Robert Bellarmin · traite-theologique · 1 janvier 1593

De sacramento Eucharistiae (Liber IV)

Disputes sur les Controverses — De l'Eucharistie (Livre IV)

Pré-Vatican II non-magisteriel
Version unique

Disputationes de Controversiis Christianae Fidei — De Sacramento Eucharistiae

Liber IV

Decima controversia generalis de Disputationibus. — Édition utilisée : Opera omnia, t. IV, Parisiis, apud Ludovicum Vivès, 1870 (numérisation Internet Archive, OCR DjVu nettoyé). Édition originale : 1593.

Auteur : S. Robertus Bellarminus, S.J., S.R.E. Cardinalis (1542-1621).

Contenu : Liber IV — De Sacramento Eucharistiae proprie dicto : natura, materia, forma, finis, minister, communio sub utraque vel sub una specie, veneratio Sacramenti.

LIBER QUARTUS

T

QUI EST de sacramento eucharistiae.

CAPUT PRIMUM.

Quid sit propria Sacramentum Eucharistiae, et num extra usum sit vere corpus Domini sub specie consecrati panis.

Hactenas de veritate corporis Domini in Eucharistia disseruimus, quod erat fundamentum controversiarum omnium do Sacramento Eucharistiae. Nunc dc Sacramento ipso disseremus, atque eas controversias explicabimus, quffl de ipsa natura Sacramenti, deque ejus causis, et partibus, id est, de materia, forma, fine, et efficiente, et denique de usu ejus existunt.

Prima igitur quaestio est, quid sit proprie Sacramentum Eucharistiae, consecratione panis, et vini, an res ipsa consecrata, an potius sumptio, et manducatio, ex qua quaestione pendet alia quaestio ; Num corpus Domini sit in Eucharistia solum, dum sumitur, an vero permaneat in ea, dum servantur species illae consecratae. Nam cum Domini corpus non sit in specie panis, nisi quatenus illae ad Sacramentum sit, non erit corpus Domini in illis speciebus, quando servantur in pyxide, vel quando deferuntur ad aegrotos etc. ex qua quaestione rursus pendent aliquo modo aliae controversiae dc adoratione Eucharistiae, et dc sacrificio, ut notum est. Hoc autem ordine praesentem controversiam explicabo. Primo, referam adversariorum

sententiam. Secundo, eam refutabo, et respondebo ad eorum objectiones. Tertio, explicabo sententiam Catholicorum.

Quod ad primum attinet, Lutherani, ct. Calvinistae, aliique hujus temporis haeretici in ea sunt opinione, ut existiment, Sacramentum Eucharistiae non esse rem permanentem, sed actionem transeuntem : cum c contrario Catholici omnes sentiant, Sacramentum Eucharistiae proprie rem permanentem esse, nimirum hostiam consecratam. Auctor primus sententiae adversariorum Martinus Bucerus fuit : nam (ut scribit Joannes Cochlaeus lib. m. Miscellaneorum tract. 8.) anno Domini 1536. 23 die Maii, persuasit Luthero Bucerus, corpus Domini non esso in Eucharistia, nisi dum sumitur, ct proinde ipsam sumptionem proprie Sacramentum esse. Excogitavit hanc sententiam Bucerus, ut per eam conciliaret inter se Lutheranos ct Zwinglianos : videbatur enim temperamentum quoddam, et quasi medium quid inter extremas illorum sententias. Sed quamvisconcordianon successerit, tamen hanc sententiam libenter arripuerunt, tum Lutherani, tum Zwingliani, quod viderent per eam destrui adorationem Eucharistiae, ct alia nonnulla quae in usu erant apud Catholicos. Itaque Philippus Melanchthon ex Lutheranis eam tuetur in locis communibus, loco do ccena Domini. Joannes Brentius in Confession. Wirtembergens. cap. dc Eucharistia. Matthias Illyricus in Apologia pro Confess. Antuerpicnsi cap. de Coena Domini, et Martinus Kemnitius , qui verbosissime dc hac

CAPUT 1.

re tractat, in 2. part. Examinis Tridentini Concilii sess. xm. cap. 3. et 6. Ex Zwinglianis, Joannes Calvinus lib. 4. Institut. cap. 18. §. 37 et 39. et Petrus Martyr in lib. contra Gardinerum , objecto 88. et 132. et alibi.

Sed observandum est, non eodem modo usum istum Sacramenti explicari. Nam Calvinus, et Martyr, et Illyricus contendunt tunc solum panem et vinum esse Sacramentum, dum comeditur, et bibitur, sicut aqua Baptismi tunc solum est Sacramentum, cum abluit : unde negant manere Sacramentum, si deferatur ad aegrotos. At Kemnitius, ut eludat testimonia Patrum, docet in tota actione crenae Domini Sacramentum, et corpus Domini manere, id est, dum panis benedicitur, frangitur, distribuitur, et etiam dum ex ipsa Crena immediate defertur ad aegrotos, vel ad absentes, ut illum comedant, non ut servent. Quidam etiam eo usque progressi sunt, ut dicerent toto triduo posse servari Eucharistiam propter aegrotos, et toto illo spatio temporis esse Sacramentum, et in ea reipsa manere corpus Domini, ut ex Lindano refert Claudius Sanctes, repetitione 4. do Eucharistia cap. 12. extremo. Sed profecto qui concedunt triduum, mirum est, cur non etiam quatriduum, et octiduum, et eadem ratione integrum mensem, vel annum concedant.

I*orro fundamenta adversariorum tria sunt. Primum institutio Domini, qui ait : Accipite, edite. Secundum similitudo Baptismi, et aliorum Sacramentorum , qui omnia in actione consistunt. Tertium testimonia quaedam veterum, qui jubebant reliquias crenae Domini, vel comburi, vel dari puerulis edendas, ne quid superesset.

CAPUT II.

Probatur ex verbis institutionis Dominion , Sacramentum Eucharistiae esse rem permanentem, et in eo corpus Domini permanenter existere. .

Jam vero Catholici omnes conveniunt, panem rite consecratum, sive corpus Domini sub specie panis contentum vere, et proprie

esse Sacramentum, sive sumatur, sive servetur in pyxide. Id quod expresse habetur in. Concilio Tridentino, sess. xm. cap. 3 et 6. et can. 4. et 7.

Esse autem hoc verissimum, probatur primo ex verbis Domini in institutionc-Sacramenti prolatis. Verba Domini (Hoc est corpus, Hic est sanguis) prius dicta sunt, quam fieret actio manducandi, et bibendi ; ergo ante illam actionem fuit corpus Domini pr assens in crena, et proinde etiam Sacramentum Eucharistiae confectum. Consequentia probatur dupliciter. Primo, quia juxta Augustinum tractat. 80. in Joan. « accedit verbum ad elementum , et fit Sacramentum. » Sed ante actionem comedendi, et bibendi, verbum ad elementum accessit ; ergo ante actionem comedendi, et bibendi factum est Sacramentum. Secundo, verba Domini mox atque prolata fuerunt, vera fuerunt. Sed prolata sunt ante illam actionem manducandi, et bibendi : ergo ante illam vera fuerunt ; ergo fuit vere corpus Domini, et proinde Sacramentum, ante illam actionem.

Ad hoc argumentum Illyricus, Calvinus, et Kemnitius respondent. Illyricus negat antecedens : dicit enim Dominum locutum esse de pane in actu existente, id est, dum comedebatur. Et posset id confirmari ex verbis Domini : nam Evangelistse dicunt, panem datum discipulis, et postea dictum esse : Hoc est corpus meum. Nam Matth. xxvi. sic legimus : Accepit Jesus panem, et benedixit , ac fregit , deditque discipulis suis , et ait : Accipite , et comedite , hoc est corpus meum (l). Itaque videmus simul concurrisse probationem verborum Domini, et actionem manducandi : nam sicut post panis distributionem immediate secuta est prolatio verborum, ita etiam post eamdem distributionem immediate secuta est manducatio. ,

Despondeo : Non oportet attendere in hac re, quae verba Evangelistse prius posuerint, et quae posterius : illi enim certis de causis sibi notis aliquando mutant ordinem verborum, Nam Marcus cap. xiv. sic ait de calice : Et accepto calice gratias agens dedit cis ; cl biberunt ex illo omnes, et ait illis : Hic est sanguis meus novi Testamenti (2). Ubi si attendamus ordinem verborum Evangel istae, colligemus verba illa ( Hic est sanguis) dicta esse post actionem bibendi ; quod nemo admittit : quia tunc nihil demonstraret prono-

(1) Matth. XXVI. 26. — (2) Mare. XIV, 23 et 24.

LIBER IV.

20 i

men (Hic) et verba essent falsa, vel oporteret post actionem bibendi remansisse partem aliquam vini consecrati, et de ea dictum esse : Hic est sanguis ; quod aperte pugnaret cum sententia adversariorum. Oportet igitur colligere ex verborum sensu, et significatione, non ex ordine, quo sunt scripta, quid prius, et quid posterius in sacra ccena factum sit.

Porro sensus verborum cogit, ut dicamus prius fuisse a Domino prolata illa verba: Hoc est corpus, et Hic est sanguis ; quam dederit discipulis cibum illum, et potum. Nam illa verba : Hoc est corpus , continent rationem, cur debuerit comedi ille cibus : et similiter illa verba : Hic est sanguis, continent rationem, cur debuerit bibi ille potus. Unde Matth. xxvi. ponitur particula causalis, cum dicitur: Hic est. enim sanguis, etc. Prius autem debuit ratio illa a Domino explicari, et etiam percipi ab audientibus, quam eis daretur panis ille comedendus, nimirum et scirent, quid acciperent. Praeterea si invitantur ad bibendum, quia, est sanguis ; ergo prius fuit sanguis, quam illi biberent. Ad ha)c Lucus cap. xxii. et Paulus i. Corinth. xi. scribunt : Hic est calix novum Testamentum in sanguine meo (1), Ergo in calice fuit sanguis, et non solum in ore sumentium ; et sane prius in calice, quam in ore sumentium ; nam ex calice ad os pervenit, non contra. Adde verba Pauli i. Corinth. x : Panis quem frangimus , nonne communicatio corporis Domini est ? et calix cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Domini est ? (2) Hic enim aperte Paulus indicat, panem prius consecrari, et mutari in corpus Domini, quam frangatur, et distribuatur : dicit enim id, quod frangitur, non esse futurum, sed jam esse corpus Domini. Unde Chrysostomus in commentario ejus loci : «Quid est, inquit, in calice, quod ex latere Christi fluxit » ? Huc etiam pertinent illa capitis xi : Non dijudicans corpus Domini : ubi, dum arguit Corinthios, quod non discernerent corpus Domini ab aliis cibis, qui in mensa ponebantur, significat potuisse discerni, et proinde ibi fuisse ante manducationem. Denique, in omnibus Liturgiis etiam antiquissimis, Jacobi, Basilii, et Ghrysostomi, et in nostra Latina, qua} S. Petri et Clementis esse censetur, verba Dominica : Hoc est corpus, Hic est sanguis, multo ante pronuntiantur, quam panis sanctificatus distribuatur, et manducetur.

Alia solutio (si tamen alia) est Joannis Calvini lib. iv. Instit. cap. 17. §. 37. ubi non disputat , quid Dominus prius pronuntiaverit, sed contendit verba Domini : Hoc est corpus meum, non ante impleri, et verificari quam ipsa manducatio reipsa exerceatur. Id vero probat, quia Dominus simul conjunxit piceceptum, et promissionem ; preeeeptum enim fuit : Accipite , et comedite ; promissio autem : Hoc est corpus meum, non debet autem promissio impleri, nisi praeceptum impleatur. Itaque accipientibus, et manducantibus, juxta Domini mandatum, panis ille fit corpus Christi : sed extra illum usum non fit, quia non est annexa promissio, nisi tali mandato. Illustrat rem totam Calvinus similitudine : <t Mandatum, inquit, dedit Deus, cum diceret : Invoca me ; promissionem addidit : Exaudiam te. Si quis invocato Petro, aut Paulo, hac promissione glorietur, nonno omnes clamabunt eum perperam facere ? »

Htcc Calvini solutio non magno negotio refutari potest. Nam in primis, si verba illa, Iloc est corpus, promissionem continerent, certe per verbum futuri temporis expressa fuissent, ut factum videmus in similibus promissionibus : sic enim de Baptismo legimus Marci ult. : Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit (3). Et in exemplo Calvini : « Invoca me, et exaudiam te. » Iloc autem loco non dixit Christus, Iloc erit, sed, Hoc est corpus meum.

Deinde, si ista verba promissionem praecepto annexam continerent, impletio ejus promissionis non comitaretur, sed sequeretur manducationis ; proinde non haberent fideles Sacramentum, et ipsum corpus Domini, dum manducarent, sed solum posteaquam manducassent : atque ita non manducarent corpus Domini, ne in Sacramento quidem, quod est absurdissimum, et ipsis etiam Galvinistis repugnans. Id autem sequi probatur, quia id videmus in omnibus similibus promissionibus ; semper enim actio procedit, qiue imperata fuit, et tandem sequitur impletio promissionis. Et ratio etiam reddi potest hujus ordinis, quia impletio promissionis est eflcctus actionis imperata), et semper causa est prior suo effectu, saltem natura. Itaque sicut prior est Baptismus, quam remissio peccatorum, et prior est invocatio, quam exauditio, ita prior erit manducatio, quam preesentia corporis Domini, sive in re,

(1) Lur. XII, 20; I Cor. XI. 25. - (2) 1 Cor. X, 10. — (3) Mare. XVI, 16.

CAPUT II.

sive in Sacramento. Quod autem hoc sit absurdum, etiam ex Calvini sententia, probatur. Nam cum tractatur de Communione impiorum, de quibus Apostolus ait i. Corinth. xr. Qui manducat indigne, judicium sidi manducat (i), Calvinus dicit, hoc interesse inter pios, et impios, quod pii, dum sumunt ore corporali Sacramentum, simul sumunt ore fidei ipsum verum Domini corpus : impii autem sic sumunt ore corporali Sacramentum, ut non sumant ore fidei corpus Domini. Vide Calvinum lib. iv. Institut. cap. 17. §. 34. Omnes igitur, qui communicant, Sacramentum manducant ore corporali : at quomodo manducant, si non prius incipit esse Sacramentum, quam absoluta sit manducatio ?

Tertio, Scriptura, et Patres corpus Domini non solum in ore fidelium, sed etiam in altari, et vasis sacris agnoscunt; ergo verba illa extra manducationem verificantur, et non in sola manducatione Sacramentum consistit. Antecedens probatur ex illis Pauli ocis : Panis quem frangimus, et Calix benedictionis , et Hic calix novum Testamentum est, et Non dijudicans corpus Domini, i. Corinth. x. et xi. Concilium Nicaenum dicit, in sacra mensa Agnum Dei situm esse: quem Canonum Nicaeni Concilii esse fatetur Calvinus lib. iv. Institut. cap. 17. §. 3fi. Optatus Milevitanus lib. vi. contra Parmenianum, vocat altare sedem corporis Christi, et calices, Christi sanguinis portatores. Chrysostomus liorn. 24. in priorem ad Corinthios, dicit cumdcm Christum nunc in altari consistere, qui aliquando in prajsepi a Magis fuit adoratus, Cyprianus in sermone de lapsis dicit, corpus Domini fuisse in arca. Cyrillus Hierosolymitanus catechesi quinta mystagogica, jubet accipi dextera manu. Augustinus concione prima et secunda, in Psal. xxxui. dicit, Christum portasse in manibus corpus suum, quando de eo, quod in manibus habebat, dixit : Hoc est corpus meum. Sive autem portaverit corpus suum verum, et naturale, ut nos credimus, sive in Sacramento tantum, ut CalvinisUe volunt, nihil interes t ad id, quod nunc tractamus : semper enim concludimus, Sacramentum ante manducationem confectum fuisse, et proinde falsum esse, quod ait Calvinus, verba illa : Hoc est corpus meum, non adimpleri, nisi dum panis manducatur. Et quia ejusmodi testimonia passim

occurrunt, non modo in Patribus, sed etiam in ipsis haereticorum scriptis, manifeste colligimus Calvini sententiam improbabilissimam esse, et cum ipso suo auctore pugnantem.

Restat Kemnitii responsio. Is animadvertens , non posse ullo modo defendi, quod majores sui responderant, in sola sumptione Sacramentum consistere : alia via sibi ingrediendum esse consuit. Itaque docuit quod Lutherani dicunt, Sacramentum hoc in solo usu consistere, non debere restringi ad solum usum manducationis, sed ad omnem usum, sive omnem actionem, qum exercetur in co> na. In ccena autem quinque actiones fuisse, acceptionem panis in inanibus, benedictionem, fractionem, distributionem, manducationem; et de his omnibus intelligi posse illud : Hoc est corpus meum , ut sit sensus : Hoc quod accepi, quod benedixi, quod fregi, quod distribui, quod manducatis, est corpus meum. Ex quo deducit Sacramentum Eucharistico, et ipsum corpus Domini fuisse ante manducationem in sacra mensa, tamen non fuisse ante omnem actionem coeme ; nec superesse post omnem actionem coeme, et eo modo in sola actione consistere.

At Jucc responsio est omnium absurdissima. Nam aut vult Kemnitius in istis quinque actionibus simul sumptis consistere hoc Sacramentum, aut in singulis seorsim. Si in omnibus simul sumptis, tunc redit opinio Calvini, et Illyrici : Nam non erit perfectum, et integrum Sacramentum, nisi peracta manducatione, atque ita falsum erit, quod dicit Kemnitius, ante manducationem esse corpus Domini in mensa. Si in singulis seorsim ; ergo quinque erunt Sacramenta Eucharistia} ; eaque diversissima.

Praeterea, vel ita est in singulis, ut sit formaliter quaelibet illarum actionum, aut ut tantum coexistat singulis. Non potest esse formaliter quaelibet illarum actionum, quod sic probo. Actio accipiendi, quae est omnium prima, non potest esse formaliter Sacramentum Eucharistiae ; nam quod est formaliter acceptio, non existit, nisi dum accipitur. At hoc Sacramentum existit post acceptionem, dum frangitur, distribuitur, manducatur; ergo etc. Rursus, actio manducandi, quae est ultima, non potest esse formaliter hoc Sacramentum, quia tunc non existeret, nisi dum manducatur : existit autem ante manducati) l Cor. XT, 99.

tionem, dum accipitur, frangitur e tc. Denique actiones intermedia; , benedictio , fractio , distributio, non possunt esse formaliter hoc Sacramentum, quia tunc non existeret, nisi dum ilice actiones fiunt.

Atqui existit ante illas, et post ilLas ; ergo non est aliqua illarum, sed tantum coexistit illis ; ergo est res permanens : nam quod est aliquid, et non est actio transiens, necessario est res permanens.

Tertio probo, Sacramentum hoc necessario esse rem permanentem ex doctrina Kemnitii, ac per hoc probo doctrinam ipsius seipsam destruere. Sacramentum Eucharistia), et praesentia corporis Domini durant toto tempore, quo fit sacra caena. Sed inter unam actionem, et aliam, srepe intercedit, aut certe intercedere potest tempus (quis enim prohibet quominus minister post fractionem panis aliquantulum quiescat, antequam illum distribuere incipiat ? Vel qui Sacramentum de manu ministri accepit, aliquamdiu retineat, antequam manducare aggrediatur?) Queero igitur, utrum illo tempore interjecto inter duas actiones, Sacramentum, et corpus Domini perseverent, an non. Dici non potest non perseverare, nam tunc non in toto tempore coma: Sacramentum, et corpus Domini adessent, quod est contra adversarium : et prmterea oporteret Christi corpus tempore coeme scepius accedere, et recedere, quod est omnino ridiculum. Quis enim credat Christi corpus adesse, dum panis accipitur in manibus, et statirn evanescere, deinde iterum adesse, dum panis frangitur, et finita fractione evanescere ; tum iterum redire, dum distribuitur panis, et rursus continuo abire? Ergo necesse est confiteri Sacramentum, et corpus Domini preesens adesse tempore illo interjecto inter duas actiones, et proinde rem esse permanentem : quod enim manet omni actione cessante, non potest dici res transiens, sed manens.

Quarto, ex posito fundamento in argumento superiori, probo etiam post omnem actionem coeme, Sacramentum, et corpus Domini perseverare in ea parte Sacramenti, qua: non fuerit a communicantibus consumpta. Nam perseverat Sacramentum, et corpus Domini in eo tempore, quod est interjectum inter distributionem, et manducationem, si quis velit (ut diximus) aliquantulum lifcrerc, et quiescere ante manducationem ; ergo perseveraret etiam, si quis differret manducationem illam in alterum diem

vel mensem. Si enim perseverare potest per quadrantem horte , cur non per integram horam? Et si per horam, cur non per diem? Et si per diem, cur non per mensem? Et si per mensem, cur non per annum ? Et tandem semper dum species ilhe non consumuntur.

Ex his solvitur argumentum primarium adversariorum, quod ex Scriptura petitum hujusmodi est : « Sacramenta pendent a divina institutione, ita ut Sacramenta non sint, si non servetur in illis conficiendis ritus, et institutio Domini. At Dominus jussit panem benedici, frangi, distribui, manducari, non autem jussit servari in pyxide, gestari in supplicatione, exhiberi adorandum in Ecclesia ; ergo non est Sacramentum, cum servatur in pyxide, gestatur, adoratur, sed solum cum benedicitur, frangitur, distribuitur, manducatur. i)

Respondeo dupliciter. Primo , negando consequentiam, quia asservatio in pyxide, gestatio, et adoratio non repugnant ullo modo divina) institutioni. Dominus enim jussit panem benedici, et manducari ; sed non jussit continuo post benedictionem manducari, prsesertim totum, et ab omnibus : unde non repugnat institutioni dilatio manducationis, modo ad eum finem benedictio, seu consecratio ordinetur.

Atque hoc fecit Ecclesia : semper enim consecrat Eucharistiam in ordine ad manducationem, sed conservat aliquam partem Sacramenti, non ut non manducetur, sed ut tempore opportuno manducetur, nimirum, ut deferatur ad aegrotos, quandocumque necesse fuerit. Oportet enim ob varios, et maxime repentinos casus Eucharistiam semper esse paratam : eo autem tempore, quo conservatur, nihil impedit, quominus possit vel gestari, vel ostendi ad devotionem populi excitandam.

Secundo dico , si quis legitimus Sacerdos existens Eucharistiam consecraret, iis servatis, qua) ad Sacramenti essentiam requiruntur, non tamen in ordine ad manducationem, sed ad quamvis alium finem is quidem male faceret, tamen verum Sacramentum conficeret, et perseveraret Sacramentum illud, quamdiu species illa) panis perseverarent. Ratio est, quia institutio Domini non complectitur solum essentiam Sacramenti hujus, sed etiam Sacramenti usum : benedictio enim, seu consecratio ad Sacramentum faciendum pertinet; distributio, et manducatio ad usum. Porro res non pendet quoad

ti

CAPU

esse suum, ab usu. Sicut ergo, si quis faciat sedem, cujus sedendo usus est, et tamen nemo unquam ibi sedeat, non propterea desinet esse sedes; imo etiam si quis faciat sedem, non ut ibi sedeatur, sed ut in spectaculo exhibeatur, adhuc erit verissima sedes : sic etiam sacrosanctum Sacramentum non desinit esse Sacramentum, licet nemo illo utatur ad id, ad quod est institutum.

CAPUT III.

Probatur ex dissimilitudine Baptismi , et Eucharistiae, Eucharistiam . rem esse permanentem.

Nunc jam expendemus alterum adversariorum fundamentum, et sicut ipsi ex similitudine Sacramentorum probare nituntur, Eucharistiam in solo usu consistere : ita nos ex dissimilitudine contrarium ostendemus. Sit igitur hicc ratio. In Baptismo non est aliqua res permanens, sed sola actio, qua) dicatur, et sit Baptismus ; in Eucharistia contrario, non est aliqua actio, sed sola res permanens, qua) dicatur, et sit Eucharistia, sive corpus Domini, sive Sacramentum corporis Domini ; ergo Sacramenta ista dissimilia sunt, et unum in actione, alterum in re permanente consistit.

Probatur antecedens. Ac primum de Baptismo , notum est, aquam, qua) est res permanens, non dici Baptismum, nec Sacramentum Baptismi, sed ablutionem, qua) est actio, dici et Baptismum, et Sacramentum Baptismi. B. Paulus Baptismum vocat lavacrum aqurn in verbo vitae, Ephes. v. et lavacrum regenerationis Tit. 3. Si autem de reipsa agatur, certum est, aquam, ut est res permanens, non esse Sacramentum Baptismi : Nam Sacramenta, ut Augustinus dicit lib. xx. contra Faustum cap. 13. non nascuntur, sed fiunt per mysticam precem, sed olim a Deo creata fuit. Neque obstat quod in Ecclesia benedici solet ; Nam illa benedictio non est de essentia Sacramenti : possent enim in aqua fluminis, aut maris sino ulla praecedente benedictione aqua), homines vere baptizari. Et similiter certum est, Sacramenti definitionem optime convenire ablutioni; illa enim est signum et causa instrumentalis invisibilis gratia), et a Deo per ministrum efficitur. Et denique verba , quibus efficitur

T III. 907

Baptismus, non diriguntur ad aquam, sed ad hominem qui Baptismum recipit. Dicimus enim : « Ego te baptizo in nomine Patris, et Filii , et Spiritus sancti. » Unde baptizare non est aquam consecrare , sed hominem abluere.

Atque bine apparet ineptissime ratiocinari Kemnitium in 2 par. Exam. Trident. Concilii sess. xiii. cap. 3. cum ait : Si quis verba institutionis Baptismi pronuntiet super aquam, et nemo adsit qui baptizetur, nullum fieri Sacramentum. Nam verba Baptismi : « Ego te baptizo etc. » non possunt nisi a stulto aliquo pronuntiari super aquam, cum non ad aquam, sed ad hominem referantur. At alia ratio est de verbis Eucharistia), ut mox dicemus. Itaque de Baptismo nullum est dubium, quin proprie in actione consistat.

At in Eucharistia omnia aliter se habent. Nani in primis, si agamus de modo loquendi, nemo unquam vocavit Eucharistiam, vel corpus Domini fractionem, vel consecrationem, vel distributionem, vel manducationem, vel aliam actionem, sed rem permanentem, id est, panem sanctificatum. Sic Justinus in Apolog. 2 : « Hic cibus, inquit, a nobis Eucharistia appellatur. » Irenams lib. iv. cap. 34. dicit, panem communem post acceptam benedictionem non esse amplius panem communem, sed Eucharistiam constantem ex re terrena, et ccelcsti. Sic Tertullianus in lib. de resurrect. carnis: « Caro, inquit, corpore et sanguine Domini vescitur. » Ubi corpus Domini non appellatur actio vescendi, sed cibus ipse quo vescimur. Sic Augustinus lib. xx. contra Faustum, cap. 13i panem consecratum appellat Sacramentum religionis. Optatus lib. ii. queritur de furore Donatistarum, qui Eucharistiam canibus dederunt : et Victor Uticensis lib. i. histor. cap. 3. narrat Arianos Eucharistiam in terram abjecisse, et pedibus conculcasse. At quomodo potuerunt ista fieri, si Eucharistia non est res permanens? Item Justinus, Ambrosius, Eusebius Emissenus, Theodoretus, Gelasius, et alii passim conferunt Eucharistiam cum Verbo Incarnato ; quia sicut in Christo dua) sunt natura), ita in hoc Sacramento dua) sunt natura), nimirum corpus Christi, et accidentia panis. Denique Patres passim dicunt, Eucharistiam , seu corpus Domini offerri , confici, portari, manducari, qua) nullo modo conveniunt actioni, sed rei permanenti.

Quod autem ad rem attinet, Sacramentum Eucharistia) non consistere in actione, sed in

LIBER IV.

re permanente, probatur. Ac primum, quod non in actione consistat, patet; qui nulla est actio, cui conveniat tota ratio Sacramenti. Praecipua actio per adversarios est manducatio : at ha?c nullo modo potest esse Sacramentum Nam ista est actio solius suscipientis, non Dei, aut ministri : nec enim Deus, aut minister manducat, sed suscipiens manducat. At Sacramenta non sunt actiones suscipientis, alioqui essent opera nostra: unde in Baptismo Sacramentum est ablutio, ut a Deo per ministrum datur. Praeterea verba Sacramentalia, sine quibus Sacramentum non fit, non dicuntur a manducante, neque ad manducantem, sed a ministro super panem ; illa enim verba : Hoc est corpus , ad panem pertinent, non ad manducantem. Et hinc est, quod non dicitur Eucharistiae Sacramentum facere, qui manducat, sed potius illud consumere : et tamen revera dici posset Sacramentum facere, si in illa actione consisteret ; sicut dicitur baptizare, qui abluit. Idem probari potest de actione frangendi, et distribuendi panem sanctifica tum. Ula3 enim actiones non sunt Sacramenta ; nam non significant gratiam invisibilem : nec dicitur Sacramentum facere, qui frangit, aut distribuit. Restat sola consecratio, quam adversarii prseter c a? teras negligunt : sed nec est ipsa proprie Sacramentum Eucharistia?. Nam consecratio non est signum, neque causa proxima invisibilis gratiae, qua3 duo requiruntur ad rationem Sacramenti novae legis. Consecratio enim, ut verba ipsa sonant, solum significat, et efficit corpus Domini ex pane ; proinde Sacramentum efficit, non est ipsa Sacramentum.

Quod autem rei permanenti, id est, pani consecrato conveniat tota definitio Sacramenti, perspicuum est. Nam ille panis est signum sensibile, et causa interna? atque invisibilis nutritionis spiritualis. Praeterea fit a Deo per ministrum, idque ritu, ct caeremonia a Deo instituta. Denique elementum et verbum concurrunt ad hoc Sacramentum, ut ad omnia alia. Neque obstat, quod non maneat in hoc Sacramento jam confecto elementum, id est , panis triticeus , neque verbum. Nam elementum, et verbum requiruntur ad Sacramenti effectionem, et ideo in his Sacramentis qme in actione consistunt, et quorum idem est fieri et esse, elementum et verbum sunt principia, tum cfiectionis, tum essentiae ipsius Sacramenti. At in hoc Sacramento, in quo aliud est fieri, aliud esse,

principia illa concurrunt proprie ad Sacramenti effectionem : in ipsa autem re effecta manent, sed alio modo. Nam elementum manet, quoad externas species, et verbum manet, quoad virtutem : sicut etiam in mixtione elementorum manent elementa, sed alterata, et secundum multos manent solum quoad virtutes, non quoad substantiam.

Ex his solvitur argumentum secundum adversariorum, quod hujusmodi est : « Sacramentum Baptismi in actione consistit ; ergo ct Sacramentum Eucharistia?. Probatur antecedens; nam Sacramenta nova? legis ejusdem generis sunt. Et pra?terea, si Sacramentum Baptismi in actione consistit, quia Dominus dixit : Baptizate omnes gentes, Mattii, ult., quanto magis Eucharistia iu actione consistet, cum Dominus in ejus institutione non uno verbo, ut in Baptismo, sed multis actionem declaraverit, dicens : Accipite, manducate, bibite, hoc facite etc. »

Respondeo, Sacramenta nova? legis sunt ejusdem generis, sed non ejusdem speciei : et quamvis ejusdem speciei essent, adhuc posset unum in actione, alterum in re permanente consistere ; ista enim differentia materialis est, et ad rationem formalem Sacramenti non pertinet. Verba autem Scriptura? citata, usum Sacramenti continent, non essentiam, nisi per accidens, quando usus ab essentia non distinguitur, ut in Baptismo.

CAPUT IV.

Probatur eadem veritas testimoniis Patrum.

\

Ultimo loco probanda est eadem veritas testimoniis Patrum : semper enim in Ecclesia ista fides viguit. Ac primum ipso tempore Apostolorum, Clemens Romanus lib. viii. constit. cap. 13. in alia editione, cap. 20. jubet peracta Communione, quod superrest de corpore Domini, reponi a Diaconis cum debita reverentia in pastophorio. Quid autem sit pastophorium, explicat Hieronymus in eomment. cap. xxn. Isaia?, ubi dicit, pastophorium significare tabernaculum, seu thalamum, ubi templi Pra?positus habitat. Hinc igitur Apostoli vas illud, in quo Sacramentum asservandum recondebatur, pastophorion dixerunt, quod in eo Sacramento vere Christus sit, qui est verus templi Pra?-

CAPUT IV.

positus. Opera autem Clementis, etsi non ab omnibus recipiantur, tamen Kemnitius repudiare non potest, quippe qui (ut infra videbimus) utitur ejusdem Clementis testimonio contra Catholicos.

Post annum Domini 100. priuio speculo post Apostolos, Justinus in Apologia n. prope finem, scribit post sacra peracta in Ecclesia, dari consuevisse Eucharistiam Diaconis deferendam ad absentes fratres, qui aliqua de causa impediti fuerant, ne interessent celebrationi mysteriorum. Quo loco dubitari non potest, quin Diaconi non ante discederent ex conventu Ecclesia}, quam tota actio finiretur: ex quo apertissime sequitur, post ipsam aetionem totam, fuisse in Eucharistia verum Sacramentum, ac verum Christi corpus. Nam alioqui quorsum ille labor deferendi Eucharistiam ad absentes ?

Eodem speculo I renonis in epist. ad Victorem Papam, quam refert Eusebius lib. v. liistor. cap. 21. testatur morem fuisse illius 1 emporis, ut Papa Eucharistiam mitteret in signum pacis, et communionis ad. alios Episcopos. At quid, qupcso, mittebat, si Eucharistia non est, nisi dum manducatur, vel dum peragitur sacra Ccena?

Post annum Domini 200. Tertullianus in lib. ii. ad Uxorem, testatur consuevisse suo tempore deferre Christianos Eucharistiam ad suas domos, ut ibi eam opportuno tempore sumerent: «Non sciet, inquit, maritus, quid in occulto ante omnem cibum sumas? »

Eodem steculo Cyprianus in serm. de lapsis : « Mulier qmedam, inquit, cum arcam suam, in qua sanctum Domiui fuerat, indignis manibus tentasset aperire, igne inde surgente deterrita est. » At quid, obsecro, in illa arca includi potuit, si Eucharistia (de ea enim loquitur) extra actionem Ccena}, neque corpus Domini est, neque Sacramentum ?

Eodem speculo Dionysius Alexandrinus in epist. adFahium, quam referi idem Eusebius lib. vi. hist. cap. 30, scribit, Serapionem quemdam in extremis agentem misisse puerum ad Presbyterum, ut ad se veniret cum Sacramento Eucharistiai : sed Presbyterum forte tunc aegrotantem non potuisse per se accedere, sed misisse, per cumdem puerum particulam Eucharistia?. Ex quo loco apertissime patet, morem fuisse asservandi Eucharistiam propter aegrotos : neque enim presbyter ille tunc sacram Coe nam celebra-

Tom. IV.

vit, quippe qui aegrotabat, et forte hora intempestiva erat.

Eodem speculo S. Tharsicius Martyr (ut scribitur in vita S. Stcphani I. Pappe, et apud Pedani in Martyrologio dic 15. Augusti) cum Eucharistiam deferret, et paganis quaerentibus, quid illud esset, noluisse aperire, ab illis continuo necatus est, et tamen divino miraculo ita Sacramentum disparuit, ut nu inquam sacrilegi illi invenire illud potuerint.

Post annum Domini 300. exstat insigne testimonium Concilii I Nicpeni, canon. 11. alias 18. filius 20. ubi jubet Synodus, ut in absentia Presbyterorum, Diaconi Eucharistiam porrigant. Ex quo evidenter colligitur, Eucharistiam servari solitam in Ecclesia, ut distribui posset quovis tempore, etiam quando Coma non celebratur. Nam loqui Concilium de tempore, quo sacra Ccena non celebratur, perspicuum est, quia Ccena sine Presbyteris celebrari non potest : Diaconis enim non est data auctoritas offerendi, ut in eodem canone legimus. Est autem hic observandum, istam partem canonis non haberi in omnibus editionibus, tamen haberi expresse apud ltufinum, lib. x. hist. cap. 0. Canones autem, quos Rufinus descripsit esse ipsos veros, et authenticos Nicpeni Concilii canones, testatur etiam S. Cyrillus in epist. ad Concilium Carthaginiense, qme exstat in tom. 1. Conciliorum in actis Concilii Africani : quod est observandum propter Kemnitium, qui in dubium revocare istum canoncm contendit.

In eodem Nicpeno exstat canon. 13. et quidem in omnibus editionibus, in quo Patres jubent, ut secundum antiquam regulam in mortis articulo nemini denegetur sacra Communio : qui canon spcpo postea renovatus fuit in Conciliis posterioribus. Certum autem est, pegrotos in articulo mortis exislentes ad Ecclesiam venire non potuisse : certum est etiam non potuisse celebrari in cubiculis singulorum pegrotanti uin totam actionem Ccena;, etprpescrtim secundum opinionem adversariorum, qui damnant Missas privatas; ergo ncccssc est, ut Eucharistia servaretur consecrata pro pegrotis, vel certe extra actionem publica; C cerne, quam solam pro vera Ccena agnoscunt adversarii, Eucharistia pegrotis prpeberetur.

Eodem speculo Rasilius in epist. ad Cposurium Patritiam, testatur, Anachoretas qui non poterant commode spepius Ecclesias fre-

y

LIBER IV.

quentare, consuevisse Eucharistiam secum in eremum deferre : qua) epist. licet non habeatur in omnibus exemplaribus, tamen passim citatur etiam ab ipso Kemnitio.

Eodem saeculo Gregorius Nazianzenus in orat, in Gorgoniam testatur, sanctam illam foeminam nocturno tempore in Ecclesia ad altare procubuisse, et partem Eucharistiae, quam forte servaverat de more illius temporis, in conspectu habuisse. Quod etiam testimonium clarissimum est; neque enim tunc sancta Gcena celebratur, cum et nocturnum tempus esset, et ipsa sola in templum ad orandum se recepisset.

Eodem saeculo Ambrosius in orat, de obitu Satyri fratris sui, cap. 7. scribit, eum in orario involutam Eucharistiae particulam suspendisse ad collum suum in periculo naufragii, et eo auxilio fretum se dejecisse in mare, ac liberum ad littus evasisse.

De hoc exemplo multa garrit Petrus Martyr in lib. contra Gardinerum , objecto 88. Primo dicit, hanc esse fabulam ab Ambrosio, non tam ut Episcopo, aut Theologo, quam ut Rhetore narratam. Sed refellitur mendacium istud ab ipso Ambrosio, qui eam historiam narrat, ut inde religionem Satyri demonstret, et ut rem verissimam, et multis notam refert.

Secundo, reprehendit Ambrosium, ac dicit, eum excusari non posse, quod factum illud Satyri laudaverit. Sed ad Ambrosii defensionem, satis est illum esse Ambrosium, istum esse infelicem apostatam.

Tertio dicit, inde refutari hujus temporis superstitiones. Nunc enim Eucharistia sub clavibus asservatur, nec sine pompa, et luminibus producitur ; tunc omnibus etiam Catechumenis, qualis erat Satyrus, permittebatur. At nunc sub clavibus servatur propter abusus, qui paulatim exorti sunt : tunc autem, cum simpliciores essent Christiani, necdum coepissent ad magias abuti Sacramentis, facilius permittebantur, nec tamen etiam tunc licebat Catechumenis Eucharistiam sumere, aut etiam videre. Unde ibidem Ambrosius dicit, Satyrum non fuisse ausum Eucharistiam videre, et multo minus ore percipere, sed ne omni praesidio careret, j ussisse sibi a fidelibus, qui in eadem navi erant, et Eucharistiam secum habebant, particulam involutam orario sibi tradi. Quod autem creverit honor externus sanctissimi Sacramenti, praesertim devotione interna

decrescente, nemini displicere potest, nisi hostibus Christi, et religionis.

Quarto dicit , crimen idololatria) Satyrum commisisse, dum spem in Eucharistia posuit; et tamen ibidem continuo addit, fortasse Deum ornare voluisse reliquias illas Eucharistiae, miraculo, ut quondam ossa Elisei, et pallium Elia). At quomodo ista cohaerent, ut Deus miraculo ornaverit Eucharistiam in gratiam idololatriae ? num Deo fortasse placet idololatria, ut etiam miraculis confirmare voluerit ?

Quinto dicit, Satyrum forte alicunde sulfuratum illam particulam Eucharistiae. At Ambrosius dicit, eum accepisse a Christianis, qui erant in navi.

Sexto dicit, illas reliquias non fuisse Sacramentum, sed tantum reliquias quasdam panis, quae extra usum Ccenae Sacramenta dici non possunt. At Ambrosius disertis verbis vocat Sacramentum : « Quos, inquit, initiatos esse cognoverat, ab his divinum illud fidelium Sacramentum poposcit. »

Post annum 400. S. Joannes Chrysostomus in epistola priore ad Innocentium Papam, quae exstat tum inter opera ejusdem Chrysostomi, tom. v. apud NiCephorum lib. xm. cap. 19. scribit, milites quosdam ad vesperam magni Sabbati Sanctuarium ingressos tantum excitasse tumultum, ut etiam sacratissimus Domini sanguis, qui in Sanctuario erat, in eorum vestes effunderetur. Quod autem id gestum non fuerit, dum sacra Ccena celebraretur, sed extra illam actionem, patet ex eodem loco : ibi enim Chrysostomus dicit, hoc factum esse, cum mulieres jam praeparentur ad Baptismum. Itaque tum imminebat Baptismus , qui in Sabbato Paschali celebrari solet: constat, autem mysterium Eucharistia) semper celebrari post Baptismum, non ante, vel simul cum Baptismo, nimirum, ut neophyti tunc primum sancto illi mysterio intersint, et Eucharistiam percipiant. Quare sanguis ille Dominicus, qui in Sanctuario erat, non tunc consecrabatur, aut distribuebatur, sed aliquo alio die consecratus fuerat.

Eodem sseculo S. Hieronymus in epist. ad Rusticum, laudat Exuperium Tholosae Episcopum, quod ob inopiam voluntariam cogeretur Christi corpus in canistro portare.

Eodem sseculo S. Cyrillus in epistol. ad Calosyrium, insanire dicit eos, qui asserunt, Eucharistiam, si in alterum diem servetur, vim suam amittere : ubi apertissime errorem

CAPUT V.

istum nostrorum adversariorum reprehendit.

Post annum Domini 500. S. Benedictus, ut in ejus vita scribit S. Gregorius, lib. ii. dialogorum cap. 24. cum defunctus quidam monachus sepeliri nequiret, misit aliquos, qui Eucharistiam super pectus mortui ponerent, et eo facto sepeliri potuit. Et sane delatio Eucharistia) cum supra mortui pectus poneretur, non fuit ulla actio Ccense Dominica), neque S. Benedictus Eucharistiam tunc consecravit, quippe qui sacerdos non erat, sed habebat in Ecclesia sua asservatam, de more totius Ecclesiae. Ubi etiam notandum est mendacium Petri Martyris in lib. contra Gardinerum object. 38. quo in loco, ut hoc exemplum odiosum faciat, scribit jussu Benedicti, Eucharistiam in os mortui fuisse injectam : « Benedictus, inquit Pseudomartyr, jussit Eucharistiam in os inferi defunctae mulierculae») ; quod est apertum mendacium. Nam haec sunt verba S. Benedicti, referente S. Grcgorio : « Ite et hoc Dominicum corpus supra pectus ejus cum magna reverentia ponite. » Neque credendum est, relictum Dominicum corpus in sepulchro cum homine mortuo, sed tantum positum supra pectus ejus, dum collocaretur in tumulo, ac deinde continuo ablatum. Nisi forte loquatur Petrus Martyr de eo, quod scribit Gregorius cap. superiore de duabus sanctimonialibus : sed in eo etiam mentiretur iste miserrimus Pseudomartyr ; non enim Benedictus jussit inseri Eucharistiam in os earum defunctarum mulierum, sed pro illis Domino immolari.

Eodem saeculo monachi quidam sancti Gregorii a Constantinopoli Romam navigantes, in navi secum Eucharistiam deferebant, ut in periculo naufragii non sine communione discederent. Refert Joannes Diaconus in vita S. Gregorii lib. n. cap. 33.

Post annum Domini 600. in Synodo, quae dicitur Quinisexta can. 52. statuunt Patres illi, ut in Quadragesima solum die Sabbati, et die Dominico consecratio fieret, aliis diebus communicarent ex pracsanctificatis. Itaque servabant Eucharistiam consecratam , ut minimum sex diebus, id est, a die Dominico usque ad sequentem feriam sextam.

Atque haec ex Patribus satis esse possunt: Nam tempora posteriora ab adversariis plane contemnuntur : Et praeterea exstant multa decreta Conciliorum de hac re, ut Turonensis , Wormatiensis, Aurelianensis ; qua) vide apud Burckardum lib. v. decreti,

et Ivonem par. 2. decreti, et Gratianum de consecratione dist. 2.

CAPUT V.

Diluuntur responsiones adversariorum ad testimonia Patrum.

Ad haec, et hujusmodi testimonia Joan. Calvinus uno verbo respondens, lib. iv. Institui. cap. 17. § 39. « Sed enim, inquit, qui sic faciunt, habent veteris Ecclesiae exemplum. Fateor. Verum in re tanta, et in qua non sine magno periculo erratur, nihil tutius est, quam veritatem sequi. » Haec ille. Sed non fuit unquam quaestio, tutiusue sit sequi veritatem, an falsitatem, sed quaestio est a qua parte stet veritas : et sane nisi plane desipimus, tutius est in re tanta, et in qua non sine magno periculo erratur, veterem Ecclesiae consuetudinem et doctrinam, quam novas adinventiones sequi.

Petrus Martyr a Calvino in hac parte non dissentit, nisi quod impudentius, et nominatim nunc Ambrosium, nunc Nazianzenusn, nunc Bernardum, nunc Damascenum, nunc alios reprehendit.

Unus est Martinus Kemnitius, qui sic omnia confundit, ut nescias, utrum Patres sequi, an ab eis dissentire, constituerit. Duae tamen colliguntur ex ejus verbosissima disputatione responsiones. Prima est, illa testimonia simpliciter admittenda, quae habent ab ipsa actione Ccenee missam fuisse Eucharistiam ad absentes, vel ad aegrotos, ut eam continuo sumerent : existimat enim toto illo tempore perseverare actionem, sive usum Coenae.

Hic autem multis modis deficit responsio Kemnitii. Primo, quia haec responsio non potest aptari manifeste, nisi unico testimonio S. Justini; reliqua enim asservationem indicant Eucharistiae , non delationem ab ipsa Coenae actione.

Secundo, quia si verum est, quod toties Kemnitius repetit, non esse Sacramentum, nisi dum fit, quod Christus expresse fecit, aut fieri jussit, quomodo erit Sacramentum in illa delatione ad absentes ? neque enim Christus detulit ad absentes, aut deferri jussit.

Tertio, supervacanea est ista delatio, secundum priAcipia Lutheranorum ; ergo a.

LIliER IV.

.> i .)

Kemnitio non fuit admittenda. Nam (ut Calvinus colligit ex communi Luthcranorum doctrina, quam etiam agnoscit, et recipit Kemnitius in fine disputationis in 6. cap. sess. xiii. Concil. Trident.) vel qui deferebant Eucharistiam ad absentes aut cogrotos, in domibus eorum erant recitaturi institutionem, ac C cense ritum repetituri, aut non. Si recitaturi institutionem ac Coeme ritum repetituri erant, quid opus erat tam longe panem asportare ? nonne ex illa ipsa domo panem, accipere potuissent ? Et praeterea si illa delatio intra actionem Cee na) concluditur, et ideo perseverat in ea corpus Domini, ut ibidem Kemnitius docet, quid opus est nova consecratione ? Si autem non erant institutionem repetituri, nihil utilitatis absentibus illis attulissent : non enim symbola externa sine verbo quidquam prosunt, nec Sacramenta dici possunt, nisi adhibeantur ad confirmandum verbum.

Adde quarto, certum esse illos, qui tempore Justini deferebant Eucharistiam ad absentes, non consuevisse in domibus eorum ritum Coeme celebrare, et eo modo Eucharistiam consecrare : nam Diaconi erant, non Sacerdotes, ut Justinus clarissimis verbis testatur. Diaconis autem nunquam licuisse Eucharistiam consecrare certissimum est, tum ex Concilio Nicaeno supra citato, et ex Hieronymo in epist. ad Evagrium, aliisque Patribus, tum ex perpetua totius Ecclesia*, praxi. Quare neeesse est, ut Kemnitius, aut rejiciat testimonium Justini, aut fateatur, non esse opus repetere consecrationem Eucharistia) in domibus eorum, ad quos defertur , cujus tamen contrarium ipse affirmat loco notato.

Altera responsio Kemnilii complectitur alia testimonia Patrum, qui in hac re errasse videntur ; qua) autem de iis dicit, ad quatuor capita revocari possunt omnia. Primum igitur dicit, posse illis ignosci, quia simpliciter erraverunt, ut Cyprianus dicit de iis, qui ex ignorantia in calice Dominico solam aquam ponebant lib. n. epist. <‘>. Secundo dicit, non defuisse alios antiquos Patres, qui contrarium sentirent, et proinde non fuisse universalem consuetudinem asservandi Eucharistiam. Et citat Clementem, Origcnom, lsichium , Niccphorum, Concilium Mati sco n ense II. Humberlum, et Cabrielem. Tertio dicit, consuetudinem, qua) alicubi fuit asservandi Eucharistiam, fuisse abrogatum postea, quia nimirum advertit

tandem Ecclesia, pugnare cum institutione Christi illam asservationem : citat autem pro hae abrogatione Concilium Toletanum, et Cccsaraugustanum. Denique quarto dicit, veteres, qui Eucharistiam asservabant, sine superstitione id fecisse, quia asservabant, ut manducaretur : nunc a Catholicis asservari superstitiose, quia non ad manducationem, sed ad pompam, et gestationem, et adorationem, et alios ejusmodi flues alienos a Christi instithtione, asservatur. Et luec est summa verbosissima), et confusissima' disputationis Kemnitiame.

Ad primam partem hujus responsionis dico, valde dissimilem esse causam illam, de qua Cyprianus loquitur, ab hac nostra. Nam Cyprianus loquitur, de paucis quibusdam Sacerdotibus, qui ex simplicitate contrarium morem servabant in sacrificio celebrando ah eo, qui in tota servatur Ecclesia : quocirca merito illos reprehendit, et tamen ignosci vult eorum simplicitati. At doctrina , et consuetudo asservanda) Eucharistia?, non a paucis, nec pauco tempore servata est, sed a Patribus omnium artatum, et ab ipso Nicaeno Concilio, et ab omni omnino Ecclesia. Quis autem ferat, ut post annos 15(50. unus minister Brunsuicensis dicat se ignoscere Concilio Nicaeno, plurimis Patribus, et luti Ecclesia) Christi simpliciter erranti ?

Ad secundam nego ulla esse testimonia contraria nostra) sententiae. Clemens Itomanamus primo loco adducitur, qui in S?. epist. jubet, ut tot ponantur in altari holocausta, quot populo sufficere posse videntur: si quid autem supersit post Communionem , non servetur in crastinum, sed a clericis, absumatur. Despondeo, iutclligi debere hunc locum exceptis bis partibus, quae servandae erant pro Communione infirmorum : nolebat enim nimis multum Eucharistiae conservari. Porro ex ipso Clemente manifeste probo partem Eucharistia» asservari debuisse : nam in illa secunda epistola non procul ab initio sic ait : « Tribus gradibus commissa sunt Sacramenta divitiorum secretorum, Presbytero , Diacono , et Ministro, qui eum timore, et tremore reliquias fragmentorum corporis Dominici custodire debent, no qua putredo in sacrario inveniatur, ne cum negligenter agitur, portioni corporis Domini gravis inferatur injuria, n Ihec ille. At qiue custodia adhibenda esset, et qnodnani periculum putredinis timeri potuisset. si nihil servandum fuisset? Idem

capi t v.

*> < i

etiam Clemens lib. vm, Constit. cap. 13. alias 20. jubet peracta Communione, quod superest corporis Domini, a Diaconis in pastophorium inferri, ut supra citavimus. Adde, quod lvo Carnotensis par. 2. Decreti, et Burckarduslib. v. decreti inseruerunt decretum istud Clementis de consumendis reliquiis, in medio variorum decretorum, in quibus expresse jubetur Eucharistia asservari pro aegrotis ; quod certe non fecissent, si decretum istud adversaretur asservatiorii hujus Sacramenti.

Secundo loco profertur Origenes, seu Cyrill. in cap. vii. Levitic. hom. 5. ubi sic ait:

« Dominus panem quem discipulis dabat non distulit, nec differri jussit in crastinum. » Despondeo : Verum est Dominum non jussisse Eucharistiam a se consecratam differri in crastinum ; sed non potest inde colligi, non debuisse unquam postea Eucharistiam conservari : multa enim Dominus per se non jussit, qmc postea per Apostolos jussit, etiam circa Sacramentum Eucharistiae, ut Augustinus testatur in epist. 118. Neque Origenes hoc agebat, ut probaret non posse Eucharistiam conservari, sed cum docere vellet, placere Deo sacrificium laudis recens , et novum, ac spirituale, non autem vetus, usus est exemplo Domini, qui Eucharistiam «a se consecratam, continuo manducari jussit; et illo etiam testimonio Evan gei i i, ubi Dominus prohibet portari panem in via, et altero testimonio ex lib. Josue, ubi Gabaonitae reprehenduntur, quod panes veteres attulissent, ut deciperent Israelitas. Et sane non vult Origenes ostendere, non licere nunc deferre panes in via, aut uti pane veteri ; sed simpliciter utitur illis exemplis, quatenus aliquo modo propositum ipsius adjuvant.

Tertio loco profertur Isichius lib. ii. in Levit. Cap. 8. ubi dicit, morem esse Ecclesiae comburendi id, quod superest ex Sacramento Eucharistiae. Sed ibidem est solutio. Nam Isichius addit, non prohiberi asser vationem Sacramenti per unum, vel duos, vel plures dies, sed comburi debere id , quod vel ob temporis diuturnitatem, vel alia de causa per manducationem consumi nequit : id quod expresse etiam cautum est in Concilio Aurelianensi, testibus Ivone et Burckardo locis supra citatis ; statuit enim Concilium, ut species corruptae duntaxat comburerentur, non autem id quod per manducationem absumi potest. Vide Guitmimdum lib. n. et

Algerum lib. ii. cap. 1. qui docent, tunc solere absumi species Saeramenlales igni , quando aliquid accidit, unde horror sit eas manducare : ignis enim est elementorum omnium purissimum.

Quarto profertur Nicephorus lib. xvir. liist. cap. 25. ubi refertur morem fuisse iu Ecclesia Graeca, ut reliquiae Eucharistiae darentur pueris innocentibus manducandae : quod idem antea scripserant Evagrius lib. iv. his(. cap. 35. et Gregorius Turonicus lib. i. de gloria Martyrum cap. 10. Sed et hic nulla difficultas : loquuntur ii auctores de reliquiis, quae nimirum superabundabant. Nam (ut supra diximus) non debent nimis multae particula: Sacramenti conservari, sed quot pro aegrotorum necessitatibus requiruntur. Quare non quotidie fiebat illa reliquiarum consumptio, sed solum feria quarta, vel sexta, quando videlicet renovabatur Sacramentum in pyxide. Et eadem responsio adhibenda est ad Concilium II Matisconensc ean. G. ibi enim statuit, ut feria ‘quarta, et sexta advocentur innocentes parvuli, et indicto eis jejunio, detur ipsis si quid ex Sacramenti particulis consumendum est.

Quinto profertur Humbertus in lib. contra Nicetam , qui reprehendit morem Graecorum, qui in Quadragesima, ut supra diximus, ex Concilio Trullano, utuntur praosanetifieatis quotidie, excepto Sabbato, et Dominica. Verum Humbertus non reprehendit Sacramenti asservationem, sed quod Graeci sacrificium Missae ex illis praesanctificatis celebrarent : sacrificium enim vere fieri nequit, nisi panis consecretur , et consumatur.

Sexto profertur Gabriel Biel, qui lect. 3G. in canonem Missae sic ait : « Postquam corpus suum consecravit, non sistebat in consecratione. Neque dedit discipulis, ut ipsum honorifice conservarent , sed dedit in sui usum, dicens : Accipite, et manducate. » Respondeo : Hoc vere est impudenter tractare scripta Catholicorum auctorum, et velle per fas et nefas haereticos facere eos, qui semper haeresibus fortissime fas restiterunt. Gabriel enim in isto ipso opere fortissime defendit sacrificium , et adorationem Eucharistiae, et transubstantiationem, et alia id genus : ad quae refellenda adversarii excogitarunt istam sententiam de praesentia Christi solum in usu ccenae. Praeterea exstant tres sermones ejusdem Gabrielis habiti in festo corporis Domini, in quo agitur celo-

\

\

LIBER IV.

21 i

berrima illa gestatio corporis Domini , in publica supplicatibne. In loco autem citato Gabriel disputat de primario fructu, et usu Eucharistia?, ac docet, multo amplius prodesse Eucharistiam, dum reipsa manducatur, quam dum in pyxide conservatur. Id quod verissimum est, et probatur a Gabricle ex verbis Domini, in quibus non fit mentio asservationis honorificae, sed solius manducationis : inde enim manifeste colligitur, primarium fructum non consistere in asservatione, sed in manducatione.

Denique antiquissimus ille usus mittendi Eucharistiam Episcopis peregrinis in signum pacis, et Communionis, cujus meminit Irenarns apud Eusebium lib. v. histor. cap. 24. aperte indicat, Eucharistiae usum non fuisse solam manducationem : nulla enim necessitas erat, qua cogeret Episcopos illos, vel in itinere communicare Dominico corpori, vfel mox atque in urbem venissent.

Ad tertiam partem responsionis , nego fuisse unquam in Ecclesia Catholica abrogatam consuetudinem asservandi Eucharistiam. Concilium autem Toletanum I. can. 14. et Caesaraugustanum can. 3. non prohibent asservari in Ecclesia Eucharistiam, sed jubent fidelibus communicantibus, ut in Ecclesia communicent, et non secum asportent venerabile Sacramentum, ut aliquando fiebat. Ratio autem hujus prohibitionis redditur in Concilio Lateranensi sub Innocentio III. cap. 20. ne videlicet abutantur aliqui tanto Sacramento ad veneficia, et alia hujusmodi scelera. Ex quo sequitur prohibitionem istam nihil facere contra sententiam nostram , sed eam potius mirifice confirmare. Nam si extra usum coense non esset Sacramentum, neque corpus Domini, posset permitti cuicumque panis ille sanctificatus : neque enim periculum esset ullius sacrilegii, si extra usum Coena) nihil esset , nisi merus panis. Concilia igitur, quse tam severe propter pericula sacrilegiorum prohibent Sacramenti asportationem , manifeste indicant etiam extra usum crenae verissimum permanere, tum corpus Domini, tum etiam Sacramentum.

Ad quartam partem responsionis brevissime respondeo, falsum esse, apud veteres non fuisse alium Sacramenti usum, quam ad manducandum : id quod patet ex testimoniis supra allatis. Nam Gorgonia soror Nazianzeni, ipso Nazianzeno teste in oratione de obitu Gorgonia) , Sacramento Eucharistia) usa est ad impetrandam a Deo corporalem sanitatem, Christi corpus in Sacramento adorando, invocando, oculis applicando. Satyrus, Ambrosii frater, eodem teste Ambrosio in oratione de obitu Satyri, eodem Sacramento ad collum appenso, usus est ad naufragium evitandum. Cyrillus Hierosolymitanus catechesi quinta mystagogica, monet communicantes, ut post communionem digito tangant labia sanctificata contactu corporis, et sanguinis Domini, et deinde eodem digito sanctificent per contactum oculos frontem, et alia membra. Augustinus lib. 22. de Civit. Dei cap. 8. scribit a suis Presbyteris oblatum fuisse Deo sacrificium Dominici corporis ad curandum domum quamdam a daemonum vexatione.

Deinde, falsum est etiam, quod Kemnitius dicit, apud nos non servari Eucharistiam ad manducationem, sed ad alios fines alienos ab institutione : nam, ut supra diximus, primarius finis servandi Eucharistiam semper fuit, et est, manducatio : servatur enim potissimum ob viaticum infirmorum. Interim autem dum non consumitur, nihil prohibet sumere ex eo alias utilitates, ut Patres fecerunt.

Denique quidquid de hoc sit, tota ista quarta pars responsionis extra propositum adducta est. Nam ad quEestionem quam tractamus, utrum extra usum manducationis, Eucharistia sit Sacramentum, et corpus Domini, impertinens est, in quem usum hoc Sacramentum conservetur. Quidquid enim sit de isto usu, evidenter probatur ex consensu veterum, Sacramentum permanere extra usum ceena), quandoquidem illud conservabant.

CAPUT VI.

Explicatur quid proprie sit Sacramentum Eucharistix.

Errore sectariorum confutato, nunc breviter explicabimus, quid sit Sacramentum Eucharistiae. Est autem observandum, primo, Sacramentum tribus modis accipi posse. Primo, amplissimo vocabulo Sacramenti accepto pro omni signo rei sacra). Secundo, paulo strictius pro signo rei sacra) sanctificantis animam. Tertio, proprie et strictissi-

CAPUT VI. '

me pro signo non solum significante, sed efficiente etiam anima) sanctitatem : quomodo vox Sacramenti non convenit nisi Sacramentis nova) legis proprie dictis.

Secundo observandum est, in Sacramento Eucharistia) multa considerari posse, nimirum consecrationem, sumptionem, species panis, et vini, corpus, et sanguinem Christi : et denique ipsam Eucharistiam considerari posse, vel ut Sacramentum religionis, vel ut alimentum spirituale, vel ut pignus amoris divini, vel ut victimam, et sacrificium nova) legis. His autem fundamentis positis, res tota paucis propositionibus explicabitur.

Prima propositio : « Consecratio Eucharistiae Sacramentum dici potest primo modo, non autem secundovel tertio. » Nam signum est rei sacra), nimirum corporis Domini, non tamen est signum, neque causa gratia) sanctificantis animam.

Secunda propositio : « Sumptio Eucharistia) Sacramentum dicipotest secundo modo, non autem tertio. » Nam significat quidem illa externa manducatio internam manducationem, et refectionem, sed non est causa internae illius refectionis : causa enim internae refectionis, sive gratiae interius nos reficientis, non potest esse actio nostra, sed esse debet actio Dei per ministrum Ecclesiasticum. Itaque illa sumptio concurrit, ut conditio sine qua non applicaretur nobis, neque in nos ageret divinum hoc alimentum; non autem ut causa proprie dicta.

Tertia propositio : « Solae species panis et vini, non habent integram Sacramenti rationem. » Probatur : nam species illae significant quidem cibum spiritualem, sed non sunt ipsae cibus spiritualis; et proinde non reficiunt, nec sustentant animam, atque ideo non sunt causa gratiae. Dominus enim Joan. vu. non de speciebus, sed carne, et sanguine dixit : « Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus. » Deinde, Sacramentum Eucharistiae excellit omnibus Sacramentis, et adoratur cultu latriee, juxta illud hymni Ecclesiastici : « Tantum ergo Sacramentum veneremur cernui. » Atque species illae neque excellunt aliis Sacramentis, imo sunt inferiores omnibus, cum sint pura accidentia, neque adorari possunt.

Denique SS. Patres ita loquuntur de hoc Sacramento, ut aperte indicent, se per hoc Sacramentum non intelligere solas species. Irenaeus lib. 4. cap. 34. dicit, Eucharistiam

constare ex re terrena et ccelesti. Augustinus lib. i. de peccatorum meritis, et remisr cap. 24. dicit, Sacramentum Eucharistiae recte lingua punica dici vitam, quia est panis vivus qui de coelo descendit.

Quarta propositio : « Corpus Domini, et sanguis sine ordine ad species, non habet rationem Sacramenti. » Probatur : nam Sa-t cramentum est signum externum, ac sensibile ; non est autem ejusmodi corpus Domini, et sanguis sine ordine ad species.

Quinta propositio : « Etsi tam species panis et vini, quam corpus, et sanguis Domini ad essentiam Sacramenti Eucharistia) pertineant ; ratio tamen Sacramenti magis convenit speciebus, ut continent corpus, quam corporis Christi, ut est sub speciebus. »

Hujus conclusionis intelligenda) gratia, observandum est, hoc interesse inter Sacramenta esetera, et Eucharistiam, quod alia constant ex elemento externo, et virtute divina illi impressa, ut possint esse signa, et causa). Eucharistia constat ex elemento, seu speciebus externis, et corpore et sanguine Domini qme sunt loco impressa) illius virtutis ; et hinc apparet singularis hujus Sacramenti excellentia, quod pro virtute eaque transeunte, quae est in caderis, hic est permanenter Christus ipse, qui est ip; a virtus, et potentia Dei. Hinc igitur habemus illa omnia esse de essentia: sedde modo loquendi dicimus Sacramentum Eucharistia) debere potius dici species, ut continent corpus Domini, quam corpus, ut est sub speciebus. Nam ita loquitur Concilium Tridentinum ses. xiii. cap. 3. dicit enim hoc esse commune Eucharistia) cum aliis Sacramentis, ut sit symbolum externum, et visibilis forma invisibilis gratia). At certe visibilem esse formam magis convenit speciebus , quam corpori Christi. Deinde in aliis Sacramentis licet concurrant signum externum, et virtus operativa, tamen nemo unquam dixit, Sacramentum esse virtutem operativam, ut est in signo, sed e contrario signum, ut est operativum ; et ratio est, quia in definitione Sacramenti signum est tanquam genus, virtus operativa, ut differentia : in instrumentis etiam naturalibus, nemo dicit gladium esse vim scindendi in ferro existentem, sed esse ferrum habens scindendi virtutem. Ita igitur Sacramentum Eucharistia) sunt species corpus Domini continentes, non corpus Domini sub speciebus, si proprie loqui velimus.

Sexta propositio : «Ratio sacrificii, nec-

LIBER IV.

non pignoris, el alimonii divini, magis convenit corpori Domini, ut est sub speciebus, quam speciebus, ut continent corpus Domini. a Ratio perspicua est : Nam quod offertur Deo Patri, non sunt species panis, sed id quod in cruce fuerat oblatum : et similiter pignus amoris, et alimentum non in significatione, sed in re ipsa consistunt.

CAPUT VII.

De materia Eucharistiae , sitne azymo pane, an

fermentato Sacramentum *hon fidendum.

Sequitur nunc, ut materiam Sacramenti hujus explicemus : de qua satis constat inter nos, et adversarios, panem triticeum, et vinum ex vite ad materiam assumendum esse, sed duae restant controversiae. Una circa panem ; altera circa vinum.

Prior controversia est, utrum panis azymus, an fermentatus esse debeat : quae sane controversia, circa annum Domini 1053. est exorta, ut Leo Papa IX. testatur in epist. ad Michaelem Episcopum Constantinopolitanum, cap. 5. Tunc enim primum Graeci reprehendere coeperunt Latinos, quod azymum panem in Sacramento Eucharistiae assumerent, unde etiam azymitas nos vocare ausi sunt ; in qua sententia ad hanc usque diem perseverant. Siquidem in censura, quam nuper edidit Ilieremias Constantinopolitanus Patriarcha ad Confessionem Luthcranorum cap. 10. quod est de ccena Domini, affirmat Christum fermentatum panem consecrasse, nec posse in azymo hoc Sacramentum confici, quod azymus non sit verus panis, quodque azyma ad Judaismi figuras pertineant.

Haeretici autem Lutherani, et Zwingliani non disputant de necessitate fermenti (quippe res etiam longe graviores pro adiaphoris habent) tamen, et verbis, et factis Graecorum consuetudinem Latinorum consuetudini anteponunt, atque fermentatum panem aptiorem esse censent ad Sacramentum conficiendum, quam azymum. Naminprimis Illyricus cum suis collegis centur. xi. cap. 8. describit schisma Graecorum et Latinorum propter quaestionem de azymo, sed ita describit, ut satis aperte victoriam Graecis tribuat. Deinde Joannes Calvinus lib. iv. Institut. cap. 17. §. 43. tria dicit. Primo, non multum referre azvmone. an fermentato utamur, Secundo,

addit ex historiis constare, usque ad tempora Alexandri Papae totam Ecclesiam pane fermentato usam. Tertio, dicit Alexandrum Papam instituisse, ut in azymo Sacramentum conficeretur, idque eum fecisse, non alia ratione, nisi ut novo illo spectaculo populum in admirationem traheret ; ubi satis aperte usum azymorum reprehendit. MartinusKemnitius in 2. par. Examinis Concilii Tridentini sess. xxn. cap. 7. Calvino assentitur, perinde esse uti azymo, vel fermentato, sicut perinde est uti vino albo, vel rubro. Denique Calvinistae, fermentato pane utuntur Graecorum more, quod certe non facerent, nisi morem illum meliorem esse judicarent.

Quia vero praecipuum fundamentum, tum Latinorum, tum Graecorum est factum Christi (neque enim dubitari potest, quin illuti sit melius, et faciendum, quod Christus fecit) ideo ista quaestio ab alia pendet, utrum Dominus Sacramentum instituerit primo die azymorum, quando fermentum inveniri non poterat in omnibus finibus Israel, an vero ante cum diem. Si enim Dominus Sacramentum instituit in primo die azymorum, certum erit, azymo pane usum fuisse in ejusmodi institutione. Nam Exod. xn. et xm. praecipitur sub poena mortis, ne fermentatus panis inveniatur in domibus, aut in ullo alio loco filiorum Israel. Si alio tempore instituit, res non erit omnino certa.

S. Thomas in iv. dist. 11. quaest. 2. art. 5. quaest. 3. scribit, quocumque tempore Christus Sacramentum instituerit, semper posse convinci in azymo Sacramentum institutum fuisse. Nam ante Sacramenti institutionem Pascha manducavit, ut omnia Evangelia testantur : Pascha autem sine azymis manducari non poterat, ut patet ex cap. xii. Exodi.

Et quidem S. Thomas recte judicavit, ab immolatione Paschae incipere usum azymorum, sed tamen Graeci nonnulli ex doctioribus contra sentiunt potuisse anteverti immolationem Paschae, licet usus azymorum in reliquo victu non anteverteretur. Itaque Euthymius in comment. cap. xxvi. Matth. et post eum Nicephorus lib. i. hist. cap. 28. dicunt, Christum comedisse suum Pascha legale ante primum diem azymorum, et ideo manducasse quidem agnum Paschalem eo ritu, quem lex praescribebat, id est, cum azymis, et caeteris rebus necessariis : tamen ea ccena legali finita, dimissis azymis rediisse ad panem communem, quo vesci licebat.

CAPUT VII.

quia nondum advenerant dies azymorum, et proinde in pane communi, id est, fermentato Sacramentum instituisse. Duo enim praecepta distincta de azymo inveniuntur. Unum, ut agnus Paschalis, cum azymis comedatur. Alterum, ut septem diebus sola azyma edantur in quovis convivio. Dominus igitur ex Graecorum sententia servavit primum praeceptum, quia ad illud obligabatur, cum agnum manducare vellet : secundum non servavit, quia nondum venerat tempus, quo illud obligare inciperet. Quare necessario quaestio ista disputanda est de tempore, quo Christus Sacramentum instituit, ut nullum omnino Graecis effugium relinquatur.

Sunt igitur de praesenti quaestione sententiae quatuor. Prima est Graecorum, qui affirmant Dominum manducasse suum Pascha, et Sacramentum instituisse die 13. seu luna

  1. mensis primi : sequenti autem die post Christi mortem ad occasum solis, incanpissc tempus paschale Judaeorum, et fermenti abjectionem. Ita docent Euthymius, et Nicephorus supra citaiti.

Est enim observandum aqud Hebraeos menses omnes numerari a novilunio, et idem esse apud eos primam lunam, secundam lunam, etc. et primum diem mensis, secundum diem mensis etc. Porro secundum legem Exodi xii. die 14. primi mensis, id est, die

  1. a novilunio, post solis occasum, incipiebant dies azymorum, et durabant septem diebus, id est, usque ad diem 21. inclusive. Qui omnes dies erant Paschales, et azymorum dies vocabantur, tamen primus, et ultimus, id est, 13 et 21. soli erant solcnmes, et festivi, ita ut non liceret in eis opera servilia facere, ut patet Levitic. xxm. Dicunt ergo Grseci feria 3. in Gcena Domini fuisse diem •13. mensis apud Hebraeos; et proinde nondum incepisse tempus azymorum : feria autem G. in qua Dominus mortuus est, dicunt fuisse profanum, non festivum sed illo ipso die post occasum solis coepisse tempus azymorum, quia ille erat dies 14. et postea die Sabbati fuisse 15. diem, et solemnissimum.

Secunda sententia est Ruperti in commentario Levitic. cap. xxm. etMatth. cap. xxvi. ubi docet Hebraeos, ex quadam traditione Patrum suorum, nunquam solitos fuisse celebrare duos dies festos continuos, et ideo quando festum azymorum occurrebat feria sexta, ex illa traditione differri solitum in

Sabbatum sequens, sic tamen, ut celebratio Pascha; nunquam mutaretur. Ex quo collidit eo anno, quo Dominus mortuus est, die Jovis fuisse quidem 14. lunam, contra Oileorum opinionem, et ille ipso die ad vesperam, tum Dominum, tum Hebraeos comedisse suum Pascha ; diem autem Veneris non fuisse festum azymorum, sed diem prophanum, ut etiam Graeci volunt ; sed prophanum fuisse, quia secundum praedictam traditionem dilatum fuerit illud festum in diem Sabbati.

Haec sententia Ruperli non solum falsa mihi videtur, sed etiam non respondet ad potissimum Cnecorum fundamentum. Nam si dies azymorum incipiebant die Sabbati ; ergo die Jovis ad vesperam post agnum paschalem manducatum cum pano azymo licebat ex sententia Graecorum, redire ad fermentatum, et illo uti toto sequenti die : non ergo convinci potest Sacramentum in azymo pane institutum secundum Ruperti sententiam, nisi prius ostendatur cum immolatione agni quandocumque illa fieret, coepisse usum azymorum per septem dies continuandum.

Tertia sententia est Pauli Burgensis in additione ad Lyranum in commentario cap. xxvi. Mattii, quem auctorem multi recentiores sequuntur. Et in iis est Calvinus, qui in illud Matthaei xxvi : Scitis quia post biduum etc. (1), ita hanc sententiam defendit, ut dicat nullo cavillo posse eludi ejus argumenta. Haec sententia non differt a sententia Ruperti, nisi in eo, quod Rupertus dicebat ex traditione majorum differri festum azymorum aliquando in diem, sequentem, celebrationem autem Pascha; numquam mutari. Burgensis autem dicit utrumque differri, et inde colligit eo anno, quo Dominus mortuus est , Hebraeos manducasse suum Pascha die Veneris ad vesperam, Christum autem die Jovis ad vesperam.

Caeterum haec etiam sententia non prebatur. Sciendum est enim mutationem illam dierum apud Hebraeos ex traditione Patrum, quae a multis annis viguit, et modo viget, non sic esse intelligendam, quasi dies

  1. lunae, seu mensis aliquando occurrat die Veneris, et ipsi tunc transferant festum in diem 16. id est, in Sabbatum : id enim falsum est, et absurdissimum. Sed qui Kalcndariis praesunt apud Hebraeos, ita accom-

(t)Matth. XXVI. 2.

21&

LIBER 17.

modant novilunia, praesertim initio anni, ut nunquam accidat diem primum, et consequenter diem 45. primi mensis esse feria 2. vel 4. vel 6. et hoc est quod ipsi fiOS Yt3£P vulgo dicunt, id est, non contingit Pascha dio 2, 4 et 6. Neque videtur mala ista consuetudo : neque pugnat aperte cum lege praecipiente festum azymorum celebrari die 15. secundum calculum astronomicum, paucissimis notum, sed secundum computum communem et vulgarem Kalendariorum totius populi : secundum computum autem vulgarem communium Kalendariorum, semper illud servatur, ut festum azymorum agatur die 15. mensis. Neque absimilis est apud nos consuetudo, qui pro termino Paschali habemus lunam 14. post aequinoctium vernum, et tamen in aequinoctio, et in ipsa luna 14. inveniendis non observamus motum verum solis et lunae, sed observamus dies in Kalendario notatos, qui non raro nonnihil discrepant a vero motu : sed aliter fieri non potest, si certa aliqua regula tenenda est. Imo ante correctionem Kalen darii Gregorii XIII. jussu factam, distabat dies aequinoctii in Kalendario positus ab aequinoctio vero totis decem diebus, et novilunia in Kalendario notata distabant quinque diebus a veris noviluniis, et tamen melius erat Kalendarium illud quamvis incorrectum sequi, quam nullam habere communem regulam festorum inveniendorum. Ex quo sequitur, quod si tempore Christi fuisset tale Kalendarium, quale modo Hebraei- habent, non fuisset licitum, nec liberum ulli aliter festos dies celebrare, nec etiam praetextu errantis Kalendarii : alioqui debuisset quisque sibi suum Kalendarium fabricare, et suo modo numerare dies mensium, quod intolerabile fuisset, et aperte malum et illicitum.

Quare posita hac sententia, necessario dicendum esset Christum manducasse agnum paschalem die 13. mensis, ut dicunt Graeci, idque fecisse, non ut mutaret ordinem festorum, sed ut quoquo modo (licet extra tempus) manducaret agnum paschalem , quia sequenti die erat moriturus, et non poterat cum caeteris agnum comedere : proinde non tenebatur ad usum azymorum (nisi in comestione agni paschalis) quia nondum venerant dies azymorum, et idcirco potuisse in fermentato Sacramentum instituero. Vides

igitur ox hac sententia fundamentum Ecclesiae Latina) funditus tolli.

Quarta sententia est communis Theologorum in 4. dist. ii. Christum Sacramentum instituisse illo ipso tempore, quo secundum legem, et secundum Hebraeorum (qui tunc vivebant) consuetudinem abjiciebatur fermentum ex toto Israele, ita ut non licuerit ullo modo co uti, qui erat dies mensis primi 14. illo enim die ad vesperam inchoabantur azymorum, et sequens dies 15. erat dies solemnis azymorum. Quae sententia verissima est, et sola Graecos evidenter convincit: quocirca breviter probanda est, et simul omnes aliae refellendae.

CAPUT VIII.

Probatur Christum instituisse Sacramentum

  1. die mensis secundum legem , et secundum

morem Hebraeorum,

Igitur probatur ex textu omnium quatuor Evangelistarum. Matthaeus cap. xxvi. sic ait : . Prima die azymorum. , accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes: Ubi vis paremus tibi comedere Pascha ? Marcus cap. xiv. Prima autem die azymorum , quando Pascha immolabant. Lucas cap. xxn. Venit dies azymorum, in quanecesse erat occidi Pascha (1). Haec loca refellunt tres superiores sententias.

Ac primus Graecorum error manifeste refellitur : nusquam enim in tota Scriptura dies primus azymorum dicitur dies 13. mensis, sed solum 14. vel 15. ut patet ex libro Exod. cap. xii. et xm. et Levit, cap. xxm. ex Num. cap. xviii.

Respondent Graeci aliqui , referente S. Thoma in iv. dist. xi. quaest. 2. art. 2. quaest. 3. tres Evangelistas errasse, et a Joanne correctos fuisse. At haec ingens blasphemia est. Et deinde si Evangelistae inter se non convenissent, quod tamen fieri nequit , cur potius uni crederemus , quam tribus ?

Euthymius et alii modestiores respondent, Evangelistas loqui de die azymorum, non qui jam aderat, sed qui proximus erat : id enim volunt significare illud Lucae : Venit

(I) Matth. XXVI, 17 ; Mare. XIV, 12; Luc. XXII, 7.

CAPUT VIII.

dies azymorum , id est, imminet, seu propinquat. Refellitur haec expositio. Primo, quia si ita esset, Christus praevaricatus esset legem, et potuisset juste accusari, et certe Hebraei si hoc illi objicere potuissent, non tantum laborassent in quaerendis falsis testibus.

Respondet Euthymius legem non prohibuisse anticipari, sed solum postponi diem Paschae. Sed qui praescribit, ut aliquid- certo die fiat, simul praescribit, ut non fiat ante, neque post. Praescripsit autem lex, et saepissime repetivit, ut die 14. ad vesperam fieret Pascha; non ergo licuit id facere die 13. alioqui etiam licuisset die 10. vel etiam 1. Adde, quod lex permisit Pascha celebrari post unum mensem, modo servaretur idem dies 14. ut patet ex cap. ix. Numeri. Anticipati posse diem , aut mensem Paschae, nyllo neque praecepto, neque exemplo probari potest.

Dicent fortasse quod ait Joannes Hentenius in praefatione Euthymii, et alii qui sequuntur Burgensem, Christum agisse suum Pascha ita secreto, ut nemo sciverit praeter Apostolos, et patremfamilias, in cujus domo Pascha fiebat; atque ita non fuisse periculum, ut accusaretur. At numquid Judas proditor, qui ccenae interfuit, et mox a coena cucurrit ad principes sacerdotum, non potuisset id Judaeis indicare? Verum igitur est, quod ait Chrysostomus homil. 83. in Matthaeum, Christum usque ad mortem servasse legem Mosis, et Pascha suo tempore legitime celebrasse. Neque juvat Euthymium quod Lucas dixerit : Venit dies. Nam refellitur haec falsa expositio ex Matthaeo et Marco, qui non dicunt, Venit dies azymorum ; sed aiunt, primo die azymorum Apostolos Christo dixisse : Ubi vis paremus tibi comedere Pascha ?

Accedit quod omnes ferme Patres , et maxime Graeci dicunt, Christum 14. die Pascha celebrasse, Origenestract. 33. in Matth. ubi aperte dicit, luna 44. Christum fuisse captum. Chrysostomus homil. 83. in Matt. dicit, Christum comedisse illo die, quem lex praecipiebat. Idem habet etiam Theophylactus, Theophilus Alexandrinus apud Bedam libro de ratione temporum, cap. 57 et 59. et Theodoretus quaest. 21. in Exod. et ex Latinis Tertullianus lib. contra Judaeos, Cyprianus in sermone de coBna Domini, Ambrosius in epist. 83. Hieronymus in cap. 26. Matth. Augustinus in epistol. 86. ad Casulanum, et Beda lib. de temporum ratione, cap. 61.

Praeter hoc argumentum ex tribus Evangelistis, et tot Patrum sententiis, habemus aliud argumentum ex Joanne, quem Graeci se profitentur sequi. Nam S. Joannes, affirmat diem passionis Christi , id est, sextam feriam fuisse illo anno solemnem, ac festam, ex quo necessario sequitur, ut die praecedente agnum comederint. Joan. xm. Ante diem festum sciens Jesus quia venit hora , etc.( 1). Hoc dixit Christus pridie passionis ; ergo dies passionis, erat dies festus. Sed quia possent Graeci tergiversari, ut faciunt, ac dicere loqui eum de festo futuro die Sabbati, non de festo immediate consequente eam ipsam noctem feriae quintae, in qua Dominus loquebatur ; additur ibidem, quod cum Judae Dominus dixisset : Quod facis , fac citius; ille exivit continuo, cum jam nox esset : et Apostoli putarunt, dictum illi esse, ut emeret, quae necessaria erant ad diem festum. At quomodo suspicari poterant tanta festinatione opus esse in parandis ad festum necessariis, si adhuc supererat totus dies sequens ante festi solemnitatem?

Praeterea Joan. xvjii. Hebraei dicunt Pilato : Nobis non licet interficere quemquam (2); quod significat non licuisse id eis ob festum, quod tunc agebatur , ut exponunt Chrysostomus homil. 82. in Joann. et homil. 86. in Matth. Cyrillus lib. xii. in Joan. cap. 6. Augustinus tract. 114. in Joan. Beda in cap. xv m. Joan. et alii. Nam alioqui licuisse eis alio tempore blasphemos occidere, patet ex Actor, vii. ubi Stephanum in Concilio judicatum publice lapidarunt; et Actor. 24. conqueruntur apud Felicem Pracsidem Syriae , quod volentibus Paulum secundum suam legem interficere, tribunus Lysias violenter eum eripuerit de manibus ipsorum.

Quod autem Jansenius dicit, et quidam alii, potuisse Hebraeos occidere reos mortis secundum legem suam, sed non potuisse crucifigere, nimis improbabile est. Nam nec Hebraei solliciti erant praecipuo de cruce, sed de morte Christi in genere, unde, eumdem aliquando praecipitare, aliquandu lapidaro voluerunt : nec est ulla ratio, cur eis licuerit occidere, et tamen non licuerit crucifigere.

Adde, quod illa verba subjuncta (ut sermo

(I) Joan. XIII, 1. — (2) Joan. XVIII, 31.

liber iv.

Josu imploretur) non quadrant nisi in nostram expositionem; nani Dominus praedixerat se. a Gentilibus crucifigendum ; qme vera et mirabilis prophetia fuit, si Hebraus etiam occidere licebat. Nam si eis id non licebat, facile erat praedicere se non occidendum, nisi a Gentilibus, et illo supplicio, quod erat apud Gentiles frequentissimum.

Denique Joan. xm. Pilatus ait : Est nutem consuetudo vo bis, ut unum dimittam, vobis in Pascha : vultis ergo dimittam vobis /legem Judxorum (1). Hinc ergo apparet, jam tunc agi coepisse dies paschales : et clarius Mattii, xxvii. vocatur idem dies solemnis, et Marci xv. et Lue. xxiii. vocatur aperte dies festus.

Accedunt ad haec testimonia Patrum, qui dicunt Christum occisum fuisse ipso die solemni Hebraeorum. Vide Tertullianum in lib. contra Judaeos, Origencm homil. 23. in Numer. Clementem Romanum lib. v. constitut. cap. 14. alias 16. Epiphanium haeresi 70. Theophilum Alexandrinum in epist. ad Theodosium apud Bedam de ratione temporum, cap. 57. Cyrillum Hierosolymitanum catechesi 13. Chrysostomum homil. 86. in Matth. Augustinum tract. 10. in Joan. Socratem lib. v. liist. cap. 21. Leonem sermone 7. do Paschate. Bedam in cap. xvm. Joannem Anselmum in cap. xxvi. Matth. et Victorem Antiochenum nuper versum ex Graeco in cap. xiv. ubi dicit Hebraeos libenter diem festum, qui occurrebat illo anno feria sexta, fuisse translaturos in alium diem, si per legem id cis licuisset.

Jam secunda opinio, qiue Ruperti erat, ex iisdem Scripturae testimoniis confutatur. Nam si die Jovis, in quo Dominus Sacramentum instituit, erat primus dies azymorum , ut Evangelistae tres disertis verbis affirmant, necessario sequitur , ut festum azymorum fuerit illo anno die Veneris, non dic Sabbati.

Est enim observandum aliter dies festos, aliter dies naturales apud Hebraeos considerari. Nam dies festi incipiunt ab occasu solis, et desinunt in occasum solis, ut patet Levit, xxiii. proinde festus dies azymorum continetur nocte sequente diem 14. et die toto artificiali 15. Dies autem naturalis, et ordinarius incipit ab ortu solis, et desinit in ortu solis, proinde continet diem et noctem artificialem, non autem noctem et diem artificialem. Id patet ex principio Geneseos ;

illiul enim : /'actum est vespere, et mane dies primus , ut exponunt Ambrosius et Rasilius, et alii in eum locum, significat ex dic artificiali, qui terminatur in vesperam, et ex nocte sequente, qiue terminatur in mane, factum esse primum diem. Ex quo facile conciliari possunt verba trium praedictorum Evangelistarum , qui vocant primum diem azymorum diem 14. mensis, cum verbis Mosis in Exodo, Levitico et Numeris, qui sempor primum diem azymorum vocat diem 15. mensis. Nani cum dies primus azymorum quatenus festivus, ut diximus, contineatur posteriore parte diei 14. et priori parte die 15. accipiendo dies modo ordinario, seu naturali, potest dies azymorum ut festivus, per intellectionis figuram vocari tam 14. ut Evangelistae faciunt, quam 15. ut Moses facit.

Ex his autem refellitur opinio Ruperti, Nam si dies 14. ut Evangelistae dicunt, erat primus azymorum, nimirum ex parte , necesse est, ut etiam 15. dies esset primus azymorum pro alia parte. Ergo non potuit transferri in diem 16. ut ipse vult : nisi forte velit (quod est absurdissimum) mediam partem solum illius diei solemiiis translatam fuisse.

Adde praeterea rationem cur debeat fieri illa translatio, quam Rup ortus reddit, esse prorsus vanam. Affirmat enim ipse transferri diem primum azymorum in Sabbatum, quando occurrit feria/sexta, ne sint duo festa continua, nimirum primus azymorum, et Sabbatum : et non advertit , in idem incommodum se incidere ex ista translatione. Nam dies septimus azymorum est reque solemnis ac primus, ut patet Levit, xxiii. Si autem dies primus ponatur in Sabbato, ut ipse vult, tunc septimus ponetur feria sexta, atque ita erunt duo dies festi continui, septimus azymorum, et dies Sabbati.

Denique contra Ruperti sententiam pugnant omnia testimonia Scripturae , et Patrum, qui dicunt, diem mortis Christi fuisse festum, et solemnem illo anno apud Hebraeos.

Resta sententia Burgensis refellenda ex iisdem Evangelii locis, et quidem facile refellitur. Nam cum dicunt Evangelistae primo die azymorum Christum comedisse Pascha, vel loquuntur deprimo die azymorum secundum ordinariam consuetudinem, et Kalendaria Synagogae, vel non. Si detur primum,

(1) Joan. X V ! 1 T . 30.

CAPUT VIII.

tum refutata manet Burgensis opinio; ncc enim verum erit, quod ipse ait, alio die Christum, alio die populum Hebraeorum Pascha comedisse. Si autem detur secundum repugnabit Marcus, qui ait : Prima die azymorum , quando Pascha immolabant : id enim significat Hebraeos eo dic Pascha immolare.

Sed respondent qui Burgenscm sequuntur, illud (immolabant) vel referendum esse ad morem legitimum, ut sensus sit, quando Pascha secundum legem immolari debebat, vel etiam ad aliquos paucos perfectiores, qui reipsa immolabant iu die legitimo, non curantes Pliarisaeorum traditionem.

At neutrum horum recte dici potest. Primo, quia etiamsi facta esset illa mutatio, debuissent omnes etiam optimi viri illam mutationem sequi. Nam ut supra ostendi, non erat contra legem Dei, sed erat accommodatio quaedam Kalendarii prudenter lacta : undo merito ut schismatici, et ut inobedientes synagoga) puniri potuissent, qui secus fecissent.

Secundo, falsum est tempore Christi fuisse i llam traditionem in usu, ut numquamfeslum azymorum celebraretur die 2, i . vel G. est enim traditio illa multo reccntior. Atque hoc est, quod decepit .plurimos scriptores modernos, alioqui eruditissimos : crediderunt enim omnes Burgcnsi tamquam in sua arte perito : nam et ipse Babinus- Hebramrum fuerat. Esseautcm falsum, traditionem illam tempore Christi in usu fuisse, probo. In primis Itabbi Abenezra in commentarioLcvitici, cap. xxni. disertis verbis affirmat hanc traditionem non solum non fuisse ab initio secundi templi, ut multi fabulantur, sed ncc fuisse eo tempore, quo fiebat Thahnud. Nam et in Misna, et in Thlamud, ut ipse dicit, invenitur Pascha in T13, id est die 2, i. etO. constat autem Thahnud confectum fuisse aliquot annorum centuriis post passionem Christi.

Pricterea S. Epiphanius, qui etiam Hebrteus fuerat, et optime noverat linguam, et ritus Hebraeorum, lueresi 30. Ebionitarum, et haeresi 51. Alogorum, dicit festum azymorum apud Hebraeos incidere in quamlibet diem hebdomada), etiam in 2, 3. et Neque dici potest, Epiphanium loqui de festo azymorum secundum legem, et non secunduin consuetudinem, quae erat tempore suo, aut tempore Christi. Nam loquitur de consuetudine. qua; erat tempore Christi : explicat enim illud Lue. vi : Factum csl in Sabbato

secundo primo, et Apostoli ibant per sata, et vellebant, spicas ctc. ac dicit, Sabbatum secundo primum, non vocari septimam diem, qua) est Sabbatum naturale , sed festum azymorum, iu quo dies erant solemnes, et Sabbata vocabantur, nimirum primus dies azymorum, qui dicitur Sabbatum primum, et 7. dies azymorum, qui dicitur Sabbatum secundum, seu secundo primum, qui est aequalis primo, ut apud nos dies octavus in festis qua) habent octavam, quia est solemnis sicut primus, vocari posset dies festus secundo primus. Dicit igitur Epiphanius, diem illum, in quo Apostoli vellebant spicas, non fuisse Sabbatum naturale, sed alium diem hebdomada;, nimirum 2, 3. et 'i . aut quemvis alium , in quem forte inciderat illo anno 7. dies azymorum.

Praderca est aliud argumentum omnino convincens, quod hoc syllogismo comprehendi potest. Ecclesia; Asiatica; initio nascentis fidei celebrabant Pascha eodem dic. quo Hebraei sui temporis. Eaedem Ecclesia; celebrabant Pascha luna 1 1. primi mensis, quacumque die hebdomada; luna illa incidisset. id que sine ullo dierum discrimine, vel exceptione ; ergo etiam Hebraei illius temporis Pascha celebrabant quolibet hebdomada; dio sine ulla exceptione. Ergo festum azymorum incidere poterat in diem 2, b etO. et proinde nondum coeperat eo tempore illa traditio Judaica, neque adhuc fuerat auditum illud S? T12 irca, igitur tempore Christi non fuit illa traditio. Propositio hujus argumenti certissima est, habetur enim expresse in epistola Nieami Concilii, quam refert Theodoretus lib. Instor, r. cap. 1). et in epistola Constantini ex eodem Concilio ad Ecclesias missa, qua? exstat apud Euscbium lib. de vita Constantini, cap. 17. Idem fatetur Polycrates apud Euscbium lib. v. liistor. cap. 23. Tertullianus in lib. de Synodis Arimini et Seleuciac, Epiphanius lueresi 50. Tcssarcscedeeatitarum,. et 70. qua; est Audianorum, ubi saepius repetit, Asianos illos celebrasse Pascha quando Judaei celebrabant, itant non computarent ipsi dies, et .menses, sed tantum observarent tempus, quo Judaei sui temporis, azyma incipiebant. Denique idem habet Augustinus lib. de lueresibus, cap. 20. Assumptio ejusdem argumenti non minus est certa. Nam Euscbius lib. v. hist. cap. 22. dicit Asianos Pascha celebrare solitos quolibet die hebdomada). Augustinus libro de lueresibus, cap, 20. addit, quolibet septem

LIBER IV.

f

dierum. Philastrius in lib. de haeresibus, cap. de hseresi de festo Paschae, adhuc expressius dicit, eos Pascha celebrare etiam die 2. vel 4. vel 6. quibus diebus non fuisset celebratum, si esset vera Burgensis opinio.

Praeterea est argumentum huic non dissimile. Epiphanius hacr. 70 . Audianorum, Theophilus in epist. ad Theodosium apud Bedam de ratione temporum, cap. 57. Ambrosius epistola 83, ad Episcopos iEmiliae, et Bcda de ratione temporum, cap. 59. ponunt aliud discrimen inter Pascha Christianorum et Judaeorum, ac Judaizantium, quod Pascha Christianorum non solum non lit luna 14. si illa venerit extraDominicam, sed neque si venerit in Dominica. Quando enim id accidit, ut luna 14. venerit in Dominica, tunc exspectamus sequentem Dominicam, et Pascha celebramus luna 21. At Judaei, et Judaizantes, in ipsa 14. luna celebrabant, etiam si -esset Dominica; quare aliquando fiebat ( ut notat Beda ) ut per integram hebdomadam distarent Paschata, et Christiani eo die inciperent, quo Judaei finiebant. Ex hac autem observatione manifeste sequitur, Pascha Judaeorum tempore illorum Patrum aliquando incidisse in Dominicam diem, .et diem festum azymorum in diem lunae, ac per hoc nondum coepisse traditionem illam Judaicam, quae cavit, ne die Lunae, Mercurii, et Veneris festum azymorum celebrare liceret.

Adde his omnia testimonia Scripturae, et Patrum supra citata, quibus probavimus in die Passionis Domini fuisse Hebraeis diem festum, ac solemnem : inde enim necessario sequitur, ut eodem die tum Christus, tum Hebraei Pascha celebraverint.

CAPUT IX.

Solvuntur argumenta Graecorum, et aliorum, qui quocumque modo eis favent.

Restat nunc, ut argumenta Graecorum, et eorum qui eis favent, breviter diluamus. Argumenta ducunt primum ex Scripturis, Deinde ex Patribus. Postremo ex ratione.

Primum testimonium Scripturae, Mattii, xxvi. Dicebant autem: Non in die festo , ne forte tumultus fieret in populo (1). Respondeo

Fuit illa quorumdam sententia in eo Concilio, sed non obtinuit : praevaluit enim eorum sententia, qui judicarunt non esse negligendam occasionem Christum necandi quocumque tempore.

Secundum testimonium Marci xv. Joseph mercatus est sindonem, et Luc. xxm. mulieres paraverunt aromata. Ibidem Judaei egerunt causam criminalem contra Christum, et eum comprehenderunt, examinarunt, etc. Quae sane in die festo licita non erant : nam Levit, xxvi. in festo azymorum prohibentur omnia opera servilia. Respondeo : In festo prohibentur opera servilia, sed non opera pietatis et charitatis, et maxime necessaria. Sepelire autem mortuos, opus charitatis est, non opus servile ; et proinde etiam aromata parare, sindonem emere ad corpus sepeliendum, non potuit esse prohibitum, praesertim cum opus illud differri non posset, imminente jam Sabbato. In Sabbato enim major quies praecipiebatur, quam in ullo alio festo. Unde in Sabbato neque ignis accendi poterat , neque cibi praeparari : quae licita erant in aliis festis, etiam in Paschate, ut patet cap. xn. Exodi. Quod autem attinet ad Judaeos, qui causam criminalem egerunt, non erant illi tam delicatae conscientiae, ut putarent id fieri non posse : satis existimabant se detulisse honoris diei festo, quod non suis manibus Christum lapidarunt.

Tertium testimonium Joan. xm : A nte diem festum Paschae (2). Respondeo : Loquitur de die artificiali, ut supra diximus. Etsi enim in illa nocte, in qua Dominus loquebatur, festum Paschae inciperet, tamen dies festus erat is, qui sequebatur eam noctem, non qui praecesserat : quemadmodum et nos solemus in vespera Sabbati sancti dicere : Cras erit festum Paschae; licet jam coeperit festum celebrari in officio Ecclesiatico.

Quartum testimonium Joan. xviii : Ipsi non introierunt in praetorium, ut non contaminarentur, sed ut manducarent Pascha (3). Respondeo : Omissis aliis solutionibus, pascha vocatur eo loco non agnus paschalis, qui solum 14. die ad vesperam immolabatur, sed victimae paschales, quae ex ovibus, et bobus quotidie in diebus Paschae immolabantur. Deuteron. xvi. Immolabis Phase Domino Deo cie ovibus , et bobus in loco, quem elegerit Dominus. II Paralipom. xxxv. Dederunt sacerdotibus ad faciendum Phase pecora duo millia et

<T) Matth, XXVI, 5. — (2) Joan. XIII, 1. — (3) Joan. XVIII, 28.

CAPUT IX.

boves sexcentos Josephus lib. hi. antiquit. c. 13. referens id quod habetur Num. xxvm. de immolatione duorum vitulorum, arietis, et hirci, et septem agnorum, qua) fiebat singulis diebus Paschae : dicit vitulos, arietem, et agnos holocausta fuisse, sed hircum fuisse sacrificium pro peccato, et ex eo quotidie parari solitum epulum sacerdotibus. Illa igitur victima paschalis, qua) edenda a sacerdotibus erat, est illud Pascha, de quo loquitur S. Joanncs, cum ait : Ipsi, nimirum Pontifices, non introierunt, ut non contaminarentur , sed ut manducarent Pascha (2). Nam non licuisse Sacerdotibus, nisi purificatis, edere sacrificia, patet Levit, xxn.

Quintum testimonium Joan. xix. Erat autem Parascevc Paschae hora quasi sexta. Respondeo : Parasceve non erat apud Hebraeos, nisi propter Sabbatum :siquidemante Sabbatum necessaria erat Parasceve, id est, praeparatio ciborum, quia in Sabbato cibi parari non poterant. Quare Joan. xix. sic legimus : Propter Parasceuen Judaeorum, ut non remanerent in cruce corpora Sabbato : erat enim magnus dies ille Sabbati (3). Ubi vides, Parasceven fuisse non ad Pascha, sed ad Sabbatum, quod illo anno celebrius erat, et magnum Sabbatum dicebatur, quia incidebat intra hebdomadam paschalem, qua) tota solemnis erat, licet primus, et ultimus dies solemniores essent. Hinc etiam Marcus cap. xv. ita illud idem expressit : Erat Parasceve, quod est ante Sabbatum , et Lucas cap. xxm. inquit, Erat autem Parasceve , et Sabbatum illucescebat. Illud igitur Parasceve Pascha) non significat Parasceven ad Pascha, sed Parasceven inPaschate occurrentem : quomodo si nos diceremus, Eratferia6. Pascha).

Ultimo, proferebant olim Gra)ci teste Anselmo illud Amos iv : Sacrificate de fermentato laudem , vel ut vertit Aquila : Sacrificate de fermentato Eucharistiam. Respondeo : Testimonium hoc, testimonium est imperitiae, vel impudentia) Graecorum. Nam propheta illa dicit irridendo, et reprehendendo Hebra)os, qui pro Deo idola colebant, et pro azymis fermentum offerebant. Sic enim praecedit : Venite ad Bethel, et impie agite : ad Galgalam , et multiplicate praevaricationem etc. (4). Yide Hieronymum, et Rupertum in hunc locum propheta). Atque ha)C sunt qua) ex Scripturis proferre solent.

Jam ex Patribus nonnulli proferuntur, quorum testimonia breviter explicanda sunt. Primo S. lrenseus lib. iv. cap. 23. dicit, Mosen Dcuteronom. xvi. pr a) dixisse Christi passionem, quoad locum, cum ait, immolandum esse agnum paschalem in loco , quem elegerit Dominus, id est, in Hierusalem ; quoad diem, cum nominavit diem Pascha) ; et quoad horam, cum dixit ad vesperam esse immolandum. Ex his nomullis colligunt, Christum occisum esse secundum Irensei sententiam luna 14. quando agnus immolari solebat, et proinde ccenam Domini celebratam luna 13.

Respondeo : Qua) dicit lrenseus verissima sunt, sed nihil faciunt pro adversariis : nam Christus occisus est in Hierusalem : item in die Pascha), quamvis luna 15. non 14. Nam ( ut supra diximus ) primus dies Paschae incipiebat in vespera dici 14. et durabat usque ad vesperam diei 15. Denique occisus est ad vesperam, quia obiit hora nona, qua) est hora vespertina. Adde, quod Irenams per vesperam, non tam intellexit vesperam diei, quam vesperam mundi : dicit enim per vesperam, non significasse Mosem temporum extremitatem ; ad quem modum exposuerunt illud, ad vesperam , etiam Cyprianus lib. ii. epist. 3. et Ambrosius epist. 3.

Secundo objicitur Tertullianus, qui in lib. contra Judaeos sic ait : « Hoc enim et Moyses initio primi mensis novorum facturos vos prophetavit, cum omne vulgus filiorum Israel ad vesperam agnum esset immolaturum. )> Ubi loquitur de Christi passione, ac dicit, pra)dictum fuisse, ut Christus occideretur illo tempore quo agnus immolabatur : constat autem agnum immolari solitum luna 14. ad vesperam.

Respondeo : Significat Tertullianus illa ipsa dic, qua agnus immolabatur, Christum immolandum, et hoc impletum est : non (ut supra diximus) dies prima Pascha) extendebatur usque ad vesperam feria) sextae. Non autem significat eadem hora praicise fuisse immolandum Christum, qua agnus immolabatur ; id enim fieri non poterat. Nam agnus immolabatur post occasum Solis, et Christus immolandus erat in meridie. Et praeterea si die Veneris ad vesperam fuisset agnus immolandus, ut adversarii tunc non fuisset Christus occisus in Paschate : nam ipse occi-

(I) Deut. XVI, 2 ; II. Paral. XXXV, 8. - (2) Joan. XVIII, 28. — (3) Joan. XIV, 21 ; Joan. XIX, 14. — (4) Amos. IV, 4

ure ii iv.

sus fuit unie occasum solis ; Pascha autem incipiebat post occasum solis. Denique occisionem Christi non peractam, nisi dio 15. apertissime ibidem Tertullianus docet, cum ait, fuisse diem illum Hebraeis festivum ; et de illo exponit verba Amos 8. Occulet sol in meridie , et convertam diem festum vestrum in luctum etc. (1).

Tertio objicitur Epipbanius, qui- haeresi 50. sic ait: « Oportebat Christum in decima quarta die immolari secundum legem. » Quod si dies passionis Christi fuit 14. certe sequitur (ut Graeci volunt) diem crenae Domini fuisse 13.

Respondeo : Loquitur Epipbanius de immolatione Christi non in se, sed in typo et figura, ac si clarius dixisset , oportuisse agnum, qui figura Christi erat, immolari luna 14. ad vespeiam. Nam idcirco addidit, <t secundum legem » ; reprehendit enim eo loco Epipbanius Quairtaidecimanos judaizantes, ac dicit, eos multum de trimenti accipere ex eo, quod celebrant Paschai decima quarta dic cum Judaeis, et non potius die Dominico cum Christianis ; et rationem reddit, quia immolatio Christi, typica nimirum, quae fiebat secundum legem die li. significabat Synagogam lumen suum amissuram Christo veniente. Nam dies 14. est ultima incrementi ipsius lunae ; peracta autem die 14. incipit luna; lumen deficere, nimirum in dic 15. itaque Judaei cum agnum immolabant luna I 4. ad vesperam, obscurationem suam prophetabant : cujus obscurationis participes fiunt quotquot eos in Paschae celebratione imitari maluut. quam Ecclesiam Christi. Ilaec rsteo loco sententia Epiphanii, cujus auctoris apertissima testimonia pro nobis supra retulimus.

Quarto objiciunt Chrysostomum liomil. 82. in Joan. ubi duo dicit. Primum est, Christum comedisse suum Pascha pridie, quam illud comederint Judaei. Alterum, Christum praevenisse unum diem in cama manducanda, ut reservaret mortem suam Parascevc, quando etiam olim fuit Pascha. Ex quibus colligitur secundum Chrysostomum diem Parasceves, in quo Dominus necatus fuit, fuisse lunam 14. in qua Pascha secundum legem celebrari debuit. Similia omnio scribit Thcophylactus in can. 18. Joan.

Respondeo : Hic locus Chrysoslomi et Thcophylacti explicandus est per alium eorumdem auctorum. Nam Chrysostomus horni!. 85. in Matthaeum, et Thcophylactus in cap. xxvi. Mattii . scribunt, Principes sacerdotum tota nocte occupatos fuisse in negotio mortis Christi procurandae, et ideo non potuisse cum caderis debito tempore pascha manducare, nimirum in nocte feriae quinta', sed distulisse crenam illam agni Paschalis in sequentem diem. Ubi etiam addunt ii auctores in hac re prae varicatos esse legem Dei Principes illos sacerdotum, quod Pascha non egerint tempore debito, et hoc modo exponunt locum illum : Ipsi non introierunt , ut non contaminarentur . sed ut manducarent Pascha , Joan. xvm. Hinc ergo intelligcndum est in testimonio nobis obiecto, cum Glirvsostomus et Thcophylactus dicunt, Christum comedisse Pascha pridie, quam illud ipsi comederint, non significare, Pridie, quam populus Judaeorum, sed solum pridie quam sacerdotes illi, qui in nece Christi tota nocte occupari fuerant. Itaque Dominus manducavit illa nocte, qua omnes alii communiter manducabant.

Deinde quod Chrysostomus efThcophylactus addunt, Christum praevenisse unum diem, ut servaret mortem suam in Parasceven, quanclo etiam olim Pascha fuerat, duobus modis exponi potest. Primum, ut illud (quando etiam olim Pascha fuerat) non referatur ad Parasceven, sed ad praecedentem diem ; ut sensus sit : Christus praevenit uno dic Principes Judaeorum in Pascha edendo, ut caedem suaun servaret in Parasceven. Ipse enim Pascha manducavit pridie Parasceves, id est, luna 14. quando etiam olim Paschai fuit : et secundum hanc expositionem nulla remanet difficultas.

Secundo dici potest illud ( quando etiam olim) referri ad Parasceven : sed Chrysoslomum non loqui de Pascha, ut Pascha significat immolationem agni, ut false Graeci existimant, sed ut significat festum Paschae. Quare hic est eorum verborum sensus : Christus in manducando agno paschali praevenit uno die principes illos sacerdotum, et proinde manducavit die Jovis, qui fuit 14. lunae, ut servaret mortem suaun in ipsum Paschae festum, id est, in diem 15. lunae quando etiam olim Pascha, id est, Paschae festum erat. Quod autemhic sit verus sensus, et non velit Chrysostomus dicere, feri a illa sexta fuisse diem 14. et tempus legitimum

(1) Amos. VIII, 9.

CAPUT IX.

immolationis agni paschalis, ex duobus manifeste colligitur. Primum, quia si ita esset, . Pontifices illi non fuissent praevaricati legem, dum distulerunt manducationem agni in feriam sextam. At Chrysostomus disertis ' verbis prsevaricatos illos fuisse docet. Deinde, quia idem Chrysostomus homil. 86. et 87. in Matth. affirmat, ipsum diem occisionis Christi fuisse festivum, et solemnem Hebraeis.

Quinto objicitur Augustinus, et cum eo venerabilis Beda. Nam Augustinus lib. m. de consensu Evangelistarum, cap. 13. refert quosdam dixisse, Pascha Judaeorum eo anno, quo Christus mortuus est, incoepisse in sequenti Sabbato ; et ideo sextam illam feriam dictam esse Parasceven Paschae. Sed cum id Augustinus non approbet, sed simpliciter referat, non est multum de ea re laborandum. Approbat quidem Augustinus, quod illi iidem dixerant, praeparationem ad Christi immolationem coepisse ab hora nona noctis ; et proinde horam tertiam diei fuisse horam sextam Parasceves, Pascha) Christianorum, id est, Christi mortis : et hoc idem repetit tract. 117. in Joan. et idem habet Beda in cap. xix. Joannis. Priorem autem illam sententiam de Pascha Judaeorum inchoante die Sabbati ; nusquam approbat Augustinus, vel Beda, vel alius bonus auctor ex veteribus.

Rursus objici solet, quod dicunt, Augustinus tractat. 120. in Joan. et Beda in cap. xix. Joan. acceleratam fuisse Domini sepulturam propter Parasceven Judaeorum, quia illa nocte ccenam puram comesturi erant. Sed nulla hic difficultas est : non enim cm na pura significat agni paschalis manducationem, sed ccenam quamdam solemnem , quam Judaei sumunt in vespera feriae sexta), ad initium videlicet Sabhathi. Unde ab ea coena, ipsa etiam feria sexta dicebatur ab eis coena pura ut patet ex Irenaeo lib. i. cap. 10. et lib. v. cap. 23. et ex Beda in cap. xxm. Luc.

Sexto objici potest Anselmus, qui in capite xxvii. Matth. dicit, se certa ratione coinperisse Christum luna 14. esse occisum, et luna 13. praeter ordinem divinae legis celebrasse suum Pascha. Sed dubium esse non potest, quin totus iste locus ab aliquo Graecorum fautore fuerit insertus in lib. S. Ansclmi, et quidem parum prudenter. Nam Anselmus apertissime contrarium docet in comment.

cap. xxvi. in illa verba : Prima autem die azymo) um (1), ubi dicit, Christum 14. die comedisse agnum, et lo. die fuisse crucifixum.

Septimo objiciebant Graeci can. n. VI Syn°di, in quo cavetur, ne clerici, aut laici comedant azyma Judaeorum. Respondeo : prohibetur eo canone commercium cum Judafis, praecipue circa ritus religionis. Itaque noluerunt Patres, ne Christiani celebrarent cum Hebraeis dies azymorum, aut alios ejusmodi ritus.

Octavo objiciunt Joannes Hentenius praefationes in Euthymium, et Cornelius Jansenius in comment. Matth. cap. xxvi. testimonium historici cujusdam antiqui, qui Hebraice scripsit, librum &315? seder olam, in quo asseritur, traditionem illam Hebraeorum, ne festum Pascha celebretur feria 2, 4, aut, 6. initium habuisse statim a templo reparato post reditum a captivit. Babyl. ex quo sequitur, Christi tempore jam usu receptam fuisse illam traditionem.

Respondeo : In libro seder olam , tam majore, quam minore, quem nuper Latinum fecit Gilbcrtus Genebrardus, non invenitur ea traditio. Deinde etiamsi ibi inveniretur, cum auctor ille vix ante quingentos annos scripserit, et multa alia falsa tradiderit, nihil mirum esset, si etiam in hoc mentitus esset. Certe falsum esse, Christi tempore eam traditionem in usu fuisse, supra evidentissime demonstravimus etiam testimonio Rabbi Abenezree.

Ultimo objicit Calvinus loco citato testimonia historiarum, qua) dicunt, ab Alexandro Papa institutum esse, ut ex pane azymo Eucharistia conficeretur, cum ante Alexandrum omnis Ecclesia fermentato uti consuevisset. Itaque mos Graecorum fuit in primitiva Ecclesia, et Aposfcolicus censendus, ac merito retinendus videtur.

Respondeo : Recte fecit Calvinus, quod nullius historici nomen adseripsit : nullus enim id tradit, quod ipse dicit ; nec verisimile est ullo modo. Nam loqui non potest Calvinus de Alexandro II. aut III. aut aliis posterioribus : isti enim fuerunt omnes post Leonem IX. qui acerrime defendit sententiam Latinte Ecclesia) de Eucharistia in azymis conficienda. Loquitur igitur de Alexandro I. qui sedit circa annum Domini 110. Ac ut omittam, a nemine scriptum esse, quod hic Alexander azyma instituerit, non est pro-

(I) Matth. XXVI, 17. Tom. IV.

LIBER IV.

Labile primis illis annis, in quibus Ecclesiie in plurimis judaizabant, et factum Domini adeo recens erat, ut aliqua Ecclesia fermentato uti maluerit quam azymis. Adde, quod Leo IX. in epist. ad Michaelem cap. 5. dicit, Romanam Ecclesiam a Petro, non ab Alexandro, ut Calvinus mentitur, didicisse qualiter divina mysteria celebrari debeant : et per 1020. annos a Passione Domini retinuisse eumdem morem ; et cap. 24. dicit, sanctos Martyres primitiae Ecclesiae nostris azymis saginatos*. Atque haec de testimoniis.

Restant argumenta ex ratione. Et quidem Graeci triplici ratione potissimum utebantur, quae sunt apud Anselmum in libro de azymo, et verbosissime referuntur a Centuriatoribus Magdeburgensibus, ex libris Michaelis Episcopi Constantinopolitani, et NicetaeCent. xi. cap. 8. et apud Euthymium in cap. xvi. Matth. et nuper etiam repetitae sunt ab Ilieremia Episcopo Constantinopolitano in censura ad Confessionem Augustanam, cap. 10.

Prima ratio est ejusmodi : « Dominus cum Eucharistiam instituit, panem accepit. At azymum non est panis. Panis enim Graece dicitur apro; a verbo aipw, quod est attollo : non autem attollitur farina , seu conspersio, nisi per fermentum. »

Respondeo : IIoc argumentum, vel nihil probat, vel pro nobis facit contra Graecos : num in Scriptura nomen panis commune est ad azymum, et fermatentum. Et quia de fermentato nemo dubitat ; probatur de azymo ex illo Lucae ult. : Accepit panem benedixit pie. Et infra : Quomodo cognoverunt illum in fractione panis (1). Illum enim fuisse panem azymum, certum est, quia id factum est, quodLucasnarrat, tertia die azymorum, vel secunda die secundum Graecos ; quibus diebus non inveniebatur apud Hebraeos nisi azymus : panis praeterea Levitic. vn. dicuntur panes cum fermento, et panes absque fermento. Denique Thcodoretus, Graecus auctor, in cap. x. Danielis notat inscitiae eos qui panem azymum, panem vocari posse negant.

Hoc ergo fundamento posito, colligimus Matt. xxvi. illa verba : Accepit panem , benedixit , etc. de Azymo exponi posse, sed etiam oportere, cum jam ostenderimus id factum primo die azymorum. Vel igitur panis azymus differt specie a fermentato, vel non.

Si differt, ut Graeci volunt ; ergo non potest Eucharistia confici in fermentato : non enim confici potest in alia specie, quam in ea, quam Dominus instituit. Si non differt, ut vere Latini affirmant ; ergo potest confici, tum in azymo, tum in fermentato ; in azymo quidem quia Dominus sic fecit ; in fermentato autem, quia non differt specie ab azymo. Itaque vides argumentum, si quid valet, contra Graecos valere. Sed revera nihil valet, cum non differat essentialiter azymus, et fermentatus.

Porro illa etymologia vocis apxo;ab elevando, aut ab accidentali conditione sumpta est, ut in aliis multis factum videmus : aut non dicitur apro;, quia elevetur per fermentum, sed potius, quia elevet naturam humanam nutriendo et augendo corpora nostra, qui effectus communis est pani azymo cum fermentato.

Sed hinc nascitur argumentum Calvini, loco supra notato. Nam si accidcntaria differentia est inter azymum, et fermentatum, qualis est etiam inter vinum album et rubrum, non oporteret in Sacramento Eucharistia; majori cura quaerere panem azymum, quam quierimus vinum album ; sed esset omnibus permittendum, ut libere uterentur quovis pane, ut libere utuntur quovis vino.

Respondeo : Multum interest inter differentiam azymi et fermentati, et differentiam albi et rubri vini. Nam in primis constat Dominum usum esse azymo ; non autem constat utrum vino albo, an rubri usus sit ; et idcirco constanter retinemus azymum propter Domini exemplum ; de vino non sumus solliciti, quia non habemus simile exemplum. Deinde differentia azymi, et fermentati Deus scepe usus est ad varia mysteria significanda, ut patet ex toto Levitico, ubi fere semper praescribuntur panes azymi, ob significationem puritatis et sinceritatis ; nusquam autem Deus usus est differentia vini albi, aut rubri ad aliquid significandum : ideo Ecclesia ob significationem retinet azymum, vinum autem indifferenter adhibet seu album sit, seu rubrum.

Secunda ratio Graecorum est, quia azyma sunt propria Judaeorum ; ergo consecrare Eucharistiam in azymo pane, est judaizare.

Respondeo : Non est judaizare, uti iisdem rebus, quibus utebantur Judaei ; sed uti eo-

(!) Lue. XXIV. 30 31.

CAPUT IX.

dem ritu, et ad eumdem finem. Itaque uti azymis cum agno paschali, et ad significandam Christi puritatem, et sinceritatem futuram, et ipsius passionem et mortem, est plane judaizare, et illicitum : at uti azymis ad Sacramentum Eucharistia} conficiendum, et ad significandam Christi puritatem et sinceritatem, queo fuit, et est ; non est judaizare, sed implere Judaismi figuras. Alioqui non deberemus uti aqua in Baptisma, quia illa utebantur etiam Judaii in suis purificationibus : et denique Christus ipse nos judaizare docuisset, si hoc esset judaizare. Adde, quod Judaei in rebus sacris, non tantum utebantur azymis, sed etiam fermentato, ut patet Levitic. vn. ubi jubentur offerri panes, absque fermento ; et paulo post in alio sacrificio jubentur offerri cum fermento, et Levitic. xiii. jubetur Phase fieri cum azymis, et ibidem praecipitur in festo hebdomadarum, id est, festo Pentecostes, sacrificium ex simila fermentata. Quare si uti azymis non licet, ne judaizemus, eadem de causa nec fermento uti licebit.

Tertia ratio : « Immolatio agni paschalis figura fuit Passionis Christi. Sed agnus immolatur die 14; ergo et Dominus pati debuit die 14 ; ergo coenam instituit die 13. »

Respondeo: Agnus paschalis, ut- supra diximus, cum explicaremus figuras Eucharistia}, figura fuit Christi, ut in Sacramento nobis apponendus erat manducandus, et ideo illa immolatio potius significabat immolationem Christi mysticam, quae fit in Sacrificio Missa}, quam immolationem cruentam, qua} in cruce peracta est : nam ideo ritus agni paschalis potius tradit modum manducandi, quam immolandi. Quia tamen agni immolatio erat etiam figura passionis Domini, debuit, eodem die passio peragi, quo agnus immolabatur. Et sic factum est : nam illa vespera diei 14. in qua agnus immolabatur, ad diem sequentem pertinebat, ut dies ille festivus erat. Itaque institutio Eucharistia}, quae principaliter figurata fuerat per agnum paschalem, peracta est eodem die, et eadem hora, qua agnus secundum legem immolabatur : Christi autem passio, quae minus principaliter per eamdem immolationem figurata fuerat, eodem die, licet non eadem hora, peracta fuit.

Quarta ratio addi posset, non parum difficilis. Nam secundum legem dies Pentecostes celebratur die quinquagesimo a secundo die azymorum, ut patet Levitic. xxiit. Sed

co anno, quo Dominus mortuus est, dies Pentecostes fuit in Dominica die, ut ex traditione Ecclesia} patet ; ergo etiam secundus dies azymorum fuit in Dominica die. Nam si numerentur dies quinquaginta a secundo azymorum inclusive, ut lex praecipit, necessario fiet, ut in eodem die hebdomadae occurrat Pentecostes, in quo occurrit dies secundus azymorum. At si dies Dominica fuit secundus azymorum : ergo dies Sabbati luit ante diem azymorum, et multo magis dies ccenae Domini ; atque ita vera esse videtur Graecorum sententia.

Respondeo : De hoc argumento fuse tractavi in iii. lib. de Ecclesia triumphante , prope extremo. Summa responsionis est, dies Pentecostes numerandos esse a primo die profano post festum primae diei azymorum : et ideo si secundus dies azymorum fit profanus, ut plerumque accidit, ab eo numerari debere dies Pentecostes. Si autem forte sit dies festus, ut si occurrat in Sabbato dies secundus azymorum, tunc a tertio die azymorum numerandos esse dies Pentecostes. Quia igitur eo anno, quo Dominus mortuus est , secundus azymorum fuit Sabbatum, propterea illo anno a tertio die azymorum qui fuit dic Dominico, qui apud Judaeos profanus est, numerari coeperunt dies Pentecostes; et inde factum est, ut in diem Dominicum incideret illo anno Pentecostes.

Atque haec de tota ista disputatione dicta sint, in qua negare non possum, quin multum me juverit egregium opus Doctoris Marcelli Francolini do horis canonicis, in quo fusissime quaestionem istam pertractat cap. 51. et seqq. Illud autem omnino miratus sum, quemadmodum in eamdem solutionem inciderimus, circa difficultatem de tempore Pentecostes, nam neque ego librum ejus videram, cum scriberem de Festis in 3. libro de Ecclesia triumphante, neque ipse scripta mea viderat, cum librum suum conscriberet, ut idem mihi postea confirmavit.

CAPUT X.

De vino temperando aqua in sacro calice.

Altera controversia de materia Eucharistisc, est de mixtione vini et aquae. Ac primum referendae erunt sententiae aliorum, seu potius errores. Deinde confirmanda ve-

LIBER IV.

ritas. Ac demum confutanda argumenta, et mendacia adversariorum.

Quod ad primum attinet, non defuerunt olim, qui praetextu sobrietatis solam aquam in calice offerendam dicerent : ut Ebionita) apud Epiphanum, haeresi 30. Et Tatiani apud eumdem, lucrosi 46. Aquarii apud Augustinum lib. de haeresibus, cap. 64. Sed ea ' opinio continuo a Patribus explosa fuit, quod satis constaret, Dominum non aquam solam, sed vinum etiam in sacro calice ponendum esse docuisse. Vide Cyprianum lib. ii. epist. 3. ad Caecilium, et Chrysostomum homil. 83. in Matth. qui ex instituto disputant contra eam sententiam.

Ubi etiam non est omittenda impudentistima calumnia Magdcburgensium, qui Ceusur. iii. cap. 6 et 7, affirmant, errorem istum de sola aqua in calice offerenda, ab Episcopis Romanis excogitatum esso, et a Cypriano refutatum in epistola ad Cornelium Romanum Pontificem ; quod quidem sine ullo fundamento ex sola mentiendi libidine Ccnturiatores affirmant. Nam epist. Cypriani non c st ad Cornelium, ut ipsi mentiuntur, sed ad Caicilium, nec in ea ulla mentio fit Episcop orum Roman oru m .

Non defuerunt rursus, qui solum vinum offerendum censerent : ii fuerunt Armcni, ut Patres Trullani Concilii affirmant, can. 32. Causam aut An, cur Armeni in eam sententiam descenderint, refert Nicephorus lib. xvin. liistor. cap. 33. ubi scribit Armcnos non miscere aquam vino in sacrificio, ne significare videantur unionem duarum naturarum in Christo, quam ipsi non credunt. Ejusdem erroris accusantur Graici a Guidone Carmelita in catalogo hcereticorum, et ab Innocenlio III. lib. iv. de officio Missa), cap. 32. Sed contrarium tamen colligimus ex ipsorum scriptis, tum veterum, tum recentiorum, ut infra ostendemus. Quare credibile est, Innocentium, et fortasse etiam Guidonem per Graecos intellexisse quosvis Orientales, non autem eos, qui proprie Giaeci dicuntur.

Lutherani et Calvinista) Armcnos imitantur: nam absque aqua vino utuntur. Lutherus in primo scripto contra Regem Angiiay anno 1322. edito, fatuos et stolidos vocat eos, qui peccatum esse putant sine aqua celebrare; et ibidem sic addit : « Meo sensu melius, et tutius foret, aquam non miscere vino, cum sit merum figmentum humanum, et sinistram, imo pessimam habeat significationem. » Et in formula Missa), seu communionis pro Ecclesia Wirtembergcnsi anno 1323. edita : « Nondum constitui, inquit, niecum, miscendane esset aqua vino, quamquam huc inclino, ut merum vinum paretur absque aqua) mixtura. » Marti nus Kemnitius in 2. par. Examinis Concilii Trident. sess. xxii. cap. 7. et can. 9. docet, rem esse omnino indifferentem, aqua) mixtionem in calice ; et multis conatur ostendere non esse certum, quid Dominus fecerit, id est, an vino aquam admiscuerit; et pra)terea non esse id necessarium, nec posse praecipi ab Ecclesia : et tandem addit Ecclesias Lutheranorum reipsa, et factis ostendere voluisse hanc libertatem. Tilmannus Heshusius in lib. de sexcentis erroribus Pontificiorum, tit. 17. tres errores Pontificiis adseribit. Unum, quod dicant aquam miscendam vino in calice. Alterum, quod doceant sine peccato mortali non posse omitti aquam. Tertium, quod velint Apostolicam esse traditionem, misceri debere aquam vino.

Calvinista) longius progrediuntur. Nam Petrus Richerus Calvinista (referente Nicolao Villagagnonio libro i. contra articulos quosdam Calvinianos, cap. 73.) affirmat esse luereticos, blasphemos, sacrilegos, falsarios, qui vino coena) aquam admiscent ; quod ad puritatem Evangelii adjiciant sua commenta: et a Calvino se ha)c omnia didicisse fatetur. Quare non est mirum, si Calvinus, nec in Institutione, nec in Catechismo, nec in formular Sacramentorum ministrandorum ullam aqua) mentionem facit in mysterio coeme Domini.

Porro Ecclesia Catholica semper credidit ita necessarium esse aqua vinum misceri in calice, ut non possit id sine gravi peccato omitti. Utrum autem sine aqua Sacramentum consistere possit, non est adeo certum ; communis tamen opinio in partem affirmativam propendet. Quare falso Kemnitius Catholicis in commune tribuit, quod asserant, aquam in Eucharistia esse de necessitate Sacramenti, cum paucissimi id affirment. Probatur Ecclesiae sententia. Primum ex facto Christi. Dominus vinum aqua mixtum consecravit ; igitur et nos ita facere debemus.

Antecedens hujus argumenti Kemnitius fatetur esse probabile, sed non certum, et ideo incertam conclusionem ex eo colligi contendit. Deinde etiamsi certum esset antecedens, infirmam esse vult consecutionem. Nam Dominus si aquam admiscuit, id fecit

CAPI T X.

-2-21)

pro more illius regionis ; in Oriente enim vinum est fortius, quam in his partibus, et ideo ordinarie solet in illis locis aqua temperari. At si in hac regione nostra, vel in partibus frigidioribus Dominus fuisset, cum Sacramentum instituit, pro more patria? aquam non miscuisset.

Geeterum multum in utroque errat Kemnitius. Antecedens enim illud non minus certum est, quam quod Dominus vinum consecraverit, non siceram, aut aquam solam : quod sane nemo negat esso certissimum. Nam ex Evangclio, et ex Paulo expresse non habetur, nisi calicem sanguinis Apostolis propinatum, vini nulla mentio est, cum agitur de calice Eucharistico. Legantur omnia loca Matth. xxvi. Marci xiv. Luc xxn. Joan vi. i. ad Corinth. x. et xi. non invenietur mentio vini, nisi in illis verbis : Anien dico vobis , non bibam de hoc genimine vitis, donec illud bibam novum in regno Dei (1), qua? habentur in tribus locis citatis Evangeliorum. Sed ea verba, ut lib. i. cap. 11. fuse docuimus, non perlinent ad calicem Encharistue, sed ad calicem qui datus fuit post agni Paschalis manducationem, ut exLuca manifeste colligitur. Neque obstat, quod aliqui patres ea verba de calice Eucharistia? exposuerint : nam alii, qui magis ex professo rem tractarunt, contrarium docuerunt, ut tunc ostendimus : non possumus autem ex Patrum sententiis aliquid certi colligere, quando inter se non conveniunt. Atque id potissimum locum habet in sententia Kcmnitii, qui (ut supra vidimus in controversia de transubstantiatione) non vult argumenta efficacia posse duci a Scripturis, qua? variis modis exponuntur. Quid ergo in calice fuerit ante consecrationem, an vinum purum, an vinum aqua mixtum, an sicera, an aqua sola, ex sola Scriptura expresse non habetur, sed necessario recurrendum est ad traditionem eorum, qui ab Apostolis, et eorum discipulis haec mysteria didicerunt. Traditio autem habet, fuisse vinum aqua mixtum ; ergo ita certo credendum est, aut nihil certi de materia calicis habemus.

S. Jacobus in sua Liturgia (cujus Liturgi eo mentionem facit Concilium Trullanum, can. 32. ante annos nongentos) ita habet : « Similiter postquam coenavit, accipiens calicem, et permiscens ex aqua, et vino, et benedicens dedit etc. » S. Clemens lib. viit. Consti-

(1) Matth. XXVI, 29 ; Mare. XIV, 25; Luc. XXII

tut. Apostol. cap. 17. refert Dominum in •coena vinum aqua miscuisse, antequam illud consecraret. S. Irenaeus lib. 4. cap. 57. (( Dominus, inquit, temperamentum calicis sui sanguinem confirmavit. » S. Cyprianus lib. ii. epist. 3. «Admonitos, inquit, nos scias, ut in calice Domini offerendo Dominica traditio servetur, neque aliud fiat a nobis, quam quod pro nobis prior fecit, ut calix, qui in commemorationem ejus offertur, mixtus vino offeratur. » S. Basibus in sua Liturgia dicit Christum acceptum calicem miscuisse, et postea dixisse : Hic est calix etc. Theodoretus Dialog. i. ait Christum suum sanguinem fecisse id, quod in calice commixtum erat. Eusebius Emissenus in serm. 5. de Paschatc, qui est de corpore Domini, dicit Christum ipsum exemplo suo nos docuisse, ut calicem ex vino aqua mixto consecraremus. Denique Concilium III. Carthaginiense, con. 21. (in quo etiam Augustinus interfuit) sic ait : «Ut in Sacramento corporis, et sanguinis Domini nihil amplius offeratur, quam ipse Dominus tradidit, hoc est panis ct vinum aqua mixtum. » Ila?e testimonia certum argumentum faciunt, tum quia gravissimorum, et antiquissimorum auctorum sunt, tum quia nullus Patrum contrarium scripsit.

Quod autem Kemnitius ait de consuetudine Orientalium, non multum facit ad rem. Nam si illa esset potissima causa, cur Dominus calicem miscuisset, certe Patres variorum locorum numquam tanto consensu, et absolute dixissent, miscendam vino aquam in calice.

Habemus autem testimonia Patrum omnium regionum. Ac primum ex Syria habemus testimonia citata S. Jacobi et Thcodoreti: uterque enim in Syria Episcopus fuit. Et praeterea ex recentioribus idem docet Samona Episcopus Gaza? in disputatione cum Achmct Saraceno, qua? exstat in iv. tom. Bibliotheca? sanctorum Patrum.

Ex Italia habemus Justinum martyrem: is enim Roma? scripsit Apologias suas, et de Romana? Ecclesia? consuetudine loquitur in ii Apolog. prope finem, cum dicit offerri poculum vino et aqua temperatum. Habemus item Alexandrum i . in epist. i. ubi omnino jubet, ut nec vinum, nec sola aqua, sed utrumque simul offeratur. Habemus quoque Julium I. apud Gratianum de consecrat.

LIBER IV.

dist. 2. Habemus praeterea Ambrosium, qui in ea parte Italice scripsit, ubi certe vina non scnt adeo fortia, et tamen lib. iv. de Sacrament. cap. 4. et lib. v. cap. d. vinum et aquam in ccdice ponenda esse affirmat.

Ex Africa habemus loca citataS. Cypriani, et Concilii Carthaginiensis : et potest addi testimonium Augustini tract. 120. in Joan.

Ex Gallia habemus S. Irenceum, Episcopum Lugdunensem, qui lib. v. cap. 1.

« Quando, inquit, mixtus calix, et fractus panis percipit verbum Dei, fit Eucharistia sanguinis et corporis Domini. » Eusebius quoque Emissenus, cujus locum ante citavimus, in Gallia scripsit : fuit enim is auctor, ut alias diximus, Abbas Monasterii Lirinensis. Adde etiam Bernardum epist. 69.

Ex Hispania habemus S. Isodorum lib. i. de offic. divinis, cap. 18. ubi satis copiose de hac re agit.

Ex Lusitania habemus Concilium Bracarense III. can. 1. ubi idem habetur.

Ex Anglia habemus Bedam in comment. cap. 14. Marci, in illa verba : Hic est calix sanguinis mei. Item Anselmum Episcopum Cantuariensem in cap. xxvi. Matth. ubi ipsa Bedie verba transcripsit.

Ex Germania habemus Amalarium Trevirensemlib. m. de officiis Ecclesiast. cap. 19. Rabanum lib. i. de Institut. Clericorum, cap. 31. Item Triburiense Concilium ante annos 700. in media Germania celebratum, nimirum prope Moguntiam, can. 19. asserit a Papa Alexandro I. traditum, quod et ipse a Patribus suis, id est, ab Apostolis acceperat, ut in calice vinum aqua misceretur , et postea Concilium ita subjungit : <c Cujus rei veritatem in hae sancta Synodo confitemur, credimus, et confirmamus , ne ullus sine commixtione vini, et aquae mysteria sacra perficiat. »

Denique ex Grcecia habemus praeter Basilium supra citatum testimonium Gregorii Nysseni in sermone Catechetico, cap. 37. Joannis Chrysostomi in sua Liturgia. Item Procli Episcopi Constantinopolitani, qui paulo junior Chrysostomo fuit, in tractatu dc traditione divina) Liturgia) . Item Synodi TrullanEO, can. 32. et in capitulis Graecarum Synodorum a Martino Bracarensi collectis, cap. 53. et praeterea S. Joannis Damasceni lib. iv. de fide, cap. 14. Thcophylacti in cap. xjx. Joannis, ubi reprehendit Armenos hunc morem non servantes ; et S. Germani Episcopi Constantinopolitani in theoria rerum

Ecclesiasticarum. Floruit autem S. Germanus eodem tempore, quo Damascenus circa annum Domini 700. Praeterea exstant testimonia etiam recentiorum Graecorum, ut Nicolai Methonensis Episcopi in lib. sive oratione dc Eucharistia, Nicolai Cabasilae, in lib. de sacrificio altaris, cap. 8. Marci Ephesii in libro de verbis consecrationis, Nicephori lib. xviii. hist. cap. 53. Ex quibus testimoniis apparet, .falso imponi Graecis hunc errorem, quod solo vino utantur in sacrificio altaris.

Adde, quod Concilium Florentinum, in quo Graeci et Latini aderant, in instruet. Armenorum, jubet Armenis, ut deinceps in calice vinum aqua temperent, quoniam omnes aliae Ecclesiae Latinorum, et Graecorum ita semper fecerunt.

Denique refelli potest Kemnitii vanitas ex rationibus, quas Patres reddunt hujus mixtionis vini, et aquae : nullus enim somniavit unquam, necdum protulit, causam illam, quod in Oriente vina sint fortia. Rationes igitur, quas Patres afferunt, sex sunt. Prima et potissima, quia Dominus ita fecit. Hanc reddunt plurimi Patres, et Concilia recentiora, Florentinum et Tridentinum.

Secunda ratio est, quia de latere Domini exivit sanguis, et aqua, Joan. xix. Nos enim in calice repraesentamus Christi sanguinem, ut effusum, sicut in pane consecrato repraesentamus Christi corpus, ut mortuum. Quare Chrysostomus hom. 24. in priorem ad Corinth. : « Quid est, inquit, in calice? quod ex latere fluxit, » et Augustinus lib. m. de Trinit. c. 11. dicit, de latere Domini percusso, illum fluxisse liquorem, qui est in calice. Quibus verbis significatur in calice esse verum Domini sanguinem, quoad substantiam, et esse eo modo, quo ex latere fluxit, id est, effusum, quoad repraesentationem. Quia igitur in calice repraesentamus id quod ex latere fluxit; et quod ex latere fluxit, fuit sanguis, et aqua ; ideo non solo vino, sed etiam aqua rem illam repraesentamus. Atque hanc rationem attingunt Alexander Papa, Ambrosius, Chrysostomus, Eusebius, Germanus, Rabanus, et alii.

Tertia ratio est, quia in mysterio Eucharistia) significatur unio Christi cum Ecclesia : id autem aptissime fit, cum admiscetur aqua vino. Vinum enim Christum, aquae populos significant : ut etiam idem significatur ex admixtione farinae cum aqua ia pane conficiendo. Hanc rationem habent Cyprianus,

CAPUT XI.

Julius Papa, Eusebius, Isiclorus, Rabanus, et Concilia Bracarense, et Triburiense citata. Quare ea ratio, licet a Lutberanis rideatur, magnos auctores, et plurimos habet.

Quarta ratio est, quia calix Eucharistiae non solum figuratus fuit in Testamento veteri per vinum, quo utebantur Hebraei in variis sacrificiis, et in vino, quod cum pane protulit Melchisedech Genes. xiv. sed etiam in aqua, quae fluxit ex petra, ut B. Paulus docet I Corinth. x. Atque hanc rationem attingunt Ambrosius et Eusebius locis notatis.

Quinta ratio est, quia Eucharistia est cibus, ac potus spiritualis, et proinde dari debuit sub specie cibi, et potus corporalis. Porro corporalis potus maxime conveniens naturae humanae est vinum aqua admixtum, ut docet Grego rius Nyssenus in oratione Catecheticaapud Euthymium, tit. 21. Panopliae: et ante eum Clemens Alexandrinus lib. ii. Paedagogi, cap. 2.

Sexta ratio esse potest, quam ponit Nicephorus lib. xviii. cap. 53. ad significandam duarum naturarum in Christo conjunctionem.

CAPUT XI.

Solvuntur argumenta adversariorum.

■ Superest nunc, ut ad nugas Lutheri et Kemnitii respondeamus. Prima objectio Lutheri, et Kemnitii loco cit. est hujusmodi : « Yini cum aqua permixtio pessimam habet significationem, nam Isai. i. dicitur : Vinum tuum mixtum est aqua : quod significat, teste Hieronymo in eum locum Scripturee, et verbi Dei sinceritatem corruptam fuisse a Pharisseis per admixtionem humanarum traditionum. »

Piespondeo : In Scripturis una, et eadem res alio, et alio modo considerata, nunc bonam, nunc malam habet significationem. Leo propter fortitudinem Christum significat, Genes, xlix. Catulus leonis Juda, et Apocal. V. Vicit leo de tribu Juda. Idem leo propter crudelitatem diabolum significat, Psalm. xc. Conculcabis leonem et draconem, i. Petr. v. Tamquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret (1). Sic igitur mixtio vini cum aqua,

si sumatur similitudo ab iis, qui vinum vendunt, significat fraudem, et corruptionem : decipitur enim qui pro vino mero emit vinum mixtum aqua. Et de hac re agitur Isaiae i. ubi Hieronymus legit : Caupones tui miscent vino aquam. Si autem sumatur similitudo ab iis, qui bibunt, habet optimam significationem illa mixtio : nam sobrietatem, et temperantiam significat. Unde Proverb. ix. Bibite vinum, quod miscui vobis (2). Quoniam igitur in calice vinum miscetur aqua, non ad vendendum, sed ad bibendum, optime fit, et optimam habet significationem.

Secundum argumentum Lutheri, et Kemnitii est contra rationem illam de sanguine, et aqua, quae profluxerunt ex latere Christi.

« Ea ratio non probat, miscendam aquam in calice : Et tamen adducitur a Catholicis, tanquam unum ex praecipuis fundamentis ; igitur non solide probant Catholici suam sententiam. » Propositionem probant adversarii. Primo, quia non fuit aqua illa mixta cum sanguine, sed seorsim per se fluxit : nam alioqui quomodo discerni potuisset ? non ergo pertinet ad istam mixtionem aquae cum vino. Secundo, illa effusio sanguinis et aquae significabat duo Sacramenta diversa, nimirum Baptismum, et Eucharistiam, ut Augustinus tract. 120. in Joan. et alii Patres dicunt : non igitur illa aqua ad Eucharistiam pertinet. Tertio, ex figuris, et mysticis sensibus non sumitur solidum argumentum.

Respondeo : Primaria ratio, et verum, et solidum fundamentum nostrae sententiae est Christi exemplum , et Ecclesiae universae consuetudo ; reliquae rationes afferuntur ad confirmandum, et declarandum id, quod jam credidimus esse faciendum. Sed tamen argumenta adversariorum nihil concludunt.

Ad primum dico : Licet sanguis et aqua impermixta fuerint dum fluerent, tamen si in vas aliquod recepta fuissent, non nisi permixta in illo vase existerent. Nos autem repraesentamus in calice id totum, quod ex latere fluxit, non autem modum, quo fluxit ; et ideo vinum aqua mixtum in calice ponimus.

Ad secundum : Aliud est repraesentari, et significari ; aliud repraesentare, et significare : haec enim sunt diversa, nec se invicem impediunt. Nos igitur non dicimus, sanguinem et aquam significasse mixtionem vini, et aquae in calice ; sed e contrario significari,

(1) Genes, XLIX, 9 ; Apoc. V, 5 ; P*al. XC, 13 ; I Petr. V, 8. — (2) Prov. IX, 5.

LIBER TY.

et reprcesentari per hanc mixtionem calicis, quidquid tandem significaverit illa effusio sanguinis et aqua?. Quare Augustinus et Tlieophylactus, qui dicunt, sanguinem et aquam significare duo Sacramenta, iidem affirmant, inde colligi, miscendam esse aquam in calice Eucharistia?.

Ad tertium dico : Nullam hic esse figuram, aut mysticum sensum : nam (ut diximus) non attendimus, quid illa significaverint ; sed ea nos repraesentamus, qua? revera facta sunt.

Tertium argumentum eorumdem, est contra aliam rationem nostram de unione Ecclesia? cum Christo. Nam primo , non commemoramus in Eucharistia unionem Christi cum Ecclesia, sed Passionem Christi tantummodo ; ergo frustra quaeritur illa significatio. Secundo, non unimur Christo, nisi post sanguinis ejus effusionem ; illa enim effusio causa fuit nostra? unionis : non ergo recte ante effusionem ; imo ante consecrationem sanguinis Domini miscetur aqua vino ad significandam unionem. Tertio , solus Christi sanguis nos redemit sine permixtione cum' nostro : non igitur in calice, in quo Christi Passio, et nostra redemptio repraesentatur, oporteret aquam miscere, ne videamur velle conjungere nostra opera cum Christi laboribus, quasi illi non suffecissent. Et hoc loco more suo Kemnitius calumniatur Ecclesiam Catholicam, quasi hoc praecipue intendat in ista mixtione aqua?, ut non solus Christus, sed etiam populus Deo Patri sistatur, cum sacrificium offertur.

Respondeo : Frustra conantur adversarii eam rationem concutere, quam tot sancti Patres plurimi fecerunt. Ad primam probationem dico, falsum esse non commemorari in Sacramento Eucharistiae unionem Ecclesia? cum Christo : nam Paulus aperte dicit,

I ad Corinth. x. : Urnis panis, et unum corpus multi sumus , qui de uno pane participamus (1). Itaque principaliter quidem commemoratur in eo Sacramento Christi Passio : sed commemoratur etiam secundario effectus illius Passionis, qui fuit, ut omnes unum corpus cum Christo efficeremur.

Ad secundam, non ponitur aqua in calice ante consecrationem, ut tunc significet unionem populi cum Christo, sed ut significet suo tempore, nimirum facta consecratione. Nam testimonio, et consensu adversariorum, et maxime Lutheri in sermone de Eucharistia, et Kemnitii in 2. par. Examinis Concilii Tridentini sess. xm. cap. 4. panis consecratus factus est ex multis granis, ut inde significetur unio fidelium, qui de illo uno pane participant : et tamen panis fit ex multis granis ante consecrationem, et non significat illam unionem nisi post consecrationem.

Ad tertiam, signa ad placitum, interpretanda sunt juxta mentem imponentis. Aqua igitur, quie in calice ponitur, varia significat id variis actionibus. Nam quatenus offertur cum vino ante consecrationem, non significat populum, sed repreesentat aquam illam, qua? ex latere Domini fluxit cum sanguine : quatenus autem aqua unitur cum vino, et illi incorporatur, significat unionem populi cum Christo, qua? consecuta est ipsius Passionem.

Adde, quod oblatio pra?cipua, qua? fit in Missa, non est vini, neque aqua?, neque re ipsa, neque in signo (illa enim oblatio panis, et vini cum aqua, qua? fit ante consecrationem, non est proprie sacrificium Missa?, sed tantum oblatio rei consecranda?, et proinde praeparatio sacrificii) sed est oblatio veri corporis, et veri sanguinis Domini. Id enim offertur, quod reipsa est in calice, non autem quidquid est ibi significative : reipsa autem non est in calice populus, sed solus Christi sanguis, non tamen a corpore separatus, et anima, et divinitate. Licet igitur aqua significet populum, non tamen offertur, vel ipsa, vel populus Deo Patri in redemptionem nostram, sed sola Christi Passio. Ac ut intelligant adversarii, se sine causa rejicere aquam ex Sacramento ; cogitent eamdem rationem esse de pane mixto ex aqua, et farina, qua? est de calice mixto ex aqua, et vino. Nam Cyprianus, cujus est ista ratio lib. 11. epist. 3. dicit, idem significari per farinam, et aquam in pane, quod per vinum, et aquam in calice. Si igitur aquam rejiciunt ex calice, ne populus cum Christo offerri Deo Patri videatur, rejiciant etiam aquam ex pane, ne idem incommodum consequatur. Yel si apud eos nulla fit oblatio, nullum sacrificium, sed sola communio corporis, et sanguinis Domini, non timeant illud incommodum significationis, quod nullum est, ubi nulla oblatio est.

Prteter hiec argumenta Kemnitius sex obs-

(!) 1 Cor. N, -10.

CAPUT XII.

jectioncs alias profert contra Concilium Tridentinum in materia mixtionis aquae cum vino, quae non tam Concilium premunt, quam ipsum Kemnitium. Primo, accusat Concilium quod tam acriter pugnet pro aqua in calice, cum interim totum calicem contra Dei mandatum populo abstulerit. Sed de hac re infra disputandum erit : interea id solum observamus, defuisse adversario, quod de re proposita diceret, et idcirco ad alia digressionem fecisse.

Secundo, accusat Concilium, quod falso insimulet Lutheranos, qui asserant, mixtionem aquae pugnare cum Christi institutione. At Concilium non nominat Lutheranos, sed generatim damnat eos, qui id asserunt : non defuisse autem qui id assererent, supra ostendi ex Nicolao Yillagagnonio.

Tertio, accusat Concilium, quod propter rem indifferentem, qualis est mixtio aquee cum vino, anathematizet eos, qui contrarium sentiunt. At Concilium non anathematizat (ut patet ex can. 9.) nisi eos, qui negant eam mixtionem fleri debere tamquam pugnantem cum institutione Christi, non est autem res indifferens, sed dogma necessarium, et ad fidem pertinens, quod Ecclesia nihil doceat pugnans cum Christi institutione. Deinde, licet ponere aquam in calice, ex se fortasse sit res indifferens, quia sine illa Sacramentum constare posset; tamen posteaquam expresse imperatum, vel a Deo immediate, vel per Concilia et Ecclesiam, ut id fiat, non est res indifferens, sed necessaria.

Quarto, accusat Concilium, et totam Ecclesiam, quod istam mixtionem aquee faciant cum opinione falsa, quasi id esset necessarium et prseceptum, cum sit res libera. At jam diximus, non esse liberum, quod per Ecclesiam expresse praecipitur. Deus enim non reliquit liberum obedire, vel non obedire Ecclesiae, sed plane jussit, cum ait Luc. x. Qui vos audit , me audit (1).

Quinto, accusat Ecclesiam, quod existimet non posse esse calicem Domini, nisi aqua adsit, et hanc vocat falsam opinionem necessario taxandam. At opinio illa, quod attinet ad modum loquendi, S. Cypriani est lib. n. epist. 3. Quod ad rem attinet, non est Ecclesiae Catholicae, fortasse etiam nec S. Cypriani : nam, ut supra diximus, major pars Theologorum docet, non esse aquam de necessitate Sacramenti .

Ultimo, accusat Ecclesiam, quod tribuat mixtioni aquae cum vino id, quod erat tribuendum communioni, nimirum unire fideles cum Christo. At Kemnitius nimis crassus fuit, si intelligere non potuit unionem populi cum Christo fieri per mixtionem aquae cum vino, non reipsa, sed solum quoad significationem. Sed de hiswhactenus.

CAPUT XII.

Quibus verbis fiat consecratio Eucharistia.

De forma, quae est altera causa Sacramenti Eucharistiae, quinque sunt controversiae, sed ex iis, aliis in locis explicatae sunt quatuor. Prima controversia est, utrum aliqua verba necessario requirantur ad Eucharistiam conficiendam. Secunda, utrum ea verba debeant esse consecratoria, an concionalia, id est, utrum dici debeant ad populum instruendum, an potius ad materiam consecrandam. Tertia, utrum certa quaedam, et determinata verba esse debeant. Ac tres istae satis accurate explicatae sunt in lib. de Samentis in genere, cap. 19,20 et 21. Quarta est, quaenam sint illa verba, sive utrum illa sola verba : Hoc est enim corpus meum, Hic est enim calix etc. pertineant ad formam in Sacramento Eucharistiae. Atque ista sola quaestio hoc loco explicanda est: ex cujus explicatione manebunt etiam aliae tres explicatae, ut notum est. Si enim illa sola verba constituant formam Sacramenti, certe sequi tur, verba aliqua requiri, quod petebatur in prima quaestione : et verba illa esse consecratoria, non concionalia, quod secunda quaestio postulabat ; et verba esse certa, et determinata, de quo erat quaestio tertia. Quinta quaestio esse posset de sensu illorum verborum : sed de hac re fusissime egimus primo libro de Eucharistia, ubi singulas voces diligenter excussimus.

Est igitur quaestio hoc loco tractanda, utrum illa sola verba : Hoc est est enim corpus meum, et, Hic est enim calix sanguinis, etc. ad formam Sacramenti hujus pertineant. Et quidem Ecclesia catholica magno consensu docet, illa sola verba ad formam pertinere. Ita enim habemus in Concilio Florentino in instructione Armenorum, et in Catechismo

(1) Luc. X, 16.

LIBER IV.

Concilii Tridentini : et idem docent Theologi cum Magistro sententiarum lib. iv. dist. 8. et Jureconsulti apud Gratianum distinet. 2. de consecratione ; et super caput, CumMarthse, extra, de celebratione Missarum. Et si enim Theologi disputent, nec inter se omnino conveniant, utrum singulae voces, quae habentur in forma consecrationis calicis in Latinis Missalibus, sint de essentia formae tamen omnes conveniunt, omnes illas voces esse de integritate formae, ita ut sine peccato nulla earum omitti possit, et consensus in hac re sufficit, ut habeamus aliquid certi in consecratione, et confectione tanti Sacramenti.

Habemus autem contra hanc veritatem magnum numerum adversariorum. Graeci recentiores contendunt, non solis istis verbis, sed quibusdam aliis precibus confici Sacramentum. Ita ex professo docent, Marcus Episcopus Ephesinus in lib. de verbis consecrationis, et Nicolaus Gabasila in explicatione Liturgiae cap. 29 et 30. ubi conatur Latinos convincere ex ipsa etiam Latina Liturgia, qua nos omnes utimur. Eamdem sententiam breviter indicat Hieremias Patriarcha Constantinopolitanus in Censura ad Augustanam Confessionem cap. 10.

Haeretici hujus temporis nihil adhuc certi statuere potuerunt, cum inter se valde dissentiant, et in hoc solo conveniant, ut non integre admittant Ecclesiae Catholicae sententiam : referam igitur breviter opiniones. Prima eorum est, qui verba omnino rejiciunt ab hujus Sacramenti confectione quam sententiam referunt Kemnitius in 2. par. Exam. Concilii Tridentini. sess xm. cap. 1 et Joachimus Westphalus in lib. qui inscribitur : Recta fides de Coena. Videtur ea sententia Martinum Bucerum habere auctorem : is enim in cap. xxvi. Matth. aperte scribit, non esse necessarium, ut recitentur verba, quod nulla Scriptura id doceat ; Domiilus enim jus sit panemfrangere, et manducare, sed non jussit dici super panem : Hoc. est corpus meum.

Secunda sententia est aliorum , qui verba quidem recitari volunt, sed per modum concionis, : eu lectionis ad instruendam fidem, non ad elementum consecrandum. Ita Calvinus docet lib. iv. Institut. cap. 17. § 39. Dominus enim non alloquebatur panem, sed Apostolos, cum ait : Accipite, etc. manducate. Hoc est corpus meum et Quocirca in formula Sacramentorum ministrandorum

praescribit Calvinus lectionem ex cap. ii. prioris ad Corinth. et concionem ministri, et paucas quasdam praefatiunculas. Hanc sententiam Lutherani passim rejiciunt ac praesertim Kemnitius loco notato, licet eam ex Luthero hausisse Sacramentarii videantur. Lutherus enim in lib. de Captivit. Babyl. cap. de Baptismo, aperte scripsit, parum referre quibus verbis Sacramentum conficiatur, modo adsit fides accipientis : Sacramenta enim consistere in promissione, quae non accipitur nisi fide.

Tertia est aliorum sententia, qui, quoad modum loquendi, proxime accedunt ad veritatem, tamen reipsa parum dissentiunt a Calvino, et multum dissentiunt ab Ecclesia. Hi dicunt, verba certa requiri ad consecrationem, quae non historice tantum, sive ad instruendum, sed etiam ad consecrandum adhibeantur. ITaec est Kemnitii sententia loco citato, quae in quatuor, ut ipse eam exponit, differt a sententia Catholicorum. Primo enstimat ipse, ad essentiam formae pertinere omnia verba, quae Dominus in institutione locutus est, nimirum : Accipite et manducate etc. et inde Catholicos reprehendit, quod formam consecrationis valde mutilaverint. In quo tamen, vel fallitur, vel mentitur ; nos enim in Missa etiam illa verba dicimus : Accipite et manducato etc. licet ea distinguamus a verbis, quae sunt de essentia formae. Quare non mutilamus verba Domini sed tantum indicamus, quae in eis verbis ad essentiam formae pertineant.

Secundo dicit, sola Christi verba debere pronuntiari ; ex quo arguit Catholicos, quod quaedam addiderint, ut ex canone Missae perspicuum est. Sed in hoc etiam fallitur, aut mentitur. Nam verba omnia quae dicimus, Christi sunt, licet non ex eodem loco habeantur, ut infra ostendemus ; et praeterea verba illa, quae adduntur, ut enim, in forma consecrationis corporis, et, mysterium fidei , in forma consecrationis sanguinis, non putamus ad essentiam forma; pertinere.

Tertio affirmat, verba consecrationis pronuntiari quidem a ministro, sed non pendere ullo modo a persona; ipsius qualitate, ut consecratione, vel intentione. Et hinc distinguit suam sententiam a sententia Catholicorum, quod nimirum ipse dicat, consecrationem fieri a Deo per os ministri ; Catholici autem existiment consecrationem esse opus hominis, et ideo considerent an sacerdos sit consecratus, et an intentionem habeat etc. Sed

CAPUT XI 11.

in hoc tertio valde Kemnitius aperte fallitur. Catholici enim non negant, consecrationem esse opus Dei per ministrum, sed dicunt Deum non uti ministerio humano in hac re, quomodo uteretur ministerio picee, aut asinee Balaam, sed uti ministerio hominis, ut homo est, quomodo utuntur Principes ministerio legatorum, aut judicum ; et proinde non posse quemlibet esse ministrum, sed eum solum, qui Deo ad hoc ordinatus est. De qua re disputavimus fuse in libris de Sacramentis in genere.

Quarto dicit, verba Sacramentalia non debere recitari mere historice, ut nimirum Calvinistae faciunt ; nec etiam ita ut magicum quid sonare videantur, ut videlicet Catholici faciunt, sed ita ut Deo operante efficacia sint ad faciendum, ut panis sit, et dicatur corpus Christi, et vinum sit, et dicatur sanguis, quod ex natura sua illis non conveniebat. Est autem hoc loco diligenter notandum verba Kemnifcii aliud sonare, aliud significare. Nam dedita opera obscure loquitur, quia facile non poterat a Galvinismo recedere, quin in sententiam Catholicorum veniret ; neque contra, a sententia Catholica recedere, quin in Calvinismum laberetur. Revera autem in Calvinismum labitur, licet in modo loquendi ab eo alienissimus videatur.

Cum igitur dicit, ac saepius repetit, per verba Sacramentalia panem fieri corpus, et vinum fieri sanguinem, non idem affirmat quod similibus verbis Catholici solent. Nam nos Catholici dicimus verba Sacramentalia ex divina institutione esse vera instrumenta consecrationis, ita ut vim habeant tannuam instrumenta Dei, convertendi panem in corpus Domini, et vinum in sanguinem Domini, et hoc illi impie etblaspheme magiam, et incantationem vocant ; ipse autem vult verba esse efficacia, ut instrumenta Dei, non ad faciendam conversionem panis in carnem, sed ad significandam praesentiam corporis Christi cum pane. Nam quod hoc solum tribuat verbis Sacramentalibus, perspicuum est primo, quia ipsi non credunt mutari panem in corpus Domini; ergo non tribuunt verbis efficaciam veram mutandi panem in corpus Domini ; secundo , sentiunt ipsi (ut supra ostendimus) corpus Christi esse ubique ; ergo verbA non faciunt, ut corpus Christi insipiat esse praesens. Tertio, Joannes Brentius, a quo in hac re non dissentit Kemnitius, aperte docet, verba consecrationis non facere, sed annuntiare solum praesentiam corporis Christi. Nam in libro contra Henricum Bullingerum, qui inscribitur Recognitio, illo argumento probat oportere Lutheranos credere Ubiquitatem corporis Domini, quia alioqui non possent probare praesentiam corporis Domini, nisi per efficaciam consecrationis papistiese ; atque ita cogerentur fateri, verba Domini non solum annuntiare praesentiam corporis Domini, sed etiam facere. Quarto, si Kemnitius veram effipaciam mutandi substantiam panis tribue ret verbis Sacramentalibus, sine dubio non objiceret nobis magicam incantationem, nisi etiam sibi eam communem esse vellet. Quinto denique, ipse ibidem Kemnitius cum explicat quomodo per verba illa panis fiat corpus Christi, nihil aliud dicit, nisi nos certos reddi per ea verba, distribui in ccena Domini verum corpus, et sanguinem Christi : ergo ex ejus sententia per verba panis fit corpus, quia significatur, et annuntiatur praesentia corporis Domini, ut alii clarius dixerunt.

Hinc habemus, Kemnitium verbis quidem admittere verba Domini esse consecratoria, reipsa autem non agnoscere ullam veram consecrationem, sed solam instructionem fidei : quae sententia refutata est in libris de Sacramentis in genere. Nos igitur hoc loco probare conabimur, contra Greecos, et alios sive schismaticos, sive haereticos, verba Domini : Hoc est enim corpus meum , et Hic est enim calix sanguinis etc.c t necessario requiri, et sola sufficere ad Sacramentum Eucharistiae conficiendum : proinde reliqua, quae in Liturgiae actione pronuntiatur, sive sint lectiones, sive preces, utiliter quidem adhiberi ad praeparandos animos ad tam magnum mysterium, non tamen in eis vim ullam inesse ad Sacramentum conficiendum.

CAPUT XIII.

Solis Domini verbis fieri consecrationem.

Primum igitur id probatur exemplo Domini, et Apostolorum. Nam ut Evangelistae referunt Matthaeus cap. xxvi. Marcus xiv. et Lucas xxii. et Paulus i Corinth. ii. Dominus cum Sacramentum hoc instituit, et primus confecit, non solum non jussit legi epistolam ad Corinthios, quae nondum exstabat, sed nec ullam aliam lectionem, neque ullam habuit concionem. Pari ratione Apostoli ante-

LIBER IV.

quam scriberentur Evangelia ct epistolae, nihil legebant, nisi forte Psalmos, vel, ut S. Gregorius scribit lib. 7. epist. 63. solam orationem Dominicam ad consecrationem addebant. Neque B. Paulus i Corinth. n. jubet, ut illud caput, aut aliud ejusmodi deinceps legatur. Praeterea Dominus verba illa : Hoc est corpus meum , et Ilie est calix sanguinis, non historice, recitavit, sed significative, ut notum est. Calvi njshc igitur, qui illa verba historice recitant, et tanquam essentiam Sacramenti, lectionem et concionem adhibent, non sequuntur Domini institutionem, sed capitis sui somnia, et figmenta.

Ex eodem Domini exemplo, et Graeci refelli possunt. Dominus enim nec dixit, nec dici jussit illas praeccs : «Fiat hic panis corpus Christi, ct hoc vinum sanguis Christi ; » sine quibus non existimant ipsi Sacramentum rite confici posse. Nam si ea Dominus dixisset aut dici jussisset, id haberemus in Scriptura, vel in traditione. In Scriptura non habemus, solum enim Evan geli stee referunt, Dominum egisse gratias Patri, et panem benedixisse, ac dixisse : Accipite , manducate , Hoc est corpus meum etc. Quibus verbis Dominus gratias egerit, non constat. Nec possunt Graeci illa sua verba : « Fiat hic panis corpus Christi tui etc.. » includere in illis verbis Evangelii ; Gratias agens , non enim ista verba sunt gratiarum actionis, sed petitionis cujusdam. Benedictio autem, aut illis verbis facta est : Hoc est corpus meum, et Hic est sanguis meus, ut Catechismus Romanus, ct Theologi communius docent : aut certe in Evangelio non habetur, quibus verbis, Dominus benedixerit : nullus etiam veterani trudidit Dominum usum fuisse illis verbis : « Fiat hic panis corpus Christi etc. » Ergo neque ex Scriptura, neque cx traditione probari potest, Graecos id facere quod Dominus fecit, aut fieri jussit.

Neque obstat, quod in Liturgia S. Jacobi, et aliorum Patrum habeantur illa verba : « Fiat hic panis corpus Christi tui. » Nam non omnia, queo in Liturgia habentur, deprompta sunt ex Domini exemplo, aut praecepto ; constat enim multa esse addita ab aliis. Itaque probare deberent Greeci aliquo testimonio, quod tamen non possunt, verba illa ex Domini verbis, aut factis manasse.

Jam vero ex eodem loco probemus, formam Latinae Catholicse Ecclesiee ex Christi exemplo, et preeeepto 'rectissime defendi. Ac primum, quod Dominus dixerit ea verba, qua} nos dicimus, dum Eucharistiam consecramus, Evangelistae, et Paulus Apostolus disertis verbis testantur. Sed probandum est, quod Dominus illis verbis consecraverit, et quod jusserit ea a nobis dici, et tandem, quod illis verbis a nobis prolatis continuo fiat consecratio.

Quod attinet ad Christi exemplum, sententia communis non solum Theologorum recentiorum, sed etiam veterum Patrum est, Christum consecrasse i ilis verbis : Hoc est corpus meum , Hic est sanguis meus. Ita enim docent Tertullianus, Cyprianus, Chrysostomus, Ambrosius, et alii ; qua} Patrum testimonia paulo infra afferemus. Praeterea sunt urgentissimae rationes. Nam si Dominus alio modo consecrasset, alio nos consecrare vellet, non dixisset : Hoc facite. Deinde sacerdos in persona Christi consecrat; et ideo non dicit, Hoc est corpus Christi, sed : Hoc est corpus meum , et nihil est aliud nostra consecratio, quam repetitio illius prima}, qua} a Christo facta est, ut Chrysostomus scribit liomil. 83. in Matthaeum. At quomodo in persona Christi id facimus, et quomodo ista est illius primae repetitio, si Christus sola voluntate, nos verbis consecramus? Denique conveniunt omnes, Dominum instituisse Sacramentum Eucharistiae, cum ipse primus Eucharistiam consecravit; ergo oportuit eum non solum consecrare, sed etiam consecraro ritu Sacramentali, ct illo ipso ritu, quo deinceps nos uti debebamus. At consecrare sola voluntate, non est consecrare ritu Sacramontali, sed est miraculo quodam extraordinario effectum producere Sacramentalis consecrationis,, sine Sacramentali consecratione, quemadmodum cum idem Dominus Magdalcnam absolvit sola potestate, non censetur Sacramentum instituisse, quia id non fecit ritu Sacramentali.

Quod illa verba ex Domini preeeepto a nobis dici debeant, quidquid dicat Bucerus, patet ex illis verbis, Hoc facite ; illud enim jubet, ut totam actionem Christi imitemur. Christus autem non benedixit, et fregit panem sine ulla prolatione verborum, sed dicendo : Hoc est corpus meum. Neque obstat, quod non dixerit, Pronuntiate haec verba : satis enim est, quod jusserit nos imitari ipsius actionem, praesertim cum accedat universa} Ecclesia} perpetua consuetudo, qua} nunquam ista verba frequentasset in actione Missae, nisi intellexisset hoc esse a Domino praeceptum. Et est simile de Baptismo. Nam nusquam dixit Dominus, Baptizate dicentes,

CAPUT XIII.

Ego to baptizo in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti ; et tamen, non solum Ecclesia, sed etiam Luthcrani, et Calvinistae utuntur istis verbis in Baptismo , ac sentiunt ita I) ominum piae cepisse.

Quod autem post illa verba recitata, statim adsit corpus Domini, et sanguis, et proinde vi illorum fiat consecratio, probatur : quia alio qui verba essent falsa: si differretur praesentia corporis Domini, usque ad aliorum verborum recitationem, ut Graeci volunt; non enim Dominus dixit, Hoc erit, sed : Hoc est corpus meum. Unde etiam supra in disputatione de transubstantiatione ostendimus, illa verba Domini non posse defendi ut vera, nisi per illa fiat transmutatio panis, et vini in corpus, et sanguinem Domini. Idem patet cx consuetudine Ecclesiae, quae est, ut mox prolatis illis verbis Domini, Eucharistia demonstretur populo, et adoretur. : quod certe nullo modo fieri deberet, si nondum esset facta consecratio. Adde ultimo, morem esse Graecorum, ut Bessarion Cardinalis Graecus refert, in libro de verbis consecrationis, ut verba Domini : lloc est corpus meum , et Hic est sanguis, etc. alta voce proferantur, et populus ud atraque respondeat, Arnen. Et rursus, ut verbis illis prolatis continuo a Diacono demonstrentur populo oblata : qui duo ritus aperte declarant, etiam apud Graecos consecrari panem., et vinum per sola verba Dominica, licet contrarium sentiant aliqui ipsorum Doctores. Nam, Arnen , est particula confirmantis; quomodo autem Graeci populum docent, ut respondeat A rnen aul illa verba : Hoc est co:pus meum : si non vere est corpus Domini, sed merus panis, dum dicitur Amenl et cur, quaeso, Diaconus ostendit oblata post illa verba immediate, si revera nondum facta est transmutatio?

Secundo, probatur haec veritas ex traditione Ecclesiae, et Patrum. Ac primum contra Lutheranos, et Calvinistas, quod verba consecrationis Eucharistiae dicantur ad panem benedicendum et mutandum, non ad populum instruendum, perspicuum est ex omnibus Liturgiis etiam antiquissimis, ut Clementis, Jacobi, Basilii, Chrysostomi, Ambrosii, et Romana, quae S. Petri esse censetur, et omnibus omnino, quae usquam exstant . Nam in omnibus verba Domini : Hoc est corpus meum , et Hic est sanguis, recitantur scorsim, et non solum in lectione episl. aul Corinthios, ut Calvinistae faciunt : et recitantur certo ritu, et admixtis precibus ante, et post,

ut plane appaieat fieri Sacramentum, non concionem. Quare ritus ccenae Calvinistarum non solum est novus, sed plane inauditus in antiqua Ecclesia.

Deinde, sancti Patres dicunt corpus Domini fieri mystica prece, aut invocatione divini nominis, autsolemni benedictione, autgratiarum actione, aut certa consecratione : quae omnia evidenter ostendunt ; verba illa non dici ad instruendum populum, sed ad panem ipsum sacrandum. Justinus Apolog. ii. dicit, prece fieri Eucharistiam. Augustinus lib. m. de Trinit. cap. i. dicit mystica prece. Idem Cyprianus lib. i. epist. ult. Cyrillus Catech. 3. et . mystag. et Eusebius Emisscnus serm. o. de Paschate dicunt invocatione summi nominis fieri Eucharistiam. Cyrillus Alexandrinus lib. xi. in Joan. cap. 24. et alii passim, dicunt benedictione fieri , imo ipse Apostolus i. Corinth. x. : Calix benedictionis , cui benedicimus. Irenaeus lib. iv. cap. 57. « Quomodo, inquit, constabit eis, eum panem, in quo gratiae actae sunt, esse corpus Domini sui etc. » Ubi vides gratiarum actione fieri corpus Domini. Denique Augustinus lib. xx. contra Faustum, cap. 13. « Panis noster, inquit, et calix certa consecratione mysticus fit nobis, non nascitur : et quod non ita fit, alimentum est refectionis, non Sacramentum religionis. » Quare si ab Augustino quis quaereret quid de coena Calvini sentiret, responderet, alimentum esse refectionis, non Sacramen t um religion is .

Atque luec pauca contra Lui heranos sufficiant : nunc contra Graecos afferamus testimonia Patrum Graecorum et. Latinorum. Justinus in secunda Apologia prope finem dicit, panem fieri corpus Domini per preces verbi Dei. Quao sint autem illai preces, ipse paulo post exponit, cum dicit, haberi in Evangeliis, et esso illa verba, queo Dominus dixit : Hoc est corpus meum, Hic est sanguis meus; Irenaeus lib. v. cap. 1. dicit, mixtum calicem, et panem percipere verbum Dei, et tunc fieri Eucharistiam. Non est autem aliud verbum Dei in consecratione Eucharistiae, nisi : Hoc est corpus etc. nam illa verba, quae Graeci addunt, non sunt verba Dei, sed preces ab hominibus excogitatae.

Tertullianus lib. iv. in Marcionem disertis verbis ait, Christum acceptum panem corpus suum fecisse, dicendo : Hoc est corpus meum. Cyprianus non minus perspicue in serm. de coma Domini, et Christum his verbis consecrasse, et nos iisdem consecrare debere

LIBER IV.

affirmat : « Hoc est, inquit, corpus meum. Manducaverant, et biberant de eodem pane, secundum formam visibilem : sed ante verba ilia, cibus ille communis tantum nutriendo corpori commodus erat, et vitae corporalis subsidium ministrabat. Sed ex quo a Domino dictum est, Iloc facite in meam commemorationem, htec est caro mea, et hic est sanguis meus : quotiescumque bis verbis, et hac fide actum est, panis iste substantialis, et calix benedictione solemni sacratus, ad totius hominis vitam, salutemque proficit, simul medicamentum, et holocaustum ad sanandas infirmitates, et purgandas iniquitates existens. » Iloec ille.

Gregorius Nyssenus in orat. Catechetica apud Euthymium in Panoplia titul. 21 : « Panis, inquit, statim per verbum in corpus mutatur, ut dictum est a Verbo, Iloc est corpus meum. » Et supra dixerat, panem verbo Dei sanctificatum, mutari in corpus Domini : non est autem verbum Dei, oratio illa Graecorum. Ambrosius lib. iv. de Sacram. cap. 4. (c Cum, inquit, venitur, ut conficiatur venerabile Sacramentum, jam non suis sermonibus sacerdos, sed utitur sermonibus Christi. » Et cap. 3. explicat quae sint verba Domini, quibus hoc Sacramentum conficitur, et recitat illa : Iloc est corpus meum etc. et in lib. de initiandis mysteriis cap. 9. « Ipse clamat Dominus Jesus: Hoc est corpus meum, ante benedictionem verborum coelestium alia species nominatur ; post consecrationem, corpus Christi est. »

Chrysostomus hom. 2. in II ad Timoth. c Quemadmodum, inquit, verba qua} locutus est Christus, eadem sint quae sacerdotes nunc quoque pronuntiant, ita et oblatio eadem est; eadem quoque Baptismi ratio est. » Haec ille. Ubi illud est observandum Chrysostomum probare voluisse, nihil minus habere Eucharistiam quae conficitur a malo sacerdote, ab ea, quae conficitur a bono, etiamsi ille sit B. Petrus, aut Christus ipse. Id autem probat, quia semper Eucharistia efficitur virtute eorumdem Christi verborum ; certum autem est Christum non dixisse verba illa, quibus Graeci utuntur : « Fiat hic panis corpus Christi tui etc. » Quare ex sententia Chrysostomi falsa est Graecorum recentiorum sententia. Idem Chrysostomus in serm. de proditione Judae : « Hoc est, ait, corpus meum. Hoc verbo proposita consecrantur. Et sicut illa vox, quae dixit, Crescite et multiplicamini, et replete terram, semel quidem dicta est, sed omni tempore sentit effectum ad generationem operante natura : ita et vox illa semel dicta est, sed per omnes mensas Ecclesiae usque ad hodiernam diem, et usque ad ejus adventum praestat sacrificio firmitatem. »

Ad hunc locum respondere conati sunt Nicolaus Cabasilas, ctpost eum Marcus Epliesinus. Dicunt autem sententiam Chrysostomi esse, verbo Domini consecrari panem, sed cooperante prece sacerdotis : sicut etiam illis verbis : Crescite et multiplicamini , producuntur animantia, sed non sine cooperatione naturalium causarum.

Iianc solutionem multis verbis refellit Bessarion in suo lib. de verbis consecrationis. Summa est, discrimen inter illa verba : Crescite et multi plicamini ; et ista : Hoc est corpus meum, ex ipso Chrysostomo sumi debere. Ipse enim dicit, illa verba : Crescite et multiplicamini, esse efficacia operante natura, quia nimirum Deus per illa verba nihil immediate produxit, sed tantum tribuit naturae fueeunditatem, et instituit, ut quandocumque tales causae existerent, talis etiam sequeretur effectus. Ista autem verba : Hoc est corpus meum , non dicit Chrysostomus, esse efficacia operante humana prece : sed simpliciter dicit, Christum per illa operari. Sicut enim in prima ccena} institutione, Christus per illa verba sua sine ullius humana} precis cooperatione corpus suum ex pane fecit : ita etiam nunc per illa eadem verba idem opus facit. Sed de Chrysostomo hactenus.

Augustinus serm. 28. de verbis Domini : « Dixi vobis, quod ante verba Christi, quod offertur in altari, panis dicitur; ubi verba Christi deprompta fuerint, jam non panis dicitur, sed corpus appellatur. » Et apud Gratianum de consecrat, dist. 2. can. Utrum, dicit Augustinus eamdem esse Eucharistiam a bono et malo consecratam, quia non merito precantis, sed verbo efficitur Creatoris. Eusebius Emissenus sermon. 3. dePaschate. a Invisibilis sacerdos visibiles creaturas in substantiam corporis, et sanguinis sui, verbo suo secreta potestate convertit, ita dicens : Accipite et edite, Hoc est corpus meum : et sanctificatione repetita, Accipite et bibite, Hic est sanguis meus. » Isichius lib. vi. in Levit, cap. 22. Per ejus virtutem, et prolatum ab eo verbum, qua} videntur, tam sauctificata sunt, quam cunctum carnis sensum excedunt. Joarmes Damascenus lib. iv. cap. IU de fide : « Dixit, inquit, Dominus. Hoc

CAPUT XIII.

est corpus meum, et, hoc facite in meam commemorationem : et omnipotenti ejus praecepto efficitur donec veniat. » Paschasius lib. de corpore Domini, cap. 12. « Virtute Spiritus sancti per verbum Christi, fit sanguis Domini. »

Denique idem habent Alcuinus lib. de divin. offic. cap. de Missa ; Amalarius lib. m. de offic. Ecclesiast. cap. 24. Andelmannus in epist. ad Berengarium, et omnes Latini scriptores posteriores.

Atque haec quidem sunt testimonia contra Graecos, quibus addi possunt rationes. Prima est hujusmodi. Eadem ratio est Baptismi et Eucharistiae, ut Chrysostomus docet in 2. hom. in ii. epist. ad Tirnoth. et Augustinus apud Gratianum distinet. 2. de consecr. can. Utrum. At in Baptismo id, quod Sacramentum facit, non sunt humanae preces quae praecedunt, vel sequuntur infusionem aquae; sed illa verba Domini : « Baptizo te, in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, » sive ut Graeci dicunt : « Baptizetur talis in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, » quae dicuntur dum infunditur aqua, ut omnes fatentur, et inde manifeste colligitur, quia si quis solis iliis verbis baptizetur, « Ego te baptizo etc. » nulla adjuncta prece, censetur ab omnibus baptizatus, nec vel ab ipsis Graecis rebaptizaretur. Ergo in Eucharistia id, quod Sacramentum facit, non sunt preces humanae, sed verbum Domini : Hoc est corpus meum , hic est sanguis etc. alioqui unum Sacramentum verbo Domini conficeretur, aliud autem verbis hominum.

Secunda ratio est. Sacramenti confectio debet esse certissima, sive a bono, sive a malo ministro fiat; ergo non debet pendere ab humana prece, nisi constet de pacto absoluto, et promissione facta ejusmodi precibus a Deo. Nam sine ejusmodi pacto preces humanae non necessario sunt impetrato rise, praesertim si a malo ministro fiant : non autem constat tale aliquod pactum factum esse a Deo de exaudienda oratione illa Graecorum.

Neque valet responsio Cabasilse, qui dicit Sacramentalium precum effectum esse certissimum, quia Deus promisit se exauditurum : et ponit exemplum de extrema Unctione, quae est Sacramentum, et tamen ejus forma sunt preces sacerdotis. Hoc, inquam, non valet, nam in extrema Unctione habemus promissionem Dei expressam in sacris litteris Jacobi ult. et eodem modo sentiendum

est de aliis formis Sacramentorum, sive habeant formam precum, sive non, modo constet ex verbo Dei, aut ex testimonio Ecclesiae, talia verba esse formam Sacramenti. Graeci autem non possunt ostendere ex verbo Dei, neque ullo testimonio Ecclesiae illas suas preces esse formam Sacramenti, aut illis annexam esse divinam promissionem. Et confirmatur ex doctrina S. Augustini. Nam lib. vi. contra Donatistas, cap. 23. cum objecissent quidam, precibus haereticorum non posse aquam sanctificari, et ideo Baptismum ab haereticis datum non esse ratum : respondit Augustinus, quidquid sit de precibus illis, quae simul cum verbis Evangelicis in Baptismo dici solent, Deum adesse verbis Evangelicis, quibus jussit Baptismum dari, et ideo si illa verba recte pronuntientur, Baptismum ratum esse : etiaimsi preces adjunctae, non solum ab haeretico dicantur, sed etiam fortasse haereticae sint ; quia nimirum promissio divina adligata est verbis Evangelicis, non humanis precibus.

Tertia ratio est. Quia fatentur Graeci, Christum consecrasse Eucharistiam verbis illis : Hoc est coipus meum , sine aliis precibus : id enim praeter antiquos, quorum testimonia citavimus, ipse etiam Cabasilas fatetur in explicatione Liturgise, cap. 30. et Latiui etiam fere omnes. Tametsi enim Innocentius III. lib. iv. de mysteriis Missae, cap. 0. opinatus sit Christum nullis verbis consecrasse : id tamen communiter refelli solet; et ipse idem Innocentius in epistolis decretalibus cap. Cum Marthse, de celebratione Missarum, admittit Dominum consecrasse .illis verbis, quae in Evangelio habentur. Igitur videtur evidenter sequi, etiam nos solis illis verbis consecrare ; nam Dominus ait : Hoc facite, nimirum quod ego feci.

Quarta ratio. Omnium consensu, sacerdos consecrat in persona Christi, sive quod idem est, Christus consecrat per os sacerdotis : ut saepe Chrysostomus dicit, et habetur etiam in Concilio Florentino in instructione Armenorum. At illa sola verba : Hoc est corpus meum , etc. dicuntur a Christo per os sacerdotis; illa enim alia : « Fac panem istum pretiosum corpus Christi tui, » non (Jicuntur in persona Christi, sed plane in persona ministri, ut minister est a Christo distinctus, ut patet. Consecratio igitur non fit aliis verbis, quam illis, quae a Christo initio prolata sunt.

Quinta ratio. Si esset vera Graecorum sententia simul fierent corpus, et sanguis Do-

LIBER IV.

mini ; nam ipsi una oratione utramque speciem consecrant; at Dominus seorsim, et diversis verbis consecravit, primo corpus, deinde sanguinem, ut cx Evangoliis apertissime constat.

CAPUT XI Y.

Solvuntur objectiones Graecorum et* Latinorum

contra formam consecrationis Eucharistiae.

Nunc ad argumenta ipsorum veniamus. Ac primum Graeci argumentum petunt ex Liturgia S. Clementis, quae habetur lib. vm. constitut. Apostol. cap. 12. alias 17. S. Jacobi, S. Basilii, et S. Chrysostomi, in qua post verba Domini recitata : Accipite, manducate , hoc est corpus meum , etc. habetur illa oratio : « Fac Domine, panem istum corpus Christi tui etc. » non enim panem appellarent sancti isti Patres, neque peterent mutari in corpus Domini, si id jam esset factum per verba Domini antea recitata.

Respondeo : Tres solutiones dari possunt ad haec loca. Prima est, fortasse mutatum esse ordinem istarum Liturgiarum, et hanc orationem : « Fac panem istum etc. » debere collocari ante verba Domini, non post ea. Ita sensisse aliquos testatur Bessarion in suo lib. de verbis consecrationis ; et conjectura non levis esse potest hujus mutationis, quod in Liturgia Romana habeatur similis oratio ante verba Domini. Sic enim nos dicimus : « Quam oblationem tu Deus in omnibus, quaesumus, benedictam, adseriptam, ratam, rationabilem , acceptabilemque facere digneris, ut nobis corpus, et sanguis fiat dilectissimi Filii tui Domini nostri Jesu Christi, qui pridie quam pateretur etc. » quo ordine ista omnia recitat etiam Ambrosius lib. iv. de Sacramentis, cap. 5. Non est autem verisimile, Ambrosium et Rasilium, qui coaetanei fuerunt, tam diverso ordine Liturgiam celebrare consuevisse.

Secunda solutio est, quam attingit Bessarion loco citato, oratione illa Graecorum non peti, ut verba sonare videntur, mutationem panis in corpusDomini, quippe quae jam facta est; sed peti confirmationem, et stabilitatem rei jam factae, non quod sacerdos timeat,

ne evanescat munus jam consecratum, sed ut ostendat desiderium suum, et amorem erga praesentiam Dominici corporis. Similis locutio est Mare. 5. ubi mulieri, quae sanata jam fuerat per contactum fimbriae Domini, Christus ait : Fides tua te salvam fecit , vade in pace, et esto sana a plaga tua. Ubi illud : Esto sana , non significat , Yolo ut saneris ; jam enim sana erat : sed idem est, ac si dixisset, Placet quod sanata sis : ratum habeo, quod factum est. Similis locutio est Luc vii. ubi primum dicitur de Magdalcna : Remittuntur ei peccata multa , quoniam dilexit multum ; et postea tamen Dominus eidem dicit : Remittuntur tibi peccata tua (1) ; quasi tunc primum dimitterentur, cum tamen antea jam remissa fuissent.

Tertia solutio, caque omnium solidissima est, per ea verba non peti absolute, ut panis fiat corpus Domini, sed ut nobis fiat, id est, ut panis ille consecratus, qui revera jam est in se corpus Domini, fiat per effectum nutritionis spiritualis etiam nobis corpus Domini: Qui enim indigne manducant , ut Paulus ait i. Corinth. xi. judicium sibi manducant (2). Hanc esse veram intelligentiam illarum precum, probari potest multis modis. Primo, quia in Liturgia Caementis et Basilii, non dicitur : « Fac panem istum corpus Christi, » sed « Ostende panem ipsum corpus Christi etc. » Neque dubium est, quin Jacobi, et Chrysostomi Liturgke, quee habent {Fac) idem significare voluerint : porro Ostende panem esse corpus Domini \ significat, Ostende per effectum salutarem in mentibus nostris, istum panem sanctifieatum, non esse panem vulgarem sed coelestem.

Secundo idem patet ex similibus precibus, sed clarioribus, quae habentur in Liturgia Latina. Nam ante consecrationem (ut supra notavimus) dicit : « Fiat nobis corpus, et sanguis : )> non autem fiat simpliciter ; et post consecrationem iterum petimus idem per illa verba : « Jube haec perferri per manus S. Angeli tui in sublime altare tuum etc. » ubi id solum petimus, ut sacrificium nobis sit utile.

Tertio denique idem patet ex confessione multorum Graecorum, qui in ultima sess. Concilii Florentini interrogati a summo Pontifice Eugenio, cur post consecrationem Eucharistiae dicerent illas preces, quibus videtur peti consecratio, responderunt se nihil

(l).Lue. VII, 47 et 48. - (2) 1 Corinth. XI, 20.

CAPUT XIV.

dubitare, quin consecratio fieret per verba Christi; illas autein preces addi, ut peteretur a Deo nobis utilitas ex tanto sacrificio, eo modo, quo Latini idem petunt per illam orationem : « Jube ha3C perferri. »

Duse alise solutiones ad idem argumentum sunt apud Bessarionem ; sed esc minus solidse esse videntur.

Secundum argumentum sumunt ex testimonio S. Dionysii Areopagitse, qui in lib. de Ecclesiastica hierarchia, cap. 3. post illa verba : Hoc facite in meam commemorationem , ponit consecrationem Eucharistiae. At verba Domini : Hoc est corpus meum , dicuntur ante illa : Hoc facite in meam commemorationem ; ergo ex Dionysii testimonio, consecratio non fit per verba Domini : Hoc est corpus meum.

Respondeo : Dionysius non explicat quibus verbis fiat consecratio, neque quid ante illa verba : Hoc facite , dictum fuerit; neque etiam quid post illa : quare incertum est, quid sibi Dionysius velit. Probabile autem est, in Liturgia, qua utebatur Dionysius, bis fuisse illa verba : Hoc facite , semel in oratione quadam, quse se excusat Sacerdos, quod audeat tantum munus aggredi ; quia Dominus ipse id jussit dicens : Hoc facite , et hujus orationis meminit eo loco Dionysius ; et rursus postea in loco proprio peracta consecratione, ut in omnibus Liturgiis habentur.

Tertium argumentum sumunt ex Joannc Damasceno, qui lib. iv. cap. 44. dicit BasiliuminLiturgia vocare panemEucharistise, antitypa corporis Domini ante consecrationem, non autem post consecrationem : otidem habetEpiphanius ille, qui in VII. Synodo, actio. 0. disputat pro Catholicis contra Iconomachos. Apud Basilium autem habetur illa vox : avTtTUTra post verba Domini : Hoc est corpus meum, non autem post illam orationem, qua Graeci recentiores existimant fieri consecrationem; ergo existimarunt Damascenus, et Epiplianius, consecrationem non fieri per verba Domini, sed per illam orationem, qua) post verba Domini recitatur.

Respondeo : Aliqui suspicantur tempore Damasceni, et Epiphanii, Liturgiam Graecam alium ordinem habuisse, quam modo habeat, et illa verba, ubi panis Eucharistiae vocatur antitypum corporis Domini, et rogatur Deus, ut illum efficiat corpus Domini, fuisse posita ante recitationem illorum verborum Domini: Hoc est corpus meum etc. et ideo recte dixisse Damascenum et Epiphanium, panem vocari a Basilio antitypum ante consecrationem, Tome IV.

non postea. Sed haec solutio non videtur habere locum. Nam S. Germanus Patriarcha Constantinopolitanus, qui fuit Damasceni, et Epiphanii aequalis; in theoria rerum Ecclesiastic. exponens Liturgiam, quae suo tempore erat in usu, aperte indicat habuisse eam Liturgiam illum ipsum ordinem, quem modo habet : quare si mutatio facta est, ut supra diximus : improbabile non esse, certe facta est ante tempora Damasceni.

Alia igitur solutio dari potest, juxta ea, quae diximus in 2. solutione ad primum argumentum Graecorum. Nam quemadmodum diximus verba illa : « Fac panem istum corpus Christi tui, » sonare quidem mutationem panis in corpus tamquam futuram : tamen revera non significare nisi confirmationem rei facta), ut ibi explicuimus; sic etiam dicendum est, vocem (antitypa) ex sente hia Damasceni, et Epiphanii usurpatam esse a Basilio eo loco, quia loquebatur de pane, ac si nondum consecratus esset, licet revera esset consecratus, et non esset amplius antitypum, sed ipsa veritas. Quod igitur Damascenus, et Epiplianius dicunt, antitypa vocari ante consecrationem, referendum est ad modum loquendi, non ad ipsam realem consecrationem : nam etiamsi tunc facta esset consecratio, tamen quoad modum loquendi significabatur ut futura.

Quartum argumentum est Nicolai Cabasila), qui contendit ex nostra Missa probari posse, consecrationem fieri post verba Domini. Dicit enim illa verba : « Jube liaic perferri per manus sancti Angeli tui in sublime altare tuum, etc. » significare panem transferri per manus Christi, qui est magni consilii Angelus, in sublime altare, id est, ut sit corpus Domini, etc.

Respondemus, hanc esse depravationem, non expositionem canonis nostri : nullus enim unquam ita exposuit, sed omnes intelligunt, orari illis precibus, ut sacrificium, quod visibiliter offertur manibus Sacerdotis, offeratur in coelo invisibiliter per manus Christi, et sit Deo acceptum ministerium, et devotio nostra.

Quintum argumentum est; Patres passim scribunt Eucharistiam precibus, et invocatione Dei consecrari, ut patet ex testimoniis citatis contra Lutheranos. Sed illa verba : Hoc est corpus meum, hic est sanguis, non habent formam precum, neque invocationis ; ergo non consecratur illis verbis Eucharistia, sed prece consequente, ut Grecci volunt.

1G

LJBER IV.

Respondeo duplici de causa Patres consecrationem vocant preces, vel invocationes, vel etiam gratiarum actionem, aut benedictionem : Una causa est, quia per consecrationem interdum accipiunt totam Liturgiam, vel certe totam actionem, quam nos canonem vocamus ; et quia in ea actione sunt preces, gratiarum actiones, benedictiones, invocationes, etc., ideo Patres nunc ab una parte, nunc ab alia totam actionem denominant. Quando autem indicare volunt, quorum verborum virtute fiat consecratio, tunc separant verba Domini Evangelica ab aliis verbis precum, et invocationum, qua) adhibentur in Missa, ut patet ex Ambrosiolib.iv.de Sacramentis, cap. 4. et ex Augustino lib. vi. contra Donatistas, cap.. 2o. et alibi. Altera causa est, quia ipsa etiam verba Domini : lloc est corpus meum , et omnium aliorum Sacramentorum forma), ut proferuntur a Sacerdote cum intentione Sacramentum faciendi, continent implicite invocationem divina) virtutis, qua) est causa primaria effectus Sacramentalis : intendit enim Sacerdos per illa verba ut instrumenta Dei, consecrationem efficere.

Sextum argumentum pro Greecis. Possunt verba duobus modis dici, aut narrative, ac rccitative, aut significative. Ut exempli causa, cum ex Evangclio recitamus, dixisse Judaeos de Christo : Hic blasphemat , illa verba (hic blasphemat) a Judaeis dicebantur significative, id enim significare volebant, Christum esse blasphemum : a nobis autem non dicuntur significative, sed tantum narrative, non enim significare volumus Christum blasphemum, sed Judaeos hoc dixisse. Hac distinctione posita, est hoc argumentum. Verba illa : Hoc est corpus meum , vel dicuntur a Sacerdotibus recitati ve, vel significative. Sed neutro modo possunt esse forma sacramenti; igitur non sunt ista verba forma Sacramenti. Probatur assumptio. Nam si verba ista dicerentur recitative. Primo, sequeretur per illud, Hoc , demonstrari panem qui fuit in manibus Christi, non istum, qui est in manibus Sacerdotis, ac proinde non consecraretur panis, qui consecrandus proponitur in altari. Secundo, sequeretur non posse consecrari quidquam his verbis. Nam verba consecrant, dum faciunt, quod significant; ista autem nihil significant, cum dicantur materialiter tantum, et non significative. Si autem dicerentur significative, primo illud : Hoc est corpus meum, demonstraret corpus Sacerdotis, non Christi : ac dicere oporteret, Hoc est corpus Christi.

Secundo, omnia verba praecedentia clamant non dici significative, seu recitative, cum legamus : « Accepit panem in sanctas ac venerabiles manus, etc. » Et infra : « Benedixit, fregit, deditque discipulis suis, dicens : Accipite, etc. »

Respondeo, verba illa dici utroque modo, et recitative, et significative; in cujus rei gratiam notanda sunt tria. Primum est, in actionc Liturgise, Sacerdotem aliquando agere personam suam, aliquando personam Christi. Nam quando confitetur peccata sua, quando orat, quando laudat Christum, agit sine dubio personam suam , non Christi ; quando dicit : Hoc est corpus meum , agit personam Christi. Quare vestes illa) sacrae partim significant Christi passionem, cujus personam Sacerdos agit, partim etiam virtutes Sacerdoti necessarias.

Secundum est, in hac actione longe aliter Sacerdotem agere personam Christi , quam in aliis Sacramentis. Nam in aliis agit quidem, ut Christi minister, tamen loquitur in persona sua, ut cum dicit : Ego te baptizo, ego te absolvo ; quomodo etiam pra)tor, licet sit minister regis, tamen in persona sua propria loquitur, cum sententiam dicit pro tribunali. At in consecratione Eucharistia), Sacerdos non solum agit, ut minister Christi, sed induit omnino Christi personam, et loquitur, ac si ipse esset Christus ; quomodo Exod. in. Angelus dicit: E(jo sum Deus Patris tui. Et aliquando legati regum referentes personam principum suorum, admittunt honores, qui regibus ipsis debentur.

Tertium est, Sacerdotem in actione Liturgia), usque ad illa verba : « Qui pridie quam pateretur » , agere personam suam , non Christi, ut patet; quia eousque orat , vel laudat : ab illis autem verbis, usque ad finem consecrationis, agere personam suam et Christi, et ideo recitative simul, et significative verba pronuntiare ; intendit enim recitare, qnid Christus egerit, et dixerit, et simul omnia imitari in persona Christi, ac si Christus per ipsius ministerium iterum om nia faceret, et diceret, sicut revera invisib liter ita fit. Et hinc est, quod cum dicit « Accepit panem » , ipse simul accipit pa • nem, et cum ait : « Elevatis oculis in coelum », et ipse elevat oculos in coelum, et cum ait : « Benedixit », et ipse benedicit, et cum ait: Hoc est corpus meum , intendit, quod sicut Christus de pane illo, quem olim

CAPUT XIV.

accepit, dixit : Hoc est corpus meum , et dicendo fecit, ut esset : ita etiam de pane isto, qui nunc accipitur, idem Christus per os Sacerdotis dicat : Hoc est corpus meum , et dicendo efficiat. Quare longe alia ratione dicuntur ista verba in canone Missae, quam recitentur ab eodem Sacerdote in epistola B. Pauli in festo corporis Domini, vel in Evangclio in die Palmarum : in canone enim dicuntur significative ; alias autem solum narrative, et historice. Atque hinc solvuntur omnia argumenta : nam priora probabant, non dici solum recitative, posteriora probabant, non dici solum significative.

Septimum argumentum est Calvini, loco supra citato. Dominus cum ait : Accipite et manducate , Hoc est corpus meum , non alloquebatur panem, sed Apostolos : ergo verba illa non referuntur ad panem consecrandum, sed ad fidem instruendam. Addit, virtute verborum, transmutari panem, speciem esse magicae incantationis.

Sed ad hoc ultimum saepe jam respondimus : Et sane intolerabilis blasphemia est vocare magiam id, quod Christi verbis ex ipsius Christi instituto fieri dicimus : et si haec magia esset, multo magis magia dici deberet, cum Dominus luto et sputo cascum sanavit. Sed his omissis, ad primum respondeo, verba Domini dicta esse ad Apostolos, sed de pane, et super panem, et proinde circa panem efficacia fuisse, non circa Apostolos. Simile est Luc. vn ; Dominus dixit ad Simonem de Magdalena : Propter quocl dico tibi , remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Hasc verba dicuntur ad Simonem, et tamen efficacia fuerunt circa Magdalenam, quas tunc liberata est a peccatis. Et Joan. iv. cum Dominus ait Regulo : Vade, filius tuus vivit (I) , verba dicuntur ad Regulum, sed in filium ejus, non in ipsum Regulum efficacia fuerunt.

Octavum argumentum Buceri : Nusquam scriptum est debere Sacerdotes dicere : Hoc est corpus meum ; ergo sufficit panem benedicere, et frangere.

Respondeo, jam supra ostendimus, Dominum prasccpisse, ut illa verba diceretur, cum ait : IJoc facite.

Nonum argumentum Kemnitii, et aliorum Luthcranorum. Oportet nihil addere, vel detrahere verbis Domini. At Catholici multa addunt et detrahunt : nam addiderunt ad

verba calicis multa : item detraxerunt : Accipite, et manducate , et : Quod pro vobis tradetur.

Respondeo, ac dico duo. Primo, verba quas simpliciter necessaria sunt ad consecrationem, esse illa tantum : Hoc est corpus meum. Et : Hic est sanguis meus , vel, Hic est calix sanguinis mei , reliqua omnia, etsi dici debeant juxta Canonem ab Ecclesia institutum , et sine peccato omitti non possint, tamen non esse ita necessaria, ut sine illis consecratio non possit fieri. Probatur hoc dupliciter. Primo, quia hsec pauca verba sufficienter exprimunt effectum consecrationis. Neque est opus, ut exprimant actionem ministri, ut in aliis Sacramentis fit : nam alia Sacramenta in actione consistunt ; hoc autem in re permanente. Secundo, quia haec habentur in omnibus Liturgiis, et apud Matthaeum , Marcum, Lucam, et Paulum ; reliqua autem variantur. Non est autem dubitandum, quin forma Sacramenti hujus sufficienter expressa sit a quolibet Evangelista : alioqui enim sequeretur non habuisse veram Eucharistiam eos, qui non habuerunt nisi unum Evangelium.

Quod si quis dicat, Evangelistas non voluisse tradere integras formas Sacramentorum, sed solum historiam brevem passionis Domini, formas autem haberi ex traditione: urgebimus argumentum ex Liturgiis. Certum enim est in Liturgiis poni integras formas, et simul certum est verum Sacramentum habuisse eos, qui utebantur Liturgia S. Clementis, S. Jacobi, S. Basilii, S. Ambrosii, S. Ghrysostomi, et tamen ista) omnes Liturgia) variant, et nulla est, qua) habeat illa omnia verba, qua) habentur in nostra Romana Liturgia. Nam illa verba : « Novi, et aeterni Testamenti, » et, a Mysterium fidei, » in nulla inveniuntur praeterquam in nostra. Hinc ergo Kcmnitio respondemus, si quid additum, aut detractum est in forma Sacramenti, id non pertinere ad essentiam ejusmodi formae.

Secundo respondeo, non sine ratione, et exemplo detractum esse, vel additum quidquid in nostra forma additum est, vel detractum. Quod sic ostendo. Primo, calumniantur detracta esso illa: Accipite etman ducate. Respondeo, illa non. esse detracta ; nam pronuntiantur a nobis : separari autem a partibus formae essentialis, quia illa verba

(1) Luc. VII, 47 ; Joan. IV, 50.

LIBER IV.

significant praeceptum elatum dc usu Sacramenti, non autem pertinent ad panem sanctificandum ; quare etiamsi absolute omitterentur, tamen Sacramentum fieret. Simile est in illis verbis Lue. vn : Dico tibi , remittuntur ei peccata multa , in quibus verbis, illud ( Dico tibi) non facit quidquam ad effectum remissionis peccatorum. Sic etiam Joan. viii : Vade , filius tuus vicit , illud (Vade) nihil operatur insanitate pueri illius. Adde, quod Lue. xxn, omittuntur illa verba : Accipite, et manducate. EtICor. xi. omittuntur illa : Accipite, et bibite ; quare etiamsi apud nos omnino omitterentur, reprehendi minime possemus.

Secundo, calumniantur detracta illa verba ex consecratione panis : Quod pro vobis traditur , vel, frangitur. Respondeo, illa verba non haberi apud Matthaeum, et Marcum : nec apud Justinum Apol. it. Gyrillum Cafeches. 4. mystag. et Eusebium Emissenum hom. 5. dc Paschate, cum tamen ii omnes referant formam consecrationis. Et sicut hos auctores reprehendere non possumus, ita nec nostram Missam reprehendere ullus deberet : praesertim cum antiquior sitLiturgia nostra, si a S. Petro prodiit, 'ut S. Thomas docet, 3. part. quaest. lxxviii. art. 2. ad. o. et ante eum, Leo IX. epist. ad Miehaclem cap. 5. quam Evangelium Lucie, et epist. Pauli, qui addiderunt illa verba : Quod pro vobis frangitur.

Tertio, addita calumniantur illa : « Elevatis oculis in coelum ad te Deumctc. » quae non habentur in ullo Evangclio, nec apud Paulum. Respondeo, illa verba haberi in Liturgia sancti Jacobi, etS. Clementis lib. viii. const. cap. 17. et apud Ambros..lib, iv. de Sacramentis, cap* o. Omnes enim legunt: <( Suspexit in coelum. » Et praeterea, ut argumentatur Innocentius III, cap. Cum Marthae dc celebratione missarum, semper Dominus consueverat oculos in coelum tollere, cum Patri gratias ageret, ut patet Matth. xiv. Marci vi. Lue. ix. Joan. xi. Quare dubium esse non potest, quin etiam in hac ultima gratiarum actione oculos in coelum levaverit.

Quarto, calumniantur particulam (enim.) additam ad formam consecrationis panis ; et similiter ea verba : Ex eo omnes; cum dicitur: Manducate ex eo omnes. Non enim ista habentur in Scripturis. Respondeo, illas

omnes particulas haberi in forma calicis, Matth. xvi. Bibite , inquit, ex eo omnes, hic est enim sanguis , etc. Ex quo intelligimus illas particulas subintelligi in consecratione panis : eadem enim ratio est utriusque formio. Quid autem absurdi est, si exprimatur perspicue id, quod alioqui subintelligcndunr esset? Unde Ambrosius etiam lib. iv. dc Sacramentis cap. 5. illa omnia exprimit, ut in nostra Liturgia exprimuntur.

Quinto, calumniantur addita illa in forma consecrationis calicis : « Novi, et icterni Testamenti, » et: «Mysterium fidei » : Nam in Evangclio non habetur, nisi ( novi Testamenti). Respondeo, istas particulas a S. Petro ex traditione haberi ; proinde reprehendi non posse : praeterea verissimas esse, et ex Scripturis colligi. Nam Testamentum Christi icternum esse ad distinctionem Testamenti veteris, quod fuit temporale, patet ex illo Psalm. cix : Tu es Sacerdos in aeternum (1). Et ex Paulo ex professo hoc probante in epist. ad 'Hebraeos cap. vir. Item mysterium fidei recte vocari calicem sanguinis Domini, dubium esse non potest, cum nulla in re alia magis, et frequentius exercenda sit fides reclamantibus omnibus sensibus, quam in hac.

CAPUT XV.

Mendacia Kemnitii de forma Sacramenti Eucharistiae.

Praeter objectiones notanda sunt etiam aliquot mendacia Kemnitii in hac disputationi! de forma consecrationis Eucharistiae in 2. part. Examinis Trid. Concilii sess.xm. cap. I. Primum est pag. 336. 337 : Catholicos multum inter se disputare, quae sint verba, quibus Eucharistia consecranda est : et Concilium Tridentinunr noluisse determinare, quae sint illa verba, cum a multis id ab eo petitum esset. Sed mendacia esse ista crassissima, patet ex omnibus Missalibus, ubi litteris magnis et siepe rubeis adseribuntur verba consecrationis, ut nemo illa ignorare possit. Nec ullus id a Concilio petiit, neque Concilium id tractavit, quia sciebat rem esse notissimam, et jam antea sufficienter explicatam in Concilio Florentino.

(1) Psal. CIX, 4.

CAPUT XV.

Non ignoro Scotuni in iv. senfc. dist . 8. qu. 2. art. 2. quaestionem movisse, an solis illis verbis : Hoc est corpus meum , consecratio perficiatur. Sed idem Scotus affirmat, illa sola ad forma) essentiam pertinere : neque negat omnia, et sola illa recitanda esse in mysterio Eucharistiae, quce in Missalibus praescribuntur.

Secundum est eadem pag. 336. ubi dicit, quosdam Theologos docuisse quatuor tantum verba esse de substantia formae in consecratione panis, nimirum illa : Hoc est corpus meum; sed S. Thomam existimasse alia quaedam esse necessaria. At mentitur in caput suum : nam S. Thomas 3. par. queest. lxxviii. art. 2. de forma consecrationis panis in nulla re dissentit ab aliis.

Tertium est pag. 337. ubi dicit, Colonienses in suo Antididagmate, et Lindanum publice scribere, panem et vinum persola Christi vem non consecrari; nisi addantur reliquae preces Canonis Papistici. Hoc etiam esse mendacium patet ex ipsis auctoribus. Nam in Antididagmate, tit. An sine prece canonica Ecclesiae consecretur Sacramentum : et in Panoplia Lindani lib. iv. cap. 41. solum docetur eos non vere consecrare, qui verba Domini solum recitant in lectione epistolae ad Corinthios, quod est verissimum, neque a Kemnitio negari solet.

Quartum est ibidem, ubi dicit, apud Catholicos dubitari, an ad consecrationem Eucharistiae sit necessarium altare sacrum, sacrae vestes, sacer minister, et reliqua Papalis Missee panoplia. Sed Catholici, nunquam de his rebus dubitarunt. Omnes enim docent ad essentiam consecrationis non requiri, nisi materiam, formam, et ministrum: reliqua adhibenda quidem esse, neque sine peccato omitti posse : tamen ad essentiam non pertinere.

Quintum est pag. 339. ubi Canonem Missa} ex corrupto , et integro , imo ex multis corruptis consarcinatum mentitur. Sed debuisset, vel unum verbulum notare, quod corruptionem aliquam redoleret.

Sextum est pag. 340. ubi dicit, Lindanum Basilio tribuere Eucharistia) consecrationem fieri verbis, non scriptis. At Lindanus hoc non dicit, ut ex loco notato patet : sed solum ait veteres Patres non fuisse contentos ve ibis consecrationis, quando sacra faciebant, sed addidisse alia non scripta. Id quod vere exstat apud Basilium lib. de Spiritu sancto cap. 27.

Septimum est pag. 346. ubi dicit, Catho licos existimare per sola verba institutionis non posse fieri consecrationem, nisi adhibeantur ea, qua) addita sunt in Canone Missae. Sed et hoc merum mendacium est. Catholici enim requirunt quidem universum Canonem, ut rite, et sine peccato consecratio fiat ; fatentur tamen veram esse consecrationem, qua) solis verbis institutionis fieret.

Octavum pag. 347. ubi dicit, Proclum quemdam fingere Apostolos intra diem Ascensionis, et Pentecostes composuisse Canonem, ut esset forma consecrationis. At S. Proclus unus est ex antiquis et Orthodoxis Patribus ; quippe qui paulo post Chrysostomuin, Episcopus fuit Constantinopolitanus. Ejus exstat libellus de traditione divinae Liturgis}, in quo non dicit Apostolos Canonem composuisse ante diem Pentecostes, ut Kemnitius mentitur, quod nec ullo modo verissime est : sed dicit eos post Ascensionem Domini , antequam dividerentur in varias regiones, totos se ad orationem colligere solitos, et maxime ad sacrificium celebrandum, semper in memoriam habentes illud : Hoc est corpus meum.

Ultimum est ibidem, ubi dicit, Catholicos tribuere consecrationem non solum recitationi verborum, sed variis sacrificuli gestibus, expansioni manuum, elevationi, inclinationi cervicis, conversioni corporis, libri transpositioni. Sed ha) sunt merae nuga), nemo enim Catholicorum in his ponit essentiam consecrationis; etsi caeremonias ipsas merito omnes venerentur. •

CAPUT XVI.

De ministro Sacramenti Eucitaristiic.

Explicatis causis intrinsecis, Sacramenti hujus materia videlicet et forma : sequitur ut de extrinsecis, efficiente, et fine, sive effectu disputemus. Ac de efficiente quidem primaria causa, nulla controversia est : constat enim Christum esse, 'qui et Sacramentum hoc instituit, et primus confecit, et nunc etiam per ministros suos quotidie conficit. De causa secundaria, id est, de ministro, multa disputata sunt in libro de sacramentis in genere, ut, an requiratur fides in ministro, an bonitas, an intentio, et alia id genus, qua) sunt communia ministris omnium Sacramen-

LTBEll IV.

2U>

torum : tractatum quoque fuit, an ministri Sacramentorum quilibet Christiani sint, an solum ii, qui certo ritu ad lioc ministerium consecrati sunt. Quare hoc loco ici solum tractandum est in particulari, num ad Eucharistiae consecrationem, requiratur certa ministrorum ordinatio, an vero non requiratur.

Et quidem Joannes Wiclefus in dubium hoc revocavit teste Thoma Waldensi tom. ii. de Sacramentis cap. 7. et 28. Videbatur illi valde mirum, si posset malus Sacerdos consecrare Eucharistiam, et id non posset laicus bonus : non tamen omnino rem definire voluit.

At Lutherus audacior apertissime rem definivit : siquidem Lutheri sententia manifestissima est, quemlibet Christianum ex Baptismo potestatem habere Eucharistiam consecrandi, licet officium sumere nemo debeat, nisi legitime vocatus, excepto casu necessitatis. Id habet Lutherus in lih. de Babylonica captio . cap. de Ordine ; in lib. de instituendis ministris ad senatum Pragensem ; in lib. de Missa abroganda ; in lib. de notis Ecclesia}, et alibi. Quare Lutherus ordinationem ministrorum solum necessariam putat ob disciplinam et ordinem Ecclesia} : esset enim nimia confusio, si quilibet Sacramenta conficere vellet : non autem, quod Sacramentum non esset verum, si ab aliquo non ordinato conficeretur. Imo in li. de Missa privata, et unctione Sacerdotum, edito annp 1534. eo usque progressus est, ut diceret, Sacramentum verum futurum, etiamsi a Diabolo conficeretur.

Ab hac sententia Sacramentarii aperte recesserunt. Etsi enim initio Zwinglius Lutherum sequeretur, ut patet ex lib. de vera, et falsa religione cap. de aliis Sacramentis, Calvinus tamen non solum Eucharistiam, sed etiam Baptismum irritum esse docet , si ab alio, quam a publico ministro conficiatur, ut patet ex lib. ix. Inst. cap. 1. §. 22. et cap. 3. §. 10. et cap. 15, §. 22. et in antidoto Concilii sess. vii. canon. 10. et idem habet Henricus Bullingerus decade 5. serm. 8. et 9. Quare nihil hoc loco cum Sacramentariis negotii nobis erit.

Porro Martinus Kemnitius, et alii recentiores Lutherani timide Lutherum sequuntur. Nam etsi idem sentiunt, quod ipse sensit, tamen istam qmestionem, ut plurimum dissimulare solent. Nam ab una parte vident argumenta Catholicorum evidentissima, qua}

sine summa impudentia negari nequeunt; ab altera parte non possuntad Catholicos accedere, quin deserant non solum suum Prophetam Lutherum, sed etiam duo principia doctrina} Lutheranre ab omnibus receptissima : ob qua} valde mirandum est, Sacramentarios dissentire in hac re a Lutheranis.

Principia communia hrec sunt. Primum, Sacramenta non operari, nisi excitando fidem ; ex quo principio (in quo omnes omnino conveniunt) evidenter sequitur Sacramentum non pendere ab ulla ministri qualitate. Verba enim Sacramentalia, et signa fidem excitare possunt a quocumque exhibeantur : idem enim verba significant, et significando movent animum audientis, sive dicantur ab ordinato, sive a non ordinato ; imo sive ab homine, sive a dremone, sive etiam a psittaco vel corvo.

Unde Kemnitius in 2. par. Exam. Concilii sess. xin. cap. 1. in fine Catholicos reprehendit, quod Eucharistiae consecrationem pendere velint non a sola verborum recitatione, sed etiam a consecratione, sive ordinatione persona} recitantis.

Secundum principium *est, per ordinationem ministrorum non imprimi ullum characterem, neque dari ullam novam spiritualem potestatem, sed solum usum seu officium. Unde tam apud Lutheranos, quam apud Calvinistas potest unus et idem hodie esse minister, cras non minister, sive hodie clericus, cras laicus : dimisso enim officio, nulla est inter eos clericorum alaicis distinctio.

Ex hoc etiam principio manifeste sequitur non requiri ullam electionem, vel ordinationem ministrorum, ut verum SacrtSfnentum Eucharistiae conficiatur ; sed tantum ut ordo, et disciplina servetur. Quare Lutherani omnes, nisi doctrinam suam destruere ipsi velint, coguntur Lutheri sententiam sequi de potestate consecranda} Eucharistiae omnibus Christianis communi.

At Catholica Christi Ecclesia longe aliam ab Apostolis doctrinam accepit, et in hanc usque diem servat : semper enim in Ecclesia pro indubitato habitum est, ita necessariam esse ordinationem sacerdotalem ad Eucharistiam conficiendam, ut sine ea nullo modo confici possit.

IIa}C autem veritas probatur, primum ex verbo Dei. Nam illud Christi, Hoc facite, Luere xxii. non est dictum, nisi Apostolis, qui eo mandato ordinati sunt primi sacerdo-

CAPUT XYT.

tes novi Testamenti. Id autem probatur hoc modo : Illud, Hoc facite, non significat solum Manducate, et bibite quod convenit omnibus Christianis, sed significat, Consecrate, sumite, et aliis distribuite, ut me facere vidistis. Ista autem tria non possunt convenire omnibus ; ergo illud mandatum non est datum omnibus, sed solum quibusdam, qui ideo dicuntur sacerdotes ; ergo cmteri nullo modo possunt Eucharistiam consecrare, etsi id tentaverint, nihil facient. Nam Sacramenta conficiuntur in persona Christi : quare cui Christus id non commisit, is nihil facere potest.

Probatur major propositio. Primo, ex ipso textu Lucae. Lucas enim, qui solus inter Evangelistas habet illa verba : Hoc facite , non dixerat antea, Accipite, manducate, etc. sed solum dixerat : Accepit panem, benedixit , et dedit, dicens : Hoc est corpus meum. Ergo non retulit Lucas illud, Hoc facite , ad actionem solam manducandi, cum ejus ne meminerit quidem ; sed retulit ad actionem benedicendi, et distribuendi, quas expresserat, et simul ad actionem manducandi, quia Dominus etiam manducavit, ut est communis sententia, licet in Evangelio non exprimatur. Secundo, quia nulla est ratio, cur illud, Hoc facite , non debeat referri ad omnia, qua) Dominus fecit. Tertio, quia nisi ad omnia referretur, non haberemus mandatum divinum in verbo Dei expressum de consecranda Eucharistia : et proinde non posset ab adversariis consecrari. Ipsi enim contendunt, non debere fieri nisi id, quod est expresse in divinis litteris mandatum. Denique adversarii fatentur illud : Hoc facite , referri ad omnes tres actiones , quas Christus fecit, videlicet benedicendi, distribuendi, et sumendi. Lutherus ita docet in lib. de instituendis ministris ad Pragenses, Confessio Augustana, cap. de Missa. Calvinus lib. iv* Inst. cap. 15. §. 20. et Kcmnitius in 2. par- Exam. pag. 534. initio disputationis de Com' munione sub utraque specie.

Dicet aliquis : Yidetur B. Paulus I. Corinth. xi. restringere illud : Hoc facite, ad actionem manducandi, et bibendi ; ait enim : Hoc facite, quotiescumque bibetis in meam commemorationem (1), ac si dicat, quotiescumque bibetis, bibite in memoriam passionis meae. Respondeo, non restringit Apostolus, sed exemplum ponit in actione una;

quod etiam facere potuisset do aliis duabus ; quare vera sunt verba Pauli , sed non pugnant cum verbis Lucae magis universalibus.

Probatur nunc minor propositio. Primo, si illud mandatum daretur omnibus, tenerentur omnes consecrare, et distribuere : id autem non solum esset absurdissimum, sed etiam est contra consuetudinem omnium tum Catholicorum , tum haereticorum. Secundo, quia ita sempcr intellexit hoc mandatum universa Ecclesia, ut ex testimoniis, quae jam afferemus, perspicuum erit. Neque obstat, quod S. Thomas 3. part. q. lxxxi. art. 11. colligit ex hoc loco esse de jure divino, ut omnes aliquando sumant Eucharistiam; ubi videtur intellexisse illud : Hoc facite, dictum esse omnibus. Nam S. Thomas non vult colligi immediate, sed mediate. Quia enim Dominus jubet Apostolis, ut consecrent, sumant, et distribuant ; consequenter jubet aliis, ut accipiant de manu sacerdotum distribuentium. Quibus enim tenerentur sacerdotes distribuere, si nulli tenerentur accipere? Simile est illud Joan. ult. Pasce oves meas , ubi mandatur Petro, ut pascat gregem, et consequenter mandatur gregi, ut pastori obediat. Quare idem S. Thomas 3. part. q. lxxxii. art. 1. docet, per illud : Hoc facite , institutos fuisse a Domino sacerdotes.

Probatur igitur secundo eadem veritas ex traditione, et consensu totius Ecclesiae. Ac primum habemus quatuor generalia Concilia, Nicamum I. can. 14. Lateranense sub Innocentio III, can. 1. Florentinum in Instruet. Armen. et Tridentinum sess. xxn. cap. 1. et sess. xxiii. cap 1. et 4.

Prmterea sanctos Patres. Nam Dionysius Areopagita cap. 5. Ecclesiast. hierarchise part. 1. « Nec ipse, inquit, Sacerdos erit, nisi pontificalibus officiis ad hoc fuerit promotus. » Ignatius in epist. ad Trallianos, dicit, esse infideli deteriorem eum, qui audet aliquid facere circa altaris ministerium, nisi fuerit episcopus, aut presbyter. Clemens lib. ii. Apostolicam constit. cap. 31. « Omnis laicus sine sacerdote aliquid attentans, frustra facit. » Et loquitur aperte de sacrificii oblatione. Et lib. viii. cap. ult. dicit, Christum solis Apostolis dixisse : Hoc facite. Tertullianus in lib. de praescriptionibus irridet Marcionistas, quod apud eos aliqui hodie

(1) I Cor. XI, 25.

LIBER IV.

sint clerici, cras, laici, et ^iod laicis sacerdotalia munia committantur. Quae sententia apertissime etiam Lutheranos nostros confutat. Nam apud eos ministri qui sunt, volente magistratu , fiunt laici , imo semper sunt laici. Neque enim veras habent ordinationes, sed solum injungitur eis officium praedicandi, et Sacramenta ministrandi sine vera ordinatione : et hoc est (ut Tertullianus dicit) laicis sacerdotalia munia committere.

Cyprianus lib. i. epist. 2. et 9. et lib. m. epistol. 15. non solum docet ; non posse Eucharistiam conficere nisi sacerdotes : sed etiam inde colligebat, non esse apud haereticos veram Eucharistiam, cum non sit apud eos verum sacerdotium. Athanasius in 2. Apologia contra Arianos refert epistolam Synodi Alexandrinae, in qua Patres probant quemdam Hischiram Arianum non potuisse sacro calice uti, nec sacra celebrare, quod non esset ordinatus a vero Episcopo. Rasilius lib. ii. de Baptismo cap. 8. ex professo docet, esse quidem omnes Christianos sacerdotes, largo quodam modo : quia omnes offerre debent spirituales hostias operum bonorum : at proprie non esse nisi eos, qui ad hoc ordinati sunt ctc. Epiphanius haircs. 79. Collyridianorum, docet solos Apostolos a Christo ordinatos ministros Eucharistiae : et deinde ab Apostolis alios episcopos, et presbyteros : eseteris autem laicis, et maxime fceminis , adeo hoc non licuisse unquam , ut ne ipsi quidem B. Virgini fuerit concessum. Chrysostomus non raro scribit, ob hanc unam eximiam potestatem consecranda! Eucharistiae, Angelos a sacerdotibus superari. Vide lib. m. et vi. de sacerdotio, et hom. 51. et 83. in Matth. et homil 60. ad populum Antiochenum. Hieronymus frequenter hoc asserit, non posse nisi episcopos, et presbyteros Eucharistiam conficere. In lib. contra Luciferianos docet, Hilarium quemdam, quia solum diaconus erat, non potuisse Eucharistiam consecrare, neque clericos ordinare : et in epistola 1. ad Heliodorum, et 85. ad Evagrium, illo potissimo argumento diaconorum quorumdam superbiam comprimit, et presbyteris longe inferiores esse demonstrat, quod non habeant potestatem consecrandi Eucharistiam, quam presbyteri habent.

De Ambrosio scribit Theoderetus lib. v. histor. cap. 17. dixisse eum Theodosio : u Purpura Imperatores facit, non sacerdotes. » Et in lib, de dignitate sacerdotali cap.

  1. anteponit idem Ambrosius sacerdotalem potestatem regiae. Quod etiam facit Nazianzenus in oratione ad populum timore perculsum, et Chrysostomus hom. -4. in cap. vi. Isaiae. Quod etiam reipsa docuit S. Martinus cum in convivio Imperatoris anteposuit presbyterum suum Imperatori, ut in ejus vita scribit Sulpitius. At si sacerdotalis potestas communis esset omnibus Christianis, ut adversarii dicunt, cum regia non sit omnibus communis, multo inferiores essent regibus sacerdotes. Vide etiam Paulinum epistol. 4. ad Amandum, Isichiumlib. n. in Levit, cap. 8. Denique Augustinum lib. xx. de Civitat. Dei cap. 10. ubi distinguit sacerdotes spirituales, et improprie dictos ab episcopis, et presbyteris, qui proprie dicuntur sacerdotes.

Ilis accedit, quod nullum proferri potest exemplum antiquitatis, quo probetur in aliquo casu diaconum, aut laicum consecrasse Eucharistiam : sicut exempla non pauca proferuntur, quibus ostenditur in certis casibus diaconos, imo et laicos baptizasse. Constat enim ex cap. 8. Actor. Philippum diaconum baptizasse : cx Rutino lib. I. hisfc. cap. 14. constat ratum fuisse baptismum, quem Athanasius laicus, et puer contulerat. At de Eucharistia nullum tale exemplum proferri potest : sed contra in summis etiam necessitatibus constat Cathclicos caruisse potius Eucharistia, quam ut eam non sacerdos conficere auderet. Scr:bit Theodoretus lib. iv. hist. cap. 12. cum Valens Imperator Arianus omnes sacerdotes passim e suis sedibus exturbaret, zelo Dei motum Eusebium Episcopum Samosatenum, militari habitu peragrasse illa omnia loca, et clam ordinasse in variis locis presbyteros, et diaconos, ut populi Sacramentis non carerent. Augustinus in epist. 180. ad Honoratum scribit tempore belli non debere deseri plebes a clericis, etiamsi periculum vitee immineat : ne desint, qui Sacramenta ministrent, sine quibus non evitatur mors eeterna. Scribit quoque Epiphanius in epist. ad Joannem Hierosolymitanum, se necessitate compulsum ordinasse presbyterum quemdam in Monasterio S. Hieronymi, quod duo presbyteri, qui in eo Monasterio erant, ob nimiam humilitatem Eucharistiam conficere non auderent. Ex quibus exemplis manifeste colligitur falsum esse, quod Lutherus docet, posse in certis casibus quoscumque homines consecrare Eucharistiam.

CAPUT XVII.

His adde antiquissimos Ecclesiae ritus. Nani primo, imperabatur omnibus altaris ministris perpetua continentia, idque ex Apostolorum doctrina, ut habet Concilium II. Carthaginiense, can. 2.

Secundo prohibebantur laici tangere, vel servare sacra vasa, ubi conficitur Eucharistia : ut praeter alia testimonia, patet ex epistola Synodi Alexandrinae in Apolog. 2. Athanasii contra Arianos, ubi probant calicem quemdam non fuisse sacrum, quia servabatur in domo laici hominis. Et Nazianzenus in oratione contra Arianos, et de seipso, mysterii vasa populo ad tangendum prohibita esse dicit.

CAPUT XVII.

De effectu Eucharistiae, et de praeparatione ad Communionem : sententiae haereticorum.

Quaestio de effectu Eucharistiae auleo conjuncta est cum quaestione de praeparatione ad Communionem, praesertim ex sententia adversariorum, ut nullo modo separari queant. Nos igitur primum fideliter referemus quid adversarii de utraque quaestione sentiant. Deinde explicabimus, et probabimus veritatem. Tertio solvemus eorum objectiones. Quarto addemus aliquid de praeparatione minus principali.

Quod igitur ad primum attinet, Lutherus novorum paradoxorum in perniciem multorum millium animarum seminator, tria docuit. Primo effectum primarium Sacramenti Eucharistiae esse remissionem mortalium peccatorum. Secundo, non requiri ad dignam praeparationem Communionis, ut quis non sit sibi conscius peccati mortalis, imo quo plurium , et majorum sibi conscius est, eo esse aptiorem ad Eucharistiam. Tertio, ad praeparationem Eucharistiae non requiri, ut quis per confessionem, et pcenitentiam a peccatis justificetur, sed satis esse fidem, qua certo credat sibi in eo Sacramento omnia peccata esse remittenda.

Hanc esse Lutheri sententiam patet ex multis ejus testimoniis. In concione de digna praeparatione ad Sacramentum Eucharistiae, habita anno 1518 : « Optima, inquit, dispositio est, nonnisi ea, qua pessime es dispositus, et e contrario, tunc pessime es dispositus, quando optime es dispositus. » Et probat, quia Christus etiam in hoc Sacramento non venit vocare justos, sed peccatores : et ibidem suadet poenitentiam non agere ante Communionem, sed postea. Ibidem dicit esse perniciosum errorem, si quis accedat nixus ea fiducia, quod sit confessus, et quod non sit sibi conscius peccati, et quod orationes, et alia praemiserit. Hos enim omnes dicit, in judicium accipere corpus Domini, quia his praeparationibus non fiunt puri, sed magis polluuntur; fiunt autem puri per fidem, quam dicit esse solam, et summam dispositionem. Similia habet in concione de confessione et Eucharistia, habita anno 1519. ubi dicit, illum esse aptissimum ad Communionem, qui in foeda crimina prolapsus est, quae male afficiunt animum. In lib. de Captivit. Babylonica cap. de Eucharistia, edito anno. 1520 : «Concludimus, inquit, ex omnibus his, quibusnam Missa parata sit, et qui digne communicent, nempe soli illi, qui tristes, afflictas, perturbatas, confusas, et erroneas habent conscientias. Nam verbum di vi me promissionis hujus Sacramenti, cum exhibeat remissionem peccatorum, secure accedit, quicumque peccatorum suorum vexatur, sive morsu, sive titillatione. »

Est autem hic obiter notandum, intra paucas lineas apertissimam contradictionem inveniri in verbis Lutheri : nam paulo infra, id est, in ultimis verbis illius capitis, sic habet : « Fides sola est pax conscientiae, infidelitas sola turbatio conscientiae. » Haec ille. Et tamen ibidem in medio sententiarum allegatarum, hortatur Christianos, ut cum fide indubitata accedant. Quae sane nullo modo cohaerent. Nam si illi soli digne accedunt, qui habent turbatam conscientiam et sola infidelitas turbatio conscientiae est; ergo soli illi digne accedunt, qui carent fide ; qui enim fidem habent, pacatam (ut ipse dicit ) conscientiam habent, non perturbatam. Viderit ergo ipse, quomodo et cum fide, et cum infidelitate, cum pacata, et cum turbata conscientia accedendum sit.

In lib. de abroganda Missa, edito anno 1521. docet furorem esse praeparatoriis confessionibus, et orationibus se mundos reddere ante Communionem, cum non debeant accedere, nisi qui egent remissione peccatorum. In tractatu de Communione populi, edito anno 1523. docet non debere admitti ad Communionem, nisi eos, qui dicunt se accedere, quia vexantur conscientia peccati

LIBER IV.

mortalis. Quo testimonio Lutherus B. Virginem, et omnes Apostolos post acceptum Spiritum sanctum excommunicavit : neque enim isti dicere poterant, se vexari conscientia peccati mortalis. In sermone de Eucharistia, habito anno 1326. dicit illum esse aptissimum ad communicandum qui ante, et retro est peccatis contaminatissimus : et sine peccatis mortalibus nullum debere accedere. Denique similia habet in lib. contra articulos Lovanienses, edito anno 1345. paulo ante vita3 ipsius finem. Atque heee de Lutherisententia.

Martinus Kemnitius in 2. par. Examinis, sess. xm. cap. 2. et 7. admittit, et propugnat pro viribus primum Luth eri pronuntiatum, effectum primarium Eucharistiae esse remissionem peccatorum mortalium. Alia duo non solum non aperte affirmat, sed potius contrarium, saltem quoad modum loquendi docet. Vult enim requiri ad dignam praeparationem Eucharistiae poenitentiam, et propositum non peccandi : et addit etiam apud suos in more positum esse, ut prius examinentur, et absolvantur, qui accessuri sunt ad Communionem. Quod habetur quoque in Confessione Augustana cap. de Confessione, et cap. de Missa, ubi dicunt, neminem se admittere ad Communionem, nisi antea discussum, et absolutum.

Sed (ut mox videbimus) doctrina ista Kemnitii ipsa secum pugnat : nec enim ullo modo ista cohserere possunt, ut Eucharistia accipiatur ad remissionem mortalium peccatorum, et tamen nemo accedere permittatur nisi prius a peccatis fuerit absolutus.

Addit Kemnitius, se non negare alios esse etiam effectus Eucharistiae, ut quod animam nutriat ; roboret, et omnia Christi bona communicet : et inde queritur de Concilio Tridentino, quod can. 5. damnet Lutheranos, quasi sentiant, nullum esse alium effectum Communionis, nisi remissionem peccatorum.

Sed immerito Kemnitius conqueritur. Nam Concilium canon. 5. neque Lutheranos nominat; etsub distinctione loquitur. Haec enim sunt verba Concilii : « Si quis dixerit, vel praecipuum fructum sanctissimae Eucharistiae esse remissionem peccatorum, vel ex ea non alios effectus provenire, anathema sit. » Cum igitur Kemnitius solam priorem partem hujus canonis contra se esse fateatur, accipiat quod suum est, reliquum dimittat aliis.

Multa praeterea pro more suo mendacia admiscet Kemnitius, quae longum esset referre. Unum tantum quam brevissime anno tabo, quod est in Examine cap. 2. pag. 359. ubi dicit Catholicos ita dividere gratiam justificationis inter Missae sacrificium, et sumptionem Eucharistiae, ut Missae sacrificio tribuant ex opere operato remissionem peccatorum mortalium sine ullo negotio vel periculo peccatoris, cui fit illa remissio : sumptioni Eucharistiae tribuant solum remissionem venialium, et eam non sine magno periculo sumentis, qui nisi purus accesserit, in judicium sumet. Atque hinc fieri dicit, ut homines apud Catholicos retrahantur a Communione , et allidantur ad emendas Missas.

Sed hoc impudentissimum est mendacium. Nullus enim Catholicorum unquam scripsit, sacrificium Missae ex opere operato remittere peccata mortalia sine ullo negotio peccatoris, nec ullus in Ecclesia est usus petendi, nedum emendi missas pro remissione peccatorum. Imo multo amplius tribuimus sumptioni Eucharistiae, quam dicimus ex opere operato conferre gratiam gratum facientem, quam sacrificio missae, ut pro peccatore aliquo offertur, quod solum docemus impetrare peccatori aliquod speciale auxilium, quo is pausatim ad mentem redeat, et non sine ullo negotio, ut Kemnitius mentitur, sed per veram contritionem, confessionem, et satisfactionem ad remissionem peccatorum tandem perveniat.

Joannes Calvinus lib. iv. Inst. cap. 17. §. 40. 41. et 42. multa dicit, quae videntur inter se omnino pugnare, et ob quae non eodem modo ab omnibus accipitur Calvini sententia. Nam. §. 40. sic ait : « Cibus hic spiritualis si in animam inciderit malitia, nequitiaque pollutam, majore illam ruina praecipitat. » Haec ille. Ubi videtur negare, quod Lutherani dicunt, per Eucharistiam remitti peccata mortalia, et requirere cum Catholicis, ut homo ante per poenitentiam justificetur, quam ad Sacramentum accedat. Praeterea §. 42. dicit requiri fidem, et charitatem ad dignam sumptionem Eucharistiae, et reprehendit quosdam, quod requirant fidem, et charitatem nimis perfectam, et absolutam, cui nihil addi potest : quos dicit errare non in re, sed in modo. Itaque in his duobus locis videtur Calvinus cum Catholicis sentire. Quos autem reprehendit Calvinus, quod requirant perfectissimam fidem, et charitatem, ii non sunt Catholici, sed Anabaptistec. Nam de An abaptistis refert Augustinus Mar-

CAPUT XVIII.

loratus in expositione, quam ex variis scriptoribus collegit in cap. xi. prioris ad Corinthios, eos ante Communionem protestari, se habere tantam charitatem, quantam habuit Christus in cruce pendens.

Porro idem Calvinus, §. 41. aperte Catholicos reprehendit, quod requirant ad dignam prceparationem, ut homo sit in statu gratiae : et in statu gratia? esse definiant, purum, ac purgatum esse ab omni peccato. Et §. 42. apertissime testatur, Eucharistiam remittere peccata mortalia, et nisi peccata adsint, frustra sumi, ut Lutherus dicebat: «Meminerimus, inquit, has sacras epulas aegrotis esse pharmacum, peccatoribus solatium , pauperibus largitionem ; quae sanis, justis, et divitibus, si qui reperiri possent, nullum afferent operae pretium. » Et infra : « Cum in vitam detur, intelligimus nos sine ipso in nobis plane mortuos esse. » Haec ille.

Quae duo Calvini pronuntiaita secundum veram theologiam inter se manifeste pugnant. Nam animam non esse pollutam nequitia, et habere fidem, et charitatem, quae in primo pronuntiato Calvinus requirit, hominem sine dubio justum, vivum, et sanum constituunt : et tamen in secundo pronuntiato requirit idem Calvinus ut homo non sit justus, sed peccator; non sanus, sed aegrotus ; non vivus, sed mortuus ; alioqui nihil ei prodesse dicit Eucharistiam. Sed quamvis haec inter se pugnent, secundum principia vera? Theologiae, tamen secundum principia ipsius aliquo modo cohaerent. Nam cum dicit, animam non debere esse pollutam, sed fide, et charitate pra?ditam, significat, ut ipse se exponit, non debere habere propositum peccandi, seu perseverandi in peccato, sed desiderium potius bene vivendi, et fiduciam remissionis. Quare simul erit homo immundus, et mortuus, quia revera peccata mortalia habet ; et erit tamen non immundus, quia non habet affectum, nec propositum permanendi in illis.

Jam vero Catholica Ecclesia in Concilio Tridentino, sess. xiii. cap. 2. et 7. etean. 5. et 11. duo docet. Primo, effectum Eucharistiae pra?cipuum non esse remissionem peccatorum mortalium, sed nutritionem animal, et preeservationem a peccatis, et alia qua? sequuntur ex augmento gratia?, et charitatis, quam secum affert hoc Sacramentum. Secundo docet, pra?parationcm ad Eucharistiam non esse solam fidem, sed veram .

poenitentiam, et confessionem peccato rum si quis post Baptismum in peccata mortalia lapsus sit.

Et quia de aliis effectibus Eucharistia? conveniunt nobiscum adversarii, ut Kemnitius fatetur, tota quaestio ad hunc articulum revocatur : Utrum Sacramentum Eucharistiee exhibeat remissionem peccatorum mortalium, quorum homo conscientiam habet : sive (et est idem) Utrum ad digne communicandum requiratur, ut homo non habeat conscientiam peccati mortalis. Catholici enim omnes docent, Eucharistiam non remittere ejusmodi peccata, quorum homo conscientiam habet, et ideo requiri ut antea purgentur. Hairetici autem contrarium sentiunt : nec possunt aliter sentire, si sequi velint principia suae doctrina?. Nam illi non agnoscunt aliam justificationem, quam remissionem peccatorum : non enim volunt infundi gratiam, quae hominem reipsa justum coram Deo, vel justiorem efficiat. Volunt autem Sacramenta omnia esse instrumenta justificationis; quare coguntur dicere, Sacramenta omnia remittere peccata, eumque esse proprium illorum effectum.

CAPUT XYIIT.

Indigne sumere Eucharistiam omnes illos, qui

accedunt cum conscientia peccati mortalis.

Esse autem verissimam Ecclesia? Catholicae sententiam, probatur primo ex cap. G. Joannis. Nam in eo capite etiamsi negent adversarii, tractari de Sacramento Eucharistia?, quod ad symbola attinet, tamen concedunt agi de spirituali manducatione, et etiam de fructu, seu effectu Eucharistia?. Dicunt enim in eo capite tractari in genere de manducatione corporis Domini, qua?, et in Sacramento, et extra Sacramentum fieri potest : sed postea Matt. xxvi. Dominum addidisse symbola. In hoc igitur capite nusquam docetur, Eucharistiam institutam ad vitam spiritualem conservandam, et augendam, ut patet ex cap. 6. Joan. ubi nusquam dicitur : Qui manducat hunc panem, resurget a peccatis, vel vivere incipiet; sed dicitur : Non esuriet, non morietur , vivet in x ternum, in me manet et ego in eo et similia. Quare adversarii si verum fateri velint, id quod

LIBER IV.

docent, non ideo docent, quia in verbo Dei habeatur, sed quia necessario sequitur ex doctrina Lutheri.

Secundo probatur ex illis verbis ejnsdem capitis : Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus (1). Ex quo loco discimus propriam rationem hujus Sacramenti esse, ut sit cibus spiritualis. Quod etiam aperte clamat tum externa species panis, et vini ; tum actio per quam nobis applicatur, quae est manducatio, et potatio. At absurdissimum est cibum, et potum dare mortuis, cum inde non magis nutriri possint, quam si lapides essent.

Quare inepte argumentatur Calvinus lib. iv. Instit. cap. 17. § 42. ubi probat Eucharistiam nullum afferre emolumentum sanis, et justis ; quia est cibus quidam, et sine cibo homines tabescunt, et deficiunt. Nam quodsine cibo homines tabescant, non id efficit, ut cibus non debeat dari nisi aegrotis, sed ut debeat dari sanis, ne aegrotent : sanis enim periculum imminet aegrotandi, et tabescendi ; alioqui homines corporaliter sani, non deberent corporaliter manducare . Denique etiam si cibus non daretur nisi aegrotis , tamen numquam probabit Calvinus, debere dari mortuis : non igitur dari debet illis, qui sciuntur mortui esse Deo.

Tertio probatur ex figuris, et similitudinibus divinae Scripturae. Nam in primis Agnus paschalis, qui erat figura evidentissima Sacramenti hujus, non poterat edi, nisi ab hominibus purificatis, et mundis : et potius permittebat Deus, ut aliqui differrentin alterum mensem manducati onemAgni paschalis, quam ut non purificati manducarent, Num ix. et ii. Paralip. xxx. Deinde panes propositionis, qui etiam erant figura Eucharistia;, non nisi a mundis edi poterant, ut patet I Reg. xxi. Denique quicumque aliqua immunditia pollutus edebat de carne sacrificiorum, peribat anima ejus de populo suo. Levit, xxn.

Deinde in Testamento novo Joan. xm. Dominus lavat pedes discipulorum, antequam eis Sacramentum edendum porrigat et Matth. xxii, severissime punitur, qui ad convivium regium sine veste nuptiali intrare praisumpsit. Denique Luca; xv, filius prodigus, prius patri reconciliatur, et vestimentis, et annulo ornatur, et tum demum ad vitulum saginatum edendum admittitur.

Quarto probatur ex cap. x. prioris ad Corinthios, ubi dicitur : Unus panis , et unum corpus sumus, qui de uno pane participamus (2). Hinc enim intelligimus hoc Sacramentum non prodesse nisi membris unitis cum capite et aliis membris, et de eodem spiritu viventibus, ut declarat Augustinus tract. 26. in Joan. et hoc idem testatur externum symbolum panis, et vini, qua; fiunt ex multis granis, vel uvis in unam rem coeuntibus. At qui sunt in peccato mortali, ii non sunt membra viva Christi, et Ecclesia;, neque vivunt de Spiritu Christi ; ergo nihil eis Sacramentum prodest ; imo nocet potius, quia mentiuntur eo signo, se esse id, quod non sunt.

Quinto probatur ex verbis S. Pauli I. Corinth. xi. Probet seipsum homo, et sic de pane illo edat. Qui enim manducat, et bibit indigne, judicium sibi manducat, et bibit (3). Hunc locum adversarii mire depravant, omnia enim referunt ad probationem, dum fidem habeamus.

Petrus Martyr in commentar, illius loci, facit tres gradus indigne accidentium. Primum eorum, qui plane sunt aQsoi, et nihil credunt. Secundum eorum qni habent fidem historicam, sed nihil curant de poenitentia, et proposito emendanda; vitee : atque hos omnes, qui carent vera fide justificante, in judicium rntemse mortis sumere Sacramentum. Tertium eorum, qui sunt ornati vora fide, et tamen remissius, et nogligentius vivunt; et hos dicit utiliter accipere, non in judicium temporalis castigationis, de quibus idem Apostolus dicit Dum judicamur autem a Domino corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur (4). Pari ratione Kcmnitius et alii, omnia exponunt de fide, seu fiducia erga promissiones.

Sed longe aberrant a scopo B. Pauli. Si quidem Apostolus non reprehendit Corinthios quod nihil crederent, aut quod tantum historicam ficlem haberent, aut quod non satis fiderent promissis Dei, aut denique quod non haberent propositum vita; mutanda; : nihil horum in toto illo capite inveniri poterit. Sed reprehendit Corinthios, quod quidam ex eis ditiores afferent in Ecclesiam sumptuosam ccenam, quam sumerentpost Communionem mysteriorum et eam seorsim ab aliis, maxime pauperibus, absumerent : in quo multis modis peccabant. Nam et Christi corpus injuria afficiebant, dum cum illo miscerent alios

(l) Joan. VI, 57. - (2) I Cor. X, 17. - (3) I Cor. XI, 28. - (4; I Cor. XI, 32.

CAPUT XVIII.

cibos, ut notat Augustinus epistol. 118. cap. iii. et proximum offendebant, et Ecclesiam ipsam scandalizabant, dum ipsi laute convivarentur, pauperibus videntibus, et esurientibus : et denique peccabant intemperantiae, et crapulae vitio. Id patet ex verbis Apostolis qui haec sola vitia reprehendit : Alius , inquit, esurit , alius ebrius est ; et, Numquicl domos non habetis ad manducandum, et bibendum? aut Ecclesiam Dei contemnitis, et confunditis eos , qui non habent? Et in tine concludit : Itaque , fratres mei, cum convenitis, invicem expectate ; si quis esurit, domi manducet , ut non in judicium decidatis. Cum ergo B. Paulus peccata quaedam circa mores reprehenderit in Corinthios, cum addit : Probet seipsum homo, et sic de pane illo edat (1), nihil aliud monere censendus est, nisi ut quisque videat, an habeat conscientiam ejusmodi, vel aliorum peccatorum : qui enim cum conscientia peccati accedit, judicium sibi manducat, et bibit.

Deinde probatur hoc idem ex traditione, et consensu Patrum. Ac primum in Graecis Liturgiis clamat diaconus : « Sancta sanctis.» Quibus verbis non arcentur soli Catechumeni ut perperam exponit Kemnitius in 2. par. Exam. pag. 506. sess. xm. cap. 7. sed omnes peccatores, ut recte exponit Chrysostomus hom. 61. ad populum Antiochenum. Justinus in Apolog. 2. prope finem : « Porro, inquit, alimentum hoc apud nos appellatur Eucharistia, quod nulli alii participare licitum est, quam veram esse doctrinam nostram credenti, et lavacro propter remissionem peccatorum, et regenerationem abluto, et ita ut Christus tradidit, viventi. » Cyprianus lib. iii. epistol. 14. reprehendens quosdam qui admittebant ad Eucharistiam peccatores nondum absolutos: «Nondum, inquit, poenitentia acta, nondum exomologesi , nondum manu cis ab episcopo, et clero imposita, Eucharistia illis datur, cum scriptum sit : Qui ederit panem, aut biberit calicem Domini indigne ; reus erit corporis, et sanguinis Domini. » Similia habet in Epistol. 15. et 16. et in toto lib. delapsis, ubi et verbis et exemplis ostendit, quam perniciosum sit ad Eucharistiam accedere cum conscientia peccati lcthalis.Basilius ex professo de hac re agitlib. n. de Baptismo cap. 3. cujus capituli titulus est: « An tutum sit, si quis non repurgatus ab omni inquinamento carnis, et spiritus edat corpus Domini. » Ambrosius lib. vi. in Luc. cap.

  1. exponens, cap. 9. « Ubique, inquit, mysterii ordo servatur, ut prius per remissionem peccatorum vulneribus medicina tribuatur: postea alimonia mensse caelestis exuberet. » Et lib. vn. cap. 66. in comment. cap. 15. Lucse, exponens parabolam de filio prodigo affirmat non debere ullum ad Eucharistiam accedere, nisi signaculum justitiae custodierit, vel receperit.

Deinde etiam facto idem probavit, cum Theodosium Imperatorem non admisit post caedem quamdam factam Thessalonicae, ad Communionem, nisi publica poenitentia peracta, et peccato plane purgato. Cujus rei meminit ipse in epist. 28. ad Theodosium ubi hortatur illum ad poenitentiam; et in ovatione de obitu ejus, ubi ejus poenitentiam laudat. Scribit etiam totam historiam Thcodoretus, lib. v. cap. 17 et Sozomenus lib. vii. cap. 24. et Paulinus in vita B. Ambrosii.

Hieronymus in comment. cap. i. ad Titum ex figura panis propositionis, probat summam puritatem requiri in his, qui ad Eucharistiam accedunt. Chrysostomus nihil saepius repetit, quam puros, et purgatos esse debere, qui ad Eucharistiam accedunt, idque multis et argumentis, et exemplis probat : homil. 30. in Genes, homil. 83. in Matth. homil. 45. in Joan. hom. 21. in priorem ad Corinth. homil. 3. in epist. ad Ephesios, in quo ultimo loco fusissime undique desumptis argumentis probat purissimam animam esse debere, queo ad Sacramentum hoc accedat : « Cum tali, inquit, puritate accede semper, sine hac ne praesumas unquam. Regem utique non audeas osculari, siquidem os tuum olet graviter, et Regem coelorum impudens oscularis, anima tua vitiis olente etc. » Augustinus tract. 26. in Joan. « Innocentiam, inquit, ad altare portate.»

Denique vide Leonem serm. 2. de Resurrectione, Cyrillum lib. iv. in Joan. cap. 17. Isichium lib. vn. in Levit, cap. 16. Gregoriumlib. n. cap. i. in lib. i. Regum, et Bernardum in serm. de coena Domini.

Postremo accedant etiam rationes. Prima ratio. Sacramentum Eucharistiie diversum est a Sacramento Baptismi, et a Sacramenrnentis eseteris; ergo finem proximum, sive effectum proprium habere debet diversum a fine, et effectu aliorum Sacramentorum. Sed alia Sacramenta habent pro fine, seu effectu remissionem peccatorum ; igitur

(1)1 Corinth., XI, 21,28.

LIBER IV.

23 i

Eucharistia alium finem, seu effectum proprium habere debet, quam remissionem peccatorum.

Et quidem apud Lutheranos illos, qui tria Sacramenta admittunt, Baptismum, Eucharistiam, et absolutionem, argumentum nostrum evidenter concludit. Nam Baptismus habet pro fine proximo remissionem originalis peccati, et aliorum, qua) cum illo adjuncta inveniuntur, unde regeneratio proprie vocatur, et ablutio. Absolutio habet pro fine proximo remissionem peccatorum commissorum post Baptismum : quare Eucharistia, si Sacramentum est, et ah illis duobus diversum, alium finem debet habere, quam remissionem peccatorum. Apud Calvinistas autem, et alios Lutheranos, qui non agnoscunt nisi cluo Sacramenta, idem argumentum paulo aliter fieri potest. Nam ipsi loco Sacramenti Absolutionis Baptismum substituunt ; dicunt enim Baptismum sufficere ad peccata delenda usque ad finem vitee : per memoriam enim Baptismi semel accepti, omnia peccata deleri putant. Quod si ita est, quorsum opus fuit Sacramentum Eucharistia) instituere ad peccata delenda?

Secunda ratio sumitur ex consuetudine Ecclesia) antiquissima, Eucharistiam dandi neophytis immediate post Baptismum , ut patet tam ex Ambrosio, in lib. de iis, qui initiantur mysteriis, et ex catechesibus mystagogicis Gyrilli Hierosolymitani ; tum ex ipso usu Ecclesia), qui adhuc viget. Si enim per Baptismum homines ita abluuntur ab omnibus peccatis, ut sancti, et immaculati dici possint, juxta illud Apostoli, I Corinth. vi: Abluti estis, justificati estis, sancti ficati estis (1), certe Eucharistia immediate superveniens post Baptismum, non invenit peccata, qutc tollat; non igitur est effectus ejus primarius remittere peccata.

Tertia ratio. Semper in Ecclesia consuetudo fuit arcendi a Communione Catechumenos, energumenos, et pcenitentes, id est, cos, qui poenitentiam agunt, sed nondum absoluti, et reconciliati sunt. Id patet tum ex Chrysostomo homil. 60 et 61. ad populum; tum ex usu Ecclesia); tum ex antiquis Conciliis, ut Ancyrano can. i. 5. 6. et 7. Nicamo I, can. 11, et 12. Elibertino in singulis fere canonibus, et aliis multis : pleni enim sunt tomi Conciliorum, ejusmodi decretis. At si Eucharistia nihil est aliud nisi pharmacum

a)grotorum, et solatium peccatorum (ut Calvinus dicit) et si ejus effectus primarius est (ut Lutherus, et Kemnitius volunt) remittere peccata; quare Catechumeni, et pcenitentes isto pharmaco fraudantur? quare non datur eis dum aegrotant, sed solum, quando per Baptismum, vel reconciliationem sanatisunt.

Nec respondere possunt, Catechumenos, et pcenitentes non esse idoneos ad Communionem, quod careant fide, vel proposito mutanda) vitae, vel etiam poenitentia, quae sola adversarii requirunt. Nam multi Catechumeni, et multi pcenitentes ista omnia habent : et non admittuntur ad communionem, nisi prius per Baptismum Catechumeni, et {pcenitentes per absolutionem a peccatis solvantur. Effectus igitur Eucharistiae non est tollere peccata mortalia, et vera praeparatio ad Eucharistiam, est a peccatis plano absolutum, et purgatum esse.

Quarta ratio sumitur ex doctrina, et consuetudine adversariorum. Nam omnes fatentur ante Communionem requiri fidem ; et aliqui eorum requirunt etiam poenitentiam, et aliqui quoque bsolutionem, ut supra ostendimus. At fides etiam sola justificat, apud Lutheranos ; et multo magis poenitentia, quia tunc annuntiatur remissio peccatorum ex verbo Dei, et fide apprehenditur. Quid igitur faciet Eucharistia ? certe peccata invenit sublata et purgata.

Ad hoc argumentum respondere conatur Kemnitius, sed quo magis se expedire nititur, eo se magis impedit, et involvit. Tres solutiones adhibet. Prima est in Exam. cap. 2. pag. 361. ubi dicit remissionem peccatorum non esse in anima, sicut colorem in subjecto, ita ut hoereat immobiliter, et ideo opus esse perpetuo, et quotidiano exercitio fidei; imo nullum esse momentum , quo non oporteat per fidem apprehendere Christum, et remissionem peccatorum, si eam retinere volumus. Quare licet per fidem, et poenitentiam acquiratur remissio peccatorum, tamen per fidem in usu Sacramenti acquiri etiam remissionem peccatorum.

Hiec solutio ineptissima est. Nam vel vult Kemnitius remissionem peccatorum , non durare nisi quandiu actus fidei durat : vel vult aliquantulum quidem permanere et lnercre, sed non diu. Si dicat primum, ut revera indicant ejus verba, nihil unquam dictum fuit absurdius. Nam tunc sequeretur, eos,

(1) 1 Cor VI, 1 1.

CAPUT XIX.

qui desinunt actu credere, sine ulla sua culpa iterum recidere in omnia sua peccata : et qui dormiunt, semper esse peccatores ; et qui moriuntur sine usu , rationis, quod plerisque contingit, non posse ullo modo salvari. Deinde esto ita sit, quid opus est Eucharistia? nonne facilius actu fidei repetito retinebitur remissio peccatorum? Si vero dicat hserere aliquandiu, sed non longo tempore remissionem peccatorum, tunc argumentum nostrum manet in suo robore. Nam poterit contingere, ut post actum fidei, et acceptam per eum justificationem, continuo sumatur Eucharistia}, permanente adhuc remissione peccatorum accepta ; non igitur tunc Eucharistia peccata remittet.

Secunda solutio habetur ibidem; dicit enim Kemnitius in tentationibus sa}pe angi mentem, ac dubitare, an sibi peccata remittantur : et quia promissio verbi Dei loquitur in genere, non in particulari isti, aut illi, ideo additur Sacramentum Eucharistiae, qua; in particulari applicat promissionem, et eo modo fidem justificantem excitat.

Ha;c solutio pejor est, quam superior. Nam in primis si quid valeret, solum probaret Eucharistiam remittere peccata iis, qui ex sola promissione verbi Dei non potuerunt fidem concipere : aliis autem qui fidem ex promissione verbi Dei concipiunt, nihil prodesse. Deinde, si Eucharistia non requiritur, nisi ad applicandam in particulari promissionem, plane supervacanea est. Nam applicatio illa fit ante Communionem per absolutiotionem, quam Kemnitius dicit laudabiliter servari in sua ecclesia : et praeterea potest fieri facilius per memoriam Baptismi. Denique, aut fidem habent homines ante communionem, vel non habent. Si habent, ergo sunt justificati a peccatis omnibus ; si non habent ergo indigne accedunt, quia sine piaeparatione necessaria accedunt. Quare quidquid dicatur, Eucharistia aut peccata non invenit qua; remittat : aut si invenit, ea non tollit, sed auget, cum indigne sumatur.

Tertia solutio habetur in Examine, cap. vii. pag. 499. Dicit enim Eucharistiam dari in testificationem, et obsignationem remissionis peccatorum, ut certiores efficiamur gratia; jam accepta;.

Sed ha;c solutio est testificatio victoriae Catholicorum. Nam si Eucharistia solum obsignat remissionem peccatorum jam acceptam ; ergo non illam exbibet, sed priesupponit ; ergo non licet cum peccati conscientia ad Sacramentum accedere.

CAPUT XIX.

Solvuntur objectiones adversariorum.

Nunc argumenta adversariorum dissolvenda sunt. Ac^primum Lutherus illo argumento utitur, quod Christus dixerit : Non veni vocare justos, sed. peccatores (1) : et quod dum hic in terris viveret, sesc tangendum omnibus exhibuerit etiam peccatoribus.

Respondeo : Christus cum primum ad sc vocat, peccatores vocat: nulli enim sine ipso justi esse possunt. At quos ad se vocavit, et per fidem, et poenitentiam, ac Baptismum justificavit, et regeneravit, ac filios suos, seu potius membra sua fecit, tum demum illos cibo corporis sui alit. Itaque cum Dominus dicit se peccatores vocare, loquitur de prima vocatione ad fidem, et poenitentiam; non de invitatione ad Eucharistiam. Quod autem idem Dominus se tangi passus fuerit a peccatoribus, dum hic viveret, id faciebat, quia versabatur cum hominibus more humano, loquendo, audiendo, tractando, et ea conversatio utilis peccatoribus esse poterat. At in Eucharistia Dominus non ita existit ut videatur, loquatur, et doceat more humano, sed existit per modum cibi, et cibi utilis soluni mentibus bene dispositis : quare peccatoribus nullum commodum afferret. Adde, quod si argumentum hoc aliquid concluderet, efficeret etiam dandam esse Eucharistiam ethnicis, et luercticis, et pueris ; nam Dominus etiam cum talibus versabatur, et ab eis tangi se permittebat.

Aliud argumentum proponit Calvinus lib. iv. Institut. cap. xvii. §.42. Si ab omni peccato purgatum esse oportet, qui accessurus est ad communionem Eucharistia;, quotquot in terris unquam fuerunt, aut sunt homines ab hoc Sacramento arcebuntur. Itespondco : Non sequitur.

Probat ille hoc modo. Nam si hoc agitur, ut nostram a nobis dignitatem petamus, actum de nobis est. Respondeo : Non hoc agitur, ut a nobis dignitas nostra petatur, sed a gratia Dei per Jesum Christum Domi-

(I) Matth. IX, 13.

LIBER IV.

num nostrum : ipse eniin reliquit in Ecclesia potestatem reconciliandi peccatores per veram poenitentiam.

Sed contra objicit Calvinus : Etiamsi quis contritione, confessione, et satisfactione peccata sua expiare conetur, tamen numquam certus erit, se esse sine peccato ; ergo si non nisi puri, et purgati accedere possunt, nemo audere debet accedere.

Respondeo : Non requirit Deus, ut qui accedit ad Sacramentum, certus sit se non habere peccata, sed solum u* faciat, quod Apostolus jubet I Corinth. n. nimirum, ut probet seipsum, et faciat, quod in se est ut peccatum purgetur. Illi enim digne accedunt qui moraliter faciunt , quod in se est ; non quidem dignitate aequalitatis, vel etiam meriti, quasi mereantur tantum donum, ut Kenuiitius mentitur nos dicere ; cum potius fateamur in ipso accessu ad Communionem nostram indignitatem, dicentes cum pio illo Centurione : Domine non sum dignus , etc. sed dignitate illa, quam Deus a nostra imbecillitate exigit, queo potius est non indignitas quam dignitas. Illi autem indigne accedunt, non qui habent peccata, sed qui habent affectum vel conscientiam peccati nondum expiati. Quare beatus Thomas 3. par. qu. Lxxrx. art.3. docet eum, qui forte habet peccatum mortale, sed non habet affectum, neque conscientiam, quia post diligens examen non ei occurrit, et si occurreret, sine dubio daret operam, ut per Sacramentum expiletur : et dolorem habet omnium peccatorum suorum, licet non sit is dolor perfecta contritio, eum, inquam, dicit S. Thomas non indigne, nec inutiliter accedere, imo plane utiliter. Quia etsi hoc Sacramentum non sit institutum ad peccata mortalia remittenda, tamen gratiam confert gratum facientem, et consequenter delet etiam peccata mortalia, si qusc inveniat in eo, qui non indigne accedit: gratia enim cum peccato simul manere nullo modo potest.

Tertium argumentum Kcmnilii est in Examine 2 cap. Filius Dei Eucharistiam vocat Testamentum novum, Luc. xxii. Sed in novo Testamento includitur pactum de remissione peccatorum, ut patet ex Hicremia, cap. xxxi. Et confirmatur argumentum, quia in ipsa institutione Sacramenti fit aperta mentio remissionis peccatorum, dum dicitur : Hic est sanguis qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum (1).

(1) Mattii. XVII, 28.

Respondeo : Testamentum novum accipitur variis modis. Primo pro voluntate testatoris, et hoc modo Eucharistia non dicitur Testamentum. Secundo pro hse re ditate, seu bonis a testatore legatis, et hoc etiam modo Eucharistia non est Testamentum. Tertio pro instrumento publico, quod simul sit, et signum voluntatis testatoris, et causa instrumentalis applicanda) heereditatis : et hoc modo fatemur Sacramenta, et maxime Eucharistiam dici posse Testamentum novum. Et quidem si Eucharistia dicatur Testamenmentum novum, quia est signum voluntatis testatoris, nulla est difficultas. Nam Eucharistia, quia est signum, et repraesentatio mortis Christi, est etiam signum voluntatis testatoris et omnium bonorum nobis promissorum, atque adeo etiam remissionis peccatorum. Neque ullus nostrum negat in Eucharistia contineri, remissionem peccatorum quatenus per eam repraesentatur effusio san, guinis Domini, per quam omnia peccata remittuntur. Et hinc solvitur confirmatio argumenti Kemnitiani. Nam illa verba, quae dicuntur in institutione : Qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum , non significant, bibi sanguinem in remissionem peccatorum, sed effusum fuisse in remissionem peccatorum, et hoc per Eucharistiam repraesentari. Si autem dicatur Eucharistia Testamentum, ut causa instumentalis applicanda) hsereditatis, tum respondemus esse quidem Eucharistiam etiam hoc modo Testamentum sed applicari per eam heereditatem alio modo, quam per alia Sacramenta, et ideo applicari per Christi merita, et gratiam Dei, qua) est hsereditas, non proprie ad peccata remittenda, sed ad animam nutriendam, et prteservandam a peccatis. Id quod 'patet ex ipsa ratione Sacramentorum. Nam in Baptismo applicantur Christi merita per modum lavacra, ad abluendas maculas ; in Sacramento Poenitentia) applicantur per modum emplastri, vel pharmaci ad curanda vulnera : in Eucharistia autem applicantur per modum cibi, et potus ad reficiendum, et nutriendum et praeservandum a morbis.

Posset etiam dici, Eucharistiam applicare heereditatem etiam quantum ad remissionem peccatorum, sed tum solum, cum ea est necessaria, nimirum, cum ii qui non indigne accedunt, habent aliqua peccata mortalia, quorum tamen conscientiam non habent.

Quartum argumentum ejusdem Kemnitii,

CAPUT XX.

ibidem ; in omnibus Liturgiis habentur preces, quibus oratur Deus, ut faciat Sacramentum nobis esse in remissionem peccatorum.

Respondeo : Multis de causis oratur, ut Sacramenti perceptio sit in remissionem peccatorum. Primo, quia prodest ad delenda peccata mortalia, quorum non habemus conscientiam, ut supra diximus. Secundo, quia prodest ad tollendam poenam, quse remanet luenda etiam post culpam dimissam : unde etiam pro peccatis defunctorum oramus in Missa. Tertio, quia prodest ad delenda peccata venialia, et quotidiana, qua; charitatem et vitam animae non extinguunt.

Sed contra hoc est argumentum quintum ejusdem Kemnitii in Examine tum. 2. cap. tum etiam 7. Si Eucharistia delet peccata venialia, cur non etiam mortalia delere potest ? num est tam exigua virtus sanguinis Domini in hoc Sacramento, ut delere non possit peccata, nisi venialia? Deinde si potest homo accedere cum peccato veniali ad Sacramentum, cur non etiam cum mortali?

Respondeo : Non negamus tantam esse virtutem sanctissima; Eucharistia;, ut peccata mortalia delere possit : nam cum gratiam conferat, eo ipso peccata delere potest, qmnecumque invenerit, quae cum gratia pugnent, et aliquando etiam id facit. Sed dicimus ex propria ratione Sacramenti, non ordinari ad peccata mortalia tollenda, sed ad vitam spiritualem conservandam; quia cibus est, non lavacrum, vel emplastrum : et ex eadem ratione convenit ei peccata venialia tollere. Nam peccata venialia debilitant quodammodo spiritum, et languorem quemdam animi, ac lassitudinem inducunt : cibus autem id proprium habet, ut vires reficiat, et Isetitiam, atque alacritatem afferat. Quare B. Ambrosius lib. v. de Sacramentis cap. 4. dicit, Sacramentum hoc dici panem quotidianum, quia medicina est contra peccata quotidiana. Ex eadem ratione intelligimus, cur liceat accedere cum peccatis venialibus, et non cum mortalibus, quia nimirum homines debiles comedere solent, mortui non solent : et peccata mortalia occidunt animam, venialia non occidunt, licet, ut dixi, aliquo modo debilitent. Quare beatus Augustinus tract. 26 in Joan. : n Innocentiam, inquit, ad altare portate, peccata etsi sunt quotidiana, vel non sint mortifera. »

Dicet aliquis : Si mortuis cibus non prodest,, ut ratio evidenter docet; non igitur Eucharistia, qua; cibus quidam est, proderit Tome IV.

iis, qui sunt in peccato motali, licet conscientiam ejus non habeant. Non enim magis prodest cibus iis, qui mortui esse nesciuntur, si vere mortui sint, quam iis, qui et sunt, et sciuntur esse mortui.

Respondeo : Eucharistia ejusmodi cibus est, ut non solum nutriat viventes, sed etiam vim habeat mortuos excitandi, ut ex eo patet quod gratiam gratum facientem confert, ut scope diximus. Nec tamen ideo ad eam accedere debent, qui habent conscientiam peccati mortalis, quia tales indigne accedunt, et accedendo peccant, et proinde non prodest, sed etiam nocet : indigne autem accedunt, quia contra ordinem a Deo preescriptum accedunt. Deus enim instituit hoc Sacramentum per modum cibi, ut non nisi a viventibus, et amicis, et filiis sumeretur ; et pro remissione peccatorum mortalium alia remedia instituit.

CAPUT XX.

Proponitur quaestio , et sententia adversariorum de Communione sub una , vel utraque specie.

Explicabis iis, qua; ad naturam, et causas Sacramenti hujus pertinebant, sequitur nunc ut de usu disputemus. Usus autem primarius est ipsa communicatio, seu participatio Eucharistia; ; de qua una est controversia principalis ; Utrum videlicet necessario participanda sit Eucharistia sub utraque specie, an satis sit sub altera. Est autem ha;c qua;stio diligenter explicanda, quia hseretici nihil sa;pius, nec aliquid magis invidiosum objiciunt, cum apud suos Romanam Ecclesiam accusant, quam quod contra expressum Dei madatum privaverit populum usu calicis.

Erunt partes sex hujus controversia;. In prima referemus htereticorum sententias, et qui de hoc argumento fuse scripserint. In secunda tractabimus, utrum totus Christus sit in quavis duarum specierum ; nam ha;c est prima radix, cur necessaria videri possit utraque species. In tertia tractabimus, an tota ratio Sacramenti in una specie reperiatur. In quarta, an omnis fructus, qui ex utraque specie habetur, haberi possit etiam ex altera tantum. In quinta tractabimus, utrum divino prsecepto aliquo preeeipiatur sumptio

LIBER IV.

utriusque speciei. In sexta tractabimus, utrum Ecclesia justis de causis prohibuerit laicis usum calicis.

Quantum ad primum, controversia de Communione sub utraque specie, exorta est PragEe in Bohemia circa annum Domini 1412. auctoribus duobus Germanis, Petro Dresdensi, et Jacobello Misnensi. Nam ut scribit dEneas Sylvius in historia Bohemorum cap. 33, Petrus ille Dresdensis cum incidisset, in illa verba Domini : Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis (1), Joan. VI. miratus est cur contra tam apertum praeceptum Domini, laici omnes fraudarentur usu calicis. Itaque monuit Jacobellum, qui tum Pragae concionator erat, atque illum impulit, ut pro concione populum instrueret non posse eos salvari, nisi de calice Domini biberent. Placuit vehementer hic articulus omnibus haereticis, ut dEneas testatur, quod se invenisse tand un aliquando viderent expressum locu n Evangelii contra usum, et doctrinam Romanae Ecclesiae.

Successerunt deinde hoc nostro saeculo haeretici Lutherani, qui licet non existiment Joan. vi. tractari de Sacramento Eucharistiae, et ideo n ic magni faciant fundamentum Hussitaram pro Communione utriusque speciei ; tamen in seut mitia cum idis fere conveniunt, et aliunde argumenta non pauca coacervant.

Ac [trimum Lntherus varia scripsit de hoc aiticu'0, ut patet ex Septicipite Joannis Coch asi cap. 23. et ex tibula Gasparis (Juerhameri, ubi notantur 38. contradictiones de hoc uno artic no ; sed tres sunt praecipuae ejus mutationes, e\ qmbus apparet quomodo seni: er in pejus prol. ceret. Nam initio suse Apostasiae scripsit dec. arationem quamdam }n sermonem de Eucharistia a se habitum; ubi sic loquitur : u Non dixi, inquit, neque consului, nec est intentio mea, ut unus, aut aliquot Epi copi propria auctoritate incipiant alicui utramque speciem porrigere, nisi ita insti, meretur, ac praeciperetur in aliquo generali Concilio. » Deinde paulo post in Assert. art. 16. ita mutat illam sententiam : « Gonsu tum mihi videtur nunc, ut non modo per Concilium, sed per quamque dioecesin! qui ibet Episcopus etiam invito Papa, Christum secutus in Evangelio, rursum utramque speciem laicis daret. » Sed postremo in formula Missae

ita scripsit : « Si quod Concilium statueret^ aut permitteret utramque speciem, nos nequaquam utraque uti vellemus, sed in despectum Concilii, ejusque statuti autuna, autneutra, et minime utraque uti vellemus, maledicturi universos, qui ex potestate, aut statuto Concilii utraque uterentur. »

Similem progressum facit, quod attinet ad ipsus communicantes laicos. Nam in sermone citato de Eucharistia aperte dicit, non esse neeesse dari utramque speciem laicis. Postea tamen in 1 b. de captiv. Babyl. cap. 1. fuse probat, jure divino compelli sacerdotes, ut dent laicis utramque speciem, si ipsi eam velint; tamen addit liberum esse laicis unam, vel utramque, vel etiam neutram sumere. Sed in Assert. art. 16. dicit eos, qui non possunt impetrare utramque speciem, si omittant saltem eam desiderare, impios esse, et Christum ab eis negari: et in libro de Saxonica visitatione, damnat plane Communionem sub una specie.

Joannes Brentius in Apologia pro Confessione Wirtembergensi in 2. par. secundee pericopes, prolixe disputat pro usu necessario ut.iusque speciei; et idem facit Philippus in Apologia Confessionis Augustana? : sed fusissime omnium, quo.-> viderim, Martinus Kemnitius in 2. par. Concilii Tri dentini sess. xxi. et Hermannus Hamelmannus in lib. de Communione sub utraque specie : et ex Sacramentariis Calvinus lib iv. Instit. cap. 17. §. 47. 48. 49. et 39. et in Antidoto articulorum Parisiensium art. 7.

Ex Catholicis multi copiose, et docte scripserunt : et in iis Ruardus Tapper in explicatione articuli 13. Lovaniensium, Albertus Pighius in controversiis Ratisponensibus controversia 7. Joannes Eckius in homiliis de Sacramentis. Cardinahs Ilosius in Dialogo de Cornmun one sub utraque specie. Joannes Rotfensis in refutatione art. 16. Lutheri. ./En eas Sylvius in epist. 130. Thomas Cajetanus in 3. par. sancti Thomse qusest. lxxx. Dominicus a Soto in iv. sentent. dist. 12. qusest. unica art. 12. Censura Co'oniensium contra errores Monhemii art. 27. cui adjungi debet, qui eam censuram contra Kemnitium eloquentissime ’ propugnavit, Dieghus Payva in lib. vn qui est de ccena Domini. Joannes a Lovanio in lib. de Communione sub utraque specie, ubi pra?cipue refellit librum cujusdam consultoris, qui sine nomi-

( i') Joan. VI, 54.

CAPUT XXI.

ne auctoris librum edidit dehac re, sed postea cognitum est, auctorem illum fuisse Georgium Cassandrum. Jodocus Tiletanus in Apologia pro Conciiio Tridentino. Scripserunt etiam nuper Claudius Sainctes in ultima repetitione de Eucharistia : et Wilhelmus Alanus lib. i. de Eucharistia cap. 39. et sequentibus, usque ad finem libri.

CAPUT XXL

Totum esse Christum sub utraque. specie.

Ut igitur ad primam quaestionem veniamus, Sacra me ntarii aperte i’ident concomitantiam corporis Domini cum sanguine in calice, et concomitantiam sanguinis cum corpore in pane, seu panis specie. Vide Culvinumlib. iv. Institut. cap. 17. 18. 35. et 47. ubi oppugnat istam concomitantiam : et Petrum Martyrem in lib. de coena Domini contra Gardinerum in defensione objecti 36. Neque mirum est, si Sacramentarii concomitantiam non admittant, cum corpus, et sanguinem tantum in signo, non autem reipsa in Sacramento Eucharistice esse velint : signum enim corporis sine ulla Christi injuria, vel laesione solum corpus significat, et signum sanguinis solum sanguinem.

Lutherus varie admodum de hac re loquitur. Nam in Assertione art. 16. fatetur aperte totum Christum accipi sub qualibet specie : in informatione autem ad qu m am amicum de Communione sub utraque, ridet- conc unitantiam. In libro ad Waldenses de Eucharistia, dissimulat quaestionem tanquam minus necessariam ; dicit enim quosdam se torquere inanibus quaestionibus, quomodo anima Christi, et divinitas sit in Sacramento.

Lutherani autem tripliciter sunt divisi. Quidam cum Sacramentariis audacter concomitantiam negant, cum tamen verum corpus, et sanguinem in Eucharistia adesse contendant. In iis est Tilmannus Heshusius in libro de sexcentis erroribus Pontificiorum tit. 17. errore 4. et 18. numerat enim inter errores, quod totum Christum sub utraque specie contineri dicamus. Hermannus quoque Hamelmannus in libro de Communione sub utraque specie, dicit concomitantiam esse diabolicum inventum. Illyricus in libro contra Sacramentarios parte 2. argumento 25. et par. 3. in solutione tertiae objectionis,

aperte negat totum Christum esse sub qualibet specie.

Alii contra, cum Catholicis fatentur totum plane Christum sumi sub qualibet specie, ut Joannes Brentius in Confessione Wirtembergensi artic. de Eucharistia, et Kemnitius in fine disputationis de utraque specie ; et idem coguntur docere omnes, qui defendunt Ubiquitatem. Si enim Christus totus ubique est, certe totus in pane, et totus in calice erit.

Alii denique prudentiores quaestionem istam dissimulant, ut saepius Lutherus fecit, et in iis est Philippus Melanchthon in Apologia art. 10. Confessionis Augustanae. Nam cum Catholici petiissent explicari, an totum Christum sub qualibet specie Confessio Augustana ponat : Philippus nihil ad hoc expresse, et in forma respondere noluit ; sed in fine tantum illius Apologiae dixit, se loqui de corpore vivo.

Cseterum veritas est, eaque necessario credenda, totum plane C iristum in specie panis, et totum in specie vini contineri : ita enim expresse definiunt tria generalia Concilia, Constantiense sess. xm. Florentinum in instruet. Armenorum, et Tridentinum sess. xm. cap. 3. et sess. xxi. cap. 3. Ac non esse istam veritatem inventum Scholasf eorum, ut haeretici mentiuntur, probatur primo ex verbo Dei, secundo ex consensu Patrum.

Sed antequam fundamenta solida proferamus, breviter refellenda est opinio quorumdam. Sunt enim qui existimant, ex verbis Crenae Domini: Hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur , colligi, sub specie panis esse integrum Christum. Dicunt enim voce corporis, eo loco significari corpus vivum, et proinde corpus cum anima, et sanguine. Significari autem corpus vivum probant, quia Dominus loquitur de corpore, quod habebat, cum illa diceret; tunc autem vivum corpus habebat non mortuum. Et prseterera, quia loquitur de corpore, quod tradendum erat, nimirum ad mortem ; ergo de corpore morituro, et proindre.tunc vivo loquebatur.

Sed haec sententia repugnat Conciiio Tridentino sess. xm. cap. 3. ubi Concilium docet, vi verborum non esse in specie panis, nisi corpus : animam autem et divinitatem, et sanguinem, per concomitantiam. Quod etiam docet S. Thomas in 3. part. quaest. lxxvi. art. 1. ad primum, et Catechismus Concilii Tridentini : quamvis concomitantia

LIBER IV.

animae sumatur cx vi naturalis unionis, concomitantia autem divinitatis, ex vi unionis hypostatica}. At si in verbis Domini, vox ( corpus ) significaret corpus vivum ; vi verborum esset ibi corpus cum anima, et sanguine. Deinde repugnat mysterio Eucharistia?. Eucharistia enim estrepraesentatio mortis Domini ; et proinde sub specie panis repraesentatur corpus a sanguine separatum, et sub specie vini sanguis separatus a corpore : ergo quod est sub specie panis, vi sacramentalium verborum, non est nisi corpus.

Neque argumenta illa concludunt. Nam etiamsi Dominus vivus esset cum dicebat : Hoc est corpus meum , et proinde loqueretur de corpore, quod tunc vivum erat, tamen per vocem ( 'corpus j non significabat nisi corpus , id est, illam partem natura; humana;, qua; cum anima componit hominem ; illa enim pars corpus Domini erat, et quando vivebat, et quando mortua erat.

Hac ergo opinione dimissa, solida fundamenta ex verbo Dei sunt tria. Primum est apud Joannem in epist. 1. cap. iv. ; Omnis spiritus, qui soluit Jesum , ex Deo non est, ct hic est Actichristus (1). Nam et si loquebatur Joanncs contra liseresimEbionis, qui solvebat Jesum, quia negabat esse Deum, et hominem ; tamen sententia generalis est, et omnes illos damnat, qui quoquo modo solvunt hyspotaticam unionem Dei, et hominis, vel naturalem anima?, et carnis. Quare S. Patres ex hoc testimonio varios haereticos confutare solent, ut patet ex Irenceo lib iit. cap. 18. Augustino tract. G. in epist. Joannis, et Leone, epist. 10. Qui autem concomitantum negant, apertissime solvant Jesum, cum ponant alicubi corpus sine anima, et sanguine, et deitate.

Alterum fundamentum Joan. vi. habetur. Nam illud caput ad sacramentum Eucharistia; pertinere probatum est in i libro de Eucharistia Dominus igitur Joan. vi : Qui manducat mc, inquit, vivet propter me. At non manducatitr Dominus, nisi specie panis ; ergo in specie panis, non est solum corpus, sed totus Christus ; neque enim de solo corpore diceret : Qui manducat mc. Ibidem : Ego sum panis vivus, qui de ccelo descendi. Et infra : Ilie est panis, qui de coelo descendit (2).

Tertium fundamentum pendet cx tribus principiis fidei, qua; evidenter habentur in

verbo Dei. Primum est, corpus Domini vere, ct realiter esse in Eucharistia, propter illud testimonium Mattii, xxvi. ; Hoc est corpus meum. De quo principio convenimus cuni Lutheranis.

Secundum est, Christum post resurrectionem vivere, nec ullo modo amplius moriturum, juxta illud Rom. vi. : Christus resurgens ex mortuis, jam non moritur, mors illi ultra non dominabitur (fi). Ex hoc secundo principio manifeste colligitur, in specie panis non esse corpus Christi sine anima, et sanguine. Nam si exanimum, et exsangue esset, mortuum esset : at Christus jam non moritur. Neque multum refert, utrum possit Deus de potentia absoluta efficere, ut solum corpus Christi sine anima in specie panis existet, ct proinde simul in coelo sit vivus, in terra sit mortuus : nam non disputamus, quid Deus absolute posset facere si vellet, sed quid sit facturus, et quid reipsa faciat. Ille autem non facit, nec est facturus in feternuin, ut Christi corpus alicubi reperiatur mortuum : id quod scimus, quia revelavit Spiritus ejus per manum Pauli loco notato.

Tertium principium est, Christum esse unam personam divinam in duabus naturis subsistentem, juxta illud Joan. : i. Verbum caro factum est. Ex hoc autem principio manifeste colligitur, corpus Christi, ubicumque sit, non habere aliam, quam divinam subsistentiam Christi ; et quia subsistentia idem est re cum divina essentia, nec ullo modo ab ea reparari potest, inde efficitur, ut ubi est corpus Christi, ubi sit etiam divinitas Christi. Habemus igitur cx principiis fidei, et ex verbo Dei manifeste probari, in specie panis cum corpore Christi esse etiam animam, et sanguinem, et divinitatem, et similiter in calice.

Accedat nunc Patrum consensus. S. Andreas (ut in vita ejus scribunt presbyteri Achaia?, quam authenticam esse in ii. lib. probavimus) aperte dicit, in altari agnum immaculatum offerri, ct immolari, et a populo manducari, et tamen vivum, et integrum permanere. Origenes in diversa loca Evangclii hom. 0. meminit ejus ritus, quo dicimus communicaturi : Domine non sum dignus. Cyprianus lib. iv. epist. 6. dicit eos, qui corpus Domini sumunt, in ipso Dominum suum amplecti. Nicsena Synodus in cano-

(1) I Joan, IV, fi, — (2) Joan. VI, 58, il, 51, 59. - (3) Rom. VI, 9.

CAPUT XXI.

ne citato in ii. libro, quem canonem omnes etiam hseretici admittunt, dicunt , in sacra mensa situm esse agnum Dei , qui tollit peccata mundi. Neque responderi potest ipsum agnum esse in altari, sed partim in pane, partim in vino. Nam qui ita sentiunt , non ponunt revera integrum agnum ; non enim ponunt animam, sed corpus tantum, et sanguinem : corpus autem, et sanguis sine anima non efficiunt agnum Dei, id est, Christum.

Hilarius lib. vm. de Trinitate, scribit, et saepius repetit, per manducationem Eucharistia} heri, ut ipse Filius Dei in nobis sit. Cyrillus Hierosolymitamus catechesi -i. mystagogica dicit, nos esse Christiferos, quando communicavimus, quia Christum ipsum in nobis habemus. 5. mystagogica dicit sub specie panis summum regem sumi , et ideo maxima reverentia sumendum, et cavendum ne in terram cadat. Ambrosius lib. de initiandis mysteriis cap. 9. dicit Christum in Sacramento illo esse, quia ibi corpus est Christi : colligit enim recte totum esse Christum, ubi pars est una, a qua cmterce divelli nequeunt. Basilius in Liturgia alloquitur Christum in Eucharistia latentem : a Qui supra, inquit, cum Patre sedes, et hic invisibiliter nobiscum es ». Hieronymus in epist. ad Hedibiarhqusest. 2. : « Ipse, inquit, conviva, et convivium, ipse comedens, ct qui comeditur» , et in Apologia pro libris in Jovinianum, reprehendens illos, qui post actum con jugalem non audebant in Ecclesia sumere Eucharistiam, et tamen domi sumebant : « An, inquit , alius in publico , alius in domo Christi est ? » Joannes Chrysostomus hom. 83. in Matthamm : « Ipsum, inquit, vides, ipsum tangis, ipsum comedis» ; et homil. 24. in priorem ad Corinth. : a Non regium puerum , inquit , sed ipsum unigenitum Dei Filium accipis, etc. » et lib. vi de sacerdotio dicit, in illa hora communem omnium Dominum manibus tractari. Augustinus lib m. de Trinit. cap. 10. dicit, infantes, cum sacram hostiam vident, nescire quomodo facta sit illa species, tamen recte credere Dominum in illa specie oculis apparuisse mortalium, et tract. 11. in Joan. de Catechumenis, quia non communicant, dicit eos credere in Jesum, sed Jesum non se credere ipsis, et in Psalm. xxxm. dicit, Christum seipsum portasse manibus suis, quando dicebat : Hoc est corpus meum. Cyrillus Alexandrinus lib. v. in Joan. cap. 13. docet per sacram Eucharistiam

Christum in nobis manere, et habitare non solum per affectum, sed etiam reipsa.

Denique communis est Christianorum sensus, ut in Eucharistia sub specio panis se accipere credant non aliquod cadaver, sed ipsum vivum atque integrum Christum . Apud hecreticos autem, qui concomitantium negant, non solum sumitur cadaver ipsorum opinione, sed etiam ipsi eorum ministri quoties Camam faciunt, toties Christum reipsa occidunt, vel certe occidere se credunt : qua* sane absurdissima sunt.

Accedit etiam ratio Scholasticorum. Nam quandocumque aliqua sunt, et manent inter se conjuncta, nisi novum miraculum fiat, non potest unum alicubi esse, ubi non sit etiam alterum, manente illa conjunctione. Seal corpus Domini, anima, sanguis, et divinitas inter se conjuncta sunt, nec potest jam solvi illa conjunctio ; ergo ubi est corpus, ibi sunt reliqua, et similiter ubi est sanguis, ibi sunt reliqua.

Accedant miracula a Deo ostensa ; nam ut credamus in specie panis esse corpus cum sanguine, non semel ex fractione panis, copiosus sanguis manavit. Exempla exstant in commentario Surii anni 1310. ct 1336. Item apud Vincentium in speculo historiali lib. xxx. cap. 24. et apud Alexandrum Alensem 4. par. qusest. 33. lnemb. 1. et in nova editione queest. 11. memb. 2. art. 4. §. 3.

Adde, quod argumenta hsereticorum levissima sunt. Calvinus lib. iv. Insfitut. cap. 17. §. 18. « Quod obtendunt, inquit, perconcomitantiam in corpore esse sanguinem, et in sanguine vicissim corpus, nimis sane fri-

2G2

LIBER IV.

volam est; cum symbola, quibus includuntur, ita distincta sint » .

Respondeo : Nimis sano frivola consequentia est, Symbola sunt distincta ; ergo et res ipsae sunt disjunctae atque ab invicem separatae. Solum enim sequitur diversa esse, quae symbolis illis significantur; duobus enim signis duo significata respondent : non tamen sequitur res illas significatas a se invicem distare, et unam esse sine alia.

IdemCalvinus §. 3o. : «Primum, inquit, si sua illa, quam obtendunt, concomitantiaipsis negetur, quid facient? quis sanus, et sobrius Christi corpus Christum esse sib persuadeat ? »

Respondeo : Si negetur concomitantia, negandae erunt Scripturio, et principia fidei certissima, et Patrum omnium consensus. Neque sumus tam stulti, ut dicamus per concomitantiam fieri, ut corpus Christi sit Christus, sed ut corpus Christi nusquam sit absque anima, et sanguine suo ; et ideo ubi corpus Christi est, ibi totum Christum esse.

Idem denique §.74. : «Dominus panem ostendens corpus suum esse dicit, calicem dum rs endit. sanguinem vocat; humanse rationis audacia cuntra reclamat, panem esse sanguinem, vinum esse corpus ; ac si Dominus nulla causa corpus suum a sanguine, et verbis, et sigi is distinxisset : et unquam fando auditum esset, corpus Christi, aut sanguinem Deum, et hominem appellari. Sane si designare se totum voluisset dicere poterat, Ego sum ; non autem, IIoc est corpus meum. »

Respondeo : Nemo nostrum dicit, panem esse sanguinem, et vinum esse corpus, sed sub specie panis esse corpus cum suo sanguine, et sub specie vini esse sanguinem in suo corpore. Porro Dominus non sine causa distinx.t verbis, et signis corpus, et sanguinem, quia ita oportebat passionem, et mortem ejus repraesentari. Sed non ideo corpus, et sanguis reip*a ab invicem divulsa sunt, quia verbis, et signis distincta sunt : alioqui non posset pingi in una tabella caput alicujus, et in alia pedes, nisi reipsa caput a pedibus divelleretur. Etsi autem fando non est auditum, corpus Domini esse Deum, et hominem ; quod neque nos dicimus : tamen qui sub specie illa panis latet, esse Deum, et hominem, omnes Paties dicunt, quos supra citavimus. Denique non dixit Dom nus, Ego sum; sed, Hoc est cordus, quia id solum exprimere voluit, quod eo signo reprfesentatur. Nam alioqui Joan. vi. satis aperte dixit: Qui manducat me , vivet propter me.

Ilermannus Hamelmannus prrnter Calvini argumenta, quae ipse etiam repetit, argumentatur ex illis rhythmis sancti Thomm :

« Dogma datur Christianis, quod in carnem transit panis, et vinum in sanguinem. » Nullum autem datur dogma, quod in panem transit corpus, et sanguis. Et rursus profert illud: «Caro cibus, sanguis potus, manet tamen Christus totus sub utraque specie »>. Si enim sub utraque totus ; non ergo sub altera tantum.

Respondeo : Haec sunt testimonia verbi Dei, quae se habere jactant contra dogmata Catholicae Ecclesiae , nisi enim S . Thomas rhythmum illum scripsisset, non haberetHermannus ullum argumentum, quo reprobaret inventum diabolicum (ut ipse vocat) concomitantiae. Sed nimis stupidus est, si existimat rhythmum S. Thomae pugnare cum doctrina ejusdem, et omnium Catholicorum. Dico igitur, nullum esse dogma, quod corpus, et sanguis in panem transeant : neque etiam rhythmus habet : In panem transit corpus, sed : « In corpus transit panis ». Vere enim (ut sanctus Thomas dicit) panis in carnem, et vinum in sanguinem transit : non panis in carnem, et sanguinem, neque vinum in sanguinem, et carnem : tamen quod non est sub specie panis ex vi conversionis, est ex vi concomitantise naturalis; et quod non est sub specie vini ex vi conversionis, est ex vi similiter concomitantise.

Quod autem nugatur Ilermannus, totum Christum esse sub utraque specie, non autem sub altera tantum; ex mera vel imperitia , vel impudentia nascitur. Dum enim sanctus Thomas dicit, totum Christum esse sub utraque, intelligit sub utraque disjunctirn, et seorsum : nam alioqui non poneret particulam adversativam (tamen) sed conjunctivam (et). Et praeterea caro, et sanguis non faciunt Christum totum, nisi addantur anima, et divinitas : non ergo significat sanctus Thomas (ut Hermannus somniat) totum Christum esse in Eucharistia, quia in pane est caro, et sanguis in vino.

Habemus ergo principale fundamentum eorum qui Communionem utriusque speciei necessariam esse judicant, prorsus inutile, et plane putridum esse. Unde Concilium Constantiense sess. xm. et Basileense sess. xxx. cum definiunt alteram speciem satis esse, hoc argumento utuntur, quia totus

CAPUT XXII.

Christus in altera, sicut in utraque sumitur. Nunc ad alterum fundamentum de ratione Sacramenti accedamus.

CAPUT XXII.

Totam Sacramenti rationem in vini specie inveniri.

Quaeritur igiiur secundo , num in una specie tota Sacramenti ratio inveniatur. Ilinc enim valde in Catholicos haeretici invehuntur, quod Sacranae itu n Domini mutilent, et sic mutilatum, et imperfectum laicis porrigant. Nam vel panis, et calix sunt duo Sacramenta, vel unum. Si duo ; ergo popuhim integro Sacramento fraudant . qui calicem ei negant. Si unum ; ergo dimidiatum Sacranae itum laicis datur. Et confirmatur argumentum. Nam Eucharistia est convivium spiritua1^ : ad convivium autem non sufficit c bus, sed requiritur etiam po us ; quare populum parum civiliter tractant, qui ad sacras epulas eum invitant, et solum cibum sine potu illi tribuunt.

Ut qum^tio ista facfie, et perspicue explicetur, revocandum est ad memoriam, Eucharistiam tribus modis considerari posse. Primo, ut sacrificium. Secundo, ut pignus divini amoris. Tertio, ut Sacramentum. De singulis breviter explicabimus, utrum in una tantum specie salvari possint, tametsi praecipua nostra quaestio de Sacramento sit.

Sit igitur prima propositio: «Eucharistia, ut est pignus amoris, potest optime in quavis specie conservari ». Nam Eucharistia est pignus, quatenus significat, et ex! libet Christum praesentem : id autem quaelibet species facit. Unde etiam Ecclesia Catholica unam tantum speciem exhibet spectandam, extra sacrificium, et in processione chcumfert.

Secunda propositio : « In una specie non habetur perfecte, et integre sacrificii ratio, sed utraque necessaria est ». Nam Eucharistia, ut sacrificium, significat Christi passionem : est*enim quaedam imitatio sacrificii in cruce peracti. Sola autem species panis non repraesentat exacte Christum, ut mortuum, nisi ab altera parte conspiciatur sanguis, ut effusus. Et similiter sola species vini non repraesentat sufficienter Christum, ut immolatum ; non enim solus sanguis est victima.

Praeterea in sacrificio Missae debet essereipsa quod fuit in typo in sacrificio Melchisedech, cum sit Christus Sacerdos secundum ordinem Melchisedech, Psalm. cix. Melchisedech autem obtulit panem et vinum, Genes, xiv. Denique sacrificium proprie ordinatur ad remissionem peccatorum ; unde dicitur propitiatorium : sine sanguinis autem effusione, non ht remissio, Heb. jx. Necesse igitur fuit, ut perspicue repraesentaretur sanguinis effusio.

Idem colligitur ex Ecclesiae consuetudine, quae n mquam passa in ullo casu est sacrificium offerri sine utraque specie, si utraque species haberi possit. Nam in Concilio Toiet. VII, caa. 2. statuitur, ut si Sacerdos post inchoatum sacrificium, id est, post consecratam unam speciem (ut coni uuniter exponitur iliud decretum) adeo aegrotare incipiat, ut prosequi nequeat, alius Sacerdos succedat, et perficiat sacrificium. Et S. Thotnas3. par. quaist. Lxxxm. artic. d. addit, si Sacerdos po t consecratam unam spici- m, recordetur se non esse jejunum, aut esse in peccato mortali, a it excommunicatu n, aut alio vinculo impeditum, doleat corde cuin proposito 1 faciendi postea, quod debet, et nullo modo imperfectum sacrificium r linquat. Itaque duarum specie rum necessit is, q iod non advertunt adversarii, potissimum ad sacrificium pertinet.

Tertia propositio : « In qualibet specie invenitur tota essentia, ac ratio Sacramenti : ita ut hostia consecrata, ut conservatur in templis, et ut a laicis sumitur, sine specie vini, absolute, vere, et proprie dici debeat Sacramentu m Eucharistiae, non Sacramentum mutilatum, aut dimidiatum ». Quae sententia habetur expresse in Concilio Trident. sess. xxi. cap. 3. ubi definitur, sub una specie non solum totum Christum sumi, sed etiam verum Sacramentum.

Probatur jam haec sententia. Nam in quolibet Sacramento requiritur significatio , et causalitas . est enim Sacramentum signum, e, causa gratiae. Haec autem reperiuntur in qualibet specie, id est, tam in specie panis, quam in specie vini seorsim sumptis. Siquidem significatio Eucharistiae, ut Sacramentum, duplex est, juxta duplicem ejus effectum. Prior est significatio internae refectionis. Posterior est sign ficatio unionis fidelium inter se, et cum Christo. De priore dicitur Joan. vi. : Caro mea vere est cibus etc. De posteriore I Corinth. x. : fimis panis , et unum

&

JJBER IV.

2G4

corpus multi sumus, qui da uno pane participamus (1).

Utraque autem significatio in qualibet specie reperitur. Nam in specie panis significatur sufficienter refectio animae, etiamsi non adderetur species vini, et similiter in specie vini, etiamsi non adderetur species panis. Nam etiamsi species panis non significet refectionem spiritualem, nisi per modum cibi ; et species vini non significet camdem refectionem, nisi per modum potus : tamen ut aliquid dici possit absolute, et vere Sacramentum, satis est, si significet refectionem aliquam spiritualem, et eamdem revera efficiat. Quocirca duo illa signa, species videlicet panis, et species vini, non tam essentiales, quam integralcs partes hujus Sacramenti esse videntur : ex quo sequitur, ut Eucharistia sub una specie sit verum, et integrum Sacramentum essentialiter, licet etiam pars Sacramenti dici possit, si partes materiales symboli externi considerentur . Dixi autem (exparte symboli externi), nam ex parte rei significatae, id est, ex parte refectionis spiritualis, nihil deest ulli speciei: siquidem in spirituali refectione non distinguuntur cibus, et potus, sed una, et eadem res, et nutrit, quod est cibi officium, et refrigerat, sive irrigat, et inebriat mentem, quod est officium potus. Itaque in divinis litteris justitia, et sapientia, et similia dicuntur esuriri, et sitiri ut cibus, et potus Matth. v : Beati , qui esuriunt, et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur. Vides eamdem justitiam, et cibum esse, et potum. Et Eccles. xxiv. : Qui edunt me, adhuc esurient , et qui bibunt me, adhuc sitient (2). Et Cyprianus sermone de ccena Domini disertis verbis dicit, ad eamdem rationem pertinere cibum, et potum spiritualem : et similia docet Augustinus in illud Psalm. cui : Panis cor hominis confirmet. Quare Joan. vi. licet dicat Dominus : Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus, tamen ibidem ait : Qui manducat hunc panem , vivet in aeternum; et qui manducat me, vivet propter me (3).

Jam quod attinet ad aliam significationem, manifestum est in specie panis etiam sola, optime significari unionem fidelium cum Christo, et inter se. Nam panis quatenus constat ex multis granis in unum redactis, significat unionem fidelium; quatenus

constat ex farina et aqua, significat unionem Christi cum Eclcesia, ut Cyrianus testatur lib. 2. epist. 3. ad Caecilium. Quocirca beatus Paulus cum dixisset : Unum corpus sumus qui de uno pane participamus , non putavit esse addendum : et de uno calice bibimus ; quia nimirum intelligebat ex sola panis specie sufficienter significari hanc unionem. Idem dici potest de specie vini. Vinum enim, quod ex multis uvis confluat, unionem fidelium inter se designat ; quod autem in sacro calice aqua vino admisceatur, eodem Cypriano teste, unionem Christi cum Ecclesia repraesentat. Quod ergo ad hanc significationem attinet, nihil desiderari potest in qualibet specie ad verum et integrum Sacramentum.

Jam vero quantum ad causalitatem, seu efficientiam, eadem reperitur in qualibet specie Sacramenti hujus : nam tota efficientia nascitur ex ipso Christo, qui sub illis speciebus continetur, ut supra diximus, cum de natura Sacramenti Eucharistia} disputaremus. Christus autem idem et totus est tam sub specie panis, quam sub specie vini, ut capite superiore demonstratum est : quare eadem efficientia est in specie panis, qua; in specie vini ; et eadem in singuilis, quae in utrisque simul sumptis.

Huc accedit, quod quaelibet species habet propriam materiam, propriam formam, et quod est amplius, propria quadam actio ne, et consecratione conficitur, nec ullo modo, ut Sacramentum sit, una species pendet ab alia. Nam Dominiis prius sub specie panis Sacramentum confecit, et manducandum dedit, ac deinde manducatione absoluta, sub specie vini Sacramentum confecit, et bibendum tradidit. Et Ecclesia Catholica, non sine causa post speciem panis consecratam, Sacramentum popu!o adorandum exhibet antequam sub specie vini consecrare aggrediatur.

Accedit etiam communis fidelium consensus : nemo enim hostiam consecratam videns, dicit esse partem Sacamenti, aut Sacramentum mutilum, sed Sacramentum simpliciter omnes appellant.

Accedunt denique typi et figurse Testamenti veteris. Quae enim figurae erant Eucharistiae, ut Sacramentum est, in sola specie manducabili consistebant, vel in sola specie

(I) Joan VI. 56; I Cor. X, 17. — (2) Matth. V, 6; Eccl. XXIV, 29. — (3) Psal. CIII, 15: Joan. VI, 56, 59 et 58.

CAPUT XXIII.

20.'»

potus ; ut patet de pane propositionis, de agno paschali, et de manna, qua} sine potu data sunt : et in aqua de petra scaturiente, quse sine cibo aliquo mystico data est. Nam etiamsi Apostolus conjugat, I Corinth. x., cibum spiritualem, id est, manna, et potum spiritualem, id est, aquam de petra : tamen illrn dua? figura? sunt distinctae, et diversis temporibus datae. Manna enim datum est in deserto Synai, Exod. xvi, et postea aqua in Raphidim, Exod. xvn. Quare Dominus Joan. vi. ubi comparat manna cum Sacramento Eucharistiae, nullam mentionem facit aquae ; et ibidem Dominus in signum ejusdem rei multiplicavit panes insigni miraculo, vinum vel aquam non multiplicavit.

Quarta propositio : « Duae species Sacramenti cum simul sumuntur, non sunt duo Sacramenta, sed unum ». Nota duas species Sacramenti duobus modis posse sumi. Primo, simul ut jam sumuntur a Sacerdotibus, in Missa. Secundo, non simul, sed temporibus diversis, ut si quis hodie solam speciem panis sumeret, alio die solam speciem vini. Et siquidem sumantur secundo modo, id est, temporibus diversis; tunc sine dubio sunt duo Sacramenta numero distincta. Nam quaelibet per se est integrum Sacramentum, ut superiore propositione ostendimus : et sunt ibi dua? diversae refectiones, non secus ac si quis sub specie panis duobus diversis temporibus communicaret. At si sumantur simul, ut Sacerdotes faciunt, tunc non sunt duo Sacramenta, sed unum, quia ad unam refectionem ordinantur, et unam rem significant, et unum effectum producunt. Simile quid cernimus in conviviis corporalibus : si quis enim tria, vel quatuor, vel plura fercula eodem tempore ponat in mensa, illa omnia unum convivium facient : si vero duo tantum ponantur hodie, et cras reliqua, jam erunt duo convivia. Similiter in Baptismo, si quis eodem tempore ter mergatur, unus erit Baptismus : si autem diversis temporibus cum trina repetitione formae, tria essent Baptismata. Et in Sacramento altaris, si quis uno tempore sumat duas, vel plures particulas, unum Sacramentum accipit ; si autem diversis temporibus, plura Sacramenta erunt. Licet enim quadibet particula integrum Sacramentum contineat, tamen cum adjungitur alteri, non multiplicantur Sacramenta, sed solum augentur, quod est materiale in symbolo.

Ex his ad argumentum adversariorum initio factum respondemus, populo dari integrum Sacramentum, non mutilum, vel dimidiatum; siquidem in qualibet specie seorsim invenitur veri atque integri Sacramenti ratio.

Dices, si est integrum quod accipit laicus ; ergo sunt duo integra Sacramenta, qua? accipiuntur a Sacerdote. Respondeo: negatur consequentia. Nam dua? species simul sumpta? non faciunt duo Sacramenta ; sicut nec dua? particula? consecrata? simul juncta?, vel duo calices sanguinis in eodem altari existentes, nec tres mersiones sunt tria Baptismata.

Ad confirmationem respondeo, popule datur cibus spiritualis, qui est integra, et totalis refectio, et virtualiter continet cibum et potum, ut supra ostendimus. Neque obstat, quod a Sacerdotibus in ipso sacrificio distincte sumatur Eucharistia per modum cibi, et per modum potus : id enim fit potissimum ob sacrificii non ob Sacramenti integritatem. Neque inde aliquid populus perdit ; nam idipsum, quod sumit Sacerdos sub duplici symbolo, sumit populus sub uno : quemadmodum si uni alicui darentur in una schedula 100 aurei a mercatore accipiendi, altari darentur totidem aurei, sed in schedulis duabus.

CAPUT XXIII.

Non majorem utilitatem sumi ex Communione sub utraque specie , quam sub una.

Sequitur qua?stio tertia de fructu, qui ex Communione percipitur. Nam postquam totum Christum, et integrum Sacramentum in una specie sumi demonstravimus : id unum superest, ut videamus utrum aliquis fructus iis depereat, qui sub altera tantum specie Eucharistiam sumunt. Et quoniam de fructu Sacramentorum longe aliter disputant haeretici nostri temporis, atque Catholici faciunt, juxta utrorumque sententiam de Eucharistia? fructu differemus.

Ac ut a sententia tnereticorum incipiamus, statuo hanc propositionem primam : « Ejus fructus, quem Lutherani omnes in Sacramentis qua?runt, non minus percipiunt, qui sub una specie communicant, quam qui sub

LIBER IV.

duabus ». Probatur. Nam fructus quem Lutherani in Sacramentis quaerunt, est excitatio fidei, vel confirmatio : dicunt enim Sacramenta non aliter prodesse, quam signicatione sua, tamquam visibili verbo repraesentando promissiones Dei. Quam eorum sententiam copiose declaravimus, et confutavimus in lib. ii. de Sacramentis in genere, in disputatione de effectu Sacramentorum. Istae autem fructus melius obtinetur videndo Eucharistiam in mensa, quam eam manducando. Nam dum manducatur, continuo perit significatio, at dum cernitur, et attente cogitatur, semper repraesentat, et significat promissiones Dei, etiamsi per integrum annum quis eam cernere vellet. Praeterea significatio melius apprehenditur per oculos, quam per gustandi sensum, cum sit ille longe spiritualior, et aptior ad intelligentiam adjuvandam. Nihil ergo fructus perit communicantibus sub una, quia licet unam tantum ore sumant, tamen oculis utramque sumunt non minus, quam Sacerdotes, et possunt, si volunt, ex illo aspectu significationem percipere.

Sit jam secunda propositio de fructu Sacramenti secundum Catholicos : « Ex qualibet specie percipitur tantum ejus fructus, quem Catholici in Sacramento quaerunt, quantum necessarium est ad salutem » . Habetur haec propositio in Concilio Tridentino sess. xxi. can. 3. ubi Concilium directe damnat haereticorum sententiam de necessitate utriusquc speciei. Nam fructus quem Catholici in Sacramento quaerunt, est gratia Dei animae infusa per quam conservatur vita animae, ut per ciborum nutritionem conservantur corpora: sed quaelibet species confert gratiam, ut supra demonstravimus, cum sit verum Sacramentum, et quilibet gradus gratiae sufficit ad implenda mandata, imo ad pellenda etiam omnia peccata. Et confirmatur ex Joan. vi. ubi Dominus po licetur vitam sumenti unam speciem : Qui manducat hunc panem vioet in seternum (1).

Tertia propositio : « Licet plus gratiae, et fructus ex utraque specie, quam ex una tantum caperetur, non propterea opus esset, vel expediret, ut omnes utramqoe speciem sumerent ». Probatur. Nam ex duobus malis semper est eligendum minus malum : est autem minus malum ut homines ahqui careant aliquo bono non necessario quam ut Sacramentum Dei evidenti periculo irreverentiae exponatur. Exponeretur autem evidenti periculo si communiter populo daretur Eucharistia sub specie vini ; moraliter enim fieri non posset, quin saepius effunderetur sanguis Domini. Et confirmatur haec ratio ab exemplis similibus. Certe Sa' er lotium gratiam confert, nec tamen expedit omnibus fieri Sacerdotes. Parvulis Eucharistia gratiam conferret, et tamen quia ea non indigent necessario, nec sine irreverentia eis dare posset, non eis datur, neque a Catholicis, neque ab haereticis.

Prmterea plus gratiae recipi potest ex frequenti Communione sub una specie, quam ex rura sub utraque : non igitur est necessaria Communio sub utraque, cum facili negotio compensari possit damnum, si quod sit. Nam si communicant jam singulis mensibus sub utraque ; communicent decimoquinto, aut octavo quoque die sub una, et sine dubio multo amplius lucrabuntur.

Denique, posita veritate secundae conclusionis, quae certissima est, magis lucratur qui (ut Ecclesiae obediat) communicat sub una, quam qui sub duabus, sine illo ingenti obedientiae fructu.

Sit ultima propositio : « Nihil spiritualis fructus capitur ex duabus speciebus, quod non capiatur ex una ». Haec propositio non est adeo certa, ut superior : de hac enim varie sentiunt Theologi, neque Concilium eam aperte definire videtur. Est tamen nostra sententia, atque assertio communis, et probabilissima, adeo ut simpliciter asseri, et ex pulpito in concione ad populum proponi possit. Nam in primis Concilium Triclentinum licet non apertissime hoc definierit, tamen satis indicat sess. 21. canon. 3. cum dicit, sub una specie sumi integrum Christum omnium gratiarum fontem : sign ficat enim his verbis sub una specie sumi omnem gratiam, quae ex Eucharistia sumi potest. In Concilio etiam Basileensi ea conditione concessus fuit calix Bohemis, ut Ruardus testatur, ut crederent non plus fructus sumi ex duabus speciebus, quam ex una.

Praeterea, est haec sententia communis Theologorum, tum veterum, ut S. Thoma? opusc. 58. cap. 29. in fine, et 3. par. quaest. lxxx. art. ult. S. Bonaventurae, et Ricardi in iv.dist. 11. tum et am recentiorum, utGabriclis lect. 84. in eanonem Missae, Joan,

(Q Joan. VI, 59.

CAPUT XXIII.

Roffensis, Cajetam, Domin. a Soto, Ruardi, Joan. a Lovanio, et aliorum.

Unus est ex veteribus, qui contrarium sensit, Alexander Alensis in iv. par. summae qusest. 53. memb. i, Ex rccentioribus autem Gaspar Cassalius in ii. lib. de Cama et Calice capite 25. rem in dubium revocat. Et quamvis Ruardus videatur interdum in contrariam sententiam propendere, id facit, ut aliquo modo concidet Alexandrum cum sententia communi : alioqui enim plurimis in locis apertissime docet, nihil omnino plus utilitatis recipi ex duabus speciebus, quam ex una, qua) loca diligenter notavit Joannes a Lovanio.

Probatur igitur propositio nostra. Si sumptio utriusque speciei plus gratia), aut fructus spiritualis confert, quam sumptio unius,

id necessario oriretur vel ex svmbolo conti-

€ /

nente vel ex re contenta. Ex symbo o id nasci non potest, quia symbolum non operatur, nisi per virtutem sibi impressam ; in Eucharistia autem loco virtutis impressae est ipse Christus, sive corpus ejus et sanguis : non igitur ex symbolo oritur major gratia.

Dices : Licet symbolum operetur per virtutem impressam, tameu id operatur, quod significat : ergo quando symbolum cumulatius, et plenius signiticat, effectum etiam pleniorem, et majorem operatur. At duae species cumulatius, et plenius significant, quam una.

Respondeo : Symbolum efficit quod significat, sed id non efficit per significationem, sed per vim operativam : significatio enim non operatur nisi in mente, excitando affectum aliquem dum apprehenditur. Id ergo symbolum, quod significat cumulatius, et plenius, si significet plenius, id est, aliquid plenius, et melius; tunc sine dubio operatur etiam effectum pleniorem, quia virtus operativa proportionatur significationi. Si autem significet plenius, id est, distinctius, et clarius, rem eamdem non efficit meliorem, vel majorem effectum : alioqui moneta melius impressa plus valeret, quam alia ; et littera), quibus diplomata continentur, quo accuratius scripta) essent, eo majori essent auctoritatis. Et ut exemplis propriis utamur, Baptismus trina mersione collatus magis justificaret : et hostia sacra cum imagine crucifixi impressa in exteriore superficie magis reficeret. Talis autem significatio est duarum specierum, quia nimirum exactius, et clarius significat Christum esse alimentum animorum, non tamen aliquid significat, quod ab altera specie, licet paulo obscurius, non significetur.

Omisso igitur symbolo ad rem contentam veniamus. Si ex re contenta major illa gratia oritur, id fit, vel quia res contentio in utraque specie sunt revera dua), et diversa), et quadibet operatur aliquid in animam suscipientis; et hoc dici non potest, cum unus et idem Christus in utraque specie sit : vel quia una res quidem et eadem in utraque specie continetur, sed cabis sumitur, cum sumitur utraque species, semel autem tantum sumitur, cum una species sumitur. At neque hoc dici potest. Nam non augetur gratia vel fructus, quando bis sumitur eodem tempore, quia sumitur per modum unius refectionis ; alioqui qui duas tresve particulas sumeret unam post alteram, in eadem participatione mysterii majorem gratiam acciperet, quam qui unam tantum : nam in singulis particul s Christus est. Et pari ratione cum Sacerdos non uno haustu, sed duobus, aut tribus sumit sanguinem Domini, plus gratia) acciperet, quam qui uno haustu totum ebibit ; quae sane absurdissima sunt omnium consensu.

Sed argumenta quaedam, quae contra objiciuntur, dissolvenda sunt. Primo , Calvinus objicit lib. iv. lnstitut. cap. 17. § 47. fraudari populum magna fidei confirmatione : nam multo clarius nobis .significant dum species, quam una, Christum esse cibum, et potum animarum nostrarum.

Respondeo, jam supra docui fructum ex utraque specie a populo capi posse, etiamsi utraque species non manducetur ; nam videndo symbola melius percipit homo eorum significationem, quam comedendo. Prseterea sententia ista Calvini, et Lutheranorum, quod Sacramentorum fructus consistat in confirmanda fide, absurdissima est, et proinde argumentum, quo probare volunt utriusque speciei necessitatem, falso nititur fundamento. Nam si fructus Sacramentorum in eo consisteret, ut apprehensa significatione moveretur animus, homines rudes nihil fere utilitatis ex Sacramentis perciperent; infantes autem ex Baptismo nihil omnino lucrarentur ; et denique quo quis esset ingeniosior, eo majorem fructum perciperet ; atque ita Sacramentorum effectus magis penderet ex natura, quam ex gratia. Sed de hac re satis multa diximus in lib. de Sacramentis in genere.

2G8

LIBEIi IV.

Secundo, objicit Georgius Cassander apud Joannem a Lovanio (nam librum ipsum Georgii non vidi) sancti Patres tribuunt peculiarem effectum sanguini Domini, qui ex calice sumitur. Sic enim Ambrosius loquitur lib. v. de Sacramentis, cap. 3. : « Quotiescumque bibis, remissionem accipis peccatorum, et inebriaris spiritu ». Et Cyprianus lib. i. epist. 2. : «Quomodo docemus, aut provocamus eos in confessione nominis sanguinem suum fundere , si eis militaturi, Christi sanguinem denegamus ? »

Respondeo : Sancti Patres non tribuunt peculiarem effectum sanguini Domini , ut distinguitur contra corpus ejusdem Domini, sed simpliciter tribuunt effectum quemdam sanguini Domini, quia vere illi convenit, sed non negant eumdem convenire etiam corpori Domini, quemadmodum sa?pe multa tribuuntur Deo Patri, vel Filio, et tamen non negantur ea de Spiritu sancto, licet non exprimatur tunc Spiritus sanctus. Hoc autem esse verum patet, quia iidem auctores in aliis locis eosdem effectus tribuunt corpori Domini. Ambrosius enim qui lib. v. cap. 3. tribuit sanguini remissionem peccatorum, idem lib. iv. cap. 3. sic ait : « Qui manducaverit hoc corpus, fiet ei remissio peccatorum ». Et Cyprianus in illa ipsa epistola, ubi dicit, Martyres futuros confirmari, atque armari debere potu sanguinis Domini ; ibidem dicit muniri debere protectione corporis Domini. Ipse quoque Apostolus cum de fructu passionis Domini loquitur, nunc tribuit omnia corpori, nunc sanguini, ut patet Coloss. 1. : Pacificans , inquit, per sanguinem crucis ejus. Et infra : Reconciliavit in corpore carnis ejus per mortem (1). Adde quod Patres non tribuunt illum effectum speciebus vini, sed ipsi Dominico sanguini : sanguinem autem accipiunt, qui sub una specie communicant, licet vini speciem non accipiant.

Tertio, objicit idem argumenta qua?dam Ruardi, qui ea proposuit, non ut probaret sententiam adversariorum, sed ut rei difficultatem ostenderet. Sit igitur hoc argumentum tertium. Alius est effectus cibi, alius potus ; cibus enim famem sedat, potus sitim extinguit. Sed Eucharistia sub specie panis est cibus, sub specie vini est potus : igitur Eucharistia sub utraque specie plures effectus producit quam sub una.

Respondeo, alius est effectus cibi, qui solum est cibus ; et alius potus, qui solum est potus. At non alius effectus est cibi, et potus , quando uterque continet utrumque, qualis est in rebus corporalibus lac, quo infantes nutriuntur : est enim ille potus cibalis, qui et sitim, et famem sedat : et panis vino, vel aqua maceratus, qui est cibus quidem, sed potum continens. Talis igitur est cibus, et potus animarum, ut supra demonstravimus : una enim, et eadem res, sive detur sub specie panis, sive sub specie vini, sive utriusque, et famem, et sitim anima? sedat. Nec ulla differentia cerni potest, nisi in symbolis externis, quibus per quamdam similitudinem effectus et proprietates alimenti spiritualis explicantur.

Quartum argumentum . Eucharistia sub specie panis, Sacramentum est ; ergo gratiam confert. Vel igitur superaddita sumptio calicis gratiam auget, vel non auget. Si primum, ergo major fructus capitur ex duplici spi cie, quam ex una. Si secundum, ergo verum Sacramentum non confert gratiam ; ergo frustra sumitur a Sacerdotibus.

Respondeo : Idem argumentum fieri posset de duabus particulis consecrati panis, et de duobus haustibus vini consecrati, ut supra diximus : ex quo perspicuum est, hoc argumentum de duplici specie non concludere. Dico igitur sumptionem Eucharistia? sub specie panis gratiam conferre, sed eam gratiam in sumptionem utriusque speciei, ut in unam causam esse referendam, quandoquidem ad unam refectionem utraque species confert. Quocirca Eucharistia sub specie vini, quse paulo post sumitur, non novam aliquam gratiam tribuit, nisi forte majori aliquo ardore spiritus percipiatur.

Posset etiam dici, Eucharistiam sub specie panis non conferre gratiam, nisi tota sumptione Eucharistice absoluta. Et quia cum sequitur utraque species, non censetur absoluta sumptio, nisi cum sumpta est utraque species ; ideo Eucharistiam sub specie panis conferre quidem gratiam, sed non ante sumptionem alterius speciei. Tunc autem utramque simul gratiam conferre, sed eamdem quam sola contulisset una species, si sola sumpta fuisset ; sicut etiam in Baptismo, cum adhibetur trina mersio, non datur gratia , nisi ubi omnes tres absolvuntur, cum tamen post primam detur cum adhibetur una sola.

(t) Coloss. I, 20 et 22.

CAPUT XXIV.

Neque ideo frustra, aut inutiliter sumitur a Sacerdotibus utraque species : non enim est inutile id quod aliquid facit, licet etiam sine eo id fieri potuisset. Id quod manifeste patet in miraculis Domini. Dominus enim aliquando sola voluntate operabatur miracula, ut cum aquam in vinum convertit: aliquando voluntate et verbo, ut cum Laxarum excitavit ; aliquando voluntate, verbo, et contactu, ut cum excitavit puellam mortuam ; aliquando voluntate , verbo, contactu, et alio instrumento, ut sputo, ut cum caecum illuminavit, et alibi surdum, et mutum curavit. In his omnibus nihil erat inutile, et superfluum, quia omnia operabantur, et tamen non erant omnia necessaria, neque majorem effectum producebant omnia simul, quam unum, aut duo, tantum. Non enim melius revixit puella, quam Lazarus, etiamsi illam, et voce appellavit, et manu apprehendit, Lazarum autem solum vocavit. Praeterea sacerdotes, non solum non inutiliter sumunt utramque speciem, quia utraque species, ut dici, operatur, sed etiam quia ea sumptio, licet non sit necessaria ex parte sumentis , est tamen necessaria ex parte Sacramenti. Nam quia Sacramentum sub diplici specie institutum est, utraque species necessario ab aliquibus sumenda est; sed non necessario ab omnibus. Sed maxime omnium , ut supra diximus, necessaria est utriusque speciei sumptio ob sacrificii perfectionem.

Quintum argumentum est. Eucharistia sub specie vini instrumentum est conferenda? gratia?, distinctum ab Eucharistia sub specie panis ; ergo diversam , ac distinctam gratiam operatur. Consequentia notissima est. Nam idem Deus per diversa Sacramenta diversam gratiam confert ; quia utitur instrumentis diversis. Antecedens probatur ; nam in Eucharistia sub specie panis instrumentum conferenda? gratia? est solum corpus Domini, non autem sanguis, aut anima; in Eucharistia autem sub specie vini instrumentum est solum sanguis Domini, non autem corpus, aut anima. Id quod si forte negetur, ita probabitur : in specie panis solum corpus Domini est vi consecrationis, reliqua per concomitantiam, et plane per accidens, quod ad Sacramentum pertinet ; ergo solum corpus Domini est instrumentum conferenda? gratiae in Eucharistia sub specie panis. Illud enim solum est instrumentum, quod per se ad Sacramentum pertinet ; anima autem ct

sanguis, licet non per accidens, sed per se conveniant humano corpori viventi , tamen corpori, ut est in specie panis, non nisi per accidens. Nam si triduo mortis Domini Eucharistiam Apostolus aliquis consecrassct, ea certe solum corpus sine anima, et sanguine habuisset, et tamen ejusdem virtutis fuisset, atque modo est.

Respondeo, corpus et sanguinem Domini etiam praecise sumpta non esse duo instrumenta formaliter, sed unum. Instrumenta enim formaliter differunt per diversam virtutem operativam : eadem enim virtus opera iva est tam in corpore, quam in sanguine, sicut eadem erat in verbis, et in tactu, vel etiam in luto, et sputo, cum Dominus illuminabat ca?cos. Et ideo, idem effectus sequebatur ex verbis, et tactu, et ex verbis, tactu, et luto. Esse autem eamdem virtutem in corpore, et sanguine ex eo patet, quod Scriptura tribuit utrique eosdem effectus, Goloss. 1. ct alibi ; et utrumque omnem suam vim habet ex conjunctione ad divinitatem. Corpus enim ideo operatur, quia est corpus Filii Dei. Falsum enim est, quod in argumento assumitur, divinitatem per accidens esse in Sacramento. Nam etiamsi panis non convertitur in divinitatem, sed in solum corpus, et ideo divinitas est ibi per concomitantium, tamen convertitur in corpus non quodeumque, sed Filii Dei : dixit enim Dominus : Hoc est corpus meum. Quare vi verborum est iu specie panis corpus non quodlibet, sed Filii Dei, ct proinde corpus subsistens divina Verbi subsistentia, et consequenter unitum divinitati. Unde Cyrillus lib. iv. in Joannem. cap. 23. dicit , corpus Christi (de Eucharistia loquens) vivificare, quia non est corpus cujusvis hominis, sed vitee auctoris, et in quo habitat divinitatis plpnitudo.

CAPUT XXIV.

Non pugnare cum divinis litteris, seu cum Christi mandato Communionem sub una specie , probatur variis rationibus.

Quarta jam sequitur quaestio : Utrum divino mandato praecipiatur omnibus Communio sub utraque specie. Jam enim ostendimus ex natura rei nullam esse talem obligationem , idcirco quaerendum superest ,

LIBEIi IV.

/

utrum saltem praecepto divino positivo ejusmodi obligatio in Ecclesia sit. Quamvis autem Lutherus permissionem potius divinam, quam legem cogentem in pluribus locis agnoscat, ut supra citavimus : tamen Joan. Calvinus lib. iv. Institut. cap. 17. § 47 : « Edictum, inquit, aeterni Dei est, ut omnes bibant». Et Kemnitius initio disputationis de utraque specie, omnino contendit mandato Domini teneri omnes ad utramque speciem sumendam.

Porro in hac quaestione adversariorum est probare, nostrum respondere : nos enim negamus, illi asserunt ; probare autem illi incumbit, qui affirmat, non ei, qui negat. Ut tamen accuratior, ac plenior disputatio sit, primum affer- emus varias rationes, quibus omnino credibile fiat, nullum praeceptum a Christo datum de utraque sumenda specie. Deinde respondebimus ad omnia argumenta, quae illi proferunt.

Quod igitur ad primum attinet. Prima ratio sumitur ex figuris. Plereeque figurae Euch arist ae manducationem sub una specie significant. Non est igitur ullo modo probabile, Christum imperaturum fuisse sumptionem utriusque speciei : figuratum enim figurae respondere debet. Unde Evangelistae passim, cum describunt acta Christi , addunt [ut Scriptura impleretur) . Joan. xix, notat S. Joannes ideo Deum non permisisse ut frangerentur crura Domino crucifixo, quia praecesserat illa figura agni paschalis, cujus ossa confringi non poterant. Et Apostolus I Corinth. x : Omnia , inquit, contingebant illis in figura (1).

Prima figura fuit ligni vitae in medio paradisi Genes, ii. et m. quod Sacramenti Eucharistiae figuram fuisse docet Paschasius lib. de corpore Domini, cap. 7. Constat autem nullum fuisse potum illi arbori adjunctum. Secunda fuit agni paschalis, Exod. xii. quae notisssima est.

Neque obstat Kemnitii responsio, qui vult utriusque speciei figuram prmeessisse in agno paschali, quia et caro manducabatur, et sanguis in postibus aspergebatur ; aspersionem autem sanguinis potum calicis significasse probat ex Gregorio homil. 22. Ihcc, inquam, responsio non valet. Nam Grego rius ponit duas explicationes. Unam minus probabilem et particularem, quod per sanguinem in postibus aspersum significetur potus sanguinis Domini. Nec tamen dicit potum sanguinis sub specie vini ; de quo nos agimus, sed potum sanguinis absolute, ut pro Eucharistia accipitur : non enim distinguit eo loco Gregorius duas species. Deinde ponit alteram communem, quod per sanguinem in postibus significetur signum crucis in fronte, ut exponit etiam Augustinus lib. xii. contra Faustum, cap. 30. Hieronymus in cap. lxvi. Isaise, Cyprianus in tractatu contra Demetrianum, et Isidorus in cap. xii. Exod. Et lime sine dubio est vera : sanguis enim ille non potest referri ad potum, cum nec biberetur, nec daretur hominibus, et prius linirentur ex eo postes, quam agnus manducaretur.

Tertia figura est manna, Exod. xvi. Quarta, panes propositionis, Exod. xxv. in quibus nullus admiscebatur potus. Quinta denique erat participatio sacrificiorum. Nam etiamsi in sacrificiis esset caro, et sanguis, tt etiam libamina multa, ut patet ex-eodem cap. xxv. Exod. tamen sola caro manducabatur, sanguis et libamina effundebantur Deo. Unde I Corinth. x. inquit Apostolus : Qui manducant hostias , participes sunt altaris ; neque addidit quidquam de potu, quia non consueverant Hebraei habere vinum libaminum.

Dices, ex ista figura colligitur non debere Sacerdotes bibere calicem Domini in altari, quandoquidem nec Sacerdotes Testamenti veteris bibebant libamina Deo oblata, sed solum victimas comedebant.

Respondeo : Quod Sacerdotes nunc faciunt, dum manducant, et bibunt sub specie panis et vini, corpus et sanguinem Domini, non respondet manducationi victimarum , sed consumptioni per ignem. Est enim Eucharistia aliquo modo holocaustum ; aliquo modo hostia pacifica, aliquo modo hostia pro peccato. Et quia inholocausto omnia consumebantur, et victimas, etlibamina, ideo etiam nunc a Sacerdote, cujus est consumere holocaustum, omnia sumuntur. A populo autem, qui solum participat de sacrificio, satis est manducari carnes agni immaculati.

Dices secundo : Etiamsi in istis figuris commendetur Communio sub specie cibi tantum, sunt tamen aliaj, in quibus commendatur sub utraque. Ut Genes, xiv. ubi Melchisedech , obtulit panem , et vinum , et utrumque dedit sumendum Abrahae, et iis, qui eum sequebantur, et I Corinth. x. ubi

(1)1 Cor. X, 11.

CAPUT XXII.

dicuntur Hebraei manducasse cibum spiritualem, et bibisse potum spiritualem : quem locum Kemnitius magni facit.

Respondeo, non contendimus nos pro necessitate unius speciei, sicut adversarii pro necessitate duarum, et ideo contra nos non est, si aliquae figurae pro duabus speciebus inveniantur , sed plane contra adversarios facit, si inveniantur aliquae, ut revera inveniuntur plurimae, pro una specie. Deinde non constat, an Melchisedech dederit panem, et vinum comedendum Abrahee, an solum Deo obtulerit. Scriptura enim id aperte non dicit. Quod enim Deo obtulerit, patet ex sequentibus verbis : Erat enim Sacerdos Dei altissimi , quod autem dederit manducandum, ex nullo verbo colligitur. De potu autem spirituali, id est, de aqua qx petra jam supra diximus, figuram illam favere uni speciei. Aqua enim cum data est populo in signum spiritualis potus, sola data est sine ullius cibi spiritualis adjunctione : quomodo etiam sanguis, et aqua, quae ex latere Domini Puxerunt, duo Sacramenta significant, Bapfismum, et Eucharistiam, teste Augustino, et Theophyiacto in cap. xix. Joan. ubi sub una tantum specie Eucharistia designatur, ut intelligamus unam sufficere.

Secunda ratio sumitur ex doctrina, et exemplo Christi. Dominus enim cum Joan. vi, de fructu Eucharistiae loquitur, non semel, sed quater unam speciem sufficere docet ad salutem : Qui manducat me , vivet propter me. Qui manducat hunc panem , vivet in aeternum. Si quis manducaverit ex hoc pane , vivet m aeternum. Hic est panis de coelo descendens , ut si quis ex eo manducet , non moriatur (1). Non ergo fieri potest , ut idem Dominus mandaverit utramque speciem sumendam, tamquam necessariam ad salutem. Esse autem hoc caput Joan. de Sacramento inteliigendum , supra ostendimus in prima controversia de Eucharistia.

Rursus exemplo suo Dominus idem comprobavit. Primum Joan. vi. ubi multiplicavit panes, et inde saturavit turbam, remanentibus duodecim cophinis : nec ullum potum multiplicavit, neque dedit. Deinde Lucae cap. xxiv. cum in Emmaus in ccena cum duobus discipulis accepit panem, benedixit, fregit, dedit eis, etc.

De hoc loco duai sunt Catholicorum sententiae. Prima est Joan. a Lovanio, et aliorum,

qui contendunt Sacramentum Eucharistiae datum fuisse a Christo duobus discipulis, et adducunt in hanc sententiam Augustinum lib. in. de consensu Evangel. cap. 2o. Auctoiem operis imperfecti in Matth. homil. 17. Redam, et Theopbylactum in eum locum Lucae. Hieronymum in Epitaphio Paulae, et Isichium lib. ii. in Leviticum, cap. 9.

Alia sententia est Cornelii Jansenii in expositione hujus loci, qui docet, panem a Domino benedictum in Emmaus, non fuisse quidem Eucharistiae, voluisse Dominum hoc exemplo demonstrare fructum, et utilitatem Eucharistiae in una specie : quare ex hoc loco non minus probari usum unius speciei, quam ex multiplicatione panum, Joan. vi. Id autem probat, tum ex Augustino, Beda, et Theophyiacto locis citatis, qui hoc tantam docere videri possunt, nempe fuisse in illa panis benedictione mysterium quoddam, qho significaretur utilitas Eucharistia), quomodo etiam loquitur Innocentius III. lib. vi. de myst. Missae, cap. 7. et 9. tum etiam ex ipso textu , nam fuisse hic aliquod mysterium, patet partim ex benedictione , quam non legitur Dominus adhibuisse, nisi ad aliquid mirabile operandum; partim ex effectu, nam per illum panem illuminati sunt.

Quamcumque autem sententiam ex his duabus amplectamur , ostendit hoc exemplum Christi, eam esse utilitatem Eucharistiae in una specie, ut minime sit existimandum , fuisse imperatum omnibus illius usum in specie utraque.

Sed occurrit hoc loco Philippus Melanchthon in A po logia Confessionis Augustanae, in articulo de utraque specie, ubi fatetur hoc exemplum ad Eucharistiam pertinere, sed dicit, non colligi ex eo usum unius speciei, quoniam in fractione panis per figuram intellectionis significatur totum Sacramentum cum utraque specie. At facile id refelli potest; historia enim Evangeiica ita conjungit distributionem panis benedicti cum Domini recessu, ut nullum re inquat locum benedicendo , vel distribuendo calici. Sic enim loquitur : Et factum est, dum recumberet cum eis, accepit panem , et benedixit, ac fregit , et porrigi bat illis. Et aperti sunt oculi eorum , et cognoverunt eum, et ipse evanuit ex oculis eorum (2).

instat Kemnitius. et probat ex Augustino tract. 2. in epist. Joannis, Christum dedisse

(1) Joan. VI. 58, 59, 52, 50. — (2) Luc. XXIV, 30 et 31.

LIBER IV.

duobus discipulis utramque speciem. Sic enim Augustinus loquitur : « Et vere , qui non sibi judicium manducat, et bibit, in fractione panis Christum agnoscit». At argumentum est nimis longe petitum. Non enim Augustinus dicit , Christum dedisse utramque speciem, sed dicit in fractionq panis Christum agnosci , ut illis discipulis contigit in Emmaus ; sed addit hunc fructum eos tantum consequi, qui nunc indigne sumunt, et allegat verba Pauli, seu alludit ad illa, ubi legimus, I. Cor. xi. eos, qui indigne manducant, et bibunt, judicium sibi manducare, et bibere ; quod verissimum est, sive una species, sive utraque sumatur indigne.

Denique addit Kemnitius, Christum non addidisse : Hoc facite , cum panem benedictum in Emmaus dedit : ergo non tenemur eum in hoc imitari, si unam tantum speciem dedit. Sed neque nos dicimus teneri ; sed tantum probamus hoc exemplo licere , et utile esse communicare sub una.

Tertia ratio sumitur ex doctrina, et usu Apostolorum. Nam Actor, ii. ita describitur communicatio Eucharistiae : Erant autem perseverantes in doctrina Apostolorum , et communicatione fractionis panis , et orationibus (1). Quo loco negari non potest, quin agatur de Eucharistia, tum quod conjungatur fractio panis cum doctrina, et oratione, tum etiam quod vituperatio potius quam laus fuisset de fidelibus commemorare , perseverantes eos fuisse in prandiis, et ccenis corporalibus. Denique id fatetur Lutherus in sermone de Eucharistia, et Calvinus lib. iv. lustit. cap. 17 § 35.

Neque Kemnitius negat ita hunc locum a veteribus explicatum ; sed respondet per fractionem panis intelligi etiam calicem, per figuram videlicet intellectionis, qua ex parte significamus totum. Id vero probat , quia Apostoli alioqui sub una specie consecrassent, quod ne Catholici quidem admitterent. At haec ejus ratio nihil concludit. Non enim Lucus describit, quid Apostoli, sed quid populi facerent, dum dicit, eos perseverantes fuisse in doctrima Apostolorum, et communicatione fractionis panis, et oratione. Apostoli igitur in utraque specie Eucharistiam consecrabant, sed populis in una specie ministrabant.

Quod etiam ex eo confirmatur , quia plurimi in Hierusalem Christiani erant, qui in (

  1. Act. II, 42. — (2) I Cor. X, 10 et 17.

illis initiis servabant legalia Moysis, Apostolis permittentibus , ut patet ex cap. xxi. Actorum; et ex iis nonnulli usque ad certum tempus Nazaree i erant, non bibentes vinum, nec radentes capita, usque ad finem dierum voti sui. Hos autem neque credibile est contra votum suum bibisse de calice Domini; neque probabile est abstinuisse omnino a Communione, cum Lucas dicat, omnes perseverantes fuisse, in doctrima, et communicatione fractionis panis. Quare probabilissima conjectura est, ideo Lucam solum meminisse fractionis panis, quod ab ea sola specie nulli abstinerent. Unde etiam beatus Paulus I. Corinth. x. non sine causa de calice dicit: Calix benedictionis , cui benedicimus; de pane autem : Panis quem frangimus. Calix enim semper benedicebatur, sed non semper distribuebatur. Unde etiam paulo infra dicit : Unus panis , et unum corpus sumus ', qui de uno pane participamus (2).

Et miranda est sane Kemnitii sapientia, qui cum ubique vulgatam editionem comtemriat, hoc loco eam diligenter defendit. Scribit enim in sua disputatione pag. 600. in vulgata editione , quam Tridentinum Concilium nullo praetextu rejici posse decrevit, haberi I Cor. x. : Unus panis, et unum coipus sumus, qui de uno pane , et de uno calice participamus. Sed Concilium Tridentinum non statuit recipiendam esse quamlidet lectionem vulgatae editionis, sed eam, quam constet esse lectionem vulgatae editionis , alioqui non j ussisset idem Concilium vulgatam editionem quam emendatissime imprimi. Porro illud [et ex uno calice ) non habetur in Bibliis correcti oribus vulgatae editionis, sed solum in paucis quibusdam minus emendatis ; in Graecis autem nullis habetur.

Quarta ratio sumitur ex testimonio veteris Ecclesiae, quae cum vera Ecclesia fuerit, sine dubio contra expressum Christi mandatum nihil egisset. Tribus autem modis vetus Ecclesia testatur Communionem sub una specie esse licitam. Primo, quia nunquam eam reprehendit, aut damnavit, cum tamen non ignoraret eam saltem apud aliquos in usu fuisse. Nam (ut alia interim omittam) Manichaei nunquam communicabant, nisi sub specie panis, ut Leo I. testatur serm. 4. de Quadragesima : arbitrabantur enim illi vinum esse fel draconis. Et praeterea negabant Christi veram mortem : et ideo nec vinum;

CAPIT XXIV.

neo sub specie vini sanguinem Domini unquam sumebant. Et tamen nec Epiphanias, nec Augustinus, nec alii, qui de erroribus Maniehajorum scripserunt, notarunt errorem illum, quod contra Domini mandatum sub una tantum specie Eucharistiam sumerent.

Deinde, testimonium Ecclesia; veteris haberi potest ex duobus illustribus exemplis iuereticarum fraudum. Scribit Sozomenus lib. vm. Histor. cap. v et Nicephorus lib. xiii. cap. vii. Feminam quamdam ha' re ticam Macedonianam , cum vellet tegere suam haeresim, et se Catholicam simulare ; accepisse in manibus Ghrysostomo sacris operante , panem Eucharistia; , tanquam paulo post illum manducaturam ; sed clam dedisse illum ancillae, 'et ab ea sumpsisse panem profanum , quem ex domo afferri j usserat, ut illum palam comederet loco Eucharistiae : sed eum panem continuo in lapidem esse conversum. Ex hoc facto intelligimus, morem fuisse, ut acciperent, qui vellent, Eucharistiam sub una tantum specie. Nam si omnes coacti fuissent bibere de calice Domini, mulier illa nullo modo simulare potuisset : non enim pro calice Domini aliquid aliud sumere potuisset ; siquidem calix non dabatur in manus, sed manu Diaconi admovebatur ori communicantium.

Alterum exemplum est apud Leonem serm. 4. de Quadragesima, ubi S. Leo dicit, Manichseos, ut lueresim suam tegerent, panem Eucharistiae sumere solitos esse cum Catholicis, non tamen calicem bibere. Si autem Roma; non fuisset, libera Communio sub utraque specie , sed omnes semper sumere debuissent sub utraque, non potuissent ullo modo Manichaei latere, qui sanguinem Domini nunquam sumebant. Unde sanctus Leo non jubet observari eos, qui aliquando sumebant, aliquando non sumebant, sed qui nunquam omnino sumebant sanguinem : illud enim eo tempore pro signo Maniehaeismi haberi potuit. Tertio, ex variis ritibus, ex quibus aperte colligitur usus unius speciei : non enim vetus Ecclesia, quae adversariorum testimonio vera Ecclesia erat, contra Dei mandatum tam aperte pugnassct. Sunt autem hi ritus, asservatio Sacramenti, communicatio domestica, communicatio infantium, communicatio aegrotorum, communio laica, communio ex praesanctificatis.

Ac primum asservari solitum Sacramentum Eucharistia; fuisse , supra probavimus multis Patrum et Conciliorum testimoniis. Tom. IV.

Quod autem solum sub una specie asservarent, et proinde sub una specie sumerent, patet, quia aliquando ad longissimum tempus asservabant. Meminit enim Sophronius in Prato spirituali, c. 70. aliquando per annum in tegrum servatum fuisse ; imo Grreei adit une diem servant per integrum annum. Non autem posset vinum in parva quantitate tamdiu conservari, quin acesceret, et corrumperetur. Prmterea qui meminerunt asservationis, ut Cyprianus in serm. de lapsis, et Ambrosius in orat, de obitu Satyri , et Sophronius jam citatus, solius speciei panis meminerunt, quam involutam orario, vel linteo dicunt.

Kemnitius contra hunc ritum objicit, quoti Gregorius Nazianzenus dicat, Gorgoniam reservasse symbola corporis, et sanguinis; et quod Ambrosius dum de Satyro loquitur, meminerit haustioniSjCt fusionis in viscera, qua: ad potum potius, quam ad cibum pertinent.

Sed facile est illa refellere. Nam Gregorius sub disjunctione loquitur, ac dicit, Gorgoniam recondidisse quidpiam signorum corporis, aut sanguinis Domini; et loqui cum de specie panis, non vini, satis colligitur ex communi usu illius temporis. Quod autem de Ambrosio Kemnitius dicit, pst omnino ridiculum. Nam Ambrosius loquitur de haustu, et transfusione ad viscera illius speciei, quam involutam in orario Satyrus habebat. Quis autem ambigat, quid illud fuerit? Neque vox hauriendi, vel transfundendi, ita ad potum pertinet, ut non etiam ad cibum referri possit, quando aliquid integrum sumitur. Ambrosius autem eo modo loquendi utitur, quia loquebatur de re signata, potius quam de signo : res autem signata integra hauritur.

Secundus ritus erat Ecclesia; antiqua;, ut Eucharistiam domum deferrent, et ibi tempore opportuno sumerent, t uod certissimum est ex Tertulliano lib. ii. ad uxorem, Clemente Alexandrino lib. i. Stromatum non procul ab initio, Cypriano serm. de lapsis, Basilio in epist. ad Caesariani. Datritiam, Hieronymo iu Apologia pro libris in Jovinianum, et ex aliis. Domi autem sub una tantum specie Christianos communicaro solitos perspicuum est, tum ex eo, quod sola species panis dabatur in manus fidelium, sanguis autem dabatur ex calice bibendus, ut Cyrillus demonstrat Cathcch. 3. mystagog. tum etiam quia non erant in domibus laicorum ulli calices sacri, seu vasa , quibus contineri posset sanguis Domini, ut clarissime patet ex Apologia secunda Athanasii contra Arianos.

LIBER IV.

IIoc loco fatetur Kemoitius in domibus privatis usum fuisse unius tantum speciei : sed dicit, illos eosdem qui domi sumebant sub specie panis, in Ecclesia prius sumpsisse sub specie vini ; et proinde sub utraque specie per intervalla temporum. Deinde addit se non disputare de eo, quod fiebat in privatis domibus , sed de eo , quod fiebat in publica Coena} administratione.

Sed hsec solutio cum ipso suo auctore pugnat. Nam si in Ecclesia in publica Crenffi administratione sumebant panis speciem, sed eam servabant deferendam in domum, et alio tempore manducandam, solam autem speciem’ vini, quam deferre non poterant, in Ecclesia bibebant : ergo in Ecclesia non communicabant, nisi sub una specie, nimirum vini. Non enim communicare est sumere in manibus Eucharistiam, sed manducare, et bibere.

Est preeterea advertendum, haustum sanguinis in Ecclesia, et manducationem corporis Domini in privatis eedibus,non potuisse haberi pro una Communione, sed necessario fatendum esse fuisse diversas Communiones, et utramque sub altera tantum specie, neutram sub utraque. Nam diversis diebus sumebantur ilice species, non autem eodem die: ideo enim domum deferebant, ut possent sequentibus diebus communicare, etiamsi templum non adirent. Unde Hieronymus in Apologia pro libris contra Jovinianum seribit, illis diebus consuevisse quosdam domi corpus Domini sumere, quibus ob actum conjugalem patratum non audebant ingredi Ecclesiam.

Neque obstat, quod illa consuetudo deferenda) Eucharistia; in privatas redes, fuerit postea abrogata : abrogata enim fuit ob irreverentiam, qua tantum Sacramentum afficitebatur, non autem quod Communio sub una specie non sit licita.

Tertius ritus erat, communicatio infantium. Communicabant enim veteres aliquando infantes, sed sub una tantum specie, nimirum instillando in os eorum aliquid sanguinis Domini, ut patet tum ex Cypriano in serm. de lapsis, tum ex manifesta ratione, quia non possunt infantes cibum aliquem solidum sumere.

Quartus erat, communicatio aegrotorum, qua; ut plurimum fiebat sub una tantum specie. Scribit Eusebius lib. vi. hist. cap. 36 ex epist. Dionysii Alexandrini, presbyterum dedisse puero particulam Eucharistia} deferendam Serapioni seni regroto, ac jussisse, ut eam prius madefaceret, quam seni porrigeret, Cum enim servarent longo tempore Eucharistiam pro regrotis, necessario fiebat, ut duresceret species illa panis, ita ut non facile deglutiri posset, praesertim a valde debilitatis. Paulinus in vita S. Ambrosii scribit, eum paulo ante mortem ab Honorato Episcopo Vercellensi, sub una specie Eucharistiam accepisse : dicit enim, corpore Domini sumpto, ubi illud deglutiverat, continuo animam Deo reddidisse. Amphilochius in vita S. Basilii scribit, eum in morte Eucharistiam accepisse in sola specie panis, quam longo tempore asservaverat. Denique Amalarius de offic . Eccles. lib. m. cap. 35. et Micrologus de rebus Ecclesiast. caput 17. testantur, ex antiqua consuetudine in Missa tres partes hostiae consecratae fieri solere, ut una cum sanguine misceretur, altera sumeretur a Sacerdote ante sanguinis sumptionem, tertia servaretur pro aegrotis, quae viaticum morientium dicebatur.

Quintus ritus erat, usus Communionis laicae, quae in poenam gravis alicujus delicti olim dabatur clericis, ablata eis communione clericali. Est autem hujus Communionis laicae crebra mentio in decretis antiquissimorum Pontificum et Conciliorum. Vide Felicem III, qui sedit ante annos mille, et centum, epist. 1. cap. 2. et Siricium Papam Felice III antiquiorem annis circiter centum, in epist. 1. cap. 11. Concilium praeterea Elibertinum ante Siricii tempora celebratum, canon. 76. et Sardicense, cap. 2. et Agathense, cap. 2. 5. et 50.

Sed hoc argumentum rident Philippus, et Kemnitius, ac mirantur inscitiam, vel impudentiam Papistarum. Philippus in Apologia Confess. August. dicit Communionem laicam dictam esse Communionem laicorum, non quod esset sub una specie tantum, sed quod esset eorum, qui non consecrabant : et hanc fuisse poenam olim Sacerdotibus infligi solitam, ut privati ministerio consecrandi Eucharistiam, contenti essent sola manducatione.

At si res ita se haberet, ut Philippus dicit, haec poena non fuisset inflicta Diaconis, aliisque inferioribus Clericis, ad quorum ministerium nunquam spectavit Eucharistiam consecrare, sed solum Presbyteris, et Episcopis. Decreta autem supra citata fere omnia de Diaconis loquuntur, et aliis Clericis inferioribus. Falsa est igitur Philippi interpretatio.

Kemnitius loco supra notato pag. 667. et

CAPUT XXIV.

GG8 dicit, Communionem laicam fuisse, quam sumebant Clerici inter laicos, id est, in loco templi inferiore, et post clericos; ita ut Communio laica distinguatur a clericali solum tempore, et loco, quod videlicet Clerici prius, laici posterius : Clerici intra sacrarium, laici extra eum locum communicarent.

Sed neque haec est vera expositio. Nam Felix Papa III loco citato, jubet ob delicta quaedam, Clericis, non dari, nisi in morte Communionem laicam. Et Concilium Sardicense, cap. 2. ne in morte quidem laicam Communionem dari permittit ob crimina quaedam graviora. In morte autem cum detur Communio soli aegroto, idque in privato cubiculo, nulla distinctio notari potest loci, aut temporis inter Clericos, et laicos. Laica igitur Communio dicitur ea, quae laieis permittebatur tangenda, et etiam deferenda si vellent. Sola autem species panis dabatur in manus : ex calice autem bibebant, qui volebant, in Ecclesia, sed non licebat laicis calicem tangere, nedum secum deferre. Vide Gyrillum Hierosolymitanum Catechesi 5. mystagog. extrema, ubi describit modum communicandi. Eadem Communicatio dicitur etiam peregrina in Concilio Agathensi, cap. 2. et 5. ex eo fortasse , quod olim mitteretur peregrinis adventantibus, in signum communionis, et pacis. Poena igitur inflicta Clericis, erat, quod communicantibus aliis Clericis sub utraque specie, ipsi prohibentur a calice Domini, et cogerentur unam tantum speciem sumere.

Sextus ritus erat, Communio praesanctifia catdrum, cujus usus apud Graecos erat in tota Quadragesima, excepto die Dominico, et Sabbato ; in Latina Ecclesia iste usus fuit, et adhuc manet feria 6. hebdomadae .sanctae. Nam eo die non fit consecratio, et ipse etiam Sacerdos in publica actione communicat sub una specie. Hujus consuetudinis, quod ad Graecos attinet, meminit Laodicenum Concilium can. 40. et Concilium Trullanum can. 52. Quod attinet ad Latinos, meminit Innocentius I, in epist. 1. cap. 4. liber Sacramentorum S. Gregorii in officio Parasceves, Ordo Romanus antiquus in officio ejusdem diei, Rabanus lib. ii. de Institut. Clericorum, cap. 37. et Micrologus in lib. de Ecclesiasticis observationibus, cap. 10.

Quod in Parasceve Communio fiat solum sub specie panis, patet ex ordine Romano citato ; ibi enim non solum habetur, in Parasceve non confici Sacramenta, sed etiam

communicari Sacerdotem, et populum sub specie panis tantum absque sanguine Domini : sanguinem etiam totum consumi jubet feria 5. et solum corpus Domini conservari pro Communione sequentis diei, quo Sacramenta non conficiuntur. Ex quo intelligimus in publico etiam coetu Ecclesia) usum fuisse unius speciei, idque ab annis plus mille.

Quinta ratio sumi potest ex consensu, et testimonio Ecclesia) posterioris. Nam constat ab annis plus octingentis fuisse usum in quibusdam Ecclesiis Communionis sub una specie, etiam in publico coetu fidelium, et extra diem Parasceves. Et simul constat GreecoS nunquam hoc Latinis objecisse tamquam errorem, cum tamen alia multa objecerint, in quibus a nobis dissidebant. Ex quo intelligimus totam Ecclesiam tum Latinam, tum Grcecam hunc usum qt licitum approbasse.

Fuisse autem hunc usum longo tempore in Ecclesiis quibusdam, testantur Concilia, Gonstantiense, sess. xm. et Basileense, sess. xxx.

Deinde S. Thom. qui floruit ante annos 300, 3. par. qusest. lxxx. art. 12. dicit eas Ecclesias recte facere, quee non communicant populum nisi sub una specie.

S. Bernardus qui ante annos 400 vixit, in Monasterio suo sub una specie Communionem praebebat, ut aperte colligitur ex lib. i. cap. 11. vitae ipsius. Scribit enim Gulielmus Abbas S. Bernardi aequalis, in celebri quadam solemuitate S. Bernardo Eucharistiam ministrante, accessisse inter alios Monachum quemdam, quem ob certam culpam, idem sanctus vir accedere prohibuerat : verum, quia res occulta erat, datam illi etiam Eucharistiam, sed divino miraculo non potuisse Monachum illum Eucharistiam deglutire. Finitis autem solemniis accessisse Monachum ad Abbatem, et aperto ore ostendisse, quid pateretur : et tum demum confessum, et absolutum, Sacramenta Domini liberrime ad viscera trajecisse. Ex hoc exemplo manifeste apparet, solam speciem panis a sancto Bernardo dari solitam ; nam speciem vini tamdiu in ore servare ille non potuisset.

Cardinalis Hosius in Dialogo de utraque specie ex historiis, et monumentis Polonica) Ecclesia) scribit, non posse colligi, fuisse unquam in Polonia usum utriusque speciei in communione populari : et inde suspicatur non sine causa Ecclesiam illam ab ipsa prima sua fundatione, id est, ab annis plus minus quingentis, recepisse usum unius speciei.

Beda qui ante annos 800 floruit, non ob-

LIBER IV.

scurc indicat in Anglia ah initio praedicationis discipulorum S. Gregorii Papie coepisse usum publicum unius speciei. Sic enim scribit lib. n. bistor. cap. 5. de Regis cujusdam Christiani defuncti paganis filiis : « Cum, inquit, viderent Pontificem celebratis Missarum solemniis Eucharistiam populo dare, dicebant ; quare non et nobis porrigis panem nitidum, quem et patri nostro dabas, et populo adhuc in Ecclesia dare non desistis? » Haec illi, qui cum saepius id repeterent, nunquam tumeri ullam vini mentionem fecerunt.

Ordo Romanus, qui ut minimum ante annos octingentos editus fuit, cum ab Alcuino Caroli Magni praeceptore, qui anno 800 florebat, citetur, apertissime indicat in Romana Ecclesia publicum usum fuisse unius tantum speciei. Nam in capite de ordine celebrandi Missam, significat in parvo calice sanguinem Domini consecrari solitum : deinde pro Communione populi ex eo parvo calice effundi modicum sanguinis Domini in magnum calicem vino, et aqua plenum, atque ex eo magno calice consuevisse populum bibere post corpus Domini sumptum. Et quia calix unus, quantumvis magnus, non sufficere poterat tanta; multitudini, verisimile est (quamvis ibi id non legatur) siepius eum dem calicem vino fuisse repletum. Porro calix ille magnus dicebatur calix sanguinis, quia consecratus erat contactu sanguinis Domini, non quod revera esset sanguis Domini : non enim ex contactu illo mutari potuit vinum in sanguinem.

Est autem conjectura valde magna etiam in aliis Ecclesiis, ubi dicebatur populus de calice bibere, non alium morem fuisse, quam Roma;. Nam intelligi plane non potest, quo pacto in Ecclesiis valde numerosis potuerit dari Communio toti populo ex calice veri sanguinis Domini. Neque enim unquam fuit usus consecrandi simul multos calices, ut patet ex epistola Grcgorii 111 ad Bonifacium Episcopum Moguntinum, ubi reprehendit quosdam, qui contra morem Ecclesia; plures calices in altari simul habebant. Neque fuit usus unquam consecrandi vinum in altari in calice aliquo vastissimo, qui tantum vini caperet, quantum populo universo sufficiat. Debuit enim calix non adeo magnus esse, ut posset a Sacerdote elevari, et a Diacono huc, et illuc deferri. Neque inveniuntur ulli calices tam magni, cum tamen multi in multis Ecclesiis antiquissimi inveniantur; ergo necessc fuit ut idem calix sccpius repleretur inter ipsam Coeme actionem, ut modo facimus in distribuendo vino ad ablutionem. Certum autem est non potuisse in eadem actione repeti siepius consecrationem : vinum igitur, non sanguis Domini populis dabatur. Adversarii quidem non laborant in hac re. Cum enim existiment nullam requiri consecrationem, sed hoc ipso corporis, et sanguinis Domini symbola esse panem, et vinum, quod in mensa ponuntur, et distribuuntur : facile possunt siepius pocula replere, et hoc ipso Sacramenta juxta suum errorem conficere, sed veritas Catholica longe aliter se habet, ut ostendimus.

Sexta ratio sumi potest, ab incommodis, quie sequerentur ex necessitate utriusque speciei : ex quo colligitur Christum sapientissimum omnium legislatorum nunquam fuisse ejusmodi praeceptum positurum.

Primum incommodum est, impossibilitas implendi legem istam in iis locis, ubi sit populus valde numerosus, et unus tantum sacerdos, ut siepe accidit in frequentissimis pagis : de qua re paulo ante diximus.

Secundum incommodum est, irreverentia sanctissimi Sacramenti. Semper enim Ecclesia diligentissime cavit, ne mica aliqua consecrati panis in terram caderet, ut supra probavimus ex Tertulliano, Origene, Cyrillo Hierosolymitano, Augustino, et aliis : major est autem irreverentia in effusione sanguinis, qui rursus colligi nequit, quam in casu panis, qui iterum colligi potest. Quare Joannes Chrysostornus in epist. ad Innocentium, inter maxima mala numerat, quod ex quodam militari tumultu intra Ecclesiam facto, sanguis Domini in militum vestimenta effunderetur. Fieri autem non potest, ut sanguis Domini ministretur tantis populorum turbis, quanteejn Paschale ad Communionem accedunt, quin siepius effundatur; pricsertim cum multi sint senes, debiles, rustici, qui vix ad bibendum de manu alterius accommodare se norunt. In deportatione etiam ad icgrotos, facillimum esset, ut vel effunderetur, vel ex illa agitatione turbidum, ct ineptum ad bibendum fieret : quod non raro accidisse testantur exempla, qua; referuntur ab fEnea Sylvio in Dialogo de Communione sub utraque specie, et in Actis inter legatos Basilc- . enses, et legatos Bohemorum in Egra oppido Germania;, ubi communi consensu convenerant.

Neque ad hoc incommodum satisfaciunt adversarii, cum dicunt, Christum ista omnia praevidisse, et tamen non propterea deter-

CAPUT XXV.

ritum ab institutione Eucharistiae sub duplici specie ; et Ecclesiam veterem ista eadem expertam esse, et tamen, iis non obstantibus, ministrasse Communionem sub utraque specie. Nam Christus instituit quidem sub duplici specie, sed non juissit dari omnibus sub duplici. Ecclesia autem vetus ministrabat sui) duplici specie, quando Christiani erant pauci, et pra)terea non omnes accipiebant utramque speciem, ut supra ostendimus. Crescente autem multitudine magis, et magis, apparuit incommodum, et sic paulatim desiit usus sub utraque, ut paulo post dicemus.

Tertium incommodum est , quod multi abhorrent a vino, et vel natura abstemii sunt, vul educatione, ut in calidis regionibus. Assuefiunt enim pueri, et pueli te etiam nobiles aqua) potui, unde multi postea etiam in matura aetate non possunt absque nausea vinum gustare. Quid ergo isti facturi sunt ? abstinebunt a Communione perpetuo? ad id non licet per divinas leges.

Joannes Brentius hoc incommodo adductus in Apologia pro Confessione Wirtembcrgensi in 2. par. secundae pericopes, admittit abstemios posse sub una specie communicare, non obstante jure divino utramque speciem praecipiente. At ubi legit ipse a divino man- ' dato generaliter posito excipi debere abstemios vel si Ecclesia Brentii jus habet interpretandi jus divinum, ac declarandi in eo mandato non comprehendi abstemios, cur Ecclesia Catholica jus non habebit interpretandi idem jus divinum, ac declarandi in eo non comprehendi nisi sacerdotes sacrificantes ?

Quartum incommodum est, penuria vini. Siquidem in multis regionibus vinum non crescit, et quod aliunde affertur, partim summo pretio emitur, partim non diu conservatur : ex quo oporteret plurimos, aut nunquam, aut rarissime communicare, si non posset fieri Communio sub una specie. Certe in Japonia, adeo nulla est copia vini, ut vix ad sacra facienda commode haberi possit. Et scribit Volaterranus lib. vii Geographiae, ab Innoccntio VIII, concessum Norwegiis, ut sine vino sacrificarent, quod vinum in Norvegia non crescat, et aliunde i mportatum continuo acescat. Quod quidem Pontifex ille concessit, si tamen concessit, vel quod ejus sententiae esset, non esso de jure divino, ut sacrificium in utraque specie

necessario confici debeat ; quae sententia suos habet patronos, ut Gabrielem lect. 84. in Ganonem Missa, et Joannem Majorem in iv. distinet. 13. quaest. 3. et alios quosdam ; vel quod judicaverit, jus divinum ita interpretandum esse ut excipiatur casus necessitatis. Etsi enim sacrificium est imperfectum sine utraque specie, tamen praestat imperfectum habere, quam nullum ; praesertim cum duae illae species, partes sacrificii sint integrantes potius, quam essentiales.

Denique hi c incommodum ipsis etiam adversariis adeo visum est magnum, ut Philippus Melanchthon in lib. de usu integri Sacramenti, scripserit Ruthenos ob vini inopiam recte facturos, si pro vino uterentur tou uopogsXivo;, id est, aqua mellita, seu mcdone. Sed quis dedit Philippo auctoritatem mutandi Sacramentorum materiam ?

Quanto sapientius Ecclesia Catholica non mutat Sacramentorum materias, sed incommodo illi medetur, unam speciem tantum populis ministrando ; quod quidem Deo placere signis, et prodigiis aliquando demonstratum est. Scribit Alexander Alesius in iv. parte summa) Theologicae, quaest. 11. memb. 2. art. h. g. in nova editione, quosdam Monachos aliquando, apud quos usus erat unius speciei, coepisse utramque speciem postulare : sed interim accidisse, ut cum sacerdos inter sacrorum solemnia hostiam frangeret, totum patente concavum sanguine ex ipsa hostia profluente repleretur. Quo significare voluit Deus frustra illos tumultuari pro calice sanguinis, cumjomnia haberent in specie illa panis, quam de more solebant ccipcre. I

CAPUT XXV.

Solvuntur objectiones ex Scriptura 'petitie.

Restat nunc, ut ad argumenta adversariorum respondeamus, qua) illi partim ex Scripturis, partim ex Patribus, partim ex ratione desumunt. Primus Scriptura) locus est Joan. vi : Nisi manducaveritis carnem Filii hominis , et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis ( 1). Quem locum soli Bohcmi objiciunt : Lutherani enim, et CalvinistcC non existimant Joan . vi. de Sacramento Eucharistia? tractari.

(I) Joan. VI, 54.

LIRER IV.

Tres solutiones a Catholicis datae sunt. Prima est communis, quam etiam in i. lib. attigi, dum locum Joannis exponerem ;vim hujus praecepti in re, quae sumitur, non in modo sumendi consistere. Continent enim verba illa : Nisi manducaveritis , non simplex praeceptum, sed medium, seu remedium conservandae vitae per Baptismum acceptae, et consequenter praeceptum, quia tenemur conservare vitam. Unde non obligant ista verba Caitechumenos, quia nondum vitam per Baptismum acceperunt, quam conservare debeant ; neque infantes baptizatos, quia non egent conservatione vitae, cum eam non possint amittere sine usu rationis. Porro remedium conservandae vitae non consistit in speciebus panis, et vini, neque in modo manducandi, et bibendi, sed in sumptione corporis, et sanguinis Domini : quocumque enim modo illa sumantur, modo vere sumantur, sumentem nutriunt, et reficiunt. Caro enim Domini vere est cibus, et sanguis vere est potus : ad solam igitur sumptionem illa verba obligant, non ad modum sumendi. Sumuntur autem vere tam corpus quam sanguis sub qualibet specie ; igitur praecepto satisfaciunt, qui sub una specie Sacramentum percipiunt. Accedit, quod ipse Dominus quod dixerat : Nisi manducaveritis ;, et biberitis , declaravit cum diceret : Qui manducat me, vivet propter me (1). Idem enim est manducaro carnem Christi, et bibere sanguinem ejus ; et totum Christum sumere : totum autem manducando suminus, ut ipse fatetur.

Quod si adversarii omnino convincerent, quod tamen non faciunt, vim praecepti consistere in modo manducandi et bibendi, et plane sub praecepti obligationem cadere sumptionem sub talivel tali specie, adhunc nihil obtinerent; tunc enim adhibenda esset secunda solutio, quae ejusmodi est ; in Scripturis saepenumero conjunctio, et accipitur pro disjunctiva ; ut Actorum m : Argentum et aurum non est mihi. Est enim sensus : Argentum, vel aurumnon est mihi ; sive, neque argentum, neque aurum est mihi : non enim aliter recte S. Petrus docuisset, se pecuniariam eleemosynam facere non potuisse. Joan. xv : Sinon venissem , et locutus fuissem eis , peccatum non haberent { 2). Sensus est: Si neque venissem, neque locutus fuissem: sub intelligitur enim negatio praecedens, more

Hecbraicse linguae, quam aliquando interpretes imitantur. Hebraei enim ut plurimum simplicem conjunctionem ponunt, cum tamen subintelligant negationem praecedentem ; ut Psalm. i. in Hebraeo est : Non surgunt impii in judicio, et peccatores in concilio justorum. Sed quia subintelligitur negatio, ideo recte Latini verterunt : Non resurgunt impii in judicio, neque peccatores in concilio justorum (3). Caeterum, ut dixi, interpretes non raro imitantur phrasim Hebraicam : et hoc modo verba Domini Hebraice, vel Syriace a 'Domino pronuntiata, Joannes quidem Graece scripsit, sed phrasim Hebraicam servare potuit, ut hic sit sensus : Nisi manducaveritis carnem Filii hominis , et nisi biberitis ejus sanguinem, id est, si neque manducaveritis, neque biberitis etc. vel, si non manducaveritis, aut non biberitis. Esse autem hoc modo ista verba intelligenda, probatur ex verbis sequentibus. Nam Dominus paulo post addit : Qui manducat me vivet propter me. Et rursus ibidem : Qui manducat hunc panem, vivet in aeternum. Quae sane falsa essent, si conjunctive, et non disjunctive intelligerentur illa verba : Nisi manducaveritis, etc.

Sed etiamsi adversarii has duas solutiones confutare possent, quod hactenus non fecerunt, et omnino convincerent, verba Domini intelligenda esse de modo manducandi, et bibendi, et conjunctim, non disjunctim : adhuc haberemus praesidium tertiae solutionis. Multa enim praecepta sunt in Scripturis, quae dantur universae Ecclesiae, sed implenda per aliquos, non per singulos : quod observandum esse monet B. Augustinus in explicatione Scripturarum, lib. m. doctrinae Christianae, cap. 17. Tale est illud: Crescite , et multiplicamini ; id enim dicitur humano generi, sic tamen, ut satis sit, si per aliquos species humana propagetur, et non cogantur omnes liberis procreandis operam dare. In hunc igitur modum possunt haec verba explicari : Nisi manducaveritis etc. id est, nisi sint in Ecclesia aliqui, qui hoc Sacramentum sub utraque specie sumant, non habebitis vitam in vobis. Si enim nulli tales sint, consequenter nulli erunt, qui Sacramentum conficiant, nulli qui ministrent : atque ita peribit totus fructus saluberrimi Sacramenti. Sed de hoc loco satis dictum est.

Secundus locus, qui est plane Achilles

(1) Joan. VI, 58. — (2) Act 111, 6; Joan. XV, 22. — (3) Psalm. I, 5.

CAPUT XXV.

Lutheri, Buceri, Philippi, Culvini, Kemnitii, Hamelmanni, et omnium aliorum, sunt illa verba Matth. xxvi : Bibite ex hoc omnes ; id enim edictum esse dicit Calvinus, aeterni Dei, quo omnes coguntur ad utramque speciem Sacramenti percipiendam.

Respondeo : Haec verba dicuntur solis Apostolis, qui tum ad mensam cum Christo sedebant. Id probo hac ratione : Particula, omnes , non semper in Scriptura accipitur universalissime pro omnibus certi alicujus generis.. A lio qui illud Pauli : Omnes quserunt quae sua sunt , includeret etiam sanctissimos quosque, et illud : Omnes peccaverunt, Christum quoque comprehenderet; et illud •.Clamaverunt ommes , Crucifige cum, et similia, in Apostolos Domini convenirent.

Videndum igitur est, an illud : Bibite ex eo omnes, universalissime capiatur, an pro aliquo certo genere. Et quidem universalissime, id est, pro omnibus hominibus capi non potest : nam sequeretur debere Sacramentum dari Tureis, Judseis, Ethnicis ; et illi enim homines sunt. Oportet igitur pro certo genere hominum illud accipere : quajro igitur quod sit illud hominum genus. Si dixerint omnes viros, excludentur fcemime : si omnes fideles, includentur infantes, quos tamen etiam adversarii excludunt. Dicent, esse omnes fideles adultos. Sed in primis gratis hoc dicent ; nec enim id facile probare poterunt. Deinde includentur abstemii, quos tamen ipsi plerumque excipere solent. Denique repugnat Marcus apertissime, qui sic ait cap. xiv : Et biberunt ex eo omnes ; ista enim verba respondent illis : Bibite ex eo omnes. Quare eodem modo accipitur, omnes, apud Matthamm, et apud Marcum. Apud Marcum autem non intelliguntur per omnes omnes fideles adulti : nec enim verum esset : Biberunt ex eo omnes ; ergo nec apud Matthaeum intelligi possunt omnes fideles adulti. Quod si forte dicant apud Marcum per, omnes, intelligi omnes fideles adultos, quia in Apostolis biberunt omnes : colligimus jam non obligari fideles ad calicem Domini bibendum, quia mandatum jam impleverunt ; jam enim biberunt, ut eis fuerat imperatum.

Restat igitur, ut mandatum solis Apostolis datum fuerit. Id quod potest etiam confirmari ex circonstantiis totius illius loci Evangelistse Matthaei. Omnes enim clamant, haec verba solis Apostolis dicta esse . Coenantibus , inquit, eis. Quid est, eis, nisi Apostolis ? Sequitur : Accepit Jesus panem, et benedixit, ac

i7fi

fregit , deditque discipulis suis. Quibus discipulis dedit, nonne illis qui cum ilio coenabant? Sequitur : Et ait , Accipite, et comedite, hoc est corpus meum. Certe illis dixit : Accipite, et comedite, quibus dedit comedendum ; dedit autem Apostolis solis, ut jam ostendimus. Sequitur :A7 accipiens calicem, gratias egit, et dedit illis. Quibus illis ? iisdem, quibus dederat panem, id est, solis Apostolis. Sequitur : Dicens, Bibite ex hoc omnes. Quibus hoc dixit, nisi illis, quibus dedit calicem ? nam dedit dicens. Dedit autem solis Apostolis ; ergo solis Apostolis dixit. Sequitur : Et hymno dicto exierunt in montem Oliveti, tunc dicit illis : Omnes vos scandalum patiemini in me ctc. Qui dixerunt hymnum cum Christo ? qui exierunt in montem Oliveti ? qui erant omnes illi scandalum passuri in illa nocte ? nonne soli Apostoli ? Clarissime igitur patet, verba illa ad solos Apostolos pertinere.

Sed videamus nunc quid afferant adversarii, ut probent illa dici ad omnes fideles. Lutherus in lib. de captiv. Babyl. cap. de Eucharistia tribus argumentis probat, illud : Bibite ex hoc omnes, non ad solos Apostolos dictum esse.

Primum est, quia non sine mysterio Dominus non dixit, Manducate ex hoc omnes ; sicut dixit : Bibite ex hoc omnes ; nimirum prsevidebat futuros, qui dicerent, panem omnibus datum, calicem non item. Idem argumentum habet Calvinus in antidoto articulorum Parisiensium, art. 7.

Respondeo : Negamus, Christum non dixisse : Manducate ex hoc omnes. Tametsi enim id Evangelistee non scripserint, Ecclesia tamen ex Apostolica traditione edocta, in sacro Canone Missre disertis verbis ponit, Christum dixisse : Manducate ex hoc omnes. Quam partem Canonis refert etiam S. Ambrosius lib. iv. de Sacram, cap. 5. et post eum Pachasius in lib. de corpore Christi, cap. 15. Sed quid si etiam certo constaret, a Christo dictum non fuisse: Manducate ex hoc omnes , ut ab eo dictum fuisse constat : Bibite ex hoc omnes , quid inde adversarii nostri lucrarentur? omnimo nihil : causa enim ejus diversitatis esset in promptu. Dominus enim panem fregit, et unicuique partem suam dedit, non autem dedit panem integrum, quem inter se dividerent, ideo non fuisset necesse dicere : Manducate ex hoc omnes. At calicem unum et eumdem dedit, ut ex eodem biberent omnes; dixit igitur : Bibite

LIBER IV.

ex hoc omnes , ut intelligeret primus, non totam sibi exhauriendum, sed tantum relinquendum, quod omnibus sufficeret.

Secundum argumentum. Iisdem dictum est : Manducate , quibus dictum est : Bibite. Vel igitur totum Sacramentum datum est solis presbyteris, vel simul etiam laicis. Si laicis etiam, ergo omnibus dictum est : Manducate et bibite. Si solis presbyteris, ergo non licet laicis dare ullam partem Sacramenti, nec eis dictum erit, Manducate ; non enim temere dandum est, cui Christus prima institutione non dedit. De hac ratione ita gloriatur Lutherus : « Ego, inquit, fateor, ista me ratione mihi invicta superatum, nec legisse, nec audivisse, nec invenisse, quid contra dicam. »

Respondeo : Christus prima illa institutione, Apostolis solis dedit totum Sacramentum ut ante probatum est. Nec tamen valet illa Lutheri consequentia ; Christus non dedit laicis, ergo non potest dari a nobis. Nam etsi non dedit, non tamen prohibuit dari : et alibi jussit etiam dari, cum ait : Hoc facite, de quo loco postea dicemus.

Tertium argumentum Christus dixit : Ilie est sanguis meus, qui pro vobis, et pro multis effundetur (1). Hic clarissime vides, sanguinem dari omnibus, pro quorum peccatis fusus est. Quis autem audeat dicere pro laicis non esso fusum? ergo omnibus datur, et omnibus dicitur : Bibite. De hoc argumento sic Lutherus triumphat: « Hoc, inquit, maxime omnium urget, penitusque me concludit. »

Respondeo : Argumentum hoc vere concludit non pro Luthero, sed contra ipsum. Nam si sanguis Domini dandus esset omnibus, pro quibus fusus est, dandus esset omnibus omnino hominibus, etiam Tureis, Judicis, Ethnicis, et quibuscumque impiis. Sanguis enim ille pro omnibus fusus est, ut Scripturae passim tradunt, Coloss. i., I Corinth. xv., I Joan. ii, et alibi.

Philippus in Confess. August. in artic. de utraque specie, probat illud : Bibite ex hoc omnes , dictum esse non solum Apostolis, sed etiam aliis, quia Ecclesia Corinthiorum a Paulo, qui a Domino edoctus fuerat, instituta utraque specie utebatur.

Respondeo : Argumentum est nimis infirmum. Ecclesia enim Corinthiorum utebatur utraque specie , quia Paulus, vel Domini

exemplo, vel aliunde ostendit, et tradidit, licitam esse Communionem sub utraque specie. Sed nec Paulus citavit illud mandatum: Bibite ex hoc omnes ; nec ullo verbo docuit, esse necessariam omnibus Communionem sub utraque specie.

Joannes Calvinus lib. iv. Institui, cap. 17. § 18. 19. et 50. antequam solutionem nostram refellat, ita praefatur : « Alterum, inquit, effugium est, solos Apostolos in hujus Coena: participationem a Christo admissos, quos jam in sacrificiorum ordinem allegerat, et cooptaverat. Velim tamen mihi ad quinque postulata respondeant : quibus elabi non poterunt, quin facile cum suis mendaciis revincantur. » Haec ille. Sed nec postulata illa quinque aliquid momenti habent ad refellendum id quod asserimus.

Primum postulatum est : « Quo oraculo revelata sit nobis ea solutio. » Respondeo : Oraculo Spiritus sancti per Scripturam Matthaei, et Marci, ut supra ostendimus.

Secundum: «Cur meliore illo saeculo ab Apostolis ad mille usque annos postea sine exceptione omnes fiebant utriusque symboli participes? Ignorabatne vetus Ecclesia, quos Christus convivas ad ccenam suam admisisset ? » Respondeo : Falissimum est, quod Calvinus assumit ; jam enim ostendimus in Communione domestica, et aegrotorum, et laica clericorum, et in ipso etiam publico coetu in templis sub una specie fuisse communicatum in antiquissima Eci lesia. Deinde si esset verum, quod ipse assumit, non propterea sequeretur verba illa : Bibite ex hoc omnes , dicta esse aliis, quam Apostolis. Nam Ecclesia uti potuit utraque specie, quia Dominus id non prohibuit, etiamsi non jussor it.

Tertium postulatum : « Cur de pane simpliciter dixit, ut ederent, de calice, ut omnes biberent?» Quartum: si Dominus solis Apostolis, ut sacerdotibus Sacramentum dedit, quo jure datur nunc, vel ex parte, laicis? .Ad hoec responsum est Paulo ante ; sunt enim hiec Lutheri argumenta, primum et secundum.

Ultimum postulatum : « An mentiebaiur Paulus, cum dicebat Corinthiis se accepisse a Domino, quod illis tradiderat? Nam postea traditionem declarat, ut omnes promiscue utroque symbolo communicarent. » Respondeo : Apostolus nequaquam mentiebatur :

' 1) Mattii XXVI. 28.

CAPUT XXV.

sed plane mentitur Calvinus, dum ei tribuit, quod ipse non dicit. Non enim Paulus ita declarat traditionem Domini, ut dicat decere omnes divino mandato sub utraque specie communicare. Sed de loco Pauli infra plura dicemus; et jam aliquid diximus in solutione argumenti Philippi.

Martinus Kemnitius loco cit. in Exam. pag*. 635. addit hoc argumenum, quod more suo verbosissime persequitur. Christus dixit: Accipite, edite, bibite; sed priora duo Synodus Tridentina vult ad laicos etiam pertinere; ergo et tertium illud, liibite , ad laicos pertinet : nulla enim assignari potest causa diversitatis.

Respondeo : Removeantur meandacia, et argumentum per se corruet. Nusquam enim Synodus Tridentina scriptum reliquit, illa verba : Accipite , edite , ad laicos pertinere ; illud autem, Bibite , non pertinere. Concilium id solum docet, non teneri eos, qui Sacramentum non conficiunt, sive laici sint, sive sacerdotes, jure divino ad utramque speciem : curautem qui conficiunt, ad utramque speciem teneantur, ratio est, quia sacri- ficium integrum esse, et integre consumi debet.

Hermannus Hamelmannus in lib. de utraque specie par. 2. duo argumenta profert, praeter argumenta Lutheri. Primum est : Si solis Apostolis dictum esset : Bibite ex hoc omnes; ergo soli Episcopi communicare deberent sub utraque ; illi enim soli Apostolis succedunt. Respondeo : Etiam Sacerdotes succedunt Apostolis quatenus ad illos etiam pertinet praeceptum conficiendae Eucharistiae, quod datum fuit Apostolis per illa verba: Hoc facite in meam commemorationem. Quare Sacerdotes etiam, propter perfectionem Sacramenti, tenentur sumere utramque speciem cum conficiunt Eucharistiam.

Secundum argumentum Hamelmanni. Dominus ait. Mare, xm : Quod vobis dico, omnibus dico (1) ; ergo illud : Bibite ex hoc, dictum Apostolis, omnibus dictum esse censendum est. Respondeo : Marcus non absolute, et simpliciter posuit: Quod vobis dico, omnibus dico, sed addidit. Vigilate. Id ergo omnibus dictum est, ut vigelemus, et ad judicium praeparemur, de quo in eo loco Dominus concio natus fuerat, et multa omnibus utilia dixerat. Alioquisi omnia quae dicta sunt Apostolis, ad omnes pertinerent, oporteret omnes

ire per mundum universum, et praedicare Evangelium omni creaturae, et alia id genus, qua) nemo sana) mentis concederet. Atque haec de primario adversariorum fundamento.

Tertium testimonium Scripturae est illud Lucae: Hoc facite; jubet enim Dominus, ut faciant, quod ipse fecit. Ipse autem tria fecit : consecravit, sumpsit, et distribuit omnibus praesentibus utram que speciem : debent igitur Apostoli, et qui eis succedunt, non tantum consecrare et sumere, sed etiam omnibus praesentibus dare speciem utramque. Et confirmatur argumentum ex illa particula : Similiter et. calicem. Nam ista particula (ut Kemnitius diligenter observari jubet pag. 533 et 535). Significat eamdem esse rationem panis, et calicis ; et sicut Dominus accepit, et dedit panem, et dixit : Hoc facite ; ita quoque similiter accepisse et dedisse calicem, et dixisse, Hoc facite.

Respondeo : Mirabilis est providentia Dei in sanctis litteris : nam ut non haberent haeretici justam excusationem, sustulit eis omnem, tergiversandi occasionem. Nam Lucas illud Iioc facite , posuit post datnm Sacramentum sub specie panis, post datum autem calicem illud non repetivit, ut intell. geremus jussisse Dominum, ut sub specie panis omnibus distribueretur Sacramentum ; sub specie autem vini non item.

Nec quidquam momenti habet illud, similiter, quod tantopere Kemnitius urget : nam non refert illud, similiter , nisi acceptionem; est enim sensus, similiter postquam coenavit accepit calicem. Quod autem non referat omnia, qua) Christus fecit circa panem, ut vellet Kemnitius, patet, quia Christus panem non solum accepit, et benedixit, et dedit, sed etiam fregit, et fractum divisit inter accumbentes : calicem autem non fregit, nec divisit ipse discumbentibus, sed dedit integrum, ut unus alteri porrigeret. Praeterea Paulus I Corinth. xr. cum habeat eamdem particulam, similiter, non tamen habet, dedit, sed solum, accepit. Non igitur illud, similiter referri potest ad verbum, dedit. Quod autem non referat illud mandatum, Hoc facite, perspicuum est ex ipso contextu ; sic enim legimus ; S aniliter et calicem, postquam coenavit, dicens : Hic calix, etc. Ubi decet subintclligi verbum, cum quo bene cohaereat ille accusativus, calicem : tale autem verbum non est,

(i) Mare NTJJ, 37.

UBER IV.

Hoc facite. Quse enim esset hsec oratio, Similiter et calicem hoc facite? Sententia ergo illa est, quam diximus: Similiter et calicem accepit dicens, etc.

Quartum testimonium Scripturae est in verbis illi B. Pauli. I Corinth. xi. E(jo accepi a Domino, quod et tradidi vobis, etc (1). Traditio Apostolica sine dubio omnes obligat : tradidit autem Paulus omnibus utramque speciem esse sumendam. Et praeterea Paulus tam post speciem panis, quam post speciem vini repetit Domini mandatum : Hoc facite. Et denique postea adjungit: De pane illo edat, et de calice bibat. In hoc argumento mire sibi placent adversarii. Lutherus in lib. de captivit. Babylon, cap. de Eucharistia: «Ultimo, inquit, stat invictus Paulus, omnium obstruens ora, etc. » Et infra: « Non dicit, inquit, permisi vobis. » Et infra : « Tradidisse est praecepisse. » Et in libro contra Anglise Regem: « Hoc argumentum, inquit, dixit assertori Sacramentorum, Noli me tangere. »

Respondeo : In ultimis verbis nulla est difficultas ; illud enim : De pane illo edat, etc. sequitur post ea verba : Probet seipsum homo, et sic de pane illo, etc. Quibus verbis non jubet Apostolus, ut fideles edant panem, vel calicem bibant absolute ; sed modum praescribit, quo uti debent, si edere, et bibere velint utiliter.

Porro illa verba : Ego tradidi vobis, in nullo auctore significarunt unquam, Ego praecepi, seu imperavi. Et deinde, quam esset pulchra illa verborum Pauli connexio, si ita efferretur: Ego tradidi vobis, id est, mandavi, quoniam Dominus Jesus, in qua nocte tradebatur? Et illud I Corinth. xv : Tradidi vobis, quoniam Christus mortuus est (2), quam pulchre hoc modo interpretaremur : Praecepi vobis, quod Christus mortuus est? Adde, quod Kemnitius in 2. par. Exam. pag. 541. non est veritus Prophetae Germanico Luthero in faciem resistere. Scripsit enim illud tradidi, non significare Praecepi, cujus tamen contrarium, ut supra citavimus, Lutherus dixerat.

Sed tamen alio modo ex eodem verbo Kemnitius argumentatur, et ut ipse dicit, pulcherrimum conficit argumentum. Paulus enim cum ait, tradidi , non prxcipit ; non enim ausus fuit in usu Sacramentorum aliquid praecipere, sedtradit Christi praeceptum. Et ne putemus eum tradere praeceptum

solis presbyteris, qui erant Corinthi, in prin-, cipio epistolae dicit se scribere omnibus qui erant Corinthi ; imo etiam omnibus aliis Christianis. Nam addidit : Cum omnibus qui invocant Nomem Domini nostri Jesu Christi.

Sed haec omnia falsa, frivola, et ineptissima sunt. Nam in primis falsum est, Paulum tradidisse praeceptum Christi de utraque specie sumenda. Quid enim tradiderit, explicat, cum ait : Quoniam Dominus Jesus in qua nocte tradebatur, accepit panem , etc. Ubi videmus tradi historiam de institutione Sacramenti, non autem praeceptum de utraque specie sumenda.

Deinde falsum est, Paulum nihil fuisse ausum praecipere circa usum tanti Sacramenti ; illud enim : Probet seipsum homo , praeceptum Pauli est, nec enim dn Evangelio legitur. Et illa : Cum convenitis invicem exspectate ; et, Qui esurit , domi manducet, ejusdem Apostoli sunt : qui etiam plura se ordinaturum asserit, cum ait : C vetera cum venero disponam. Quare Augustinus epistol. 118. Apostolorum praeceptum esse dicit, ut hoc Sacramentum a jejunis sumatur.

Postremo falsum est, epistolam ad Corinthios scriptam esse ad omnes fideles, ita ut omnia, queo ibi habentur, ad omnes pertineant. Num enim ad omnes pertinet : Auditur inter vos fornicatio, qualis nec inter Gentes ? et : Alius dicit : Ego sum Pauli, ego Apollo, ego Cephsel Porro illud in inscriptione : Cum omnibus qui invocant nomen Domini, (3) non significat scribi epistolam ad omnes, sed significat scribi ad Corinthios, quibus Apostolus precatur pacem, et gratiam cum omnibus, qui invocant nomen Domini nostri Jesu Christi. Nec tamen negamus, quin epistola illa aliquo modo ad omnes pertineat; doctrina enim, quee 'ibi traditur, communis est omnibus ; sed non ideo omnia, qua) ibi dicuntur, ad omnes pertinent, ac si ad omnes scripta essent.

Jam vero illud, Hoc facite , quod in hac epistola bis ponitur, nihil causa) nostree officit. Nam post panis consecrationem absolute ponitur : Hoc facite in meam commemorationem ; post calicem autem idem repetitur sed cum cpnditione, Hoc, inquit, facite quotiescumque bibetis. Et certe non sine causa Spiritus sanctus modum loquendi mutavit. Non significant igitur hsec verba posteriora ut calix debeat dari, vel sumi necessario, sed

(1) 1 Cor. XI. - (2) I Cor. XV, 3. — (3) I Cor. V. 1 : III, 4; I, 2.

CAPUT XXVI.

modum praescribunt, ut si id fiat, fiat in memoriam Dominicae passionis.

Quaeritur a Doctoribus, quid proprie demonstret illud, Hoc cum Dominus ait : Hoc facite ; an demonstret id quod Dominus egit, id est, consecrationem, et distributionem, an quod egerunt discipuli, id est, manducationem, et bibitionem, an utrumque simul. Sed ad rem nostram id non refert, quando constet illud praeceptum non dari absolute, nisi de una specie.

Videtur tamen sententia Joannis a Lovanio valde probabilis, qui docet, verba Domini apud Lucam, ad omnia referri, id est, ad id, .quod fecit Christus, et id, quod egerunt Apostoli, ut sensus sit : Id quod nunc agimus, ego dum consecro et porrigo, et vos dum accipitis, et comeditis, freqtientate deinceps usque ad mundi consummationem. Profert enim praedictus auctor veteres Patres, qui illa verba modo referunt ad Christi actionem, ut Cyprianum epist. 3. lib, n. et Damascenum lib. iv. de fide, c. 14. modo ad actionem discipulorum, ut Basilium lib. regularum moralium, regul. 21. et Cyrillum Alexandrinum lib. xn. in Joan. c. 58. Paulum autem idem auctor docet referre potissimum illa verba ad actionem discipulorum, id quod ex verbis sequentibus colligitur. Quotiescumque enim , inquit, manducabitis panem hunc , et calicem bibetis , mortem Domini annunciabitis (1). Et praeterea idem planum fieri potest ex instituto, et proposito B. Pauli. Nam Apostolus eo loco emendabat errorem Corinthiorum, Corinthi autem non errabant in consecratione, sed in sumptione, quia non debita cum reverentia sumebant : quare accommodat ea verba ad suum usum, ac docet, Christum praecepisse, ut actio ecenae celebraretur in memoriam passionis, et ideo attente, et reverenter sumenda esse ' tanta mysteria.

CAPUT XXVI.

Refelluntur objectiones ex Patribus.

Multa loca ex Patribus adversarii citant; quae duabus de causis parum, aut nihil eis prodesse possunt. Primo, quia iisdem Patribus (ut Joannes a Lovanio recte monuit) in

rebus gravioribus nihil credunt. Major pars eorum Patrum apertissime docet transubstantiationem panis in carnem vi consecrationis, quam tamen adversarii magno consensu rejiciunt, et cum citantur a nobis Patres, ipsi ad solum verbum Dei provocant, Patribus omnibus contemptis. Secundo, quia revera Patres bene intellecti nihil eorum habent, quae ipsi illis tribuunt. Nec tamen mirandum esset, si aliquis eorum obscurius loqueretur, cum tempore ipsorum non fuerit ista quaestio introducta, sitne utraquo species necessario sumenda.

Percurramus Patres, quos illi citant, ordine temporum, quo floruerunt. Ignatius in epist. ad Philadelphienses : « Unus est, inquit, panis omnibus confractus, unum poculum omnibus distributum. »

Bespondeo primum : In Latinis codicibus, non habetur unus calix omnibus distributus, sed unus calix totius Ecclesiae. Est enim communis calix, quia pro omnibus offertur Deo. Neque multum fidendum est Grsccis codicibus, quos Kemnitius magni facit : multi sunt enim in eis errores, ut quivis facile animadverteret, qui conferret eos codices Graecos, qui nunc exstant, cum testimoniis Ignatii, quae citantur ab Athanasio in epistol. ad Epictetum, et a Theodoreto in Dialogis contra Eutychianos. Adde, quod ipsi Magdeburgenses, Cent. 2. cap. 4. art. de Eucharistia, citant hunc locum Ignatii, ut nos habemus.

Secundo respondeo : Ignatium in illis verbis, etiam ut a Kemnitio citantur, facere vim in unitate calicis, non in universalitate bibentium. Docet enim unum esse calicem, non autem debere, vel etiam solere ab omnibus sumi ; ut hic sit sensus : Cum in Ecclesia aliqui sumunt Eucharistiam sub specie panis, omnes illi unumpanem sumunt, non multos; et cum aliqui sumunt sub specie vini, unus calix omnibus illis distribuitur, non multi. Unde ibidem ait : « Una est caro, unus est sanguis, unus panis, unum poculum, unus Christus, unum Baptisma, una Ecclesia, etc. »

Tertio denique addere possumus, ad summum quantumvis exprimantur ista verba, nihil aliud ex eis elici posse, nisi fuisse usum illo tempore, cum pauci erant, Christiani ut omnibus daretur potus calicis. Sed hoc exemplum est, non praeceptum.

Secundo loco Justinum proferunt: « Ju-

(1) I Cor. XI, 26.

UBER IV.

s tinus, inquit Kemnitius, vetustissimus scriptor, cum descripsisset Communionem sub utraque specie, mox subjungit, Apostoli in Evangeliis, ita sibi Christum praecepisse tradiderunt. »

Respondeo : illa verba Justini, ubi commemoratur Christi praeceptum, non pertinent ad Communionem, sed ad consecrationem. Nam etiamsi de Communione aliquid dixerat Justinus antea, tamen immediate ante illa verba, quae adversarii citant, Justinus declarat, quid sit, et quomodo fiat Eucharistia, ac dicit, panem per verbum Dei prolatum in consecratione, fieri Eucharistiam, et non esse amplius communem panem, sed ipsius Jesu carnem, et sanguinem : tum ne videatur rem tam miram ex capite suo finxisse, subjungit: « Apostoli enim in commentariis suis, qua2 Evangelia dicuntur, ita praecepisse sibi Jesum tradiderunt. » Quibus verbis significat Apostolos tradidisse, sibi a Domino praeceptum, ut verbo Dei consecrarent panem, et ea consecratione ex pane facerent corpus ipsius. Idem patet ex sequentibus verbis: Justinus enim addere curavit verba illa Evangelii, quibus Domini praeceptum continetur, atque ait : « Eum enim pane accepto. cum gratias egisset, dixisse : Hoc facite in meam recordationem: hoc est corpus meum : et similiter accepto calice dixisse, Hic est sanguis meus », ubi nulla fit mentio Communionis, sed solius institutionis.

Tertius est Clemens Alexandrinus, qui lib. ii. Paedagogi, cap. 2, ait : « Bibere sanguinem Jesu est participem esse incorruptionnis divinae. » Hinc vero colligunt adversarii, non posse participare incorruptionem, qui non bibit sanguinem.

Respondeo primum : Non sequitur illa negativa ex affirmativa. Non enim quia potus sanguinis dat incorruptionem, ideo non habet incorruptionem, qui non bibit sanguinem ; potest enim aliunde, nimirum ex corpore Domini, haberi eadem illa incorruptio, juxta illud Joan. vi : Qui manducat hunc panem, vivet in xternum (1). Nam etiam in rebus corporalibus argumentum non valeret ; Vinum nutrit, ergo qui vinum non bibunt, nutriri non possunt. Non valet, quia non solum vinum, sed multa etiam alia nutriunt.

Secundo: Sanguis Domini non dat incorruptionem, quia bibendo sumitur, sed quia

sumitur. Vis enim in ipso sanguine est, non in modo bibendi ; sanguinem autem vere sumunt, qui sub una specie communicant, ut supra diximus.

Eadem solutio valet ad locum Tertulliani, qui quartus numerari potest. Ex libro de resurrectione citat Calvinus illud : <c Caro corpore, et sanguine Christi vescitur, ut anima de Deo saginetur. » Sed praeter communem solutionem, non est praetereundum Tertullianum dixisse, nos sanguine vesci, non bibere sanguinem; vescimur autem sanguine, cum eum sumimus per modum cibi sub specie panis.

Quinto proferunt Origenem homil. 16. in Numer : « Populus Christianus in usu habet sanguinem bibere. »

Respondeo primo : Habet in usu, non in prtccepto. Secundo : Ut eum usum habeat populus Christianus, non necesse est, ut singuli de populo bibant, sed satis est, si in Ecclesia aliqui sint, qui id faciant: multa enim sunt in usu populi Christiani, qua3 tamen non a singulis fiunt.

Sextus est S. Cyprianus, ex quo tria loca producunt. Primus est in epist. 2. lib. i. ubi dicit sanguinem Domini dandum esse fidelibus, ut roborentur ad martyrium. Sed ad hunc locum respondimus supra cap. 22.

Urgent porro illa verba ejusdem epistolae: « Quomodo ad martyrii poculum idoneos facimus, si non eos prius ad bibendum in Ecclesia poculum Domini jure Communicationis admittimus? » Hinc enim colligi videtur, jus habere laicos ad sanguinem Domini petendum, ac proinde juste non posse eis denegari.

Respondeo : Hoc loco confirmatur potius quam infirmatur sententia nostra. Cyprianus enim loquitur in ea epistola delapsis, quibus ab Episcopis ablatum erat jus Communionis : ac hortatur Cornelium Papam, ut lapsis imminente nova persecutione restituatur jus communicandi, si nimirum ad poenitentiam redierint, ne inermes ad praelium pro fide inveniantur. Jus ergo laicorum ad communicandum a sacerdotibus datur, et a sacerdotibus tollitur : et sicut possunt praelati ob crimina tollere jus communicandi, ita possunt ob alias justas causas disponere, et ordinare de modo communicandi sub una specie, vel altera. Praeterea si tempore Cypriani habuissent laici jus pe-

(0 Joan,. VI, 59.

CAPUT XXVI.

tendi calicem, certe habuissent ex consuetuludinc illius temporis ; ergo cum sit hoc tempore contraria consuetudo introducta, et lex p ree ter ea in generalibus Conciliis promulgata, non habent amplius jus illud laici, nisi forte probare possint, quod hactenus non fecerant, expresso Dei mandato se jus illud habere.

Secundus locus est in lib. ir. epist. 3, ubi sic loquitur Cyprianus : « Quidam vel ignoranter, vel simpliciter in calice Domini sanctificando, et plebi ministrando non hoc faciunt, quod Christus fecit et docuit. » Hinc colligunt Christum docuisse, ut calix plebi ministraretur. Et auget difficultatem Kemnitius ; nam si illi reprehenduntur, qui loco vini aquam ministrabant, cum tamen et calicem, et verba retinerent, quanto magis reprehendendi sunt, qui totum calicem sustulerunt ?

ltespondeo : Non agit eo loco Cyprianus, oporteat ne calicem populo praebere, an non : sed tantum, ut si ministretur, ex vino mixto, non ex aqua sola constet, et hoc dicit Dominum docuisse, ut calix Eucharistiae ex vino mixto, non ex aqua sola constet.

Quod autem Kemnitius addit, omnino absurdissimum est, nimirum gravius, et reprehensibilius esse non date plebi calicem, quam dare in sola aqua consecratum. Nam qui dant in sola aqua consecratum, corrumpunt Sacramentum 'Christi, quia mutant materiam ; et populum decipiunt, cui pro sanguine. Domini meram aquam tribuunt, quae gravissima sacrilegia esse, non dubium est : et denique pugnant cum Domini praecepto, quod semper urget Cyprianus, quia Dominus jussit fleri, quod ipse fecit, dum ait: Hoc facite : ipse autem calicem vini mixti consecravit, non calicem aqum. At p nubere populo Eucharistiam sub una specie, nullum sacrilegium, nullam fraudem, nullius praecepti praevaricationem continet.

Et sane mirum est, adversarios tantopere urgere testimonium hujus epistolae, cum in disputatione de sacrificio, et de miscenda aqua vino in caiiice, hanc epistolam contemnant : et argumenta, quae in ea habentur pro mixtione aquae, refutare non vereantur.

Tertius locus est in serm. de cceua Domini, ubi sic loquitur auctor: « Lex esum sanguinis prohibet, Evatngelium praecipit, ut bibatur. »

Despondeo primum : non dicit auctor sermonis (nec enim Cyprianus est, sed aliquis

m

posterior) Evangelium praecipere, ut bibatur sanguis ab omnibus, sed tantum ut bibatur. Hoc enim ipso, quod Dominus instituit Sacramcntum hoc sub specie cibi et potus, jussit manducari et bibi, sed ad hoc satis est, si ab aliquibus bibatur, ut in Ecclesia sit.

Deinde Cyprianus non facit vim in bibendo, sed in sumendo sanguinem ; promiscue enim loquitur de esu, vel potu sanguinis. Nam in loco citato : « Lex, inquit, prohibet esum sanguinis, Evangelium praecipit, adbibatur. » Ubi cum opponat tanquam contraria, bibere sanguinem, et non edere sanguinem, aperte significat se pro eodem accipere esum et potum. Et in eodem sermone idem auctor paulo post dicit : « Potus et esus ad eamdem pertinent rationem. » Accipiunt autem Catholici laici vere sanguinem Domini cura corpore sub specie panis : id quod iste auctor non solum fatetur, sed etiam dicit propter eam causam in sola specie panis esse cibum et potum. Sic enim ait initio sermonis : <t Manducaverant, et biberant de eodem pane secundum formam visibilem ete. »

Septimo proferunt Ambrosium ex lib. de initiandis mysteriis, cap. 0 : « Illis aqua fluxit e petra, tibi sanguis e Christo. » Item ■citat Calvinus verba Ambrosii ad Theodosium teste Theodoreto lib. v. histor cap. IS. « Qua audacia poculum sanguinis pretiosi, ore tuo participabis? » Sed Inec nihil ad rem faciunt. Fatemur enim datam aliquando utramque speciem laicis, sed negamus id jure divino mandatum.

Octavo profert Calvinus Hieronymum in cap. 2. Malach. : « Sacerdotes, qui Eucharistiam conficiunt, et sanguinem Domini populo distribuunt. » Despondeo : Nihil novi audimus.

Nono proferunt Ghrysostomum liomil. 18. in 2. ad Corinth. « Est autem, inquit, ubi nihil differt sacerdos a subdito, ut quando fruendum est horrendis mysteriis : similiter enim ut illa percipiamus, digni habemur. Non sicut in veteri lege partem quidem sacerdos comedebat, partem vero populus : verum omnibus unum corpus proponitur, et poculum unum. » Despondeo : Yiin facit in re, qua1, sumitur, non in speciebus, vel iu modo sumendi ; alioqui falsum esset discrimen, quod ipse ponit inter novam et veterem legem. Nam si agatur de speciebus. etiam nunc partem sumit sacerdos, partem populus : nemo enim sumit integrum panem, lloc igitur est discrimen inter veteris et novi

LIBER 4V.

Decimo loco proferunt Augustinum. Ac primum citant illud lib. quaestionum in Leviticum, quaest. 57 : « Ad bibendum sanguinem, omnes exhortantur qui volunt habere vitam. » Respondeo : Augustinus eodem modo loquitur de potu sanguinis, quo supra diximus locutum esse Cyprianum, seu quisquis fuit auctor in serm. de coena Domini : non enim vim facit in modo bibendi, sed in ipsa sumptione sanguinis, qui idem efficit, sive sumatur per modum cibi, sive per modum potus. Nam idem Augustinus ibidem, sicut antea Cyprianus, opponit ut contraria, non comedere sanguinem, et bibere sanguinem : « A cujus, inquit, sacrificii sanguine in alimentum sumendo non solum nemo prohibetur, sed ad bibendum exhortantur omnes etc. »

Secundo proferunt ex eodem Augustino illa verba in serm. de Sacramentis apud Bedam in 10 cap. prioris ad Corinth : « Simul hoc sumimus, simul bibimus, quia simul vivimus ». Respondeo: Nulla concluditur hinc necessitas sumendi sanguinis Domini per modum potus. Nam etiamsi sanguis Domini sub specie vini sit sigrfum, et causa vitae spiritualis, et ideo recte dicatur: «Simul bibimus, quia simul vivimus», tamen non sequitur negativa, Non simul bibimus; ergo non simul vivimus. Nam possumus simul vivere comedendo : est enim cibus Eucharistiae eodem modo signum, et causa vitae, quo est calix.

Tertio proferunt illud : «Nec caro sine sanguine, nec sanguis sine jure carne communicatur ». Quam sententiam ex Augustino citat Algerus lib. ii. cap. 8. Respondeo : Ea sententia non Augustini, sed Paschasii est, libro de corpore Domini, cap. 19. neque nobis ulla ratione adversatur. Non enim Paschasius loquitur de speciebus Sacramenti, sed de re contenta, ac docet non posse sumi

carnem exsanguem, neque sanguinem, nisi cum suo corpore : et illum non jure communicare, qui sentit unum accipi sine altero. Eodem sensu dixit idem Paschasius cap. 17. « Non recte caro Christi sine divinitate sumitur, nec divinitas sine carne praestatur. »

Undecimo proferunt Gelasium, cujus ea verba recitantur a Gratiano, can. Comperimus, de consecrat, dist. 2. « Comperimus quod quidam sumpta tantummodo corporis sacri portione, a calice sacri cruoris abstineant. Qui procul dubio (quoniam nescio qua superstitione docentur obstringi) aut Sacramenta integra percipiant, aut ab integris arceantur : quia divisio unius, et ejusdem mysterii sine grandi sacrilegio non potest provenire ».

Respondeo : Duplex ad hunc locum dari solet solutio. Una est, quod loquatur Gelasius de solis sacerdotibus sacrificantibus, qui nullo modo debent unam speciem sine altera sumere, cum ipsorum sit, holocaustum consumere. Ha3c solutio ex eo probabilis redditur, quod Gratianus, qui ex epist. Gelasii, qua} modo fortasse non exstat, capitulum illud desumpsit, hunc ei prsefixit titulum: « Corpus Christi sine ejus sanguine sacerdos non debet accipere ».

Altera solutio est, Gelasium reprehendere illos dumtaxat, qui ex errore Manichaeorum a calice abstinebant, quales erant tum ipsi Manichaei, tum Priscilianistee. Isti enim ideo a calice abstinebant, tum quia abhorrebant a vino, tum quia existimabant Christum non habuisse verum sanguinem. Quare Gelasius non damnat eos, qui justa de causa a calice se abstinent, sed qui ex superstitione, ut verba ipsius irtdicant : « Quoniam, inquit, nescio qua superstitione docendur obstringi» . Isti enim magno sacrilegio Sacramentum dividebant, quia solvebant Jesum opinione sua, et ideo recte jubebantur aut integra Sacramenta, et quidem sub utraque specie sumere in signum correcti erroris, aut simpliciter a Sacramento arceri. Unde (ut supra diximus) S. Leo serm. 4. de Quadragesima, ad Manichaeos detegendos jubebat observari, non eos, qui modo sub una, modo sub utraque specie communicabant; sed eos tantum, qui nunquam sub utraque communicabant. Illud enim eo tempore signum erat Manicheoismi : errore autem illo sublato, ordinarie omnes sub una communicabant, ut ex ordine Romano supra ostendimus.

Duodecimo proferunt Gregorium Papam.

CAPUT XXVI.

qui lib. iv. Dialog. cap. 08. dicit Christi sanguinem jam non in manus infidelium, sed in in ore fidelium fundi : et homil. 22. inEvangel. dicit, ore corporis, et ore cordis Christi sanguinem hauriendum esse.

Decimo tertio proferunt Bedam, qui similia verba habet in homilia festi Epiphania). Respondeo : Sancti isti Patres sumi dicunt Christi sanguinem ore corporis, quod nos non negamus esse faciendum ; bibi autem debere ore corporis, aut sub specie vini sumi, ipsi non dicunt.

Decimo quarto proferunt Haymonem, qui in c. x. I ad Corinth. exponens illud: Calix benedictionis, cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Domini est (1) ? dicit enim calicem vocari participationem, seu communionem, quia omnes ex illo uno participant. Respondeo : Loquitur iste auctor, ut supra loqui diximus Ignatium, et Chrysostomum de unitate calicis : significat enim eos, qui sanguinem Domini sumunt, ex uno calice sumere.

Decimo quinto proferunt Theophylactum, qui sic ait in cap. xi prioris ad Corinth. : « Tremendus hic calix cunctis, pari conditione est traditus. » Respondeo : Loquitur, Theophylactus de eo tempore, quo scripta est epist. ad Corinth. edisserit enim Pauli sententiam, atque id loquitur, quod Paulus in summa, et brevissime dixerat. Paulus arguebat divites, qui in coenis illis, quae tunc fiebant in Ecclesia, non dignabantur communicare epulas suas lautiores cum pauperibus. Hos ergo arguit, quasi Pauli nomine Theophylactus, et inter alia hoc argumentum adducit, non debere eos abhorrere a pauperibus, quando calicem suum Christus ex sequo omnibus dederit, id est, tam pauperibus, quam divitibus. Haec autem sententia etiamsi tunc maxime locum habuit, cum Communio sub utraque specie erat omnibus libera; tamen etiam nunc locum habet. Nam et nunc pari conditione calix iste cunctis, id est, tam divitibus, quam pauperibus convenit : sumunt enim ex calice cuncti sacerdotes, sive divites sint, sive pauperes ; laici non sumunt, sive divites, sive pauperes sint.

Decimo sexto proferunt Paschasium, qui in lib. de corpore Christi, cap. XV. sic exponit illud : <c Bibite ex hoc omnes ; Id est, inquit, tam ministri, quam reliqui credentes. » Respondeo : tria sunt hic breviter observanda. Primum est, locum istum videri omnino corruptum, et pro illa voce, Bibite, debere esse, Edite; ut Joannes a Lovanio non sine causa suspicatur. Nam haec verba praecedunt : « Hic solus est, qui frangit hunc panem, et per manus ministrorum distribuit credentibus, dicens : Accipite, et bibite ex hoc omnes, etc. »

Secundo observandum est, non exponere Paschasium verba Domini, ut sunt apud Matthaeum : Bibite ex hoc omnes , sed ut videntur dici a Christo, dum in Ecclesia distribuitur Sacramentum. Nam ipse ait Christum hoc dicere, cum per manus ministrorum Sacramentum distribuit credentibus : verba autem illa Domini Matth. 26. dicta sunt, cum Dominus per se, non per ministros, Sacramentum distribueret. Et praeterea verba illa, ut dicta sunt in prima institutione Sacramenti, nullo modo admittunt illam explicationem, Bibite omnes tam ministri, quam reliqui credentes ; nulli enim tunc erant ministri a credentibus distincti in mensa Domini.

Tertio observandum est, verba Paschasii, ut jam se habent, nostra) sententiae plurimum favere : significant enim bibendum esse Domini sanguinem, sed in specie panis, non in specie vini; quomodo etiam Cyprianus serm. de coena Domini dixit panem manducari et bibi. Unde Thomas Waldensis, tomo 2. de Sctcrament. cap. 93. ex hoc loco Paschasii colligit sanguinem bibi posse sub specie panis.

Decimo septimo proferunt Bernardum, qui serm. 3. in ramis palmarum, dicit alimoniam corporis, et sanguinis Domini in prima coena Domini exhibitam, ac deinceps frequentari mandatam.

Respondeo : Sub specie panis integra alimonia est corporis et sanguinis Domini, ut supra ostendimus : quare Dominus jussit frequentari istam alimoniam, sed non praecepit, an sub una, vel sub utraque specie id fieri deberet.

Decimo octavo proferunt Concilium Turonicum, quod Burchardo referente lib. v. cap. 9. decrevit, dandam esse aegrotis Eucharistiam intinctam sanguine Domini, ut presbyter vere possit dicere : « Corpus, et sanguis Domini nostri Jesu Christi. »

Bespondeo : Locus hic nihil juvat adversarios : nam panem intinctum comedere,

\

(1)1 Cor X, 10

28S

LIBER IT.

priesertim exsiccatum, et in pyxide diu retentum, ut in eo Concilio habetur, non est bibere, ipsi autem potum requirunt. Deinde decretum illud emendatum fuit : damnatur enim illa intinctio panis in Concilio Bracarensi III, can. i. et recte. Nam intinctio vel fit ut habeatur sanguis Domini, vel ut habeatur per modum potus. Si ut habeatur, frustra intingitur panis, quia in specie panis non deest sanguis cum corpore. Si ut habeatur in specie potus, frustra etiam intingitur, quia (ut dixi) non bibitur ille panis sic intinctus, sed solum editur.

Decimo nono proferunt Concilium III, Bracarense, citatum can. i. sed ut plurimum nomine Julii Papa), quomodo citatur isttid decretum etiam a Burchardo lib. v. cap. i. a Gratiano dist. 2. de consecrat, can. Cum omne, et a Micrologo de observationibus Ecclesiasticis, cap. 19. Proferunt igitur testimonium hujus decreti, ubi habetur non esse dandum populo panem intinctum in sanguine, quia Dominus legitur dedisse utramque speciem seorsim, id est, primo speciem, panis, postea speciem vini.

Respondeo : Concilium prohibet quidem recte illam intinctionem ex eo, quod Dominus non intinctum panem dedit, nec poterat probari illa intinctio ullo testimonio, vel exemplo Scripturarum, non tamen Concilium addit, debere dari utramque speciem. Prreterea si hoc etiam Concilium diceret, responderemus Concilium loqui de eo tempore, quo libera erat Communio sub utraque specie : tunc enim iis, qui utramque speciem cupiebant, Concilium jubet dari utramque speciem, non autem panem intinctum.

Vigesimo proferunt impudentissima tria mendacia sub nomine trium generalium Conciliorum. Lutherus in disputatione contra Concilium Constantiense dicit, Concilium in heee verba locutum in suo decreto : «Licet Christus instituerit, ut omnes communicent sub utraque, tamen hoc non obstante, nos volumus, ut omnes communicent sub una. » Ex quibus verbis habemus Concilium agnovisse, et docuisse veritatem, quod sit de jure divino Communio sub utraque, licet idem Concilium contrarium statuerit. Unde Lutherus ibidem dicit, Concilium damnasse Christi doctrinam, et ipsum Christum pro Haeresiarcha habuisse. Sed est. mendacium intolerabile; nam nihil ejusmodi habet Concilium, imo contrario definit, non esse de jure divino sumere utramque speciem. Verba autem unde Lutherusmendacium fabricavit, sunt ista, in sess. 13. ((Licet Christus instituerit, et dederit Sacramentum post comam sub utraque specie discipulis; hoc non obstante observanda est Eccleshe consuetudo, ut non sumatur nisi a jejunis.» Ubi Concilium non loquitur de utraque specio, cum ait: « Hoc non obstante ; » sed tantum de tempore communicandi. Neque dicit servandum Ecclesia) morem, non obstante Christi prsecepto, sed non obstante Christi exemplo : ille enim dedit post ccenam ex peculiari causa, qua) modo non habet locum.

Quamvis autem hoc mendacium jamduduin in Luthero a Catholicis dedectum, et confutatum fuerit : tamen discipuli ejus semper illud urgent, ut apertissime indicent, se ex lectione, et ex pura malitia mentiri velle. Idem enim mendacium non ante multos annos repetivit Illyricus in Apologia pro Confessione Autuerpiensi cap. 11. ubi expresse dicit, Concilium agnovisse Christum instituisse, ut daretur Sacramentum sub utraque. Kcmnitiusin 2. par. Exam. pag. 570. temperat non nihil hoc mendacium, tamen ipse quoque mentitur, illud non obstante quam vocat sceleratam clausulam, referri ad Communionem sub utraque specie.

Secundo idem Lutherus in lib. de Captivit. Babyl. cap. de Eucharistia, dicit, Conciliufn Basilleense declarasse, licere Bohemis utramque speciem sumere contra id, quod ante statuerat Concilium Constantiense. Sed ha)c est mera impostura. Concilium enim Basileense idem docet sess. xxx. quod Constantiense sess. xiii. Neque usquam declaravit licere Bohemis Communionem sub utraque sine Ecclesia) dispensatione ; sed concessit eam facultatem (teste /Enca Sylvio in historia Bohemica, cap. 32.) cum ea conditione, ut crederent Communionem sub una esse licitam, et proinde non esse contra jus divinum.

Tertio incredibili impudentia Illyricus in Apologia confessionis Antuerpiensis,cap. 11. dicit, Concilium Tridentinum convictum fulgore verbi Dei, tandem agnovisse suum errorem, et permisisse Communionen sub utraque. Sed legantur sesse 21. et 22. Concilii. et mendacium e\ unescet.

CAPUT XXVII.

CAPUT XXVII.

Refelluntur objectiones ex ratione.

Praeter testimonia Scripturae et Patrum, objiciunt adversarii aliquot rationes ex Scripturis depromptas, quas breviter diluemus. Prima ratio a figura. Hebraei omnes in deserto biberunt aquam de petra, dicente Paulo I Gorint. x : Et omnes eumdem potum spiritualem biberunt. Ergo in deserto hujus vitae debent omnes bibere sanguinem Domini : illa enim in figura contigerunt illis.

Respondeo : Non biberunt illi aquam de petra simul cum cibo spirituali, ut supra ostendimus, sed diverso loco, et tempore : quare tam cibus ille, quam potus signum fuit Eucharistiae sub una specie sumendae.

Secunda ratio ab institutione. Christus instituit ccenam sub duplici specie : ergo sub duplici sumenda est, alioqui non erit crena Domini, sed pars ejus.

Respondeo : Si proprie, et secundum Evangelium loqui velimus, crena Domini non constat, nisi ex una specie ; nam Matth. xxvi, sic legimus : Ccenantibus illis accepit Jesus panem , etc. Et Luc.xxii : Similiter et calicem postquam coenavit. Et I Corinth. xi : Similiter et calicem postquam coenavit (1). Itaque in crena non dedit nisi Eucharistiam sub specie panis, quae proprie respondet crenae Judaicae, et agno Paschali : post crenam autem dedit calicem. Unde etiam Cyprianus in serm. 5. de lapsis, dicit, calicem offerri solere praesentibus post expleta solemnia, id est, finita jam Missa. Deinde etiamsi crena ex una species continet rem utriusque speciei, tam esset integra crena ex una specie, quam ex duabus ; sola enim differentia esset in vasis, quibus inferuntur cibi. Pertinent tamen duae species ad sacrificii perfectionem, ut saepe diximus, sed non est necesse, ut saepe diximus, sed non est necesse, ut sacrificium, quoad omnia signa sumatur ab omnibus, satis enim est, si pro omnibus offeratur.

Tertia ratio ab exemplo Domini, et Apostolorum. Dominus calicem omnibus praesentibus dedit : Apostoli quoque omnibus dabant. Unde I Cor. x : Non potestis bibere

calicem Domini, et calicem daemoniorum. Et I Cor. xn : Omnes in uno Spiritus potati sumus.

Respondeo : Exempla probant rem non esse illicitam jure divino, non autem esse praeceptam, vel necessariam ; alioqui teneremur sumere Eucharistiam post alios cibos, et noctu, et post lotionem pedum : haec enim omnia Dominus fecit. Locus autem ille : Omnes in uno Spiritu potati sumus , perperam adducitur, et saepissime inculcatur a Kemnitio : non enim ibi agitur de potu sanguinis Domini, sed de potu Spiritus, quem haurimus in Baptismo.

Quarta ratio a Testamento. Christus proximus morti, testamentum condidit, et eo legavit omnibus filiis suis corpus, et sanguinem suum, ut patet Luc. xxii. et I. Cor. 14. Ergo testamentum corrumpunt, et "injuste filios Dei fraudant paterna haereditate, qui laicis negant sanguinem Domini.

Respondeo : Haereditas nobis relicta, non est panis, neque vinum, sed corpus et sanguis Domini, quae duo dantur tam sub una, quam sub duplici specie ; hoc solum interest, quod qui bibunt ex calice, accipiunt haereditatem in duabus tabulis : qui non bibunt, accipiunt illud idem in una tabula. Sed haec differentia nullius momenti est, quod attinet ad participandam haereditatem.

Quinta ratio a fine hujus Sacramenti. Finis est Sacramenti hujus, ut commemoremus Christi mortem. Sed non significatur Christi mors integre per unam speciem ; ergo debent utramque sumere, qui volunt Christi mortem per hoc Sacramentum commemorare. Tenentur autem omnes mortem Domini commemorare, dum Sacramentum hoc percipiunt, teste Paulo I Cor. xi. ; ergo tenentur omnes utramque speciem sumere.

Respondeo : Dupliciter commemoratur in Sacramento Christi mors. Uno modo per repraesentationem, et significationem. Altero modo per memoriam, et narrationem. Aliter enim commemoratur aliqua victoria in comoedia, ubi omnia repraesentantur ad vivum ; alio modo cum quis ejus victoriae recordatur, et aliis narrat, et inde laetatur. Priore modo commemoratio mortis Domini, non fit manducando et bibendo, sed consecrando et offerendo Deo Eucharistiam : imitatio enim mortis Domini est illa separatio corporis a sanguine in signis sensibilibus. Unde Gregorius lib. iv. Dialog. cap. 58. et alii Patres

(1) Matth. XXVI, 26; Luc. XXII, 20 : I Cor. XI, 25. — (2) I Cor. X, 16. Tome IV. '

LIBER IV.

passim in immolatione constituunt repraesentationem mortis Dominicae : atque ad hanc repraesentationem perfecte exprimen- * dam fatemur requiri utram que speciem. Posteriore modo commemoratio fieri potest manducando, et bibendo : qui enim participant de hoc sacrificio, recordari debent cum gratiarum actione mortis Domini, quae in eo sacrificio repraesentatur. Sed ad hoc non requiritur ut utraque species sumatur. Qui enim unam speciem sumit, jam didicit ex consecratione, et oblatione per eam repraesentari corpus ut mortuum; atque ita illam unam sumendo, in memoriam revocare potest 'et debet Christi mortem. Quare Paulus I Corinth. xi. de utraque specie seorsim dixit : Hoc facite in meam commemorationem (1).

Sexta ratio a fructu. Dixit enim Kemnitius dulcissimam consolationem sumi ex calice, qua necesse est privari eos, qui sub una tantum specie communicant. Respondeo : Non dubium est, quin in potu optimi vini valde dulciter palatum et gula oblectentur : sed Catholici non quserunt in Sacramentis istam corporalem palati et gulae consolationem. Si dicant se loqui de calice, ut invisibili, et insensibili modo sanguinem Domini continet ; nos respondemus eumdem sanguinem totum in specie panis contineri, et ideo non privari laicos dulcissima consolatione spiritus, quae ex Domini sanguine percipitur.

Septima ratio a simili. Si potes laicis tolli pars Eucharistiae, ergo et pars Baptismi, vel Poenitentiae. Respondeo : Si agatur de partibus essentialibus, nulla par Sacramenti ullius tolli potest : non est autem pars essentialis species vini, sed materialis, et integratis tantum Eucharistiae. Si agatur de integralibus, plane tolli potest pars aliqua, etiam in aliis Sacramentis. Nam Baptismus olim fiebat per immersionem, nunc plerumque per aspersionem ; et certe multo minus abluit aspersio, quam immersio ; imo trina mersione aliquando utebantur fideles , aliquando una duntaxat.

Octava ratio. Si potest tolli calix, ergo et panis, et ita poterunt laici privari penitus Sacramento. Respondeo : Potest tolli panis, si detur calix : utrumque autem simul tolli nequit, quia tenemur Sacramentum Eucharistise percipere.

Nona ratio a majori. Datur laicis remissio

peccatorum, ergo non potest eis negari signum illius remissionis : signum autem calix est. Respondeo : Argumentum contrario modo valeret. Datur signum remissionis, ergo remissio negari non potest, quia alioqui signum esset falsum. At remissio cur non potest sine signo dari ? Praeterea sigmun remissionis proprie non est calix, sed Baptismus, et Absolutio: calix enim signum est pretii, quo peccata remissa sunt, et spiritualis potus, quo anima) nostrae reficiuntur.

Decima ratio, item a majori. Datur laicis sanguis Domini, ergo negari non debet symbolum ejus sanguinis, quod est longe vilius. Respondeo : Si habent ipsum Domini sanguinem, cur tantopere litigant pro signo ? Certe qui pecunias per schedulam promissas jam accepit, non multum laborat de schedula. Deinde negatur symbolum, quia tutius datur res illa pretiosissima sub uno, quam sub duobus symbolis. Et haec de ratiunculis Lutheri, et sectatorum ejus : ex quibus manifeste colligitur nihil eos habere justse causae, cur tantopere de Ecclesia querantur ob calicis ablationem.

CAPUT XXVIII.

Ecclesiam justis de causis preecepisse Communionem sub una specie.

Sequitur jam illa quaestio : Utrum juste Ecclesia praescripseritmodum communicandi sub una tantum specie : quae sane quaestio, si vera sint quae hactenus diximus, facili negotio explicari potest. Demonstrabimus autem Ecclesiam recte id fecisse, si breviter probaverimus Ecclesiam potuisse id facere, et justissimas causas habuisse, cur id faceret.

Ac primum quidem illud ita demonstratur. Ecclesia potest ordinare, et praescribere ea, quae ad substantiam Sacramentorum non pertinent, nec sunt jure divino ordinata. Sed ritus communicandi sub una, vel sub duabus speciebus ejusmodi est : potest igitur ab Ecclesia ordinari, et praescribi. Propositio certissima est, nam cum a Deo nulla regula’ data sit, aut nulla erit regula, nullus ordo, aut is ab Ecclesia statui debet. Praeterea patet exemplis. Nam aliquando Ecclesia jussit baptizari homines trina mersione, quando

(i) I Cor. XI, 25.

CAPUT XXIX.

causa id requirebat, ut patet ex can. 49. Apostolorum, et Tertulliano lib. de corona militis : et tamen eadem Ecclesia, postulante certa causa contrarium ritum, contrarium statuit, nimirum, ut tantum una mersione daretur Baptisma, ut patet ex concilio IV Toletano, cap. 5. Denique id expresse docet Augustinus in epistola 118. et probat ex illo I Corinth. xi : C aster a cum venero , disponam (1). Assumptio autem probatur. Nam non esse jure divino mandatum Communionem sub utraque, tota disputatione superiore probatum est : non pertinere autem ad Sacramenti suhstantiam, patet, quia usus rei nunquam est de essentia rei permanentis, cum sit reipsa posterior. Communio autem est usus Sacramenti, et Sacramenti, ut supra probavimus, quod est res permanens, non actio transiens; non igitur, est de essentia ejus.

Jam vero habuisse Ecclesiam legitimas causas id praescribendi, probatur. Nam primo movit Ecclesiam consuetudo jam recepta, et approbata consensu gentium, et populorum : non enim Concilium Constantiense primum instituit istum usum, sed prohibuit tolli, et abrogari.

Secundo movit Ecclesiam ad hunc usum stabiliendum, et lege firmandum, quo.d videret ab haereticis, et ex errore oppugnari. Nam primus, qui coepit oppugnare usum receptum Communionis sub una specie, fuit Petrus Dresdensis, ut initio docuimus ex iEnea Sylvio : ille autem infectus erat lepra Waldensium, et proinde erat Sacramentarius, vel ipso teste Luthero, qui librum de Eucharistia ad Waldenses scripsit. Sacramentarii autem non credunt concomitantium sanguinis Domini cum corpore in specie panis, unde etiam ii Lutheranorum maxime urgent utramque speciem, qui cum Sacramentariis rident concomitantiam, ut Illyricus, Ilamelmannus et Heshusius. Ceeteri autem Lutherani, qui concomitantiam non negant, ex alio pernicioso errore petunt utramque speciem, quia nimirum existimant jure divino esse prseceptam, et propterea totam Ecclesiam a longo tempore in hac re turpiter errasse, quod nullo modo fieri potest. Cum igitur Ecclesia certa fide teneret in qualibet specie totum esse Christum , et usum ejusdem Ecclesia; non posse esse erroneum, merito ob hujus gravissimi erroris

detestationem non permisit abrogari consuetudinem unius speciei.

Tertio movit Ecclesiam uniformitas , et concordia populi Christiani in Sacramento hoc percipiendo , quod est Sacramentum pacis et unitatis. Nam si in una specie detur Communio, in toto orbe terrarum poterit esse idem usus, ut modo videmus in Ecclesia Catholica toto orbe dispersa : ,at si libera esset Communio, vel sub utraque specie imperaretur , non posset ullo modo servari uniformitas. Nam qui vinum non ferunt, ut abstemii, et qui vinum comparare non possunt, nisi difficulter, cogerentur, aut nunquam, aut rarissime communicare, aut unam speciem vel inviti accipere, cum interim alib sub utraque frequentissime communicarent, qua; certe magna ineequalitas esset. Ex quo etiam nonnulli recte colligunt, quod si Dominus voluisset Communionem sub utraque esse necessariam omnibus, non instituisset Sacramentum in pane et vino, sed in pane et aqua, ut esset materia facilis, et in promptu in qualibet regione. Nam alioqui possint Boreales provinciae, et aliae, ubi vinum non invenitur, existimare, se Christo curae non fuisse, aut non ita , ut alias provincias , quando Sacramentum instituit.

Quarto movit , et quidem vehementer , irreverentia, et profanationes tanti Sacramenti, quae vix evitari possent in tanta fidelium multitudine, si omnibus daretur utraque species, ut supra demonstravimus.

CAPUT XXIX.

De veneratione hujus Sacramenti.

Postrema controversia restat de veneratione sanctissimi Sacramenti ; quse quidem brevissime disputabitur, quod magna ex parte dependeat ab his, quse jam dicta sunt.

Quod igitur ad adorationem attinet, Sacramentarii omnes negant, Sacramentum adorandum, et idololatriam appellant ejusmodi adorationem, ut patet ex Calvino lib. iv. Instifc. cap. 17. §. 3o. et alibi. Neque id mirum videri debet, cum ipsi non credant Christum reipsa esse preesentem, et panem Eucharistise reipsa nihil esse, nisi panem ex furno. Quare Clebitius in lib. de victoria

(1 ) I Cor. XI, 34.

LIBER IV.

veritatis, et ruina Papatus Saxoniei 3. par. arg. 9. docet ex Lutheranorum sententia, qui agnoscunt in Eucharistia verum Christi corpus, necessario sequi adorationem esse concedendam. Et ministri Tigurini in Apologia, edita anno 1545, contra ultimam Lutheri confessionem, aperte fatentur, se cum Catholicis fideliter adoraturos Sacramentum, si crederent ibi esse verum Domini corpus.

Porro Lutherani distinguunt de adoratione, vel enim fit adoratio in usu coenae Domini, vel extra eum, ut cum defertur Eucharistia honoris gratia per plateas cum facibus, et hymnis. Et quidem extra usum, omnes fere clamant idololatriam esse illam adorationem. Unde Lutherus in lib. ad Waldenses vehementer agit contra processionem, quae fit in festo corporis Domini.

De adoratione autem in usu, non eodem modo loquuntur emines. Nam alii simpliciter damnant eam adorationem, etiamsi credant ibi esse corpus Domini vere, ut Lutherus in lib. de Eucharistia ad Waldenses, Philippus in judicio suo de coena Domini, quod edidit anno 1559, quando jam Sacramentarius magna ex parte factus erat. Item Illyricus in Confessione Antuerpiensi, et Apologia ejusdem Confessionis, cap. 14.

Alii tamen in usu coenae contendunt Christi corpus esse adorandum, ut idem Lutherus in formula Missae; et in lib. de verbis : Hoc est corpus meum , et alibi. Bucerus in actis Colloquii Ratisponensis, Joannes Brentius in Apologia pro confessione Wirtembergensi pericope 2. Kemnitius in 2. par. Examin. Tridentini Concilii, sess. xm. cap. 5. ubi tamen more suo insigne mendacium admiscet, nullum esse, qui dubitet an Christi corpus in ccena sit adorandum, nisi qui cum Sacramentariis aut neget, aut dubitet in ccena vere Christum esse praesentem. Sed hoc mendacium redarguit abunde Illyricus cum aliis, qui cum Sacramentarios acerrime oppugnent, negant tamen Christum in Eucharistia esse adorandum.

Tametsi autem posteriores isti auctores concedant Christum in Eucharistia esse adorandum : ut tamen a Catholicis, saltem in modo loquendi dissentiant, negant Sacramentum Eucharistiae esse adorandum, et eo nomine Catholicos reprehendunt, qua si apxoXocTpsiav doceant, quia Sacramentum ipsum absolute dicimus adorandum. Vide

Kemnitium et Brentium, loco cit. et Tilmannum Heshusium in lib. de erroribus Pontificiorum, tit. 17. errore 2 i. et 22.

Sed haec mera calumnia est. Catholici enim cum negent panem in Sacramento remanere, quomodo possent asserere apto- Xatpsexv, id est, panis adorationem ? Neque ullus Catholicus est, qui doceat ipsa symbola externa per se, et proprie esse adoranda cultu latriae, sed solum veneranda cultu quodam minore, qui omnibus Sacramentis convenit, cultu autem latriae dicimus per se, et proprie Christum esse adorandum, et eam adorationem ad symbola etiam panis, et vini pertinere, quatenus apprehenduntur ut quid unum cum ipso Christo, quem continent. Quemadmodum, qui Christum in terris vestitum adorabant, non ipsum solum sed etiam vestes quodam modo adorabant, neque enim jubebant eum vestibus nudari, antequam adorarent, aut animo, et cogitatione separabant a vestibus, cum adorarent : sed simpliciter Christum, ut tunc se habebat, adorabant ; tametsi ratio adorandi non erant vestes, imo nec ipsa humanitas, sed sola divinitas.

De modo autem loquendi, fatemur Sacramentum, ipsum dici adorandum, ut Concilium Tridentinum loquitur : sed hoc exponitur dupliciter. Qui enim sentiunt Sacramentum Eucharistiae formaliter esse cornus

JL

Christi, ut est sub illis speciebus, concedunt etiam formaliter Sacramentum dici adorandum; qui autem docent Sacramentum Eucharistiae formaliter esse species panis et vini, ut Christum continent, illi docent consequenter Sacramentum Eucharistiae materialiter adorandum. Sed quiquid sit de modo loquendi, status quaestionis non est, nisi an Christus in Eucharistia sit adorandus cultu latriae.

His praemissis, probatur Christum in Eucharistia esse adorandum hoc argumento. Deo vero debetur adoratio latriae, Deuteron. vi. et Matth. iv : Dominum Deum tuum, adorabis , et illi soli servies (1). Christus autem ut est in Eucharistia, sive in usu, sive extra, est Deus verus, ut omnes fatentur ; igitur adorandus est cultu latriae.

Ad hoc argumentum respondent Lutherus Illyricus et Calvinus. Primo negando consequentiam ; quia Christus adorandus quidem est, sed ubi ipse jubet se adorari, sive ubi est

(1) Deut. VI, 13 ; Matth. IV, 60.

CAPUT XXX.

ut adoretur : nimirilm in ccelo. In Eucharistia autem non est ut adoretur, sed ut manducetur ; non enim ait : Accipite et adorate, Sed : Accipite et manducate.

Secundo respondent, Christum quidem esse in Eucharistia Christum , sed corpus Christi nec esse idem corpus Christi et Christum.

Sed ista frivola sunt. Nam in primis adoratio Dei non est alligata certo loco, ut patet Joan iv. sed ubique Christus adorari potest et debet, quando cum eo tractare debemus : non enim convenit illi adora tio, quia in coelo est, vel in alio loco , sed quia est Deus. Praeterea non erat Christus quondam in prsesepi, ut adoraretur, sed ut membra ejus requiescerent, et tamen Magi illum in praesepi adorarunt, Matth. ii. Sic etiam cumatnbularet in terris, non ambulabat ut adoraretur, sed ut doceret, et tamen passim adorabatur, ut Matth. vm. ix. xiv. xv. xx. Joan. ix. et alibi. Et quando hic in terris principes aliquo proficiscuntur, non eunt ad eum finem, ut ab occurrentibus salutentur, et tamen nemo illis occurrit, quin se eis prosternat, ac reverenter salutet. Quare adversarii pluris faciunt principem externum, imo quemlibet amicum suum, quam Christum, cum solum Christum sine ullo honore excipiant, nec dignentur ei assurgere, nisi expresse id eis preecipiatur. Adde, quod licet non sit primaria ratio institutionis Sacramenti, ut Christus ibi adoretur, tamen etiani ista ratio quaedam fuit, ut haberemus Christum magis praesentem, et ut praesentem honoraremus : unde Eusebius Emissenus hom. 5. de Paschate, dicit institutum esse Sacramentum hoc, ut coleretur Christus jugiter per mysterium.

Altera solutio plane est impia et Nesto riana. Nam etiamsi non esset nisi corpus Christi in Eucharistia, tamen adhuc adorari deberet ab iis, qui recipiunt mysterium incarnationis : illud enim corpus unitum esset divinitati hypostatice etiamsi ab anima , et sanguine divulsum esset, ut fuit, quando jacuit in sepulchro. Adde, quod satis probavimus supra totum Christum esse in quavis Eucharistise specie.

Secundo, probatur adoratio ex traditione Patrum, et quoniam loca plurima in n. lib. adducta, et expansa sunt, hic satis erit loca ipsa annotare. Vide Dionysium de Ecclesiast. hierarch. cap. 3. par. 3. Clementem lib. n. constit. Apostol. cap. 61. Origenem homil.

  1. in diversa loca Evangelii ; Cyrillum Hierosolymitanum cafcech. 3. mystag. Ambrosium lib. m de Spiritu sancto cap. 12 Eusebium Emissenum homil. 3. de Paschate ; Theodoretum in ii Dialogo ; Nazianzenum in oratione de sancta Gorgonia ; sed duos pro omnibus audiamus. S. Joannes Chrysostomus homil. 61. ad populum Antiochenum : «Si pura sunt vestimenta, inquit, adora et communica ». Vide eumdem homil. 83. in Matth. homil. 24. in I ad Corinth. hom. 3. in epist ad Ephes. et in hom. de enceniis, et in altera de S. Philogonio. Augustimus in Psalm. xcvm : «Nemo, inquit, illam carnem manducat, nisi prius adoraverit». Vide eumdem epist. 118. cap. 3. epistol. 120. cap. 27. in Psalm. 21. conc. i.

CAPUT XXX.

Solvuntur objectiones.

Superest ut objectiones adversariorum diluamus. Primo, Lutherus in lib. ad Waldenses objicit, in Sacramentis praecipue ad verba sacramentalia attendere oportere : et inde colligit, non debere homines occupari circa adorationem, ne videlicet adorationi intenti obliviscantur verborum.

Respondeo : Nititur hoc argumentum fundamento illo putrido, quod Sacramenta sint instituta ad instruendum animum, et excitandam fidem, quod millies jam refutatum est. Deinde adoratio ex verbis oritur : inde enim movemur ad adorandum, quia audimus illud esse corpus Domini. Unde unum juvatur ex altero, tantum abest, ut unum alterum impediat.

Secundo, objicit idem. Adoratio ex fide procedere debet ; fides autem nititur Yerbo Dei. Sed verbum Dei non dicit, Christum in Eucharistia esse adorandum.

Respondeo : Verbum Dei satis monet, et priecipit, Christum adorari debere in Eucharistia, cum docet, illum vere esse Deum, et esse in Eucharistia : et alibi jubet Deum adorari.

Tertio, objicit Calvinus. Apostoli cum primum communicarent, non leguntur prostrati in terram adorasse Sacramentum.

Respondeo : Apostoli non debuerunt ma-

LIBER IV.

jorem honorem exhibere Christo in specie panis latenti, quam in forma humana visibiliter praesenti : non autem poterant semper prostrati cum Christo agere, et praesertim in ccena, quando recumbere cum eo illis necesse erat. Itaque certis vicibus illum proni adorabant, alias autem mente, et animo venerabantur agnoscentes verum Dei Filium. Reliqua Calvini argumenta ex Nicaena Synodo, et ex illa praefatione : « Sursum corda » , et ex aliis quibusdam locis supra soluta sqnt in ii. lib.

Quarto, argumentantur alii. Si ideo Sacramentum Eucharistiae adorandum est, quia ibi Christus est, igitur omnis creatura adoranda erit, quia in omni creatura Deus est.

Respondeo : Longo aliter est Christus in Eucharistia, et in aliiis rebus Deus. Nam in Eucharistia unum tantum suppositum est, idque divinum ; caetera omnia ad illud pertinent, et cum illo unum quid faciunt, licet non eodem modo : ideo recte totum illud simul adoratur, ut ante diximus de Christo vestito. At in aliis rebus Deus quidem est, sed non est unum suppositum cum illis ; neque dici possunt unum quid Deus, et creatura, in qua est Deus.

Quinto, ista adoratio exposita est manifesto periculo idololatriae ; fieri enim potest, ut impius Sacerdos fingat se consecrare, nec tamen reipsa consecret : igitur omittenda est.

Respondeo : Si argumentum valeret, omittenda esset non solum adoratio, sed etiam Communio. Nam Communio exposita est periculo accipiendi merum panem pro corpore Christi. Sed nullum est periculum idololatriae in eo, qui simpliciter, et bona fide Sacramentum adorat : adoratio enim ex intentione potissimum pendet. Quare sicut is, qui panem non consecratum injuria afficeret, putans consecratum esse, gravissime peccaret in Christum : sic etiam contra, qui panem eumdem adorat, quod certo credat non esse panem, sed Christum, is proprie, et formaliter Christum adorat, non panem.

Sexto, Honorius III instituit, ut Sacramentum adoraretur ; et paulo post Urbanus IV addidit festum diem, et solemnem processionem : ergo totus iste ritus novus est, et ab humano ingenio excogitatus.

Respondeo : Honorius, ut excap. Sane de celebratione Missarum, intelligi potest, non instituit primus Sacramenti hujus adorationem, sed monuit solum, ut praesides Ecclesiae operam darent, ne tantum Sacramentum debito honore fraudaretur. Urbanus autem IV instituit quidem primus festum corporis Domini, et solemnem illam processionem, et ejus decretum confirmavit Clemens V, cum universo Concilio Viennensi , ut habetur in Clementina unica de reliquiis et veneratione Sanctorum ; sed ea institutio nullo modo reprehendi potest. Nam aut reprehendenda esset, quia nova, et sine Dei mandato, vel quia sine justa causa introducta. Novitas non potest reprehendi : omnia enim festa aliquando fuerunt nova, nec ulla inveniuntur in Testamento novo ab ipso Christo instituta, vel imperata. Exstant etiam exempla legis veteris. Nam festum fortium a Mardocheo, et Esther sine ullo Dei mandato, instituum fuit, et ab omni Synagoga receptum ut patet Esther ix. Festum item victoriee Judith, institutum fuit ab Hebraeis sine ullo Dei praecepto, Jud. xvi. Denique festum Enceniorum, institutum a Machabaeis, I Machab. iv, ipse etiam Dominus celebrare de more Judaeorum voluit, Joan x., ut intelligeremus licere Ecclesiee nova festa introducere.

Fuisse autem optimas rationes ejus festi introducendi, patet ex Clementina supra citata ; sed duae videntur praecipuae. Prima est, ut populus Christianus Deo gratias ageret, ob tantum et tam singulare beneficium nobis impensum ; quae ratio est omnium festorum , tum in veteri Testamento, tum in novo institutorum.' Quare nisi quis neget, in hoc Sacramento singulare beneficium a Deo nobis praestitum, aut certe non putet, Deo pro beneficiis gratias esse agendas, non video qua ratione possit hoc festum reprehendere.

Altera causa est, ut populus instruatur circa mysteria fidei nostrae, et eorum assidue recordetur, ac praesertim, quando ea mysteria ab haereticis oppugnantur : facilius enim rudiores discunt, et retinent mysteria incarnationis Domini, Passionis, Resurrectionis, Ascensionis, et similia, ex celebratione festorum, quae singulis annis recurrunt, quam ex libris, vel concionibus. Pari ratione melius discunt rudiores in Eucharistiae Sacramento vere esse Christum praesentem, et •proinde falsam esse hereticorum doctrinam ex publica adoratione totius Ecclesiae, et honore illo eximio, qui huic sacramento exhibetur, quam ex multis concionibus. Quare si hoc festum nondum institutum esset, expediret plane, ut hoc tempore institueretur,

CAPUT XXX

tum ut fideles instituerentur, tum etiam ut reipsa haeresim confutarent, et fidem veram facto protestarentur.

Septimo objicit Kemnitius argumentum (ut ipse putat) insolubile, contra processionem, et circumgestationem venerabilis Sacramenti. Nam I Reg. iv legimus filios Israel bona quidem intentione, sed absque Dei mandato, adduxisse arcam Dei in castra, existimantes per eam arca) circumgestationem se victoriam de hostibus relaturos. Sed contra accidit ; nam et exercitus -fusus est, et Sacerdotes occisi, qui arcam adduxerant, et ipsa arca ab hostibus capta fuit.

Respondee : Causa tot malorum non fuit arca) adductio ad castra, sed peccata praeterita Israelitarum, et praecipue sacerdotum Ophni et Phinees filiorum Heli ; ut Deus ipse testatur, I Reg. n. et m. Nam alioqui arca erat in castris, quando insignem victoriam retulit Saul, I Regum xiv, et rursus erat in castris, quando Joab superavit filios Amnion, II Regum xi. EtcumIsraelitae,Num. xiv, ab Ainalecitis victi sunt, Scriptura monendum putavit, non fuisse tunc arcam Dei cum illis, qui praeliabantur.

Denique placuisse Deo, honorem arcae impensum in solemni processione, et circumgestatione, sive ipse id mandasset, sive non, perspicuum est ex variis Scripturae divinae testimoniis. Josue vi. solemnis circumgestatio arcae septem diebus celebrata, efficit, ut Hierico sine sanguine Hebraeorum caperetur et illa quidem processio a Deo mandata fuit. Sed II Reg. vi. et vn. et III Reg. cap. vm. solemnissimae, et Deo gratissimae leguntur processiones, cum arca Domini referretur de loco in locum, quas tamen Dominus minime fieri jusserat. Atque haec de tota controversia pro instituti brevitate sufficiant.

CONTROVERSIARUM