Disputationes de Controversiis Christianae Fidei — De Sacramento Eucharistiae
Liber I, II, III
Decima controversia generalis de Disputationibus. — Édition utilisée : Opera omnia, t. IV, Parisiis, apud Ludovicum Vivès, 1870 (numérisation Internet Archive, OCR DjVu nettoyé). Édition originale : 1593.
Auteur : S. Robertus Bellarminus, S.J., S.R.E. Cardinalis (1542-1621).
Contenu : Liber I — De reali praesentia Christi Domini in sacramento Eucharistiae ex Verbo Dei. Liber II — De reali praesentia ex Patribus. Liber III — De ratione praesentiae et de transsubstantiatione.
DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE
LIBER PRIMUS
DE REALI PRAESENTIA CHRISTI DOMINI IN SACRAMENTO EUCHARISTLE
EX YERBO DEL
Crdo, ac partitio totius operis.
De sacramento Eucharistias his omissis, quas catholici Doctores inter se disputare salva fide, et pace Christiana solent, quatuor hoc tempore inter catholicos et hosreticos versantur controversiae principales : de quibus omnibus, Domino adjuvante, pro nostrarum virium tenuitate, juxta instituti operis rationem, disputare aggrediemur.
Prinui igitur, ac praecipua controversia est de vera, ac reali, et substantiali praesentia corporis, et sanguinis Domini in hoc non minus admirabili quam venerabili Eucharistiae sacramento. Sed quoniam ea controversia longissima necessario futura est, vitandae confusionis causa, tribus modis tractabitur, ac si essent distinctae quaestiones. Primo ex solo verbo Dei. Secundo ex solis Patribus antiquis. Tertio ex judicio rationis.
Altera de modo ac ratione existentiae Christi in Eucharistia: sitne ratio exi-
•3* /
stentiae Christi in Eucharistia, conversio panis et vini in corpus, et sanguinem Christi, quae ab Ecclesia catholica dicitur transsubstantiatio ; an potius assumptio panis et vini ad unionem hypostaticam corporis et sanguinis Domini; aut omnipraesentia, sive ubiquitas, ut quidam loquuntur, humanitatis Christi, an aliquid aliud.
Tertia controversia principalis est de ipso Sacramento, ubi primum de natura ipsius disputandum erit, sitne res ailiqua permanens, an actio transiens; ex qua quaestione illud etiam manifestum fiet, utrum in Eucharistia sit corpus Domini solum in usu, an etiam extra usum ; deinde de materia, forma, fine, Tom. IV. 1
LIBER i.
seu effectu, de ministro, de usu, id est de communione sub una vel altera specie; et tandem de veneratione Sacramenti disseremus.
Quarla et postrema de sacrificio.
CAPUT PRIMUM.
De hseresibus.
Antequam veniamus ad quaestiones propositas de praesentia corporis Domini in Eucharistia, explicandae erunt haereses contrariae, contra quas pugnandum est, et sententia Ecclesiae, pro qua pugnandum.
Primi qui negarunt, Christi corpus esse in Eucharistia, videntur fuisse illi ipsi, qui primi heeresum zizania in Ecclesia serere coeperunt. Simoniani, Menandriani, et similes ; de his loqucns sanctus Ignatius in epistola ad Smyrnenses, sic ait: «Eucharistias, et oblationes non admittunt, eo quod non confiteantur Eucharistiam esse carnem Salvatoris nostri Jesu Christi, » quae sententia citatur a Theodoreto in 3 Dialogo ex epistola ad Smyrnenses; uhi tamen nunc non habetur.
Ne autem glorientur Calvin istae sententiam suam valde antiquam esse, illud est observandum, antiquissimos illos haereticos, non tam sacramentum Eucharistiae, quam mysterium Incarnationis oppugnasse. Idcirco enim (ut Ignatius ibidem indicat) negabant Eucharistiam esse carnem Domini, quia negabant Dominum habere carnem. Quare nullus veterum, qui de hseresibus scripserit, hunc errorem in catalogo posuit, ut patet ex Irenseo, Tertulliano, Ph Rastri o, Epiphanio, Augustino, Theodoreto, Damasceno : neque ullus veterum disputat contra hunc errorem primis sexcentis annis. His igitur omissis, primi, qui veritatem corporis Domini in Eucharistia in qusestionem vocarunt, fuerunt Iconomachi post annum Domini 700, in quodam suo conciliabulo Constantinopolitano, quod ipsi septimam synodum falso vocabant. Hi enim (ut refertur in septima Synodo, actor. 6.) dicebant unicam esse imaginem Christi ab ipso Christo institutam, nimirum panem, et vinum in Eucharistia, quse repra3sentant Christi corpus, et sanguinem. Quocirca ab eo tempore Grreci scriptores sa}pe monent, Eucharistiam non esse figuram, sive imaginem corporis Domini, sed ipsum verum corpus, ut patet ex ipsa Synodo septima loco citato, ex Damasceno lib. iv. cap. 14, ex Theophylacto in cap. 26 Matth. et in cap. 2 prioris ad Corinthios.
Secundus auctor hujus erroris fuit Joan. Scotus, non ille doctor subtilis, sed alius antiquior, qui tempore Caroli Magni, circa annum Domini 800, scripsit. Is enim primus in Ecclesia Latina de hac re dubie scribere ccepit, cujus librum de Eucharistia damnatum fuisse in concilio Vercellensi, testatur Lantfrancus in' suo libro de Veritate corporis et sanguinis Domini in E ucharistia.
Tertius fuit Bertramus tempore Caroli Crassi, circa annum Domini 886, cujus liber adhuc exstat. Is rursum in controversiam vocare empit, an esset vere in Eucharistia illud ipsum corpus Domini, quod de Virgine natum erat. Confutavit hunc errorem doctissime Paschasius, abbas Corbeiensis, qui illo ipso tempore floruit.
Quartus fuit Berengarius, archidiaconus Ecclesiae Andegavensis, circa annum Domini 1050, qui auctor habetur hujus erroris, non quod primus eum invenerit, sed quod primus aperte defenderit, et propagare studuerit, et re ipsa propagaverit. Refutarunt Berengarium tres insignes scriptores, qui simul cum Paschasio editi sunt, Lantfrancus, Guitmundus, et Algerus : de quibus ita censuit Petrus Cluniacensis initio libri de Sacrificio , ut diceret Lantfrancum scripsisse contra hseresim Berengarii bene, plene, perfecte ; Guitmundum melius, plenius, perfectius ; Algerum optime, plenissime, perfectissime. Porro quatuor errores Berengarius docuit, per quos parens videtur fuisse omnium sectarum, quee hoc saeculo vigent. Primo docuit, parvulos non esse baptizandos, ut Guitmundus testatur lib. i. contra Berengarium ; atque hinc pater dici potest Anabaptistarum. Secundo docuit, corpus Domini non esse in Eucharistia, nisi ut res significata est in suo signo, ut referunt Lantfrancus, Guitmundus, Algerus, auctores illius temporis ; hinc vero pater est Sacramentariorum ; quod agnoscit Calvinus in ultima admonitione ad Joachimuttt Wesphalum. Tertio docuit, post alteram palinodiam (nam ter revocavit errores suos, ut infra dicemus) corpus Domini esse
CAPUT 1.
quidem vere in Eucharistia, sed simul cum pane, et vino ; unde parens est Lutheranorum. Fuisse autem hunc errorem Berengarii, colligitur ex lib. i. Guitmundi, qui scribit nonnullos Berengarii discipulos, qui docebant, corpus Domini vere esse in Eucharistia, sed simulcum pane, dicere solitos hanc fuisse subtiliorem doctrinam Berengarii. Idem etiam colligitur ex concilio Romano sub Gregorio VII, cujus concilii meminit Thomas Waldensis tom. ii. de Sacrament. cap. 43. Nam in eo concilio coactus est Berengarius confiteri non solum praesentiam realem corporis Domini in Eucharistia, ut antea coactus fuerat in concil. Romano, sub Nicolao II, sed etiam transmutationem panis in corpus Domini. Quarto docuit idem Berengarius, teste eodem Guitmundo ibidem, legitima matrimonia posse dissolvi, in quo etiam pater fuit omnium hujustemporis haereticorum. Sed de hoc alias.
Quintus propugnator hujus erroris fuit Henricus quidam cum Petro Bruis, circa annum Domini 1140, qui asserebat semel tantum, id est, in ipsa ultima Domini coena cum Apostolis, Christi corpus vere datum sub specie panis : deinceps autem meram esse deceptionem, quod sacerdotum ministerio dicitur aut creditur. Testis est, et refutator hujus erroris Petrus Cluniacensis, qui eodem tempore floruit, in tractatu de Sacrificio.
Sextus fuit auctor sectae Albigensium, circa annum Domini 1208, ii enim inter alios plurimos errores, hunc etiam habuerunt, sacramentum Eucharistiae, non esse verum corpus Domini. Testis est S. Antoninus in Summa theologica part. 4. tit. xi. cap. 7. §. 5.
Septimus fuit auctor sectae Flagellantium, circa annum Domini 1350, teste Bcrnardo Lutzemburgensi, in Catalogo haereticorum.
Octavus fuit Joannes Wiclef, circa annum Domini 1370, is enim rursus docere coepit non esse corpus Domini in Eucharistia, nisi ut in signo, ut patet ex iv. lib. Trialogi cap. 2. et sequentibus, usque ad 10. Hujus libri post annum Domini 1400, delati in Bohemiam, totum illud regnum infecerunt, ut scribit iEneas Sylvius lib. de Origine Bohemorum cap. 35, et Thomas Waldensis tom. xi. doctrina 10. Tametsi enim Joan. Huss ab hoc errore semper abhorruit, ut ostendit Joan. Gophlaeus in Historia Hussitarum , tamen Jacobitae, et alii permulti in Bohemia hunc errorem cum cceteris ex libris Wicleffi libenter hauserunt. Contra Wicleffum scripsit Thoracis Waldensis in n tomo de Sacramentis.
Nonus patronus hujus haeresis jam nostro saeculo fuit Andreas Carolstadius, archidiaconus Wirtembergensis, ac Lutheri discipulus primarius. Lutherus enim nunquam aperte hanc haeresim docuit, quin potius acerrime illi restitit aliquando : tamen sine dubio semina jecit hujus erroris, ut etiam Anabaptismi, de quo supra diximus ; licet postea, tum Sacramentarios, tum Anabaptistas confutare conatus sit : siquidem multa docuit, ex quibus ansam praebuit Sacramentariis hujus haeresis renovandae. Primum in epist. ad Argentinenses asserit se valde propensum fuisse in eam sententiam, quae in Eucharistia nihil praeter panem agnoscit, et conatum totis viribus hoc asserere, sed non potuisse Scripturis satisfacere, quae contra objiciebantur. Quid igitur mirum, si discipuli ejus id tentarc ausi sunt, quod magistro gratissimum fore putabant ? Deinde lib. de Captivate babylonica cap. de Baptismo , asseruit Sacramenta non justificare, sed esse nuda signa. Ex quo recte colligi videtur in Eucharistia non esse revera Christum : quorsum enim ibi esset, si nihil nobis conferre debebat ? In eodem lib. cap. de Eucharistia , negaverat, caput vi. Joannis ad Eucharistiam pertinere. At haec fuit praecipua causa cur Sacramentarii negaverint realem praesentiam Christi in Eucharistia. Ibidem scripsit, verba Evangelistae : Hoc est corpus meum , hunc facere sensum : Hic panis est corpus meum. Quae sententia aut accipi debet tropice, ut panis sit corpus Christi significative; aut est plane absurda, et impossibilis : nec enim fieri potest, ut panis sit corpus Christi. Itaque maluerunt Lutheri discipuli recurrere ad tropum, quam admittere manifestam absurditatem.
Denique in libro de Eucharistia ad Waldenses, negat Eucharistiam adorandam, et in dubium revocat, an cum corpore sit etiam anima, et divinitas in Eucharistia. At certe ex his manifeste sequitur, non esse revera Christum in Eucharistia. Nam ubicumque revera est, adorandus est, nec potest ullo modo separari anima, et divinitas a Christi corpore, ut notissimum est. His ergo Lutheri sententiis edoctus Carolstadius anno 1525, vel, ut alii volunt 1524, librum edidit, in quo aperte negavit praesentiam corporis Domini in Eucharistia. Vide de Carolstadio Joan. Cochleeum in Actis Lutheri anno 1525.
Decimus patronus hujus erroris fuit IIuldricus Zwinglius, Tigurinus pastor, qui cum
-i
L1BEB I.
aliquot annis docuisset Lutheri haeresim, ac palam asseruisset, in Eucharistia vere esse corpus Christi, sed cum pane; tandem eodem anno, quo Carolstadius, librum edidit de Vero 5 et falsa Religione : at que in eo retractat sententiam suam, ac novam quamdam statuere nititur, nimirum, corpus Domini non esse in Sacramento, nisi ut in signo. Non est autem praetereundum, quam egregie purget Zwinglius inconstantiam suam. Dicit enim se multo antea agnovisse id quod verum erat, sed tempori servivisse ; et in hoc laudari se a Christo tanquam servum prudentem, et fidelem, qui dat cibum familiae in tempore suo. Sed nimis frigida excusatio est : non enim laudat Christus eos qui, ut tempori serviant, mentiuntur in rebus tanti momenti. Imo Zwinglius non tam se purgat, quam inquinat hac sua defensione : ut enim ignorantiam tegat, improbitatem prodit.
Zwinglio comes accessit Joannes OEcolampadius apostata ex monaco Birgittano, qui eodem tempore librum scripsit, de genuina expositione verborum : Hoc est corpus meum , ubi etsi in re conveniat cum Zwinglio, tamen commodius exponere conatus est verba camae, ut infra dicemus. Zwinglium, et QEcolampadium secuti sunt permulti eorum discipuli, ac praecipue Henricus Bullingerus Zwinglii successor, in sede Tigurina, qui scripsit Apologiam pro Zwinglio contra Lutheranos; et Bernaidinus Ochinus, qui scripsit etiam librum de cama Domini contra Westphalum, et Petrus Martyr, qui scripsit ingens volumen de Eucharistia contra Stephanum Gardinerum, in quo refellit solutiones G ardi neri ad 255 argumenta Sacramentariorum.
Undecimus patronus insignis erroris Berengariaui fuit Joan. Calvinus. Is igitur anno Domini lo3<3, edidit primo suas institutiones, ut apparet ex epistola dcdicatoria ad regem Gallorum Franciscum, quas postea iterum edidit auctas anuo 1539, et tandem anno 1559, tertio mutata forma, et quatuor libris comprehensas edidit.
Edidit etiam armo 1510, librum decuma Domini gallice, quem post annos quinque Nicolaus Galasius latinum fecit; in quo libro extremo aperte, ac nominatim reprehendit tumLutherum,tum Zwinglium, et se judicem eorum constituit, ac novam opinionem introducit, quae tamen revera nihil differt a sententia Zwinglii.
Unde paulo post, id est, anno 1519, edidit libellum de consensu suo cum Tigurinis in re
sacramentaria. Multa praeterea dchac rescripsit, in lib. de Reformanda Ecclesia , in commentariis tum ad cap. xxvi Matth. tum ad cap. xi. prioris ad Corinth. et in responsio ilibus ad Joachimum Westphalum.
Calvinum sequitur Wilhelmus Klebitius, qui scripsit librum contra Heshusium, quem inscripsit : Victoria veritatis, et ruina Papatus Saxonici /quando videlicet in ditione comitis Palatini obtinuit Calvinismus. Item Petrus Boquinus, qui scripsit Examen libri Heshusii de corpore Domini ', in quo egregie Calvinum tuetur. Denique Theodorus Beza, qui adhuc superest, Calvini Genevae in cathedra pestilentia} successor, inulta scripsit pro errore calviniano, ut : Summam doctrinae de re Sacramentaria; librum de Coena Domini contra Westphalum ; Dialogum qui inscribitur Kpswcpcma, sive Cyclops contra Tilmannum Heshusium.
Porro Calvini sententia breviter explicanda est, quia de industria obscure ab illo proponitur, ut mysterii aliquid continere videatur. Primo igitur docet Calvinus cum suis, symbola cceme tantum esse in terra : corpus autem Christi tantum esse in cado : proinde tanto intervallo abesse Christi corpus a pane, et vino in coena, quanto abest terra ab adtissimis caelis. Quod videlicet Christi corpus nusquam sit nisi in certo, ac determinato loco coeli ; id habet disertis verbis in fine Consensus cum pastoribus Tigurinis ; idem habet etiam disertis verbis Beza in Summa doctrinae de re Sacramentaria quaest. G.
Secundo docet, symbola, et corpus Christi, licet loco inter se plurimum distent, tamen conjuncta esse, non solum ratione signi, quia unum est signum alterius, sed etiam quia cum signo Deus nobis vere exhibet ipsum verum Christi corpus et sanguinem, quo aniime nostra} vere alantur in vitam aeternam. Id habet Calvinus in omnibus locis supra citatis. Iu cap. xxvi. Matth. sic loquitur : « Tere in coena datur nobis corpus Christi, ut sit animis nostris in cibum salutarem, hoc est, substantia corporis Christi pascuntur animae nostrae, ut vere unum efficiamur cum eo. » Et infra :
« Non ergo vacuum et inane signum nobis proponitur, sed vere carnis et sanguinis Domini fiunt participes, qui fide promissionem hanc recipiunt.» Et lib. iv. Institui . cap. xvn. . § 5. docet, comedere Christi carnem, non esse solum credere, sed vere participem fieri carnis ejus ; et ponit exemplum : o Q;. emadmodum, enim, inquit, non aspectus, sed esus
CAPUT I.
panis alimentum corporis sufficit : ita vere, ac penitus participem Christi animam fieri convenit. )> Et § 32 : « In sacra sua coena jubet me sub symbolis panis ac vini, corpus ac sanguinem suum sumere : nihil dubito, quin et ipse vero porrigat, et ego recipiam. » Et in libro de Ccenn Domini , cap. 2, ponit exemplum de columba, in qua apparuit Spiritus sanctus.
Ut enim illa columba dicta est Spiritus sanctus a Joanne Baptista, Joannis primo, quia certissimum signum erat praesentia) Spiritus sancti ; ita panis per metonymiam dicitur corpus Christi, quia est certissimum signum praiscntiee corporis Christi, quod nobis datur in coena.
Unde ibidem affirmat, Christum nobis in coena veram, propriamque carnis et sanguinis sui substantiam donare. Similia habet etiam Beza loco notato, de re Sacramentaria , quffist. 6. Unde etiam quaest. 7. admittit illas propositiones Lutheranorum : Corpus Christi esse in pane, vel sub pane, vel juxta panem; si sano modo intelligantur, id est, quod significent simul cum pane vere donari nobis corpus Christi. Quia vero hoc secundum videtur pugnare cum primo (quomodo enim corpus Christi vere nobis datur cum pane, et est praesens in coena, si corpus Christi solum est in summo coelo, et panis tantum est in terra ?) ideo ponit tertium dictum.
Tertio igitur dicit, non posse ingenio comprehendi, sed sola fide, quomodo fiat ista conjunctio rerum tam distantium. Sic loquitur lib. IV. Institut. cap. xvn, § 7 : « Nihil, inquit, restat, nisi ut in ejus mysterii admirationem prorumpam, cui nec mens plane cogitando, nec lingua explicando par esse potest. » Et § 10 : <i Et si autem incredibile videatur in tanta locorum distantia penetrare ad nos Christi carnem ut nobis sit in cibum; meminerimus, quantum supra sensus omnes nostros emineat arcana Spiritus sancti virtus, et quam stultum sit ejus immensitatem modo nostro velle metiri. Quod ergo mens nostra non comprehendit, concipiat fides, Spiritum vere unire, quae locis disjuncta sunt. » Et § 32 : « Porro, inquit, de modo si quis me interroget, fateri non pudebit, sublimius esse arcanum, quam ut vel meo ingenio, comprehendi, vel enarrari verbis queat. » Similia habet Beza de re S aer ament, quaest. 9 : « Sed, inquit, nihilominus fatemur incomprehensibile esse mysterium Dei ; quo fit, ut quod est et manet in coelis, et non alibi, nobis, qui
nunc in terra sumus, et non alibi, vere communicetur. » Et infra : « Quo fit ut tota haec actio valde proprie godTrjptov vocetur. » Sed quia intelligebat Calvinus hoc suum mysterium plane esse incredibile, et apertissimam repugnantiam involvere, ideo addit quartum.
Quarto dicit, non ipsum corpus Christi ad nos descendere, sed quamdam vim substantialem ex Christi carne ad nos derivari pev Spiritum ejus, tanquam per canalem quemdam. Ubi videtur dicere non substantiam, sed qualitatem quamdam nobis dari. Sic enim loquitur lib. IV Institut. cap. xvn, §12 : « Vinculum, inquit, istius conjunctionis est Spiritus Christi, cujus nexu copulamur : et quidam veluti canalis, per quem quidquid Christus ipse et est, et habet, ad nos derivatur. Nam si solem conspicimus radiis in terram emicantem ad generandos, fovendos, vegetandos ejus ftetus, suam quodammodo substantiam ad eam trajicere; cur inferior Spiritus Christi esset irradiatio ad communionem carnis et sanguinis ejus in nos traducendam?» Et§ 32 :« Ingenue confiteor, mixturam carnis Christi cum anima nostra, vel transfusionem, qualis ab ipsis docetur, me repudiare; quia nobis sufficit, Christum e carnis substantia vitam in animas nostras spirare, imo propriam in nos vitam diffundere, quamvis in nos non ingrediatur ipsa Christi caro. » Quod ergo dixerat supra § 10. ad nos usque penetraro Christi carnem, licet tanto intervallo distantem, debet intelligi, non per se, sed per virtutem suam. Quod tamen ipse viderit, quam recte cohaereat cum iis, qua) supra dixerat de praesentia Christi in coena; nisi etiam pixescntiam intelligat, secundum virtutem, non secundum substantiam.
Quia vero, si realis aliqua qualitas, ex Christi corpore ad nos descenderet, periculum esset, ne nimis multum huic Sacramento tribueremus, ideo addit : Quinto, communicationem istam sive corporis Domini, sive virtutis ejus tantum fieri per fidem. Fides enim apprehendit Christum in ccelo existentem, et eum nostrum facit, ut participare possimus bona ipsius. Itaque nulla fit realis conjunctio Christi nobiscunqscd solum per cogitationem. In quo certe nullum est mysterium, nullum miraculum, nulla difficultas intelligendi. Quis enim non facillime capiat, fide apprehendi posse Christum, imo etiam totam Trinitatem? Sic igitur habet Calvinus lib. IV. Institut. cap. 17. § 3 : « Interim vero hanc
UBER T.
non aliam esse, quam fidei manducationem, fatemur : ut nulla alia fingi potest. » Et § 31 : « Christus, inquit, prresens illis non videtur esse, nisi ad nos descendat : quasi vero, si ad se nos evehat, non seque potiamur ejus prsesentia. » Hsec ille.
Ubi videtur corrigere, vel explicare, quod dixerat, § 10, carnem Christi magno miraculo ad nos penetrare : nunc enim sublato omni miraculo, dicit, nos fide ad ipsum ascendere. Item § 32, dicit, fidem esse, quse pascitur Christi corpore : porro fides non aliter manducat, quam credendo. Idem repetit in aliis libris ; et idem habet Beza in lib. de Summa doctr. in re Sacrament. qusest.9, 10, 41 et 13. Neque moveri debemus quod Calvinus lib. IY. Instit. cap. 17. § 5 et 11. negat, Christum sola cogitatione, vel intelligentia, manducari, ac dicit, non esse omnino idem credere in Christum, et manducare Christum.
Nam ibidem asserit, manducare Christum non esse quidem ipsum credere, sed effectum tamen ejus esse: nam credendo manducamus; siquidem ex actu fidei sequitur, ut Christus sit in nobis, et nobis sua bona communicet. Unde Beza in lib. de Ccena Domini contra Westphalum cap. 9, dicit, hoc interesse inter fidem, et manducationem Christi, quod inter manum, et apprehensionem, quse manu fit. Quia vero non est in nobis Christus nisi per fidem, ut perpetuo Calvinus, et Beza dicunt; inde fit, ut non sit in nobis, nisi objecti ve, quomodo in nobis est id omne, de quo actu cogitamus.
Porro ex hoc sequitur sextum eorum pronuntiatum, quo asserunt homines improbos non percipere corpus Christi, licet symbola percipiant. Nam (ut ait Beza in Summa doctr. de re Sacrament. qusest. 13) : « Sicut symbola accipiuntur solo ore corporis, ita corpus Christi solo ore fidei : cuin ergo non habeant impii os fidei, non percipiunt nisi symbola corporis Domini. » Docet hoc idem Calvinus lib. IV. Instit. cap. 17, § 33 et 34. Imo in libello de Consensu cum Tigurinis , solos praedestinatos dicit, percipere symbola externa cum re per symbolum significata, sicut soli praedestinati habent veram fidem.
Septimum ac postremum eorum pronuntiatum est : non esse eam vim in sacramento Eucharistiae, ut det ipsum corpus Christi, aut fidem non habenti, sed solum ut testetur, et confirmet, jam haberi. Ita habet Calvinus lib. IY. Institut. cap. 17, § 2 : « Magnum, inquit, fiduciae, et suavitatis fructum ex hoc
Sacramento colligere possunt piae animae, quod testimonium habent, in unum corpus nos cum Christo coaluisse, ut quidquid ipsius est, nostrum vocare liceat. » Et § 5 : « Non, inquit, facit Sacramentum, ut Christus panis vitae esse primum incipiat, sed in memoriam revocat panem vitae esse factum, quo assidue vescamur. » Et infra : « Pollicetur enim nobis quidquid fecit, aut passus est Christus, id ad nos vivificandos factum esse. » Et in lib. de Ccena Domini cap. 3, docet, ad praeparationem ad hoc sacramentum percipiendum requiri, ut quis antea fidem veram habeat, et per fidem sit factus Christi membrum, atque adeo Christum in se habeat. Denique nisi Calvinus diceret, Eucharistiam tantum esse testimonium acceptae gratiae, et veluti sigillum obsignans, et confirmans promissionem verbo factam, destrueret omnia, quae antea docuit de Sacramentis.
Hinc autem nos tria colligere debemus. Primum, falso jactasse Calvinum sententiam suam de Eucharistia esse difficillimam, et incomprehensibilem humano ingenio , atque adeo summum mysterium. Non enim majus mysterium est, quod symbola panis, et vini revocent nobis in memoriam, Christum pro nobis passum, et mortuum esse, quam quod id faciat imago Crucifixi, praesertim si addatur haec inscriptio ex verbo Dei : Ecce agnus Dei , qui tollit peccata mundi. Nam ejusmodi imago cum tali inscriptione idem omnino facit, quod Eucharistia Calvini, et sine ullo miraculo tam imago, quam inscriptio naturaliter agit, dum memoriam passionis Domini pro nobis toleratae excitat.
Deinde, meras ludificationes esse illa omnia magnifica encomia Eucharistiae ; cum videlicet tot in locis Calvinus dicit, nobis una cum symbolis dari ipsum verum, et reale Christi corpus, et eo nutriri animas nostras, etc. Nihil enim tandem nobis relinquit, nisi nudum symbolum rei jam habitae.
Denique, ex hac Calvini sententia sequi illud absurdum, ut porrigere coenam Domini, sit testificari, illum cui porrigitur, jam antea sumpsisse coenam, et Christi corpus comedisse. Quod et est intolerabile, si respiciamus usum vocabulorum : et est scepissime falsum, cum plurimis porrigantur ista symbola, qui tamen non comederunt corpus Christi, secundum regulas Calvini, cum sint impii. Quocirca falso testificantur ministri, illos comedisse corpus Christi ; et tamen ita nituntur ista sua testificatione, ut Calvinus lib. IV.
I
CAPUT II.
id est, eo modo quo suapte natura existunt corpora, nec sensibiliter, mobiliter etc. Imo cap. 17, § 2. dicat, ex hoc Sacramento sibi secure promittere posse, regnum coelorum non magis sibi excidere posse, quam ipsi Christo. Sed de his hactenus.
CAPUT II.
Explicatur sententia Catholicae Ecclesiae.
Jam vero explicandum erit, quid de hac re sentiat ac senserit catholica Christi Ecclesia. Summa catholica} sententiae his verbis exprimitur in Concilio Tridentino sess. xiii, cap. i. « Principio docet sancta Synodus, et aperte ac simpliciter profitetur in almo Sancta} Eucharistia} Sacramento, post panis et vini consecrationem Dominum nostrum Jesum Christum verum Deum, atque hominem, vere, realiter, ac substantialiter sub specie illarum rerum sensibilium contineri. »
Singula verba hujus decreti aliquid continent, quo damnentur haereticorum sententia}. Primo, Concilium docet, post Sacramenti hujus confectionem adesse corpus Christi, quod est contra Lutheranos ubiquistas, qui etiam, ante consecrationem adesse volunt corpus Domini : est etiam contra Calvinistas, qui dicunt Eucharistiam esse signum conjunctionis cum Christo jam antea facta; per fidem.
Secundo, Concilium dicit, Sacramenti confectionem esse consecrationem panis et vini, cujus vi, exhibetur nobis corpus Christi. Id quod est contra eosdem ubiquistas, qui non vi consecrationis, sed vi omnipraesentise corporis Christi, id fieri contendunt : est etiam contra Calvinistas, qui non ex consecratione, sed ex promissione Evangelii in concione explicata volunt effici sacramentum.
Tertio, Concilium docet, totum Christum esse in hoc sacramento : id quod explicatur clarius in i. canone ejusdem sess. ubi habemus, in Sacramento esse corpus, et sanguinem Christi, una cum anima, et divinitate. Quibus verbis indicatur, ex vi sacramenti tantum adesse corpus sub specie panis, et sanguinem sub specie vini ; id enim solum exprimitur in forma verborum : ac per naturalem concomitantium sub utraque specie esse totum Christum. Ita enim ista conjuncta sunt in Christo, ut separari nequeant sine ejus dissolutione : ipse autem dissolvi, jam
post resurrectionem, nullo modo potest. Porro est hoc adversus Lutherum, qui in dubium revocat istam concomitantiam, in lib. ad Waldenses, de Eucharistia.
Quarto, Concilium dicit, Christum in Sacramento esse vere. Id quod asseritur contra omnes Sacramentarios, qui volunt Christum adesse, ut in signo, et figura. Figura enim veritati opponitur, ut colligitur ex primo canone ejusdem sessionis, ubi posteaquam Concilium dixerat, Christum esse vere in Eucharistia, explicat per negantem particulam : « Non autem solum in signo, aut figura. »
Quinto : dicit Realiter , quod opponitur figmento Calvinistico, qui (ut supra ostendimus) vult adesse , ut fide apprehenditur. Quod etiam disertis verbis Zwinglius docet, in Confess. ad Carolum , quam citat Beza in lib. de Ccena Domini contra Westpbalum cap. ix; ait enim Zwinglius, se credere in ccena Domini verum Christi corpus adesse, hactenus quidem, ut fidei contemplationi sit veluti praesens, quod corporaliter est in coelis. Itaque Sacramentarii saepe dicunt, reale corpus Christi in coena adesse, sed realiter adesse nunquam dicunt, quod legerim; nisi forte loquantur de coena, quae fit in coelo, ut mox dicam. Atque hinc sequuntur duae aliae differentiae inter nos, et Sacramentarios : quod illi negant Christum in Eucharistia adorandum; aut sumi posse ab illis, qui non credunt, nos utrumque concedimus.
Sexto, Concilium addit : Substantialiter, tum contra Calvinistas, qui dicunt, corpus Christi, quoad substantiam, esse tantum in coelo; sed nescio, quam virtutem, seu vigorem inde ad nos manare ; unde idem Concilium can. i. opponit illud, substantialiter , virtuti; tum etiam, ut explicaret modum existendi Christi in sacramento. Nam, ut paulo infra idem Concilium dicit, Christi corpus in coelo habet modum existendi naturalem, in sacramento autem non naturalem , sed sacramentalem. Porro modus existendi sacramentalis , et tamen simul verus, et realis, non poterat melius explicari, quam illo adverbio, substantialiter. Id enim significat, totum Christum in Sacramento existere ad modum substantiae, non quantitatis, idque ea ratione, quia substantia panis convertitur in substantiam corporis Christi ; c cetera autem substantiam concomitantur, et ideo modum existendi substantia; habere debent. Porro substantia secundum se, neque ordinem habet ad locum, neque ad corpora
LIBER T.
circumstantia. Quare in Christo (ut est in Sacramento) est quidem debita magnitudo praeter- substantiam : sed per eam non occupat locum, neque extenditur ad extensionem magnitudinis, sed est per modum substantiae. Pari ratione est in Christo sua figura, suus color, et tamen invisibilis est, ut Sacramento continetur, quoniam figura, et color non habent modum qualitatis, sed substantiae, ut in Sacramento sunt. Denique habet etiam Christus, ut est in Sacramento, certas qualitates, quibus tangi posset; et tamen per se ac proprie tangi nequit, quia eae qualitates habent (ut saepe diximus) modum existendi substantiae, non qualitatis. Yide S. Thom. lib. iy. contra Gentiles cap. 64. et 3. par. quaest. lxxyi. art. 5.
Septimo, Concilium dicit, corpus Domini sub illis speciebus sensibilibus contineri; quibus verbis explicatur adhuc clarius modus existendi Christi in Eucharistia . Christus enim non est in Eucharistia ut in loco, vel ut in vase, aut quasi sub aliquo velo ; sed est ad eum modum, quo erat substantia panis sub suis accidentibus, eo excepto, 'quod accidentia illa inhaerebant panis substantiae, Christi autem substantiae non inhaerent. Unde ex natura rei peracta consecratione tamdiu perseverat corpus Domini in Eucharistia, quamdiu naturaliter mansisset substantia panis sub illis eisdem accidentibus : atque hoc est Christi corpus sub speciebus panis contineri.
Ex qua sententia refutatur fraudulenta quaedam confessio Bezae. Nam (ut refert Claudius a Nantes in Respons. ad Apologiam Rezx) anno 1356, Theodorus Beza,ut Lutheranos per dolum traheret ad Calvinismum, scripsit confessionem in qua asseruit, Christi corpus verum, et naturale, vere et realiter esse praesens in ccena, et communicantibus vere et realiter exhiberi; atque in eam confessionem consentire asseruit Ecclesias Helvetiorum et Genevensium. Verum cum inde Lutherani de Sacramentariis triumpharent, et Tigurini graviter in Bezam invehi coepissent, respondit ille, se vera scripsisse, sed a Luthernnis non bene intellecta; neque enim se locutum de coena Domini, quae celebratur in terris, sed de illa, quae celebratur in coelis, ubi Christus vere, et realiter praesens est. Sed Concilium Tridentinum praevenit ejusmodi fraudes, cum non ait
in coena corpus Domini praesens esse, sed sub speciebus panis et vini vere, et realiter contineri. Atque haec de expositione decreti. Ex qua expositione deduci possunt aliquot regulae de modo loquendi in hac materia.
Prima regula. — Nomina substantiva, qnae dicuntur de Christo, sive ejus corpore, extra Sacramentum dicuntur etiam de ipso, ut est in Sacramento. Ratio est, quia nomina substantiva significant naturam rei, abstrahendo a modo : rei natura autem, et essentia omnium, quae sunt in Christo, vere est in Sacramento. Itaque verissime dicimus, in Sacramento esse corpus, carnem, sanguinem etc. et carnem illam esse corpus, non spiritum.
Secunda regula. — Nomina adjectiva, quae dicunt ordinem ad corpora circumstantia, non dicuntur de Christi corpore, ut est in Eucharistia, licet dicantur de eo, ut est in ccelo ; alia vero dicuntur. Ratio est, quia corpus Christi propter modum existendi in Eucharistia peculiarem, non dicit ullum ordinem ad corpora circumstantia, ut diximus. Itaque dicemus quidem corpus Christi, ut est in Eucharistia, esse verum, reale, naturale, animatum, quantum, coloratum etc. et carnem illam dicemus esse corporalem, non spiritualem : nisi nomen spirituale sumatur, sicut I Cor. xv. Seminatur corpus animale , surget spirituale (1), id est,obediens spiritui in omnibus. At non dicemus corpus Christi in Eucharistia esse sensibile, visibile, tangibile, extensum, licet tale sit in ccelo : quia ista nomina dicunt ordinem ad corpora circumstantia, quem non habet corpus Christi in Eucharistia. Unde Augustinus, ut citatur a Gratiano de Consecrat, dist. 2. can. Nos autem, invisibilem appellat Christi carnem in Sacramento : « Nos, inquit, in specie panis et vini, quam videmus, res invisibiles, carnem et sanguinem honoramus, n
Tertia regula. — Adverbia, quae dicunt modum existendi corporalem, non dicuntur de Christo in Eucharistia, licet dicantur de ipso, ut in ccelo residet : alia vero nihil prohibet dici. Ratio est, quia (ut saepe diximus) non habet Christus in Eucharistia modum existendi corporum, sed potius spirituum, cum sit totus in qualibet parte. Itaque dicemus, Christum esse in Eucharistia vere, realiter, substantialiter, ut Concilium recte loquitur, sed non dicemus, corporaliter,
(i) ] Cor. XV. 44.
CAPUT II.
contra dici posset esse spiritualiter, ut Bernardus dicit in sermone de S. Martino, ubi affirmat in Sacramento exhiberi nobis veram carnis substantiam, sed spiritualiter, non carnaliter : tamen non videtur haec vox mullum frequentanda, quia periculum esset, ne traheretur ab adversariis, non tam ad modum, quam ad ipsam naturam significandam ; propter quod item periculum non videtur valde usurpandum illud, non esse corporaliter, nisi addatur continuo explicatio.
Quarta regula. — Verba quse significant praesentiam corporis Domini in Eucharistia, abstrahendo a modo existendi cum ordine ad alia, simpliciter affirmari possunt; reliqua non item. Quare recte dicemus : Corpus Domini est, continetur, manet, reperitur, sumitur, percipitur in Eucharistia; at non recte diceremus : Corpus Christi in Eucharistia extensum est, occupat locum etc.
Quinta regula. — Quamvis corpus Christi in Eucharistia per se non videatur, nec tangatur, nec moveatur; tamen ratione specierum, sive accidentium, quibus conjunctum est, potest dici, videri, tangi, moveri, etc. Id patet, quia species illa) vere videntur, tanguntur, moventur ; et quod eis convenit, usitate etiam tribuitur ei, quod est cum illis conjunctum. Nam hoc modo angeli, qui sunt spiritus, dicebantur videri, et tangi corporeis oculis, quando videbantur, vel tangebantur corpora ab illis assumpta. Genes, xix, et in toto lib. Tobiae Scriptura passim vocat angelos, quos dicit visos, auditos, tactos. Imo Joan. I . Spiritum sanctum dicit se Joan- ' nes vidisse, cum columbam vidit. Hinc etiam Patres eodem modo loquuntur de corpore Domini in Sacramento. Chrysostomus hom. 83. in Matth. « Ipsum (Christum) vides, ipsum tangis, ipsum comedis; » et homil. 2i. in priorem ad Corinthios dicit : Regium corpus nobis intuendum, et tangendum proponi, et Cyrilluslib. xn. in Joan. cap. vm. «Prsebet, inquit, nobis carnem suam tangendam. » Et Augustinus serm. 2. de Verbis Apostoli : <( Quod in Sacramento visibiliter sumitur, in ipsa veritate spiritualiter manducatur. » Denique in Concilio romano, sub Nicolao II, compulsus est Berengarius confiteri Christi corpus sensualiter sacerdotum manibus tangi, et frangi.
Sed existit hoc loco quorumdam dubitatio; num ea, quai dicuntur de Christo ratione specierum, dicantur de ipso vere, et proprie, an per aliquem tropum. Et quidem aliqui
volunt, vere, et proprie dici eo modo, quo dicerentur illa eadem vere, et proprie de pane, si adesset : panis enim vere et proprie dicitur videri, tangi, frangi, ratione accidentium suorum. Ratio horum est, quia existimant unidnem Christi cum accidentibus panis, vel esse hypostaticam, vel ei valde similem; atque idcirco fieri communicationem idiomatum inter Christum, et accidentia illa. Itaque sicut vere dicitur Deus in Christo videri, et tangi, imo etiam pati, et mori, ratione naturas humanas assumptae : ita isti volunt, Christum in Eucharistia vere, et preprie videri, et tangi ratione accidentium panis. At sententia theologorum communis contrarium docet.
Ideo sit regula sexta ex Petro de Soto lect. 6. de Sacramento Eucharistiae. — Verba quae significant motum localem, vere et proprie dicuntur de corpore Christi in Eucharistia existente, ratione specierum; licet per accidens, non per se ; castera autem, quas significant alias mutationes, vel actiones, dicuntur quidem de corpore Christi ratione specierum, sed improprie, et figurate.
Prima pars hujus regulae certissima est, quia realis praesentia corporis Christi, id necessario requirit, ut motis speciebus vere moveatur corpus Christi, quamvis per accidens : quomodo anima nostra vere mutat locum, cum corpus mutat locum. Itaque vere et proprie dicemus, Christi corpus in Eucharistia, attolli, deponi, deferri, collocari in altari, vel in pyxide, transferri a manu ad os, et ab ore ad stomachum.
Altera pars probatur, quia si quse conveniunt speciebus, excepto motu locali, deberent proprie convenire corpori Christi, oporteret vel recipi eas mutationes immediate in corpore Christi, quod omnes negant; vel mediantibus speciebus, et hoc vel quia species inhsereant corpori Christi, et id etiam omnes negant; vel ratione communicationis idiomatum ob unionem hypostaticam, vel similem : et hoc etiam non habet locum. Nam, ut omittam ea, qua3 suo loco infra dicemus contra opinionem, sive errorem de hypostatica unione, si ista esset causa, quatuor absurda sequerentur. Primum, quod Christus in Eucharistia deberet etiam dici albus, et rotundus ratione speci.erum : quod tamen omnes absurdum esse confitentur. Cur enim potius actiones, et passiones, quam ipsse qualitates de Christo dicantur, si est communicatio idiomatum? certe in mysterio
LIBER I.
incarnationis, non solum dicitur Deus ambulasse, comedisse etc. sed etiam fuisse corporeus, humilis, tristis etc. Secundum, quod sicut dicunt Christum vere et proprie videri, et tangi; ita possent dicere eum calefieri, aut frigefieri, imo et mucidum aut acidum fieri, quando ista contingunt in speciebus, ante eorum corruptionem : quemadmodum Deus dictus est pati, vulnerari, et mori in carne. At illa nemo plane concederet. Tertium, quod oporteret etiam speciebus tribuere Christi attributa; est enim mutua communicatio idiomatum. At nunquam est auditum, ut accidentibus aliquid ejusmodi tribueretur. Quartum, quod non liceret dicere, carnem Christi videri aut tangi, sed solum ipsum Christum; communicatio enim idiomatum tribuit soli supposito attributa utriusque naturae, non autem attributa unius naturae accommodat alteri; caro autem natura est, non suppositum. Et tamen Patres supra citati de carne ipsa loquuntur. Chrysostomus enim bomil. 47. in Priorem ad Corinthios dicit, nos carni Christi dentes infigere ; et Cyrillus loco notato : « Carnem suam, inquit, tangendam praebet. »
CAPUT III.
Ex figuris Testamenti veteris demonstratur
praesentia corporis Domini in Eucharistia.
Nunc, ut ad probationem accedamus, Catholicam veritatem, quatuor argumentorum generibus confirmabimus, ac simul respondebimus ad ea, quae adversarii in unoquoque genere objiciunt. Ad primum genus argumentorum pertinent Scripturae testimonia ; ad secundum, testimonia veterum Patrum ; ad tertium, Ecclesiae consensus ; ad quartum, variae rationes. Ex Scripturis quatuor argumenta peti possunt. Primum, ex figuris. Secundum, ex promissione. Tertium, ex institutione. Quartum, ex usu.
Ex figuris igitur Testamenti veteris sumitur hoc argumentum. Figurae necessario inferiores esse debent rebus figuratis. Figurae autem Sacramenti Eucharistiae, vel sunt excellentiores, vel non inferiores simplici, et naturali pane, significante corpus Christi : igitur Eucharistia non est simplex et naturalis panis significans corpus Christi, sed est ipsum corpus Christi, panis vere coelestis, et supersubstantialis.
Major propositio ex Apostolo Paulo certissima est, qui Coloss. n. comparat figuras Testamenti veteris umbris, impletionem autem corpori. Et Hebr. x, comparat easdem figuras umbris, veritatem autem imagini. Umbra enim non est vera imago, sed vel est inanis similitudo imaginis, qualis efficitur, cum quis ambulat in sole ; vel certe adumbrata imago in tabula, nondum expressa, et perfecta. Hieronymus in cap. i. ad Titum , ut in re clara non multiplicem testes : « Tantum, inquit, interest inter panes propositionis et corpus Christi, quantum inter umbram et corpora, inter imaginem et veritatem, inter exemplaria futurorum, et ea ipsa, quae per exemplaria figurabantur. « Sed etiam absque bis testimoniis dubitari non potest, quin figura serviat veritati, et per eam impleatur, ac perficiatur.
Minor propositio dupliciter probari potest. Primum, ex his figuris, quae sunt aequales pani. Deinde ex his, quae sunt praestantiores. Figurae aequales sunt illae, quae in pane sitae erant. Primum panis, quem protulit Melchiscdech, Genes, xiv. eum enim fuisse figuram Eucharistiae docet Chrysostomus hom. 35. in Genes. «Vides, inquit, quomodo Sacramentum nostrum insinuatur, vidisti typum, cogita, oro, veritatem. » Idem habent alii Patres, Cyprianus lib. n. epist. 3. Arnobius in Psal. cix. Ambrosius lib. iv. de Sacramentis , cap. 3. Hieronymus in cap. 26 Matth. Clemens lib. iv. Stromat. Eusebius lib. 5. Demonstrat. Evangel. cap. 3. Damascenus lib. iv. cap. 14. Deinde erat panis propositionis, qui solum a puris, et sanctificatis comedi poterat, Exod. xl. et I Regum xxi. quem figuram Eucharistiae fuisse testantbr Hieronymus in cap. ad Titum. Damascenus loco notato, et Cyrillus Cateches. 4. mystag. Item panis primitiarum Levit, xxiii. ad quem alludens Irenaeus lib. iv. c. 32. vocat Eucharistiam primitias divinorum munerum in novo Testamento. Denique panis ille Angelicus, quo Elias roboratus, quadraginta dierum spatio ambulavit, usque ad montem Dei Horeb, ubi et Deum quodammodo vidit III Reg.
XIX.
Ex praesta ntioribus tres sunt praecipuae figurae, quae robustissima argumenta Catholicis praebent. Prima, agnus paschalis, quem figuram Eucharistiae fuisse docent multi veterum ; ut Tertull. lib. iv. in Marcion. Isichius in cap. 23. Levitic. Hieronymus in cap. 26. Matthaei. Chrysostomus hom. de Proditione Judae. Cyprianus lib. de Unit.
CAPUT III,
Ecclesix. Augustinus lib. n. contra litteras Petiliam cap. 37.« Aliud est, inquit, Pascha, quod Judeei de ove celebrant, aliud, quod nos in corpore et sanguine Domini accipimus. » Leo serm. 7. de passione Domini. Gregorius hom. 22. in Evangelia. Et ex ipso Evangelio Matth. xxvi, Luc. xxn, manifeste colligitur : non enim alia de causa Dominus post agnum paschalem ritu judaico manducatum, continuo sacramentum Eucharistise instituit , nisi ut significaret, ut ait Leo loco citato , antiquam observantiam novo sacramento adimpleri, et tolli. Denique constat agni paschalis caeremoniam non tam fuisse positam in immolatione, quam in manducatione, ut patet Exod. 12. Igitur illi respondet in Testamento novo Agnus ille, qui tollit peccata mundi, quatenus manducatur ; quod certe non aliter fieri solet, quam in Eucharistia.
Jam vero agnum paschalem Judaeorum rem fuisse praestantiorem Eucharistia nostra, si in ea non vere Christi corpus continetur nullo negotio demonstrari potest. Si enim consideremus agnum, et panem, ut res naturales, dubitari non potest, quin agnus excellat : si vero ea consideremus ut Sacramenta, id est, symbola externa, eo modo etiam agnus excellit. Nam caro Christi melius significatur carne agni, quam pane : item mors Christi melius significatur morte agni, quam fractione panis ; Christi innocentia, mansuetudo, et aliae proprietates melius significantur per agnum illum electum, anniculum sine macula, qui in lege jubebatur immolari, et manducari, quam pane, qui nihil horum habet : effectus etiam Sacramenti, sive sit nutritio quaedam spiritualis, sive excitatio fidei, melius obtinetur per esum agni, quam esum panis. Magis enim caro nutrit, quam panis ; et id etiam fidem magis excitat, quod melius repraesentat Christi mortem. Quare illa verba Domini : Hoc est corpus meum , aptius per metonymiam dici possunt de agno paschali, quam de pane Eucharistiae.
Altera figura est sanguis Testamenti. Nam Exod. xxiv. et Hebr. ix. describitur Testamentum vetus, ubi legimus, Moysem nomine Dei mandata legis proposuisse: deinde aspersisse sanguinem in populum, ac dixisse : Hic est sanguis Testamenti, quem misit ad vos Deus (1).
Impleta est autem haec figura in institutione
hujus Sacramenti ; quod facile probari potest : posset enim aliquis existimare, illam esse figuram passionis Christi, et non institutionis hujus Sacramenti. Probatur igitur primo, quia Lucae cap. xxn. disertis verbis Dominus ait: Hic calix novum Testamentum est in meo sanguine (2): igitur in ipsa coenaTestamentum institutum fuit. Secundo, quia videtur Dominus de industria uti voluisse iisdem fere verbis, quibus usus fuit Moyses : nam Matth. cap. xxvi. ita scribit eum dixisse : Hic est sanguis meus novi Testamenti , et praeterea. Tertio, tunc Dominus proposuit etiam legem, ut antea fecerat Moyses, cum ait, Joan. xm : Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem (3), et aspersit sanguinem in pectora discipulorum; quorum neutrum in passione factum legimus. Quarto, Testamentum fieri debet ab homine libero, ante mortem coram testibus, et per aliquod publicum instrumentum, quod exstet ad memoriam. Haec omnia videmus adfuissein ultima ccena, non autem in passione. Nam in ultima coma Dominus adhuc liber erat, in passione autem, erat quodammodo juris alieni, cum vinctus esset in manibus Judajorum. Item in ultima coma testes aderant Apostoli, et confectum est publicum instrumentum exstans ad memoriam, id est, Sacramentum ipsum Eucharistiae. In passione autem inimici aderant, non testes, excepto Joanne, neque ullum tunc instrumentum factum est. Denique in ultima ccena Dominus vivebat, in passione non tam vivebat, quam moriebatur. Unde Apostolus Ilebr. ix. dicit : Testamentum morte confirmari ; non enim valet dum vivit, qui testatus est, quasi dicat, ante mortem fieri, sed morte consequente firmari.
Hoc ergo posito, sanguinem illum Testamenti veteris, figuram fuisse sanguinis, qui nobis datur in Eucharistia ; iisdem argumentis probari posset, meliorem fuisse figuram re ipsa figurata, si ibi verus sanguis, hic tantum sit vinum , quibus probavimus Agnum meliorem esse pane. Sanguis enim, et nobilior substantia est, quam vinum, et melius repraesentat Christi sanguinem, quam vinum.
Tertia figura est manna, quod Judaeis in deserto pluebat, Exod. xvi. Fuisse enim manna figuram Eucharistia!, patet ex verbis Domini, Joan. vi : Patres vestri manducaverunet manna in deserto , et mortui sunt ; qui
(l) Exod. XXIV, 8 ; Hebr. IX, 20. — (2) Luc. XXII, 20. - (3) Matth. XXVI, 28; Joan. XIII, 34.
LIBER I.
manducat hunc panem , vivet in se ternum (1). Idem praeterea colligitur ex Apostolo, qui I Corinth. x. mare rubrum comparat Baptismo, et manna Eucharistiae. Idem et Patres docent, Chrysostomus, Gyrillus, Theophylactus, et Augustinus in cap. vi. Joannis , et preeterea Ambrosius lib. v. de Sacrament. cap. i. de iis qui init, myst, cap. vm, et ix. Denique tanta est inter manna, et Eucharistiam similitudo, ut res ipsa clamet, illud hujus fuisse typum. Manna datum est in deserto, dum filii Israel transito mari rubro ad terram promissionis pergerent : ita etiam (ut notat Augustinus tract. 11. in Joannem ) Eucharistia datur in hujus vitae deserto, dum post Baptismum tendimus ad veram patriam nostram, quae est vita aeterna. Deinde manna id habuit singulare, ut licet aliqui multum, aliqui parum collegisse viderentur, omnes tamen eamdem mensuram invenirent, Exod. xvi. Quod certe aptissime quadrat in Eucharistiam, cum idem sit Sacramentum, eadem virtus, idem fructus in magna parte signorum, et in parva. Denique non caret mysterio, quod et manna, et aqua de petra, quibus utraque species Sacramenti figuratur, contemptum , dubitationes, et contradictiones passa sint, et propterea multi inde perierint, unde refici debuissent. De manna Psal. lxxvii. Numquid panem poterit dare , aut parare mensam populo suo ? Et Numer xx. legimus aquam illam, aquam contradictionis appellatam. Et Numer. xxi. Anima nostra nauseat super cibo isto levissimo (2). Ibidem describitur strages occisorum propter hujusmodi murmurationes. Porro dubitationes, murmurationes, et contradictiones circa Eucharistiam hoc potissimum tempore notissima* sunt. Et certe si (ut Apostolus ait, I Corinth. xt.) multi dormiebant, id est, moriebantur corporaliter olim, quia indigne sumebant Eucharistiam, multo plures credendum est mori in aeternum, propter contemptum, et blasphemias in tam admirabile Sacramentum.
Jam vero, quod manna res fuerit multo praestantior, quam Eucharistia, si ea non vere continet corpus Domini, facile probari potest. Nam si consideremus manna, et panem Eucharistiae, ut dona quaedam, abstrahendo a significatione ; manna fiebat manibus Angelorum, unde dicitur panis Angelorum, Psal, lxxvii. et Sapient, xvi. Panis Eucharistiae fit manu pistorum. Manna pluebat e
coelo; panis iste prodit e furno. Manna habuit omnem saporem, imo summo miraculo, cuique sapiebat, quod is desiderabat. Sapient. 16, panis, nihil nisi panem sapit. Quid igitur est, quod Christus Joan. vi. ait : Non Moyses dedit vobis panem de coelo , sed Pater meus dat vobis panem de coelo verum (3); et alia quae ibidem subjungit, longe anteponens Eucharistiam suam mannae Judaeorum ? Si vero considerentur ut symbola externa, melius Christum significat manna, quam panis, et quia illud erat e coelo, et quia habuit omnem saporem, et quia aequa mensura sumebatur ab omnibus, licet diversa esse videretur.
CAPUT IV.
Refellitur solutio adversariorum ad argumentum nostrum.
Ad hoc argumentum respondet Petrus martyr in sua defensione de Eucharistia part. 3. pagina 692. ac duo docet. Primo jacit fundamentum quoddam, videlicet in Sacramentis veteribus fuisse symbolum externum, et rem ipsam, sicut in nostris ; et licet symbola nostra, et illorum sint diversa, tamen rem esse eamdem. Et probat ex Apostolo 1. Corinth. xi. qui dicit, Hebraeos eamdem nobiscum escam manducasse ; et ne quidquam de re dubitemus, eam ait disertis verbis fuisse Christum.
At in hac probatione bis peccat Martyr. Primo, quickPaulus nusquam dicit Hebraios eamdem nobiscum escam manducasse. Illa enim particula ( nobiscum ) quam saipe inculcat Martyr, et in qua totum praisidium ponit, non habetur in Apostolo, et nos supra in disputatione de Sacramentis in genere demonstravimus, Apostoli sensum esse, quod Hebraii eamdem escam inter se comederint, non autem nobiscum. Secundo, quia Paulus nusquam dicit, escam, vel potum illum Hebraeorum, seu rem Sacramentorum illorum fuisse Christum, quod tamen disertis verbis eum dicere, Martyr solita confidentia scripsit. Verba enim Apostoli haec sunt : Bibebant autem de spirituali, consequente eos petra; petra autem erat Christus (4). Ubi Apostolus non dicit Christum fuisse aquam, quam
(1) Joan. VI, 49. - (2) Psal. LXXVII, 20 ; Num. XXI, 5. — (3) Joan. VI. 32. — (4) I Cor. X. 4.
CAPUT IV.
illi bibebant, sed petram, unde illa aqua fluebat; et petram non illam materialem, ex qua visibiliter, et quodammodo materialiter aqua fluebat, sed petram invisibilem, qua) Hebraeos ubique comitabatur, id est, divinam Christi providentiam, et virtutem, quae erat causa efficiens illius aqua), et omnium bonorum. Sed de hac re satis multa loco citato disputavimus.
Unicus restat scrupulus, quia apud Paulum (ut Martyr ibidem annotavit) idem est edere, et bibere aliquid, et de aliquo : Nam i. Corinth. xi. dicit : Bibere calicem, et, bibere (le calice; et similiter, edere panem , et de pane (1). At id verum est, cum agitur de re comestibili, vel potabili, ut in exemplis positis. Quia vero non recte dicimur bibere petram ; ideo cum legimus, bibere de petra, non potest exponi, quasi idem sit, quod bibere petram, sed ( ut nos diximus) quod bibere aquam ex petra manantem. Quare quantumlibet se vertat in omnem partem Martyr, non efficiet, ut Paulus dicat Hebra?os bibisse Christum.
Secundo igitur Petrus Martyr jacto illo putrido fundamento , addit : Sacramenta nostra, quantum ad symbola externa, pra)stare antiquis Sacramentis, quia sunt magi? firma, nec amplius mutanda, usque ad finem saiculi ; et quia ostendunt rem factam, non, ut illa, futuram ; et quia sunt simpliciora, et pertinent ad populum numerosiorem, et quia sunt clariora, non propter externam repra)sentationem, sed ex claritate verborum, qua) ibi proferuntur ; unde etiam sequitur, quod majorem fidem excitant, et sic uberiorem fructum afferunt. Ac per istas pra)rogativas satisfieri putat argumento Catholicorum.
Sed minime satisfit. Nam quod attinet ad Sacramenta, ut signa, extrinseca) sunt illa) pramogativa), quod nostra sint durabiliora, et quod significent rem prseteritam, et quod ad plurcs pertineant ; id enim totum pendet ex voluntate instituentis ; et idcirco, aut nullam, aut fere nullam dignitatem addunt signis, ut signa sunt. Exempli gratia, immolatio agni ex se non minus durabilis esse posset, et ad multos pertinere, et rem pra)teritam significare, quam fractio panis : quare per accidens est, quod Hebraei adhiberent immolationem agni ad rem futuram significandam, nos fractionem panis ad rem prseteritam, ut notum est. Et idem de coeteris dici potest. Adde, cum Dominus Eucharistiam
instituit, mors ipsius, qua) eo sacramento significatur, futura erat, non praeterita : igitur Eucharistia illa, quam Dominus ipse celebravit, nihil habuit pne coena typica agni paschalis. Quorsum ergo Dominus iteravit camam, et Eucharistiam tunc didit? Comfacienda est in ipsa significatione, si propria, et intrinseca dignitas signorum qua)ritur : illa enim sunt meliora, quae melius significant. Signa vetera melius significare, quantum ad externam repraesentationem, adversarius non negat, et nos in nostro argumento planissimum fecimus.
Solum ergo restat, quod nostra videantur excellere ratione verborum. Sed hoc adversarios nihil juvat : nam ipsi nolunt verba esse de essentia signorum, ut Catholici dicunt. Tria sunt enim genera verborum in sacramentis. Primo, sunt verba institutionis ; et haec communia sunt sacramentis veteribus, et novis, et non sunt proprie de essentia, cum ad causam efficientem pertineant. Secuudo, sunt verba promissionis ; et hacc etiam sunt communia, et non sunt de essentia: distinguuntur enim per adversarios verba, et sacramenta, sicut diploma, et sigillum ; vel sicut foedus, et signum fo)deris. Unde Calvinus lib. iv. Institut. , cap. 14. §. i. dicit Sacramenta esse appendicem promissionum, et omnes adversarii dicunt sacramenta esse signa confirmantia promissiones. Quamvis igitur verba promissionis sint clariora in novo Testamento, quam in veteri, non tamen sequitur ideo sacramenta etiam esse clariora : potest enim fieri, ut diploma clarius obsignetur sigillo obscuriore, et diploma obscurius sigillo clariore et meliore. Et hoc admittere coguntur adversarii in materia sacramentorum, cum fateantur signa vetera fuisse clariora, quoad externam repraesentationem. Quare si major fides excitetur in perceptione sacramentorum novorum, quam veterum, ut Martyr dicit, id non est ex vi signorum, sed ex vi verborum tantum, qua) distinguuntur a signis essentialiter, ut diximus. Tertio, sunt verba consecratoria ; et illa sunt de essentia apud Catholicos, et ratione eorum sunt Sacramenta nostra signa clariora : sed hoc genus verborum adversarii explodunt, tanquam incantationem, et magiam. Nihil ergo illis remanet, unde probent, signa nostra esse clariora veteribus.
(1) I Cor. XI. ct 28.
LIBER 1.
Sed licet etiam id probare possent, adhuc remanet insolutum argumentum nostrum ex comparatione rerum inter se, omissa significatione ; et haec est comparatio, quae fit in Scripturis, et apud Patres. Non enim Scripturae, et Patres dicunt, nostra Sacramenta excellere veteribus, quia melius significant, sed quia illa erant figurae, et ista res figurata et proinde res ipsae considerandae sunt. Si autem res ipsae considerentur, quis dubitet meliorem esse agnum pane, et manna etiam de coelo, quam panem ex furno ? Et haec est comparatio, quam Christus facit Joan. vi. ubi non meminit significationis, sed dicit, manna non fuisse panem vere de coelo, si cum pane Eucharistiae conferatur. Pari ratione Patres, non dicunt, Eucharistiam esse praestantiorem, quam Manna, quia melius significat, sed quia continet corpus Christi, quod est incomparabiliter nobilius, quam manna : unde nunquam comparant manna cum pane, ut facere debuissent, si de significatione ageretur, sed cum ipso corpore Domini. Loca Patrum multa ad hoc propositum attulit Gardinerus in eo libro, cui respondet Martyr, ut Origenem homil. 7. in Numeros, Cyprianum serm. de caena Domini, Ambrosium de iis, qui init, myster. c. 9. Hieronymum. in i. cap. ad Tit. Chrysostomum hom. 83. in 'Mattii. Cyrillum lib. iv. in Joan. cap. 16. Hesychium lib. vi. inLevit. cap. 22.
Explicationes autem, quas ad ea loca Martyr adhibet, adeo sunt absurdae, ut magis confirment argumentum nostrum. Tres autem sunt ejus solutiones. Prima est ad locum Cypriani ; sic autem loquitur Cyprianus in serm. de Caena Domini : «Ccena disposita inter sacramentales epulas obviaverunt sibi instituta antiqua, et nova, et comsumpto agno, quem antiqua traditio proponebat, inconsumptibilem cibum Magister apponit discipulis. » Hoc loco Cyprianus aperte comparat agnum paschalem non cum pane, qui non minus consumitur in ccena, quam agnus, sed cum corpore Christi ; quod ita sumitur in ccena, ut semper integrum maneat. Respondet Martyr, agnum dici consumptibilem, quia eseremonia illa cessare debebat ; panem Eucharistiae dici inconsumptibilem cibum, quia Sacramentum Eucharistia: usque ad finem saeculi durabit. Quid magis, queeso, hac explicatione extortum ? Nam non loquitur Cyprianus de ceraemonia ipsa in genere, quae tunc abroganda erat, sed de illo agno particulari, quem tunc
Apostoli cum Domino comederant : « Agno, inquit, consumpto, quem antiqua traditio proponebat. » Sicut igitur ille agnus proprie per comestionem consumptus fuerat, ita e contrario si antithesis valet, cibus inconsumptibilis, non est caeremonia novi Sacramenti in genere, sed est res aliqua particularis, quae dum comeditur, non absumitur, quae certe non est panis, sed corpus Christi. Praeterea, etiamsi Sacramentum Eucharistiae durabit usque ad mundi finem, tamen cessabit tandem : quare non recte dici potest inconsumptibilis cibus, nisi ratione rei contentae, quae est absolute inconsumptibiiis ; alioqui posset omnis panis, et quilibet alius cibus dici inconsumptibiiis, quia durabit in specie usque ad mundi finem.
Adhibet deinde aliam solutionem, quae etiam convenit testimonio Ambrosii, ac dicit posse inconsumptibilem cibum vocari ipsum Domini corpus ; sed quia idem corpus, et eodem modo, (id est, per fidem) percipiebant veteres in agno, quod nos in pane juxta adversarios, ideo Martyr dicit, Cyprianum opponere agnum illum irrationalem non pani, ut par erat, sed corpori Domini, quia agnus ille obscurius significabat corpus Domini, quam noster panis, et res tunc futura erat, quae jam facta est. Poterant enim veteres propter illam obscuritatem per quemdam tropum dici non habuisse corpus Christi.
At quis non misereatur hujus hominis in tantis angustiis positi ? Nam et falsum est, ut ostendimus, agno illo obscurius significatum esse Christum, quam pane, cum potius multo clarius illo significaretur ; et falsum est etiam saltem de Eucharistia, quam Dominus ipse discipulis distribuit, quod rem praeteritam significaverit. Significabat Christi mortem, quae futura erat, non praeterita. Et praeterea quis ferat tropum illum, quo dicantur non habuisse Christum veteres, et nos dicamur habere, cum eumdem Christum et eodem modo, id est, persolam fidem habeamus ? Ad hunc enim modum habendi, parum aut nihil interest, utrum Christus venturus fuerit, an venerit, sicut non magis reficit memoria praeteriti cibi, quam e spectatio futuri. Neque refert etiam utrum habeamus per signa clariora, vel obscuriora. Ac, ut similitudine rem illustremus : Si quis dimitteret debitori debitum centum aureorum in gratiam amici, qui donaturus est ei mille aureos post annum, et faceret ei syngrapham
CAPUT y.
Io
donationis, et obsignaret sigillo paulo rudiori ; deinde post duos annos dimitteret alteri debitum, item centum aureorum in gratiam ejusdem amici, qui ei donavit mille aureos ante unum annum, et daret huic etiam syngrapham donationis, et obsignaret pulcherrimo sigillo : qusero, nuru propter sigilli, et temporis diversitatem posset dici priori debitori datam obsignatam syngrapham, posteriori autem vere debitum remissum ? nullus certe sanar mentis homo ita loqueretur, et hoc modo tamen loquitur Martyr.
Alter locus erat Ambrosii, qui ita loquitur de manna, sicut Cyprianus de agno paschali : sic enim ait de his, qui initiantur mysteriis, cap 9 : « Considera nunc, uter preestantior sit, panis Angelorum, an caro Christi, quar utique corpus est vitee. Manna illud de coelo, hoc supra coelum ; illud coeli, hoc Domini caelorum ; illud corruptioni obnoxium, si in alterum diem servaretur, hoc alienum ab omni corruptione. » Ad hunc locum non respondet Martyr, sed remittit nos ad solutionem jam datam ad locum Cypriani ; et nos eum remittamus ad superiorem confutationem.
Ad alia testimonia Hieronymi, Origenis, Chrysostomi, Hesychii (nam a Cyrillo fatetur se dissentire) respondet illos tribuere Hebraeis tantum symbola, nobis autem rem ipsam ; quia non intelligebant multi Hebraeorum, quid symbola significarent, et proinde non habebant nisi externa symbola. At solutio non satisfacit, tum quia Hieronymus, et alii comparant inter se res ipsas, non autem habentes ; tum quia etiam Christiani, qui non intelligunt quid symbola significant, non habent nisi symbola secundum adversarios.
CAPUT V.
Quod Joan. vi. agatur de Eucharistia.
Jam ut ad secundum argumentum ex Scripturis veniamus, probanda est eadem veritas ex promissione Domini, quae habetur apud Joannem cap. vi. Tria autem de hoc argumento tractanda erunt. Primo disputandum est, an Joan. vr. loquatur Dominus de Eucharistia. Secundo, deducendum inde argumentum pro veritate corporis Domini. Tertio, solvenda argumenta adversariorum, qui putant Joan. vi. non agi de Eucharistia.
Quantum ad primum, non est controversia, an in toto capite agatur de Eucharistia : constat enim non ita esse. Nam et de miraculo panum, et de fide, et de Incarnatione agitur in magna parte capitis. Solum igitur quaestio est de illis verbis : Panis quem ego dabo , caro mea est pro mundi vita (1) ; et de sequentibus fere ad finem capitis.
Ac haeretici quidem hujus temporis fere omnes negant haec verba ad Sacramentum Eucharistiae pertinere. Lutherus in libro de Captivitate Babylonica cap. i. dicit cap. vi. Joannis in totum seponendum esse, ut quod nihil ad hanc rem pertineat. Idem habet Zwnglius inlib. deVer a et falsa religione, cap. de Eucharistia , idem OEcolampadius in lib. de Verbis Domini : Hoc est corpus meum. Idem Martin usKemnitius in 2. par. Examinis , pag. G57. ad cap. i. sess.-, xxi Concilii Tridentini. Joannes Calvinus videtur quidem nonnullis in alia esse sententia. Nam lib. iv. Institui, cap. 17. §. I. et 5. et deinceps tratans de hoc Sacramento, citat, cap. vi. Joannis : tamen §. 33. aperte sententiam suam aperit. Nam cum citasset illa verba, Quisquis ederit carnem meam , et liberit sanguinem meum , in me manet , et ego in eo (2), ita subjungit : « Excipiunt, illic non agi de sacramentali esu, quod ego fateor. » Non igitur voluit Calvinus intelligi debere sextum caput Joannis de sacramentali manducatione : citavit tamen verba hujus capitis, cum de Sacramento ageret, quia existimat in hoc capite tractari de spirituali Christi manducatione, cui postea Dominus addidit externa symbola. Id quod clarissime exposuit Petrus Martyr in lib. contra Gardinerum par. i. ad solutionem 32. objecti : « De sexto capite, inquit, Joannis an ad Eucharistiam pertineat nos ita respondemus, sermonem ibi de Sacramento coense non institui. » Et infra : «Quoniam tamen res ipsa, id est, corporis et sanguinis Christi, spiritualis manducatio, et potus ibi luculenter traditur, ad quam postea Evangelistee ad finem historiae suar declarant, Christum adjunxisse symbola externa panis, et vini, idcirco nos caput illud a
(1) Joan. VI, 52. - (2) Joan. VI, 57.
ifi
LIBER I.
Sacramento Eucharistia) non putamus esse alienum. » Atque haec cie haereticorum sententia.
Porro Catholici fere omnes intelligi volunt hujus capitis verba de Sacramento ipso Eucharistiae, sive de sacramcntali manducatione corporis Domini in Eucharistia. Sunt tamen pauci quidam, qui ut facilius responderent Hussitis, vel Lutheranis ex hoc capite probantibus communionem sub utraque specie, docuerunt non agi in hoc capite de sacramentali manducatione et potu, corporis, et sanguinis Domini. In hoc numero sunt Gabriel lect. 84. super canon. Missae. Nicolaus Cusanus epist. 7. ad Bohemos. Thomas Cajctanus in 3. part. quaest. lxxx. art. ult. Ruardus Tappcr in explic. artic. 13. Lovaniensium. Joannes Ilesselius in lib. de Communione sub una specie , et Cornelius Jansenius cap. 59. Concordiae. Multum autem interest inter Catholicos, et haereticos, licet in sententia eadem convenire videantur; quod Catholici id senserunt optima intentione, ut videlicet facilius defenderunt veritatem : haeretici autem, ut camdem facilius oppugnarent. Deinde catholici subjiciunt se, ac sua censurae Conciliorum, ac Pontificum; quod haeretici non faciunt.
Porro cueteri scriptores Catholici, quos in maximo numero citat Nicolaus Sandcrus in libro do Sexto capite Joannis , summo consensu docent in hoc capite agi de manducatione sacramentali : quod sine dubio verissimum est ; et probari potest quatuor argumentis. Primo ex hoc ipso loco Scripturae. Secundo ex testimonio Ecclesiae. Tertio ex Patribus. Quarto ex absurdis, quae sequuntur ex adversariorum sententia.
Quantum ad primum, ex ipso textu sumuntur haec argumenta. Primum, Dominus loquitur de futuro, cum ait : Panis, quem ego dabo, caro mea est. At si panis eo loco significaret Christum ut fide percipitur sine ulla relatione ad species sacramentales, non diceret in futuro. Manducatio enim illa per fidem res est omnium temporum : nam etiam Patres veteris Testamenti ita Christum manducaverant, Et confirmatur ex textu graeco, quem haeretici latino anteponere solent ; sic enim habetur : Panis , quem ego dabo, caro mea est , quam ego dabo pro mundi, vita. Ubi illud secundum, Dabo , non potest exponi, nisi pro re vere et proprie futura ; ergo et primum, Dabo , ita exponi debet. Promisit igitur Dominus carnem suam, non absolute,
sed in Sacramento sumendam, quod promissum implevit in ultima ccena. Confirmatur secundo ex distinctione, quam facit Dominus inter donum Patris, et donum suum. Nam de Patre dicit in praesenti : Pater meus dat vobis panem de caelo verum ; de se autem in futuro : Panis , quem ego dabo , quia nimirum donum Patris jam aderat, id est, Filius ejus incarnatus : donum Filii, id est, caro in Sacramento, futurum erat.
Secundum argumentum sumitur ex collatione horum verborum, cum verbis ccenae : tanta enim est similitudo, ut plane clamare videatur divina Scriptura, ibi reddi, quod hic fuit promissum : Hic enim dicitur : Panis , quem ego dabo, caro mea est, quam dabo pro mundi vita. Ibi autem : Accipite et manducate , hoc est enim corpus meum , quod pro vobis datur in remissionem peccatorum.
Tertium argumentum ex sequentibus verbis : Litigabant ergo Judaei ad invicem , dicentes : Quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum ? et exiliis discipulorum paulo infra : Durus est hic sermo et equis potest eum audire ? Ex his enim colligitur tam Judeeos cceteros, quam discipulos ipsos intellexisse aliquid novum, et mirandum proponi a Christo. Dominus autem non correxit eorum sententiam, sed iterum inculcavit : Nisi manducaveritis carnem Filii hominis etc. Quis credat rem facillimam, qualis est credere in Christum, voluisse Dominum cum tanto offendiculo discipulorum involvere tot obscurissimis metaphoris, cum potuisset uno verbo rem totam declarare ? Et confirmatur, quia solebat Dominus, si quid per parabolas obscure proponeret, postea discipulis explicare, ut patet Matth. xin.de parabolis seminantis, et zizaniorum, et Joan. m. cum dixisset : Oportet vos nasci denuo, et Nicodemus non intellexisset, explicuit paulo postid fieri ex aqua, et Spiritu Sancto, et Joan. x explicuit parabolam de pastore, ovibus, ostio etc. Idem fecit et Joan. xvi de illis verbis : Modicum, et videbitis me, et iterum modicum et non videbitis me. Hic autem non explicuit aliter, sed dixit iis, qui non recesserant : Vultis et, vos abire? quasi diceret, Non habeo aliud quod faciam, insinuavi mysterium, fide hic opus est, qui non vult acquiescere, abeat.
Quartum argumentum, ex illis verbis : Nisi manducaveritis carnem Filii hominis , et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis,' equi manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam externam, etc.; Caro
CAPUT V.
mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus , etc. Ista enim distinctio tam frequens carnis et sanguinis, et cibi ac potus, aperte indicat Christum loqui de communicatione sui sub speciebus panis, et vini : alioqui enim quorsum ista distinctio toties praesertim repetita? Spiritualis enim perceptio Christi per fidem, non eget ista distinctione, cum uno modo fiat : idem enim est manducare, et bibere in sumptione per solam fidem. Adde, quod illa expressio : Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus, significat diversum modum sumendi carnem, et sanguinem Christi, qui plane perit, si tollas species sacramentales.
Quintum est, in illis verbis : Non sicut manducaverunt patres vestri manna, etc. Siquidem comparatio non fit inter manna, et corpus Christi, ut sumitur sola fide, sed ut sumitur in Sacramento, id quod perspicuum est tum est Apostolo I Corinth. 10, ubi comparat transitum maris rubri cum Baptismo, et manna cum Eucharistia, tum etiam quia corpus Domini, ut sumitur sola fide, non defuit veteribus ; immo illud in manna ita sumebant opinione adversariorum, ut nos sumimus in Eucharistia.
Sextum ex miraculo panum. Adjunxit enim Dominus hanc disputationem illi miraculo, quia multiplicatio illa panum fuit insignis figura hujus Sacramenti.
Septimum ex verbis manducandi carnem, ct bibendi sanguinem tam saepe repetitis, et cum juramento : Arnen, arnen, confirmatis. Illa enim verba non possunt figurate accipi, sed proprie ; tum quia semper propria significatio sequenda est, nisi evidenter probetur contrarium ; tum quia valde absurdum esset Dominum non semel, sed saepius juramento confirmasse, oportere manducari ipsius carnem, si hoc non nisi figurate faciendum esset: neque enim juramento confirmare licet, nisi sententias apertissimas, et certissimas, et quae non possint in alium sensum torqueri, ne detur occasio perjuriis. At proprie caro significat carnem, et manducare significat corporalem actionem qua cibus trajicitur ab ore ad stomachum. Id autem non fit quando creditur in Christum, sed tantum quando sumitur in Eucharistia ; loquitur ergo Dominus de sacramento Eucharistia?.
Octavum ex collatione hujus capitis cum iii cap. ejusdem Evangelii. Sicut enim cap. iii, Dominus, ut Baptismum insinuaret, dixit Nicodemo,et aliquoties repetivit: Oportet vos na- Tom. IV.
/
scidenuo, etc. Nisi quis renatus fuerit ex aqua , et Spiritu Sancto : ita hoc loco, ut insinuaret alterum Sacramentum, nimirum Eucharistia?, dixit, et repetivit sa?pius : Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et: Qui manducat meam carnem etc. Et sicut eo loco mirabatur Nicodemus, neque poterat capere, quomodo fieri deberet illa regeneratio : sic etiam hoc loco mirantur discipuli, quomodo possit fieri ista manducatio.
Probatur secundo ex testimonio Ecclesia?. Nam Concilium Alexandrinum, quod approbatum fuit in III Synodo generali, in epist. ad Nestorium exponit illud : Nisi manducaveritis, de Sacramenti hujus perceptione. Idem facit VII Synodus act. 6. in fine tertii tomi. Similiter Concilium Tridentinum sess. 13. cap. 2. exponit de hoc eodem Sacramento illa verba : Qui manducat me, et ipse vivet propter me. Itaque licet ista Concilia non condiderint decretum aliquod de hac re , tamen satis apparet, quid senserint omnes Episcopi trium generalium Conciliorum, et proinde omnis Ecclesia, quam illi repraesentabant. Adde, quod in die festo venerabilis Sacramenti, Evangelica lectio proponitur ab Ecclesia ex cap. vi Joan. Adde ultimo, quod Romanus Catechismus, qui omnibus pastoribus communis esse debet, adducit testimonia ex hoc capite, cum de Sacramento Eucharistia? tractat ; qua? argumenta ex Ecclesia? pra?sentis testimonio, licet ab haereticis contemnantur, tamen Catholicis maxima esse debent.
Probatur tertio ex Patribus. Ac primum, qui commentaria scripserunt in Jo annem, summo consensu haec loca de Sacramento Eucharistia? exponunt, nimirum Chrysostomus, Augustinus, Cyrillus, Theophylactus, Euthymius, Rupertus, S. Thomas, Nicolaus Lyranus, et Dionysius Carthusianus. Praeter hos interpretes, qui ex proposito Evangelium explicant, Origenes homil. 7 in Num. Athanasius homil. in illud: Qui dixerit verbum in Filium hominis, et in synopsi Basilius lib. i. de Baptismo cap. 3. ct in Regulis moralibus , cap. 21. Cyrillus Hierosolymitanus catechesi 4. mystagogica. Theophylus Alexandrinus lib. n. Paschali ; Epiphanius haeres, oo. Theodoretus lib. i y.Hist. cap. 11. Damascenus lib iv. de Fide cap. 14. Ex latinis Cyprianus serm. de Orat. Dominica , et lib. i. contra Judseos cap. 21. et in serm. de Ccena Domini. Hilarius lib vih. de Trinit. Ambrosius lib. vi. de Sacramentis, cap. i. et de iis qui initiantur mysteriis cap. 8. ctlib.iv. de lude cap.
LIBER I.
- Hesychius lib. vi. in Levit, cap. 22. Eusebius hom. 5. de Paschate. Etsi enim llesychius, et Eusebius videntur Graeci homines fuisse, tamen latine scripserunt. Hieronymus in epist. ad Hidibiam , quaest. 2. et in 1. cap. ad Eplics. August. serm.2. de Verbis Apostoli quaest. 57. in Levitic. in Ps. xxxiii. concion. i. de consensu Evangelistarum, lib. m cap. 1. et alibi. Leosermon. 6. de Jejunio 7. mensis. Gassiodorus in Ps. cix. Haymo, Sedulius, et Primasius in cap. x, et xi. ad Connth. Gregorius lib. vii. moral. cap. 4. Isidorus lib. i. de Officiis divinis cap. 18. Bernardus serm. i. m vigilia Nativit. et serm. i. de Paschate.
Ad haec loca respondent Ruardus, et Jansenius, Patres in homiliis ad populum praesertim, accommodasse verba Joan. vi. ad sacramentum Eucharistiae. At major pars auctorum allegatorum, scripsit commentaria, vel disputationes, in quibus litteralis sensus exprimi debet, non sensus mystici, et accommodationes. Et sane si licet hoc dicere de isto capite, cur non licebitidem dicere de cap. iii. Joan. nimirum Patres accommodasse eum locum ad Baptismum? Adde, quod adversarii ne unum quidem proferre possunt, qui docuerit hunc locum Joannis intelligi debere solum de spirituali manducatione, et nullo modo de sacramentali.
Praeter hos Patres notandi sunt alii posteriores doctores, ne quis putet recentiores Catholicos contrarium sensisse, exceptis illis paucissimis, quos supra nominavi. Ita igitur exposuerunt, qui scripserunt olim contra Joannem Scotum, vel Berengarium, ut Paschasius lib. de Sacramentis cap 14. Adelmannus in epist. ad Berengarium , Guitmundus lib. m. Algerus lib. i. cap, 10. 12. et 17. Ita etiam Scholastici qui postea secuti sunt cum magistro lib. iv. dist. 10. Ita quoque Thomas Waldensis contra Wiclefum tom. n. de Sacramentis cap. 92. et 94. et Joanncs Gerson contra Hussitas in lib. de Communione laicorum. Denique nostro tempore contra Lutheranos plurimi, sed praeter alios Nicolaus Sanderus, librum integrum scripsit de hac re.
Probatur quarto haec eadem veritas ex absurdis, quae sequerentur. Primo, sequeretur Joannem nihil plane scripsisse de hoc Sacramento ; nam nusquam attigit hanc materiam nisi hoc loco. At certe valde absurdum est,
Evangelistam primarium, et diligentissimum in summis mysteriis explicandis, nihil de hoc summo Sacramento scriptum reliquisse, praesertim cum tam multa scripserit de Baptismo. Quare Augustinus lib. m. de Consensu Evangelistar. cap. i. monet, Joannem nihil scripsisse de coena Domini in proprio loco, ut coeteri facerunt, quia plurima de ea re ante scripserat. Secundo sequeretur, Christum nunquam explicuisse fructum, aut excellentiam hujus sacramenti, cum id tam ssepe fecerit de Baptismo : nam in ultima coena solum instituit, sed nihil addidit ad ejus explicationem. Et confirmatur, quia (ut Chrysostomus annotavit in comment. cap. xxvi. Matth.) Apostoli sine dubio commoti fuissent, et turbati, cum audiebant : Accipite , et comedite , hoc est enim corpus meum (1), nisi antea instructi fuissent. Tertio, sequeretur nullum exstare praeceptum divinum de hoc sacramento percipiendo. Nam apud alios Evangelistas solum exstat institutio , et quoties Sacramentum sumitur, id fiat in memoriam Dominicae pasc' '•bs. Argumenta in contrarium solventur io ia cap. 7.
CAPUT VI.
Probatur veritas corporis Domini in Eucharistia ex cap. VI. Joannis.
Nunc jacto fundamento solidissimo, possumus inde sumere aeque solidum argumentum ad probandam veram praesentiam corporis Domini in Eucharistia. Dominus enim loquens de pane, quem daturus erat in coena, diserte dixit : Panis , quem ego dabo , caro mea est pro mundi vita (2).
Posset autem dupliciter hoc argumentum refutari. Primo, si quis diceret (quod revera dicunt haeretici) per panem hoc loco intelligi Christum absolute, non autem ut est in Sacramento sub speciebus. Sed haec solutio profligata jam est omnibus airgumentis, quae fecimus capite superiori.
Secundo, si quis admitteret, per panem intelligi Eucharistiam, sed diceret, panem illum Eucharisticum dici carnem Christi, non proprie sed figurate, sive tropus sit in verbo est sive in nomine caro.
Haec autem solutio refutanda est fusius in
(1) Math. XXVI, 26. - (2) Joan. VI, 52.
CAPUT VII.
explicatione verborum illorum : Hoc est corpus meum ; nunc autem refutari potest ex verbis hujus ipsius loci multipliciter, et quidem solidissime. Primo, ex comparatione panum miraculo multiplicatorum, et mannse, quod pluit in deserto. Dominus enim contendit panem hunc suum, quem daturum se pollicebatur, preestantiorem esse utrisque. At certe simplex panis ob solam significationem corporis Christi non praestat panibus illis miraculo creatis, et multo minus ipsi mannae, quod etiam Christum significabat, ut supra ostendimus. Praeterea ilii signum petebant a Christo, objicientes illi manna, quod non sine magno miraculo pluebat patribus in deserto; Christus autem respondet se daturum panem de coelo verum. Nullum autem est miraculum in pane communi significante corpus Christi ; neque etiam in apprehensione, et manducatione Christi per fidem. Denique Dominus aliquid promisit, quod Patres non habuissent : sicut illi habuerunt manna, quod nos non habemus. At carnem Christi per figuram, sed significative etiam patres habuerunt.
Secundo, ex dubitatione Capharnaitarum, qui sine dubio intellexerunt veram carnem a Christo promissam ; et similiter ex offensione discipulorum, qui eodem modo verba Christi intellexerant : quorum opinionem Dominus non correxit ; sed arguit eorum dubitationem. At quis credat, Dominum, qui tantopere sitiebat hominum salutem, passurum fuisse, ut tot discipuli ab ipso discederent, si potuisset uno verbo eos revocare, dicendo se figurate loqui ; et rem facillimam creditu se proposuisse?
Tertio ex illis verbis : Qui manducat meatu carnem , et bibit meum sanguinem. Nam in appprehensione Christi per fidem, non solum non est vera manducatio, sed nulla potest fingi distinctio inter cibum et potum, ut supra diximus ; ergo hic promittitur vera caro, et verius sanguis, qui manducari et bibi possunt.
Quarto, exiliis verbis: Hoc vos scandalizat? Si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius ? Ista enim dupliciter exponi solent, et utraque expositio confirmat nostram sententiam. Una expositio est, quod voluerit Dominus rem unam mirabilem alia mirabiliore, vel teque mirabili confirmare. Sicut enim cum dubitabant Judeci, an Ghri-
(1) Joan. VI, 55. — (2) Joan. VI, 02 et 03.
stus posset remittere peccata, id ipse probavit, sanando paralyticum, Matthan ix, et idem saepe alibi fecit, ut Joan. i. cum Nathanaele, et Joan. m. cum Nicodcmo. Ex qua expositione sequitur veritas nostrae sententia? : si enim Dominus non promisisset veram carnem suam se daturum in Sacramento, non fuisset opus probare potentiam suam exemplo Ascensionis.
Altera expositio est, quam indicare mihi videtur Chrysostomus in commentario, et sane valde litteralis, quod Dominus reprehendat incredulitatem discipulorum, ac doceat, majorem occasionem eos habituros dubitandi in Christi absentia, si in ejus prsesentia dubitant, quasi dicat : Hoc vos scandalizat, quod carnem meam vobis edendam dare velim? quid ergo facietis, quando in coelum ascendero, et tam procul a vobis 'abierit corpus meum ? quomodo tunc poteritis credere idem corpus vobis in Eucharistia praesens exhiberi? Porro haec etiam expositio mirifice confirmat Catholicam veritatem. Nam si Dominus solum promisisset corpus suum fide percipiendum, non fuisset difficilius, sed facilius ita illud sumere i s, qui vidissent ascensionem Christi : ascensio enim conspecta roboravit Apostolos in fide ; non ergo Dominus diceret : Quid ergo si videritis Filium hominis ascendentem ?
CAPUT VII.
Solvuntur objectiones adversariorum.
Ad hoc nostrum secundum argumentum ex cap. vi. Joan. nihil habent, quod objiciant, nisi caput illud ad Sacramentum non pertinere. Solvenda igitur sunt eorum argumenta.
Primum argumentum Lutheri est, quo utitur etiam Kemnitius, et alii. Coena Domini instituta fuit pridie passionis Christi. Sermo autem ille, qui describitur Joan. vi. habitus est integro anno ante Christi passionem ; non igitur in eo de ccena agitur. Confirmat Kemnitius, quia si ideo Papistie reformaro volunt Communionem, quia Joan. vi. dicitur : Qui manducat hunc panem , vivet in aeternum ; oportebit etiam dicere in coena solam aquam
LIBER I.
adhibendum, quia Joau iv. dicitur : Qui biberit ex aqua hae , non sitiet in veternum (1).
Respondeo : Non negamus ctenam Domini i nstitutam fuisse pridie passionis, et non uno anno ante; dicimus tamen uno anno ante proamissam a Christo, et de ejus coeme fu time eximiis fructibus ab eodem disputatum. Id quod in aliis etiam multis rebus Dominus feci f . Nam claves regni cadorum Petro promisit, Mattii, xvi, et explicuit quam vim essent habitura? ; quas tamen non tradidit, nisi post resurrectionem, Joan. xxr. Ad confirmationem respondeo, Catholicos non reformare Communionem traditam, Matth. xxvr eteap. vr Joan., ut Kemnitius mentitur : non enim deformatur Communio, Matth. xxvi, ut reformationc indigeat. Dicimus tamen recte explicari unum locum per alium et quia Joan vi, dicitur: Qui. manducat hunc panem, viret in veternum , recte colligimus, sub una, specie sumptum Sacramentum ita sufficere, ut non necessario requirantur duae ad fructum Communionis percipiendum. Magna est autem dissimilitudo inter aquam, de qua loquitur Dominus. Joan. iv, et panem de quo loquitur idem Domidus Joan. vi. Nam omnes interpretes posteriorem locum exponunt de Eucharistia, ut supra demonstravimus, priorem autem nullus omnino. Deinde Joaunes ipse exposuit per aquam gratiam Spiritus sancti, Joan. yii : IIoc autem dicit, inquit, de Spiritu , quem accepturi erant credentes in eum ; panem autem, Joan. vi, Christus ipse dixit, esse carnem suam, cum ait : Panis quem ego dabo, caro mea est (2).
Secundum argumentum ejusdem Lutheri: Joan. vi, disserit Dominus de illa manducatione coelestis panis, qua? dat vitam. Sed sola manducatio spiritualis per fidem dat vitam ; ergo de illa sola agitur.
Respondeo, falsum assumi ; nam etiam sacramentalis manducatio dat vitam ; sicut in Baptismo non sola interna ablutio, sed etiam externa mundat animas, illa formaliter, ista efficienter, atque instrumentaliter : et sicut scriptum est Actor, xv. Fide purificans corda eorum ; ita scriptum est : Mundans eam lavacro aquxin verbo vita > (3L Ephes. v. Neque obstat, quod manducatio sacramentalis non det vitam sine fide : nam id provenit ex iudispositionc accedentis, non ex ipso Sacramento, quod ex se semper est efficax.
Tertium argumentum ejusdem Lutheri, et Martyris iti defensione contra Gardinerum par. i, ad objectum 13, pag. 91. Dominus, Joan. vi, non solum dicit, manducationem hujus panis dare vitam, sed etiam dicit sine hac manducatione neminem posse vivere : A is i manducaveritis etc. At hoc praeceptum tam arctum non potest intelligi de manducatione sacramentali ; alioqui perirent omnes infantes, qui manducare nihil possunt, sed solum lac sugere : perirent etiam omnes, qui non communicarent, impediti aliqua necessaria causa, etiamsi alioqui baptizati et justificati essent.
Respondeo, communem esse difficultatem, quomodocumque hic locus intelligatur. Nam si velint adversarii intelligi de manducatione spirituali per fidem ; quomodo, quieso, infantes manducabunt, qui nullum habent usum spiritus, nec finem actualem ullam ? Imo facilius esset infantibus instillare aliquid Sacramenti, quam efficere, ut credant. Dico igitur hunc locum ad solos adultos pertinere, qui quidem, aut re ipsa si possunt, aut saltem desiderio, tenentur hoc Sacramentum aliquando percipere. Id ita esse patet, quia hoc Sacramentum non est institutum ad vitam dandam iis qui non habent, sicut Baptismus ; sed ad conservandam iis, qui habent. Et sic intelligitur illud : Xon habebitis vitam in vobis, id est, non poteritis retinere, sed eam amittetis, sicut dicitur 1. Joan. m : Omnis homicida non habet vitam in se manentem (i). Non enim sensus est, non acquirit vitam ; sed non retinet, amittit, moritur : hinc enim non regeneratio, sed manducatio dicitur. Porro ista conservatio non est necessaria, nisi iis, in quibus vita jam acquisita minui, aut perdi potest, quales non sunt infantes. Unde Dominus non ait : Nisi quis manducaverit, sicut dixit de Baptismo : Nisi quis renatus fuerit ; sed, Xisi manducaveritis ; ubi alloquitur circumsUmtes, et eorum similes, qui capaces sunt hujus praecepti. Et praeterea cum loquitur de manducatione panis, id est, cum carnem suam panem vocat, satis aperte indicat, se non loqui de infantibus, qui non vescuntur pane, sed lacte. Denique vel ht.ee verba : Xisi manducaveritis, sonant praeceptum vel medium ad salutem necessarium. Si praeceptum, aut ad infantes non
{ l) Joan. VI, 55: IV,' |3 — (2) Joan. VII, 59 ; VI, 52. - 111, <5.
(3) Act. up. XV, 9 ; Eph. V,2G. - (4) 1 Joan.
CAPUT VII.
2!
pertinet, cum ejus non sint capaces, aut certe excusantur cum non possint illud implere ; id enim est commune omni praecepto. Si medium ad salutem necessarium ; certe solum est medium iis qui vitam amittere possunt, quales non sunt qui usu rationis carent.
Quartum argumentum ejusdem. Augustinus lib. ii Contra Julian. docet, infantes manducare carnem Christi, quatenus fidei com municant ; igitur hic locus de manducatione per fidem intelligitur. Huc addi possunt alia loca Patrum, qua; a Martyre, et ab aliis afferuntur. Nam idem Augustinus tract. 25. in Joan cap. vi, Joan. adeo spiritualiterexponit; ut dicat : «Crede et manducasti» et tract. 26. « Credere in eum, hoc est, manducare panem vivum. » Idem etiam deDoctr. Christiana lib. ni. cap. 16, dicit illa verba : « Nisi manducaveritis carnem filii hominis,» nihil aliud significare, nisi passioni Domini communicandum, et mente suaviter cogitandum, Christi carnem pro nobis fuisse crucifixam. Prreterea Clemens Alexandrinus lib. i. Paedagogi, cap. vi. exponit hoc loco per carnem, et sanguinem Christi, verbum Dei, quo spiritualiter alimur, et inebriamur. Item Basibus epist. 141. exponit per carnem et sanguinem doctrinam Christi, et mysticum ejus adventum. Hieronymus quoque in Psalm. cxlvii. per carnem, et sanguinem Domini Scripturas intelligit. Denique S. Bernardus in 3. versiculum Psalm. xc. Qui habitat, dicit. manducare Christi carnem, esse passioni Domini communicare, ejusque vitam imitari.
Respondeo ad locum Augustini allatum a Luthero, qui habetur lib. i. in Julianum , non lib. ii. ut ipse citat. Ac primo observandum est, Augustinum non raro dicere infantes debere edere corpus Domini, si salvi futuri sint, cceterum non intelligit id fieri debere necessario reipsa. Nam idem Augustinus ibidem, et lib. m. de Peccator, meritis et remiss. cap. iv, et in serm. ad infantes, quem citat Beda in Commentar. I. Cor. x. scribit infantes in ipso Baptismo communicare corpori Christi, et per susceptionem Baptismi implere etiam praeceptum de sumptione Eucharistia;.
Notandum secundo, intantes non solum non obligari ad Communionem reipsa, sed hrec in voto expl icito, cujus non sunt ullo modo capaces, sed tantum in voto implicito,
(I) Osece VI. 6.
quod votum infantes habent dum baptizantur : tunc enim infantes jus accipiunt ad Eucharistiam percipiendam. Et quia omnis qui nascitur, naturaliter appetit cibum ; ideo etiam illi hoc ipso, quod renascuntur in Christo, appetunt cibum renatorum, suo tamen loco, et tempore percipiendum. Itaque infantes non communicant spiritualiter, nec sacramentaliler in re, sed sacramentaliter in voto implicito ; ex quo sequitur, ut non sit omnino idem illis baptizari, et communicare, licet simul fiant, cum unum sequatur ex altero. Itaque S. Augustinus, licet locis no tatis, dicat infantes manducare Domini carnem in Baptismo, tamen alibi aperte distinguit baptizari, et comedere Christi carnem : « Aliud (inquit serm. 11. de Verbis Domini) est nasci de spiritu ; aliud pasci de spiritu ; sicut aliud est nasci de carne, quod fit cum parit mater, et aliud pasci de carne, quod fit cum lactat infantem, » et lib. i. de peccator, meritis , et remiss. cap. 20. aperte demonstrat hoc praiccptum : A’ is i manducar eritiSj distingui a praecepto Baptismi, etiam in infantibus.
Ad argumentum ergo respondemus, Augustinum exponere hunc locum Joan. vi, de manducatione sacramentali, sed eam tamen manducationem tribuere infantibus, non in re, sed in voto implicito, quod per Baptismum habetur, ut diximus.
Ad alia duo loca Augustini ex tract. 25, et 26. in Joan., respondeo, illud : « Ut quid paras dentem, et ventrem ? crede, et manducasti » ; et illud : « Credere in eum ; hoc csl manducare carnem ejus » : dicta esse ab Augustino, nou de Sacramento, sed de fide Incarnationis : nondum enim pervenerat ad locum Evangclii, ubi agitur de Sacramento. Illud autem : « Qui manducat corde, non qui premit dente », dixit Augustinus cum de sacramento loqueretur, non ut excluderet Sacramcntalem esum, sed ut significaret, finem Sacramenti hujus esse, alere animam, non corpus, licet per instrumentum corporis sumatur. Vere enim reficitur hoc cibo, qui manducat corde, non qui premit dente, nimirum solo : non enim excludit corporalem esum, cum ibidem dicat Judam comedisse solo corpore ; sed solum anteponit spiritualem manducationem corporali, quod illa sine ista prosit, ista sine illa non prosit, sed obsit. Similis locus est Osore vi : Misericordiam colo, non sacrificium (1); non enim Dominus respuit
LIBER I.
sacrificia, sed non vult illa, si absque misericordia Sint.
Ad alios Patres respondeo, eos exposuisse mystice, non ad litteram : sed non negasse usquam debere ista verba accipi ad litteram de sacramentali manducatione. Imo contra citavimus nos supra pro nostra sententia, Basilium, Hieronymum, et Bernardum : non enim pugnant sensus litteralis et mysticus.
Ad ultimum Augustini ex. lib. ni de Doctrina Christiana , respondemus, figuram ponere Augustinum in his verbis, ratione modi sumendi carnem Christi, non ratione substantiae ipsius rei. Non enim vult dicere, carnem Christi tropice dictam manducari, id est, panem, quo significatur caro ; nec veram carnem tropice manducari, si essentiam manducationis spectemus, quai solum requirit, ut verus cibus ab ore trajiciatur ad stomachum per instrumenta vitalia ; sed vult dicere tropice manducari, quoad modum ; nam ordinarius, et proprius modus manducandi carnem est, ut ea visibiliter secetur in partes, et particulatim sumatur, et cocta, non cruda etc. Caro autem Christi sumitur integra, et invisibiliter, et sine ulla sui leesione : quare non proprie, sed tantum figurate Christi caro occiditur, et laceratur in hac manducatione ; repraesentamus enim Christi passionem. Augustinum id voluisse, perspicuum est ex duobus. Primo, quia dicit tropice id exponendum, ne scelus aliquod, vel flagitium praecipi videatur. Porro scelus esset, Christi carnem occidere, et secare in partes ; non autem spirituali quodammodo ipsam veram carnem, sine ulla sui laesione in Sacramento ; umere. Secundo, quia ipse idem explicat, quis sit litteralis sensus, qui scelus sonare videatur, videlicet is, in quo verba Christi acceperunt Capharnaitae,qui putarunt Christi carnem laniandam, sicut in macello fleri videmus, et cuique particulam dandam. Yide tract. 27. in Joan. et in Psalm.. xcvm. Cum igitur Augustinus dicit, hoc praecepto : Nisi manducaveritis, mandari, ut communicemus Christi passioni, et e un recolamus, ac mente revolvamus ; id ipsum significat, quod Apostolus ait I. Corint. xi. sumendam Christi carnem in Sacramento in memoriam passionis, et mortis Domini.
Quintum argumentum Zwinglii est, in libro de Vera et falsa religione : Cibus, de quo disseritur in cap. vi Joan. est fides ; nam
cum Dominus dixisset : Operamini non cibum qui perit , sed qui permanet, dixerunt Judaei : Quid faciemus, ut operemur opera Dei? Respondit Dominus : Hoc est opus Dei, ut credatis in eum , quem misit ille (1).
Respondeo : in eo capite multa tractari ; fit enim mentio triplicis panis, et ab uno transitur ad alterum occasione data inter loquendum. Primum narratur de pane illo materiali, quem Dominus multiplicavit. Deinde, quia Judaei eum solum panem quaerebant, monuit eos Dominus, ut alium panem operarentur, id est, parare et habere satagerent. Atque hunc secundum panem dicit seipsum esse, qui de coelo descendit, per Incarnationem . De hoc pane dicit : Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi ; et, Pater meus dat vobis panem de coelo verum. Hunc autem panem, id est, Christum incarnatum fide apprehendere debemus, ut nos reficiat : et hoc est, quod Dominus ait ; Hoc est opus Dei ut credatis in eum, quem misit ille. Ubi cibus, qui parandus est, non est fides, ut Zwinglius dicit, sed Christus ipse ; fides autem est operatio, qua panis iste acquiritur. Denique tertio, inde transitum fecit Dominus ad panem Eucharisticum, cum ait : Panis, quem ego dabo, caro mea est, etc. (1).
Argumentum sextum ejusdem Zwinglii, Christus ait : Qui manducat hunc panem, vivet in aeternum. At id non est verum, nisi de spirituali manducatione : multi enim sacramentaliter manducando, non solum non vivunt, sed manducando moriuntur : Qui enim manducant indigne, judicium sibi manducant. II Corinth. xi (3).
Respondeo : verba Domini intelligi cum conditione, si rite manducetur. Panis enim ille, quod ad se attinet, semper vivificat, et hoc significant verba Domini : potest tamen impediri effectus aliunde, nimirum ex indispositione accedentis. Id quod commune est promissionibus similibus, fere omnibus Luc. xi. Omnis qui petit, accipit, et tamen multi non accipiunt, quia, (ut exposuit Jacobus cap. iv.) non bene petunt. Joel. ii. Quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit. Et tamen dicitur Proverb. i. Tunc invocabunt me. et non exaudiam, eo quod exosam habuerint disciplinam. Mare. ult. Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit. Et. Actor, vm. Simon post fidem, et Baptismum, periit. Denique Apostolus I Corinth. x : Unu spanis,
(I) Joan. VI, 27 ct 29. - (2) Joan. VI, 51, 32, 29 et 52. - (3) Joan. VI, 52 et 55; I Cor. NI, 29.
CAPUT VII.
et unum corpus multi sumus, qui de uno pane participamus (1) omnium consensu de Sacramento loquitur ; et tamen multi de uno pane participant, qui non sunt nobiscum unus panis, et unum corpus, ut omnes haeretici, et schismatici , qui ritum hujus Sacramenti integre celebrant.
Septimum argumentum Petri Martyris in sua defensione contra Gardinerum par. i. objecto 13. Si illa verba : Panis, quem ego dabo, ad symbola ccenm Domini pertinent, cur panem abjiciunt Papistae ? nec enim accidentia sola panis dici possunt.
Respondeo : Panis vocabulum in illis verbis : Panis, quem ego dabo, non significat panem triticeum, neque etiam corpus Christi absolute, et sine respectu ad symbola, ut Martyr existimat, sed significat cibum generatim. Id enim frequens est apud Hebraeos, ut nomine panis intelligatur omnis cibus : unde in isto ipso cap. vi. Joan. manna dicitur panis ; et in Psal. lxxvii. Panem de coelo dedit eis , panem Angelorum manducavit homo (2). Est igitur sensus : Panis, id est, cibus, quem ego dabo, est ipsamet caro, quae crucifigenda, et occidenda est, pro salute humani generis.
Octavum ejusdem Martyris, objecto 32. Dominus Joan. vi. nullam mentionem facit panis materialis, nec calicis, neque gratiarum actionis, neque fractionis, neque distributionis, neque Testamenti, neque memoriae, neque annunciationis mortis Christi : non igitur loquitur de Sacramento coenae, quod sine symbolis illis esse non potest.
Respondeo : argumentum hoc recte probat, non fuisse hoc Sacramentum institutum, Joan. vi. sed non fuisse promissum, non probat : satis enim ad promissionem est, quod expresserit Dominus id, quo'd est praecipuum, id est, carnem suam, et sanguinem. Adde, quod etiam symbola futura insinuavit, cum tam saepe distinxit carnem a sanguine, et illam cibum, hunc potum appellavit : et fortasse ideo carnem suam aliquoties panem appellavit, ut indicaret sub specie panis nobis edendam.
Nonum argumentum est quorumdam Catholicorum. Dominus ait Joan. vi : Ego sum panis vitx ; qui venit ad me non esuriet, et qui credit in me, non sitiet in aeternum ; ergo panis, de quo agitur Joan. vi. credendo manducatur, et bibitur. Expressit enim Dominus credere esse bibere ; et sine dubio idem est venire ad Christum, et credere in Christum. Nam de fide loquitur, cum ait ibidem : Nemo potest ad me venire , nisi Pater traxerit eum (3); ergo illud : Qui venit ad me, non esuriet, significat : Qui venit ad me per fidem, seu, qui fide manducat me, non esuriet.
Respondeo : verba, quse citantur , non pertinent ad Sacramentum proprie, sed ad fidem incarnationis, ut supra diximus ; qua? vero sequuntur postea, ad Sacramentum pertinent.
Decimum argumentum, et fere solum, quo persuasi sunt quidam Catholici, est, quoniam eegre videtur posse defendi usum Ecclesiee de Gommmunione sub una specie, si ad litteram de Sacramento intelligamus illa verba : Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis (4).
Respondeo primo, non oportere ob rei difficultatem deserere cognitam veritatem. Secundo, facile solvi posse hunc nodum, si dicamus (quse est communis solutio) vim praecepti non consistere in modo sumendi, sed in ipsa re, quai sumenda est. Verba quidem praecepti sonant, ut sumam carnem sub specie panis per modum cibi, et sanguinem sub specie yini per modum potus : tamen mens legislatoris, ex qua lex ipsa explicanda est, non erat obligare, nisi ad res ipsas sumendas, id est, veram carnem, et verum sanguinem ; quae res tam sumuntur integre sub una specie, quam sub duabus. Probatur autem eam esse mentem legislatoris, tum quia fructus hujus perceptionis oritur ex ipsis rebus perceptis, non ex modo sumendi; sicut etiam medicina corporalis non prodest, quia sumitur per modum cibi, aut potus, sed quia ipsa vim habet sanandi : tum etiam quia idem Christus explicans quod dixerat, ait ibidem: Qui manducat me, vivet propter me; ubi videmus idem esse manducare carnem, et bibere sanguinem, quod Christum ipsum totum manducare.
(I) Luc.XMO; Joci. 11,32; Prov. 1,28 et 29; Mare. XVI, 16; I Cor. X, 17. — (2) Psal. LXXVIb 24 et 25. — (3) Joan. VI, 35 ct 44. —(4) Joan. VI, 54.
LIBER .
CAPUT VIII.
Referuntur varix expositiones verborum Domini : Hoc est corpus meum.
Sequitur argumentum tertium ex ipsa institutione Sacramenti, quie habetur Matth. xxvi. Marci xiv. Luc. xxii. et i. Cor. xi. de qua institutione, qua; sane prtecipuum fundamentum est totius controversia;, atque adeo totius hujus altissimi mysterii, tria dicemus. Primo, referemus expositiones praecipuas horum verborum : Hoc est corpus meum. Secundo, confirmabimus eam, qua; est vera, et refellemus falsas. Tertio solvemus argumenta adversariorum.
Quantum ad primum expositiones adversariorum plurimae sunt, ita ut fere numerari non possint. Lutherus in libro, quod verba coenae adhuc firmiter stent, scribit decem ferme suo tempore fuisse Sacramentariorum opiniones, ac sectas. Nuper etiam anno 1577, prodiit libellus, in quo ducenta; numerantur haereticorum vel expositiones, vel depravationes horum paucorum verborum : Hoc est corpus meum , tamen praecipuae sunt solum decem ; quarum quatuor fundantur in pronomine Hoc ; duae in verbo Est ; tres in nomine Corpus ; una in pronomine Meum.
Prima igitur est Andreae Carolstadii, qui intelligi voluit adverbium, ex pronomine, id est, Hic, ex hoc, ut sit haec sententia verborum : Hoc est corpus meum ; id est, Hic sedet corpus meum, ac ne dubitaremus de hac expositione, asseruit in libro edito Basileae anno 1524. se ex revelatione Patris coelestis didicisse hanc expositionem. Quare Lutherus librum contra Carolstadium inscripsit, contra coelestes Prophetas.
Secunda est Buceri in retractationibus suis, et tribuitur etiam Joanni a Lasko, qui volunt pronomen Hoc , significare totam actionem coenae, ut sensus sit ; Haec actio corpus Christi repraesentat; sive in hac actione exhibetur corpus Christi.
Tertia est JoannisLangi, in annotat, ad n Apologiam Justini, qui per Hoc , intelligit panem, sed panem exponit metaphorice hoc
modo : Hoc est corpus meum , id est, corpus meum est hoc, nimirum panis, quia nutrit animas, et reficit instar panis.
Quarta est communior apud haereticos, quod per Hoc intelligatur hic panis.
Quinta est Zwinglii, qui in libro de vera et falsa religione, cap. de Eucharistia, scribit, verba ista accipienda esse tropice, sed tropum non esse in pronomine Hoc , sed in verbo Est , quod accipi debet pro Significat. Et sicut Carolstadius, ut fidem faceret, coelestis Patris revelationem, ita hic spiritus cujusdam per quietem apparitionem protulit. Nam in libro, quem edidit anno 25. et Subsidium de Eucharistia inscripsit ; refert se biduo disputasse in senatu Tigurino contra Missam et Eucharistiam, nec tamen fidem facere potuisse (resistente sibi scriba quodam) est accipi pro significat : sed tandem nocte sequenti dormienti sibi adstitisse nescio quem (ater autem , inquit, an albus fuerit nihil memini) qui moneret, ut eum locum Exod. xii. arriperet : Est enim phase , id est , transitus Domini , ubi est , accipitur pro significat. Itaque die sequenti de eo loco verba fecisse ad populum, et quod volebat, obtinuisse. Sequuntur Zwinglii expositionem Bernardinus Ochinus in defensione vera; doctrinae de ccena Domini cont. Westphalum, et alii.
Sexta est Petri Boquini, qui in examine libri Heshusii non procul ab initio, contendit recte dici panem esse corpus Christi, propter idiomatum communicationem, sicut propter eamdem recte dicimus in Christo, Hic homo est Deus : in qua expositione verborum, est, accipiendum est, pro dicitur, hoc modo : Hoc est QOipus meum , id est, hic panis dicitur corpus meum, propter idiomatum communicationem . Ubi notat Boquinus tres uniones, ex quibus resultat idiomatum communicatio. Unam naturalem, qualis est animae, et corporis. Alteram hypostaticam, qualis est Dei, et hominis in Christo. Tertiam sacramentalem, qualis est inter panem et corpus Christi in Sacramento. Simile quid habet Lutherus in lib. de Babylon, captivit. cap. i. ubi dicit, ita verum esse, hic panis est corpus Christi, sicut est verum, hic homo est Deus. Hoc tamen interest inter Lutherum et Boquinum, quod Lutherus ponit veram, et realem conjunctionem panis cum corpore Christi, ex qua vult oriri illam idiomatum communicationem : at Boquinus, qui Sacramentarius est, non ponit unionem, nisi sacramentalem, qua uniuntur res dis-
CAPUT IX.
2o
tantissimae, id est, panis qui est in terra, et eorpus Christi, quod est in coelo.
Septima expositio est Joannis QEcolampadii, qui tropum non agnoscit in pronomine Hoc , neque in verbo est , sed in nomine corpus. Vult enim panem dici corpus per figuram metonymiae, qua nomen rei significatae tribuitur signo, ut sensus sit : Hoc est corpus meum, id est, hic panis est figura corporis mei. Ita habet in libro de genuina expositione horum verborum.
Octava est Joannis Calvini, qui lib. iv. Institut. cap 17. §. 21. admittit, cum QEcolampadio, tropum metonymiae esse in nomine corpus ; sed addit non esse panem Eucharistiae nudam figuram corporis Christi, sed esse figuram, quae rem ipsam exhibeat : ac propterea Christum non dixisse, Hic panis est figura corporis, sed corpus ipsum. In idem recidit, quod habet Petrus Martyr in lib. de utraque natura Christi, ubi per corpus , intelligit Sacramentum corporis. Nam ipse idem in defensione contra Gardinerum in fine tertiae partis dicit, Christum noluisse dicere : Hic panis est figura, vel signum, vel Sacramentum corporis, sed corpus, ut exprimeret signum esse efficax, et cum quo res ipsa exhiberetur, etc.
Nona est quorumdam Calvinistarum, quorum sententia sine nomine citat Cornelius Jansenius, in comment. cap. 59. concord. in illa verba : Nisi manducaveritis. Hi docent* vocabulum corpus , accipi pro corpore mystico, id est, pro Ecclesia, ut sit sensus : Accipite et manducate , Hoc est enim corpus meum , id est, quia vos discipuli estis corpus meum.
Decima est in pronomine meum , quam per jocum excogitavit Lutherus anno 27. in lib. Quod verba Domini firmiter stent. Ut enim irrideat Sacramentarios, dicit se posse afferre pulchriorem expositionem in eorum gratiam, ut hic sit sensus : Hoc est corpus meum , id est, Hic panis est corpus a me factum, et creatum. Quod autem joco Lutherus protulit, serio accepit, ac defendit Joannes Campanus, ut testatur Lutherus in sua brevi confess. edita anno 44.
Cum his omnibus pugnat Ecclesia} Catholicae sententia, quae haec verba simpliciter, et proprie docet esse accipienda, ut sensus sit : Hoc, id est, quod his speciebus continetur, est vere, et proprie corpus ipsum meum verum, et naturale.
CAPUT IX.
Proprie, non figurate explicanda esse illa verita : Hoc est corpus meum.
Nunc, ut veram sententiam comprobemus. Primo in universum demonstrabimus, non esse probabile, Dominum figurate loqui voluisse. Deinde expendemus singula verba institutionis, ac simul refellemus haereticorum opiniones. Primum igitur non esse probabile, Dominum loqui voluisse figurate, probamus argumentis ductis a materia, de qua agitur. Deinde a personis, cum quibus Dominus loquebatur, a loco, et tempore, in quo loquebatur. Tertio ex consensu Patrum. Quarto ex regula interpretandi Scripturas.
Primum igitur argumentum sumitur a materia. Est autem materia de qua hic agitur, pactum, Sacramentum, Testamentum, lex et dogma ; qua} omnia requirunt propriam, non figuratam locutionem. Sacramentum esse, de quo hic agitur, nemo negat. Sacramenta autem solere a Deo institui propriis verbis, ut in eorum usu non erretur, perspicuum est ex institutione Sacramentorum omnium veteris, et novae legis. Certe Genes, xvn. ubi instituitur circumcisio, etExod. xn. ubi instituitur agnus paschalis, et in totoLetivico, ubi tot sacrificia, et expiationes instituuntur, vix unquam occurrit una aliqua vox figurata : ^ic etiam Matth, ult. Marci ultim. et Joan. iii. ubi de Baptismi institutione, vel potius promulgatione, et praecepto agitur, omnia propriis vocibus explicantur. Neque obstat, quod Joan. iii. Dominus utitur voce renascendi, qua} videtur metaphorica : nam ibidem explicatur vox illa per adjuncta : Ex aqua et Spiritu sancto. Et praeterea non pertinet vox illa ad sacramenti essentiam, sed ad effectum significandum. Quis ergo credat Christum in instituendo sacramento primario nostra} religionis, ita figurate, et ambigue loqui voluisse, ut ne ipsi quidem Doctores legis divinae inter se convenire possint, quid sit hoc sacramentum, panisne an corpus Domini.
Deinde Testamentum novum fuisse simul a Domino institutum, patet ex illis verbis : Hic est sanguis meus novi Testamenti. Matth. xxyi. vel ut habet Luc. xxn. Hic est calix
2G
LIBER I.
novum Testamentum in meo sanguine (1). Jam vero nihil solet magis proprie, simpliciter et exquisite explicari, quam Testamentum ; ne videlicet detur occasio litigandi de voluntate testatoris. Ita videmus Exod. xxiv, ubi Testamentum vetus instituitur, omnia propriissimis et apertissimis vocibus, explicari; sic enim refert illam institutionem Apostolus, Hebr. ix. Lecto , inquit, omni mandato legis a Moyse universo populo, accipiens sanguinem vitulorum, et hircorum cum aqua, et lana coccinea, et hyssopo; ipsum quoque librum , et omnem populum aspersit, dicens : Hic est sanguis Testamenti, quem misit ad vos Deus. Sic etiam in testamentis hominum fieri videmus; nam Genes, xlix. Jacob, ubi inter vaticinandum variis figuris usus fuisset, ad ipsum Testamentum veniens, clarissimis verbis utitur : Ego congregor ad populum meum, sepelite me cum patribus meis, in spelunca duplici, quae est in agro E phron Hethcei contra Mambre in terra Chanaan, quam emit Abrciham (2), Ita quoque et rex David in. Regum n. et Tobias cap. iv. etMattathias lib. i. Macchab. cap. ii. testamenta sua verbis simplicissimis composuerunt. Quidni igitur etiam Christus Testamentum suum tanti momenti, quo de aiterna haereditate agitur, verbis propriis, et apertis composuerit? nisi forte deceat, ut Testamentum vetus, quod figura erat, et umbra, propriis, ac perspicuis vocibus proponatur; Testamentum autem novum figuratis , et typicis locutionibus obscuretur ? Confirmatur ex humano more, a quo etiam Apostolus argumentum sumpsit, Galat. m. ubi dicit, testamentum hominis ita esse ratum, ut nemo audeat aliquid addere, vel dCmere. Jam ergo testamenta humana in proprio sensu verborum intelligenda esse, jubent humanae leges, ff. de legat. 3. leg. non aliter, et ideo si testamento relinquatur domus, aut ager, et vellet aliquis cavillari, non esse relictam domum veram, sed depictam, et exponeret, relinquo domum, id est, signum domus; apud nullum judicem obtineret. Quanto igitur minus obtinere debent adversarii, qui Testamentum ipsum Christi contra morem omnium testamentorum detorquere audent ad metonymias?
Porro, pacta, seu foedera sunt etiam, ex eo genere rerum, quse exquisitissimis, et propriis verbis explicantur, ne locus uilus relinquatur cavillis. Testamentum autem Christi
simul Testamentum, et pactum fuit; nam est Testamentum conditionatum. Id quod patet ex veteri Testamento, cui novum respondet, ut res figurata suce figurae. Idcirco enim a Moyse vocatur pactum, Exod. xxiv. et. a Paulo Testamentum, Hebr. ix. quia utrumque simul erat, continebat enim donationem liaereditatis, sed cum eo pacto et conditione, si perseverarent in cultu, et religione unius veri Dei.
Sequitur lex, seu praeceptum. Esse enim in hac institutione praeceptum aliquod divinum, nemo negat; et patet ex illis verbis : Accipite, edite, item, hoc facite. Etsi enim ut supra dixi, non est in his verbis praeceptum, quo obligentur omnes ad Eucharistiam sumendam : tamen praeceptum est saltem, quo jubebantur Apostoli tunc illam accipere,: et etiam praeceptum est, ut quando sumimus, hoc modo, aut illo sumamus. Verba autem legum perspicua, et propria esse debent, ne detur occasio praevaricationi : unde omnia praecepta non solum Decalogi, sed etiam alia, quibus certi ritus instituuntur, in lege veteri propriis verbis explicantur. Dicet aliquis : Verba, in quibus lex posita est, propria sunt, nimirum : Accipite , edite, facite. Respondeo : Non satis est, nisi etiam proprie, et aperte significetur quid sit, quod est accipiendum edendum, faciendum : longe enim aliter accipiendum est frustum panis, aliter Christi corpus.
Denique, dogmata praecipua non nisi propriis verbis tradi solent in divinis litteris. Tropi enim locum habent, vel in prophetiis ad rem obscurandam, vel in laudationibus ad rem ornandam, vel denique in cohortationibus ad rem amplificandam, non autem in dogmatibus, quae praecise credi, aut servari debent. Unum autem ex praecipuis dogmatibus Christianae religionis in illis verbis : IIoc est corpus meum, contineri, nemo hactenus negavit.
Ad hoc argumentum respondet Petrus Martyr in fine tertiae partis defensionis suae contra Gardinerum non deesse in Scriptura sacramenta, dogmata et praecepta tropis explicata. Et quidem exempla praeceptorum ponit illa Matth. vn. Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium. Et Matth. xxvi. Attendite a fermento Pharisceorum. Et Eplies. iv. Nolite contristare Spiritum sanctum. Et Matth. vi. Nolite cogitare
(l)Math. XXVI, 28; Luc. XXII, 22. — (2) Hebr. IX, 19 et 20 ; Gen. XLIX, 29 et 30.
CAPUT IX.
de crastino , sufficit enim diei malitia sua ; et crastinus sollicitus erit sibi ipsi. Exempla dogmatum ponit illud : Deus noster ignis consumens est. Et illud : Nos omnes unus panis sumas; et illa, ubi Christus dicitur lapis, leo, vitis, etc. Denique exempla sacramentorum ponit : Petra erat Christus, et Agnus erat Pesach, et Circumcisio est foedus ; et denique calix est Testamentum novum (1).
Respondeo, nihil adversarium dixisse ad argumentum nostrum depromptum ex vocibus Testamenti, et pacti. Deinde, quod ad praecepta attinet, distinguenda sunt praecepta peculiaria et proprie dicta a cohortationibus, licet etiam ipsae praecepta quaedam continere videantur. Nam praecepta peculiaria, et proprie dicta sunt efferenda propriis vocibus, ne sit locus tergiversationi : at in cohortationibus, quae non continent peculiaria praecepta, sed tantum persuadent facienda, vel non lacienda ea, quae alioqui notissima sunt, aptissime admiscentur tropi; et ejusmodi sunt allata exempla. Nam esse cavendum a falsis Prophetis, omnes norunt, etiamsi non praecipiatur : ideo Dominus, non tam id praecipit, quam hortatur ad id faciendum adhibita similitudine ovium et luporum. Sic etiam cavendum ah hypocrisi, et falsa doctrina, quis nescit? ideo Dominus, ut non tam id praeciperet, quam excitaret ad faciendum, utitur tropo fermenti. Non esse aliquid agendum, quod displiceat Deo, nullus ignorat;' idcirco Apostolus non simpliciter id scripsit, sed ut magis permoveret, uti voluit tropo contristandi Spiritum sanctum. Denique esse vitandas supervacaneas curas , et sollicitudines, omnes norunt, ideo Dominus adhibuit tropos.
Quod attinet ad dogmata, observandum est, non vocari dogmata quaslibet de Deo sententias, sed solum eas, quae habent peculiarem difficultatem, sive ad credendum sive ad operandum, quales sunt articuli fidei, et canones Conciliorum : coctera autem, quae ex illis apertissime consequuntur, non dicuntur dogmata. Yerhi gratia, Deus est unus, Deus est trinus, Deus est infinitus ; Christus est Deus et homo, et similia, dogmata sunt. At Deus est ignis consumens, Christus est vitis, lapis, leo etc. non dicuntur dogmata, sed explicationes proprietatum notissimarum Dei, et Christi.
Rursus tum de praeceptis, tum de dogmatibus. Notandum est, cum dicimus dogmata; et praecepta debere propriis verbis efferri, sic esse intelligendum, ut vel tantum propriis verbis efferantur ; vel si uno in loco tropicis, in alio propriis : nihil enim prohibet quod habetur expresse et proprie in uno loco, alibi obscurius haberi. Quod notavit Augustinus lib. ii. doctr. Ghrist. cap. 6. et 9. «Nihil est, inquit, obscure dictum in Scripturis, quod spectet ad fidem, vel mores, quod non planissime dictum sit in aliis locis. » Ita videmus, quod de fermento Dominus dixerat obscurius, paulo post clare explicuisse. Nam Mattii. 16. addidit se locutum de doctrina, non de fermento panum, et Luc. xii. Attendite, inquit, a fermento Pharisxorum , quod est hypocrisis (2). Sic etiam illud : Christus est lapis angularis ( sine tropo habetur in infinitis locis apud Paulum ; et illud : Unus panis sumus , habetur proprie frequentissime, ubi dicimur unus populus, una Ecclesia, una familia Dei. Sic illud Joan. n. Solvite templum hoc , explicuit Evangelista esse intelligendum de corpore Domini, et illud Joan. vii. Flumina de ventre ejus fluent aquae vivae, explicuit intelligendum de Spiritu sancto, et Joan. ult. illud : Alius cinget te, et ducet quo tu non vis (3), explicuit de morte Petri accipiendum. At hoc dogma et .praeceptum peculiare, et praecipuum de Eucharistia nusquam habetur aliis verbis in Scriptura : nusquam enim legimus panem Eucharistiae significare, aut esse figuram corporis Domini. Quare cogimur proprie accipere id, quod legimus : Hoc est corpus meum.
Jam quod attinet ad Sacramenta, ostendemus paulo post non esse tropum in exemplis allatis. Id solum nunc est obiter adnotandum, in exemplo : Petra erat Christus. i. Corinth. x. tria esse peccata Petri Martyris. rimo enim dicit, petram illam, ex qua fluxit aqua in deserto, Sacramentum fuisse. At id ‘nullo modo verum esse potest, cum fuerit res temporaria, et non caeremonia religionis, qum frequentanda esset in populo Dei. Secundo dicit petram illam, ut etiam manna, conferri cum Baptismo, i. Corinth. x. At Apostolus transitum maris confert cum Baptismo ; manna autem, et aquam de petra cum Eucharistia, ut omnes exponunt: nec tamen ita confert, quasi Sacramenta cum Sacramentis, sed quasi figuras Sacramen-
(2) Luc.XIT, 1. -(3) Joan. 11, 19;
(!) Matth. VII, 15 ; XVI, 6 et 1 1 ; Eph. IV, 30 ; Matth. VI, 34. — VII, 38; XV, 5.
UBER T.
torum cum ipsis Sacramentis. Tertio dicit, exemplum tropi in Sacramentis esse in illis verbis : Petra erat Christus. At Sacramentum erat (per adversarium^ petra illa materialis , Paulus autem non de illa loquitur, sed de alia invisibili, quae revera erat Christus, ut Deus. Sic enim ait : Bibebant de spirituali consequente eos petra ; petra autem erat Christus { 1). Ubi est quidem tropus ineo, quod Christus vocatur petra ; sed hoc nihil ad propositum : non enim Christus erat Sacramentum, sed petra illa visibilis per adversarios. Hic autem non petra visibilis dicitur Christus : sed Christus dicitur petra ; sicut alibi dicitur leo, vel agnus, vel vitis ; unde nullum ducitur exemplum tropi in Sacramentis.
Argumentum secundum sumitur a personis cum quibus Dominus loquebatur, cum diceret : Hoc est corpus meum ; nam loquebatur cum solis Apostolis. Dominus enim, etiamsi Pharisaeis multa obscure dicebat, quia indigni erant cognitione tam sublimium mysteriorum ; tamen Apostolis, qui rudes, ac simplices erant, et instituebantur, ut magistri futuri totius humani generis, omnia vel clarissime proponebat, vel obscurius dicta, continuo exponebat. Praeterea loquebatur eo loco, et tempore, quo minime oportebat obscure loqui, nimirum cum Apostoli essent primi participes tanti Sacramenti futuri. Nam ut cum debita reverentia Sacramentum perciperent, necesse erat, ut plane intelligerent, quid eis daretur. .
Quod autem Dominus in cama non explicuerit tropum, manifeste colligitur ex duobus. Primo ex eo, quod nullum exstat vestigium explicationis, ut in omnibus aliis locis. Verbi gr. Matt. xm. Dominus, parabolice locuturus, ait : Simile est regnum caelorum, et Joan. xm. ubi dixerat : Ego sum citis , et vos palmites, subjungit explicans : Si quis in me non manserit, sicut palmes , e te. (2). At hic nihil tale.
Secundo ex eo, quod omnes scriptores hujus historice iisdem verbis utantur. Solent enim Evangelistae, se invicem supplere, vel explicare, ut quod unus obscurius dixit, alius dicat clarius. Hic autem omnes iisdem verbis utuntur, cum tamen sint scriptores quatuor, Matthaeus, Marcus, Lucas, Paulus, et scripserint diversis in locis, et temporibus ; quod argumentum est, Dominum nihil aliud dixisse.
Tertio, probatur ex consensu interpretum. Nullus enim unquam ita exposuit, ut tropice hunc locum intelligendum esse diceret : cum tamen scripserint in Matthaeum Hilarius, Hieronymus, Chrysostomus, Theophylactus, Beda, Anselmus ; in Lucam Ambrosius, Theophylactus, Beda ; in Paulum innumerabiles. Imo contra multi expresse monent, non esse accipiendum tropice, sed proprie. Vide Chrysostomum, etTheophilactum in hunc locum, Cyrillum Hierosolymitanum catech. 4. mystagog. Ambrosium lib. IV. de Sacramentis, cap 5. Cyrillum Alexandrinum epist. ad Calosiriurn, Eusebium Emissenum homil. 5. de Paschate, Epiphanium in Ancorato , qui omnes docent, hic opus esse fide, ut credatur res, quae absurdissima sensibus esse videtur. At certe, si tropice hic locus intelligendus esset, nulla esset difficultas fidei. Quai enim difficultas, si solum credendum pane significari corpus Christi ?
Ultimo, probatur ex communi regula explicandte Scripturae, quae est ut nunquam dimittamus proprium verborum sensum, nisi cogamur ab aliqua alia Scriptui a, vel ab aliquo articulo fidei, aut certe a communi totius Ecclesiae explicatione : alioqui enim peribit fides, et remanebit sola opinio de rebus divinis, et aperietur porta infinitis erroribus. Id probari potest exemplo adversariorum qui non habent fidem, sed meram opinionem de hoc sacramento: nam eorum sententia non nititur expresso verbo Dei, cum verba expressa non sint, Hoc significat, sed: Hoc est corpus meum. Neque nituntur alio verbo Dei : nusquam enim invenient in Scripturis, Hoc est corpus meum, debere exponi tropice. Etsi enim proferunt quaedam loca, ubi verbum, Est, putant debere exponi per, Significat ; tamen fatentur non ubique, Est, exponi debere per, Significat. Proinde non possunt ex verbo Dei solide concludere, haec verba accipienda esse tropice, nisi proferant locum, ubi expresse dicatur in particulari, haec verba exponenda esse tropice ; qualem locum nusquam invenient.
Nec habent articulum fidei, cui propria acceptio horum verborum expresse repugnet. Solent illi urgere articulum Ascensionis : sed illi non repugnare hanc veritatem, patet ; quia nos utrumque credimus, et Christum vere ascendisse, et esse in ccelo, et simul esse in Eucharistia. Neque probabile est in-
(1) 1 Cor. X. 4. — (?) Math. XIII. 24 et 33; Joan. XXI, 18.
CAPUT X.
ter tot Catholicos, qui sunt, et fuerunt a tot annorum centuriis, non fuisse ullum, qui videret istam repugnantiam : praesertim cum doctores scholastici longe melius norint regulas contradictionum, quam omnes Lutherani, qui contemnunt subtilitatem disputationum. Idem apertissime patet ex eo, quod Dominus cum primum hoc sacramentum praebuit discipulis non in cado erat, sed in terra, nondum enim ascenderat in coelum : tunc igitur non repugnavit haec veritas articulo Ascensionis. Non igitur cogimur accipere haec verba tropice. Denique non magis repugnat haec veritas articulo Ascensionis, quam repugnat veritas Trinitatis, articulo unitatis divinae. Sicut illi colligunt, Christus est in cado ; ergo non in terra ; ita possent colligere, Deus est unus, ergo non trinus : neutrum enim intelligimus, tamen utrumque fatemur, quia utrumque legimus in divinis litteris, nec est evidens repugnantia.
Sed nec saltem possunt proferre communem aliquam expositionem Ecclesiasticam, cum inter se non conveniant. Nituntur igitur solum auctoritate unius, aut alterius Doctoris, et levibus conjecturis, quae certe non fidem divinam, sed opinionem faciunt. Praeterea experimur etiam, quot sectae natae sint his paucis annis, et nascantur in dies propter hanc solam causam, quod relicto sensu proprio Scripturae, tropos temere consedentur.
CAPUT X.
Explicantur verba institutionis , et refelluntur haereticorum depravationes.
Veniamus nunc ad verba institutionis. Ac primum narrant Evangelistae, Dominum accepto pane gratias egisse Deo, et pamem benedixisse. Ubi observandum est, Evangelistas varie usurpasse has voces euXoyetv, id est, benedicere; et Eu/2pic?itv, id est, gratias agere. Nam Marcus, cum de pane loquitur, utitur verbo suXoyvfca; ; cum de calice, suyapi<7r/,ca; ; Lucas et Paulus utuntur inutroqueloco voce iu/api-jT-z-oa;. Matthaeus in laitinis codicibus, et in Graeco Complutensi, et in Syriaco habet : Benedixit, in multis tamen Graecis habet : Gratios agens
Hinc nonnulli Catholicorum contendunt, utrumque verbum in Scriptura idem siguificarc, et ejus significationem esse, Benedicere aliquid, non Gratias agere alicui. Haeretici contra volu d, utrumque verbum poni pro gratias agere, seu Benedicere Deo, ita ut non referatur ad panem benedictio, de qua hic agitur. Optime autem videtur Jansenius in commentario hujus loci in sua Concordia observare, utrumque verbum servare suam significationem, sed in una actione intelligi etiam alteram, quia simul fiunt gratiarum actio, et oratio. Id satis probatur ex eo, quod unus evangelista dicat : Benedixit ; alius : Gratias egit ; hinc enim colligimus utrumque esse factum, sed evangelistas ex uno intelligi voluisse etiam alterum. Idem illustrat Jansenius apposito exemplo : ait enim Apostolus, I Timoth. iv. Nihil* rejiciendum , quod eum gratiarum actione percipitur ; sanctificatur enim per verbum Dei et orationem (1). Ubi per gratiarum actionem intelligit etiam orationem sanctificantem cibos ; clare enim dicit : aytctfc- TKi yap oii Xoyou 0eoo, xai EVTEuijst»?. Oportet igitur, vel euyasip rslv, non significare Gratias agere, sed solum Benedicere, quod est valde durum, vel significare quidem Gratias agere, sed in ea actione intelligi etiam aliam, quai ordinarie conjungi solet, nimirum orationem, seu benedictionem. Quocirca recte Ecclesia in Canone Missae, utrumque exprimit : «Accepit panem, et elevatis oculis ad te Deum Patrem suum omnipotentem, tibi gratias agens, benedixit, fregit etc. »
Quod autem Dominus ipsum panem benedixerit, evidenter probatur contra adversarios. Nam I Corint. x. Paulus ait : Calix, cui benedicimus , nonne communicatio sanguinis Christi est ? ubi in Graico est, 8 suXoyou gev, id est, quem benedicimus ? (2)Neque dubium esso potest, quin Apostolus ritum servaverit, quem antea noverat a Christo ipso fuisse servatum. Item Luc ix. narrans miraculum de panibus, dicit, suXoyTjdsv autooc, id est, Benedixit eos. Denique modus loquendi Evangelistarum, ac praecipue Marci cap. xiv, idem aperte indicat. Nam cum dicit : Accepto pane, benedixit , fregit , deditque discipulis, dubitari non potest, quin sicut fregit, et dedit (3), refertur ad materiam, qme erat in manibus, ita etiam, benedixit , adeamdem referatur. Adde, quod Justinus in 2. Apologia verbum ipsum Eu/apicTEO) retulit aql panem, quem vocavit
(1) ITim. IV, 4. — (2) I Cor. X, 10. - (3) Luc. IX, 10; Mare. XIV, 22.
LIBER I.
xpotpV eu^aptuTTiOeicav, cibum Eucharistizatum (ut sic loquamur) id est, panem sanctificatum, et benedictum. Denique omnes Liturgi te Jacobi, Basilii, Chrysostomi et aliorum habent tum in consecratione panis, tum vini, et gratias agens , et sancti ficavit , seu benedixit ; et Cyprianus lib. n. epist. 3. ad Csecilium, dicit a Domino calicem benedictum, quod tamen expresse nullus Evangelista posuerat.
Hinc igitur argumentum sumitur pro veritate corporis Domini in Sacramento. Nam Dominus non consueverat gratias agere, nisi cum aliquid magnum, et mirabile faci urus esset : solum enim legitur gratias egisse, cum quinque panes multiplicare vellet, Joan. vi. rursus cum septem panes, Matth. xv. et cum Lazarum excitaturus esset ab inferis, Joan. xi. et denique in institutione hujus sacramenti. Pari ratione gon consuevit benedicere res insensibiles, nisi cum in cis aliquid mirabile operaturus esset : tantum enim legitur hoc fecisse, cum benedixit panes multiplicandos, Luc. ix. et Mare. vm. et in Eucharistia ; sicut contra cum maledixit ficui, eam continuo arefecit. Nam benedicere Dei, est benefacere : benedictio enim Dei non est imprecatio (ut nostra) sed effectio, ut patet Genes, i. cum 'benedixit animantibus : tribuit enim eis ea benedictione fcecunditatem. Adde etiam, quod nusquam legitur Christus benedixisse aquam, quam symbolum Baptismi esse volebat, sicut benedixit panem, in quo Eucharistiam instituebat, quia nimirum nulla mutatio fiebat in substantia aquse. Adde ultimo, quod Patres ex hoc loco colligunt argumentum ad probandum idem, quod nos probare contendimus. Ambrosius (ut unum exempli gratia proferamus) libro clc his, qui initiantur mysteriis, cap. 9 : « Quantis, inquit, utimur exemplis, ut probemus hoc non esse, quod natura formavit, sed quod benedictio consecravit ; majoremque esse vim bedictionis, quam naturee ? quia benedictione, et ipsa natura mutatur. » Expendamus nunc singula verba institutionis, et refutemus novem supra citatas opiniones haereticorum.
HOC.
Prima vox est prono men Hoc, quod quidem quadrupliciter exponitur ab adversariis, Alii volunt significare, Hic , ut Carolstadius, quae fuit prima opinio. Alii, hxc tota actio , quae fuit secunda opinio. Alii volunt esse demonstrativum panis, sed ita ut panis sit
praedicatum, hoc modo : Hoc est corpus meum, id est, corpus meum est hoc, nimirum panis : quam supra diximus esse tertiam opinionem. Alii denique volunt ea particula demonstrari panem, sed ita ut panis sit subjectum hoc modo, IIoc, id est, hic panis : et est communior sententia adversariorum, et minus absurda, quam coeterac.
Sed prima explicatio ridicula est, et ridetur ab ipsis etiam haereticis. Nam frustra Dominus diceret, Hic sedet corpus meum, cum id Apostoli oculis cernerent, neque admonitione egerent. Deinde male cohaerent ista verba cum superioribus. Illud enim : IIoc enim est etc. reddit rationem, cur debeant accipere et edere : quae autem ratio est, Edite, quia hic sedeor.
Secunda explicatio refellitur .aeque facile. Nam (ut omittam, quod est inauditus tropus), Hoc, id est, haec actio, cum Dominus panem ostenderet, cum ait : Hoc est corpus , verba quae dicuntur a Luca, et Paulo in consecratione calicis, convincunt apertissime hunc errorem ; aiunt enim : Hic calix. Certe autem, Hic calix • non potest totam actionem significare : est enim calix res quaedam una, et certa.
Porro quarta explicatio facile etiam refelli potest. Nam, vel illud Hoc , accipitur adjective, vel substantive; si adjective, debet concordare cum substantivo ; quare non potest demonstrare panem, sed corpus. Nam panis est generis masculini tam latine, quam graece ; at in neutro genere habetur touto graece, et latine Hoc, quod convenit cum corpore, quod latine et graece est neutri generis. Similiter in altera specie, vinum graece est generis masculini, et sanguis neutri; Dominus autem non dixit o&tq; hic, sed Toti-ro Latine autem e contrario, vinum est neutri, et sanguis masculini, et tamen omnes legunt: Hic est sanguis, non Hoc, vinum scilicet, est sanguis. Si accipitur substantive, tunc sensus erit : IIoc, id est, haec res est corpus meum. Si autem illud IIoc, sive Haec res, de pane dicatur, absurdissima propositio erit : non enim potest dici, Hoc, de re quae cernitur, et aperte cognoscitur, nisi sit generis neutri res illa. Nemo enim demonstrato fratre suo diceret, Hoc est frater meus ; vel demonstrata imagine Caesaris, diceret, Hoc est Caesar ; ergo nec de pane, quem discipuli videbant, dici recte potuit : Hoc est corpus meum. Ratio est, quia cum semper subjectum debeat esse notius praedicato ; cum sub-
CAPUT X.
jectuin est notum audientibus in 'particulari, non debet efferri per nomen universale, sed tunc solum efferri debet per nomen universale, cum non est notum, nisi in universali. Verbi gratia, vident aliqui longe nescio quid, sccl non discernunt quid sit, arborne, an lapis, an homo, ego autem video esse hominem; quare dicam cceteris, illud est homo ; non autem, ille est homo ; at si videant esse hominem, sed non discernant quis sit, Petrus, an Paulus, an quis alius; non dicam, Illud est Petrus, quia jam sciunt esse hominem, sed dicam, Ille est Petrus. Cum ergo discipuli panem viderent, et panem esse non ignorarent, absurdissima fuisset locutio, si de illo pane Dominus dixisset : Hoc est corpus meum , cum debuisset dicere : Hic panis est corpus meum. Non igitur potest fieri, ut illud Hoc , demonstret panem tamquam subjectum propositionis.
Sed addo argumentum robustissimum ex Scriptura. Nam si Hoc, demonstraret panem ; ita etiam in consecratione vini, Hic , sive Hoc, grsece, demonstraret vinum : quod quidem illi concedunt, sed aperte repugnat Lucas cap. xxii, quid sic ait : touto to -ott(piov ^ XOClV^i GtCC0-/;XY] £V TW OUUttTt [ACU TO UTT£p U|XWV
£x/uvou.£vov, id est, Hic calix novum Testamentum in sanguine meo , qui pro vobis effunditur (1), ubi, qui effunditur, non conjungitur cum illis verbis, In sanguine meo, sed cum illis, Hic calix , ut patet ex grsecis verbis. Dicit ergo Lucas calicem effundi pro nobis : non autem vas aut vinum effusum est pro nobis, sed verus sanguis ; calix igitur non significat calicem vini, sed calicem sanguinis. Ad hoc argumentum non potuit Beza respondere, nisi negando textum Evangelii esse integrum. Nam cum in hunc locum scribit, fatetur ita legi in omnibus libris, etiam vetustissimis ; tamen quia destruit hic locus ejus sententiam ; audet dicere', locum esse corruptum in omnibus codicibus ; aut ex margine irrepsisse in textum. Quod si recipitur nulla causa est, cur non liceat totam Scripturam negare.'
Tertia explicatio, qua habet etiam suos auctores, ut supra ostendimus, refellitur hac ratione. Dominus ex sententia adversariorum non dedit Apostolis corpus suum, sed panem, cum ait : Accipite, et manducate ; ergo debuit explicaro vim, et efficaciam illius panis, non corporis sui'; ergo non debuit dicere : Corpus meum est hoc, nimirum panis, quia reficit instar panis ; sed dicere debuit : Panis est hoc, id est, corpus meum,, quia reficit significando, vel repraesentando corpus meum. Quemadmodum si quis daret panem edendum, inepte diceret, Sume, comede istum panem : nam castaneae sunt panis, id est, reficiunt instar panis : recte autem loqueretur, si castaneas daret, ac diceret : Comede has castaneas ; nam sunt et ipsae quidam panis.
Dicent, Dominum dedisse Apostolis corpus suum spiritualiter manducandum per fidem, ac de illo dicere potuisse : Corpus meum est hoc, id est, panis. Contra ; nani disputatio nostra est de verbis Domini. Cum autem Dominus dixit : Accipite et manducate , non obtulit per ea verba corpus suum fidei, sed panem manibus, et ori corporali Apostolorum, ut patet ex illis verbis : Accepit panem, et cum gratias egisset, fregit , dedilque eis dicens etc. Itaque panem obtulit manducandum, sive (ut adversarii volunt) panem verum, et naturalem ; vel, ut volunt Catholici, panem conversum in suam carnem, manentibus tamen accidentibus, et specie exteriore panis. Cum ergo panem dederit; ineptissima est illa ratio, Accipite, edite hunc panem : quia corpus meum nutrit instar panis.
Praterea nititur hac sententia baculo arundineo : probat enim eam Langus, quia sic tradidit praceptor lingua, graca, Valentinus Cratoaldus ; et quia apud Gracos articulus est signum subjecti in propositione; in hac autem sententia touto in~i to cwaa uou, articulus adjungitur corpori, non pronomini. At stultum est in re tanta, dimissis omnibus sanctis Patribus, et tot Conciliis Ecclesia Catholica, audire quid unus ludimagister in suo angulo mussitet. Neque est universalis lex illa grammatica graca de articulo : sapissime enim ponitur articulus in pradicato ad rem demonstrandam, et definiendam, sive energia causa, ut Matth. v. Vos estis sed terree, ugeR Iots to a Xa; ; et ibidem : Vos estis lux mundi, to et cap. xxi. Hic est haeres (2) et alibi. Quid, quod Paulus I. Corinth xxi, non ait touto Icti to Gwua uou, sed ad confundendum hareticum dixit touto gou £<j ti to
(v q
cojga :
Restat igitur, ut vera sit Catholicorum sententia, qui illud, Hoc , demonstrare volunt, non panem, sed rem contentam sub
(I) Luc. XXII, 20. - (2) Math. V, 13-14 ; XXI, 38.
LIBER I.
speciebas panis ; qua) etsi antea lucrat panis, tamen tunc jam erat Christi corpus. Ex quo sequitur, ut etiam ex hac particula probetur veritas corporis Domini in Eucharistia.
EST
Secundo consideranda est particula Lst, circa quam refutandae sunt dua) haereticorum sententiae, Quinta, et Sexta. Igitur eam particulam Zwinglius contendit accipiendam esse, pro Significat, quod etiam Calvinus, et Petrus Martyr, et Beza in lib. de ccena Domini, cap. 3. aliquando dicunt ; licet aptius putent, si tropus ponatur in nomine, Corpus , quam in verbo, Est. .\t vero Catholici proprie accipi volunt, ita ut, Est , nihil significet, nisi Est. Quod autem Calvinus scribit lib. iv. Institutionum, cap. 17. §. 20. Catholicos accipere, Est , pro Transubstantiatur, qui est tropus omnibus gentibus inauditus, mera calumnia est. Catholici enim dicunt quidem colligi ex hac voce transubstantiationem, ut infra contra Lutherum demonstrabimus, sed non dicunt, Est , poni pro transubstantiari ; nec solum hoc non dicunt, sed ne verisimiliter quidem id potest eis affingi, cum ipsi contendantpronomcn, Hoc , non demonstrare panem, qui solus (eorum sententia) mutatur in corpus Christi.
Quod igitur verbum, Est, hoc loco significet, Est, probatur primo, quia hoc verbum non potest ullo modo accipi in alia significatione, quam in sua propria. Nam in primis habet simplicissimam, et communissimam significationem ; ita ut omnia alia verba resolvantur in hoc, et aliquid aliud : sic enim resolvimus, Homo ambulat, id est, est ambulans ; ridet, id est, est ridens, etc. ergo hoc verbum non potest trahi ad significationem alterius verbi ; quia tunc posset, ac deberet resolvi in se, et aliud, quod nullo modo fieri potest, cum sit omnium simplicissimum. Praeterea hoc verbum est copula omnium propositionum , conjungens praedicatum cum subjecto ; ergo est in omni propositione necessarium ; ergo numquara potest dimittere suam significationem, ut induat aliam. Pra)terea tropi non ponuntur in verbis, nisi ratione peculiaris alicujus rei, seu naturae, quae in uno verbo implicatur, et non in altero ; ut verbi gratia, ridere sumitur tropice propter risum, quem significat, et sic de cceteris. At hoc verbum, Est, nihil significat, nisi conjunctionem unius cum altero, aut ipsum esse
commune cum omnibus rebus : unde dicitur substantivum, et alia adjectiva. Quare fieri non potest, ut in eo sit aliquis tropus. Denique nullus unquam rhetor scripsit, tropum fingi posse in verbo, Est. Opinio igitur Zwinglii, et sectatorum ejus, ex mera imperitia nata est ; ac propterea prudentiores Sacramentarii, non in verbo, Est, sed in nomine Coipus , tropum posuerunt.
Dices, in explicatione vocabulorum, Est , accipitur ordinarie pro Significat, ut, Amare est diligere, id est, significat diligere. Respondeo : Id verum est, et tamen non est hic ullus tropus. Nam quia in ejusmodi sententiis praedicatur signum de signo, ideo explicatur, Est, per Significat ; essentia enim signi est significatio. Itaque etiam in his sententiis, Est , significat Esse, sed quia ipsum esse, est significare, in vocibus, ideo, Est , explicatur per Significat ; at in aliis sententiis, ubi quod praedicatur, non est signum formaliter, non potest, Est , explicari per Significat.
Sequitur explicatio Boquini , quae erat sexta opinio. Is, ut diximus, vult illud, Est, significare communicationem idiomatum nascentem ex unione sacramentali panis et corporis Christi : sed toto coelo aberrat, licet multum sibi placeat cum isto suo novo figmento. Nam communicatio idiomatum non oritur ex qualibet unione, sed solum ex hypostatica, ubi est unum suppositum in duabus naturis. Id vero patet exemplo unionis naturalis, quee est inter animam, et corpus in homine. Etsi enim ex hac unione putat Boquinus nasci communicationem idiomatum, quia idem homo dicitur corporalis, et mortalis ratione corporis, et spiritualis, et immortalis ratione anima) : tamen aperte fallitur. Nam in rigore, id est, vere, et proprio homo non dicitur spiritualis, et immortalis, sicut vere etproprie dicitur corporalis etmortalis. Nam post mortem homo non est ampliushomo, proinde non est homo immortalis, sed solus spiritus ejus : ergo multo minus ex unione sacramentali, qua) est minor quam naturalis, orietur communicatio idiomatum.
Secundo, communicatio idiomatum non est inter naturas unitas, sed in solo supposito communi : non enim dicimus, deitas est humanitas, vel contra; sed Verbum dicitur Deus, et homo : et in exemplo hominis dicitur homo secundum Boquinum corporalis , et spiritualis : at non corpus esse spiritus, vel contra spiritus corpus. Ergo non potest dici
CAPUT X.
vi istius communicationis : llic punis est corpus, sed solum : IIoc sacramentum est panis, et corpus. Nam ut ipse Boquinus explicat, sacramentum est id, in quo fit unio sacramentalis, sicut Christus est id, in quo fit unio naturalis.
Tertio, communicatio idiomatum est mutua : at ex unione sacramentali non oritur mutua communicatio. Nam tametsi signum accipit interdum nomen signati, tamen non contra ; imago Caesaris dicitur Caesar, sed Caesar non dicitur imago ; hedera est signum vini, et posset aliquo modo dici vinum, nimirum repraesentati ve : at vinum nullo modo dicitur hedera : ita igitur licet panis posset dici sacramentaliter corpus, quia illud significat, tamen Christus non potest dici sacramentaliter panis. Non ergo exponi possunt verba Domini sacramentalia, per communicationem idiomatum.
Quarto, communicatio idiomatum non solum communicat nomina naturarum, sed etiam proprietatum ipsarum. De Christo enim dicimus : Hic homo est aeternus, omnipotens, ctc., et hic Deus esuriit, sitiit, mortuus est, etc., at non licet tribuere pani, corporis Domini proprietates, neque e contrario proprietates panis corpori ; nemo enim ferret, si quis dicere vellet : Panis est animatus, unitus divinitati, etc., et multo minus, si quis diceret : Corpus Domini est rotundum, triticeum, expers vitae, et sensus. Quare ineptum est Boquini figmentum.
CORPUS.
Sequitur alia particula, nimirum, Corpus , quam tribus modis adversarii exponunt. Alii enim significari volunt ea voce corpus Christi mysticum ; alii signum corporis Christi ; alii signum quidem, sed efficax, quae sunt tres opiniones ex illis, quas supra recitavimus ; nimirum, septima, octava et nona.
Sed prima expositio ineptissima est, nec ullo nititur fundamento, et aperte repugnat sequentibus verbis : Quod pro vobis datur ; nec enim corpus mysticum datum est pro nobis, sed corpus verum. Magis autem repugnat verbis, quae dicuntur in consecratione calicis : non enim Ecclesia, seu corpus mysticum Christi, dici potest calix sanguinis, vel Testamenti, nec pro nobis effunditur in remissionem peccatorum.
Secunda autem expositio refellitur his argumentis. Primo, quia nusquam in Scriptura, accipitur corpus Christi, nisi vel pro corpore vero, et naturali ipsius, vel pro corpore mystico : pro signo, vel figura corporis nusquam ; ergo expositio illa est plane temeraria, et sine exemplo ullo Scripturae introducta. Et confirmatur, quia Scriptura cum accipit improprie corpus Christi, id est, pro Ecclesia, continuo id ipsum explicat : ut Coloss. i : Adimpleo, quse desunt passionibus Christi pro corpore ejus, quod est Ecclesia (i). At hoc loco nullus E vangelista, neque Paulus, explicuit corpus accipi improprie : relinquitur igitur, ut proprie accipi debeat.
Secundo idem probatur ex dictis de pronomine, Hoc . Nam si pronomen, Hoc , non demonstrat panem, ut clarissime antea ostendimus, certe ruit fundamentum adversariorum : nec enim habent, clc quo praedicent, signum corporis , nisi velint ipsum verum et naturale corpus esse signum sui ipsius.
Tertio probatur ex sequentibus verbis : Quod pro vobis datur. Est autem observandum, paulo aliter legi in graecis et latinis codicibus. Matth. xxvr. et Mare. xiv. et Luo. xxii, gracce habetur, de sanguine Exyuvogevov id est, effunditur, latino effundetur, Luc. xxii. de pane dicitur cUduavov, et latino datur ; I Cor. n. xXwgevov, id est, frangitur, latinc tradetur.
Quae verba dupliciter exponi possunt. Uno modo, ut haec omnia dicantur de corpore, et sanguine, ut est in Eucharistia, non autem ut fuit postea in cruce, ut sensus sit : Hoc est corpus meum , quod pro vobis clatur , id est, offertur, et donatur Deo Patri in sacrificium. Neque obstat vocabulum frangitur : nam juxta morem Scripturae frangere, est dare; Isaiae lviii : Frange esurienti panem tuum (2). Unde Lucas posuit, quod datur , pro eo, quod habet Paulus, frangitur. Verborum autem calicis hunc esse volunt sensum : Hic est sanguis meus, qui pro vobis effunditur, id est, qui libatur, et offertur Deo in sacrificium pro salute vestra. Porro haec x plicatio si recipiatur, plane evertit haereticorum sententiam de corpore Domini tropice intelligendo. Neque enim corpus tropice acceptum, id est, panis, datus est pro nobis, sed datus est nobis ; neque vinum sanguinem significans effusus est in institutione coenae, sed infusus potius; neque id pro nobis, sed nobis; neque in remissionem peccatorum, quod pro-
(1) Coloss. I, 24. — (2) Isai. LVIII, 7. Tome IV.
LIBER I.
prie convenire vero sanguini omnes fatentur.
Altera tamen expositio, quae refert haec omnia ad passionem, et crucem Domini, et quam recipit Petrus Martyr in commentar, cap. xi. primae ad Corinth. et Calvinus atque alii in cap. xxvn. Matth., est etiam vera, et non pugnat cum superiore, ut in i. lib. de Sacrificio , cap. x. demonstramus. Quod autem haec etiam expositio, quam adversarii recipiunt, ostendat corpus proprie, non tropice accipiendum, probatur hoc modo. Ista additio : Quod pro vobis datur , non videtur apposita alia de causa, quam ut distingueretur corpus Christi, quod dabatur discipulis, ab alio, quod eis non dabatur. Sicut enim addidit : Meum, ut distingueret corpus suum a corporibus non suis, ita adjecit quod pro vobis tradetur, ad distinguendum corpus verum, et naturale suum ab alio corpore suo, sed non naturali, quale est, corpus mysticum Ecclesiae. Quod etiam satis aperte indicat articulus appositus nomini grsece touto' Isti to ctop.cc, etc. Nam ut Cyrillus docet lib. i. in Joan. cap iv. articulus facit, ut nomen accipiatur in una certa, determinata, et propria significatione. Itaque sicut cum dicimus : Hic est ille Petrus, qui accepit claves regni, distinguimus eum ab aliis ejusdem npminis, ita cum Dominus ait : Hoc est illud corpus (hanc enim vim habet articulus) quod pro vobis tradetur, intelligimus Dominum distinguere corpus suum verum ab omni alio, et determinate loqui de illo solo. Jam igitur si Dominus Apostolis tradidit verum corpus proprie dictum, optime se habet illa additio : dedit enim eis comedendum corpus suum naturale, non mysticum; si autem (ut adversarii volunt) dedit eis panem, qui esset signum corporis, falsa est additio. Panis enim, ut symbolum corporis Dominici, utrumque corpus significat, et mysticum, et naturale : quocirca male addita fuisset illa distinctio. Quod enim panis Eucharistiae utrumque corpus Christi significare debeat, et verum, et mysticum, dubitari non potest : inde enim I Corinth. x. dicitur: Unus panis, ct unum corpus multi sumus, qui de uno pane participamus (I); et Augustinus tract. xxvi. in Joan. dicit, ideo in specie panis, et vini consecrari Eucharistiam, ut significetur unitas corporis mystici. Ut enim panis ex multis granis efficitur, et vinum ex multis racemis confluit ; ita Ecclesiae corpus, ex multis fidelibus componitur. Praeterea corpus in crucem traditum, et sanguis in cruce effusus vere sunt corpus, et sanguis Christi proprie, non significative.
Dicent : Panis est signum, seu figura veri corporis, et sanguinis pro nobis traditi, et effusi. Contra ; nam illae voces in recto positae 'oioopsvov, et £5c-/yvo[o.£vov debent conjungi cum substantivo in recto, non in obliquo ; ergo junguntur cum eo, quod dicitur corpus, et sanguis, non cum vocibus in obliquo positis, id est, corporis, et sanguinis. Ergo aut verum corpus et sanguis sunt in Eucharistia, aut corpus, et sanguis significative, id est panis, et vinum, tradita sunt pro nobis ad crucem, et mortem, quo nihil absurdius fingi potest.
Sequitur tertia explicatio, quae, ut diximus, Calvini est, qui existimat panem Eucharistiae non appellari signum corporis, sed ipsum corpus, quia est signum efficacissimum. Quod idem admittit Petrus Martyr in lib. contra Gardinerum in fine tertiae partis : ubi dicit, Christum non dixisse : Hoc significat, vel hoc est ipsum corpus meum, ut distingueret hoc signum ab aliis signis inanibus et sterilibus; dum enim panem istum Eucharistiae ore sumimus, vere simul ipsum Christi corpus spiritu manducamus.
Est autem hic revocandum ad memoriam, quod supra diximus, in i. cap., non existimare Calvinum nobis cum pane dari reipsa ipsum Christi corpus ita ut Christi corpus dici possit esse tunc, et in coelo, etnobiscum, sed solum dari per quamdam communicationem ipsius, etomnium bonorum ejus, quae non requirit localem prsesen fiam, quomodo dantur aliquando regna, et civitates, vel praedia absentibus. Id autem fieri existimat per instrumentum fidei : dum enim credimus in Christum, lit ipse noster cum omnibus bonis suis. Vide quae supra diximus loco citato.
lloec opinio, seu potius figmentum, duplici argumento refutari potest. Primo ex principio quodam ipsius Calvini. Credere in Christum, non est vere manducare Christum ; nec diceretur panis Eucharistiae corpus Christi, si credere esset manducare. At ex sententia Calvini aperte sequitur, nihil esse aliud manducare Christum, nisi credere in ipsum ; ergo ex sententia Calvini non vere manducatur in Eucharistia corpus Christi nec dici potest panis ille corpus Christi. Major propositio est ipsius Calvini lib. iv. Institut. cap.
(1)1 Cor. X, 17.
CAPUT X.
xyii. § 10.« Suat, inquit, qui manducare Christi carnem, et sanguinem ejus bibere, uno verbo definiant, nihil esse aliud, quam in Christum ipsum credere : sed mihi expressius quiddam, ac sublimius videtur voluisse Christus in praeclara illa concione, ubi carnis suae manducationem nobis commendat.» Et infra : « Quemadmodum enim non aspectus, sed esus panis corpori alimentum sufficit, ita vere ac penitus participem Christi animam fieri convenit, ut ipsius virtute in vitam spiritualem vegetetur. » Ubi comparat actum credenti, cum actu videndi cibum, ut significet ita credere non esse manducare, sicut videre cibum non est manducare, qualia etiam repetit, § n.
Probatur nunc minor propositio. Nam manducare est actio quaedam, et actio manducantis, non cibi manducati, ut notissimum est. At in manducatione corporis Domini secundum Calvinistas, nulla est actio hominis manducantis, nisi ipsum credere ; ergo ipsum credere est manducare secundum Calvinum. Probatur minor. Nam illa unio corporis Domini nobiscum, quae sequitur post actum fidei, non est aliqua actio, sed relatio sequens apprehensionem fidei, vel si actio est, non est nostra, sed Christi : ita enim ipsi docent, ex hoc quod quis credit, sequi ut Christus se totum ei donet, et communicet ; vel explicent ipsi, post actum fidei, quam aliam actionem exerceat homo in conjunctione cum Christo facienda. Et confirmatur exemplo corporalis manducationis , in hac enim manducare est apprehendere cibum, et trajicere ab ore ad stomachum non autem unio cibi, et hominis ; ergo eodem modo in spirituali manducatione, manducare erit apprehendere Christum, qui est actus fidei, non autem unio Christi nobiscum, qua) non est actio, sed actionis effectus. Confirmatur etiam ex loco Pauli, quem Calvinus adducit ad illustrandum sententiam suam. Cum Paulus ait, Ephes. m, Christum habitare in nobis per fidem, non intelligimus idem esse credere, et habitare Christum in nobis, sed unum es «Itero sequi ; ita etiam cum dicimus, corpus Domini manducari per fidem. At habitare Christum in homine, non est actio aliqua hominis distincta ab actione fidei : ergo eodem modo unio Christi nobiscum, permanducationem spiritualem Eucharistiae, non est actio distincta ab actione fidei ; igitur manducare nihil est aliud nisi credere.
Secundo omissa ista inepta Calvini metaphysica, probo, non posse panem dici corpus, quia sit signum efficax. Nameamdem efficaciam habent Sacramenta vetera, nova; legis, Baptismus, verbum Dei, et imago depicta, vel sculpta crucifixi. At ineptus esset qui diceret : Imago crucifixi non est nuda imago, sed est vere ipse Christus, qui pro nobis passus est: et eodem modo esset ineptus, qui diceret : Sacrificia, et Sacramenta vetera, vel Baptismus noster, aut verbum Dei, sunt ipse Christus, non ejus tantum symbola ; ergo ineptus est etiam qui dicit : Panis Eucharistia) est ipsum corpus Domini, non nudum symbolum : si vera est tamen Calvini sententia. Probatur major propositio. Nam (ut supra ostendimus in i. cap.) nihil aliud tribuit Calvinus Eucharistia), nisi ut sit symbolum revocans ad memoriam Christi passionem, et ea ratione fidem excitans, ut patet exlib. iv. Inslitut . cap. xvn. §2. et § 5. etjalibi. At hoc idem faciunt Sacramenta vetera;. et Baptismus, et verbum Dei, et Imago crucifixi. Omnia enim ha)c repraesentant Christi mortem, et proinde fidem excitant : imo multo melius mortem Christi repraesentat imago depicta, vel sculpta crucifixi, quam panis fractio. Et idem dici potest de sacrificiis vitulorum, et agnorum apud veteres ; et maxime de verbo Dei expresse proponente Christi mortem.
Ad hoc argumentum ex parte aliqua respondere conatur Petrus Martyr, inlib. contra Gardinerum par. i. objecto 94. Dicit enim Sacramenta vetera non fuisse appellata corpus Christi, sicut appellatur panis Eucharistiae, licet illaffitiam fuerint signa efficacia hujus rei ; quia nondum peracta erat Christi passio ; nunc autem peracta est.
At vanissima est solutio. Nam quando Christus dixit: Hoc est corpus meum , nondum peracta erat passio. Et praeterea, quod signa repraesentent rem praeteritam vel futuram, ad hoc, ut accipere possint nomen rei significatae, est omnino per accidens, et impertinens. Nam si cum Deus revelavit aliquem nasciturum, sicut revelavit de Cyro, Joanne Baptista, et aliis depicta fuisset imago illius, non minus illa imago dici potuisset Cyrus, vel Joannes, quam illae, qua) modo pinguntur.
Deinde esto solutio aliquid valeat quantum ad sacramenta vetera, certe nihil responderi potest ad instantiam de Baptismo, in quo repraesentamus Christi mortem jam praeteritam, teste Paulo Roman. vi. et de
LIBER I.
t
imagine crucifixi, et de verbo Dei, et tamen rideretur qui diceret verbum, aut Baptismum esse ipsum corpus Christi, et imaginem depictam non esse nudum signum, sed ipsum Christum, qui pro nobis mortuus est.
MEUM.
Sequitur ultima particula Meton, ad quam pertinet ultima opinio haereticorum, et ea quidem ineptissima, eorum videlicet, qui dicunt vocari panem corpus Christi, quia ab ipso creatus. Id enim facillime refellitur ex sequentibus verbis : Quod pro vobis datur ; et clarius de sanguine : Qui pro vobis effundetur in remissionem peccatorum. Panis enim, et vinum, quamvis sint res a Christo crea Re, tamen non sunt data), aut effusa) pro nobis in remissionem peccatorum.
'CAPUT XI.
Solvuntur argumenta , quibus probant adversarii verba institutionis figurate accipienda.
Videamus nunc quibus argumentis probent adversarii verba institutionis figurate accipienda. Objiciunt illi primo argumentum, quod olim objiciebat Bercngarius teste Guitmundo lib. 11. Particula (Hoc) est demonstrativa. Dominus autem cum ait : Hoc est corpus meum , panem solum in manibus habuit, quem demonstraret : ex sententia enim Catholicorum, non fuit corpus Domini in Sacramento, cum diceretur (Hoc), sed peracta demum consecratione. Secundo, augetur difficultas ex illis verbis Matth. xxvi : liibite ex hoc omnes (1), illud enim (ex hoc) non potest referri nisi ad vinum. Quare jussit Dominus, ut vinum biberent, proinde vinum, non sanguinem biberunt, nisi figurate : vel si repente mutavit vinum in sanguinem, praestigiis usus videbitur, quippe qui vinum obtulerit, et dum essent bibituri, illude medio sustulerit. Tertio Lucas, et Paulus dixerunt touto ro 7roT/'ptov, hic calix ; ergo pronomen demonstrat calicem, non sanguinem. At eadem ratio est panis, et calicis, ergo illud : Hoc est corpus , significat : Dic panis est corpus. Quarto est argumentum Lutberi cap. i. de Babgl. captiv. Hebraei non habent genus neutrum ; ergo Dominus non dixit : Hoc est corpus meum, sed : Hic est corpus meum : ergo demonstravit panem, non corpus. Quinto est argumentum Calvini, et aliorum. Quod accepit Dominus, ac benedixit, et fregit, id discipulis dedit; nam omnia verba : Accepit, benedixit , fregit , dedit , regunt eumdem accusativum. Sed accepit, et benedixit, ac fregit panem ; ergo, et panem dedit ; ergo illud (Hoc) panem demonstrat.
Ut solvantur objectiones, et tota res aperiatur, notandum est secundum Graecos codices, pronomen tooto, aiccipi posse substantive, et adjective : praeterquam Luc. xxn. et i Cor. vi. ubi dicitur toutotoicotvJoiov, hic calix : tamen in laitinis codicibus, non potest accipi substantive, nisi in illis verbis : Hoc est corpus. Nam in consecratione cadicis omnes habent, Hic est sanguis , aut Hic calix , quae non possunt exponi substantive. Est quidem in quibusdam codicibus Cypriani lib. ii. epist. 3. Hoc est sanguis : sed correctiores Manutii, Morelii, Pamelii habent, Hic est sanguis , ut etiam habetur in omnibus liturgiis laitinis. Quare ut omnia conveniant, praestat exponere ubique illud pronomen adjective, ut hic sit sensus : Hoc est corpus meum , id est, Hoc edulium est corpus meum: Hic est sanguis, id est, Hic potus est sanguis meus: Hic est calix sanguinis mei, id est, Ilie calix est calix sanguinis mei.
Nota secundo Catholicos etsi conveniant in io, tamen non convenire in modo explicandi, quid proprie demonstret illud pronomen, Hoc vel hic. Sunt autem dua) celebriores sententia). Una, quod pronomen Hoc, demonstret corpus, et pronomen, Hic, demonstret sanguinem. Et ad argumentum adversariorum respondent, in hujusmodi propositionibus, qua) significant id, quod tunc fit, cum dicitur, pronomina demonstrativa non demonstrare id quod est, sed id quod er» t : et ponunt exempla, ut si quis dum pingit lineam, aut circulum, dicat, ha)c est linea, hic est circulus ; quomodo etiam exponi debet pronomen in illis verbis Domini Joan xv. Jloc est praeceptum meum. Et rursus : Haec mcindo vobis. Et Luc. xxn. Haec sunt verba, quae locutus sum cui vos : quoniam necesse est impleri omnia etc. (2). Et sic accipiuntur illa exordia Prophetarum : Hxc dicit Dominus.
IIa)C explicatio non videtur plene satisfa
Luc XXIV, 44.
(I) Matth. XXVI, 27. - (2J Joan. XV, 12 et 17 ;
CAPUT XI.
cere, propter duas causas. Primo, quia etsi pronomen demonstrativum demonstret rem luturam, quando nihil est praesens, quod demonstretur, ut in exemplis allatis ; tamen si quis digito aliquid ostendat, dum pronomen effert, valde absurdum videtur dicere pronomine illo non demonstrari rem praesentem. Atqui Dominus accepit panem, et illum porrigens ait : Accipite , edite, hoc est corpus meum : videtur igitur demonstravisse panem. Neque obstat, quod propositio non significat, nisi in fine tolius prolationis. Nam etsi ita est de propositione, quae est oratio quosdam : tamen demonstrativa pronomina mox indicant certum aliquid, etiam antequam sequantur caeteroo voces. Et sane in illis verbis : Bibite ex hoc omnes , valde durum est non demonstrari id, quod erat, sed id tantum, quod futurum erat.
Secundo verba sacramentalia secundum Catholicos, non sunt speculativa, sed practica ; efficiunt enim quod significant : unde etiam a Patribus operatiora dicuntur, ut postea videbimus. At si pronomen demonstrat solum corpus, verba erunt speculativa, non practica. Semper enim verum est demonstrato Christi corpore, dicere : Hoc est corpus Christi, sive id dicatur ante consecrationem, sive postea : sive a laico, sive a sacerdote. At verba sacramentalia, quia operatoria non sunt vera, nisi dicantur ab ;eo, qui est legitimus minister; neque sunt vera antequam sacramentum efficiatur.
Est igitur altera sententia sancti Thomoe 3. parf. quoest. lxxyiii. art. 2. et 5. etincap. xi. prioris ad Corinth. nec non aliorum multorum, qui eum sequuntur, quod pronomen, Hoc, non demonstret praecise panem, nec corpus, sed in communi substantiam, quae est sub illis speciebus : sic tamem ut demonstratio proprie ad species pertineat; non quidem, ut sensus sit : Hoc , id est, hae species sunt coipus meum ; sed in obliquo, hoc modo : Hoc est corpus meum , id est, sub his speciebus est corpus meum. Quomodo etiam exposuit olim Guitmundus lib. ir. qui hunc vult esse sensum eorum verborum : Hoc est corpus meum , id est, hoc hactenus panis, nunc est corpus meum : atque hoc modo omnia optime cohaerent. Nam quia Sacramenta significant quod efficiunt, et non efficitur in hoc Sacramento, ut corpus Christi, sit corpus Christi, id enim semper fuit, neque efficitur, ut panis sit corpus Christi, id enim fieri nequit ; sed efficitur, ut sub speciebus
illis sit corpus Christi, sub quibus antea erat substantia panis ideo illud, Hoc , demonstrat panem, nec corpus Christi, sed contentum sub speciebus.
Hinc argumentum optime solvitur. Nam cum aiunt, Hoc demonstrat panem ; ergo panis est corpus Christi : proprie autem id esse non potest, ergo figurate. Respondeo illud, Hoc , non demonstrate panem praecise, sed contentum sub illis speciebus ; quod quidem licet fuerit panis ante consecrationem, tamen vi illorum verborum incipit esse corpus Domini.
Idem dico ad illud, Bibite ex hoc omnes : illud enim, ex hoc, non significat ex hoc vino sed ex eo quod in calice sub speciebus vini continetur : quod quidem licet vinum fuerit ante consecrationem, tamen finitis verbis consecrationis, non vinum, sed sanguis erat, ut Dominus testatur subjiciens : Hic enim est sanguis meus. Quare non jussit Dominus (sicut adversarii mentiuntur) ut Apostoli in sacra coena vinum biberent ; nec fuerunt ullae praestigiae : id enim fuit vere, quod Dominus dixit, nimirum sanguis ejus. Praestigiatores enim unum pollicentur, et aliud praestant : imo contrarium Dominus fecit ejus, quod praestigiatores faciunt: illi enim dicunt se aliquid dare, et non dant vere, sed apparenter; Dominus autem dedit vere, quod dicebat se dare, licet non appareret ita esse.
Illud quod objiciebatur ex verbis Lucae et Pauli, Hic calix, pro nobis facit. Nam nomine calicis, intclligitur ex communi usu loquendi non ipsum vas sed quod in vase continetur: rectissime igitur exponitur, Hic calix, id est, quod in hoc calice continetur. Neque est eadem ratio panis et calicis ; nam panis non potest significare nisi panem; calix autem significat generatim, quidquid in calice continetur, sive sit vinum, sive sanguis, sive quid aliud.
Ad argumentum Lutheri respondeo primo, sicut Hebraei non habent genus neutrum in pronomine, ita nec habere in nominibus : quocirca etiam corpus hebraice est generis masculini, et demonstrari potuit per pronomen masculinum. Secundo verba Domini hebraica dico rectius exposita a Marco et Luca, et oib eo, qui Matthaeum groecum fecit, qui sine dubio antiquissimus auctor fuit, quam ab ullo alio exponi possint : porro hi auctores cum panem nominassent ap-rov generis masculini, pronomen posuerunt in genere neutro touto.
LIBER i.
Aci ultimum respondeo : Dominum accepisse, ac benedixisse panem; sed dedisse panem non vulgarem, ut acceperat, sed benedictum, et benedictione mutatum. Intercedit enim inter accepit et dedit , verbum, benedixit , quod facit, ne omnia verba regant eumdem accusativum eodem modo se habentem. Neque est hoc inusitatum : nam si quis dicat : Percussit quidam Petrum, occidit, et sepelivit ; non intelliget Petrum fuisse vivum sepultum, tametsi vivus fuerit percussus. Adde quod etiam illi hoc modo coguntur solvere hoc argumentum : nam volunt Dominum accepisse panem vulgarem, et tamen dedisse panem sacramentalem.
Objiciunt contra hanc solutionem Calvinus et Petrus Martyr. Calvinus lib. iv. Institui. cap. 17. § 20. «Nihil absurdius, inquit, quam ad speciem transferrre, quod de pane praedicatur. » Respexit nimirum Calvinus ad verba S. Thomse 3. par. queest. lxxviii. art. 2. ubi dicit pronomen, Hoc, demonstrare species sensibiles panis, quse solae manent in illa mutatione panis in corpus Christi.
Sed S. Thomas explicuit se in art. 5. ad 2. ubi dicit pronomen, Hoc , non demonstrare accidentia, quasi esset sensus, Hoc, id est, haec accidentia sunt corpus Christi (id enim vere absurdissimum esset, ut Calvinus dicit, qui videtur in hoc sensu accepisse verba S. Thomse) sed demonstrare substantiam sub illis accidentibus contentam, quse antea erat panis, et nunc est corpus Christi ; ita ut hic sit sensus : Hoc, id est, substantia sub his accidentibus contenta, est corpus Christi. Et hic sensus non modo non est absurdus, sed est necessarius ; quandoquidem (ut supra ostendimus) illud, Hoc , non potest demonstraro panem, neque etiam corpus Christi praecise ; ut esset aptum exemplum, si Dominus quando mutavit aquam in vinum, ostendisset hydrias aqua}, ac dixisset, Hoc est vinum, et illis verbis mutasset aquam in vinum. Neque enim possemus ita exponere illam sententiam, Hoc est vinum, id est, haec aqua est vinum ; id enim falsum esset ; neque ita, Hoc, id est, hoc vinum, sive haec res demonstrando vinum, est vinum : nam falsa fuisset demonstratio, non enim aderat vinum, cum diceretur, Hoc ; sed hic esset sensus, Hoc est vinum, id est, in hoc vase est vinum.
Petrus Martyr in lib. contra Gardinerum part. i, objecto 13 et 14, ridet hanc solutionem ; et quia dicimus demonstrari substantiam sub speciebus contentam, quse videtur esse quoddam individuum vagum ; ait ipse individuum vagum mente posse concipi, demonstrari autem plane non posse : Dominum autem demonstrasse quod in manibus habebat, id est, rem certam, et determinatam. Et ut se in scholasticis versatum ostenderet; addit Scotum fuisse parentem hujus individui vagi in explicatione horum verborum.
Sed in utroque fallitur. Nam in primis Scotus in 4. dist. 8. qusest. 2. ubi fuse de hac re agit, neque nominat individuum vagum, neque ita exponit hunc locum, ut pronomen, Hoc , demonstret aliquid incertum seu vagum, sed dicit, Hoc significare : Hoc ens ; illud autem, Hoc ens, supponere pro Christi corpore ; proinde esse propositionem illam singularem et determinatam ; quam sententiam supra refutavimus. Porro individui vagi meminit Dominicus a Soto in explicatione sententia) S. Thomse in iv. distinet. 11. qusest. 1, art. 5. Quamvis autem simile sit in individuo vago substantia sub speciebus panis contenta ; et ex se non magis possit supponere pro pane, quam pro corpore' Christi, et pro qualibet alia re, qua) sub iisdem speciebus maneat ; tamen in hac propositione : Hoc est corpus meum, substantia illa determinatur vi verbi, Est , ad supponendum pro corpore Christi ; atque ita propositio est singularis, et determinata.
Ad id vero, quod ille ait, individuum vagum non posse demonstrari ; respondeo formaliter in hac propositione demonstrari species, quae sunt certae, et determinatae, quamvis, ut dixi, in obliquo, non in recto. Quocirca non dicimus, Hoc , id est, ha)c substantia, vel hoc ens cum Scoto, sed, Hoc , id est, substantia sub his speciebus, ut pronomen demonstrativum teneat se ex parte specierum, non ex parte substantia) : interest autem inter illa duo Hoc , id est, haec substantia, et Hoc, id est, substantia sub his speciebus. Quod si dicas, Hoc , id est, haec substantia, necesse est, ut substantia illa tunc sit praesens, quando dicitur, Hoc, ettamen tunc non est praesens substantia corporis Christi, et falsa redditur demonstratio. At si dicas, Hoc, id est, substantia sub his speciebus, non est necesse, ut illa substantia tunc sit praesens, sed Scitis est, si praesentes sint species, quae demonstrantur pronomine, His. Id quod clarius erit, si tacita substantia dicas : Hoc est corpus meum, id est, sub his speciebus est corpus meum : Sed de his satis.
CAPUT XI.
Secundum argumentum sumitur ex particula, Est. Docet Petrus Martyr in lib. contra Gardinerum , parag. 3. G58, cogi papistas ut verbum, Est, accipiant tropice pro Fit, vel transubstantiatur. Nam alioqui esset falsa propositio : Hoc est corpus meum , prius enim debet esse res, quam pronuntietur eam esse ; vera enim est propositio, si res ita se habeat, non contra, ac praesertim secundum Catholicos, qui volunt hsec verba esse causam conversionis panis in corpus Christi : semper enim causa est prior suo effectu. Sed corpus Domini non est in Eucharistia, antequam dicatur, Est, ergo falso dicitur, Est , nisi sumatur pro Fit. Praeterea ista oratio est operatoria ex sententia Papistarum, sicut illa, Fiat lux ; ergo verbum, Est , debet sumi pro Fit.
Respondeo cum S. Thoma, 3. par. qmest. lxxviii. art. 2. et 3. (unde videtur Petrus Martyr accepisse haec argumenta) verba illa consecratoria (ut quamvis aliam sententiam) non habere perfectam significationem, nisi in ultimo instanti, quo profertur ultima vox : pendet enim intellectus, donec ad finem veniatur : in eodem autem ultimo instanti ponitur effectus verborum in esse, id est, conversio panis in corpus Christi. Neque obstat, quod verba non videantur habere ultimum instans positivum, cum finiantur per motum. Nam etsi non datur ultima pars motus, et proinde verborum ; tamen datur ultimum mutatum esse, et proinde ultimum instans terminativum verborum, quomodo in linea non datur ultima pars, datur tamen ultimum punctum. Quare simul tempore sunt completa significatio verborum, et conversio panis in corpus Christi : ordine tamen natura) invicem se praecedunt, et sequuntur lieec duo. Nam verba illa, quatenus causa sunt illius conversionis, praecedunt conversionem : et contra, quatenus veritas propositionis pendet a rei essentia, conversio praecedit significationem.
Ad illam confirmationem respondeo, verba esse operatoria, etiamsi non ponatur, Est, pro Fiat, quia cum Deus, qui mentiri non potest, dicit aliquid esse, necesse est, ut illud sit ; et ideo si antea non fuerit, nccesse est, ut tunc fiat. Cur autem dixerit olim Deus, Fiat lux, et Christus non dixerit, Fiat corpus, sed est corpus ; rationem reddit S.
(1) Luc. XIII, 12 ; Joan. IV, 50 ; V, 8. —
Gen. XLI, 26 et 27.
Thomas, quia verba Dei in principio creationis operabantur solum efficienter, non autem sacramentaliter : verba autem Christi operantur utroque modo ; et ideo debent significare suum effectum in facto esse ; quod fit per verbum substantivum indicativi modi, et temporis praesentis. Sed etiamsi ista causa non esset ; quis posuit Christo legem, ut semper eodem modo loqueretur cum aliquid faciebat ? nonne in Evangelio legimus dictum Lucae xm. Mulier dimissa es ab infirmatote tua ? et Joan. iv. Vade, filius tuus vivit? Et certe non minus his verbis curavit hos aegrotos, quam alium illis verbis : Tolle grabatum tuum , et ambula. Joan. v. (1).
Objiciunt Zwingliani quaedam exempla Scripturae, in quibus, Est, accipi videtur pro significat, ut : Semen est verbum Dei, Petra erat Christus. Sed de his dicemus in sequenti disputatione ; nam communia sunt etiam OEcolampadio, et Calvino, et aliis. Perinde enim est si dicas : Semen est, id est, significat verbum, et, Semen est verbum Dei, id est, est signum verbi Dei : quomodo etiam possunt exponi omnes similes locutiones.
Tertium argumentum, sicut, et quatuor proxime sequentia, ex particula, Corpus, desumitur. Igitur Calvinus et Martyr, etcceteri saepe hoc argumentum repetunt. Illa sententia : IIoc est corpus meum, q st sacramentalis ; ergo sacramentaliter exponenda ; ergo significat, panem esse corpus Christi sacramentaliter ; seu significative. Hoc argumentum, tanti fecit Calvinus, ut in ultima admonitione ad Westphalum de hoc argumento dixerit :
« Ilie merus aheneus esto. »
Respondeo, sacramentalem propositiqnem sumi posse duobus modis. Primo, ut dicatur sacramentalis, quia explicat sacramentum, sive ejus significationem, qualis est Apocal. xyii : Septem capita, septem colles sunt, etc. (2) . Nam ostenderat invisione DeusJoanni mulierem sedentem super bestiam septem capitum, quae significabat Romam, quae sita est in montibus ; ait ergo Angelus : Ego dicam tibi Sacramentum mulieris ; septem capita, septem montes sunt, super quos mulier sedet. Tales sunt etiam illae Matth. xm. Semen est verbum Dei. Et Genes, xu. Septem boves septem anni sunt (3). Atque in hoc genere propositionum accipiuntur semper praedicata tropice, non proprie.
(2) Apoc. XVII, 9. - (3) Apoc. XVII, 7; Luc. VIII, 11 ;
LIO ER I.
Secundo, potest dici sacramentalis propositio, quia per eam sacramentum instituitur, vel declaratur aut conficitur : ut cum de materia Baptismi dicitur Joan. m : Nisi quis renatus fuerit cx aqua et Spiritu sancto; et cum de forma dicitur Matth. ult. : Baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (1) ; aut cum nos baptizantes dicimus :
«■ Ego te baptizo in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. » Et in hoc genere proprie accipiuntur vocabula, qufe designant materiam, et formam sacramenti. Neque enim licet dicere, non oportere assumere aquam proprie dictam in Baptismo, sed aliquid per eam significatum ; aut non esse invocandam propriis verbis Trinitatem, sed aliquem tropum in illis verbis subesse : alioqui nihil certi haberemus de Sacramentis.
Tota igitur quaestio est, utrum illa verba : Hoc est corpus meum , dicantur ad explicandum sacramentum, an ad instituendum, vel conficiendum ; vel potius non est quaestio, sed certum est dici ad instituendum, et conficiendum sacramentum. Nam apud Catholicos hocc verba sunt de essentia sacramenti, et sunt operatoria, ut Ambrosius testatur lib. iv. de Sacramentis , cap. iv. Apud haereticos autem etiamsi haec verba non proprie dicantur forma sacramenti, nec censeantur operatoria ; tamen sunt necessaria ad sacramenti confectionem, quia continent promissionem, sine qua nullum sacramentum constare potest. Et quia sacramentum secundum Calvinum est posterius verbo promissionis, tanquam sigillum ejus, et appendix, ut ipse loquitur lib. iv. Institui, cap. xiv. § 2. inde fit, ut panis non fuerit Sacramentum, nisi post ea verba recitata. Non ergo fuit illa explicatio sacramenti, cum sacramentum nondum esset, sed institutio, et confectio. Deinde, cur omnes haeretici ista verba praemittunt in suae coenae celebratione, nisi quia putant sine his verbis nullum esse Sacramentum ? Denique ubicumque in Scripturis est explicatio mysterii, praecedit ipsum mysterium, et indicat Scriptura esse declarandum per sequentia verba. Id patet in omnibus parabolis, somniis, et visionibus, quae declarantur in Scriptura. Hoc autem loco nullum narratum est mysterium, nec ulla indicatur secutura declaratio ; constat igitur illa verba ad institutionem, et confectionem sacramenti, non ad declarationem significationis ejus pertinere. Ita murus aheneus inventus est luteus.
(I) Joan. III, 5; Math. NXYITT, 19.
Argumentum quartum ejusdem Calvini lib. iv. Institut. cap. xvn. §23. Nisi Apostolis venisset in mentem, Corpus , figurate accipi debere, turbati fuissent de re tam prodigiosa. Atqui tranquille et quiete leguntur participasse sacram illam carnem.
Respondeo: Cur Apostoli mirati, ac turbati non fuerint duplex est causa ; una, quia fuerant jam antea instructi, etprfemoniti, Joan. vi, ut Chrysostomus docet horni! . 83. in Math. Altera, quia idem Christus, qui mysteria tradebat, mentem eorum fide illustrabat, ut simpliciter crederent. Nam multa alia mirabiliora sine turbatione audierant, et crediderant; quale erat in primis hominem illum, quem videbant comedere, bibere, dormire, fatigari, esse verum Deum ; et jam tunc esse in coelo cum loqueretur in terris Joan. m : Nemo ascendit in coelum , nisi qui descendit de Filius hominis, qui est in coelo. Denique cur hodie tot millia simplicium Catholicorum non turbantur, cum primum audiunt in Eucharistia esse totum, et integrum Christum? nisi quia fide illustrante persuasi sunt Christum, qui hoc dixit, Deum esse, qui mentiri non potest.
Quintum argumentum Klehitii in libro de Victoria veritatis par. i. argum. 8. et aliorum. Christus de corpore suo ait : Accipite et manducate. At corpus Christi non potest proprie manducari, cum non possit dentibus teri : ergo vel accipitur corpus figurate, vel, certe ipsum manducare, ut vel sensus sit : Manducate panem, qui signum est corporis mei ; vel, manducate corde, non corpore ; fide, non ore, ipsum verum corpus meum.
Respondeo, corpus Christi vere ac proprie manducari etiam corpore in Eucharistia. Nam ad rationem manducationis non est necessaria attritio, sed satis est sumptio, et transmissio ab ore ad stomachum, per instrumenta humana, et naturalia, id est, linguam, et palatum. Alioqui senes, et pueri edentuli nihil unquam comederent ; et nos, cum doglutimus integros aliquos cibos, vel ipsas hostias non consecratas, non diceremur comedere. Addo pneterea, si de ratione manducationis esset attritio dentibus facta, corpus Christi proprie manducari in Eucharistia, non tropice. Non enim dicimus, corpus Christi absolute manducari, sed manducari sub specie panis ; quse sententia significat ipsas species manducari visibiliter, ac sensibiliter, ac proinde ipsas dentibus atteri : sed
I
CAPUT XI.
sub illis invisibiliter sumi etiam, et transmitti ad stomachum corpus Christi. Nam etiam panis ipse verus non atteritur dentibus, nisi ratione accidentium suorum : substantia enim cujuslibct rei non est per se divisibilis. Hoc tamen interest inter substantiam panis, et corpus Christi sub specicbus panis : quod illa extenditur ad extentionem quantitatis, qua vere informatur, sed est totum sub qualibet particula. Ideo panis absolute manducatur, corpus Christi non absolute, sed sub specie panis.
Sextum argumentum sumunt ex variis locis Scripturae, ubi vel, Est, accipitur pro Significat, vel certe praedicatum accipitur figurate. Calvinus lib. iv. Institut. cap. xvii. § 21 ct§ 22. exempla profert Genes, xvii : Circumcisio est foedus ; Exod. xii : Angelus dicitur Deus. Agnus est Chase, id est transitus ; Levit, xvi : Sacrificia sunt expiationes; Psal. lxxxiy : Arca est Deus; Matth. m : Columba dicitur Spiritus sanctus; Joan. vn : Nondum erat Spiritus , ubi, Est, non potest accipi substantive, alioqui non esset aeternus Spiritus sanctus ;
I Corinth. x: Petra erat Christus; et ibidem : Panis est communicatio corpus Christi; I Corinth. xn : Ecclesia est Christus; Tit. m: Baptismus est lavacrum regenerationis (I). Si illud, Est, acciperetur substantive, omnes, qui baptizantur, regenerarentur, multis tamen scimus inutilem esse Baptismum. Alii afferunt alia ut : Septem boves sunt septem anni; Gen. xli : Semen est verbum Dei ; Luc. vm : Ego surnastium, Joan. x. (2) et alia id genus. Confirmant argumentum ; quia luereses ortae sunt ex Scriptura proprie, et liberaliter intellecta, ut Anthromorphitarum, et aliorum. Exempla multa enumerat Calvinus lib. iv. Institut. cap. xvii. § 23. etKlebitius de victoria veritatis par. i. argum. 16.
Respondeo, hoc argumentum multis modis deficere. Nam in primis non potest colligi ex aliquot exemplis, sic ubique accipi verbum, Est, aut praedicatum propositionis ; nos enim proferre possumus multa plura loca in quibus, Est . significat, Est, et praedicatum proprie accipitur.
Refellit hanc solutionem Klebitius in lib. de Victoria veritatis, par. r. argum. 16. Dicit
enim simili modo argumentari adversarios suos, qui indo probant locum Evangelii : lloc est corpus meum , accipiendum sine tropo, quia multa loca in Scripturis accipiuntur sine tropo. At mentitur in caput suum ; nos enim generali regula utimur, ac dicimus ubique servandam esse verborum proprietatem, nisi evidenter doceatur alicubi esse tropum ; ex illa universali regula probamus hunc locum accipiendum sine tropo. Item dico ad confirmationem ; non recte probari ubique cavendum sensum litteralem, quia aliqui indo occasionem errandi sumpserunt. Nam hoc modo probaremus etiam numquam sequendum sensum mysticum, quia inde occasionem errandi sumpserunt Ghiliastse, t) rige ni st te, Donatistar, et alii : imo cavendum esset ab ipsa tota Scriptura, quia errores multi, ac fere omnes ex ipsa male intellecta orti sunt.
Secundo peccat argumentum adversariorum, quia nullum exemplum simile attulerunt. Nam in exemplis allatis, semper praedicatur de disparato disparatum, ut patet ex illis : Boves sunt anni, Semen est verbum, Christus est vitis etc., in his enim cum nullo modo possit fieri, ut illa proprie sint vera, cogimur necessario recurrere ad tropos. At in hac sententia : Hoc est corpus, non praedicatur disparatum de disparato, saltem verbis disertis. Quid enim illud, Hoc, referat, in quaestione est, et non debet assumi tanquam certum, quod referat panem, cum expresse Scriptura id non habeat. Deberent igitur afferre exemplum, ubi de pronomine, Hoc , praedicaretur aliquid tropice.
Klebitius duo exempla ponit. Unum argum. 16. Exod. xxiv. Hoc est Testamentum : ubi, Hoc, sanguinem refert. Alterum in fine libri ex- Confessione Ducis Wirtembergensis, Ezechiel v : Ista est Jerusalem : ubi demonstratur imago Ilierosolymae depicta in latere, ut patet ex cap. iv. At illud, Hoc est Testamentum, non legitur. Exod. xxiv. sed, Hic est sanguis Testamenti ; illud autem : Ista est Hierusalem. non intelligitur de imagine Ilierosolymae, sed de ipsa vera Hierosolyma, ut ex ipso textu, et Hieronymi commentario patet. Nam etiamsi cap. iv. jussus fuerit Ezechie! depingere
(1) Gen. XVII, 13; Exod. XII, 11 et 12; Levit. XVI, 30 etpassim; Psal. LXXXIV, possim; Joan. VII, 39 ; 1 Cor. XII, 4 et 6 ; XII, 27 ; tit. III, 5. — (2) Gen. XLI, 20 et 27 ; Lue, VIII, 1 1 ; Joan. X, 7. Ilfcc varia testimonia, num, 3 et 4 prolata, non optime quadrant, sed cum invocentur tantum ali haereticis, modo accommodat itio, hoc est nullo modo, probant.
LIBER I.
illam urbem; tamen cap. v, non loquitur amplius de illa imagine. Addo, quod non ait Ezechiel, hoc est Hierusalem, ostensa imagine, sed, Ista est Hierusalem. Dominus autem dixit : Hoc est corpus , non iste est corpus, quod dicere debuit si panem ostendere volebat. Itaque non sunt illa similia.
Tertio peccat argumentum, quod multa falsa admiscet. Nam, quasdam falso citantur; ut verbi gratia : Sacrificia sunt expiationes ; citant Calvinus, et Klebitius ex Levitic. xvi. nec tamen habetur talis sententia eo loco, aut alibi. Item citat Calvinus Ps. lxxxiv. vers. 8. ut probet arcam dici Deum. At non hoc ibi habetur ; illa enim verba, ad quse Calvinus respexit : Videbitur Deus deorum in Sion ; exponuntur ab Augustino, Hieronymo, Theodoreto, et aliis, non de arca, sed de ipso Deo vero, qui in coelesti Sion in se videbitur : et in terrena Sion visus est cum carnem induisset. Adde quod etiamsi de arca intelligeretur hic locus, non propterea dici posset : Hasc arca est Deus, sed per hanc arcam videtur Deus, ut per locum Deo sacrum, in quo responsa dabantur. Sic etiam citat, et valde urget Calvinus ex I Cor. xii. Ecclesia est Christus. At non hoc Paulus dicit, sed hoc : Ita et Christus. Ubi vocat Christum, ipsum Dominum cum suo corpore mystico ; sed non propterea licet dicere, Ecclesia est Christus ; sicut nec dicimus, Corpus est caput, vel regnum est Rex, licet aliquando nomine Regis intelligamus ipsum Regem cum suo regno. Illud etiam : Nondum erat Spiritus sanctus. Joan vii, aliter habetur in textibus correctioribus, nimirum : Nondum erat S piritus datus. Sic enim legit Didymus lib. n. de Spiritu sancto , Augustinus tractatu 52. in Joan , Leo Sefm. 2 .de Pentecoste , et alii. Et praeterea etsi legeretur : JSondurn erat Spiritus , non propterea est ibi ullus tropus, sed intelligeremus non fuisse Spiritum in Apostolis, ut legit Hieronymus quaest. 9. ad Hedibiam.
Quaedam citantur recte, sed male exponuntur, ut illud : Agnus est Pascha , id est, transitus. Nam agnus paschalis non dicebatur pascha tropice, quia significaret transitum ; nulla enim erat similitudo inter agni occisionem, et transitum Domini ; sed dicebatur proprie Pascha, sicut etiam festus dies dicebatur Pascha, nomine derivato ab illo transitu Domini, quia agnus immolabatur, et dies festus agebatur in memoriam et honorem illius transitus. Unde in Evangelio absolute agnus paschalis dicitur pascha : Ubi vis
tibi paremus comedere Pascha ? et : Necesse erat occidi Pascha, Mare. xiv. Luc. xxn.
Illud etiam I Corinth. x, Petra erat Christus : secundum Chrysostomi, Theophylacti, Theodoreti, et Ambrosii expositionem veriorem, et litteralem, non accipitur de petra materiali, quae significaret Christum; illa enim non sequebatur Hebra?os ; sed de petra invisibili, et spirituali, quse Judaeis omnia necessaria providebat, qu Ee petra vere, et proprie erat Christus, ut Deus. Etsi enim est tropus in eo, quod Christus vocatur petra, tamen per additionem, spiritualis explicatur tropus, et derivatur illa vox ad Christum significandum ; et proinde ipsa propositio ; « Spiritualis petra erat Christus» , proprie, non figurate accipitur.
Calvinus, etsi in institutione loco notato per petram intelligat saxum, tamen in ultima admonitione ad W estphalum, intelligit aquam nomine petra? per metonymiam : aqua enim facile sequi poterat Hebraeos per rivulos fluens. At hoc commentum refutavit olimTheodoretus in hunc locum, et Petrus etiam Martyr non ei pepercit in commentario hujus loci. Nam repugnat Scriptura?, illaexpositio : siquidem paulo post indiguerunt rursus aqua, ut patet Num. xx. et xxi. qua certe non eguissent, si aqua de petra eos secuta fuisset.
Martyr duas expositiones affert. Unam, quod illud : Consequente eos petra, significet, obsequente, et ministrante eis petra. Quia tamen grseci Patres, qui optime noverant vim greeeee vocis , constanter
explicant, comitante, non, obsequente, ut etiam Erasinus, cui adversarii multum tribuunt : ideo ponit alteram, quod illud, comitante , referatur ad Christum, non ad petram, ut nos diximus. Sed non advertit hac sua expositione, quam pra? cieteris probare videtur, se destruere id, quod supra dixerat. Nam hoc modo non potest habere tropum in Sacramentis. Nam si petra comitans non erat petra materialis, sed Christus petra invisibilis ; certe non potest exponere : Petra erat Christus , id est, petra significabat Christum ; quod tamen ille maxime contendit.
Est tamen hic observandum, non negari a nobis, quin petra illa materialis figura Christi fuerit, et aqua inde manans figura fuerit sanguinis Christi : sicut etiam non negamus species panis signa esse corporis Christi ; sed negamus per illa verba, Petra erat Christus , explicari illam figuram, sicut negamus per
CAPUT XI.
illa verba : Hoc est corpus meum, explicari significationem specierum panis.
Illud etiam : Panis est communicatio, I Corint. xi. non recte exponitur, cum aiunt :
« Panis est communicatio, id est, significat communicationem » : sed sensus est : communicatio panis consecrati in ccena Domini, nonne communicatio corporis Domini est ? Ubi non est tropus ullus tollens veritatem rei, aut obscurans sententiam : nam accipitur usitate panis, pro panis usu, et communicatione. Neque est tropus in voce panis, quia loquitur de pane consecrato,' qui vere est corpus Domini, ut in sequenti capite ostendemus.
Denique illud : « Baptismus est lavacrum regenerationis » , male exponitur per illa verba, Baptismus significat lavacrum : nam non significat solum, sed vere etiam lavat animas a peccatis, quod ad se attinet, licet impediri possit effectus per nostram indispositi o nem.
Quarto peccat argumentum, quod in omnibus locis adductis, ubi est vel tropus, vel aliquid obscurum ; semper additur explicatio, ut Genes, xvn. ubi circumcisio vocatur foedus; ibidem dicitur etiam signum foederis. Exod. xii. ubi agnus dicitur Phase ; ibidem dicitur victima transitus Domini. I Cor x. Petra erat Christus : ibidem explicatur de spirituali consequente eos petra : denique in omnibus parabolis, et visionibus, seu somniis, semper indicatur parabolam esse, vel visionem mysticam.
Ubi praeterea est adnotandum in ejusmodi locis parabolarum, similitudinum, visionum etc., sine ullo tropo posse accipi, Est, pro Significat; quia essentia talium rerum tota posita est in significando, sicut supra diximus de explicatione vocabulorum. Ut verbi gratia cum dicitur Genes, xli. Septem boves sunt septem anni, non est sensus, quod boves significent annos, sed quod boves in visione ostensi sunt ad significandos annos. Haec autem sententia, Hoc est corpus meum, ut saepe diximus, non est explicatio signi aut parabolae, sed assertio rei. Quocirca Calvinus lib. iv. Instit. cap. xvii. §21. allaturus exemplum troporum, prodatur se nolle afferre exempla ex parabolis, nimirum advertebat illa non esse ad rem.
Septimum argumentum est Calvini lib. iv. Instit. cap. xvii. § 23. Si corpus in illa sententia : Hoc est corpus meum, accipitur propitie, vel significat solum corpus, vel totum Christum.' Si solum corpus ; ergo erit alicubi corpus domini sine anima, sanguine, et deitate. Si totum Christum ; ergo erit confusa battologia : Hoc est 'corpus, et, Hic est sanguis, idem enim ista significabunt, et poterit dici de pane : Hic est sanguis, et de calice : Hoc est coipus. Confirmatur, quia si totum Christum significat vox, Corpus, erit tropus, qui dicitur, intellectio : non erge possumus tropos fugere in hac sententia, nisi impie distrahamus corpus Domini a sanguine ipsius.
Respondeo, verba proprie significare ; et nomine corporis solum corpus intelligi, nomine sanguinis solum sanguinem ; nec tamen distrahitur corpus a sanguine, quia conjuncta sunt illa ob necessariam concomitantiam, licet ista conjunctio non significetur illis vocibus : sicut neque negatur. Quemadmodum si quis demonstrato corpore Petri, dicat : Hoc est corpus Petri : is proprie solum corpus significat, nec tamen sequitur corpus illud carere anima, quia non ait ille : Hoc est corpus sine anima, sed simpliciter : Hoc est corpus , quod est verum, sive ibi sit anima, sive non sit : quare neque ulla est hic battologia, neque intellectio. Quanquam si cogeremur intellectionem admittere, non gravate id faceremus, quia magnum est discrimen inter intellectionem, et metaphoram ac metonymiam : illa enim non tollit rei veritatem, istae tollunt. Unde in illis verbis : Verbum caro factum est, catholici intellectionem, qua exparte intelligimus totum, omnes admBtunt, metonymiam uulli, sicut nec metaphoram, nisi haeretici, qui negant veram carnem in Christo.
Octavum argumentum Calvini §. 20. et Martyris in cap. xi. i. Corinth. et aliorum, ex illis verbis : Hic calix novum Testamentum est in meo sanguine. Hic enim duplex tropus necessario est admittendus. Primus in voce, calix ; accipitur enim omnium consensu continens pro re contenta, qui tropus dicitur metonymia. Secundus in voce testamenti : neque enim vinum, aut sanguis est proprie testamentum, sed signum Testamenti. Quod probant primo, quia alioqui singulis diebus renovaretur testamentum Christi, et praecedens antiquaretur. Secundo, nccesse esset socp e ‘Christum mori : Testamentum enim non valet, nisi moriatur qui testatus est, Hebr. ix. Praeterea tertio Matthaeus ait : Hic est sanguis meus novi Testamenti ; ergo sanguis non erat testamentum, at quod erat in caliccerat testamentum, teste Luca; ergo in
UBER I. •
U
calice non erat sanguis. Quarto Lucas, et Paulus dicunt, calicem esse testamentum in sanguine ; ergo quod erat in calice, non erat sanguis : esset enim sensus : Hic sanguis est testamentum in sanguine, quod est absurdum, et impossibile. Nam quando unum est in alio, non possunt illa esse unum et idem ; nisi dicamus idem esse in seipso. Ex his colligit Calvinus exponi debere verba Matthaei, et Marci per verba Lucae et Pauli, quia illa sunt pauciora, ista plura. Itaque illud : H c est sanguis meus, quod Matthaeus et Marcus dixerunt, sic debet exponi : Hoc est testamentum in sanguine meo, id est, signum testamenti sanguine meo confirmati ; et similiter illud : Hoc est corpus meum , exponi debet : Hoc est testamentum in corpore meo. Non solum enim sanguis, sed etiam corpus Christi testamentum novum stabilivit : non ergo proprie accipi potest vocabulum corporis, nisi idem esse velimus corpus, et testamentum in corpore. Atque hic videtur esse Achilles Calvini in hac materia.
Respondeo, non negamus in verbo, calix, tropum esse; sed tropum ibidem clarissime explicatum ; quod de tropo, quem adversarii ponunt in voce, corpus dici non potest. Dominus enim sit: Accipite, bibite, hic est calix : at certe non bibitur vas, sed liquor in eo contentus. Item (ut supra diximus) Lucas addit de calice : Qui pro vobis effunditur ; at vas non effunditur, sed liquor. Denique, quod Lucas et Paulus dicunt : Hic est calix; Matt Incus et Marcus dixerunt : Hic est sanguis. Oportet autem exponere obscura verba per clariora, et figurata per propria. Certe si idem homo de' eodem vase diceret : Bibite ex hoc poculo, et adderet : Bibite ex hoc vino, nemo dubitaret illo poculo contineri vinum, et eum hominem explicare voluisse, quid in poculo contineretur : cum ergo idem Spiritus sanctus de eadem re dicat per duos scriptores sanctos : Hic est sanguis, per alios duos : Hic est calix , dubitari non debet eo calice sanguinem contineri. Demonstrent adversarii explicari tam claro in Scripturis tropum, quem fingunt in vocabulo corporis, et vicerunt. Omitto quod accipere calicem pro re contenta in calice, est tropus- tam usitatus, et vulgaris, ut non minus apertus sit, quam voces ipsae propria?.
Quantum ad alterum tropum, quem ponunt in voce, testamenti, dico nullum esse ibi tropum. Observandum enim est duo esse, qua? nomine Testamenti appellari solent. Primo, ipsa voluntas testatoris, qua? de haereditate disponit, sive sit absoluta, sive conditionem requirat, et pactum etiam dici possit. Sic accipitur Exod. xxiv. Hic est sanguis foederis ; seu (ut citat Apostolus Hebr. ix). Hic est sanguis testamenti ; est enim sensus : Hic est sanguis, quo sancitur, et confirmatur voluntas, pactum, promissio Dei. Sic accipitur etiam Genes, xyit. ubi circumcisio dicitur signum foederis, et Galat. iv. Hebr. vm. et Hierem. xxxi, ubi distinguuntur duo Testamenta.
Secundo, vocatum est testamentum authenticum instrumentum, quod continetur voluntas testatoris, et per quod acquirit haeres jus ad haereditatem. Et hoc modo non improprie vocamus testamentum vetus et novum, sacra Biblia, in quibus continetur voluntas Dei de bonis temporalibus dandis populo Hebraeorum, et de bonis aeternisdandis populo Christianorum : nec non sacramenta, quae sunt instrumenta authentica, quibus applicatur nobis jus ad haereditatem ; imo etiam ipsa Increditas saltem ex parte. Hrereditas enim est gratia, et gloria : datur autem nobis per sacramenta in praesenti gratia, et jus ad gloriam. Unde circumcisio, qua? erat sacramentum Testamenti veteris, et per quod dabatur Hebraeis jus ad terram promissionis, testamentum vocatur Eccles. iv. In carne ejus stare fecit Testamentum (1). Eadem etiam dicitur signum foederis, et ipsum foedus, Genes, xvn. et utrumque proprie. Nam erat ipsa signum foederis, ut foedus accipitur pro divina promissione : et simul erat foedus, ut foedus -accipitur pro instrumento, quo explicatur illa promissio. Inter omnia autem sacramenta dicitur testamentum praecipue ipsa Eucharistia, quia non solum c-st instrumentum conferendae haereditatis, sed etiam continet apertissimam repraesentationem effusionis sanguinis Domini, a quo vim suam habet testamentum novum.
Ex his ad omnes objectiones respondemus. Ad primam nego quotidie fieri novum testamentum, et antiquari praecedens. Nam celebratio Eucharistiae non est nova institutio testamenti, sed repetitio ejusdem; ut cum describitur saepius idem testamentum, quae repetitio fit ad applicandam haereditatem variis haeredibus, qui subinde exoriuntur;
(t)Eccl. XIV, 21.
CAPUT XI.
sicut etiam Circumcisio repetebatur saepissime, nec tamen antiquabatur praecedens.
Ad secundani nego, debere Christum quotidie mori. Nam mors ejus non fuit Testamentum, sed confirmatio Testamenti : sufficit autem una ejus mors ad confirmandum Testamentum ipsius, etiamsi infinities repetatur.
Ad tertiam dico, in Matthaei verbis : Hic est sanguis Testamenti , accipi vocem Testamenti primo modo, id est, pro divina promissione : in verbis autem Lucae : Hic calix Testamentum est, accipi secundo modo, id est, pro instrumento illius promissionis. Itaque utrumque est vere, ac proprie dictum.
Ad quartam dico, non esse absurdam locutionem : Hic calix Testamentum est in meo sanguine , etiamsi illud : Hic calix , significet, Sanguis in calice contentus. Nam sanguis accipitur diverso modo in his duobus locis. Cum enim dicitur : Hic calix , sumitur sanguis in eo contentus, ut est sub speciebus vini, et est sacramentum, ac proinde testamentum ; cum autem dicitur, In sanguine meo , sumitur pro ipso sanguine visibiliter in cruce effuso, ut hic sit sensus,- Hic calix, id est, res contenta in hoc calice sub speciebus vini, est novum testamentum dedicatum, et sancitum, in sanguine meo.
Ad illud quod objiciunt, necessario distingui ea, quorum unum est in alio, respondeo, illud (in) hoc loco non significare continentiam, sed causam instrumentalem : est enim positum (in) loco (per) ut sit sensus, testamentum novum in sanguine Christi sanciri, id est, per Christi sanguinem. Quomodo dicitur Roman. nr. Christus propitiator in sanguine suo. Et Rom. v. dicimur justificari in sanguine Christi. Et Ephes. ii. Qui eramus longe, facti sumus prope in sanguine ejus (1).
Denique ad consequentias illas Calvini, dico non debere exponi Matthaeum, per Lucam, neque contra ; quia uterque proprie loquitur, et satis aperte : tamen si tropus esset in illis verbis : Hic calix Testamentum est deberet exponi per verba Matthan, qua} sunt clariora, Hic est sanguis novi Testamenti. Potest tamen concedi Calvino, licere dicere : Hic est sanguis Testamenti, id est, Hic calix Testamentum est in meo sanguine. Et etiam : Hoc est corpus meum, id est, Testamentum in corpore meo. Neque sequitur corpus accipi figurate : quia, ut diximus, verum corpus, et
(I) Eph. II, 13, - (2)1 Cor. XI, 2G.
sanguis Domini sub speciebus panis, et vini, vere, et proprie testamentum sunt.
Nonum argumentum ex illis verbis ; IIoc facite in meam commemorationem. Nam memoria est rerum absentium ; ergo panis et vinum non sunt corpus et sanguis, nec in ea mutantur, sed sunt mero symbola rei absentis ; ergo corpus, et sanguis figurate accipiuntur pro signo corporis, et sanguinis. Confirmatur, quia commemoratio mortis Domini est proprius finis symbolorum illorum Eucharistiae : ipsius autem veri corporis alius est finis sublimior. At Dominus in institutione Sacramenti solum meminit commemorationis ; ergo corpus figurate accipitur pro symbolo corporis.
Respondeo, quid sit, in mei memoriam , explicatum esse a Paulo I Corrinth. xi. illis verbis : Hortem Domini annuntiabitis donec veniat (2). Itaque jubemur sumere Eucharistiam in memoriam Dominicae passionis, et mortis, qua} non praesens, sed absens est, imo non est, sed fuit. Ad confirmationem, respondeo, Dominum meminisse utriusque finis. Nam cum ait : Hoc est corpus meum , quod pro vobis datur. Et : Hic est sanguis , qui pro vobis effundetur in remissionem peccatorum, aperte significat finem hujus Sacramenti esse peccatorum remissionem.
Adde, quod de fractu sacramenti hujus multa dixerat Dominus Joan. vi. ut necesse non fuerit hic plura adjungere.
Decimum argumentum ex illis verbis : Aon bibam amodo ex hoc genimine vitis , donec illud bibam novum in regno Dei (3). Ha}c dicuntur post consecrationem ; ergo etiam post consecrationem vinum fuit, quod erat in calice ; ergo non fuit sanguis, nisi figurate.
Respondeo, ex Luca aperte colligi verba ista pertinere ad calicem vini, quem dedit Apostolis Dominus post esum agni paschalis ante consecrationem mysteriorum, ac proinde alios duos Evangelistas, non narrasse hoc suo loco. Nam in primis Lucos meminit duorum calicum, unius ante consecrationem panis; et de priore non dicit : 1 'Ite est sanguis , vel, Testamentum in sanguine , sicut dicit de posteriore: de eodem autem priori dicit: Aon bibam de hoc genimine vitis. Praeterea conjungit Lucas ista verba : Aon bibam de genimine vitis , cum illis, Aon manducabo ex hoc , nimirum pasehate, donec, impleatur in regno Dei. At certum est pascha ibi vocari agnum
— (3) Math. XXVI, 29 ; Mare XIV. 25.
LIBER I.
paschalem, quo nomine utuntur in hac significatione omnes tres Evangelistai ; ergo pertinent illa verba, Non bibam de genimine vitis , ad vinum, quod biberunt, cum agnum paschalem comederent.
Dices : Matthaeus cap. xxvi. non facit mentionem, nisi unius calicis, nimirum Eucharistiae ; ergo cum ait : Non bibam de hoc genimine vitis , illud, hoc, refertur ad calicem Eucharistiae, non ad alium : videtur enim valde absurdum, ut demonstret calicem alterum, de quo nihil omnino dixerat. Respondeo, Matthaeum non demonstrasse ullum calicem ex duobus, sed simpliciter demonstrasse vinum, quod erat in mensa, vel quod biberant in ccena : tamen ex Luca colligimus, Dominum non solum respexisse ad vinum, quod biberant, sed etiam ad certum quoddam poculum, quod ipso Apostolis porrexit in fine coenae judaicae, dum imponeret finem legalibus, quod Matthaeus, ut multa alia praetermisit.
Si rursus objicias Augustinum, qui lib. ili. de Consensu Euangelistarum , cap. i. dicit, Lucam non narrasse historiam suo ordine, sed per anticipationem narrasse id, quod loco Matthaeus, et Marcus narrarunt. Respondeo, Augustinum, non expendisse hunc locum diligenter, ut ex eo patet, quod brevissime se expedivit ab hac difficultate. Porro Hieronymus in cap. xxvi. Matthaei, Beda, et Theophylactus in cap. xxn. Lucae, aperte duo pocula distinguunt in coena Domini, et de priore, quod erat Judaicum, intelligunt illa verba r Non bibam de genimine vitis. Adde, quod multo probabilius est (si nulla alia esset ratio) Matthaeum, et Marcum non narrasse suo loco rem parvi momenti, quam Lucam non narrasse recto ordine summum mysterium. Denique , si convinceremur, verba illa Domini: Non bibam de hoc genimine vitis , dicta esse post consecrationem, calicis ; adhuc nihil adversarii obtinerent. Possent enim ac deberent ea verba referri, non ad calicem consecratum, sed antea potatum ; ut ea refert Anselmus in hunc locum Matthsei : non enim voluit Dominus dicere, se non amplius celebraturum Eucharistiam, sed non se bibiturum more humano ad reficiendas vires.
CAPUT XII.
Probatur veritas corporis Domini in Eucharistia ex locis Scripturae quae * continent usum hujus Sacramenti , ac primum ex cap. x, prioris ad Corinthios.
Quartum argumentum ex Scripturis sumi diximus ex his locis, quse declarant usum Eucharistiae tempore Apostolorum. Sunt autem duo loca praecipua, quae ad propositum faciunt. Unus habetur I Corinth. x. in illis verbis : Calix benedictionis, cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est ? et panis quem frangimus, nonne communicatio corporis Christi est ? (1)
Ex hoc loco plura sumuntur argumenta ad veritatem Catholicam comprobandam. Primum, ex illis verbis : Calix benedictionis , cui benedicimus. Significatur enim his verbis, consecrationem necessariam esse ad hoc Sacramentum conficiendum ; quae tamen necessaria non esset, si tantum contineret hoc Sacramentum figuram, seu repraesentationem sanguinis Domini : ad hoc enim sufficeret prima institutio, et voluntas Christi declarata in Scripturis. Nam manna, et aqua de petra, et agnus paschalis erant etiam figurae , et signa corporis Christi , imo et sacramenta secundum adversarios ejusdem generis cum nostra Eucharistia, et tamen nulla erat necessaria consecratio ad hoc, ut manna, et agnus paschalis essent figurae, vel sacramenta.
Atque hinc refellitur expositio Calvini, et Martyris in commentario hujus loci qui dicunt benedictiopem calicis esse consecrationem, qua efficitur, ut vinum commune sit sacramentum. Nam si ita esset, vel quia sacramentum est signum ad placitum, vel quia habet analogiam quamdam ad rem signatam ex natura rei. Non primum, quia ad illud sufficit prima institutio. Non secundum, quia illa analogia cum sit naturalis, in re ante omnem consecrationem : quod enim panis, et vinum alant corpora, sicut Christi corpus, ot sanguis animas, non habent ex consecratione, sed ex natura. Denique cur in aqua Baptismi nulla est necessaria benedictio, ut
(1) I Cor. XII, 16.
CAPUT XII.
Baptismus sit sacramentum? cur etiam in manna, et aqua de petra, et agno paschali ? Neque dicere possunt, hanc benedictionem calicis esse similem illi, quam adhibemus in mensa communi ad benedicendos cibos. Nam illa adhibenda est, ne videamur ingrati creato ri; et est utilis, non autem plane necessaria : nam etiam sine benedictione cibi sapiunt, et nutriunt. At hic fatentur etiam adversarii necessariam esse consecrationem, ut vinum sacramentum.
Secundum argumentum sumitur ex illis verbis : Panis quem frangimus. Nam in mysterio Eucharistice fractio idem est, quod immolatio, sive oblatio ; ut patet ex illis verbis Pauli, I Corinth. xi : Hoc est corpus meum, quod pro vobis frangitur (1). Nam et Calvinus, et Martyr, et multi ex Catholicis referunt hoc ad passionem ; et Calvinus disertis verbis dicit : Frangi, in eo loco idem esse, quod immolari. Ergo etiam hoc loco fractio erit immolatio : est enim verbum ejusdem auctoris, in eadem epistola, et de re eadem tractantis. Et confirmatur, quia Paulus calicem descripsit per verba consecrationis, non per verba distributionis : non enim, dixit, calix, quem propinamus, sed cui benedicimus ; ergo etiam panem describere debuit per verba consecrationis non distributionis. Si autem frangere est immolare, sequitur necessario, ut vox illa, panis , non significet panem triticeum sed ipsum Christi corpus, quod est panis supersubstantialis, et coelestis. Neque enim panem triticeum immolamus; sicut etiam paulo infra, cum dicitur : Unus panis , unum corpus multi sumus, non accipitur nomen panis pro pane triticeo, sed pro corpore Christi : non enim sumus nos panis triticeus, sed panis quidam mysticus, id est (ut Apostolus exponit) unum corpus Christi. Hinc autem evidenter probatur, Christi corpus vere esse praisens in coena. Nam non immolamus panem (ut diximus) triticeum , sed corpus Christi ; neque corpus Christi, ut est in coelo ; ergo ut et in ipsa mensa sub specie panis. Ad hoc argumentum responderi non potest, nisi admittendo duplicem Eequivocationem ; unam in verbo, frangimus, alteram in nomine, panis : quare id saltem obtinebimus, ut nostra explicatio sit censenda aptior, cum non admittat sequivocationes, et Paulum per Paulum exponat.
Tertium argumentum sumitur ex illis
verbis : Communicatio sanguinis Domini. Et : Communicatio corporis Domini est. Ubi notandum est vocem xomovla tripliciter accipi in Scriptura. Aliquando enim significat distributionem, ut Roman. xii : Necessitatibus Sanctorum communicantes (2). Et hoc modo exponendum esse hunc locum negant aliqui Sacramentarii, ut Klebitius in solut. i. arg., ne cogantur admittere, distribui cum specie panis ipsum Christi corpus. Sed Martyr, et alii, et si ipsi quoque sacramentarii sint, non rejiciunt hanc expositionem. Nam satis putant se praesidii habere in suo tropo contra omnia argumenta : dicunt enim distribui quidem corpus Christi cum specie panis, sed significative, et spiritualiter tantum. Aliquando xotvwvla significat societatem, seu confoederationem, ut Galat. n. Dederunt mihi et Barnabx dexteras societatis (3). Et hanc significationem videntur Calvinus, et Martyr anteponere cmteris, ut sensus sit, calicis sacri potum signum esse societatis, quae est omnibus fidelibus, qui eodem sanguine redempti sunt, atque eodem etiam spiritualiter hausto nutriuntur. Denique aliquando significat participationem ejusdem rei, ut Philipp. iv : Tribulationi rnex communicantes (4), id est, participes effecti. Et hanc signicationem sequitur ex adversariis Klebitius loco citato, et ut ipse dicit, etiam Melanchthon. Sed certe omnes videntur probabiles, et in idem recidere : sive enim sit distributio sive confoederatio, sive participatio, omnium consensu, Paulus docet sumi in sacramento corpus Domini.
Sed tota difficultas est, an corporaliter, realiter, proprie sumatur sanguis, et caro, an solum significative, et spiritualiter. Quod autem corporaliter, et proprie, probari posset omnibus argumentis, quibus supra probavimus proprie esse intelligenda illa verba institutionis : 7/oc est corpus meum; sed illis omissis, tripliciter id probamus. Primo, quia sensus proprius, et litteralis semper est eligendus, nisi evidenter probetur contrarium. Neque debent a nobis petere adversarii, cur sequamur proprium sensum verborum : simile enim id esset, ac si quis peteret ab iis, qui sunt itinere, cur sequantur viam communem ettritam : nemo enim sanus id qumrit, vel cur ingrediamur per portam, non per fenestram.
Secundo, quia sic exposuerunt veteres
(1) I Cor. XI, 24. — (2) Rom. XII, 13. - (3) Galat. II, 9. — (4) Philipp. IV, 14.
LIBElt 1.
sancti, ac praesertim Chrysostoinus, i|uem alii sequuntur. Nam in commentario hujus loci, id est, liorn. 24. in priorem ad Corinth. exponens ista verba : Calix benedictionis ctc. <( Horum, inquit, verborum haec sententia est ; quod est in calice, id est, quod a latere fluxit, et illius sumus participes. » Et addit : Paulum noluisse dicere gsxo/rjv, id est participationem, sed xotvwvtav, id est, communicationem, ut indicaret per hoc Sacramentum ita participari corpus, et sanguinem Domini, ut fiant unum participans, et res participata, intima quadam, et vera conjunctione, quomodo vere conjuncta sunt per Incarnationem Verbum Dei, et caro.
Certe Dei Verbum, et caro non sunt conjuncta figurate, aut per fidem tantum, sed vere, et realiter. Cyrillus quoque lib. 10. in Joan. cap. 13. ex hoc loco probat Christum per Eucharistiam nobis uniri non solum per eharitatem, sed etiam vere, et corporaliter.
Tertio, probatur ex intentione, et proposito Apostoli, quod erat avertere Corinthios a sacrificiis Gentilium, et ab esu carnium immolatarum, ut patet ex toto contextu : avertit autem illos ostendendo mensam, et sacrificium longe praestantius, quo fini possunt. Illustrat autem rem totam Chrysostomus insigni similitudine. Sicut enim amans quispiam, cum videt personam a se amatam desiderare vestes, aut aliud aliquid alicujus alterius, continuo offert ipse sua illis meliora, et praestantiora : ita etiam Apostolus, cum videret Corinthios desiderare sanguinem sacrificiorum, et esum carnium immolatarum, ut eos revocaret, ostendit illis mensam Domini, in qua sanguinem, et carnem habent sine comparatione praestantiorem. Sed si vera esset sententia adversariorum, nihil Apostolus obtinuisset. Si enim vera caro, et verus sanguis non est in altari, sed tantum figura et signum, non magis movebit oratio apostoli, quam moveret qui personae amatae offerret vestem sericam depictam, ut eam averteret a veste serica vera concupiscenda.
CAPUT XL1I.
Idem probatur ex cap. XI. prioris ad Corinthios.
Alter locus ad usum Sacramenti pertinens habetur, cap. xi. prioris ad Corinthios, ubi praeter verba institutionis, quae supra tractata sunt, habentur illa verba : Qui manda- ' ccit, et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans, corpus Domini. Et supra : Reus erit corporis, et sanguinis Dominii 1). lfinc enim conticetur hoc argumentum. Reprehenduntur quidam, quod indigne recipiant corpus Christi, et unde dicuntur non vitam, sed judicium haurire. At isti non recipiunt spiritu, et fide corpus Christi, quia utiliter reciperent, si ita reciperent ; ergo recipiunt solo corpore ; ergo corpus Christi vere praesens est in Eucharistia, neque enim ore corporali sumi potest corpus Christi, ut est in ccelo.
Adversarii duobus modis eludere conantur hunc locum : dicunt enim eos, qui indigne accedunt, duplici de causa reos lici i corporis Domini, et judicium sibi manducare. Primo quia non recipiunt vere corpus Domini, quod eis in illis symbolis Deus offert, quod idem est, ac si illud in terram abjiciunt symbola corporis Domini : injuria autem symboli, seu imago refertur ad ipsum, cujus est symbolum, vel imago. Utramque causam breviter attingit Calvinus lib. iv. Instif. cap xvn.
§ 33. fusius autem Petrus Martyr in commentar. hujus loci, ubi ponit exemplum statum principis, et Petrus Boquinus in lib. cont. Heshusium pag. 164. ubi etiam adfert exemplum Theodosii, qui gravissime punivit eos, qui uxoris suai imaginem affecerant contumelia.
Sed neutra causa solida est. Ac, ut a posteriore incipiamus, miranda est inconstantia Calvinistarum. In causa enim imaginum non putant se peccare in Christum et sanctos, cum eorum imagines demoliuntur ; et rident Catholicos, cum illis objiciunt, honorem, et contumelias imaginum referri ad exemplar : nunc autem summum sacrilegium esse volunt indigne sumere figuram corporis Christi, quod ea injuria in Christum ipsum redundet.
(1)1 Cor. XI, 29 et 27.
CAPUT XIII.
Porro Klebitius tam ost sine mente, ut in eadem pagina in solut. 7. argument. invehatur in eos, qui imagines Christi, et sanctorum non demoliuntur, in qua dixerat peccare cos, qui indigne sumunt symbola corporis Domini ; quia in regem peccat, qui sigillo ejus injuriam facit, quia nimirum in sigillo inest regis imago.
Prmterea non censetur fieri injuria imagini, nisi quando eo animo quis imaginem violat, ut illi injuriam faciat : si enim alia de causa imago discerpatur, conculcetur, maculetur, ut soepissime usu venit in imaginibus, vel humi depictis, vel in vasis, vestibus, aliisque ejusmodi rebus existentibus, nemo dicit violatum esse cum, cujus illae imagines sunt. At qui sacramentum Eucharistiae percipiunt cum conscientia peccati lethalis, rei fiunt corporis Domini, et judicium sibi manducant, etiamsi non accesserint animo Eucharistiam violandi : non igitur illa causa est hujus peccati, quod Eucharistia sit figura corporis Christi.
Ad haec, si ideo peccarent, qui indigne sumunt Eucharistiam , quia illa Christum repraesentat, non liceret homini peccatori aspicere, vel tractare imaginem Christi depictam ; neque verbum Dei audire. Nam ista etiam Christum repraesentant, et offerunt : imo opinione adversariorum, melius verbi Dei praedicatio Christum nobis significat, et offert, quam ullum sacramentum. Et cur, quaeso, manna, et aquam de petra sumebant promiscue boni et mali, digni et indigni, et tamen non dicebantur ulli rei corporis Domini, neque judicium sibi manducabant, licet illa etiam Christum repraesentarent, et offerrent eo modo, quo Eucharistia adversariorum sententia.
Si objicias non licuisse in Testamento veteri homini polluto edere de carnibus sacrificii, Levitic. vn. , nec de panibus propositionis, I Reg. xxi. respondeo, id pro nobis facere. Illa enim, quia erant typi quidam, et liguree sacramenti Eucharistiae, exigebant munditiam quamdam corporalem, ut inde intelligeremus spiritualem munditiam, quam exigit res figurata.
Si rursus objicias, in Baptismo esse aquam veram, et naturalem, et non Spiritum sanctum sub speciebus aquae ; et tamen, qui aquam illam sine debita dispositione sumit in Baptismo, sine' dubitatione peccat in sacramentum Dei, et proinde etiam in ipsum Deum ; respondeo, id quidem esse verum, Tome IV.
peccare, qui sacramentum quodeumque indigne, et sine dispositione sumunt, quia ponunt obicem gratias Dei, non autem quia materia illa significat, vel repraesentat aliquid sacrum. At in Eucharistia sumenda preeter dispositionem, ne in vacuum sacramentum recipiatur, requiritur etiam singularis quaedam, et specialis reverentia, et puritas, quod patet tum ex verbis Pauli : Reus erit corporis Domitii ; judicium sibi manducat : nihil enim tale de ullo alio sacramento usquam legimus, nec ullus diceret reum esse Spiritus sancti, qui aquam Baptismi indigne tractat; tum ex pcena, qua puniebantur olim, qui Sacramentum Eucharistiae indigne percipiebant ; nam vel aegrotabant, vel moriebantur, ut Apostolus testatur : Ideo inter vos multi infirmi et dormiunt multi ; et exempla aliqua refert Cyprianus in serm. de lapsis, qualia de Baptismo nusquam inveniuntur : tum denique, quod semper in Ecclesia diligentissime caverint, ne ulla particula Eucharistiae in terram caderet. Tertullianus de coronat, milit : « Calicis, aut panis nostri aliquid decuti in terram, anxie patimur» : at aquam Baptismi ipsi projicimus, dum baptizamus. Quare non ideo solum honoranda est Eucharistia, quia est Sacramentum, vel figura, vel signum corporis Domini, sed ob aliam longe majorem causam : nulla autem fingi potest, nisi quia ipsum Dominum vere continet, nam ccetera communia sunt aliis sacramentis et figuris.
Jam altera causa, quam a erunt adversarii, cur Paulus reprehendat indigne sumentes Eucharistiam, quod videlicet illi non recipiant vere corpus Domini, quod sacra symbola illis offerunt, nihil habet probabilitatis. Nam apostolus non dicit eos peccare, quod non recipiant, sed quod recipiant indigne : ubi crimen ponit in ipsa sumptione, non in omissione sumptionis.
Praeterea illa verba : Judicium sibi manducat et bibit, aperte indicant, ipsum quodsumiturab indignis, afferre illis mortem, cum aliis afferat salutem : hoc enim est manducare judicium, sumere aliquid, quod sumptum noceat.
Praeterea illa verba : Non dijudicans corpus Domini, quid aliud significare possunt, nisi non discernens corpus Domini; sed ita sumens, ac si non esset corpus Domini ? Ubi certe non negatur manducatio veri corporis, sed asseritur maxime.
Praeterea, si nollent impii sumere corpus
LIBER 1.
Christi, non accederent ad communionem : ergo cum accedunt, non in co peccant, quod nolunt corpus Domini, sed in co, quod illud volunt, cum sint co indigni.
Denique omnes interpretes, atque omnes veteres ita hunc locum semper intellexerunt. Basilius lib. n. de Baptismo cap. 3. Chrysostomus hom. 24. in priorem ad Corinth. prope finem, homil. 83 .in Mattii, etliom. 43. inJoan. Origenes homil. 2. inPsal. xxxvn. Hesychius lib. vii. in Levitic. cap. 36. Hieronymus in i. cap. Malach . Theophylactus, OEcumenius, Ambrosius, et Theodoretus in cap. n. primae ad Corinth. in eo ponunt peccatum, dc quo loquitur Apostolus, quod immundi, ac sordidi purissimum Domini corpus sumere audeamus. Et Chrysostomus quidem addit exemplum de eo, qui purpuram regiam in lutum abjicit, qui non minus peccare censetur, quam si eam scinderet. Theophylactus ponit exemplum de luce solis, quae oculis aegris nocet, non quia non videtur, sed quia nimia lux offendit debiles et infirmos oculos. OEcumenius comparat indigne communicantes cum iis, qui Christum crucifixerunt ; qui certe non solum peccarunt, quia Christum ut Deum non receperunt, sed qui cumdem injuria gravissima affecerunt. Cyprianus serm. de Coena Domini : « Ubi sacrum cibum mens perfida tetigit, et in sceleratum os panis sane tificatus intravit, etc. »
Denique Augustinus lib. v. de Baptismo cap. 8 : a Sicut, inquit, Judas cui buccellam tradidit Dominus, non malum accipiendo, sed male accipiendo, locum in se diabolo praebuit : sic indigne quisque sumens Dominicum Sacramentum non efficit, ut quia ipse malus est, malum sit, aut quia non ad salutem accipit, nihil acceperit ; corpus enim Domini, et sanguis Domini, nihilominus erat etiam illis, quibus dicebat Apostolus : Qui manducat indigne, judicium sibi manducat.» et lib. i. cont. Crescou. cap. 23. probare volens usum malum rerum bonarum nocere : « Quid, inquit, de ipso corpore, et sanguine Domini, unico sacrificio pro salute nostra, quamvis ipse Dominus dicat : nisi quis manducaverit carnem meam, et biberit sanguinem meum, non habebit in se vitam ; nonne Apostolus docet, etiam hoc perniciosum male utentibus fieri, cum ait : Quicumque manducaverit panem, vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini?» Quo loco Augustinus apertissime dicit, indignos peccaro, quia sumunt ipsum
corpus Domini, unicum sacrificium salutis nostrae : certe autem unicum sacrificium salutis non est symbolum panis, sed ipsum verum Domini corpus. Idem Augustinus in epist. 120. ad Honoratum, cap. 27. loquens dc superbis, qui indigne communicant : « Et ipsi, inquit, adducti sunt ad mensam Christi, et accipiunt de corpore et sanguine ejus : sed adorant tantum, non etiam saturantur, quia non imitantur. » ETbi dicit superbos, licet sine fructu communicent, tamen percipere corpus Domini : et ne putemus eum loqui de corpore figurate, id est, dc pane, qui est signum corporis, dicit eos adorare id, quod sumunt, sed inde non saturari. Denique in epist. 162. ultra medium : «Tolerat, inquit, ipse Dominus Judam diabolum, furem, et venditorem suum : sinit accipere inter innocentes discipulos, quod fideles noverunt, pretium nostrum. » At certe non est pretium nostrum, frustum panis, sed vera Christi caro.
Sed objicit Calvinus lib. iv. Instit. cap. 17. §. 34. quaedam loca Augustini, ubi videtur sanctus ille doctor negare sumi ab impiis corpus Christi. Tractat. 26. in Joan. distinguit Augustinus visibile Sacramentum a virtute, seu re sacramenti : ac dicit ab impiis sumi tantum visibile sacramentum, non virtutem, aut rem sacramenti : et sacramentum quidem proponi omnibus, sive ab vitam, sive ad exitium ; rem vero ipsam omnibus ad vitam, nulli ad exitium. Quod autem per virtulem, et rem sacramenti non solum intelligatur gratia justificans, sed etiam corpus Christi, probat Calvinus ex antithesi inter visibile et invisibile. Nam corpus Christi non est v sibile in Eucharistia ; ergo non comprehenditur nomine sacramenti visibilis, quod a bonis, et malis sumitur : sed nomine rei invisibilis, quae sumitur solum a bonis.
Respondeo : S. Augustinus per virtutem seu rem sacramenti, non intelligit corpus Christi absolute, sed gratiam justificantem, id est, effectu n carnis Christi spiritualiter reficientis. Id patet tum exeo, quod ibidemdicit, Patres testamenti veteris in manna de coelo pluente sumpsisse virtutem, et rem sacramenti, quam nos in Eucharistia suscipimus: patres autem non sumebant reipsa carnem Christi, qum n ndumerat, sedsumebant effectum ejus, id est, gratiam, quae dabatur ex merito passionis Christi futurae : tum ex eo quod ibidem, cum asserit impios non sumere carnem Christi, addit vocem : Spiri-
GAP li T Xill.
tualiter : « Ac per hoc, inquit, qui non manet in Christo, et in quo non manet Christus, procul dubio non manducat spiritualiter carnem ejus nec bibit sanguinem, licet carnaliler, et visibiliter premat dentibus signum corporis, et sanguinis». Ilsec ille. Porro, corpus ipsum Christi sine effectu suo, id est, sine spirituali nutritioneanimrenon distinguit Augustinus a visibili sacramento, sed simul cum illo comprehendit, licet non sit visibile ipsum corpus nisi in specie panis. Ratio, cur non distinguat corpus asigno visibili, est quia non majorem fructum percipiunt ex communione, qui sic accipiunt corpus Christi, quam si nihil perciperent, nisi solum signum. Ac ne miretur Calvinus nos dicere comprehendi corpus Christi nomine signi visibilis, cogitet scholasticos omnes dicere solitos Christi corpus sumi ab impiis sacramentaliter tantum ; cum tamen constet a scholasticis non negari sumi ab impiis vere ipsum Christi corpus. Itaque sacramentaliter tantum, sive, quod Augustinus dicit, in signo visibili tantum nor. excludit corpus Christi, sed effectum corporis Christi.
Sedobjicitaliumlocum ex tract. 59. inJoan. ubi Augustinus dicit, Apostolos coeteros manducasse panem Dominum, Judam manducasse panem Domini, et serm. 2. de verb. Apostol : «Tunc erit, inquit Augustinus, unicuique corpus et sanguis Christi, si quod in Sacramento sumitur, in ipsa veritate spiritualiter manducetur spiritualiter bibatur. » Objicit etiam alia loca, sed in eamdem sententiam.
Respondeo, apud Augustinum soepissime illud solum dici tale, et vere tale, quod habet effectum suum conjunctum : res enim ex fructu aestimatur. Itaque illos dicit vere comedere corpus Christi, qui utiliter comedunt: quo modo etiam nos vulgo dicimus aliquem nihil comedisse, qui tam parum comedit, ut non sufficiat ad ejus vitam sustentandam ; aut certe, quod comedit, non retinet, sed continuo ejicit. Idem etiam Augustinus lib. iv. In Julimum , cap. 3. cum dixisset, opera virtutum sine fide esse mala, et vitiosa, explicat, seillud solum appellare verum bonum quod ad eeternam salutem ducit. Et lib. ii. contra Faustum, cap. 7. ostendit in Scripturis ita scepe accipi vocabula, ut non substantiam rei, sed qualitatem, vel effectum significent : ut 1 Cor. xv, dicantur corpora post
resurrectionem lutura spriritualia, quia talia erunt quoad effectum, non quoad substantiam ; et ibidem dicitur : Caro ct sanguis regnum Dei non possidebunt , ubi caro accipitur pro carnis corruptione ; et II Corinth. v. Si novimus Christum secundum carnem , jam non novimus (1), ubi etiam caro non substantiam carnis significat, sed mortalitatem. Sic igitur dicuntur impii non comedere corpus Christi, licet sumant sacramentum Eucharistiae, quia nihil eis prodest, nec inde nutriuntur, aut roborantur. Denique in serm. 2. de verbis A postoli a Calvino citato, Augustinus dicit : « Illud manducare, refici est ; illud bibere, quid est nisi vivere ? » Cum ergo manducare apud illum eo loco sit refici, quid mirum, si dicat eos non vere manducare, qui non reficiuntur?
Sed urget Calvinus alium locum ex lib. xii. Civitat. cap. 25, ubi Augustinus refert quorumdam opinionem, qui putabant impios quoscumque salvandos esse, modo non in sacramento solum, sed reipsa comedissent 'corpus Christi : refellit autem eam opinionem, atque affirmat, impios non posse dici vere comedere corpus Christi, sed solum sacramento tenus.
Respondeo : eo loco per corpus Christi accipit Augustinus corpus Christi mysticum, cujus etiam sacramentum est Eucharistia, ut ipse ibidem dicit. Nam opinio, quam refutat, ita accipiebat corpus Christi : dicebant enim ibi non posse perire eos, qui Sacramentum percepissent, in vera Ecclesia const tuti, quia eo modo non solum sacramentum sumebant unitatis fidelium, sed etb.m comedebant corpus Christi, id est, incorporati erant illi unitati. Augustinas autem refeliit ac dicit; neque eti m eo modo impios comedere corpus Christi, quia non possunt esse membra Christi, cum sint membra meretricis : ubi tameu non negat impios esse de corpore Christi, quod est Ecclesia, sed negat esse membra viva ejus corporis. Itaque argumentum Calvini ;n manifesta sequivocatione versatur. Sed de i.is hactenus.
(1) I Cor. XV, 50: II Cor. V, 16,
LIBER 1.
CAPUT XIV.
Solvuntur argumenta adversariorum deprompta ex verbo Dei .
Nunc laudem solvenda sunt argumenta, quae adversarii ex verbo Dei proferunt, ut probent Christi corpus non esse revera in Eucharistia. Proponam autem argumenta secundum ordinem librorum Scripturae sacrae, memoriae causa.
Primum argumentum sumunt ex illis verbis Ps. cxiii : Deus autem noster in caelo , et Isai. lxvi : Coelum mihi sedes est (1). Ex his locis hoc argumentum instituit Petrus Martyr in lib. contra Gardinerum, par. i. in 8. objecto : «Christus ut homo post resurrectionem est in eadem sede cum Patre, quia sedet ad dexteram Dei ; ergo sicut Deus Pater in coelo sedem habet, ibiquh quaerendus est, non in templo, vel pyxide \ ita etiam Christus ; nisi velimus, sedem Dei et coelum in pyxide contineri. »
Respondeo : Argumentum hoc nihil omnino probare, vel potius contrarium probare ejus, quod auctor intendit. Nam licet sedes Dei dicatur coelum, quia in eo loco Deus manifestat gloriam regni sui ; tamen etiam extra eum locum Deus invenitur, cum sit ubique, et falsum est Deum non esse quaerendum, nisi in coelo, cum Actor, xvii. Paulus dicat, ubique posse quaeri, et ir. veniri Deum, quia non longe est ab unoquoque nostrum : in ipso enim vivimus, movemur, et sumus. Eodem igitur modo Christus homo, licet sit in coelo, et ibi sedeat in throno regni, manifestans Angelis et beatis gloriam suam, tamen etiam extra coeli. m esse potest, ubi ipse ^oluerit : non ergo dicimus coelum esse in pyxide, sed Christum in coelo, et extra coelum esse posse.
Sed urget Martyr in solutione objecti 48. hoc sophisma : « Christi corpus est in coelo, Christi corpus est in Sacramento, ergo Sacramentum est in cado. » Et quia responderat Gardinerus vitiosum esse argumentum, cum constet quatuor terminis, iterum Martyr affirmat, non esse nisi tres terminos, videlicet Christi corpus, existens in coelo, existens in sacramento : et duobus aliis argumentis contendit omnino sequi, ut Sacramentum sit
in cado, si corpus Christi est in cado, ut Scriptura dicit, et etiam in Sacramento, ut nos dicimus. Secundum igitur argumentum est : « Esse idem corpus eodem tempore cum Sacramento, et non cum Sacramento, contradictio est manifesta ; ergo Christi corpus in coelo erit etiam cum Sacramento, proinde Sacramentum erit in cado : nam si sit in calo sine Sacramento, erit eodem tempore cum Sacramento, et non cum Sacramento. » Tertium est in prima figura : «Omne Christi corpus, ve! quidquid est Christi corpus, est in calo. Sed Sacramentum Eucharistiae est Chri ti corpus, ergo Sacramentum Eucharistia est in cado.»
Respondeo : In primo argumento' vere sunt quatuor termini, ut Gardinerus dixit. Nam in conclusione : « Ergo Sacramentum est in calo, » non accipitur, existens in Sacramento, qui fuit tertius terminus in praemissis, sed ipsum sacramentum, qui est quartus terminus: aliud enim est esse in sacramento, aliud esse Sacramentum. Itaque, vel argumentum est omnino vitiosum, vel ita concludi debuisset, Christi corpus est in calo, Christi corpus est in sacramento ; ergo quod est in sacramento, est in calo ; sive : ergo res existens in Sacramento, est res existens in cado. Et hoc est verum, sed non inde sequitur : ergo Sacramentum est in calo; cum aliud sit sacramentum, aliud res existens in sacramento.
Secundum argumentum nihil concludit : quia ex eo quod Christi corpus est in cado, ubi non est sacramentum , non sequitur Christi corpus esse cum sacramento, et non esse cum sacramento : sed tantum sequitur Christi corpus esse in sacramento, et extra sacramentum : vel esse non cum sacramento ; vel esse cum sacramento, et esse sine sacramento, vel esse non cum sacramento. Quae omnia sunt vera, et nullo modo contradicentia, cum omnia sint affirmantia : contradicentium enim altera negare, altera affirmare debet. Idem videmus in similibus. Nam ex eo, quod idem Deus eodem tempore est in calo, et in terra, et in codo non est Deus cum terra, nec in terra. est cum cado, non colligimus : ergo Deus est in calo et non est calo, vel est cum calo et non est cum calo, sed solum colligimus : ergo Deus est in calo, et extra calum ; est cum cado, et sine cado. Idem apparet in anima, quae simul est
(!) Peal. CXIII, 3; IsaV. LXVI, 1.
in capite, et pedibus : cum tamen nec pedes sint in capite, nec caput in pedibus.
Tertium argumentum est quidem in prima figura si accipiatur corpus Christi pro corpore Christi naturali, et mystico, sed tunc est falsa propositio : « Omne corpus Christi est inccelo ». Nam Ecclesia militans est corpus Christi, et non in coelo. Si vero accipiatur corpus Christi pro solo naturali corpore tunc vera est propositio, sed non est universalis, neque argumentum esse potest in prima figura. Non enim propositio est universalis, si signum illud (Omne) addatur ad terminum singularem ; idem enim est : Petrus, et, Omnis Petrus, si de uno tantum loquaris. Praeterea etiam assumptio est falsa. Non enim sacramentum Eucharistiae est corpus Christi, sed continet corpus Christi : sacramentum enim est signum sensibile.
Secundus locus est Malth. xv : Omne quod intrat in os, in ventrem vadit , et in secessum emittitur (1). « Sed corpus Christi non emittitur in secessum, sed solus panis ; ergo non intrat corpus Chrsti in os, sed solus panis. » Argumentum est Petri Martyris in lib. contra Gardinerum i. par. object. 88.
Respondeo cum Algero initio secundi libri, ad similia objecta opportuisse quidem aures obturare, et nihil respondere : tamen ob haereticorum importunitatem, ac ne pusilli scandalizentur, breviter argumento satisfaciendum. Dico igitur, apud Catholicos quaestionem esse physicam, quid fiat de speciebus corruptis in stomacho, de qua nos hoc loco non disputamus : de corpore autem Christi, de quo solo disputationem instituimus, nullam esse quaestionem, sed certum esse Christi corpus intrare per os Communicantium, et tamen non emitti in secessum, sed corruptis in stomacho speciebus sine ulla sui laesione desinere ibi esse : sicut ante consecrationem panis, sine ullo detrimento suo ibi non erat. Solum igitur quaestio manet de verbis Domini, quomodo cum illis cohaereat, quod dicimus ; aliquid per os intrare, et in secessum non emitti : sed solutio apertissima est. Loquitur enim Dominus de cibis, qui sumuntur ad alendum corpus : illi enim ordinarie cum cursum tenent, quem Dominus describit. Quare ipse Dominus post resurrectionem vere comedit, et bibit, ut testantur omnes Evangelistac in ult. cap. Evangelii,
et Petrus Actor, x. et tamen non emisit cibos in secessum, quia non comedit ad nutriendum corpus, sed ut ex actione illa vitalis manducationis probaret se verum, et vivum corpus habere. Sic igitur corpus Christi, quod a fidelibus manducatur, non ad corpus nutriendum, sed ad animam sustentandam, ut Ambrosius dicit lib. i. de Sacramentis cap. 4. non est necesse ut corporaliter digeratur, vel in secessum emittatur.
Excipit Petrus Martyr, exemplum allatum de Christo comedente post resurrectionem, non esse ad rem, quia Dominus loquebatur Matth. xv. de hominibus mortalibus comedentibus, non de immortalibus. At sicut ipse restringit verba Domini ad manducantes mortales : ita nos restringere possemus ad cibum corruptibilem, quale non est corpus Christi, quod in sacramento* sumimus. Et praeterea exemplum nostrum maxime est ad rem. Nam Dominus si tantum loquebatur de mortalium manducatione, ideo de eis tantum loquebatur, quia illi soli comedunt, ut nutriantur : quocirca per se loquebatur de omnibus, qui comedunt ut nutriantur, per accidens autem loquebatur tantum de mortalibus. Nam si immortales indigerent nutritione, certe etiam ipsi post comestionem digererent cibum, et egererent excrementa : sicut e contrario cum aliquis mortalis comedit, et inde non nutritur, sed evomit quod comederat, quod intravit per os, in secessum non vadit. Exemplum igitur Christi comedentis post resurrectionem, aptissimum est ad demonstrandum eum solum cibum intrare per os, et in secessum emitti, qui sumitur ad corpus nutriendum.
Tertius locus est Matth. xxiv : Si dixerint, vobis : ecce hic, aut illic est Christus, nolite credere (2). « Non igitur creden 'um est, cum dicunt (Papista)) : Ecce in illo altari, aut in illa pyxide est Christus. » Argumentum est ejusdem Petri Martyris in lib. contra Gardinerum i. par. object. 9.
Respondeo : Monet Christus, ut caveamus impostores, qui se nomine Christi venditabunt : subjungit enim : Surgent pseudochristi etc. Sed duabus conditionibus describit hos impostores, qua? omnimo repugnant Eucharistia), ut nulla probabilitate trahi possit hic locus ad Eucharistiam. Primo dicit, eos impostores clanculum venturos, non aperte, et manifeste ; ut patet ex illis
(1) Matth. XV, 17. — (2) Matth. XXIV, 23.
u
UBER 1.
verbis : Ecce in deserto est , ecce in penetralibus. Unde (ti m opponit his c’anculariis pseudocbristis adventum suum toti orbi terrarum conspicuum, quem com arat fulgori solis ; nemo enim dicit : Hic e.-t sol, aut sol : nam vix apparuit supra horizontem, cum totum hemispherium splendore implevit, ut non sit opus indicare ubi s:t. Secundo dicit, eos venturos visibiliter, et more humano loquentes, et tracta t s cum 1 ominibus. licet in angulis, et pen< tralibus. Nam dicit for.1 homines, qui verbis, et falsis prodigiis dt cipiant. Uterque conditio deest Eucharistiae. Nam in primis non in deserto aut penetralibus, sed in mediis urbibus, in frequentissimis templis, in editis, et conspicuis altaribus consecratur, et asse.vatur. Et praeterea licet ita publice in toto mundo Eucharistia habeatur, et honoretur, tamen Christus non visibi iter, nec more humano ibi adest. neque praedicat, aut nrraeula facit, sed ita est ibi, ac si non esset, quod attinet ad judicium exteriorum sensuum.
Sed instat Petrus Martyr : « Licet Christus non loquatur eo loco de Eucharistia, tamen recte affertur iste locus contra Papistas errantes circa Eucharistiam. Nam Christi mens eo loco fuit, admonere fideles, ne temere credendo decipiantur, et pro vero Christo recipiant impostores : at non minus periculum imminet, si Christum in pane esse credant, et creaturam pro creatore adorent. » At probaro debuit, non assumere, idem esse periculum. Siquidem magnum imminet periculum, si credamus alicui homini praedicanti in deserto se esse Christum ; cum Dcminus aperte monuerit, se non venturum more praedicatoris, aut Prophetae clancularii, sed solum more judicis, idque in nubibus coeli manifestissime. Nusquam autem Christus monuit, se non futurum invisibiliter in Sacramento : imo contrarium dixit, tum per se, cum ait : Hoc est corpus meum / tum per Ecclesiam, cui ut obediremus, imperavit.
Quartus locus est Matth. xxvi : Pauperes semper habebitis vobiscum , me autem non semper habebitis (i). Urgent hunc locum vehementer Calvinus lib. iv. Instit. cap. 17. §20. et Martyr contra Gardinerum in 2. objecto : «Nam si vere Christus est in Eucharistia, inquit Martyr, contraria sententia erit vera, nimirum : Pauperes non semper habebitis.
me autem semper habebitis. Nam post resurrectionem non habebimus pauperes, sed in hac vita tantum, atque ita non semper habebimus ; Christum autem; et hic in omnibus templis, et in alia vita coelo semper habebimus.» Et quia Catholici forte respondere possent, hic agi de praesentia Christi pauperis, et egentis hominum obsequiis, qualis nunc non habetai a nobis : contra illi probant, Christum, hoc lec» se a pauperibus distinxisse, cum ait : Pauperes semper habebitis , me autem non s niper nec loqui eum de obsequio utili; sed de cu’tu, et honore : nam ideo apostoli murmurabant, quia viderant subtractum pretium pauperum necessitatibus, et effusum in cultum, et honorem quemdam, quo Chiistus non egebat, neque eum requirebat. At ejusmodi cultum adhuc possemus exhibere Christo praesenti, si in Eucharistia adesset. Quare necesse esse concludunt, ut vel non sit Christus in Eucharistia, vel falsa sint illa verba : Me autem non semper habebitis, id est, ita praesentem, ut rebus pretiosis corpus meum honorare possitis. Addit Martyr Christum his verbis aperte notasse Papistarum idololatra m , qui Eucharistiam honorant auro, argento, suffitu, aliisque rebus pretiosis. Denique, tum Calvinus, tum Martyr confirmant expositionem suam ex Augustino qui tract. 50. in Joan. conferens hunc locum : Me autem non semper habebitis , cum illo : Vobiscum sum omnibus diebus ; dicit, priorem locum intelligi de praesentia carnis, posteriorem de praesentia majestatis.
Respondeo : Loquitur Dominus de praesentia sua corporali, ac visibili, et secundum eum statum in quo aliquid utilitatis corporalis ab hominibus recipere poterat. Id patet, quia loquitur de obsequio a Maria sibi praestito in illa unctione, ac dicit non semper se ita fore praesentem ut tale obsequium recipere possit. Porro Magdalena unxit certam partem corporis, quam videbat : proinde more humano cum ea versabatur Dominus. Praeterea loquitur Dominus de praesentia, qua habemus nobiscum pauperes : id enim requirit antithesis : Pauperes semper habebitis, me autem non semper, id est, eo modo, quo habetis pauperes, id est, visibiliter, et more humano conversantem. Neque illud Magdalenae obsequium, fuit solius honoris, sed etiam commodi, et utilitatis ; sive respiciamus intentionem Mariae, sive intentionem
fl) Matth. XXVI, 11.
CAPUT XIV.
Spiritus sancti illam moventis. Illa enim sine dubio id fecit ad refocillanda Christi membra ex laboribus fatigata : Spiritus sanctus autem intendebat etiam per hocMarise ministerium significare Christi mortem, et sepulturam imminere ; sic enim Dominus ait : Prsevenit. ungere corpus meum in sepulturam. Unctio autem corporum non est tantum honoris, sed e iam utilitatis, quia conservat, et odorem tribuit. Secundum praesentiam igitur talem, id est, visibilem, et obsequio indigentem, non habemus nunc Christum : nec tamen carentia hujus praesentiae repugnat praesentiae ejusdem Christi in Eucharistia, quae est invisibilis, et nullo indigens obsequio. Nam si Dominus Lucae ult. dixit : II xc locutus sum vobis, cum adhuc essem vobiscum , ubi significavit, se non esse jam cum illis, quia non versabatur amplius cum eis more humano, licet vere, et visibiliter adesset : quanto magis nos dicere possumus, Christum non esse jam nobiscum juxta illud : Me autem non semper habebitis : cum non modo non versetur nobiscum more ' humano, sed ne adsit quidem visibiliter?
Exhis ruunt omnia objecta adversariorum. Nam in primis non sunt contrariae sententia, ut Martyr objiciebat : Pauperes semper habebitis , me autem non semper; et, Pauperes non semper habebitis, me autem semper. Nam si intelligantur de diverso modo praesentiae, ambae sunt verae.
Deinde falsum est, quod illi assumebant, posse Christo exhiberi obsequium tale in Eucharistia, qualo exhibuit Maria. Nam (ut paulo ante ostendi) illud obsequium fuit non solius honoris, sed etiam utilitatis ; qualis obsequii nunc Dominus capax non est. Et praeterea illa obsequium praestitit Chr sto visibiliter praesenti, et unxit certa membra, quod nos facere non possumus : imo si quid valeret objectum adversariorum, sequeretur Christum, ne in cmlo quidem nunc esse. Nam etiam in coelo existentem possumus honorare, auro, argento, suffito, ac similibus rebus, ut honoramus in Eucharistia. Nec enim suffitum adhibemus, ut oblectemus nares Christi, vel aurum, ut oblectemus ejus oculos corporales, sed adhibemus ista extrinsecus ad species illas panis, et vini, ut testemur pium affectum erga ipsum; sicut etiam facimus, cum ornamus templa, cruces, imagines , et alia vel loca, vel instrumenta, etiam absente Eucharistia.
Quod autem Martyr dicebat , notari a
Christo papistarum idololatriam, qui auro honorant Eucharistiam : multo nos melius retorquemus in ipsum. Dominus enim dum factum Mari se laudavit, satis aperte docuit cultum sui corporis anteponendum esse aliquando eleemosynis in pauperes. Et Theophylactusincn/?. xiv. Marci scribit, eos Judse Iscariotis socios esse, et cum eo a Domino reprehendi, qui discum aureum, in quo jacere solet Christi corpus in sacra mensa, dant pauperibus, et in viliori vase illud reponunt. Quod tamen intelligitur, quando non ea urget calamitas pauperum, ut aliter provideri non possit eorum necessitati.
Denique ad locum Augustini respondeo : Per carnis praesentiam intelligere Augustinum preesentiam visibilem Christi , more humano inter homines conversantis : ita enim ipse se explicat : « Non semper habebitis, inquit, me vobiscum. Quare? quoniam conversatus est secundum corporis praesentiam quadraginta diebus cum discipulis, et eis deducentibus videndo, non sequendo, ascendit in coelum. » Et infra : « Habuit illum Ecclesia secundum praesentiam carnis paucis diebus : modo fide tenet, oculis non videt. » Haec ille. Ubi indicat preesentiam carnis vocari, quando Christus oculis videbatur, quam certe modo non habemus : Nam Christum in Eucharistia fide tenemus, oculis non videmus.
Adde quod Augustinus ibidem non tacuit praesentiam Domini in Eucharistia. Dixit enim nunc adesse tribus modis, per majestatem, per providentiam, et per ineffabilem atque invisibilem gratiam : sub quo ultimo membro, etiam Calvino teste , includitur praesentia Domini per Eucharistiam. Sed intelligit ipse more suo non de reali praesentia, sed per signum, aut fidei apprehensionem. Verum id repugnat eidem Augustino, qui superius in eodem tractatu scribit, Christum nunc esse praesentem per fidem, per signum Christi id est, per signum crucis, per Baptismum, et per ,Eucharistiam : ubi distinguit Eucharistiam a signo, et apprehensione fidei.
Ubi etiam notandum est, fidem, signum crucis, et Baptismum non requirere realem preesentiam Christi, ut requirit Eucharistia. Nam fide apprehendimus etiam absentia; signum crucis repraesentare potest etiam absentia : in Baptismo adest Christus ut regenerans, potest autem regenerare, etiamsi corpore absit, quemadmodum sol manens in
coelo* gignit herbas in terra. At in Eucharistia Christus adest, ut cibus reficiens, dum manducatur : non potest autem cibus manducari, et reficere, nisi reipsa sit prsesens.
Quintus locus est Marci ult : Assumptus est in coelum, et sedet ad dexteram Dei. Item. Act. i : Videntibus illis elevatus est , etc. Et Actor, m. Oportet illum ccelum suscipere usque ad tempus restitutionis omnium. Philip, m. Conversatio nostra in coelis est, unde etiam Salvatorem expectamus (1). Hinc ita argumentatur Calvinus lib. iv. cap. 17. § 27. « Scriptura testatur Christum, quod attinet ad naturam humanam ascendisse in coelum ; ibique mansurum usque ad diem judicii ; et tunc demum, et non ante ad inferiora hsec loca rediturum : non igitur verum est tam soepe descendere, ut sit in Eucharistia, ut Papistae volunt. »
Respondeo : Hoc argumentum, quod videtur adversariis insolubile (unde perpetuo clamant nos destruere unum articulum Symboli) nullam revera difficultatem habet. Nos enim fatemur Christum, quoad naturam humanam ascendisse in coelum, ibique nunc esse, et futurum usque ad diem judicii, neque ante descensurum. At negamus consequentiam : « Ergo non est vere in Eucharistia. » Non enim ut sit in Eucharistia, debet coelum deserere, aut descendere motu locali : sicut etiam, ut appareret Paulo Act. ix. et Petro cum ei dixit : « Vado Romam iterum crucifigi, » et aliis sanctis frequenter, non ccelum deseruit, sed solum se constituit, ubi voluit, et quomodo voluit. Non igitur de articulo Ascensionis ulla quaestio est ; sed potius de articulo omnipotentiae, utrum scilicet Christus possit se in pluribus locis constituere, et sit vere omnipotens, an id non possit : de qua re suo loco disseremus.
«At, inquit Calvinus, e coelo illum expectare jubemur, non igitur in terris quserere.» Respondeo : Expectare jubemur, ut veniat cum gloria reformaturus corpora nostra , mundum judicaturus, etc., cum qua expectatione non pugnat invisibilis praesentia ad nos interim reficiendos.
Sextus locus est Luc. xxiv : Palpate , et videte, quia spiritus carnem, et ossa non habet , sicut me videtis habere (2). Calvinus lib. iv. cap. 17. § 29. ita argumentatur : « Veritas carnis, Christo teste, probatur aspectu, et contactu. At in Eucharistia nihil videtur, aut tangitur, nisi panis : non igitur ibi caro, sed
panis est. » Petrus Martyr in lib. contra Gardinerum objecto 123. alio modo consequentiam deducit : « Si posset fieri, ut sensus fallerentur, et aliquid panis videretur, et esset caro, Christi argumentum infirmum fuisset, cum probavit se carnem habere, quia videri, et tangi poterat : potuisset enim responderi, videri quidem sensuum judicio esse carnem, sed tamen aliud quidpiam esse.»
Respondeo ad Calvinum, aliud esse affirmative colligere : Hoc palpatur et videtur, ergo corpus est ; aliud negative : Hoc non palpatur, nec videtur, ergo non est corpus. Prior consequentia optima est, quam Dominus facit : siquidem nullo modo fieri potest, ut res incorporalis videatur, aut tangatur sensibus corporalibus, nec sensus falluntur circa proprium objectum. Itaque necessario quod videtur, et tangitur, corporale est. Posterior consequentia, quam Dominus nequaquam facit, sed Calvinus facit, mala est. Potest enim fieri, ut verum corpus sit prsesens, et non tangatur, nec videatur, quia tectum est alio corpore ; vel quia Deus impedit, ne species sensibiles ad sensus transmittat : quomodo Luca; iv. ipse transiens per medium illorum ibat, qui eum de monte praecipitare volebant. Et de sancto Gregorio Thaumaturgo scribit Nyssenus in ejus vita; et de S. Felice Nolano Paulinus in natalibus ejus, ita interdum eos persecutoribus occultatos, ut nulla re interposita praesentes non viderentur, aut sentirentur. Addo etiam, posse divina virtute fieri, ut corpus existat more spirituum indivisibiliter, ut videri ac tangi nullo modo possit; cum tamen fieri nequeat, ut spiritus existat more corporum divisibiliter. Sed de hoc infra dicemus : nunc satis est ostendisse non esse bonam consequentiam : non videtur, aut tangitur, ergo non est corpus ; licet optima sit : Videtur, et tangitur, ergo corpus est.
Jam ad Petrum Martyrem respondeo : Sensus corporales falli non posse circa proprium objectum ; falli tamen posse circa id, quod latet sub objecto sensuum ; quod tamen magis convenit sensui interno, quam externo. Ssepe enim accidit, ut pictores decipiant oculos, vel imaginationem intuentium, cum aliquid ad vivum exprimunt : quod de illo refertur, qui ita scite uvas depinxit, ut ad illas aves accurrerent, quasi verse essent uvse. Et in Scripturis, qui videbant, et tan-
(I) Mare. XVI, 19 : Act. I, 9: HI, 21 ; Philipp. III, 20 — (2) Luc. XXIV, 39.
CAPUT XIV.
gebant assumpta ab angelis corpora, Genes. xviii. et xix. non fallebantur, cum se corpus videre et tangere credebant : fallebantur tamen, cum se corpus humanum tangere, et videre existimabant. Sic etiam in Eucharistia, non falluntur sensus nostri, cum nos album quid, rotundum, solidum sentire arbitramur : falluntur tamen cum nobis substantiam panis, sub illis accidentibus latere de nuntiant. At nonpropterea infirmum fuit argumentum Domini, sed efficacissimum. Solum enim probare voluit Dominus, se non esse inane spectrum, aut umbram, seu phantasma, ut Apostoli suspicabantur, sed verum corpus ; id vero ex testimonio sensus tangendi optime probavit : illud autem corpus esse humanum, vivum, idem quod antea fuerat, non probavit Dominus hoc solo argumento ex tangendi sensu deprompto, quod sine dubio non erat sufficiens; sed multis aliis modis, loquendo, manducando, testimonio Angelorum, miraculo piscium, allegatione Scripturarum etc.
Septimus locus estJoan. vi : Spiritus est, qui vivificat, caro non prodest quidquam (1). Hoc est potissimum fundamentum Zwinglii, in lib. de vera, et f Usa religione cap. de Eucharistia ; hunc enim locum yocat murum aheneum, et adamantem infractum. Petrus etiam Martyr in lib. contra Gardinerum objecto 34. eodem hoc loco utitur, atque ita argumentum deducit : « Capharnaitae putabant Christi carnem corporaliter manducandam, ut nunc arbritrantur Papistse. At Christus errorem illorum reprehendit, cum ait : Caro non prodest quidquam : significat igitur Dominus carnem suam non corporaliter manducandam, sed sola fide spiritualiter. »
Respondeo : Murum istum non modo non aheneum, aut adamantinum, sed vix luteum dici posse. Nam in primis etiamsi Christus loqueretur de carne sua, et eam diceret nihil prodesse, non tamen recte colligeremus, non esse veram carnem in Sacramento, idque propter duas causas. Primo, quia eodem modo concludi posset, non esse panem in Sacramento : nam si caro Christi non prodest, multo minus panis triticeus proderit. Secundo, qnia si de carne sua hoc Dominus dixisset, certe non intellexisset eam absolute non prodesse, sed non prodesse, si sola sit, id est, absque spiritu eam vivificante, ut exponunt
Augustinus et Cyrillus ; alioqui enim si caro Christi non prodesset manducantibus eam, quomodo in eodem capite Dominus dixisset: Qui manducat meam carnem , habet vitam seter nam? et, Nisi manducaveritis , non habebitis vitam in vobis ? (2) Et denique summa impietas est negare Christi carnem Divinitati unitam nihil prodesse, cui totam nostram salutem B. Paulus tribuit, dum Coloss. i. dicit, nos Deo reconciliatos per carnem Christi. Cum igitur in Sacramento nos esse credamus non nudam carnem, sed unitam divinitati, et per spiritum Dei vivam, et vivificantem , nihil facit contra nos illud : Caro non prodest quidquam.
Sed prseterea est alia solutio. Nam verus et litteralis sensus eorum verborum, non est, quod caro Christi, sive substantia carnis non prosit, sed quod carnalis intelligentia non prosit / ut exponunt Ghrysostomus, Theophylactus, et Euthymiusin hunc locum : necnon Origines in lib. m. inepist. ad Romanos , explicans illa verba cap. iii : Ex operibus legis non justificabitur omnis caro (3); et Cyprianus in sermone de Ccena Domini et alii. Vocatur enim eo loco nomine carnis, humana et carnalis cogitatio, ut distinguitur a cogitatione spirituali, et ex fide, atque inspiratione coelesti excitata.
Id probatur primo, quia caro in Scripturis fere ubicumque distinguitur contra spiritum, vel contra aliquid sublimius; non significat substantiam- carnis, sed vel infirmitatem, vel corruptionem, vel (ut dixi) humanam, et carnalem cogitationem ; quee omnia in idem fere incidunt : si quidem ex corruptione est, ut homo humano suo sensu de rebus divinis judicare velit. Genes. vi : Non permanebit spiritus meus in homine, quia caro sunt , id est, carnales, infirmi. Matth. xvi : Caro, et sanguis non revelavit tibi , sed Pater meus. Rom. vm : Qui secundum carnem ambulant , et non secundum spiritum ; et, Qui in carne sinit , Deo placere non possunt ; et, Prudentia carnis mors est, prudentia spiritus, vita et pax. Galat. i : Non acquievi carni et sanguini (-4). IIoc ergo modo caro non prodest quidquam, id est, cogitare, et intelligere manducationem carnis Christi humano, et carnali modo, quasi scindenda esset in partes, et coquenda, ac masticanda, et convertenda in propriam substantiam per actionem caloris naturalis.
(1) Joan. VI, 64. —(2) Joan. VI. 55 et 56. - (3) Rom. 111, 20. - (4) Gen. VI, 3: Matth XVI, 17 ; Rom. VI II. 5, 0 et 8 ; Galat I, 16.
LIBE Ii I.
Secundo idem probatur ex occasione, quam habuit Dominus, ut diceret ista verba. Occasio enim fuit error Capharnaitarum, qui non solum cogitabant, quod Martyr dicit, veram carnem Christi nobis promitti, quod est verissimum, sed cogitabant eam manducandam eo modo, quem illis suggerebat proprium judicium , et humanum experimentum, ut Augustinus et alii exponunt, nimirum quo modo comeduntur alia» carnes. Huic enim errori aptissime respondet hcec Domini sententia : idem enim est ac si dixisset : Animalis homo non assequitur divina mysteria.
Tertio probatur ex verbis sequentibus ; subjungit enim immediate : Verba quae ego locutus sum vobis, spiritus, et vita sunt (1), id est, sunt verba explicantia, et tradentia res divinas, spirituales, vitam aeternam afferentes, propterea non debent humano sensu accipi, sed fide, et intelligcntia a Deo inspirata, quasi dicat Dominus: Non mirum est si vos non intelligitis, quia vos humana cogitatis, et ego loquor divina. Quomodo etiam Joan. iii. cum Dominus loqueretur de mysterio regenerationis, et Nicodcmus cogitaret carnalem quamdam nativitatem ex utero matris, reprehendit eum illis verbis : Qui cie terra est , de terra loquitur ; qui cie coelo venit, super omnes est, id est, tu homo terrenus, terrena cogitas, et loqueris ; ego qui de coelo veni, loquor ea, quae superant captum omnium hominum : et ideo fide divina, non humano judicio hic opus est. Idem etiam colligitur ex aliis sequentibus verbis : Secl sunt quidam ex vobis, equi non credunt. Ista enim verba nullo modo cohaerent cum illa explicatione; Caro non prodest quidquam, id est, non prodest manducare carnem in Sacramento. Quae enim est ista connexio : Non prodest manducare carnem in Sacramento ; sed sunt ex vobis qui non credunt? At cum nostra explicatione aptissime cohaerent. Idem enim est, ac si diceret : Caro non prodest ad credendum, sed spiritus fidei : ideo quidam ex vobis non credunt, quia non habent spiritum, sed toti sunt caro, et carnali judicio res divinas metiuntur. Unde etiam consequenter adjungit : Proqoterea dixi vobis, quia nemo potest ad me venire, nisi Pater meus traxerit illum (2). Ubi videmus Dominum semper loqui de intelligentia spirituali, quee datur a Deo iis, qui credunt verbis ipsius, et opponitur humanae cogitationi, et sapientiae.
Ubi etiam illud est observandum, istam sententiam: Caro non proclest quidquam, ideo afferri ut murum aheneum contra Sacramentum ab haereticis, quia vere caro sunt ipsi, et caro non modo non prodest quidquam, sed etiam plurimum obest ; est enim radix, et quasi parens omnium heeresum. Ideo enim haeretici sunt haeretici, quia nolunt subjicere judicium suum verbo Dei, sed humana sua ratione omnia metiri volunt : et praesertim Sacramentarii. Causa enim praecipua cur non credant, est, quia humana ratio, qua sola ducuntur, non assequitur arcana Dei, et ipsi nihil volunt credere, nisi quod intelligunt. Praetexunt quidem Scripturas, sed tota quaestio est de sensu Scripturae in quo assequendo nolunt illi Ecclesiae acquiescere, ad quam nos Scripturae apertissime mittunt, sed judicio suo niti volunt. Itaque Apostolus Galat. v. inter opera carnis, heereses numeravit.
Octavus locus est Joan. xn : Ubisum ego, illic et minister meus erit (3). a At sancti non sunt in Eucharistia, igitur neque Christus ibi est. » Hoc argumentum satis indicat inopiam solidarum rationum, qua laborant adversarii : neque enim ad has ineptias descenderent, si aliquid solidi proferre possent.
Sed tamen respondeo. Primo, Christum non dixisse : Ubicumque ego sum, sed : Ubi ego sum , illic et minister meus erit. Satis igitur est si sancti alicubi sint cum Christo, etiamsi non sint ubicumque est ipse : alioqui etiam in cruce cum ipso omnes esse debuissent. Secundo, certum est Christum illis verbis promisisse consortium regni, et gloriae : sic enim ait clarius Joan. xvn : Pater, volo ut ubi sum ego, et isti sint mecum , ut videant claritatem 7neam (4).
Sed instat Petrus Martyr contra hanc solutionem in lib. contra Gardinerum objecto 37. «Vel Christus in Eucharistia est in gloria Patris, vel non : Si non est, impie faciunt, qui eum gloria Dei Patris ad haec inferiora devocant. »
Respondeo : Sophistice argumentari pseudomartyrem istum : siquidem Christum in Eucharistia esse in gloria Patris, dupliciter intelligi potest. Uno modo, ut dum est in Eucharistia, videat Deum sancta illa anima, et proinde sit etiam in gloria Patris ; et hoc modo Christus in Eucharistia est in gloria ; nec enim unquam, aut usquam gloria privatur.
(0 Joan. VI, 64. — (2) Joan. III, 31 ; VI, 65 et 44. — (3) Joan. XIF, 26. — (4) Joan. XV, 24.
CAPUT XI Y.
Altero modo, ut esse in Eucharistia sit illi gloria, et beatitudo ; et hoc modo in Eucharistia non est in gloria: nec enim species illse sunt gloria Dei 'Patris ; non igitur opus est, ut sancti sint in Eucharistia, ut sint cum Christo in gloria. Addo autem secundum Sanctorum Patrum doctrinam, Christo in Eucharistia existenti adesse semper choros Angelorum, ut aperte testatur Chrysostomus lib. vi. de Sacerdo io , et homil. 63 ad populum Antiochenum , et Ambrosius in cap. i. lucx , in illa verba : Apparuit illi Angelus : et Gregorius lib. iv. Dialogor. cap. 58.
Nonus locus est Joan. xiv : Relinquo mundum, et vado ad Patrem (i). Ac ne forte respondeamus Dominum reliquisse mundum visibiliter, sed mansisse tamen in mundo invisibiliter, occurrit Martyr libro contra Gardinerum objecto. 3. ct Calvinus lib. iv. Institutionum cap. 17. §. 26. ac probat id non recte posse responderi, quia Dominus in eodem loco promittit alium Paracletum, id est, Spiritum sanctum, qui suppleat absenti* sure defectum. Non autem vere suppleret defectum absentise Christi Spiritus sanctus, nisi is vere, sa’tem ut homo, abesset : si enim totus ■Christus, et ut Deus, et ut homo adest, quorsum eget vicario? Denique notat Calvinus, antitheta esse, Christi ascensum, et descensum Spiritus sancti : quocirca necesse esse, ut vere ex mundo Christus abierit quoad carnem, si succedere debuit Spiritus sanctus.
Respondeo : Christum reliquisse mundum, quoad conversationem humanam; non enim post mortem suam versatus est in mundo more aliorum hominum : hsec tamen absentia non repugnat praesentiae alterius generis, ut supra diximus, et probavimus ex eo loco Luc. xxiv : ILxc locutus sum vobis cum essem vobiscum (2).
Porro, argumentum de adventu Spiritus sancti, aut ego nihil video, aut juvat causam nostram. Nam Spiritus sanctus non promittebatur, ut suppleret omnem Christi praesentiam ; ipse enim ibidem dicit : Non relinquam vos orphanos , veniam ad vos ; et Matth. ult. Vobiscum sum usque ad mundi consummationem ; et Joan. I. In mundo erat (3). Solum ergo supplere debuit praesentiam Christi inter homines humano more conversantis. Quia enim Apostoli carituri erant conspectu
Christi, et concionibus, atque exemplis ejus ; egebant majori gratia interna, quae suppleret externam illam consolationem, et auxilia: atque hoc est, quod eis Christus promisit, cum alium Paracletum promisit. Quod certe nihil facit contra praesentiam Christi in Eucharistia : sic enim ibi praesens est Christus, ut eum nec videamus, nec audiamus, neque nobiscum humano more conversetur.
Denique illa antithesis ascensus Christi, ct descensus Spiritus sancti, videtur etiam contra Calvinum. Nam sicut Spiritus sanctus vere descendit, et tamen in coelo etiam mansit ; ita Christus vere ascendit, et tamen vere etiam mansit nobiscum, non solum ut Deus (quomodo ubique est) sed etiam ut homo in Eucharistia, sed modo spirituali et invisibili.
Decimus locus est, Joan. xx : Noli me tangere ; nondum enim ascendi ad Patrem meum (4). Urget hunc locum Calvinus lib. iv. cap. 17. § 29. « Dominus, inquit, ipse non oculos tantum, sed omnes sensus nostros e terra subducere voluit, se tangi a mulieribus vetans, donec ascendisset ad Patrem. Cum pio reverenti* studio Mariam videat properare ad osculandos pedes, cur tactum hunc improbet, ac prohibeat, donec in coelum receptus fuerit, nulla causa est, nisi quia nusquam alibi vult quseri. »
Respondeo : Tantum abest, ut nulla sit alia causa, nisi ista ; ut ista non sit vera causa, et multee 'alite reddi possint. Istam enim veram causam non esse, perspicuum est ex eo, quod paulo post permisit Dominus se tangi, non modo a Magdalena, sed etiam ab aliis mulieribus, ut Matthseus habet cap. xxviii. ct Augustinus notavit tract. 121. in Joan. Sicut ergo Calvinus ex prohibitione probat, Christum nolle qu*ri, aut tangi, nisi in coelo ; ita ex permissione nos probamus velle quaeri, et tangi etiam in terra. Deinde si Christus noluisset quieri, nisi in coelo ; at in terra soepissime apparuit, tum ante ascensionem, tum etiam postea.
Multas autem causas illius prohibitionis reddi posse non dubitabit, qui Patres legerit. Chrysostomus hom. 83. in Joan. et Theophylactus in hunc locum dicunt, Mariam voluisse solito sibi more familiariter ad Dominum accedere, cumque complecti : Dominum autem id prohibuisse, ut indicaret corpus suura
(1) Joan. XVII, 28. — (Q Luc. XXIV, 44. — (3) Joan. X1Y, 18 ; Matth. XXVIII, 20 : Joan. I, 10. — f4) Joan. 20, i7.
eo
LIBER L
jam gloriosum et immortale, majori reverentia tractandum, quam antea; et hoc significant illa verba : Nondum ascendi , sed vado etc. id est nondum quidem ascendi, sed paulo post ascensurus sum: jam enim corpus habeo gloriosum, et dignum coelesti mansione. Unde cum ipsa cum aliis mulieribus paulo post adoraret, et pedes reverenter oscularetur, non legitur eas prohibuisse.
Augustinus tract. 121. in Joannem , et Leo serm. 2. de Ascensione dicunt, Mariam typum gessisse Eccleske Gentilium, et quia Christus non se ostensurus erat videndum, et tangendum Ecclesiae Gentium, sed tantum fide, per Apostolorum praedicationem post ascensionem, ideo dixisse : Noli me tangere, nondum enim ascendi etc.
Idem Augustinus ibidem, et Gregorius lib. XXVI. Moral. cap. 29. dicunt, per illum contractum significari contractum fidei : et quia Maria nondum credebat Chrisium esse Patri aequalem, ideo Christum noluisse ab ea tangi ; et hoc significari illis verbis : nondum enim ascendit; id est, in corde tuo nondum ascendi, opinione tua non sum cum Patre.
Cyrilluslib. xu. cap. 50. in Joannem scribit Christum voluisse his verbis significare carnem in Eucharistia non debere tangi, nisi ab hominibus puris, et qui jam 'acceperint Spiritum sanctum. Et quia Maria typum gerebat peccatorum, quatenus tangere eum voluit, antequam per adventum Spiritus sancti plane purgata luisset, ideo dictum esse : Noli me tangere.
Bernardus serm. 28. in Cantica , dicit hunc esse sensum : Noli me tangere , id est, noli judicio sensum probare meam resurrectionem, sed expecta ascensionem, et adventum Spiritus sancti ; tunc enim roborata in fide, ipsa fide longe melius, ct tutius cognosces me resurrexisse, quam nunc possis tangendo.
Addi potest alia explicatio, quae mihi videtur simplicissima, et litteralis maxime ; non prohibitum contactum, sed cohibitam festinationem tangendi, ut hic sit sensus : Noli me tangere , nondum enim ascendi ad Patrem meum , sed vade ad fratres meos , et dic eis etc. hoc est: Noli ita festinare ad me tangendum, adhuc satis temporis habebis ; nondum enim recessi a vobis : vade prius ad Apostolos, nuntia me resurrexisse, et tunc commodius poteris una cum aliis me videre, et tangere. Ista expositio, ideo videtur optima, quia cohaeret aptissime cum illa causa : Nondum enim ascendi , et etiam cum eo, quod Dominus se tangi permisit a mulieribus, et apostolis; imo ipse invitaverit eos, dicens : Palpate et videte , Luc. xxiv. et Thomae : Tange latus meum , Joan. xx. Denique ista explicatio totum Calvini fundamentum evertit.
Undecimus locus est Actor, vn. et xyii. Deus non in manu factis templis habitat : non igitur manet inclusus Christus , cum sit Deus , in singulis templis (I). Utitur hoc argumento Petrus Martyr in lib. contra Gardinerum objecto 8. sed quia viderat facile solvi posse, dicit hanc esse vim hujus argumenti, et hoc modo a suis proponi solere : « Deus ob suam immensitatem non potest ullo templo concludi, quia est major omni templo : ergo neque corpus Christi, quod justam hominis staturam habet, poterit includi in pyxide, quia majus est pyxide. »
Respondeo : Loca illa intelliguntur proprie de divinitate, quse licet sit ubique, et peculiari modo in templis, dicitur tamen verissime non habitare in templis manufactis ; quia habitare significat indigentiam loci : illi enim proprie habitant in domo, qui nisi ibi essent, male essent ; significat etiam comprehensionem, et conclusionem in loco. Utrumque repugnat Deo vero, et tamen utrumque conveniebat idolis Gentilium; idcirco Paulus Actor, xyii. hoc dicit, Deum non habitare in templis, ut distingueret eum ab idolis. Quamvis autem haec loca proprie de divinitate intelligantur ; tamen conveniunt suo modo etiam corpori Christi in Eucharistia existenti. Etsi enim est ibi vere Christus, tamen non proprie habitare ibi dicendus est, cum non indigeat ipse tecto, aut domo ulla, nec concludatur ita uno in loco, ut non sit etiam extra eum locum.
Jam ad argumentum Martyris respondeo : Si recte accommodetur proportio, argumentum esse pro nobis, non contra nos. Nam sicut Deus ob suam immensitatem non concluditur in pyxide, aut speciebus panis, tamen totum ibi revera est. Quomodo autem possit corpus humanum non occupare locum, et proinde sub specie modici panis contineri, in alia quaestione explicabitur : hic enim solum ex verbo Dei agitur. Verbum autem Dei non habet, non posse magnum corpus esse in parvo loco : sed contrarium potius, cum
(1) Act. VII, 48 : XVil, 24.
CAPUT XIV.
6 i
'
Matth. 7. legamus posse Deum facere, ut transeat camelus per foramen acus.
Duodecimus locus est I Corinth. x : Patres nostri eamdem escam spiritualem manducaverunt, et eumdem potum spiritualem biberunt (1). « At illi non manducarunt carnem Christi, nec biberunt ore corporali, ut notum est, sed fide tantum : igitur etiam nos fide tantum manducamus, et bibimus . » Hoc argumentum urget Petrus Martyr lib. contra Gardinerum , par. i. objecto 8:2.
Sed facilis solutio est. Nam in primis demonstravimus in disputatione de sacramentis in genere, non velle Paulum dicere eamdem escam nos et Hebraeos comedisse, sed eamdem escam comedisse omnes illos, qui tunc vi\ebant, tum boni, tum mali.
Quia vero citat Augustinum Petrus Martyr, qui in Psalm. lxxvi. et tract. 26. in Joannern dicit, eamdem escam nos, et Hebraeos comedisse ex hoc loco Pauli : ideo ad Augustinum duo quaedam respondeo. Primo, Augustinum non exposuisse hunc locum in commentario aliquo proprio, sicut fecerunt Chrysostomus, Theophylactus, et alii ; sed solum adduxisse ad suum propositum aliquid ex hac Pauli sententia, propterea non mirum videri debere, si anteponimus in hac parte in sensus litteralis investigaitione Chrysostomum, et 'alios, qui ex proposito hunc locum exposuerunt, Augustino tractanti haec verba in alienis locis. Certe Paulus apertissime ad litteram loquitur de esca eadem inter omnes illos, non autem nobiscum. Nam secundum Augustinum, et etiam adversarios, non omnes Hebraei, sed boni duntaxat, qui symbola intelligebant , eamdem nobiscum escam manducarunt. At Paulus significat bonos, et malos eamdem manducasse ; subjungit enim : Sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo : omnes ergo manducarunt, et tamen plurimi eorum non placuerunt Deo, qui nimirum vmulti mali cum bonis illam escam manducabant. Et sicut dicit : Omnes eamdem escam spiritualem manducarunt ; ita etiam dicit : Omnes mare transierunt. At certe mare transierunt omnes, et mali, et boni.
Dico secundo, veram esse Augustini sententiam, licet Pauli loco ad litteram non conveniat : nec tamen nobis ullo modo adversari. Nam dicit ipse, eamdem nobiscum escam manducasse Hebraeos; sed explicat quomodo eamdem, nimirum significatione : quia idem significant sacramenta illa, et nostra. Sicenim ; it tract. 62. in Joan. « Sacramenta illa fuerunt, in signis diversa sunt, in re quae significatur paria sunt. » Et praeterea eadem sunt significatione, quia nostra continent, quod illa significant, ut aperte Augustinus, ait in Psalm. lxxiii. ubi dicit, sacramenta vetera promisisse salvatorem, nostra dare salutem, et in Psalm. lxxv : eidem, inquit, in mysterio cibus, et potus illorum, et noster; sed significatione idem, non specie; quiaidemipse Christus illis in petra figuratus, nobis in carne manifestatus. Ubi vides, Judaeis tribui Christum in petra, nobis in carne, quam nimirum petra illa figurabat. Denique lib. contra litteras Petili ani cap. 37. « Aliud, inquit, est Pascha, quod Juda3i de ove celebrant, aliud quod nos in corpore, et sanguine Domini accipimus.» Ubi vides, pro ove, quam habebant Juclsei, nobis non tribui panem, sed corpus, et sanguinem Domini, qum ove illa significabatur. Non igitur apud Augustinum eadem erat esca Judaeorum, ct Christianorum, quoad rem ipsam, sed solum quoad significationem : quomodo dicuntur idem esse figura, et figuratum, quia unum est vere, quod alterum est typice.
Decimus tertius locus est I Corinth. x. et xi. « Ubi aliquoties Eucharistia vocatur panis, etiam post consecrationem : nihil igitur aliud est Eucharistia, nisi panis reipsa, significatione autem corpus Christi. » Utitur hoc argumento, quod est commune adversariorum, Petrus Martyr lib. contra Gardinerum , objecto 19.
Respondent nonnulli, Eucharistiam vocari panem per tropum, quia fit ex pane, sive quia antea fuit panis : et afferunt multa exempla Scripturae, ut quod Genes, m. Eva dicitur os Adarni : Exodi vii. virgae conversae in dracones, adhuc vocentur virgae : quod Matth. xi, dicantur publicani, et meretrices praecedere in regnum coelorum. Sed haec solutio non videtur solidissima : possent enim adversarii dicere, non ideo, quia alicubi res denominatur ab eo, unde facta est, ubique ita accipienda esse vocabula. Secundo igitur dici potest, Scripturam vocare ordinarie res ut exterius apparent; sic enim serpentem aeneum vocat serpentem: angelos, qui apparebant in forma humana, vocat viros; boves aeneos, malogranata aurea, et similia
(I) I Cor. X. 3.
LIBER I.
(32
ornamenta templi simpliciter vocat boves, malogranata etc. Quoniam igitur Eucharistia forma exteriore nihil differt a vero pane, quid mirum si vocatur panis? Tertio dici potest, et (meo judicio) optime, vocari panem phrasi hebraica, quia nomine panis intclligitur generatim omnis cibus. Et denique quarto vocari panem, quia non solum est cibus, sed est cibus solidus, prajeipuus, substantialis, qualis est panis triticeus inter cibos corporales. Ac ut videas argumentum adversariorum nihil efficere, illud perpende, in 6. cap. Joannis, corpus Domini frequenter vocari panem, et tamen adversarii contendunt in eo capite non tractari de Eucharistia, ac proinde coguntur per panem non intellige re panem materialem, sed cibum coelestem.
Decimus quartus locus est Philip, m. Salvatorem expectamus , qui reformabit corpus humilitatis nostra?, configuratum corpori claritatis suae (1). Hinc tale argumentum facit Calvinus lib. iv. Institui, cap. 17. §. 29. « Corpora nostra post resurrectionem habebunt eas dotes, quas nunc habet corpus Christi. At stultum esset cxpectare, ut nostra corpora esse possint in pluribus locis, vel sub modica panis specie. »
Respondeo quod Christi corpus esse possit in multis locis, aut sub modica specie panis non oritur ex aliqua dote corporis gloriosi, sed ex infinita Dei potentia. Nam etiam ante Christi resurrectionem credimus, Christi corpus fuisse in Eucharistia; nihil igitur ad rem facit gloria corporis, quam exspectamus.
Decimus quintus locus est Coloss. m: Quae sursum sunt quaerite , ubi Christus est in dextera Dei sedens (2). Ex hoc loco Calvinus colligit lib. iv. Instit. cap. 17. §. 30. Christum non esse quaerendum in pane Eucharistia! : et addit, non sine causa, in antiqua Ecclesia fuisse institutum, ut ante mysteriorum celebrationem diceretur : « Sursum corda. »
(1) Philipp. III, 20 et 21. — ( ) Coloss. 111, 1.
Respondeo : Si timeremus hoc argumentum , jam cludum valere jussissem illam praefationem : Sursum corda; quam tamen non diligenter frequentamur, et adversarii negligunt. Tametsi enim in libro de ritu Sacramentorum ministrandorum jubet Calvinus, ut condonator inter condonandum moneat, sursum cor esse habendum ; tamen non vult praescriptis verbis recitari praefationem illam cum suis responsionibus, ut veteres faciebant, testo Cypriano in serm. de orat. Domin. et Augustino lib. de bono persever. cap. 13. et omnibus Grcecis liturgiis, Jacobi, Basilii, Chrysostomi, et omnibus Latinis ; id quod etiam hoc tempore nos facimus.
Respondeo igitur : « Sursum corda non significare elevationem ad locum corporalem : alioqui astrologi piissimi essent omnium hominum , qui ' semper versantur animo, et oculis inter sidera : sed elevationem a rebus terrenis et curis hujus vitee ad Deum, et res aeternas, et divinas. Unde, sacerdoti dicenti : «Sursum corda», non respondemus, Habemus ad firmamentum, sed « Habemus ad Dominum. » Et certe, qui in hoc mundo Christum quaerebant, vel in praesepi, ut tres magi, vel in templo, ut ipsa Virgo mater, vel in sepulchro, utMagdalena; sursum cor habebant ; qui illum quaerebant, qui est super omnia Deus benedictus in smcula. Et potest fieri, ut quis dum terram intuetur, et cogitat, cor habeat sursum ; et contra, dum quis coelum intuetur, et cogitat, cor habeat deorsum ; si nimirum ille in terra cogitet Dei potentiam, quae ibi relucet; hic autem in coelo nihil cogitet, nisi naturam, et qualitates coeli. Sic igitur qui in Eucharistia Christum quierunt, et venerantur, sursum cor habent, si de ipso Christi, non de negotiis hujus vitee, interim cogitent.
i
CONTROVERSIARUM
EUCHARISTIA
LIBER SECUNDUS
DE VERITATE CORPORIS DOMINI IN EUCHARISTIA EX TESTIMONIIS PATRUM.
Hactenus ex: verbo Dei controversiam disputavimus de praesentia corporis Domini in Eucharistia ; nunc ex testimoniis veterum Patrum, qui ante hanc litem exortam floruerunt, eamdem controversiam disputare aggredimur. Nam et si adversarii, Patres contemnere soleant, cum eos sibi adversari non dubitent ; in hac tamen quaestione aliquid eis tribuere videantur : certe laborant, quantum possunt, ut eos ad se pertrahant. Joannes Calvinus in ultima admonitione ad Wntphalum : « Constat, inquit, vetustos omnes scriptores, qui totis quinque saeculis post Apostolos vixerunt, uno ore nobis patrocinari » Petrus Martyr in praefatione suae defensionis contra Gardinerum ad Reginam Angliae, jactat se defendere sententiam Patrum Graecorum, et Latinorum veterum de Eucharistia. Petrus Boquinus initio libri de Caena Domini contra Heshusium dicit, nullam esse rationem certiorem, et breviorem inveniendae veritatis, in hac, de qua agimus, controversia, quam insistendo vestigiis antiquorum Patrum.
Nos igitur, ut apertissime, et brevissime (quantum rei magnitudo patietur) intelligamus, quid Patres senserint, singulos seorsim excutiemus ordine aetatis, quo in Ecclesia floruerunt : ac in singulis quatuor considerabimus. Piima, quid ad ea respondeant adversarii. Tertio , quid ex iisdem contra nos illi afferant. Quarto, quid ad ea sit respondendum.
Est autem illud observandum , testimonia Patrum, non quidem aequari per se Scripturam testimoniis : tamen ex iis aperte cognosci, quae fuerit sententia, et fide ejus Ecclesias, quam omnes fatemur veram Christi Eccles:am fuisse, et veram de sacramentis fidem ac doctrinam habuisse : quocirca ex illis colligitur argumentum firmissimum, et infallibile pro veritate. Unde Augustinus lib. 3. de peccatorum meritis et rnniss . cap. 7. cum attulisset Patrum testimonia qrnedam, ut Cypriani, et Hieronymi pro peccato originali : « Haec, inquit, non ideo conitii
LIBER 11.
memoravi, quod disputatorum quorumlibet sententiis tanquam canonica auctoritate nitamur; sed ut appareat ab initio, usque ad prsesens tempus, quo novitas ista orta est, hoc apud Eeclesite fidem tanta constantia custoditum, ut etc. »
CAPUT PRIMUM.
PRIMA JETAS ECCLESIAS AB ANNO DOMINI USQUE AD 100.
Testimonium discipulorum S. Andre x Apostoli.
Primo igitur excutienda sunt testimonia eorum, qui Apostolos viderunt, et audierunt, qute fuit prima retas Ecclesire. Ac primum occurrit liber passionis S. Andrese Apostoli scriptus ab ejus discipulis, qui passioni interfuerunt. Hunc librum legitimum esse satis constat; tum, quia nulli (quod sciam) adhuc in qusestionem ejus auctoritatem vocarunt ; tum, quia revera nihil continet, quod novitatem redoleat ; tum, quia genus passionis S. Andrern, et illa ejus verba : « Salve sancta crux», in tota Ecclesia celeberrima, ex hoc libro sine dubitatione sumpta sunt : tum quia Petrus Damianus in serm. 2. de S. Andrea de hac historia sic loquitur. Non immerito in singularem auctoritatis arcem suscepta est, quam qui viderunt, scripserunt orbi, et ministri fuere sermonis : tum denique, quia Joannes a Lovanio in sua censura de passionibus sanctorum, quie habetur in Martyrologio Molani, hunc librum omnibus modis legendum censet; et idem indicavit vir gravissimus Aloysius Lipomannus, qui ex probatis auctoribus vitas Sanctorum descripsit ; ut omittam quod in Breviario Romano, nuper recognito, ac repurgato, suum locum habet passio S. Andrern ex hoc libro.
In eo igitur libro habentur bsec verba Apostoli Andrcte : « Ego omnipotenti Deo immaculatum agnum quotidie sacrifico ». Et infra : « Qui cum sit vere sacrificatus, et vere a populo carnes ejus manducatm, integer perseverat, et vivus » . In quibus verbis, illud ( Vere manducatx ) excludit manducationem in solo signo aut spiritu. Ac prieterea paulo infra, cum /Egeas miraretur, ac peteret, sibi explicari, quomodo posset fieri, ut agnus vere manducatus, integer et vivus maneret, et S. Andreas recusaret homini ethnico mysterium explicare, et ille instaret, ac per tormenta cogere vellet Apostolum ; tandem Apostolus subjunxit, fieri non posse ullo modo, ut sine fide in Christum, ad hujus mysterii notitiam perveniret. At certe si nihil est Eucharistia, nisi panis significans Christum, non erat difficile etiam sine fide intelligere, quomodo Christus in signo manducatus, integer perseveret. Nam si in pane imprimatur imago principis alicujus ; certe sine ulla sua la3sione, comedi poterit princeps ille in sua imagine ; nec ulla difficultas est in hac re intclligenda. Ad hunc locum non vidi ullam responsionem haereticorum.
CAPUT II.
Testimonium S. Ignatii.
Secundus auctor Apostolorum tempore est S. Ignafius, de cujus epistolis dubitari non potest, cum eae citentur ab Euscbio, Athanasio, Hieronymo, Theodorcto, et aliis veteribus frequentissime. Is ergo in epist. ad Smyrnenses (ut citat Thcodoretus dialog. 3.) sic ait : « Eucharistias, et oblationes non admittunt, quod non confiteantur Eucharistiam esse carnem Salvatoris, quee pro peccatis nostris passa est, quam Pater sua benignitate suscitavit. »
Ad hunc locum Beza respondet in Dialogo Cyclops, fateri se veram carnem Christi nobis dari fide manducandam. At Ignatius non dicit, carnem Christi nobis dari quocumque modo, sed dicit Eucharistiam esse carnem Christi. Petrus Boquinus in lib. de Ccena Domini , respondet Ignatium disserere contra eos, qui negabant Christum habuisse veram carnem : et ex Eucharistia argumentum duxisse, quia si Christus non habuit veram carnem, non potest Eucharistia esse caro vera, id est, signum, seu symbolum verse carnis.
CAPUT III.
At contra; nam Innatius dicit/ haereticos illos, contra quos agit, omnino repudiasse Eucharistiam, ne fateri cogerentur, Christum habuisse veram carnem, si Eucharistiam, quae est ipsa caro Christi, admisissent. Observandum enim est, haereticos illos (ut ex ipsa epistola ad Smyrnenses patet) docuisse Christum putative natum , passum, mortuum, resurrexisse : ac per hoc non negasse Christum habuisse carnem aliquam visibilem, et apparentem, sed negasse habuisse eum veram carnem humanam. Ex quo sequitur, ut non debuerint repudiare imagines, et figuras carnis Christi, sed solum ipsam veram carnem. Nam corpora humana apparentia depingi possunt, et figuris exprimi, licet vere humana non sint, ut patet c!e imaginibus Angelorum. Ergo haeretici illi non negabant Eucharistiam significare posse carnem Christi, sed negabant esse carnem Christi (ut Ignatius diserte dicit) nc videlicet cogerentur admittere, Christum habuisse veram carnem. Reprehenduntur autem ab Ignatio ; igitur Ignatius contrarium sentiebat, nempe Eucharistiam esse vere et proprie Christi carnem. Habentur alia loca in epist. ad Rom. et in epist. ad Ephes . sed facilius eludi possunt.
Porro ex Ignatio objicit Petrus Martyr in lib. contra Gardinerum i. part. objecto 149. illa verba ex epist. ad Pbiladelphienses : « Rogo vos, ut instetis uni fidei, uni praedicationi, una Eucharistia utentes : una est caro Domini Jesu, et unus ejus sanguis, qui pro nobis effusus est : unus etiam panis pro omnibus confractus, et unus calix totius Ecclesiae. » Notat enim Petrus Martyr Ignatium distinguere panem, ct calicem, a carne, et sanguine Christi, cum dicat : « Una caro, unus sanguis : unus etiam panis, unus calix.» Ex quo sequi videtur, ut in Sacramento non sit nisi panis, et vinum, quae tamen carnem, et sanguinem, queo sunt res Sacramenti, significent. Addit etiam argumentum ex nomine panis, ct fractionis, quae non conveniunt proprie, nisi vero pani.
Respondeo : Quod attinet ad r omina panis et fractionis, non esse faciendam novam quaestionem, cum sint ista ipsa vocabula Pauli, 1. Corinth. xi : Panis, quem frangimus etc., de quibus supra diximus. Quod autem pertinet ad illam distinctionem carnis, et sanguinis a pane, et calicc, dico Ignatium distinguere carnem, ut in cruce passam, et sanguinem, ut in cruce fusum, a sacramento To.m. IV.
Eucharistiae ; et rectissime. Sacramentum enim Eucharistiae, sive contineat vere (ut nos credimus) Christi carnem, sive non contineat, est signum repraesentans carnem Christi, nt morientem in cruce, ct sanguinem, ut in cruce effusum, et proinde distinguitur ab illis. Vult autem co loco Ignatius hortari ad unitatem et charitatem consectandam, et ad schismata, ct haereses fugiendas. Itaque monet ut in una fide maneant, eidem praedicationi dent operam, et una utantur Eucharistia, id est, simul communicent, non faciant schismata, non erigant contraria altaria. Probat autem debere eos simul communicare, quia unum est sacramentum Eucharistia, unum autem sacramentum esse, probat, quia una est caro Christi, et unus sanguis. Quae probatio efficax esset, etiamsi hoc sacramentum significaret tantum carnem Christi, ut adversarii volunt : sed est efficacior, si sacramentum non tantum significet, sed etiam vere contineat Christi carnem.
CAPUT III.
Testimonium S. Dionysii Areopacjitx.
Dionysium Areopagitam apostolorum tempore floruisse nemo dubitat : libros qui ei adseribuntur, negant haeretici illius Dionysii esse, et nete alibi probavimus esse. Sed hoc loco supersedendum est hoc labore, quia Petrus Martyr non solum admjttit, cos libros esse alicujus antiqui Patris, sed etiam argumentum inde petere audet pro suo errore. Et praeterea cum citetur hic auctor tanquam antiquus, venerabilis Pator a S. Gregorio hom. 34. in Evangelia ; necesse est omnino vixisse illum in primis quinque saeculis, quae a Calvino recipiuntur. Nam si Gregorio, qui nn te annos mille floruit, fuit hic auctor anti quus, et venerabilis Pater, quid erit nobis?
Ille igitur auctor in lib. de Hierarchia ecclesiaste cap. 3. par. 3. praeter alia multa, quae de hoc sacramento dicit, ita ipsum alloquitur : « 0 divinissimum, ct sacrosanctum Sacramentum, obducta tibi significantium signorum operimenta dignanter aperi, ct perspicue nobis fac appareas ; nostrosque spirituales oculos, singulari, et aperto tuae lucis fulgore imple. » Haec ille. At ejusmodi invocatio stidtissime, ct impie referretur ad
o
LIBER II.
sacramentum, si solum esset panis triticeus, non autem panis coelestis vivus, et divinus. Respondet Petrus Martyrio lib. contra Gardinerum , par. i. objecto 150. Dionysium apostrophen fecisse ad rem significatam, id est, ad ipsum Christum, qui per symbola panis, et vini repraesentatur : « Quemadmodum in templis Papistarum, inquit ipse, videas procumbere homines ante signa, et statuas, et ad illas exclamare, quasi aut B. Yirgo, aut Petrus, et Paulus praesens esset. »
At bis peccat in hac responsione Pseudomartyr. Primo, quia se ipse damnat cum cceteris sacramentariis, qui acerrime reprehendere solent, et idololatriae accusare Catholicos, quod orent ante imagines, aut venerabile Sacramentum : nunc enim usum istum ipse defendit, dum eum sanctissimo Patri tribuit. Secundo peccat, quod non advertit, aliud esse ante imagines invocare Christum, vel sanctos, quos imagines repraesentant, quod catholici recte faciunt ; aliud invocare ipsas imagines, quod Catholici non faciunt, nec potest nisi stulte, et impie fieri. Dionysius autem ipsum invocat Sacramentum atque ab ipso petit, qua? a solo Deo recte peti possunt : existimavit igitur in Sacramento vere Christum ipsum Deum, et hominem contineri, imo ipsum Christum una cum externis symbolis Sacramentum esse.
Idem Dionysius ibidem, sed paulo inferius :
« Pontifex, inquit, quod hostiam salvatorem, quae supra ipsum est, litet, se excusat ad ipsum exclamans : Tu dixisti, IIoc facite etc. At certe purus panis non supra nos est ; neque esset opus ulla excusatione, si merum panem tractare debemus, etiamsi is Christum significaret : alioqui debuissent etiam Aaronici sacerdotes se excusare, quod indigni essent, qui tangerent oves, et boves ill os, quod ridiculum est.
Audiamus nunc quid ipse pro se afferat ex Dionysio. Affert igitur illa verba ex eodem cap. 3. par. 3. « Pontifex opertum panem et individuum aperit, et in frusta concidit. )>
Respondeo : Miram esse adversariorum importunitatem, qui si in uno, vel altero Patre legant Eucharistiam vocari panem, statim clamant, Eucharistiam nihil esse, nisi * panem proprie dictum : et cum in omnibus Patribus in infinitis locis legant Eucharistiam esse corpus Christi, tamen non volunt admittere corpus ullo in loco proprie accipi. Dico igitur panem vocali Eucharistiam, sed panem coelestem, et divinum, non triticeum : nam paulo ante (ut diximus) idem Dionysius scribit eum panem esse hostiam ipso Pontifice longe digniorem, ita ut excusatione illi opus sit, quod rem tam eximiam tractare audeat.
CAPUT IV.
SECUNDA /ETAS ECCLESIA AB ANNO DOMINI 100. AD 200.
Testimonium S. Justini.
Post Apostolorum discipulos in secunda aetate Ecclesiae tres habemus testes insignes, et indubitatos, Justinum Martyrem, Pium I Pontificem, et Ireneeum. Justinus igitur Martyr in Apologia 2, ad Antoninumimperatorem , sic loquitur de Eucharistia : Ou yap w? dptov, ouoe xoivov iropa Taota Aap6 xvopsv, dAAd Sv Tporrov oia Aoycu (rhou <japxoTroir(Gsi; Tr,<jou; Xpurro; Zior-^p 7ju.O)v xai cdpxa, xai cupa urrip cami pia; vjpwv zg/vj : outtd xai r/jv 3/ eo//,? Aoycu tgu (r)soo rap' auToii Eu/aptGT^Gstcav zpoyry, i; atpx xai crdpxs; xara pE-caSoA^v xpl-povxai djpwv, exeivou tou capxo- 7rotv;0 ivroc Tr,cou, xai adpxa, xai atpa eStSdOrjpsv clvat. « Non enim ut communem panem, neque communem potum haec sumimus, sed quemadmodum per verbum Dei incarnatus Jesus Christus Salvator noster, et carnem, et sanguinem pro salute nostra habuit : sic etiam per preces verbi Dei ab ipso Eucharistiam faqtum cibum, ex quo sanguis, et carnes nostrae per mutationem aluntur, illius incarnati Jesu, et carnem, et sanguinem esse edocti sumus. » Haec ad verbum ex Graeco interpretatus sum : quia queri solent haeretici soepenumero de interpretationibus Catholicorum. Solum ambigi posset de illa voce : « Eucharistiam factum ; » nam Graeca vox,
EO/apioTr/iEioav, significare potest, super quem gratiae actae sunt, vel barbaro vocabulo, Eueharistizatum, vel (ut nos reddidimusj « Eucharistiam factum » sed non refert quidquam hoc ad rem propositam.
Ex hoc igitur loco duobus modis colligitur sensisse Justinum, veram Christi carnem proprie in Eucharistia contineri. Primo ex eo, quod simpliciter asserit panem Eucharistiae non esse communem panem, sed carnem Christi : neque ullam mentionem facit
CAPUT IV.
tropi, aut figurae alicujus. Nam si Eucharistia esset significative caro Christi, et non realiter, id Justinus omnino dicere debuisset: scribebat enim Apologiam pro Christianis, quibus praeter alia crimina objiciebatur manducatio carnium humanarum in sacris, ut patet ex Tertulliano in Apologetico cap. 7. et ex Minutio Felice in Octavio : et quod maximum est, ex Athenagora, qui in Apologia ad eumdem Antoninum tria crimina refellit falso Christianis objecta ; quod Deum non esse crederent ; quod humanis carnibus vescerentur ; quod promiscuo concubitu uterentur. Certe enim ad hoc abolendum crimen omnino dicendum sui Christi carnem a Christianis non comedi, nisi significative. Et etiamsi id crimen non fuisset Christianis objectum, stultus fuisset Justinus. si absque ulla necessitate mysteria religionis facillima ipse incredibilia suis verbis fecisset, ad ethnicum imperatorem scribens.
Secundo, id colligimus ex comparatione Eucharistiae, quam facit Justinus cum mysterio Incarnationis. Ut enim doceret non temere Christianos credere panem fieri carnem, adducit in medium aliud mysterium aeque difficile ; qua enim potentia fieri potuit, ut Deus incarnaretur, eadem fieri potuisse dicit, ut panis fieret caro. Ubi nisi reipsa velit affirmare, panem fieri carnem, sed solum sgnificative, frustra adducit exemplum Incarnationis : nullum enim est miraculum facere, ut panis significet corpus Christi.
Utrumque argumentum solvere nititur Petrus Martyr, et contrarium etiam colligere ex hoc loco Justini in lib. contra Gardinerum, objecto 13. et lol . Ad primum nostrum respondet, Justinum non dixisse panem Eucharistiae esse figuram corporis Christi, sed dixisse esse ipsum corpus, quia ita inter se loqui solebant Christiani eo tempore, nec fuisse periculum ne ethnici putarent nos vcreetproprie comedere carnem Christi, tum quia dixerat Justinus pancin et vinum proponi in sacra mensa ; tum quia poteraut facile Gentiles colligere, verba illa Christi : Hoc est corpus meum , a Justino citata, esse intelligenda sacramentaliter : tum denique quia Justinus dicebat, non cujusvis hominis carnem a Christianis manducari, sed solius Christi, qui jam surrexerat, et in coelum ascenderat.
At Petrus Martyr multa dicendo, nihil dicit. Nam etiamsi Christiani ita ititer se loquerentur, tamen debuit defensor Christianorum imperatori' ethnico, et imperito rerum nostrari.m, explicare tropum in illis verbis constitutum; alioqui non tollebat, sed augebat suspicionem criminis Christianis objecti. Deinde, etiamsi Justinus dixerit, panem et vinum proponi in sacra mensa; tamen addidit, postmysticas preces non esse amplius panem, et vinum commune, sed ipsam carnem, et sanguinem Christi. Et ridiculum est debuisse, vel potuisse Imperatorem ethnicum per se intelligere verba Christi esse accipienda sacramentaliter : unde enim id colligeret homo Gentilis, qui neque an Sacramenta essent, audiverat? Opinatur fortasse Petrus Martyr Imperatorem illum versatum fuisse in schola Calvinistarum, ut statim ad tropos omnia revocaret. Denique, quod additur de Christi resurrectione, nontam explicat, quam implicat magis difficultatem, et sine ulla causa reddit fidem nostram homini Gentili prorsus incredibilem. Itaque insolubile manet hoc dilemma : aut poteratJustinum vere dicere, carnem Christi a Christianis solum in signo manducari, aut non poterat : si poterat, praevaricator fuit causae Christianae ; nam odiosissimam reddidit fidem, et auxit criminum suscipionem, cum posset uno verbo et fidem probabilem facere, et crimen diluere : sinon poterat, certe ideo non poterat, quia vere, et non in signo tantum datur nobis comedenda Christi caro.
Ad secundum nostrum argumentum respondet Martyr, Justinum ideo explicuisse Eucharistiam exemplo Incarnationis, ut ostenderet contra haereticos Marcionistas, nos veram Christi carnem per fidem accipere. Nam si Christus non assumpsisset per Incarnationem veram carnem, sed simulatam, et fictam, ut Marcionistae, et Valentiniani haeretici dicebant, non esset Eucharistia signum verae carnis, neque nos veram carnem participaremus.
At non probat hoc loco Justinus incarnationem ex Eucharistia, sed e contrario, Eucharistiam ex Incarnatione. Praeterea Justinus hoc loco non scribit contra haereticos, nec mentionem eorum facit, sed persuadere vult Imperatori non esse impossibile mysterium Eucharistiae apud eos, qui credunt mysterium Incarnationis. Adde, quod Imperatores, et coeteri ethnici tantum aberant ab opinione Marcionis, ut nihil dubitarent Christum habuisse veram carnem, cum id perpe-
LlBElt II.
tuo Christianis objicerent, Christum a Pilato vere crucifixum, et necatum fuisse : nulla ergo fuit causa, cur Justinus exemplum Incarnationis adderet ad probandum Christum habuisse veram carnem. Praeterea, si Eucharistia nihil esset nisi panis significans carnem Christi, nihil inde concluderetur contra Mnrcionem : nam diceret ille Christum habuisse carnem phantasticam, ct apparentem, et eam significari per Eucharistiam ; ideo veteres non probant ex signo isto Eucharistiae, Christum habuisse veram carnem, sed probant et communi sententia, et fide Ecclesiae, quae erat, Eucharistiam esse vere carnem Salvatoris. Quocirca (ut dicit Ignatius) haeretici illi, simpliciter repudiabant Eucharistiam. Denique Justinus comparat Eucharistiam cum Incarnatione, quoad modum, quo utrumque factum est : dicit enim eo modo per preces verbi Dei panem fieri Eucharistiam, ct tunc esse carnem Christi ; quomodo per verbum Dei, id est, per virtutem, seu imperium Dei, Incarnatio facta est. At si Eucharistia non esset corpus Christi, nisi significative, non esset opus ulla prece consecratoria, sed satis esset prima institutio
Christi : unde etiam Calvinistec nullam adbi-
/
bent consecrationem. Ergo Justinus, qui scribit panem Eucharistia) fieri corpus Christi per preces verbi Dei, credebat Eucharistiam non esse solam figuram, sed reipsa corpus Christi.
Quod autem Martyr cavillatur, consecrationem apud nos non fieri prece, sed verbis illis : Hoc est corpus meum , nimis leve est, quia (ut supra ssepe ostendimus) sancti Patres vocant mysticas preces omnium Sacramentorum formas, etiamsi non videantur habere formam piceum; quia omnes illa) forma), quocumque modo pronuntientur, continent invocationem Dei, cujus virtute Sacramenta, et eorum effectus producuntur.
Yideamus nunc quid Petrus Pseudomartyr afferat pro suo errore cx vero Martyre Justino. Duo igitur argumenta profert. Unum, ex hoc ipso loco a nobis citato, quod Justinus dicat, pane Eucharistia) ali corpora nostra : hinc enim colligit verum esse panem in Eucharistia, non autem coipus Christi, nisi significative, non enim corpoye Christi aluntur corpora nostra, sed animi tantum. Eamdem objectionem facit Boquinus in libro de coena Domini, sed Petrus Martyr proponit alterum ex Dialogo cum Tryphone, ubi Eucharistiam vocat Justinus panem, et poculum.
Sed hoc posterius jam supra refutatum est. Ad illud prius respondeo dupliciter. Primo illa verba : «Ex quo carnes nostra) per mutationem aluntur )> , esse poriphrasim panis , ex quo conficitur Eucharistia, ut sit sensus : Cibus ille, ex quo carnes nostra) ali solent, cum prece mystica conseci atur, efficitur corpus Christi. Neque obstat, quod Justinus prius meminerit consecrationis, quam dicat exeo cibo ali carnes nostras : nam non dicit ipse, ex pane consecrato ali carnes nostras, ut adversarius contendit, sed dicit, per consecrationem cibum illum, ex quo carnes nostra) aluntur, fieri corpus Christi.
Secundo respondeo, non esse novum apud veteres, ac praesertim Jrenaeum, Hilarium, Nysscnum, Cyriilum, et alios, ut Eucharistia dicatur alere corpora nostra. Sed non intelligunt Patres, cum hoc dicunt, Eucharistia nutriri, vel augeri mortalem substantiam corporis nostri ; sic enim facerent Eucharistiam cibum ventris, non mentis, quo nihil absurdius fingi potest : sed intelligunt, ut postea videbimus, per Eucharistiam ali corpora nostra ad immortalitatem, id est, suscipere ex contactu carnis Christi vim quamdam, seu dispositionem ad gloriosam resurrectionem, ct vitam immortalem ; id quod ex verbis illis deducunt Joan. vi : Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam ceternam, et ego resuscitabo eum in novissimo die (1). Sed de Justino hactenus.
CAPUT V.
Testimonium S. Pii 1 Papse.
Jam vero Pius Papa I. qui eodem tempore sedit in Pontificatu, quo Justinus florebat, statuit poenam satis gravem in cos, quorum negligontia aliquid dominici sanguinis in terram, vel etiam super altare decideret : jussitque locum lambi, radi etc. ut patet ex Gratiano de Consecratione distinet. 2. canon. Si per negligentiam, etcxlib i. decreti Yvonis, et lib. v. Burchardi. Quamvis autem non habeamus nunc epistolam ipsam Pontificis, tamen satis probabile reddit hoc testimonium,
’Q) Joan YT, 5u.
CAPUT VT.
G9
tum auctoritas Y vonis,Buichardi, ct Gratiani; tum etiam, quod legamus in Tertulliano, Origene, Cyrillo, et aliis, qui proximi fuerunt iis temporibus, summam diligentiam adhiberi solitam in Ecclesia, ne quid Sacramenti hujus ullo modo in terram decideret. Testimonia Tertulliani, Origcnis, ctCyrilli, infra suo loco ponentur.
Porro ista cautio argumentum est evidens fidei antiquorum. Si enim panis Eucharistia) non esset corpus Christi, nisi repraesentati ve, non esset adhibenda major diligentia, ne caderet in terram, quam ea sit, quam adhibemus, ne sacra Biblia in terram cadant, aut imago aliqua Christi, aut aqua Baptismi, aut quam adhibebant Tlebran in conservando manna, aut agno paschali. Quis autem audivit unquam debere lambi, aut radi terram, ubi cecidisset codex Evangelii, aut imago, aut manna, aut aqua Baptismi ? Ad hoc testimonium, non legi adversariorum responsum.
CAPUT YI.
Testimonium sancti Irenxi.
Sequitur Irenmus, qui eodem smculo floruit, quo Justinus, licet paulo posterius. Is igitur in lib. iv. contra lunreses, cap. 34. disputans contra hameticos, qui negabant Christum esse Filium Creatoris, et Creatorem mundi hujus, ita loquitur : « Quomodo autem constabit eis, eum panem, in quo gratiae actae sint, corpus esse Domini sui, et calicem sanguinis ejus, si non ipsum fabricatoris mundi Filium dicant, id est, Verbum ejus, per quod lignum fructificat, defluunt fontes, dat primum quidem fornum, post deinde spicam, deinde plenum triticum in spica? » Ex hoc loco nos tale argumentum facimus. Irenaeus probat Christum esse Creatorem, ex eo, quod panis per consecrationem fit corpus Christi : igitur credebat reipsa, ct non sola significatione mutari panem in corpus Christi; nam mutatio realis requirit plane omnipotentiam Creatoris, non autem impositio nova) significationis.
Respondet ad hoc argumentum Petrus Martyr, libro contra Gardinerum , objecto 02. et 157 : Irenaeum non probare Christum esse Filium Creatoris, vel Creatorem ex transmutatione panis in corpus suum, sed ex eo,
quod utitur pane ad corpus suum significandum, et quia Patri gratias agit, cum pane illo utitur : non enim decebat, ut Filius illius Dei, qui est contrarius Creatori, uteretur rebus adversarii sui, et de illis Patri suo gratias ageret.
At contra ; nam in primis argumentum ex usu rerum Creatoris fecerat Irenseusin proximis verbis superioribus : dixerat enim solam Ecclesiam recte offerre Deo oblationem cum gratiarum actione ex creatura ejus; haereticos autem offerre non posse, cum non agnoscant eum esse Creatorem. Quid ergo opus erat, ut rursus idem argumentum repeteret ! Adde, quod- illa verba : « Quomodo autem constabit eis c-tc. » indicant novum argumentum inchoari ; alioqui dixisset : Quomodo enim, si heee ratio ad argumentum praecedens pertineret. Deinde, Irenreus hoc loco ex Eucharistia probat Christum non solum esse Filium Creatoris, sed etiam ipsum Creatorem, cum ait, non posse constare panem Eucharistia) esse corpus Domini sui, nisi fateantur ipsum esse Verbum illud, per quod lignum fructificat, defluunt fontes etc. At hoc argumentum nihil concludit, nisi ponamus veram, et realem mutationem in pane fieri. Posset enim Christus uti pane ad corpus suum significandum, etiamsi non esset Creator illius panis ; quemadmodum nos utimur hedera, quam non creavimus, ad vinum designandum. Imo ncc probat hoc argumentum Christum esse Filium Creatoris : potest enim uti rebus Creatoris etiam is, qui non est Filius Creatoris. Si quid autem probat, id solum est, Christum non esse adversarium Creatoris; nec enim uteretur rebus adversarii sui. At Irenreus Filium Creatoris, ct Creatorem affirmat esse Christum ex hac mutatione panis in corpus suum.
Secundum testimonium est in eodem cap. in illis verbis : « Quomodo autem rursus dicunt, carnem in corruptionem devenire, ct non percipere vitam, qua) a corpore Domini, ct sanguine alitur?» Et paulo infra : « Quem admodum enim qui est a terra panis percipiens vocationem Dei, jam non communis panis est, sed Eucharistia ex duabus rebus constans, terrena, et coelesti : sic et corpora nostra percipientia Eucharistiam, jam non sunt corruptibilia, spem resurrectionis habentia. »
Ex his verbis tria argumenta colligimus. Primum est : Corpora nostra incorruptibilia fiunt, qnia aluntur corpore Christi : ergo
LIBER II.
corpus Christi non solum animis percipitur, sccl etiam corpore ex Irentei sententia. At corpus non potest in coelum conscendere, ut ibi gustet Christi carnem ; ergo vere praesens est in Eucharistia ipsa Christi caro. Secundum est- : Panis terrenus post invocationem Dei, seu mysticas preces, non est amplius communis panis, sed est cibus constans duabus rebus, una terrena, altera coelesti. Non potest autem res illa coelestis esse, nisi corpus Christi ; igitur vere est in Eucharistia corpus Christi. Tertium : Ita panis mutatur ex terreno in coelestem per invocationem Dei, sicut corpora nostra mutabuntur per Eucharistiam ex mortalibus in immortalia. Sed corpora nostra reipsa fient immortalia, non autem sola significatione : igitur panis terrenus reipsa fit corpus Christi, non sola significatione.
Ad omnia respondere conantur haeretici. Ad primum Beza respondet in Cyclope , per Eucharistiam corpora fieri immortalia, quia per eam fide conjungimur ipsissimo corpori Christi, ex quo tam animus, quam corpus vivificatur. Paulo planius id explicat Petrus Martyr, libro contra Gardinerum , objecto 151. ubi dicit, per Eucharistiam corpora nostra fieri immortalia, quia per eam fide apprehendimus Christum' ex ea fide renovatur anima ; ea renovatio redundat in corpus, illud que facit paulatim aptum instrumentum Dei, et vitee aeternae capax.
At contra. Nam Irenseus ut adversarii fatentur) contendit probare haereticis sui temporis veram carnis nostrae resurrectionem aliquando futuram; idque probat, quia ipsa caro nostra per Eucharistiam conjungitur immortali, et vivificatrici Christi carni. At si esset vera adversariorum sententia, Irensei argumentum vel nihil concluderet, vel certe esset supervacaneum. Nam qui negant resurrectionem carnis, non admittunt illam redundantiam gratiae ex anima in corpus, in qua ponit Petrus Martyr totam vim argumenti Irenaei; neque admittent, quod dicit Beza, Christi corpus animo apprehensum, animam et corpus vivificare, imo dicent inde sequi, corpus non vivificare, sed solam animam, cum illa sola Christum apprehendat. Deinde, quid erat opus urgere tantopere Eucharistiam ad probandam resurrectionem, quod Irenseus facit, tum hoc loco, tumlib. v. et alibi ? Nam satis erat dicere, Christum per fidem apprehensum vivificaturum animas, et corpora nostra : impertinens autem est, unde
excitetur illa fides, utrum sumptione Eucharistiae, aut Baptismi, aut solo Dei verbo, aut aliquo miraculo : ista enim omnia nihil sunt apud adversarios, nisi instrumenta excitandae fidei.
Ad secundum respondet Martyr, lib. contra Gardinerum , objecto 132. et 133. Eucharistiam vocari panem non communem, quia est sacramentum quoddam, proinde panem sacrum non vulgarem dici debere. Constare autem, ait, re terrena, et coelesti, id est, symbolo, et re significata; licet res significata procul absit, sive pane, ct sanctificatione. Est enim panis res terrena, sanctificatio autem, qua panis Sacramentum efficitur, res est coelestis.
Utraque absurda est explicatio : ac primum rem terrenam esse symbola, rem coelestem esse rem significatam, sed absentem, nullo modo fieri potest. Nam nihil constare dicitur ex eo, quod in ipso non est : Eucharistiam autem constare dicit Irenseus ex duabus rebus, terrena una, altera coelesti ; vult ergo utramque rem esse in ipsa Eucharistia.
Respondet Martyr, omnino constare posse aliquid ex eo, quod in ipso non est : « Nam sermo noster, inquit, constat ex voce, et re significata ; et tamen res significata ssepe longissime abest a voce. Praeterea Paulus dicit, Sacramenta veteris testamenti constitisse ex symbolis, et corpore Christi : manducabant enim eamdem escam nobiscum, » i Corinth. x. «At corpus Christi tam procul aberat, ut ne natum quidem esset ».
Hic vero prodit suam imperitiam Petrus Martyr. Quis enim unquam dixit, sermonem constare ex voce, et re significata ? nonne relative opponuntur signum, et res significata? quomodo igitur potest aliquid ex oppositis constare ? fefellit eum fortasse, quod dici solet, sermonem constare ex voce, et significatione. Sed significatio in ipsa voce est, ut relatio in suo subjecto ; ac proinde non potest ex ea probare Petrus Martyr aliquid constare ex eo, quod in ipso non est. Quod vero addit de sacramentis veteribus ex Paulo, impudens mendacium est. Nusquam enim Paulus dixit, Sacramenta vetera constitisse ex symbolis, et corpore Christi : nec dixit Patres veteris Testamenti manducasse eamdem escam nobiscum, ut supra saepius demonstiavimus.
Jam vero illa altera expositio, qua per rem coelestem intelligunt consecrationem, sive
CAPUT VI.
sanctificationem, ceque facile refelli potest. Nam nullam ipsi agnoscunt veram consecrationem panis ; quam enim nos adhibemus, incantationem vocant ; sed solum illis consecratio est panem deputari a Deo ad sacramenti usum, id est, ut repraesentet corpus Christi : quae consecratio nihil reale ponit in pane, sed merum respectum rationis. Porro Irenseus de rebus loquitur, non de entibus rationis, cum dicit Eucharistiam constare duabus rebus, una terrena, altera coelesti. Et confirmatur argumentum ex ipso adversariorum testimonio. Nam cum quaeritur, quid sit res terrena, et nos dicimus esse accidentia panis sensibilia; illi clamant, rem terrenam debere esse substantiam, non sola accidentia. Si ergo res terrena, ut vere dici possit res, debet esset substantia ; res coelestis, ut res vere dici possit, nonne debet esse etiam substantia ? quomodo igitur exponunt per rem coelestem, consecrationem, qua) in re nihil est ? Praeterea nemo ita loquitur de aliis sacramentis, ut dicat aquam Baptismi constare duabus rebus, una terrena, altera coelesti; et tamen aqua Baptismi, symbolum est sacramenti, ut panis Eucharistia). Denique consecratio non habet eam vim, quam tribuit Irenseus rei coelesti in Eucharistia : ipse enim vult Eucharistiam, quia re coelesti constat, facere corpora nostra immortalia ex mortalibus. At non habet sola consecratio istam virtutem, et praesertim secundum adversarios, qui nullam v(m tribuunt sacramentis, nisi ad fidem excitandam repra)sen~ tando. Vera igitur expositio est, rem terrenam esse id, quod sensu percipitur in Eucharistia (illud enim etsi revera substantia non sit, tamen vera res, et vere terrena est, alioqui sensibus corporalibus apprehendi non posset) rem coelestem esse id, quod creditur nimirum Christi corpus gloriosum et immortale.
Ad tertium nostrum argumentum respondet Petrus Martyr, lib. contra Gardinerum , objecto lo2. ex verbis Irenaei colligi contrarium ejus, quod nos volumus. Ille enim dicit, sic mutari panem per consecrationem, et ex communi fieri sacrum, et coelestem, quomodo per ipsam Eucharistiam corpora nostra fiunt immortalia ex mortalibus. At nostra corpora non mutantur substantialiter, sed accidentaliter tantum; ergo et panis ille non mutatur nisi accidentaliter ; quia nimirum sit sacramentum religionis, cum antea cibus es-set tantum vulgaris.
Despondeo dupliciter. Primo, quse afferuntur ut similia, debere esse similia in re, de qua disputatur, non autem in omnibus. Volebat autem Irenseus ostendere, corpora nostra vere resurgere, et fieri ex mortalibus immortalia : id ostendit hac similitudine. Sicut panis communis et proinde corruptibilis per consecrationem fit panis coelestis, et incorruptibilis, ita corpora nostra corruptibilia per Eucharistise perceptionem fiunt incorruptibilia. In qua similitudine id requiritur, et sufficit!, ut sicut corpora nostra vere mutantur, et fiunt incorruptibilia ex corruptibilibus, ita panis ille communis vere mutetur et fiat incorruptibilis : utrum autem id fiat per mutationem substantiae, aut accidentium, impertinens est, ut patet.
Secundo tamen respondeo cum Joann. a Lovanio in lib. de Eucharistia , Irenseum loqui de mutatione substantiali, tam panis, quam etiam corporum nostrorum. Nam loquitur de mutatione, quae fiet in resurrectione, quando pulveres, seu cineres corporum nostrorum mutabuntur in corpora humana gloriosa, et immortalia: id enim apertissime Ireneeus demonstrat lib. v. cap. 2. Ibi enim cum dixisset non posse fieri, quin caro nostra resurgat immortalis, cum nutriatur corpore ef sanguine Christi, rebus nimirum immortalibus ; ita subjungit : « Et quemadmodum lignum vitis depositum in terra suo fructificat tempore, et granum tritici decidens in terram, et dissolutum, multiplex surgit per Spiritum Dei, qui continet omnia, quae deinde per sapientiam in usum hominibus veniunt, et percipientia verbum Dei fiunt Eucharistia, quod est corpus, et sanguis Christi : sic et nostra corpora ex ea nutrita, et reposita in terram, et resoluta in ea, resurgent in suo tempore Verbo Dei resurrectionem eis donante, ingloriam Dei Patris. » Ut pulchre Irenseus comparat corpora nostra cum grano tritici, quod in terra dissolvitur, et corrumpitur , virtutem autem Eucharistiae cum spiritu illo, seu genitali virtute, qua) corruptum granum resurgere facit. Nam quem' admodum granum frumenti, etiamsi mutatum fuerit in putredinem, tamen propter illam vim genitalem, quam habet, resurgit in spicam : ita corpora nostra, quamvis in pulverem resolvantur, tamen propter virtutem receptam a communicatione carnis, et sanguinis Domini, resurgunt gloriosa, et immortalia. Et hoc est etiam, quod Irenseus significat, cum ait, corpora nostra consistere,
LIBER II.
et augeri ex corpore et sanguine Christi; quia nimirum Eucharistia facit, ut corpora non solum non pereant, sed etiam ut resurgant aucta pluribus donis, quam antea haberent : sicut etiam granum non resurgit simpliciter in granum, sed in spicam, id est, multiplicatum et auctum.
Unum argumentum ex Irenseo pro se adducit Petrus Martyr in lib. contra Gardinerum objecto 154. 156. 157. Nam Irenreus scribit, ipsum panem esse corpus Christi, quod non potest esse verum, nisi tropice accipiendo corpus Christi, lib. iv. cap. 32. «Eum, inquit Iremeus, qui est ex creatura, panem accepit, et gratias egit, dicens : Hoc est corpus meum ; ct calicem similiter, qui est ex ea creatura, quic est secundum nos, suum sanguinem confessus est. » Et libro eodem, cap. 34 : « Quomodo constabit eum panem, in quo grati re actce sunt, esse corpus Domini etc. » Et libro eodem, cap. 57 : « Accipiens panem, suum corpus confitebatur. »
Respondeo : Ircnrcus non significat panem simpliciter esse corpus Christi, sed panem in quo gratiae actae sunt, id est, panem sanctificatum, et factum Eucharistiam, ut Justinus loquebatur, xp oortv Eu/aptcr/jOeTaav. Credibile enim omnimo est, Lenaeum eadem voce graeca usum, quam interpres non potuit reddere unica voce, sed per circumlocutionem expressit. Porro, panis factus Eucharistia, vere, et proprie est corpus Christi. Similis locutio esset, si quis diceret : Virga Mosis versa in draconem ambulabat, ct comedebat : et aqua a Christo in vinum conversa, colorem, ct saporem vini habebat.
Profert etiam aliud argumentum Petrus Martyr ex eo, quod Irenaeus dicit, corpore Christi ali, ct augeri corpora nostra. Sed hoc jam est solutum.
CAPUT VII.
TERTIA JETAS ECCLESI.E AB ANNO DOMINI
200 AD 300.
Testimonium Terta Iliam.
In tertia aetate habemus tres testes, Tertullianum, Origenem, Cyprianum. Tertullianus ad initium anni 200 floruit, et quamvis haereticus fuerit Monlanista in extrema aetate sua, tamen a nullo veterum Patrum reprehenditur hoc nomine, quod erraverit circa Sacramentum Dominici corporis. Itaque potest ad testimonium dicendum, tanquam auctor antiquissimus et doctus, admitti, ut etiam eum admittunt haeretici hujus temporis.
Is igitur in lib. ii. ad Uxorem. , cum hortaretur heminas Christianas, ut non nuberent gentilibus maritis, praeter alia argumenta, quibus id persuadere nititur, unum sumit adi Eucharistiae communicatione. Nam aut oportebit clam marito sumere Eucharistiam, et hoc vix fieri poterit; aut illo sciente, et tum exponetur Sacramentum contemptui. «Non sciet, inquit, maritus quid secreto ante omnem cibum gustes ; et si sciverit, panem, non illum credit esse qui dicitur. » Haec ille. Ubi Tertullianus satis aperte indicat Eucharistiam non esse panem materialem, licet id videatur esso gentilibus, sed esse Christum.
Respondet Petrus Martyr in lib. contra Gardinerum , objecto 160. velle Tertullianum dicere, gentiles non scire Eucharistiam esse sacramentum, sed prophanum panem solummodo credere.
At repugnat ratio grammaticae. Nam Tertullianus ait : « Et si' sciverit, panem non illum credit esse, qui dicitur » : non autem ait : Non illud credit esse, quod dicitur : certe sacramentum est generis neutri, non masculini. Denique nulla difficultas erat, vel foerninae Christianae significandi panem illum esse sacrum, quod repraesentaret Christum ; vel viro gentili id credendi. Tertullianus autem loquitur de re, quam maritus gentilis non facile credere posset, nec tuto illi explicanda esset.
Idem Tertullianus in lib. dc Corona militis inter alios Christianos ritus ponit summam cautionem, quam adhibebant Christiani, ne aliquid Eucharistiae in terram caderet : « Calicis, inquit, aut panis etiam nostri aliquid decuti in terram anxie patimur. » Haec ille : de quo argumento supra diximus in testimonio S. Pii Papae.
Idem Tertullianus in lib. de Rcsurrect. carnis probat, vere carnem resurrecturam, et non solam animam salvandam, ex eo, quod omnia sacramenta per corpus transeunt ad animam : « Caro, inquit, abluitur, ut anima emaculetur ; caro inungitur, ut anima consecretur ; caro corpore, ct sanguine Christi vescitur, ut anima dc Deo saginetur. »
CAPUT - VII.
Respondent Petrus Martyr loco citato, et Bcza in Cyclope , et Boquinus in libro de Ccena Domini , a Tertulliano vocari corpus Christi, ipsum sacramentum corporis, quia repraesentat per modum signi ipsum verum corpus Christi.
At si ita est, argumentum Tertulliani concidit. Dicent enim haeretici, qui negabant veram resurrectionem, quod sicut sola anima verum corpus Christi percipit, caro autem non ipsum corpus, sed ejus figuram : ita solam animam vere, et proprie resurgere, carnem autem non vere et proprie, sed metaphorice.
Idem denique in libro de Idololatria reprehendens quosdam, qui artifices idolorum ad sacerdotium, vel certe diaconatum promovebant : « Proh scelus, inquit, semel Judaei Christo manus intulerant, isti quotidie corpus ejus lacessunt, o manus praecidendae etc. » Ac certe non conferret Tertullianus crimen eorum, qui indigne tractant hoc Sacramentum, cum Christi crucifixione, nec manus illas praecidendas diceret, si tantum putaret esse in Sacramento corporis Christi figuram. Nam etiamsi injuria imaginis refertur (ut supra diximus) ad exemplar ; tamen quando non fit ea intentione, ut laedatur exemplar, non est crimen ullo modo conferendum cum injuria, qme fit ipsi exemplari in se. Tertullianus autem non loquitur de illis, qui dedita opera, et ut Christum injuria afficerent, Sacramentum ejus violabant; sed de illis, qui cum peccatores essent, audebant corpus Domini tractare et porrigere communicaturis.
Sed videamus quid illi ex Tertulliano afferant. Tria igitur testimonia ex illo producunt. Primum est lib. i. contra Marcionem, paulo ante medium : « Sed ille, inquit, usque nunc nec aquam reprobavit Creatoris, qua suos abluit, nec oleum, quo suos ungit, nec mellis et lactis societatem, quo suos infantat, nec panem, in quo ipsum corpus suum repraesentat. »
Respondeo : Verbum Repraesentandi ambiguum est : significat enim praesentem rem aliquam facere, sive rcipsa, sive in signo aliquo, vel imagine. Ac, ut omittam testimonia Ciceronis, et etiam sanctorum Patrum, . qui frequenter utuntur hac vocc ad significandum rem aliquam vere, et proprie praesentem exhiberi : Tertullianus ipse utriusque significationis exempla praebere potest, lib. iv. in Marcionem , circa medium : « Itaque, inquit,
jam repraesentas eum : Ilie est ‘Filius meus etc. » Ubi dicit Deum Patrem, qui aliquando promiserat Filium, eumdem repraesentasse, cum ait in monte Thabor : Hic est Filius meus ; ubi apertissime vocat repraesentare, exhibere reipsa : et in libro contra Praxeam vocat Filium Patris repraesentatorem, quia revera Pater est in Filio. Sed ipse idem in lib. de Domitent, distinguit adulterium, reipsa commissum, ab adulterio per concupiscentiam in mente repraesentatum ; ubi repraesentare est exhibere non reipsa, sed in imagine.
Cum ergo vox ambigua sit, non potest recte ullo modo colligi, Tertullianum loqui de repraesentatione in signo, et non in re ; imo contra potius, quia magis proprie dicitur repraesentari, quod reipsa exhibetur, quam quod solum in signo : probabilius colligetur Tertullianum loqui de repraesentatione, qua reipsa corpus Domini exhibetur.
Quare Petrus Martyr lib. contra Gardin. object. 100. tractans hunc locum Tertulliani, fatetur non posse ex hoc solo loco aliquid certi concludi, sed oportere ex aliis locis venari mentem Tertulliani, et remittit nos ad alium locum, quem nos paulo post excutiemus.
Secundum testimonium proferunt ex lib. iii. contra Marcionem , et ex libro contra Judaeos : nam eadem verba in utroque libro habentur. Sic ergo Tertullianus in libro contra Judaeos, ait: « De hoc ligno Deus per Ilieremiam insinuat, quod essetis dicturi ; Venite mittamus lignum in panem ejus. Utique in corpus ejus lignum missum est : sic enim Christus revelavit, panem corpus suum appellans, cujus retro corpus in panem Prophetes nuntiavit. » Et rursus sic ait lib. iii. in Marcionem: «Hoc lignum, etHieremias tibi insinuat dicturis praedicans Judicis : Venite mittamus lignum in panem ejus, utique in corpus. Sic enim Deus in Evangelio quoque vestro revelavit, panem corpus suum appellans, ut et hinc jam eum intelligas corporis sui figuram panis dedisse, cujus retro corpus in panem Prophetes figuravit. »
Respondeo : hic locus Catholicis favet, non haereticis, si sententia Tertulliani diligenter consideretur. Nam scribit ipse apud Ilieremiam per panem intelligi corpus Chi isti, quod in ligno crucis affixum fuit : atque addit Christum ipsum ita explicuisse prophetiam Hicremiae, cum de pane Eucharistia} dixit : Hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur.
LIBEft II.
Ubi necesse est per panem apud Ilieremiam non accipere panem materialem, qui significet corpus Christi (ut hseretici loquuntur de pane Eucharistia;) sequeretur enim panem fuisse crucifixum, non autem ipsum Christum, si ita acciperemus eo loco panem ; sed accipere cogimur per panem, ipsum verum Christi corpus, quod est panis vitee. Itaque Ilieremias loquitur quidem figurate, sed tropus non est in eo, quod panis dicatur corpus, quia sit corporis signum; sed in eo, quod corpus dicatur panis, quia nutrit animas nostras instar panis ; ut etiam recte exposuit Lactantius lib. iv. diuin. Institut. cap. 18. ubi dicit corpus Domini vocari panem a Hieremia, quia est cibus, et vita hominum, qui credunt in eum. Sed Christus per Tertullianum declaravit prophetiam Hieremiae, cum ait de pane : Hoc est corpus meum ; ergo Christus non de pane materiali dixit : Hoc est corpus meum ; sed de pane coelesti qui est vere corpus ejus. Nam si Dominus de pane materiali dixisset : Hoc est corpus meum, sequeretur , panem materialem fuisse pro nobis crucifixum : dc illo enim pane dixit : Hoc est corpus meum , secundum Tertullianum, de quo dixit Hieremias : Mittamus lignum in panem ejus. Quare ex sententia Tertulliani, illud pronomen, Hoc, demonstrat quidem panem, sed panem coelestem ; vel certe demonstrat panem terrenum, non qui maneat, sed qui mutetur in corpus Christi, ut sensus sit eorum verborum (secundum Tertullianum) IIoc est corpus meum, id est ; Hic panis, quem vobis porrigo, non est panis communis, sed est ipsum corpus meum : vel, Hoc, quod hactenus fuit panis communis, jam est corpus meum.
Porro illa verba obscurissima Tertulliani ex lib. iii. contra Marcionem : « Hinc intelliges corpori sui figuram panis dedisse, » non significant Christum dedisse Apostolis figuram corporis sui, non ipsum corpus : alioqui non diceret corporis figuram panis, sed figuram corporis panem dedisse. Significat igitur Christum dedisse, id est, explicuisse, sive implesse figuram corporis sui, quam in pane Hieremias posuerat. Itaque sic ordinanda sunt illa verba ; Hinc intelliges corporis sui figuram ; figuram, inquam, panis, id est, in panis vocabulo latentem, Christum aperuisse ; unde subjungit : « Cujus retro corpus in panem Prophetes figuravit. » Est enim antithesis quaedam in his verbis notanda : nam sicut Hieremias panem dixit.
cum significare vellet corpus Domini ; sic e contrario Dominus corpus suum esse dixit, cum panem vitae discipulis daret.
Sequitur tertius locus ex lib. iv. contra Marcionem , ubi sic legimus : « Acceptum panem, et distributum discipulis, corpus suum illum fecit; Hoc est, corpus meum dicendo, id est, figura corporis mei. Figura autem non fuisset, nisi veritatis esset corpus. »
Respondeo : priora verba hujus testimonii , quod omnes Sacramentarii tanquam Achillem quemdam in prima acie constituunt, pro nobis maxime faciunt : posteriora autem nihil obsunt causa; nostrae. Illud enim : «Acceptum panem corpus suum fecit dicendo : Hoc est corpus meum, » aperte indicat panis realem mutationem in corpus Christi ; illud autem : « Hoc est figura corporis mei », non significat (ut Sacramentarii credunt) panem Eucharistiae esse figuram corporis Domini, sed quod fuit olim figura in Testamento veteri, nunc in corporis veritatem esse mutatum. Conjungitur enim illud : « Figura corporis mei, » non cum voce proxime praecedente : « corpus meum, » sed cum pronomine : « Hoc, » ut sit hic sensus : Acceptum panem corpus suum fecit, dicendo : Hoc, id est, panis, qui olim fuit figura corporis mei, nunc est corpus meum : ubi pronomen : « Hoc » demonstrat panem, non qui manet, sed qui mutatur, ut supra diximus.
Id autem ita esse probatur primo ex illis verbis sequentibus :« Figuraautem non fuisset, nisi veritatis esset corpus. » Si enim per figuram intelligerct Eucharistiam, non diceret, « non fuisset », sed, non esset : loquitur igitur de figura Testamenti veteris, quae sine dubio vera figura non fuisset, nisi corpus verum ei responderet.
Secundo idem patet ex verbis paulo infra sequentibus: « Cur, inquit, panem corpus suum appellat, et non magis peponem, quem Marcion cordis loco habuit, non intelligens veterem fuisse istam figuram corporis Christi, dicentis per Hicremiam : Yenite conjiciamus lignum in panem ejus, scilicet crucem in corpus ejus? Itaque illuminator antiquitatum quid tunc voluerit significasse panem, satis declaravit, corpus suum vocans panem. » Ubi Tertullianus dicit, Christum vocasse corpus suum panem, non peponem, aut aliquem alium cibum, ut impleret figuram Hieremia;, qui nomine panis significaverat Christi corpus : non ergo Christus instituit in Euchacaput vm.
ristia figuram corporis sui, ut adversarii volunt, sed implevit figuram veterem ex pane conficiendo corpus suum.
Tertio ex verbis aliis sequentibus, ubi explicans prophetiam Jacob, Genes, xlix. Lavabit in vino stolam suam ; et in sanguine uvae pallium suum (1). «Stolam, inquit, carnem demonstrat, et vinum sanguinem. Ita et nunc sanguinem suum in vino consecravit, qui tunc vinum in sanguine figuravit. » Ubi notandum, quod sicut apud Hieremiam panis significabat corpus, quia corpus Domini est cibus fidelium, ut supra diximus : ita vinum apud Jacobum Patriarcham significat sanguinem Domini, quia sanguis Domini est potus fidelium. Christus autem ut explicaret istas figuras, seu vaticinia, corpus sub specie panis, et sanguinem sub specie vini nobis tradidit : et sane si non verum corpus, et sanguinem reipsa dedisset, non recte explicuisset, vel implesset vaticinia. Nam tam Ilieremias per panem verum corpus, quam Jacob per vinum verum sanguinem praenuntiavit, ut Tertullianus dicit. Illa autem verba Tertulliani : « Qui tunc vinum in sanguine figuravit, «referuntur ad illa verba Jacobi, in sanguine uvae palliumsuum. Yult enim dicere per sanguinem uvae, intelligi vinum, sed per vinum intelligi sanguinem Domini, ut ipse explicat, cum ait per stolam carnem, per vinum sanguinem demonstrans.
Quarto denique idem patet ex progressu totius libri. Nam propositum ejus erat ostendere Christum in Evangelio non destruxisse Testamentum vetus, sed illud implesse. Itaque percurrit Tertullianus plurima Christi opera, ac demonstrat Christum in omnibus illis dedisse operam, ut impleret figuras legis : igitur hoc etiam loco non inducit figuram institutam in Testamento novo, sed impletionem tantum veterum figurarum.
CAPUT VIII.
Testimonium Origenis.
Origenes, qui Tertulliano non multo posterior fuit, multis in locis de sacramento Eucharistia! loquitur : ac primum homil 13. in Exod. exponens cap. xxv. hujus li' ri, cum hortari vellet populum, ut non contemneret verbum Dei, adducit exemplum dili- (1) Gen. XLIX, H.
gentise omnium Christianorum in conservando Christi corpore : « Yolo, inquit, vos admonere religionis vestrae exemplis: nostis, qui divinis mysteriis interesse consuevistis, quomodo cum suscipitis corpus Domini, cum omni cautela, et veneratione servatis, ne ex coparum quid dicedat, ne consecrati muneris aliquid dilabatur ; reos enim vos creditis, et recte creditis, si quid inde per negligentiam dicedat. » Ha3C ille. Porro adversarii, neque corpus Domini servant, cum non agnoscant Sacramentum, nisi in usu, neque consecrant, neque reos se putant, si quid illius panis, aut vini in terram cadat. Et merito non putant, quia nihil nisi panem habent : at si vere corpus Domini haberent aut habere se crederent, certe vel diligentissime conservarent, ut semper Ecclesia fecit, aut se aperte impios, et sacrilegos testarentur. Ad hoc testimonium, ut etiam ad sequens, non vidi responsionem adversariorum.
Alterum testimonium Origenis est in homil. 5. in diversa loca Evangelii, in qua tractat de puero centurionis: « Quando sanctum cibum, illudque incorruptum accipis epulum, quando vita! pane, et poculo frueris, manducas et bibis corpus et sanguinem Domini, tunc Dominus sub tectum tuum ingreditur. Et tu ergo humilians temetipsum, imitare hunc centurionem, et dicito : Domine, non sum dignus, ut intres subtectum meum. Ubi enim indigne ingreditur, ibi ad judicium ingreditur accipienti. » Hsec ille. Sane ista non possunt recte dici nisi de vero corpore Domini, quod vere ore corporis accipiatur. Nam si loqueretur Origenes de corpore Domini per metonymiam, id est, de pane significante corpus Christi, non vocaret eum panem incorruptum epulum, nec ei dici vellet : Domine , non sum dignus , etc. Si vero loqueretur de ipso Christo per panem significato, qui per fidem accipitur, non diceret : «Ubi indigne ingreditur, ibi ad judicium ingreditur accipienti. » Nam secundum adversarios Christus per fidem non potest accipi nisi a piis, et ad vitam ; quod enim indigne accipitur ab impiis, non est nisi externum symbolum, secundum adversarios. At Origenes illi, qui ingreditur ad pios, et impios, vult dici : Domine non sum dignus , ergo vel vult adorari, et invocari panem, quod est absurdissimum ; vel vult sub illis speciebus vere Christum ipsum contineri.
Tertius locus est homil. 7. in libro Numeri:
UBER II. •
« Tunc inquit, in ccnigmate est manna cibus, nunc autem in specio caro Verbi Dei, et venis cibus, sicut ipse elicit, quia caro mea vero est cibus ». Haec illo. At certe species cum aenigmate opponitur, idem significat, quod veritas collata figurcc. Si autem Eucharistia esset corpus Christi, solum tropice; non in specie, sed in aenigmate dici deberet caro Domini : nam etiam manna erat cobpus Domini tropice, id est, significative. Et confirmatur argumentum ex verbis praecedentibus ubi Origenes dicit Hebraeos habuisse Baptismum in aenigmate, dum transirent mare Rubrum, nobis autem in specie per Baptismum conferri regenerationem. At vera regeneratio nobis datur in Baptismo, quam non dabat, sed adumb rabat solum transitus maris Rubri : ergo eodem modo vera caro nobis datur in Eucharistia, quam non dabat, sed in aenigmate significabat manna Judaeorum.
Ad hunc locum respondent adversarii, ac maxime Petrus Martyr in libro contra Gardinerum , part. iv. Origenem loqui de modo loquendi, non existentia rerum, id est, asserere Judaeos habuisse corpus Christi in aenigmate, quia non declarabatur eis, quid significaret manna : nobis autem dari in specie, quia aperte nobis dicitur, quid significet panis Eucharistiae.
Sed fallitur, aut fallit Petrus Martyr. Nam Origenes utrumque dicit, et Deum locutum olirn in aenigmate, quod nunc in specie dat. Sic enim ait :« Verum tamem Moyses priusquam acciperet /Ethiopissam, non est scriptum, quia in specie locutus sit ei Deus, et non in aenigmate : sed ubi accepit ^Ethiopissam, tunc dicit de eo Deus, quia os ad os loquar ad eum, in specie, et non in aenigmate. Modo enim cum Moses venit ad nos, et conjunctus est huic nostrae Mtthiopissae, lex Dei, jam non in figuris, et imaginibus, sicut prius, sed in ipsa specie veritatis agnoscitur : et quae prius in aenigmate designabantur, nunc in specie, et veritate complentur». Haec ille. Vides hic non solum Deum clarius loqui sed etiam reipsa praestare, quae in aenigmate designabat? Eucharistia igitur veram carnem continet, quam in aenigmate manna designabat.
Videamus nunc quid illi contra nos aflerantex Origene. Profert Petrus Martyr loca sex Origenis in libro contra Gardinerum , objecto 162. Et sequentibus, qua; tamen, aut nihil concludunt, aut nobis magis, quam adversariis favent. Primus locus est ex horni!.
1G. in Numeros : «Biberet, inquit, dicimur sanguinem Christi non solum Sacramentorum ritu, sed etiam cum sermones ejus recipimus. » Haec ille. Hinc adversarii probare nituntur in Sacramentis non bibi sanguinem Christi, nisi spirituali ter, sicut non nisi spiritualitcr bibitur in concione.
At contrarium potius sequitur. Non enim dicit Origenes eodem modo bibi Christi sanguinem in Sacramentis, quo bibitur in concione ; imo cum distinguat hos duos modos, indicat esse modos diversos ; et per hoc bibi in concione spiritualiter , in Sacramentis autem reipsa.
Secundus locus est ex commentario Origenis in cap. 20. Matthaei, ubi sic legimus : « Panis iste , quem Deus Verbum corpus suum esse fatetur, verbum est nutritorium animarum. » Notat Martyr panem ipsum vocari corpus Christi ; proinde panem materialem esse in Eucharistia. Deinde addit : eum panem dici verbum, quia sacramenta sunt verba visibilia. Addit denique non posse panem dici verbum nutritorium , si per transubstantiationem evanescat : id enim quod nihil est, non potest aliquid nutrire.
Picspondeo : Origenes prectermisso litterali sensu omnibus noto, exponit mystice totum hunc locum. Nec per panem intelligit panem materialem, qui sit verbum visibile : sed intelligit sermones Christi, seu verba Dei non visibilia, sed audibilia ; dicit enim hoc verbum esse verbum de Deo Verbo procedens, et panem de pane coelesti, id est, esse sermonem quem loquitur Christus, qui est Deus Verbum, et panis coelestis. Vide totum locum t. 35. In Matthaeum , et nihil dubitabis, quin mystica sit, non litteralis Origenis expositio.
Tertius locus est in homil. 7. In Le viticum, ubi postquam dixerat Origenes , carnem Christi esse verbum Dei, subjungit : « Si enim secundum litteram sequaris hoc, quod dictum est : Nisi manducaveritis carnem meam, et biberitis sanguinem meum, occidit hrec littera. Ubi videtur non admittere ullum alium sensum, nisi mysticum.
Respondeo primum : Si quid probat hoc testimonium, solum probat non agi de Eucharistia in vi. cap. Joan. non autem probat in Eucharistia non esse verum Christi corpus. Nam etiam adversarii docent Joan. vi. non agi de Eucharistia; et tamen non concederent, carnem Christi non manducari, nisi audiendo concionem : hoc enim esset plane tollere sacramentum Eucharistia1.
CAPUT VIII.
Dico secundo, illa verba : Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, tribus modis exponi posse. Uno modo prorsus mystice, et figurate, et hoc modo cXponithoe loco Ori genes, dum per carnem Domini intelligit sermones divinos. Altero modo prorsus ad litteram, id est, sine ulla adjunctione mysterii; et hoc* modo acceperunt Capharnaiue, qui putarunt edendam Christi carnem, quomodo comeduntur c cetera) carnes, id est, eam lacerando et consumendo : et de hoc sensu recte dicit hoc loco Origcnes : Littera occidit; et Augustinus lib. in. Doctrinx Christianx , cap. xvi. dicit, verba Domini ita ad litteram accepta, scelus quoddam sonare. Tertio modo non omnino ad litteram, nec omnino figurate, sed ad litteram quoad substantiam rei, et manducationis, figurate autem, quoad modum manducationis, ut videlicet sensus sit, manducandam vere Christi carnem, sed sine ulla sui laesione, ut supra diximus in explicatione scntentirc S. Augustini de his verbis : atque hunc sensum hoc loco Origenesnon attingit, sed non rejicit; et homil. 7. in Numeros, cumdem aperte recipit cum de Eucharistia ad litteram exponit illa verba : Caro mea vere est cibus.
Quartus locus est homil. 9. in Leviticum prope finem : « Non haereas in sanguineVerbi, ct audi ipsum tibi dicentem quia hic sanguis meus est, qui pro vobis effundetur in remissionem peccatorum. » Ilie Petrus Martyr doceri contendit, ut non existimemus in Sacramento esse verum sanguinem carnis Dominica); sed erigamus mentem ad significationem Verbi. Si enim revera sanguis Domini esset in Eucharistia, oporteret illi inhaerere, ut pretio nostro, illudque submisse adorare.
Despondeo : Toto coelo hoc loco aberrat Petrus Martyr cum aliis Calvinistis, dum existimat sanguinem Verbi esse praedicationem, seu significationem verborum Domini. Vocat enim Origcnes sanguinem Verbi, sanguinem verum, et corporalem Dei Verbi, id est, Christi ; ac monet ut non inhaereamus in eo sanguine, tamquam in sanguine carnis, ac si nihil esset, nisi sanguis quidam humanus ; sed consideremus eum esse sanguinem ipsius Dei, quo redempti sumus. Vel (quod videtur probabilius) monet, ut non hameamus in sanguine carnis, id est, in sanguine vitulorum, ct hircorum-, de quo loquitur Moses in eo loco Levitici ; sed eo dimisso ascendamus
ad sanguinem Dei Verbi, qui per sanguinem illum vitulorum, et hircorum significabatur. Intelligere autem Origenem per sanguinem Verbi ipsum verum, et corporalem Christi sanguinem, patet, quia ile hoc sanguine Verbi dicit Origcnes, eo nos esse redemptos. At non sumus redempti significatione verborum, sed veri sanguinis effusione. Item dicit de hoc sanguine scriptum esse : Ilie est sanguis meus, qui pro vobis effundetur. At haec verba non possunt intelligi de concione, sed de vero sanguine, ut pater. Denique addit ibidem Origcnes haec verba : « Novit qui mysteriis imbutus est, ct carnem, et sanguinem Verbi Dei : non ergo immoremur in his, qua) et scientibus nota sunt, et ignorantibus patere non possunt. » Ubi Origcnes dicit fideles satis nossc, quid sit caro, et sanguis Verbi Dei; infideles autem nec scire, nec discere posse, nisi prius ad fidem venient. At quid sit concio, quid passio Christi praedicata, etiam infideles norunt : omnibus enim in commune pra) dicatur Evangelium ; non igitur loquitur de concione, sed de mysterio altissime Eucharistia), quod infideles non norunt, nec discere posfeunt. Vides quomodo testimonium Origenis contra nos allatum maxime nobis faveat?
Quintum testimonium sumunt ex commentario in cap. xv. Mattiaci, ubi Origines tractans illa verba Domini : Quod intrat per os, non coinquinat hominem (1) ; qiuedam dicit de boc Sacramento, qua; Petrus Martyr ct alii Calvinista) pro sua sententia adducunt. Primo dicit, corporalem esum Eucharistia) rem esse indifferentem, id est, nec bonum, nec malum : « Quod, inquit, ad esum per se attinet, neque cx hoc, quod non edimus de pane, verbo Dei ct per obsecrationem sanctificato, fraudamur aliquo bono ; neque cx. edendo abundamus aliquo bono ; siquidem causa defectus est malitia, peccataque ; et abundantia) causa est justitia, et recta facta. » Haec ille. At si esset in Eucharistia reipsa Domini corpus, recte prodesset vi sua, ,ct non solum ex bonitate sumentis. Sccondo dicit, in Eucharistia esso materiam panis, quia in secessum emittitur : « Et ille cibus, inquit, qui sanctificatur per verbum Dei, et orationem, juxta id, quod habet materiale, in ventrem abit, ct in secessum emittitur. » Et infra : « Nec materia panis, sed super illum dictus sermo est, qui prodest non
(1) Matii. XV, 11.
UBER II.
indigne Domino comedenti illum. » Tertio, vocat Eucharistiam corpus typicum, et symbolicum, et distinguit illud a vero Christi corpore : « Et haec quidem, inquit, de typico, symbolicoque corpore. Multa porro et de ipso Verbo dici possent, quod factum est caro, verusque cibus etc. » Quarto dicit corpus Christi, non posse manducari a peccatoribus : « Si fieri posset, inquit, ut quis malus adhuc perseveret, edat Verbum factum carnem, cum sit Verbum, et panis vivus, nequaquam scriptum esset: Quisquis ederit panem hunc, vivet in aeternum. » Ob hsec loca ita triumphat Petrus Martyr, ut dicat lib. i. contra Gardinerum , objecto 169. « Locum hunc nunquam nobis excutiet : verba ita sunt perspicua, ut nullis ambagibus, aut commentis possint mitigari. »
Ad haec loca quidam respondent, commentaria ista non esse integrae fidei , neque omnino constare, an sint Origenis : modus enim loquendi (quidquid sit de re) non parum dissonat ab his locis, quae nos. supra citavimus ex veris libris Origenis.
Alii respondent, Origenem hoc loco non loqui de Eucharistia, sed de pane quodam sanctificato, qui dabatur catechumenis loco Eucharistiae, de quo scribit etiam Augustinus lib. 11. de Peccatorum meritis et remissione, cap. 26. Qui panis recte dici poterat corpus Domini symbolioum, quia repraesentabat Eucharistiam, cum ejus loco daretur. Unum obstat huic explicationi, quod Origenes de isto pane indigne manducato intelligat Apostolum 1. Corinth. xi. ubi ait : Propter hoc multi inter vos imbecilles, et dormiunt multi (1). Nisi forte Origenes extendere voluerit verba illa Pauli, quae proprie ad Eucharistiam pertinent, ad panem illum catechumenorum ; nam suo modo, id est, servata proportione, peccat etiam, qui contemnit panem illum sanctificatum, licet, multo minus, quam qui despicit Eucharistiam.
Sed his omissis, respondeo illa omnia, quae Origenes dicit, posse recte intelligi de sacramento Eucharistiae. Ad primum igitur respondeo, loqui Origenem praecise de esu corporali Eucharistiae, abstrahendo a bonitate, vel malitia sumentis ; et hoc modo verum est, esum illum non prodesse, si adsit; nec obesse, si absit. Nihil enim prodest comedere corporaliter Eucharistiam, nisi adsit etiam spiritualis manducatio ; quia
hic cibus mentis est, non ventris : neque obest non manducare, si non ex contemptu, sed aliqua justa de causa omittatur sacramentalis manducatio. Neque ex hoc colligi debet. Eucharistiam esse rem indifferentem, et non habere vim sanctificandi , nisi ex fide sumentis. Nam non dicit Origenes, eam non habere vim ex se, sed dicit non exercere eam vim in eos, qui indigne sumunt ; quod est verissimum.
At, inquies, « comparat Eucharistiam Origenes cum cibis communibus, qui sunt vere indifferentes. » Respondeo : Non comparat, quoad omnia, sed solum quoad effectum : alioqui idem ipse dixerat, panem illum sanctum vim habere sanctificandi ex verbo Dei, quo consecratus est.
Ad secundum respondeo, materiale, quod in secessum abit, appellari ab Origene accidentia visibilia. Neque obstat, quod ait Petrus Martyr, illa accidentia ad formam potius pertinere, quam ad materiam, cum sint qualitates quasdam, id est. accidentales formae. Nam hoc loco non vocatur aliquid materiale , respectu formae naturalis, sed respectu sanctificationis, et significationis. Et praeterea ex accidentibus Eucharistiae principale est magnitudo , in qua fundantur omnia alia: magnitudo autem ad materiam potius, quam ad formaro pertinet.
Ad tertium respondeo, symbola panis, et vini recte dici corpus typicum, et symbolicum, modo sane, et catholice intelligatur : omnes enim Catholici Eucharistiam sacramentum esse dicunt, signum seu symbolum rei sacrae, id est, corporis Christi. Sed quaestio est inter nos, et Sacramentarios, utrum haec symbola sint rei absentis, an praesentis : nos enim dicimus sub illis symbolis vere contineri corpus Dominicum, illi negant. Et praeterea ipsum verum corpus, ut est in Eucharistia, est typus ac symbolum sui ipsius, ut fuit in cruce, et ut est nunc in coelo. Nam non solum per Eucharistiam commemoramus passionem Domini, sed etiam accipimus pignus aeternae gloriae. Ab hoc igitur corpore symbolico, et simul vero, distinguit Origenes Verbum incarnatum, ut extra Sacramentum fide accipitur.
Ad quartum respondeo , Origenem loqui de manducatione corporis Christi extra Sacramentum, cum dicit non posse ab impiis manducari. Et hoc etiam verissimum est ;
(I) I Cor. XI, 30.
CAPUT IA.
7 ?
nam extra Sacramentum manducatur solum spiritualiter. Loqui autem Origenem dc manducatione extra Sacramentum, patet, tum quia distinguit hanc manducationem a manducatione panis sanctificati per verbum Dei, qui est Eucharistiae Sacramentum ; tum etiam, quia allegat illa verba Joan. vi. Qui manducat hunc panem , vivet in aeternum ; quae verba non intelliguntur de Eucharistia, sed de ipsa Christi incarnatione. Distinguuntur enim eo loco a Domino duo panes. Unus, qui jam tunc praesens erat, fide comedendus erat, id est, verbum Incarnatum ; et de hoc dicit : Ego sum panis vivus , qui de coelo descendi : qui manducat hunc panem, vivet in aeternum. Alter futurus, in Sacramento videlicet, et dc hoc subjungit: Et panis quem ego dabo , caro mea est pro mundi vita (i). Denique mirum est, cur tantam vim faciant in hoc loco adversarii cum nihil esse putent in vi. cap. Joan. quod ad manducationem sacramentalem pertineat.
Ultimum testimonium Origenis sumunt ex lib. 8. contra Celsum , paulo ante medium : ubi sic ait : « Nos qui rerum omnium conditori placere studemus, cum precibus, et gratiarum actione pro benehciis acceptis, oblatos panes edimus. » Ubi Eucharistiam panem vocat.
Respondeo : Hic locus maxime nobis favet. Nam non ait Origenes, nos panes simpliciter edere, sed panes mutatos in corpus Christi ; sic enim ait : « Oblatos panes 'edimus, corpus sanctum quoddam per preces effectos, et sanctificans eos, qui cum sancto proposito ipso utuntur. » Quibus verbis non solum dicit Origenes, panes mutari in corpus, sed etiam offerri Deo, et sanctificare homines : quorum utrumque negant adversarii.
At instat Petrus Martyr libro contra Gar dinerum objecto 168. Origenem non dixisse, mutari panes in corpus sanctum Christi, sed in corpus quoddam sanctum; illud enim, quoddam, est diminutivum, ut cum dicimus : Hic est quidam Isidorus, laerymae sunt quidam sanguis. •
Respondeo : Si Origenes dixisset, panes mutari in quoddam corpus Christi, haberet locum adversarii objectio ; significari enim posset panes mutari in corpus non verum, sed repraesentativum. At n©n ita dixit, sed mutari in sanctum quoddam corpus; ubi
(1) Joan. VI, 51 et 52.
illud, quoddam , non est diminutivum, sed declarativum in confuso veri corporis Domini. Noluit enim Origenes ethnico palam dicere, panes mutari in corpus ^Christi, ne daret illi occasionem magis irridendi mysteria, quae non intelligcbat ; sed dixit obscurius, mutari in sanctum quoddam corpus ; quod corpus norant fideles cujusnam esset.
CAPUT IX.
Testimonium S. Cypriani.
Tertius testis in eadem tertia aetate, est S. Cyprianus, qui passus est anno Domini 259. vel circiter. Is igitur in serm. 5. qui est de lapsis, reprehendens eos, qui post negatum Christum ad Sacramentum Eucharistiae accedebant, non prius per debitam poenitentiam purgati : « Vis, inquit, infertur corpori ejus, et sanguini : et plus modo in Dominum manibus atque ore delinquunt, quam cum Dominum negaverunt. » Haec ille. At profecto incredibile videtur Cyprianum sensisse, majus esse peccatum indignis manibus tangere signum aliquod, seu figuram Christum repraesentantem, quam Christumipsumnegare.Quis enim ita desideret, ut diceret, gravius peccare eum, qui tangeret librum Evangelii, aut imaginem Crucifixi cum conscientia peccati, quam eum, qui Christum coram persecutore negaret ? Vult igitur Cyprianus dicere, eos, qui indigne sumunt Eucharistiam, ipsam Christi personam in se, et immediate injuria afficere, et propterea gravissime peccare, et gravius (saltem ex hac parte) quam ii faciant, qui Christum negando, in fidem, et honorem ejuspeccant. Ibidem narrat sanctus Cyprianus quatuor miracula, quae facta fuerant in eos, qui indignis manibus corpus Domini tractare voluerant, quae satis abunde arguunt non esse Eucharistiam signum tantum Dominici corporis, cum nulla ejusmodi miracula legantur iu eos edita, qui alia signa indigne tractarunt, praesertim cum illi, de quibus loquiturCyprianus, non ex contemptu, vel odio Christi ad Sacramentum accede* rent.
Exstat inter opera Cypriani sermo de Ccena Domini , qui etsi Cypriani episcopi Carthagix
LIBER II.
nensis, cic quo nunc agimus, cssc non videatur, tamen est omnino antiqui alicujus, et doctissimi, ac sanctissimi Patris, ut adversarii fatentur. Inde igitur petemus sub nomine Cypriani duo, vel tria clarissima testimonia. Primum est in principio sermonis : «Cocna disposita inter Sacramcntales epulas obviaverunt sibi instituta antiqua, et nova; et consumpto agno, quem antiqua traditio proponebat, inconsumptibilcm cibum magister apponit discipulis. » De hoc loco supra disseruimus, ubi egimus de figuris Sacramenti hujus, atque ostendimus contra Petrum Martyrem per cibum inconsumptibilcm non posse intelligi panem, qui non minus consumitur, quam agnus ; neque corpus Christi, ut sola fide manducatur, quia eo modo habuissent cumdcm cibum Judaei in agno pascali, quem nos in Eucharistia, et propterea non recte opponeret Cyprianus cibum consumptibilem datum Judaeis, cibo inconsumptibili, qui datur Christianis.
Secundum testimonium habetur paulo inferius : « Panis iste, inquit, quem Dominus discipulis porrigebat, non effigie, sed natura mutatus, omnipotentia Yerbi factus est caio, et sicut in persona Christi humanitas apparebat, et latebat divinitas; ita Sacramento visibili ineffabilitcr divina se infudit essentia.» Iioc testimonium nullam admittit solutionem, etiamsi adversarii secpc ad illud respondere conati sint.
Respondet igitur Petrus Martyr in II par. libri contra Gardinerum prope finem, et rursum in -i. parte libri ejusdem, panem mutari, quia ex prophano fit sacer, et ex non sacramento sacramentum. Dicit autem mutari non effigio, sed natura, quia nova illa significatio sacramentalis nona accedit accidentibus panis, qu® a Cypriano dicuntur effigies, sed ipsi naturae, et substanti® panis. Analogia enim est inter panem, et corpus Christi, quod sicut panis nutrit corpora, ita caro Christi nutrit animas : porro nutrire ad substantiam pertinet, non ad accidentia. Addit vero (ne decipiamur) substantiam, seu naturam panis mutari, non quod, ipsa desinat esse quod erat, sed quod acquirat aliquid, quod non habebat : quemadmodum mutari dicitur homo, cum ex non grammatico fit grammaticus, et ex privato princeps.
L; Sed facile refellitur b®c solutio ex omnibus fere vocibus, quibus utitur Cyprianus. Primo ex illa, « non effigie ». Nam si mutatio i-tu nihil est aliud, nisi additio significationis,
non solum natura panis, sed etiam effigies mutatur ; imo magis effigies, quam natura : siquidem id quod proprie significat, est aliquod signum sensibile, qualia sunt accidentia panis ; cur ergo Cyprianus ait : a non effigie sed natura mutatus. »
Respondet Martyr, substantiam panis sensibilem esse per accidentia sua, et ipsi proprie convenire analogiam illam nutritionis.
At licet substantia sensibilis sit per accidentia, tamen, signum esse, magis convenit accidentibus, quam substanti® : signum enim est id, quod per se, et immediate sensibus percipitur. Neque verum est, analogiam illam nutritionis osse in substantia, et non in accidentibus ; tum quia substantia sine accidentibus non nutrit : tum vero maxime ut aliquid sit signum nutritionis spiritualis, non requiritur ut vere nutrire possit corporaliter, sed requiritur ut reprsesentet externa specie eam rem, qu® nutrire solet. Nam serpens ®neus fuit vera figura Christi crucifixi, ob analogiam inter serpentem, et Christum : et tamen serpens ille ®neus non habuit substantiam veram, sed solum figuram serpentis. Et lingu® igne®, qu® super Apostolos apparuerunt, rectissime significabant donum eloquenti® divinitus datum Apostolis, ob analogiam inter linguam, et illud donum : et tamen lingu® ili® non habuerunt substantiam, sed solam figuram lingu®. Denique in omnibus visionibus Prophetarum, et insofnniis divinitus immissis, Pliaraoni, Nabuchodonosor, et aliis, et in tota Apocalypsi describuntur plurima signa rerum aliarum, ob analogiam inter res naturales, et divinas, ct tamen signa illa non habebant substantiam rerum naturalium, sed figuram externam tantum. Sic igitur accidentia panis proprie signa sunt corporis Domini, ob analogiam inter panem, ct Christum : per accidens ailtem est, ut sub illis accidentibus sit substantia panis, vel non sit : nulla igitur causa reddi potest, cur Cyprianus dixerit, non effigie, sed natura mutari panem ; si mutari est acquirere novam significationem.
Secundo refellitur ex illa voce, «sed natura. » Nam non dixit Cyprianus, naturam panis mutari, ut Martyr videtur accepisse, sed, panem, natura mutari : panem autem natura mutari, est panem naturaliter, id est, substantialiter mutari; naturam enim eo loco pro substantia accipi fatetur adversarius. At acquirere significationem novam, non csl
CAPUT iX.
mutari substantialiter, sed accidentaliter tantum, imo ne accidentaliter quidem, nisi secundum rationem, cum sit illa significatio relatio rationis.
Sed inquit Petrus Martyr, « non solum mutatur panis, quia acquirit novam significationem ; sed .etiam quia efficitur instrumentum Dei ad movendos animos nostros. » At si petas, quomodo sint sacramenta instrumenta Dei ad movendos animos, nihil respondere poterit, nisi significando, repraesentando : nec enim tribuunt ipsi sacramentis ullam efficientiam veram, ut supra demonstravimus.
Tertio refellitur ex illis verbis : « Omnipotentia Verbi. » Nam quae omnipotentia requiritur ad faciendum nihil ? Sed ait Petrus Martyr, requiri omnipotentiam, quia solus Deus potest instituere sacramenta. Contra; nam omnipotentia requiritur in eo qui instituit sacramenta, ut vere perficiat, quod sacramenta significant, id est, justificet hominem. At non requiritur ulla omnipotentia ad faciendum, ut res aliqua significet : id enim etiam homines facere possunt. Porro Cyprianus non ponit omnipotentiam Dei in efficiendo, quod sacramenta significant ; sed in mutatione panis in carnem ; sic enim ait : « Omnipotentia Verbi factus est caro. »
Quarto ex illa similitudine : « Sicut in persona Christi humanitas apparebat, latebat divinitas; ita sacramento visibili ineffabiliter divina se infudit essentia. » Ubi Cyprianus non dicit, quod adversarii ex hoc loco colligunt, in Sacramento esse duas naturas, ut sunt in Christo : ac proinde manere naturam panis ; sed dicit ita latere sub specie visibili panis, Deum verum, ut latebat sub specie visibili carnis Christi, dum is in terris conversaretur. Et ne quis dicat in sacramento latere Deum per solam repraesentationem, addit adverbium, « ineffabiliter, » quo de claratur mysterium hic subesse maximum, et difficillimum : nulla autem difficultas in eo est, quod panis significet Christum.
Tertium testimonium est in eodem sermone : « Nova est hujus Sacramenti doctrina, et scholas Evangelica; hoc primum magisterium protulerunt, etDoctore Christo primum ha?c mundo innotuit disciplina, ut biberent sanguinem Christiani, cujus esum legis antiques auctoritas districtissime interdicit ; lex quippe esum sanguinis prohibet, evangelium pixecipit ut bibatur. » Htec ille. Ubi nisi proprie de sanguine loquatur, nihil Tom. IV.
prorsus dicit; non enim lex vetus prohibebat sanguinem figurate sumptum ; imo Hebraei in potu aquae de petra scaturientis, Christi sanguinem bibebant figurate : ut modo Sacramentarii facere se dicunt in Eucharistia.
Sed jam afferenda sunt testimonia, (piae ex Cypriano affert Petrus Martyr in lib. contra Gar cliner um, objecto 170. et sequentibus novem ; collegit enim ipse omnia loca, quae ab aliis citari solent. Primum ergo ex isto ipso sermone de coena Domini profert illa verba : « Usque hodie hoc veracissimum et sanctissimum corpus bum creat, et sanctificat, et benedicit, et pie sumentibus dividit. » Quo loco pro se adversarii arripiunt illud : « Creat, sanctificat, benedicit, dividit » ; haec enim omnia pani conveniunt, non ipsi corpori vero Christi.
Respondeo : Cyprianum alludere voluisse ad canonem missae, ubi post consecrationem panis, dicimus : « Per quem omnia semper nobis bona creas, sanctificas, benedicis, et praestas nobis. » Porro tam in verbis canonicis, quam in verbis Cypriani, illa : « Creas, sanctificas, et benedicis, » referuntur ad materiam unde conficitur corpus Christi ; agimus enim Deo gratias, quod per Christum nobis panem primum creet, deinde pereumdem sanctificet, et benedicat, convertendo in corpus suum, et sic nobis praebeat. Itaque similis est illa sententia : Christus corpus suum creat, sanctificat, dividit ; ac si quis de pane diceret, hic panis primo seminatur, deinde metitur, tum molitur, coquitur, et tandem comeditur. Non enim sensus esset panem sub forma panis, seminari, meti, moli etc., sed quoad materiam unde fit, primo seminari, deinde meti, etc. Quod autem loquatur Cyprianus de vero corpore, non de signo corporis, quod nobis dividi, id est, distribui dicit, posteaquam panis creatus, et sanctificatus est, patet ex illo adjuncto, « veracissimum, » neque enim dici potest veracissimum, quod non nisi figurate corpus est.
Secundum testimonium ex eodem sermone : «Panis iste communis in carnem, et sanguinem mutatus procreat vitam, et incrementum corporibus: ideoque ex consueto rerum effectu fidei nostra; adjuta infirmitas sensibili argumento edocta est, visibilibus Sacramentis inesse vita; aderna; effectum ». lla:c ille. ITinc deducit Petrus Martyr, panem Eucharistia;, etiam post mutationem Sacramen talem nutrire nostra corpora, et esse ve
UBER II.
8 '2
rum panem, ex illa analogia nutritionis vocari corpus Cliristi, etc.
Respondeo : Errat hoc loco toto coelo Petrus Martyr. Neque Cyprianus loquitur de pane Eucharistiae, cum dicit, « mutari in carnem, » et alere corpora nostra ; sed rationem reddit, cur ex pane communi fiat Eucharistia, et cur aliquando corpus Christi dicatur panis. Rationem autem esse dicit, quia sicut panis communis, id est, vere materialis, et triticeus, dum mutatur in carnem, et sanguinem nostrum per naturalem actionem caloris naturalis, nutrit nos et auget : ita corpus Christi spiritualiter nos nutrit et auget. Itaque non loquitur de nutritio ne sacram en talis, cum dicit : « Panis communis in carnem et sanguinem mutatus, » sed de naturali mutatione, quae fit in nobis, dum cibo nutrimur.
Tertium testimonium ex fine ejusdem sermonis : « Haec quoties agimus, non dentes ad mordendum acuimus, sed fide sincera panem sanctum frangimus. »
Respondeo : Declarat his verbis Cyprianus fructum Sacramenti non consistere in corpore nostro delectando, vel saginando, sed in animo nutriendo, et reficiendo. Non enim acuere dicuntur dentes quicumque aliquid sumere volunt per oris instrumentum ; sed qui avide sumere cupiunt, ut palatum delectent. jCerte qui medicamentum amarum comedere jubentur, non dicuntur acuere dentes, quia non sumunt, ut delectentur eo cibo, sed inviti accipiunt, ut sanentur.
Quartum testimonium est cx eodem ser mone, ubi legimus : « Solus quippe Filius patri consubstantialis est, nec divisibilis est, nec partiabiiis substantia Trinitatis : nostra vero et ipsius conjunctio nec miscet personas, nec unit substantias, sed affectus consociat, et confoederat voluntates. » llsec ille. Ex quo loco Petrus Martyr colligit, nullam esse inter nos et Christum corporalem unionem, sed solum spiritualem; proinde non corpore, sed spiritu solo Christi corpus a nobis manducari.
Respondeo : Loquitur Cyprianus de illa unione, qua) est proprius, et principalis finis Eucharistiae : ac negat per Eucharistiam ita nobis uniri Christum, ut efficiamur cum illo una persona, sicut fit in mysterio Incarnationis ; vel ut efficiamur una natura, quomodo unum est Pater cum Filio in arcano Trinitatis : et solum affirmat uniri nos Christo per affectus, et voluntatis confoederationem. Porro corporalem unionem, qualis est inter nos, et Christi corpus per Eucharistiam, Cyprianus neque negat, quia revera fit, neque asserit, quia non est illa unio finis Eucharistiae , sed potius medium. Nam etiam in impiis illa unio inveniri potest ; et obest, non prodest, cum non perducit ad spiritualem unionem, quae est verus finis hujus Sacramenti.
Quintum testimonium ex eodem sermone : «Ut sciremus, inquit, quod mansio nostra in ipso, sit manducatio, n Et infra : « Esus igitur hujus carnis, quaedam aviditas est, et desiderium manendi in ipso. » Et infra : «Quod est esca carni, hoc animae est fides. »
Respondeo : Cyprianus his verbis de Sacramenti effectu loquitur ; id enim est comedere Christi carnem, qua ntum ad effectum, et fructum manere in ipso per fidem, et charitatem. IIoc tamen testimonium non Petrus Martyr, sed alii quidam afferre solent.
Sextum testimonium sumit Petrus Martyr ex sermone de unctione Chrismatis : «Dedit, inquit, Dominus noster in mensa, in qua ultimum cum Apostolis participavit convivium, panem et vinum, in cruce vero manibus militum corpus tradidit vulnerandum : ut in Apostolis secretius impressa sincera veritas, et vera sinceritas, exponeret gentibus, quomodo vinum et panis caro esset et sanguis ; et quibus rationibus causee effectibus convenirent : et diversa nomina, vel species ad unam reducerentur essentiam ; et significantia, et significata iisdem vocabulis ceuserentur. » Ex hoc loco colligit adversarius panem tantum, et vinum, ut opponuntur vero corpori in cruce mortuo, esse in Eucharistia et ideo panem vocari corpus, et vinum sanguinem, quia illa significant, ista significantur.
Respondeo : verba Cypriani non carent obscuritate : tamen recte expensa, Catholicis non haereticis favent. Primum igitur cum Cyprianus ait Christum in mensa dedisse Apostolis panem edendum, militibus autem in cruce dedisse corpus vulnerandum : non opponit panem corpori, sed corpus sub specie panem eidem corpori in specie sua ; sive corpus ut cibum, eidem corpori ut victima). Id patet primum, quia idem auctor in superiore sermone disertis verbis docuit, panem natura mutari, et fieri carnem omnipotentia 'Verbi. Deinde idem patet, quia in loto eo sermone tractat hic auctor de excellentia
CAPUT IX.
religionis christiauu) supra Judaicam, conferens bine inde sacramenta : at certe nihil ad hanc excellentiam pertinet, quod habeamus merum panem in»S aeramento.
Praeterea explicat continuo Cyprianus, cur dederit Dominus panem et vinum in ccena ; ratio autem ejus non bene cohaeret, nisi per panem et vinum intelligamus corpus et sanguinem sub specie panis et vini. Ratio quam subjungit, habet quatuor membra ; dicit enim Dominum dedisse panem, et vinum, ut Apostoli secreto edocti sinceram veritatem, possent aliis omnibus explicare ista quatuor. Primo, quomodo panis, et vinum caro sit et sanguis. Secundo, quomodo causae effectibus conveniant. Tertio, quomodo diversa nomina, vel species ad unam reducantur essentiam. Quarto, quomodo et significantia, et significata iisdem vocabulis censeantur.
Primum membrum a nobis rectissime exponitur. Dicimus enim Apostolos facile intellexisse, et aliis explicare potuisse, quomodo panis esset caro ; quia vere panis ille sanctificabis, qui exterius panis videbatur communis, et usitatus, caro Domini erat dicente ipso : Hoc est corpus meum.
Secundum etiam membrum nos recte exponimus. Intellexisse enim Apostolos dicimus ex eo, quod acceperunt corpus sub specie panis quomodo causa) cum effectibus conveniant, id est, quomodo caro Domini vere nutriat ct reficiat animas fideliter eam manducantium : id enim intellexerunt ex analogia panis, sub cujus specie carnem Domini sibi dari videbant.
Tertium quoque membrum recte exponimus. Dicimus enim Apostolos intellexisse, quomodo nomina ac species diversa) ad unam reducantur essentiam : quia videlicet per consecrationem Eucharistia) ex pane fit caro Domini, et unica tantum essentia remanet, carnis videlicet ; qua) tamen diversa nomina recipit ; nam et dicitur caro, qu-ia talis est per effectum.
Denique quartum membrum recte a nobis exponitur, quomodo scilicet et significantia, et significata iisdem vocabulis censeantur, id est, cur panis Eucharistia) dicatur caro, et cur caro Domini dicatur panis. Non caro Domini, qua) est res significata, potest dici panis, quia datur sub specie panis ; et potest ille panis, qui exteriore specie sua corpus Domini significat, dici caro, quia revera quoad substantiam est caro. Itaque omnia cubarent in nostra interpretatione. At ad-
versari us non ita facile se expedire potest, et pra)sertim quoad tertium membrum illius rationis. Quomodo enim, quaso, ad unam essentiam reducuntur diversae species, id est, panis et caro, si nulla fit realis mutatio?
Respondet Petrus Martyr reduci ad unam essentiam, quia fiunt unum sacramentum : Sacramentum enim Eucharistiae integrum constat ex signo, et re significata. At absurdissimum est quod dicit. Cum enim signum et res significata sint opposita relative, quomodo potest unum aliquid ex signo, et re significata constare? Non enim vult ipse dicere, quod Catholici dicunt, sacramentum constare materialiter ex signe, et re significata reipsa pnfesente, ct cum signo conjuncta ; sed formaliter constare ex signo, ct re signata, quorum unum tantum abest ab altero, quantum coelum a terra ; signum enim est tantum in terra, et res signata tantum in coelo.
Septimum testimonium sumit ex epist. G. lib. i. ad Magnum , ubi scribit Cyprianus, corpus Domini panem vocari ex multorum granorum adunatione congestum, et sanguinem vinum ex botris pluribus expressum.
Sed nulla est hic nova difficultas ; explicat enim Cyprianus, cur Dominus ex pane, et vino hoc sacramentum conficere voluit, et non ex aliqua alia re ; rationem autem esse dicit propter analogiam, qua) est inter panem, et vinum, et Ecclesiam Domini, qua) per Sacramentum illud significatur.
Sed urget adversarius illa verba : « Panem vocavit corpus » ; atque inde colligit, « ergo panis est corpus ; non est autem proprie ; ergo tropice » . R.espondeo : panem ex Cypriani sententia vocatum esse a Domino corpus, cum dictum est in ccena : Hoc est corpus meum. Quare panis vocatus est corpus, sed ipsa vocatione factus est vere corpus ; et ideo non sequitur, panem, dum est panis, esse corpus, sed qui fuerat panis, jam esse corpus. Quemadmodum cum exercitus privatum aliquem militem appellabat imperatorem, ipsa appellatione fiebat ille imperator; nec poterat dici : homo privatus est imperator, sed qui fuerat paulo ante privatus, nunc est imperator.
Octavum testimonium proferunt ex lib. it. • epist. 3. ad Cecilium , ubi sic legimus : « Nec potest videri sanguis ejus, quo redempti sumus, es5e in calice, quando vinum desit calici, quo Christi sanguis ostenditur. » Et infra :
« Videmus in aqua populum intelligi, in vino
iSi
UliElt II.
vere ostendi sanguinem Christi. » Et infra : <i Sic vero calix Domini non est aqua sola, aut vinum solum, nisi utrumque sibi misceatur : quomodo nec corpus Domini potest esse farina sola, aut aqua sola, nisi utrumque adunatum fuerit, et copulatum, et panis unius compage solidatum. » Ex hoc loco deducunt adversarii primo, vinum necessario debere esse in calice, etiam post consecrationem. Nam post consecrationem vinum ostendit sanguinem Domini ; quod autem non est, nihil potest ostendere. Secundo, eo vino sanguinem Domini ostendi, id est, significari, ac proinde non esse in calice Domini, nisi figurate. Tertio, eo vino non ostendi sanguinem praesentem, ct in calice reipsa existentem, sed absentem. Nam eo modo per vinum ostenditur sanguis, quo per aquam populi : populi autem non sunt in calice, nisi significative. Hoc argumentum urgent Petrus Martyr, Petrus Boquinus, Beza, et alii.
Respondeo : locum hunc Cypriani, quo Petrus Martyr lib. contra Gardinerum , objecto 175. in fine gloriatur, ita perspicue asseri suam sententiam, ut ex nullo alio possit asseri clarius, nihil omnino pugnare cum sententia catholicorum, sed aperte destruere sententiam haereticorum.
Observandum est enim, multum interesse inter has duas propositiones : Vinum est sanguis Domini, ct sanguis Domini est vinum. Nam prior propositio docet vinum esse sanguinem per similitudinem; reipsa autem, et proprie esse vinum, non sanguinem : posterior contra docet, sanguinem esse vinum per similitudinem; reipsa autem, et proprie esse sanguinem, non vinum; nec enim proprie esse potest, aut vinum sanguis, aut sanguis vinum, cum res ilice sint specie diversse, et (ut loquuntur) termini disparati. Ilinc fit, ut prior propositio, si apud Cyprianum vel alium Patrem inveniatur, non sit pro nobis, neque contra nos : posterior autem sit aperte pro nobis contra adversarios. Nam illa propositio : Vinum est sanguis Christi significative, solum requirit, ut in Eucharistia sit vinum, quantum ad id, quod significat, id est, quantum ad accidentia exteriora : nam, ut supra ostendimus, ratione accidentium tantum vinum significat. Vere autem in Eucharistia remanet vinum, quantum ad accidentia significantia sanguinem Christi. Utrum autem cum accidentibus illis sit in Eucliari-
(l)Gcn.XLIX, 11; Isai. LX1II, 2.
st ia substantia vini, aut ipse Christi sanguis; illa propositio nihil dicit, atque ita neque est contra nos, neque pro nobis. Altera autem propositio, nimirum : Sanguis Christi est vinum per similitudinem, est omnino pro nobis : nam requirit necessario ut in calice sit sanguis proprie, qui tamen habeat cum vino similitudinem. Neque possunt dicere, sanguinem Domini esse alicubi; quoad accidentia, non quoad substantiam, ut nos dicimus de vino. Nam non est impium separare accidentia vini ab ipsa ejus substantia : impium autem esset separare accidentia realia Christi ab ejus substantia, id enim esset Christum vere perimere.
Jam igitur adversarii in Cypriano priorem tantum propositionem videre potuerunt, quae, ut ostendi, non est contra nos : at posteriorem etiam illis in eodem loco Cypriani ostendemus, quae est apertissime contra cos. Sic enim loquitur in illa epistola non procul a principio : « Nam cum dicatChristus : Ego sum vitis vera, Sanguis Christi non aqua est utique, sed vinum. Nec potestvideri sanguis ejus, quo redempti sumus, esse in calice, quando vinum desit calici, quo Christi sanguis ostenditur. » Ilaec ille. Ubi sicut dicit, Christum esse vitem, non vitem esse Christum; ita dicit, sanguinem ejus esse vinum, non vinum esse sanguinem : et cum sanguinem, quo redempti sumus, dicit esse in calice, sed demonstrari debere per vinum, quia sanguis est similis vino, non uquee. Et infra citat illud Genes, xlix : Lavabit in vino stolam sucim, ct in sanguine uvx amictum suum. Et illud Isai. lxiii : Quare rubicunda sunt vestimenta tua , ct indumenta tua vclut a calcatieme torcularis ? (1) ut probet sanguinem Domini diei vinum, non vinum dici sanguinem. Non enim Dominus lavit stolam suam (id est, carnem suam in passione) vino significante sanguinem, sed vero sanguine, qui habet cum vino similitudinem. Habemus ergo in Cypriano posteriorem illam sententiam , quam ostendere volebamus.
Jam ad illa tria, quae cx Cypriano colligebant adversarii, nullo negotio responderi potest. Ad primum dico, vinum debere esse in calice, saltem quoad accidentia, ut diximus, quia per ca sanguinem ostendit. Ad secundum dico, sanguinem Domini vino significari, sed praesentem in calice, non absentem. Nam ut ex Cypriano audivimus,
quod est in calice, vinum dicitur per similitudinem, sanguis autem est per proprietatem, et is sanguis, quo redempti sumus. Ad tertium dico, comparationes non in omnibus rebus convenire debere. Quare, licet dicat Cyprianus per vinum significari sanguinem, per aquam populos, non tamen inde colligi debet, in omnibus pares esse populos, et sanguinem Domini, ut si sanguis vere in calice sit, ibi etiam populos esse oporteat. Nam alioqui sanguis Domini significatur ut pretium, et ut potus, populi autem non ita significantur : et denique principaliter in Eucharistia repreesentatur corpus, et sanguis Domini, secundario autem populi. Ac de Cypriano hactenus.
CAPUT X.
Quarta .et as ecclesia ab anno Domini 300. ad 400.
Testimonium Nicxni Concilii.
Sequitur nunc atas Ecclesice quarta, in qua habemus insigna testimonia, videlicet Nicaeni. I. concilii, Athanasii, Hilarii, Cyrilli Hierosolymitani, Ambrosii, Basilii, Optati, CregQrii Nysseni, Gregorii Nazianzeni, Ephrem, et Epiphanii. Ac primum exstat testimonium Nicaeni concilii I, in Actis ejusdem concilii in Vaticana Bibliotheca his verbis : « Item etiam hic in divina mensa ne humiliter intenti simus ad propositum panem, et calicem, sed attollentes mentem, fide intelligamus situm in sacra illa.mensa agnum illuni Dei, tollentem peccata mundi, incruente a sacerdotibus immolatum, et pretiosum ipsius corpus, et sanguinem vere nos sumentes credere haec esse nostra) resurrectionis symbola : propter hoc enim neque multum accipimus, sed parum, ut sciamus non ad satietatem, sed ad sanctificationem sumi. »
II c testimonium agnoscunt etiam adversarii, ut Joannes OEcolampadius in Dialogo cum Nathanaele, Joannes E alvinus lib. iv. Instit. cap. 17. §. 3t>, Petrus Boquinus in lib. de Cmna Domini contra Ilesliusium, Wilhelmus Klebitius in lib. de Victor, veritatis in solutione tertii argumenti : ac nituntur ipsi gravissimum hoc testimonium ad suam lueresim stabiliendam trahere, quasi concilium
admoneat, ut non quieramus Christi corpus in sacra mensa sub speciebus panis, sed in coelum mente conscendamus, atque ibi fide Chi isti coipus comedamus. Sed falluntur apertissime. Jubet enim concilium, ut non h screamus in speciebus panis, et vini quasi nihil ibi sit, nisi quod oculi nobis renuntiant, sed fide intelligamus ibi vere esse corpus Christi, licet corporalibus oculis non videatur.
Hanc esse concilii sententiam, ita probari potest. Primo, quoniam concilium, postquam dixerat non humiliter haerendum esse in pane et vino, sed mentem attollendam, adjungit, fide conspiciendum agnum Dei situm in sacra mensa. Debuisset autem secundum adversa* rios dicere, fide conspiciendum esse Christum in coelo ad dexteram Patris . Vult igitur concilium, ut ad ipsam mensam attendamus, sed in ipsa non tam symbola externa, quam quod sub ipsis latet consideremus. Klebitius per sacram mensam intelligit coelum ; dicit enim* concilium velle, ut in coelesti mensa, non in altari lapideo agnum Dei queeramus. At fallitur apertissime. Nam concilium in eadem divina, et sacra mensa ponit symbola panis et vini, in qua ponit agnum Dei, ut patet ex primis verbis : « Hic in divina mensa ne humiliter intenti simus ad propositum panem ». Atqui symbola panis non sunt in coelo, sed in altari lapideo : ergo divina mensa non est coelum, sed altare in terris. Ac ne forte dicant in altari esse corpus Christi significative, et concilium velle, ut non attendamus ad symbola, quatenus sunt res materiales, sed quatenus Christum repraesentant, addidit concilium illam particulam, situm. Cum enim dicit agnum Dei situm esse in sacra mensa, et eumdem agnum opponit symbolis, manifeste declarat, agnum Dei vere et proprie ac reipsa esse in mensa; et non solum quatenus per symbola repraesentatur.
Secundo idem probatur ex eo, quod concilium dicit, agnum Dei in sacra mensa a sacerdotibus immolari ; nam per agnum omnes intelligunt ipsum Christum, ut distinguitur contra symbola, quem adversarii solum in coelo esse dicunt. At non potest manibus sacerdotum immolari, si tantum est in coelo; neque enim tam longas manus habent sacerdotes, ut ad coelum pertingant.
Tertio probatur ex illis verbis : « Pretiosum corpus ejus nos vere sumentes ». Quorsum enim illud, vere, nisi ut opponatur figura' ? « At, inquiunt, nos vere sumimus
8fi
UBER IT.
corpus Domini, sed corde, non corpore». Sed repugnant verba sequentia, ubi symbola resurrectionis no st reo dicuntur corpus , et sanguis Domini. Quia enim mortalia corpora nostra, cum immortali corpore Domini vere conjunguntur, inde aptissime significatur futura corporum nostrorum resurrectio : si autem sola esset conjunctio animorum cum corpore Domini, solus animus resurrecturus significaretur.
CAPUT XI.
Testimonium S. Athanasii.
Sanctus Athanasius, qui ipso tempore Niejeni concilii floruit (quippe qui eidem concilio interfuit) citatur a Theodoreto in n. Dialogo in haec verba : « Corpus est, cui dicit : Sede a dextris meis ; cujus etiam fuit inimicus diabolus cum malis potestatibus, et Judeei, et Grseci, per quod corpus Pontifex, et Apostolus fuit, et dictus est per id, quod nobis tradidit, mysterium dicens : Hoc est corpus meum, quod pro vobis frangitur, et sanguis novi Testamenti, non veteris, qui pro vobis effunditur. Divinitas autem, neque corpus habet, neque sanguinem». Heec citantur ex oratione de fide, quee etsi fortasse nunc non exstet, tamen sufficit Theodoreti testimonium, ut non dubitemus hsec verba esse S. Athanasii. Porro in hoc loco probare vult Athanasius, Christum verum corpus habuisse, et non solam in eo fuisse veram divinitatem, sed veram etiam carnem. Id autem probat, quia Christo dicitur a Patre : Sede a dextris meis ; sedere autem in certo loco, non divinitati, sed corpori convenit. Item probat ex eo, quod Christus ut Pontifex et sacerdos corpus suum obtulit et tradidit nobis, cum ait : Hoc est corpus meum. Ubi si non verum, et proprie dictum corpus intelligeret Athanasius', haereticis faveret, quos oppugnabat : illi enim fatebantur Christum habuisse corpus quoddam apparens, atque adeo figuram corporis, sed negabant verum corpus humanum habuisse.
Sed objiciunt adversarii alium locum ex Athanasio. Nam in tractatu super illa verba : Quicumque dixerit verbum in Filium hominis , remittetur ei, ctc. sic ait : « Quot hominibus corpus ejus suffecisset ad cibum, ut universi mundi alimonia fieret? Sed propterca ascensionis suce in coelum mentionem fe cit, ut eos a corporali intellectu abstraheret, ac deinde carnem suam (de qua locutus erat) cibum e supernis coelestem et spiritualem alimoniam, et ab ipso donandam intelligerent. Quae enim locutus sum vobis, inquit, spiritus, et vita sunt ; quod perinde est, ac si diceret : Corpus meum, quod ostenditur, et datur pro mundo, in cibum dabitur , ut spiritualiter unicuique tribuatur, et fiat singulis tutamen, prseservatioque ad resurrectionem vitee eeternaj. » Hsec ille. De hoc loco ita triumphat Petrus Martyr in lib. contra Gardinerum , object. 180. ut dicat: « Hoc argumento vix puto ullum aliud firmius esse, aut magis invictum ex his, quse sumuntur ex Patribus. » Respondeo : in tribus modis consistit vis argumenti adversariorum. Primum in eo , quod Athanasius dicat manducationem corporis Domini non debere accipi carnaliter, quia non sufficeret caro Christi tam multis qui eam manducaturi sunt, si carnaliter sumi deberet. Atqui hoc pugnat contra sententiam nostram, sed contra Capharnaitas, qui putabant debere dividi carnem Christi in particulas, et sic distribui manducantibus : hoc enim modo vere non sufficeret tam multis sine novo aliquo mirdculo. Nos autem dicimus ita sumi carnem Christi, ut indivisibiliter ab omnibus puniatur tota.
Deinde in eo quod Athanasius dicit, carnem Christi esse alimoniam spiritualem, et spiritualiter distribui. Sed neque hoc pugnat cum sententia nostra. Vocatur enim caro Christi rectissime alimonia spiritualis, quia datur in cibum spiritus, non corporis, et distribuitur spiritualiter, non corporaliter, quia non dividitur in partes, sed datur tota simul, ut diximus, indivisibiliter. Unde etiam S. Bernardus in serm. de S. Martino dicit : carnem Christi spiritualiter dari, et manducari, et tamen ibidem dicit in Sacramento adesse veram carnis substantiam.
Ultimo in eo, quod Athanasius dicit, Christum cum loqueretur de manducatione carxv\s suae meminisse ascensionis in coelum, ut auditores abstraheret a corporali intellectu. Sed neque hoc officit causa? nostra?. Dominus enim meminit ascensionis, ut ostenderet, carnem suam non manducandam more aliarum carnium, qui erat corporalis intellectus Capharnaitarum, sed spirituali quodam modo : si enim Dominus dedisset carnem suam in particulas discerptam, ut Capharnaita? suspicabantur esse dandam, certe in coelum
CAPUT XII.
ascendere non potuisset cum illa carne. Cum ergo discimus, Christum ascendisse in melum cum immortali et gloriosa carne, simul discimus carnem illam non manducari carnaliter, ita ut laceretur, et consumatur.
Nihil igitur ex loco illo Athanasii colligitur contra Catholicorum sententiam, sed contra potius aliquid pro ea colligitur. Nam quod ait ibidem Athanasius, illud ipsum corpus, quod ostensum est mundo, et datum ad mortem pro mundi vita, dari nunc nobis in cibum, satis aperte indicat verum corpus nobis dari non corpus symbolicum ; non enim corpus symbolicum datum fuit ad mortem pro mundi vita. Istud autem verum corpus dari nobis non solum per apprehensionem fidei, sed etiam per apprehensionem oris corporalis, indicant illa verba Athanasii : « Ut sit nobis tutamen, et prseservatio ad resurrectionem. a Nam (ut supra diximus) veteres Patres probare solebant corporum resurrectionem, ex conjunctione corporis nostri mortalis cum corpore Christi immortali in sacramento Eucharistia?.
- CAPUT XI
Testimonium S. Hilarii.
■
Beatus Hilarius aequalis Athanasii fuit : hos enim duos eximios doctores simul Dominus excitavit, ut fidem contra Arianos defenderent, ille in Oriente, hic in Occidente. Is igitur sicaitin viii. lib. de Trinitat. : <' Si enim vere Yerbum caro factum est, et nos vere V erbum carnem cibo dominico sumimus, quomodo non naturaliter manere in nobis existimandus est? » Et infra : «De veritate carnis, et sanguinis non est relictus ambigendi locus ; nunc enim, et ipsius Domini professione, et fide nostra vere caro est, et vere sanguis est, etc. »
Ad lisec duobus modis adversarii respondent : neque habent ipsi praeterea locum ullum, quem ex Hilario proferant. Calvinus in ultima admonitione ad Westphalum, contendit Hilarium hyperbolice loqui. Sed refellitur facillime ex ipso Hilario, qui quasi praevidisset, quod Calvinus dicturus erat, in eodem ipso loco affirmat se loqui proprie, et simpliciter ; sic enim ait : « Non est humano, aut saeculi sensu in Dei rebus loquendum, neque per violentam, aut impudentem praedicationem coelestium dictorum sanitati , alienae, atque impiae intclligcntiae extorquenda perversitas est. Quae scripta sunt legamus, et qua? legimus intelligamus , et tunc perfectae fidei officio fungemur. De naturali enim in nobis Christi veritate, quae dicimus, nisi ab eo discimus, stulte atque impie dicimus; ipse enim ait : Caro mea vere est esca, etc. » Yides ut Hilarius dicat, se nihil asserere humano aut sseculi sensu, sed solum id, quod Scriptura ipsa recte intellecta docet. Praeterea cum Hilarius disputet adversus Ariano^, et ex naturali unione Christi nobiscum per sacramentum Eucharistiae, concludat naturalem unionem inter Deum Patrem, et Deum Filium, si hyperbolice loquiturde naturali unione Christi nobiscum, oportebit etiam ut loquatur hyperbolice de unione Patris, et Filii, ex quo sequetur cum aut Arianum fuisse, aut certe imperite causam fidei defendisse : neque enim Ariani negassent naturalem unionem inter Patrem, et Filium hyperbolice.
Petrus Martyr in lib. contra Gardinerum , par. 4. Theodorus Beza in Dialogo Cyclope contra Heshusium, et Petrus Boquinus in lib. de Ccena Domini contra eumdem, respondent, Hilarium, cum is ait nos vere sumere in Eucharistia carnem Domini, intelligere de sumptione spirituali, qua? fit per fidem; cum autem ait, naturaliter Christum nobiscum uniri, intelligere de unione, qua? facta est in Incarnatione. Christus enim nobiscum naturaliter unitus est, quia naturam nostra? carnis assumpsit.
Addit Petrus Martyr, naturalem unionem apud Hilarium non esse realem commixtionem naturarum, sed esse unionem aliquam majorem, quam sit unio voluntatum, opponit enim ille unionem naturalem unioni per consensum solius voluntatis, quam Ariani in Patre et Filio ponebant. Hanc autem unionem naturalem, id est, majorem, quam solius voluntatis cum Christo habemus, ex sententia Petri Martyris, tum quia, ut diximus, Christus naturam nostram assumpsit; tum quia nos per fidem in Sacramento carnem ejus vere sumimus. Probat vero idem Petrus Martyr, Hilarium non loqui de reali naturarum commixtione, cum dicit, Christum nobiscum uniri naturaliter per Eucharistiam, quia Hilarius quinque uniones ponit naturales. Primo enim dicit omnes fideles esse unum naturaliter , quia per fidem sunt unum. Secundo dicit, nos esse unum naturaliter, quia
LIBER T.
sumus unum per regenerationem. Tei lio dicit, nos esse unum naturaliter, quia sumus unum per sacramentum Baptismi. Quarto dicit, nos esse unum cum Pati e, et Filio per honorem nobis a Christo communicatum. Quinto dicit, nos esse unum cum Christo naturaliter per Eucharistiam. Sicut ergo uniones illae per fidem, per regenerationem, per Baptismum, per honorem dicuntur naturales, quia includunt aliquid praeter consensum voluntatis, licet non includant naturarum commixtionem : ita etiam unio qua Christo conjungimur, dum per fidem carnem ejus apprehendimus, dici potest naturalis, licet non includat realera unionem carnis Domini cum nostra. Haec ille.
At refelli possunt haec adversariorum figmenta ex ipso Ililario multis modis. Primo ex illis verbis : « Nos vere Verbum carnem cibo Dominico suminus ». Quod enim ait (cibo Dominico) cogit ut intelligamus de manducatione corporali, non de sola spirituali, ut ipsi volunt ; nam cibus Dominicus, omnium consensu , est Eucharistia. Vult igitur Hilarius nos, dum Eucharistiam percipimus, in illa, et per illam, vere carnem Domini sumere.
Secundo ex illis verbis : « De naturali in nobis Christi veritate, quse dicimus, nisi ab eo discimus, stulte, atque impie dicimus». Hsec enim verba indicant, mysterium Eucharistiae tale esse, ut paradoxum stultissimum videri possit, nisi a Deo proponeretur. At Christum sola fide manducari, et esse in nobis co tantum modo, quo sunt coi ter a, quse animo apprehenduntur; neque paradoxum, neque stultum aliquid videri potest, etiamsi id non diceretur a Deo. Vere autem stulti haberi possemus, si absque Dei verbo crederemus, veram Christi carnem ore corporali manducari : nam id semper infideles stultissimum paradoxum aestimarunt, ut notum est de Averroe, et de aliis.
Tertio ex illis verbis : « De veritate carnis et sanguinis non est relictus ajnbigendi locus ; nunc enim et ipsius Domini professione, et fide nostra vere caro est, et vere sanguis est». Et mox : « An hoc veritas non est? contingat plane his verum non esse, qui Christum Jesum verum esse Deum negant » . Haic verba non possunt accipi, nisi uno ex his tribus modis. Aut enim vult Hilarius dicere, veram carnem Christum assumpsisse ; aut
veram carnem fide manducari in Sacramento; aut veram carnem reipsa et ore corporis sumi, cum sumitur Eucharistia. Prima intelligentia , quam amplectuntur Beza, et Boquinus, et forte Petrus Martyr, non est ad mentem Hilarii. Nam non disserit eo loco de Incarnatione, sed de Eucharistia; neque disputat contra Manichaeos, qui negabant Christum habere veram carnem, sed contra Arianos, qui negabant divinitatem Christi, non carnem. Praeterea paulo ante dixerat de veritate Christi in nobis, « nisi ab eo discimus, ctc. », et attulerat illam Scripturam : Caro mea vere est cibus (i), ut probaret Christi carnem nobis naturaliter uniri : post illa autem verba immediate subjungit : « De veritate carnis, et sanguinis non est relictus ambigendi locus »; et quai sequuntur. Loquitur igitur de veritate carnis nobis communicatae, non veritate carnis assumptae. Denique illa probatio, qua probat Hilarius non posse ambigi de veritate carnis Domini, quia Christus, qui dixit : Caro mea vere est cibus , vere Deus est; apertissime indicat eum loqui de veritate carnis in Eucharistia, non de Incarnatione. Nam non recte probatur, Christum habere veram carnem, quia idem Christus Deus est, vel quia dixit : Caro mea vere est cibus . At rectissime probatur in Eucharistia esse veram carnem Domini, quia Christus Deus est, qui dixit, carnem suam esse cibum nostrum : cum enim Deus sit, potuit praestare quod dicebat. Secunda intelligentia coincidit cum prima. Nihil enim aliud est veram carnem fide manducare, nisi credere Christum habere veram carnem, et in ea carne vere esse mortuum pro nobis. Neque ad hoc probandum oportebat adducere argumentum ex divinitate Christi id asserentis : non enim difficile est (posito mysterio Incarnationis) veram carnem fide manducari. Remanet igitur tertia intelligentia, quse sine dubitatione est ad mentem Hilarii.
Quarto, probatur ex co, quod Hilarius sscpissime repetit, Christum naturaliter esse in nobis per sumptionem Eucharistise. Nam apud Hilarium, unum esse in alio naturaliter, est naturam unius vere in altero esse, ut patet ex multis locis, sed maxime ex illis verbis, quse habentur in eadem pagina : « Cur gradum quemdam, atque -ordinem consumamini unitatis exposuit, nisi ut cum ille in Patre per naturam divinitatis esset, nos con-
(1) Joan. Vf, 50.
CAPUT XIT.
tra in eo per corporalem ejus nativitatem, et ille rursus in nobis per Sacramentorum inesse mysterium crederetur ? » Ubi docet, Filium esse in Patre naturaliter, quia natura Filii vere est in Patre, cum sit una utriusque natura : item nos esse in Christo naturaliter, quia vere naturam nostram sibi Deus univit per mysterium Incarnationis. Denique Christum naturaliter esse in nobis, quando sumimus Eucharistiam, quia naturam carnis suce nobis unit. Sicut igitur vere, et proprie natura Filii est in Patre, et natura nostra est in Christo ; ita necesse est vere, et proprie natura carnis Christi sit in nobis, quando Eucharistiam sumimus.
Quinto, probatur ex illis aliis verbis ejus, ubi explicans illud : Sicut misit me vivens Pater , et ego vivo propter Patrem, et qui manducat meam carnem, et ipse vivet propter me , sic ait : « Iltec vero vita; nostrae causa est, quod in nobis carnalibus manentem per carnem Christum habemus, victuris nobis per eum ea conditione, qua vivit ille per Patrem. Si ergo nos naturaliter, secundum ' carnem per eum vivimus, id est, naturam carnis suee adepti, quomodo non naturaliter secundum Spiritum in se Patrem habeat, cum vivat ipse per Patrem ? » Et infra dicit : « Filium Dei carnaliter in nobis manere per Eucharistiam ». Quid potuit, quaeso, clarius dici, quam in nobis carnalibus Christum per carnem suam carnaliter manere? Si enim fide tantum, et non corporis instrumento Christi carnem manducaremus, non esset in nobis carnalibus, id est, in nobis, quatenus carne constamus, sed esset in mente, et animo nostro tantum ; neque esset in nobis per carnem, sed per fidem, et spiritum, neque esset carnaliter, sed spiritualiter. Praeterea comparatio Kilarii aperte convincit. Ipse enim dicit, Filium secundum spiritum vivere propter Patrem, quia vita Patris, quae spiritus est, vere tribuitur Filio : ex eodem modo nos vivere propter Christum secundum carnem, quia vere caro ejus nobis in Sacramento communicatur.
Neque objectio Petri Martyris concludit, quam ex Ililario ille afferebat : quod videlicet eo modo simus naturtiliter unum cum Christo per Eucharistiam, sicut sumus inter nos unum per fidem, per regenerationem, et per Baptismum ; et sicut sumus unum cum
Christo per honorem. Sunt autem tria observanda pro hujus argumenti solutione.
Primo, notandus est scopus Hilarii, et occasio totius disputationis. Objecerat ille Arianis eum locum : Ego et Pater unum sumus, Joan. x ; sed responderant Ariani intelligi ea verba de unitate voluntatis, et consensus, non de unitate natura; ; et attulerant in exemplum illa Scripturae loca : Multitudinis credentium erat cor unum , et anima una , Actor, iv. Et : Qui plantat, et qui rigat unum sunt, I. Corinth. m. Et : Et ipsi unum sint in nobis , Joan, xvn (1). Hilarius igitur, ut nulla in re cedat haereticis, ex istis ipsis locis ab Arianis allatis, probat Patrem, et Filium esse unum naturaliter, et non sola concordia voluntatum : « Ex his, inquit, ipsis, quibus utuntur, refellendi sunt. » Ac primum docet, fideles inter se esse unum cor, ct unam animam, non solo consensu, sed naturaliter; quia sunt unum per fidem, ct per regenerationem, et per Baptismum, ac proinde sunt per eamdem fidei naturam , et per eamdem naturam novae regenerationis, et Bap ismi : omnes enim sunt fideles, omnes Filii Dei, omnes baptizati, etiamsi forte inter se non noverint, nec sciat unus quid alter velit : « Quomodo, inquit, non naturalem in his intelligis unitatem, qui per naturam unius fidei unum sunt ». Et idem dicit de regeneratione, et Baptismo, quod de fide dixit. Deinde docet illud : Qui plantat, et qui rigat, unum sunt, I Corinth. m. indicare etiam naturalem unitatem : sunt enim illi unum, quia sunt ministri ejusdem Christi, et proinde unum sunt per naturam ejusdem ministerii. <( Itaque, inquit, qui per rem eamdem idem sunt, natura etiam unum sunt, non tantum voluntate ; quia et ipsi res eadem effecti sunt, et ejusdem rei atque efficientia; sunt ministri ». Denique venit ad tertium locum ex Joan. xvn : Ut et illi unum sint in nobis ; et docet nos esse unum cum Christo naturaliter, quia per Eucharistiae participationem unitur nobis carnis Christi natura, et hic habet illa omnia, quae supra exposuimus.
Nota secundo, aliud esse apud Hilarium, aliqua esse unum naturaliter; aliud autem, unum esse in alio naturaliter. Nam ut aliqua sint unum naturaliter, satis est, si vere participent naturam ipsius rei, in qua sunt unum : et hoc modo dicit ipse, omnes fideles
(1) Joan. X, 30: Act. IV, 32; I Cor. HI. 8 ; Joan. XVII, 21 .
t
UBER II.
osse unum naturaliter per fidem, per regenerationem, et per Bapt sinum , quia participant naturam ejusdem fidei, ejusdem regenerationis, et ejusdem Baptismi : et similiter dicit omnes ministros esse unum naturaliter per ministerium , quia participant ejusdem ministerii naturam. Sed ut unum sit in alio naturaliter non satis est, ut participent quomodocumque eamdem naturam ; sed necesse est, ut natura unius vero sit in alio ; et hoc modo dicit Filium esse in Patre per divinitatem naturaliter, quia natura divina Filii, vere est in Patre : et similiter dicit, Christum esse in nobis per carnem naturaliter, quia natura carnis ejus nobis vero unitur per Eucharistiam. Atque ex his solvitur fere tota objectio Petri Martyris, et Bezai, et aliorum. Non enim eodem modo loquitur Hilarius (ut illi falso assumebant) de unione per fidem, seu regenerationem, vel Baptismum ; et de unione per Eucharistiam. Nam non dicit, Christum esse in nobis per fidem, vel per Baptismum, sicut dicit esse per Eucharistiam, neque dicit ex fidelibus unum esse in alio per fidem ; sed omnes esse unum per fidem.
Nota tertio, unitatem per honorem apud Hilarium eamdem esse cum unitate per Eucharistiam, nam explicans illud ejusdem capitis xvii, Joannis: Ego claritatem, quam dedisti mihi, dedi eis; dicit honorem, quem Filius habet a Patre, dedisse eumdem Filium nobis, quia fecit ut essemus unum cum illo, sicut ipse est unum cum Patre ; ut autem unum essemus cum illo, dicit eum fecisse per mysterium Eucharistico, per quod ipse in nobis per carnem suam vere manet. Atque ita solvitur tota objectio adversariorum: non enim ipsi intellexerunt, quid esset apud Hilarium, fieri unum per honorem. Ac de Hilario hactenus.
CAPUT XIII.
I
Testimonium S. C grilli Hierosolymitani.
Sanctus Cyrillus Hierosolymitanus, cujus laus est in I!. Synodo generali, eodem tempore floruit, quo S. Hilarius, ut patet ex epistola ejus ad Constantium imperatorem. Ac de sacramento Eucharistise tam proprie,
et perspicue loquitur, ut non magis aperte loqui potuerit, si vixisset temporibus nostris. Quocirca nihil habent haeretici, quod ex illo nobis objiciant : nos vero multa, et firmissima testimonia contra illos habemus.
Primum igitur initio catechesis 4 mystagogi cae, et in tota fere catechesi, hortatur ad non dubitandum de veritate corporis Domini in Eucharistia : quod certe supervacaneum esset, si Eucharistia esset solum signum corporis Domini; nemo 'enim dubitare solet do ejusmodi rebus, quse nullam habent difficultatem. Sic ergo loquitur : « Hsec B. Pauli doctrina satis potest efficere vos certissimos de divinis mysteriis etc. » Et infra : « Cum Christus ipse sic affirmet atque dicat de pane : Hoc est corpus meum ; quis deinceps audeat dubitare ? ac eodem quoque confirmante, et dicente : Hic est sanguis meus; quis, inquam, dubitet, et dicat non esse illius sanguinem?» Quod autem dicit de pane, Christum affirmasse illum esse suum corpus, non significat panem materialem esse corpus Domini, sed panem consecratum, qui figura externa panis materialis est ; sed quoad substantiam panis coelestis est ; illum, inquam, panem, corpus Domini esse confirmat.
Secundo, in eadem catechesi aperte ponit Cyrillus transmutationem panis in corpus Domini, et solas panis species remanere post eam transmutationem : « Aquam, inquit, aliquando mutavit in vinum, quod est sanguini propinquum, in Cana Galilese sola voluntate ; et non erit dignus cui credamus, quod vinum in sanguinem transmuta vit ? Quare omni cum certitudine corpus, et sanguinem Christi sumamus : nam sub specie panis datur tibi corpus, et sub specie vini datur sanguis ». Heec sunt tam perspicua, ut omnino nesciam, quid fingi possit adeorum perversionem.
Tertio ibidem dicit, Christi corpus, non solum animis nostris, sed etiam corporibus vere conjungi per Eucharistiam ; « Sic, inquit, Christophori erimus, id est, Christum ferentes, cum ejus corpus et sanguinem in membra nostra receperimus, atque ut B. Petrus dicit, divinse naturse consortes efficiemur. » Hcec ille. Neque potest intelligi hic locus de corpore symbolico, quasi solum panem in membra nostra recipiamus : nam de illo corpore loquitur, de quo immediate antea dixerat, corpus Domini sub
(1) .Toan. XVII, 22.
CAPUT XIV.
specie panis sumi, ubi distinguitur corpus a pane.
Quarto monet ibidem, sensus nostros falli circa Eucharistiam, neque esse illis obtemperandum : « Ne ergo consideres tanquam nudum panem, et nudum vinum ; corpus enim est, et sanguis Christi, secundum ipsius Domini verba. Quamvis enim sensus hoc tibi suggerit; tamen fides te confirmet, no ex gustu remjudices. » Et infra: «Hoc sciens, et pro certissimo habens, panem hunc, qui videtur a nobis non esse panem, etiamsi gustus pane messe sentiat; sed esse corpus Christi : et vinum, quod a nobis conspicitur, tametsi sensui gustus vinum esse videatur; non tamen vinum, sed sanguinem Christi esse. » Quid clarius dici potest.
Neque enim potest responderi, non vocari nudum panem, quia habet adjunctam significationem, et sensus in eo falli, quod nudum panem, esse judicant. Nam sensus non judicant, utrum panis significet, vel non significet, sed judicant rem eam esse, qum solet naturaliter esse sub accidentibus, qute sentiuntur. Et praiterea Cyrillus non dicit falli sensus, quia non judicant esse corpus Christi sub specie panis, sed quia judicant rem illam, quam sentiunt, esse panem, cum non sit. At revera panis esset, si solum adderetur significatio : non igitur sensus fallerentur, ut Cyrillus dicit. Denique in sequenti catechesi prope finem, monet communicantes, ut summa diligentia provideant, ne mica ulla Eucharistice cadat, nove amittatur : quod, ut supra diximus, magnum est argumentum veritatis : et ibidem jubet, ut flexo genu, et in adorantium morem accedant ad Eucharistiam.
Sed objiciet aliquis quod idem Cyrillus Catech.m. mystagogica de sancto Chrismate dicit, non esse nudum unguentum post consecrationem ; sicut ibidem dicit, panem post consecrationem. Atqui id confirmat sententiam nostram : nam Cyrillus non eodemmodoloquitur de Chrismate, et Eucharistia. De Eucharistia enim dicit, post consecrationem non esse panem communem, sed corpus Christi , de Chrismate autem dicit quidem non esse commune unguentum, sed non addit esse Spiritum sanctum, vel corpus Christi, sed esse Chrisma Christi, seu sanctificatum oleum.
Ha)c de Cyrillo, cujus testimonium vel solum sufficere deberet : est enim hominis sancti, et antiquissimi, et ex opere ejus indubitato, et clarissimum , atque apertissimum, ut nullo modo perverti possit, et est ex Catechesi, in qua solent omnia proprie et simpliciter explicari : et denique nemo unquam reprehendit Cyrillum erroris alicujus circa Eucharistiam.
CAPUT XIV.
Testimonium S. Ambrosii.
Sanctus Ambrosius recte adjungitur Cyrillo, quia et eodem tempore floruit, et similes Catecheses conscripsit, nimirum libros de Sacramentis, de iis, qui initiantur mysteriis, et non minus aperte loquitur, quam Cyrillus, ut videamus eodem tempore, camdem fuisse Orientis sententiam de Eucharistia.
Primo igitur Ambrosius in lib. de Mysteriis initiandis, cap. 9. ct^ lib. vi. de Sacramentis, cap. 3. 4 et 3. fuse docet longe excellentiorem escam nobis dari in Eucharistia, quam olim in manna Juda)i habuerint, cum illis Christi corpus in figura, nobis detur in veritate : de quo argumento supra diximus, cum ageremus de figuris hujus Sacramenti.
Secundo, idem Ambrosius in iisdem locis dicit, mutari panem et v inum in corpus et sanguinem Christi ; et non esse amplius panem et vinum, sed corpus et sanguinem.
Ad quod argumentum dupliciter adversarii respondent. Primo revocant in dubium, sintno Ambrosii libri, qui inscribuntur de Sacramentis. Secundo dicunt mutationem, de qua loquitur Ambrosius, non esse realem, sed sacramentalem, ita ut panis et vinum, ex communibus et prophanis rebus adjuncta nova significatione, fiant sacramenta religionis. Vide Petrum Martyrem lib. contra Gardinerum, par. i, object. 190. et seq. et par. 4. in explicatione verborum Ambrosii.
Sed prior solutio timide ah illis proponitur, ct merito. Nam citantur hi libri sub nomine Ambrosii a Lantfranco, Guitmundo et aliis, qui ante annos 500. floruerunt. Deinde constat, librum de mysteriis initiandis esse Ambrosii : nam in pra)fatione dicit, se tractasse moralia quanlam ex vitiis Patriarcharum, ct ex Salomone; quee opera nemo negavit unquam esse Ambrosii. Libros autem de Sacramentis ejusdem auctoris esse,
UBER II.
cujus esi liber de Myster. init, res ipsa per se clamat, tanta est styli, et sententiarum similitudo Denique, etiamsi non essent Ambrosii, essent tamen antiqui alicujus auctoris. Sed stultum est ambigere de auctore hoium librorum, cum nullum adversarii argumentum afferant, cur ambigere debeamus.
Posterior solutio refellitur ex ipsis Ambrosii verbis. [Nam inlib.iv. de Sacram, cap. 4. « Tu, inquit, forte dicis meus panis est usitatus; sed panis iste, panis est ante verba Sacramentorum ; ubi accesserit consecratio, de pane fit caro Christi ». Ilacc ille* At si panis tantum mutaretur sacramentaliter, non desineret esse panis post consecrationem. Ibidem probat multis miraculorum exemplis, Christi verba esse operatoria; et ejusmodi, ut naturas vere mutare possint, qufe omnia sine causa adducuntur, si nulla realis mutatio fit in pane Eucharistia?. Sed afferamus testimonium ad idem probandum ex lib. indubitato de Myster.. init. cap. 0. « Forte, inquit, dicas : Aliud video, quomodo tu mihi asseris, quod Christi corpus accipiam? Et hoc nobis adhuc superest, ut probemus. Quantis igitur utimur exemplis, ut probemus, non hoc esse, quod natura formavit, sed quod benedictio consecravit ?majoremque vim esse benedictionis , quam naturae, quia benedictione etiam natura ipsa mutatur? virgam tenebat Moyses, projecit eam, et facta est serpens ». Haec ille. Qui posteaquam multa aliamiracula narravit Moysis, Eliae, et Elisaei, concludit : « Quod si tantum valuit humana benedictio, ut naturam converteret, quid dicimus de ipsa consecratione divina, ubi verba ipsa Domini Salvatoris operantur ? Nam Sacramentum istud, quod accipis, Christi sermone conficitur. Quod si tantum valuit sermo Eliae ut ignem de coelo deponeret, non valebit Christi sermo, ut species mutet elementorum? De totius mundi operibus legisti : Quia ipse dixit, et facta sunt ; ipse mandavit, et creata sunt. Sermo ergo Christi, qui potuit ex nihilo facere, quod non erat ; non potest ea, quae sunt, in id mutare, quod non erant? non enim minus est novas rebus dare, quam mutare naturas ». Iltec il-e : ubi tam aperte loquitur de reali mutatione, ut nimia impudentia sit id negare. Ibidem paulo infra idem probat ex mysterio Incarnationis : « Liquet, inquit, quod praeter naturae ordinem Virgo generavit : et hoc quod conficimus, corpus, ex Virgine est. Quid hic quaeris naturae ordinem
in Christi corpore, cum praeter naturam sit ipse Dominus Jesus partus ex Virgine?» Haec ille. Quam inepte ista omnia dicerentur, si nulla fieret realis mutatio ? Quid enim opus erat probare, non posse naturaliter fieri, ex pane corpus Christi, quemadmodum nec ut Virgo pariat ; si non reipsa, sed solum signi ficativc panis fit corpus Christi.
Tertium testimonium est in eodem lib. iv. de Sacrament. cap. 5. ubi probat, non esse dubitandum de veritate corporis Domini. Quae probatio supervacanea est; si verum est, adversarii sentiunt : nemo enim dubitare solet , utrum panis possit esse corpus Christi significative : « Deinde, inquit, ipse Dominus Jesus testificatur nobis, quod corpus suum accipiamus, et sanguinem; numquid debemus de ejus fide, et testificatione dubitare ? » Et ibidem paulo infra : « Dicit tibi sacerdos, Corpus Christi, et tu dicis, Arnen : hoc est, verum. Quod confitetur lingua, teneat affectus ». Hic certe loquitur de eo, quod offertur manibus Sacerdotis, quod quidem, nisi vere sit corpus Christi, decipit nos Ambrosius, qni vult nos id, et confiteri lingua, et affectu sentire. Et lib. vi. cap. i. « Sicut verus est Dei Filius, Dominus noster Jesus Christus : non quemadmodum homines per gratiam, sed quasi Filius ex substantia Patris; ita vera caro sicut ipse dixit, quam accipimus » .
Quartum testimonium ex lib. i. in Lucam , ubi exponens illa verba cap. i. Apparuit illi Angelus: «Non dubites, inquit, assistere Angelum, quando Christus assistit, Christus immolatur». At certe non assisteret Angelus, si sola figura corporis Domini, non ipse Christus in altari adesset.
Quintum testimonium est lib. m. de Spiritu sancto, cap. 12. ubi tractans illud Psalm. xcvii : Adorate scabellum pedum ejus. « Itaque, inquit, per scabellum terra intelligitur, per terram autem caro Christi; quam hodie quoque in mysteriis adoramus, et quam Apostoli in Domino Jesu, ut supra diximus, adorarunt. » Hic locus nullam admittit solutionem : nam et liber est indubitatus, et sermo est adoratione latria? ; et aperte Ambrosius dicit, carnem Christi verbo unitam adorari a nobis in mysteriis, id est, in Eucharistia.
Diluamus nunc breviter, qua? PetrusMartyr ex Ambrosio profert, libro contra Gardinerum , objecto 188. et seq. Primo igitur objicit ex commentario in it. cap. T. ad Corinth.
CAPUT XIV.
quod Ambrosius in mysteriis dicat significari carnem et sanguinem, qua; oblata sunt pro nobis, et mysticum calicem typum esse sanguinis Domini.
Respondeo, neque ea commentaria sunt Ambrosii, neque quidquam habent contra nos : fatemur enim, imo et docemus, Eucharistiam signum ac typum esse mortis Christi, seu carnis et sanguinis, ut visibiliter in cruce il.a suffixa, ille effusus est.
Secundo objicit ex lib. iv. de Sacram, cap. iv. illa Ambrosii verba : « Hoc igitur astruamus, quomodo potest, qui panis est, esse corpus Christi consecratione ». Ilinc ita Petrus Martyr argumentatur: « Qui panis est, corpus etiam Christi est per consecrationem. At panis non potest esse corpus proprie ; ergo solum significative ». Idem confirmat ex illis verbis, quae ibidem habentur : « Si tanto vis est in sermone Domini, ut ea incipiant C8;e, quae non erant, quanto magis operatorius est, ut sint, qua; erant, et in aliud commutentur? ubi videmus sic mutari panem in corpus, ut tamen maneat panis.
Ad priorem locum respondeo, non dicere Ambrosium panem manere post consecrationem , sed potius non manere; illa enim verba : « Quomodo potest qui panis est, esse corpus Christi? » hunc sensum faciunt : Quomodo potest, qui nunc est panis, paulo post esse corpus Christi? et respondet : « Consecratione » ; consecratio enim facit, ut qui panis est ante consecrationem, corpus sit post consecrationem. Istum esse sensum patet ex illis verbis lib. de Myster. init. cap. 9. « Probemus, non hoc esse quod natura formavit, sed quod benedictio consecravit» : ubi vides non esse panem post consecrationem. Imo in ipso lib. iv. de Sacram, cap. 4. nonne Ambrosius ait : « Panis iste panis est ante verba, consecrationis; ubi accesserit consecratio, de pane fit caro Christi. »
Ad alterum locum respondit olimLantfrancus in libro contra Berengarium, dupliciter. Primo, in aliis codicibus Ambrosii non haberi illa verba : «Ut sint qua; erant » ; sed hoc modo legi : « Quanto magis operatorius est ut qua; erant, in aliud commutentur ? » Qua; lectio verior, esse videtur, quia est conformior lib. de Myster. init. cap. 9. ubi sic legimus : « Sermo ergo Christi ; Qui potuit ex nihilo facere, quod non erat, non potest ea qua; sunt, in id mutare, quod non erant? » Secundo respondet illa verba : «Ut sint qua; erant », hunc sensum facere : « Ut sint qua;
erant », nimirum quoad speciem exteriorem, et tamen vere mutentur, quoad interiorem substantiam. Posset etiam responderi, Ambrosium voluisse dicere ; Si potuit Christus ex nihilo aliquid facere, cur non poterit ex aliquo aliquid facere, non annihilando id, quod antea erat, sed in melius commutando? unde non dixit : « Ut sint id, quod erant » : tunc enim panis manere deberet, sed : « Ut sint quo; erant », id est, non annihilentur, sed maneant, quamvis mutata.
Tertio objicit ex lib. iv. de Sacram, cap. 5. et de /us qui init. myst. cap. 8. et de benedict. patriarc. cap. 9 ubi Ambrosius dicit, corpus Domini accipientibus fieri peccatorum remissionem. Atque inde colligit non sumi corpus Domini ab impiis, ac per hoc non sumi corporali instrumento, quod est commune cum impiis, sed ore tantum spirituali, quo impii carent.
Sed hc.ee saepius jam dissoluta sunt : corpus enim Domini, quod ad se attinet, omnibus affert peccatorum remissionem, licet in quibusdam ob eorum indispositionem id non (iat.
Quarto objicit ex lib. de Myster. init. cap. 9. illa verba : « Ante benedictionem verborum coelestium *ilia species nominatur : post consecrationem corpus Christi significatur.» Et lib. iv. de Sacram, cap. 4. dicit, nos bibero similitudinem pretiosi sanguinis, et cap. o. dicit, oblationem altaris esse figuram corporis Christi, et lib. i. de Officiis cap. 48. dicit, umbram fuisse in lege, imaginem in Evangelio, veritatem in coelestibus.
Respondeo in primis verbis citatis illud « significatur », idem valet, « appellatur », seu « dicitur ». Non enim loquitur de significatione rerum, sed vocum; nec docet quid Eucharistia significet, sed quomodo appelletur. Itaque sensus est : « Antcbenedictionem alia species nominatur », id est, panis vocatur id, quod est in altari : « Post consecrationem corpus Christi significatur», id est, non amplius panem esse significamus, seu dicimus, si quis nos interroget, quid sit in altari, sed corpus Domini esse significamus, seu dicimus. Undeibidem : « Ante consecrationem, inquit, aliud dicitur, post consecrationem sanguis nuncupatur». Ad alia verba fateor nos bibere similitudinem cruoris, sed sub qua veritas contineatur. Docet enim Ambrosius, nos non in specie sanguinis sanguinem sumere, ne ut ipse ibidem dicit, horror esset' cruoris ; sed in similitudine sanguinis, id est
LIBER I.
specie vini, quod habet sang uinis similitudinem ; ipsum sanguinem bibere. Ad illud et figura corporis, quamvis non esset absurdum, Sacramentum Eucharistia? vocare figuram corporis ratione specierum externarum, tamen eo loco Ambrosius loquitur de pane ante consecrationem, ut ex ejus verbis patet. Neque est absurdum, panem vocari figuram corporis Domini ante consecrationem, licet nondum sit sacramentum : nam panis naturalem habet analogiam ad corpus Christi, et praeterea ex eo, quod ponitur super altare, ut consecretur, incipit repraesentare ipsum Domini corpus, licet nondum habeat sacramentalem significationem. Ad aliud ex libro de officiis, Ambrosius distinguit imaginem a veritate, non quoad substantiam, seu praesentiam rei, sed quoad notitiam : nunc enim habemus Christum, sed signis, et imagine velatum ; in coelo videbimus sine ullo signo facie ad faciem. Id patet ex verbis ejus, quibus explicat, quod dixerat : « Hic ergo, inquit, in imagine ambulamus, in imagine videmus ; illic facie ad faciem, ubi plena perfectio, quia peifectio omnis in veritate est » . Unde etiam paulo ante distinguens umbram ab imagine : « Ante, inquit, agnus offerebatur, offerebatur vitulus : nunc Christus offertur, sed offertur quasi homo recipiens passionem » .
Quinto objicit illud ex lib. v. de Sacram. cap. -4. « Non iste panis est, qui vadit in corpus, sed ille panis vita? a?tcrn a?, qui anim nostra? substantiam fulcit ». <i Ex his verbis, inquit Petrus Martyr, vel ca?cus videre potest Ambrosium non tam ci-asse sensisse de corpore Christi, ut putaverit illud ingredi, et recipi in corpus nostrum ».
Respondeo : Non negat Ambrosius corpus Christi ingredi in corpus nostrum, sed negat illud converti in substantiam corporis nostri more ciborum corporalium. Id patet manifeste ex adversativa : « Sed anima? substantiam fulcit ; » est enim sensus: iste panis non vadit in corpus, id est, non transit in corpus per nutritionem, sed anirqam reficit. Aiioqui enim quomodo negaret Ambrosius corpus Christi in corpus nostrum ingredi, cum dicat in serm. deS. Agnete : «Jam corpus ejus corpori meo sociatum est ? » et cum tam aperte docuerit in tot locis a nobis citatis, id quod suminus, dum sumimus Eucharistiam, veram esse carnem Domini? IIa?c dc Ambrosio.
CAPUT XV.
Testimonium S. Basilii.
Sanctus Basilius eodem tempore, quo Ambrosius floruit ; et in ii lib. de Baptismo cap.
2 sic loquitur : « Si tales minae adversus eos posita? sunt, qui temere ad ea sacra accedunt, qua? ab hominibus sanctificantur : quid dicendum est de eo, qui in tantum ac tale mysterium temerarius est? Quanto enim majus aliquid is est templo secundum Domini vocem, tanto gravius, et terribilius est in anima? impui-itate constitutum corpus Christi temere contingere, quam sit accedere ad aiaetes, vel tauros etc. » Hoc loco Basilius affirmat tanto gravius peccare, qui indigne sumunt corpus Christi, quam eos, qui indigne sumebant arietes, et tauros Deo immolatos, quanto Christus major est, non solum arietibus, et tauris, sed etiam ipso templo Domini : qua? certe sententia vera esse non potest, nisi in Eucharistia sit vere corpus Domini praesens. Nam inter Christum, et arietes ab Hebraeis immolari solitos, distantia est plane infinita : inter panem autem Eucharistia? secundum adversarios, et illos arietes pene nulla distantia : vel si distantia est notabilis, arietes excellebant, non panis Eucharistia?, ut nos supra demonstravimus. Basilius autem affirmat tanto gravius peccare , qui indigne tractant Eucharistiam , quam ii qui indigne tractabant sacrificia illa vetera, quanto Christus major est non solum sacrificiis, sed etiam templo.
Petrus Martyr in lib. contra Gardiner. par. 4. respondere conatur, sed se ipse involvit, ac secum turpiter pugnat in eadem pagina. Dicit enim primum, Basiliurn ita conferre Eucharistiam cum sacramentis veterum, ut ab una parte ponat nuda symbola, id est, in sacramentis veterum, ab altera ponat rem ipsam, nulla facta symboli mentione, id est, in Eucharistia nostra. Itaque vult corpus Christi in illa collatione Basilii significare corpus Christi proprie dictum : illud enim est per eum res, et veritas sacramenti, ut opponitur symbolo externo. Sed quia Basilius dicit, illud Christi corpus sumi ab indignis ; indigni autem non sumunt rem sacramenti, sed nuda symbola secundum adversarios ;
CAPUT XV.
ideo Petrus Martyr paulo post addit Basilium loqui de symbolis Eucharistiae, qutc sola sumuntur ab impiis, ctca conferre cum symbolis veteribus.
Haec autem aperte inter se pugnant, et unum destruit aliud ; et praeterea utrumque dictum est falsum. Quod pugnent, sic ostendo. Cum Basibus nominat corpus Christi in illa collatione cum sacrificiis veterum, vel intelligit corpus Christi verum, vel symbolicum. Si corpus Christi verum ; ergo falsum est posterius dictum, quo asseruit Petrus Martyr Basiliura loqui de symbolis, quae sola sumuntur ab impiis : si corpus symbolicum ; ergo falsum est prius dictum ejusdem, quo asseruit Basilium conferre rem ipsam, id est, corpus Christi, cum symbolis veteribus. Quod autem sit falsum etiam absolute utrumque dictum Petri Martyris, sic demonstro. Nam Basibus non confert cum sacrificiis veterum solum corpus Christi verum, quod erat primum dictum Petri Martyris : nam impii non sumunt corpus Christi verum secundum adversarios : neque sumunt illud corpus extra symbola secundum Catholicos. At Basilius illud ipsum dicit sumi ab impiis ; ergo non loquitur de solo corpore Christi vero. Adde, quod non debuit Basibus, nec potuit ita comparare Sacramenta vetera cum Eucharistia, ut in illis tantum poneret nudum signum, in hac, verum corpus, cum utraque sacramenta eodem modo contineant corpus Christi secundum adversarios ; imo melius vetera , quam nova, quia melius repraesentabant. Sed de hoc alibi diximus.
Neque vero confert Basibus cum sacrificiis veterum solum symbolum Eucharistiae, quod erat Secundum dictum Petri Martyris : nam symbola sola Eucharistiae non praestant sacrificiis veterum, sed sunt illis inferiora, ut alibi ostendimus ; et tamen Basilius hoc loco constituit infinitam distantiam inter corpus Christi, et sacrificia veterum. Sequitur igitur necessario, ut Basibus loquatur de corpore Christi vero, ut continetur sub specie panis vere, et realiter : sic enim omnia cohaerent. Nam hoc corpus vere excellit sacrificiis veterum infinita distantia et vere sumitur ab impiis corporali instrumento. Et confirmatur hoc totum argumentum ex sequentibus verbis ejusdem Basibi in eo loco; monet enim ut sumpturi Eucharistiam diligentissime purgemur a sordibus peccatorum, ne incidamus in peccatum eorum, ]qui Christum occiderunt. Ista enim comparatio indigne communicando
tium cum illis, qui Christum occiderunt, cogit omnino ut intelligamus vere, et realiter Christi corpus contineri in Eucharistia. Nam ideo comparantur inter se ista peccata, quia utrumque attingit Christum in scipso ; et Christum, non ut est in coelo, sed ut est in Eucharistia; quia impii non possunt Christum attingere, ut est in coelo, sed solum ut est in Eucharistia.
Alterum testimonium Basibi est in bb. de Spiritu sancto cap. 27. ubi sic ait : « Verba invocationis cum ostenditur panis Eucharistiae, quis Sanctorum in scripto nobis reliquit » ? Hinc enim habemus morem fuisse in Ecclesia veteri, ut post consecrationem ostenderetur populo Eucharistia, quod etiam nunc fieri videmus ; et conceptis verbis invocaretur, qua; verba quidam suspicantur fuisse, Kyrie eleison. Sed certe ex invocatione manifeste colligitur veritas Christi in Eucharistia : neque enim panem invocare possumus quantumlibet significet, vel repraesentet corpus Christi. Ibidem Basilius’ de mysteriis his loquens, dicit, nec intueri fas esse ista non initiatis. At certe nulla reddi potest causa, cur Eucharistiam ne videri quidem permitterent infidelibus, vel etiam catechumenis, si nihil est nisi signum. Nam rem significatam, id est, Christi passionem publice praedicabant, et signum etiam manifestissimum ejusdem passionis catechumenis quotidie fere imprimebant ; dum eos . signo crucis signabant. Qui igitur signa clarissima concedebant ; cur negassent signum obscurius ?
Porro ex Basilio objiciuntadversarii, quod in sua liturgia Eucharistiam appellet av-tTU7ra id est, figuram corporis Christi, de qua re multa scribit Petrus Martyr in bb. contra Gardinerum objecto 183.
Ad hoc*irgunientum tres dari solent solutiones, sed dua; priores mihi non videntur solide. Prima est, vocem illam dv-f-uTra non semper accipi pro figura, sed aliquando sumi pro exemplari : cujus significationis proferunt exemplum ex i. epist. Petri Cap. 3. ubi Baptismus vocatur antitypon diluvii, cum tamen diluviumfigura fuerit Baptismi, non Baptismus diluvii. Itaque hac acceptione contendunt quidam a Basilio Eucharistiam dici antitypon, quod sit exemplar veterum figurarum.
Sed luee opinio facile rejici potest. Nam vox antitypon (ut etiam notavimus in i. bb. de Sacramentis in genere ) nunquam accipi-
L1BEU II.
tur pro exemplari, sed pro imagine-, quae e regione respondet exemplari ; et ita illud imitatur, ut fere cum eo contendere videatur. Quomodo valde proprie vocatur antitypon imago, quae resultat in speculo, dum quis in illud intuetur : etenim in ea imago ita ad vivum repraesentat, ut cum ipso homine do forma ipsius hominis certare videatur. Et hoc modo accipitur haec vox ab Apostolo Hebr. ix. et ab auctoribus passim : neque aliter accipitur i Petri m. Nam Baptismus aliquo modo est exemplar, aliquo modo imago diluvii, et ut imago, non ut exemplar, dicitur a sancto Petra antitypon diluvii. Nam si consideremus significationem ad placitum, seu divinam ordinationem, diluvium figura fuit Baptismi, non contra, Baptismus diluvii: neque enim Deus instituit Baptismum, ut repraesentaret diluvium ; sed e contrario, diluvium Deus induxit in mundum, tum ob alias causas, tum etiam ut esset figura Baptismi. At si consideremus naturalem similitudinem, Baptismus est potius imago diluvii, quam diluvium Baptismi : siquidem magis proprie, et vere diluvium suffocavit homines impios, quam Baptismus peccata suffocet , illa enim vera et propria, haec metaphorica suffocatio est. Quia tamen valde similis est effectus Baptismi, id est, suffocatio iniquitatum, effectui diluvii, id est, suffocationi hominum impiorum : ideo S. Petrus-Baptismum antitypon diluvii appellavit. Sed praeterea licet antitypon pro exemplari accipi posset, non tamen id nobis prodesset. Nam Basilius non dicit, Eucharistiam esse antitypon Sacramentorum veterum, sed corporis Domini; quare certum est a Basilio non accipi hanc vocem pro exemplari, sed-pro imagine imitante ipsum exemplar.
Altera solutio est aliorum, vocari a S. Basilio panem Eucharistia} antitypog corporis Domini, sed ante consecrationem, non postea. Ita respondit olim Joan. Damascenus lib. iv. de Fide cap. 14. et Epiphanius in VII. Synodo, act. 6. tom. 3.
Sed haec solutio multas habet difficultates. Nam in liturgia Basilii invenimus panem Eucharistia} vocari antitypon corporis Domini post recitationen verborum illorum : Hoc est corpus meum. Quocirca oporteret Damascenum, et Epiphanium existimasse, non consecrari Eucharistiam illis verbis : Hoc est corpus meum; sed illis, qua} infra ponuntur : quod minus adhuc probabile est; de qua re disputabimus in iv. lib. in controversia de
verbis , quibus Sacramentum Eucharistiae conficitur. Adde, quod licet Basilius non vocaret Eucharistiam ant typon corporis Domini post consecrationem : tamen Theodoretus apertissime ita eam vocat in i. dialogo, nccnon Macarius J5gyptius hom. 27. imo et Dionys. cap. m. Eccles. hierarch. et Naz anzen. orat, in Gorgoniam.
Est igitur tertia solutio, Eucharistiam etiam- post consecrationem recte dici antitypon corporis, et sanguinis, non solum quia species panis, et vini sunt signa corporis, et sanguinis ibi revera existentium ; sed etiam quia ipsum corpus , et sanguis Domini, ut sunt sub illis speciebus, signa sunt ejusdem corporis, et sanguinis, ut fuerunt in cruce ; repraesentat enim Eucharistia passionem Christi. Et ideo fortasse Basilius , et alii Patres non vocant Eucharistiam figuram, seu typum, sed antitypon; quia, ut diximus, antitypa non dicuntur quaelibet figura}, sed illae tantum, qua} nihil fere differunt a veritate. Porro panis, et vinum, remoto corpore Domini, non ita ad vivum repraesentant corpus, et sanguinem , ut dici possint antitypa : melius enim repra}sentabat agnus paschalis, et tamen non dicebatur antitypon, sed typus. At si sub specie panis sit vere corpus Christi, tum vere Eucharistia erit antitypon corporis in cruce immolati. Unde Chrysostomus homil. 17. in epist. ad Hebrxos dicit, Eucharistiam esse typum, seu figuram sacrificii crucis ; et tamen ibidem asserit, nunc eumdem Christum offerri, qui tunc oblatus fuit. Simile, esket, si rex aliquis gravissimo bello confecto idem ipsum bellum ad oblectandum populo in scena repraesentari vellet, et ipse idem, qui vere pugnaverat, in scena seipsum repraesentaret : esset enim ipse vere antitypon sui ipsius. Similia habemus in aliis Christi repraesentationibus : nam cum tribus diebus latuit, et tandem tertia die inventus e st in templo, significare voluit, teste Ambrosio in cap. ii. Luca}, se triduo futurum in sepulchro absconditum, et tandem tertia die resurrecturum. Et Matth. xvii. cum transfiguratus est in monte coram Prophetis, et Apostolis, significare voluit, se eo modo videndum in gloria coelesti ab omnibus Sanctis veteris, et novi Testamenti. Ipse igitur non semel fuit typus, et figura sui ipsius.
CAPUT XVI.
CAPUT XVI.
Testimonium S. Gregorii Nysseni.
S. Gregorius Nyssenus S. Basilii frater, insigne testimonium nobis pixebet : ex quo etiam intelligi posset, quid Basilius sensisset, si de ea re ulla dubitatio oriretur. Constat enim Nyssenum in iis, qua} ad fidem pertinent, nulla in re a Basilio dissensisse. Igitur in lib. de vita Moysis , ubi disputat de manna Judaeorum, et eum cibum cum Eucharistia confert, sic loquitur de Eucharistia :
« Panis est absque semine, absque aratione, absque ullo humano opere nobis paratus. Is desuper defluens invenitur in terris. Panis enim qui de coelo descendit, qui verus cibus est, qui aenigmatice hac historia significatur, non incorporea qiuedam res est : quo enim pacto res incorporea corpori cibus fiet ? res autem quae incorporea non est, corpus omnino est )). Haec ille. Hic duo habemus, quae excludunt omnes, quae fingi possent ab adversariis, expositiones. Nam primo Gregorius dicit, Panem Euchariristiee sine semine, sine aratione, sine opere humano fieri ; quod certe non convenit pani triticeo : loquitur igitur de vero corpore Christi, cui illa omnia conveniunt.
Secundo dicit, eumdem panem corpore manducari : non ergo loquitur de corpore Domini, ut est in coelo, et sola fide sumitur, sed de vero corpore, ut est in Eucharistia.
Idem Gregorius in oratione catechetica cap. xxxvi. et xxxvii. nmlta habet expresse de veritate hujus Sacramenti, et citatur hic locus ab Euthymio in Panoplia part. 2. titul. 21. et a Bessarione in lib. de verbis consecrationis. Inter alia dicit, et saipius repetit, corpus Christi immortale conjungi per Eucharistiam cum nostro mortali corpore, et illud sibi simile reddere, id' est, efficere, ut gloriosum, et immortale aliquando resurgat: « Quemadmodum, inquit, parum fermenti totam massam sibi similem reddit : sic et corpus illud, quod a Deo factum est immortale, in nostrum corpus ingrediens totum in se transfert, atque commutat. Nam, ut pestiferum cum salubri commixtum illud efficit perniciosum : sic et corpus immortale reddit totum illud, in quo susceptum est, Tome IV.
natura} simile immortali». Et infra : «Fidelium corporibus conjungitur, ut ea conjunctione cum immortali, homo etiam immortalitatis particeps fiat ». Ham ille.
Secundo quaerit, quomodo possit unum corpus toti mundo communicari, et tamen semper integrum maneat : quae quidem quaestio absurdissima esset, si tantum in signo corpus Christi manducaretur; nulla enim difficultas in ea re fingi posset : « Considerandum est, inquit, quomodo fierit queat, ut cum unum illud corpus assidue per totum orbem terrarum tot fidelium millibus impertiatur, totum cujusque per partem evadat, et in seipso totum permaneat ». Haec ille.
Tertio, respondet ad quaestionem, ac dicit panem qui ponitur in altari, converti in carnem Christi, et eo modo omnes, qui eo pane vescuntur, vere sumere Christi carnem sino ullo ejus detrimento : quae sane est acutissima, et verissima responsio. Nam vult dicere, ut habeamus, et comedamus veram Christi carnem, non esse opus, ut Christus de ccelo descendat, sed manente illo salvo, et incolumi in cado, verti quotidie panem in corpus ejus, et eo modo a multis manducari.
Quod autem non loquatur de mutatione panis in carnem per solam significationem, ut adversarii dicere solent, sed de vera, et reali mutatione, patet primo, ex ipsa quxestione, qua} (ut dixi) inepta esset, si de mutatione significationis ageretur. Secundo , patet ex ipsa ejus explicatione; dicit enim ita mutari nunc panem in carnem Domini virtute verborum ipsius, quemadmodum cum ipse in terris viveret, mutabatur panis, quo ipse vescebatur in carnem ipsius. Tertio patet, quia dicit hanc mutationem fieri divina virtute divinae benedictionis ; nulla autem virtus requirebatur ad mutandam significationem, cum sit res mere voluntaria, llfec autem sunt verba ejus : «Divinum illud corpus panis nutrimentum accipiens, idem quodammodo erat cum illo cibo (ut diximus) in ejus corporis naturam immutato». Et infra : « Quam ob rem recte etiam nunc Dei verbo sanctificatum panem in Dei Verbi corpus credimus immutari » . Et infra : « lUec autem tribuit virtute benedictionis in illud (corpus Domini) rerum qua} videntur (id est panis, et vini, naturam mutans » . Itao ille. Qua} tam perspicua sunt, ut non fuerit ausus ullus adversariorum, quod sciam, vel ad haec loca respondere, vel aliquid ex hoc auctore nobis objicere.
i
LIBER II.
m
CAPUT XVII.
Testimonium Beati Optati Mileoitani.
Optatus Milevitanus floruit eodem tempore, <[uo Ambrosius, et Basilius, ut patet ex lib. ii .contra Parmenianum , ubi scribit se vixisse tempore Siricii papa}, qui Damaso successerat. Is igitur in vi lil). contra Parmenianum, sic ait : « Quid enim est tam sacrilegum, quam altaria Dei, in quibus aliquando et vos obtulistis, frangere, radere, removere ? in quibus vota populi, et membra Christi portata sunt : quo Deus omnipotens invocatus sit, quo postulatus descendit Spiritus sanctus, unde e multis pignus salutis seterncC, et tutela fidei, et spes resurrectionis accepta est ». Et infra : « Quid est altare, nisi sedes corporis et sanguinis Christi » ? Et infra : « Quid vos offenderat Christus , cujus illic per certa momenta corpus, et sanguis habitabat » ? Et infra : « Hoc tamen immane facinus geminatum est dum fregistis etiam calices Christi sanguinis portatores». IIa3C ille.
Quod autem per corpus Christi, quod tam soepe repetit Optatus in altari manere solitum, non intelligatur corpus significative, sed vere, id est, non solus panis, qui Christi corpus repraesentet, sed ipsum verum , et proprie dictum corpus, multis modis probari potest ex hoc ipso loco. Primo ex eo, quod cum toties id repetat, ne semel quidem dixerit, signum corporis in altari manere, vel offerri , sed perpetuo corpus Christi , aut membra Christi.
Secundo, exeo, quod dicit, invocari super altare Deum omnipotentem, et descendere super idem altare Spiritum sanctum, quod sine dubio referendum est ad consecrationem : videmus enim in omnibus liturgiis antiquis invocari Spiritum sanctum, ut descendat , et transmutet panem in corpus Christi; neque potest reddi alia ratio hujus descensus spiritus sancti, nisi ad Sacramentum conficiendum. At quorsum iste descensus, quorsum invocatio omnipotentis, si nihil mirabile, et supernaturJc fieri deberet.
Tertio ex eo, quod Eucharistiam vocat Optatus, pignus salutis, tutelam fidei, et spem resurre ctionis : alludit enim ad id, quot veteres, i ren reus, Hilarius, Cyrillus, Nyssenus, et alii dicere solent, ideo conjungi cum corpore nostro corpus Christi ut ex illo trahat vim quamdam ad beatam immortalitatem assequendam.
Quarto ex eo, quod dicit per certa momenta habitare corpus Christi in altari. Si enim loqueretur de signo corporis, non diceret : « Per certa momenta », sed semper; semper enim in altari manere solet crux, ut Chrysostomus testatur in orat, quod Christus sit Deus; imo etiam (ut ipse ibidem ait) in culminibus, in parietibus, in vasis etc. Crux autem signum est Christi crucifixi ; et ipsum etiam altera figura queedam est, et signum Christi, ut fatetur Petrus Martyr libro contra Gardin. objecto 38. alio igitur modo quam per significationem , Eucharistia corpus Christi est.
CAPUT XVIII.
Testimonium. S. Grerjorii Naziauzeni.
Sanctus GregoriusNazianzenus, qui eodem tempore floruit quo superiores Patres, in 2. orat, de Paschate ita loquitur : « Absque confusione et dubio comede corpus, et sanguinem bibe, si saltem vita} desiderio teneris, neque sermonibus, qui de carne habentur, fidem deneges, neque ob passionem offendaris ; constans esto, firmus, et stabilis, in nulla re propter adversariorum sermones , fluctues ». IIicc ille. Ubi hortatur ad fidem erga tantum mysterium, etiamsi adversarii, id est, philosophi gentiles nos irrideant, quod dicamus nos carnem Christi manducare : ha}c autem cohortatio supervacanea esset, si tantum in signo Christi carnem manducaremus.
Respondet Petrus Martyr, Grcgorium loqui de fide passionis Christi, atque hortari Christianos, ut certa fide credant Christum habuisse veram carnem, et vere esse mortuum, et hoc modo spiritualiter manducent carnem Christi. At non disputabat eo loco Gregorius de passione, sed de Eucharistia, cujus figura fuit manducatio agni paschalis; explicat enim eo loco varios ritus, quibus manducabant Judaei paschale magnum, et accommodat illos ad manducationem Eucharistico. Et quoniam inter alios ritus Judaeorum unus erat, ut baculis nixi manducarent, dicit eo baculo significari, ut etiam nos firmi, et sta-
CAPUT XIX.
biles, et sine ullo dubio manducemus carnem, et bibamus sanguinem.
Aliud testimonium exstat in orat, de obitu Gorgonix sororis suse, ubi refert, Gorgoniam morbo incurabili affectam , nocte quadam sese in templum proripuisse, ac procumbentem ante altare coram venerabili Sacramento ita orasse, ut statim convaluerit : « Ad altare, inquit, cum fide procumbit , eumque qui super illud colitur, magno cum clamore obstestans, etc. » Quid autem super altare colatur, dubium esse non potest, cum nihil ibi ponatur a Christianis, nisi panis, et vinum mutanda in corpus et sanguinem Christi : unde Optatus paulo ante citatus, vocabat altare sedem corporis Christi.
Petrum Martyrem valde ussit, pupugitque hic locus, ut apparet ex lib. ejus contra Gardinerum , objecto 38. Nam primum conatur se expedire, ac dicit, super altare coli quidem Christum, sed coli in symbolo , sicut in symbolo significatur. At hsec responsio nihil eum juvare potest. Nam si colitur in symbolo, vel est ipse revera in eo symbolo, vel non est. Si est; errant Sacramentarii, qui id negant : si non est; ergo licet saltem coram symbolis procumbere, et ibi Christum licet absentem adorare; ergo licet Eucharistiam, et imagines Christi venerari , neque est idololatria, ut ipsi passim clamant.
Sed hac solutione non contentus Petrus Martyr, paulo infra aperit mentem suam, ac dicit, mulierculam illam parum in Christiana religione fuisse instructam ; et abusum, ac superstitionem esse quod illa fecit, cum nec ullum sit altare Christianis, nec ullus Sacramenti usus esse debeat, nisi ad sacram coenam. Atiliani sanctam foeminam satis defendit ab istius impii Apostatae petulentia tum sancti Gregorii auctoritas , qui illam non solum praedicat, ut sanctissimam, et optimam; sed etiam testatur fuisse doctissimam in litteris utriusque Testamenti ; tum evidens miraculum, quod illa ipsa nocte accidit, siquidem continuo curata est ab incurabili morbo. Quis autem credat abusum, et superstitionem tanti miraculi causam esse potuisse? Adde, quod si imperitia, et superstitio est, mensam Domini vocare altare, et Christum in Eucharistia colere, non sola Gorgonia, sed etiam ipse Gregorius accusandus erit imperitiae, et superstitionis. Nam ipse est, qui mensam vocat altare, et qui Christum in Eucharistia coli dicit; ipsius enim Gregorii, non Gorgonae verba sunt illa : « Ad altare cum fide probi)
cubuit, eum, qui super illud colitur, magna voce obtestaris etc. »
CAPUT XIX.
Testimonium S. Ephrem.
Sanctus Ephrem, aequalis superiorum Patrum luit, quippe sancto Basilio familiaris, ac tantae auctoritatis, ut ejus scripta publice post divinas Scripturas in Ecclesia legerentur, ut testatur S. Hieron. in Catal. scriptor , Is ergo in lib. do natura Dei minime scrutanda cap. 5.« Quid scrutaris, inquit, inscrutabilia ? si ista curiose rimaris, non jamfidelis vocaberis, sed curiosus. Esto fidelis, atque innocens participa de immaculato corpore Domini tui, fide plenissima, certus quod agnum ipsum integrum comedis. Ignis immortalis sunt mysteria Christi, noli temere ea perscrutari, ne in ipsorum perscrutatione comburaris. » Ileec ille. Et infra :« Hoc sane excedit omnem admirationem, omnem mentem, omnemque sermonem, quod fecit nobis unigenitus Filius Christus Salvator noster. Ignem, et spiritum manducandum, ac bibendum praestitit nobis, corpus scilicet, et sam guinem suum. » Haec ille.
Ad hoc testimonium neque respondent adversarii, neque respondere aliquid possunt. Nam difficultas ad credendum, mysterii inscrutabilitas, et miraculum superans omnem mentem ( quae tria in hoc Sacramento praedicat S. Ephrem) clarissime testantur, non esse Eucharistiam panem materialem, qui tantum significet corpus Domini, sed esse ipsum verum Domini corpus. Adde, quod Ephrem facit antithesim qamdam : dicit enim mirabile fuisse, quodAngeli ; quisuntincorporei, in corpore assumpto manducarint cibos corporeos : sed mirabilius esse, quod nos homines corporei, et lutei comedamus ignem, et spiritum, id est, corpus cadeste Christi. At nulla esset admirationis causa, si tantum in signo corpus Christi manducaremus ; imo mirabilior multo fuisset illa Angelorum manducatio, quam nostra sit.
LIBER II.
CAPUT XX.
Testimonium S. Fpiphanii.
Sanctus Epiphanius omnium superiorum «aqualis ( nam etiam Athanasio familiaris fuit, licet omnibus supervixerit) in Ancorato , circa medium, cum docere vellet, hominem vere esse factum ad imaginem Dei, licet non facile appareat, in quo consistat similitudo inter Deum, et hominem, cum homo sit corporalis, finitus, mutabilis ; Deus incorporalis, immensus, immutabilis, dicit, multa esse ejusmodi, quae aliud sunt, aliud videntur esse, et ponit exemplum de Eucharistia, quae vere est corpus Christi, et tamen nihil minus esse videtur ; cum id, quod apparet exterius, sit rotundum, et insensibile, et proinde valde dissimile corpori Christi. «Videmus, inquit, quod accepit Salvator in manus suas, voluti Evangelista habet, quod surrexit a ccena, et accepit haec, et cum gratias egisset, dixit : Hoc meum est, IIoc et Hoc. Et videmus quod non aequale est, neque simile, non imagini in carne, non invisibili Deitati, non lineamentis membrorum : hoc enim est rotundae formas, et insensibile, quantum ad potentiam. Et voluit, per gratiam dicere : Hoc meum est, Hoc, et Hoc ; et nemo non fidem habet sermoni ; qui enim non credit esse ipsum verum, excidit a gratia, et salute ». llaec ille.
Hic sane locus omnino convincit. Nam quod dicit Epiphanius oportere credere esse ipsum verum, excludit tropos, et praesertim cum addat excidere a salute, qui id non credunt. Quod etiam addit esse id credendum , licet sensus repugnent , apertissime testatur non loqui eum de significatione, sed de reipsa : nam sensus non modo non repugnant, sed etiam juvant ut credamus Sacramentum significare.
Respondent adversarii, ac praecipue Petrus Martyr in lib. contra Gardinerum , objecto 186. Epiphanium loqui de repraesentatione corporis Domini, ac velle dicere, credendum esse panem Eucharistiae vere esse corpus Christi repraesentative, licet nulla appareat in pane similitudo cum corpore Christi. Id vero ex eo potissimum colligit, quod Epiphanius panem dicit esse corpus Christi :
affirmat enim id, quod Dominus accepit in manus, quodque ait rotundum, et insensibile esse ; illud, inquam, ipsum vocatum a Christo per gratiam corpus ipsius. Panis autem rotundus, et insensibilis, id est, panis verus, ac materialis non potest esse corpus Domini, nisi repraesentative.
Sed haec solutio facile refelli potest duplici ratione. Primo, quia Epiphanius non sine causa mutavit conclusionem in comparatione Eucharistiae cum homine. Nam cum dixisset hominem esse imaginem Dei, licet non appareat similitudo inter Deum, et hominem : debuisset dicere consequenter, panem Eucharistiae esse imaginem corporis Domini, licet non appareat similitudo inter panem, et corpus Domini ; id enim requirere videbatur ratio exempli allati. At non ita dixit, sed ait panem Eucharistiae, esse ipsum verum corpus Domini. Et certe non dixisset de homine, esse ipsum verum Deum, sicut dixit de Eucharistia, esse ipsum verum corpus ; et tamen non minus homo est verus Deus repraesentative, cum sit ejus imago, quam sit per adversarios Eucharistia verum corpus repraesentative. Quorsum igitur haec mutatio, nisi ut intelligeremus, non conferri Eucharistiam, ut imaginem cum homine ; sed Eucharistiam, quatenus in ea vere continetur corpus Domini ?
Secundo, refellitur solutio adversariorum, quia si Epiphanius vellet solum dicere panem Eucharistiae esse corpus Domini repraesentative, exemplum ipsius nihil valeret. Nam Sacramenta signa quidem sunt repraesentantia rem aliquam sacram, sed non repraesentant ratione figurae, aut colorum, quemadmodum repraesentant imagines depictae, vel sculptae ; sed repraesentant partim ut signa ad placitum, partim ob analogiam naturalem inter effectus ipsorum signorum, et rei significatae, quemadmodum etiam verba sunt signa rerum, et hedera signum est vini. Quare nihil est novum, vel mirum, quod Sacramentum Eucharistiae repraesentet Christum, licet non sit illi simile, vel aequade, quoad figuram et formam : non enim repraesentat ut imago. Et quemadmodum stultus esset, qui miraretur, quomodo voces possint esse signa rerum, cum non sint illis in figura, vel colore similes, vel magnitudine aequales ; sic etiam stultus esset, qui miraretur quomodo panis Eucharistiae possit Christum repraesentare, cum non sit Christo aequalis, nec habeat lineamenta corporis Christi. At-
CAPUT XXII.
qui Epiphanias affert in medium, ut rem mirabilem, et sola lide comprehensibilem, quod panis Eucharistiae dicatur vere esse corpus Christi, cum non sit illi similis, nec sequalis, nec referat ulla corporis illius lineamenta ; non igitur Epiphanius loquitur de pane repraesentante corpus Domini, sed de ipso vero corpore, quod vere adest in illa sacra hostia, quam oculis videmus, et manibus tangimus, licet sensus omnes reclament.
Ad argumentum autem Petri Martyris, respondeo , Epiphanium nunquam dixisse panem materialem esse corpus Christi ; sed tantum dixisse, Dominum, accepto pane, gratias egisse, atque Eucharistiam fecisse, et dixisse : Hoc est corpus meum. Ubi pronomen, Hoc , non demonstrat panem, sed id quod in manibus Domini erat, sive quod sub speciebus illis continebatur, ut supra diximus : quod quidem antea fuerat panis, sed prolatis illis verbis, corpus Domini erat.
At, inquit Petrus Martyr, de ea re, quam vocat rotundam, et insensibilem, de eadem pronuntiat, quod sit corpus Domini. Illa autem res panis sine dubio est. Respondeo, res illa rotunda, et insensibilis non est panis eo loco, sed aliquid speciem panis prae se ferens : vult enim Epiphanius dicere, sacram Eucharistiam vere esse corpus Domini, licet exteriori forma, ac specie rotunda, et insensibilis sit, ut panis merus videatur. Imo in hoc consistit (ut diximus) tota sentenlia Epiphanii, quod videlicet credere debeamus, verum Domini corpus nos in Sacramento Eucharistiae percipere, cum tamen nihil videamus, nisi panis materialis accidentia.
CAPUT XXI.
QUINTA jETAS ECCLESLE AB ANNO DOMINI 400. ad 500.
Testimonium S. Gaudentii.
Beatus Episcopus Gaudentius ad initium quinti saeculi floruit, ut patet ex serm. ipsius de dedicatione Basilicos Concilii Martyrum , ubi dicit, se accepisse reliquias quasdam a duabus neptibus S. Basilii et ante paucos annos refert inventa fuisse corpora Sanctorum Gervasii , et Protasii a S. Ambrosio. Hic igitur insignis auctor tract. n de Exodo , dicit, in veteri Testamento agnum paschalem non fuisse eumdem omnium Judaeorum, sed multos ; siquidem unaquaeque familia suum occidebat, et manducabat : ille enim agnus figura erat, non veritas. At in nostra veritate unum, et eumdem in omnibus Ecclesiis immolari, et manducari affirmat. Qua: comparatio manifeste indicat in nostro Sacramento verum Christi corpus in seipso, non in solo symbolo adesse : alioqui etiam Judaei, unum et eumdem agnum habuissent , cum omnes illi eorum agni unum Christum significarent.
Deinde idem auctor sic loquitur : t' Ipse naturarum Creator, et Dominus, qui producit de terra pan^m, de pane rursus (quia et potest, promisit), efficit proprium corpus : et qui de aqua vinum fecit, et de vino sanguinem suum ». Et infra : « 0 altitudo divitiarum sapientiae, et scientiae Dei. Pascha est Domini, hoc est transitus Domini. Ne terrenum putes, quod coeleste effectum est, per eum, qui transit in illud, et fecit illud suum corpus, et sanguinem. » Et infra : « Quod annuntiatum est credas, quia quod accipis, corpus est illius panis coelestis, et sanguis est illius sacrae vitis. Nam cum panem consecratum, et vinum discipulis suis porrigeret, sic ait : Hoc est corpus meum, Hic est sanguis meus. Credamus cui credidimus : nescit mendacium veritas». Et infra : «Non infringamus os illud solidissimum : Hoc est corpus meum : Hic est sanguis meus. Si quid autem superfuerit et jam nunc in unius cujusque sensu, quod expositione ista non coeperit, ardore fidei concremetur ». Ad haec loca adversarii non responderunt, nec respondere possenl.
CAPUT XXII.
Testimonium S. Chrysostomi.
Ad initium anni 400. floruit etiam S. Joannes Chrysostomus, qui multis modis testatus est, quid sentiret de Sacramento corporis Domini. Primum testimonium ejus habetur hom. GO. ad popul. Antiochen. et hom. 83. in Matth. « Credamus, inquit ubique Deo, nec repugnemus ei, etiamsi sensui,
LIBER II.
‘t cogitationi nostra) absurdum esse videatur, quod dicit. Superet et sensum, et rationem nostram sermo, qua)so, ipsius; quod in omnibus rebus, sed praecipue in mysteriis faciamus, non illa, quae ante nos jacent solummodo aspicientes, sed verba quoque ejus tenentes : nam verbis illius defraudari non possumus, sensus vero noster deceptui facillimus est. Quoniam ergo ille dixit : Hoc est corpus meum ; nulla dubitatione teneamur, credamus etc. » Et homil. 51. in Matth.
« Qui, inquit, majus, id est, animam suam, pro te posuit, quare dedignabitur suum tibi tradere corpus ? Audiamus igitur tam Sacerdotes, quam alii, quam magna, quam admirabilis res nobis concessa est, audiamus, oro, et perhorrescamus, carnes suas nobis tradidit, seipsum immolatum proposuit ». Sane non potuisset Chrysostomus clarius loqui, si Galvinistam aliquem ante se habuisset, quem hortari ad fidem voluisset.
Secundum testimonium habetur in iisdem duobus locis : «0, quot modo dicunt, vellem vestimenta ipsa, vellem calceamenta videre; ipsum igitur vides, ipsum tangis, ipsum comedis. »
Ad hunc locum respondet Petrus Martyr, Boquinus, et alii, Chrysostomum tribuere nomen rei significata) symbolis' ipsis, et hyperbolice loqui. Et probant eum loqui de symbolis, non de ipso vero corpore, quia dicit videri Christum, et tangi in Sacramento, cum tamen sola symbola tangantur, et videantur : de ipso autem vero corpore supra dixit, oculis mentis per fidem esse videndum ; et infra dicit, in rebus sensibilibus donum insensibile nobis dari. Quod autem insensibile est, nec tangi, nec videri potest : nen igitur de ipso vero Christo loquitur, sed de pane, cum ait : « Ipsum vides, ipsum tangis, ipsum comedis. »
At solutio ista facile refellitur : Chrysost. enim cum dicit, Christum ipsum videri, et tangi, intelligit ipsum verum Christum videri, et tangi, sed in specie aliena, non in sua, id est, vere adesse, et recipi sub illis speciebus, quae proprie videntur, et tanguntur ; licet in propria specie Christus in Sacramento non videatur, nisi oculis fidei, necque sensibilis sit, ut in Sacramento est. Exemplum habemus in Angelis. Nam vere dicebantur videre, tangere, et hospitio excipere Angelos, qui illos recipiebant in corpore assumpto, ut Abraham, Loth, Tobias, et alii. Id autem velle Chrysostomum, patet ex eo
quod dicit, multos cupere videre vestimenta, >» et calceamenta, et in Sacramento, plus habere, quam cupiant, cum ipsum Christum habeant; illi enim qui cupiunt vestimenta, vera vestimenta cupiunt, non imaginem vestimentorum. Et sane optabilius esset videre, vel habere vera Christi indumenta, quam imaginem corporis ejus : non ergo vere dicit Chrysostomus, illos habere plus quam optent, nisi ipsum verum Christum vere habeant.
Praeterea ibidem dicit Chrysost. nullum unquam pastorem pavisse oves carne, et sanguine suo, ut Christus facit, et multas matres dedisse filios aliis nutriendos, at Christum carne sua nos alere. Quae comparationes omnino frigebunt, si tantum id symbolo carne sua nos nutrit.
Adde, quod homil. 24. in priorem ad Corinth. dicit, magos hoc ipsum corpus adorasse in preesepi : nos autem aliquid amplius habere, quam habuerint magi : nam illi habuerunt in prasepi, nos in altari ; illi in ulnis mulieris, nos in manibus sacerdotis ; illi simplex corpus viderunt, nos et corpus idem videmus, et scimus ejus potentiam, et virtutem, .etc. At si tantum in signo Christum habemus, non modo, non sumus magis superiores, sed tanto inferiores, quanto inferior est imago Christi ipso vero Christo.
Ibidem dicit, amantes consuevisse personis amantibus donare vestes, pecunias, et alia id genus : at carnem suam non posse dare; Christum autem rationem invenisse per hoc mirabile Sacramentum, quod se nobis vere donaret habendum. Sed falsum erit, quod Chrysostom. dicit si tantum in syriibolo se nobis Christus donat : possunt enim etiam homines se donare, et rcipsa donant amicis in symbolo, cum imagines suas illis donant.
Item homil. 51. in Matth . « Adeamus, inquit, Christum singuli aegrotantes magna cum fide. Nam si qui fimbriam vestimenti ejus tunc tetigerunt, recte omnes convaluerunt : quanto magis corroborabimur, si totum in nobis habebimus ? » Ubi non loquitur Chrysost.de Christo habito tantum in symbolis : non enim major est virtus imaginis Christi, quam fimbriae illius, quam qui tangebant, curabantur omnes.
Item homil. 3. in epist. ad Ephes . dicit, Eucharistiam nihil prorsus differre ab illo corpore, quod inccelo ab angelis adoratur :
« De corpore, inquit, nobis sermo est, et
CAPUT XXII.
co, quod nihil ab illo dissidet. Quot istius corporis efficimur participes ? quot ejus sanguinem gustamus? Recolito, quia illius corpus, et sanguis est, qui supra coelos residet, qui ab Angelis suppliciter adoratur. »
Denique homil. 3. cie Incomprehensibili natura Dei prope finem, reprehendit acerrime populum, quod ad ejus concionem frequentissime accederent, ad sacrum autem rariores : « Me, inquit, vehemens coepit suspirium, quod cum ego disputo vester conservus, studium adhibitis et ingenium, contenditis animum, alter alterum impellit, et jactat, ut ipse propius adsit, frequentes ad finem usque dicendi patientissimi perseveratis : cum autem ipse Christus communis omnium magister et Dominus in sacris mysteriis se ostensurus est, vacua ecclesia redditur. Proh fidem hominum Christianorum? » Hsec ille. Quee sane comparatio, et exclamatio ineptissima esset, si nihil in Eucharistia praeter signum haberemus: potuissent enim illi respondere, se domi satis multas habere imagines Christi in quibus eum videre possent.
Tertium testimonium habetur in iisdem locis, homil. videlicet 60. ad popul. et 83. in Matth. ubi Chrysostomus sic ait : « Non sufficit ipsi, hominem fieri, flagellis interim eoedi, sed nos secum in unam (ut ita dicam) massam reducit: neque id fide solum, sed reipsa nos corpus suum effecit. » Et homil. 61. ad popul. ethorn. 45. in Joan. addit non sola charitate, sed reipsa nobis commisceri carnem ipsius per hoc Sacramentum. Et homil. 24. in priorem ad Corinth. dicit, sic nos uniri corpori Christi per Eucharistiam, quemadmodum corpus illud unitum est Verbo per Incarnationem, id est, vere et realiter. Et ibidem dicit, amantes aliquando pr& nimio amore morsu appetere eos, quos diligunt, ut eo modo indicent, cupere se, si posset fieri, intime uniri, et fieri unum cum illis : Christum autem hoc mirabili modo per Eucharistiam effecisse, ut vere corpori ejus intime uniremur. Quae omnia frigidissima, et ridicula essent, si tantum in signo Christi corpus acciperemus.
Respondet Petrus Martyr, duplicem esse unionem fidelium cum Christo ; unam per fidem, et charitatem ; alteram, quae est ista sequitur, qua sumus membra Christi, et ipse caput nostrum ; et de hac posteriore loqui Chrysostomum, cum dicit, nos reipsa uniri Christo , et non sola fide, 'aut charitate.
Sed contra. Nam ista unio membrorum
cura capite, qua officimur unum corpus mysticum Christi, proprie obtinetur per Baptismum, et necessario praecedere debet sumptionem Eucharistiae : qui enim non est membrum Christi, non nisi indigne ad hoc Sacramentum accedit. At Chrysost. dicit, per Eucharistiam nos conjungi Christo nova quadam, et vera unione. Praeterea, quod ait Chrysostomus, reipsa nobis conjungi corpus Christi, non minus opponitur conjunctioni mysticae membrorum cum capite, quam conjunctioni per fidem, et dilectionem : neque enim illa magis realis est, quam ista. Denique illa exempla Incarnationis, et amantiumsatis refellunt figmenta ista adversariorum.
Quartum testimonium est in his locis, ubi miraculo tribuit Chrysostomus, quod Christi corpus simul sit in coelo, et in altari lib. ni. de Sacerdotio : e. 0 miraculum, o Dei benignitatem, qui cum patre sursum sedet in illo temporis articulo omnium manibus pertractatur, ac se ipse tradit volentibus illum excipere, et amplecti. » Item homil. 2. ad populum Antiochenum in fine : « Elias melotem discipulo reliquit : Filius autem Dei ascendens suam carnem dimisit : sed Elias quidem exutus, Christus autem, et nobis reliquit, et ipsam habens ascendit. »
Ad hunc locum respondet Beza in Cyclope Christi carnem in coelo esse proprie, in terra symbolice. Et probat* quia ibidem Chrysost. dicit, Eliam simul fuisse sursum et deorsum, quia nimirum sursum erat in sua persona, et deorsum erat, quia requieverat spiritus ejus in Elisam : et sic in alio erat deorsum, non in se. Adducit etiam Beza eumdem Chrysostomum hom. 24. in priorem ad Corinth. ubi dicit, per hoc mysterium fieri, ut terra nobis sit coelum, et hortatur, ut mente conscendamus in coelum, ubi Christum habeamus.
Sed nihil Beza dicit. Nam etiam si Elias non erat proprie sursum et deorsum, tamen alia ratio est de Christi carne, quam Chrysostomus non confert cum Elia, sed cum ejus melote.
Quod autem proprie carnem Domini Cliry sost. intellexerit in terra nobis relictam, et simul in coelo, patet, tum ex loco citato ex lib. nr. de sacerdotio, ubi miraculum in hac re agnoscit Chrysost.; neque enim miraculum esset, si tantum in symbolo carnem Domini haberemus : tum ex hoc ipso loco, de quo agimus. Dicit enimChrysost. rem nobis longe
UBER II.
quam Elias Elisfoo reliquit : quia Elias vestem, Christus carnem reliquit.At certe non est res major caro in symbolo, quam vestis porprie dicta.
Denique locus alius a Beza productus ex hom. 24. in priorem ad Corinth. vel solus sufficeret ad eum convertendum ad veram fidem, nisi in sua haeresi plane obduruisset. Nam non dicit Ghrysost. ut mente in ccelum ascendamus, ut ibi tantum Christum habeamus, sed ut videamus, nihil esse in ccelo praestantius Christo, et ideo terram per hoc. Sacramentum fieri ccelum, quia vere habemus in terris id, quod est in ccelo prsestantissimum. Verba ejus haec sunt hom. 24. in priorem ad Corinth. in fine : « Deum in hac vita sumus, ut terra nobis ccelum fit, facit hoc mysterium. Ascende igitur ad coeli portas, et diligenter attende, imo non coeli sed coeli coelorum, et tunc quod dicimus intueberis. Etenim quod summo honore dignum est, id tibi in terra ostendam ; nam quemadmodum in regiis non parietes, non tectum aureum, sed regium corpus in throno sedens, omnium pra?stantissimum est : ita quoque in coelis regium corpus, quod nunc in terra videndum tibi proponitur : neque enim Angelos, neque Archangelos, non coelos, non coelos coelorum, sed ipsum horum omnium Dominum tibi ostendo. » Quo loco Chrysost. si solum in signo Christum in terra esse vellet, plane deciperet auditores ; nec anteponeret eum Angelis et Archangelis. Quis enim non malit veros Angelos videre, quam solam Christi imaginem ? Adde quod ibidem rursus ait Chrysost. : «Si puer regius purpura, et diademate ornatus tibi ferendus traderetur, nonne, omnibus rebus humi abjectis, eum exciperes ? Verum nunc cum non hominis regium puerum, sed unigenitum Dei Filium accipias, non horrescis, et omnem saicularium rerum amorem abjicis? » Hcec ille. Ubi si de Christi signo, non de ipso Christo loqueretur, nullo modo eum cum regio puero, sed cum imagine pueri regii conferret ; aut certe ineptissimus esset.
Quintum testimonium, est in his locis, ubi Chrysost. dicit, Christum in Eucharistia, non modo ab hominibus, sed etiam ab Angelis adorari. Hom. 41. in priorem ad Corinth. « Non frustra memoriam mortuorum inter sacra mysteria celebramus, aut accedimus, pro istis agnum illum jacentem ; et peccata mundi tollentem deprecantes. » Hcec ille. Ubi apertissime dicit invocari (quse species
est summa? adorationis) agnum in altari jacentem ; et forte alludit ad illa verba :
« Agnus Dei, qui tollis peccata mundi dona eis requiem. »
Idem in orat de S. Philogonio, loquens de magis, qui ad Christum adorandum ex Perside venerunt, sic ait : « Si cum fide accesserimus, procul dubio videbimus eum in pra:sepi jacentem. Nam lieec mensa vicem explet prmsepis: si quidem et hic ponitur corpus Dominicum, non quidem fasciis involutum, sicut tunc, sed undequaque Spiritu sancto convestitum. Ac magi quidem nihil aliud quid adorarunt : tibi vero si cum pura accesseris conscientia, permittemus ut sumas, et sumpto domum abeas. » Ubi indicat nos non tantum adorare posse, quod magi fecerunt, sed etiam sumere.
Idem homil. GO. ad populum Antiochenum : « Cogita quali sis insignitus honore, qua mensa fruaris. Quod Angeli videntes horrescunt, neque libere audent intueri, propter emicantem inde splendorem, hoc nos pascimur, huic nos unimur. » Et homil. 61. « Huic et superna? potestates assistunt, quoniam et ille nobis manifestius propositorum virtutem speculantur, et inaccessibiles admirantur splendores. » Et homil. 3. in epist. ad Ephes. « Et tu ad salutarem hoc hostiam accessurus, quam Angeli ipsi cum tremore suspiciunt. » Et lib. 6. ad sacerdot. : « Per id tempus, inquit, et Angeli sacerdoti assident et coelestium potestatum universus ordo clamores excitat, et locus altari vicinus in illius honorem, qui immolatur, Angelorum choris plenus est : id quod credere abunde licet, vel ex tanto illo sacrificio, quod tunc peragitur. Ego vero, et commemorantem quemdam audivi, cufn diceret senem quemdam, virum admirabilem, ac cui revelationum mysteria multa divinitus fuissent detecta, sibi narrasse, se tali olim visione dignum habitum a Deo fuisse : ac per illud quidem tempus derepente Angelorum multitudinem conspexisse (quatenus aspectus humanus ferre poterat j fulgentibus vestibus indutorum altare ipsum circumdantium: denique sic capite inclinatorum, ut si quis milites prsesente rege stantes videat. » Homil 21. in Acta « Quid dicis ? hostia in manibus est, adsunt Angeli, adsunt Archangeli, adest Filius Dei: cum tanto horrore astant omnes etc. » Denique homil. de Eucharistia in enca?niis : « Agnus Dei immolatur, Seraphim astant sex alis faciem tegentia, etc. »
CAPUT XXII.
Ad hffic adversarii neque respondent, neque respondere possunt. Si enim Angeli ad altare astant capitibus inclinatis, et cum timore, ac tremore, vix audent libere intueri propter splendorem inde emicantem; quis negare potest ibi aliud esse, quam panem ? Et si Angeli adorant, quis homines reprehendere potest si et ipsi adorent?
Sextum testimonium est in his locis, ubi Chrysost. dicit mutari panem homil. 83. in Matt/i. et homil. 60. ad Populum : « Non sunt humana} virtutis opera proposita : nos ministrorum locum tenemus, qui vero sanctificat ea, et immutat, ipse est. » Et infra : « Qui dixit, Hoc est corpus meum, et verbo factum confirmavit. » Et in hom. de proditione Judx dicit ista verba: « Hoc est corpus meum », similia esse illis : « Crescite et multiplicamini. » Et hom. de Eueharist. in encamiis: « Num vides panem? num vinum ?num sicut reliqui cibi in secessum vadunt? absit, ne sic cogites. Quemadmodum enim si cera igni adhibita illi assimilatur, nihil substantia} remanet, nihil superfluit : sic et hic puta mysteria consumi corporis substantia. »
Ad hunc ultimum locum respondet Petrus Martyr in lib. contra Gardinerum par. 4. Chrysostomum non negare in Eucharistia esse verum panem; sed modo illo loquendi significare velle, non esse attendendum ad panem, sed ad id, quod per eum significatur neque substantiam panis propria velle consumi ab ipso Domini corpore superveniente sicut ceram ab igne ; sed istum esse tropum, quo indicetur oportere nos mentem abstrahere a pane, et vino, et in rebus significatis eam ponere. Id autem probat, quia Chrysostomus non solum substantiam panis, sed etiam accidentia consumi dicit, cum ait nihil superfluere, et cum adhibet cerfe similitudinem, quse tota omnino perit in igne, tum quoad substantiam, tum quoad accidentia. Atqui accidentia panis non consumuntur vere et proprie, cum adhuc sensibus percipiantur ; ergo neque substantia vere et proprie consumitur ; ergo neque substantia vere, et proprie consumitur. Secundo idem probat, quia ibidem Chrysostomus dicit : « Ne putetis quod accipiatis divinum corpus ex homine, sed ex ipsius Seraphim forcipe ignem. » Qua} certe verba proprie accipienda non sunt, quia falsa essent: eodem igitur modo, cum idem auctor dicit, non esse panem, et vinum, et consumi mysteria, intelligenda sunt omnia improprie.
Sed heee solutio nullo negotio refelli potest. Nam si Chrysostomus non negaret reipsa panem adesse, et tantum vellet non adesse quoad cogitationem nostram; non diceret Eucharistiam non emitti in secessum sicut alios cibos : ista enim nihil ad cogitationem, sed ad rem ipsam pertinent. Unde Petrus Martyr, quamvis multa dixerit de hoc loco, nunquam tamen respondit ad istam sententiolam, sed eamsemper, quasi scopulum quemdam infestum evitavit. Praderea valde absurda esset similitudo illa de cera ab igne consumpta, si non reipsa panis consumeretur.
Ad argumentum ejus primum respondeo, Chrysostomum non dicere consumi accidentia panis: imo disertis verbis expressit ille substantiam discedere, adveniente alia substantia. Unde cum ait mysteria consumi, intelligit quoad substantian, de qua loquebatur ; et cum ait, nihil superfluere, nihil substantia} remanere significat. Et denique cum cera, qua} tota consumitur, solam substantiam panis comparat, non quidquid in pane est.
Ad secundum dico, non esse similes illas locutiones : « Ne putes divinum corpus ex homine te accipere. » et <c Num panem vides, num vinum ? » Nam in priore manifesti sunt tropi, dum sacerdotem vocat angelum Seraphicum, et corpus Domini ignem, et manum sacerdotalem forcipem : neque negat accipi corpus Domini a sacerdote, sed negat illum eo tempore gerere, ut hominem, sed potius angelico ministerio illum uti confirmat. At in posteriore omnes circumstantice clamant non esse ibi tropum, cum dicat, eum panem non ire in secessum, et totam substantiam consumi.
Septimum testimonium est in his locis, ubi dicit in Eucharistia esse veritatem sanguinis, cujus figura pra}cesserat in Testamento veteri. Homini ad Neophytos disputans de san- „ guine agni, quo liniebantur postes filiorum Israel in iEgypto, ut ab Angelo percutiente liberarentur : « Sicut, inquit, regnantium statua}, nonnumquam ad se confugientibus hominibus subvenire consueverunt, non quia sunt tere confecta}, sed quia retinent imaginem principalem : ita et sanguis ille liberavit, non quia sanguis fuit, sed quia ejus sanguinis ostendebat adventum. Nunc ergo si viderit inimicus, non postibus impositum sanguinem typi, sed fidelium ore lucentem sanguinem veritatis, multo magis se subtrahet. Si enim Angelus cessit exemplo, quanto
10(1
UBER 11.
magis terrebitur inimicus, si ipsum perspexerit veritatem ? » Similia repetit hom. 45. in Joan. et homil. 61. Ad populum Antiochenum. Ad quae loca nihil omnino responderi potest : nam sanguinis veritatem ponit Chrysostomus non solum in animo, sed etiam in ore fidelium.
Jam contra catholicam veritatem ex Chrysostomo novem testimonia" Petrus Martyr adducit in lib. contra G ardi neram ohject. 197. et sequentibus, sed sex ex illis, nullamhabent difficultatem. Unum sumit ex hom. 83. in Matth. ubi Chrysostomus Eucharistiam vocat symbola passionis Christi. Quod quidem et nos fatemur, ut supra saepe diximus.
Alterum, sumit e\ eadem homilia, ubi dicit Israelitas agnum paschalem comedisse habitu viatorum, quia in Palaestinam profecturi erant ; nos autem in coelum profecturos esse : ex quo loco deduci i Petrus Martyr nos, dum manducamus Eucharistiam, debere in coelum mente conscendere, et ibi Christum quaerere, non in Sacramento. Atqui ista mira est vel stupiditas, vel pertinacia. Nam non docet Chrysostomus, ut dum sumimus Eucharistiam, ascendamus in coelum, sed ut sumanus Eucharistiam tanquam cibum, et viaticum, quo roboremur in hac vita, dum proficiscimur ad patriam coelestem, ad quam post mortem perveniemus. Id quod ex allata comparatione perspicuum est : neque enim lsraelitae dum comederent agnum, ibant in Palaestinam, ut ibi quaererent agnum, sed comedebant agnum quem praesentem habebant, habitu tamen viatorum, quia paulo post iter facturi erant ad terram promissionis.
Tertium testimonium sumit ex homil. 24. in priorem ad Corinthios : ubi Chrysostomus ait : <( Quid est panis ? corpus Christi » : « Ergo, inquit Petrus Martyr, panis est corpus Christi ; ergo verus panis manet in Eucharistia. » Respondeo : Chrysostomus non de pane materiali, sed de pano consecrato praedicat corpus Christi : verissime autem panis consecratus non est panis communis, sed panis vita?, id est, corpus Christi. Unde ibidem Chrysostomus, disertis verbis dicit, in calice sacro illud esse, quod ex latere Christi fluxit, id est, sanguinem ejus.
Quartum testimonium sumit ex eadem homil. ubi Chrysostomus dicit, Eucharistiam esse cibum aquilarum, juxta illa verba
Domini : Ubi fuerit, corpus, illic congregabuntur et\aquilx{ l).Proindo more aquilarum debere nos in altum evehi, et ad Christum accedere. Hinc autem nititur ostendere Petrus Martyr, Christum non esse quaerendum in altari. Sed frustra nititur. Chrysostomus enim loquitur de ascensione non in coelum corporale, sed in Deum, ac res alternas, et spirituales, neglectis terrenis curis, quod sane facit, qui Christum quaerit, eique ad seret, ubicumque tandem is sit.
Quintum testimonium sumit ex homil. 27. in priorem ad Corinthios, ubi panem, et calicem vocat Eucharistiam. Sed ad hoc jam scepe responsum est : utitur enim Chrysostomus verbis Pauli.
Sextum testimonium est in hom. 20. in posteriorem ad Corinthios , ubi Chrysostomus dicit, non solum Eucharistiam esse corpus Domini, sed etiam pauperes esse corpus Domini, de quibus Dominus ait : Quod uni ex minimis istis fecistis, mihi fecistis. At pauperes non sunt corpus Christi nisi repraesentative ; ergo et Eucharistia solum repraesentative corpus est Christi. Respondeo : Non dicit Chrysostomus eodem modo corpus Christi esse pauperes, quo est Eucharistia : et. ex aliis ejus locis infinitis satis jam probatum est, Euchari tiam esse ipsum verum Christi corpus, quale certum est non esse pauperes.
Septimum testimonium sumit ex comment. Psal. xxii. Sic enim ibi legimus : «Ut quotidie in similitudinem corporis, et sanguinis Christi panem, et vinum secundum ordinem Melchiscdech nobis ostenderent in Sacramento. »
Respondeo : Commentarium in eum psalmum, sine dubio non esse Chrysostomi, imo neque graeci alicujus ; phrasis enim latina est, et cum res, tum verba longissime absunt ascriptis Chrysostomi : potest tamen responderi, (cujuscumque sit illa sententia), panem, et vinum in Sacramento ostendi quoad externam speciem. Nam ut supra diximus, etiam more Scripturarum res denominantur ab exteriore specie : quomodo serpens aeneus vocatur serpens, et Angeli qui apparebant in forma humana, passim dicuntur in Scriptura homines. Neque negamus panem Eucharistiae similitudinem gerere corporis Domini, quoniam ejus sacramentum est, licet simul etiam doceamus, praesens Domini corpus, non absens, eo sacramento
(1) Matth. XX V, 40.
CAPUT XXI 11.
significari. Porro ille auctor panem et vinum appellare voluit Eucharistiam, non corpus, et sanguinem, quia exponebat illa verba Salomonis : Venite comedite panes meos, et bibite vinum, quod miscui vobis (1).
Octavum testimonium sumit ex libro, sive epistola aci Caesarium monachum, ubi legimus, panem post consecrationem non vocari amplius panem, licet natura panis in ipso permaneat.
Respondeo : Nihil ejusmodi unquam scripsisse Chrysostomum : neque enim in toto Chysostomi opere ullus est liber, vel epistola ad Caesarium. Verba autem hujus auctoris (quicumque ille fuerit) eamdem prorsus sententiam habent cum sententia Theodoreti, et Gelasii ; ideo, quod postea ad illos respondebimus, idem et huic responderi poterit : nolo enim cum Chrysostomo miscere testimonia incerta, et nullius auctoritatis.
Nonum testimonium sumit ex hom. in Matth. ubi sic legimus : « Si ergo haec vasa sanctificata ad privatos usus transferre sic periculosum est, in quibus non verum corpus Christi, sed mysterium corporis ejus continetur ; quanto magis vasa corporis nostri, quse sibi Deus ad habitaculum praeparavit, non debemus locum darrc diabolo agendi in eis quod vult. »
Respondeo : Non dubium est, opus homiliarunl imperfectum, unde sumptum est ab adversariis testimonium, non esse Chrysostomi : nec minus certum est, opus illud variis erroribus scatere. Id annotavit Erasmius in praefatione : idem fatetur Petrus Martyr ; et omnes, qui legerint, facile judicabunt. Porro verba illa : « In quibus non est verum corpus Domini, sed corporis ejus mysterium continetur » : ab aliquo Berengarii discipulo incerta illi homilise esse videntur. Nam non sunt in omnibus exemplaribus, ut ibidem ad marginem annotatur; et praeterea ad rem non faciunt. Nam loquebatur auctor homiliae de vasis sacris templi Salomonis, quae Balthasar transtulit ad profanum usum, et propterea regnum, et vitam perdidit. In illis autem vasis, non solum non erat verum corpus Domini, sed nec mysterium ejus. Denique constat opus illud multis modis corruptum a variis haereticis, et varia hinc inde incerta habere. Id quod recte probat Sixtus Senensis lib. iv. Bibliothecae sanctae pag. 413. tribus argumentis. Primo, quia in quibusdam
antiquissimis exemplaribus non inveniuntur hi errores. Secundo, quia si auferantur, nihil perit de sensu et contextu verborum. Tertio, quia non solum sunt in hoc libro errores diversissimorum haereticoram, ut Montani, Donati, Manichaei, Arii, Pelagii, Berengarii ; sed etiam inveniuntur contrax-iae sententiae, et plane catholicae, et praesertim adversus Aiianos ; id enim argumentum est manifestum, non esse illa omnia ejusdem auctoris. Habemus igitur, nihil solidi ex vero Chrysostomo ab haereticis afferri potuisse, cum tamen nos tam multa ex indubitatis ejus, libris attulerimus pro catholica veritate.
CAPUT XXIII.
Testimonium sancti Hieronymi.
S. Hieronymus aequalis Chrysostomi fuit, licet ei aliquamdiu supervixerit : obiit enim anno Domini 422. cum obiissctChrysostomus anno 409. Ex hoc igitur auctore quaedam testimonia' produci possunt. Primum est in coinment. Matth. xxvi. ubi sic legimus : «Postquam typicum Pascha fuerat impletum, et agni carnes cum Apostolis comederat, assumit panem, qui confortat cor hominis, et ad verum Paschae transgreditur Sacramentum: ut quomodo in praefiguratione ejus Melchisedech, summi Dei sacerdos panem et vinum offerens fecerat : ipse quoque veritatem sui corporis, et sanguinis 1’epracsentaret.
Hinc locum etiam haeretici pro se adducunt, ut Petrus Martyr lib. contra Gardinerum objecto 210. propter illam ultimam voculam, repraesentaret ; sed locus plane noster est totus. Nam repraesentare aipud Hieronymum, exhibere reipsa significat, ut supra diximus in testimoniis Tertulliani : quia significatione utitur etiam Ambi’osius lib. i. de Officiis cap. 36. cum ait : « Intellige prius, quae habentur in ferculis dapes, et tunc mitte manum, ut quae legis, vel accipis a Deo, tu operibus exequaris, et collutam in te gratiam officiis repraesentes: » ubi pro eodem accipit, exequi, et repraesentare.
Sic accepisse Hieronymum, patet primo ex eo, quod opponit typicum pascha Judaeorum vero Sacramento Paschatis Christiano— rum. Nam si Eucharistia solum repraesentaret corpus Christi in symbolo, et non reipsa;
(1) Prov. IX, 5.
LIBER II.
nulla esset causa cur diceretur verum sacramentum, et cur opponeretur typico : nam etiam pascha Judaeorum reprsesentabat in symbolo corpus Christi. Secundo patet ex eo, quod dicit Melchisedechum offerendo panem, et vinum prseflgurasse ; Christum autem instituendo Eucharistiam reprajsentasse corporis veritatem : ubi antithesis requirit, ut Chistus exhibuerit corporis veritatem, cujus figura inMelchisedechi oblatione praecesserat. Quod ipse idem clarius exponit in comment. Psal. cix. « Quomodo, inquit, Melchisedech rex Salem obtulit panem, et vinum : sic et tu offeres corpus, et sanguinem tuum : verum panem et verum vinum. Iste Melchisedech ista mysteria , quae habemus, tradidit nobis, ipse est : qui dixit : Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem etc. » Hic videmus aperte opponi pani, et vino Melchisedechi, corpus et sanguinem Christi, quae dicuntur verus panis, et verum vinum, non ratione naturae, sed ratione effectus ; quomodo idem Dominus ait : Ego sum vitis vera. Nam alioqui etiam panis Melchisedechi fuit verissimus panis, si naturam spectes.
Secundum testimonium est in epist. ad Hedibiam , quaest. 2. « Nos, inquit, audiamns, panem, quem fregit Dominus, deditque scipulis, esse corpus Domini Salvatoris. » Et infra : « Nec Moses dedit nobis panem verum, sed Dominus Jesus ipse conviva, et con vivium, ipse comedens, et qui comeditur. »
Ilunc etiam locum pro se Petrus Martyr adducit, quia nomen panis in hoc testimonio legit; sed locum esse pro nobis, dubium esse non potest, tum quia declarat Hieronymus panem illum non esse panem materialem, sed ipsum Domini corpus; tum quia non vere diceret, Mosem non dedisse panem verum, id est, Christi corpus, si Eucharistia non esset corpus Christi, nisi significative.
Tertium testimomium est in comment. i. ad Ephes. a Dupliciter, inquit, caro Christi, et sanguis intelligitur, vel spiritualis illa, atque divina, de qua ipse dixit : Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus : vel caro, et sanguis, quae crucifixa est, et qui militis effusus est lancea. Juxta hanc divisionem et in sanctis ejus diversitas sanguinis, et carnis accipitur : ut alia sit caro, quae visura est salutare Dei, alia caro, et sanguis, qua; regnum Dei non queant possidere. » Haec ille. Ubi distinguit carnem, quae est in Eucharistia, ab illa, qua; fuit crucifixa, solum quoad accidentia, nimirum quod in cruce fuit caro passibilis ; in Eucharistia sit impassibilis, et spirituali ac divino quodam modo se habens : quemadmodum distinguitur caro nostra mortalis, ab ipsa nostra carne immortali, qualis erit post resurrectionem. Nec potest responderi, carnem spiritualem, quae est in Eucharistia, solum esse in signo, et non reipsa : Nam si ita acciperet, destrueret id, quo astruere volebat, veram carnem resurrecturam, contra Origenistas. Deinde caro Christi, ut in Eucharistia significatur, non potest distingui ab ea, qua; fuit in cruce, nec vocari divina ; Eucharistia enim est Sacramentum, sive symbolum passionis Christi ; non ergo Hieronymus distingueret unam ab alia, si de symbolo tantum loqueretur. Neque etiam respondere possunt adversarii, Hieronymum non loqui de Eucharistia, sed de spirituali manducatione carnis Domini, de qua intelligunt ipsi verba Domini ab Hieronymo citata. Hoc, inquam, respondere non possunt : nam verba Domini secundum adversarios intelliguntur de carne Domini, ut fuit in cruce, qua; per fidem manducatur spiritualiter, cui manducationi adjunxit postea Dominus, ut ipsi dicunt, symbola externa. At Hieronymus distinguit carnem Domini, qua; vere est cibus, et quam manducamus, a carne crucifixa ; ergo non loquitur de manducatione per fidem, sed de vera, et reali, ut diximus.
Quartum testimonium est in commentar, cap. i. epist. ad Titum , ubi cum dixisset, oportere ab officio conjugali eos abstinere, qui corpus Domini suscipere volunt, ct attulisset exemplum Achimelech, qui noluit Davidi panes propositionis dare manducandos, nisi prius audivisset, eum ab uxore se aliquamdiu continuisse, subjungit : « Tantum interest inter panes propositionis, et corpus Christi, quantum inter imaginem, et veritatem ; inter exemplaria verorum, et ea ipsa, qua; per exemplaria praefigurabantur. » Hic sane locus apertissimus est. Nam si Eucharistia est ipsa veritas, qua; per panes propositionis figurabatur, certe non est in Eucharistia panis materialis significans corpus Christi, sed ipsum verum corpus : id enim omnium consensu est veritas per illos panes adumbrata. Quod autem Petrus Martyr dicit, Eucharistiam vocari ipsam veritatem, quia est symbolum clarius quam fuerint panes propositionis ; supra refutatum est, cum ageremus de figuris.
CAPUT XXIV.
i 09
Porro ex Hieronymo quaedam loca adducit Petrus Martyr in lib. cont. Gardinerum , objecto 207. 208. et 209. in quibus videtur Hieronymus dicere, non manducari corpus Christi ab impiis. Sed nihil ea loca concludunt : nam loquitur de manducatione utili, et fructuosa, id est, quae revera spirituali ter nutriat, ac reficiat. Loca, quae ipsi citant, sunt in comment. in cap. xlvi. Isaiae incap. 22. Ilieremiae, et in cap. 8. Oseee, quibus locis opponi debet comment. in i. cap. Malach. ubi disertis verbis Hieronymus dicit, ab impiis pollui mensam Domini, dum immundi ipsi mundissimum sanguinem bibunt.
CAPUT XXIV.
Testimonium S. Augustini.
S. Augustinus proxime S. Hieronymum sequitur, quippe qui ejus amicissimus fuit, et annos circiter decem illi supervixit : obiit enim, teste Prospero in Chronico, Augustinus anno Domini -433. cum obiisset Hieronymus, eodem Prospero auctore, anno 422. Ilunc autem Patrem Calvinus totum suum esse mentitur lib. iv. Instit. cap. 17. §. 28. Eumdem Petrus Martyr, et cceteri Calvinistae praeter coeteros omnes citant, ac suum esse jactant, ut etiam olim Berengarius, teste Guitmundo lib. ii. solum Augustinum non respuebat. Proferam igitur ad hanc eorum jactantiam comprimendam, testimonia ex omnibus omnino tomis operum Augustini.
Ac primum ex primo tomo testimonium habemus in lib. ix. confess. cap. 13 :« Tantummodo, inquit, memoriam sui ad altare tuum fieri desideravit, unde sciret dispensari victimam sanctam, qua deletum est chyrographum, quod erat contrarium nobis. Et infra : Ad cujus pretii nostri Sacramentum ligavit ancilla tua animam suam vinculo fidei. » Heec ille. Qui per victimam, qua deletum est chirographum contrarium nobis, non potest intelligere, nisi veram Christi carnem, quse pro nobis immolata fuit in cruce ; neque enim panis est ejusmodi victima : et cum dicit eam victimam dispensari ex altari, apertissime indicat carnem Christi non tantum fide, sed etiam manibus, ex ore suscipi. Denique cum dicit sanctam Monicam alligasse animam suam vinculo fidei, ad Sacramentum corporis Domini, manifeste significat, in eo Sacramento non esse nudum signum, sed ipsum etiam verum Domini corpus : neque enim alligasset mulier sapientissima animam suam pani, ut per eum secura esset.
In secundo tomo in epist. 44. ad Maximum, cum Maximus homo gentilis objecisset Augustino, quod Christiani in abditis locis Deum suum se videre credant : nihil omnino respondit. Nam neque negare poterat Christum videri in Sacramento altaris, cum ipse idem dicat lib. 3. Trinit. cap. 10. in specie panis Dominum oculis apparere mortalium : neque tamen tutum, aut sequum putavit homini gentili explicare hoc mysterium. At certe si nonnisi in signo Christus in Eucharistia adesset, potuisset, et debuisset objectionem illam refellere.
Exstat testimonium in epist. 86. ad Casulnnum, ubi reprehendit Augustinus quemdam Urbicum, qui dixerat, ita mutatum esse Testamentum vetus in novum, ut cederet pecus pani, et sanguis poculo. « Dicit, inquit, cessisse pani pecus, tanquam nesciens, et tunc in Domini mensa panes propositionis poni solere, et nunc se de agni immaculati corpore partem sumere et dicit cessisse poculo sanguinem, non cogitans etiam nunc se accipere in poculo sanguinem. » Et infra : « Quando ergo melius, et congruentius .vetera transisse, et novo in Christo facta esse sic diceret, ut cederet altare altari, gladius gladio, ignis igni, panis pani, pecus pecori, sanguis sanguini? » Hac ille. At certe si vera esset adversariorum sententia, Urbicus ille rectissime dixisset, nam vere cessisset pecus pani, et sanguis poculo. Quod enim ad signum attinet, in pecore illo non minus fuisset Christus, quam in nostro pane : et sanguis Domini non minus fuisset in sanguine illo, quam in nostro vino. Quocirca tunc habuissent Christum in pecore, quem nos habemus in pane ; et sanguinem in sanguine, quem nos habemus in vino : ac per hoc cessisset pecus pani, non pecus pecori ; et sanguis poculo, non sanguis sanguini. Vult igitur Augustinus ita esse omnia mutata, ut pro pane propositionis panem cmleslem habeamus ; pro pecore irrationali, agnum Dei ; pro sanguine brutorum animantium, sanguinem Christi.
Idem in epist. 118. cap. 3. dicit, Eucharistia) deberi singularem venerationem : et ibidem comparat eos, qui cx devotione ac-
LIBEll II.
i i()
cedunt quotidie ad hoc Sacramentum, vel ex devotione etiam aliquando non accedunt, cum Zaccliseo et Centurione, quorum alter Dominum excepit in domum suam gaudens, alter dixit : Domine, non sum dignus , qua; comparatio frigida, et inepta esset, si nihil nisi signum corporis Domini sumeremus.
Inepist. 120. ad Honoratum cap. 27. idem Augustinus exponens illud Psalm. xxi. Manducaverunt, et adoraverunt omnes divites plebis. « Et ipsi, inquit, adducti sunt ad mensam Christi, et accipiunt de corpore et sanguine ejus , sed adorant tantum non etiam saturantur, quia non imitantur : manducantes enim pauperem, dedignantur esse pauperes. » Hoc loco Augustinus aperte dicit, homines superbos accipere de mensa Domini, corpus Domini, et adorare, sed non saturari. Ex quo sequitur, ut per corpus Domini non intelligat signum corporis, id est, panem, quia panis non adoratur: nec intelligat corpus Domini, ut est in coelo, sed ut est in altari ; quia dicit sumi ex mensa Domini, et sumi ab impiis. Yide etiam epist. 1G2. et 163.
In tertio tomo sunt duo alia testimonia. Unum est lib. iit. de Trinit. cap. 4. ubi cum dixisset aliter significari Christum per linguam, et voces scriptas, aliter per sacramentum corporis, et sanguinis, subjungit : « Nec linguam quippe, nec membranas, nec atramentum, nec significantes sonos lingua editos, nec signa litterarum conscripta pelliculis, corpus Christi et sanguinem dicimus, sed illud tantum, quod ex fructibus terne acceptum, et prece mystica consecratum, rite sumimus ad salutem spiritualem in memoriam pro nobis Dominica; passionis. )> Ila;c ille. At certe si Eucharistia tantum esset corpus Christi significative, cur non possent corpus Domini vocari verba ipsa, seu scripta, seu pronuntiata, qua; clarissime idem corpus significant?
Sed paulo post idem Augustinus subjungit : « Quod cum per manus hominum ad illam visibilem speciem perducitur, non sanctificatur, ut sit tam magnum Sacramentum, nisi operante invisibiliter spiritu Dei : cum hsec omnia, qua; per corporales motus in illo opere fiunt, Deus operetur etc. » Ubi dupliciter asseritur ab Augustino veritas corporis Domini. Primo, quia dicit, operante invisibiliter Spiritu sancto fieri hoc Sacramentum : nec enim illa operatio necessaria esset, si tantum significative esset Eucharistia corpus Domini. Secundo, quia numerat hanc operationem inter miracula : ibi enim de miraculis agit, ac multa profert exempla, ut de pluvia ab Elia impetrata, de tonitruis in monte Sina, de aqua mutata in vinum a Christo, de virga Aaron qua; floruit, et de virga Mosis versa in draconem. Qua; porro mirabilis operatio in confectione hujus Sacramenti esse potest, si nihil omnino fit?
Ex his refelli potest solutio Petri Martyris, quam ad hunc locum adhibet in lib. contra Gardinerum , part. 4 : dicit enim operari invisibiliter Spiritum sanctum in hoc Sacramento ; tum quia Sacramenta a solo Deo instituuntur, tum quiaefficaciaSacramenti, qua mentes nostra; excitantur, a Spiritu sancto est. Sed sunt ha;c mera effugia. Nam Sacramenti institutio, et etiam confectio, si nihil sit nisi signum, nullam requirit invisibilem operationem Spiritus sancti : operatio autem, qua mentes nostrae excitantur ad fidem, in mentibus nostris est, non in Sacramento.
Alterum testimonium est lib. m. Trinit. cap. 10. ubi sic ait : « Illas etiam nubes, vel ignes quo modo fecerint, vel assumpserint Angeli ad significandum quod annuntiabant, etiam si Dominus, vel Spiritus sanctus illis formis ostendebatur ; quis novit hominum? sicut infantes non noverunt, quod in altari ponitur, et peracta pietatis celebratione consumitur, unde vel quomodo conficiatur, unde in usum religionis assumatur. Et si nusquam discant experimento vel suo, vel aliorum, et nunquam illam speciem verum videant, nisi inter celebrationem Sacramentorum, cum offertur, et datur, dicaturque illis auctoritate gravissima, cujus corpus, et sanguis sit, nihil aliud credent, nisi omnino in illa specie Dominum oculis apparuisse mortalium, et de latere tali percusso liquorem illum omnino fluxisse. )> Ha;c ille. Ubi disputat de formis, in quibus Angeli, vel Deus apparuerunt in Testamento veteri. Ac ut ostendat nos ignorare, quomodo illa; forma; facta; sint, et tamen certo credere, in illis Deum vel Angelos apparuisse, assumit similitudinem ab Eucharistia ; ignorant enim infantes cum sacris intersunt, quomodo fiat illa forma, in qua consecratur Eucharistia, et tamen certo credunt in illa forma apparuisse Dominum, et in calice sanguinem Domini .esse, quia dicitur eis, Christum inEvangelico hoc docuisse, cum ait : Hoc est corpus meum, Hic est sanguis meus.
Habemus autem hinc argumentum firmissi-
CAPUT XXIV.
mum contra adversarios. Nam infantes, quibus dicitur auctoritate gravissima, in illa forma visibili esse corpus Christi, et liquorem qui est in calice, esse sanguinem, non credunt illa esse corpus et sanguinem significative, sed vere, et proprie : non enim valent ipsi per se intelligcrc istos tropos, sed credunt simpliciter id quod eis dicitur. Unde Augustinus ait : « Nihil aliud credent, nisi Dominum oculis apparuisse mortalium in illa specie, et liquorem illum de latere Christi omnino fluxisse. » Neque dicendum est hos infantes falsam fidem habere ; tum quia Augustinus dicit, illos id credere, quia dicitur eis auctoritate gravissima ; cum etiam quia si falsa esset ista fides, debuissent instrui, et admoneri, praesertim cum etiam ipsi eo tempore ad Communionem admitterentur. Praeterea comparat Augustinus Eucharistiam cum formis, in quibus Angeli apparebant ; sed in illis formis Angeli vere, et proprie aderant praesentes. Igitur etiam in forma panis vere, et proprie praesens adest corpus Christi : alioqui nihil valebit comparatio, et tota Augustini disputatio corruet. Vide praeterea eumdem Augustinum lib. iv. Trinit. cap. 11. et in Enchiridio, cap. 100.
In tomo quarto 1 labemus testimonium in lib. 3. super Lcvitic. quaest. 37. « Quid sibi vult, inquit, quod a sanguine' sacrificiorum, quae pro peccatis, offerebantur, tantopere populus prohibetur; si illis sacrificiis unum hoc sacrificium significabatur, in quo vera sit remissio peccatorum : a cujus tamen sacrificii sanguine in alimentum sumendo, non solum nemo prohibetur, sed adhibendum potius omnes exhortantur, qui volunt habere vitam ? » Ilacc ille. At certe quaestio ista non modo supervacanea, aed etiam ineptissima esset, si tantum in signo, et spiritualiter sanguinem Domini sumeremus : non enim prohibebantur Judaei sanguinem bibere spiritualiter per fidem, sed corporaliter. Quare Cyprianus, vel quicumque fuit auctor, in serm. de ccena Domini, recte dixit, novam esse, et inauditam hanc doctrinam, quae jubet sanguinem bibi, comme lex vetus esum sanguinis districtissime prohiberet.
In quinto tomo exstat testimonium lib. 17. de Civit. Dei cap. 20. in haec verba : «In alio libro qui dicitur Ecclesiastes, ubi ait : Non est bonum homini, nisi quod manducabit, et bibet ; quid credibilius dicere intelligitur, quam quod ad participationem mensae hujus pertinet, quam sacerdos ipse mediator Testamenti novi exhibet secundum ordinem Melchisedech de corpore, et sanguine ? Id enim sacrificium successit omnibus illis sacrificiis veteris Testamenti, quae immolabantur in umbra futuri. Propter quod etiam vocem illam in Psal. 39. ejusdem mediatoris per prophetiam agnoscimus : Sacrificium, et oblationem noluisti, corpus autem aptasti mihi : quia pro illis omnibus sacrificiis, ct oblationibus corpus ejus offertur, et participantibus ministratur. » Hsec ille. Quo loco non potest Augustinus loqui de signo corporis, sed de ipso vero corpore, cum dicit offerri et ministrari illud corpus, quod successit sacrificiis antiquis : nam etiam illa erant signa corporis Domini. Ac praeterea illud corpus offerri, et ministrari dicit Augustin. de quo scriptum est in Psalm. xxxix. Corpus autem aptasti «mihi : quod quidem verum et naturale corpus fuisse, nemo negat. Neque possunt adversarii respondere, loqui Augustinum de vero corpore, sed quod fide tantum percipiatur : nam cum ait : « Offertur et ministratur, » apertissime loquitur de corporali tractatione corporis Domini. Vide etiam de hac re expositionem ejusdem Augustini in Psal. 39. ubi vocat corpus, quod norunt fideles, ct quod sumunt in Eucharistia, completivum omnium veterum sacrificiorum.
In sexto tomo lib. ii. contra Faustum cap. 10. dicit, fideles cum sanguinem ore percipere, quo redempti sunt, et cap. 20. dicit, nunc bibi, quod ex latere Christi manavit, et lib. n. contra adversarium legis, et prophetarum cap. 9. « Mediatorem, inquit, Dei et hominum hominem Christum Jesum carnem suam nobis manducandam, bidendumque sanguinem dantem fideli corde, atque ore suscipimus : quamvis horribilius videatur humanam carnem manducare, quam perimere, et humanum sanguinem potare, quam fundere. » Haec ille. Ubi notandum est, quod dicit, non solum corde, sed etiam ore sumi a nobis carnem Domini. ‘
In septimo tomo lib. ii. contra litteras Petiliam, cap. 27. « Aliud est Pascha, quod adhuc illi de ove celebrant : aliud autem quod nos in corpore, et sanguine Domini accipimus. )) Haic ille. Ubi opponit Agno Paschali corpus Domini, quod sumimus in Eucharistia ; quod certe non faceret, si dc signo corporis, non de vero corpore loqueretur : nam etiam ille agnus erat corpus Domini significative, ct expressius, quam panis. Vide etiam lib. i. contra Cresconium
LIBER II.
cap. 25. etlib. i. dc Peccator, meritis cap. 24.
In octavo tomo sunt apertissima testimonia. In Psalm. xxxm. conc. i. explicans Augustinus titulum Psalmi, in quo scriptum erat : « Et ferebatur in manibus suis » : « Hoc, inquit quomodo posset fieri in homine quis intelligat ? quis enim portatur manibus suis ? Manibus aliorum potest portari homo ; manibus suis nemo portatur. Quomodo intelligatur, in ipso David secundum litteram non invenimus, in Christo autem invenimus. Ferebatur enim Christus in manibus suis, quando commendans ipsum corpus suum, ait : IIoc est corpus meum, ferebat enim illud corpus in manibus suis. »
Ad hunc locum dignatus est Calvinus respondere lib.iv.Instit. cap. 17. §. 28 qui tam multa testimonia omnium Patrum, et ipsius Augustini alto silentio praeteriit. Dicit igitur, Christum, seipsum manibus suis tulisse, sed improprie, ac figurate, quia nimirum Sacramentum corporis sui ferebat. Id autem probat, quia Augustinus conc. 2. in eumdem Psalmum rem eamdern repetens, addidit particulam, a Quodammodo » ; sic enim ait : « Quomodo ferebatur in manibus suis ? quia cum commendaret ipsum corpus suum, et sanguinem, accepit in manus suas, quod norunt fideles, et ipse se portabat quodammodo, cum diceret : Hoc est corpus meum. » Eamdem etiam solutionem adhibet ad hunc locum Petrus Martyr.
Sed facile refelluntur. Nam Augustinus non solum dicit Christum suis ipsius manibus portatum, sed addit rem istam esse difficillimam, et impossibilem aliis hominibus ; sic enim ait: « Quomodo posset fieri in homine, quis hoc intelligat ? » et rursus : « Manibus aliorum portari potest homo ; manibus suis nemo portatur. » At quam facile est, ut quis seipsum in signo portet ? certe cum princeps monetam suam in. sacculo portat, seipsum portat in signo, cum in ea moneta imago ipsius inveniatur impressa, et unusquisque nostrum cum litteras ad se datas legit, ubi nomen suum scriptum habet, nonne seipsum in signo portat ? Cum igitur rem frequenter, et usitate hoc fiat, cur diceret Augustinus id non posse fieri, et vix etiam intelligi, si de , signo tantum loqueretur ?
Sed inquit Petrus Martyr : « Nemo potest se portare, quomodo Christus se portabat, quia nemo potest Sacramentum instituere, et eo modo seipsum in Sacramento portare. » At respondeo : Nemo potest Sacramentum
instituere, quatenus Sacramentum est instru* mentum gratiae conferendae, vel infallibile signum ejusdem gratiae : sed bene potest, instituere, quatenus est simplex alicujus rei signum. Christus autem si portare se ipse dicebatur, quia Sacramentum portabat ; ideo dicebatur se portare, quia Sacramentum illud erat signum ipsius : non quia erat instrumentum gratiae, ut etiam ipsi fatentur, qui dicunt Sacramentum corporis Domini vocari corpus Domini, quia nomen rei signatae aliquando tribuitur signo. Quicumque ergo portat imaginem suam a se depictam, ille non minus se ipse portat quam se Christus portaret, si vera est sententia adversariorum.
Addit Petrus Martyr : « Yelint, nolint Papistae, non potest ullo modo fieri, ut corpus 'suum Christus portaverit proprie, quia duo corpora tunc fuissent. » Hoc nimirum est, quod illi dolebat, mysterium esse sublimius, quam ut ipse illud capere posset fieri, ut una natura sit in duabus personis distinctis reipsa, nisi natura illa geminetur; quid, quaeso, respondebit, nisi fide opus esse ad ista intelligenda, quae humanam rationem superant ? idem ergo sciat a nobis responderi de hoc mysterio. Vel si Ariano ipse respondeat, divinam essentiam ob suam infinitatem posse esse in pluribus personis re distinctis : et nos ei dicemus, corpus Christi ob omnipotentiam Christi posse simul statui in diversis locis. Sed de hoc in sequenti libro disseremus.
Ad illud igitur objectum ex particula « quodammodo », respondeo, illam particulam significare Christum non se portasse in propria specie, sed in aliena, nec se portasse quomodo ordinarie portantur corpora humana, nimirum magno labore in humepis, vel alio simili modo, sed mystice et Sacramentaliter, sic tamen, ut vere sub eo mysterio corpus ejus contineretur. Ac breviter quidquid illud « quodammodo » , significet, id nobis hoc loco sufficit, non significare, « in signo », vel « figurate », ut ostendimus.
Alius insignis locus est in comment. Psalm. 98. ubi explicans illud : Adorate scabellum pedum ejus , dicit, scabellum pedum Domini esse terram juxta illud Isai. lxvi : Terra autem scabellum pedum meorum : et quaerit quomodo liceat terram adorare sine impietate : « Fluctuans, inquit, converto me ad Christum, quia ipsum, quaero hic, et invenio quomodo sine impietate adoretur terra, adoretur scabellum pedum ejus ; suscepit enim de terra terram, quia caro de terra est, et dc carne
CAPUT XXIV.
Maria: carnem accepit. Et quia in ipsa carne hic ambulavit, et ipsam carnem manducandam nobis ad salutem dedit ; nemo autem illam carnem manducat, nisi prius adoraverit ; inventum est, quemadmodum adoretur tale scabellum pedum Domini, ut non solum non peccemus adorando, sed peccemus non adorando. » Hsecillc.
Respondet Petrus Martyr in lib. contra Gardinerum par. 4. loqui S. Augustinum de vera, et proprie dicta carne Domini, quam spiritualiter ore fidei manducamus, et quam in coelo existentem adoramus : atque ibidem obiter notat, impios secundum Augustinum non manducare carnem Domini, quia impii non adorant Christi carnem ; et secundum. Augustinum nemo eam carnem comedit, nisi prius adoraverit.
At falsus iste Martyr, non bene legit Augustinum, et ideo audacter colligit ex Augustino omnino contraria iis, quas Augustinus scripsit. Nam in Psalm. xxi. conc. i. de divitibus superbis et impiis, inquit Augustinus: «Manducaverunt corpus humilitatis Domini sui etiam divites, non sicut pauperes saturati sunt usque ad imitationem, sed tamen adoraverunt. » Et in epist. 120. supra citata : « Et ipsi, inquit, adducti sunt ad mensam Domini, et accipiunt de corpore et sanguine ejus, sed adorant tantum, non etiam saturantur, quia non imitantur. » Ha3c ille. Vides igitur secundum Augustinum impios adorare, et manducare carnem Domini de ipsa mensa, id est, de altari acceptam. Ex illis igitur locis hunc locum explicamus, ac ex ipso Augustino docemus loqui ipsum de ipsa manducatione carnis Domini per corporale instrumentum, quandoquidem etiam impii eam carnem manducant.
Praeterea si tantum vellet Augustinus dicere terram sine impietate adorari, quia caro Christi, ut est in coelo, adoratur sine causa dixisset eam carnem nobis manducandam datam esse. Quorsum enim Eucharistiae meminit si non in ipsa Eucharistia carnem Domini praesentem adoramus ? Voluit igitur Augustinus ostendere, carnem ipsam Domini adorari, et quia non habemus aliud argumentum illustrius, quam ex quotidiano usu adorandae Eucharistiae, ideo illius meminit ; nam praeter istam adorationem non facile potest discerni, an quis adoret carnem Domini, an solam divinitatem.
Denique probabile est Augustinum totum hunc locum desumpsisse ex Ambrosio, qui Tom. IV.
ut supra citavimus, aperte dicit carnem Do~ mini a nobis in mysteriis adorari, ut eam Apostoli in propria specie adorarunt : et hoc esse adorare scabellum pedum Domini. Vide praeterea in Psalm. xxxm. l. xv. xchi. xcix. c.
In nono tomo tract. xt. in Joannem explicans illud : Jesus autem non se credebat cis , dicit istud convenire Catechumenis, quibus non se praebebat Dominus per Eucharistiam: « Si dixerimus, inquit, Catechumeno, Credis in Christo ? respondet, Credo ; et signat se cruce Christi, portat in fronte, et non erubescit de cruce Domini sui. Ecce credit in nomine ejus. Interrogemus eum, manducas carnem fdii hominis, et bibis sanguinem filii hominis ? nescit quid dicimus, quia Jesus non se credidit ei. » Et infra : « Quo perducit credentes : et baptizatos ? ad manna, ecce dico manna. Notum est quid acceperint Judaei, populus Israel ; notum est quid illis pluisset Dominus de coelo : et nesciunt Catechumeni, quid accipiant Christiani ? Erubescant ergo, quia nesciunt, transeant per mare rubrum, manducent manna, ut quomodo crediderunt in nomine Jesu, sic se ipsis credat Jesus. » Haec ille. Qui etiam lib. ii. de peccator, meritis et remissione cap. 26. dicit, Catechumenis dari solitam panem sanctum, qui non esset quidem corpus Christi tamem sanctus esset, et sanctificaret, et Sacramentum etiam dici posset, ac proinde sacrae rei signum. Ex his habemus argumentum insigne. Nam primo, si non esset in Eucharistia verum Christi corpus, et si non manducaretur Christi caro, nisi in symbolo, et per fidem, non esset verum Christum non se credere Catechumenis ; nam et illi habent Christum in signo, et manducant eum fide ; nam et signant se signo crucis, et credunt in Christum. Secundo, nulla esset ratio cur non daretur eis Eucharistia, cum dentur illis alia signa clariora, ut sunt verba Dei scripta. Tertio, potuisset etiam ille panis sanctus dici corpus Domini, ut patet, cum tamen id Augustinus constanter neget.
Idem auctor tract. xxvi. in Joan. explicans illud : Panis quem ego dabo, caro mea est ; « IIoc, inquit, quando caperet caro, quod dixit panem carnem, vocatur caro ; quod non capit caro etc. » At profecto facillime caperet caro, panem esse carnem significative. Unde etiam tract. 27. et 5. in Joan.
In tomo decimo serm. 2. de verbis Apostoli : « Audivimus veracem Magistrum, di-
i 14
LIBER II.
vinum Redemptorem, humanum Salvatorem commendantem nobis pretium nostrum sanguinem suum : locutus est enim de corpore, et sanguine suo, quod corpus dixit escam, et sanguinem potum. Sacramentum fidelium agnoscunt fideles. » Ilrec ille. Ubi sane loquitur de sanguine suo, non de figura sanguinis : nec enim figura est pretium nostrum; atque hunc sanguinem potum esse dicit, sicut etiam corpus escam. Ac ne dicerent adversarii, potum, et escam istam sola fide, ac mente sumi, adjunxit, Sacramentum esse fidelium, quod norunt fideles : ubi indicat, esse mysterium solis fidelibus notum, quomodo corpus Christi, et sanguis sint esca, et potus. Quam phrasim « norunt fideles, » in infinitis locis in Augustino reperimus, ut lib. 10. de Civit. Dei cap. 6. xxxix. in Psal. cix. lib l. hom. 42. et alibi. At profecto non est arcanum solis fidelibus notum, quod Christi corpus, et sanguis fide percipiatur: id enim publice praedicatur etiam gentilibus, et notissimum erat non solum fidelibus, sed etiam Catechumenis. Intelligit igitur Augustinus id, quod Ecclesia Catholica intelligit, arcanum esse vere mirabile in Eucharistia, quod nec debet aperiri infidelibus, nec sine lide intelligi potest.
In serm. ad Neophytos, ut testatur Ivo Carnotensis Episcopus in epist. ad Hymericum, et Paschasius in epist. ad Frudegardum : « Hoc accipite in pane, quod pependit in cruce ; hoc accipite in calice, quod manavit de Christi latere. » Lib. l. hom. 26. monet, ut summa diligentia, caveant ne aliqua particula Eucharistke in terram cadat. Serm. 2. de tempore : « Invitati sumus ad mensam, ubi non invenitur cibus hominum, sed panis ponitur Angelorum. » Denique citat etiam Gratianus ex Augustino in lib. sententiarum Prosperi apertissimas sententias. Yide dist. 2. de consecratione can. Nos autem, et can. Hoc est quod dicimus. Easdem citat Algerus lib. i. cap. 5. « Caro, inquit Augustinus, ejus est, quam forma panis opertam in Sacramento accipimus, et sanguis ejus, quem sub vini specie, et sapore potamus. » Verba tamen illa, IIoc est, quod dicimus etc. videntur potius esse Lantfranci quam Augustini, vel Prosperi : habentur enim in lib. Lantfranci et ejus nomine citantur ab Ivone par. 2. cap. 9.
- Objectiones ex Augustino.
Videamus nunc quid adversarii objiciant ex Augustino, ac eodem ordine per tomos ejus progrediamur.
Ex secundo tomo (nam ex primo nihil objiciunt) proferunt duo loca. Unum ex epistol. 23. ad Bonifacium. Alterum ex epist. 57. ad Dardanum. In epistola 23. loquitur Augustinus in hcec verba : « Si Sacramenta quamdam similitudinem earum rerum, quarum Sacramenta sunt, non haberent, omnino Sacramenta non essent : ex hac autem simili tudine plerumque etiam ipsarum verum nomina accipiunt. Sicut ergo secundum quemdam modum Sacramentum corporis Christi, corpus Christi est, Sacramentum sanguinis Christi, sanguis Christi est : ita Sacramentum fidei fides est. »
Producunt hunc locum Calvinus, Petrus Martyr, et omnes alii, sed ante eos olim protulit etiam Berengarius : et responsum ei fuit: quare ut adversarii repetunt argumenta suorum majorum, et nos repetemus solutiones majorum, nostrorum. Primo igitur Paschasius in epist. ad Frudegardum, et Lantfrancus in lib. contra Berengarium , respondent, Sacramentum corporis Domini vocari quodammodo corpus Domini ; quia licet in sacramento Eucharistia; sit verum corpus Domini, ■ quoad substantiam, non tamen est ibi eo modo, quo fuit in cruce, nisi per similitudinem : loquitur enim ibi Augustinus de passione et morte Christi, qua; in sacrificio altaris reprses entatur. Idem itaque est, ac si dixisset, Celebratio mysteriorum altaris est quodammodo passio Christi; non enim est vere, sed tantum representative passio Christi; vel si dixisset, corpus Domini, ut est sub specie panis, est quodammodo corpus in cruce pendens: non est enim vere sedreprEesentative corpus in cruce pendens. Et illustrat Lantfrancus rem totam insigni similitudine. Luca; ult. Dominus finxit se longius ire : quod exponit Augustinus lib. contra ■mendae, cap. 13. ubi dicit, Christum ca fictione significasse, se supra omnes ccelos ascensurum. Idem igitur Christus sui ipsius figura fuit, et dici rectissime posset, Christus fingens se longius ire, et quodammodo Christus in coelum ascendens.
Guitmundus lib. ii. adhibet duas alias solutiones. Unam, quod loquatur de Sacramentis veteribus, ut de manna, vel de pane Melchisedech, qua; secundum quemdam mo-
CAPUT XXIV.
dum erant corpus Domini, quia Sacramenta, id est, signa, et figurae corporis Domini. Alteram, quod loquatur de Eucharistia, quatenus signum est corporis Christi mystici : nam ipse idem Augustinus tract. 26. in Joan. dicit, Eucharistiam esse fidelium societatem, quia est signum, seu Sacramentum ejus societatis.
Porro Algerus lib. i. cap. o. de Sacramento Eucharistiae exponit aliter, nec mirius recte hunc locum Augustini. Vult enim loqui Augustinum de speciebus panis et vini, quae sunt maxime proprie Sacramentum corporis et sanguinis Domini, id est signa sensibilia repraesentantia corpus, et sanguinem Domini, ac de iis rectissime dictum esse, Sacramentum corporis Christi est quodammodo corpus Christi : neque enim illae species sunt corpus Christi, nisi quodammodo, id est, rcpraesentative. Dices : Non solemus ita loqui, ut dicamus species illas esse corpus Domini, licet non ita loqui soleamus.
Alter locus, quem Calvinus et Petrus Martyr, et alii passim objiciunt, est in epist. 57. ad Dardanum : « Spatia tolle corporibus, et nusquam erunt, et quia nusquam erunt, nec erunt, tolle corpora qualitatibus corporum : non erit ubi sint, et ideo, necesse est, ut non sint. » Hinc probare nituntur, neque esse posse corpus Christi indivisibiiiter in Sacramento, ut nos dicimus, neque accidentia panis, et vini sine proprio subjecto.
Respondeo : Loquitur Augustinus de rebus secundum naturae cursum, non secundum omnipotentiam Creatoris ; fatemur autem naturaliter non posse intra coelum corpus non occupare locum, neque accidentia posse sine subjecto existere : sive (quod idem est) loquitur de corporibus quee modum existendi corporalem retinent; utrum autem possit aliquod corpus per omnipotentiam Dei accipere modum existendi spirituum, et proinde non occupare locum, non disputat eo loco Augustinus. Sed de toto ,hoc argumento tractabimus infra suo loco.
Ex tertio tomo objiciunt primo cap. 9. lib. in. de doctrina Christiana ubi dicit Augustinus, Christum 'instituisse pauca quaedam signa, ut Baptismum et Eucharistiam. Sed locus non est ad rem, quia non negamus Eucharistiam esse Sacramentum, et proinde signum. Sed negamus nihil esse nisi signum.
Secundo objiciunt- cap. 16. lib. m. de doctr. Christiana ubi dicit, figurate accipiendam manducationem carnis Christi. Sed lmc
explicatum est supra ubi tractavimus cap.
6 Joan.
Tertio proferunt cap. 19. libri de fide ad Petrum, ubi vocatur Eucharistia Sacramentum panis et vini. Sed nulla est in hac re difficultas : siquidem a materia rectissime potest eo modo Eucharistia nominari.
Quarto proferunt cap. 4. lib. m. de Trini t. ubi sic legimus : « Apostolus potuit significando prie dicare Dominum Jesum, aliter per linguam, aliter per epistolam, aliter per Sacramentum corporis, et sanguinis ejus.» Atqui hic etiam nulla difficultas est. Nunquam enim Catholici non asseruerunt per Sacramentum corporis Domini significari ipsum corpus Domini ; sed praesens, non absens : id quod Augustinus ibidem aperte asseruit, cum ait, aliter significari per hoc Sacramentum, aliter per sonos et litteras ; ista enim sunt nuda signa rei absentis, illud est signum rei praesentis. Unde ibidem dicit, nec litteras nec sonos dici corpus Christi, licet illud significent, sed tantum pariem consecratum, corpus Christi dici.
Quinto proferunt cap. 10. ejusdem lib. m. de Trinit. ubi Augustinus dicit, panem in altari positum, peracta pietatis celebratione consumi : « At corpus Christi verum, inquiunt, non consumitur ; igitur verus panis est, qui sumitur, cum Eucharistia sumitur. »
Respondeo : Panis, qui in altari ponitur, peracta celebratione consumitur ; nam consumitur, quoad interiorem substantiam peracta consecratione ; quoad externam vero formam consumitur, dum manducatur. Nec enim dubium est, quin Augustinus loquatur de symbolo tantum visibili : nam loquitur de corporalibus formis, in quibus Deus, vel Angeli apparebant, et cum cis comparat symbola Eucharistiae.
Ex quarto tomo nihil habent. Profert quidem Petrus Martyr unum locum ex lib. de catechiz. rudib. cap. xxvi. ubi Sacramenta dicuntur signacula visibilia rerum invisibilium. Sed neque constat an loquatur eo loco Augustinus de Eucharistia, an de Baptismo, an de pane benedicto, qui dabatur Catechumenis, et praeterea numquam negavimus Sacramentum Eucharistia! signaculum esse visibile rei invisibilis, sed praesentis tamen.
Ex quinto tomo nihil etiam habent solidi. Proferunt illud lib. x. de civitate Dei, cap. v. « Sacrificium visibile invisibilis sacrificii Sacramentum, id est, sacrum signum est. » At locus iste non facit ad rem, quia loquitur
LIBER 11.
Augustinus de sacrificiis testamenti veteris. Item illud lib. xxi. cap. xxv. ubi Augustinus dicit impios non comedere corpus Christi. Sed loquitur de corpore mystico, ut supra ostendimus, cum explicaremus locum Pauli i. Corinth. xi.
Ex tomo sexto producunt Calvinus, Petrus Martyr, et alii locum illum ex lib. contra Adimantum, cap. xii. « Non dubitavit Dominus dicere : Hoc est corpus' meum ; cum signum daret corporis sui. »
Ad hunc locum respondent nostri multis modis. Dicunt aliqui, nec male, Augustinum loqui ex Manichasorum sententia, ut eos ex propriis ipsorum sententiis refellat. Ipsi enim cum Christo non tribuerent corpus verum, sed externa tantum specie, et apparentia ; et quidquid Christus passus est, dicant, in signo et apparentia passum : illa etiam verba : Hoc est corpus meum , in eo sensu accipiebant, ac si dictum esset : Hoc est signum, et apparentia corporis mei. Consuevisse autem Augustinum disputare cum Manichaeis ex eorum principiis, constat ex lib. n. de bono perseverantiae, cap. ii, ctxn. Ubi cum Augustino objiceretur, quod scripsisset in libris de libero arbitrio, naturalem esse ignorantiam, et difficultatem, cum qua nascimur ; cum ipse contra Pelagianos contrarium assereret, nimirum non esse naturalem, sed ex peccato primi parentis ortam : respondit se locutum in libris de libero arbitrio ex mente Manichaeorum, ut eorum errorem redargueret ex ipsa ipsorum sententia.
Alia solutio est, Augustinum hoc loco per signum intelligere non nudum signum, sed cum quo rcipsa conjuncta sit res significata. Nam explicat illa verba Deuteron. xii. San c/uisesl anima (I) ; ac docet, sanguinem dici animam, non quia sit anima, sed quia signum sit animae ; et ad hoc illustrandum affert illam sententiam. Eucharistiam appellari corpus Domini, quia est signum corporis Domini. Porro sanguis non est signum animae absentis, sed praesentis : longe enim aliter sanguis animan demonstrat, quam statua principem. Quare idem Augustinus quaest. 57. in Leviticum, explicans, quomodo sanguis dicatur anima, docet animan dici, quia continet animam. Sic igitur sanguis animam significat, ut simul eam contineat, et cum ea reipsa conjunctus sit : eodem autem modo Eucharistiam signum esse corporis Domini, omnes Catholici fatentur.
(!) Dcut. XII, 23.
Tertia solutio est, loqui Augustinum de signo corporis, ut in cruce immolati : quomodo panis Eucharistia*, de quo Dominus ait : Hoc est corpus meum , et est vere corpus Domini, et signum ejusdem corporis. Sic respondet ad alium similem locum Guitmundus lib. ii. Vide qure supra diximus ad testimonium ex epist. 23. nam eadem est. meo judicio sententia utriusque loci.
Et hinc etiam solvitur, quo proferunt ex lib. xx. contra Faustum, cap. xxr. ubi sic ait Augustinus : « Hujus sacrificii caro, et sanguis ante adventum Christi per victimas similitudinum promittebatur : in passione Christi per ipsam veritatem reddebatur : post ascensum Christi per sacramentum memoriae celebratur. » Haic illc.Yidemusautem hoc loco Augustinum manifeste loqui de memoria passionis, et mortis Domini.
Denique ex eodem tomo sexto profert Petrus Martyr, et alii testimonium Augustini lib. m. « Christus adhibuit Judam ad convivium, in quo corporis sui figuram discipulis commendavit. » Respondemus, quod ad superiora respondimus, loqui Augustinum de figura corporis in cruce suspensi, id est, de repraesentatione Do mini cie passionis; eodem enim modo Augustinus Eucharistiam figuram corporis vocavit, quo veteres Graeci antitypa, de qua voce diximus in testimoniis Basilii.
Alterum locum proferunt ex commcnt. in Ps. xcviii. « Non hoc corpus, quod videtis, manducaturi estis, et bibituri illum sanguinem, quem fusuri sunt, qui me crucifigent. Sacramentum aliquod commendavi vobis etc. » Respondit olim Lantfrancus lib. contra Berengarium, voluisse Augustinum dicere, non idem corpus manducandum, id est, non eodem modo. Nam corpus in specie mortali et visibili aderat tunc praesens ; comedendum autem erat in aliena specie, et impasgibiliter, ac invisibiliter se habens. Itaque idem erat (ut ait Lantfrancus) et non erat idem ; idem quoad substantiam, non idem quoad modum, speciem, et qualitatem. Nam et Apostolus i Corinth. : xv. « Non corpus, inquit, quod futurum est, seminas, sed nudum granum. » Ubi similiter intelligit, non idem corpus humanum mori, et seminari in sepulchro, quod postea resurrecturum est : nou quod non sit idem corpus numero futurum, quoad substantiam (idem enim maxime probare volebat) sed quia non erit idem,
CAPUT XXIV.
Ii7
quoad qualitates ; seminatur enim, ut ipse explicat, corruptibile, et surget incorruptibile. Et hunc moclum loquendi notavit Augustinus in epist. 146. Et Ambrosius lib. ii. de Poenitentia cap. x. refert quemdam recte dixisse : « Ego non sum ego, » quia mutaverat vitam, et mores. Et Hieronymus in cap. T. ad Ephesios, dicit, aliam esse carnem in Eucharistia, aliam fuisse in cruce ; cum tamen evidenter probatum sit, eum in Eucharistia ponere veram carnem, et eamdem cum illa, qua? fuit in cruce, quoad substantiam, licet non qualitate. Denique Dominus ipse Luc. xxiv. distinguit se ipse a se, cum ait : « Haec locutus sum vobis, cum adhuc essem vobiscum. » Porro hanc fuisse mentem Augustini, ex illo ipso loco colligimus. Nam verum corpus Domini sumi in Eucharistia, ibidem docet, cum ait, esse ipsam carnem, in qua Dominus ambulavit, et a nemine manducari, nisi prius adoretur. Quomodo autem non idem corpus manducetur, explicat ibidem cum ait, putasse Capharnaitas scindendam in particulas Christi carnem, et sic manducandam : addianc enim absurdam cogitationem respondet Dominus, cum ait :
« Non hoc corpus, quod videtis etc. »
Sed objicit Petrus Martyr in lib. contra Gardinerum objecto 220. unum dilemma :
« Cum Dominus in ultima ccena corpus suum discipulis dedit, vel erat mortale illud corpus, vel immortale. Si mortale, non ergo differebat qualitate ab eo, quod tunc videbatur : nec poterat recte dici : Non hoc corpus quod videtis etc. Si immortale, quomodo paulo post mortuum est ? »
.Respondeo : In ultima coma corpus datum discipulis, fuisse mortale, sed datum illis modo immortali, et impassibili ; ut enim erat sub specie panis, loedi non poterat, licet alioqui in propria forma pati, et mori posset.
Ex tomo nono multa proferunt testimonia, sed vel levissima, vel alibi explicata. Primo illud tractatu 25. inJoan. : «Quid paras dentem, et ventrem? crede, et manducasti.» Ad hunc locum supra respondimus in explicatione cap. 6. Joannis, loqui Augustinum de manducatione Christi spirituali per fidem Incarnationis, non autem de Eucharistia.
Secundo addunt illud tract. 26. in Joan. quod manducarint Hebraei eamdem escam Mobiscum. Ad hoc respondimus supra in explicatione figurarum Testamenti veteris, quod manducarint eadem significatione, non re ipsa.
Tertio proferunt illud tractat. 30. in Joan. « Corpus Christi in quo resurrexit, uno in loco esse potest : veritas ejus ubique diffusa est. » Sed non negat hoc loco Augustinus, corpus Domini, pluribus in locis esse posse, sed negat ejus veritatem posse restringi ad unum locum, cum sit ubique diffusa : quod verissimum est. Quale etiam esset, si quis diceret, Christi humanitas uno in loco esse potest, divinitas non potest.
Quarto proferunt illud tract. 50. in Joan. ubi dicit, nunc non adesse' Christum secundum praesentiam carnis. Ad hunc locum respondimus, cum tractaremus locum illum : Meantem non habebitis ; ac diximus loqui Augustinum de praesentia visibili.
Quinto proferunt illud tract. 59. «Illi manducabant panem Dominum, Judas autem panem Domini. » Ad quem locum respondimus, cum tractaremus cap. ii. prioris ad Corinthios, ubi demonstravimus corpus Domini ab impiis etiam manducari.
Sexto proferunt illud tract, 10. in epist. Joan. ubi Augustinus dicit corpus Christi naturale esse in coelo, quo sublatum est per ascensionem ; in terra autem relictum esse corpus Christi mysticum, id est, Ecclesiam. At ipse se explicat Augustinus. Nam sic ait : Jam non invenis loqui Christum in terra . et ibidem : « Ascensurus dixit verba novissima; post ipsa verba non est locutus in terra. » Itaque loquitur de prmsentia Christi visibili et more humano cum hominibus conversantis : hoc enim modo non est in terra, nisi in corpore suo mystico. •
Ex decimo tomo, primo profert Petrus Martyr, et etiam Calvinus ex sermone de verbis Apostoli, quod impii non vere sumant corpus Domini. Sed ad hoc respondimus supra, cum exponeremus cap. ii. prioris ad Corinthios, ubi diximus, impios dici non manducare, quia non nutriuntur spiritualiter: nam idem ait Augustinus : « Illud manducare refici est, illud bibere, quid est, nisi vivere?» Ex eodem fundamento solvitur quod Petrus Martyr citat ex Augustino in sententiis Prosperi, ubi legimus non manducare panem Domini, nec bibere ejus sanguinem, qui ab illo discordat, licet Sacramentum ejus accipiat.
Secundo profert ex lib. 50. homil. serm. 26. quod Augustinus dicat, aequale esse peccatum, si quis corpus Domini in terram cadere sinat, et si quis verbum Dei sibi ex corde permittat effluere, Qme comparatio
non videtur vera, si corpus Domini verum, et naturale sit in Eucharistia : majus enim peccatum esset sinere corpus Domini in terram cadere, quam verbum Christi ex corde perire.
Respondeo : Non comparat Augustinus verbum Christi ratione soni, aut characterem cum corpore Christi, sed ratione veritatis divinse, qua? illis sonis, et characteribus significatur. Unde non dicit verbum Dei ex auribus effluere, sed ex corde : neque dicit idem esse peccatum, si quis Eucharistiam, et si quis Biblia in terram cadere sinat. Si enim hoc Augustinus dixisset, tum vere Petri Martyris argumentum aliquid valeret. Porro veritas divini verbi in multis similis et sequalis est corpori Christi. Nam ut illud est immortale, impassibile, Deo unitum : ita veritas verbi Christi est te terna, immutabilis divina. Et sicut illud corpus datur nobis in specie rerum visibilium, ac terrenarum : ita litec veritas datur nobis in signis externis litterarum, et sonorum. Quare ista collatio Augustini nobis maxime favet. Nam hinc sequitur, vere esse peccatum, et grave peccatum, sinere Eucharistiam in terram cadere, sicut est peccatum, et grave peccatum, conceptam in corde veritatem extingui sinere > non autem est peccatum, aquam Baptismi in terram projicere, qutc tamen apud adversarios non minus sancta est, quam Eucharistia.
Ultimo proferunt sermonem ad infantes, cujus fragmentum recitat Beda in cap. x. prioris ad Coijnthios : « Quod vidistis, inquit, panis est, et calix, quod nobis etiam oculi renuntiant : quod autem fides vestra postulat instruenda, panis est corpus Christi, et calix est sanguis. » Et infra, cum dixisset Christum esse in coelo, qumrit : « Quomodo est panis corpus ejus? et calix, vel quod habet calix, quomodo est sanguis ejus?» deinde respondet : « Ista fratres ideo dicuntur Sacramenta, quia in illis aliud videtur, aliud intclligitur : quod videtur, speciem habet corporalem : quod intclligitur, fructum habet spiritualem. Corpus ergo Christi, si vis intelligere, audi Apostolorum dicentem : Nos estis corpus Christi etc. »
Respondeo: Tota vis hujus testimonii in duobus, posita est. Primo in eo, quod Augustinus dicat, panem esse id, quod est in altari, ut oculi ipsi renuntiant. Secundo quod ad qu restionem, quomodo panis est corpus Christi, si Christus, est in coelo ? non responderit Augustinus per transmutationem, aut aliquid ejusmodi, sed dixerit, Sacramenta esse signa quaedam visibilia, et corporalia rerum spiritualium, et intelligibilium.
Ad primum facile est respondere. Augustinus enim declarat, quod sit, quod est in altari, ac dicit, panem esse, quoad speciem exteriorem, ut oculi recte judicant ; quoad interiorem substantiam, esse corpus Christi, ut fides recte judicat. Nam si Augustinus vellet dicere in altari esse panem etiam quoad substantiam, et id probaret testimonio oculorum, ut verba ejus prima fronte sonare videntur, repugnaret apertissime Cyrillo, Ambrosio, Nysseno, Epiphanio, Gau dentio, Chrysosfomo, qui disertis verbis dicunt sensus falli, et non esse judicandum ex gustu, et denique non esse panem. Quis autem credat Augustinus in re tam magna tot Patribus repugnasse? et praeterea si repugnasset, quomodo nec ipse unquam eos reprehendisset, nec ipse ab aliis reprehensus fuisset? Quare cum verba ejus dupliciter exponi possint, et uno modo repugnent Patribus coeteris, alio modo cum eis congruant, quis non videt uter sensus praeferendus sit? Adde quod non solum aliis Patribus, sed etiam sibi ipse repugnaret, si sensuum judicio in hoc mysterio locum dare vellet, ut patet ex. tot locis a nobis citatis.
Ad secundum respondeo Augustinum ad quaestionem, Quomodo panis sit corpus Christi? noluisse directe respondere, quia non erant auditores capaces ; ho milia enim illa habebatur ad pueros recens baptizatos : ideo monuisse, ut simpliciter crederent, panem illum esse corpus Christi, et operajn darent, ut essent ipsi corpus Christi per fidem, et opera bona, quia postea ubi crevissent, et profecissent in via Dei, mysteria ista eis aperirentur. Id ita esse patet, quia cum esset propositum de corpore Christi naturali, quod est in ccelo, quomodo sit in Eucharistia, ipse, omisso corpore Christi naturali, transiit ad corpus mysticum, ac dixit, Eucharistiam esso signum societatis fidelium, et nos esse corpus Christi, et nos manducare quod sumus, et mysterium nostrum esse in mensa, et alia id genus : nunquam autem dixit, panem esse signum corporis Christi naturalis, aut corpus naturale non esse in altari, aut esse symbolice, qua) certe dicere debuit, si directe ad qutestionem respondere voluisset, et in hseresi Calvinistarum fuisset. Sicut ergo illi a nobis qmerunt, quare Augustinus non
CAPUT XXV.
solvit quaestionem dicendo panem esse corpus per transubstantiationem ? sic et nos ab illis quaerimus, quare non solvit quaestionem dicendo, esse corpus Christi repreesentative ? et pro utrisque respondemus, Augustinum dedita opera dissimulasse quaestionem, et ad moralem cohortationem digressum. Ac de Augustino hactenus.
CAPUT XXV.
Testimonium S. Cyrilli Alexandrini, et Synodi Ephesinse generalis.
Sanctus Gyrillus Episcopus Alexandrinus, qui paulo post Augustini tempora floruit, multa nobis testimonia praebet. Sed primo loco poni debet testimonium, quod a III Synodo generali, cui ipse praesedit, ac deinde in IV. et V, approbatum fuit. Exstat epistola S. Cyrilli ad Nestorium cum duodecim anathematismis, quae ut dixi, ab Ephesina Synodo, et ab aliis duabus approbata fuit : in ea sic legimus : « Sic etiam ad mysticas benedictiones accedimus, et sanctificamur participes sancti corporis, et pretiosi sanguinis Christi, omnium nostrum redemptoris effecti : non ut communem carnem percipientes, quod absit; nec ut viri sanctificati etc. sed ipsius Verbi propriam factam. »
Ad hunc locum respondet Petrus Martyr in libro contra Gardinerum extremo, Cyrillum loqui de participatione verse carnis Christi, sed quse fit in animo, et fide, non ore corporali.
Verum falsam esse istam interpretationem facile probari potest, tum ex hoc ipso loco, tum ex aliis testimoniis ejusdem Cyrilli : nullus enim interpres melior ipso auctore inveniri potest. Et quidem hoc loco aperte loquitur de Eucharistia, ad quam accedimus communicaturi, quam ille vocat sacram benedictionem, et illam ipsam dicit esse carnem Verbi Dei. Sed videamus alia ejus loca adhuc clariora, lib. iv. in Joannem, cap. 3. explicans illud : « Quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum. Firmam, inquit, fidem mysteriis adhibentes, nunquam in tam sublimibus rebus illud, (quomodo?) autcogitemus, aut proferamus. » Haec ille. Deinde ostendit, Deo nihil esse impossibile, et probat, potuisse nobis dare
carnem suam ad manducandum, quia multa alia mirabilia fecit, ut cum virgam in serpentem, et aquas in sangui.iem mutavit ; cum divisit mare, cum ex petra scaturire fecit aquas etc.; quse omnia ineptissime dicerentur, si enim esset Eucharistia, nisi signum corporis Domini. Eodem lib. iv, cap. 14. docet non solum animam per Spiritum sanctum in beatam vitam ascendere, sed etiam corpus nostrum corruptibile, per contactum, et manducationem carnis Christi incorruptibilis, immortale fieri : et cap. 13. idipsum repetit, atque illustrat similitudine insigni : « Sicut enim scintilla ignis in fcenum, aut paleam immissa totum inflammat ; sic Verbum Dei per Eucharistiam natura; nostra; corruptibili conjunctum totam resurgere faciet immortalem, et gloriosam; et cap. 16. dicit, nos membra Christi esse, quia per Eucharistiam ipsum Dei Filium suscipimus, et cap. 17. dicit, rem istam esse arduam, et sola fide comprehensam, et rursum illustrat alia similitudine do cera liquefacta et alteri cerae admixta. Idem Cyrillus lib. x. in Joan. cap. 13. « Non negamus, inquit, recta nos fide, charitateque sincera Christo spiritualiter conjungi, sed nullam nobis conjunctionis rationem secundum carnem cum illo esse, id profecto pernegamus, idque a divinis Scripturis omnino alienum dicimus. »
Et quia negatur Petrus Martyr loqui Cyrillum de conjunctione corporali, quae nobis cum Christo per incarnationem, quia natura nostra in Christo est; audi quomodo Cyrillus ipse se exponat : is enim paulo infra exponens, quae sit ista conjunctio, sic ait :
<( An fortassis putat ignotam nobis mysticae benedictionis virtutem esse ? quae eum iri nobis sit nonne corporaliter quoque facit communicatione carnis Christi Christum in nobis habitare? Et infra: Unde considerandum est, non habitudine solum, quae per charitatem intelligitur, Christum in nobis esse, verum etiam participatione naturali. » Et infra : « Non poterat enim aliter corruptibilis haec natura corporis, ad incorruptibilitatem, et vitam traduci, nisi naturalis vita; corpus ei conjungeretur. Non credis mihi haec dicenti, Christo, obsecro te, fidem praebe. » Similia fuse repetit lib. ii. cap. 26. Denique citari solet passim epist. S. Cyrilli ad Calosyrium, in qua tria dicit. Primo, firmiter esse credendum verbis Domini : Hoc est corpus meum. Secundo, in Eucharistia esse corpus Domini, etiam extra usum manducationis.
LIBER IT.
Tertio, transmutari panem in veritatem carnis Christi. Yitle hunc locum apud Joannem Garezium.
Jam ex Cyrillo contra veritatem multa adversarii colligere conati sunt, sed plane frustra. Primo proferunt ex lih. ad Evoptium in explicat, ii. anathematismi, ubi Cyrillus dicit in sacramento Eucharistia), non contineri hominis manducationem ; id enim esse ad crassas cogitationes credentium mentes deducere. Addit Petrus Martyr in lib. contra Gardinerum , objecto 211. id ipsum haberi in Concilio Ephesino, sive in Epist. Cyrilli a Concilio approbata : « Inter ccetera, inquit Petrus Martyr, ait Eucharistiam nostram non esse comestionem nudi, et puri hominis : quod non est aliud, quam mutatis verbis negare av0pw7rocpaYiav ». Hfflc ille.
Sed excaecavit eos malitia eorum. Nam Cyrillus in utroque loco negat Eucharistiam esse manducationem puri hominis, ut Nestorius existimabat, et affirmat esse manducationem hominis Dei : et id vocat crassam, et humanam cogitationem, si quis existimet in Eucharistia esse carnem puri hominis, quae nihil revera esset, nisi caro, id est, res terrena et corruptibilis, qua) vitam afferre non posset. Negatur tantum uterque locus, et nulla remanebit qua)stio.
Secundo profert Petrus Martyr quaedam loca, ubi Cyrillus dicit, carnem Christi afferre vitam, ut lib. iv. in Joan. cap. 10. 14. et 17. et in epist. ad Calosyrium : et inde concludit, carnem Christi non manducari ab impiis ; proinde non manducari ore corporali.
Sed ha)C inanissima sunt, et scepe refutata. Non enim sequitur, impios non manducare carnem Christi, etiamsi vitam inde non accipiant : caro enim Christi ex se virtutem habet vivificandi, sed ob indispositionem accedentium aliquando mortem affert, non vitam, quomodo sol sanos oculos illustrat, infirmos laedit.
Tertio profert idem Petrus Martyr testimonium ex eadem epistola ad Calosyrium, ubi Cyrillus dicit in pane et vino sumi carnem et sanguinem Domini. Item aliud ex lib. iv. in Joan. cap. 2-4. ubi Cyrillus dicit, Christum dedisse Apostolis fragmenta panis, cum ait : Accipite et manducate , hoc est corpus meum.
Respondeo : Cyrillus panem, seu fragmenta panis vocat Eucharistiam, quia in specie panis datur : nam alioqui in eadem epistola ad Calosyrium disertis verbis Cyrillus ait, panem mutari in veritatem carnis Christi.
Quarto profert Petrus Martyr testimonium ex lib. vi. in Joan. cap. 14. ubi legimus Christum praesentiam corporis sui 'hinc subduxisse, tamen divinitatis majestate semper adesse.
Hic vero prodit Pseudomartyr negligentiain, et impudentiam suam. Nam sextus ille liber non est Cyrilli, sed Jodoci Clictovei, ut etiam inscriptio librorum indicat ; perierunt enim ex duodecim libris Cyrilli in Joannem quatuor intermedii, sed eos supplevit Clictoveus. Cum autem Clictoveus ante paucos annos vixerit, et scripserit contra QEcolampadium de Eucharistia, et apertissime hostis Sacramentariorum fuerit, dubitari non potest, quin illa ejus verba non repugnent veritati Eucharistiae. Atque hinc discimus non esse mirandum, si Augustinus, Theodoretus, et alii veteres, quaedam dixerint, quae in speciem videantur favere haereticis, cum etiam Jodoco quaedam exciderint, quae ab adversariis trahantur ad suam causam. Voluit igitur dicere, Christum secundum praesentiam carnis, non ubique, nec semper nobis adesse, secundum divinitatem autem ubique et semper.
CAPUT XXVI.
Testimonium Procli Episcopi Constantinopolitani .
Proclus eodem tempore Episcopus erat Constantinopolis, quo Cyrillus Alexandriae. Exstat ejus testimonium brevissimum, et robustissimum in lib. de traditione divinae Liturgi»;. Nam posteaquam multa dixerat de mirifico affectu Apostolorum, atque aliorum Patrum antiquissimorum, erga Sacramentum Eucharistiae, ct quod semper in mente habebant illa verba : Hoc est corpus meum, et longissimas preces, ct psalmodias inter sacra mysteria peragebant ; ita subjunxit : « Per has preces Spiritus sancti adventum expectabant, ut ejus divina praesentia propositum in sacrificio panem, et vinum aqua permixtum, ipsum illud corpus, et sanguinem Salvatoris nostri Jesu Christi efficeret. » Haec ille. Ilis enim verbis tam aperte docet iste auctor mutari panem, et vinum in corpus, et
CAPUT XXVII.
sanguinem supcrnaturali virtute Spiritus sancti, ut nullum hic locum habeant solutiones adversariorum de mutatione sacramentali per additionem solius significationis : ad istam [enim mutationem non esset opus invocare prsesentiam Spiritus sancti.
CAPUT XXVII.
Testimonium Theodoreti et Gelasii.
Theodoretus sequalis Cyrilli fuit, et ei etiam supervixit, ut patet ex epist. Theodoreti ad Joannem Antiochenum de obitu Cyrilli, qua; legitur in V. Synodo.
Duo loca proferuntur ex Theodoreto, tum a Catholicis, tum ab haereticis. Prior est in primo Dialogo : « Servator, inquit, noster nomina commutavit, et corpori quidem id, quod erat symboli, ac signi nomen imposuit : symbolo autem quod erat corporis. » Ikec ille. Quae verba pro se accipiunt adversarii. Sed paulo post ita subjungit, reddens mutationis nominum : « Volebat enim, inquit, eos, qui sunt mysteriorum participes, non attendere naturam eorum, qua; videntur sed propter nominum permutationem mutatationi, quae fit ex gratia, credere» . Haec ille ; ubi dicit, panem vocatum esse corpus, ut ex nominis mutatione, intelligeremus, et crederemus rei mutationem. Non ergo vult Theodoretus (ut adversarii dicunt) Eucharistiam vocari corpus, solum, quia repraesentat externa specie corpus Domini ; sed quia revera interius mutatus est panis in corpus.
Posterior locus est in secundo Dialogo : « Neque enim, inquit, signa mystica post sanctificationem recedunt a sua natura, manent enim in priora substantia, et figura, et forma, et videri, et tangi possunt, sicut prius : intelliguntur autem ea esse, quae facta sunt, et creduntur, et adorantur, ut quae illa sint, qua; creduntur. » Haec ille. Hujus loci priorem partem arripiunt hseretici, posteriorem Catholici.
Sed observandum est locum istum in specie quidem juvare nonnihil causam Lutheri, qui putavit cum pane vero conjunctum esse corpus Christi verum : at causam Calvini et Petri Martyris, et aliorum Sacramcntariorum penitus destruere. Nam apertissime asserit hoc loco Theodoretus praesentiam corporis
Domini in Eucharistia, cum dicit, intelligi, credi, et adorari corpus Domini in Eucharistia, et ideo intelligi, credi, et adorari, quia panis Eucharistia;, id est, panis consecratus, est vere id quod intelligitur , creditur , et adoratur. Adde , quod ibidem nolebat Theodoretus aperte loqni, metuens ne adesset inter auditores aliquis non initiatus : « Non oportet, inquit, aperte dicere; est enim verisimile adesse aliquos non initiatos » . At de Eucharistia, ut jam intelligunt Calvinista;, potuisset quibusvis infidelibus apertissime loqui, cum nihil in ea mirabile, nihil arduum sit. Denique probare vult Theodoretus in illis omnibus dialogis, in Christo vere esse duas naturas, idque exemplo Eucharistia;, ubi vere credimus cum symbolis panis esse corpus Christi. At si negasset veram praesentiam corporis Domini in Eucharistia, contra seipsum pro adversariis pugnasset.
Sed nec Lutheri causam adjuvat, si diligenter consideretur Theodoretus. Nam cum dicit, substantiam symbolorum remanere, et non mutari, non loquitur de substantia, quae distinguitur contra accidentia, et quam in prima categoria posuit Aristoteles, sed de essentia, et n altura accidentium, quae ipse perpetuo symbola appellat, quomodo alii auctores Graeci et Latini passim accipiunt vocabulum substantiae : sed maxime Graecae voces cpuffi; et ouata, quibus Theodoretus usus est, omnem essentiam et naturam amplectuntur. Nec solum Gra;ci, sed Latini etiam interdum per substantiam intelligunt naturam accidentium. Petrus Cluniacensis in libro de sacrificio, et transubstantiatione : « Annon cernis, inquit, praeter glacialem duritiam, praeter lapideam firmitatem ( quantum ad speciem, vel perspicuitatem jam dicti elementi pertinet ) nihil utique substantiae detractum? » Ubi per substantiam intelligit naturam externae figurae et perspicuitatis, quae manent, quando mutatur glacies in crystallum.
Hoc igitur Theodoretus docet, naturam symbolorum, id est, accidentium sensibilium, quae sunt in Eucharistia, fuisse etiam ante consecrationem. Eum ita loqui patet. Primo, quia in Dialogo secundo haereticus ex communi fide urgebat mutationem panis in corpus Christi, ut inde probaret suum errorem de mutatione unius naturae in alteram in mysterio Incarnationis. Catholicus autem non negat mutationem aliquam panis in corpus
LIBER II.
Christi fieri, quod certe facere debuisset, si esset vera sententia Luth eranorum. Imo ipse potius debuisset ex Eucharistia argumentari contra Eutycliianum. Si enim -verum esset, quod Lutherani dicunt, manere in Eucharistia panem et corpus sine ulla reali mutatione panis, exemplum Eucharistia; nihil omnino, ne quoad speciem quidem Eutychianos juvisset. Catholicus ergo in Dialogo Theodoreti, quia non poterat negare mutationem essentiae panis, confugit ad symbola externa, ac dixit, naturam symbolorum non mutari, et eo modo esse in Eucharistia duas naturas impermixtas. Secundo, quia ita se ipse explicat. Nam ubi dixisset naturam symbolorum manere, probat, quia videmus, et tangimus cumdem colorem, eamdem figuram et formam, quam antea videbamus et tangebamus. Tertio, quia alioqui pugnaret secum. Nam ipse dicit mutari, et non mutari symbola ; et videri quidem ac tangi symbola, tamen intclligi, et credi corpus Domini ; quee non cohaerent, nisi dicamus mutari, quoad internam substantiam panis, non mutari quoad exteriorem naturam, et proprietates accidentium. Quarto, quia non est ullo modo credibile, Theodoretum tam aperte repugnare voluisse Chrysostomo, Ambrosio, Cyrillo et aliis, qui negant panem manere in Eucharistia : hos enim auctores in illis Dialogis frequentissime citat, et praecipue Chrysostomo Theodoretus addictissimus fuit.
Eadem prorsus ratio est de sententia Gelasii in libro de duabus naturis. Nam quicumque fuerit is Gelasius (neque enim satis constat, quis ille fuerit) idem prorsus docet, quod Theodoretus, et ad eamdem rem confirmandam : dicit enim manere naturam panis in Eucharistia, et tamen ibidem dicit mutari Spiritu sancto perficiente in divinam substantiam; et esse Eucharistiam rem divinam, ita ut ejus perceptione efficiamur clivina) consortes natura).
Ubi obiter est notandum, Gelasium istum non fuisse Romanum Pontificem, ut adversarii impudenter jactant. Nam Kemnitius 2. par. Examinis Tridenti ni Concilii sess. xm. cap. 4. mirabiliter triumphat ex hoc testimonio, tanquam Romani Pontificis. At non esse Romani Pontificis , argumento certissimo esse potest, quod cum dicat se velle referre testimonia omnium Patrum, nullam mentionem facit Hieronymi, Augustini, Leonis, et similium, qui Gelasio Papa) notissimi erant. Praeterea quod multa testimonia afferat iste Gelasius ex Eusebio Caesariensi ; quod nunquam Gelasius Papa fecisset, cum Eusebii libros reprobaverit in suo decreto de libris authenticis et apochryphis. Adde, quod videtur iste Gelasius scripsisse ante Concilium Chalcedonense, et is ipse esse, quem Theodoretus citat in m Dialogo , et cujus meminit Hieronymus in lib. de scriptor. Ecclcs. nimirum Gelasius Episcopus Caesariensis, qui non potuit nisi valde senex esse, cum librum istum scripsit contra Eutvchianos. Sed quicumque tandem fuerit, non discrepat ab aliis Catholicis scriptoribus , ut jam ostendimus.
CAPUT XXVIII.
Testimonium S, Leonis,
Sanctus Leo, licet junior Theodoreto esset, eodem tamen saeculo floruit, ut patet ex epist. Theodoreti ad Leonem, et ex altera Leonis ad Theodoretum.
Quatuor testimonia ex Leone citari solent. Primum est serm. vn. de passione Domini, ubi sic ait : « Ut ergo umbrae cederent corpori, et cessarent imagines sub praesentia veritatis, antiqua observantia novo tollitur Sacramento, hostia in hostiam transit, sanguinem sanguis excludit, et legalis festivitas, dum mutatur, impletur. » Haec ille. Secundum est serm. 14. de passione Domini : « Ipsum, inquit, per omnia et spiritu, et carne gustemus. » Tertium est serm. 6. de jejunio septimi mensis : «Sic sacrae mensae communicare debetis, ut nihil prorsus de veritate corporis Christi, et sanguinis ambigatis. Hoc enim ore sumitur, quod fide creditur, et frustra ab illis Amen respondetur, a quibus contra id, quod accipitur, disputatur. » Quartum est in epist. 23. ad Clerum, et populum Constantinopolitanum : « In Ecclesia Dei, in omnium ore tam consonum est, ut nec ab infantium linguis veritas corporis et sanguinis Christi inter communis Sacramenta fidei taceatur. » In duobus postremis locis probare nititur S. Leo Christum habuisse veram carnem contra errorem tunc exortum Eutychetis; id vero probat ex Eucharistia. Neque enim acciperemus veram carnem, si Christus non haberet veram carnem.
Respondet Petrus Martyr, argumentum
CAPUT XXX.
Leonis in eo consistere, quod non esset Eucharistia symbolum corporis Domini, si Christus non haberet corpus. Sed fallitur, nam adhuc esset symbolum corporis, quale ponebant Eutychiani, nimirum apparentis : possunt enim etiam corpora apparentia signo aliquo reprassentari. Praeterea Leo dicit idipsum oro sumi, quod fide creditur. At fide credimus Christum habere veram carnem : veram igitur carnem ore sumimus. Et qui respondet, Anien, dum suscipit Sacramentum, non confirmat confessione sua, id quod accipit, esse symbolum, sed esso corpus : sacerdos enim non dicit, Accipe symbolum, sed, Accipe corpus, ut etiam ex Ambrosio supra notavimus. Denique dicit linguas infantium non tacere corporis Domini veritatem in Sacramentorum celebratione : infantes autem simpliciter loqui solent, non figurate, et symbolice.
CAPUT XXIX.
Testimonium Hilarii Papae.
Hilarius Papa sancto Leoni successit. Ex ipsius decretis proferunt adversarii unum testimonium, quod plane pro nobis, non pro illis facit. Testimonium exstat apud Gratianum de consecrat, dist. 2. can. Corpus, in heee verba : « Corpus Christi, , quod sumitur de altari, figura est, dum panis et vinum extra videntur : veritas autem, dum corpus et sanguis Christi in veritate interius creditur. » Haec ille. Sententia hujus testimonii ista est; si spectes Sacramentum Eucharistia}, quoad ea, quse exterius videntur, figura est, imo et panis est ; at si consideres , quid intus lateat, et quid ibi fides videat, corpus et sanguis in veritatem est.
CAPUT XXX.
<a*
Testimonium Eusebii Emisseni, seu Fausti Rhegiensis, seu Cxsarii Arelatensis.
Postremus in hac setate quinta sit nobis Eusebius Emissenus , seu quicumque fuit auctor ejus celeberrimi sermonis de corpore
Domini, qui incipit : « Magnitudo coelestium beneficiorum. » Citatur quidem hic sermo nomine Eusebii Emisseni a Paschasio Corbeiensi, qui ante annos ferine 800. floruit : tamen certum est, non esse illius Eusebii Emisseni Greeci, cujus meminit Hieronymus in Catalogo virorum illustrium. Meminit enim in hoc ipso sermone hseresis Pelagiame, qua; exorta est post mortem Eusebii illius Emisseni Gra;ci. Et praeterea auctor hujus sermonis sine dubitatione Latinusfuit, non Graecus : et ut ex ejus homiliis ad Monachos, et ex homilia de S. Maximo, colligitur, Abbas fuit Monasterii Lirinensis. Quare nonnulli non sine causa suspicantur auctorem omnium illarum homiliarum esse Faustum Gallum, qui teste Gcnnadio, ex Abbate Lirinensi Episcopus Rhegiensis factus est, et floruit ad finem IV. saeculi. Alii tamen existimant eas homilias esse B. Caesarii, qui teste Trithemio ex Abbate Lirinensi Episcopus Arelatensis factus est.
Quicumque tandem fuerit, insignis auctor est etiam adversariorum testimonio : ac* de Eucharistia haec docet. Primo nihil esse ambigendum de veritate corporis Domini in Eucharistia : « Recedat, inquit, omne infidelitatis ambiguum, quandoquidem qui auctor est muneris, ipse testis est veritatis. » Et infra : « Ad cognoscendum, et percipiendum sacrificium veri corporis, ipsa te roboret potentia consecrantis. »
Secundo docet, non esse credendum sensibus : « Yere, inquit, unica, et perfecta hostia fide aestimanda, non specie, nec exteriori censenda visu, sed interiori affectu. »
Tertio docet, vere, et realiter mutari panem in carnem : « Invisibilis, inquit, sacerdos visibiles creaturas in substantiam corporis, et sanguinis verbo suo secreta potestate commutat. » ITaec ille. Ac deinde probat, id esse credendum exemplis rerum similium, quia eodem jubente Deo repente ex nihilo substiterunt excelsa coelorum , profunda fluctuum, vasta terrarum etc.
Quarto docet, corpus Christi totum esse in qualibet parte Sacramenti : « Quod corpus, inquit, sacerdote dispensante tantum est in exiguo, quantum esse constat in toto, quod cum Ecclesia fidelium sumit, sicut plenum in universis, ita integrum esse probatur in singulis. » HcCC ille. Ubi si loqueretur de pane, non diceret, tantum esso in exiguo, quantum in magno, sive in toto : et si loqueretur de corpore Christi, ut est in coelo, et
I 24
UBER II.
fide solum a fidelibus mentibus apprehenditur, non diceret, dispensari a sacerdote.
Quinto docet, post consecrationem non esse amplius panem : « Quando, ait, benedicenda} verbis coelestibus creaturae sacris altaribus imponuntur, antequam invocatione summi numinis consecrentur, substantia illic est panis, et vini ; post verba autem Christi, corpus et sanguis est Christi ; quid mirum autem si ea, qua} verbo creare potuit, possit creata convertere ? Imo jam minoris videtur miraculi, si id quod ex nihilo agnoscitur condidisse, jam conditum in inclius valeat commutare. Require quid ei possit esse difficile, cui facile fuit visibilia, et invisibilia voluntatis imperio suscitare. »
Porro ex hoc auctore unum proferunt testimonium adversarii. Confert enim hic auctor mutationem panis in corpus Christi, cum ea mutatione, qua} sit in nobis per justificationem : qua} sane mutatio non est substantialis, sed accidentalis, ut omnes fatentur.
Atqui hoc ipsum nobis maxime favet. Iste enim auctor non probat mutationem substantialem fieri in Eucharistia ex alia substantiali mutatione , sed probat non esse impossibilem mutationem substantialem in Eucharistia ex alia mutatione, accidentali quidem, sed vera, ac reali, et magis difficili, ac mirabili, quam sit mutatio substantialis panis in corpus Christi. Justificatio enim impii, et vera ac realis mutatio est anima} a peccato ad gratiam : et mirabilior est, quam ipsa creatio coeli et terra}, ut Augustinus testatur tract. 72. in Joan. Et simul ostendit, non esse mirum, si dicamus panem mutari, cum nulla exterius appareat mutatio : nam etiam in nobis nulla mutatio apparet exterius, cum tamen interius in anima maxima mutatio fiat. Sed verba Eusebii audiamus : (t Ut tibi novum, et impossibile non debeat videri, quod in Christi substantiam terrena et mortalia commutantur, teipsum, qui jam in Christo es regeneratus, interroga. Dudum alienus a vita, peregrinus a misericordia, a salutis via intrinsecus mortuus exulabas, subito initiatus Christi legibus, et salutaribus mysteriis innovatus in corpus Ecclesiae non vivendo, sed credendo transisti, et de filio perditionis adoptivus Dei filius fieri occulta puritate meruisti, in mensura visibili permanens, major factus es teipso invisibiliter etc. »
CAPUT XXXT.
Testimonia Patrum 17, relatis Remigii, et Primasii.
Hactenus expendimus testimonia Patrum* qui primis quinque saeculis floruerunt, quns sibi favere Calvinus jactaverat. Nunc breviter annotabimus sequentium aetatum pauca testimonia, tum propter audaciam Petri Martyris, qui posteriores etiam, ut Theophylactum et Bern ardum pro suo errore citare non dubitavit ; tum etiam, ut appareat continuatio doctrina} Catholicae ad nostram aetatem a temporibus Apostolicis, quod adversarii de sua doctrina demonstare nullo modo possunt. Igitur ex aetate sexta duo testimonia proferemus, unum Remigii, alterum Primasii.
Rcmigius floruit in Galliatempore Clodove. Regis ad initium anni Domini 500. et in haec verba scripsit in commentar, cap. 10. prioris ad Corinth. « Panis, inquit, quetn frangimus in altari, nonne participatio corporis Domini est? Utique primum consecratur, et benedieitura Sacerdotibus, et a Spiritu sancto, etdeinde frangitur, cum jam licet panis videatur, in veritate corpus Christi est. » Et infra :
« Caro quam Yerbum Dei Patris assumpsit in utero virginali, in unitate sua} persona}, et panis, qui consecratur in Ecclesia, unum corpus sunt ; sicut enim illa caro, corpus Christi est, ita iste panis transit in corpus Christi, nec sunt duo corpora, sed unum corpus. »
Primasius floruit tempore Y. Synodi, circa annum Domini 550. ut patet ex ipsa V Synodo collat. 2. Scripsit autem in cap. 10. epist. ad Hebr. in ham verba : « Est unum corpus Christi cum illo, quod suscepit de utero virginali; non multa corpora etc. » ubi contendit hoc interesse inter sacrificia vetera, et sacrificium Christianorum, quod illa quotidie mutabantur; nec enim idem agnus bis immolatur, sed hodie unus, cras alius : at Christiani in diversis altaribus, et temporibus, semper idem Christi corpus sacrificant. Quod certe non potest intelligi de pane materiali : is enim quotidie mutatur; nec de pane ut significat corpus Christi ; nam hoc modo etiam Hebrad idem corpus semper immolassent, quippe qui omnibus suis victi-
CAPUT XXX11.
mia eumdem Christum repraesentabant : nec potest intelligi do corpore, ut est in coelo, et fide apprehenditur ; nam Primasius dicit immolari a sacerdotibus in altari : cogimur ergo intelligere, ipsum verum Christi corpus, quod utrique unum est, vere in altari adesse, et sub specie panis ac vini, a sacerdotibus immolari. Ex quo testimonio apertissimo illud etiam colligitur, S. Augustinum nihil aliud sensisse , quam Catholici sentiunt. Fuit enim Primasius Augustini doctrina} addictissimus.
CAPUT XXXII.
Testimonia Patrum VII xtatis S. Gregarii , et Isichii.
Sanctus Gregorius, qui ad initium septimi sieculi, id est, anno G01. Roma; sedebat in cathedra Sancti Petri, ita loquitur, liomil. 22. in Evangelia: « Qukl sit sanguis agni, non jam audiendo, sed bibendo didicistis; qui sanguis super utrumque postem ponitur, quando non solum ore corporis, sed etiam ore cordis hauritur » et lib. iv. Dialog. cap. 58. « Quis fidelium habere dubium possit, in ipsa immolationis hora ad sacerdotis vocem ctelos aperiri, in illo Jesu Christi mysterio Angelorum choros adesse, summis ima sociari, terrena coelestibus jungi, unum quid ex visibilium, atque invisibilibus fieri? » Ha}c ille. Ubi satis aperte descripsit pnesentiam veram et realem corporis Christi codestis, summi et invisibilis, in specie panis terreni, imi, et visibilis.
Idem quoque Gregorius insigni miraculo probavit, vere panem in carnem Domini converti, ut testantur Joannes Diaconus lib. ii. vita; Sancti Gregorii, cap. 41. et Paulus Diaconus in vita ejusdem Grcgorii. Addit vero Paulus Diaconus patrato miraculo ita Gregorium fuisse locutum ad mulierem, qua) de veritate corporis Domini in Eucharistia dubitaverat : « Disce veritati, vel modo etiam contestanti credere : Panis, quem ego dabo, caro mea est, et sanguis meus vere est potus. Sed preescius Conditor nostra} infirmitatis, ea potestate, qua cuncta fecit ex nihilo, et corpus sibi ex carne semper Virginis operante Spiritu sancto fabricavit, panem et vinum aqua mixtum, manente propria specie in carnem et sanguinem suum, ad Catholicam pre125
cem ob reparationem nostram Spiritus sui sanctificatione convertit. » lla)c ille.
Isichius Hierosolyma) Presbyter, ac deinde Episcopus, sancti Gregorii a)quulis fuit: falluntur enim, qui eum Hieronymi, et Augustini temporibus floruisse dicunt.Nam episcopus fuit Hierosolyma), ut -Glossa ordinaria in Levitic. testatur : nullus autem fuit Hierosolyma) Episcopus, qui Isichius diceretur, nisi ille ad quem scribit sanctus Gregorius libro 9. Registri epistol. 40. Et praderea exponit hic auctor in comment. in Levitic. versionem Hieronymi, tanquam communem, et receptam in Ecclesia, cum satis constet, eam non fuisse ita communiter receptam, nisi longo tempore post ipsius Hieronymi obitum.
Igitur Isichius lib. ii. in Levitic. cap. « Est, inquit, locus sanctus altare : ibi enim sanctus sanctorum requiescit : » Et infra, explicans ritum, quo igni tradebatur quidquid ex Agno Paschali homines comedere non potuerant, dicit eo ritu significari, ut quod non possumus capere in mysterio Eucharistia), id omnipotentia; Dei relinquamus : « Ergo inquit, ex hoc, quod agitur sensibiliter, significatio cujusdam intelligibilis rei eis, qui intendunt, provenit ; ut quando ad comestionem sacrificii deficimus, et comedere illud integre non possumus, mente forsan lacessente, sive deficiente, utrum ea qua) videtur, corpus oporteat intelligi Domiui, in quod oculis nec Angeli possunt prospicere, non relinqui, sed etiam tradi ea igni oportet Spiritus, ut ea comedat, qua) nobis sunt ex infirmitate inesibilia. Quomodo autem comedat? Cum cogitaverimus virtuti Spiritus esse possibilia ea, qua) nobis impossibilia videntur. » Et lib. 6. cap. 22. « Per ignorantiam, inquit, percipit, qui virtutem ejus et dignitatem ignorat, qui nescit, quia corpus hoc et sanguis est secundum veritatem». Et infra: « Sanctificationem, inquit, mystici sacrificii, et. a sensibilibus ad intelligibilia translationem, commutationem, ei qui verus est sacerdos, videlicet Christo oportet dari, id est, ipsi dc eis miraculum caniore, et imputare : quia per ejus virtutem, et prolatum ab eo verbum, qua) videntur, tam sanctificata sunt, quam cunctum carnis excedunt sensum. »
Sed objicit Petrus Martyr in lib. contra Gardinerwn, objecto 187. illa verba Isichii ex lib. ii. in Levit, cap. 8. Proptcrca carnes emn panibus comedi praicipiens, ut nos intelligercmus, illud ab eo mysterium dici,
LIBER II.
quod simul panis, et caro est. » At hoc testimonium si quos haereticorum juvaret, Lutheranos juvaret, qui in Sacramento verum panem, et verum Christi corpus agnoscunt, non autem Zwinglianos et Caivinistas, qui tanto intervallo separant panem a corpore Christi, quanto summum coelum abest ab ima terra.
Sed nec Lutheranos juvat, quia ibidem Isichius dicit, Eucharistiam esse panem et carnem, quia corpus Christi, quod in Eucharistia sumimus, est .panis vitee, qui de ccelo descendit.
Sed instat Petrus Martyr : «Sed per panem hoc loco intelligere debemus non panem triticeum, sed panem coelestem ; id est, carnem Christi ; ergo cum Isichius ait, mysterium Eucharistiae esse panem, et carnem, sensus erit, esse carnem, et carnem ; quod sane par absurdum videtur. » Respondeo : Objectionem istam non nobis, sed ipsi Isichio fieri debere. Ipse enim sententiam suam ita exposuit, ut per panem, non panem triticeum, sed panem coelestem intelligendum diceret. Nulla autem est in ejus verbis absurditas : id enim dicere voluit, Eucharistiam ejusmodi cibum esse, ut carnis, et panis appellationem mereatur ob varios suos effectus, quemadmodum etiam Dominus Joan. vi. ait : Panis , quem ego dabo , caro mea est. Sed de his satis.
CAPUT XXXI LI.
Testimonia Patrum VIII. letatis Joannis Damasceni, et Ephiphanii, ejus aequalis.
Joannes Damascenus tempore Leonis Iconomachi floruit circa annum Domini 740. Scripsit vero dcEucharistialib.lv. de fide, cap. 14. pro instituto suo plenissime, et apertissime. Nam cum aliquot argumentis probasset, nihil esse Deo impossibile, ita subjungit : « Quemadmodum omnia, qmecumquc fecit Deus, Spiritu sancto cooperante fecit, sic et nunc Spiritus sancti operatione lucc super naturam operatur, qua3 non potest capere nisi sola fides. » Et infra : « Panis, vinumque, et aqua per invocationem Spiritus sancti supernaturaliter transmutatur in corpus et sanguinem Christi : et non sunt duo, sed unum et idem. Non est figura panis et vinum «orporis, et sanguinis Christi ; absit
enim hoc, sed est ipsum corpus Domini deificatum. )>
Epiphanius Damasceni aequalis, et doctissimus, in disputatione cum Gregorio, quae habetur in YII Synodo act.G. t. m. multis verbis probat, Eucharistiam non esse figuram corporis et sanguinis, sed ipsum verum corpus, et sanguinem Domini. «Nunquam invenies, inquit, neque Dominum, neque Apostolos, neque Patres incruentum illud sacrificium, quod a Sacerdote offertur, imaginem dixisse; verum ipsum corpus, et ipsum sanguinem. »
CAPUT XXXTV.
Testimonia Patrum IX aetatis Thenphy lacti et Paschasii.
Thcopliylaetus post annum Domini 800. omnium consensu floruit, ac de veritate corporis Domini Chrysostomum imitatus apertissime et copiosissime scripsit.In cap.xxvi. Matth. «Porro dicens, Hoc est corpus meum, ostendit quod ipsum corpus est panis, qui sanctificatur in altari, et non respondens figura. Non enim dixit : Hoc est figura, [sed, Hoc est corpus: ineffabili enim operatione transformatur, etiamsi nobis videatur panis ». Yide etiam eumdern in cap xiv. Marci, et in cap. vi. Joan. et in cap. x. et ii. prioris adCorinth. in quo ultimo loco explicans illa verba : Non dijudicans corpus Domini, sic ait : « Si certiores essemus, quisnam, et quantus sit illo, qui nobis in conspectu adjacet, nulla ferme rei alterius ope indigeremus, sed solus ille, et continentiam nobis, et vigilantiam compararet. »
Sed invenerunt in Theophylacto unum verbum, quod pro se arriperent adversarii. Nam in cap. 13. Marci, dicit Theophylactus, panem transmutari in virtutem carnis Christi; ex quo exponi volunt, quod idem habet in cap. xxvi. Matth. et in cap. vi. Joannis, panem transmutari in carnem Domini. Itaque sensum esse volunt omnium istorum locorum, panem per mutationem Sacramentalcm fieri instrumentum di vi me virtutis, quo nimirum animi nostri excitentur ad fidem. Ita Petrus Martyr disputat libro contra Gardinerum , objecto 13.
At nimia impudentia est de Theophylacti testimoniis 'disputare, cum ipse in cap. vi.
CAPUT XXXV.
Joan. diserte dicat non esse panem post consecrationem , licet oculis videatur ; et transformari ineffabili operatione (nulla autem ineffabilis operatio requiritur ut sit instrumentum exetandae fidei) et non esse figuram, sed ipsum corpus; et ita verti panem in carnem Christi per consecrationem, ut vertebatur olimper nutritionem, cum Dominus hic in terris viveret : et denique oportere in Eucharistia sumenda simpliciter credere, et non dicere, Quomodo potest id fieri? etc. Quod ergo Theophylactus dicit mutari substantiam panis in virtutem carnis Christi, significat mutari in essentiam carnis Christi, quae vim habet nutriendi animos, ut substantia panis vim habet nutriendi corpora: idem enim est, ac si dixisset, sub speciebus panis antea erat vis quaedam nutriendi corpora, nimirum substantia panis, nunc est vis quaedam nutriendi animos, nimirum substantia carnis Christi. Adde, quod si Theophylactus dicere voluisset panem fieri instrumentum divinae virtutis, non dixisset mutari in virtutem carnis Christi, sed in virtutem Spiritus sancti : nam spiritus sanctus est (ut ibidem ait Petrus Martyr) qui n sacra functione utitur Sacramento tanquam instrumento ; imo nec dixisset, transelementari, sed fieri. Quis enim tam absurde loqueretur, ut si dicere vellet, calamum aptari oportere : ut fiat instrumentum scribae, diceret calamum transelementari in virtutem scriptoris?
Eodem saeculo floruit Paschasius Abbas Gorbeiensis, qui librum accuratissimum scripsit de corpore Domini ducentis ferine tinnis, antequam Berengariana hseresis nasceretur. In eo sic ait cap. 1. « Omnia qutecumque voluit Dominus fecit in coelo, et in terra, et quia voluit, licet figura panis, et vini hic sit, tamen oinmino nihil aliud, quam caro Christi, et sanguis post consecrationem credenda sunt » , et infra prolixe id probat. Idem in epist. ad Frudegardum ex professo idem probat : et rursus in libello de institutione Sacramenti : « Nec, inquit, ita dixit cum fregit, et dedit cis panem. Ilsec est, vel in hoc mysterio est queedam virtus, vel figura corporis mei : sed ait non ficte, Hoc est corpus meum, et ideo, hoc est quod dixit, non quod quisque fingit. »
CAPUT XXXV.
Testimonia Patrum X. aetatis , Stephani Eduensis , et Fulberti Carnotensis.
Stephaniis Episcopus Eduensis, qui floruit circa annum Domini 950 (ut Joannes Garctius testatur) sic ait in lib. de Sacramento altaris, cap. 15. (Exstat hic liber tom iv. Bibliothecee sanctorum Patrum). « Itaque fides nostrq est, et vere credendum est, quod sacerdote proferente, ha?c verba : IIoc est corpus meum, jam non est panis terrenus, sed ille panis, qui de coelo descendit, mediator Dei, et hominum Jesus Christus. »
Fulbertus Episcopus Carnotensis vir sanctissimus, et doctissimus floruit ad finem hujus decima? retatis. Nam Adelmannus Episcopus Brixinensis in epistola ad Berengariurn indicat, se et Berengarium discipulos olim in adolescentia fuisse sancti senis B. Fulberti, quem suum Socratem appellat. Si igitur Berengario adolescentulo Fulbertus senex erat, necesse est Fulbertum floruisse ante annum Domini 1000, siquidem constat Berengarium circa annum Domini 1040. cum sua hseresi apparere coepisse.
Hic igitur sanctissimus vir in epistola ad Adcodatum, quae excuti solet cum libris Paschasii, sic loquitur : « Quia corpus suum, quod semel pro nobis offerebat in pretium, paulo post a nostris visibus sublaturus erat in coelum ; ne sublati corporis fraudaremur praesenti munimine, corporis nihilominus, et sanguinis sui pignus salutare nobis reliquit, non inanis mysterii symbolum sed compaginante Spiritu sancto corpus Christi verum, quod quotidiana veneratione sub visibilis creaturae forma invisibiliter virtus secreta in sacris solemnis operatur. Et infra : Dubitari nefas est, ut ad cujus nutum cuncta subito ex nihilo substiterunt ; si pari potentia in spiritualibus sacramentis terrena materies panis, et vini naturam, et meritum generis sui transcendens, in Christi substantia commutetur, cum ipse dicat : Hoc est corpus meum ; Hic est sanguis meus. »
»
CAPUT XXXVI.
Testimonia Patrum XI. vetatis Ause Imi et OEcumenii.
Jam vero fetale XI. exorta haeresi Berengariana plurimi ex professo scripserunt de veritate corporis Domini in Eucharistia, ut S. Anselmus, Lantfraneus , Guitmundus, Adelrnannus, Algerus, Hugo Lingonensis, et alii, qui floruerunt ab anno, 1000. ad 1100. Eodem sfeculo scripsisse creditur QEcuincnius Graecus. Satis vero hoc loco erit S. Anselmi, qui sanctitate, et eruditione praeter eaeteros claruit, et OEcumenii testimonia ponere.
Igitur S. Anselmus in cap. xi. primae ad Corinthios exponens illud: Hoc est- corpus meum ; « Manducate, inquit, quod tribuo, quia hoc est corpus meum. Sensibus quidem exterioribus videtur esse panis, sed sensibus cognoscite mentis, quia hoc est corpus meum non aliud, sed idem substantialiter, quod pro vobis redimendis tradetur ad mortem. »
OEeumenius in cap. xli. prioris ad Coriuth. « Cum sfepe, inquit, corpus, et sanguinem memoret, indicat, nequaquam exilem esse hominem, qui sacrificatur, imo ipsum Dominum omnium creatorem. : « Et infra » Si sciremus quantus sit, qui appositus est (in altari) nullo alio indigeremus, verum hoc ipsum sobrios nos redderet. »
CAPUT XXXVII.
Testimonia Patrum XII vetatis Euthymii , et S. Bernardi,
In cctate XII. plurimi quoque de hac re apertissime, effusissime scripserunt, ut Petrus Cluniacensis, Petrus Lombardus, Ilugo, et Richardus de S. Victore, Eutbymius Zigabenus, S. Bernardus, et alii. Nobis autem satis erit duo testimonia ponere, unum S. Bernardi pro Latinis, alterum Euthymii pro Graecis.
S. Bernardus iii vita S. Malachite : « Fuit,
inquit, quidam clericus, probabilis, ut fertur, vita:, sed fidei non ita : is sciolus in oculis suis praesumpsit dicere, in Eucharistia esse tantummodo Sacramentum, et non rem Sacramenti, id est, solam sanctificationem, et non corporis veritatem. » Haec ille. Ubi subnectit insigne miraculum, quo ille a B. Malae hia coactus est, vel invitus veritatem tandem amplecti et confiteri.
Euthymius in cap. xxvi. Matth.« Non dixit, inquit, hfec sunt signa corporis mei, et sanguinis mei, sed, haec sunt corpus, et sanguis meus. » Et infra : « Quemadmodum supernaturaliter assumptam carnem deificavit, si ita loqui liceat ; ita et haec ineffabiliter transmutat in ipsum vivificum corpus suum. » Vide etiam Panopliam ejusdem tit. 21. ubi Patribus Nysseno, et Damasceno fuse probat, transmutationem panis in carnem Domini.
Audet tamen Petrus Martyr testimonia ex Bernardo proferre in lib. contra Gardinerum , object. 252, 253 et 254. Scribit enim Bernardus sermon. 33. in Cantic.« Habeo et ege Verbum, sed in carne; et mihi, apponitur veritas, sed in Sacramento. Angelus ex adipe frumenti saginatur, et nudo satiatur grano. Me oportet interim quodam Sacramenti cortice esse contentum, carnis furfure, littera: palea, velamine fidei. »Et infra : « At quantalibet sane abundantia pinguescant ista; non pari omnino judicante sumitur cortex Sacramenti, et adeps frumenti ; fides et opes : memoria et praesentia : aeternitas, et tempus: vultus, et speculum : imago Dei, et forma servi. » Idem quoque Bernardus in serm. de ccena Domini , comparat Sacramenta annulo et baculo, quibus tanquam signis confertur dignitas aliqua , vel possessio.
Haec illi proferunt, ex quibus nos multum omnino lucramur. Nam dubitari non potest de sententia S. Bernardi, tum ex testimonio a nobis paulo ante citato ; et ex aliis plurimis, quae afferri possent, tum quia constat eum fuisse conjunctissimum Romalife sedi quae multis Conciliis damnaverat hseresim Berengarii : necnon amicissimum Hugoni de Sancto Victore, et Petro Cluniacensi, qui ex professo scripserant de Sacramento contra haeresim paulo ante exortam ; tum denique, quia Petrus Martyr in fine objecti 252. dicit, Bernardum non recte de hoc negotio sensisse, quod illa tempora tenebris essent mirabiliter obfuscata. Qua: cum ita sint, necesse est, verba ejus, quae
CAPUT XXXVIII.
ab adversariis citantur, Catholicum sensum habere, quidquid tandem significent.
Ex quo intelligimus , non debere videri mirum , si antiquiores Patres, Ambrosius , Hieronymus, Augustinus, et alii, ante exortam hamesim quaedam scripserint, quai possent trahi in malam partem, cum videamus Bernardum post hteresim exortam ct damnatam , quasdam scribere , quae ab adversariis ad suam hairesim stabiliendam rapiuntur : quare oportet ex verbis apertis, ct perspicuis sanctorum Patrum exponere ea, quai videntur obscura et dubia in aliis Patribus, cum constet cos omnes idem sensisse.
^ Ut igitur ad locum Bernardi ex Canticis respondeam, confert Bernardus modum, quo Angeli fruuntur Verbo aeterno in coelo, cum eo, quo nos eodem fruimur in terris, ac dicit, Angelos esse longe feliciores, quod illud aperte, et perspicue videant, nos autem habeamus velatum, et occultatum in cortice Sacramentorum in furfure carnis, in palea litterae, in velamine fidei. Quibus verbis non dicit nos habere solum corticem, furfurem, paleam ct velamen ; sed habere ipsum etiam Verbum, sed occultatum in his quasi involucris : unde nihil ista pugnant contra veritatem corporis Domini in Eucharistia.
Quod vero paulo infra adjungit, Angelos habere praesentiam, nos memoriam ; quod maxime urget Petrus Martyr, facillime solvitur. Nam per praesentiam intelligit, conspectum ; id enim appellat praesens, quod cernitur, id absens quod non cernitur. Id vero inde patet, quia non loquitur de praesentia carnis Domini , sed de praesentia Verbi aeterni. Illud enim dicit esse Angelis praesens, quia facie ad faciem ab illis cernitur : nobis vero dicit esse absens, ct in memoria, non in praesentia, quia non cernimus illud ut est, sed tantum cum eo cogitatione versamur ; licet alioqui Verbum Dei, cum Deus sit, ubique sit. Neque est hic modus loquendi alienus a Scripturis : Scripturae enim Deum ubique esse testantur, ct hortantur tamen, ut eum quaeramus, di m inveniri potest. Si ubique est, certe praesens est ; et tamen si quaerendus est, aliquo modo absens est.
Eodem modo intelligimus quod ibidem Bernardus dicit, nos habere corticem, Angelos, adipem : significat enim Angelos frui ipsa adipe, quia facie ad faciem intuentur Verbum, nos autem in conspectu non habere Tom. IV.
nisi corticem Sacramenti. Nec enim videmus aliud, quam species panis et vini : sed tamen intra eum corticem, laitere etiam adipem, supra dixerat Bernardus. Denique id sufficere deberet, quod (ut ante dixi) non loquitur de carne Christi , de qua nostra quaestio est cum adversariis ; sed de praesentia, seu fruitione Verbi alterni.
In sermone autem de coena Domini, non dicit Bernardus per Sacramentum Eucharistiae dari carnem Christi, tanquamper signum, ut datur dignitas aliqua per baculum, et annulum ; sed dicit gratiam Dei, dari per Sacramenta ut per signa ; sic enim loquitur : « In hunc modum appropians passioni Dominus, de gratia sua curavit investire suos : ut invisibilis gratia signo aliquo visibili praestaretur. » Haec ille. Quomodo autem Sacramenta non sint nuda signa, sed etiam causae instrumentales gratiae, explicuimus, in disputatione dc Sacramentis in genere, ubi etiam hunc locum sancti Bernardi tractavimus.
CAPUT XXXVIII.
Testimonia letatum reliquarum.
I11 aetate XIII. praeter plurima testimonia insignium Theologorum Alensis , Albcrti , sancti Thomae, sancti Bonavcnlurae, ct aliorum, exstat testimonium Concilii generalis Lateranensis sub Innoccntio III. in ipso primo cap. decretorum ejus Concilii ; ubi sic legimus : « Christi corpus et sanguis in Sacramento altaris, sub speciebus panis, et vini veraciter continetur etc. »
In aetate XIV. praeter plurima doctorum testimonia, ut Scoti, Henrici, Durandi, et aliorum, exstat decretum Concili generalis Viennensis sub Clementc V. de festo corporis Domini , ubi expressa testimonia permulta leguntur de veritate corporis Domini in Eucharistia. Vide Glementinam unie, dc Reliquiis ct venerat. Sanctor. Exstat etiam decretum de adoratione hujus Sacramenti contra errores Begardorum. Vide Clementi namAd Nostrum, de haeret.
In celate XV. exstant testimonia duorum generalium Conciliorum, Constantiensis sess. xin. ct Florentini, tum in decreto dc unione cum Graecis, tum in instructione Arme nor.
LIBER 11.
Quo etiam tempore non solum multi Latinorum de hac re scripserunt, ut Thomas Waldens, Joannes Gerson, et alii ; sed etiam multi Gra?ci scriptores, ut Samonas Episcopus Gazse, Nicolaus Methonensis, Nicolaus Cabasilas Marcus Ephesius, et Bessarion, Cardinalis, qui omnes diserte asserunt veram ac realem transmutationem panis in corpus Christi. Vide tomum iv. Bibliotheca? sanctorum Patrum.
In a?tate denique XVI. exstat testimonium Concilii generalis Tridentini, sess. xm. Exstat etiam Greecorum perspicuum testimonium, in censura, quam ante paucos annos ediderunt ad Confessionem Lutheranorum, Nam cap. 10. ejus censura? disertis verbis affirmant, panem per consecrationem vere converti in ipsum verum Christi corpus. Habemus igitur continuationem Catholica? doctrina? per omnes a?tates Ecclesiee, non solum in Occidente, sed etiam in Oriente.
CAPUT XXXIX.
Compendium argumentorum , quae sumuntur ex Patribus.
Si quis velit ad classes reducere argumenta omnia, ex quibus probamus, quid Patres locis jam antea a nobis citatis, de hoc Sacramento senserint , poterit ad sex classes omnia revocare.
Prima erit ex modo loquendi Patrum de hoc Sacramento. Utuntur enim veteres Patres vocabulis quibusdam, a quibus Sacramentarii nostii valde abhorrent ; quod certe non facerent, si cum Patribus in sententia convenirent. Nam Sacramentarii vix unquam aliter Eucharistiam appellant, quam symbola corporis , et sanguinis Domini. At veteres omnes passim appellant, corpus et sanguinem Domini, quod non faciunt, cum de aliis signis loquvntur. Praeterea vocant pretiosum corpus , tremenda mysteria, pignus salutis, pretium nostrum. Vide Optatum, Ghysostomum, Ephrem, Augustinum, et alios. Denique Damascenus, Theophylactus, Euthymius, Paschasius et alii, disertis verbis dicunt non figuram esse, sed ipsum verum corpus.
Secunda erit ex comparatione hujus Sacramenti cum aliis rebus : ac primo cum Sacramentis Hebraeorum. Patres enim palam affirmare non timent, differre hoc Sacramentum a manna, agno paschali, pane propositionis, et similibus rebus ; ut veritatem a figuris, et corpus ab umbra, et rem coelestem, divinam, et inconsumptibilem a re terrena, et consumptibili. Vide Origenem, Cyprianum, Ambrosium, Hieronymum, Chrysostomum, Augustinum, Cyrillum Alexandrinum. Secundo comparant cum mysterio Incarnationis, ut Justinus, Ambrosius, Chrysostomus, Theodoretus, Gelasius, Remigius, Damascenus. Tertio comparat Chrysostomus Christum, ut est in altari per Eucharistiam , cum eodem Christo in pra?sepi, et cum Christo in ca?lo. Quarto comparat Augustinus Christum in Eucharisti», cum Angelis apparentibus in forma corporali. Quinto comparant Tertullianus, Cyprianus, Basilius, et alii, indigne tractantes Eucharistiam cum illis qui Christum occiderunt.
Tertia classis sumitur ex mutatione pariis. Nam indicant Patres realem mutationem fieri multis modis. Primo, quia dicunt, non remanere panem post mutationem, ut Cyrillus Hierosolymitanus, Ambrosius, Gaudentius, Chrysostomus, Gregorius Nyssenus, Emissenus. Secundo dicunt, sensus falli in hac re : ut iidem auctores, et praeterea Hilarius, et Epiphanius. Tertio dicunt, sic mulari panem in carnem, ut mutabatur per nutritionem Christo comedente, ut Nyssenus, Damascenus, et Theophylactus. Quarto comparant cum realibus mutationibus aqua? in vinum, virgarum in serpentes, et similibus. Vide Ambrosium, Cyrillum Hierosolymitanum, Cyrillum Alexandrinum, Augustinum, Emissenum, Damascenum. Quinto dicunt, ad istam mutationem requiri omnipotentiam Dei ; Justinus, Irena?us, Cyprianus, Hilarius, Ambrosius, Nyssenus, Gaudentius, Proclus, et alii.
Quarta classis sumitur ex mysterio altissimo , quo d Patres in Eucharistia agnoscebant. Nam primo dicebant, non posse intelligi sine fide, ut Andreas Apostolicus, Ephrem, Gaudentius Augustinus, Damascenus. Secundo hortabantur scepe ad fidem certam, et ad non dubitandum de veritate hujus mysterii; ut Hilarius, Cyrillus Hierosolymitanus, Ambrosius, Nazianzenus, Epiphanius, Ephrem, Gaudentius, Chrysostomus, Emissenus, Cyril>j lus Alexandrinus. Tertio dicebant, miraculum esse superans humanum captum; Ephrem, Chrysostomus, Augustinus, Gaudentius, Isi-
CAPUT XXXIX.
chias. Quarto non loquebantur de eo coram ethnicis et catechumenis, nisi tecte, ut illis verbis: «Norunt fideles.» Vide Tertullianum Origenem , Chrysostomum , Augustinum , Theodorum. Quinto interrogantes, Quomodo potest fieri? remittebant ad omnipotentiam ; Ut Cyrillus, Alexandrinus, Euthymius, Theophyl ;ctus, et alii.
Quinta classis sumitur ex veneratione. Nam primo adorabant Eucharistiam. Vide Cyrillum Hierosolymitanum, Ambrosium, Nazianzenum, Chrysostomum, Augustinum, Theodoretum. Secundo invocabant, vel invocandam dicebant. Vide Dionysium Areopagitam Origenem, Nazianzenum, et Chrysostompm. Tertio diligentissime cavebant ne caderet in terram. Vide Pium Papam, Tertullianum, Origenem, Cyrillum Hierosolymitanum, Augustinum. Quarto non permittebant videri ad infidelibus, vel catechumenis. Vide Basilinm et Augustinum. Quinto asserebant, Angelos altare prope adstare dum peragitur sacrificium, Ambrosius, Chrysostomus, Gregorius Papa: ex quibus Chrysostomus aperre dicit, Angelos capite inclinato adstare coram Eucharistia.
Sexta classis sumitur ex effeciu, quem tribuunt Eucharistia}. Nam primo dicunt nobis per eam uniri Christum corporaliter ; Hilarius, Nyssenus, Chrysostomus, Cyrillus Hierosolymitanus, et Cyrillus Alexandrinus. Secundo dicunt, nostra corpora resurrectura quia uniuntur cum Christi corpore : Concilium Nicaenum, Irenaeus, Hilarius, Ambrosius, Optatus, Nyssenus, Gaudentius, Chrysostomus, Cyrillus. Tertio dicit Chrysostomus, donare Christum se nobis per Eucharistiam, ut eum vere habeamus intra nos, quomodo cupiunt, et non possunt donaro se homines iis, quos amant. Quarto dicunt, Chrysostomus, et Cyrillus Alexandrinus, et alii, conjungi Christum nobiscum, non solum per fidem, et charitatem, sed etiam reipsa, cum eum in Eucharistia percipimus. Quinto dicunt; per hujus Sacramenti perceptionem, nos fieri divinae consortes naturae, ut Cyrillus Hierosolymitanus, et alii.
I
CONTROVERSIARUM
DE EUCHARISTIA
LIBER TERTIUS
DE VERITATE CORPORIS DOMINI IN EUCHARISTIA.
CAPUT PHIMUM.
Proponitur quaestio : An possit fieri , ut
corpus Christi praesens constituatur in Eucharistia.
Ex verbo Dei, et veterum Patrum sententiis disputavimus hactenus controversiam de veritate corporis Domini in Sacramento altaris: nunc ad plenam qucestionis hujus gravissima explicationem fingemus, non posse ex solo verbo Dei, aut Patrum sententiis quidquam certi colligi (tametsi contrarium duobus superioribus libris apertissime docuerimus) ac investigabimus ratione adjuta variis principiis fidei, quid tandem de hac re sentiendum sit homini sapienti, et pio. Secabitur autem quastio tota in partes duas. Primum enim quaremus, an potuerit Deus reipsa praesens exhibere corpus et sanguinem Domini in specie panis et vini. Deinde an voluerit.
De prima quaestione Joanncs Wiclefus apud Thomam Waldensem, tom. ir. cap. 72. et 73. et ejus discipulus Joanncs Calvinus aperte negant id posse fieri. Nam etiamsi ad invidiam declinandam Calvinus sic loquitur lib. iv. Institut. cap. 17. § 24. « Non quaritur quid Deus potuerit, sed quid voluerit. » Tamen paulo infra sic ait : « Cur (inquit) non faciat Deus, ut caro eadem plura, diversaque occupet loca, ut nullo loco contineatur; ut modo, et specie carcat? Insane, quid a Dei potentia postulas, ut carnem faciat simul esse, et non esse carnem. » Et
infra, §29. respondet ad argumenta, quibus Catholici probant fieri posse, ut unum corpus sit in duobus locis, vel non occypct locum. Similia habet Petrus Martyr libro contra Gardinenm , object. 10, 11, et 12 et 10G. Et Theodorus Beza in libro de coena Domini contra Wcstphalum. Catholici contra certo credunt, id fieri potuisse.
Tres autem sunt difficultates, in quibus adversariis dissentimus. Uha, an possitunum corpus poni simul in diversis locis. Altera, an possit corpus alicubi esse non occupando locum; et lue sunt nobis cum solis Sacramentariis, non autem cum Lutheranis. Tertia est etiam cum Lutheranis de modo, quo corpus Domini incipiat esse in Eucharistia, ubi de . transubstantiationc tractabitur.
Ut igitur quaestionem de potentia Dei in hoc mysterio contra Sacramentarios disputemus, et ordine rem totam explicemus, piimo investigabimus, qua) sit certa regula cognoscendi quid Deus possit. Secundo probabimus posse Deum facere, ut unum corpus simul sit in diversis locis. Tertio solvemus objectiones adversariorum. Quarto probabimus posse Deum facere, ut unum corpus indivisibiliter maneat, ita ut locum non repleat. Quinto sclvemus objectiones.
CAPUT II.
Quae sit regula cognoscendi quid Deus possit.
Regula cognoscendi quid Deus possit, vel
sumi potest ab ipso Deo, de cujus potentia agitur, vel ab homine, qui eum cognoscere debet, vel a rebus ipsis, quae per eam potentiam fiunt.
A Deo regulam quamdam sumunt Joannes Calvinus in Catechismo brevi, ubi explicat primum articulum Symboli, et in Institut. cap. 6. § 27. et Petrus Boquinus in libro de Ccena Domini prope finem, ubi de omnipotentia disputant. Dicunt ii homines potentiam Dei non esse separandam a voluntate, et operatione : id enim Deum posse facere, quod reipsa vult facere, et facit; nullam autem esse in Deo potentiam, qua possit facere id, quod non decrevit facere.
Ha?c regula falsa est. et inutilis. Falsa est quia Scriptura? apertissime docent, Deum posse facere multa, qua? nunquam faciet. Matth. iii. et Luca? ni. Potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahse (1). In quem locum Chrysostomus, Ambrosius, et Hieronymus, dicunt, posse Deum ex veris lapidibus homines formare : quod tamen nunquam fecit, et probabile est nunquam facturum. Item Matth. xxvi. Possum rogare Patrem meum , et exhibebit mihi modo plusquam duodecim legiones Angelorum. Et Mare. xiv. Omnia tibi possibilia sunt; transfer calicem hunc a me (2). Ubi satis aperte indicat Dominus potuisse reparari mundum sine morte sua et potuisse impediri passionem suam per divinam potentiam, et tamen scimus hoc non esse factum. Quod etiam notavit Gregorius Nazianzenus in epist. i. ad Chelidonium : qui rursus lib. iv. de Theologia dicit, posse Deum facere, ut camelus transeat per foramen acus ; et ut senex iterum redeat in uterum matris sua?, et renascatur; qua? tamen nunquam fecit. Quare Augustinus in Enchiridio cap. 93. recte scribit multa Deum posse qua? non velit, nihil autem velit, quod non possit; et lib. de spiritu et littera, cap. i. docet, multa esse possibilia Deo, qua? numquam fient, et ponit exemplum de camelo transeunte per foramen acus. Sed quanvis ista regula vera esset, est tamen inutilis, quia non magis notum est nobis, quid Deus velit facere, quam quid possit facere.
Si quis autem diceret, regulam cognoscenda? divina? potentia? esse ejus voluntatem, vel intellectum, in hoc sensu; quod id omne possit Deus facere, vel quod intelligit esse factibile ; regulam verissimam daret, sed
inutilem. ^Verissimam quidem, quia in hoc differt Deus a creaturis, quod creaturae multa possunt animo concipere, ut factibilia, et etiam vellefacere, quaetamennon possuntreipsa facere: ac Deus quidquid potest velle, vel intelligere ut factibile, id totum potest facere, et nihil potest facere, quod non potest velle, aut quod non intelligit esse factibile. Sed regula est inutilis, quia non minus obscurum est nobis, quid Deus possit velle, aut intellige facere, ut factibibile, quam quid possit facere.
Ex parte hominis posset accipi haec regula : Id omne posse Deum facere, quod potest homo concipere. Nam cum objectum mentis nostrae, sit ipsum ens, et verum in universum, id quod potest concipi, sive intelligi, revera existere poterit; quod autem non potest concipi, nihil erit; proinde omnia poterit facere, qui poterit id totum, quod homo potest concipere.
Sed haec regula partim est vera, partim falsa. Vera quidem est, quatenus affirmat posse Deum facere, quidquid potest homo intelligere esse factibile : at quatenus negat posse Deum facere quod homo non potest intelligere , fallax est, et contraria divinis litteris. Nam etiamsi totum ens est ex se intelligibile, et id solum, quod non est, non potest intelligi : tamen mens nostra ob suam imbecillitatem, nisi divinitus adjuvetur, siepe fallitur in rebus intelligendis, et multa putat non posse existere, et proinde nec esse intelligibilia, nec factibilia, quse tamen intelligi, fieri, et existere possunt. Hinc dicit Joannes : Major est Deus corde nostro , i. Joan. m. (3) Et Apostolus Ephes. m. dicit, Deum operari supra quam petimus, aut intelligimus. Et S. Augustinus, lib. xxi. de civit. Dei, cap. 3, 6, et 7. ostendit multa esse vera, quae tamen homines intelligere non possunt. Et similiter Hilarius, lib. m. de Trinitate, et alii Patres. Et sane multa nostra? fidei mysteria ethnici philosophi prorsus impossibilia esse judicabant , qua? tamen fideles homines non minus, quam illi periti naturalium scientiarum, verissima esse credunt. Et si potest unus homo interdum ea facere, quse alii homines non capiunt, et nisi facta viderent, crederent nullo modo fieri potuisse, qualia sunt , qua? de Archimede narrantur a Plutarcho in vita Marcelli : quanto magis poterit Deus multa facere supra captum omnium hominum ? Atque hoc ipsum verbis
(1) Matth. III, 9; Luc. III, 8. —(2) Matth. XXVI, 53; Mare. XIV, Z$. — (3) 1 Joan. TU, 20.
LIBER III.
fatentur etiam adversarii, ut Calvinus lib. iv. Instit. cap. 17. § 10. et 24. et Petrus Boquiniis in lib. de ccena Domini ubi mysterium Eucharistia? dicunt sublimius esse, quam ut a nobis plene intelligi possit : tamen reipsa satis indicant se nihil velle credere, nisi quod capiunt, cum passim assererent non posse fieri, id quod orbis terrarum credit non modo fieri potuisse, sed etiam factum esse; et mysterium quod ipsi dicunt, superare humanum captum, nullam habeat difficultatem, ut supra ostendimus.
Restat igitur, ut regula sumatur a rebus ipsis. Posset autem dupliciter sumi regula a rebus. Uno modo, si diceremus, Deum habere tantum activa? potentise, quantum est passivse potentise in omnibus rebus, sive in tota natura. Et hoc modo Deum omnipotentem philosophi ethnici fortasse facerent ; at Christiani majorem aliquam potentiam Deo tribuere debent, cum fateantur Deum ex nihilo mundum procreasse : qui enim ex nihilo aliquid facit, non pendet a potentia passiva subjecti.
Alio igitur modo regula sumetur a rebus, si dicamus Deum posse facere omnia, quse ullo modo existere possunt, juxta illud verbum Angeli Gabrietis ; Lucse i. Non erit impossibile apud Deum omne verbum. Et illud Salvatoris Marci xiv. Omnia tibi possibilia sunt (i). Id autem omne existere potest, quod in sua ratione non dicit non esse, sed tantum esse. Et hoc est, quod scribit S. Thomas i. par. qua?st. xxiv. art. 3. et omnes Theologi, Deum dici omnipotentem , quia potest id omne, quod non implicat contradictionem ; quod enim implicat contradictionem, non est possibile ullo modo, quia ponit esse, et non esse simul, et proinde si illud fieret, fieret aliquid, cujus esset non esse. Solum autem non esse, non potest a Deo fieri, quia omne quod fit, debet esse aliquo modo simile ei, a quo fit : Deo autem, qui est ipsum esse, omne quod est, simile est, et solum non ens, non est ei ullo modo simile. Praeterea facere quod non est, non est facere, sed deficere, et proinde ad illud non potentia, sed impotentia requiritur. Et hinc dicimus, Deum non posse mori, non posse peccare, non posse deficere, quia mors, peccatum, defectus formaliter sunt non entia, et illa posse non est potentise, sed impotentiae. Denique est primum principium in lumine naturae; Omne est, aut non
est : quo sublato tollitur omnis cognitio. Itaque etiam adversarii in hoc conveniunt, id non posse fieri, quod implicat contradictionem. Et siquidem in particulari evidenter constaret, qua? sit essentia uniuscujusque rei, simul etiam constaret quid implicet, et quid non implicet contradictionem; et quaestio omnis finita esset : sed quia id non satis constat, ideo laborandum est nobis, ut ostendamus quod volumus.
CAPUT III.
Posse unum corpus simul esse in pluribus locis.
Accedamus nunc ad singula capita mysterii Eucharistiae, quae adversarii contendunt implicare contradictionem, atque ideo esse impossibilia. Ac ut incipiamus ab eo, quod est omnium difficillimum, probabimus non implicare contradictionem, et proinde possibile esse, ut unum corpus sit in pluribus locis.
Primum argumentum sumitur a Scriptura, quae testatur Deo nihil esse impossibile , Matth. xix. Apud Deum omnia possibilia sunt (2). Explicabunt adversarii, omnia praeter ea, quae implicant contradictionem, quale est unum corpus esse in duobus locis. At refelli potest haec explicatio multis modis, etiam ex earum principiis.
Primo principium eorum est, nihil esse credendum sine verbo Dei. At verbum Dei nusquam excipit a Dei omnipotentia, unum corpus esse in duobus locis. Excipit quidem abicubi, mentiri Deum, Haebraeor. vi. Impossibile est mentiri Deum. Et alibi : Negare seipsum non potest, ii. Timoth. n. (3). Ex quibus recte colligitur, Deum illa tantum non posse, quae facere, non est facere, sed deficere. Sed unum corpus in duobus locis esse, non potest clare ad ista reduci ; proinde excipi non debuit.
Secundo principium eorum est, eam esse veram doctrinam, quae Deum exaltat , et hominem deprimit ; et contra falsam esse, quae hominem exaltat, et deprimit Deum. At qui dicit, inter ea, quee potest Deus , esse etiam, ponere unum coipus in pluribus locis, hic Deum exaltat, et hominem deprimit, cum fateatur plura posse facere, quam nos intelligamus : qui autem id negat , Deum de-
(1) Luc. I, 37 ; Mare. XIV, 36. — (2) Matth. XIX. 26 — (3) Heb. VI, 18 ; II Timoth., 12.
CAPUT III.
primit, ct hominem exaltat, cum dicat, Deum non posse facere, quod homo non potest capere.
Tertio, illa implicant contradictionem, quae pugnant cum essentia rei ita ut dicatur res esse, et non esse. At esse in loco, non est de essentia corporis, sed quid extrinsecum et accidentalium : nam ultimum coelum est verum corpus, et non est in loco; ergo non repugnat essentiae corporis esse in uno, vel pluribus locis, cum sint omnia extrinseca, et posteriora ipsa corporis essentia.
Secundum argumentum ducitur ab exemplo Scripturae divinae. Christus cum Apostolo Paulo apparuit, Actor, ix. et xxn. fuit simul in summo coelo, ct in terra, sive in aere terrae vicino : igitur unum corpus in pluribus simul locis esse potest. Christum fuisse tunc in coelo adversarii non negant, et probari potest ex illo Actor, m. Quem oportet coelum suscipere usque ad tempus restitutionis omnium (1).
Ad hoc argumentum duplex solutio dari potest. Una, quod Paulus non viderit reipsa Christum in propria persona, sed in specie aliqua sibi apparente, et audierit vocem non ex ipso Christi ore, sed vocem quamdam divinitus factam, qualis fuit vox Dei Patris super ipsum Christum in Baptismo, et in monte Thabor. Ita videtur totum hunc locum intellexisse Calvinus in cap. ix. Actorum.
Altera quod Paulus viderit quidem, et audierit Christum, sed in coelo existentem, ita ut divina virtute factum fuerit, ut oculi et aures Pauli penetrarent coelos. Et hoc modo respondit ad argumentum propositum Calvinus lib. iv. Institutionum, c. 17. § 29. Cui sane commodum esset objicere, quod ipse idem scribit lib. m. Institut. cap. 20. §. 24. ubi ridet Sanctorum invocationem : « Quis, inquit, eousque longas esse illis aures revelavit, quae ad voces nostras porrigantur ? oculos etiam tam perspicaces, qui necessitatibus nostris advigilent ? » Haec ille.
Quid igitur, si illi objiciamus non habuisse Paulum tam longas aures, nec oculos tam perspicaces , ut in coelum usque penetrarent, et ubi Christum viderent, et audirent ? quid, quaeso, respondebit, nisi divina virtute id fieri potuisse ? At si divina virtute fieri potest, ut oculi carnei, et aures carneae in coelum penetrent : non poterit eadem virtute fieri, ut
(1) Act. III, 21. —
XV, 8.
oculi, et aures spirituales animarum gloriflcatarum in terram usque penetrent ?
Sed his omissis probandum nobis est, a Paulo ipsum Christum vere, et proprie visum fuisse oculis corporalibus ; idque in terra, non in coelo. Ac primum quidem non modo certissimum, sed etiam evidentissimum est. Nam Actor, ix. cum dicit Lucas de comitibus Pauli : Viri autem illi , qui comitabantur , cum eo stabant stupefacti , vocem quidem audientes, neminem autem videntes (2). Ponit antithesim inter Paulum, et comites ejus, quasi dicat : Comites ejus audiebant vocem loquentis, sed non videbant quis loqueretur; Paulus autem, et vocem audiebat, et videbat- eum, qui loquebatur. Ibidem narrabat Barnabas Apostolis , quemadmodum Paulus vidisset Dominum. Et cap. xxn.Ananias dicit ad Paulum de visione illa, quam habuerat in via : Deus Patrum nostrorum praeordinavit te, ut cognosceres voluntatem ejus , et videres justum, et vocem audires ex ore ejus (3). Haec ibi. Vidit igitur tunc Paulus Christum, et vocem audivit, non ex aliqua nube, aut Angelorum ministerio formatam in aere , sed ex ore Christi. Et cap xxvi. ipse Christus Paulo dicit : Ad hoc apparui tibi , ut constituam te ministrum , et testem eorum , quae vidisti (4). Ubi facit illum Apostolum, et testem oculatum resurrectionis : non autem fuisset verus testis, nisi ipsum corpus vidisset, quod resurrexerat, idque oculis corporalibus. Praeterea, i. Corinth. ix. idem Paulus probaturus Apostolatum suum: Nonne , inquid, Dominum nostrum vidi? Vt i. Corinth. xv. enumerans testes oculatos resurrectionis Christi, posteaquam posuerat Petrum, Jacobum, et alios, tandem ait : Novissime tanquam abortivo visus est et mihi (5) : quae probatio nihil valeret, nisi vidisset ipse, ut alii viderant. Itaque dubitari non potest, quin vere oculis corporalibus corpus ipsum Christi viderit.
Jam vero quod Christum viderit, non in ccelo, sed in terra, vel in aere propinquo terrae, probatur ; quia tanta lux ejus, qui illi apparuerat, Paulum circumfulsit , ut cum plane excaecaverit, ut patet Actor, ix. ; non autem laedere potuisset ejus oculos lux illa corporis Domini, nisi propinqua fuisset. Delindc lumen quoddam etiam comites ejus viderunt, et sonum quoque vocis audierunt, Actor, ix. et xxn. quod est argumentum
(2) Act. IX, 7. — (3) Act. XXII, 14. — (4) Act. XVI, 10. - (5) I Cor. IX, 1 ;
LIBER III.
certissimum, in terra, vel in aere proximo Christum apparuisse ; nec enim comites Pauli summum coelum oculis et auribus penetrare potuissent. Ad ha)C licet comites Pauli audierint vocem, Actor, ix. tamen non distincte intellexerunt, quid Dominus dixerit, Actor, xxn. Quare propinquior Paulo Dominus fuit, quam aliis, et quasi in aurem ei locutus est. Si autem de crnlo vox facta fuisset, omnes reque audivissent. Preeterca illa interrogatio : Quis es, Domine ? et illa responsio : Ego sum Jesus , quem tu persequens (1), aperte indicant prsesentiam Domini. Si enim vidisset Paulus Christum in summo coelo, ut eum vidit Stephaniis, non dubitasset quisnam esset : sed quia repente vidit coram se hominem quemdam supra lucem solis rutilantem, ideo dixit : Quis es, Domine? Denique si solum in coelo Paulus Christum vidisset, non fuisset idoneus testis resurrectionis : potuissent enim facile homines calumniari ejus testimonium, ac dicere eum deceptum fuisse, aut sola imaginatione vidisse.
Confirmatur argumentum ex aliis Christi apparitionibus. Nam in primis Petro Apostolo Christum apparuisse in terra, et cum eo collocutum testantur gravissimi auctores, ut Ambrosius in oratione contra Auxentium. Hegesippus lib. m. de excidio urbis Hierosolym. cap. 2. Et Athanasius, licet paulo obscurius, in Apologia pro tuga sua. Deinde Christum apparuisse S. Antonio, posteaquam a dsemonibus gravissime cecsus fuerat ; et ad Christi praesentiam daemones fugisse , et plagas Antonii repente curatas , testatur Athanasius in vita ejus. S. Gregorius lib. iv. Dialogorum, cap. 16. affirmat ipsum Christum vere apparuisse S. Tharsillae amitae suae paulo ante obitum; et realem, non imaginariam fuisse visionem probat ex immensa odoris fragrantia, quae in cubiculo relicta est. Et ipsi Gregorio Dominum humana specio vere apparuisse, testatur Joannes Diaconus, lib. ii. vitae ipsius, cap. 22. aliaque id genus multa ex probatis auctoribus adduci possent : quae si quis velit omnia negare, merito impudentiae , ac temeritatis argui posset. Sed praeter coeteras apparitiones legatur ea, quam fuse narrat S. Paulinus in epist. ad Macharium, quae sola abunde sufficit testatissimum efficere id quod volumus. Hoc argumentum adversus haereticos hujus temporis, qui contendunt , Christum non
descensurum c ccelo nec privatim, nec publice usque ad diem judicii, efficacissimum est : absolute autem non convincit, quia non est improbabile Christum privatim et ad breve tempus descendisse de coelo post Ascensionem.
Tertium argumentum sumitur a testimoniis Patrum, qui rem unam in pluribus simul locis, esse posse docent. Ac primum Chrysostomus lib. m. de sacerd. (ut supra citavimus) disertis verbis affirmat, eumdem Christum eodem temporis articulo, et sursum in coelo, cum Patre sedere, et in terra omnium communicantium manibus pertractari : et non loqui eum, de pertractatione solum in symbolo, patet, quia id tribuit miraculo. Idem etiam Chrysostomus, et cum eo Primasius, et Anselmus , et commentarius Ambrosio adseriptus in cap. x. ad Hebr. idem corpus Domini in multis altaribus simul offerri dicunt, nec loquuntur de signo corporis, sed de vero corpore (ut supra ostendi lib. n. cap. 31.) Item Cyrillus lib. xn. inJoannem, cap. 32. et Theophylactus in cap. xix. Joannis , disertis verbis docent, Christum per carnem suam in Eucharistia perceptam sanctificare animas , et corpora omnium communicantium in toto mundo, et esse in omnibus totum, et impartibilem. Augustinus lib. de cura pro mortuis, cap. 16. proponit quaestionem, utrum cum in diversis locis simul, fiant miracula ad memorias alicujus Martyris, sit ipse Martyr praesens uno tempore tam multis locis, an ista fiant ministerio Angelorum : ac respondet, quaestionem esse supra ingenii vires.
Ex quo intelligimus, non existimasse Augustinum impossibile esse, ut una res sit in diversis locis ; alioqui non dubitasset, sed aperte dixisset (ut Calvinistae dicunt) implicare contradictionem, ut sit unum aliquid in diversis locis simul. Prteterea cap. 17. refert historiam quamdam S. Joannis monachi, qui cum ex monasterio suo non discessisset, apparuit tamen adhuc vivens in somnis cuidam alteri longe posito : ac deinde dicit dubium esso, an spiritus ejus revera fuisset in utroque loco, an id esset factum alio modo : « Si ipse, inquit, interfuit somnianti, mirabili gratia utique id potuit, non natura; et Dei munere, non propria facultate etc. » Ac denique dicit se, si cum sancto illo monacho loqui potuisset, ab eo queesiturum fuisse so-
(!) Act. XXIT, 8.
CAPUT TTI.
lationem utriusque quaestionis, et verbis ejus crediturum.
Si quis objiciat, aliam esse rationem corporum, aliam spirituum : Augustinum autem spiritibus concedere, ut possint esse in pluribus locis simul, non corporibus : is facile refelli poterit. Nam ratio, cur corpora non videantur posse esse in pluribus locis, non tam est moles, quam unitas. Non enim quaestio est, anpossit corpus occupare duo loca; nam corpus Christi, non occupat nisi unum locum ordinarie ; in Sacramento enim non est localiter, nisi ratione dimensionum panis. Et licet enim localiter arbitramur posse unum corpus esse in pluribus locis, et id probant exempla allata in secundo argumento ; tamen ad mysterium Eucharistiae defendendum, non requiritur, ut unum corpus possit occupare, seu replere plura loca, sed satis est, si possit quocumque modo esse in pluribus locis.
Ideo autem non videtur posse esse, quia non potest divelli a seipso, et videtur necessario debere divelli, ac distrahi a se, si ponatur in variis locis. Quocirca Petrus Martyr cum negat idem corpus posse esse in duobus locis, rationem reddit, quia geminaretur. Porro ista repugnantia, quae sumitur ab' unitate rei, non minus invenitur in spiritu, quam in corpore, utrumque enim est unum, et a se dividi non potest ; quare perinde est ut in hac quaestione sive de corpore, sive de spiritu probetur.
Quartum argumentum sumitur ab exemplis Dei, et animae rationalis. Deus enim cum sit res una, et simplicissima, atque indivisibilis; tamen est simul in infinitis locis : est enim praesens totus Deus omnibus rebus creatis : quod certe superat captum hominum : nec enim possumus cogitare rem unam in diversis locis, nisi cogitemus ; aut loca illa fieri unum locum, aut rem unam dividi in plures. Unde Augustinus in epist. 3. ad Yolusianum de hac existentia Dei in tot locis simul, sic ait : « Miratur hoc mens humana, et quia non capit, fortasse non credit. » Pairi ratione anima rationalis tota est in qualibet parte corporis ; alioqui enim si extenderetur ad extensionem corporis, esset materialis, et a corpore penderet, proinde non esset immortalis, quod cum fide Catholica pugnat.
Ad hoc argumentum nihil responderi potest, nisi, Deum, et animam non esse in diversis locis, sed in uno : replet enim Deus totum mundum, quasi unum locum, et anima
totum corpus, cujus rei signum est, quod si separetur unum membrum a corpore humano, ineo desinit esse anima, quia membrum illud incipit esse corpus aliud perse existens. At non magno negotio id refellitur. Nam etsi non possit naturaliter anima esse in membro abscisso, tamen nulla prorsus ratio fingi potest, cur non possit Deus in brachio abscisso conservare animam, ut ante abscissionem erat. Denique posset Deus alium mundum creare, qui istum, qui nunc est, nulla ex parte contingeret ; et in eo etiam esset Deus, sicut in isto, ac proinde esset in locis dissitis, ac distantibus. Constat igitur nullam esse implicationem, ut res sit in pluribus locis.
Quintum argumentum sumitur a mysteriis nostree fidei , vel difficilioribus , vel reque difficilibus, atque hoc est de quo agimus. Primum mysterium Trinitatis est , quod etiam Lutherani, et Calvinistae admittunt, in quo unam naturam in tribus personis reipsa verissime distinctis credimus, quod sane mirabilius est, quam ut corpus unum sit in pluribus locis. Nam sicut hic estrealis distinctio locorum, ita ibi personarum : sicut hic est unitas corporis, ita ibi unitas naturae ; sed mirabilius est mysterium Trinitatis, quia natura in Trinitate identificatur realiter , et formaliter cum singulis personis, corpus autem non identificatur ullo modo cum locis. Si ergo potest una numero natura non distrahi a seipsa, licet identificetur cum personis realiter distinctis, cur non facilius poterit unum corpus conjungi extrinsecus cum distinctis locis, et tamen non distrahi a seipso ?
Secundum est mysterium Incarnationis, in quo unam hypostasim in duabus naturis perfectis, et dissimillimis confitemur. Et quia longe major unio est inter hypostasim, et naturam, quam inter locatum et locum, cum illa intrinseca et substantialis, h»c extrinseca, et accidentaria sit : profecto recte inspicienti mirabilius videbitur unam esse hypostasim in duabus naturis, quam unum corpus in duobus locis. Adde, quod illa hypostasis identificatur prorsus realiter, et formaliter cum altera naturarum, id est, cum natura divina, et tamen unitur intime cum natura humana, quee realiter, et formaliter differt a natura divina. Ex quo sequitur, ut sit plane incomprehensibile, quomodo in illa unione, vel non confundantur naturee, vel non dividatur hypostasis.
Tertium est mysterium resurrectionis ruord 38
LIBER III.
tuorum, quod ut semper philosophis impossibile visum est, ita semper a fidelibus certa fide creditum est, et nunc etiam a Lutheranis, et Calvinistis creditur, si tamen creditur. Porro in hoc mysterio id maxime difficile, et mirabile est, ut unum et idem individuum bis fiat. Si enim bis fit, quomodo non duplici actione ? si duplici actione, quomodo non sunt duo ? nam effectus per se ab actione dependet, ut ejus terminus. Atque id maxime cernitur in accidentibus, quae penitus perierunt, et tamen eadem numero restituuntur a Deo.
Quartum est creatio, et annihilatio, quse ab omnibus fidelibus divina; potentia; conceduntur, licet a philosophis rideantur, et contradictionem implicare credantur. Nam qui dicit ex nihilo aliquid fieri, quod est creari, vel ex aliquo nihil fieri, quod est annihilari, videtur dicere, nihil esse aliquid, vel aliquid esse nihil. Et sane superat humanam cogitationem, quod aliqua res nunc existat, quae paulo ante nihil omnino erat. Quis enim concipiat, unde venerit ? unde extracta sit ? unde processerit in lucem, si nusquam latebat, nisi ipsum nusquam aliquid sit ? Pari ratione quis intelligat ex aliquo nihil fieri, nisi ipsum nihil sit aliquid ? Et tamen ista credunt, aut credere se dicunt, qui nolunt credere ea, quae sunt faciliora ; ut unum corpus posse a Deo poni in pluribus locis.
Quintum mysterium aeternitas est. Difficilius enim videtur, ut unum instans durationis simul sit in diversis temporibus, sive coexistat diversis temporibus, quam ut unum corpus simul sit in diversis locis. Tempora enim fluunt, et impossibile est simul manere praeteritum et futurum ; at loca simul permanent, licet distincta, et separata ab invicem. Jam aeternitas est unum instans durationis non fluens, et proinde coexistcns toti tempori praeterito, et futuro : et tamen nec ipsu^i instans dividitur, nec tempora confunduntur, quod superat plane humanum captum.
Sextum argumentum sumitur a simili. Nam potest unus locus capere duo corpora sibi adaequata simul, et tamen, neque locus ille dividitur in duo loca, neque corpora illa confunduntur in unum corpus ; ergo poterit etiam unum corpus replere duo loca, etiamsi nec ipsum corpus dividatur in duo corpora , nec loca illa conveniant in unum locum.
Consequentia videtur optima, quia ita se habet locatum ad locum, sicut locus ad locatum. Antecedens vero certum est exemplis
di rinae Scripturae de egressu corporis Christi ex clauso sepulchro, et aliis, quse in sequenti difficultate tractabuntur.
Quidam tamen Catholici, atque in eis S. Thomas in iv. dist. 44. quaest. 2. art. 2. quaest. 3. existimant non posse unum corpus esse in duobus locis localiter, sed tantum sacramentaliter ; et ideo negant consequentiam argumenti adducti. Et rationem hanc reddunt, quia unum est illud, quod est indivisum in se, et divisum a quocumque alio : ex quibus conditionibus, prior, nimirum indivisum esse in se, essentialis est, et inseparabilis : posterior autem non, nimirum divisum esse a quocumque alio, accidentaria est, et separabilis. Cum autem duo corpora sunt in uno loco, tollitur tantum posterior conditio unitatis, ac proinde non destruitur unitatis essentia : cum vero unum corpus ponitur in diversis locis, tollitur prior conditio, ac destruitur tota essentia unitatis.
Sed haec ratio, pace tanti doctoris, non videtur solida. Nam duplex est indivisio in se, et divisio ab aliis. Una respectu loci, quae extrinseca est, et plane accidentaria. Altera respectu rei ipsius, quae intrinseca est, et vel est de essentia, vel certe proprietas quaedam unitatis. Jam igitur, quando duo corpora sunt in uno loco, non tollitur indivisio a se, nec divisio ab aliis intrinseca, sed extrinseca solum, quae est respectu loci. Nam licet se penetrent duo corpora, sunt tamen duo diversa, et distincta, quoad omnia principia essentialia, imo etiam, quoad accidentalia , excepto situ. Sic etiam, cum unum corpus est in diversis locis, non tollitur indivisio intrinseca, sed solum extrinseca respectu loci : nam non dividuntur principia intrinseca, quse corpus constituunt, sed solum dividuntur situs, sive ubi illius corporis.
Adde, quod si non posset esse unum corpus localiter in duobus locis, quia divideretur a seipso, profecto nec esse posset sacramentaliter, eadem ratione. Licet enim esse alicubi sacramentaliter, non dicat esse per loci occupationem; tamen dicit esse per realem, et veram praesentiam in pluribus hostiis, sive altaribus, quae realis praesentia in tot altaribus, et non in locis intermediis, non minus tollere videretur indivisionem rei, quam repletio plurium locorum. Sed jam ad solutionem objectionum veniamus.
r
CAPUT IV. .
CAPUT IV.
Solvuntur objectiones , quibus adversarii probare conantur implicare contradictionem , ut unum corpus sit in pluribus locis.
Adversarii multa argumenta proponunt ac primum ex Scriptura, et Patribus duo argumenta proferunt. Primo, Calvinus in ult. admonit. ad Westphalum, urget illam consequentiam Angeli, Matth. ult. Non est hic, surrexit enim (1) : quse consequentia infirma esset, si posset idem corpus esse in pluribus locis : posset enim discedere, et remanere.
Secundo, proferunt ea loca, ubi Deo tanquam proprium tribuitur, ut non circumscribatur loco, sed ubique sit : Coelum, et terram ego impleo , Hierem. xxm. (2) Et confirmant ex Patribus, qui probant Spiritum sanctum esse Deum, quia ubique est, juxta illud Psal. cxxxvm. Quo ibo a Spiritu tuo (3) ? Vide Ambrosium primo libro de Spiritu sancto, cap. 7. Hieronymum et Cassiodorum in Psalmum citatum; Augustinum tertio libro contra Maximinum cap. 21 . Basilium lib. de Spiritu sancto, cap. 22. Didymumlib. i. de Spiritu sancto ;Cyrillum lib. vii. Dialog. de Trinit. At si corpus Christi posset esse in multis locis, eadem ratione posset esse in omnibus, et tamen non esset Deus : ergo ratio Patrum nihil concluderet. Praeterea Patres, qui scripserunt contra Eutychetem , probant humanam Christi naturam non esse confusam cum divina, quia divina est ubique, humana autem etiam post resurrectionem certo loco circumscribitur. Vide Theodore tum Dialogo 2. et 3. Vigilium lib. i. et iv. contra Eutychetem, et Fulgentium lib. n. ad Trasymundum, cap. 17.
Addit Wiclef apud Waldensem tom. n. c. 72. alium locum ex Augustino in epist. 3. ad Volusianum, ubi Augustinus dicit, nullum corpus posse esso ubique totum. Posset denique addi alius locus ex lib. 20. contra Faustum cap. ii. ubi sic loquitur Augustinus de Christo secundum praesentiam corporalem : « Simul et in sole, et luna, et in cruce esse non posset. »
Respondeo ad locum Scripturae : Non est hic , surrexit enim ; duobus modis. Primo,
consequentia illa Angeli optima est, sed si applicetur (ut applicanda est) ad mentem illarum sanctarum mulierum, cum quibus Angelus loquebatur : illae enim quaerebant corpus Domini mortuum in sepulchro, ut illud ungerent. Quare cum Angelus ait : Non est hic , sensus est : Non jacet mortuus in sepulchro, ut vos creditis. Et id probat, cum addit : Surrexit enim ; nec enim poterat mortuus jacere si resurrexerat.
Secundo , consequentia illa optima est etiam absolute, sed moraliter loquendo, ut Angelus loquebatur, non metaphysice. Nam moraliter loquendo, qui resurgit amortenon remanet in sepulchro, sed egreditur : sepulchrurn enim est locus mortuorum, non viventium : tamen fieri etiam potest, ut aliquis vivens in sepulchro jaceat, si velit. Itaque moraliter verissime dixit Angelus : Non est hic , surrexit enim ; quamquam absolute potuisset ibi esse Christus, licet surrexisset. Simile est si quis dicat : Talis homo non sedet ad mensam, ccenatus enim est.
Ad alias Scripturas, et testimonia Patrum dico duas esse differentias inter Deum, et corpus Chrfsti, quod pertinet ad existentiam in loco. Prima est, quod Deas roipsa, ac de facto est ubique ; corpus Christi, reipsa, ac de facto non est ubique, neque unquam erit, sed uno in loco est localiter, nimirum in coelo ; in multis, sacram entaliter; in multis aliis nullo modo. Et hoc sufficit ad salvanda argumenta Patrum de Spiritus sancti divinitate, et de differentia naturarum in Christo. Nam si solus Deus de facto est ubique ; certe Spiritus sanctus convincitur Deus esse, quia est ubique et Christi humanitas convincitur non esse confusa cum divinitate, quia non est ubique. Secunda differentia est ; quod divinitas non solum est ubique, sed etiam non potest constringi ad unum locum, imo non potest non esse ubique cum sit intrinsece, et essentialiter immensa. At Christi corpus licet possit esse, et sit per Dei potentiam in multis locis, tamen potest etiam redigi ad unum solum locum, quemadmodum ante Sacramenti institutionem in uno solo loco erat; et post mundi consummationem in uno solo loco erit. Et hinc habemus argumentum propositum optime concludere contra Ubiquistas, sed nihil contra Catholicos. Nam Ubiquistce docent, Christi corpus per unionem ad Verbum semper reipsa, et de
(1) Mare. XXVIII, 6. — (2) Jerem. XXIII, 24. ~ (3) Psal. CXXXVIII, 7.
.UBER III.
facto esse ubique, nec posse redigi ad unum locum. Et hoc est, quod ex professo oppugnant, Theodoretus, Vigilius, et alii, qui scribunt contra Eutychetem.
Ad locum autem ex epistola ad Yolusianum, respondeo, loqui Augustinum de corpore existente in loco naturaliter, id est, secundum modum natura* sua; convenientem. Omne enim corpus quantum est, et quia quantum etiam extensum est, ita ut major pars majorem locum, et minor minorem occupet : et implicat plane contradictionem, ut corpus extensum maneat, et tamen sit totum in qualibet parte. Eodem modo in lib. xx. contra Faustum, loquitur Augustinus de corpore Christi : Manichan enim, non arbitrabantur Christum esse unum hominem, sed lucem quamdam expansam per solem, lunam, et omnia alia loca, ut ibidem Augustinus testatur ; illum autem, qui in forma humana crucifixus fuit a Pilato, dicebant phantasma fuisse, non verum hominem, Quare Augustinus utitur hoc dilemmate : Si Christus est Spiritus seu phantasma, crucifigi non potuit ; si autem est corpus expansum per solem, lunam, et alia loca, non potuit fotus simul esse in sole, et in luna, et in cruce, quia corpus expansum per tot loca non potest totum esse in singulis locis. Quod si Augustinus loqueretur de corpore Christi, ut est revera, et non secundum sententiam Manichteorum ; respondere possemus, eum loqui de corpore, secundum ordinarium cursum naturas ; et non secundum id, quod potest in illo facere omnipotentia Creatoris. Nam ibidem dicit, spiritum nullo modo pati posse in cruce ; quod necessario intelligi debet, secundum ordinarium cursum natura) ; alioqui Augustinus pugnaret secum ; quippe qui lib. 21. de civit. Dei, c. 10. scribit, spiritum pati posse ab igne corporeo per divinam potentiam. Et certe si potest alligari spiritus igni corporeo, ut ab eo recipiat pcenam miris, sed veris modis, ut Augustinus loquitur, cur non posset alligari cruci, et ab ea poenam recipere miris, sed veris modis ? sed de hoc argumento satis.
Secundo, afferunt etiam philosophicas / rationes. Ac primum Joannes Wiclefus illo argumento utebatur ; non potest aliquid simul esse in duobus temporibus ; ergo nec in duobus locis.
Secundo, Calvinus, et Petrus Martyr argumentantur ab unitate rei ; Si unum corpus sit io diversis locis simul, erit unum, et multa. Nam non continuatur corpus ut est in altari, cum eodem, ut est in coelo ; ergo divisum est ; ergo non unum ; et tamen ponitur esse linum; ergo unum, et non unum.
Confirmatur primo, quia si ponatur corpus unum in pluribus locis, erit in loco, et non in loco ; nam erit in loco, imo in locis, ut ipsi ponimus, et tamen non erit in loco : quia omne, quod est in loco, aut circumscribitur loco, aut saltem ita continetur, ut non sit alibi, quod Theologi vocant esse in loco definitive. At corpus Christi non ita est in coelo, aut in altari aliquo, ut non sit etiam alibi ; non igitur est in loco.
Secundo, quod incipit esse alicubi, ubi antea non erat, aut venit eo per motum localem, aut ibi generatum est. Sed corpus Christi non venit de ca*lo ad altare per motum localem : quia quod movetur localiter, deserit unum locum, ut acquirat alium ; Christus autem nunquam deserit coelum, neque generatur in altari ; non enim potest id, quod est, fieri : non ergo potest fieri, ut sit Christus simul in coelo, et in altari.
Tertio, sequuntur multa) contradictiones, si idem corpus sit in pluribus locis. Nam poterit esse sursum et deorsum, proinde remotum, et non remotum ab eodem loco : item moveri, et quiescere, accedere ad unum locum, et simul ab eo recedere : item poterit uno in loco summe calefieri, in altero frigefieri : vel etiam uno in loco vulnerari, et occidi, in altero bene valere : qua) sunt apertissime repugnantia.
Respondeo, [de his argumentis rectissime dici potest, quod ait Augustinus lib. xxit. de civit, cap. ii. « Ecce qualibus argumentis omnipotentiae Dei humana contradicit infirmitas, quam possidet vanitas. » Nam quod una res non possit esse in duobus temporibus, non nascitur ex ipsa re, sed ex temporibus, qua) non possunt esse simul, cum semper fluant : unde non est simile in locis, qua) permanent. Ad illud autem de unitate, jam antea responsum est, unitatem essentialem rei non pendere ab unitate loci, cum prius sit rem esse unam, quam esse in uno loco, sed pendere ab internis suis principiis. Itaque imaginatio quidem non potest concipere unum corpus in diversis locis, sed ratio tamen judicare potest, si sana sit, falli imaginationem, sicut fallitur, dum Deum, vel animam non potest cogitare in diversis locis, vel duo corpora in uno loco.
Ad illud de continuatione dico, corpus
CAPUT IV.
Hf
Christi, ut est in altari, non continuari cura corpore, ut est in coelo, nec tamen esse cliscontinuum, vel divisum ab illo. Nara continuari et dividi, est eorum, quae multa sunt, sive sint tota quasdam, sive partes ejusdem. Corpus autem, ut in cusio, et in altari, non sunt duo tota, nec partes ejusdem, sed idem omnino totum.
At, inquies, intercedunt inulta corpora inter corpus Christi, ut in coelo , et ut in altari est : ergo discontinuum, et divisum, est a seipso. Respondeo, hoc argumento recte probari, loca ipsa esse discontinua, nimirum coelum, ct terram, et per hoc etiam corpus Christi divisum esse a se respectu loci, sed non respectu proprias substantias, sive quantitatis, ut supra dictum est.
Ad primam confirmationem respondere S. Thomas : Corpus Christi esse in cocio circumscriptive, in Sacramento, autem non esse in loco, nec circumscriptive, nec definitive secundum se, tamen ratione dimensionum panis esse circumscriptive in omnibus locis, ubi sunt hostiae consecrata;.
At quia nos existimamus, posse corpus Christi esse in pluribus locis etiam localiter, et visibiliter , ideo dicimus corpus idem posse esse circumscriptive, et etiam definitive in pluribus locis. Nam ut corpus sit circumscriptive in aliquo loco, tantum requiritur, ut commensuretur illi loco ; ita ut termini loci et locati sint simul : non autem requiritur ut non sit alibi, tanquam in alio loco; ex hoc servatur in prsesenti. Nam corpus Christi in coelo commensuratur loco suo, quem ibi habet ; et quando simul erat in terra, cum videlicet apparuit Paulo, commensurabatur in loco suo, quem in terra, vel in aere habebat. Itaque in utroque erat circumscripti ve.
Dices, si corpus aliquod commensuretur loco trium cubitorum, et ponatur in duobus, vel tribus locis aequalibus, nonne occupabit spatium sex, vel novem cubitorum? Quomodo ergo commensuratur, et circumscribitur loco trium cubitorum?
Respondeo : dupliciter potest intelligi, ut corpus trium cubitorum, occupet spatium novem cubitorum. Uno modo, quia magnitudo talis corporis commensuretur tali loco, et hoc modo fieri non potest, ut corpus trium cubitorum, occupet spatium novem cubitorum.
Altero modo, ut magnitudo talis corporis non commensuretur, nisi loco trium cubitorum, tamen eadem magnitudo, bis, aut ter ponatur in loco : et hoc fieri posse contendimus. Idem dici potest de modo existendi definitive. Nam, ut aliquid sit definitive in loco, satis est si definiatur certo quodam spatio, ita ut in toto illo sit, et non in majori ; sive sit in alio loco etiam definitive, sive non : et hoc modo corpus Domini in qualibet hostia potest dici esse definitive, quia est in tanto spatio, quantum occupat hostia consecrata, et non in majori. Quod si quis contendat esse in loco tam circumscriptive, quam definitive, id requirere, ut res nullo modo sit alibi ; dicere possumus dari tertium modum existendi in loco, nimirum per solam praesentiam, quomodo Deus est in loco : et hoc modo esse in loco ea corpora, quae per divinam potentiam simul sunt in variis locis.
Ad Secundam confirmationem dico, Domini corpus incipere esse in altari, ubi antea non erat : non per generationem, nec per motum localem, sed per conversionem panis in ipsum. Nec desunt exempla similia. Nam cum homo per nutritionem augetur, anima rationalis incipit esse in materia illa allata, ubi antea non erat, et tamen non producitur anima nova, nec movetur localiter, sed solum incipit informare materiam sibi adjunctam, quam non informabat. Et contra, cum membrum aliquod abscinditur, anima desinit ibi esse, et tamen non perit, nec recedit localiter : sic etiam Deus cum aliquid in mundo nascitur, incipit in ea re osse, ct cum illud perit desinit ibi esse, et tamen nec generatur, aut corrumpitur Deus, nec localiter accedit, aut recedit.
Ad tertiam confirmationem varie Theologi respondent. Alii enim existimant ex positione unius corporis in diversis locis, multiplicari respectus, non autem absoluta ; ut verbi gratia, dicunt idem corpus in ccelo, et in terra existens, habiturum varias relationes, ita ut dicatur esse propinquum terra;, ut est hic, quam relationem non habebit, ut est in ccelo, et contra. At si hic calefiat, etiam ibi erit calidum etc. Alii putant etiam absoluta multiplicari, et eousque progrediuntur, ut dicant posse cumdcm hominem uno in loco ebrium esse, in alio sitire ; imo in uno mori, in altero vivere.
Sed media via tutissima esse videtur. Pro qua intelligenda, notandum est, unum corpus in pluribus locis positum, habere unum esse substantiale, sed multa esso localia. Ex
LIBER III.
quo fit, ut illa omnia multiplicari debeant, quas consequuntur esse locale : illa autem non multiplicentur, quee aliuncfe proveniunt, quam ex esse locali.
Ac primum relationes ad loca necessario multiplicabuntur : quia cum sit corpus vere in pluribus locis, et relatio terminetur ad ipsa loca, quas plura sunt, non potest ipsa relatio non multiplicari. Itaque erit idem corpus sursum et deorsum ; remotum, et propinquum ; poterit moveri ad locum, et quiescere in alio loco. Neque absurdum est in eodem subjecto esse contrarias relationes, cum insint in eo subjecto per diversa fundamenta, aut diversas fundandi rationes. Nec tamen implicatur hic ulla contradictio.
Nam etsi possit dici propinquum, et remotum : et etiam remotum, et non remotum : sed sub diversa ratione, ut nimirum est in diversis locis ; illa enim dicuntur contradicentia, quse conveniunt uni respectu ejusdem, eodem tempore, loco, modo etc. Ac ne mirum id esse videatur, exemplum afferre possumus animas humanse, quee cum in toto corpore, et in quolibet membro sit tota, certe ut est in capite, est remota a terra, ut est in pedibus, non est remota : et si quis unam manum moveat, altera quiescente ; nonne etiam anima simul movebitur, et quiescet ? Hasc igitur de relationibus ita se habent.
Idem porro judicium esse videtur de actionibus, quas terminantur ad loca, ut si verbi gratia, una facula ponatur in multis locis, omnia illa simul illustrabit, et si applicentur in omnibus locis combustibilia, omnia comburet. Itaque posset fieri per divinam potentiam, ut una facula totum mundum illustraret, si poneretur in pluribus locis. Nam causa cur una facula posita in uno loco non illuminet ea, quee procul absunt, est, quia illa non sunt intra spheeram activitatis illius faculae.
At si facula ponatur in pluribus locis, jam erunt illa omnia intra spheeram activitatis ejus, nec propterea tamen sequetur, faculam illam esse soli ecqualem, aut agere ultra suam virttftem ; nam ipsa sua virtute non illuminat, nisi modicum sibi proportionatum, sol autem sua virtute illuminat totum orbem : sed ex positione in multis locis id illi faculee accedit, ut multas habeat sphseras activitatis, omnes tamen exiguas, et sibi proportionatas. Et simile est omnino de corpore trium cubitorum, quod (ut supra diximus) occupare potest spatium sex, et novem cubitorum,
non unica extentione sua, sed quia soepius illa extensio ponitur in loco. Atque haec dicta sunt de actionibus corporis locati, quse recipiuntur in ipsis locis, vel aliis extrinsecis corporibus.
Contrarium porra judicium esse debet de his, quas recipiuntur in corpore locato : quas enim recipiuntur in corpore, sive sint actiones, sive qualitates, sive qusecumque alia, non multiplicantur, quia corpus unum est, non multa. Itaque si corpus uno in loco calefiat, etiam in alio erit calidum, et si uno in loco sit prope ignem, in altero prope glaciem ; nec summe calefiet, nec summe frigefiet, sed eodem modo alterabitur, atque alteraretur si in eodem loco applicarentur ei contraria illa agentia : et si uno in loco vulneretur, aut occidatur ; in altero etiam vulneratum apparebit, et morietur : et si uno in loco comedat, in altero non esuriet, etiamsi non comedet, quia idem est corpus. Sed de his satis multa \dicta sunt.
CAPUT V.
Proponitur , et explicatur secunda difficultas } quse in eo posita est , quod corpus non occupet locum.
Antequam ad probationem secundi pronuntiati veniamus, duo sunt observanda. Primum est, duas opiniones particulares ialsas, et erroneas excogitatas fuisse in Scholis, ob hujus mysterii magnitudinem ; quas etiam nonnullam occasionem dederunt hasreticis hujus temporis, argumenta subtiliora contra veritatem fidei objiciendi. Una fuit Durandi in iv. dist. 10. qusest. 2. qui probabile esse putavit in Eucharistia substantiam corporis Christi esse absque magnitudine : et argumenta fecit ad hoc probandum, quse nunc etiam a Sacramentariis fiunt, ut quod de essentia magnitudinis sit occupare locum, et alia, quas postea afferemus. Altera sententia veterum quorumdam, quam sine nomine refert, et refellit Albertus in iv. dist. 13. art. 10. et quam postea secutus videtur Okam in iv. q. 4. qui dicunt esse quidem in Eucharistia magnitudinem corporis Christi, quam ipsi a substantia distintingui reipsa non putant, sed addunt, ita penetrari singulas partes cum omnibus aliis,
CAPUT V.
ut nulla figura, sit in corpore Christi, nec distinctio, et ordo partium corporis.
At sententia communis scholarum, et Ec clesise est in Eucharistia totum Christum existere cum magnitudine, et omnibus accidentibus, excepta relatione ad locum coelestem, quam habet, ut est in coelo, et iis, qua) ad existentiam in eo loco consequuntur : et contra in coelo totum Christum existere cum magnitudine, et omnibus accidentibus, excepta relatione ad species panis^ quem habet, ut est in Eucharistia : et praeterea corporis Christi partes, et membra non se penetrare, sed ita distincta esse et disposita inter se, ut figuram, et ordinem habeant corpori humano convenientem. Ita docent Albertus, S. Thomas, Bonaventura, Ricardus, Scotiis, et alii, in iv. distinet. 10. myst. 7. artic. 2. et alii. Et hanc esse doctrinam Ecclesiae dubitari non potest. Nam Ecclesia universa, ut patet ex Concilio Trident. session. xm can. i. non solum corpus, etsanguinem, sed etiam animam, et divinitatem, atque adeo totum Christum in Eucharistia esse docet. Certum autem est animam, et Divinitatem non esse in Eucharistia ex vi consecrationis, sed ex naturali concomitantia ; quia ubi est unum, ibi esse necesse est quidquid cum illo est unitum. At magnitudo et figura, unita sunt corpori Christi, et quidem naturaliter, et inseparabiliter ; igitur et illa adsunt.
Preeterea cum Dominus ait : Accipite , et comedite, hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur (1), idem corpus manducandum dedit, quod ad mortem tradendum fuerat sequenti die : ad mortem autem non fuerat tradedum corpus sine magnitudine, et figura, et aliis accidentibus, quas in ipsa magnitudine fundatur.
Ad hasc, in Eucharistia sub specie panis caro Domini proprie continetur, juxta illud Joan. vi. Panis , qum ego dabo , caro mea est. Et rursus : Caro mea vere est cibus. Et illud Ecclesiasticum : « Verbum caro panem verum verbo carnem efficit. » At certe substantia sine quantitate, et complexione quadam accidentium caro dici non potest.
Denique in Eucharistia non sola caro, sed etiam anima continetur, ut supra ex Concilio Tridentino probatum est. Atqui anima in corpore esse nequit, nisi disposito, et organizato : sine quantitate nulla esse potest dispo113
sitio, nulla organisatio : non igitur fieri potest, ut Durandi opinio cum Ecclesia) doctrina facile concilietur. Sed haec fusius tractanda scholasticis relinquimus.
Secundo, observandum est, ut Ecclesia) sententia planius intelligatur, magnitudini tria quaedam convenire, quorum unum ex altero sequitur. Primum est, extensam esse in se, et partem habere extra partem, ac proinde situm quemdam instrinsecum, et ordinem, ac dispositionem partium ; et hoc primum omnino essentiale magnitudini est. Quid enim est linea, nisi extensio in longitudinem? quid superficies, nisi extensio in longitudinem, et latitudinem ? quid corpus, nisi extensio in longitudinem, latitudinem, et profunditatem ? Si tollas itaque extensionem, et partes, tolles pariter magnitudinem. Alterum est, coextendi loco seu commensurari loco, et habere situm extrinsecum in ordine ad locum; atque hoc posterius est, et ex primo sequitur, et ideo separari potest ab illo. Nam supremum coelum revera extensum est in seipso, et tamen nullum occupat locum, cum a nullo corpore ambiatur. Tertium est, extrudere aliud corpus ex loco, seu non pati secum aliam magnitudinem in loco sibi adeequato : et hoc est posterius secundo, et ex illo sequitur. Ideo enim corpus unum non patitur alterum secum, quia replet totum locum. Quia tamen semper posterius per Dei potentiam separari potest a priore, ita ut maneat prius sine posteriore : non contra, quia non pendet prius a posteriore : inde est, quod secundum Catholicos, potest unum corpus occupare locum, et tamen non expellere aliud ; quse dicitur proprie penetratio corporum.
His notatis, Catholicorum communio sententia est, in Sacramento Eucharistiee vere adesse totam magnitudinem corporis Christi, sed habere primam conditionem, qua) (ut diximus)essentialisest, non autem secundam, et tertiam, qua) saparabiles sunt. Et quamvis in Sacramento, nulla sit proprie corporum penetrario, cum desit secunda conditio : tamen existimamus posse etiam per Dei potentiam dari penetrationem, ita ut, corpus aliquod habeat primam, et secundam conditionem sine tertia. Qua) quia adversariis impossibilia videntur, nunc ea probare aggredimur a duplici argumentorum genere.
(1)1 Cor. XI, 24, — (2) Joan. VI. 52 ct 56.
UBER 111.
Ut
Quorum alterum sumitur ab omnipotentia Dei, quam Scriptura) praedicant. Alterum ab exemplis, tum a Scriptura, tum aliunde petitis.
CAPUT VI.
Posse corpus alicubi esse , et locum non occupare .
Primum igitur argumentum sumitur ab illis Scripturis, quae dicunt esse apud Deum omnia possibilia, Matth. xix, Mare, xiv, Lue. i. Porro inter illa omnia esse etiam id, de quo nunc agimus, probari potest ex principiis adversariornm, ut supra fecimus in probando alio Catholicorum pronunciato. Yide caput tertium.
Sed pimter ea probatur ex ipsa rei natura. Convenit enim inter nos, non debere excipi ab eorum numero, quae Deus potest facere, nisi ea, quae implicant contradictionem. Corpus autem esse alicubi, et non occupare locum, vel occupare, et non expellere alterum, nullam implicat contradictionem. Nam, id est implicare, repugnare essentiae : non autem repugnat essentiae magnitudinis, non occupare locum, aut non expellere alterum corpus. Id quod probatur primo, quia occupare locum, est quid posterius ipsa magnitudine ; prius enim res in se magna est, et apta replere locum, deinde replet locum. Nihil autem posterius est de essentia prioris : essentiae enim in indivisibili consistunt. Secundo, potest magnitudo intelligi, atque etiam definiri sine loco, sive repletione loci : imo nemo hactenus in definitione magnitudinis posuit locum. Et quod majus est, potest esse sine loco, ut patet de ultima sphaera, et de corporibus, quae sine dubio a Deo collocari possent supra convexum ultimae sphaerae : non igitur de essentia magnitudinis est occupare locum. Tertio, officium, seu functio non est de essentia ullius rei cre ita) : solum enim in Deo, qui infinitus, et simplicissimus est, idem est esse, et agere. At replere locum, et expellere alia corpora, et officium magnitudinis, et functio quaedam externa : non igitur ad essentiam pertinet. Quarto, ita se habet moles, seu extensio ad magnitudinem, ut se habet gravitas ad corpus grave.
Nam ut magnitudo sua mole replet locum, et aliud corpus extrudit : ita corpus grave, sua gravitate ponderat, et alia corpora deprimit. At non est de essentia gravis ponderare, ut patet, quia in priori regione aqua, et aer non ponderat : igitur neque est de essentia magnitudinis replere.
Alterum argumentum sumitur ab exemplis divina) Scriptura). Primum exemplum est Matth. xix, Marci x, Luca) xvm : Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum caelorum. Et cum Apostoli dicerent : Quis ergo poterit salvus fieri ? Respondit Dominus / Hoc apud homines impossibile est, apud Deum omnia possibilia sunt (1). Ubi Dominus, cum dicit, possibile esse Deo, id quod difficilius est, significat esse etiam possibile id, quod facilius est: facilius autem esse dicit, ut transeat camelus per foramen acus : igitur hoe Deo possibile esse voluit. At non potest camelus transire per foramen acus, nisi locum non occupando : alioqui majus esset minus suo minore.
Et praeterea quomodocumque hoc fiat, certe non minus repugnare videtur rationi, ut camelus intret per foramen acus, quam ut corpus Christi contineatur in parva specie panis : imo minor est proportio foraminis acus ad camelum, quam hostiae consecratae ad corpus Domini, nisi quis dicat per camelum non intelligi illud magnum animal quod camelum vocamus, sed funem nauticum; ut quosdam sensisse testatur Theophyl. in cap. xix Matttb. Sed tum erit quidem minor proportio corporis Domini ad hostiam consecratam, quam cameli ad foramen acus : tamen etiam hoc erit hominibus impossibile, ut Dominus dicit, et ut experientia docet. Quis enim intclligat, qua ratione possit crassissimus funis, quales nautici sunt, per foramen acus transire.
Adde, quod expositio communis Patrum animal gibbosum, non funem nauticum intelligit. Yide Origenem, Hieronymum, Hilarium, et Chrysostomum in Matthaeum : Ambrosium in Lucam, et Augustinum lib. Ii. qusest. Evangelic. qurest. 47. Adde etiam, quod funis nauticus grsece scribitur per iota xagtAo?, ut est apud Suidam, in Evangelio autem scribitur percta xdpv]7o?, qua voce non funem, sed animal Graeci intelligunt.
Quod autem quidam dicunt, per foramen acus intelligi portam quamdam angustam
(I) Matth. XIX, 21 ; Mare. X,25; Luc. XVIil, 25 ct scrp — (2) Lue. XVIII, 27.
CAPUT VI.
Ilierosolymavper quam cameli intrare non
poterant onusti, nisi magno labore genua flecterent, (quam sententiam Gajetanus etiam approbavit) non solum fabulosum est, et sineullo fundamento assertum ; nec solum Patribus omnibus repugnat, sed etiam verbis Domini adversatur, dicentis Luc. x vm : Qux impossibilia sunt apud homines, possibilia sunt apud Deum. Quo modo enim ista impossibilia sunt apud homines, si poterat arte humana fieri, ut cameli genua flecterent, et intrarent ?
Ex eodem refellitur, quod Pelagiani dicebant apud Augustinum epistol. 89, quaest. 4. verba Domini esse intelligenda in sensu diviso, non in sensu composito ; ita ut impossibile sit divitem, si maneat dives, ingredi in regnum coelorum, non autem si abjectis divitiis desinat esse dives : et eodem modo impossibile sit camelum, si maneat camelus, transire foramen acus, non autem si extenuetur ad fili subtilitatem. Haec, inquam, refelluntur ex eodem fundamento. Nam non est impossibile apud homines, ut camelus transeat per foramen acus, si desinat esse camelus, et convertatur in subtilissimum filum. Quare Augustinus epistol. 89. quaest. 4. recte docet, posse hominem divitem, etiamsi non desinat esse dives, per Dei gratiam, et potentiam ingredi in regnum coelorum ; licet sine gratia Dei solis viribus naturae non solum impossibile sit, sed etiam valde impossibile : omnibus enim hominibus impossibile est sine gratia Dei salvari, sed multo magis divitibus, quam pauperibus. Idem etiam Augustinus lib. de spiritu et littera cap. i. aperte dicit, posse camelum per Dei potentiam transire per foramem acus, licet id nunquam sit factum, et nunquam fortasse futurum. Quod idem affirmat Gregorius Nazianzenus lib. 4. de Theologia, et Origenes in cap. xix. Matth. ubi dicit, quomodo id fieri possit, soli Deo esse notum.
Alterum exemplum Scripturse est Joan. 20. ubi Evangelista scribit, Christum venisse ad discipulos, cum fores essent clausae ; et rursus post dies octo iterum ad eos intrasse januis clausis. Ex quo necesse est, ut corpus Christi, vel non occupaverit locum, cum transivit per januas clausas, vel se cum alio corpore penetraverit : quorum utrumque est impossibile viribus creatis, et intelligentiam nostram superat.
Hunc tamen locum depravare sernper lue-, rctici conati sunt. Nam et Bercngariani, teste' Tom. IV.
Guitinundo lib. m, negabant, Christum intrasse januis clausis : et nostro tempore Joan. QEcolampadius Christum intrasse voluit per fenestram, aut alium aditum, cum fores essent clausae, nec eas penetrare posset ; quod accepisse videtur a Durando in iv dist. 44. quaest. 6. qui satis temere singulares suas opiniones in medium adducit. Joan. Calvinus lib. iv Instit. cap. 17. §. 29. dicit, Christum divina virtute sibi aditum patefecisse : atque id ipsum clarius explicans in ultima admonit. ad Wesphalum dicit, Christum intrasse januis clausis secundum Evangelium, quia non expectavit, donec Apostoli aperirent, sedipse sua virtute ostium aperuit, vel etiam in nihilum redegit, et continuo restituit. Petrus autem Martyr lib. cont. Gardinerum object. 11. et 12, dicit, Christum intrasse per aditum patefactum, sive rarefecerit Dominus portas illas, sive etiam cedere j usserit.
At lue sunt merae corruptela), et depravationes Evangelii. Nam in primis Evangelista Joannes miraculorum Domini dilige ntissimus enarrator, et qui alioqui non solet verba sine causa multiplicare, magno studio addere curavit : Januis clausis, idque non semel, sed bis. At si per fenestram intravit Dominus, aut aditu quocumque modo patefacto, nullum erit miraculum intrare januis clausis.
Deinde Lucas cap. 24. eamdem apparitionem narrans, dicit, Dominum repente constitisse in medio Apostolorum, et propterea spiritum esse putatum : qua) certe indicant, Dominum nullo strepitu facto, sed tota domo immota manente comparuisse.
Praeterea, Patres communi consensu agnoscunt miraculum in eo, quod Dominus corpus suum solidum per aliud solidum introduxerit. Vide Chrysostomum, Cyrillum, Augustinum, Euthymium, Theophylactum, in hunc locum Joannis. Et praeterea Justinum quaest. 117. ad orthodoxos. Ambrosium in cap. ult. Lucae. Amphilochium apud Theodoretum in secundo dialogo. Ephiphanium haeres. 64. Hieronymum in epist. ad Pammachium de erroribus Joan. Hierosolymitani. Leonem epist. 10. ad Flavianum. Gregorium hom. 26. in Evangelia. Bernardum scr. i. de resurrecti et praeter cceteros Hilarium lib. 3. de Trinit. ubi videtur providisse impudentiam nostri temporis haeroticorum : « Integra, inquit, sunt omnia, et obserata, sed eccc assistit medius, cui per
LIBER III.
virtutem suam universa sunt pervia. Nihil caedit ex solido, neque per naturam suam aliquid tanquam lapsu insensibili, ligna et lapides amittunt. Corpus Domini a sese non deficit, ut sese resumat ex nihilo ; et unde qui assistit, in medio est? Caedit ad haec et sensus, et sermo, et extra rationem humanam est veritas facti. Idcirco ergo, ut de nativitate Domini fallimur, ita et de ingressu Domini mentiamur : dicamus factum non fuisse, quia intelligentiam facti non apprehendimus, et cessante sensu nostro, facti ipsius cesset effectus. Sed mendacium nostrum facti ipsius fides vincit. Assistit Dominus clausa domo in medio discipulorum, et Filius est natus ex Patre. »
Adde, quod Patres maximam habuerunt occasionem negandi, Christum intrasse per januas clausas. Nam Marcionistee, Valentiniani, Origenistae, et alii, qui negabant veram corporis resurrectionem, ex hoc loco argumentabantur; ut patet exCyrillo, Epiphanio, Hieronymo locis citatis : non videtur enim verum corpus esse posse, quod januis clausis intrare potest. Huic autem objectioni facillime occurrere possent Patres, si dixissent, Christum, intrasse per fenestras, aut per januam a se antea patefactam, vel annihilatam : et tamen nulli unquam ante Berengarii tempora ista solutio venit in mentem ; imo contra potius, ex hoc principio tanquam certissimo et explorato probabant alia dogmata. Nam Hilarius loco notato probat, non esse impossibile Deum Filium ex Patre generari sine ulla substantia} paternae diminutione, quandoquidem corpus Christi potuit ingredi per clausas januas sineulla besione, vel sua, vel januae.
Tertium exemplum est de Domini nativitate : Exivisse enim Dominum de utero Matris clauso, inviolata videlicet manente integritate carnis, colligitur ex verbo Dei, et a Patribus disertis verbis asseritur. Nam B. Mariae virginitas in partu, habetur in symbolo Apostolico : Natus ex Maria Virgine. Symbolum autem Apostolorum, verbum Dei esse non scriptum Catholici omnes fatentur, et haeretici nostri temporis non solent aperte symbolumillud rejicere. Et haec veritas symboli exilia Scriptura colligitur Isai. vn : Ecce virgo concipiet, et pariet Filium (1), ubi dicitur non solum Virgo conceptura, sed etiam Virgo paritura . Ezech. xliv, describitur porta
quaedam clausa, per quam solus Dominus intrat, quam portam, uterum semper clausum Virginis Deiparae esse docent, Ambrosius lib. de Instit. Virg. cap. 7. et Hieronymus in comment. hujus loci. Praeterea Jovinianus hoc nomine inter haereticos ponitur a Siricio, et Ambrosio in epistolis, quae sunt apud Ambrosium 80 et 81. et Augustinum lib. de haeres, cap. 82, quod asseruerit, B. Mariam pariendo fuisse corruptam.
Idem Augustinus lib. xxii. Civitat. cap. 8. hoc ipsum probat alio simili miraculo, quod tempore ipsius accidit : scribit enim feminam quamdam nobilissimam nomine Petroniam accepisse a quodam Judaeo annulum in quo esset lapis quidam utilis ad sanandum morbum nescio quem, quo illa vexabatur ; fuisse autem annulum illum capillario vinculo involutum, ac diligentissime alligatum ; sed cum illa iret ad memoriam S. Stephani primi Martyris, apud quem vere curanda erat, ne tribueretur virtus miraculi alligaturae judaicae, repente annulum illum ante pedes mulieris astitisse illaesum, illaeso etiam vinculo, et undique diligentissime clauso. De hoc miraculo sic loquitur Augustinus : oNon credunt hoc, qui etiam Dominum Jesum per integra virginalia Matris enixum, et ad discipulos suos januis clausis ingressum fuisse non credunt. Sed hoc certe quaerant, et si verum invenerint, illa credant. Clarissima femina est, nobiliter nata, nobiliter nupta, Carthagine habitat ; ampla civitas, ampla persona, rem quaerentes latere non sinunt. Martyr certe, quo impetrante illa sanata est, in filium permanentis Virginis credidit, in eum, qui ostiis clausis ad discipulos ingressus est, credidit » Idem B. Augustinus in epist. 3. ad Volusianum de utroque isto miraculo disserens, id est, de ingressu ad discipulos ostiis clausis, dicit in hujusmodi operibus totam rationem facti, esse potentiam facientis. Idem communi consensu docent alii Patres, qui etiam conjungunt haec duo miracula, ut Grego rius Nazianzenus in Tragoedia : Christus patiens, Theodoretus Dialogo 2. Hieronymus in Apolog. pro libris contra Jovinianum. Maximus hom. 2. de Natali Domini. Grego rius hom. 26. in Evan gei. Fulgentius in serm. de laudibus B. Mariae, et Bernardus serm. i. deresurrect. Domini.
Pudet jam referre quid ad haec Durandus, vel Beza respondeant. Ille enim in iv. dist.
(1) lsai. VII, 14.
CAPUT VI.
44, quscst. 6. dicit, integra quidem fuisse claustra pudoris, sed tamen dilatatos a Deo fuisse naturales meatus, ac per eos libere Christum exivisse. Iste autem in libro de omniprcesentia carnis Christi contra Brentium ultra medium, audat dicere, Virginis uterum revulsum, et apertum Christo egredientc, sed continuo divina virtute coaluisse partes uteri, ut etiam post partum Virgo dici posset.
At qusero primum, undenam ista didicerint ? nec enim Scripturam, aut Patrem ullum proferent. Deinde, si dilatati sunt meatus, non peperit Virgo sine dolore : dolor enim parturientium in sola illa dilatatione consistit. Imo ( si verum diceret Beza) supra omnes mulieres B. Virgo dolorem experta esset: gravius enim sentitur carnis revulsio, quam dilatatio. At ne Mahumetani quidem admitterent, B. Virginem cum dolore peperisse. Braderea, si ita esset, ut isti dicunt, B. Maria non fuisset virgo in partu, quia Virginem esse in partu, nihil aliud significare potest, quam in ipsa actione pariendi inviolatum, ilhesumquc uterum permanere. At hoc negant isti, ut olim negabat Jovinianus. Nam quod Durandus ait, inviolatam mansisse carnis integritatem, et solum meatus dilatatos, juxta doctrinam peritissimorum medicorum, implicat contradictionem. Nam, ut Joannes Fernelius docet, in i. lib. de partium corporis humani descript. cap. 7. integritatis virginalis amissio non infractione membranee alicujus consistit, sed in sola dilatatione partium conjunctarum, seu contiguarum. Verum nec post partum Virgo mansisset. Nam virginitas carnis semel amissa reparari nequit, ut recte ait Hieronymus in epistola ad Eustochium de custodia virginitatis. Nam etiamsi possint iterum conjungi partes revulsee, tamen fieri nequit, quin revulsas fuerint, si revulsee fuerunt. Atqui esse Virginem, est nunquam fuisse corruptum.
Sed objicit Beza Ambrosium, etalios quosdam Patres, qui dicunt, Christum aperuisse uterum Matris cum natus est. Sic enim scripsit Ambrosius lib. n. in Luc. cap. 7 : « Qui vulvam sanctificavit alienam, ut nasceretur Propheta, hic est, qui aperuit matris suas vulvam, ut immaculatus exiret» . Similia habet Origenes, hom. 14. in Lucam, et Tertullianus in lib. de carne Christi.
Ac de Tertulliano quidem ambiguum est, quid sibi voluerit, nec magni facienda est ejus auctoritas, cum contradicit aliis Patribus, cum constet eum (ut Hieronymus loquitur) hominem Ecclesirc non fuisse. De Origene, et Ambrosio, facilis solutio est : id enim solum docent, Christum sua virtute, non auxilio obstetricum, vel alia humana opera de utero egressum, sed ipsum sibi aperuisse aditum. Porro aperuisse sibi aditum per clausum uterum, non eum dividendo, sed mirabiliter penetrando, docet idem Ambrosius locis supra citatis. Sic enim ait in lib. de Instit. Virgin, cap. 7. «Quae est haic porta, nisi Maria, ideo clausa, quia virgo ? Porta igitur Maria, per quam Christus, intravit in hunc mundum, quando virginali fusus est partu, et genitalia virginitatis claustra non solvit. Mansit intemeratum septum pudoris, et inviolata integritatis duravere signacula, cum exiret ex Virgine, cujus altitudinem mundus sustinere non potest » . Et cap. 8 : « Hsec porta clausa erit, et non aperietur : bona porta Maria, qum clausa erat, et non aperiebatur : transivit per eam Christus, sed non aperuit ». Origenes quoque tract. 26. in Matth. asserit. B. Mariam etiam post partum virginem fuisse.
Quartum exemplum est de egressu Domini ex clauso monumento. Nam, ut colligitur ex Matth. cap. 28. et Marco cap. 16, lapidem ab ostio monumenti non revolvit Christus, cum resurrexit ; sed post resurrectionem Angelus de coelo descendit, et revolvit lapidem, ut ostenderet sanctis mulieribus, quse Christum ungere volebant, monumentum vacuum esse. Unde S. Hieronymus in epist. ad Hedibiam, qusest. 6. docet, nulli hominum notam esse horam, qua Dominus resurrexit, cum tamen exEvangelio satis constet, qua hora fuerit lapis revolutus a monumento.
Ad hoc argumentum Calvinus lib. iv Instit. cap. 17. §. 29. Petrus Martyr in lib. contra Gardinerum , object. II. Theodorus Beza in lib. de omniprtesentia carnis Christi supra citato, non negant Christum surrexissc, atque exivisse de monumento antequam lapis amoveretur per Angelum : licet existiment probabilius esse, amotum prius fuisse lapidem : sed more suo respondent eodem modo, quo ad superiora, nimirum divina virtute lapidem cessisse, vel annihilatum, et continuo restitutum.
Sed ista non possunt ipsi probare, nisi propria auctoritate; cui nos objicimus testimonia Patrum, qui in eo ponunt miraculum, quod per clausum sepulchruin verum corpus exiverit. Justinus qusest. 117,
LIBEIt III.
Nazianzenus in Tragoedia : Christus patiens. Chrysostomus liomil. de sancto .Joanne Baptista, tom. 3. Hieronymus in cpist. ad Hedibiam, quaest. G. Augustinus senn. 138. de tempore, qui est tertius de resurrectione. Beda hom. in vigilia Pascha). Euthymiusin cap. 28. Mattii. Bcrnardus serm. i. de resurrectione.
Quintum exemplum est de ascensione Christi, et beatorum in coelum. Nam fide certissima tenemus Christum ascendisse super omnes coelos, Ephes. -4. et similiter corpora beatorum post resurrectionem ascensura. Nulla autem est in ccelojanua, nulla fenestra, nulla rima, per quam supra coelum ascendi possit ; et ut dicitur Job. xxxvn : Solidissimi quasi iere fusi sunt cadi (1). Necesse igitur est, ut possint plura corpora esse in eodem loco.
Ad hoc argumentum id solum responderi posse videtur, quod respondet Durandus in iv. distinet. 44. qurest. G, divina virtute coelum dividi, quando corpora beatorum illuc ascendunt.
At si coelum natura sua solidum est, et incorruptibile, ut fere omnes hoc tempore Theologi, et Philosophi docent, certe probabile non est, tot foramina in coelo esse’ facienda, quot corpora beatorum ascendent, praesertim cum illa plurima sint futura. Sed quidquid de hoc sit, de corpore Christi non nisi temere dici potest, coelos omnes disruptos fuisse, cum ipse ad Patrem ascenderet. Nam primo, Scriptura nusquam id habet ; imo contrarium insinuat, Hebraeor. -4, cum dicit, Christum penetrasse coelos. Et sane tam novum, et inauditum miraculum sine Scripturae testimonio affirmare, mirum est, si non insignis temeritas judicetur, praesertim apud eos, qui nihil credere volunt, nisi quod in divinis litteris continetur. Secundo, si corpus Christi clausis januis in ccenaculum intravit, ut ex Scriptura ante probavimus, cum tamen facillime potuisset eas aperire, quanto credibilius est non disrupto coelo, quod natura sua disrumpi nequit, idem illud corpus supra sidera collocatum.
Neque his repugnat, quod in Scriptura soepe legimus, apertum, vel divisum esse coelum, ut Matth. m. Joan. i. 'Actor, vii. et x. et Apocal. xix. Nam Scriptura in his locis, loquitur de apertione coeli secundum apparentiam, ac metaphorice : significat
enim speciem quamdam in coelos app aruisse ac si divideretur. Non fuisse autem reales crnli divisiones, vel ex eo colligi potest. : quod eodem modo loquitur Scriptura de apertione coeli, qua) facta est in sola imaginatione et intelligentia, qualis est illa, qua) describitur Actor, x. et Apocal. xix. et de ea, qua) facta est in oculis corporalibus, Matth. m. Joan. i. et Actor, vn. constat autem illam priorem non fuisse realcm. Deinde, nulla fuit causa, cur cadum dividi deberet. Nam Matth. m, dicitur divisum coelum, cum do coelo Spiritus sanctus descendit in forma columba) : at neque Spiritus sanctus egebat cadi apertione, ut descenderet, cum sit ubique : neque ea columba de coelo proprie dicto missa est, sed in acre, et ex aere producta fuit : tamen ut intelligerent homines, rem illam fuisse divinam, ita apparuit, quasi e summo cudo missa fuisset. Joan. i. elicit aperiri coelum ob descensum Angelorum. Angeli autem cum spiritus sint, omnium consensu, per quaelibet corpora penetrare possunt. Actor, vii , aperitur coelum, ut S. Stephaniis videat Christum in dextera Patris. At neque tum ulla ratio luit , cur caelum scindi deberet. Nam aut oculis corporis, aut oculis mentis videt Stephaniis Christum, coelum autem cum sit perspicuum, aut diaphanum, neutram visionem impedire poterat. Itaque vocata est eo loco apertio coeli, non scissio corporis caelestis, sed nova quaedam illustratio, qua factum est, ut oculis Martyris appareret, quod antea non apparebat : quemadmodum Lucae ult. dicuntur aperti oculi duorum discipulorum, quando Dominum agnoverunt; non quod antea clausos oculos habuerint, sed quia tunc agnoverunt, quem ante cognoscere non potuerant.
Sextum exemplum est de poenis damnatorum ; sunt enim in his poenis multa miracula difficiliora, vel aeque difficilia, atque est hoc, de quo agimus. Ac primum quod corpora damnatorum ab igne corporali comburantur, et vere, ac realiter torqueantur, et tamen non dissolvantur : nam dolor corporalis ad dissolutionem corporis tendit. Si est igitur in illis poenis verus dolor corporalis, quomodo nunquam dissolvitur corpus ? si nulla dissolutio, unde dolor ? Itaque ethnici haec ridebant, ut impossibilia, et tamen Catholici non propterea voluerunt unquam spiritualiter, vel metaphorice interpretari illa
(i) Job. XXXVII, 18.
CAPUT VI.
supplicia, certo persuasi Deum posse facere supra id, quod cogitare possumus, vel intelligere.
Deinde, non minus difficile videtur, ut spiritus teneatur, et impediatur a corpore, ne transeat quocumque voluerit, quam ut corpus non teneatur, nec impediatur a corpore, sed libere transeat per solida corpora, ac si nulla essent : non enim minus convenit natura) spirituali non posse impediri, quam corporali posse impediri. At divina potentia alligat spiritus hominum, et etiam dsemonuin in gehenna certis locis, et corporibus, quasi carceribus, ut nullo modo egredi valeant. Et quid opus est in gehennam descendere, ut hoc miraculum videamus ? annon potest unusquisque in scipso id cernere? Siquidem animus noster spiritus est per se existens, et a corpore independens et tamen tam mirabili artificio est inclusus a Deo in corpore mortis hujus, quasi in carcero, ut non possit inde egredi, nisi prius corporis constitutio dissolvatur.
Denique, illud est supra modum mirabile in poenis damnatorum, ut non solum animee, ac damiones teneantur ab igne corporali, sed etiam affligantur, et torqueantur : quod tam difficile est, ut adhuc nemo inventus sit, qui rationem hujus rei, in qua alii acquiescerent, reddere potuerit. Nam si ignis incendium non affligit, nisi (ut diximus) dissolvendo continuum : quomodo potest intelligi ut affligat indivisibilem spiritum? Vide de hoc toto argumento Augustinum lib. xxi. de Civit. Dei cap. 2, 3, 4, o, 6 et 10, vide etiam cpistol. 49, ad Deo gratias, qua) st G. ubi Augustinus quosdam reprehendit, qui qua)dam miracula Christiana) religionis credebant, quaedam credere nolebant. Id enim rectissime in Sacramentarios convenit : deberent enim aut omnia credere, qua) ex divinis litteris Ecclesia proponit, aut omnia negare.
Septimum exemplum sumitur a multis rebus similibus. Nam non magis convenit corpori quanto occupare locum, quam gravi ponderare, colorato videri, lucido lucere, calido calefacere. Sed potest Deus efficere, ut grave non ponderet, ut coloratum non videatur, etiamsi sit in lumine, et medium sit diaphanum, et oculi astantium sint aperti et intenti : ut lucidum non luceat, et calidum non calefaciat. Cur igitur facere non poterit, ut corpus quantum non occupet locum?
Assumptio perspicua est in divinis litteris. Nam Matth. 14. Christus et Petrus cum adhuc corpora mortalia haberent, super aquas ambularunt: et Josuem. aqua) Jordanis non modo non descendebant, sed etiam ascendebant, et instar montis elevabantur, dum transiret populus Dei : et simile miraculum scribitur a S. Hieronymo in vita B. Hilarionis. Christus item non semel invisibilem se fecit, ita ut a vicinis hominibus non videretur; cum tamen ibi esset, neque colorem amisisset, neque aliquid inter se, et illos opposuisset Luc. iv. Ipse autem transiens per mediumillorumibat (1). Et Joan. viti, abscondit se, ne lapidaretur : non autem se abscondit in aliquo angulo, quod nec decebat eum nec poterat commode fieri, cum esset in media turba, et omnium oculi in eum conjecti. Et Luc. ult., cum evanuit ex oculis eorum. Ex quibus locis Marcionita) probare nitebantur, Christi corpus non verum, sed phantasticum fuisse, ut B. Hieronymus refert in epist. ad Pammachium de erroribus Joannis Hierosolymitani, quibus ipse B. Hieronymus respondet : verum fuisse corpus Domini, sed divina virtute se invisibile facere potuisse, qua etiam per januas clausas potuit penetrare. Idem etiam Domini corpus post resurrectionem soleisto coelesti lucidius est, ut Paulus testatur Actor. 26. qui et ex ejus aspectu excee catus fuit : et tamen seepius apparuit Apostolis, et cum eis familliarissime conversatus sine ullo insolito splendore. Potuit ergo id efficere, ut corpus lucidum non luceret : et sicut de corpore suo fecit, ita prorsus do sole isto coelesti facere posset si vellet. Denique ignem divina virtute non calefacientem habemus Daniel. m. et sccpe idem legimus in historiis Sanctorum. Qui ergo potuit tam multa a)que difficilia, cur non potuerit hoc unum de quo disserimus?
Respondet Petrus Martyr ad hoc argumentum in lib. cont. Gardinerum objecto 12. ac dicit, non esse similia exempla, qua) adducimus : siquidem facile fuit Deo suspendere gravitatem corporis, ne mergeretur in aquis, et actionem ignis, ne calefaceret; non enim propterea destrui naturam corporis, aut ignis : sed ut corpus sit praBsens, et non occupet locum, non posse fieri sine destructione corporis.
At nostrum argumentum, non est nostrum sed Patrum, qui illam ipsam consecutionem
(1) Luc. IV, 30.
LIBER III.
probant, quam Petrus Martyr, improbat. Nam Justinus qusest. 117. ad Orthodoxos. Hieronymus in Epistola de erroribus Joannis Hierosolymitani, et in epist. de obitu Paula ; Augustinus in lib. de Agone Christiano, cap. 24. et Cyrillus lib. xn. in Joan. cap. 53. qui objicientibus hsereticis non potuisse Christi corpus intrare per clausas januas, objecerunt exemplum de ambulatione Christi, et Petri super aquas, et Augustinus lib. xm. de civitate Dei, cap. 18, et lib. xxii. cap. 4 et 11. multum laborat, ut respondeat Gentilibus, qui putabant, fieri nullo modo posse, ut corpora terrena, id est, humana, post resurrectionem supra aerem ascenderent, cum ipsa graviora sint aere.
Preeterea ratio plane convincit, exempla esse similia. Nam tota ratio cur possit divina potentia fieri, ut grave non ponderet, lucidum non luceat, calidum non calefaciat, coloratum non videatur, est, quia causa est prior effectu, et proinde ab eo non pendet, et sine illo esse potest. At eadem ratio valet in magnitudine, qua est causa, et occupatione loci, qua est effectus. Neque multum interest, sitne causa formalis, an efficiens, quod ad rem prasentem pertinet. Nam etiamsi effectus formalis a sua propria causa separari nequeat, et ideo non possit a Deo suppleri, possit autem effectus efficientium causarum : tamen causa ipsa quacumque, etiam formalis, sine suo effectu esse potest, cum nulla causa ab effectu pendeat. Adde, quod gravitas ineodem genere causae dat corpori gravi ponderare, in quo moles dat quanto replere : et tamen fatetur Petrus Martyr posse Deum facere, ut corpus gravo etiam extra regionem suam non ponderet.
Quod autem videatur destrui natura corporis (ut dicit Petrus Martyr) si non occupet locum, idem etiam videtur in exemplis allatis. Nam si lapis ingens marmoreus, Deo impediente gravitatis officium, duobus digitis attolli posset, instar plumee huc atque illuc jactari, quis non diceret, illud videri marmor, sed non esse ? Et si ignis ardens, Deo impediente actionis calorem, manibus tractari posset sine ullo sensu caloris, quis non diceret depictum illud esse, non verum ignem ? et si nivem candidissimam manibus tractaremus, et tamen videre non possemus, quis non arbitraretur se deludi. Denique si solem in medio cmlo conspiceremus non lucentem et nihil tamen interpositum esse videremus quis non assereret naturam solis mutatam
esse ? Si igitur fieri possunt ista omnia sine destructione natura, ut Petrus Martyr affirmat, licet ignorantibus miraculum videatur omnino destrui natura in ejusmodi suspensione causalitatum : cur non idem fieri poterit in magnitudine locum non occupante?
CAPUT VII,
Solvuntur objectiones adversariorum.
Duo sunt adversariorum argumenta praecipua. Unum ex Augustino in epistol. 57 ad Dardanum, quod et a Calvino, et a Petro Martyre millies repetitur ; sic enim Augustinus loquitur : «Non potuit obtinere quantitas corporis, quod potuit qualitas ; nam ita distantibus partibus, quse simul esse non possunt, quoniam sua quseque spatia locorum tenent, minores minora, et majora majores, non potuit esse in singulis quibusque partibus tota, vel tanta, sed amplior est quantitas in amplioribus partibus, brevior in brevioribus, et in nulla parte tanta, quanta per totum. » Et infra : « Spatia locorum tolle corporibus, et nusquam erunt ; et quia nusquam erunt, nec erunt. » Et supra jam dixerat, destrui naturam humanam Christi, si non detur ei certum spatium, quo more aliarum rerum corporatarum contineatur.
Respondeo : Augustinus in ea epistola qusedam dicit de corpore Christi, qusedam de corporibus generatim, quse non sunt confundenda. De corpore Christi docet, illud non esse ubique diffusum, ita ut forma, et figura humana careat ; id enim esset naturam ejus destruere. Sic enim loquitur initio epistola : « Hinc fortasse intelligendum dicis. Paradisum quasi in aliqua coeli parte compositum ; aut quia ubique Deus sit, hominem quoque illum qu i in Deo sit, ubique esse diffusum. » Et infra hoc ipsum refellens : « Si venturus est, inquit, illa Angelica voco testante, quemadrmoduin ire visus est in coelum, id est in eadem carnis forma, atque substantia; cui profecto immortalitatem dedit, naturam non abstulit. Secundum hanc formam non est putandus ubique diffusus: cavendum est enim, ne ita divinitatem astruamus hominis, ut veritatem corporis auferamus. Non est autem consequens, ut quod est in Deo, ita sit ubique ut Deus. » Hsec ille : nec alia dicit de corpore Christi in particulari.
Hac autem directe pugnant cum sententia
CAPUT VIT.
Ubiquistarum Lutlieranorum, qui per unionem hypostaticam, ita Christi corpus ubique diffusum esse volunt, ut nusquam servet figuram, formam et situm humano corpori convenientem : quod est (ut Augustinus dicit) destruere naturam humanam Christi. At nos fatemur Christi corpus non esse ubique diffusum ; et ubicumque est, habere suam formam et figuram humanam, et partium situm, ac dispositionem ; quamvis lieec figura, forma, dispositio partium in coelo conspiciatur, ubi locum replet ; in Sacramento autem sit quidem, sed non repleat locum, nec videri a nobis possit : quemadmodum etiam ut supra diximus, non caruit figura, et forma Christus, cum se non semel inv:sibilem fecit ; neque carne, et ossibus caruit, quando super aquas ambulavit, et per clausas portas intravit.
Jam vero de corpore gencratim duo dicit Augustinus. Primo corpora magnitudinem habentia extensa esse, et habere certum ordinem partium, et proinde non posse fieri ut tanta sit magnitudo unius partis , quanta totius ; vel tanta in parvo corpore, quanta in magno : cujus contrarium videmus non solum in rebus spiritualibus, sed etiam in qualitatibus corporalibus. Nam eadem anima, et tota potest esse in parte corporis, et in toto corpore ; similiter in parvo corpore, et in magno ; et potest fieri, ut tantus sit candor, vel calor in parte corporis quantus in toto, imo etiam ut major sit candor, vel calor in parvo corpore, quam in magno.
Quse omnia verissima sunt, et nihil pugnant cum sententia nostra de Eucharistia ; quia solum requirit Augustinus, ut omne verum corpus sit extensum in se, non autem ut necessario coextendatur loco. Quod si in verbis Augustini primo loco allegatis ab haereticis, fit mentio loci, id fit, quia a posteriori probat Augustinus corpus in se extensum esse ex eo quod occupat certum spatium loci, sed non inde sequitur non posse extensum esse in se, nisi occupet locum. Ac per ha3C explicata manent prima verba Augustini supra citata : « Non potuit obtinere quantitas, etc. »
Secundo Augustinus dicit, corpora ita esse in loco, ut pendeant a loco, cum o contrario Deus ita sit in loco, ut non pendeat a loco, sed potius locus pendeat a Deo. Sed hoc dictum intclligendum est de corporibus, qua} sunt infra coelum, et quatenus naturaliter existunt : nam alioqui falsum esset. Siquidem, ut scepe diximus, ultimum coelum non
est in spatio, vel loco aliquo, sed est in seipso, et in Deo ; et sicut ultimum coelum non eget ullo spatio in quo sit, ita posset sine dubio Deus conservare alia corpora sine spatio, tametsi naturaliter egeant spatio.
Neque mirum, aut durum videri debet dictum Augustini non esse verum absolute, sed solum cura duabus illis limitationibus : id enim abundo sufficit proposito ipsius ; solum enim docere volebat, Deum ita esse in loco, ut non pendeat a loco. Ut autem ostenderet, quid sit esse in loco, et non pendere a loco, explicuit per contrarium, quod est nobis notius, id. est, per exempla corporum, qua} ita sunt in loco, ut pendeant a loco : ad hujus autem exempli veritatem satis est, si qusedam corpora non possint naturaliter existere, nisi in loco sint. Atque hinc explicata manent illa alia verba : « Spatialocorum tolle corporibus etc. »
Altera objectio philosophica est : nituntur enim ostendere destrui essentiam quantitatis, si alicubi ponatur, et tamen non occupet locum. Sic enim Calvinus argumentatur lib. iv Instit. cap. 17. § 29. « Hsec est propria corporis veritas, ut spatio contineatur, ut suis dimensionibus constet, ut suam faciem habeat : facessat igitur stultum illud commentum, quod tam mentes hominum, quam Christum pani affigit. » Secundo Petrus Martyr in lib. contra Gardinerum objecto 74. probat, qusedam esse ita intrinseca rei, ut licet sint posteriora, tamen separari nequeant ullo modo : « Nam facultas intelligendi est posterior ipsa hominis essentia, cum illa qualitas, ista substantia sit, et tamen non potest separari ab homine facultas intelligendi, neque enim homo erit, si ratione careat. Similiter quantitas est posterior corporata substantia, et tamen separari nequeunt sine interitu substantia}. Sed occupare locum, est qua}dam intrinseca proprietas quantitatis ; ergo separari non poterit a quantitate, licet posterior sit. » Tertio idem ibidem argumentatur : « Non potest separari quaternarius a modo quaternarii, ita ut existat per modum unitatis ; ergo nec poterit linea, aut alia quantitas continua separari a modo suo, ita ut existat non extense sed indivisibiliter.» Huc pertinet aliorum etiam argumentum, quod sit quartum : « Non potest substantia existere nisi substantialiter; ergo nec quantitas, nisi quantitative. » Et aliud quod sit quintum : « Non potest ullo modo spiritus indivisibilis existere per modum corporis
LIBER Ili.
1 «'i 2
divisibiliter, et extense; ergo nec potest corpus divisibile existere ullo modo per modum spiritus indivisibiliter. » Sextum : « Videtur implicare contradictionem ut corpus trium cubitorum contineatur sub dimensionibus frustuli panis unius digiti : nam si ita fiat, erit idem corpus majus, et minus ; et proinde majus et non majus respectu ejusdem. » Septimum : « Si corpus Domini suam habet in Eucharistia figuram, et partium distinctionem, et ordinem ; ergo distant pedes magis quam pectus a capite. At distantia major, et minor sine relatione ad locum intelligi nequit : illa enim magis distant inter se. inter qua? majus intervallum interjectum est. » Octavum : « De essentia quantitatis est habere partem extra partem ; ergo ubi est est una pars, non est alia; non igitur tota quantitas corporis Domini in eadem hostia} particula esse potest. »
Sed hsec omnia solvi possunt ex fundamentis jactis cap. 5. Ad primum igitur Calvini argumentum, respondeo illum admiscuisse vera falsis, ut aliquid dicere videretur. Nam quod ait ad corporis veritatem requiri, ut suas dimensiones, et suam faciem habeat, verum est : neque nos dicimus, Christi corpus in Eucharistia dimensionibus, aut facie carere. Quod vero addit, requiri etiam, ut spatio contineatur, falsum est, ut supra ostendimus. Et sane si ex tota hac aula, in qua nunc sumus, Deus totum aerem auferret nec alium ingredi pateretur, nos omnes retineremus dimensiones nostras, et facies, et tamen nec spatio contineretur, nec ullus alterius faciem videret.
Ad secundum Petri Martyris dici posset in primis illa non esse similia, quse ipse ut similia adducit. Nam replere locum est actus quidam, non potentia, at facultas intelligendi est potentia, non actus : et magis absurdum est, rem carere potentia, quam actione. Unde nos qui dicimus quantitatem aliquando divino miraculo non replere locum : tamen simul dicimus, illam ex se aptam esse replere locum, et repleturam, si sute natura} relinquatur.
Deinde etiam respondeo facultatem intclligendi per divinam potentiam tolli posse nec tamen inde sequi, ut homo desinat esse homo, sed tantum, ut desinat exercere, qua} hominis sunt, quia instrumentis actionum humanarum careat : quemadmodum infantes ac moriones homines sunt, quia rationabilem animum possident, licet non minus careant
usu intelligendi, quam si facultatem illam penitus non haberent. Quod idem dico de substantia, et quantitate ; licet enim naturaliter sejungi nequeant, tamen nullam involvit contradictionem, ut unum sine altero sit.
Ad tertium ejusdem respondeo quaternarium non posse separari a modo quaternarii essentiali, sed posse ab accidentario, id est, non potest fieri, ut quaternarius redigatur ad modum unitatis, ita ut quatuor homines sint unus homo : sed potest fieri, ut redigatur ad locum unitatis, ita ut quatuor liomines occupent locum unius hominis. Et eodem modo non potest linea, vel corpus separari a modo suo essentiali, ita ut fiat in se indivisibile, sed potest tamen separari a modo accidentario, ita ut non occupet locum divisibilem.
Ad quartum de substantia, qua} nou videtur posse existere, nisi substantialiter, respondeo eodem modo, substantiam non posse separari a modo suo essentiali, quod fieret, si inhaereret in subjecto more accidentium : tamen posse separari a modo suo intrinseco et proprio, sed non essentiali, qui est per se existere. Nam substantia humanitatis Christi, ab isto modo separata est, cum existat in verbo, et non habeat propriam subsistentiam : sic igitur, et quantitas non potest existere nisi quantitative, quantum ad essentialem modum, quia non potest existere sine extensione, et partium distinctione in se ; tamen bene potest existere non quantitative in ordine ad locum, ut saepe diximus.
Ad quintum de spiritu et corpore, respondeo, ex eodem principio colligi posse, cur non possit spiritus extendi in loco, et possit corpus non extendi. Nam extendi in loco est effectus formalis extensionis in se : ideo enim potest aliquid extendi in loco, quia in se est extensum, non e contrario. Potest autem causa formalis ab effectu separari, non contra, effectus a causa; quia causa prior est, effectus posterior. Hinc igitur potest corpus in se extensum non extendi in loco, quia per hoc separatur tantum causa ab effectu : non autem potest spiritus in se indivisibilis extendi in loco, quia per hoc poneretur effectus formalis sine causa, et posterius sine priore : quod fieri nequit.
Ad sextum respondeo, si consideremus dimensiones corporis Christi seorsim, et dimensiones hostiae consecratae, majores multo esse illas, quam istas ; tamen si consideremus easdem corporis Domini dimensiones, ut sub
CAPUT VIII.
specie panis incffabiliter continentur, non esse majores, nec minores, quia non commensurantur illae istis, sed existunt sine ordine ad locum, eo modo fere, quo anima est in corpore, quae nec minor, nec major corpore dici potest.
Ad septimum respondeo, distantiam, quae est inter membra corporis, quatenus in se extensum est, non esse distantiam localem, sed alterius cujusdam generis : dicuntur enim ea distare inter se, quae non sunt immediate conjuncta ; et ea magis distare, inter quae plura sunt interjecta, et non intervalla, sed membra. Quod perspicue cernitur in corpore humano, quod supra coelum collocatum esse cogitare possemus : in eo siquidem distarent pedes a capite, nonper spatium locale, quod ibi nullum est, sed per interjectionem pectoris, aliorumque membrorum.
Ad octavum, quod omnium videtur esse difficillimum ob ingenii humani imbecillitatem, respondeo, corpus quantum habere partem extra partem, si illud (extra) dicat habitudinem ad subjectum, non autem si dicat habitudinem ad locum. Et similiter cum in argumento colligunt : Ergo ubi est una pars, non est alia ; dico recte colligi, si illud (ubi) dicat situm internum partium in subjecto, non autem si dicat situm in loco ; et hoc modo intelligitur quod ait Philosophus in praedicamento quantitatis quamdam speciem quantitatis constare ex partibus habentibus positionem : loquitur enim de positione in toto, sive subjecto, non de positione in loco.
Sed contra solutionem quidam acuto instant : Corpus quantum habet partem extra partem in ordine ad totum seu subjectum, ergo et in ordine ad locum. Probatur consequentia. Nam pars corporis coexistit certa; parti loci : vel ergo eidem parti loci coexistit alia pars corporis ; vel non ; si non, ergo etiam in loco habet corpus illud partem extra partem, et proinde non est totum in qualibet parte : si coexistit, ergo etiam inter se partes corporis coexistunt. At hoc fieri nequit, cum inter se distent, et una sit extra aliam, ut dictum est.
• Respondeo : Nego primam illam consequentiam : Ergo et -in ordinea d locum habet partem extra partem. Ad probationem dico duas partes corporis, coexistere eidem parti loci. Cum infertur : Ergo coexistunt etiam inter se ; dico coexistere etiam inter se in loco, non tamen in subjecto : cujus ratio est scepc reddita, quia videlicet extensio, et distinctio partium in subjecto non impeditur, nec impediri potest, cum sit essentialis, ; extensio, et distinctio quoad locum impediri possit, et reipsa impediatur a Deo, cum corpus Domini in Sacramento manet. Sed doliis satis.
CAPUT VIII.
Ostenditur Deum voluisse, et fecisse , ut reipsa corpus Domini in Eucharistia prxsens adesset.
\
Demonstravimus hactenus non esse impossibile Deo corpus Domini in Eucharistite Sacramento vere ac rcaliter constituere : sequitur videamus, an voluerit id facere. Et Sacramentarii quidem uno ore Deum noluisse dicunt, quidquid tandem de potentia sit : id vero non aliter probant, nisi quia non videtur id neque utile, neque decens. At nos habemus omissis etiam Scripturis, et Patribus, testimonia credibilia nimis, et ad quae nihil omnino responderi possit ab his, qui Christiana; fidei nomen dederunt.
Ac primum quidem argumentum sumitur a natura, et conditione hceresis. Illa enim tam apte quadrat in opinione Sacramentariorum, ut nulla sit in mundo hseresis, si illa non est haeresis. Quod si illa est ha;resis, contraria erit veritas fidei, proinde veritas a Deo revelata : atque ita constabit Deum hoc voluisse, et fecisse.
Conditio primaria hseresis est novitas doctrina;, ut veritatis Catholica; antiquitas. Porro novitas his conjecturis convincitur, si notari possint auctor, locus, tempus, si incipiat cum paucis sectatoribus, si cum admiratione, et perturbatione fidelium appareat ; et si ei contradicatur, ad judicium et examen adducatur, et tandem a concilio Episcoporum, et consequenter a populis fidelibus condemnetur. Id enim in omnibus hseresibus gravioribus invenitur, ut in Ariana, Nesto riana, Eutychiana, Pelagiana, et similibus.
Jam sententia Sacramentariorum habet auctorem suum certum, Berengarium Turonensem natione, et Andegavensem Archidiaconum. Patet ex Paschasio, qui in lib. de verbis Institut. Sacramenti, affirmat suo tempore non defuisse aliquos, qui quaestiones moverent de veritate corporis Domini in Eucharistia (fuerant enimJoannes Scotus, et Bertramus) tamen nullum fuisse, qui
LIBER III.
aperte negaret : « Et iilco, inquit, quamvis ex hoc quidem de ignorantia errent, nemo tamen est adhuc in aperto, qui hoc ita esse contradicat, quod totus orbis credit, ct confitetur. » Haec ille. Itaque tempore Paschasii adhuc nullus fuerat, qui aperte profiteri ausus esset, non esse vere, etrealiter Christi corpus in Eucharistia. Post Paschasii autem tempora nullus fuit ante Berengarium, qui aperte vel obscure dc hac re scripserit ; sed ipse primus se doctorem novi dogmatis ventitare ausus est. Quare Adelmannus Episcopus Brixincnsis, etHugo Episcopus Lingonensis in epistolis ad Berengarium, ad eum scribunt tanquam primum assertorem ejus haeresis, et serio monent, ne Ecclesiam perturbet, et miminerit, quem exitum habuerint haeresiarchae, qui ante eum fuerunt. Denique Guitmundus lib. m. non procul a fine: «Notissimum, inquit, est, hoc tempore priusquam Berengarius insanisset, hujusmodi vesanias nusquam fuisse ». Itaque arcetor notissimus est.
Tempus aeque notum ; quippe ab historicis, et chronologis, aliisque scriptoribus eorum temporum annotatum. Scribit Sigebertus in Chronico, anno 1051, ccepisse Berengarium novo suo dogmate Gallias perturbare ; quod idem indicant Lantfrancus, ct Guitmundus, et alii, inter quos praecipue legendus est Gulielmus Bibliothecarius, Malmes Beriensis lib. iii de gestis Angi orum, qui illo ipso tempore floruit.
Locus item notissimus; nam in Gallia coepit suam haeresim praedicare, ut ommes citati auctores scribunt.
Paucitas sectatorum initio describitur a Guitmundo lib. i, ubi dicit, Berengarium coepisse audiri a pauperibus scholaribus quibusdam, quos ille data stipe ad se alliciebat . Admiratio, ct perturbatio Ecclesiae, quae est evidens indecium novitatis describitur ab iisdem auctoribus et praesertim ab Adelmanno in epistolam ad Berengarium, et a Lantfranco initio libri contra Berengarium, ubi dicit lectam fuisse in Concilio Romano sub Leone IX, epistol. Berengarii a se ; in qua epistola cum scriptum esset tantummodo Sacramentum, omnes Episcopos miratos esse, quod illa verba adversarentur usitatissimae fidei Catholicae Ecclesiae.
Denique contradictio, examen, judicium, et condemnatio habentur ibidem. Sic enim scribit Lantfrancus : « Tempore S. Leonis Papae delata est haeresis tua ad Apostolicam
sedem. Qui cum Synodo praesideret, ac resideret secum non parva multitudo Episcoporum, Abbatum, diversique ordinis a diversis regionibus religiosarum personarum, jussum est in omnium audientia recitari, quas mihi de corpore et sanguine Domini litteras transmisisti ». Et infra : Intellecto, quod communi de Eucharistia fulci adversa sentires, promulgata est in te damnationis sententia, privans te communione sanctae Ecclesiae quam tu privare sancta ejus communione satagebas ». Haec ille.
Videmus igitur omnia signa novitatis in opinione Berengarii reperiri : quorum ne unum quidem in sententia nostra reperitur. Neque enim hactenus ullus haereticorum dicere potuit, quis auctor fuerit nostrae sententiae : unde etiam Berengarius vocabat eam sententiam vulgi ut ibidem Lantfrancus testatur. Neque tempus, aut locum, aut paucitatem primorum sectatorum, aut admirationem populorum, aut denique ullum publicum judicium contra eam proferre unquam potuerunt adversarii.
Et sane non esse inventum Papistarum (ut adversarii nos vocant) sententiam nostram de Eucharistia, sed rem antiquissimam patet evidenter ex consensu Graecorum. Graeci enim a Romanis Pontificibus a longissimo tempore dissidere coeperunt, et proinde eorum nova dogmata non facile recepissent : et tamen in hac re nunquam a Latinis dissenserunt, neque hoc tempore dissentiunt, ut ex censura Orientalium ad Confessionem Lutheranorum patet. Confirmatur hoc totum argumentum a facilitate sententiae adversariorum, et difficultate nostra) sententiae. Nam cum sententia adversariorum sit facillima, et humanis sensibus accommodata, facile potuisset occulte irrepere, et a plurimis continuo admitti, ita ut laterent signa illa novitatis. At sententia nostra, quae difficillima est, et repugnat sensibus, ac superat rationem, non potuit occulte irrepere, nec potuit facile tantai multitudini persuaderi. Cum ergo videamus in sententia nostra nulla apparere signa novitatis, quae tamen non potuit ullo modo occulte subintrare ; ct contra inveniamus omnia signa novitatis, in sententia adversariorum, quae tamen facile potuisset occulte insinuari : evidenter sane ostenditur nostram esse antiquissimam, et proinde veram ; contrariam vero novam et proinde falsam, ct haereticam.
Alterum argumentum veritatis fidei no-
CAPUT VIII.
strce, est consensus Ecclesiae. Nam habemus consensum Ecclesiae totius Latinae,. Graecae, Barbarae. Scribit enim Paschasius in lib. de Instit. Sacramenti, ubi explicat verba Domini : Hoc est corpus meum , nullum omnino fuisse, qui se Christianum diceret, qui negare auderet carnem Domini vere esse in Eucharistia. Lantfrancus autem do 'suo tempore sic scribit in extremo lib. contra Berengarium : « Interroga universos, qui Latinae linguae, nostrarumvc litterarum notitiam perceperunt, interroga Graecos, Armenios, seu cujuslibet nationis quoscumque Christianos, uno ore hanc fidem se testabuntur habere ». Nostro autem tempore tantus consensus erat in nostro orbe terrarum, antequam Carolstadius, et Zwinglius apparere coepissent, ut Zwinglius scribat in commentario de vera et falsa religione, cap. de Eucharistia, se valde occulte initio egisse, et cuni paucis amicis contulisse negotium istud novi dogmatis proponendi : metuebat enim, ne omnes offenderet, cum nullum omnino sciret esse ejus sententiae, quam ipse invehere in Ecclesiam cogitabat.
Hoc igitur consensu posito, necessario sequitur, ut vel nostra sit vera fides de Eucharistia ; vel numquam fuerit Ecclesia in mundo, vel fuerit, sed perierit, vel manserit in solis Berengarianis ; vel simul maneant Ecclesia Dei, et summum ac publicum sacrilegium, summaque et publica idololatria. At Ecclesiam numquam fuisse in mundo, pugnat cum Scripturis, et cum Symbolo, et a nullo unquam vel haoreticismo id fuit assertum. Ec6lesiam fuisse, sed periisse omnino pugnat cum apertissimis promissionibus Dei. Lucae i : 'Regni ejus non erit finis. Matth. xvi. Portse inferi non praevalebunt adversus eam. Matth. ult. Et ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem sceculi (1). Mansisse in solis Berengarianis dici non potest, quia tunc, ante Berengarium non fuisset. Nam saltem per annos ducentos ante Berengarium constat ex testimonio Paschasii, et omnibus historiis, totam Ecclesiam credidisse id quod nos credimus. Deinde Berengariani paucissimi fuerunt, et vix alibi quam in Gallia, et brevi tempore ad nihilum redacti. Et licet post annos circiter 300, a Joanne Wiclefo, renovata fuerit hseresis Berengariana, tamen extra Angliam et Bohcmiam pedem non posuit ; et in i ilis etiam
I W
loo
locis, ita extincta fuit, ut annis circiter centum ante Zwinglium nusquam fuerit. At Ecclesia semper vivit, semper conspicua est nec potest (ut ista hseresis fecit) modo interire, modo renasci, nisi falsae sint promissiones supra citata). Denique Ecclesiam esse, et simul in summo errore, sacrilegio, et idololatria versari, nullo modo fieri potest : nam alioqui nulli ha)retici essent extra Ecclesiam et falso Paulus diceret i. Tim. m : Ecclesiam esse columnam, et firmamentum veritatis.
Videtur Petrus Martyr in sua precatione ad Deum, qua concludit librum suum contra Stephanum Gardinerum , existimasse Ecclesiam veram esse posse, ubi hseresis, et idololatria regnent : sed ita adversus eum pugnat illa ipsius precatio, ut mirum sit ipsum etiam non id animadvertisse. Sic enim alloquitur Christum : « Si desperata, inquit, est plaga, neque veritati tua) in tua Ecclesia amplius futurus est publicus, et apertus locus, ad exercendum judicium quamprimum venito » . Haec ille; qua quidem precatione nullam unquam stultiorem legi. Nam si per veritatem intelligit sententiam Zwinglii, quam in toto eo libro asserere conatus est : fateri cogitur apud nos esse veram Ecclesiam Christi, et proinde se esse extra Ecclesiam : nostra enim Ecclesia est in qua non permittitur locus sententia) Zwinglii. Si vero suum coetum vocat Ecclesiam Christi, tum fateri cogitur, sententiam nostram de Eucharistia esse veritatem Dei : nam sententia nostra est, cui non datur locus in coetu Zwinglianorum. Quare quocumque se vertat, suo se gladio ferit ; ut omittam, nimiam esse stupiditatem, dicere in Ecclesia Dei non dari locum veritati Dei. Ubi enim erit veritas Dei, si in Ecclesiam Dei non est ? Sed justo judicio Dei, qui Ecclesiam Dei perdiderunt, jam nec qualis illa sit, videre possunt.
Tertium argumentum sumi potest a diligentia, quam Ecclesia adhibuit in praesenti controversia examinanda, et a constantia in veritate retinenda. Si enim Ecclesia quaestionem discutere noluisset, aut leviter discussisset : possent haeretici aliquem colorem obtendere, cum dicunt Ecclesiam in errore versari. At nulla unquam quaestio saepius, ac diligentius examinata est.
Primum discussa fuit in Concilio Romano sub Leone IX, et damnata hseresis Berengarii. Secundo in Vercellensi, eodem Leone
(I) Luc. I, 33; Matth. XVI, 18; XXVIII, 20.
LIBER III.
prasente, ac praesidente, eadem quaestio discussa et eodem modo explicata : quo etiam Berengarius vocatus est, et cum accedere noluisset, cum ejus confoederatis, qui se Berengarii legatos nominabant, disputatum est. Tertio mortuo sancto Leone iterum in Concilio Turonensi praesidentibus legatis Victoris papae, qui Leoni successerat, cum ipso Berengario acerrime disputatum, coque convicto cthaeresim abjurante, eadem fides confirmata est. Quarto cum Berengarius ad vomitum rediissct, iterum Roma) in generali Concilio Nicolao II, praesidente, et Berengario praesente, eadem quaestio proposita, et discussa diligentissime fuit, et tum secundo Berengarius abjuravit, et librum ipse suum coram omnibus cremavit. Atque horum quatuor Conciliorum meminit Lantfrancus in libro contra Berengarium , qui omnibus interfuit. Quinto cum Berengarium , iterum secunda abju ratione contempta , ad suam haeresim rediisset, coactum est quintum Concilium Romae a Gregorio Papa VII, et rursus quaestio discussa diligenter, et haeresis damnata fuit: ubi etiam Berengarius tertio abjuravit, neque amplius defecit. Hujus Concilii non meminerunt Lantfrancus, et Guitmundus, quia nondum celebratum erat, cum illi scriberent : sed meminit Thomas Waldensis tom. ii. de Sacramentis, cap. 43. Sexto in Concilio amplissimo totius orbis sub Innocentio III. Romae celebrato, iterum eadem hacresis damnaita est. Septimo eadem veritas explicata est in Concilio generali Viennensi, anno Domini 1311, unde exstat Glemen tina unica de reliquiis, et veneratione Sanctorum. Octavo idem est factum in Concilio generali Romano sub Joanne XXIII, anno Domini 1413. ut testatur Joannes Cochlaeus lib. i. historiae Hussitarum. Nono idipsum actum est in Concilio Constantiensi propter haeresim eamdem a Joanne Wicleffo renovatam. Decimo in Concilio Tridenti no nostris diebus propter Zwinglianos , et Calvinistas : ut omittam Concilium Florentinum, et plurima alia, in quibus obiter idem est definitum.
Quae cum ita sint, quis poterit sibi persuadere, Deum permissurum fuisse, ut Ecclesia in hac re erraret ? Quid enim facere debuit, et non fecit ? congregavit homines doctos, rem excussit, Deum invocavit, idque non semel, nec bis, sed saepius. Quod si dubitare possumus an hac in re erraverit Ecclesia., de omnibus aliis definitionibus contra varias haereses dubitare poterimus ; imo
etiam, an Deus sit, sive an res nostras curet, dubitare poterimus ; quid enim curat, si ista non curat ?
Hunc accedit quod Ecclesia Catholica semper in eadem sententia mansit, neque deterrita est ob argumenta varia, et difficilia, quae vel Berengariani, vel postea Wiclefistae, vel Zwingliani excogitaverunt : in omnibus enim citatis Conciliis eadem sententia invenitur. Contra vero adversarii, nec ulla Concilia Episcoporum habuerunt, nec inter se unquam convenerunt. Scribunt enim Guitmunduslib. i. et Algerus in Prologo librorum de corpore, et sanguine Domini, statim in ipso initio Berengairianae haereseos ortas esse sex diversas opiniones, ac sectas, quas ipsi enumerant. Nostro autem tempore (ut supra diximus) multo plurcs existunt, praesertim si conjungamus errores Lutheranorum cum erroribus Zwinglianorum.
Quartum argumentum sumi potest a patronis sententiae nostrae. Nam sententia nostra ab eo tempore, quo propter Berengarium clarissime explicata est, id est, ab anno Domini 1031. patronos habuit plurimos viros tam claros vitae sanctitate, et miraculis, ut etiam ab haereticis hujus temporis sancti habeantur, et nominentur. In hoc numero sunt sanctus Anselmus, S. Bernardus, S. Malachias, S. Dominicus, S. Franciscus, S. Antonius de Padua, S. Petrus Martyr, S. Thomas, S. Bonaventura, S. Nicolaus Tolentinus, S. Ludovicus Rex, S. Bernardinus, S. Vincentius, S. Antonius, S. Franciscus Paulanus, et alii plurcs. Isti vere sancti, et amici Dei fuerunt, et cum Christo nunc in coelis regnartt : nam praeter commune Ecclesiae testimonium, omnes miraculis claruerunt, et aliqui eorum pluribus , et certioribus , quam ulli fere veterum; ut Bernardus, cujus miracula prae multitudine numerari non possunt; ut Vincentius, in cujus canonizationc dicuntur certis testibus probata plusquam octingenta miracula ; ut Franciscus , cujus etiam prope innumerabilia, et maxima narrantur a S. Bonaventura. Sunt autem haec miracula certiora, quam veterum Sanctorum, quia Ecclesia his posterioribus sacculis non solet referre in numerum Sanctorum aliquos, nisi miracula certissimis testibus comprobentur , quod olim non fiebat. Et denique aliquos horum , ut Bernardum , Franciscum , Dominicum sanctos esse latentur etiam adversarii. Lutherus in lib. de capti v. Babylon, cap. de Eucharistia, Tho-
CAPUT VIII.
mam Aquinatem vocat sanctum, et cap. dc Baptismo, sanctos vocat Bernardum, Dominicum , ct Franciscum. Philippus Mclanchthon in Apologia Confess. art. 4. ct o. ct Ti. sanctos vocat Antonium, Bernardum, Dominicum , Franciscum. Et Petrus Martyr in commcnt. 3. cap. i. ad Corinth. in illud : Dies enim Domini declarabit, salvatos affirmat eosdem. Calvinus in Instit. cap. 10. et 17. Bernardum pium scriptorem vocat. Hos autem in nostra sententia de Eucharistia luisse tum ex libris eorum constat, tum ex eo, qtiod omnes Romanis Pontificibus adhaeserunt ; tum denique quia Romana Ecclesia nunquam eos in sanctorum catalogum retulisset , si in tanta re ab illa dissensissent.
Ad haec extra controversiam est, sanctos, ct amicos Dei esse non posse, qui vera fule carent ; cum sine fide impossibile sit placere Deo, Iiebr. xi. ct cum justus ex fide vivat Ilebr. x. Et denique non est ullo modo credibile, Deum, qui sanctis istis dedit spiritum Prophetia), et revelavit plurima etiam non necessaria, tanquam amicis, noluisse saltem alicui eorum revelare veritatem linjus rei tam necessariam.
Neque potest dici sanctos excusari posse, licet erraverint, quod in rc parvi momenti, aut in re nondum explicata, et definita, aut certo non pertinaciter, sed simpliciter, et ex ignorantia lapsi fuerint. Nam in primis res gravissima est, et in qua vel summa pietas, et religio, vel summa impietas, idololatria, et sacrilegium continetur. Deinde res tractata, discussa, ct definita jam, erat in multis Conciliis, ut diximus, ct inter haereticos jam numerabantur, qui aliter sentiebant. Denique ipsi homines sancti non simpliciter hoc asseruerunt , sed fere omnes contra lucreticos propugnarunt; vel libris, vel .concionibus , vel etiam disputationibus cum haereticis habitis. Quare necesse est omnino aut veram esse sententiam nostram, aut homines illos haereticos, et inimicos Dei fuisse : neque adversarii nostri unquam inter se conciliabunt ista duo, viros illos sanctos fuisse et in errore gravissimo versatos, atque ideo idololatras, et sacrilegos tota vita sua fuisse.
Quintum argumentum sumitur ab ancioribus, ct patronis contrariae sententia) : tales enim fuerunt, ut nullo modo probabile sit, Deum per tales homines Ecclesiam suam corrigere, vel reformare voluisse. Etsi enim Deus eligere solet aliquando homines simplices, ignobiles, imperitos, ut per eos mag157
nalia sua operetur ; tamen ipse eos instruit divina sapientia, charitatc, dono miraculorum, ct similibus ornamentis, ut homines e arter i tuto credere possint illos a Deo missos. Tales fuerunt Patriarcha; , Propheta, Apostoli, institutores Ordinum religiosorum , et alii similes.
Inspiciamus nunc qualis fuerit Bcrcngarius, quem parentem suum agnoscit Calvinus, in ultima admonitione ad Wcstphalum, ubi dicit se non aegre ferre, quod sententiam suam olim in Bcrengario damnaverit Nicolaus Papa in Concilio Romano, et Grcgorius ATI, in Concilio Vercellensi, sed contra potius suspectam sibi futuram ‘fuisse, si Romani Pontifices illam approhassent.
Iste igitur Bercngarius multis modis insignis fuit. Primo praevisus fuit divinitus. Nam ut scribit Gulielmus Bibliothecariusinlib. m. dc gestis Anglorum, S. Fulbertus Episcopus Carnotcnsis in extremis agens, cum interalios, qui illi molienti aderant, Berengarium tunc adolescentem, et nondum haeresiarcham vidisset, jussit eum expelli, protestatus videre se immanem daemonem prope illum , qui etiam blando anhelitu multos ad cum allicere videbatur. Quae sane visio aperte significavit Berengarium opera Diaboli plurimos per novam haeresim seducturum. In quo Berengarius aqualis Ario dici potest ; nam Arii futuram haeresim S. Antonio Deus praemonstravit, ut in ejus vita testis est Athanasius. Solet enim Deus gravissima mala ut justissimo judicio suo interdum permittere, ita etiam ex magna sua misericordia praesignificare, ut homines sibi caveant, et minus inde laedantur.
Secundo excellit Bercngarius in perjuriis, et inconstantia. Nam (ut supra diximus) ter diversis temporibus haeresim abjuravit, ac proinde bis perjurus fuit; ideo enim ter abjurare coactus est, quia post primam abjurationem bis perjurus fuit, cum in haeresim relapsus esset : tandem tamen Catholicus obiit, ut idem Gulielmus ibidem refert.
Fuit praeterea Bercngarius, ut patet ex i. lib. Guitmundi, qui ejus vitam breviter describit supra modum superbus, et arrogans, et ex ipsa superbia occasionem accepit novi dogmatis promulgandi. Nam prima illi controversia cum Lantfranco fuit de rebus ad Dialecticam pertinentibus; sed cum ab eo superari, ct ab auditoribus quotidie magis ac magis deseri se videret, ignominiam illam non ferens, Dialectica omissa ad Theologiam
I5S
LIBER III.
se transtulit : et quia malebat (ut ait Guitmundus) cum aliqua hominum admiratione esse haereticus, quam in oculis Dei occulte Catholicus vivere, ea diligentissime sectabatur, quae nova et inaudita caderis essent. Inde ergo initium haeresis.
Accedit ad haec , quod praeter hanc sententiam de Eucharistia, duas alias promulgavit, quas ne ipse quidem Calvinus negaret liaereses esse. Docuit enim, ut ibidem Guitmundus testatur , legitima matrimonia destrui posse , ac licere omnibus foeminis uti, et non esse infantes baptizandos; quae duo in Anabaptistis hujus temporis Calvinus, et Lutlierus damnant. Quis igitur credat voluisse Deum per hominem ita erroneum, adversariorum etiam judicio , atque adeo manifeste haereticum , Ecclesiam illustrare et reformare ?
De sectatoribus Berengarii' scribit ibidem Guitmundus , homines sceleratos ad eum concurrere solitos, qui laetabantur se magno metu liberatos , cum intelligerent Eucharistiam non esse rem tam divinam , ut propter ejus perceptionem a sceleribus, et fiagitiis se continere deberent.
Jam de Wiclefo, de Carolstadio, Zwinglio, Calvino, Petro Martyre, et aliis hujus haeresis patronis, nimis longum esset, quales fuerint , explicare. Illud constat , neminem ipsorum ullum unquam miraculum edere, aut signum ullum sui Apostolatus ostendere potuisse.
Postremum argumentum sumitur a miraculis, quae in confirmatione hujus veritatis facta sunt, qualia haeretici pro suo errore, neque a Deo, neque a daemone extorquere potuerunt. Nam nec Deus testis mendacii esse potest, nec permisit hactenus haereticis, ut saltem opera diaboli, si non vera, saltem apparentia miracula facerent. Multa referuntur miracula circa Sacramentum Eucharistiae a Joanne Garetio in lib. de vera praesentia corporis Domini, et a Tilmanno Bredcmbachio toto lib. i. sacrarum collationum. Septem mihi videntur ad rem nostram maxime facere.
Primum est in vita B. Grcgorii a Paulo Diacono scripta, et in lib. n, cap. 41. vitae ejusdem Grcgorii per Joannem Diaconum scriptae. Summa historiae haec est. Cum S. Gregorius Eucharistiam populo distribueret, venit ad mulierem, quae forte panem, qui in altari fuerat consecrandus, suis manibus fecerat. Cum ergo illi S. Gregorius diceret :
<( Corpus Domini nostri JcSu Christi custodiat animam tuam » , illa diabolo tentante subriit , et Pontifex manum retraxit , et particulam in altari reposuit. Deinde completis solemniis interrogavit mulierem coram populo, cur in tam tremenda actione risisset. Illa diu mussitans tandem respondit, recognovisse se panem, quem suis manibus fecerat, atque inde credere non potuisse corpus Domini revera esse. Tum S. Gregorius a Deo petiit, et impetravit, ut etiam specie externa panis, in carnem mutaretur ; quo facto, tam illam ad fidem reduxit, quam totum populum confirmavit.
Alterum miraculum exstat apud Paschasium in lib. de corpore Domini cap. 14. ubi refert Presbyterum quemdam valde pium et sanctum, optasse aliquando videre corporalibus oculis speciem ejus, quem certa fide credebat sub speciebus panis, et vini latere : et tandem quod petebat obtinuisse, ac vidisse Christi corpus in forma humana, sed puerili, quod etiam ipse petierat. Ut enim eo loco idem Paschasius refert, duplici de causa Deus haec miracula facere solet, vel ad dubitantes in fide confirmandos, vel ad consolandos eos, a quibus ardenter amatur.
Tertium est S. Malachise , quod refert Bernardus in ejus vita. Cum enim Clericus quidam aliquando dicere praesumpsisset, in Eucharistia solum esse Sacramentum, non corporis veritatem, S. Malachias secreto, ac saepe eum convenit, ct admonuit non resipiscentem adducit in conventum Clericorum, ibique data facultate pro suo errore dicendi, cum illo disseruit, eumque apertissime confutavit. Nondum ad mentem redire volentem, coram omni populo publice arguit, haereticum que denuntiat, et cum aliis Episcopis, qui forte aderant, anathemate ferit. Sed cum adhuc ille furens diceret, omnes favere homini, sc autem solum non accipere personas, nec deserere veritatem, S. Malachias dixit : « Dominas faciat te veritatem fateri, vel ex necessitate. » Cui ille respondit, Arnen. Sed ecce die eodem corripitur gravissimo ac lethali morbo, redit ad mentem, reconciliatur Ecclesise, expirat. Poterat ne clarius Deus ostendere a qua parte sit veritas ?
Quartum est ipsius Bernardi. Nam ut scribitur in ejus vita lib. ii, cap. 3. Mediolani praesente populo innumerabili inter Sacramentorum celebrationem curavit daemoniacam, cujus sanitas desperata jam videbatur.
CAPUT VIII.
Siquidem multos annos diabolus eum possederat, et oculorum, aurium, ac linguae usum illi eripuerat ; ipsam etiam linguam in morem promuscidis elephantina) illi extenderat, ut monstrum horribile, non mulier videretur. Igitur sacram hostiam patena) impositam super caput daemoniacae tenens, ‘atque in hunc modum loquens, Diabolum expulit: « Adest, inique spiritus, judex tuus, adest summa potestas; jam resiste, si potes; adest ille, qui pro nostra salute passurus ; nunc, inquit, princeps hujus mundi ejicietur foras. Hoc illud corpus, quod de corporis Virginis sumptum est, quod in stipite crucis extensum est, quod in tumulo jacuit, quod de morte surrexit, quod videntibus discipulis ascendit in coelum. In hujus ergo majestatis terribili potestate, tibi, spiritus maligne, praecipio, ut ab hac ancilla ejus egrcdiens contingere eam deinceps non praesumas. » Haec ille. Ubi sicut fides veritatis a Deo exaudiri meruit; ita prorsus deceptionis, et erroris auctor dici posset (quod absit) Deus, si falsum esset quod S. Bernardus dixit, et tota Ecclesia credit.
Quintum est S. Antonii de Padua, quod insigne est, nec tamen a Joanne Garetio, vel Tilmanno Bredembachio annotatum. Describitur in ejus vita apud Surium, tom. Ili, et a S. Antonino in summa historiali par. m, tit. xxiv, cap. 3. § 2. Disputante S. Antonio de veritate corporis Domini in Eucharistia cum haeretico quodam in partibus Tolosanis (siquidem eo tempore Albigenses vexabant Ecclesiam, qui cum aliis plurimis hoc etiam errore infecti erant) petiit ha)reticus ab Antonio, quem noverat dono miraculorum praedictum esse, ejusmodi signum : « Habeo, inquit, jumentum, cui per integrum triduum cibum non dabo. Exacto triduo adsis tu cum Sacramento, ego adero cum jumento, atque ante illum hordeum effundam ; si jumentum hordeo derelicto ad Sacramenti venerationem accesserit, credam ». Factum est ut ille voluit, et triduo exacto S. Antonius, turbis fidelium comitatus, et venerabile Sacramentum manu tenens, sic ad jumentum locutus est : « In virtute et nomine Creatoris tui, quem in manibus, licet indignus, veraciter teneo, tibi dico, animal, et praecipio, ut confestim venias humiliter modo tuo, et ei reverentiam exhibeas : ut ex hoc cognoscat haeretica pravitas, quod omnis creatura suo subditur Creatori, quem sacerdotalis dignitas jugiter
tractat in altari ». His verbis prolatis, jumentum hordei ante se effusi, et famis oblitum, ad Sanctum accurrit, et capite inclinato, ac genibus, curvatis, eo modo quo potuit, Dominum adoravit, et haereticum confutavit.
Sextum narrat Thomas Waldensis testis oculatus tom. n. cap. 63. Scribit enim sartorem quemdam haereticum publice in Ecclesia S. Pauli Londini in judicio coram Archicpiscopo et aliis Praelatis constitutum, dixisse, digniorem esso araneam cultu, ac reverentia, quam Eucharistiam ; et continuo de alto tecti culmine horribilem araneam directo filo ad os ejus properasse, ac vix multorum manibus prohibitam, ne ingrederetur.
Septimum narrat Tilmannus Bredcmbachius, lib. vn. sacrarum collationum cap. 60. quod quidem in illis partibus, ubi contigit, dicit esse notissimum, et celeberrimum, ac non solum soluta oratione, sed etiam carmine conscriptum. Ejus ha)c est summa. Anno Domini 1361, die 8. Aprilis, feria 2. pascha) tribus horis ante meridiem, Noviomagi, quod oppidum est in Geldria, Parochus quidam nomine Antonius Wortius, completis Missarum solemniis, venerabile Sacramentum ad fceminam a)grotam de more Catholico deferebat. Casu accidit, ut tempore eodem ad januam taberna), juxta quam Parocho transeundum erat, duo juvenes consisterent , Noviomagensis unus, alter Traject ensis, qui ova Paschalia in manibus habentes, inter se contendebant, uter celerius ovum deglutiret. Interea Parocho appropinquante, Trajectensis blasphemus, et irrisor tanti mysterii, et ut apparet, haereticus Calvinista sodali suo dixit, se multo citius ovum suum devoraturum, quam mulierculam Deastrum illum : et continuo ovum in os injecit. Sed ovum in medio gutture constitit, et cum ille suffocari se sentiens, undique circumspiceret, vidit candelam sebaceam ex pariete dependentem, eaque arrepta, atque in os injecta, ut ovum detruderet, ita ha)sit totum saevum in ovo, ut nudum filum, seu stamen candela), miser extraxerit ; tum denique concidit, et in ^Ethiopum nigredinem mutato vultu, elisoque gutture expiravit. Repertum est autem postea ovum instar tuberis in altera parte colli, non in gutture, ut par erat. Ita nimirum Christus, non Deastrum, sed vqrum Deum se esse demonstravit. Sed de his hactenus.
LIBER 111.
Ad Jioc argumentum ex miraculis Petrus Martyr breviter respondet in libro contra Gardinerum, objecto 158. esse meras prfestigias ista, quae a nobis dicuntur miracula. Id vero probat, quia Jremcus lib. i. cap. 9. testatur, Marcum hcresiarcham, et magum praestigiis quibusdam solitum fuisse in sua Eucharistia efficere, ut in calice eruor appareret.
At quamam est ista consequentia? Marcus haeresiarcha, et magus praestigiis cruorem in calice apparere laciebat ; ergo B. Gregorius vir sanctissimus , S. Bernardus, S. Antonius, et alii, quos sanctos fuisse etiam haeretici confitentur non nisi praestigiis miracula circa Eucharistiam fecerunt. Sane si ita liceat argumentari, poterimus etiam hoc modo colligere : magi Pharaonis per incantationes convertebant virgas in dracones, et aquam in sanguinem ; ergo et Moses cum similia faceret, per incantationes faciebat ; et breviter omnia miracula Christi, et Apostolorum calumniari possemus.
Dico secundo, responsionem Petri Martyris utcumque aptari posse ad miracula, qmc fiunt, cum exterius in Eucharistia apparet caro, vel aliquid ejusmodi ; at nullo modo aptari posse ad ea miracula, qua) consistunt in interitu hominum, ut est tertium et septimum a nobis recitatum : ille enim verse mortes fuerunt, non simulatae, ac fictae.
Dico postremo in hoc mysterio maxime locum habere dilemma Augustini lib. 22. de Civitate Dei cap. S. Nam aut facta sunt miracula ad hoc mysterium confirmandum, aut non sunt facta. Si facta sunt, credamus igitur, quod tot miraculis confirmatum est. Si non sunt facta, hoc ipsum est summum miraculum, quod sine miraculis res tam diflicilis credi potuerit a tot philosophis, atque adeo a toto orbe terrarum. Nam sententia adversariorum, quae facillima est, non est mirum, si absque ullis miraculis admittatur : nostram autem sententiam, quae non modo cum sensibus, sed etiam cum ratione pugnare videtur, quis credat tantae multitudini, sine multis magnisque miraculis persuaderi potuisse, nisi, ut dixi, hoc ipsum summum miraculum esse dicatur?
CAPUT IX
Solvitur objectio deprompta ab inutilitate rcalis prsesentix.
Duae sunt, ut supra diximus, objectiones adversariorum. Prima est ejusmodi : Deus nihil frustra facere solet. At frustra poneretur in Eucharistia vera corporis Domini praesentia, cum satis sit, si eam illic habeamus in signo. Primo, quia finis, ac fructus Eucharistiae est, nutrire animas. Non minus autem nutrit animas Christus in symbolo existens, quam reipsa delitescens in pane. Animae enim nutriuntur fide, et charitate : fides autem, et charitas tam bene possunt complecti Christum in coelo, quam in Eucharistia. Calvinus lib. i Institut. cap. 17. § 32. Fidem . inquit, nos ista, quam enarravimus, corporis participatione non minus laute , afflue ni er que pascimus, quam qui ipsum C /mistum e coelo detrahunt. Similia habet Petrus Martyr lib. contra Gardinerum , objecto 52. et 60 ubi etiam addit Scripturae testimonium. Nam Joan. 16. Dominus ait Apostolis. Expedit vobis, ut eqo vadam : ’ Si enim non abiero, Paracletus non veniet ad vos. Non erat igitur utilis Apostolis corporalis Christi praesentia, alioqui expedivisset ipsum manere cum eis, non autem ab eis recedere. At non potest esse utilior corporalis Christi praesentia in Eucharistia, quam esset illa eadem cum Apostolis manifesta, et visibilis : igitur si illa inutilis erat post certum quoddam tempus, quanto magis ista inutilis erit ?
Secundo, Baptismus confert gratiam, regenerat animam, ac proinde vitam spiritualem confert, licet non transmutetur aqua in Christum, vel Spiritum sanctum, sed vera et sola aqua maneat, ut antea erat : cur ergo non poterit Eucharistia conferre gratiam, et vitam jam acceptam conservare, et augere, etiamsi non mutetur panis in carnem, sed verus et solus panis maneat, ut antea erat ?
Tertio, ipsa pnesentia Christi invisibilis est, imo nullo sensu, ac ne ipsa quidem mente perceptibilis, nisi per fidem. At fides non egebat ista prresentia, ut Christum apprehendere posset : nihil igitur confert prtesentia ista Christi in Eucharistia.
CAPUT IX.
Quarto, qui sola fide in Symbolo Christum recipiunt, fructum passionis Domini sine dubio consequuntur; qui Christum reipsa in Eucharistia sine fide percipiunt, nullum fructum consequuntur.
Quinto , argumentatur Calvinus contra Westphalum : « Ista praesentia realis plus incommodi, quam commodi affert : nam facit, ut corpus Christi sit commune piis, et impiis, quod certe incommodum est non leve. Et praeterea brevissimo tempore, nobis adest, nimirum quandiu species illa conservatur ; quod exiguum commodum est ; igitur inutilis est ea praesentia. »
Respondeo , ista argumenta levissima sunt. Ad primum negari potest consequentia, et antecedens. Consequentia enim illa, si quid probat, solum probat, non fuisse necessarium absolute, ut in Sacramento reipsa corpus Domini poneretur, sed non probat non fuisse utile, vel frustra poni. Id enim omne utile est, et non frustra fit, per quod nobis aliquid boni confertur, licet illud ipsum alia via conferri potuisset. Id vero manifeste colligitur ex multis similibus. Nam eodem modo argumentari possemus in mysterio Incarnationis. Poterat Deus sine Incarnatione Filii nos liberare; frustra igitur Deus homo factus est. Item poterat Christus homo , per quodcumque opus bonum nobis reconciliationem apud Patrem mereri, frustra igitur labores, et dolores sustinuit. Item poterat una sanguinis gutta nos redimere, quorsum igitur tot ludibria, verbera, vulnera, et sanguinis totius effusio ? Item poterat sine descensu ad Inferos sanctos Patres inde eruere, damioncs alligare, aliaque id genus operari solo imperio ; quorsum igitur illa descensio ? denique poterant segroti sola fide in Christum sanari, sine contactu ma-' nuum, vel fimbriae ejus ; quorsum igitur Dominus manus imponebat ? quorsum illi tanto studio ad fimbriam accurrebant ? Atque id genus infinita exempla possem afferre. Sic igitur non sequitur frustra corpus Domini reipsa in Eucharistia exhiberi, etiamsi eumdem fructum ex solo symbolo per fidem recipere possemus.
Deinde nego eumdem fructum recipi ex solo symbolo per fidem. Nam primum magis excitatur fides, charitas, devotio, pictas, reverentia, cum cogitamus reipsa nobiscum uniri Christum, quam si solum in coelo eum sedere credamus. Et hoc experimentum ipsum abunde testatur: longe enim aliter affi= Tome IV,
ciuntur pii fideles erga venerabile Sacramentum, quam erga imagines Salvatoris, quae sunt mera Christi symbola. Deinde Christus ipse dum nobis reipsa conjungitur, multa nobis largitur, quae non largiretur sine ista conjunctione, etiamsi posset. Quemadmodum omnes , quotquot tangebant eum, curabat ab omnibus languoribus, quos certe non curassct, nisi eum tetigissent ; ut infinitos alios, qui eum tangebant, non curabat, et tamen quis negat potuisse eum sine illo contactu omnes curare? Saepe etiam principes, si carceres invisant, multos liberant, quos alioqui non liberassent, tametsi possent solo imperio omnes liberare sine illa carceris visitatione.
Ad locum Evangelii dantur a Patribus duae expositiones : neutra nobis adversatur. Una est Augustini tract. 94. in Joan . et Bernardi serni. 3. de ascensione Domini, qui dicunt Apostolos allectos dulcissima Christi consuetudine amasse illum humano quodam amore, dum is in terris degeret : sed oportuisse eos abstrahi, et quasi ablactari ab humana illa consolatione, ut ad amorem spiritualem Christi proveherentur. Quae expositio nostrae sententiae non adversatur, quia praesentia Christi in Eucharistia cum sit invisibilis, non conciliat amorem humanum (nec enim illum videmus aut audimus, aut cum eo versamur, ut Apostoli faciebant) sed plane divinum, et spiritualem : quare preesentia ista solum prodesse, non autem obesse ullo modo potest.
Altera expositio est Graecorum, Cyrilli lib. 10. in Joan. cap. 32. et Theophylacti in cap. 16. Joan. qui dicunt expedivisse, ut Christus recederet, non quia preesentia ejus corporalis unquam possit esse inutilis, sed quia utilior erat Apostolis et nobis omnibus, ejus recessus per mortem, et Ascensionem in coelum, quam conversatio illa in terris. Deus enim constituerat non mittere Spiritum sanctum, nisi prius sacrificium crucis perageretur, et nisi dispensatio Christi per ejus ascensionem compleretur. Itaque non impediebat adventum Spiritus sancti pra]sentia corporalis Christi, sed impediebat decretum illud Dei, quod statuerat, ut mors, et ascensio Christi praecederent.
Ad secundum argumentum concedo potuisse Deum, per Sacramentum Eucharistiae etiam sine reali praesentia corporis Domini conservare, et augere in nobis vitam spiritualem, in Baptismo acquisitam; sed noo
n
LIBER III.
ideo inutilis est ea proesentia. Nam etiam potuisset Deus sine symbolis aquae, et panis, id est, sine Sacramentis sensibilibus, Baptismi et Eucharistiae eamdem nobis gratiam conferre, quam per ea symbola confert : et tamen non dicunt adversarii inutilia esse symbola externa aquae, et panis.
Adde, quod non est eadem ratio Baptismi, et Eucharistiae. Nam Baptismus nihil est aliud, nisi Sacramentum regenerationis : Eucharistia autem non est solum, Sacramentum refectionis, seu mutationis, sed praeterea est memoriale omnium miraculorum, et quasi compendium vitae, passionis, et resurrectionis Domini, juxta illud Psalm. 110 : Memoriam fecit mirabilium suorum misericors , et miserator Dominus , escam dedit timentibus se. Quare debuit esse res jdena miraculo, non autem simplex aliquod symbolum, ut non esset inferior sed superior mannae Judaeorum, quod similiter fuit memoriale mirabilium, quae in deserto Hebraeis contigerunt. Deinde est testimonium, et quasi pignus amoris Christi erga sponsam suam Ecclesiam ; et ideo sicut amor ille est infinitus, et potentia ipsius Christi est infinita, ita debuit hoc pignus supra modum esse mirabile. De qua re multa praeclara exstant apud Chrysostomum homil. 24. in priorem adfCorinth. et alibi. Tertio est causa, et quasi semen resurrectionis corporum nostrorum, idque per contactum , et conjunctionem corporis gloriosi cum corporibus nostris mortalibus, vel supra ex Irenaeo, Hilario, Cyrillo, aliisque Patribus demonstravimus. Denique est sacrificium religionis Christianae (velint, nolint haeretici) et quia sacrificium Christianorum impletivum esse debuit figurarum veterum, et proinde praestantius sacrificiis omnibus Hebraeorum, non potuit in solo pane, et vino constitui, quae sunt longe inferiora vitulis et arietibus, sed necesse fuit ipsum verum Domini corpus in hoc sacrificio contineri, ut eo modo veritas imagini, et exemplar figurae, et corpus umbrae, quam aptissime responderet.
Ad tertium nego, corpus Domini in Eucharistia non percipi, nisi fide. Nam etiamsi in propria specie, et immediate non attingitur ab ullo sensu, nec ab ipsa mente, nisi per fidem; tamen in specie aliena, et mediate attingitur oculis, manibus, lingua, et ipso etiam pectore. Quomodo etiam interdum saluberrima pharmaca ita involuta dantur jjegrotis in variis integumentis, ut nullo sensu
immediate percipiantur, et tamen quia ipsa revera ad stomachum penetrant, utilissima sunt.
Ad quartum, concedo, sola fide sine reali praesentia corpus Domini apprehensum prodesse ; et contra solo corpore per realem praesentiam acceptum nihil prodesse : sed nego inde sequi, realem praesentiam, et corporalem perceptionem inutilem esse. Nam etiamsi ista sine fide non prosunt, et fides sine istis prodest, magis tamen prodest fides cum istis, quam sine istis. Quemadmodum opera bona sine fide non prosunt , fides autem sine operibus prodest, cum quis videlicet ab operibus legitime impeditur. Et tamen plus prosunt opera bona cum fide, quam sola fides : et B. Mariae nihil profuisset Christum corpore concipere, et parere, nisi etiam mente per fidem, et charitatem eumdern concepisset : et contra multum profuisset sola mente concipere, licet eumdern corpore non concepisset. Et tamen quis dicere auderet, non magis ei profuisse 'mente et corpore Christum, quam sola mente concipere?
Ad ultimum dico, nullum incommodum, sed maximum commodum consequi ex reali praesentia : nam non laeditur corpus Domini ex eo, quod impiis communicatur ; et in eo demonstratur summa Dei charitas. Quamvis autem brevi tempore inter nos Dominum habeamus, tamen brevi illo tempore maxima dona nobis largitur ; alioqui etiam brevi tempore tangebant fimbriam Christi multi aegroti, qui tamen ex eo contactu curabantur.
CAPUT X.
Solvitur altera objectio, qux sumitur ab indignitate rei.
Altera, eaque postrema haereticorum objectio ab indignitate rei sumitur. Scribit enim Calvinus lib. 4. Institut. cap. 17. §. 32. absurda oportere rejicere, quae coelesti Christi majestate indigna sunt. Quae autem illa sint absurda, ipse eo loco non dicit : sed ab aliis ista fere enumerari solent, quod oportebit concedere Christum in terram cadere, dentibus atteri, in ventrem, et in secessum ire, a muribus corrodi, vel etiam devorari, putrescere, vel acescere, denique
CAPUT XI.
etiam cremari. Quae omnia, et nunc ab haereticis objiciuntur, et olim a Berengarianis objiciebantur, ut patet ex Guitmundo lib. 2. et ex Algero lib. 2. cap. 1.
Sed respondemus, quod ad similia objecta veteres Patres majores nostri responderunt. Neque enim solum hoc mysterium, sed omnia fere alia Judeei, pagani, haeretici tanquam indigna , et stulta irriserunt : de quibus Augustinus in epistol. 49. ad Deo gratias quaes. 6: « In ipsum , inquit, Christum non crederemus, si fides Christiana cachinnum metueret paganorum. »
Ac primum apud Judaeos Saducaei ipsi Christo quaestionem ridiculam proponere ausi sunt contra resurrectionem, ut ex absurditate, quae inde sequebatur, concluderent, nullam futuram esse corporum resurrectionem. Videtur enim sequi, ut si mulier aliqua hic habuerit septem viros per mortem ■ sibi invicem succedentes, in altera vita, aut pro uxore litigent, aut una sit uxor septem virorum simul. Eodem modo Marcionistae apud Tertullianum in lib. de resurrect. carn. et Origenistee apud Hieronymum in epist. ad Pammachium contra errores Joan. Hierosolymit. ut resurrectionem carnis exploderent, argumenta petebant ab absurdis : quia si erunt tunc sexus distincti, erit etiam procreatio, erunt nutrices, et obstetrices : si venter et palatum, erunt etiam cibi, erunt egestiones, erunt latrinae etc. Dominus autem respondit: Erratis, nescientes Scripturam. , et virtutem Dei: in resurrectione enim, neque nubent , neque nubentur [i) ; quod idem nos haereticis dicere possumus ; Erratis, ignorantes Scripturam, et virtutem Dei. Christus enim vere in Sacramento existit,sed nullo modo laedi potest ; proinde non cadit in terram, non teritur, non roditur, non putrescit, non crematur : ista enim in speciebus illis recipiuntur, sed Christum non afficiunt, licet conjunctae sint species illae cum Christo. Ipsa quoque divinitas nonne ubique est praesens, et tamen nec sordescit in sordibus, nec crematur in flammis, nec putrescit in putrescentibus rebus.
Dices, si vere corpus Domini in Eucharistia est, cadente in Eucharistia in terram, non cadit corpus Domini ; ergo separatur in illo casu corpus Domini ab Eucharistia, et unum manet in terra, alterum in altari, vel in manibus ejus, cui cecidit Eucharistia.
Respondeo, corpus Domini non separatur ab Eucharistia, donec species ilice integrae manent, et ideo, si Eucharistia, cadat in terram, corpus Domini in terra erit, sed non dicetur cecidisse ; id enim proprie cadit quod corpus est, et corporaliter existit, ac movetur. Quare cadente homine, corpus cadit, anima non cadit, licet per accidens moveatur: sic etiam corpus Domini, quod indivisibiliter manet in Eucharistia, locum mutat cadente hostia, sed non proprie cadit.
Secundo, multi philosophi, ac praesertim Epicuraei, negabant providentiam Dei respectu rerum earum, quae sunt infra lunam, quod dicerent, indignum Deo, ut ad res tam viles procurandas se dejiciat. Sed Christiani ex Scripturis didicerunt, non esse Deo indigum, imo dignissimum, ut absque ullo suo labore, et incommodo erga passeres, foenum et res omnes, quamvis minutissimas benevolentiam suam ostendat. Quod idem nos haereticis dicere possumus : non enim indignum est, sed dignissimum Christo, sine ulla sui laesione ita se nobis praebere, ut summum erga nos amorem ostendat.
Tertio, qui negabant Incarnationem, nulla fere argumenta fortiora sibi videbantur objicere, quam ab indignitate. Hinc Marcionistae apud Tertullianum in libro de carne Christi, objiciebant indignum esse Deo in utero fcemineo includi, poni in praesepi, et alia id genus. Et Nestorius apud Theodoretum, lib. 4. haeret. fabular, et Evagrium lib. i. histor. cap. 2. nihil fortius afferebat, quam, indignum esse, si Deus dicatur bimestris, et bicubitus; quae tamen dici posse videntur, si vere infans aliquando fuit Christus , et simul Deus. Porro Judaei et pagani nihil magis horrebant, et ridebant in Christiana religione, quam indignitatem illam, quod dicerentur Christiani credere in hominem suspensum , et spem habere in homine inter latrones crucifixo, ut videre est apud Justinum in dialogo cum Tryphone, et Minutium Felicem in Octavio. Sed contempsit Ecclesia illorum irrisiones edocta ab Apostolo, i. Corinth. i., mysterium crucis Judaeis quidem scandalum, Gentibus autem stultitiam esse, sed ipsis electis, Dei virtutem , et Dei sapientiam. Neque enim ex omnibus Christi passionibus, Divinitas laedi ullo modo potuit, ettamen inde ingens Deo gloria, et summa hominibus utilitas nata est. Idem nos, et multo majore ra-
(1) Mattii. XXII, 29 et 30.
LIBER III.
tione Sacramentariis possumus respondere. Nam major indignitas videtur Christum Deum, et hominem in propria specie, quam in specie panis laedi potuissse. Et praeterea Christus homo in specie panis, nihil omnino patitur : at in specie propria, vere passus est verbera, vulnera, et ipsam mortem, eamque cum summa ignominia in patibulo, atque inter latrones.
Quarto, Ariani, ut oppugnarent Christi Divinitatem, semper objiciebant id requirere honorem Dei Patris, ut ex Ililario colligitur lib. xii. de Trinit. et in lib. contra Constantium. Novatiani quoque (ut Ambrosius refert lib. i. de Pcenit. cap. 2.) ut negarent Ecclesiae potestatem absolvendi peccatores, dicebant, indignum esse, si id hominibus tribuatur, quod est proprium Dei. Sed responderunt Patres, a nullis magis Deum Patrem affici contumelia, quam ab illis, qui non crederent verbis ejus : Hic est Filius meus. Et : Quaecumque solveritis super terram (I). Idem et nos Sacramentariis respondemus ; non enim clarius dixit illa Deus, quam Christus dixerit : Hoc est corpus meum. Non amat Deus ejusmodi patronos, qui nesciant honorem, et dignitatem ipsius tueri, nisi verba ejus corrumpant, et mendacem (quantum in se est) efficiant.
Denique, quia nonnulli vix ferre possunt, Christum quocumque modo posse includi in parva pyxide, cadere in terram, comburi, rodi a bestia; ab ipsis ego libenter discerem an non credant Christum infantulum inclusum vere fuisse primum in angustissino, et obscuro fcemineo utero, deinde fasciis ac pannis involutum? Eumdem non modo cadere in terram potuisse, sed etiam humi saepe jacuisse? eumdem infantulum remoto miraculo et comburi, et a bestia morderi potuisse ? Si igitur ista pati potuit in propria specie, et cum laesione, cur mirum videri debet, si similia in specie aliena, et sine ulla laesione eidem accidere posse dicamus ? Dixi autem in aliena specie, quoniam absolute non concedimus, Christi corpus in Eucharistia posse comburi, vel corrodi, ne in propria specie Christum haec pati posse significare videamur.
CAPUT XI.
De modo exislentiae corporis Domini in Eucharistia, sententiae variae referuntur.
Gravissima controversia de reali praesentia Dominici corporis expedita, sequitur alia de ratione, et modo, quo corpus Domini in Eucharistia adesse incipit. Et quidem Catholica Ecclesia semper docuit per conversionem substantiae panis, et vini in corpus, et sanguinem Domini, quae conversio postmodum transubstantiatio appellata est, fieri, ut corpus et sanguis Domini, vere ac realiter in Sacramento Eucharistiae praesentia sint. Sed praeter hanc sententiam, quae sola est antiquissima, et verissima, septem omnino exstiterunt errantium opiniones.
Prima Berengarii, et discipulorum ejus fuit, ut ex lib. i. et m. Guitmundi colligitur. Illi enim convicti fidelium argumentis, cum defendere non possent, Eucharistiam nihil esse aliud, nisi signum corporis Domini, ab isto quidem errore recesserunt, sed ad veritatem non pervenerunt : docuerunt enim verum panem et vinum, simul cum vero corpore et sanguine Domini in Eucharistia consistere. Et licet impanationem Christi rem istam Guitmundus appellet, non tamen aperte declarat, an panis hyspotatice a Verbo assumeretur ex illorum sententia, an non ; imo ita illos impugnat, ac si solum docuissent , misceri simpliciter Christi corpus pani.
Altera sententia aliorum fuit, qui, ut ibidem Guitmundus ait, panem asserebant partim mutari in corpus Domini, partim non mutari : id quod ea de causa asserebant, quia putabant omnino improbabile, ut verum corpus Domini ab impiis sumeretur. Itaque volebant eam panis partem, quae a piis sumenda erat, verti per consecrationem in corpus Domini, eam vero, quae ab impiis erat accipienda, non converti. Cujus sententiae auctores, Guitmundus dicit, Berengarii hostes fuisse, et tamen iisdem fere argumentis ad suum dogma stabiliendum uti consuevisse.
Huc referri possunt duae aliae sententiae
(i)Matth. III, 17; XVIII, 18,
f
CAPUT XI.
isti similes. Nam ut isti docebant, partem integrantem panis converti, et partem non converti, ita Durandus docuit, partem unam essentialem, id est, formam panis converti, partem alteram, id est, materiam non converti. Existimat enim Durandus in iv. dist. ii. qucest. 3. converti panem in corpus Domini per consecrationem, sed ita, ut forma panis recedente, materia panis ‘maneat informata Christi anima, omnino ad eum modum quo cibus convertitur in carnem nostram per nutritionem.
Alii autem (ut nullus error deesset).e contrario docuerunt, materiam panis mutari in corpus Christi, sed formam panis substantialem remanere camdem. Refert hunc errorem sine nomine auctoris, sanctus Tliomas 3. par. qucest. lxxy. art. 6.
Quinta sententia est Ruperti Abbatis Tuitiensis, qui circiter 40. annis Guitmundo posterior fuit. Rupertus igitur docuit, panem Eucharistice hypostatice assumi a Verbo, eo prorsus modo, quo natura humana ab eodem Verbo assumpta est. Id patet ex lib. vi. in Joan. ubi exponens illa verba : Panis quem ego dabo , caro mea est (1), dicit Verbum ceternum per Incarnationem factum hominem non destruendo, vel mutando, sed assumendo personaliter humanitatem, et eodem modo per consecrationem Eucharistia?, idem Verbum fieri panem non destruendo, vel mutando, sed assumendo personaliter panem.. Ubi aperte fatetur, Christum dici, et esse panem facta consecratione, sicut dicitur, et est homo, per Incarnationem. Idem auctor in ii. lib. do divinis officiis, cap. 2. fuse idipsum docet : ubi declarat ipsum panem fieri corpus Christi, non quia vertatur in carnem Domini, sed quia assumatur a Verbo. Ex quo sequitur panem esse corpus Christi, sed corpus non humanum, neque carneum, sed panaceum ; et longe diversum ab illo, quod de Virgine sumptum est. Ibidem docet, ha?c duo corpora posse dici unum, quia unum est suppositum utriusque, sive unus est Christus, qui utrumque assumpsit : et disertis verbis dicit, illa corpora, panaceum, et carneum, esse unum, quia idem Christus sursum, id est, in coelo, est in carne, deorsum, id est, in altari, est in pane. Denique in eodem lib. ii. cap. 9. multa similia docet, et addit impios in Communione sacra nihil accipere, nisi corpus panac um ;
pios autem accipere utrumque corpus. Nam quia idem Dominus sursum est in carne, deorsum in pane, ideo solum in pane sumitur ore corporali, quod est commune piis, et impiis ; in carne autem, qua? est sursum, non sumitur nisi ore spirituali, quo carent impii.
Hunc errorem notavit, et refutavit Algerus, lib. i. de Sacrament. cap. 6. ubi dicit, hanc esse novam heeresim, et absurdissimam : Algerus enim vixit eodem tempore, quo Rupertus. Siquidem Rupertus vivebat anno 1124. teste Trithemio; Algerus autem vixit, et obiit tempore Petri Cluniacensis, ut idem Petrus testatur in epistola ad Alberonem Episcopum Leodiensem : Petrus autem Cluniacensis a?qualis sancti Bernardi fuit, qui floruit circa annum 1440. Et notat ibidem Petrus, Algerum refutasse accuratissime modernorum quorumdam errorem de corpore Domini.
Hinc refelli potest communis quidem error, quo hoc tempore plurimi tenentur de auctore hujus heeresis. Nam ut testatur Thomas Waldensis, tom. ii. de Sacrament. cap. 47, 65, et 93. exstabat olim quidam liber de divinis officiis sine nomine auctoris, quo Joannes Wiclefus mirabiliter trimphabat, et Catholicos vexabat, nunc Ambrosii, nunc Isidori, nunc Fulgentii nomine eum librum venditans. Quare Catholici diu quaesierunt auctorem verum ejus libri, et tandem certo deprehenderunt cum auctorem, vixisse tempore sancti Anselmi, et ab ipso Ansclmo refutatum: et nescio quibus conjecturis suspicati sunt auctorem illum fuisse Walramum, seu Valeramum, ad quem exstant duo opuscula S. Anselmi, unum de azymo, alterum de diversitate Sacramentorum. Hinc Dominicus a Soto, Claudius Sanctius, Gulielmus Alanus, et alii, qui scribunt de Eucharistia, primum auctorem impanationis faciunt Valeramum. Sed nec ille fuit primus, cum preecesserint Berengariani ; nec fuit Valeramus, sed Rupertus Tuitiensis : ex cujus libris eruenda est ejus sententia, quam sane perperam exponit Dominicus a Soto in 4. dist. 9. queest. 2. art. 2.
Esse autem Rupertum auctobem illorum librorum de officiis divinis, in quibus isti errores continentur, dubitari nullo modo potest. Nam sententia? omnes, quas citabat Wiclefus apud Waldensem, inveniuntur ad
(I) Joan. VI, 52.
LIBER III.
verbum in secundo libro Ruperti db officiis, cap. 9. Initium quoque librorum de officiis apud Waldensem est : « Ea, quse per anni circulum » ; et idipsum est initium librorum Ruperti. Denique conveniunt isti errores librorum de officiis divinis cum aliis ejusdem Ruperti in comment. in Exodum, et in Joannem. Unde non sine causa libri isti Ruperti sine honore et titulo jacuerunt annis ferme 400. nam te tat e nostra primum lucem libere aspexerunt. Neque dubium esse potest, an libri isti de officiis divinis ejusdem Ruperti sint, cujus sunt omnia alia opera, qua) eidem adscribuntur : nam in prologo horum librorum de officiis divinis enumerat ipse omnia alia sua opera.
Sexta opinio, 'seu potius hseresis est cujusdam Joannis Parisiensis, qui (ut refert Tliomas Waldensis, tom. n. de Sacramentis, cap. 65.) palam oppugnavit hseresim preecedentem, et aliam excogitavit : docuit enim panem assumi a Verbo, sed mediante corpore parte, id est, mediante corpore Christi, ut corpus accipitur pro parte hominis, non ut accipitur pro toto homine. Dixit autem mediante parte hominis, non mediante toto, ne admittere cogeretur, Deum esse panem. Quomodo enim Hithiops non dicitur albus absolute, quia non est candor in toto ipsius corpore, sed solum in dentibus : ita existimabat Deum non debere dici panem absolute, quia non conjungitur Deo panis, nisi mediante parte humanitatis ejus.
Septima opinio, seu hseresis, Luthcranorum est, qua) quatuor capitibus continetur. Lutherus in lib. de captivit. Babylonica cap. de Eucharistia, duo dicit. Primo, non esse articulum fidei, utrum panis maneat, vel non maneat cum corpore Domini in Eucharistia, sed utrumque posse defendi sine periculo hseresis. Et in hoc valde distinguuntur Lutherani a Calvinistis. Calvinistse enim dicunt, transubstantiationem, sceleratam esschcercsim, et rem prorsus impossibilem : Lutherani dicunt, esse possibilem, et non pugnare aperte cum fide. Unde etiam Brentius in confcss. Wirtemberg. cap. de Eucharistia, et Kemnitius in 2. part. Examen. Concilii Trident. sess. xiii. cap. 4. magis reprehendunt Catholicos, quod transubstantiationem faciant articulum fidei, quam quod eam defendant. Secundo dicit, videri sibi probabilius, et conformius Scripturis, et hoc etiam receperunt omnes Luthcrani, ut panis maneat. Tertio, addit veram esse propositionem,
Panis est corpus Christi ; propter unionem panis cum corpore, sicut est vera, Christus homo est Deus : ubi insinuat impanationem Ruperti, vel Joan. Parisiensis; tamen non apertius id explicat. Et Marti nus Kemnitius in 2. par. Exam. ad cap. 4. sess. xiii. Concilii Trident. disertis verbis dicit, Luthera nos non ponere unionem personalem Christi cum pane : ‘unde etiam- cceteri Luthcrani magis adhaerent primo errori ex citatis, quam quinto, vel sexto. Quarto idem Lutherus in serm. de Sacrament. coeme Domin. et in Libro « Quod verba Christi : Hoc est corpus meum, adhuc firmiter stent », et in libro qui inscribitur : « Confessio Ma-rt. Lutheri, de coena Domini », explicat modum seu rationem, quo corpus Domini cum pane conjungitur, ac dicit, corpus Domini per unionem ad- Verbum id assecutum esse, ut sit ubicumque est Verbum, id est, ubique : quod si ubique est, certe etiam in pane coena) Domini erat.
Atque hancLutheri sententiam secuti postea Joan. Brentius in Apologia pro Confess. Wirtemberg. in tractatu de coena Domini, et in lib. de duabus naturis Christi, et Ascensione, et sessione a dextris, et in libro de Majestate Christi hominis. Matthias Illyricus in lib. de Ascensione Domini. Jacobus Schmidclinus in Thesibus de Majestate Christi hominis. Martinus Kemnitius in libro de duabus Christi naturis. Joan. Wigandus in libro de commun. idiom. Joan. Tilmannus in libro quem vocat Farraginem sententiarum. Denique fere omnes Luthcrani, ut apparet ex libro Concordiee nuper edito. Itaque Luthcrani hoc tempore maxima ex parte sequuntur quartum hoc dictum Lutheri de Ubiquitate. Si qui tamen sunt qui ab eo abhorreant, ii sequuntur tria priora, et proinde primum errorem supra citatum Bercngarianorum : et in hoc numero videtur Kemnitius in Exam. sess. 13. cap. 4. ubi dicit fundamentum pra) senti 8e corporis Domini, non esse ubiquitatem, tametsi ibi idem in libro de duabus naturis satis aperte ubiquitatem tueatur.
CAPUT XII.
Refellitur Secundus error Bercngarianorum.
Antequam ad sententiam Ecclesia) confirmandam veniamus, refellendi sunt s errore
CAPUT XII.
delirantium : idque quam brevissime fieri poterit, quod errores illi, excepto primo et postremo, extincti ac sepulti jam sint : postremus autem, qui est de Ubiquitate, a nobis alio loco diligenter fuerit confutatus ; primus autem iisdem argumentis confutandus sit, quo sententia vera confirmanda.
Igitur secundus error (primum enim differemus in alium locum) facile refutari potest. Primo, quia (ut Guitmundus scribit lib. iii.) fundamentum hujus erroris erat, ne daretur indignis corpus Domini. At hoc fundamentum pugnat cum Apostolo, i. Gorinth. ii : Qui manducat indigne , judicium sibimanducat etc. quem locum supra lib. i. exposuimus, ubi etiam ostendimus consensum Patrum in eamdem doctrinam, et respondimus testimoniis Augustini, quae contra a Calvino afferuntur, et olim ab auctoribus hujus secundi erroris afferebantur.
Secundo, cum Sacerdos solus communicaturus est, ut s®pe accidit, si is forte indignus sit, vel consecrabitur panis, et convertetur in carnem Domini, ipso impio Sacerdote agente, vel non. Si consecrabitur ; ergo impius sumet corpus Domini, si non consecrabitur ; ergo pendet consecratio a bonitate, et malitia ministri, queo est antiqua hceresis Donatistarum, jamdudum explosa a Catholica Christi Ecclesia.
Tertio, si esset vera ea sententia, numquarn sciremus an aliqua hostia sit vere consecrata ; nec posset Sacerdos, nisi temere, dicere : Corpus Domini Jesu Christi ; nec liceret ullam hostiam venerari. Nam nemo scit, qui sint justi, qui peccatores; et secundum hanc sententiam non est hostia vere consecrata, nisi quam justi accipiunt.
Quarto, oporteret novum et continuum miraculum Dei in consecratione, et distributione Eucharistia) adesse, quo fieret, ut Sacerdote consecrante, vel nulla pars consecraretur, si omnes communicaturi essent indigni, vel totum consecraretur, si omnes essent digni ; vel partim consecraretur, et partim non consecraretur, si pars communicantium digna esset, pars indigna : et rursum in distributione opus esset novo miraculo, quo fieret, ut Sacerdos non erraret in distributione, licet ignoraret quee sint partes vere consecrat®, et qui sint homines vere digni. At ejusmodi miracula sine ullo fundamento Scriptura), Conciliorum, Patrum asserere, mera stultitia est. Sed de his satis.
CAPUT XIII.
Refellitur error Durandi .
Tertius error eorum, qui volunt solam materiam panis remanere, pugnat in primis expresse cum Tridentino Concilio sess. xm. cap. 4. et canon. 2. ubi legimus, mutationem fieri totius substanti® panis in corpus Domini : et cum Concilio Constantiensi sess. 8. ubi reprobatur secundus 'error Wiclefi, qui erat, accidentia non manere sine subjecto. Nam ex sententia Durandi, si materia panis manet, manent etiam accidentia omnia in suo subjecto : subjectum enim accidentium materia est, ex sententia meliorum philosophorum. Imo etiam cum Concilio Lateranensi pugnare videtur h®c Durandi sententia. Neque enim Concilium illud transubstantiari dixisset panem in carnem, nisi totam panis substantiam mutari, significare voluisset : illa autem mutatio, quam Durandus inducit, non transubstantiatio, sed transformatio dici potest. Itaque sententia Durandi h®reticaest, licet ipse non sit dicendus h®reticug, cum paratus fuerit Ecclesi® judicio acquiescere.
Secundo, refellitur h®c sententia. Nam vel informaretur materia panis sola Christi anima, vel tota Christi humanitate. Utrumque autem est apertissime falsum. Non enim ullo pacto dici potest informari materiam illam tota Christi humanitate : nec enim fingi potest, quomodo materia informetur a materia ; materia enim potentiam habet ad formam, non ad materiam. Sed neque hoc Durandus dicit, qui vult conversionem panis similem esse nutritioni. Ac nec potest dici, materiam panis a sola Christi anima informari : nam illud compositum ex materia panis, et anima Christi, non esset caro, at certe non esset illa caro, qu® de Virgine sumpta est, et in cruce suspensa. Scriptura vero disertis verbis affirmat, Eucharistiam esse carnem illam, qu® crucifixa est, Joannis vi : Panis quem ego dabo, caro mea est , quam ego dabo pro mundi vita. EtMatth. xxvi: Iloc est corpus meum, quod pro vobis tradetur (1).
Dicet aliquis pro Durando : Per concomitantiam erit in Sacramento etiam caro illa, qu® de Virgine sumpta est, Sed hoc non
LIBER III.
sufficit ad Scripturas veritatem : Scriptura enim testatur id, quod ex vi Sacramenti est in Eucharistia, esse corpus illud, quod pro nobis ad mortem traditum est : debet igitur non per concomitantium, sed ex vi Sacramenti esse in Eucharistia caro illa Domini, quae de Virgine sumpta est.
Tertio, vel materia panis accedit reliquo corpori Christi, et in eo manet; vel accedit, sed non manet ; vel non accedit. Si accedit, et manet, ergo quotidie augetur, et crescit corpus Domini, et jam in immensam molem excrevit : si accedit, et postea recedit, ergo quotidie crescit, et decrescit, quod sane quis ferat ? si non accedit, ergo tria sunt Christi corpora re ipsa distincta ; unum de Virgine sumptum , alterum conflatum ex materia panis, et Christi anima ; tertium ex materia vini, et forma sanguinis Domini. Ecce qualia figmenta Patribus omnibus contraria Durandi temeritas admittere cogitor.
Quarto, si materia manet, et Christi anima informatur : ergo dimensiones panis, dimensiones Christi erunt; ergo extense, et corporaliter corpus Christi in loco erit; ergo vere, et proprie dividi, calefieri, corrumpi poterit. Dices : Non poterit, quia gloriosum est, et incorruptibile. At hoc ipsum probat argumentum, corpus illud non esse gloriosum, et incorruptibile, aut certe corpus gloriosum et incorruptibile leedi, et corrumpi posse : experimur enim consecratum panem, qui per Durandum est materia panis, Christi anima informata, dividi, alterari, corrumpi.
Sed videamus, quid pro se Durandus afferat. Ille satis apposite ad persuadendum probat. Primo, sententiam contrariam esse impossibilem. Secundo, suam esse possibilem. Tertio, suam reipsa esse veram.
Primum hoc pacto probat : « Conversio fieri nequit, nisi manente materia, seu subjecto in utroque termino conversionis. Hoc enim interest inter creationem, annihilationem, et conversionem, quod in creatione fit, quod non erat ; in annihilatione desinit esse id, quod erat: in conversione transit aliquid de uno esse ad aliud : oportet igitur ut remaneat id, quod transit. »
Respondeo, hoc argumentum tolerabile esset, si ab ethnico philosopho fieret. Vero enim naturaliter fieri nequit conversio, nisi
manente materia : nec enim possunt agentia naturalia materiam ipsam producere. At Christiani, qui certa fide tenent Deum ex nihilo fecisse materiam, et eam in nihilum posse redigere : mirum profecto est, si non credant ab eodem omnipotente Deo posse mutari materiam, et quodlibet in quodlibet, ex creatis rebus videlicet : nam in Deum nihil verti potest, nec ipse in aliud, siquidem repugnat actui puro omnis potentia passiva. Ad argumentum ergo dico, conversionem posse fieri totius in totum ; distingui autem eam ab annihilatione, et creatione, quia per conversionem una, et eadem actione ex uno fit aliud, cum per creationem ex nihilo fiat aliquid, per annihilationem ex aliquo nihil.
Secundum probat Durandus hoc modo :
« Christus post resurrectionem vere manducavit, Luc. ult. et proinde vere nutritus est; ergo potest verti in corpus ejus gloriosum panis per modum nutritionis. »
Respondeo, Christum post resurrectionem vere comedisse, quia vero palato, verisque dentibus, et lingua verum cibum sumpsit, et ad stomachum trajecit. Sed potuit non inde nutriri, sed eum cibum in aerem convertere ; id quod indicare videtur Beda in comment. cap. ultimi Lucae, ubi ponit hanc similitudinem intermanducationem nostram, qui ex indigentia manducamus, et illam Christi, quae ex potestate facta est : « Sicut, inquit, aliter aquam terra sitiens absorbet, aliter solis radius candens : sic etiam aliter nos manducamus, aliter ille manducavit. » Porro terra vere sibi adjungit aquam, et ea juvatur, et pinguescit : solis autem radius non sibi adjungit aquam , quam absorbet, sed eam in auram, et vapores dissolvit. Posset etiam dici cum Joanne a Lovanio, in lib. de corpore Domini, Christum vere nutritum eo cibo post resurrectionem , sed sine ulla accessione, vel mutatione sua : potuit enim totum eum cibum vertere in carnem suam praeexistentem , ita ut nec materia, nec forma panis remaneret. Sed prior solutio facilior est.
Tertium probat Durandus ex Damasceno lib. iv. de fide, cap. 14. cui possumus addere Gregorium Nyssenum in orat. Catech. cap. 37. et Thcophylactum in cap. vi. Joannis, qui dicunt eo modo mutari nunc panem in carnem Christi per consecrationem, quo rnu-
(1) Joan. VI, 52; Matth. XXVI, 2o.
CAPUT XY.
tabatur olim, dum ipse in terris viveret, per nutritionem.
At Patres illi similitudine nutritionis utuntur, ut veram, et realem mutationem ostendant, "non autem, ut in omnibus similia esse velint consecrationem, et nutritionem ; neque exempla, et similitudines id unquam exigunt, ut in omnibus omnino conveniant.
CAPUT XIV.
Refellitur quartus error.
Jam vero quartus error de forma panis, ineptissimus est, nec alio fundamento nititur, nisi imperitia}. Existimabant enim auctores ejus erroris, panem rem esse mere artificiosam, quia manibus, et arte hominum fit, et proinde formam panis nihil esse, nisi figuram illam externam, etaccidentariam, quam in Sacramento remanere videmus. At panis non est res mere artificiosa, nec sola arte humana fieri potest, ut fiunt scamma, vestes, sedificia ; sed res est naturalis, et actione naturali agentium naturalium ab hominibus applicatorum conficitur . Quemadmodum etiam rana}, scorpiones, apes, calx, vitrum, et alia nonnulla humana arte fieri possunt, quai tamen naturalia sunt , ct formam substantialem habent, eo quod ad ea producenda adhibeantur agentia, seu causae naturales.
Porro formam substantialem panis, quam esse in pane praeter figuram externam, jam ostendimus, in Sacramento Eucharistiae non remanere, facile probari potest . Nam aut cum materia sua maneret, aut sine illa ; ct si absque illa, aut informaret materiam corporis Domini, aut sine informatione, et separata a materia omni maneret. Si primum, tunc nulla fieret conversio, et coincideret ha}c sententia cum prima. Si secundum, tunc non panis fieret corpus Domini, sed e contrario corpus Domini fieret panis, et Eucharistia formaliter esset panis, non corpus, et Dominus non dixisset accepto pane : Hoc est corpus meum , sed ostenso corpore dixisset, Hic est panis meus : a forma enim res unaquseque accipit esse, et nomen. Si tertium, frustra fieret miraculum hactenus inauditum, ut forma essentialis, ct tamen corporalis sine materia maneret . Quorsum enim istud miraculum ? Nam accidentia quidem externa utiliter manent in Eucharistia ad velandum corpus Domini ; at ista forma invisibilis sine ulla causa maneret.
CAPUT XV.
Refellitur error Ruperti.
Quintus error, quem Ruperti esse diximus, refellitur primo, quia repugnat apertissimis verbis Domini. Dominus enim ait Joan. vi. Panis quem ego dabo , caro mea est. At panis ille assumptus a Verbo , est quidem corpus Christi, sed non caro Christi ; neque enim per assumptionem illam speciem suam mutat : panis autem corpus est, caro non est. Rursus Dominus ait Matth. xxvi : Hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur (1). At corpus illud panaceum non fuit pro nobis traditum; corpus igitur datum Apostolis a Christo manducandum in ultima coena, non fuit panaceum, sed carneum. Vel si contendas corpus panaceum datum discipulis ; oportebit etiam fateri corpus panaceum pro nobis fuisse crucifixum, ut facete deducit Tertullianus lib. iv. contra Marcionem.
Responderi posset do corpore pauaceo propter unionem hypostaticam prtcdicari corpus carneum ; ac proinde dici potuisse ; Hic panis est corpus illud, quod pro vobis tradetur, ct hic panis est caro mea pro mundi vita; sicut dicimus ; Hic homo est Deus, et hic Deus est homo.
At non potest ita responderi. Nam praedicatio diversarum naturarum propter unionem hypostaticam non valet, nisi in iis, quae significantur ut tota quaedam, et integra supposita. Unde non dicimus, Corpus est anima, vel homo est anima : neque dicimus, Hic Deus ( Christus ) est corpus Christi, vel anima Christi, sed tantum, est homo. Eodem igitur modo posita assumptione hypostatica panis a Verbo, liceret dicere, Hic panis est Deus, vel est Christus, vel est homo ; non tamen posset dici, Hic panis est caro Christi, vel hic panis est corpus carneum Christi : caro enim, seu corpus carneum significantur, ut partes natura} humanae, non ut integra supposita. Nec potest dici, carnem et
(I) Joan. VI, 22 ; Matth. XXVI, 26.
LIBER III.
corpus Joan. vi. ct Matth. xxvi. accipi pro supposito, seu pro re totali, saltem per figuram intellectionis, quomodo legimus : Omnis caro corruperat viam suam, Gen. vi. et Verbum caro factum est , Joan. i. (1). Nam pronomina addita in utroque loco cogunt, ut accipiamus carnem et corpus pro parte, non pro toto. Sic enim Dominus ait : Panis quem ego dabo, caro mea est ; et Hoc est corpus meum, ubi, mea , et meum , non permittunt ut illa accipiantur pro toto, seu supposito.
Posset quis rursus pro Ruperto respondere, corpus Christi carneum per concomitantiam naturalem esse in Eucharistia simul cum corpore Christi panaceo, quandoquidem unita sunt illa corpora in eodem supposito : et ideo vero dici potuisse de Eucharistia: Hoc est corpus meum , quod pro vobis trade tur.
At neque heec responsio solida est. Nam unio hypostatica non trahit secum concomitantiam unius naturee cum altera; alio qui ubicumque est Verbum cum sua Divinitate, ibi etiam esset humanitas Christi per naturalem concomitantiam : quod falsum esse docent omnes Catholici contra Ubiquistas. Adde, quod Rupertus ipse non admittit istam concomitantiam : namlib. ii. de officiis divinis, cap. 2. dicit, eumdem Christum sursum, id est, in coelo esse in carne; deorsum, id est, in altari, esse in pane.
Secundo posset hic error refutari omnibus ferme testimoniis Patrum, queo supra toto lib. 2. adducta sunt : omnes enim una voce clamant, nobis in Eucharistia dari corpus Christi carneum de Virgine sumptum, et in ligno crucis extensum etc.
Tertio ratione refelli potest. Nam nulla omnino causa reddi potest, cur panem hypostatice Christus assumere voluerit : cur enim hominem assumpserit, tota causafuit, ut hominem liberaret. Ideo enim neque Angelum, neque naturam aliam assumpsit, quia res CcCteree aut non egebant liberatione, aut non poterant liberari : solus homo capax, et indigens liberationis erat. Quorsum igitur panem assumeret, qui nulla liberatione egebat.
Adde, improbabile esse omnino, ut unio hypostatica Dei cum creatura quotidie fiat, et quotidie destruatur : nihil enim majus, et mirabilius Deus creaturis donavit , quam suam ipsius personalitatem, cum Verbum caro factum est. At quis ferat, donum tam
singulare quotidie cum pane communicari, et 'iterum paulo post auferri ?
Adde ultimo, quod heec opinio fidem nostram sine causa facit odiosam, ct ridiculam infidelibus, et dat ansam cum fundamento blasphemandi. Nam absurda, quee haeretici falso colligunt, cum dicunt, Christum in Eucharistia posse cadere in terram, rodi a muribus, ire in secessum, comburi etc. secundum hanc sententiam verissima essent. Si enim panis materialis per unionem hypostaticam est corpus Christi, atque adeo Christus pse : quomodo negari posset, Christum, sive ejus corpus cadere, rodi, putrescere, ire in secessum, cremari, cum panis ille cadit, roditur, putrescit, in secessum abit, crematur ?
Sed pro hac sententia adduci posse videntur quaedam Patrum testimonia. Nam Cyprianus in serm. decoena Domini comparans Eucharistiam cum Incarnatione , sic ait : « Sicut in persona Christi humanitas videbatur, et latebat Divinitas, ita Sacramento visibili divina sese infudit essentia. » Remigius Remensis in cap. x. prioris ad Corinth. « Caro, inquit, quam Verbum Dei Patris assumpsit in utero virginali in unitate suse persona}, et panis, qui consecratur in Ecclesia, unum corpus sunt. Divinitatis enim plenitudo, quee fuit in illa, replet et istum panem. » Similia habent Haymo in comment. ejusdem loci ; et Damascenus lib. iv. c. 14. IIuc etiam trahi possent testimonia Theodoreti in 1. et 2. Dialogo ; et Gelasii in lib. detluabus naturis Christi, qui videntur ita vello panem, et corpus Domini uniri in Sacramento, quomodo uniuntur in Christo Divinitas, ethumanitas.
Sed heee omnia facile solvi possunt. Nam Cyprianus, Remigius, et Damascenus cum dicunt, pani sc infundere Divinitatem, intelligunt ita se infundere, ut convertat panem in corpus Domini omnipotentia sua, non autem, ut hypostatice sibi conjungat. Nam Cypianus dicit ibidem aperte panem mutari, quoad naturam, et sic fieri carnem omnipotentia Verbi. Remigius quoque (quem Haymo secutus est) dicit esse idem corpus panem consecratum, ct corpus ex Virgine, quia panis in corpus vertitur. Sic etiam Damascenus multis verbis conversionem panis in carnem docet et probat. Porro Theodoretus et Gelasius comparant Eucharistiam cum Incarnatione propter quamdam similitudinem, non
(1) Gen. VI, 12 ; Joan. I, 14.
CAPUT X1Y.
quod in omnibus paria sint : similitudo autem in eo sita est quod sicut in Eucharistia sunt species panis, et etiam est caro Christi, et non confunduntur ista, nec permiscentur ; ita in Christo sunt duec naturae inconfusae, et impermistae. Quod autem attinet ad substantiam panis, mutari illam non negant. Nam etiam ipsi ibidem (ut supra docuimus) aperte meminerunt mutationis terreni panis in rem coelestem, id est, carnem Christi gloriosam. At Rupertus contraria via ingreditur, quippe qui in cap. vi. Joannis apertissime docet, a Christo panem fieri corpus, non mutando vel destruendo panem, sed assumendo ad personam suam.
i
CAPUT XVI.
Reffellitur error Joannis Pansiensis.
\
Sextus error Joannis Parisiensis iisdem argumentis refellitur, quibus error praecedens Ituperti : et praeterea habet aliud majus incommodum, quod vult panem immediate assumi a corporeDomini. Mulli enimnon sine causa dubitant an possit fieri, ut creatura creaturam hypostatice assumat. Et praeterea corpus Domini in Christo caret propria personalitate ; quomodo igitur poterit aliis communicare, quod in se non habet?
Sed nec obtinet iste error, quod cupit, nimirum, ut possit dici vere : Panis est corpus, et non cogamur admittere, panem esse Deum. Nam adhuc posita illa assumptione panis a Vpybo mediante corpore Christi, non est vera propositio, Panis est corpus: siquidem corpus, ut hic sumitur, est pars quaedam naturae humanae, et proinde non potest praedicari, vel de toto, vel de altera parte coassumpta. Sicut enim non dicimus : Deus est corpus Christi , nec Divinitas est corpus Christi, sed solum, Deus est homo / ita non posset dici, Panis est corpus Christi, vel essentia panis est corpus Christi ; licet in eodem supposito subsisterent. Quomodo etiam non dicimus, Digitus est manus, vel annulus est digitus ; licet digitus mediante manu in corpore subsistat, et annulus mediante digito sit in manu. Et praeterea posita illa assumptione, poterit omnino vere dici,
panis est Deus, et Deus est panis; quod est alterum incommodum, quod Joanncs ille vitare cupiebat. Nam licet panis a Ycrbo assumatur mediante solo corpore Christi: tamen quia Yerbum indivisibile est, a toto Yerbo assumitur, et in toto Verbo subsistit ille panis, perinde plane, ac si mediante tota humanitate Christi assumeretur ; quare vere dicetur Deus Verbum esse panis. Nec similitudo fEthiopis repugnat : nam si candor, qui est in dentibus yEthiopis, mediantibus dentibus in toto corpore existeret, totus JEthiops diceretur candidus. Yide plura apud Durandum in iv. dist. 10. qusest. i.
CAPUT XVII.
Refellitur error Ubiquis tarum.
Dc errore Ubiquistarum fuse tractavimus in libris de Christo, ad quem locum lectorem remittendum putavimus. Hic autem contenti erimus brevissime demonstrare, per figmentum Ubiquitatis, non modo non explicari vel confirmari, sed plane obscurari, et everti Sacramentum Cocnse Domini.
Primo igitur ex Ubiquitate sequitur, Eucharistiam non esse Sacramentum. Sacramenta enim novi Testamenti a Christi institutione pendent, et a ritu, et verbis, quoc ille prsescripsit. At praecipuum quod est in Eucharistia , ab institutione , ritu, et verbis Christi non pendet, si vera est Ubiquistarum doctrina; non igitur Eucharistia Sacramentum Christi est. Propositio conceditur ab omnibus, et supra a nobis in lib. de Sacramentis in genere probata est, nullo ex adversariis dissentiente . Assumptio autem est ipsius Lutheri in lib. quod verba Domini, Hoc est corpus meum, adhuc firmiter stent. Ibi enim affirmat exeo, quod Christus sedet ad dexteram Dei, evidenter sequi ut ejus corpus sit in pane, etiamsi illa verba, Hoc est corpus meum, neque a Christo dicta fuissent, neque scripta essent. Et quamquam id Lutherus non diceret, tamen aperte sequeretur ex ejus sententia. Si enim ex unione hypostatica Christi corpus est ubique, certe fuit in pane ante Sacramenti institutionem, neque ab ea ullo modo pendet preesentia ista Christi in ccena.
Dicent fortasse, Sacramentum Ccena; pendere ab institutione, et verbis Christi quan-
LIBER III.
tum ad symbola panis, et vini, qua? non essent symbola, nisi a Domino aci hoc instituta fuissent. Sed hoc est incidere in sententiam Sacramentariorum, ob quam cavendam, inventa erat Ubiquitas. Nam Sacramenta et eorum efficacia et veritas integre pendent ab institutione et verbis Christi. Si ergo ab institutione et verbis Coeme non pendent, nisi symbola illa, et eorum significatio ; ergo Sacramentum coeme nihil omnino est, nisi symbolum externum significans corpus Christi : et proinde illa verba, Hoc est corpus meum , quibus hoc Sacramentum conficitur, exponenda erunt, ut Sacramentarii faciunt, per illa, Hic panis significat corpus meum, vel est signum corporis mei.
Secundo, ex Ubiquitate sequitur, Christi corpus non posse vere manducari ore corporali, sed solum ore spirituali per fidem et gratiam, seu energiam et effectum; et consequenter non posse manducari, nisi apiis. At haec est ipsissima hacresis Sacramentariorum , ob quam destruendam Ubiquitas in mundo apparuit. Quod id sequatur, sic ostendo. Quod est ubique, non potest moveri, nec transire de loco ad locum ; ergo licet corpus Christi sit in pane, tamen non manducatur, cum panis manducatur, quia non movetur, nec transit cum pane e manu ad os, et ab ore ad stomachum: nam etiam antea erat in ore et in stomacho, priusquam panis eo veniret. Et explicatur exemplo Dei. Deus ubique est, et quia ubique non movetur cum rebus, in quibus est, nec per se, nec per accidens ; et ideo licet sit in pane, non tamen manducatur, cum pane; licet in aere, non tamen attrahitur cum aere intra pectus, neque ejicitur cum respiramus. Et confirmatur. Nam si corpus Domini, quia est in pane, cum pane manducatur, ergo quia in terra cum terra calcatur ; et quia est in ligno, cum lignocomburitur; et quia est in saliva, cum saliva expuitur. At haec et similia, falsa esse constat. Quod si Christi corpus re ipsa et ore corporali non sumitur, sequitur aut esse inanem Ccenam Domini, aut saltem spiritualitcr sumi per energiam, et per fidem, et solum a piis, qui habent fidem, et hoc est quod volunt Calvin istse.
Tertio, etiamsi posset sumi corpus Christi ore corporali, cogentur nihilominus fateri, nullum esse fructum Coena3 Domini, nisi energiam quamdam, ut dicunt Calvinistae. Nam si Christi corpus est ubique, non egemus Coena Domini, ut Christi corpus habeamus, neque opus est ad Ecclesiam ire, aut parare se ad
Communionem, aut institutionem audire, sed possumus domi nostrae in pane, et vino, et in quolibet cibo, imo et in aere quem inspiramus, Christi corpus habere. Quorsum igitur Caena Domini? quid illa nobis prodest?
Lutherus hoc argumentum sibi. ipse objecit, in lib. quod verba Domini firmiter stent : ac respondit, Christi corpus esse ubique, sed non posse ubique capi, sed solum in ea re, quam ipse ad hoc instituit. Et ponit exemplum de radiis solaribus, qui licet undique nos circumdent et impleant, cum in sole consistimus, tamen non possumus ex eis cistam implere, et nobiscum deferre. Similia dicit in serm. de Eucharistia, ubi docet Christi corpus esse ubique, sed non debere quaeri, vel accipi citra verbum ejus : verbum autem non dicit Christi corpus debere quaeri, vel accipi, nisi in pane Ccenae Domini. Nam etiam in laqueo (istis enim exemplis novus Propheta mirifice delectatur) est, et tamen non debeo collum in laqueum injicere, et longam litteram facere; quia verbum Dei hoc non dicit.
At haec omnia frustra dicuntur. Nam aut vult Lutherus corpus Domini, quod ubique est, non ubique posse utiliter haberi, aut simpliciter non posse ubique haberi. Hoc autem, quod posterius dixi, nulla ratione defendi potest. Nam quod ubique est, impossibile est non ubique haberi; implicat enim contradictionem, ut habeam panem, et non habeam in illo corpus Domini, si ubique ut corpus Domini. Neque exemplum de radiis solaribus ad rem facit : radii enim illi non sunt ubique. Neque valet quidquam illa ratio de verbo Dei. Nam aut verbum Dei docet, Christi corpus esse ubique, vel non : si non id docet, ergo temere Lutherani elocent Ubiquitatem : si vero id docet, ergo non citra verbum, sed plane eluce verbo ubique Christum habemus, et sumimus. Sed verisimile est Lutherum id intellexisse, quod primo loco posuimus, nimirum, non ubique, sed solum in Coena, Christi corpus haberi utiliter, et efficaciter: nam ita exponit Brcntius in lib. de duabus naturis, et Ascensione Christi. Dicit enim corpus Domini esse ubique personaliter, sed in Coena esse etiam definitive , id est, ex definitione, et decreto Dei ; qui modus essendi addit solum efficaciam, nam in Coma Domini sumitur efficaciter, et nusquam alibi. At quid 'est hoc aliud, nisi Calvinismum inducere, dum oppugnare conaris? Nam hoc modo nihil habe-
CAPUT XVIII.
mus in Coena, quod non habeamus extra Gcenam, nisi efficaciam quamdam ; et proinde vi Coeme non sumi corpus, sed energiam ejus, quae est Calvini sententia.
Quarto, dogma est a Lutheranis omnibus receptum, corpus Domini non esse in Eucharistia extra usum, id est, non esse nisi dum sumitur: et ea de causa non servant species consecratas , neque deferunt ad aegrotos. At Ubiquitas destruit istud dogma: si enim corpus Domini ubique est, erit etiam ante usum in pane.
Ridicula autem responsio Smidelini est in libro adversus Albertum Sperlingum, ubi dicit : « Quod aiunt Lutherani, corpus Domini non esse in Eucharistia extra usum, non intelligi de praesentia, sed de distributione, quia nimirum non distribuitur extra usum. » At vel Smidelinus loquitur de quocumque usu in genpre, vel de usu Coenae Domini, id est, de ritu illo, quo utimur in consecratione , et distributione Eucharistiae . Si de quocumque usu, idem est dicere non distribui extra usum ; et non distribui, nisi cum distribuitur; quod est certum, sed nunquam fuit in controversia. Si de usu, et ritu Ccenae Domini, falsum est non distribui corpus Domini extra illum usum. Nam quidquid porrigimus, seu distribuimus in quocumque loco , in eo distribuimus corpus Domini , si corpus Domini ita est ubique, ut tamen distribui possit. Nam (ut supra demonstravi) quod est ubique, non potest distribui, cum necessario sit immobile.
Quinto, accedat confessio ipsorum Ubiquistarum, qui et si valde urgeant Ubiquitatem, tamen satis aperte indicant, se coactos inopia rationum ad eam confugisse. Nam Brentius in libro qui inscribitur : Recognitio' Brentii ; aperte fatetur, non posse Lutlieranos evadere quin cogantur admittere consecrationem Papistarum , nisi ponatur ista Ubiquitas. Itaque videmus, Ubiquitatem non per se placere, sed solum quia non habent quod dicant, quando ab eis petitur, unde fiat, ut corpus Domini sit in Eucharistia, si rejicitur consecratio.
Illyricus autem in libro de mystica Sacramentali, et externa praesentia corporis Domini in Coena, dicit oportere admittere Christi praesentiam in Ecclesia, etiam hic in terris secundum humanam naturam, quia alioqui Ecclesia careret capite, et cogeretur admittere ejus Vicarium, id est, Papam. Quare Ubiquitas ista, non ideo placuit Illyrico, quia sit in se valde speciosa, sed quia videtur conferre aliquid contra Papam.
Kemnitius quoque in 2. parte Exam. cap. 4. sess. 13. et liber Concordiae corporis Domini in Eucharistia non esse ponendum in Ubiquitate, seil in verbis Domini : Hoc est corpus meum , et tamen postea, cum ad rem venitur, quia non possunt reddere ullam rationem illius praesentiae, cum rejecerint consecrationem , ad Ubiquitatem confugiunt, eamque totis viribus tuentur. Sed de his satis.
CAPUT XVIII. •
r
Explicatur sententia Ecclesiae.
Erroribus confutatis, explicanda, et confirmanda est veritas. Ecclesiae igitur sententia est, rationem proximam, et propriam cur sit in Eucharistia verum Domini corpus, non esse assumptionem panis ad personam Verbi, neque Ubiquitatem, neque simplicem, et quasi localem unionem panis cum corpore, neque mutationem partialem panis in corpus, sed totalem conversionem substantiae panis et vini in corpus et sanguinem Domini. Et quamvis in hoc Theologi conveniant ob Conciliorum, et Eccclesise auctoritatem, tamen in modo explicandi nonnihil discrepant. Sequar autem in hoc mysterio explicando communiorem, et tutiorem viam S. Tliomse, atque, aliorum graviorum Theologorum.
Igitur tria sunt observanda. Primum est, ad veram conversionem quatuor conditiones requiri. Prima, ut aliquid desinat esse : non enim est intelligibile, ut unum convertatur in aliud, nisi id quod convertitur, desinat esse, quod antea erat. Ilinc Augustinus lib. 18. de civit. Dei, cap. 48. docet, non fuisse veras conversiones illas, quas Gentiles jactabant factas a suis magis, vel diis, ut Arcadum in lupos, sociorum Diomedis in aves, sociorum Ulyssis in varias bestias, Iphigeniae in cervam, et alias similes. Nam cum Iphigenia inventa esset alibi viva, post conversionem in cervam, intelligi potuit non eam vere conversam fuisse, sed Daemonis arte subito inde adductam, et in ejus locum cervam substitutam.
Si objicias, in conversione uxoris Loth in statuam salis, nulla pars substantiae illius f ce minee periit, sed tantum translata est anima in alium locum, et in materia ejus intro-
LIBER III.
ducta est forma salis : et tamen ea verissima conversio fuit. Respondeo ; Conversio non requirit ut desinat esse, nisi id, quod convertitur. Quare si id quod convertitur, sit aliquod compositum, satis est si desinat esse ipsum compositum, etiamsi forte pars aliqua, vel etiam omnes, post dissolutionem compositi maneant. Ita igitur vera conversio fuit uxoris Loth, quia illud compositum^ id est, illud corpus carneum, et illud animal rationale, vere desiit esse : quomodo philosophi vere dicunt, converti aquam in aerem, licet materia remaneat; quia quod convertitur est aqua non materia, et vere post conversionem aon remanet aliquid, quod sit aqua, vel quod fuerit aqua. At si id quod convertitur, non solum sit compositum, sed etiam partes ejus, tunc etiam partes debent simpliciter desinere esse ; et hoc fit in Eucharistia. Nam ideo Concilium Trident. dixit, conversionem fieri totius substantia} panis, id est, tam forma}, quam materia}.
Secunda conditio est, ut aliquid succedat in locum ejus, quod desinit esse ; alioqui non esset conversio, sed corruptio, vel annihilatio, si terminus illius actionis esset non esse rei. Atque hoc significamus cum dicimus, unum converti in alterum, sive quod fuit unum, nunc esse alterum : indicamus enim his sententiis unum alteri successisse.
Hinc intelligimus inanem, et supervacaneam fuisse Cajetani subtilitatem, in comment. S. Thomse iii. par. qusest. lxxv. artic. 4. ubi concedit quidem nullam partem substantiee panis remanere post consecrationem, et tamen docet remanere id quod fuit panis, nimirum ut vere dici possit ; Quod fuit panis, nunc est corpus Christi. Sed non erat opus ista speculatione : vere enim dici potest : Quod fuit panis, est corpus Christi; licet nihil omnino maneat, quod fuerit panis. Nam illee sententiee ex communi modo loquendi , significant solum id quod convertitur, non desinere in nihil, sed in aliquid, quod ei succedit. Hoc enim modo, sine ullo mysterio , dicunt de naturalibus mutationibus philosophi : Quod fuit lignum, nunc est i^nis , et quod fuit aqua, nunc est aer : et tamen nihil manet, quod prius fuerit lignum, vel aqua ; materia enim quae manet, nunquam fuit lignum, vel aqua.
Tertio conditio est, ut sit connexio qusedam et dependentia inter definitionem unius, et successionem alterius, ita ut unum desinat, ut alterum succedat, et vi desitionis fiat
successio. Nam si ista non essent connexa, non esset una actio, quee dici posset conversio, sed essent duee actiones per accidens se concomitantes, quarum una annihilatio, altera creatio diceretur. Ut exempli gratia; Si Deus annihilasset uxorem Loth, et deinde ubi illa fuerat, *creasset statuam salis, nulla esset ibi conversio. At conversio fuit ; quia illa ipsa actio, per quam desiit esse uxor Loth, introduxit in ejus locum statuam salis.
Atque hinc intelligi potest, cur panis in Eucharistia, revera non annihilatur, licet nihil ejus remaneat post consecrationem, quia nimirum actio per quam panis desinit esse, non terminatur ad nihil , sed ad aliquid , nimirum ad corpus Domini ; annihilatio autem est actio, quae terminatur ad nihil. Id quod etiam cernimus in naturali transmutatione. Nam cum aqua vertitur in aerem, nihil prorsus remanet forma aqua}, et tamen ea forma non annihilatur; quia actio, qua illa destruitur, non terminatur ad non esse illius formai, sed ad esse formse aeris : num ab eodem agente, eadem actione, et iisdem dispositionibus una pellitur, et alia introducitur, imo ideo uno pellitur, ut alia introducatur. Quod enim quidam dicunt, non annihilari formam aquee, quia remanet in potentia materiee, inane est. Siquidem in potentia materiae manet quidem forma qua} tunc corrumpitur, cum generatur aer : illa enim nusquam manet, nisi in potentia Dei objectiva. Sed hoc non impedit annihilationem, alioqui nihil annihilari posset.
Quarta conditio est, ut tam terminus a quo, quam terminus ad quem, sit vere positivus. In hoc enim distinguitur perfecta conversio, non solum a creatione, et annihilatione , sed etiam a naturali conversione ; nam licet ex uno fiat aliud , ut ex aqua aer, et proinde sit aliquo modo uterque terminus positivus : tamen quia non introducitur forma aeris in materia aquee, nisi prius ea disposita sit per certas qualitates ; inde est quod preecedit privatio forma} aeris in materia aqua}, ipsam introductionem forma} aeris : tunc enim materia dicitur privata, cum habet dispositionem ad formam. Itaque terminus a quo in tali conversione, non tam est aqua, quam privati emeris, et proinde terminus a quo non est positivus, sed privativus proprie loquendo. At in conversionibus supernaturalibus , qualis fuit uxoris Lflth in statuam salis, et aqua} in vinum in Cana Galilrese, et virgee in draconem tempore Mosis;
CAPUT
uterque terminus proprio positivus erat. Non enim Deus disposuit materiam uxoris Loth, ad formam salis recipiendam, aut aqure materiam ad formam vini, aut virgee ad formam draconis, sed in momento olfecit, ut , unum desineret in ordine ad alterius successionem : atque ita non fuit facta statua illa, aut vinum , aut draco ex materia habente privationem, sed ex materia habente formam contrariam.
Ex quo intelligimus conversionem panis in corpus Domini esse perfectissimam conversionem, et distingui ab omnibus aliis mutationibus, sed similiorem tamen esse conversionibus supernaturalibus jam dictis, quam ullis aliis : solum enim in duobus ab his distinguitur. Primo, quod in illis conversionibus probabile est materiam primam mansisse sub utroque termino, in hac autem certum est non manere. Secundo, quod in illis accidentia , aut omnia , aut aliqua mutata sunt cum forma substantiali, in hac autem omnia accidentia remanent, qute prius erant, sola substantia mutata. Haac igitur dicta sint de conditionibus, et natura conversionis.
Secundo notandum est. Ad veram conversionem non requiri, ut id, in quod aliquid convertitur , de novo producatur, sed satis esse si unum alteri succedat (ut diximus) sive id tunc producatur, sive aliunde adducatur, sive alio modo id fiat. Tribus enim modis fieri potest conversio. Nam si terminus ad quem non existat, vi conversionis, necessario producetur, et inde vocatur a quibusdam ea conversio productiva; qualis fuit conversio aquee in vinum in Cana Galilaeae, et alia) permulta). Si vero terminus ad quem existat, sed non in eo loco , ubi est terminus a quo, tunc vi conversionis adducetur ad eum locum, et inde vocatur ea conversio adductiva : talis fere est conversio cibi in hominem per nutritionem, quod attinet ad introductionem animee : quamvis enim caro, qute fit ex cibo, vere producatur ; tamen anima non producitur, sed tantum per nutritionem fit ut incipiat esse in ea materia, ubi antea erat forma cibi. Si denique terminus ad quem existat, et in ipso loco eodem, ubi est terminus a quo, ut verbi gratia, si duo corpora tequalia se penetrent, et unum divina virtute totaliter vertatur in aliud, tunc vi conversionis non producetur, neque adducetur terminus ad quem, sed solum conservabitur, et inde dicitur ea conversio conservativa : nam cum non possint naturaliter duo cor-
XVIII. 175
pora simul esse, si Deus unum interimeret, ut alterum naturaliter ibi servaret, diceretur unum in alterum converti, ex eo quod unum desineret esse , ut alterum permaneret in esse.
Ex his colligimus conversionem panis in corpus Domini non esse productivam, nec conservativam, sed adducti vam. Nam corpus Domini praeexistit ante conversionem, sed non sub speciebus panis : conversio igitur non facit, ut corpus Christi simpliciter osse incipiat, sed ut incipiat esse sub speciebus panis. Porro adductivam vocamus istam conversionem, non quia corpus Christi per hanc adductionem deferat suum -locum in coelo, vel quia per motum localem huc de coelo adducatur, sed solum quia per eam fit, ut corpus Christi, quod antea solum erat in coelo, jam etiam sit sub speciebus panis, et non solum sub illis sit per simplicem pivesentiam, sive coexistentiam', sed etiam per unionem quamdam, qualis erat inter substan tiam panis , et accidentia panis, excepta tamen inhaerentia : de qua re plura infra dicemus.
Sed objiciet aliquis. Si per conversionem istam non producitur corpus Christi, sed tantum sit praesens ; ergo terminus ad quem non est substantia, sed accidens ; ergo conversio ista non substantialis, sed accidentalis est.
Respondeo, etiam terminus ad quem, est substantia. Non enim per conversionem istam fit praesentia (relationes enim non fiunt, sed consequuntur) sed fit, ut corpus Christi succedat pani : proinde substantia in substantiam transit, et substantia substantiae succedit; non enim panis convertitur in praesentiam corporis Domini, sed in ipsum corpus Domini.
Tertio notandum est. Subjectum in quo recipitur actio divina hujus conversionis, partim esse panem, partim corpus Christi. Nam illa actio, ut conversio, in pane recipitur; panis enim est, qui convertitur, proinde panis solus mutatur substantialiter. At illa eadem actio, ut adductiva corporis Christi, in ipso Christi corpore, recipitur : illud enim est, quod adducitur, id est, acquirit esse sub speciebus panis, quod antea non habebat.
Quod autem S. Thomas, et alii dicunt, corpus Christi incipere esse in Sacramento, non per mutationem sui, sed per mutationem panis in ipsum, verum est, sed intelligi
I
LIBER III.
clcbet de mutatione deperditi va ; non autem de omni mutatione. Nam vere corpus Christi quod est in cado, non mutat, nec substantiam, nec ulla accidentia, nec ipsum etiam locum ; tamen acquirit aliquid quod non habebat , nimirum esse Sacramentale , quod sine aliqua mutatione intelligi nequit. Nam si absque conversione ulla in ipsum, idem corpus Domini in cado manens, poneretur a Deo etiam in terra, quod fieri posse nos supra docuimus ; imo et factum esse probavimus ex apparitionibus Domini post Ascensionem : certe negari non posset, quin actio Dei, qua illud corpus in terra poneretur, in ipso corpore , tanquam in subjecto reciperetur, et proinde ipsum corpus aliquo modo mutaretur. Eodem igitur modo, cum per conversionem panis, idem corpus in sacra hostia ponitur, actio illa in corpore Domini recipitur, non quidem ut conversio, sed ut adductio est. Praeterea corpus Domini per illam conversionem acquirit novam, et realem relationem praesentiae, ad species panis, et ad altare : requiritur igitur aliquod fundamentum illius relationis, quod sane aliud fingi non potest praeter mutationem aliquam. Denique conversio, quatenus panem destruit, non tam est actio, quam negatio actionis : Deus enim destruit panem, dum desinit eum conservare. At per negationem nihil positive, et realiter fieri potest; ergo positio corporis Domini sub illis speciebus , quae est quid positivum, non fit ab illa conversione, ut ea est in pane, sed ut est, et recipitur in corpore Christi.
Dices: Si panis destruitur per negationem actionis, et corpus Domini ponitur in Eucharistia per actionem positivam; ergotransubstantiatio non est una actio, sed continet duo quaedam, nimirum negationem actionis, et actionem. Respondeo : Transubstantiatio est una actio, quia est quaedam voluntas, seu volitio Dei, qua ipse vult non conservare panem, ut in ejus locum ponatur corpus Domini.
CAPUT XIX
Probatur ex verbo Dei transubstantiatio.
Nunc tandem confirmanda est sententia Catholicae Ecclesiae, quae docet, panem converti in corpus Domini, et eam conversionem esse propriam rationem praesentiae corporis Domini in Eucharistia : ex quo simul confutabitur prima sententia Berengarianorum, quam etiam Lutherani sequuntur de simplici conjunctione panis cum corpore Domini in hoc Sacramento.
Primum autem argumentum ducitur ex illis Domini verbis : Accipite , et manducate , hoc est enim corpus meum (1). Haec enim verba necessario inferunt, aut veram mutationem panis, ut volunt Catholici, aut mutationem metaphoricam, ut volunt Calvinistae, nullo autem modo sententiam Lutheranorum admittunt : nam Dominus accepit in manibus panem, eumque benedixit, et dedit discipulis, et de eo ait : Hoc est corpus meum. Itaque panem accepit, panem benedixit, panem dedit, et de pane dixit : Hoc est corpus meum. Vel igitur benedicendo mutavit in corpus reipsa vere, et proprie, vel mutavit improprie , et figurate , addendo significationem, quse non habebat; vel nullo modo mutavit. Si mutavit reipsa, vere, et proprie ; ergo panem mutatum dedit, et de pane mutato verissime dixit : Hoc est corpus meum. Id est, quod sub specie panis continetur, non est amplius panis, sed corpus, et hoc est quod dicunt Catholici. Si vero quis dicat, panem mutatum esse figurate, tamen datus erit Apostolis panis, qui figurate erit corpus Domini, et illa verba : Hoc est corpus meum , hunc sensum habebunt, Hic panis est figura corporis mei. Haec autem est sententia Sacramentariorum, quam et nos, et Lutherani communi consensu rejicimus. Si quis denique dicat nullam fieri mutationem, is cogetur dicere, panem non mutatum datum esse Apostolis, et de illo esse dictum : Hoc est corpus meum , id est, Hic panis verus ac triticeus, vere, et proprie est corpus meum. Atqui hoc nullo modo admitti potest, sive agamus de re ipsa, sive de propositione : nec enim ullo modo fieri potest, ut una res non mutetur, et tamen fiat alia ; esset enim ipsa, et non esset ipsa. In propositione autem affirmativa, necesse est, ut pro eodem supponant subjectum, et praedicatum ; alioqui esset falsa praedicatio. Non igitur potest fieri, ut vera sit propositio, in qua subjectum supponit pro pane, praedicatum autem pro corpore Christi : panis enim et corpus Domini res diversissimae sunt.
(I) Mattii XXVI, 26.
CAPUT XIX.
ITT
Ad hoc argumentum respondit Lutherus in lib. de Babyl. captivit. cap. de Eucharistia, non oportere Aristotelem facere rerum tam sublimium. Deinde addit, si, propter istam regulam philosophicam, oportet panem transubstantiari, oportebit etiam propter eamdem transaccidentari ; alioqui dicemus, IIoc album, et hoc rotundum est corpus Christi. Denique ponit exemplum, in quo apparet posse praedicari diversum de diverso sine transubstantiatione : dicimus enim in Christo, Hic homo est Deus, et Hic Deus est homo : et tamen nulla fit transubstantiatio hominis in Deum, vel contra. Ex his ista concludit : « Ego sane, si non possum consequi, quomodo panis fit corpus Christi, captivabo tamen intellectum meum in obsequium Christi, et verbis ejus simpliciter inhaerens credo firmiter, non modo corpus Christi esse in pane, sed panem esse corpus Christi. »
Sed haec nullo negotio refelluntur. Nam quod ad primum attinet, si Aristotelem judicem vocaremus in quaestione dialectica, seu philosophica, qualis est haec de natura enunciationis affirmativae, non deberet Lutherus id tantopere aegre ferre. Sed non hic opus habemus Aristotele, cum sensus communis sufficiat. Nam si liceat affirmare disparata de disparatis, licebit eodem jure affirmare de nihilo aliquid, de aliquo nihil, de luce tenebras, de tenebris lucem, de Christo Belial, et de Belial Christum : neque fides nostra ad id nos obligat, ut ea defendamus, quae evidenter implicant contradictionem. Adde, quod nusquam Dominus disertis verbis dixit : Hic panis est corpus meum ; ut opus sit in ea re ita captivare intellectum, ut non obstante evidentia contradictionis, cogamur credere panem triticeum esse corpus Christi.
Quod vero Lutherus secundo loco adfert de transaccidentatione, levissimum e^t. Non enim admittimus illas propositiones : Hoc album, vel hoc rotundum est corpus Christi ; neque cogimur eas admittere, licet fateamur panis accidentia in Eucharistia remanere. Nam illud : Hoc est c rpus meum, non significat, Hoc album est corpus meum ; pronomen enim, Hoc, non supponit pro accidente, sed pro substantia. Itaque non cogimur dicere, Hoc album est corpus meum, sed nec possumus admittere. Nam «Hoc album» ante consecrationem supponit pro pane, post consecrationem non supponit pro pane, qui panis ibi non est ; nec pro corpore Christi, quia corpus Christi non est subjectum illorum accidentium, sed supponit pro quantitate remanente, qua) est subjectum accidentium reliquorum : porro quantitas illa alba et rotunda non est corpus Christi, ut patet.
Vide de ista qua)stione, an hoc album sit corpus Christi, miras fraudes Wiclefi apud Thomam Waldensem, tom. n. cap. o2. Ille enim jubebat uno verbo responderi, an hoc album, et rotundum (demonstrata sacra hostia) sit corpus Christi. Si enim concederetur, inferebat : Ergo corpus Christi est album, et rotundum etc. Si negaretur, turbabantur simplices fideles , qui puthbant negari veritatem corporis Domini in Eucharistia. Sed respondendum fuit : Hoc album non est corpus Christi, sed est quantitas quaedam rotundae figurae , et albi coloris ; tamen sub hoc albo et rotundo, vere et realiter corpus Christi latet.
Denique illud exemplum de Incarnatione non est ad rem. Nam in Christo propter unionem hypostaticam verissimae sunt illae propositiones : Hic Deus est homo, et hic homo est Deus ; quia in utraque tam subjectum, quam praedicatum, pro eadem persona supponit. At in ista propositione, Hic panis est corpus Domini, pro diversis supponunt subjectum, et praedicatum, ut supra dictum est.
Porro Martinus Kemnitius in 2. par. Exam. sess. xm. cap. 4. ad idem nostrum argumentum respondere conatur. Ac primum respondet, panem in Eucharistia mutari, quia, ut dicit Irenaeus, ex pane communi fit Eucharistia, duabus rebus constans, una terrena, altera- coelesti. Atque hoc dicit sufficere, ut recte et vere dicamus, Panis est corpus Christi; licet panis non convertatur in corpus, sed simul cum illo maneat.
Deinde paulo infra repetitis Lutheri nugis de philosophia Aristotelis, dicit secundum morem Scripturae sanctae illa invicem praedicari, quae divina ordinatione peculiari modo uniuntur, licet in ejusmodi propositiones non quadret regula Aristotelis. Ad veritatem autem harum propositionum dicit requiri tantum, ut significetur unio, et praesentia unius rei cum altera.
Exempla vero haec adfert. Primum de Christo, in quo recte dicimus. Hic Homo est
!2
(i) Joan VX, 25.
Tome IV,
LIBER IIT.
Deus; tametsi ad regulas praedicabilium non congruat ea propositio» Ubi tamen monet se non ponere unionem personalem inter panem, et corpus Christi, sed tantum uti similitudine Incarnationis, ut ea usi sunt nonnulli veterum in eadem causa. Secundum exemplum Joan. xx. Dominus insufflavit, et dixit : Accipite Spiritum sanctum, ubi ipsum corporis flatum, Spiritum sanctum vocavit, ut significaret cum eo flatu dari Spiritum sanctum. Tertium exemplum Matth. 3. Columba vocatur Spiritus sanctus, cum dicitur Joannes Spiritum vidisse, qui tamen non viderat, nisi columbam. Quartum exemplum dicit esse posse illas visibiles species, in quibus Angeli, vel Deus olim ostendebantur : nemo enim ausus fuit articulum inde facere, quod species illas fuerint accidentia sine subjecto. Quintum exemplum : Progrediente arca dicebat Moses Exurgat Dominus , nec tamen opus fuit transubstantiari lignum, vel aurum arere. Sextum exemplum in vulgari locutione. Nam de dolio et vino, .dicimus, Hoc est vinum ; de marsupio et pecuniis dicimus, HtD sunt pecunia? ; de fasciis et infante dicimus, Hic est infans uteri mei. His exemplis jactat Kemnitius gladio Spiritus se feliciter dissolvisse, vel pra?cidisse telam nostri argumenti.
Sed profecto nos non egemus gladio, ut telam solutionis ejus destruamus : est enim ea telae aranearum simillima, quae levi flatu dissipari queat; nam multa dicit, sed nihil ad rem. Ad illud igitur de mutatione ex pane communi in Eucharistiam duabus rebus constantem, dico illam mutationem secundum veram Ircnaci sententiam (ut nos lib. ji. cap G. ostendimus) substantialem mutationem esse panis in carnem Christi, manentibus accidentibus, et proinde rem terrenam esse accidentia panis sensibilia, rem coelestem, carnem Christi gloriosam : et hoc modo vere praedicari corpus Christi de pane Eucharistiae, quia panis ille non est panis communis, id est, triticeus, sed panis coelestis. At secundum Lutheranos, qui per rem terrenam exponunt panem, per rem coelestem intelligunt corpus Christi, nulla est ibi vera mutatio panis, sed sola adjunctio corporis Domini ad panem, quae non est satis ut possit vere dici , Panis est corpus Christi : alioqui etiam vere dicere possemus in homine, Anima est corpus ; et in Christo, Humanitas est Divinitas ; et in ferro ignito (quod est exemplum Lutheri loco supra
citato ad illustrandam conjunctionem panis cum corpore Christi in Eucharistia), Ferrum est ignis, vel ignis est ferrum ; quae tamen nemo concederet.
Ad illud quod subjungit Kemnitius de more, et usu Scripturas, dico falsum esse in Scripturis ullas tales propositiones inveniri, quales ipse fingit. Acin primo quidem exemplo bis peccat Kemnitius. Primo, quia dicit illam propositionem, Hic homo est Deus, non esse veram secundum regulas Aristotelis : in quo satis ostendit, se non legisse, vel quod est credibilius, non intellexisse regulas Aristotelis. Posita enim assumptione humanae naturae ad personam Yerbi, illa propositio verissima est secundum omnes regulas philosophiae, cum pro eodem supposito supponant tam hic homo , quam hic Deus. Nisi forte Kemnitius non agnoscat in Christo veram, et hypostaticam unionem duarum naturarum ; quod sane insinuat, cum ait ejusmodi propositiones tantum significare unionem, et praesentiam unius rei cum altera. Sed si hoc velit, aperte se Nestorianis favere significat : illi enim volebant inter hominem et Deum in Christo, esse tantum unionem et praesentiam quamdam mutuam.
Secundo, quia dicit inter panem, et corpus Domini non esse personalem unionem ; et tamen contendit, ita esse veram istam, Hic panis est corpus Christi, ut est illa, Hic homo est Deus. Nam aut vult non esse etiam personalem unionem inter Deum et hominem in Christo, quod est aperte Nestorianum; aut certe nescit quid loquatur, cum similitudinem ponat, et interim tollat fundamentum similitudinis. Tota enim ratio cur illa sit vera, Hic homo est Deus, est unitas personalis. Cum igitur haec unitas ponatur in Christo, et non ponatur in Sacramento Eucharistias, nullo modo fieri potest, ut sint reque vtfrae, illa : Hic homo est Deus, et illa : Hic panis est corpus Christi.
Secundum exemplum non est ad rem. Non enim Dominus dixit, Haec insufflatio est Spiritus sanctus ; sed insufflando dixit : Accipite Spiritum sanctum : ubi solum ostendit, se signo exteriori repraesentare id, quod interna, et invisibili operatione faciebat. Unde illa verba : Accipite Spiritum sanctum , non faciunt hunc sensum : Accipite hanc insufflationem, quae est Spiritus sanctus, sed hunc: Accipite in hac insufflatione, seu per hanc insufflationem, ut per signum et causam instrumentalera, donum Spiritus sancti.
CAPUT XIX*.
Tertium exemplum simile est superiori Nusquam enim expresse legimus, Columba est Spiritus sanctus; sed solum legimus, visum a Joanne Spiritum sanctum descendentem sicut columbam : nam omnes Evangelistee, Matth. cap. m, Mare. cap. i, Luc. cap. m, Joan. cap. i, addiderunt particulam similitudinis, vel tanquam, vel sicut, vel quasi. Ex quo intelligimus, columbam signum duntaxat Spiritus sancti fuisse, et Spiritum sanctum in columba, ut in signo visum.
Quartum exemplum, est merum parergum. Nec enim disputamus nunc, an accidentia panis maneant sine subjecto, sed an sit vera propositio in proprio sensu : Hic panis est corpus Christi : nusquam autem inveniet Kenmitius hanc propositionem in totis Bibliis, Corpus ab Angelo assumptum est ipse Angelus.
Quintum exemplum simile est secundo. Cum enim elevabatur arca, dicebat Moses: Exurgat Dominus , non quod arcam appellaret Dominum, sed quia simul cum arca Dominus procedebat cum filiis Israel, et viam demonstrabat.
Sextum exemplum indicat sapientiam Kemnitii. Nam antea dixerat cum Luthero, ejusmodi propositiones non convenire cum regulis philosophiae, et esse Scripturarum proprias, et oportere intellectum captivare, si eae credendae sint ; nunc autem vult esse adeo vulgares, tritas et faciles, ut in communi sermone quotidie usurpentur. Istud nimirum est sapere. Sed nec in istis vulgaribus exemplis aliquid simile nostrae propositioni invenire potuit. Nam etsi dolium vino plenum, et marsupium plenum pecuniis, et infantem fasciis circumligatum, simpliciter vinum, pecunias, et infantem nominamus, tamen nemo diceret, Dolium est vinum, marsupium est pecunia, fascia est infantulus ; ut ipsi vere dici volunt, Panis est corpus Christi.
Sed licet adversarii evidentissime convincantur ex eo, quod volunt illud pronomen, Hoc, significare, Hic panis ; poscet tamen aliquis dicere, in Eucharistia manere quidem panem cum corpore Domini, sed illa verba : Hoc est corpps meum , dicta esse solum de corpore Domini, ita ut pronomen, Hoc. supponat in confuso pro eo, quod continetur sub speciebus sut nos supra diximus) et tamen virtute preedicati determinetur ad corpus Domini, et nulla mentio fiat subtantiee panis,
licet ibi maneat. Nam abstrahentium non est mendacium : et exempla esse possunt illa, quse attulit Kemnitius. Nam de dolio vini, recte dicimus, Hoc est vinum ; cum tamen sint ibi duae substantiae, una vini, altera dolii: et similiter de marsupio, et pecuniis dici potest, Hae sunt pecunite.
Respondeo, absolute ex verbis Domini colligi transubstantiationem. Nam in propositionibus de re continente, et contenta pronomen, Hoc, potest quidem demonstrare alterutrum, id est, tam rem continentem , quam rem contentam : recte enim dicimus de dolio vini, Hoc est dolium, et etiam, Hoc est vinum. At cum demonstratur res contenta, demonstratur una res tantum, et excluduntur omnes aliae, quae ibi continerpossent, et proinde ex modo communi loi quendi falsa est demonstratio, si plura contineantur. Verbi gratia, si quis de dolio, ubi sit vinum et oleum, dicat, Hoc est vinum, fraudator censetur. Illud enim (Hoc est vinum) ex modo communi loquendi significat, In hoc dolio nihil est, nisi vinum. Pari ratione, si quis de marsupio pleno partim auro, partim argento, dicat : Hoc est aurum ; vel de sacco pleno partim tritico, partim arena, diceret : Accipe et utere, hoc enim est triticum ; deceptor juro haberetur. Eodem igitur modo ilia verba : Hoc est corpus meum , ex modo communi loquendi, quidquid sit de metaphysicis subtilitatibus, significant sub illis speciebus non fuisse aliud quam corpus Domini ; si enim fuisset etiam panis, debuisset Dominus dicere : Hic, id est, in hoc pane, est corpus meum, aut certe, hoc non tantum est panis, sed etiam corpus meum.
Sed dicet aliquis : totus panis est res continens respectu corporis Domini ; ergo etc. sicut de dolio vini dicimus, Hoc est vinum, licet dolium sit substantia, et sicut de Angelo Apparente in forma humana, dici posset : Hic est Angelus Raphael, licet illa forma corporalis esset etiam substantia.
Respondeo : In Eucharistia sola accidentia locum habent rei continentis ; substantia autem panis, aut ibi non est (ut Catholici credunt) aut si ibi est, ut volunt Lutherani, est res contenta simul cum corpore Christi, et proinde falsa est propositio ; Hoc est corpus, si ilii sint duee substantiae. Quod autem sola accidentia sint res continens, ex. eo patet, quod corpus Christi non est in pane, ut in vase, aut in loco, sed est ut substantia sub accidentibus. Nam inde est, quod ex
LIBER W.
natura rei, posita consecratione, ad motum illorum accidentium movetur corpus Christi, et ad illorum elevationem elevatur, ad illorum depressionem deprimitur, et ad illorum corruptionem desinit ibi esse corpus Christi, quomodo desineret substantia panis, si ibi fuisset. Quod non videmus in exemplis allatis de vino, et Angelo, quia illa non manent ut substantiae sub accidentibus ; sed ut res in vase, vel in loco : non enim ad motum corporis assumpti, movetur Angelus necessario, et ex natura rei, sed posset non moveri, et quando movetur, voluntarie movetur , imo ipse est qui movet illud corpus : et quando dissolvitur illud corpus, non necessario Angelus desinit esse in eo loco, sed potest manere, si velit.
Adde, quod licet in verbis Dominresset aliqua obscuritas, vel ambiguitas, ea tamen sublata est, per multa Concilia Catholicae Ecclesiae, et Patrum consensum.
CAPUT XX.
Transubstantiatio probatur testimoniis Patrum
Jam testimoniis veterum Patrum res eadem est demonstranda, id quod necessario faciendum est : siquidem adversarii jactant, transubstantiationem, non fuisse cognitam ante annum Domini 1200, id est, usque ad Concilium Lateranense sub Innocentio III.
Lutherus in lib. de Captivit Babyl. cap. i. non semel affirmat, transubstantiationem esse inventum S. Thoma}, et opinionem Thomistarum, et ibidem indicat eam opinionem probatam fuisse a Papa, in cap. Firmiter, quod caput depromptum est ex Concilio Lateranensi sub Innocentio III, ubi Lutherus turpiter labitur in historia : siquidem S. Thomas nondum natus erat, cum ederetur cap. Firmiter, et Concilium illud celebraretur. Constat enim Concilium celebratum anno 1215, sanctum vero Thomam natum postea anno 1224. Petrus Martyr in libro contra Stephanum Gardtnernm objecto 128, Innocentium III, cum Concilio Lateranensi facit auctori m primum transubstantiationis, tum quoad nomen, tum etiam quoad rem. Joan. Calvinus lib. iv. Institut. cap. 17. § 15. eodem respexit, cum ait, tempore S. Bernardi nondum innotuisse orbi transubstantiatjonem. Idem quoque significat Martinus Kemnitius in. 2. par. Exam. Concil.Trident. sess. xiii. cap. 4. ubi dicit, tempore Petri Lombardi nihil certi de hac re fuisse in Ecclesia.
Igitur ad hoc mendacium refellendum, adducenda erunt testimonia Patrum ab Apostolorum tempore, usque ad tempora Innocentii III, sive ad annum Domini 1200. Prima retate post Apostolos ab anno Domini 100 ad 200, floruerunt Justinus et Ireneeus. Justinus in Apologia 2. prope extrema, dicit, eum cibum ex quo carnes nostrae aluntur, id est, panem prece verbi Dei sanctificatum, esse carnem Domini. Ireaenus lib. iv cap. 34 « Quomodo, inquit, constabit eis eum panem, in quo gratiae actae sunt, esse corpus Domini sui,etc.» Uterque igitur vult hanc propositionem esse veram, panis consecratus est corpus Domini. Atqui haec vera esse non potest, sine mutatione Panis in corpus Domini, neque enim panis manens panis, esse potest corpus Domini, ut supra ostendimus ; igitur mutatio fit, et eo modo panis mutatus, vere est corpus Domini.
Ab anno 200 ad 300, floruerunt Tertullianus et Cyprianus. Tertullianus lib'. iv. in Marcionem : « Acceptum panem, inquit, corpus suum facit, dicendo : Hoc est corpus meum. » At quomodo potuit panis fieri corpus sine sui mutatione? Cyprianus in serm.de Cnena Domini: « Panis iste, quem Dominus discipulis porrigebat, non effigie, sed natura mutatus omnipotentia Verbi factus est caro.» Hic plane vides, panem mutari quoad faturam seu substantiam, et tamen effigiem, id est, accidentia remanere ; et hoc est quod vocamus transubstantiationem.
Ab anno 300 ad 400, floruerunt Cyrillus Hierosolymitanus , Ambrosius , Gregorius Nyssenus et Gaudentius. Cyrillus catechesi 4. mystagog. « Aquam, inquit, aliquando mutavit in vinum, et non erit dignus, cui credamus, quod vinum in sanguinem transmutari t. » En realem mutationem. Paulo infra: «Sub specie panis datur tibi corpus et sub specie vini datur tibi sanguis. » En accidentia panis, quse remanent. Et infra : « Hoc sciens, et pro certissimo habens, panem hunc, qui videtur a nobis, non esse panem, etiamsi gustus panem esse sentiat. » En absentiam substantiae panis, manente colore, et sapore, et proinde integram transubstantiationem.
Ambrosius lib. de iis, qui initiantur my-
CAPUT XX,
steriis, e. ix. « Quantis utimur exemplis, ut probemus, non hoc esse, quod natura formavit, led quod benedictio consecravit? rnajoremque vim esse benedictionis, quam natura?, quia benedictione etiam natura ipsa mutatur. » Ecce non manet panis, quem natura formavit, et tamen accidentia manent, ut experimento constat ; ergo substantia mutata est, accidentibus non mutatis.
Grego rius Nyssenus in orat, magna catechetica, cap. 37. «Recte Dei verbo sanctificatum panem in Uei Verbi corpus credimus immutari. » Et infra : « Ila?e autem tribuit virtute benedictionis in illud (corpus Domini) rerum qua? videntur (panis et vini) naturam mutans. » Ethic vides naturam panis mutari, manente specie exteriore : nam ideo dicit mutari naturam rerum, quse videntur.
Gaudentius tract. 2. de Exodo : « Ipsa naturarum creator et Dominus, qui producit de terra panem, de pane rursus, quia et potest, et promisit, efficit proprium corpus, et qui de aqua vinum fecit, de vino sanguinem suum facit. »
Ab anno 400 ad 500, floruerunt Chrysostomus, Augustinus, Cyrillus Alexandrinus, et Eusebius Emissenus, Joannes Chrysostomus homil. 83. in Mattii. « Non sunt humana? virtutis opera proposita : nos ministrorum locum tenemus ; qui vero sanctificat ea, et immutat, ipse est. » Et homil. de Eucharistia in Enca?niis : «Num vides panem, num vinum? num sicut reliqui cibi in secessum va~ dunt? absit: ne sic cogites. Sicut enim si cera igni adhibita, illi assimilatur, nihil substantia? remanet, nihil superfluit : sic et hic puta mysteria consumi corporis substantia.» Hic etiam videmus totam substantiam mysteriorum, id est, panis consecrati, consumi ab adveniente substantia corporis Domini, ut ceram ab igne : et tamen manere exteriorem speciem panis, ut sensus ipsi testantur.
Augustinus in serm. quem citat Beda in cap. 10. prioris ad Corint. : « Non omnis panis, sed accipiens benedictionem Christi, fit corpus Christi. » Adverte, non dixisse Augustinum, Panis est corpus Christi, ut Lutherani loqui solent, sed «Fit corpus Christi.» Quse verba mutationem significant panis in corpus ; ut quidem Zwingliani utcumque respondere possent, mutatione significationis ex pane fieri corpus : at Lutherani quid respondere possint, nescio. Nam ipsi volunt realiter corpus Domini adesse in Coe. na : Augustinus autem dicit, panem fieri corpus, proinde fateri debent ex Augustini sententia, panem reipsa converti in corpus. Item serm. 28. de verbis Domini : « Dixi vobis, quod ante verba Christi, quod offertur, panis dicetur; ubi Christi verba deprompta fuerint, jam non panis dicitur, sed corpus appellatur. Quare ergo in oratione Dominica ait, Panem nostrum? panem quidem dixit, sed ett.o^iov hoc est, supersubstantialem : non iste panis, qui vadit in corpus, sed ille panis vitee eeterna? qui anima? nostra? substantiam fulcit. » Thomas Waldensis tom. n. cap,. 83. citat alium locum ex lib. Augustini de corpore Domini, quem dicit se transcripsisse ex antiquissimo libro, antiqua valde manu descripto : « Nec credendum est, inquit, quod substantia panis vel vini remaneat ; sed panis in corpus Christi, et vinum in sanguinem vertitur, solummodo qualitatibus remanentibus. » Suspicor eum librum non Augustini, sed Alcuini esse : nobis tamen satis est antiqui auctoris fuisse.
Cyrillus Alexandrinus in epist. ad Calosyrium : « Ne horreremus carnem, et sanguinem apposita sacris altaribus, condescendens Deus nostris fragilitatibus influit oblatis vim vitee, convertens ea in veritatem propria? carnis, ut corpus vita? quasi quoddam semen inveniatur in nobis. »
Eusebius Emissenus, seu quicumque auctor fuit, serm. de corp. Domini : « Quando benedicenda? verbis coelestibus creatura? sacris altaribus imponuntur, antequam invocatione summi numinis consecrentur, substantia illic est panis et vini ; post verba autem Christi, corpus et sanguis est Christi. Quid mirum est autem, si ea qua? verbo creare potuit, possit creata convertere ».
Ab anno 500 ad 600. floruit S. Remigius Remensis, qui in cap. 10. prioris ad Corinth. sic loquitur : « Caro , quam Verbum Dei Patris assumpsit in utero virginali, in unitate sute persona?, et panis, qui consecratur in altari, unum corpus Christi sunt ; sicut enim illacaro corpus Christi est, ita istepanis transit in corpus Christi, nec sunt duo corpora, sed unum corpus. »
Post annum Domini 600, Gregorius Papal, teste Paulo Diacono in ejus vita, ita coram populo locutus est: « Pra?scius conditor nostra? infirmitatis, ea potestate, qua cuncta fecit ex nihilo, panem et vinum aqua mixtum manente propria specie, in carnem et
LIBER III.
sanguinem suum spiritus sui sanctificatione convertit. »
Post annum Domini 700, Bcda in serm. de Epiphania : « Panis et vini creatura in Sacramentum carnis et sanguinis ejus, ineffabili Spiritus sanctificatione transfertur. » Nota, per Sacramentum intelligi ipsum corpus sub specie panis existens: nam alioqui non opus esset ineffabili Spiritus sanctificatione, si sola significatione panis mutaretur. Praeterea idem Bcda in lib. de mysteriis Missae, quem citat Thomas Waldensis tone. n. cap. 82. « Ibi, inquit, forma panis videtur, ubi substantia panis non est : nec est ibi panis alius, quam panis, qui de cado descendit. »
Joannes Damascenusin ivlib. de fide, cap. 14: « Panis, vinumque et aqua per invocationem, et adventum Spiritus sancti, supernaturaliter transmutatur in corpus et sanguinem Christi, ct non sunt duo, sed unum et idem. »
Post annum Domini 800. multi scripserunt Theophylactus in cap. vi. Joannis: « Transformatur arcanis verbis panis ille per mysticam benedictionem, et accessionem sancti Spiritus, in carnem Domini. »
Strabus auctor Glossae ordinariae in Glossa cap. xi prioris ad Corinth. « Nos, inquit, incerta relinquentes, quod ex auctoritatibus certum est, profitemur, scilicet substantiam panis et vini, in substantiam corporis et sanguinis Dominici converti : modum vero conversionis nos ignorare non erubescimus fateri. Quae autem remanent de priori substantia accidentia, scilicet color, sapor, forma, pondus, nec ipsum corpus Christi afficiunt, nec in eo fundantur. »
Alcuinus, qui floruit circa annum Domini 800, in lib. de divinis officiis, cap. de "Missa, exponens illa verba canonis : Ratam, rationabilem, etc. «Panis, inquit, per se irrationabilis est, sed orat Sacerdos, ut ab omnipotente Deo consecratus, rationabilis fiat transeundo in corpus Filii sui. » Et infra : « Consulens Deus infirmitati nostrae, qui non solemus carnes crudas. manducare, et sanguinem bibere, facit ut in pristina remaneant forma duo illa munera ; et est in veritate corpus Christi et sanguis. »
Remigius Altisiodorensis in Psal. xxi : « Panis et vinum a Christiana veritate dicuntur non. quod naturam panis et vini post consecrationem in se retineant, nisi quantum ad speciem ct saporem, et odorem: illi namque qui carnem in utero Virginis assumptam
Verbo suo personaliter et ineffabiliter unire potuit, qui etiam mortalia corpora nostra imperii sui potentia faciet immortalia, panis et vini materiam in sui corporis et sanguinis naturam transferre possibile est. »
Amalarius Trevirensis ln lib. m. de Ecclesiastic. offic. cap. 24 : « Hic credimus naturam simplicem panis et vini mixti verti in naturam rationabilem, scilicet corporis ct sanguinis Christi. »
Paschanius Corbeiensis in lib. de corpore ct sanguine Domini, cap. i : « Licet figura panis et vini hic sit, omnino nihil aliud, quam caro Christi, et sanguis post consecrationem credenda sunt. » Si nihil aliud; non igitur substantia panis et vini.
Sed omittenda non est elegantissima et acutissima responsio Kemnitii ad hunc locum. Nam in fine disputationis de transubstantiatione. in 2. par. Exam. Goncil. Trident. sess. xiik cap. 4. volens exemplo quodam ostendere, quid se respondendum ad loca Patrum objicit sibi hunc locum, tamquam Ambrosii (cum tamen non Ambrosii, sed Paschasii sit) ac respondet, nihil aliud credendum esse in Eucharistia, quam carnem et sanguinem Domini : non quod panis ibi non sit, sed quia panis non creditur, sed videtur : corpus autem Domini sola fide apprehenditur. At si id voluit dicere Paschasius; ergo ante consecrationem panis non videbatur, sed credebatur : ipsa enim dicit, post consecrationem non credi, nisi corpus. Et cur, obsecro, idem auctor praemisit, Deum onmia posse convertere et mutare pro arbitrio?
Post annum Domini 900, floruit S. Fulbcrtus Carnotensis, qui inepist. ad Adeodatum : « Dubitari, inquit, nefas est, ut ad cujus nutum cuncta subito ex nihilo substiterunt, si pari potentia in spiritualibus Sacramentis terrena materies naturam ct meritum generis sui transcendens, in Christi substantiam commutetur, cum ipse dicat : Hoc est corpus meum; et paulo post: Hic est sanguis meus. Si Deum omnia posse credis, ct hoc consequitur ut credas, nec humanis disputationibus discernere curiosus insistas, si creaturas quas de nihilo potuit creare, has ipsas multo magis valeat in excelsioris naturae dignitatem convertere, et in sui corporis substantiam transfundere. »
Atque hactenus de Patribus, qui floruerunt primis mille annis, antequam haeresis Berongarii oriretur: nunc subjiciemus eadem brevitate eorum testimonia, qui scripserunt
CAPUT XX.
duobus posterioribus sseeulis, qui omnes ut manifestam hteresim refellunt, remanentiam panis et vini in Eucharistia. Igitur ab anno 1000 ad 1100, hi scripserunt. Lantfrancus in lib. de corpore et sanguine Domini : «Ecclesia Christi, inquit, panem in carnem, vinum converti credit in sanguinem. >> Et infra : « Confitetur Ecclesia toto terrarum orbe diffusa, panem et vinum ad sacrandum proponi in altari, sed inter sacrandum incomprehensibiliter, et ine habiliter in substantiam carnis et sanguinis commutari.
Adelmannus in epist. ad Berengarium : « Qui dixit in principio : Fiat lux et facta est lux de nihilo : non potuit dicendo depane : Hoc est corpus meum; ita fieri efficere? Et qui tacita virtute aquam convertit in vinum : non efficacius poterat (si quid tamen efficacius de Deo dici debet) sonante velociter eadem virtute, vinum ipsum in sanguinem suum transferre? »
Hugo Lingonensis in epist. ad Berengarium: «Sicut non capis, quomodo Verbum caro factum est ; sic non potes iterum capere, quomodo panis iste mutetur in carnem et vinum in sanguinem transformetur, nisi te docuerit omnipotentise fides. »
Guitmundus Aversanus lib. 3. contra Berengarium : « Nunc, inquit, contra illos habenda est ratio, qui Ecclesia) rationibus expugnati, jam quidem negare nequeunt, substantiam corporis Christi cibo inesse Dominico : panem tamen et vinum per verba Salvatoris in carnem ejus , et sanguinem verti nequaquam credentes, sed Christum pani et vino commiscentes, tamquam subtiliori ratione beer esi m alteram condiderunt. » Videsiie hseresim appellari eam sententiam, quam nunc Lutherani defendunt, et tamen nondum natus erat Innocentius III.
Anselmus Cantuariensis in lib. de corpore Domini apud Joannem Garetium (nec enim librum ipsum Anselmi adhuc videre potui) :
« Contra omnem scecularis philosophia) rationem, et intellectum mutata panis substantia in aliam substantiam adquoddam mysterii obsequium qua)dam accidentia, qua) illi inferebant, sic transtulit non mutata, ut corpus Domini (licet adsit albedo) non faciat album, nec rotunditas rotundum. »
Ab anno Domini 1100 ad 1200, sequentes auctores floruerunt. Algerus lib. i. de corp. Domini cap. 7. sic in titulo posuit :
« Quod remanentibus qualitatibus suis substantia panis, et vini in verum corpus Christi
mutetur ». Et ibidem, et cap. 8. fuse docet, cur Deus noluerit substantiam panis manere, et cur voluerit accidentia manere. Petrus Cluniacensis in lib. de sacrificio, et transubstantiatione contra Hernicum, et Petrum Bruis : « Hoc sacrum, et salutare Sacramentum aliud esse videtur, et aliud est; per virtutem Verbi divini substantia (ut jam ssepe dictum est) mutata, specie reservata. » Ubi etiam fuse docet, omnino esse credendum, per consecrationem mutari substantiam panis, et accidentia remanere, exemplis plurimis in medium adductis, quibus probat id non esse impossibile. Hugo Victorinus lib. ir. de Sacrament. par. 8, cap. 7 : « Videtur, inquit, species panis, et vini, et substantia panis, et vini non creditur : creditur autem, substantia corporis, et sanguinis Christi, et tamen species non cernitur. » Et cap. 9 : « Per verba sanctificationis vera panis, et vera vini substantia, in verum corpus et sanguinem Christi convertitur : sola specie panis et vini remanente, et substantia in substantiam transeunto. Conversio autem ipsa non secundum unionem (Nota contra Lutheranos) sed secundum transitionem credenda est. » Petrus Lombardus lib. 4. sentent. dist. 11, Iit. D : « Post consecrationem, inquit, non est substantia panis, vel vini, licet species remaneant. » Euthymius Zigabenus in cap. 26. Matth. : « Panem, inquit, et vinum ineffabiliter transmutat in ipsum corpus, et sanguinem suum. »
Habemus triginta duos probatissimos testes, quorum postremi quinque tempore S. Bernardi, omnes autem ante Innocentium III floruerunt. Ex quibus colligimus, primo, verissimum esse quod ait Concil. Trident. sess. xm. cap. 4. Ecclesia) Catholica) semper fuisse persuasum, ita transmutari panem in corpus Domini, ut substantia panis recedente, sola maneret Christi caro sub accidentibus panis. Secundo, mendacia esse impudentissima tum Lutheri, tum Lutheranorum, qui hanc mutationem excogitatam esse volunt, vel ab inn.ocentio III, vel a S. Thoma. Tertio, mentiri Calvinum, cum lib. iv. Instit. cap. 17. g, 14. de hactransubstantiatione sic loquitur : « Vetustatis patrocinio, quod evidenti Dei Verbo ssepe opponere audent, in confirmando isto dogmate destitui palam est. Nec enim ita pridem excogitatum fuit, ignoratum quidem non melioribus illis sseculis modo, quibus purior adhuc vigebat religionis doctrina ; sed cum jam admodum inqui-
/
LIBER 111.
i 84
nata esset illa puritas. Nemo est veterum, qui sacra Coense symbola non fateatur disertis verbis panem, et vinum esse, et si (ut dictum est) variis epithetis illa interdum insigniunt ad commendandam mysterii dignitatem. » Haic ille : cui satis fuit dixisse ; nam probare quod dicebat, et vel unum ex Patribus testem adducere, indignum erat gravitate tanti haeresiarchae.
CAPUT XXI.
Probatur idem ex definitione , et consensu Ecclesix ab annis quingentis .
Nunc probanda est eadem veritas ex definitione sub anathemate, et consensu totius Ecclesiae, saltem ab annis quingentis. Quae probatio duabus de causis adhibenda est. Primo, quia adversarii, etsi fateantur a tempore Innocentii III, invectam esse opinionem transubstantiationis in Ecclesiam, tamen Kemnitius loco citato contendit, non fuisse definitam sub anathemate, nisi hoc nostro 'saeculo a Concilio Trident., idqueprobat, quia Graeci in Concilio Florentino noluerunt huic dogmati assentiri, et Latini, cum eis non obstante ea discordia, reconciliati sunt. Petrus etiam Martyr in lib. contra Gardiner. object. 84. dicit. Grsecos scmper a transubstantiatione abhorruisse, et ex eodem Concilio Florentino id probat. Nos igitur Deo volente, facillime demonstrabimus in sex Conciliis ante hoc nostrum saeculum fuisse sub anathemate definitam veritatem transubstantiationis ; quorum duo ante annos quingentos celebrata sunt. Ex quo sequitur, saltem ab annis quingentis, id est, a tempore hieresis Berengarianre dogma transubstantiationis sub anathemate stabilitum, et ipsos etiam Graecos cum Latinis in hac re scmper mirifice consensisse.
Secundo, adhibenda est haec probatio, quia hoc fundamcndo posito, duae rationes colligi poterunt, cur de hac veritate dubitari non debeat. Primum enim fieri nequit, ut Ecclesia universa tot saiculis in gravissimo errore versata sit. Deinde hoc ipso tempore, quo haec veritas tanquam certissimum dogma, atque adeo ut fidei articulus colebatur, floruerunt in Ecclesia plurimi sanctissimi ** viri, vitae innocentia, miraculis, aliisque divinis donis clarissimi, quos nulla ratio admittit, ut et Deo amicissimi fuerint, et simul in fide graviter erraverint.
Primum igitur generale Concilium Romanum, sub Nicolao II, quod celebratum est circa annum Domini 1060, Berengarium abjurare coegit illis verbis : « Ego Berengarius anathematizo eam haeresim, de qua hactenus infamatus sum, quae astruere conatur, panem et vinum, quae in altari ponuntur, post consecrationem solummodo Sacramentum, et non verum corpus, et sanguinem Domini nostri Jesu Christi esse. »
Haec abjuratio, et anathematizatio apertissime significat rem a Concilio definitam sub anathemate fuisse : nec enim conguntur ulli abjurare, et anathematizare sententias dubias, sed eas tantum, quae damnantur ab Ecclesia, tanquam haercses exploratae. Quod autem Concilium hoc generale, cum jussit credi panem post consecrationem esse corpus Domini, intellexerit non esse corpus, manendo panem, sed desinendo esse panem per mutationem in corpus : ac proinde definierit transubstantiari panem in corpus, testantur tres optimi viri, qui illis temporibus vixerunt, Lantfrancus, Guitmundus, Anselmus, quorum unus ipsi Concilio interfuit, et fortasse etiam duo interfuerunt.
Lantfrancus igitur, qui Concilio interfuit, in lib. de corp. Domini sic alloquitur Berengarium : a Nicolaus Papa coinperiens te docere, panem vinumque altaris post consecrationem sine materiali mutatione in pristinis essentiis remanere, concessa tibi respondendi licentia, cum non auderes pro tute partis defensione aliquid respondere, pietate motus ad preces tuas prsecepit tradi scripturam tibi. Ejus principium est : Ego Berengarius etc. » Itaque voluit Concilium (ut Lantfrancus affirmat) illa confessione destruere lucrcsim, quse asserit, panem non mutatum in Sacramento remanere. /
Guitmundus, qui eidem Concilio videtur interfuisse, sic de eodem Concilioloquitur lib. iii. de corpor. Domini. « Panem et vinum altaris Domini in corpus et sanguinem Christi substantialiter converti, non sicut delirat Berengarius, corporis et sanguinis Domini figuras tantum esse, et umbras, aut intra se latentem Christum tegere, universalis Ecclesiae consensione roboratum est. » Et ibidem utitur hoc argumento : Si quod universa Ecclesia tenet, Apostolicum censendum est, ctamsi nullis sit munitum Conciliis, quanto
CAPUT XXL
magis illud Apostolicum censendum erit, quod universa Ecclesia tenet, et Conciliis roboratum est?
Denique S. Anselmus, qui etiam eodem tempore vixit, in epistola de corpore Domini, sic ait : « Panis substantiam post Domini corporis consecrationem in altari superesse semper abhorruit pietas Christiana, nuperque damnavit in Berengario Turonensi, ejusque sequacibus. » Vides igitur ab Ecclesia aperte definitum ipso tempore Berengarii, id est, ante annos quingentos, non remanere substantiam panis in Eucharistia, ac proinde definitiam transubstantiationem, ut Catholicam veritatem.
Secundum Concilium fuit Romanum, sub Gregorio YII celebratum, anno Domini 1079, mense Februario, ut refert Thomas Waldensis, tomo ii. de Sacrament. cap. 43. in quo alia fidei possessio clarior edita est propterfraudes varias, quibus Berengariani priorem illam professionem editam sub Nicolao II. depravare solebant. Sic igitur habetposterior fidei confessio : « Ego Berengarius, corde credo, et ore confiteor, panem et vinum, quae ponuntur in altari, per mysterium sacrae orationis, et verba nostri Redemptoris substantialiter converti in veram, ac propriam, et vivificatricem carnem, et sanguinem Domini nostri Jesu Christi etc. » Nihil igitur novi, si de re ipsa agatur, statuit Concilium Lateranense, et multo minus Tridentinum.
Tertium est Concilium generale Lateranense, sub lnnocentio III celebratum, anno Domini 1215, in quo non negant adversarii hoc nostrum dogma etiam sub nomine transubstantiationis confirmatum : sed negant aliqui eorum, ut Kemnitius, et quidam alii, definitum sub anathemate, atque ut decretum de fide, a quo non liceat dissentire sine periculo haereseos. At hoc nullo negotio demonstrari potest. Nam initium capitis i. ejus Concilii sic incipit : « Firmiter credimus, et simpliciter confitemur » . Ac deinde subnectitur integra confessio fidei de Trinitate, de creatione mundi, de Incarnatione Verbi, de Ecclesia, et Sacramentis ; et deinde cap. 3. de praedicta confessione sic loquitur idem Concilium : « Excommunicamus, et anathematizamus omnem haeresim extollentem se, adversus hanc sanctam, orthodoxam, Catholicam fidem, quam superius exposuimus ». Ecce igitur anathema, quod Kemnitius requirebat. Quid quod Lutherus ipse in lib. de captivit. Babyl. cap. i. agnoscit in cap. Firmiter, quod ex hoc Concilio sumptum est, transubstantiationem, ut articulum fidei definitam ? Quae cum ita sint, Kemnitii mendacium, et temeritas non modo cum ipso nostro Concilio, sed etiam cum suo propheta, et apostolo pugnat.
Quartum Concilium est Romanum generale, celebratum anno Domini 1413, in quo damnati sunt tanquam haeretici articuli Joan. Wiclefi, quorum primus est: «Substantia panis materialis, et similiter substantia vini materialis manet in Sacramento altaris. » Secundus est : « Accidentia panis non manent sine subjecto in eodem Sacramento. » Hujus Concilii meminit, et decretum ipsum recitat Joannes Cochlceus lib. i. histor. Hussitarum.
Quintum Concilium est Constantiense generale celebratum anno Domini 1414, in cujus sess. viii. confirmatur sententia Romani Concilii, et rursus nominatim, et sub anathemate damnantur articuli Joan. Wiclefi, et damnatio ipsa in fine Concilii iterum approbatur a Martino Y vero, ac legitimo summo Pontifice.
Sextum denique Concilium est Florentinum generale, in cujus sessione ultima celebrata anno Domini 1439, consentiente universo Concilio Latinorum et Griecorum, data est instructio Armenis de fide, et Sacramentis : in ea instructione sic habemus de Eucharistia : « Substantia panis in corpus Christi, et vini in sanguinem convertuntur.» Ex his ergo evidenter apparet, quam apperte, et impudenter Kemnitius mentia tur.
Quod autem Petrus Martyr, et idem Kemnitius objiciunt de Greecis, aliud est mendacium, et impostura plane digna iis hominibus, qui auctorem illum sequuntur, qui pater mendacii ab ipsa Veritate nominatur. Nam ut ex ipsius Concilii actis cognosci potest, nunquam fuit qutestio inter Latinos et Gimcos, an panis vere et substantialiter mutaretur in corpus Domini, sed quiestio fuit, et adhuc est de verbis, quibus fit illa ineffabilis mutatio. Latini enim sentiebant, ut etiam semper sentient, solis Christi verbis fieri illam mutationem; Gncci contra sentire videbantur, non solis Christi verbis, sed quibusdam aliis precibus ab hominibus compositis mutationem illam fieri. Hanc autem solani fuisse qusestionem patet, tum ex ipso Concilio prope finem, tum ex auctoribus Grajcis, qui de hac ipsa queestione illo tempore seri-
LIBER III.
pserunt, qui sunt Bessarion Gardin. Nicsenus, Nicolaus Cabasilas, Marcus Ephesius.
Quod autem Greeci nunquam abhorruerint a transubstantiatione (ut Pseudomartyr audacter mentitur) colligitur primo ex antiquis auctoribus supra citatis, Gyrillo Hierosolymitano, Gregorio Nysseno, Joanne Chrysostomo, Gyrillo Alexandrino, Joan. Damasceno, Theophylacto, et Euthymio.
Secundo, ex auctoribus recentioribus, Nicolao Methonensi, Samona Gazensi, Nicolao Cabasila, Marco Ephesio, et Bessarione, quorum opuscula exstant nuper impressa, qui omnes apertissime confitentur mutationem istam, de qua loquimur.
Tertio, ex Concilio Lateranensi, sub Innocentio III, supra citato : siquidem interfuerunt Graecorum etiam Patriarchae, et cap. 4. ejus Concilii indicat Innocentius eo tempore Graicos ad obedientian Romanae Ecclesiae rediisse.
Quarto, ex Concilio Florentino. Nam in instructione Armenorum disertis verbis ponitur haec mutatio substantiae panis in corpus Christi. Consensisse autem in eam instructionem etiam Graecos, patet ex initio, et fine illius instructionis ; initio enim dicitur facta sacro 'approbante Concilio, et in fine dicitur data in publica synodali sessione . Quod autem quidam dicunt, Graecos discessisse ex civitate Florentina, antequamArmenii advenirent, falsum est, ut patet ex ultimis verbis Concilii, quae sic habent : Dum autem haec gerebantur, Armeniorum Patriarchae legati ad Synodum ipsam venerunt; et infra : Una cum Graecis Florentia discesserunt.
Quinto, patet exeo, quod cum Graeci tempore Leonis IX, et deinceps multa objecerint Latinis, ob quae ab illis dissentire se dicerent, nunquam tamen hoc objecerunt de mutatione panis in corpus Christi, quam aib Ecclesia Latina doceri, ut dogma fidei, ignorare non poterant.
Sexto, denique patet ex censura Orientalium ad Augustanam Confessionem : divina enim providentia factum est, ut Lutherani ad suam ipsorum sempiternam confusionem, judices facerent controversiarum, quas nobiscum habent, inimicos nostros. Itaque miserunt Augustanam Confessionem ad Patriarcham Constantinopolitanum, qui censuram remisit pro approbatione, et cum in aliis articulis eos reprehendit, tum potissimum in art. 10. qui est de ccena Domini. Sic enim habetur in ea censura, cap. 10 :
« Multa in hac parte de vobis (Lutheranis Confessionistis) referuntur, quae nobis nullo pacto probari possunt. Ecclesiae igitur sanctae illud judicium est. In sacra Ccena post consecrationem, et benedictionem, panem in illud ipsum corpus Jesu Christi, vinum autem in illum sanguinem, virtute Spiritus sancti transire ac immutari. » Et paulo infra dicunt : Corpus Christi non descendere de coelo, ut in Eucharistia praesens adsit, sed fieri prassens per transmutationem, et transitionem panis in corpus. Et paulo post dicunt : Sub specicbus panis verum corpus Domini contineri. Desinat igitur Pseudomartyr dicere, Graecos semper a transubstantiatione abhorruisse : desinat etiam Kemnitius mentiri, Graecos in Concilio Florentino admittere noluisse mutationem istam panis in corpus Domini. Ecce enim inimici nostri sunt judices ; ipsi sunt, qui et Calvinistas reprehendunt, quod solum signum corporis Domini in Eucharistia agnoscant, et simul Confessionistas arguunt, quod verum corpus Domini, sed sine panis mutatione in eodem Sacramento confiteantur.
» •'
CAPUT XXII.
Probatur eadem veritas ex convenientia rationis.
Nunc ultimo probanda est eadem veritas ex congruentia secundum rationem. Nam posito quo Deus voluerit, corpus Christi vere ac realiter communicari fidelibus manducandum, ut Lutherani (cum quibus nunc disputamus) concedunt, ratio profecto indicat omnino conveniens fuisse, ut non solum in pane et vino, qui est cibus et potus communissimus et optimus, id fieret, sed etiam ut substantia panis recederet, et accidentia remanerent.
Ac primum congruum fuisse, ut substantia panis abesset, probatur his rationibus. Prima ratio est, quia corpus Domini, ut supra diximus, manet sub accidentibus panis, non ut in vase, aut in loco, sed plane ad eum modum, quo substantia panis manet sub accidentibus suis, excepta informatione : nam ideo ex natura rei movetur ad motum accidentium, et desinit esse sacramentaliter ad accide litium illorum desitionem. Quod si
CAPUT XXII.
cum corpore Domini maneret substantia panis, tunc dua) substantia; haberent ordinem ad eadem accidentia, et ab iisdem accidentibus, tanquam externis signis, demonstrarentur. Et quia substantia panis informaretur illis accidentibus, non autem corpus Christi, primarius ordo ad illa accidentia esset substantiae panis, secundarius autem corporis Christi, et consequenter ipsa accidentia per se primo demonstrarent, et significarent panem, secundario autem corpus Christi ; quod sane absurdum esset. Nam si quis peteret, quid sit quod est in altari, oportcret respondere : Est panis triticeus, et etiam corpus Christi; etsi quis quaereret, quid significant illa accidentia ? respondendum esset, substantiam panis illic esse, et simul corpus Christi ; et si alius interrogaret : Quid frangit Sacerdos, et communicantibus tanta religione distribuit ? diceremus, panem triticeum," et simul corpus Christi. Profecto igitur multo convenientius fuit, ut solum Christi corpus ad illa accidentia ordinem haberet, et illa soli Christi corpori deservirent.
Secunda ratio est ob venerationem Sacramenti. Nam si una cum corpore Domini substantia panis sub iisdem accidentibus contineretur, periculum esset, ne simpliciores adorarent panem : illi enim non distinguunt, sed simpliciter adorant, quod sub illis speciebus continetur.
Tertia ratio est ob dignitatem ; quia non videtur rationi consentaneum, ut simul maneant cibus ventris et cibus mentis, panis terrenus, et panis coelestis.
Quarta ratio est, quia si panis substantia adesset, non posset corpus Domini sumi, quin solveretur jejunium ; ex quo sequeretur, ut nemo posset eodem die saepius communicare ; siquidem ex decreto Apostolorum, teste Augustino in epist. 118. cap. G. non nisi a jejunis corpus Domini rite sumi potest. Et tamen constat ante 1000 annos, fuisse in Ecclesia morem, ut Sacerdotes ter sacra celebrarent in die Natalis Domini, ut patet ex Gregorio, homil. 8. in Evangolia, et pixeterea extra eum diem certis de causis permittunt canones, ut unus 'presbyter sscpius eodem dio sacrum faciat, et corpus Domini sumat.
Jam vero congruum fuisse, imo etiam necessarium, ut panis accidentia maneant, multis rationibus probari potest; quee notandae sunt, quoniam et Lutherus, et Petrus
Martyr, et Kemnitius, et alii mirantur, cur sicut dicimus, panem transubstantiari, non etiam dicamus transaccidentari.
Prima igitur ratio est, quia si etiam accidentia abessent, nullum esset in Eucharistia signum sensibile; proinde nullum esset Sacramentum. Secunda, quia non posset ullo modo vera esse Domini sententia ; Hoc est corpus meum , si ita mutaretur totum in totum, ut nihil in utroque termino commune remaneret. Tertia, quia hoc modo majus est meritum fidei. Quarta quia horror esset humanam carnem in propria specie manducare.
Quam rationem oppugnandam sumpsit Petrus Martyr in lib. Contra Gardiner. multis in locis, sed maxime par. 3. Primo, quoniam etsi Christi caro velatur speciebus panis, tamen non propterea assatur, sed adhuc remanet cruda : ac per hoc non tollitur horror. Secundo, quia major est horror mentis, quam oculorum ; hoiTet enim qui scit se occidendum, etiamsi oculis non videat gladium. Et certe magis horreret quis, si deberet comedere artocream, quam sciret ex carne humana confectam, etiamsi non videret, nisi panaccum illud tegmen ; quam si juberetur comedere verum panem, sed ad humani corporis similitudinem conformatum. Tertio, quia Deus non solet parcere sensibus, quando aliquid nobis utile est : unde proponit fidelibus suis calicem passionis et mortis, horroris plenum. Sed licec facile solvi possunt.
Ad primum respondeo, per illas species panis Christi, carnem non assari, neque ullo modo coqui ; tamen magis tolli horrorem, quam si assaretur. Nam causa horroris in carne humana comedenda est la3sio ipsius carnis : horret enim naturaliter homo vesci, et nutriri carne humana, quia horret lacerare, et destruere carnem suee speciei. At si quis posset amicum suum totum et integrum sine ulla ejus laesione intra pectus suum recipere, libentissime faceret. Nam ex vehementi amore hoc desiderari, testantur amplexus arctissimi eorum, qui se valde diligunt ; et in hoc modo comedendi magis horret animus assam carnem, quam crudam, et vivam recipere : siquidem novit sine laesione assari non posse. Jam igitur, quia in specie panis sumitur Christus integer, et vivus, et sine ulla ejus la3sione, et nostra summa cum utilitate, inde fit, ut animus non horreat,
m
LIBER III.
Ad secundum dico, majorem esse horrorem mentis, quam sensuum ; sed per species, panis, et doctrinam fidei, tolli utrumque horrorem in Eucharistia sumenda.
Ad tertium dico, Deum non parcere sensibus, quando agitur do sola poena ; parcere autem quando horror sensuum cum scelere conjungeretur : scelus autem esset, Christi carnem in propria specie sumere, quia deberet necessario lacerari, et destrui. Deinde in hoc Sacramento Deus consolari suos cupiebat, non affligere : unde debuit in hac re tollere horrorem, etiamsi in aliis rebus aliquando non tollat.
Adde, quod haec ratio sumpta ab horrore, non est solius S. Thomae, et Scholasticorum, sed inultorum veterum Patrum ; Ambros. lib. iv. de Sacrament. cap. 4. et lib. vi. cap. 1. Cyrilli in epist. ad Calosyrium; Gregorii apud Paulum Diaconum in ejus vita ; Damasceni liv. iv. cap 14, Theophylacti in c. vi. Joan. et Augustini apud Gratianum, de consecrat, dist. 2. can. Utrum.
CAPUT XXIII.
Refelluntur Kemnitii objectiones.
Superest, ut ad ea respondeamus, quae adversarii contra transubstantiationem objiciunt. Ac primum solvam argumenta Kemnitii : ipse enim omnia collegit, quae Lutherus in lib. de captivit. Babylon, cap. 1. et Calvinus in lib. iv Instit. cap. 17. § 13. 14. et 15. contra transubstantiationem scripserunt. Deinde solvam argumenta Petri Martyris, quia multa nova addidit ad supriora.
Igitur Kemnitius Lutherum et Calvinum secutus, primo loco proponit argumentum a nomine transubstantiationis, quod nomen peregrinum et barbarum transubstantiationis, Concilium hoc invenerit, quod signum et novae, peregrinse, et barbarie sententiae.
Respondeo primo, stultum esse, cum de re constet, litigare de nomine : de re autem ita constat, ut non possit magis constare. Nam Patres, ut supra vidimus, dixerunt panem substantialiter converti in carnem Christi, manentibus tamen accidentibus panis ; et Hugo dixit, substantiam in substantiam ire ; et Guitmundus, Algerus, Petrus Cluniasensisante hoc Concilium ex professo
disputarunt, mutari substantiam panis, accidentibus non mutatis, quae actio non potest uno verbo significari, nisidicamus transubstantiari,
Secundo licuit Concilio Nicaino in ipso symbolo ponere nomen ogooucnoc, et Concilio Ephesino nomem Gsotoxo?; majori igitur ratione licuit Concilio Lateranensi in confessione fidei nomen transubstantiationis ponere. Nam in Concilio Nicaeno 318 Episcopi fuerunt, in Ephesino 200, at in Lateranensi Episcopi supra 400, et Patres in universum plusquam 1000. Deinde ante Nicienum, et Ephesinum Concilium pauca testimonia veterum extabant de re ipsa : at ante Lateranense innumerabilia. Neque obstat, quod nomen 6u.oou<yt o?, non fuerit primo inventum in Concilio Nicaeno, ut nos ostendimus in ii. lib. de Christo, cap. 1, nam satis est, quod in eodem Concilio fuerit publice ab Ecclesia receptum, et stabilitum, ut Augustinus affirmat lib. m. contra Maximinum, cap. 14. Praeterea, ante Nicaenum Concilium non extabat unum aliquod nomen aequivalens nomini 6;jloou3io? : at ante Concilium Lateranense exstabant multa nomina aequivalentia nomini transelementationis. Nam Patres passim vocant conversionem, ettransmutationem, et Theophylactus in cap. xiv. Marci vocat transemetationem, quae certe vox nihil minus significat, quam transubstantiatiomaae transelementatio significat mutationem totius rei usque ad prima elementa, idest, usque ad ipsam materiam, quae ab Aristotele elementum vocatur. Denique, si mutatio solius formae dicitur a Graecis gETagop^ocK, et a Latinis transformatio, et mutatio externae figurae, dicitur transfiguratio etiam in Evangelio, cur mutatio substantiae non poterit recte dici transubstantiatio ?
Deinde proponit argumentum negativum hoc modo : « Verissimum est illud axioma, nihil pro articulo fidei Ecclesia) proponendum esse, quod non ex manifestis, certis, et firmis Scripturae testimoniis aperte ostendi et probari potest. Sed transubstantiatio ab Andradio(uno videlicet ex Catholicis Doctoribus) collocatur inter- illas res, quae nullis Scripturae sacrae testimoniis aperte definitae, et explicatae sunt. Scotus item Cameracensis, et alii diserte fatentur, nec verbis Scripturae, nec symbolis fidei, nec veterum sententiis cogi nos ad dogma transubstantiationis. »
Respondeo, ad singulas partes argumenti.
CAPUT XXII.
Axioma Kemnitii falsissimum est : nam si nihil pro articulo fidei proponendum est, quod non ex manifestis Scripturis probari possit, certe pro articulo fidei proponi non poterit, quod libri Evangelistarum, et epistola) Pauli sint Scriptura) divinse : id enim ex nulla Scriptura, sed ex traditione sola probari potest. Remoto autem ab articulis fidei, quod libri illi sint Scriptura) divinse, simul concident omnes alii articuli, qui ex Scripturis illis probantur . Axioma igitur Kemnitii universam fidem destruit.
Quod autem ex Andradio, et Scoto, atque Gameracensi Kemnitius refert, mala fide, ut ei solemne est, refert. Nam Andradius in lib. de ccena Domini, non dicit absolute • transubstantiationem in rebus numerari, quse ex Scripturis probari nequeunt, sed ex hypothesi loquitur, ac dicit : « Etiamsi transubstantiatio ex manifestis Scripturis, ut tu, inquit., arbitraris, probari non posset, tamen furor esset in iis rebus, qua) ex certis locis Scripturarum, nec probari, nccrefelli possent, velle suo judicio potius, quam toti Ecclesiae credere. » Itaque Kemnitius ex hypothetica Andradii sententia, absolutam fecit, ut calumiandi occasionem haberet : qua ratione posset etiam dicere, Christum esse mendacem, idquc probare ex ipsius Christi testimonio, qui dixit, Joan. vin. Si dixero, quia non novi eum, ero similis vobis, mendax (1).
Ubi etiam obiter notanda est alia impostura Kemnitii contra eumdem Andradium. SicKenmitius loquitur loco citato : « Andradius meus texit tale argumentum : Scriptura affirmat non esse apud Deum impossibile omne verbum ; ergo credenda est transubstantiatio, c-tsi natura) vires, ac modum superet» ; ac deinde argumentum ineptum facile eludit. Sed nunquam Andradio venit in mentem, ut tale argumentum faceret : nec enim ex omnipotentia probat transubstantiationem fieri, sed non esse impossibilem. Legatur locus Andradii, et per se mendacium cadet.
Non dissimili arte in Scoto, et Cameracensi Kemnitius ludit : Scotus enim in iv. dist. 11. qufest. 3. quem sequitur Cameracensis, tria dicit. Primo, potuisse Deum efficere, ut in Sacramento vere adesset corpus Christi cum pane ; et si hoc fecisset, mysterium futurum fuisse facilius, et minus miraculorum in se continens. Quod quidem aliqui negant, alii concedunt : sed res ad fidem
non pertinet, neque de eo est nobis cum haereticis controversia.
Secundo dicit, non extare locum ullum Scriptura) tam expressum, ut sine Ecclesia) declaratione evidenter cogat transubstantiationem admittere. Atque id non est omnino improbabile. Nam etiamsi Scriptura, quam nos supra adduximus, videatur nobis tam clara, ut possit cogere hominem non protervum : tamen an ita sit, merito dubitari potest, cum homines doctissimi et acutissimi, qualis in primis Scotus fuit, contrarium sentiant.
Tertio addit , quia Ecclesia Catholica in generali Concilio Scripturam declaravit, ex Scriptura sic declarata manifeste probari transubstantiationem. Non enim potest non esse verus Scriptura) sensus, quem is tradit, qui Scripturam condidit : idem autem Spiritus sanctus est, qui et Scripturam dictavit Apostolis, et Prophetis, et qui eam per Ecclesiam declaravit, Utinam modum istum loquendi Scoti Kemnitius, et ca)teri Lutherani imitarentur ; nulla enim controversia remaneret.
Unum tamen addit Scotus, quod minime probandum est ; ante Lateranense Concilium non fuisse dogma fidei transubstantiationem : id enim ille dixit, quia non legerat Concilium Romanum sub Grego rio VII, neque consensum illum Patrum, quem nos supra adduximus.
Ad argumentum igitur Kemnitii respondeo, dogma transubstantiationis ad fidem Catholicam pertinere , quia colligitur ex Scriptura divina, secundum explicationem communem Patrum, et juxta declarationem Ecclesia) in Conciliis generalibus.
Tertium argumentum sumit Kemnitius ex illis Scripturis, qua) Eucharistiam panem appellant : siquidem ante benedictionem vocatur panis, Matth. xxvi : ( Accepit panem , et de ipso quod accepit, ait) : Hoc est corpus meum. Et ne dubium esse posset, an particula demonstrativa denotaret id, quod acceperat Dominus, Lucas et Paulus id expresserunt in altera specie, siquidem dicunt : A ccepit poculum, benedixit, dedit illis , et ait : Hoc poculum ete (1). Ergo simplex historia cogit ut dicamus panem esse corpus Domini, et poculum vini esse poculum sanguinis. At quomodo potest panis esse corpus si nullus sit ibi panis ? et vinum esse sanguis, si
(1) Joan. VIII, 55,
LIBER IIT.
milium sit ibi vinum ? Deinde post benedictionem in ipso usu Paulus Eucharistiam I Gorinth. x. etxi. quinquies panem appellat : Panis quem frangimus. De uno pane participamus. Quoties manducabitis panem hunc. Qui manducaverit hunc panem indigne. Probet seipsum homo , et sic de pane ilio edat (2) . Ergo verus panis est in Eucharistia , non autem spectrum panis, id est, accidentia sine substantia : « Haec argumenta, inquit Kemnitius, sunt perspicua, firma, et valde urgentia. »
Respondeo : Quod pronomem, Hoc , non demonstret panem materialem, satis aperte demonstravimus in lib. i. cap. 10 et 11. neque opus est illa repetere, quia quod pronomen, Hoc , demonstret panem materialem, utile est Caivinistis, contra quos tuuc disseruimus, Lutheranis autem non modo nihil prodest, sed vehementer obest. Quare valde miror Lutheri, Kemnitii, et aliorum imprudentiam, qui tantopere urgent, panem demonstrari pronomine illo : quanto enim fortius id probant, tanto seipsos fortius ligant, et impediunt. Nam (ut supra deduxi) si Dominus ait : Hic panis est corpps meum, necessario sequitur, ut aut falsa sit Domini sententia, si nimirum proprie panis materialis dicatur esse corpus Domini , quod aperte implicat contradictionem : aut panis si corpus non proprie, sed figurate, quod volunt Calvinista: : aut denique panis non manens panis, sed benedictione mutatus sit in corpus Domini, qua3 est sententia Ecclesias Catholicae, et verissima.
Ad illas ergo argutias : « Si panis est corpus Domini, ergo panis manet». Respondeo, falsum esse, panem esso corpus Domini, nisi addas, aut certe subintelligas, mutatum. Panis enim mutatus vere est corpus Domini : sed tunc non sequitur, debere manere panem ; nam panis mutatus non est, sed fuit panis. Simile est, si dicas : Homo occisus, est cadaver : neque enim inde colligi potest; ergo homo manet, sed potius colligitur non manere, quia homo occisus non est homo.
Quod attinet ad alteram partem argumenti de nomiqe panis post benedictionem , respondi etiam lib. i: cap. ult. siquidem ea loca a Caivinistis objiciebantur : nunc breviter respondeo, apud Paulum panem vocari post consecrationem non spectrum, nec accidentia sine subjecto, sed verum cibum
supersubstantialem qui panis dicitur , vel quia ex pano factus est, vel quia figuram externam panis retinet, vel quia habet effectus, et proprietates panis, vel quia more Hebraico omnis cibus dicitur panis : siquidem manna vocatur panis in Scriptura frequentissime , Exod. xvi. Sap. xvi. Psal. lxxvii, Joan. vi.
Sed solutio ista Kemnitio non satisfacit : dicit enim esse valde absurdum in Scripturis ita ludere, ut in eodem capitulo modo panis accipiatur proprie, modo metaphorice. Cum ergo I Corinth. xi. panis omnium consensu accipiatur proprie pro pane triticeo, quando Paulus ait : A ccepit panem, et gratias agens ete ., oportet etiam paulo infra proprie accipere, quando idem ait : Quotiescumque manducabitis panem hunc etc.
Respondeo , non est ita absurdum , ut Kemnitius putat in eodem cap. varie accipere aliquam vocem, quando analogia aliqua, et similitudo inter eas res invenitur. Nam Exod, vix, virga Aaron vocatur virga, antequam verteretur in colubrum ; et rursum in eodem capitulo vocatur virga, cum esset coluber, non virga : Devoravit , inquit Scriptura, virga Aaron, virgas Magorum.
At instat Kemnitius ; nam Exod. vn , aperte declarata est conversio virgarum in colubros : ea autem declaratione facta, non est absurdum idem nomen tribui rei ante et post conversionem. Paulus vero non declaravit transubstantiationem, I ad Gorinth. n. quare sine fundamento asseritur, panis nomen accipi variis modis apud Paulum.
Respondeo, aliud exemplum ex ipso Paulo adduci potest, ubi nulla notatur conversio, et tamen idem nomen varie accipitur, I Corinth. 10. cum. dicitur : Panis quem frangimus, de pane triticeo Paulus loquitur secundum Kemnitium ; et de pane ccelesti, id est, de corpore Christi naturali secundum Catholicos ; et tamen ibidem Paulus ait : Unus panis multi sumus, ubi non de pane triticeo, nec de corpore Christi naturali, sed de Ecclesia loquitur. Adde, quod Apostolus I Corinth. xi. satis aperte declaravit variam panis significationem, ex mutatione facta in pane. Nam ante consecrationem absolute nominavit panem, dicens : Accepit panem; post consecrationem autem semper addidit pronomen, quo indicaretur sermonem esse de pane consecrato, et mutato ; ait enim ;
(1) Math. XXV, 26 ; Luc. XII, 19; ICor. XI, 75. - (2) I Cor. X, 16, 17 ; XI, 26, 27 et 28
CAPUT XXIII.
Quotiescumque manducabitis 'panem hunc , id est, panem sic benedictum, et consecratum, et proinde mutatum in aliam substantiam. Acide, quod de pane non mutato falsum esset, quod Paulus dicit : Qui manducat indigne, judicium sibi manducat , et , reus erit corporis , et , non dijudicans corpus Domini.
Quartum argumentum Kemnitius sumit a ratione Sacramenti. Nam secundum Scripturas Eucharistia Sacramentum est sicut Baptismus. At si desit substantia panis , tollitur ratio Sacramenti; ergo non est Scripturis conformis ista transubstantiatio. Assumptio probatur. Primo, in Sacramento requiritur, ut sint dute res, materia, et forma ; res terrena, et coelestis ; verbum enim accedens ad elementum, non annihilat elementum, sed facit Sacramentum. At transubstantiatio tollit materiam, et rem terrenam, et annihilat elementum.
Secundo, Sacramenta sunt instituta ad confirmandam fidem rerum invisibilium per signa visibilia : ideo enim abluimur in Baptismo, ut credamus nos ita vere, et certo interius lavari per gratiam, ut exterius lavamur per aquam, et eodem modo panem manducamus in Eucharistia, ut credamus nos ita vere, et certo accipere corpus Domini, ut accipimus panem externum. Sed si ille non est panis, sed spectrum panis, et ludificamur, ac decipimur in symbolo externo ; quomodo fides rerum coelestium confirmabitur ?
Tertio debet esse analogia inter Sacramenta, et rem, cujus Sacramenta sunt, juxta Augustinum in epist. 23. Duplex autem analogia est in Sacramento Eucharistiae. Una, quod sicut panis materialis alit, et sustentat corpus animale, ita corpus Chr isti est cibus nutriens, et sustentans novum, et internum hominem. Altera, quod sicut panis triticeus est quaedam substantia ex multis granis coacta, ita unum corpus efficiuntur, qui de uno illo pane Eucharistiae participant. Quae significationes omnes intercidunt, si substantia panis tollitur.
Respondeo : Substantia panis non pertinet ullo modo ad rationem Sacramenti Eucharistiae, sed sola accidentia externa, ut supra obstendimus lib. n. cap. 9. Sacramentum enim est signum sensibile, cui per accidens est, ut habeat substantiam annexam, vel non habeat.
Ad Primam probationem dico, rem terrenam in Eucharistia esse species illas sensibiles , quae terrenis sensibus percipiuntur ; materiam autem, ex qua Sacramentum conficitur, dico esse verum panem triticeum, qui in Sacramento jam confecto remanet, quatenus opus est, id est, remanet quantum ad id, quo Sacramentum, id est, signum sensibile est. Porro verbum ad elementum accedens, non annihilat elementum, sed tamen mutat eo modo, quo opus est, ut fiat hoc' magnum, et .mirabile Sacramentum. Quod autem nulla sit in hac mutatione annihilatio, et supra breviter docuimus, et infra iterum docebimus in solutione argumentorum Petri Martyris.
Ad secundam probationem dico, ad fidem confirmandam rerum invisibilium, satis esse si externum signum vere percipiatur, etiamsi * non sequatur effectus ejus signi, ut est res naturalis. Explico : in Baptismo aspergimur aqua, ad significandam internam lotionem animse, et tamen non est opus, ut reipsa sordes corporis aqua illa purgentur, sed satis est si leviter ab illa aqua contingamur. Non enim aspergimur, ut lavemus corpus, sed solum gratia significationis, et ideo satis est si ita ab aqua attingamur, ut est signum internae ablutionis. Sic igitur in Eucharistia, quia non sumimus cibum corporalem, ut caro inde nutriatur , et pinguescat ; sed solum gratia significandae internae refectionis, ideo satis est, si vere corporali ore sumamus panem, quatenus significare potest. Significat autem panis ratione accidentium , quae sola sunt signa sensibilia ; itaque satis est, si panis sumatur, quoad accidentia. Neque est hic ulla ludificatio , quia norunt fideles se non sumere panem illum, nisi causa signi ; signum autem verissimum, et verissime sumunt. Adde, quod etiam adversarii id fateri coguntur. Nam si forte detur alicui ab ipsis tam exigua particula panis consecrati, ut non sufficiat ad hominem alendum corporaliter ; vel detur magna quidem portio, sed homo qui reci jit, et virium debilitate, et gravi morbo nutriri nequeat : non propterea negabunt verum Sacramentum ab illo fuisse acceptum ; non igitur est opus ut cibus ille nutriat, sed tantum ut si nutritionis signum. Adde ultimo, quod etiam species Sacramenti nutrirent, si in magna copia sumerentur : sicut enim divino miraculo manent sine subjecto , ita etiam nutriunt, ut Theologi docent.
Ad tertiam probationem dico, analogiam inter panem, et Christum non requirere, ut
m
LIBER III.
panis vere nutriat , et ex multis granis constet, sed satis esse si naturaliter repraesentet eam rem, qua} vere nutrit, et ex multis granis constat. Nam Spiritus sanctus apparuit in specie columba} oh analogiam inter columbam et Spiritum sanctum ; et tamen non fuit opus, ut illa columba esset vera columba, quoad substantiam, sed satis fuit, ut speciem exteriorem columbae haberet. Et serpens aeneus Christum repraesentas it ob analogiam inter serpentem, et Christum , et tamen non fuit ille verus serpens, quoad substantiam.
Ultimo ex Patribus multa collegit Kemnitius contra transubstantiationem , sed ea omnia explicata sunt a nobis in ii. libro : nam illa eadem afferebantur etiam a Calvinistis contra veritatem corporis Domini in Eucharistia. Vide quse diximus de testimoniis Irenfei, Ambrosii , Theodoreti , Gelasii et Isichii. Horum enim duntaxat testimonia adducit, et cum nihil novi afferat, frustra in eorum confutatione immoraremur.
CAPUT XXIV.
Refelluntur objectiones Petri Martyris.
Petrus Martyr in lib. contra Stephanum Gardinerum multa argumenta, vel proponit, vel ab aliis antea proposita confirmat contra transubstantiationem : sed ex iis multa, qua} ex verbo Dei, vel ex Patribus sumuntur, supra a nobis refutata sunt. Nunc iis omissis, reliqua prosequemur.
Primum argumentum habetur objectione 13. cui argumento ad marginem libri hoc elogium adscripsit : « Nota utile argumentum. » Sic igitur argumentatur : « Sicut Dominus Joan. vi. de se dixit, Ego sum panis; ita Matth. xxvi. de pane dixit, Hoc est corpus meum. Sed cum ait, Ego sum panis ; non se mutavit in panem : ergo cum ait, Hoc est corpus meum ; non mutavit panem in corpus suum. »
Respondeo : non sunt omnino similes illae duce sententice. Nam cum Dominus ait : Ego sum panis , non loquebatur de pane triticeo, sed de pane coelesti ; nunquam enim dixit absolute : Ego sum panis, sed, Ego sum panis vivus , aut panis vitee, aut aliud hujusmodi. Quare non fuit opus ulla mutatione, ut ilice
sententia; verse essent, cum pro eodem Christo supponerent , tam pronomen, ego, quam nomen panis. At cum idem Dominus ait : Hoc est corpus meum ; ex adversariorum sententia, illud, Hoc , demonstrat panem triticeum ; ex sententia autem Catholicorum demonstrabat id , quod continebatur sub triticei panis speciebus. Itaque ex sententia adversariorum, sensus erat, Hic panis triticeus est corpus meum ; quse sententia non potest esse vera, nisi panis mutetur in corpus Domini, ut supra ostendimus. Ex sententia etiam Catholicorum non potest esse verum illud Domini pronunciatum , nisi fiat mutatio panis in corpus ; non enim ante mutationem , id quod sub speciebus illis continetur, est corpus Domini, sed panis triticei substantia. Quare in illo utili argumento major propositio est falsa, si illud, sicut, dicat similitudinem propositionum : si autem ita accipiatur illud, sicut, ut solum significet ejusdem Christi esse utramque sententiam ; tunc major propositio est vera, sed consequentia est mala, quia in alio sensu Dominus unum dixit, et in alio sensu aliud.
Secundum argumentum in objecto 14 : <( Transubstantiatio aperit fenestram Marci oni, Valentino, Eutycheti, aliisque hsereticis, qui Christi corpus phantasticum esse dicebant ;nam si substantia corporis ejus invisibiliter volitat per innumera loca, et modo hic incipit esse, modo illic, quis non suspicetur esse phantasma ? »
Tertium argumentum est ibidem : « Non potest panis totaliter desinere esse, quin annihiletur. At quod annihilatur, non potest converti, vel transire in aliam substantiam, et proinde nec transubstantiari, nisi vocabulis abuti velimus ; ergo est impossibilis transubstantiatio, qualis a Catholicis ponitur ». Probat primam propositionem : nam panis erat aliquid, et jam est nihil ; ergo est annihilatus. Quod autem sit nihil probat, quia nusquam est, nullus est, nulla pars ejus remanet. Nec potest responderi non annihilari quia succedit ei res nobilior, nam quando cibus in stomacho vertitur in carnem humanam, succedit ei res nobilior, et tamen dicitur simpliciter corrumpi. Probat autem secundam propositionem, quia converti, vel transire unum in aliud significat, si proprie loquendum sit, unum et idem manere sub utroque termino, alioqui non transit, sed resilit vel recedit unum ab alio, si uno veniente alterum cedit. Et quia hoc argumen-
CAPUT XXIV.
tum videtur Petro Martyri insolubile, ita loquitur nobiscum: <c Si ageretis cumbclluis non deberetis audere tam da ua-rata, et monstrosa loqui. Gratia sit Deo, qui tam manifeste perdit sapientiam sapientium, et intelligentiam intelligentium rejicit. Ipse novit cogitationes hominum quoniam vanre sunt. Hoc quoque tempore ad nostram institutionem non dedignatur comprehendere sapientes in astutia ipsorum. » Heec ille.
Calvinus quoque lib. iv. Institut. cap. xvii.
§. 14. contendit, Catholicos non ponere veram conversionem, sed annihilationem panis. Quod idem asserit Kemnitius loco notato : et ante eos Joannes Wiclefus apud Thomam Waldensem, tomo ir. cap. lxviii. ubi etiam deducebat Christum esse Deum malum Manicheeorum, si vera sit tran substant i atio, quia annihilabit res bonas a Deo creatas.
Respondeo: Argumentum de phantasmate Marcionistarum, verum phantasma mihi esse videtur : habet enim faciem quamdam argumenti , sed verum argumentum non est, cum nihil concludat pro adversario. Nam phantasma, seu phantastica corpora, quale esse putabant Christi corpus Marcionistse, Manicheci, Eutychiani, videntur esse vera corpora, si externis oculis considerentur, et tamen reipsa non sunt vera. At corpus Christi in Eucharistia ex Catholicorum sententia non videtur oculis externis esse verum corpus et tamen reipsa est. Itaque habet corpus Christi in Eucharistia contrarias conditiones iis qua) conveniunt corpori phantastico. Quare argumentum adversarii concludit contrarium ejus, quod ipse volebat.
Ad alterum cx iis , quse supra diximus cap. xviii. patet solutio : sed ne Martyr nimium glorietur, respondeo ad singulas partes argumenti ipsius. Nego igitur panem annihilari, atque assero verissime converti. Ad illam probationem : « Panis aliquid erat, et nunc nihil est, nullus est, nusquam est, etc. » respondeo, non propterea esse annihilatum. Nam etiamsi panis nihil sit, tamen id in quod ipse conversus est, non est nihil, nec nullum, nec nusquam. Non enim dicitur annihilari quod manet nihil in se, sed quod terminatur in nihil, ita ut terminus actionis, qua ipsum desinit esse, nihil sit : alioqui aqua, quee a Domino versa est in vinum, annihilata fuisset; nara post conversionem nihil fuit, nulla fuit, et nusquam fuit. Neque obstat quod forte materia manserit ; nam mate- Tom. IV.
ira non est aqua ; et pnetorea saltem forma substantialis aqua'., et multa ejus accidentia annihilata fuissent, quia nihil omnino eorum mansit.
Ad exemplum de cibo, qui in stomacho corrumpi dicitur etiamsi succedat ei res alia nobilior, respondeo proprie loquendo : cum succedit res nobilior, tota illa actio generatio dicitur, non corruptio, sicut c contrario, cum succedit res ignobilior corruptio dicitur, non generatio. Quia tamen revera ubicumque est generatio unius, ibi est corruptio alterius, admitto cibum vere corrumpi, ut caro humana generetur, et eodem 'modo admitto panem per consecrationem interire, ut ei succedat corpus Christi : sed aliud est corrumpi, et interire, aliud annihilari. Corrumpitur enim sive interit, quidquid desinit esse : at non annihilatur nisi quod ita desinit esse, ut nihil succedat, ita ut ejus desitio terminetur ad nihil. Itaque cibus corrumpitur quidem, quia desinit esse, sed non annihilatur quia non desinit in nihil, sed in carnem humanam.
Quantum autem ad alteram propositionem argumenti Petri Martyris, respondeo, aliud esse transire de uno ad aliud, aliud transire unum in aliud. Cum enim dicimus transivisse aliquid de uno ad aliud, tunc significamus permanentiam ejusdem rei in utroque termino : et hoc modo quando unum sic cedit alteri venienti, ut migret ad aliud, dicitur resilire, seu recedere, et transire ab illo, cui cedit, non autem in illud transire. At vero, cum dicimus, unum transire in aliud, tunc non significamus permanentiam ejusdem rei in utroque termino, sed significamus desitionem unius rei, et inchoationem alterius. Sic dicimus usitatissime noctem converti, seu transire in diem per ortum solis, et diem in noctem per solis occasum ; ligna in ignem per combustionem ; cibum in hominem per nutritionem ; et elementa in invicem per mutuum conflictum ; atque hoc modo dicimus panem converti, seu transire in corpus Christi ; non autem aliquid tertium de pane transire ad corpus Christi. Hinc igitur patet quaminepta, et frigida fuerit Pscudomarlyris gloriatio.
Quartum argumentum habetur objectione 30. ubi ex confessione Berengarii, qiue habetur can. Ego Bercngarius, de consecrat, distinet. 3. argumentum sumit. Nam in ea Confessione, qme a Concilio Romano approbata fuit, habetur panem, et vinum, quie in altari ponuntur, post consecrationem esse non solum Sacramentum, sed etiam verum
LIBER i II.
corpus, ct sanguinem Domini, et sensualitcr, et in veritate Sacerdotum manibus tractari, et frangi, ct fidelium dentibus atteri. Ex qua confessione aperte colligitur, panem verum esse in Eucharistia, et eum sensualiter tractari, frangi, atteri : neque enim ista de Christi carne dici possunt sine ingenti blasphemia.
Idem argumentum antea fecerat Joan. Wiclefus apud Tliomam Waldensem tom. 11. cap. 42. et 43. Objiciebat enim Wiclefus, Ecclesiam tempore Innocentii III. defecisse ali Ecclesia, quse fuit tempore Nicolai II. quod illa negaverit substantiam panis manere in Eucharistia, cujus contrarium posuerat ista in abjuratione Berengarii. Calvinus etiam lib. iv. Instit. cap. 77. §. 12. et alii tum Lutherani, tum Calvinistse istam confessionem Berengarii, aut contra nos objiciunt, aut eam ut monstrosam irrident. Et denique primus omnium Bcrengarius (teste Lantfranco in libro de corpore Domini) post illam abjurationem perjurus coepit objicere tidelibus, ex illa confessione colligi posse verum panem esse in Eucharistia : « Sicut enim qui dicit, Christus est lapis angularis, Christum non tollit, sed ponit ; ita etiam (dicebat ipse) qui ait, Panis est corpus Christi, panem non tollit, sed ponit. »
Respondeo, Confessio ilia Romani Concilii, quod ad verba attinet, tota desumpta est ex antiquis sanctis Patribus, et ideo non potest rejici, vel irrideri, quin simul veteres SS. Patres rejiciantur, et irrideantur. Quod autem attinet ad rem ipsam, nihil continet falsum ; aut contrarium fidei, quam et antea, et postea Catholica Christi Ecclesia tenuit.
Quatuor sunt partes ejus confessionis. Prima est, panem post consecrationem esse Sacramentum : ct hoc nullus negat adversariorum, et habetur expresse apud Augustinum lib. xx. contra Faustum cap. 13. ubi dicit, panem et calicem certa consecratione fieri mysticum, alioqui esse alimentum refectionis, non Sacramentum religionis.
Secunda pars est, eumdem panem post consecrationem esse verum, et naturale Christi corpus : quod intelligitur de pane mutato substantialiter virtute consecrationis, ut supra cap. 21. probavinnls ex Lantfranco, Guitmundo, et Anselmo. Itaque panis consecratus, quoad species externas, est Sacramentum; quoad internam substantiam, est
verum, et naturale Christi corpus. Et hoc non solum est verum quoad sensum, sed etiam conforme sententiis Patrum supra citatis cap. 20. praesertim S. Augustini in homil. ad infantes apud Bedarn in comment. i. Corinth. x. ubi dicit : « Panis est corpus, ct vinum est sanguis. »
Ad argumentum autem Berengarii, Wiclefi, Petri Martyris, et aliorum, qui dicunt, Si post consecrationem panis est corpus Domini ; ergo post consecrationem manet panis : respondit optime Lantfrancus, omnino manere panem post consecrationem, sed panem coelestem non triticeum ; panis enim post consecrationem est panis mutatus substantialiter in carnem Domini, ut sajpe diximus.
Tertia pars est, corpus Domini sensualiter manibus tractari, frangi, et atteri dentibus ; qui modus loquendi invenitur apertissime in Patribus. Chrysostomus homil. 83. in Matth. : « Ipsum, inquit, vides, ipsum tangis, ipsum comedis. »'Et homil. 45. in Joan. : a Non se tantum videri permittit desiderantibus, sed et tangi, ct manducari, et dentes carni sme infigi. » Et homil. 24. in priorem ad Corinth. : « Quod in cruce passum non est, id in oblatione patitur, et propter te frangi sustinet, ut omnes satiet. » Ha:c ille. Chrysostomus asserit, corpus Domini in Eucharistia, videri, tangi, frangi, et dentes in illud infigi: qualia etiam leguntur apud Cyrillum lib. xn. in Joan. cap. 58. et alios Patres. Sensus autem horum verborum est, Christi corpus videri, tangi, frangi, et teri mediantibus speciebus panis, qua: sola: formaliter videntur, tanguntur, franguntur, teruntur. Quomodo Lue. vm. dicebat Dominus : Quis me tetigit ? Et rursus : Tetigit me aliquis (1). Et tamen nemo ipsum, sive ejus corpus immediate tetigerat, sed solum mediante fimbria vestis : et nos usitate dicimus : Pluvia me totum madefecit, et humectavit, etiamsi forte solum pallium aspersum fuerit aqua. Denique in Scripturis frequentissime dicebantur Angeli videri , et tangi, cum in corporibus assumptis viderentur, ct tangerentur.
Quarta pars est, contactum istum sensualem carnis Christi non esse tantum in Sacramento, id est, in symbolo, sed etiam in rei veritate : qua: particula addita est ob fraudes hairelicorum. Nam duobus modis potest Christi caro sensualiter videri, et tangi, mediantibus speciebus panis. Uno modo mc-
(1) Lue. VII f, 43 ct 46.
CAPUT XXIV.
(liantibus speciebus, aut signis quibusdam ; quomodo qui imaginem Christi depictam, vel sculptam videt, et tangit , dicere potest sc sensualiter vidisse, et tetigisse Christum, mediante illo signo : et hoc nodo tantum Christum videri et tangi in Eucharistia, negat confessio illa Romani Concilii. Altero modo mediantibus illis speciebus, ut reipsa tegentibus praesentem Christi carnem; et hoc vult illa confessio, et ad hoc faciunt exempla allata de tactu Christi mediante veste ; et de tactu Angelorum mediante corpore assumpto : atque hunc modum loquendi liabct etiam Chrysostomus hom. 83. in Matth. ubi sic ait: « 0 quomodo dicunt, Vellem speciem ejus, et formam videre. » Et subdit : « Ipsum igitur vides, ipsum tangis etc. » Ubi opponit praesentiam Christi in Eucharistia, praesentiae ejus in imagine, et forma ad vivum expressa ; quod certe non faceret, si in Eucharistia non haberemus Christum nisi in signo.
Quintum argumentum habetur objectione 03, 64, 12 1, 122, 123, 129. Sensus falli non possunt circa sensibilem substantiam : at illi judicant in Eucharistia esse panem. Item Patres probant, Christum Inisse verum hominem, contra Marcioncm, Manichaeurn, et similes haereticos, quia manducabat, bibebat, dormiebat, fatigabatur ergo eodem modo probare possumus in Eucharistia esse verum panem , quia ibi est color, sapor, odor, figura veri panis. Vel si hic sensus falluntur, et licet nobis dicere : Non est panis, licet videatur omnibus sensibus, cur non licebit Marcionistis dicere, Christus non fuit homo, licet omnibus sensibus videretur esse homo ? Ergo ista transubstantiatio praejudicat fidei, et favet haereticis etc. Haec est summa illarum objectionum. Similia habet etiam Joannes AViclefus apud Thomam Waldensem tom. ii. cap. 45. et 46. ubi argumeqtatur, in Eucharistia esse verum panem, quia ita judicant mures.
Potest addi argumentum paulo gravius ex Scoto, qui et proponit, et solvit. Est autem hujusmodi : « In Sacramento veritatis nihil decet esse falsum. At si substantia panis desit, erit falsitas in accidentibus : accidentia enim externa, sunt naturalia signa internae substantiae, unde etiam per ea a posteriori indagatur a philosophis substantia. »
Respondeo ad primum : Illa sententia philosophorum, sensum non falli circa suum objectum; verh est, sed eget multis limitationi195
bus, quae notandae sunt, ut videamus quam debile fundamentum habeant adversarii. Primo, vera est de objecto per se, id est, de accidentibus, non de substantia, quai est objectum sensuum per accidens. Videmus enim circa substantias etiam sensibiles, homines falli frequentissime, cum ex sola apprehensione sensuum judicant, ut patet in glacie, qme videtur crystallum, in aurichalco, quod non discernitur ab auro, et sic de aliis : et hoc sufficeret ad argumentum solvendum. Fatemur enim sensus non falli in accidentibus panis, qiue sunt objecta per sc, sed in substaqtia tantum, qute est objectum per acci- dens. Allatum est ad nos Romam anno 1585. a quibusdam ex Syria, fragmen ligni conversum in lapidem, manentibus accidentibus quibusdam ligni, ut figura, colore, asperitate etc. quod quidem ita verum lignum videbatur judicio oculorum, ut sane qui rem non nosset, juraturus fuisset illud esse lignum, cum tamen non lignum, sed verissimus lapis esset.
Secundo, vera est ea sententia de objecto proprio, non de objecto communi. Unde videmus homines passim decipi in judicanda magnitudine stellarum, in figura baculi in aqua existentis, in motu et quiete cum navigamus : putamus enim littora recedere, et navim quiescere.
Tertio , vera est de objecto proprio si sint organum, et medium bene disposita : nam alioqui etiam circa proprium objectum falli possumus ; saipe enim per viridia perspicilla colorem album putamus esse viridem ; et gustus infectus dulcia judicat esse amara.
Quarto , vera est de objecto proprio in generali ; nam in particulari videtur posse contingere error, etiam organo, et medio recte dispositis. Vera est (inquam) de objecto in genere , quia sensus videndi non errat unquam in eo, quod apprehendit colorem, vel lumen : nullo enim modo fieri potest, ut apprehendat saporem, et odorem, aut aliquid aliud, excepto colore, et lumine. Quomodo etiam intellectus non errat in eo, quod apprehendit ens in genere: at in • particulari videtur posse contingere error , nimirum, ut apprehendat unum pro alio. Nam in iride judicant oculi verissimos esse colores, qui tamen non sunt, nisi lumen reflexum. Cum igitur haec ita sint, merito Patres reprehendunt eos, qui ex apprehensione sensuum de hoc Sacramento, et aliis rebus fidei judicare volunt. Vide Gyrillum catechesi quarta my
LIBER III.
stagogica, Gljrysosfcomnmho.mil. 83. inMatth. ct Augustinum serm. 33. dc verbis Domini.
Ad secundum respondeo contra Marcioncm, Manichamm, et similes, probari a Patribus,. Christi corpus verum , ct solidum non autem phantasticum fuisse experimento sensuum : idquc rectissime propter duas causas, quarum utra que deest argumento adversariorum circa panem Eucharistia). Prima causa est, quia disputabatur cum illis haereticis dc objecto proprio sensuum, id est, de soliditate corporis; phantasma enim tangi nequit. Unde etiam Dominus Luc. iv. probavit se non esse spiritum scu phantasma, sed corpus solidum ex tactu : Palpate , et videte, quia spiritus carnem , et ossa non habet , sicut me videtis habere (1). Non autem cum Lutheranis disputamus dc substantia panis, qua) non est objectum sensuum , nec proprium, nec commune, nisi per accidens, ct in quo smpe erratur.
Secunda causa est, quia Scriptura nusquam dicit Christum non habere verum corpus, imo contrarium affirmat, et similiter Ecclesia in Conciliis idem semper docuit. Posito autem hoc fundamento fidei ex verbo Dei per Ecclesiam explicato, recte adhibentur omnia argumenta alia, qua) idem confirmare possunt; licet alioqui non possint certitudinem fidei Catholica) efficere. At in causa Lutheranorum, verbum Dei per Ecclesiam Catholicam in multis Conciliis declaratum affirmat, in Eucharistia non esse panem: proinde argumenta ex experimento sensuum, qiue (ut ostendi) in se fallacia sunf, in hac re fallacissima judicanda sunt.
Ad argumentum Scoti, dico nihil esse falsi in signo sensibili Eucharistia) ; quia accidentia illa significant naturaliter sub illa specie latere substantiam panis, et ideo, nisi praeter cursum , ordinemque natura) Deus aliquid faciat, per illa accidentia venitur in cognitionem substantia). In Eucharistia autem non naturaliter, sed supra ordinem natura) fit, ut sub illis accidentibus desit substantia panis. Itaque in ipsis signis nulla est falsitas, cum id solum significent, naturaliter sub illa specie latere substantiam panis. Quod si imaginatio hominum fallitur in hac re , id nascitur ex ipsorum vitio: nam vel sunt fideles, vel infideles. Si fideles non falluntur, quia sciunt testimonio Dei, ct Ecclesia) ibi esse accidentia sine substantia. Si infideles
falluntur, vel quia credere nolunt Deo, bt Ecclesia) , vel si forte non audierunt quidquam de hoc mysterio, falluntur simpliciter ex ignorantia mysterii , non ex falsitatc, qua) sit in re. Et hoc nullum est absurdum : nam hoc modo fallebantur etiam sancti viri, Abraham, Loth , Tobias, Manuc , Gedeon, et alii, qui Angelos in specie humana sibi apparentes, veros homines esse credebant, et ut homines tractabant : et duo discipuli fallebantur, qui Dominum peregrinum aliquem esse existimabant : et Magdalena , qua) eumdern hortulanum esse putabat.
Argumentum sextum est apud eumdern objectione GG, 67, 68, 69, 70, 71, 72,73; « Panis Eucharistia) mutationes varias recipit , qua) nullo modo fieri possunt sine substantia panis, qua) sit subjectum illarum mutationum; ergo substantia panis, et non sola accidentia in Eucharistia reperiuntur. Antecedens probatur , quia panis Eucharistia) potest alterari, ut calefieri, imo etiam veneno infici : constat enim Victorem III. Papam, et llonvicum VII. imperatorem veneno periisse, quod in Eucharistia positum fuerat. Item panis Eucharistia) aliquando corrumpitur, ct inde aliud generatur : nam ex eo homines nutriri constat, et vermes inde procreari, et illum etiam posse comburi, et v inum Eucharistia) verti aliquando in acetum, »
Respondeo : Tractantur luec omnia accurate a scholasticis : sed quod attinet ad argumenta adversariorum, facile solvi possunt. Nam vel mutatio in pane Eucharistia) est solii alterat io, vel est corruptio. Si sola alteratio, ut calefactio, condensatio, ctc. t um non requiritur materia, seu substantia; nam accidentia omnia pro subjecto habent quantitatem, qua) in Sacramento manet. Unde hostia consecrata dicitur alba, sapida, rotunda, parva, ctc.; luee enim omnia denominant quantitatem, alioqui non posset fieri ista denominatio : non enim accidentia de seipsis dicuntur in concreto , sed solum de subjecto, excepta quantitate, qua) et dicitur quantitas, et quanta. Et sicut fieri potest , ut maneant qualitates in quantitate separata a materia, sic etiam potest fieri, ut introducantur nova) qualitates in eamdem quantitatem a materia separatam. Si vero sit corruptio specierum, ut in nutrifcione humana, combustione etc. tum requiritur quidem ma-
(1) Luc. XXIV. 39.
CAPUT XX IV.
19"
tcria, sed ea substituitur a Deo in illo ipso instanti, quo desinunt esse illa; species, et in quo aliud generatur; et lioc sine miraculo. Sicut enim cum disposita est materia corporis humani sufficienter, Deus animam creat, et infundit, et hoc non dicitur miraculum, quia hoc exigit ordo rerum a Deo institutus : ita etiam quando per altcrationem specierum panis eo venitur, ut adsint dispositiones requisita; ad aliquam formam introducendam, exigente ordine rerum, Deus materiam substituit, et in illo ipso instanti ab agente naturali, mediantibus dispositionibus praemissis, introducitur forma substantialis. Atque haec est simplicissima , et tutissima explicatio hujus rei : sic enim omnia cohaerent. Nam nec dicimus, fieri generationem, et corruptionem sine materia, nec multiplicamus miracula , nec dicimus ab agente naturali fieri materiam, aut certe nihil ab eo fieri, sed totum a solo Deo : et simul ostendimus nihil materiae mundo deperire ex tot panum consecratione.
Sed objicit Petrus Martyr objectione 67. argumentum suo judicio insolubile, re autem vera prorsus ineptum, et indignum vel mediocri philosopho : « Nam si. disponuntur, inquit ipse, illa; species ad materiam recipiendam, vel id fit, manente Christi corpore in Eucharistia, vel post ejus abscessum. Manente Christi corpore id fieri nequit, quia nunquam simul esse debent materia panis, et corpus Christi ; essent autem simul si dispositio, fieret manente Christi corpore : nam simul est ultima dispositio, et introductio ejus, ad quod fiebat dispositio. Abscedente autem corpore Christi, species pereunt, nec usquam sunt, ut omnes Theologi docent, qui volunt corpus Christi manere, donec species manent. At quod perit, non potest disponi ; igitur fictitia est illa dispositio. »
Respondeo : Dispositiones non fiunt ad materiam recipiendam, ut imperite Martyr dicit, sed ad formam : sed quia forma introduci non posset, nisi adesset materia, ideo (ut dixi) materiam Deus substituit. Porro dispositiones ilice inchoantur, manente Christi corpore : ultima autem dispositio, cum qua simul, et materia substituitur a Deo, et forma ab agente naturali introducitur, fit in illo instanti, quod est primum non esse corporis Domini in Eucharistia, et primum e%c rei genita».
Sed, inquit Martyr : «Tunc species non sunt. )) Respondeo : non sunt in sua natura,
sed sunt tamen in natura aliarum qualitatum introductarum : neque est hoc novum, aut singulare, sed commune, et ordinarium in omni generatione, et corruptione.
Ad illud autem dc veneno in Eucharistia propinato, respondeo, quidquid sit de velitate historiarum (neque enim desunt, qui eas historias falsas esse contendant) vel venenum consistebat in sola qualitate aspersa vino Eucharistia;, vel in substantia aliqua admixta illi vino ante, vel post consecrationem. Si in sola qualitate, tum nullum sequitur absurdum, si dicamus in ipsa specie consecrata posse manere, vel introduci istam qualitatem, ut possunt alice, quee se compatiuntur cum accidentibus panis, et vini. Si vero sit aliqua substantia venenata, ut ali- * quis liquor, in illo corpus Domini non erit, licet in eodem calice sit ille liquor cum vino consecrato; nihil enim verti potest in corpus, et sanguinem Domini, nisi quod ipse Dominus instituit, id est, panis et vinum.
Argumentum septimum est in objectione 106 : « De accidentium ratione, et essentia est, ut inhaereant in subjecto.. Sed in pane Eucharistia; accidentia panis inveniuntur ; ergo et subjectum eorum, quod est substantia. » Probat majorem propositionem. Primo, quia accidentis esse est inesse, ut colligitur ex lib. v. Metaph. tex. 33. Unde accidens non tam dicitur ens, quam entis, id est, aliquid entis, sive aliquid in ente existens.
Secundo, Aristoteles Platonem reprehendit, quod posuit ideas a materia separatas. Quod si forma; substantiales, quales idere sunt, a materia separari nequeunt, quanto minus poterunt separari forma; accidentales ?
Tertio, sicut accidenti convenit inhaerere in alio, ita substantia; non inhaerere. Sed nullo modo fieri potest, ut substantia inlnereat in alio : ergo neque ut accidentia non inhaereant.
Quarto, ista accidentia vel sunt in se, vel in alio. Si in se ; ergo subsistunt per se, et proinde substantia; sunt, non accidentia. Si in alio; ergo minerent; ergo non manent sine subjecto.
Quinto, Augustinus in epist. 57. ad Dardanum : « Tolle, inquit, ipsa corpora qualitatibus corporum, non erit ubi sint ; et ideo necesse est, ut non sint. » Alium locum huic similem afferebat Joannes Wiclefus ex lib. n. Soliloquiorum cap. 12. ubi sic loquitur Augustinus : « Cui fieri posse videatur, ut id,
LIBER III.
quod in subjecto est, maneat, ipso intereunte subjecto ? »
Respondeo, falsum esse ad accidentis essentiam pertinere inhaerentium in subjecto : id enim negant non solum veteres Patres, et omnes Theologi, ac philosophi Christiani, sed etiam multi ex Ethnicis. Ex Patribus Rasilius, non solum credidit, accidens sine subjecto esse posse, sed etiam reipsa fuisse initio creationis rerum. Nam homil. 2. de opere sex dierum, et clarius homil. 6. docet lucem solis creatam fuisse primo die, et mansisse absque sede , et vehiculo tribus diebus, et tandem dio quarta creatum fuisse corpus solare, et in eo, ut in subjecto positam fuisse lucem illam, quae fuerat prima die creata. Et ne quis dicat, per lucem non intclligi a Rasilio veram, et solam qualitatem, sed substantiam aliquam lucidam : ipse se clarissime explicat. Dicit enim aliud esse albedinem, aliud esse corpus, quod per eam fit album ; et eodem modo aliud esse lucem, aliud corpus lucidum : et quamvis nos separare non possimus unum ab alio, nisi sola cogitatione, tamen posse a Deo reipsa separari, quae nos mente, et cogitatione separamus. Nec potest etiam dici Rasilium forte confundere lucem cum lumine, et solum velle dicere primis illis tribus diebus fuisse lumen in mundo sine sole, ita tamen, ut non defuerit subjectum (lumen enim in aere, et aqua, ut in subjecto erat) sed defuerit causa secunda efficiens, id est, corpus lucidum, a quo illuminatio illa fieret. IIoc, inquam, dici non potest. Nam homil. 3. distinguit Rasilius lucem primigeniam, quam postea in corpore solari collocatam dicit, a lumine quod per aquam, et aerem diffundebatur : ait enim lucem illam per emissionem radiorum, et rursus per eorumdem contractionem effecisse diem, et noctem; dum enim lux illa emitteret radios ; omnia corpora diaphana illustrabantur, dum radios contraheret, eadem corpora obscurabantur. Similia habet Joannes Damascenus Rasilium secutus lib. it. de fide Orthodoxa cap. 7.
Porro Thomas Waldensis tomo n. cap. 7G. profert multa testimonia veterum philosophorum, qui docebant posse accidentia existere sine subjecto. Aristoteles autem id quidem non concedit, quia non potest naturaliter fieri : tamen aperte docet non esse inhserentiam de essentia accidentis : quod nobis hoc loco sufficit ad refutandam Petri Martyris vanitatem. Nam Aristoteles
lib. ni. de anima tex. 9. dicit : « Aliud est magnitudo, aliud magnitudinis esse. » Quod si ipsum esse, id est, existentia accidentis, distinguitur ab ejus essentia, certe multo magis inhamentia distinguetur, quse est modus quidam existentia;. Rursus lib. 4. Phys. tex.'58. quaerit Aristoteles, an spatium censendum esset vacuum , ubi solus esset color, aut sonus :• qua) sane queestio inanis esset omnino, si inhaerentia esset de essentia: qui enim diceret colorem , necessario includeret etiam subjectum, et proinde corpus.
Ad primam igitur probationem dico illam sententiam, Accideritis esse est inesse ; et, Accidens non ens, sed entis : nihil significare aliud, nisi accidentis naturam esse imperfectam , et habere ordinem quemdam ad substantiam, ob cujus gratiam existit.
Sciendum enim est, accidentia habere propriam essentiam, ut patet : nam accidentia habent sua genera , et species distinctas plane a substantia) generibus, et speciebus ; sunt enim diversa praedicamenta. Rursum negari non potest, quin habeant accidentia propriam existentiam distinctam ab existentia subjecti, seu substantia), ut patet, quia terminant actiones reales; nam alteratio proprie qualitatem producit, et augmentatio quantitatem : tamen habent accidentia triplicem ordinem ad substantiam. Primus est essentialis quia, ut dixi, sunt entia essentialiter [imperfecta, et ideo essentialiter respiciunt substantiam. Hic autem ordo non est relatio proprie dicta, sed est ipsa natura imperfecta , et ratione hujus dicitur esse non tam ens, quam entis , et ejus esse dicitur ine^sc, quia ordinatur ad inhaerendum in subjecto. Secundus ordo est qutedam potentia , seu aptitudo ad inhserendum : et hic ordo non est de essentia, sed est proprietas quEedam accidentis, quse oritur ex natura illa imperfecta, ut diximus. Tertius ordo est actualis inhaerentia, qui est quasi actus quidam, et officium accidentis, et proinde quid posterius ipso accidente. Non enim accidens, verbi gratia, candor talis est, quia facit parietem candidum, sed contra, ideo facit parietem candidum, quia ipse in se est candor. Nulla igitur repugnantia admittitur, si divina potentia separaretur accidens ab eo, quod nec est de essentia ejus, et a quo ipsum non pendet, cum sit prius.
Ad secundam probationem dico , merito reprehendi ab Aristotele eos, qui ponebant
CAPUT XXIV.
formas substantiales separatas : illi enim existimabant, hanc esse naturam rerum, ut formae separatae sint. Sed haec reprehensio ad nos non pertinet, qui fatemur naturaliter non solum non existere, sed etiam non posse existere formas separatas.
Ad tertiam respondeo, fallaciam latere in argumento ; nam cum dicit Petrus Martyr : Sicut accidenti convenit inhaerere, ita substantiae non inhaerere : comparat actum accidentis, non cum actu substantiae, ut debuit, si recte comparare voluit; sed. cum negatione actus accidentis. At si recte cornparasset hoc modo : Sicut accidenti convenit inhaerere, ita substantiae convenit subsistere ; vel negative : Sicut accidenti convenit non subsistere, ita substantiae non inhaerere, vidisset argumentum suum nihil valere, imo pro nobis esse. Nam sicut substantiae convenit naturaliter subsistere, et tamen supernaturaliter potest separari a sua subsistentia, ut patet in mysterio Incarnationis, ubi natura humana est substantia, et tamen non subsistit, id est, non per se existit, sed a Verbo sustentatur : ita accidenti convenit naturaliter inhaerere, et tamen fieri potest divinitus, ut non inhaereat. Sic etiam, sicut substantia nullo modo potest subsistere per se : nam in Sacramento licet non sint accidentia in subjecto, tamen non per se subsistunt more substantiae, sed a Deo sustentatur modo supernaturali. Ratio autem cur non possit inhajrere, vel accidens per se existere, in promptu est ; quia non potest effectus formalis separari a causa sua, a qua intrinsece pendet, licet e contrario possit causa separari ab effectu, quia prius non pendet a posteriori. Porro inhaerere est effectus formalis accidentis, sicut subsistere, substantiae ; inde ergo non potest ullo modo illa res inhaerere, quae non est accidens, neque illa subsistere, quae non est substantia.
Ad quartam, quod erat ejusmodi : « Accidentia ista, vel sunt in se, vel in alio. Si in se, ergo subsistunt : si in alio, ergo inhaerent. » Respondeo, esse in se, et non subsistere : quia sunt in se negative, non positive. Nam ideo dicuntur esse in se, quia non sunt in aliquo supposito, et tamen revera non subsistunt per actum positivum, qualis manat ex naturis substantialibus ; sic enim dico esse in alio, et non inhairere, quia sunt in alio, ut in conservante, non ut in subjecto.
Ad quintam probationem ex Augustino,
respondeo, eum loqui de eo, quod potest fieri naturaliter.
Argumentum octavum habetur in objectione 125. et 126 : « Transubstantiatio , vel fit ante verba consecrationis, vel post, vel simul. Si ante ; ergo non fit virtute verborum illorum : si post ; ergo verba illa sunt falsa : Hoc est corpus meum : si simul ; ergo transubstantiatio fit successive, non autem in instanti, ut omnes Theologi docent. »
Respondeo, fit simul : et ad argumentum in contrarium, dico fieri non toto tempore quo durat pronuntiatio, sed in ultimo instanti terminativo illius prolationis. Etsi enim non detur ultima pars illius motus, quo proferuntur verba, neque etiam temporis ei respondentis : datur tamen ultimum mutatum esse terminativum illius motus, et ultimum instans terminativum illius temporis.
Quod autem Petrus Martyr objicit, sequi ex hac solutione totam vim consecrationis consistere in illo ultimo (uni) quod videtur esse ridiculum, leve est. Nam illud (um) non operatur virtute sua sola, quippe quod per se nihil significat, sed virtute totius sententisc, quse tunc habet esse completum, cum finitur tota prolatio.
Sed posset aliquis obj icere : Sicut corpus Domini incipit esse in Sacramento in instanti, sic eliam panis desinit esse in instanti : non enim corrumpitur paulatim per dispositiones praevias, sed per simplicem actionem divinam desinit esso. At ea, quse desinunt in instanti, desinunt per ultimum sui esse, sicut ea quse incipiunt in instanti, incipiunt per primum sui esse : ergo dandum est instans affirmativum tam desitionis panis, quam successionis corporis Domini. Rursus , aut est idem instans desitionis, et successionis ; aut diversum. Si idem ergo simul erunt sub illis speciebus, panis, et corpus Domini : si diversum ; ergo in tempore intermedio (nec enim dantur duo instantia immediata) erunt species illae sine substantia panis, et sine corpore Domini.
Respondeo : Licet panis desinat in instanti, tamen illud instans non potest assignari, vel notari, nisi negative, ita ut sit primum non esse panis, non autem ultimum esse panis. Cujus ratio est, quia panis desinit ad desitionem verborum, in quorum virtute fit illa conversio : verba autem non habent ultimum esse, sed primum non esse. Itaque illud instans terminativum prolationis verborum, est primum non esse verborum, et
LIBER IU.
consequenter substanti® panis : et simul est primum esse corporis Domini sub illis speciebus. Quod idem cernimus in naturali transmutatione. Nam substantia qu® corrumpitur, in instanti desinit esse, non enim sunt gradus in substantia, sicut in qualitatibus ; et tamen, quia desinit ad desitioncm dispositionum, non habet ultimum esse, sed primum non esse : dispositiones enim per motum successivum desinunt.
Argumentum nonum habetur objectione 108. et sequentibus usque ad 116 : « Posita transubstantiatione , sequitur ex pane fieri corpus Christi : at hoc multis nominibus est absurdum; igitur transubstantiatio admittenda non est. Probatur assumptio. » Primo, e Si ex pane fit corpus Christi ; ergo generatur corpus Christi : mutatio enim ad substantiam nulla est, nisi generatio. At absurdum et quotidie Christum generari. » Secundo, « in Eucharistia est Christus Deus et homo ; ergo, si quod est in Eucharistia, fit a sacerdote per consecrationem ; ergo Deus et homo fit a sacerdote. » Tertio, « corpus Christi, quod fuit in cruce, et in utero matris, non fuit factum ex pane, sed ex carne Virginis. At quod est in Eucharistia, fit ex pane ; ergo corpus Domini quod est in Eucharistia, non est illud, quod fuit in cruce, et in utero matris. » lloc argumentum s®pius, ac s®pius repetit, et in varias formas syllogismorum redigit, ut nullus cavillis relinqui possit locus.
Respondeo : Non est ullum absurdum ex pane fieri corpus Christi : ita enim loquitur Ambrosius lib. iv. de Sacram, cap. 4. Gaudentius tract. ii. in Exod. et alii Patres.
Ad primam probationem miror imperitiam, vel audaciam Petri Martyris, qui toties inculcat, corpus Christi necessario dicendum esse generari, si conversio ista terminatur ad substantiam. Nam etiamsi generatio recte distinguatur a philosophis ab alterationc , augmentatione, et latione ; quia generatio terminatur ad substantiam, alteratio ad qualitatem, augmentatio ad quantitatem, et latio ad ubi, sive ad locum : tamen quis Christianorum ignorat generationem distingui a creatione, licet utraque sit ad substantiam? Et rursus, conversiones miraculo factas aqu® in vinum, et uxoris Loth in statuam salis, terminatas fuisse ad substantiam, et tamen non esse proprie generationes? Dico igitur transubstantiationcm terminari ad substantiam, et tamen non esse generationem, sed
conversionem supernaturalem, per quam (ut supra ostendi) corpus Christi non producitur, sed succedit substanti® panis.
Ad secundum nego, Christi corpus, vel ipsum Christum Deum, et hominem absolute a sacerdotibus fieri. Aliud enim est Christi corpus ex pane conficere, quod sacerdotes faciunt, aliud absolute Christi corpus efficere : ex pane enim Christi corpus efficere , non est ipsum p roducere , sed in ipsum pr®existens panis substantiam commutare. Quanquam si de modo loquendi agatur, non dubitavit Hieronymus in epist. ad Heliodorum, et in altera ad Evagrium dicere sacerdotes Christi corpus sacro ore conficere.
Ad tertiam dico, corpus Christi ex pane fieri, non tanquam ex materia, quomodo factum est ex carne sanet® Virginis, et quomodo ex ligno fit sedes, ex auro et argento vasa pretiosa ; sed tanquam ex termino a quo, quomodo ex nihilo factum est coelum, ex die fit nox, et etiam ex aqua factum est vinum. Neque enim aqua mansit, ut materia vini, licet manserit materia prima, qu® aqua dici non potest. Porro ista varia effectio, non mutat rei naturam. Nam si quis a Deo ex nihilo produceretur, non esset divers® natur® ab illis hominibus, qui ex materia pr®existente fiunt, neque vinum factum ex aqua in Cana Galil®® fuit divers® natur® a vino, quod fit ex uvis. Quamvis autem nunquam mutetur species, tamen novum individuu m producitur distinctum ab omnibus aliis, quando conversio est productiva : in pr®senti autem negotio conversio non est productiva, ut supra ostendimus. Panis enim convertitur in ipsum corpus Christi pr®existens; et ideo corpus ex carne Virginis factum, et ex pane factum, non sunt diversa, sed unum et idem omnino.
Ad argumentum autem Petri Martyris comprehensum syllogismo expositorio , in quo ille tantopere confidit, respondeo in forma. Argumentum hoc est : « Hoc corpus (demonstrando corpus crucifixum) non est factum ex pane. Hoc corpus (demonstrando corpus Domini in Eucharistia) est factum ex pane; ergo hoc non est illud. » Respondeo : Si per factum ex pane intelligatur productum; concessa propositione, negatur assumptio : non enim corpus Domini in Eucharistia producitur, sed solum succedit pani. Si vero per facium ex pane, intelligatur successisse pani in ipsum converso, et mutato;
CAPUT XXIV.
tunc assumptione concessa, negatur propo- fuit a Christo ipso dicente : IIoc est corpus sitio. Nam vere corpus illud quod fuit cruci- meum , quod, pro vobis tradetur . Atque bactefixum, factum fuit ex pane : Illud enim est, nus de transubstantiatione. in quod panis per consecrationem conversus
CONTROVERSIARUM
DE EUCHARISTIA