus , Ambrosius, Beda, Anselmus, et alii in hunc locum, et Augustinus in epist. 54. ad Macedon. et eamdem expositionem recipiunt adversarii, Calvinus et Martyr. Et Apostolus hanc vocem Conscientia scmper in hunc sensum accipit.

Respondet tamen Calvinus ad hunc locum lib. IY Institut. cap. 10, §. 3. obligationem conscientiae, de qua hic Apostolus loquitur, non referri ad singulas leges Principum, sed ad generale praeceptum Dei, quo

tenemur honorare Principes, et etiam ad finem legum, id est, pacem et dilectionem proximi.

At nos supra ostendimus, evidenter sequi ex eo quod tenemur obedire superioribus, quod etiam teneamur in conscientia leges ipsas eorum servare, etiam citra contemptum et scandalum. Deinde cum Apostolus ait : Necessitate subditi estote , non solum propter iram , sed etiam propter conscientiam ; certe ad quae extendit illud Proprier iram , ad ea etiam extendit illud Propter conscientiam. Illud autem Propter iram , extendit Apostolus, non solum ad vitandum contemptum et scandalum , sed etiam ad observationem legum in particulari : Princeps enim non solum punit contemptorem, sed etiam eos qui in particulari non servant suas leges ; nam suspendio necat furem , homicidam capite plectit, falsarium cremari jubet, etiamsi non ex contemptu Principis , sed ex cupiditate pecuniarum illos peccasse constet ; igitur eadem ratione, illud Sed propter conscientiam debet extendi ad violationem legum. Non enim Paulus dixit, necessitate subditi estote, non solum propter iram in particularium legum observatione , sed etiam propter conscientiam in observatione generalis mandati, de non contemnendo Principe; sed simpliciter, et sine ulla distinctione conjunxit illa duo : Non solum propter iram , sed etiam propter conscientiam.

Et praeterea malum esse superbire et contemnere superiorem , est adeo manifestum, ut non fuerit opus , B. Paulum tot verbi^et tam saepe id inculcare ; non ergo hoc solum docet, sed id de quo dubium esse poterat apud Christianos ; ut recte notant Ghrysostomus, et alii Interpretes, nimirum teneri etiam Christianos in conscientia ad observanda praecepta et leges Principum etiam temporalium.

Septimus locus est I. Cor. IV ubi Paulus ait : Quid vultis ? in virga veniam ad vos , an in spiritu mansuetudinis ? (2). Ubi nomine virgee intelligit Chrysostomus , et alii interpretes hujus loci, et Augustinus lib. III , c. 1. contra epist. Parmeniani, potestatem judiciariam puniendi peccatores. Christus enim ut Rex Ecclesiae habet virgam, quse in Psalm. II dicitur ferrea, quia est inflexibilis ; et in Psalm. XLIV dicitur virga directionis, phrasi Hebraica, id est, virga recta , quia juste pu-

(1) II. Cor. XIII, 10. — (2) I. Cor. IX, 21.

/

CAPUT XVI.

nit : hanc autem virgam communicat cum Episcopis, qui nomine suo Ecclesiam regunt. Unde Augustinus lib. II de consen. Evang. cap. 30. ex hoc loco conciliat quamdam contradictionem apparentem Matthaei et Marci. Matthaeus cap. X dicit, Apostolis mandatum ut non ferrent virgam . Marcus cap. VI dicit, mandatum ut ferrent. Conciliat Augustinus , quia loquitur Matthaeus de virga corporali, Marcus de spirituali, id est, de potestate Apostolica, propter quam debebantur Apostolis alimenta a populo : sicut enim Regi propter virgam regiam debentur tributa, ita Episcopo propter similem virgam debentur decimae.

Respondet Petrus Martyr in Comment. cap. V, 1. ad Corinth. esse quidem in Ecclesia virgam ad puniendum ; tamen non esse in uno aliquo homine, ut in Papa, vel Episcopo, sed in coetu Ecclesiae. Nam Paulus I . Cor. V volens virga Ecclesiastica caedi incestuosum quemdam, ait : Congregatis, vobis , et meo spiritu etc. (1).

At idem Petrus Martyr ibidem dicit, ad virgam Apostolicam etiam pertinuisse Ananiae, et Saphirae mortem , Elimce excaecationem, et similia supplicia ab Apostolis inflicta. Certe autem Petrus solus Ananiam et Sap hiram verbo occidit, et Paulus solus Eli— mam excaecavit, non coetus Fidelium , qui ne ad consilium quidem adhibitus fuit. Praeterea Paulus solus tradidit Satanae, id est, excommunicavit, et vexandum Diabolo permisit. Alexandrum et Himenaeum, ut ipse dicit I. Timoth. I. et II. Corinth. XIII : Prcedico , inquit, quoniam si venero iterum , non parcam. Et ibidem : Ut non prcesens durius agam , secundum potestatem , quam dedit mihi Dominus (2). Certe virga et potestas sunt idem, et potestatem sibi , non coetui Fidelium datam , Paulus affirmat. Omitto quod Ambrosius solus excommunicavit Theodosium, et exempla ejusmodi prope infinita afferre possemus.

Neque obstat illud : Congregatis vobis etc. Nam Paulus non voluit eos congregari , ut deliberarent, an deberet ille inoestuosus excommunicari, sed ut publice et cum solemnitate publicaretur excommunicatio : sicut etiam modo excommunicationes solemnes, quando aliqui nominatim excommunicantur, non feruntur nisi praesente Ecclesia, sed tamen solius Praelati auctoritate. Quocirca

Paulus etiam absens , sine consilio et suffragio Ecclesiae, jam decreverat tradere illum hominem Satanae, et scribit Corinthiis , non eos consulens de hac re , sed praecipiens, ut congregata Ecclesia promulgent illum excommunicatum.

Octavus locus est I. TimIII, ubi Apostolus legem statuit, ne bigami ordinantur : quem legem obligare in conscientia, etiamsi plane positiva sit etEcclesiastica, planum est ; patet enim tum ex praxi Ecclesiae, quae nunquam ausa est bigamos ordinare, tum ex Concilio Carthaginiensi IV. can 69. ubi Episcopus, qui scienter ordinaverit bigamum, punitur gravissime, privatur enim ipsa auctoritate ordinandi.

Nonus locus est I. Tim. V . Adversus Presbyterum accusationem noli recipere , nisi sub duobus , aut tribus testibus. (3) Hic apertissime docet Apostolus, habere Episcopum suum tribunal etiam extra forum conscientiae, et more judicum accusationes et probationes audire, et secundum allegata et probata judicare : sane per Presbyterum intelligit Chrysostomus quemlibethominem seniorem, sive sacerdotem, sive laicum ; ex quo intelligimus, etiam laicos in foro exteriore propter aliqua crimina ab Episcopo judicari. Ambrosius autem intelligit nomine Presbyteri. Sacerdotem, et forte rectius, nec tamen propter hanc expositionem excluduntur laici a fore Episcopi, imo apertissime includuntur. Vult enim Apostolus dicere, ut exponit Ambrosius, adversus laicos facilius accusatores admitti, et audiri posse, adversus Presbyterum autem, propter Ordinis dignitatem, non debere id fieri, nisi adsint duo aut tres testes. Praeter haec loca sunt alia multa, quae minus quidem urgent, tamen suam habent efficaciam.

Decimus est Lucae X : Quivos audit , me audit , (4) quem cie Episcopis proprie intelligi docent Cyprianus lib. 'IV. epist. 9 etBasilius in Constit. cap. 22.

Undecimus Locus est I. Cor. XI. : Laudo vos, quod prcecepta mea tenetis. Et I. Tliessal. IV. Scitis , qucc prcecepta dederim vobis. Et ibidem : Qui hcec spernit , non hominem spernit, sed Deum, equi Spiritum suum sanctum nobis dedit. Et II. Tliessal. III. Si quis non obedit verbo nostro , per epistolam hunc notate et ne commisceamini illi\ (5).

Duodecimus, Hebr. XIII. Obedite preeposi

(1) I. Cor. V, 4. — (2) II. Cor. XIII, 2 et 10. — (3) I. Tim. V, 19. — (4) Luc. X, 16. — (5) I. Cor. XI, 2; I. Tliessal. IV, 2 et 8; II. Thessal. III, 14.

LIBER IY.

tis vestris, et subjacete eis ; ipsi enim pervigilant tanquam pro animabus vestris rationem reddituri (I). In quem locum Chrysostomus scribens dicit, melius esse non habere Praepositum, quam habere, et ei non obedire ; quia qui non habent, solum patiuntur damnum directionis pastoralis : at qui habent, et non obidiunt, patiuntur illud idem damnum, et praeterea peccant, et punientur a Domino. Item Basibus in Gonstit. cap. 22. exponens hunc locum, dicit, Apostolum subjunxisse; Id enim vobis non est utile , ut indicaret grave damnum, et peccatum, ac punitionem sequi eos, qui non obediunt Praepositis suis. Nam in Graeco textu non habetur negative : Non expedit vobis sed positive, incommodum est , d).u<TiTs)i£s y ijO vpiv touto, quod incommodum sive detrimentum Basibus interpretatur poenam debitam ob culpam transgressionis. Atque haec ex Scripturis.

Secundo, probatur ex traditione Patrum, ac in primis nullum fere est Concilium, quod non aliquid praecipiat, vel interdicat sub poena anathematis, vel depositionis. Pari ratione plenae sunt epistolae Pontificum, quae vel in tomis Conciliorum, vel in corpore Juris canonici legi possunt, praeceptis et censuris. Nos etiam attulimus praecipua loca ex epistolis antiquorum Pontificum, Leonis, Gelasii, Hilarii, Anastasii, et Gregorii, in lib. II. cap. 29. His ergo omissis, adferemus testimonia Veterum, solum de una lege Ecclesiastica, quam haeretici maxime reprehendunt, et quod de illa una probabimus, idem de omnibus abis probatum erit.

Igitur quod lex jejuniorum Quadragesimae vel quatuor temporum, aut Vigiliarum sit plane positiva et Ecclesiastica, fatentur adversarii : quod autem ea obliget in conscientia Fideles, etiam citra contemptum, docent omnes Veteres. Gan. 68 Apostolorum jubet Clericum deponi, et laicum excommunicari, si jejunia indicta solverit. Item Concilium Gangrense can. 19 . jubet, excommunicari eos qui indicta jejunia sine necessitate solvunt. Et Concilium Toletanum VIII. can. 9. eos privat sacra communione in Paschate, et jubet, toto anno a carnibus abstinere, qui Q uadragesimee j ej unium violaverint. Et nota, non dicere Concilium, qui ex contemptu, sed qui ex intemperantia non jejunant.

Basibus Orat. 2. dejejunio: « Omnes, inquit, aequaliter et praeceptum audiunt, et

cum gaudio suscipiunt. » Et infra : « Vide ne propter parvam eduliorum voluptatem damnum incurras, et teipsum criminis desertoris reum statuas. » Chrysostomus hom. 6. ad popul. Antioch. « Adveniente, inquit, jejunio, et si millies quis exhortetur, et infinita crucient, et cogant vinum delibare , vel aliud quid jejunii lege non concessum gustare, omnia quis mallet pati, quam prohibitum tangere nutrimentum. » Et hom. 2. in Genes, dicit, Quadragesimam inflectere omnium conscientiam, etiam Imperatorum, ad obedientiam.

Ambrosius serm. 25. «Non leve, inquit, peccatum est, indictam fidelibus Quadragesimam violare, et jejunia consecrata ventris voracitate dissolvere.» Hieronymus in epist. ad Marcel de error Mont. « Nos unam Quadragesimam secundum traditionem Apostolorum tempore nobis congruo jejunamus. Non quo, et per totum annum, excepta Pentecoste, jejunare non liceat, sed quod aliud sit necessitate, aliud voluntate munus offerre. » Nota, necessitate. Augustinus serm. 62. detemp. «Abis diebus jejunare remedium est, aut praemium, in Quadragesima non jejunare peccatum est. » Leo serm. 3. de jejun. decimi mensis : « Pium, inquit, est agere non indictum, impium est negligere praedicatum.

Denique Epiphanius haeres. 75. et Augustinus haeres. 63, ponunt Aerium inter haereticos, eo quod jejunandum quidem esse diceret, sed non ex praecepto Ecclesiae sed quando unicuique placet : « Neque jejunium inquit, Aerius apud Epiphanium, « erit ordinatum, haec enim Judaica sunt, et sub jugo servitutis, justo enim lex non est posita. Si vero omnino volo jejunare, qualemcunque eligam diem a meipso, et jejunabo propter libertatem. » Eadem Lutheranorum oratio esse solet.

Tertio, probatur ratipne. Sunt necessariae aliquae verae leges ad Ecclesiam bene gubernandam praeter leges divinas et civiles : omnis autem vera lex vim habet coactivam ; ergo sunt necessariae in Ecclesia leges Ecclesiasticae coactivae : non sunt autem, nec fuerant unquam in Ecclesia aliaj leges Ecclesiasticae, quam illae, quas summi Pontifices, aut Concilia a summis Pontificibus confirmata ediderunt ; igitur leges Pontificum et Conciliorum ejusmodi, leges sunt coactivae,

(1) Hebr. XIII, 17.

CAPUT XVII.

ac vere et proprie in conscientia obligantes Sed probanda est propositio et assumptio primi syllogismi, inde enim caetera pendent.

Esse igitur necessarias aliquas leges Ecclesiasticas, facile probari potest. Nam eadem ratione sunt necessariae leges in Ecclesia, qua in omnibus aliis Rebuspublicis : ratio enim, cur leges sint necessariae in omni Republica est, quia homines, ut bene vivant, debent secundum rationem vivere : et tamen, quia constant ex corpore et spiritu, ex ratione et sensu, vix possunt sine affectu secundum solius rationis ductum judicare ; ideo igitur leges inventae sunt, quae nihil continent, nisi rationis judicium, ut cum eas sequi homines coguntur, cogantur simul rationem sequi : jam haec ratio in Ecclesia etiam locum habet. Nam licet Christiani per gratiam Christi liberati sint a peccato, non tamen liberati sunt a concupiscentia et passionibus, quae cum ratione perpetuo pugnant.

Dices : habent Christiani legem Evangelicam, quam sequuntur. Respondeo ; habent quidem, sed illa nimis est universalis, nec sufficit dirigere omnes actiones nostras, nisi per determinationes Principum Ecclesiasticorum fiat aliquo modo particularis. Sicut etiam politicae Respublicae habent legem naturalem, et tamen quia illa est nimis generalis, non sufficit, nisi deducaturad particularia per determinationes Principum.

Quare, quemadmodum in Republica civili necessariae sunt leges civiles, quae sunt quaedam quasi conclusiones deductae exjure na-^ turae, vel determinationes juris naturae : sic etiam in Ecclesia praeter legem Evangelicam necessariae sunt leges Ecclesiasticae, quae sunt etiam veluti conclusiones deductae ex principiis Evangelii , vel determinationes. Exempli gratia, Evangelium dicit: Qui mihi ministrat , me sequatur (1), inde Ecclesia deducit quasi conclusionem ; ergo utile erit sancire legem, ne ad ministerium sacrum admittantur, qui noluerint esse continentes. Item, Evangelium jubet sumi Eucharistiam, sed non determinat quomodo, aut quando ; igitur Princeps Ecclesiae determinat, ut saltem in Paschate sumatur, et Apostoli legem condunt, ut sumatur ante omnes alios cibos, nimirum a jejunis.

Hinc Augustinus in epist. 118, cap. 6.

« Non praecepit, inquit Dominus, quo deinceps ordine sumeretur, ut Apostolis, per

quos Ecclesias dispositurus erat, servaret hunc locum. »

Restat nunc, ut probetur assumptio, videlicet, omnem veram legem esse coactivam. Id vero aperte docet S. Thomas 1. 2. quaest XGVI. art. 5 et 2. 2. quaest. LXVII. art, 1 et lectione 3, in cap. I. ad Rom. et probatur ex ipsa natura legis. Est enim lex regula quaedam humanarum actionum a Deo immediate, vel mediate constituta : deviare autem a regula peccare est. Unde Aristoteles lib. X. Et hic. cap. 9: «Lex, inquit, est sermo ab aliqua prudentia ac mente profectus, vim habens cogendi, » Itaque essentia legis in hoc posita est, ut vim habeat cogendi et ligandi, ita ut sit peccatum aliter agere. Quod item ostendit definitio peccati, quid enim est peccatum, nisi transgressio legis ? Sic enim definitur peccatum ab Apostolo, I. Joan. V. «papria. lortv >7 avofxta. Neque potest dici, legem obligare ad non contemnendum. Nam lex, quae obligat ad non contemnendum Principem, est lex quaedam generalis, et divina: haec autem de qua nunc agimus, est particularis et humana, ut cum Pontifex dicit, jejuna Quadragesimam, non obligat te ad non contemnendum superiorem, sed ad jejunandum.

CAPUT XVII. .

Solvuntur argumenta adversariorum, ex Scripturae testimoniis ducta.

Superest argumenta solvere. Primum sumunt ex illo Matth. ult. : Baptizate omnes gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti , docentes eos servare omnia, qucecumque mandavi vobis (2). Ubi notant, non esse dictum, docentes mandata vestra, sed mea : inde autem colligunt, nonlicere Episcopis praecepta dare; hoc est argumentum Joannis de Westphalia. Respondeo : in iis, quae mandavit Dominus, illud etiam esse, ut servantur praecepta Praelatorum, Dominus enim ait : Qui vos audit , me audit etc.

Secundum ex illo Deuter, IV. : j\on addetis o,d verbum quod ego loquor vobis , neque minuetis ex eo. Et cap. XII. : Quod praecipio tibi

(1) Joan. XII, 26. — (2) Matth. XXVIII, 19 et 20.

LIBER IV.

hoc tantum facito : Domino non addas quidquam neque minuas (1). Ubi sermo est de praeceptis caeremonialibus, et judicialibus ; nam cap. IV. praecedit : Audi Israel 'praecepta atque judicia etc. Et cap. XII : Haec praecepta atque judicia etc (2). Jam vero si Deus praecepit Israelitis, ut nullum praeceptum adderent ad ea, quae in Scriptura Testamenti veteris continentur, quanto magis praecepisse censendum est ne Christiani addant ad Evangelium, quod est longe perfectius Testamento veteri? Hoc argumentum Lutherus, Calvinus, aliique fere omnes faciunt. Et Petrus Martyr tanti facit, ut in Comm. cap. VIII, L ad Cor. in margine posuerit: Nota bonum argumentum.

Respondeo : duobus modis posse intelligi additionem, vel detractionem ad praeceptum fieri. Uno modo, quod addatur praeceptum praecepto, ut si ad' numerum decem praeceptorum adderentur duo alia praecepta et fierent duodecim, vel detrahantur duo praecepta de numero denario, et fiant solum octo. Alio modo, quod sine multiplicatione praeceptorum plus fiat, quam praeceptum jubeat, vel minus; ut si cum Deus jubebat in Paschate comedi unum agnum a singulis familiis, aliqua familia duos agnos comedisset, vel dimidium tantum. Dico igitur : Scripturam non prohibere additionem prioris generis, sed posterioris tantum, id est, non prohibere additionem ad numerum praeceptorum ; sed additionem ad opus praeceptum : id quod probo, quia invenimus Judaeos addidisse ad numerum praeceptorum tam caeremonialium, quam judicialium.

De caeremonialibus additis multa sunt exempla. Nam Esther IX. : Scripsit Mardochceus, inquit Scriptura, ut quartamdecimam et quintamde cimam diem mensis Adarpro festis susciperent , et revertente semper anno , solemni celebrarent honore. Et infra : Susceperunt Judaei super se , et semen suum , et cunctos qui religioni eorum voluerint copulari , ut nulli liceat duos hos dies absque solemnitate transigere. Item Judith cap. ult. in fine : Dies, inquit, victoriae hujus festivitatis ab Hebraeis in numero sanctorum dierum accipitur , et colitur a Judaeis ex illo tempore usque in praesentem diem. Item I. Mach. IV. : Et statuit Judas et fratres ejus , et universa Ecclesia Israel, ut agatur dies Dedicationis altaris in temporibus suis ab amo in annum per dies octo (3). Quod

(1) Deut. IV; 2; XII. 32.

  1. — (4) I. Reg. XXX, 25.

festum etsi novum et additum veteribus, Dominus quoque praesentia sua honoravit, ut patet Joan. X.

De judicialibus habemus exemplum I. Reg. XXX. ubi David novam legem condidit, ut aequa pars esset in bello descendentium ad praelium, et remanentium ad sarcinas : Et factum est hoc , inquit scriptura, ex die illo constitutum et praefinitum et quasi lex in Israel (4) . Nec obstat , quod dicitur, quasi lex. Nam in Hebraeo non habetur, quasi lex , sed solum tyobl ns pflb id est : in praeceptum, atque judicium , quai sunt illa duo vocabula, quae habentur Deut. IV et XII. non ergo prohibet Scriptura addi nova praecepta, sed prohibet addi vel minui de ipso opere : et confirmatur hoc. Nam Deuteronom. III, et XII. non Moyses alloquitur Principes, quorum est leges condere, sed populum, cujus est obedire ; ergo solum praecipit id quod populo conveniebat praecipi, non mirum, ut impleret integre opera praecepta, non addendo, vel minuendo. Quod clarius explicuit idem Moses Deuteron. V. ubi loquens de eadem re : Eacite, inquit, quae praecepit Dominus Deus vobis , non declinabitis neque ad dexterum neque ad sinistrum (5). Certum est enim, hic Mosem loqui de impletione praeceptorum non de ferendis novis legibus.

Est autem hoc loco observandum , cum Moses praecipit, non esse addendum ad id quod lex pra3scribit , hoc debere intelligi de additione corrumpente , non autem de perficiente opus praeceptum. Nam cum lex dicit : Non furaberis , qui non tantum non aufert aliena, sed etiam donat sua , plus facit, quam lex praecipiat : nec tamen dicitur addere, quia non destruit praeceptum, imo melius illud servat. At cum lex dicit, solum sacrifices oves, et boves, et aves mundas ; si quis velit sacrificare etiam canes, et sues, et homines, ille addet, et corrumpet praeceptum. Et hoc exemplum ponitur Deuteron. XII cum 'prohibetur additio, ne videlicet sacrificarent filios suos, sicut Gentiles faciebant.

Secundo solvi potest argumentum, etiamsi admitteremus , Scripturam prohibere additionem novarum legum. Nam deberet in- ^ telligi ista prohibitio solum de additione legum contrariarum prioribus legibus, ut B.

— (3) Esther IX, 20, 21 et 23; I. Mach. IV,

— (2) Deut. IV, 1; XII, 14. — (5) Deut. V, 32.

CAPUT XVII.

Thoraas recte monet inc.l. ad Gal. lect. 2 et 3. et patet ex legibus postea additis , ut jam ostendimus.

Tertio posset etiam dici, non esse eamdem rationem Testamenti veteris et novi : nam quia lex Testamenti veteris dabatur uni tantum populo, et ad certum tempus, nimirum, usque ad Christi adventum, potuit facile determinare omnia in speciali, ut etiam fecit : nam in speciali praescribit omnia, quae tam ad cultum Dei, quam ad judicia et forenses contentiones pertinent; et ideo non essetmirum, si prohiberet addi alias leges. At lex, Evangelica datur toti Mundo, id est, diversissimarum nationum populis , et duratura est usque ad finem Mundi ; et idcirco non poterat tam facile determinare omnia in speciali, ut non essent adhuc necessariis leges aliae, tam civiles , quam Ecclesiasticae : neque enim possunt diversissimi populi convenire in iisdem legibus et ritibus. Itaque Deus melius esse judicavit , si in Evangelio, quod est commune omnibus, traderet communissimas leges de Sacramentis , atque articulis Fidei, et alia magis specialia pro locorum et temporum diversitate relinqueret instituenda per Apostolos eorumque successores.

Tertium argumentum sumit Calvinus ex Isaia c. XXXIII , ubi legimus : Dominus Judex noster , Dominus Legifer noster, Dominus Rex noster. yEquivalere autem haec verba istis : Dominus solus est Judex , Legifer , et Rex noster, patet ex epist. Jacobi cap. IV : Unus est Legislator , et Judex , qui potest perdere et salvare (I).

Respondeo : Isaiam et Jacobum loqui de Legislatore primario, qui sua propria auctoritate potest judicare , et leges ferre : neque nos talem esse dicimus summum Pontificem, sed solum Christum : Pontificem enim, non Regem, nec Judicem , aut Legislatorem primarium facimus, sed Vicarium Regis, et Judicis, ac Legislatoris Christi , qui possit Christi auctoritate leges condere. Quomodo etiam loquitur B. Cyprianus lib. I, epist. 3. ubi Pontificem dicit esse Judicem loco Christi.

At, inquies : Jacobus dicens : Unus enim est Legislator , et Judex , qui potest perdere et salvare , reddit rationem, cur debeant omnes homines servare leges, et non dare; proinde excludit omnes alios Legislatores, qui nimirum velint obligare conscientias, et perdere praevaricatores , et salvare obedientes ; sic enim loquitur : Nolite detrahere alterutrum. Qui enim detrahit fratri , et judicat fratrem , detrahit legi , et judicat legem. , id est, qui detrahit fratri bonum facienti , ut condonanti injurias, detrahit legi, quae illud bonum praecepit : Si autem judicas legem , non es factor legis , sed Judex. Unus est enim Legislator , et Judex , qui potest perdere et salvare. Ubi subintelligitur una propositio post illa verba : Si autem judicas legem , non es factor legis , sed judex , nimirum haec, debes autem tu, o homo, esse factor legis, non judex; et subjungitur ratio : Unus est enim Legislator, et Judex.

Respondeo : Jacobum alloqui omnes homines, quatenus subsunt aliquibus legibus, .et velle dicere, nemini licere judicare legem sui superioris, cum unus tantum sit Legislator, et Judex, ita summus et primarius, ut solum leges dare, non autem accipere debeat, et qui sic potest perdere , et salvare, ut ipse neminem timeat, et a nemine aliquid speret. Porro Papa, caeterique Episcopi, etsi judicare et leges ferre possunt, tamen judicandi sunt etiam a Deo, et leges Dei servare debent.

Quartum argumentum sumit Calvinus ex Isa. c . XXIX : Eo quod appropinquat populus iste ore suo, et labiis suis glorificat me , cor autem ejus longe est a me, et timuerunt me mandato hominis et doctrinis , ecce ego addam etc. (2). Ubi Dominus conqueritur, quod populus Israel timuerit se mandato hominum, id est, timorem seu cultum, et religionem Dei constituerint in hominum mandatis servandis. Similia habentur Matt. XIII et Mare. VII.

Respondeo : mandata hominum in Scriptura non vocari quaelibet hominum praecepta, sed ea solum, quse omnino sunt humana, ita ut nec Deo jubente, nec inspirante, nec ejus auctoritate ullo modo constituta sint i quse sunt duplicia ; nam quaedam sunt contraria divinis mandatis ; quaedam inutilia prorsus et vana. Id patet ex omnibus locis, ubi nominantur humana praecepta, ut Isaiae XXIX, Matth. XV, Marci VII, Coloss II, l. Timoth. IV, ad Titum I. Porro Dominus ter invenitur Phariseeos reprehendisse propter traditiones humanas. Primo Matth. XV ubi arguit eos, quod servarent mandata hu-

(1) Isai. XXXIII, 22; Jac. IV, 12 et passim. — (2) Isai. XXIX, 13.

LIBER IV.

mana contraria divinai legi : nam Matt. XV postquam dixerat, Pbarisseos praecepisse, ut filii darent templo, quod alioqui debitum erat parentibus , subjungit : Irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram( I); et mox adducit locum Isaise citatum. Quare S. Irenaeus lib. IY, c. 2o et 26, exponens haec loca Isaiae et Matthaei, dicit, intelligenda esse de praeceptis Pharisaeorum pugnantibus cum divinis legibus.

Secundo : reprehendit Marci YII traditiones, seu mandata hominum, id est, quasdam inutiles et frivolas caeremonias solo spiritu humano adinventas ; quas tamen Judaei tanti faciebant, ut anteponerent divinis mandatis. Relinquentes mandatum Dei, tenetis traditiones hominum , Baptismata urceorum et calicum, et alia similia his facitis multa.

Tertio : reprehendit eosdem Matth. XXIII quod bonas quasdam leges pluris facerent, quam divinam legem. Ubi non vocat eas leges praecepta hominum, sed dicit, hsec oportuit facere, et illa non omittere : solum enim in eo peccabant circa istas caeremonias tertii generis, quod in eis summam religionis constituerent, cum tamen externae essent. Isti similes erant cani yEsopico, qui propter umbram panis reliquit panem ipsum, ut pulchre Irenaeus ait lib. II, c. 12. de haereticis Valentinianis , qui maluerunt Angelum quemdam pro Creatore habere, quam Deum.

Porro mandata Pontificia et Ecclesiastica, etsi humana dici possint, quia non sunt immediate a Deo ; tamen nec usquam in Scripturis dicuntur mandata hominum, nec reprehendi possunt, cum nec pugnent cum divinis mandatis, nec sint inutilia, neque nos ea anteponi, sed postponi debere dicamus divinis praeceptis.

Quintum argumentum sumunt ex verbis Pauli, quibus libere asseruntur Christiani a mandatis hominum, II. Cor. III : Ubi Spiritus Domini, ibi libertas. Ad Galat. IV : Non sumus ancillce filii , sed liberes , qua libertate Christus non liberavit. Et ad Galat. Y : State , et nolite iterum jugo servitutis contineri (2).

Respondeo : libertatem Christianam in tribus consistere. Primo, in liberatione a servitute peccati, de qua Paulus Rom. VI : Liberati a peccato , servi facti estis justitiis (3).

Secundo, in liberatione a servitute legis divinae moralis. Nam lex sine gratia non potest impleri ; et tamen minatur poenam, nisi impleatur, atque ideo premit, ac tenet homines tamquam servos : sed gratia Christi liberat nos ab isto timore, et servitute, non quidem eximendo nos ab obligatione implendae legis, sed inspirando charitatem, per quam facile, et libenter legem impleamus. De qua Apostolus II. Cor. III : Ubi Spiritus Domini , ibi libertas. Et Galat. III : Christus nos redemit de maledicto legis , factus pro nobis maledictum (4). Unde Augustin. lib de continent. cap. 3 : « Non sumus , inquit , sub lege bonum quidem jubente , non tamen dante, sed sumus sub gratia, quae id, quod lex jubet, faciens nos amare , potest liberis imperare. »

Tertio, in liberatione de servitute caeremonialium et judieialium prajceptorum Mosis, de qua Act. XV : Quid tentatis imponere jugum super cervices discipulorum etc. Et Galat. Y : State , et nolite iterum jugo servitutis contineri (5) Quod autem simus liberati ab obedientia Praelatorum , nusquam legimus, sed contrarium potius, cum Paulus clamet . Obedite Praepositis vestris (6).

Quocirca Petrus et Paulus praevidentes in spiritu haereticos hujus temporis, qui praetextu libertatis, neque jejunia indicta ab Ecclesia, nec ullam aliam legem ferre possunt; frequentissime inculcare voluerunt, ut obedientiam superioribus etiam Ethnicis exhiberemus. I. Petri II : Subjecti estote , inquit, omni humanes creatur es propter Deum. Et infra : Quasi liberi , non quasi velamen habentes malitice libertatem. Et II Petri II, de haereticis inquit : Libertatem illis promittentes , cum ipsi servi sint comiptionis. Et Paulus Gal. Y : Fos in libertatem , inquit, vocati estis , tantum ne libertatem in occasionem detis carnis (7) .

(1) Matth. XV, 6. — (2) II. Cor. III. 17; Galal. IV, 31 ; V, 1. — (3) Rom. V'I, 18. — (4) II. Cor. III, 17; Galat. III, 13. — (5) Act. V; Galat. V, 1. — (6) Hebr. XIII, 17. — (7) I. Petr. II, 13 et 16 ; II. Petr. II, 19; Galat. V, 13.

CAPUT XVIII.

CAPUT XVIII.

Solvitur argumentum ex comparatione legum.

Sextum argumentum. Si Deus voluit Christianos esse liberos a caeremoniis Judaicis, aliisque positivis legibus Testamenti veteris; ergo etiam a caeremoniis, quas Pontifices introduxerunt, et ab aliis humanis legibus : nam si debuimus habere leges positivas, praestitisset habere divinas, quam humanas. Praeterea nihil nobis prodesset , imo potius obesset illa liberatio a legibus Judaicis : nam leges illae dicuntur jugum importabile a B. Petro, Actor. XV tum propter multitudinem, tum propter obligationem ad peccatum ; alioqui enim res ipsae singulae in se graves non erant, nedum importabiles ; at leges positivae Christianorum sunt decuplo plures, quam essent illae Judaeorum, ut patet conferenti volumina Juris canonici , et tomos Conciliorum , cum Pentateucho Mosis ; si ergo istae omnes leges ad poenam aeternam obligant , praestitisset nobis habere legem Mosis.

Et confirmat Calvinus argumentum suum testimonio B. Augustini, qui in epist. 119, cap. 19. de ritibus Ecclesiasticis temere introductis conqueritur, et ait : « Ipsam religionem quam paucissimis et manifestissimis celebrationum Sacramentis misericordia Dei liberam esse voluit, servilibus oneribus premunt, ut tolerabilior sit conditio Judaeorum, qui etiamsi tempus libertatis non agnoverint, legalibus tamen sarcinis, non humanis praesumptionibus subjiciuntur. » Ilaic ille. Subjungit Calvinus lib. IV Instit. cap. 10, §. 13 : « Si in saeculum nostrum incidisset sanctus ille vir, quibus querelis deplorasset eam, quae nunc est, servitutem? Nam et numerus est decuplo major, et singuli apices centuplo rigidius quam tunc exiguntur. Ita fieri solet, ubi semel perversi isti legislatores imperium occuparunt, nullum finem jubendi, et vetandi faciunt , donec ad extremum morositatis perveniunt. »

Besponddo : a caeremoniis et judicialibus

praeceptis Mosis voluit Christus nos esse liberos, quia caeremoniae illae, figurae erant Testamenti novi,iet proinde, re ipsa praesente, cessare debuerunt : judicialia quoque praecepta pertinebant ad politiam populi Dei secundum illum statum, et idcirco, statu illo mutato, necesse fuit etiam ipsa praecepta mutari : Translato enim Sacerdotio , inquit Apostolus ad Heb. VII, necesse est , ut legis translatio fiat (I). Non autem sequitur, debere nos nullas habere politicas et Ecclesiasticas leges, si illas Mosis habere non debemus.

Ad id, quod objicitur de numero et gravitate legum Pontiticiarum , Respondeo : sine comparatione ulla esse pauciores et leviores Pontificias leges illis Mosaicis. Nam leges absolute impositae omnibus Christianis , vix inveniuntur aliae, quam quatuor, nimirum de servandis Festis, et de servandis Jejuniis, de Confessione singulis annis semel facienda, et de sacra communione habenda inPaschate. Caeterae omnes, quibus pleni sunt tomi Conciliorum, et libri Juris canonici, vel non sunt leges, sed admonitiones , vel piae institutiones sine obligatione ad culpam; quales sunt plurimi ritus Christianorum. Nec enim peccant, qui citra contemptum, vel non recitant Angelicam Salutationem ter in die, vel non sumunt ramum olivae in die Palmarum, vel non aspergunt se aqua lustrali cum templum ingrediuntur, vel non tundunt pectus tempore sacrificii etc. et tamen his et similibus Ecclesiam gravari Calvinus clamat. Vel sunt leges conditionales , id est, impositae iis, qui volunt ad sacros Ordines admitti, ut de Caelibatu , quae non gravant Ecclesiam, cum nemo teneatur fieri Clericus vel Monachus ; vel sunt regulae praescriptae non omnibus, sed solis judicibus Ecclesiasticis, ut eas sequantur in causis dijudicandis ; vel sunt censurae, et poenae latae in eos, qui jus divinum violant, sine quibus disciplina nullo modo conservari potest; vel sunt explicationes dogmatum Fidei, aut Juris divini, quae etiam nullum novum onus Christianis imponunt. At leges Mosaicae omnibus et singulis Judaeis impositae innumerabiles erant, de Purificationibus , de Sacrificiis, de ciborum delectu etc. Itaque non oportet comparare Pentateuchum cum tomis Conciliorum et libris Juris canonici, sed cum parvo Gatechismo : potest enim Christianus

1 ) Hebr. VII, 12.

LIBER IV.

salvari, Si solum Catechismum parvum noverit.

Quod autem attinet ad gravitatem legum, nulla etiam comparatio est inter servitutem Judaicarum, et levitatem Ecclesiasticarum. Nam ex quatuor nostris legibus nulla est, quae non sit potius determinatio Juris divini, quam nova lex penitus : nam jure divino tenemur aliquod tempus dedicare cultui Dei, et aliquando jejunare, confiteri , et communicare. Itaque Pontifices solum determinaverunt tempora ; et proinde si qua est difficultas in his legibus , magis referenda est in jus divinum, quam in jus positivum, et praecipue circa confessionis praeceptum , quod habetur omnium durissimum : nec enim Confessio peccatorum dura quibusdam est, quia fieri debet tali tempore , sed quia fieri debet absolute , Neque de hoc dubitari potest.

Deinde determinatio temporis Festorum, et Jejuniorum a Pontificibus facta, mitissimam obligationem habet : nam ad jejunia non obligantur, nisi qui possunt ; unde excipiuntur pueri, senes, aegroti etc. Similiter in festis tenemur a servilibus operibus abstinere, et Missam audire, sed cum multis exceptionibus : nam non debent cessare opera necessaria, vel valde utilia humanis corporibus, ut medicorum , pharmacopolarum, coquorum etc. Pari ratione, qui impeditus justa de causa Missae non interfuit, non judicatur deliquisse. At Judaei adeo severe tenebantur in Sabbatis vacare, ut ne ignem quidem accendere possent, vel cibos coquere : et quidem qui solum ligna collegerat die Sabbati, jussu Domini lapidatus fuit.

Ad Augustinum dico : malitiose Calvinum verbis Augustini voluisse abuti. Ille enim non conqueritur de ritibus a Pontificibus institutis, sed de quibusdam consuetudinibus particularibus vulgi, et hominum rudium, quae paulatim obtinent vim legis, quae quando nimium crescunt, deberent Episcoporum auctoritate tolli et abrogari : « Omnia, inquit, talia, quae neque sanctarum Scripturarum auctoritatibus continentur, neque in Conciliis Episcoporum statuta inveniuntur, neque consuetudine universae Ecclesiae roborata sunt, sed diversorum locorum diversis moribus innumerabiliter variantur, ita ut vix aut omnino nunquam inveniri, possint causae, quas in eis instituendis homines secuti sunt, ubi facultas tribuitur, sine ulla dubitatione resecanda existimo. Quamvis

enim neque hoc inveniri possit, quomodo contra fidem sint, ipsam tamen religionem quam paucissimis etc. » ut supra .

Itaque vides, Augustinum omnino servari velle eas leges, quas Episcopi in Conciliis statuerunt, vel universae Ecclesiae consuetudo roboravit : ejusmodi autem sunt omnes illae, quas nos Ecclesiasticas leges appellamus; nec enim in tomis Conciliorum, vel in voluminibus Juris canonici servarentur, si non ab Episcopis, sed a privatis nescio quibus hominibus latae fuissent.

CAPUT XIX.

Solvitur argumentum ductum ab exemplis.

Septimum argumentum sumit Calvinus a tribus exemplis, quae habentur in Scriptura. Nam lY^Reg. XYI refertur factum Achaz Regis, et Uriae Pontificis, qui addiderunt Templo unum aliud altare : quod etsi videbatur ex se facere ad ornatum Templi ; tamen quia Deus hoc non jusserat, tanquam humanum inventum reprobatur. Deinde, cap. XYII, refertur de iis, quos transtulit Rex Assyriorum de Babylone in Samariam, quod immissis a Deo leonibus puniti fuerint, quia coluerint Deum novis caeremoniis, quas Deus non praeceperat. Denique IV.Reg.XXI refertur de Manasse Rege, quod in eo praecipue peccaverit, quod in Templo exstruxit aras, quas nimirum Dominus non praeceperat.

Respondeo : admirabilem plane esse impudentiam Calvini, qui Achaz, etManassem, et Babylonios docet in eo peccasse, quod caeremonias instituerint a Deo non praeceptas, cum Scriptura clarissime dicat, istos omnes peccasse peccato idololatriae. Nam Achaz reprehenditur, non quod altare novum erexerit in Templo, sed quod altare erexerit ad similitudinem altaris idoli, quod erat in Damasco, et quod altare Domini amoverit a loco suo, et noluerit sacrificia offerri in altari Domini, sed solum in altari illo novo, et idolo consecrato. Manasses quoque non arguitur, quod aras in Templo exstruxerit, sed quod exstruxerit eas universae militiae coeli, id est, in honorem omnium side-

CAPUT XX.

rum, et quod in templum Domini traduxerit idolum, quod antea in luco manebat.

Quod enim non fuisset malum erigere in Templo aliud altare, etiamsi Dominus hoc non imperasset, patet ex III. fteg. YIII, ubi legimus, Salomonem, cum vidisset altare Domini aeneum non capere omnia holocausta, quse offerebantur, sanctificasse alium locum in Templo, et ibi obtulisse etiam holocausta : hoc enim Salomonis factum Deus nec imperavit, nec improbavit. Nisi potius approbasse dicendus sit, cum seq. cap. Salomoni per quietem apparuerit, eumque laudaverit, ac multa illi bona promiserit.

Porro Babylonios illos, qui habitabant in regione Samariae, constat idolatras fuisse ; sic enim Scriptura loquitur lib. IVReg. cap. XYII : Cumque ibi habitare coepissent, non timebant Dominum, et immisit in eos Dominus leones , qui interficiebant eos. Et infra : Unaquaeque gens fabricata est Deum suum , posueruntque eos in fanis excelsis. Et infra : Et cum Dominum colerent , Diis quoque suis serviebant, juxta consuetudinem Gentium , de quibus translati fuerant Samariam (1). Hoc igitur peccatum Scriptura reprehendit, non autem quod Deum novis caeremoniis colerent.

CAPUT XX.

Solvuntur argumenta duo desumpta ex ratione conscientiae.

Argumentum octavum Calvini est, Paulus nullo modo permittit, fideles conscientias in hominum servitutem redigi; ait enim I. Cor. YII : Pretio empti estis, nolite fieri servi hominum. Ubi Paulus non praecipit, ne servi obediant dominis suis in rebus exterioribus; nam ad Ephes, YI ait : Servi obedite dominis carnalibus cum timore et tremore. Neque praecipit, ne qui sunt liberi, servi efficiantur; nam in eodem cap. I. ad Cor. YII ait : Servus vocatus es, non sit tibi curae, sed etsi potes fieri liber , magis utere ( 2), id est, etiamsi possis liberari, melius tibi est, ut servias, et utaris conditione servili, ad conservandam humilitatem. Igitur superest, ut prohibeat

(1) IV. Reg. XVII, 25, 29 et 33. —

VI, 5, 6 et 7.

servire hominibus cum timore peccati, et anxietate conscientiae, quomodo soli Deo serviendum est.

Respondeo : Paulum eo loco solum praecipere, ne serviamus hominibus praecipue propter homine?, sed propter Deum, ita ut magis Deo in hominibus, quam ipsis hominibus serviamus. Ita enim seipsum Paulus explicuit Ephes. VI : Servi, inquit, obedite dominis carnalibus cum timore et tremore , in simplicitate cordis vestri, sicut Christo, non ad oculum servientes , quasi hominibus placentes, sed ut servi Christi facientes voluntatem Dei ex animo, cum bona voluntate servientes sicut Domino, et non hominibus (3). Illi ergo fiunt servi hominum (quod Apostolus prohibet) qui homines praecipue respiciunt, et ideo serviunt, etiamsi peccata praecipiant, et adulantur eis, etiam quando male agunt. Vide Ghrysostomum in I. Cor. YII, et Hieronymum in cap. YI ad Ephes.

Nonum argumentum Calvini. Conscientia ad forum solius Dei pertinet : ipse enim est, qui scrutatur renes et corda ; non igitur possunt homines obligare in conscientia. Confirmo hoc argumentum. Non potest homo damnare ullum ad inferos; non igitur potest obligare ad legem servandam sub poena mortis aeternae; ridiculum enim esset, si quis obligaret ad poenam, quam postea non posset infligere.

Respondeo : duobus modis intelligi posse, conscientiam ad forum solius Dei pertinere. Uno modo, quia solus Deus potest videre hominum conscientias, et judicare de actibus internis, qui exterius non patent, nec habent alios testes, quam Deum et conscientiam operantis; et hoc modo verissimum est, conscientiam ad solius Dei forum pertinere. Alio modo potest intelligi, conscientiam ad solius Dei forum pertinere, quia videlicet solus Deus possit legibus suis ita ligare hominem, ut si non faciat quod praeceptum est, judicet ipsemet in conscientia sua se male facere ; et hoc modo falsum est, conscientiam non pertinere ad forum hominum. Nam, ut quis hoc modo obliget alium in conscientia, non requiritur, ut possit videre ejus conscientiam, nec ut scrutetur renes et corda, nec ut judicet de actibus internis, sed satis est, ut possit illi legitime imperare, et imperando ita illum obligare ad opus ex-

(2) I. Cor. YII, 23; Eph. YI, 5; I. Cor. YII, 21. — (3) Eph.

i

LIBER IV.

ternum faciendum, ut si non faciat, intelli— gat , vel certe intelligere possit se male agere.

Itaque Joannes Calvinus lib. IV Instit. c. 10. §. 5. aequivocatione decipitur, aut decipere alios cupit, cum ita loquitur : « Neque enim cum hominibus, sed cum uno Deo negotium est conscientiis nostris ; quo pertinet illud vulgare discrimen inter terrenum, et conscientiae forum. Cum totus orbis densissima ignorantiae caligine obvolutus esset, haec tamen exigua lucis scintilla residua mansit, ut humanis omnibus judiciis superiorem esse hominis conscientiam agnoscerent; quamquam quod uno verbo fatebantur, postea reipsa labefactabant : voluit tamen Deus testimonium aliquod Christianae libertatis tunc exstare, quod ab hominum tyrannide conscientias eximeret. » Haec ille.

At cum dicimus, conscientiam esse superiorem omnibus humanis judiciis ; nihil aliud dicere volumus, quam eum, qui sibi bene conscius est, non debere metuere ne a Deo damnetur, etiamsi omnes homines, qui cor non vident, secus forte de ejus rebus gestis judicent. Sed quorsum haec? an propterea non peccabit, conscientiae suae testimonio, qui leges Ecclesiasticas violaverit?

Ad confirmationem respondeo: legem humanam non obligare sub poena mortis aeternae, nisi quatenus violatione legis humanae offenditur Deus, cujus ministri sunt omnes Principes, non solum Ecclesiastici, sed etiam politici; ut enim qui transgreditur leges Proregis, consequenter offendit Regem, et puniri potest a Rege, etiam ea poena, quam Prorex infligere fortasse non potuisset : siG etiam, qui leges justas Principum non servant , qui quidem Principes ministri Dei sunt, Sap. VI, Rom XIII, I. Cor. IV, etiam Deum offendunt, et ab eo puniuntur poena aeternae mortis. Itaque si fingamus, Deum non esse in rerum natura; qui leges justas violabunt, peccabunt quidem in conscientia, sed nec Deum offendent, nec ad inferos damnabuntur.

Dices. Si ita est; sequitur, legem humanam ut humanam non ita obligare, ut transgressores dicantur peccare mortaliter. Respondeo : si legem humanam ut humanam intelligas eam, quse proprie non est divina ; nego, transgressorem legis humanae ut humanae non peccare mortaliter : si vero legem humanam ut humanam intelligas eam, quam fert homo auctoritate, non a Deo accepta,

sed propria, vel ab hominibus solis collata ; fateor, talis legis transgressores non peccare mortaliter. Caeterum ejusmodi lex nulla est: omnis enim vera potestas a Deo est, Rom. XIII, et sine vera potestate nulla vera lex condi potest.

CAPUT XXI.

Solvuntur argumenta ex Patribus.

Decimum argumentum sumitur ex aliquot Patrum testimoniis, quae aliorum nomine retulit Joannes de Turrecremata, lib. II, cap. 45. Primum est Origenis, tract. 12. in Matt. ubi explicans illud Matth. XX, Reges gentium dominantur eorum, vos autem non sic: « Sicut, inquit, omnia carnalia in necessitate sunt posita, non in voluntate, spiritualia autem in voluntate, non in necessitate, sic et principes spirituales. Principatus eorum in dilectione subjectorum debet esse positus, non in timore corporali. »

Respondeo : Origenem non excludere a Principe Ecclesiastico coactivam potestatem, sed tantum monere ejusmodi Principes officii sui. Hoc enim interest inter Principem saecularem et Ecclesiasticum, quod Princeps saecularis habet pro fine temporalem et externam pacem Reipublicae, et ideo finem suum adeptus est, quando subditi quiete vivunt, sive id faciant volentes, sive inviti : at Princeps spiritualis habet pro fine vitam aeternam, et pacem tam externam, quam internam suorum subditorum ; et propterea debet omnino procurare, ut subditi amore potius ducantur, quam timore, quamquam ubi non potest impetrare, ut libenter et ex amore bene vivant, debet etiam vim coactivam adhibere, ut saltem timore poenae non perturbent externam Ecclesiae pacem. Unde Gregorius lib. XX Moral. cap. 6. : « Circa subditos inesse debet rectoribus et juste consolans misericordia, et pie saeviens disciplina etc. »

Secundum est Chrysostomi lib. II de sacerd. ante med. ubi comparat Pontificem cum pastore ovium irrationalium, et ait : « Neque enim homini licet tanta cum auctoritate homines curare, cum quanta oves pastor curat. Hic enim liberum est vincire, et a

CAPUT XXI.

pabulo arcere et urere, et secare : cum illic medicinae, ac curationis suscipiendae facultas posita minime sit in illo, qui medicinam adhibet, sed in eo tantum qui laborat etc. » Deinde, confert eumdem Pontificem cum saeculari Magistratu ; et sic ait : « Christianis minime omnium licet peccantium lapsus vi corrigere. Exteri quidem judices cum facinorosos homines leges transgressos fuisse deprehenderint, magna se praeditos auctoritate ac potestate ostendunt, eosdemque vel invitos, suos ipsorum mores mutare cogunt: hic vero non vim adferre, sed suadere tantum oportet, atque hac ratione meliorem efficere, quem emendandum susceperis. Neque enim nobis facultas tanta a legibus data ad delinquentes coercendos : ac ne si dedissent quidem, haberemus ubi vim hujusmodi, potentiamque exercere possemus, cum Christus eos aeterna corona donet, non qui coacti : sed qui certo animi proposito a peccato abstinent. »

Respondet Joannes de Turrecremata : Chrysostomum loqui de iis, qui foris sunt, id est, de Ethnicis, quos Ecclesia non potest cogere ad Fidem. At nimis aperte Chrysostomus loquitur de ovibus, quae intus sunt, et quae Episcopo commissae sunt. Dicendum igitur est, Chrysostomum nunquam negare voluisse coactivam Pontificum potestatem, cum ipse eam ubique diserte asserat.. Nam homil. 70. ad popul. prohibet, ne Christiani sibi subjecti vocent mulierem ad funera deploranda, et ait : « Ne cogam eas vera, et propria mala deflere. » Et infra : « Si vero, inquit, quod absit, contempti fuerimus, minas ad rem deducere cogemur, vos quidem Ecclesiasticis castigantes legibus, illas vero sicut eis conveniet. » Et infra : «Nec ullus Ecclesiastica despiciat vincula. Non enim qui ligat est homo, sed Christus, qui nobis hanc contulit potestatem, et tanti dominos honoris constituit. » Et in epist. 1. ad Innocent. Papam rogat eum, utTheophilum Episcopum Alexandrinum, et alios, per quos a sede sua injuste expulsus fuerat, Ecclesiasticis legibus coerceat. Ethom. 83. in Matth. alloquens Diaconum : « Si, inquit, Dux quispiam, si Consul, si ipse denique, qui diademate ornatur, indigne adeat, cohibe , et coerce. Majorem tu illo habes potestatem, quod si ipse pellere non audes, mihi dicas, non permittam ista fieri. » Habemus igitur, Chrysostomum sensisse, posse Praelatos Ecclesiae vincire oves suas, et pellere de Ecclesia, et severe punire, quae antea videbatur negasse.

Ad illa igitur verba respondeo dupliciter. Primo, inter pastorem ovium irrationalium, et rationalium hoc discrimen a Chrysostomo poni, quod ille , cum versetur circa morbos ovium naturales, potest sanare oves suas etiamsi illae nolint : at iste, quia versatur circa morbos ovium voluntarios , non potest curare oves, nisi ipsae velint, et ideo difficilior est hujus, quam illius provincia. Et similiter dico de potestate saeculari. Judex enim saecularis versatur circa externas actiones ; et ideo potest invitum hominem cogere , ut mutet mores , nimirum, externos : at Episcopus versatur circa mores internos, qui non possunt mutari invito eo, qui illos habet ; nam etsi potest Episcopus excommunicare, aliasque poenas infligere, tamen nihil ista proderunt, nisi velit is qui punitur. Et sic intelligo illa verba : « Neque enim nobis facultas tanta a legibus data ad delinquentes coercendos ; non enim habet Episcopus facultatem cogendi hominem, ut mutet animum, sicut habet judex cogendi hominem, ut mutet externos mores. Secundo dici potest : Chrysostomum hoc loco solum agere de potestate sacerdotali in foro conscientiae ; ibi enim non possumus corrigere poenitentem, nisi ipse velit : summum enim quod possumus est, dimittere illum sine absolutione.

Tertium testimonium est S. Augustini lib. XXII cont. Faust. c. 27. ubi sic definit peccatum : « Peccatum est dictum, vel factum, vel concupitum contra legem aeternam Dei. » Hinc enim deducitur, transgressionem legis humanae non esse peccatum. Similis etiam est definitio Ambrosii lib. de Paradiso, c. 8 : « Peccatum, inquit , est praevaricatio legis divinae. » Respondeo : omne peccatum esse contra legem Dei, non positivam , sed aeternam, ut Augustinus recte docet : omnis enim justa lex, sive a Deo, sive ab homine detur, ab aeterna Dei lege derivatur; est enim aeterna lex, ut malum sit violare regulam.

Quartum testimonium est B. Bernardi lib. I de Considerat. : «Non monstrabunt, inquit, puto qui hoc dicent, ubi aliquando quispiam Apostolorum judex sederit hominum. Stetisse lego Apostolos judicandos; Sedisse judicantes non lego. » Respondeo : loquitur B. Bernardus de judicio in causis civilibus ; nam alioqui ibidem sic ait : « Quidni, inquit, contemnant judicare de terrenis

LIBER IV.

possessiunculis hominum , qui in coelestibus et Angelos judicabunt. Ergo in criminibus, non in possessionibus potestas vestra. Quoniam propter illa , et non propter has accepistis claves regni coelorum. » Adde, quod Bernardus non tam disputat an liceat, quam an conveniat Pontifici de terrenis litibus judicare.

CAPUT XXII.

Proponitur quaestio postrema : An Christus jurisdictionem Ecclesiasticam soli Pontifici

summo immediate contulerit.

Restat postrema quaestio de derivatione potestatis Ecclesiasticae a Pontifice summo ad Episcopos caeteros. Sciendum est, triplicem esse in Pontifice, aliisque Episcopis potestatem : unam Ordinis ; alteram jurisdictionis interioris ; tertiam jurisdictionis exterioris : quarum prima refertur ad Sacramenta conficienda, et ministranda ; altera ad populum Christianum regendum in foro interiori conscientiae ; tertia ad eumdem populum regendum in foro exteriori.

De prima et secunda non est quaestio nostra, sed solum de tertia : nam de prima certum est apud omnes, illam aeque immediate habere a Deo Episcopos, ac ipsum summum Pontificem ; confertur enim per quamdam consecrationem, quae aeque operatur in uno atque in alio. Vide de hac potestate Joannem de Turrecremata lib. I, cap. 73. De secunda est quidem aliqua dissensio inter Auctores, nam Abulensis in libro , quem appellat Defensorium, par. II, cap. 63. existimat, hanc potestatem conferri omnibus sacerdotibus immediate a Deo, quando ordinantur. Quod autem nihilominus non possit quilibet sacerdos quoslibet Christianos absolvere, vel ligare, id factum esse, quia Ecclesia ad tollendam confusionem, divisit Dioeceses, et unum populum uni Episcopo subjecit, alium alii. At Joannes de Turrecremata lib. I Summae, cap. 96. docet , hanc potestatem non conferri a Deo ex vi ordinationis, sed ab homine per simplicem injunctionem. Ambo tamen in eo conveniunt, quod usus hujus potestatis

pendeat a jurisdictione exteriori, et ideo satis erit de illa exteriori agere.

Solum igitur de tertia agendum est, de qua etiam egimus in quaestionibus superioribus. Et quidem omnes in eo conveniunt, jurisdictionem Episcoporum saltem in genere esse de jure divino : nam Christus ipse ita ordinavit Ecclesiam, ut in ea sint Pastores, Doctores etc. Sic enim Apostolus loquitur ad Ephes. IV : Ipse dedit quosdam quidem Apostolos, quosdam Prophetas, alios Pastores et Doctores (1). Et praeterea, nisi ita esset, posset Pontifex mutare hunc ordinem , et instituere, ne ullus sit in Ecclesia Episcopus, quod sine dubio non potest facere. At quaestio est, an Episcopi canonice electi accipiant a Deo suam jurisdictionem, sicut eam accipit summus Pontifex : an vero a Pontifice. Sunt autem tres de hac re Theologorum sententiae.

Prima eorum, qui volunt, tam Apostolos, quam caeteros Episcopos immediate a Deo accepisse et accipere jurisdictionem. Ita docet Franciscus Victoria in relect. II de potest. Eccles. quaest. 2. et Alphonsus a, Castro 1,11, cap. 24. de justa haereticor. puni. Altera est eorum, qui volunt, Apostolos non a Christo sed a Petro , et Episcopos non a Christo sed a Petri successore accepisse, vel accipere jurisdictionem. Ita Joannes de Turrecremata lib. II, cap. 54 Summae de Ecclesia , et Dominicus Jacobatius lib. X de Concil. art. 7. Tertia est media eorum , qui volunt, Apostolos quidem accepisse a Christo immediate omnem suam auctoritatem, tamen Episcopos non a Christo sed a summo Pontifice eam accipere. Ita Cajetanus in tract. de auctorit. Papae, et Concil. cap. 3. Dominicus aSoto in IV, dist. 20, quaest. 1, art. 2. Franciscus Vargas in libello de hac ipsa quaestione, Hervaeus in lib. de potest. Papae, et Gabriel in canonem Missae, lect. 3. et eadem videtur sententia veterum Scholasticorum, B. Bonaventurae, Alberti, Durandi , atque aliorum in IV, dist. 18 aut 20 aut 24. quae sententia verissima est ; et ideo breviter confirmanda.

(1) Eph. IV, 11.

CAPUT XXI! I.

CAPUT XXIII.

Apostolos a Christo jurisdictionem omnem accepisse.

Quod igitur Apostoli acceperint a Christo immediate suam jurisdictionem , Primum testantur verba Domini , Joann. XX : Sicut misit me Pater, et ego mitto vos (1). Quem locum sic exponunt Patres , Chrysostomus et Theophylactus, ut aperte dicant, factos esse his verbis Apostolos Christi Vicarios , imo ipsum Christi officium et auctoritatem accepisse.

Addit Cyrillus in hunc locum , his verbis proprie Apostolos creatos esse Apostolos, et Orbis totius Doctores , et ut intelligeremus, in Apostolica auctoritate contineri omnem potestatem Ecclesiasticam; ideo adjecisse Christum : Sicut misit me Pater ; siquidem Pater Filium misit summa potestate praeditum. Cyprianus lib. de unit. Eccles. : « Loquitur, inquit, Dominus ad Petrum : Tibi dabo claves regni coelorum : et eidem post resurrectionem suam dicit : Pasce oves meas. Et quamvis Apostolis omnibus post resurrectionem suam parem potestatem tribuat, et dicat : Sicut misit me Pater, et ego mitto vos: tamen, ut unitatem manifestaret, unam cathedram constituit etc. » Ubi vides , idem dari Apostolis per illa verba : Ego mitto vos , quod Petro fuerat promissum per illud : Tibi dabo claves ; et postea exhibitum per illud : Pasce oves meas. Constat autem per illa tibi dabo claves , et per illud pasce oves intelligi jurisdictionem plenissimam , etiam exteriorem. Quomodo autem hsec non impediant Petri Primatum, alibi satis ostendimus.

Secundo , idem ostendit electio Matthise in Apostolatum. Nam Act. I. legimus , Matthiam Apostolum non fuisse ab Apostolis electum, nec datam ei ullam auctoritatem, sed implorata divinitus et impetrata electione ejus, mox inter Apostolos anuumeratum. Certe si Apostoli omnes a Petro habuerunt jurisdictionem, in Matthia maxime id ostendi debuisset.

Tertio, probatur ex Paulo, qui ex professo docet, se auctoritatem ac jurisdictionem habuisse a Christo, et inde probat se verum esse Apostolum. Nam Galat. I ait : Paulus Apostolus non ab hominibus , neque per hominem , sed per Jesum Christum et Deum Patrem. Et ibidem ut ostenderet, se non accepisse auctoritatem a Petro, vel aliis Apostolis, ait : Cum autem placuit ei, qui me segregavit ex utero matris mece, et vocavit per gratiam suam , continuo non acquievi carni , et sanguini , neque veni Hierosolymam ad antecessores rqeos Apostolos, sed abii in Arabiam , et iterum reversus sum Damascum : deinde post annos tres veni Hierosolymam videre Petrum etc. Et cap II : Mihi enim, qui videbantur esse aliquid , nihil contulerunt (2).

Quarto, probatur evidenti ratione. Nam Apostoli a solo Christo facti sunt, ut patet Luc. VI : Vocavit discipulos suos et elegit duodecim ex ipsis quos et Apostolos nominavit. Et Joan. VI : Nonne ego vos duodecim elegi? (3) Quod autem Apostoli habuerint jurisdictionem, patet tum ex gestis Pauli, qui I.Gor. V excommunicat, et I. Cor. VI, VII, XI, XIV et alibi passim, leges constituit , tum quia Apostolica dignitas est prima et suprema dignitas in Ecclesia , ut patet I. Cor. XII et Ephes. IV : Et quosdam quidem posuit in Ecclesia , primum Apostolos, deinde Prophetas etc. (4). Vide B. Thomam in cap. VII, 1. ad Cor. Quod autem ante Christi passionem Apostoli essent, nec tamen adhuc essent Episcopi, vel Sacerdotes , nec ullam haberent jurisdictionem ; non est mirum : Dominus enim variis temporibus varias contulit Apostolis potestates ; et praecipue Joann. XX absolvit, quod ante passionem inchoaverat.

CAPUT XXVI.

Episcopos omnes a Papa jurisdictionem accipere.

Quod vero omnis ordinaria jurisdictio Episcoporum a Papa immediate descendat, probatur, Primo ex figura Testamenti vete-

(1) Joan. XX. 21. — (2) Galat. I, 1, 15 et seq.; II, 6. - (3) Luc. VI, 13; Joan. VI, 71. — (4)Eph. IV, 11.

LIBER IY.

ris. Nam Num. XI legimus, quod oum Moses non posset solus regere totum populum, Deus jussit adesse septuaginta seniores, et auferens de spiritu Mosis, dedit illis, ut una cum Mose populum regerent. Ubi notandum cum Augustino quaest.18. in lib. Num. istam ablationem spiritus a Mose non significare diminutionem spiritus in Mose, quia tunc nihil profuisset Mosi habere adjutores, si propterea ipse debilior factus esset , sed derivationem virtutis seniorum a Mosis virtute : voluit enim Deus ostendere , in Mose residere totam auctoritatem, alios autem si quam habent, a Mose habere. Constat autem Pontificem in Ecclesia eum locum habere, quem habuit Moses in populo Judaeorum.

Secundo, regimen Ecclesiasticum est monarchicum, ut supra ostendimus ; ergo omnis auctoritas est in uno , et ab illo in alios derivatur; sic enim se habent omnes Monarchiae. Respondent, regimen Ecclesiasticum est Monarchicum , sed temperatum ex Aristoeratia ; et ideo praeter Monarcbam, esse etiam alios Praefecto? inferiores, qui non sint Vicapii summi Monarchae , sed absolute Principes : essent autem Yicarii, si ab illo acciperent auctoritatem.

At contra : nam Aristoeratia Ecclesiae requirit quidem ut Episcopi sint Principes, et non simplices Yicarii, sed non requirit, ut isti Principes instituantur a Deo , et non a Pontifice, sed solum ut Pontifex cogatur divina lege in variis Ecclesiae partibus diversos Principes Ecclesiasticos constituere : quo modo si alicubi Rex teneretur in singulis provinciis non constituere Praetores, aut Praesides, sed veros Duces ac Principes, qui provinciam, ut suam regerent, cum dependentia tamen ad Regem.

Tertio, probatur ex illis quatuor similitudinibus, quibus utitur Cyprianus lib. de unit. Eccles. ubi sedem Petri comparat capiti, radici, fonti, soli. Nam in omni corpore virtus membrorum derivatur a capite, in omni arbore virtus ramorum oritur ex radice , in omnibus rivis aqua fluit ex fonte, omnium denique radiorum solarium lux est a sole.

Quarto, probatur, ex inaequalitate jurisdictionum. Nam si Deus immediate conferret Episcopis jurisdictionem, omnes Episcopi haberent aequalem jurisdictionem, sicut habent aequaliter Ordinis potestatem : Deus enim non determinavit unquam Episcoporum jurisdictionem; at modo unus Episcopus habet unum oppidum, alius centum oppida, alius multas provincias; non igitur a Deo, sed ab homiue datur ejusmodi jurisdictio : idcirco enim ille magnum, iste parvum populum regit, qui ita placuit ei, qui jurisdictionem dedit , id est , Principi totius Ecclesiae.

Quinto, si haberent Episcopi a Deo suam jurisdictionem, non posset Pontifex illam auferre, aut mutare; non enim potest Pontifex aliquid agere contra Dei ordinationem : at certum est Pontificem id posse facere, et saepe fecisse. Unde B. Bernardus in epist. 131. ad Mediolanen. : « Potest, inquit, Romana Ecclesia novos ordinare Episcopatus, ubi hactenus non fuerunt : potest eos, qui sunt, alios deprimere, alios sublimare, prout ratio sibi dictaverit, ita ut de Episcopo Archiepiscopos creare liceat, et e converso si necesse visum fuerit. »

Respondebunt : Episcopos habere jurisdictionem a Deo, sed tamen sub Pontifice; et ideo licere Pontifici illam tollere, vel mutare.

At contra : nam Apostoli habuerunt potestatem sub Petro, et tamen quibus eam habuerunt immediate aChristo, non poterat Petrus eam auferre, vel imminuere. Praeterea Ordinis potestatem habent omnes Presbyteri sub Pontifice, et tamen quia eam habent a Deo, non potest Pontifex eam ita tollere, ut ii, si velint, non possint ea uti: nam Presbyter etiamsi Pontifex illum excommunicet, suspendat, interdicat, degradet; tamen si velit, vere consecrabit. Denique in qualibet urbe Clerus et populus subjectus est Episcopo ; et tamen si quis de Clero vel populo habet immediate a Pontifice summo aliquam auctoritatem, non potest Episcopus illam tollere vel imminuere. Eodem igitur modo si haberent Episcopi a Christo auctoritatem suam, non posset Christi Vicarius eam tollere et minuere ; vel dicant adversarii, ubi Dominus ita subjecerit Episcopos Pontifici, ut voluerit etiam illa posse mutari, qufe ipsemet eis contulerit.

Respondent : posse saltem Pontificem auferre materiam subjectam Episcopo, id est, populum ejus alteri subjicere, et ea ratione non proprie illi auferre jurisdictionem a Deo datam, sed efficere indirecte, ut illam perdat. At cum potestas jurisdictionis relationem significet Praelati ad subditum : ex relativis autem uno posito, vel sublato, et alterum ponatur, vel tollatur; si non potest Episcopo auferri jurisdictio, non potest fieri,

CAPUT XXV.

ut populus non sit ei subjectus. Denique mirum omnino esset, si divina providentia, quae suaviter cuncta disponit, noluisset per eum jurisdictionem dari, per quem augeri, minui, atque adeo penitus tolli posse voluisset.

Sexto , si jure divino Episcopi habent suam jurisdictionem, ostendere debent aliquod verbum Dei, in quo haec eorum jurisdictio fundetur : at nihil adferunt, nec adferre possunt adversarii, nisi verba Domini dicta ad Apostolos ; illis autem verbis datur Apostolis amplissima jurisdictio in Ecclesiam universam, quam certe non concedunt Episcopis adversarii. "Viderint igitur, quo firmamento sententiam suam defendant.

Septimo, accedant gravissima testimonia duorum veterum sanctissimorumque Pontificum. Innocentius I, in epist. ad Concil. Carthag. quee est 91. inter epistolas Augustini : « A Petro, inquit, ipse Episcopatus, et tota auctoritas hujus nominis emersit. » Et in ep. ad Conc.Milevit. quse est 93. inter ep. Augustini : «Arbitror, inquit, omnes fratres et Goepiscopos nostros non nisi ad Petrum, id est, sui nominis et honoris auctorem deferre debere. » Leo serm. 3. de assumpt. sua ad Pontificat. : « Si quid, inquit, commune cum eo aliis voluit esse principibus, nunquam nisi per ipsum dedit, quidquid aliis non negavit. » Et epist. 89. : « Hujus muneris Sacramentum ita Dominus ad omnium Apostolorum officium voluit pertinere, ut in beatissimo Petro Apostolorum omnium summo principaliter collocaret, ut ab ipso quasi quodam capite dona sua velut in corpus omne diffunderet. »

Neque obstat, quod Apostoli non acceperint a Petro jurisdictionem : nam hic Leo loquitur de modo ordinario, quo Deus Ecclesiae Principibus, id est, Episcopis confert dona sua, ac dicit, conferri ordinarie per Petrum : Apostoli autem extraordinario privilegio a Christo acceperunt suam jurisdictionem.

Accedant ultimo verba Pontificis, quibus utitur in creandis Episcopis; sic enim ait :

« Providemus Ecclesiae tali de tali persona, et praeficimus eum in Patrem et Pastorem, ac Episcopum ejusdem Ecclesiae, committentes ei administrationem in temporalibus, et spiritualibus, in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, Amen. »

CAPUT XXV.

Solvuntur argumenta adversariorum.

At contra objiciunt primo : nostram sententiam seipsam destruere. Nam Episcopi Apostolis succedunt, ut Pontifex Romanus Petro ; ergo si Apostoli habent a Christo jurisdictionem , ut asserit nostra Conclusio prima, sequitur, etiam Episcopos habere a Christo, quod tamen negat secunda Conclusio. Et e contrario, si Episcopi habent a Pontifice jurisdictionem, ut asserit secunda Conclusio ; ergo Apostoli habent a Petro, quod tamen negat prima Conclusio. Nam successor ab eo habet suam jurisdictionem, a quo habuit praedecessor, alioqui non vere succedit, sed instituitur alio ordine : succedere autem Episcopos Apostolis docet Augustinus in Psal. XLIV exponens enim illud: Pro Patribus tuis nati sunt tibi filii {i) : « Patres, inquit, missi sunt Apostoli, pro Apostolis filii nati sunt, constituti sunt Episcopi.» Hinc etiam Concilium Florentinum in instr. Armenor. et Concil. Trident. sess. XXIII, cap.4. Episcopos in locum Apostolorum successisse docent.

Respondeo : magnum esse discrimen inter successionem Petri et aliorum Apostolorum. Nam Romanus Pontifex proprie succedit Petro, non ut Apostolo, sed ut Pastori ordinario totius Ecclesiae ; et ideo ab illo habet Romanus Pontifex jurisdictionem, a quo habuit Petrus : at Episcopi non succedunt proprie Apostolis , quoniam Apostoli non fuerunt ordinarii, sed extraordinarii et quasi delegati Pastores, qualibus non succeditur.

Dicuntur tamen Episcopi succedere Apostolis, non proprie eo modo, quo unus Episcopus alteri, et unus Rex alteri, sed duplici alia ratione. Primo, ratione Ordinis sacri Episcopalis. Secundo, per quamdam similitudinem et proportionem : quia nimirum sicut Christo in terris vivente , primi sub Christo erant Apostoli duodecim, deinde 72 discipuli ; ita nunc primi sub Romano Pontifice sunt Episcopi, post eos Presbyteri, inde Diaconi etc.

(1) Psal. XLIV, 17.

LIBER, IV

Ita vero succedere, et non aliter Episcopos Apostolis, probatur; nam nullam habent partem verse Apostolicse auctoritatis. Apostoli poterant in toto terrarum Orbe prsedicare, et fundare Ecclesias, ut patet Matth. ult. et Marci ult. hoc non possunt Episcopi. Item Apostoli poterant scribere libros canonicos, ut omnes fatentur; hoc non possunt Episcopi. Apostoli habuerunt donum linguarum et miraculorum; non habent Episcopi. Apostoli in totam Ecclesiam habuerunt jurisdictionem ; non habent Episcopi. Prseterea non succeditur proprie nisi praecedenti : at simul fuerunt in Ecclesia Apostoli et Episcopi, ut patet de Timotheo, Tito, Evodio, aliisque permultis; si igitur Episcopi Apostolis succedunt, cui Apostolo successit Titus? cui Timotheus?

Denique eodem modo succedunt Episcopi Apostolis, quo Presbyteri discipulis 72, ut patet ex Anacleto epist. 3. et exBeda in cap. X Luc. at constat, Presbyteros non succedere proprie discipulis 72, sed solum per similitudinem ; nam discipuli illi 72 non fuerunt Presbyteri, nec ullum ordinem, aut jurisdictionem a Christo susceperunt. Siquidem Philippus et Stephanus, et alii quinque Diaconi ordinati ab Apostolis, Act. VI erant ex discipulis 72, ut Epiphanius docet haeres. 20, quae est Herodianorum : certe autem non fuissent Diaconi ordinati, si jam antea fuissent Presbyteri.

Secundo objiciunt illud Act. XX : Attendite vobis et universo gregi, in quo vos Spiritus sanctus posuit Episcopos regere Ecclesiam Dei. Item Ephes. IV : Ipse dedit quosdam Apostolos , alios Prophetas , alios Pastores et Doctores (1). Ubi nomine Pastorum et Doctorum intelliguntur Episcopi, ut eo loco exponit Hieronymus. Et confirmatur ex Patribus, nam Dionysius lib. de EcBles. hierarch. cap. 6. dicit, Episcoporum hierarchiam immediate terminari in Jesum, sicut inferiores ordines Presbyterorum, Diaconorum et aliorum terminantur in Episcopum. Cyprianusl. III, epist. 9. ad Rogatian. dicit, Episcopos a Christo fieri, a quo Apostoli creati sunt : Diaconos autem ab Apostolis, non a Christo institutos. Bernardus lib. III de Considerat.: a Erras, inquit, si ut summam, ita et solam institutam a Deo aestimas vestram Apostolicam potestatem etc. »

Respondeo ad primum locum : dici Episcopos constitutos a Spiritu sancto non immediate, sed mediate; quia Apostoli inspirante Deo, et virtute accepta a Spiritu sancto illos Episcopos constituerunt. Quomodo etiam Act. XV dicunt : Visum est Spiritui sancto et nobis , et tamen de lege humana loquuntur; et Rom. XIII: Non est potestas nisi a Deo (2) ; nimirum mediate vel immediate.

Ad secundum dico : ibi exprimi generalem Ecclesiae Ordinem, qui sine dubio de jure divino est : Deus enim est qui instituit, ut in Ecclesia essent Apostoli, Prophetae, Pastores et Doctores, etsi non omnibus immediate auctoritatem ipse dederit.

Ad tertium dico : Dionysium loqui de Ordine Episcoporum, non de jurisdictione.

Ad quartum dico : Cyprianum velle, Ordinem Episcoporum ab ipso Christo institutum esse; proinde jure divino in Ecclesiam iutroductum : Ordinem vero Diaconorum ab Apostolis primum excogitatum fuisse. Cujus sententiae partem posteriorem schola Theologorum communiter rejicit, sed sive sit vera, sive falsa, nihil facit ad propositum nostrum.

Ad quintum dico : Bernardum loqui eo modo, quo loquitur Paulus Rom. XIII, cum ait : Non est potestas nisi a Deo.

Tertio objiciunt : si Episcopi a Pontifice habent jurisdictionem; ergo mortuo Pontifice cessat Episcoporum auctoritas, sicut praeciso capite moriuntur omnia membra. Respondeo : magnum esse discrimen inter caput naturale et caput mysticum : siquidem membra corporis naturalis conservari non possunt, nisi continuum influxum a capite recipiant; membra vero capitis mystici, praesertim ministerialis et externi, pendent quidem a capite ut fiant, non tamen ut conserventur. Itaque Episcopalis jurisdictio semel collata, non amittitur moriente qui dedit, sed moriente qui accepit, aut auferente qui potest auferre.

Quarto objiciunt : ad ordinem Episcopatus exercendum necessaria est jurisdictio ; ergo Deus qui confert ordinem, confert etiam jurisdictionem. Respondeo : utrumque a Deo conferri, sed unum immediate, alterum mediate; quia unum, id est, potestas Ordinis requirit characterem et gratiam, quam solus Deus efficere potest; alterum, id est, jurisdictio solum requirit superioris voluntatem.

(1) Act. XX, 28; Eph. IV, 11. — (2) Act. XV, 28; Rora. XIII, 1.

CAPUT XX Y.

Objiciunt quinto : summus Pontifex Episcopos vocat fratres et collegas ; igitur ab uno communi Patre Deo Ecclesiae praeficiuntur. Respondeo : primum vocari fratres ratione ordinis Episcopalis, in quo sunt aequales. Secundo ratione jurisdictionis, quia assumuntur Episcopi a Pontifice ad suum ipsius onus sustentandum, non ad aliquod inferius ministerium.

Objiciunt sexto: si debent omnes Episcopi a Pontifice accipere jurisdictionem; ergo plurimi Episcopi non fuerunt veri Episcopi,

nec enim omnes Episcopos, praesertim in Asia et Africa, creavit Romanus Pontifex. Respondeo : non esse opus ut Pontifex immediate creet Episcopos, sed satis esse, si mediate, id est, per Patriarchas et Archiepiscopos. Itaque initio Petrus constituit Patriarcham Alexandrinum et Antiochenum, qui a Pontifice auctoritate accepta, toti fere Asiae et Africae praeerant, et Archiepiscopos creare poterant, qui postea crearent Episcopos.

S*

*» '

«

CONTROVERSIARUM