Disputationes de Controversiis Christianae Fidei — De Sacramento Eucharistiae
Liber V & VI — De Sacrificio Missae
Decima controversia generalis de Disputationibus. — Édition utilisée : Opera omnia, t. IV, Parisiis, apud Ludovicum Vivès, 1870 (numérisation Internet Archive, OCR DjVu nettoyé). Édition originale : 1593.
Auteur : S. Robertus Bellarminus, S.J., S.R.E. Cardinalis (1542-1621).
Contenu : Liber V — De Sacrificio Missae I (an Missa sit verum sacrificium ; ratione institutionis ; sacrificium propitiatorium). Liber VI — De Sacrificio Missae II (Missae pro vivis et defunctis ; in honorem Sanctorum ; Missae privatae ; lingua liturgica ; ritus et caeremoniae ; antiquitas canonis Romani).
DE EUCHARISTIA
LIBER QUINTUS
QUI EST DE SACRIFICIO MISSAE-
De Sacrosancto, ac divinissimo sacrificio MISSiE, adversus hujus temporis haereticos disputaturus, commodum esse duxi in tot controversias disputationem universam partiri ; quot sunt de sacrificio eodem canones in Concilio Tridentino. Prima igitur controversia erit sitne Missa sacrificium vere, ac proprie dictum. Secunda , quale sacrificium sit, propitiatoriumne, an solum laudis, et gratiarum actionis. Tertia, quibus prosit, viventibus tantum, an etiam mortuis. Quarta, liceatne in Sanctorum honorem et memoriam Missas celebrare. Quinta, de modo, ac ritu celebrandi, an licitas sint Missas privatas. Sexta , an Missa lingua vulgari celebranda sit. Septima, an quas leguntur in Missa debeant omnia alta voce legi. Octava, de caeremoniis Missas, quas in actione, aut rebus consistunt. Nona, de veritate, et antiquitate eorum omnium, quas leguntur in Missa.
Sed ante has omnes quasstiones duo quasdam prasmittenda sunt. Unum, de vocabulo Missas. A Iterum, voce, natura, definitione, et partitione sacrificii. His enim explicatis, intelligetur status principalis quaestionis, sitne Missa verum sacrificium; quem statum adversarii, et Kemnitius maxime, dedita opera perperam explicant. Auctores, qui de sacrificio tractant, habes in fine capitis quinti.
CAPUT PRIMUM.
De voce, Missa.
Ut igitur a vocibus incipiamus, de nomine Missae, quatuor dicenda sunt, quee sit ejus antiquitas, quae etymologia, quae significationes , et quo sensu accipiatur a Catholicis, cum dicunt Missam esse sacrificium,
Antiquissimam, et usitatissimam in Ecclesia Latina esse hanc vocem, dubitari non potest. Exstat enim apud Ambrosium lib. v. epist. 33 : « Ego, inquit, mansi in munere, Missam facere ccepi , orare in oblatione Deum, ut subveniret » . Exstat apud Augustinum serm. 91. de tempore: <c In lectione, inquit , quae nobis ad Missas legenda est , audituri sumus, etc. » Exstat idem vocabulum apud Victorem Uticensem lib. n. hist. de persecutione Wandalica, apud Cassianum lib. m. de canonico divinarum orationum.
CAPUT I.
/
et psalmorum ordine : apud Leonem epist. 81. ad Dioscorum, et 88. ad Episcopos Germaniae et Galliae : apud Felicem IV, in epist. i. apud S. Benedictum in regula cap. 17. Apud Gregorium I, lib. i. epist. 12. etlib. iv., epist. 10. et alibi passim. Denique in antiquissimis Conciliis, ut in Romano, sub Sylvestro I, in Carthagincnsi II, can. 3. in Carthaginensi IV. can. 84. Ilerdensi can. 4, Valentino can. i, Agathensi can. 47, Aurelianensi I, can. 28. quae omnia testimonia ante annos circiter mille, et eo amplius conscripta sunt.
Quod vero attinet ad etymologiam, Lutherani solita impudentia deducunt a voce Hebraica QVijra quae habetur Dan. xi. ubi de Antichristo legimus : Deum autem Mahuzim colet in loco suo (1). Itaque volunt adversarii, atque in primis Kemnitius in 2. part. Exam., Concilii Tridentini, in ipso principio disputationis de sacrificio Missae, Missam esse Deum, seu arcem, et robur Antichristi Romani, id est, Papae : idque probant, quia divina providentia factum videtur, ut Missa in voce congrueret cum Deo illo Antichristi.
Sed nos ex hoc ipso loco Danielis, probamus Deum Mahuzim nihil habere commune cum Missa, et esse potius idolum aliquod, si in divinis litteris ludere liceat, Lutheranorum. Nam in eodem cap. legimus, regem illum, qui colit Deum Mahuzim, esse regem Aquilonis, et contra eum in praelium venturum regem Austri , et nominatim Romanos contra eumdem illum regem pugnaturos : nam voces illas hebraicas et STlS testatur S. Hieronymus in commentario, ab Hebraeis exponi, Romanos et Italos. Quod si Australes , et nominatim Romani pugnant cum rege qui colit Deum Mahuzim; certe Deus Mahuzim non est Deus Romanorum, neque est Missa, nisi velint jam Missam a Romanis oppugnari, ab Aquilonaribus defendi.
Praeterea Rex ille , qui colit Deum Mahuzim, ut in eodem capite legimus, non colit ullos alios Deos, neque Deos Patrum suorum, sed contra universa numina consurgit. Porro Romanos adversarii asserunt colere Deos innumerabiles, et plurima idola , nimirum omnes Sanctos, et Sanctas, et eorum reliquias atque imagines. Ipsi autem adversarii nostri contra imagines, reliquias , et ipsos etiam Sanctos aperte consurgunt ; deberent
igitur, si consequenter loqui vellent, ingenue confiteri, suum esse Deum Mahuzim, non autem Papistarum.
Adhaec si Deus Mahuzim est Deus ab Antichristo fabricatus, et erectus, et Antichristus natus est post annum Domini 600, ut communiter Lutherani docent , quomodo potest Deus ille Mahuzim esse Missa, quse longe est antiquior, ut jam ostendimus ex Ambrosio, Augustino, aliisque Patribus vetustioribus.
Denique Deum Mahuzim non palam, sed clam Antichristus colet. Sic enim conciliantur verba ejusdem Prophetae, quae inter se pugnare videntur, cum dicat ab Antichristo omnes Deos contemnendos, ut solus ipse , ut Apostolus declarat ad Thessalonicenses, habeatur Deus ; et tamen in .eodem capite mox adjungat : Deum Mahuzim venerabitur in loco suo. Nam haec verba ideo non pugnant inter se quia Antichristus palam Deos omnes oppugnabit, sed clam in arce quadam munitissima (id enim significat proprie Mahuzim) Diabolum pro Deo colet, cujus artibus ad illam potentiam deveniet, ut Deus credatur, et signa, et prodigia mendacia patrabit. Quare si Deus Mahuzim solum in abditjssimo loco , atque occulto colendus est,, quis non videt, quam longe a veritate aberrent, qui de Missa Danielem interpretantur, cum Missa in toto orbe terrarum, publice, in mediis templis, spectantibus populis celebretur ?
His ergo nugis omissis, veniam ad sententias Catholicorum. Plurimi conantur ostendere nomen Missa esse Hebraicum, et oblationem voluntariam significare ; habetur enim Deuter. xvi. vox in ea significatione. Nec solum catholici, sed etiam Philippus Melanchthon in Apologia Confessionis Augustanse in disputatione de vocabulo Missae agnoscit Etymologiam hanc, et significationem, atque eam ad suum propositum detorquere conatur.
Sed non videtur Apostolis in usu fuisse lioc vocabulum Hebraicum, multoque probabilior est eorum sententia, qui docent Missam, vocem esse Latinam, et a Latinis primum usurpatam in celebratione mysterii Eucharistiae. Nam si vox ista Hebraica in usu Apostolis fuisset , certe retinuissent eam etiam Graeci, et Syri atque aliae nationes, ut retinuerunt alias similes voces, ut Arnen,
(1) Dan. XI, 38.
LIBER V.
Alleluia , Sabaoth, Hosanna, Satan, Sabbatum, Pascha. Vocabula enim hebraica per Griecos ad nos devenerunt ; cum ipsi etiam Apostoli, et primi Ecclesiae Doctores grsece scripserint. Porro apud Graecos , nulla est mentio hujus vocis Missa, sed pro eo Xet- Toupytav dicunt. Est autem XeiToupyi'* munus seu ministerium publicum ; et quamvis a Patribus grsecis vix aliter accipiatur, quam pro ministerio sacrificii Eucharistiae offerendi, tamen vox ipsa ex se latius patet. Nam et Demosthenes in oratione contra Leptinem, frequentissime hanc vocem usurpat pro publico munere ; et ipse etiam Apostolus Philip, ii. Epaphroditum vocat tov XeiTCjpyov necessitatis suae. Adde, quod Syri, ut Marronitae, qui chaldaica lingua celebrant divinum sacrificium, non habent Missae vocabulum, sed pro eo dicunt fitDTp, id est, sanctum, seu sacrum. Et tamen si Hebraica vox apud ullos conservari debuit, apud eos maxime, qui semper ea lingua , licet nonnihil corrupta, usi sunt. Adde, quod viri docti linguae hebraicse, ut Origenes, Epiphanius , Justinus , Hieronymus hac voce nunquam utuntur , quod merito admirandum videri posset, si ea* vox esset hebraica. Adde ultimo, quod si vox illa esset hebraica, non Missa, sed Missah dicendum esset : quo modo tamen nemo scribit, aut loquitur.
Qui latinam vocem esse volunt, non eodem modo omnes exponunt : alii enim Missam dici volunt, quod oblatio, et preces ad Deum mittantur. Ita Hugo de S. Victore lib. n. de Sacramentis part. 8. cap. ult. Alii minus probabiliter, quod Angelus a Deo mittatur qui sacrificio assistat, et illud ad Deum deferat, ut Magister in iv. dist. 13. et S. Thom. 3. par. qusest. 83. art. 4.
Alii, et ii ut plurimum haeretici, dictam esse volunt Missam apud veteres a mittendis, et conferendis in medium muneribus, quasi symbolis quibusdam, unde fieret sacra Gcena, et epulum daretur pauperibus, unde etiam volunt, idem fuisse Missam, et quam Graeci dicunt aYot7r^v. Ita Joannes Calvinus breviter lib. iv. Instit. cap. 18. §. 18. et Petrus Martyr in cap. v. prioris ad Corinthios, et fusius , Philippus Melanchthon in Apologia Confess. Augustanae in disputatione de vocabulis Missae. Quae expositio nullum habet ab antiquitate testimonium, et falsa est omnino, quatenus confundit Missam cum d y a7rr) . Erat enim ayuirr) convivium Christianorum ob refrigerium pauperum potissimum excogitatum , ut ex Tertulliani Apologetico cap. 39. et Augustino lib. xx. contra Faustum cap. 21. colligi potest, sobrium quidem, et temperatum, sed tamen humanum, et politicum. Per Missam autem Ambrosius, Augustinus, Leo, et c ac teri omnes quos citavimus, semper accipiunt actionem sacram , et mysticam , et in qua praecipua pars religionis nostrae consisteret.
Probabilissima est eorum sententia , qui Missam dici volunt a missione , seu dimissione populi, ut idem sit Missa, quod Missio, sicut idem sunt apud veteres collecta, et collectio, et graece guXXoy^i et ffuXXdju; , et peccati remissa , et remissio ; remissam enim passim usurpat Cyprianus lib. m. epist. 8. lib. de bono patientiae, in epist. ad Jubajanum, et alibi. Haec sententia est Isidori lib. vi. originum, Rabani lib. i. cap. 32. de Instit. Clericorum, et Alcuini lib. de officiis Ecclesiasticis cap.. de celebratione Missae. Hugo etiam loco notato, et alii recentiores hanc etymologiam admittunt.
Quamvis autem a missione Missa dicatur, non tamen eam solam significat, sed traductum est inde vocabulum ad alia significanda. Sunt igitur quinque Missae acceptiones apud scriptores ecclesiasticos.
Primo, accipitur simpliciter pro missione : ita accipitur in Concilio Cartaginensi IV. canon. 84. « Episcopus nullum prohibeat usque ad Missam Catechumenorum, neque Judaeum, neque Gentilem Ecclesiam ingredi, et audire verbum Dei. » Quo loco Missa non potest accipi pro sacrificio, seu ccena sacra : nam illa non erat Catechumenorum , sed fidelium tantum. Neque potest accipi pro Evangelio, et Lectionibus, quae recitabantur praesentibus Catuchemenis : nam Concilium volebat ea ab infidelibus etiam audiri. Quare non potest Missa eo loco accipi, nisi pro missione Catechumenorum. Eodem modo accipitur ea vox in Concilio Ilerdensi canon. 4. ubi prohibentur incestuosi permanere in Ecclesia, nisi usque ad Missam Catechumenorum. Sic Augustimus in eodem sensu serm. 237. de tempore (qui absque dubio est Augustini) : « Ecce, inquit, post sermonem fit Missa Catechumenis , manebunt fideles etc. » Eodem modo accipitur Missa apud Cassianum lib. n. de canonico orationum, et psalmorum modo cap. 7. et in titulo cap. 15. ubi Missam orationis, vocat dimissionem finita oratione. Et lib. m. cap. 7. ubi vocat Missam congregationis , dimis-
CAPUT I.
sionem congregationis, et cap. 8. vocat Missam vigiliarum , dimissionem post vigilias. Quomodo etiam accipiuntur Missae , qua; jubentur fieri a sancto Benedicto in Regula cap. 17. post singulos nocturnos. Denique hoc modo accipitur in nostra Liturgia, cum dicitur a diacono : « Ite Missa est, » ut enim recte exponit Alcuinus loco citato, sensus est : Jam dimissio est congregationis, abire omnibus licet.
Secundo, accipitur Missa pro divino officio lectionum, precum, et aliorum id genus, quod celebratur in Ecclesia ante dimissionem Catechumenorum. Et sane illa verba Concilii antiquissimi Valentini, cap. i : «Hoc esse censuimus observandum, ut sacrosancta Evangelia ante munerum illationem in Missa Catechumenorum in ordine lectionum post legantur ctc.» non possunt intelligi de dimissione Catechumenorum, sed de officio di/Vino, cui ipsi intererant.
Tertio, accipitur pro illa parte Liturgia?, qua? est ab Offertorio usque ad finem, quae proprie dicitur Missa fidelium, teste Alcuino, loco notato. Ita accipitur Missa ab Ambrosio lib. v. epist. 33 : « Ego mansi in munere, Missam facere coepi, orare in oblatione, etc.»
Quarto, accipitur pro tota celebratione divini officii, in quo Eucharistia consecrabatur, ut comprehendi simul Missam catechumenorum, et fidelium. Ita accipitur in locis citatis, Leonis, Gregorii, Felicis IV, et Conciliorum Agathensis et Aurelianensis : et haec est communissima acceptio apud omnes posteriores auctores.
Quinto, accipitur pro ipsis collectis, seu precibus, qua? dicuntur in Liturgia : ita accipitur in Concilio Milevitano can. 12.
Sed quarta significatio est, in qua accipitur nomen Missae, cum quaerimus : Utrum Missa sit sacrificium ; est enim sensus quaestionis : Utrum actio illa sacra, in qua conficitur Eucharistia, multis pra?cedentibus, et sequentibus precibus et caeremoniis, sit sacrificium. Nec intelligimus quaestionem esse, an singuli illi ritus sint de essentia sacrificii, sed solum, an inter illos ritus sit aliquis, qui proprie sacrificium dici debeat, ad quem reliqui omnes referantur.
Ex quo refellitur impostura Kemnitii. Nam in 2. par. Examinis Tridentini Concilii pag. 717. proponit explicandum : Quid illud sit in Missa, quod Pontificii proprie intelligunt sacrificium, ac dicit illud clarissime explicari a Joan. Eckio lib. i. de sacrificio Missae
cap. 10. et tandem citatis quibusdam verbis ( Eckii, ita concludit pag. 719 : « Sacrificium igitur Missae, de quo Pontificii dimicant, in eo consistit, quod sacrificulus certis orna' mentis, et instrumentis, super panem, et vinum Eucharistiae variis utitur gestibus, motibus, et actibus : ut saepius geniculari, inclinari, strictis manibus, modo distendere, modo reducere brachia, subinde se convertere, nunc esse clamosum, nunc magno silentio quaedam demurmurare, suspicere in altum, esse pronum, consistere uno in loco, nunc in dextram, nunc in levam altaris partem commigrare etc. »
Sed haec est mira fraus novi istius evangelistae. Nam Joannes Eckius vir doctissimus, et qui semper de Luthero, et ejus sectatoribus triumphavit, dicit quidem in Missa repraesentari Christi passionem variis actibus, gestibus, ornamentis, ritibus etc. Sed non ait in illa repraesentatione, et illis gestibus consistere essentiam sacrificii, de quo disputamus, ut Kemnitius impudenter mentitur, sed docet, sacrificium proprie consistere in oblatione corporis, et sanguinis Domini, quae a Sacerdote fit Deo. Nam in fine illius capitis decimi a Kemnitio citati, facit quadrimembrem divisionem. Est enim quaedam actio sacrificium, et non repraesentatio sacrificii : quaedam repraesentatio, et non sacrificium. Et haec duplex est : nam alia est simplex repraesentatio , qualis esse solet cum aliquid cernitur pictum, aut ex libro historia recitatur : alia est repraesentatio ad vivum per varias actiones, ut cum praelium, vel triumphus in scena ab actoribus repraesentatur, ubi et personae, et vestes, et arma, et ipsae actiones cernuntur, et verba audiuntur. Quaedam denique sacrificium, et repraesentatio sacrificii.
Ad primum membrum pertinet mors Christi vera in cruce : illa enim fuit sacrificium, et non repraesentatio alicujus sacrificii. Ad secundum membrum pertinet manducatio Eucharistiae. Qui enim id faciunt simpliciter, commemorant Christi passionem; sed nec sacrificium proprie offerunt, nec etiam sacrificium crucis ad vivum repraesentant. Ad tertium membrum pertinet officium divinum, quod in Ecclesia agitur in die Parasceves ; in illo enim repraesentatur accurate passio Christi variis gestibus, motibus, verbis, vestibus, instrumentis etc. sed non est in toto eo officio ulla actio, quae sit proprie sacrificium. Ad quartum membrum pertinet
LIBER Y.
Missa, in qua et repraesentatur variis gestibus, et actionibus sacrificium crucis, et simul offertur Deo verum, et proprium sacrificium corporis Domini.
Haec est Eckii doctrina, et omnium Catholicorum, ex qua perspicue constat, sacrificium non consistere proprie in illis variis gestibus, et m >tibus : nam alioqui in die Parasceves verum sacrificium offerretur, cum in officio ejus diei plurimi ejusmodi gestus, et motus fiant, quod tamen Eckius disertis verbis negat.
Adde quoji Eckius cum probare vult sacrificium Missae, in toto illo opere omnia sua argumenta dirigit ad probandum in Missa fieri oblationem Deo : non autem ad probandum fieri debere varios gestus, et motus. Non igitur ille per sacrificium intellexit gestus, et motus, utKemnitius calumniatur, sed oblationem corporis, et sanguinis Domini. Haec de primo.
CAPUT II.
De sacrificii definitione.
Explicuimus vocabulum Missae : nunc explicanda est vox sacrificium, ut plane intelligatur status controversiae : An Missa sit sacrificium. Porro in voce Sacrificium non est quaerenda etymologia, aut vulgaris aliqua significatio, quae notissima sunt : sed quid proprie sit sacrificium, sive quae sit ejus natura, et definitio ; in hac enim re non pauci falluntur.
Ac primum Philippus Melanchthon in Apologia Confessionis in articulo de Missa, ita sacrificium definit : « Sacrificium est caeremonia vel opus, quod nos Deo reddimus, ut eum honore afficiamus. » Deinde dividit sacrificium in duas species, in sacrificium videlicet propitiatorium, et sacrificium lu/aptcrrtxov. Propitiatorium esse dicit, quod est satisfactio pro peccatis, et Deum placat ; so/aptff-rotov esse vult, quod non reconciliat hominem Deo, sed est gratiarum actio, quae a reconciliatis pro acceptis beneficiis exhibetur Deo : quo genere contineri dicit fidem, praedicationem Evangelii, orationes, castigationes carnis, et breviter omnia bona, unde laus Deo consurgit. Atque ex his fundamentis colligit Missam posse dici sacrificium hoc modo posteriore, quia sumptio Eucharistiae fieri potest ad laudem Dei, sicut caetera opera bona, non tamen esse sacrificium prioris generis.
Ab hac Philippi sententia non procul abesse videtur opinio doctoris cujusdam moderni, hominis alioqui valde eruditi, et pii, qui in lib. de sacrificio cap. 5. docet, sacrificium proprie dictum esse omne opus bonum, quod fit, ut sancta societate inhaereamus Deo, sive ex se sit opus virtutis, sive non, ita ut non minus proprie sit sacrificium castigatio corporis propter Deum assumpta, quam sacrificium Eucharistiae. Dividit autem eadem opinio sacrificia proprie dicta in duas species, in sacrificia videlicet typica, et non typica. Typica vocat, quae fiunt ad aliud significandum, qualia erant sacrificia omnia veteris legis, et qualia sunt omnia Sacramenta novae legis. Non typica, vocat opera virtutum, quae tametsi nihil significent, tamen Deo gratissima sunt.
Haec sententia falsa est, ac multis, et perspicuis argumentis refutari potest. Primum, Scriptura sacra opponit opera multarum virtutum sacrificiis, ut cum ait Oseae vi : Misericordiam volo , non sacrificium. Et I Regum xv. Melior est obedientia, quam victimae. Et Psalm. l: Si voluisses sacrificium, dedissem utique , holocaustis non delectaberis. Sacrificium Deo spiritus contribulatus, cor contritum, et humiliatum Deus non despicies (1). At si omnia opera virtutum essent sacrificia proprie dicta, certe etiam obedientiae, misericordiae, poenitentiae opera essent proprie sacrificia : non igitur verae essent illae sententiae Scripturarum supra citatae . Quomodo enim vult Deus misericordiam, et non sacrificium, si ipsa misericordia est verum, ac proprie dictum sacrificium ? aut quomodo melior est obedientia, quam victimae, si ipsa obedientia vere, ac proprie victima est? quemadmodum autem non vult Deus sacrificium, et holocausta, sed cor contritum et humiliatum, si hoc ipsum est verissimum sacrificium?
Secundum argumentum. In omni sacrificio proprie dicto requiritur res aliqua sensibilis, quae offeratur, nec in sola actione sacrificium consistere potest. At si sacrificium esset quaelibet caeremonia, vel opus ad honorem Dei factum, nihil obstaret quo minus
(1) Oseae. VI, 6; I Reg. XV, 22 ; Psal. L, 18.
CAPUT II.
in sola actione sacrificium consisteret; et qui voce psallit, aut genua flectit, aut aliquid ejusmodi facit, is proprie sacrificare diceretur : non igitur sacrificium est quaelibet caeremonia, vel opus ad honorem Dei factum. Probatur major propositio. Genes, xxn, Isaac ait patri : Ecce ignis , et ligna , ubi est victima holocausti ? Hebr. viii. : Omnis Pontifex ad offerendum munera , et hostias constituitur : unde necesse est et hunc habere aliquid , quod offerat (1). Ubi Apostolus colligit ex ratione communi sacrificiorum, non. potuisse Christum vere dici Pontificem, nisi habuisset victimam, quam offerret.
Tertium argumentum. Negari non potest, quin sacrificare sit actus proprius, et elicitus religionis, ut praeter Doctores scholasticos docet S. Augustinus lib. xx. contra Faustum cap. 21. Non potest autem idem actus esse proprius, et elicitus diversarum virtutum : igitur opera propria misericordiae, temperantiae, aliarumque virtutum non possunt proprie sacrificia dici, sed solum per quamdam participationem. Quamvis enim unus, et idem actus non possit esse proprius, et elicitus diversarum virtutum, potest tamen ab una elici, et ab alia imperari, et eo modo ad unam proprie pertinere, ad alteram participative. Quemadmodum sobrie cibum sumere, est actus elicitus temperantise ; tamen si imperetur a fortitudine, ut homo sit magis aptus ad pugnandum, participabit fortitudinem; si a justitia, ut nimirum habeat unde debitum reddat ‘pecuniarium, participabit justitiam. Sic igitur opera quarumlibet virtutum, possunt imperari a religione, et participative sacrificia dici, non tamen absolute, et proprie, cum a religione non eliciantur. Atque hinc est, quod in divinis litteris opera virtutum non vocantur absolute sacrificia, sed cum addito, ut sacrificium laudis, hostiae spirituales, vituli labiorum, et de caeteris ad eumdem modum : illa vero, quae sunt proprie sacrificia, simpliciter, et absolute talia nominantur, ut in lucis allegatis in primo argumento : Misericordiam volo, non sacrificium , etc.
Quartum argumentum. In Ecclesia Christi unum est tantum verum, ac proprium sacrificium : non igitur sunt proprie sacrificia omnia Sacramenta, vel omnia bona opera, quae fiunt ad colendum Deum. Antecedens est S. Augustini, et omnium sanctorum scriptorum. Lib. viii. de Civitate Dei cap. ult. probare volens Augustinus non esse sacrificium epulas illas, quae ponebantur a quibusdam super sepulchra Martyrum, sic ait :
« Ea non esse sacrificia Martyrum novit, qui novit unum, quod Deo offertur, sacrificium Christianorum » . Idem quoque lib. m. de Baptismo contra Donatistas cap. ult. et lib. i. contra adversar, legis et prophetarum cap. 20. dicit, omnibus sacrificiis veterum, successisse unicum et singulare Eucharistise sacrificium : libro de spiritu et littera cap. 11. vocat Eucharistia! sacrificium verissimum, et singulare : et lib. i. contra Cresconium cap. 25. unicum appellat. S.Leoserm. 8. de passione Domini : « Nunc, inquit, carnalium sacrificiorum varietate cessante, omnes differentias hostiarum, una corporis, et sanguinis tui impletoblatio ». Sanctus etiam Joannes Ghrysostomus in Psalm. xcv : «Magnus, inquit, erat, et sine modo numerus sacrificiorum in lege, quae omnia nova superveniens gratia uno complectitur sacrificio, unam, et veram statuens hostiam. »
Quintum argumentum. Sacrificium, et sacerdotium relativa sunt, ita ut sacrificio proprie dicto sacerdotium proprie dictum ; et sacrificio improprie dicto sacerdotium improprie dictum respondeat. At non sunt omnes, qui operantur bona opera ad honorem Dei Sacerdotes proprie dicti : non igitur sunt omnino talia opera sacrificia proprie dicta.
Major propositio certissima est. Nam Sacerdotis, ut talis est, proprium munus est offerre sacrificium, ut Apostolus docet, Hebr. v. et Justinus Martyr in Dialogo cum Triphone ultra medium, ubi dicit, Deum non accipere sacrificium nisi a Sacerdotibus. Augustinus quoque semper conjungit haec duo tamquam inseparabilia, sacrificium, et Sacerdotem. Vide epist. 49. qusest. 3. lib. viii. de Civitate Dei cap. ultim. et lib. xxn. cap. 10. Id etiam docent ipsa vocabula. Latine enim pro eodem accipiuntur sacerdos, et sacrificus. Graece a Gueiv, quod est sacrificare, fit Gucrta sacrificium, et 6uxr,? Sacerdos, et ab hpyjstv, sacrificare, hpEtov sacrificium, etiepEu? Sacerdos. Denique non alia de causa Lutherani non agnoscunt in Ecclesia verum, et proprie dictum sacerdotium, nisi quod non agnoscant verum, et proprie dictum sacrificium.
(1) Gen. XXII, 7; Hebr. VIII, 3.
LIBEll V.
Probatur nunc assumptio. Nam in Testamento veteri notissimum est non fuisse Sacerdotes proprie dictos, nisi fdios, et nepotes, atque alios posteros Aaronis, ut regi Oziee sacerdotium usurpare volenti, dictum legimus ab Azaria pontifice, II Paral. xxvi. et tamen omnes filii Israel bona opera facere debebant. In Ecclesia vero Christi, velint nolint Lutherani, nunquam dicti, vel habiti sunt Sacerdotes proprie, nisi Episcopi et Presbyteri. Hos autem hoc nomine appellant Dionysius Areopagita lib. i. de Ecclesiastica hierarchia cap. 1. 3. et 5. Justinus in dialogo cum Triphone ultra medium. Tertullianus lib. de prsescript. ultra medium, et de velandis virginibus ultra medium. Cyprianus lib. i. epist. 4. et omnes posteriores passim. Ipse etiam Apostolus Hebr. v. de sacerdotio loquens : Nemo , inquit, assumit sibi honorem , nisi qui vocatur a Deo , tamquam Aaron (i) : et hoc usque adeo verum est, ut ipsum etiam Christum dicat ibidem Paulus non sibi per se sacerdotium assumpsisse, sed a Patre illud accepisse. Denique (ut multa praeteream) Concilium Nicaenum cap. 14. et Tridentinum quod a Catholicis rejici non potest sess. xxih. can. 1. et 7. aperte docent, in Ecclesia non omnes, sed certos quosdam Sacerdotes esse. Quare id necessario sequitur, ut aut CEeteri fideles bene operari non debeant, quod est absurdissimum ; aut non sint proprie Sacerdotes omnes, qui bene operantur, quod est verissimum.
Sextum argumentum. Altare, et sacrificium relativa sunt : non est autem altare proprie dictum necessarium propter omne opus bonum, nec propter omnes caeremonias, quibus Deum colimus; non igitur est sacrificium proprie dictum omnis ejusmodi caeremonia, seu opus bonum. Propositio major perspicua est. Nam in primis et hebraice, et graicc ab eadem radice deducitur sacrificium, et altare. A ny sacrificavit, fit pD'' sacrificium, et PDT2 altare, et a verbo Oue-.v sacrificare, fit Ouctoc, sacrificium, et OuGtaa-rrjptov altare. Latini a forma, et ritu nomen deducere maluerunt. Dixerunt enim altare quasi altum, et aram, quasi ansam, ut Varro interpretatur, quia Sacerdos aram tenere consueverat, dum sacrificium offerret. Unde est illud poetee :
Talibus orantem dictis, arasque tenentem.
Deinde Genes. 8. ubi primum altare erectum legimus, sacrificii causa erectum fuisse legimus : et in omni gente, et religione semper altaria ad sacrificia erigebantur. Et sicut sacrificium soli Deo vero rite potest offerri, ita etiam altare soli Deo vere rite potest erigi, ut S. Augustinus docet lib. xx. contra Faustum cap. 21. Porro assumptio hujus argumenti nulla probatione eget. Quis enim non videt plurima bona opera, multasque caeremonias sine ulla ara fieri ad honorem Dei posse?
Non igitur verum est, quod Melanchthon scripsit, omnpm caeremoniam, seu opus, quod nos Deo reddimus , ut eum honore afficiamus, esse sacrificium. Quare Joannes Calvinus lib. iv. Instit. cap. 18. § 13. sine nomine auctoris, eam definitionem aperte reprehendit his verhis : « Qui sacrificii vocabulum ad omnes caeremonias, et religiosas actiones extendunt, qua ratione id faciant, non video. »
Unum est argumentum in contrarium, ac praesertim Catholici illius Doctoris, testimonium videlicet S. Augustini, qui lib. x. Civit, cap. 6. sic definit sacrificium : « Sacrificium, inquit, verum, est omne opus, quod agitur, ut sancta societate inhaereatur Deo, relatum ad illud finem, quo beati esse possimus. »
Sed facilis est responsio. Nam S. Augustinus non definit sacrificium in genere, nec sacrificium proprie dictum, sed solum sacrificium, quod praecipue est internum, et opponitur sacrificiis legalibus, et mere externis. Et vocat sacrificium verum ratione dignitatis , et ratione effectus , non ratione formae, et essentiae sacrificii proprie dicti. Non enim vult dicere sacrificia interna esse magis proprie dicta sacrificia, quam externa, cum oppositum sit verum, sed esse preestantiora, et Deo gratiora, et facilius Deum placare. Similis sententia est Joan. xv : Ego sum vitis vera. Nec enim Dominus eo loco significare volebat se magis proprie esse vitem, quod attinet ad formam, et essentiam vitis, quam sit illa, quse plantatur in vineis : sed solum esse vitem nobiliorem, et effectus excellentiores producere, ut Euthymius in commentario hujus loci recte exponit.
Expendamus nunc Calvini definitionem ; reprehendit enim alios, sed nec ipse meliorem definitionem attulit. Sic autem loquitur loco citato : « Nos perpetuo Scriptur® usu sacrificium appellari scimus, quod Grceci nunc Qutriav, nunc irpoGcaopav, nunc TsXexviv dicunt : quod generaliter acceptum complecti-
(1) Hebr. V, 4.
CAPUT II.
tgr quidquid omnino Deo offertur. » Haec ille : ubi aperto docet idem esse sacrificium quod oblationem Deo factam. Ac deinde partitur sacrificium in duas species, ad eum modum, quo Philippus fecit ; nisi quod sacrificium non propitiatorium, contendit vocari posse non solum u^aptiti xov, ut Melanchton vocabat, sed etiam Xarpsu-nxov, et csSacmxov, id est, sacrificium cultus, et venerationis.
Sed omissa partitione, de qua non magna controversia est, definitio certe a Calvino allata admitti non potest. Nam licet secundum Scripturae usum, omne sacrificium oblatio quaedam sit, non tamen omnis oblatio est sacrificium. Sacrificium enim praeter 'oblationem requirit mutationem, et consumptionem rei, quae offertur, quam non requirit simplex oblatio.
Id vero probatur primum ex nomine sacrificii. Nam Hebraice dicitur a fijjn quod est mactare ; et Graece Quolx, vel dicitur a 0usiv, id est mactare : unde est illud Mattii. XXII. Taupot.xai GiTtara Ts6up.lv a, tauri, et altilia occisa ; vel dicitur a nomine Ouutacn?, id est, exhalatio, ut Porphyrius contendit apud Eusebium lib. 1. praeparat. Evang. cap. 6. Yult enim sacrificia dicta esse ab exhalatione, et fumo, qui ex combustione sacrificii ascendit. Unde etiam Ghrysostomus, et Theophilactus in cap. x. epist. ad Hebr. notant, differentiam esse inter Ouctav et irpocrcpopiv, id est, sacrificium, et oblationem, quod Quora, dicatur de rebus illis, quae occiduntur, vel aliter consumuntur. Quo etiam pertinet, vox teastt), dicitur enim ea vox a verbo tsXIw, quod est consumo. Ex quibus colligitur, non recte Calvinum confudisse illa nomina : Tpoaaopav, quae significat simplicem oblationem, Oucfiav ac tsXst/jV, quae addunt consumptionem supra oblationem.
Secundo, probatur ex usu Scripturarum. Nam in Scripturis multa dicuntur Dei offerri, quae nec secundum usum Scripturae divinae, nec juxta communem loquendi modum dici possunt sacrificari. Exodi xxv. et xxxv. offerenda Deo dicuntur aurum, argentum, aes, ligna, lapides pretiosi, byssus, coccus, pili caprarum, et similia, quae nonnisi absurdissime sacrificari dici possent. Numeri vm. Aaron offert Levitas in munus Domino a filiis Israel, et tamen nec Scriptura dicit, homines illos sacrificatos fuisse, nec dici potest, nisi valde improprie , cum homines illi non sint occisi, sed solum ad ministerium deputati. Contra vero Isaac vere, et proprie sacrificandus dicebatur a patre, quando occidendus, et cremandus Domino ducebatur. Genes. xxii. Et omnia omnino, quae in Scriptura dicuntur sacrificia , necessario destruenda erant; si viventia, per occisionem; si inanima solida, ut simila, et sal, et thus, per combustionem; si liquida, ut sanguis, vinum, et aqua, per effusionem, Levit. 1. et 11.
Neque his repugnat exemplum Melchisedechi, qui erat Sacerdos Dei altissimi, et obtulit panem et vinum : nec tamen legitur illam oblationem consumpsisse, Genes, xiv. Nam Scriptura non explicat modum illius sacrificii ; sed ex aliis locis colligimus eum more solito sacrificasse, ita ut panem illum, et vinum ad honorem Dei consumpserit. Constat igitur sacrificium non esse quidquid offertur Deo, ut Calvinus dicit, nisi aliquid aliud addatur.
Denique tertio, accedant argumenta ducta a sacerdotio, et ab altari, quae paulo ante fecimus adversus Melanchtonem. Nam oblatio generatim sumpta, nec sacerdotium, nec altare requirit : vere enim ac proprie obtulit Deo vidua illa evangelica duo aera minuta, cum nec sacerdos ipsa esset, nec altare ullum haberet.
Venio nunc ad Martinum Kemnitium : is initio disputationis de sacrificio Missae in 2. par. Exam. Tridentini Concilii pag. 712. et seq. primo loco adfert acceptiones hujus vocis, Sacrificium, quas in genere tres esse dicit. Primo enim, accipi vult pro sacrificio externo, et caeremoniali, quale dicit fuisse in solo Testamento veteris ; et in hoc genere numerat holocausta, hostias pacificas, hostias pro peccato, et denique sacrificium professionis, ut decimas, et primitias. Secundo, accipi dicit pro morte Christi, quae dicitur sacrificium crucis. Tertio, pro sacrificio interiore, invisibili, et spirituali fidelium ; atque ad hoc genus reducit praedicationem Evangelii, orationes, eleemosynas, laudes Dei, mortificationem, et similia opera bona. Addit paulo infra pag. 717. Quarto, acceptionem pro sacrificio commemorato, id est, pro ea re, quae fit in memoriam sacrificii crucis, quamvis fateatur non haberi in Scripturis hanc acceptionem. Ex his concludit ob tam varias acceptiones sacrificii, bene definitum esse sacrificium in genere a S. Augustino, lib. x. de Civitate Dei cap. o. et 6. « Omne opus bonum, quod agitur, ut sancta societate inhaeremus Deo, etc. »
Sed in hac doctrina Kemnitii plurima sun
LIBER V.
errata.’Primum, non recte numerantur decimae, et primitiae cum sacrificiis, veteris legis proprie dictis : nusquam enim in Scriptura dicuntur sacrificia, ejusmodi decimae, et primitiae, nec eis nomen, aut ratio sacrificii convenit, ut supra ostendimus. Adde, quod sacrificium soli Deo offerri potest, ut omnes fatentur : decimae autem immediate Sacerdotibus offerebantur, et offeruntur, non Deo.
Deinde, quod Kemnitius dicit, sacrificia externa et caeremonialia fuisse solum in lege veteri, et jam omnino desiisse, pugnat cum eo, quod idem Kemnitius dicit, omne opus bonum faictum ad Dei honorem esse etiam hoc tempore sacrificium. Nam certe Baptismi, et Eucharistiae Sacramenta conficere, dare, sumere, sunt opera bona, facta ad Dei honorem, et tamen sunt externa, et caeremonialia. Imo idem Kemnitius paulo infra multis modis probat Eucharistiae consecrationem , et sumptionem dici posse sacrificium : quam tamen externam, et Cceremonialem esse nemo negare potest.
Tertio, mirum est, cur admittat Kemnitius quartam sacrificii acceptionem , cum eam fateatur non posse colligi ex divinis litteris, sed videtur eam admittere, ut possit eludere loca Patrum, in quibus Missa dicitur sacrificium. Gaeterum ea acceptio plane arbitraria, et conficta est : nam nec Scriptura, nec Patres sacrificium appellant, id quod est solum figura, vel commemoratio sacrificii.
Denique, falso concludit Kemnitius ab Augustino definiri sacrificium in genere lib. x. civit, cap. 6. Tantum enim abest, ut Augustinus definire voluerit eo loco sacrificium in genere, ut potius expresse excluserit a sua definitione omnia sacrificia veteris legis, quae in mactatione ovium, et boum sita erant, quse propriissime sacrificii nomen, et rationem retinent. Quare Kemnitius, neque dividendo, neque definiendo id assequi potuit, quod cupiebat, ut quid sit proprium sacrificium explicaret.
His ergo rejectis, vera definitio sacrificii proprie dicti in gem*re hsec esse potest : « Sacrificio est oblatio externa facta soli Deo, qua ad agnitionem humanse infirmitatis, et professionem divinse Majestatis a legitimo ministro res aliqua sensibilis, et permanens ritu mystico consecratur et transmutatur. » Hsec definitio paulo longior esse debuit, ut
(1) Hebr. VIII, 3.
omnes conditiones sacrificii proprie dicti complecteretur.
Primo igitur dicimus esse oblationem, ut genus sacrificii indicaremus : hoc enim loco sacrificium accipimus pro actione sacrificandi ; non pro ipsa victima, quse sacrificatur, tametsi ipsa etiam sacrificium dici solet. Sacrificium igitur pro actione acceptum, species est oblationis : id enim est sacrificium, quod proprie et per se ad actionem Sacerdotis pertinet. Porro Sacerdotis proprium munus est offerre, Heb. v : Omnis Pontifex ex hominibus assumptus pro hominibus constituitur, in his , quse sunt ad Deum , ut offerat dona, etc. (1). Apud sacros, et ecclesiasticos scriptores pro eodem accipitur offerre et sacrificare. Genes, iv. ubi primum fit mentio sacrificii, dicitur Abel obtulisse de primogenitis gregis sui : et Genes, vm, Noe obtulit holocausta ; et eodem modo Scriptura passim loquitur. Tertullianus inter patres in lib. de velandis virginibus, et in lib. de exhortatione castitatis, dicit tria esse munera Sacerdotum novae legis : tingere, offerre, docere, id est , baptizare , sacrificare, concionari. Denique idem indicat nomen, quo passim utuntur Graeci, cum de sacrificio loquuntur, nimirum Ttpoa^opa, id est, oblatio, quod etiam Calvinus notavit, ut supra vidimus.
Secundo dicimus, externam oblationem esse sacrificium. Duplex enim oblatio , et largo modo, duplex sacrificium distingui potest, iit S. Augustinus distinguit lib. x. de Civ. Dei cap. 3. invisibile, sive internum, et visibile, sive externum. Invisibile est pia voluntas, quae divinae Majestati, se, et sua omnia offert : visibile autem est testificatio quaedam externa interni affectus. Quare ibidem Augustinus definiens visibile sacrificium, invisibilis sacrificii Sacramentum, id est, sacrum signum esse dicit. Quamvis autem invisibilis oblatio sit nobi ior, et melior visibili, et placeat Deo invisibilis sine visibili, visibilis sine invisibili Deo non placeat: tamen nomen, et ratio sacrificii proprie non convenit invisibili oblationi, sed solum visibili, et externae, ut nos in definitione posuimus. Oblatio enim invisibilis, semper est occulta, et privata ; nomine autem sacrificii proprie omnes intelligunt publicum, et manifestum honorem Deo exhibitum a communi, et publico ministro. Itaque necessario
/
CAPUT II.
requiritur ad sacrificium proprie dictum, ut .sit oblatio externa.
Tertio diximus in definitione : « Facta soli Deo. » Nam oblatio externa potest fieri etiam homini, vel homini, et Deo, ut cum dantur eleemosyna? pauperibus propter Deum ; illa? enim offeruntur hominibus, ct simul etiam Deo, dicente Christo : Quod uni ex minimis istis fecistis, mihi fecistis (1), Mattii, xxv. Sed non sunt sacrificia ejusmodi oblationes : sacrificium enim proprie pertinet ad cultum latriae, qui soli Deo exhiberi potest. Ut enim est interior quidam cultus, quem soli Deo exhibemus, cum cum agnoscimus primum et summum bonum, causam efficientem, et finalem omnium rerum, et ut tali cor nostrum illi demississime prosternimus; sic etiam debuit esse externum aliquod signum quo protestaremur cultum istum soli Deo debitum. Tale autem signum non est, nisi sacrificium : nam omnis alia externa reverentia, quam exhibemus Deo, sive caput nudando, sive genua flectendo, sive corpus totum prosternendo, sive etiam supplicando, ct invocando, solet etiam hominibus aliquando exhiberi. Unde Exod. xxn. legimus: Qui sacrificat Diis , occidetur , prxterquam Domino soli (2). Neque id solum Scriptura docet, sed etiam idipsum naturali lumine omnes Gentes agnoverunt : « Quis vero, inquit, S. Augustinus lib. x. de Civ. Deicap. 4, Sacrificandum censuit, nisi ei, quem Deum, aut scivit, aut putavit, aut finxit. » Et lib. i. contra advers. leg. et prophet. cap. 18 :
« Daemon sibi sacrificium non exigeret, nisi Deo vero deberi sciret. Nam obsequia ca?tera, qua? divinitati exhibentur, ausi sunt sibi etiam superbia? fastu homines arrogare : rarissimi autem commemorantur, qui sibi ut sacrificaretur, cum regia potestate possent, ausi fuerint imperare. Quicumque tamen ausi sunt, per hoc se Deus haberi voluerunt. »
Quarto diximus : « Ad agnitionem humana? infirmitatis, et possessionem divina? Majestatis. » Quoniam hic est finis generalis omnium sacrificiorum : sunt enim quasi tributa, qua? Deo redduntur in recognitionem supremi dominii ipsius, ct nostra? subjectionis. Et ha?c est etiam ratio, unde laudem habet, et est opus virtutis actio sacrificandi. Nam ex se opera indifferentia sunt occidere, et cremare animalia, ct similia ; sed cum illa
(t) Matth. XXV, 40. - (2) Exod. XXII, 20.
Tom. IV.
fiunt ad significandum, omnia a Deo procedere, et in ipsius honorem consumenda esse ; jam sunt opera religionis, et proinde bona, et laudabilia.
Quinto diximus : « A legitimo ministro », Non enim est cujusquc offerre sacrificium, sed publici, ct certi hominis, qui communi nomine id peragat. In lege quidem natura?. Suder dotes erant, vel capita familiarum, ut Noe, Abraham, vel ii, quibus Deus id inspirabat. In lege autem scripta, soli filii Aaron. In lege gratia?, soli Episcopi, et Presbyteri rite ordinati, ut omnia Concilia, et omnes Patres, et omnium Ecclesiarum consuetudo docet. Atque hinc excluduntur a ratione sacrificii proprie dicti multa? oblationes privatorum hominum, facta? soli Deo ut cum fideles candelas accendunt, ct consumunt in templo ad honorem Dei.
Sexto diximus : « Ites aliqua sensibilis, et permanens», ut nimirum excludantur a ratione sacrificii proprie dicti, actiones transeuntes, in honorem Dei facta?, quales sunt psalmodia?, preces, gcnuflexiones, et alia qua? fiunt a Sacerdotibus actu externo ad ho norem Dei ct tamen sacrificia proprie non dicuntur.
Septimo diximus : «Ritu mystico consecratur». Nam debet res illa, qua? Deo offertur, ex profana fieri sacra, «'t Deo dicata : id enim significat sacrificare, sacrum facere, ut S. Thomas recte monet in 2. 2. quaest. lxxxv. art. 3. Ista autem consecratio, et dedicatio semper fiebat in lege veteri certo ritu, ct cferemonia mysterium continente, ut impositione manuum super viet imam, vel elevatione oblationis in altum. Et in hoc distinguitur sacrificium a simplici oblatione, qua? non requirit ex se ullam ejusmodi mysticam consecrationem.
Octavo diximus: «Et transmutatur». Quia ad verum sacrificium requiritur, ut id, quod offertur Deo in sacrificium, plane destruatur, id est, ita mutetur, ut desinat esse id, quod ante erat : ct in hoc maxime differta simplici oblatione, qua? interdum ritu mystico elevabatur coram Deo, sed non destruebatur, nisi quando vere sacrificabatur. De qua conditione plura diximus paulo superius in refutatione definitionis Joannis Calvini. Ratio autem hujus rei duplex esso videtur. Una oh significationem mortis Christi. Deus enim, qui primus sine dubio inspiravit Abeli, et
30G
LIBER V.
aliis sanctis viris usum sacrificiorum, voluit per ca sacrificia sacrificium omnium sacrificiorum prsestantissimum adumbrari : illud autem morte, et destructione rei oblata? constabat. Altera ratio est, quia, sacrificium est summa protestatio subjectionis nostra? ad Deum, et summus cultus externus, qui exhiberi possit. Summa autem ista protestatio requirit, ut non solum usus rei Deo offeratur, sed ipsa etiam substantia : et ideo non solum usus, sed substantia consumatur.
CAPUT III.
Mortem Christi sacrificium esse proprie clictum.
Sed una occurrit dubitatio circa sacrificii definitionem. Nam sacrificium crucis, id est, Christi passio et mors, verissimum, ac perfectissimum sacrificium fuit, ut Augustinus docet lib. i. contra advers. leg. et propilet, cap. 18. et tamen non videtur ei convenire definitio assignata. Nam (ut alia omittam) ratio sacrificii a nobis descripta requirit, ut non sit actio alicujus virtutis, nisi religionis : mors autem Christi actio fuit charitatis, patientiae, fortitudinis, humilitatis, obedientiee, ut Apostolus prsedicat Roman. v. Philipp. n. Hebr. xii. et alibi.
Respondeo : Sacrificium crucis proprie actum religionis fuisse. Christus enim priccipue in mortem se obtulit, ut esset oblatio, et sacrificium Deo pro expiatione peccatorum totius mundi, ut sacri scriptores passim docent, ac praecipue Apostolus Ephes. v. et Hebr. vn. vm. ix et x. tamen nihil repugnat quominus actus proprius religionis possit etiam participare multas alias virtutes : sicut e contrario actus omnium aliarum virtutum, ut supra diximus, religionis rationem participant; et sacrificia suo quodam modo nominantur. Sicut enim si quis obedientiam superiori praestet ob Dei honorem, illa obedientia sacrificium erit : sic etiam si quis veram hostiam Deo offerat, quia id ei superior imperaverit, actio illa, obedientia dici poterit. Et quemadmodum eleemosyna pauperi propter Dei honorem data, sacrificium quoddam est; sic etiam sacrificium pro peccatore Deo oblatum, misericordia est.
Dicet aliquis : Si res ita se habet, poterunt etiam Martyrum passiones vere, et proprie sacrificia dici, licet ad charitatem, et fortitudinem potissimum pertinere videantur.
Respondeo : Martyrum passiones sacrificia dici possunt largo modo, ut omnia alia bona opera; non autem proprie, et in rigore, ut Christi passio : differt enim passio Christi a passionibus Martyrum quatuor modis, ratione videlicet personae, actus, formse, et finis.
Ratione personae, quia Christus vere, et proprie erat sacerdosPsal. cix. Tu es sacerdos in aeternam (1), et sacerdos magnus, ut ait Apostolus Hebr. x, imo plane summus, et maximus, qui posset hostiam quamlibet rite offerre, et ideo etiam corpus suum. Sancti autem martyres, vel sacerdotes non erant, vel certe non tales, qui possent eligere victimam lege praescriptam.
Ratione actus, quia Christus proprie seipsum sacrificavit, cum in ejus potestate fuerit mori, et non mori. Isai. liii. Oblatus est, quia ipse voluit. Joan. x. Ego pono animam meam , nemo tollit eam a me, sed ego pono eam. Joan. xvn. Et pro eis ego sanctifico meipsum (2), id est, sacrificium offerro meipsum, ut exponunt Joanncs Chrysostomus homil. 81. in Joan. et Cyrillus lib. xi. in Joan. cap. 25. Martyres autem nec poterant mori, quando volebant, nec etiam impedire passionem suam, et mo rtem, quando volebant.
Ratione formae, quia Christus vere mystico ritu sacrificatus est; non enim casu, sed ex electione ipsius factum est, ut in die festo Paschae, et in altari crucis, et manibus extensis, et extra portam urbis Hierosolymec pateretur, ut S. Leo notat in epist. 83. ad Monachos Palaestinos. Et Joannes Evangclista, scribit cap. xm. Sciens Jesus, quia venit hora ejus. Et Paulus Hebr. xm. Quorum iinimalium infertur sanguis pjro peccato , bonum corpora cremantur extra castra ; ita et Jesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est (2). In mortibus Martyrum nihil ejusmodi reperimus.
Ratione finis, quia ille fuit proximus, et principalis finis mortis Christi, placare Deum generi humano, qui est finis veri sacrificii, Coloss. i. Pacificans per sanguinem crucis etc. (4) et idem clamant omnes Scripturae. Quare omnia sacrificia legis veteris, figura? erant, ac typi hujus verissimi, et summe pro-
(1) Psal. CIX, 4. - (2) Isai. LIII, 7 ; Joan. X, 17 ; XV!I, 19. - (3) Joan. XIII, 1 ; Hebr. XIII, 1 !. (4) Coloss. I, 20.
CAPUT IV.
pitiatorii sacrificii, ut Augustinus testatur lib. i. contra adv. leg. etprophet. c. 18. ct alibi. Finis autem proprius mortis Martyrum, non erat Deum placare, sed testimonium veritati praebere ; et ex genere suo mors Martyris actus est fortitudinis, quia magis eligit vitam perdere, quam fidem negare. Quare S. Leo epist. 83. supra citata. « Quamvis, inquit, in conspectu Domini multorum Sanctorum pretiosa mors fuerit, nullius tamen infantis occisio propitiatio fuit mundi. Accepere justi, non dedere coronas ; et de fortitudine fidelium exempla nata sunt patientiae, non dona justitiae ; singulares quippe in singulis mortes fuere, nec alterius quisquam debitum suo fine persolvit » Ac de definitione hactenus.
CAPUT IV.
De partitione sacrificii
Nunc de partitione pauca dicenda sunt. Sacrificium igitur proprie dictum, duobus modis dividi solet, ratione materiae, et ratione formae et finis, ltationac materiae dividitur in tria genera, in victimas, seu hostias, immolationes, et libamenta. Victimae, seu hostiae dicuntur sacrificia ex animantibus, videlicet ovibus, capris, bobus, columbis, passeribus, et turturibus : nec enim ulla alia animantia sacrificari poterant. Et quamvis haec nomina generalia sint, tamen apud Latinos derivata sunt ab iis sacrificiis, quae offerebantur post victoriam de hostibus reportatam. Victima enim a victoria, et hostia ab hostibus dicta est, juxta illud Ovid. lib. i. Fastorum:
Victima qua: cecidit dextra victrice vocatur Hostibus a victis hostia nomen habet.
Immolationes dicuntur sacrificia ex rebus inanimis, sed solidis, ut ex farina, pane, sale, thure : dicebantur autem immolationes a mola, sive a molendo. Quamvis deinde vocabulum immolandi ad omne genus sacrificii derivatum sit : nam et in Scripturis sanctis, ct in profanis auctoribus sacrificare, et immolare pro eodem accipiuntur. Libamenta dicuntur sacrificia rerum liquidarum, ut vini, et aquae.
Ratione formae, et finis dividitur in tria genera, in holocausta, hostias pro peccato, hostias pacificas. Holocausta offerebantur proprie in reverentiam divina) Majestatis, et ideo
tota cremabantur, ut resoluta in vaporem tota sursum ascenderent, in signum quod quidquid habemus, Dei est. Hostite pro peccato dicebantur ea), qua) offerebantur pro expiatione peccati ; et ha) partim cremabantur, partim a sacerdotibus in ipso atrio sancto manducabantur. Erant autem multa genera hostiarum pro peccato, nam ct variabantur pro varietate peccati, ct pro varietate personarum. Aliud enim offerebatur pro perjurio, aliud pro aliis peccatis ; ct similiter aliud pro Pontifice, aliud pro Rege, aliud pro Synagoga, aliud pro privatis hominibus. Hostia) pacifica) partim cremabantur, partim manducabantur a sacerdotibus, partim ab iis, qui donaverant. Erant autem dua) species pacificorum : qua)dam enim offerebantur pro beneficio accepto : qusedam pro beneficio accipiendo, qua) in hoc solum differebant a superioribus, quod ista) poterant etiam in crastino manducari, illa) autem debebant consumi ipso die sacrificii.
Ex quo recte colligit S. Thomas 1 . 2. qua)st cn. art. 3. , ubi de tota hac materia egregie disputat, prsestantissimum sacrificium fuisse holocaustum, secundum locum dignitatis obtinuisse sacrificium pro peccato, tertium sacrificium pacificum pro beneficio accepto, postremum sacrificium pacificum pro beneficio accipiendo. Maxime enim obligamur Deo honorem deferre ob ipsius infinitam majestatem ; deinde secundo ob offensam in ipsum commissam, tertio ob acceptum jam beneficium, postremo propter sperata beneficia.
Colligit secundo tribus illis generibus sacrificiorum significari tres fidelium status. Nam holocaustum significat statum perfectorum qui totos se Dei obsequio dedicant. Sacrificium pacificum, statum proficientium, qui Deo gratias agunt pro ncccpta justificatione peccatorum, et petunt perseverantiam in bono : ct ideo ejus sacrificii fiunt tres partes, una crematur Deo, altera manducatur a sacerdote, tertia ab offerente ; quia perseverantia in bono acquiritur gratia Dei, ministerio sacerdotum, et merito etiam proprio operum bonorum. Denique sacrificium pro peccato, significat statum incipientium, seu.pcenitentium, qui quscrunt a Deo veniam peccatorum. Et quia justificatio a peccatis non potest acquiri propriis meritis, sed sola Dei gratia per ministerium sacerdotum : idcirco ejus sacrificii una pars Deo offertur, altera sacerdoti, nulla ipsi offerenti cedit.
LIBER V.
CAPUT V.
Explicatur status controversias, et sententia:
referuntur Catholicorum et haereticorum.
Explicatis vocibus Missa?, et sacrificii, sequitur ut ipsa quaestio explicetur : Utrum Missa sit sacrificium. Porro qua?stio principalis cum haereticis hujus temporis, non est de sacrificio spirituali, aut improprio. Fatentur enim Philippus in Apologia Confessionis Augustanae, et Martinus Kemnitius in Examine Tridentini Concilii, ct Brentius in Confessione Wirtemhergcnsi, et alii, Missam, sive sacram c cenam multis modis sacrificium dici posse: sed de sacrificio externo visibili, vere, ac proprie dicto, ac potissimum de ipso genere sacrificii proprie dicti, id est, de oblatione visibili Deo facta ministerio sacerdotum.
Itaque status controversiae hic erit : Utrum in Missa, sive in actione camae Domini, si rite celebretur, Eucharistia Deo offerri debeat. Hunc esse verum statum quaestionis, facile probari potest ex testimoniis adversariorum, et nostris. Ac primum formulae ab ipsis editae, crenae Domini celebrandae, satis aperte indicunt quid in nostra Missa illis displiceat.
Formula Missae pro Ecclesia Wirtembcrgensi a Luthero edita anno 1523. admittit primo. Introitum cum Psalmo. Secundo, Kyric cleison cum hymno Angelico : Gloria in excelsis Deo. Tertio, Collectam, seu orationem cum lectione sequente. Quarto, Gradualc cum Alleluia. Quinto, Prosas, seu Sequentias quasdam paucas, ut de Spiritu Sancto, et de Natali Domini. Sexto, Evangelium. Septimo, Symbolum. Deinde ita subjungit : Octavo « sequitur tota illa abominatio, cui servire coactum est quidquid in Missa praecessit : unde et Offertorium vocatur; et ab hinc omnia fere sonant, ac olent oblationes». Et infra : « Proinde omnibus illius repudiatis, qua? oblationem sonant cum universo Canone, retineamus, qua? pura et sancta sunt. » Haec ille, qui Deinde brevissime praescribit consecrationem Eucharistiae prolatis verbis Domini, et Communionem.
Formula Calvini Sacramentorum ministrandorum pro Ecclesia Gencvensi, et ommes
aliae, quas videre potui, diligentissime cavent, ne ulla fiat mentio oblationis.
Praeterea Lutherus in omnibus libris, quos multos de hac ipsa quaestione scripsit, id unum agit, ut doceat in actione coenae, seu Missa, nihil nos Deo offerre praeter orationes, sed contra potius offerri nobis a Deo Sacramentum Eucharistiae in testimonium promissionis. Anno 1520, libellum edidit de captivitate Babylonica ubi caip. de Eucharistia prope finem capitis, hoc fuse tractat. Anno 1521, edidit librum de abroganda Missa privata, ubi illud idem fusius, ct furiosius agit. Anno 1522, librum edidit contra Regem Angliac, in quo idem repetit. Anno 1523, edidit librum contra Ganonem Missae. Anno 1527, in libro de verbis Coenae contra Zwinglianos idem habet. Similiter in confessione sua, quam edidit anno 1528. supra omnes abominationes dicit se habere Missam, ct nihil magis dolore, quam quod per annos quindecim Missas celebraverit more Catholicorum. Anno 1531, librum edidit de Missa privata, et unctione sacerdotum : in quo non erubuit confiteri se a diabolo edoctum, et persuasum Missam esse summam abominationem, idque non per somnum, et quietem, sed palam dum vigilaret.
Idipsum docent omnes hujus temporis hffiretici. Nam et Philippus Melanchtlion iu locis, tit. de sacrificio, et Joannes Brentius in Confessione Wirtembergcnsi, cap. de Eucharistia, ct Matthias Illyricus in Apologia pro Confessione Antuerpiensi, cap. 15. ct Martinus Kemnitius in 2. par. Examinis Concilii Tridentini. Et Joannes Calvinus lib. iv. institut. cap. 18. §. 1. et 2. et sequentibus, ct Petrus Martyr in comment. cap. iv. et x. prioris ad Corinth. et Theodorus Beza in sua confessione cap. yit. §. 3. et alii negant Eucharistiam Deo offerri posse, aut debere.
E contrario vero Catholici scriptores, qui hoc nostro sa?culo de sacrificio Missa? scripserunt, omnes ineo potissimum laborant, ut ostendant, in Missa offerri Deo vere ac proprie corpus, ac sanguinem Domini, sub specie visibili panis et vini. Vide Joannem Eckium in tribus libris de sacrificio Missee, Jodocum Clictoveum, in propugnaculo Ecclesia? lib. i, Gasparem Schatzgerum, tract. de Missa ; Joannem Fabrum lib. ii. iv. ct v. de Missa et Eucharistia ; Joannem Rotfenscm in lib. de visibili sacerdotio Cajetanum tract. de sacrificio Missa?, qui est tract. 10. tomi m. Murtinum Peresium in lib. de traditionibus
CAPUT VI.
par. 3. consideart. 4. Joannem Dricdonem lib. iv. de Scripturis et dogmatibus Ecclesiast. cap. 3. par. 4. Ambrosium Catharinum in lib. de veritate incruenti sacrificii novi et aeterni Testamenti ; Dominicum a Soto in iv. sentent. distinet. 13. qusest. 2. Jodocum Tiletanum in Apologia pro Concilio Tridentino contra Kemnitium ; Ruardum Tapperum in explicatione art. 16. Lovaniensium ; Albertum Pighium lib. n. hierarch. Ecclesiast. cap. 5. et controvers. 3. et 6. Antonium Democharem in lib. quatuor de sacrificio Missae ; Alphonsum de Castro in lib. x. contra h re res. verbo Missa ; Gasparem Casalium in libris tribus de sacrificia Missce ; Hosium Cardinalem in Confessione Polonica cap. 41. WilhelmumLindanumlib.lv. Panoplue cap. 37. et sequentibus ; Melchiorem Canum lib. xii de locis Theologicis, cap 13 ; Wilhelmum Alanum lib. ii de Eucharistia; Gregarium de Valentia in tract. et Apologia de sacrificio Missai.
Ex his colligimus Philippum, et Kemnitium perperam exposuisse statum hujus queestionis. Philippus eniin tum in locis tit. de sacrificio, tum in Apologia Confessionis Augustana) cap. de Missa, quia nec bene definit, nec bene dividit sacrificium, totam controversiam in eo ponit, utrum in Missa offeratur sacrificium propitiatorium. Sed alia est controversia prior, utrum vere, ac proprie sacrificium offeratur : possunt enim verissima sacrificia esse, qua) tamen non sint propitiatoria, ut supra ostendimus.
Kemnitius autem non modo imperite, sed etiam inverecunde, et impudenter in 2. par. Examinis pagina739. 744. 761. 766. et 777. asserit, statum quaestionis esse utrum illa repraesentatio per varios gestus, et vestes, quae in Missa Catholicorum cernitur, fit sacrificium a Christo institutum. Et in postremo loco a nobis notato dicere audet : Panopliam illam verborum, rituum, gestuum, actuum, ornamentorum, vestium, quae postea accessit ad simplicem Christi institutionem, esse ipsos nervos, et substantiam Missa) Pontificia) : cum tamen nullus Catholicorum id. unquam scripserit ; omnes enim summo consensu docent, ista omnia qua) accesserunt ad Christi institutionem, esse accidentalia ornamenta. Quod autem ille objicit ex lib. Ekii, jam supra in i. cap, refutatum est.
CAPUT VI.
In Missa verum sacrificium offerri, probatur
ex primo testimonio Scriptura et ex sacerdotio Melchisedech.
Nunc tandem ad argumenta pro veritate veniendum est. Ac primum afferemus testimonia Scripturarum. Tum veterum Patrum. Postremo rationes. Ac ex divinis litteris primum locum obtinebunt, figura) Testamenti veteris. Secundum, vaticinia Prophetarum. Tertium, testimonia ex Evangelio. Quartum, ex Actis Apostolorum. Quintum, ex epistolis B. Pauli.
Primum igitur testimonium Scriptura) sit illud Genes, xiv : Melchisedech rex Salem protulit panem et vinum : erat enim sacerdos Dei altissimi (1). Hunc locum ad Christum ita referunt David Psal. cix. et Paulus Hebr. vii. ut non dicant Melchisedechum figuram tantum Christi gessisse, quod enim de Aa~ rone dici potuisset, sed Christum sacerdotem fuisse secundum ordinem Melchisedech, et non secundum ordinem Aaronis, ut aperte scribit Paulus.
Porro differentia) duse sunt inter duo illa sacerdotia, ex quibus duo argumenta peti possunt. Prima et potissima differentia posita est in externa specie sacrificii. Nam etiamsi omnia sacrificia veterum conveniebant in re significata, cum eumdem Christum crucifixum significarent : tamen in signis diversa erant : Sacrificia enim Aaronica cruenta erant, et sub specie animantium occisorum, Christi mortem repra)sentabant : Melchisedechi sacrificium incruentum fuit, et sub specie panis, et vini ejusdem Christi corpus, et sanguinem figuravit. Quare si Christus sacerdos est secundum ordinem Melchisedech, et non Aaronis, sacrificium instituere debuit incruentum, et sub specie panis et vini, ut Ecclesia Catholica recte canit in vesperis festi corporis Domini : « Sacerdos in aiternum Christus Dominus secundum ordinem Melchisedech panem et vinum obtulit. » Quod si ex vi sacerdotii secundum ordinem Melchisedech non certo colligereretur, ut certo colligitur, Christum sacrificare debuisse hostiam in specie panis et
(1) Gen. XIV, 18.
LIBE a Y.
vini ; id tamen colligeretur ex vi typi et figura}. Fuit enim Melchisedech in illa csercmonia panis et vini, figura manifestissima, consensu Patrum, quem paulo post afferemus, Christi Sacramentum Eucharistiae instituentis in pane et vino. Sed Melchisedech panem et vinum obtulit, ut sacerdos Dei altissimi, ac proinde vere sacrificavit. Igitur, et Christus in institutione Eucharistia}, ut sacerdos egit, et vere sacrificavit, alioqui non exacte figuram illam implevisset.
Est etiam alia differentia inter sacerdotium Melchisedechi et Aaronis ; quod illud fuit unius tantum hominis, qui nec successit alteri, et cui non successit alter; istud autem fuit multorum, qui per mortem sibi invicem succedebant. Quam differentiam Apostolus persequitur Hebr. yii. ubi dicit Melchisedechum fuisse sine patre, sine matre, sine genealogia, neque initium dierum, neque finem vita; habentem : et illa omnia ad Christum applicans dicit eum esse sacerdotem in aeternum, qui nimirum nullis successerit, et cui nullus debeat succedere, cum semper vivat, etcumjuraveritDeus, sacerdotium ipsius non esse mutandum, aut transferendum, in aliud, ut sacerdotio Lcvitico contigit. Id enim Paulus probat exiliis verbis Psal. cix : Juravit Dominus , et non pcenitebit eum , tu es sacerdos in se ternum etc. (1). Quod si sacerdotium Christi durat usque ad mundi consummationem (id enim Scriptura aeternum vocat hoc loco, ut exponunt Anselmus et Theophilactus in cap. v ad Hebr.) certe, et sacrificii ritus durare debet; nisi forte otiosum habet Christus sacerdotium. At sacrificium crucis semel tantum peractum est, nec repeti amplius potest, cum Christus mori jam nequeat : ergo aliud sacrificium esse opportet, quod jugiter offeratur ; nec enim sacerdos dici potest, qui nullum habet sacrificium quod offerat. Admittere igitur necesse est in Ecclesia veram sacrificandi actionem, qua} Christo summo sacerdoti per ministros suos tribuatur : qualis certe actio nulla erit, si Missae sacrificium auferatur e medio.
Praeterea ante Christi incarnationem, quia Christus reipsa nondum erat sacerdos ( sacerdotium enim Christo convenit, ut minor est Patre, et proinde ut homo est, non ut Deus est, ut Augustinus etiam notat in Psal. cix. in illud : Tues sacerdos in aeternum) non poterat per se sacrificium offerre : tamen ut
etiam eo tempore sacerdos dici posset, et esset ipse unus ab initio mundi, usque ad finem summus sacerdos ; eo modo quo poterat, sacrificium offerebat, nimirum per typos, et figuras. Ut enim omnia sacrificia vetera figura} erant sacrificii crucis, et in omnibus illis victimis ipse immaculatus agnus typice mactabatur; undo in Apocal. cap. xm. dicitur agnus occisus ab origine mundi : sic omnes illi sacerdotes, typi quidam Christi erant, et in omnibus sacrificantibus, ipse sacrificabat. Quo si propter sacerdotii aeternitatem, Christus etiam ante Incarnationem ^o modo, quo poterat, sacerdotio fungebatur, quanto magis post Incarnationem, quando reipsa a Patre sacerdos appellatus est, et sacerdos sine successore, non debet usque ad mundi consummationem ab officio sacrificandi cessare? quorsum enim sacerdotium illius manet, si nunquam deinceps sacrificare debet?
Ad haec argumenta adversarii respondere conantur. Siquidem Calvinus lib. iv. Institut. cap. 18. §. 2. et Kemnitius in 2. par. Exarn. pag. 740. et 747. et alii in expositione, quam vocant, Ecclesiasticam in genesim, et Petrus Martyr in cap. v. i, ad Cor. admittunt Melchisedech sacerdotem fuisse, et Christi typum gessisse; sed negant panem et vinum ab eo in sacrificium Deo fuisse oblat i. Et inde colligunt, sacerdotium Christi non consistere in oblatione panis et vini, et tamen esse secundum ordinem Melchiscdech : aeternitatem quoque ejusdem sacerdotii Christi, non in eo positam esse, quod usque ad mundi consummationem in Ecclesia sacrificium in specie panis, et vini Domino offeratur.
Quam solutionem ut accurate refellamus, nos primo expendemus textum Geneseos. Secundo adducemus consensum Patrum, qui diserte scribunt Melchisedech obtulisse Deo panem et vinum, et in eo ponunt affernitatem sacerdotii Christi, et similitudinem ad sacerdotium Melchisedech, quod in Ecclesia sacrificium offeratur in specie panis et vini. Tertio refellemus quae ipsi contra objiciunt.
Quod ad primum attinet, ham sunt verba Scriptura} in editione vulgata : « At vero Melchisedech Rex Salem proferens panem et vinum (erat enim sacerdos Dei altissimi) benedixit ei etc. » Genes, xiv. Hic primum
(1) Psal. CIX. 4.
CAPUT VI.
queritur Kemnitius in vulgata editione legi : Melchisedech obtulit panem et vinum , et addit editionem Hebraeam, Chaldaeam, et Graecam non habere verbum sacrifiqatorium, obtulit , sed verbum quod simpliciter significat educere, vel depromere, nimirum, protuli t, quomodo etiam legisse Cyprianum. At nos verius querimur de Kemnitio, quod tam aperte de nostra editione mentiatur. Nec enim in ulla editione Latina legi unquam, obtulit , sed constanter video omnes habere proferens. Quod tamen verbum licet ex se nihil aliud significet, nisi proferre, seu adducere, tamen pro loci exigentia saepe usurpatur pro adductione hostiae ad immolationem, ut Jud. vi. ubi bis habetur idem verbum quod hoc loco in Genesi cernimus, et aperte significat adductionem hostiae.
Quod enin videmus in verbo quod
proprie adducere significat, et tamen passim in Scriptura restringitur ad sacrificium, ut idem sit quod offerre, ut patet Genes, iv. ubi describitur sacrificium Cain et Abel.
Sequitur in sententia citata : panem et vinum. Hic Calvinus et Kemnitius contendunt panem et vinum prolata fuisse in refectionem Abrahae, et sociorum ejus, qui fatigati, revertebantur ex praelio. At nos non negamus data illa in cibum Abrahae, et sociis, sed dicimus prius fuisse Deo oblata, et consecrata, et tum data hominibus, ut de sacrificio participarent.
Nam in primis nulla erat causa cur corporalem refectionem praeberet Melchisedech Abrahae. Nam ut Scriptura ibidem habet, rediit Abraham ex praelio cum ingenti praeda, in qua etiam erant ea, quae ad cibum pertinent, ut illic dicitur : imo in fine capitis additur, milites Abrahae cibum sumpsisse, antequam eis occurreret Melchisedech. Quid igitur opus erat pane et vino iis, qui spoliis abundabant, et paulo ante comederant et biberant ?
Praeterea cum scriptura tot in locis describat nobis sacerdotium Melchisedech, ut distinctum ab Aaronico, et ut simillimum sacerdotio Christi, debuit profecto alicubi tradere, quale fuerit sacrificium Melchisedech.
Siquidem ad sacrificium ordinatur sacerdotium, et sacrificio ignorato necesse est etiam sacerdotium ignorari. Nusquam autem fit mentio sacrificii, quod obtulerit Melchisedech, nisi hoc loco : oportet . igitur per panem et vinum, non profanos cibos, sed sanctificatos, et Deo prius oblatos intelligere.
Denique hic probatur efficasissime ex verbis sequentibus ;. subjungit enim Scriptura : Erat enim sacerdos Dei altissimi. Quae ratio ab ipso Spiritu sancto reddita, cur Melchisedech panem et vinum protulerit, omnino cogit, ut intelligamus panem, et vinum prolata fuisse ad sacrificium.
Sed occurrit Kemnitius, et rursus editionem Latinam accusat, quod posuerit particulam causalem pro conjunctiva ; non enim in Hebraeo est causalis, sed i conjunctiva. Quare sic ipse vertit, Calvinum secutus : Erat autem sacerdos Dei altissimi , et benedixit ei etc. Et sic distinguit actiones ipsius Melchisedech regis, et sacerdotis, ut adductio panis, et vini ad munificentiam regis pertineat, benedictio autem ad sacerdotium. At frustra Kemnitius vulgatam editionem lacerat. Licet enim ad verbum non sit in Hebraeo : Erat enim sacerdos , sed : Et erat sacerdos : tamen illa particula conjunctiva apud Hebraeos frequentissime locum obtinet causalis, et verti debet per, enim , si sententia eleganter Latina phrasi exprimenda sit, quod S. Hieronymus facere solet. Exempla sunt ad manus Genes, xx. En morieris propter mulierem, quam tulisti , habet enim virum. In Hebraeo erat et ipsa habet virum. Genes, xxx. Experimento didici , quia benedixerit mihi Dominus. In Hebraeo est copulativa : Experimento didici, et benedixit mihi Dominus. Isai. lxiv. Tu iratus es , et peccavimus (1), id est : Tu iratus es, quia peccauimus ; ubi apertissime ponitur 1 pro >15, copulativa pro causali.
Deinde perturbant adversarii totam distinctionem orationis, ut ad suam sententiam verba Scripturae accommodent ; quod si liceret, possemus totam Scripturam perperam interpretari. Nam in Hebraeo codice, post illa verba : Et erat sacerdos Dei altissimi, invenitur accentus, quem Hebraei vocant soph pasuch, qui indicat ibi terminari periodum. Quare non potest illud : Et erat sacerdos , conjungi cum sequentibus, et benedixit , sed debet superioribus illis annecti : Protulit panem et vinum. Eamdem quoque distinctionem invenimus in Chaldaeo, et Graeco, et Latino textu. Posita autem hac, vera, et com-
(1) Gen. XX, 3; XXX, 27 ; Isai. LXIV, 5.
LIBER Y.
muni interpunctione, et distinctione orationis : etiamsi nulla adesset causalis particula, per se clamaret oratio, panem et vinum prolata fuisse ad sacrificium. Quorsum enim cum illis verbis : Protulit panem et vinum , conjungerentur illa : Et erat sacerdos Dei , nisi ut intelligercmus panem, et vinum a Melchisedech sacerdote prolatum, ut offerretur Deo ?
Preeterea non recte adversarii dicunt, Melchisedech ut sacerdotem, benedixisse Abrahse, etproinde male ita interpretantur Scripturam, cum sic reddunt : Erat sacerdos, et benedixit ei, vel (ut habet Calvinus) Cum sacerdos esset Dei . benedixit A brahse. Nam etiam Abraham sacerdos erat, ut patet ex plurimis sacrificiis, quse obtulit : non igitur Melchisedech ut sacerdos, vel quia sacerdos erat, benedixit Abrahse, sed quia major sacerdos, vel quia absolute major erat, cum et rex, et sacerdos esset. Non enim est solius sacerdotis benedicere ; sed omnis majoris. Nam Salomon rex, qui sacerdos non erat, benedixit populo III Regum vm. et idem fecit David, II Reg. vi. et antea idem fecerat Josue cap. vm. et xxii. cum nec ipse sacerdos esset, sed princeps politicus. Et Jacob Gcn. xlviii. precatur Angelum, ut benedicat filiis Joseph. Quare B. Paulus Hebr. vi. ex eo, quod Melchisedech benedixit Abrahse, non colligit, ut secundum Calvinum, et Kemnit-ium debuisset, Melchisedech sacerdotem fuisse, sed Abrahamo majorem fuisse : minor enim, ut ipse ibidem dicit, sine controversia a majore benedicitur.
Accedat nunc, ut ad secundum veniamus, consensus veterum Patrum, qui certe vel solus sufficere deberet, ut confunderet novorum istorum interpretum temeritatem. Ac primum tota Ecclesia in Canone Missas id testatur, cum ait : « Supra qme propitio, ac sereno vultu respicere digneris, et accepta habere sicut accepta habere dignatus es munera pueri tui justi Abel, et sacrificium Patriarchae nostri Abrahse, et quod tibi obtulit summus sacerdos tuus Melchisedech sanctum sacrificium, immaculatam hostiam » . Cujus partis Canonis meminit expresse Ambrosius lib. iv. de Sacramentis cap. vi. ex quo perspicuum est, esse antiquissimam, et publicam totius Ecclesiae istam sententiam.
Sed praeterea adducemus testimonia singulorum Patrum Graecorum, et Latinorum ordine temporis. Clemens Alexandrinus lib. iv. Stromatum, non procul a fine : «Melchisedech, inquit, rex Sailem sacerdos Dei altissimi , qui vinum, et panem sanctificatum dedit nutrimentum in typum Eucharistiae ». Observa hoc loco, panem non profanum in refectionem ventris, ut adversarii volunt, sed sanctificatum datum esse a Melchisedech. Adhaec vides panem, et vinum dari a Melchisedech, ut sacerdote Dei altissimi, proinde oblatum antea fuisse Deo, et eo modo sanctificatum. Denique panem, et vinum sacerdotis Melchisedech typum esse Eucharistia! : ex quo sequitur, sacerdotium Christi ideo vocari secundum ordinem Melchisedech, quia in specie panis, et vini consistit.
S. Cyprianus lib. n. epistol. 3. ad Caecilium, postquam illa verba Psalmi citaverat : Tu es sacerdos in seternum secundum ordinem Melchisedech , ita subjungit : « Qui ordo utique hic est de sacrificio illo veniens, et inde descendens, quod Melchisedech sacerdos Dei summi, fuit, quod panem, et vinum obtulit, quod Abraham benedixit. Nam quis magis sacerdos Dei summi, quam dominus noster Jesus Christus ? qui sacrificium Deo Patri obtulit, et obtulit hoc idem quod Melchisedech obtulerat, id est, panem et vinum, suum scilicet corpus, et sanguinem ? » Ilie perspicue vides, Melchisedech obtulisse Deo panem, et vinum in sacrificium, et propter hujus sacrificii imitationem, sacerdotium Christi, et Christianorum, vocari secundum ordinem Melchisedech. Idem Cyprianus, vel quicumquc fuit auctor, in serm. de coma Domini, non procul ab initio: «Significata, inquit, olim a tempore Melchisedech prodeunt Sacramenta, et filiis Abrahse facientibus opera ejus summus Sacerdos panem profert, et vinum : Hoc est, inquit, corpus meum. » Et infra idem auctor aeternitatem sacerdotii Christi ponit ineo, quod jugiter sacrificium Eucharistia! offertur : « Perpes, inquit, est hoc sacrificium, et semper permanens holocaustum. » Et superius dixerat interituram esse religionem, si corpus Domini in Eucharistia manducando consumeretur, quia nulla superesset victima, sine qua religio esse non potest.
Eusebius Caesariensis in v. lib. demonstr. Evangel. cap. 3. « Et sane, inquit, oraculi exitus admirabilis ei , qui contempletur , quemadmodum Salvator noster Jesgs, qui est Christus Dei, ipsius Melchisedech ritu, ea qute ad sacerdotium in hominibus gerendum spectant, per suos ministros perficiat. Nam
CAPUT VI.
quemadmonum ille, qui sacerdos gentium erat, nusquam videtur sacrificiis corporalibus functus; sed vino solo et pane, dum ipsi Abraham benedixit : ita sane primus ipse Salvator, ae Dominus noster, deinde qui ab eo profecti sunt sacerdotes, in omnibus gentibus spirituale secundum Ecclesiasticas sanci iones sacerdotii munus obeuntes, vino ac pane corporis illius, et salutaris sanguinis mysteria repraesentant ; quae sane mysteria Melchisedech tanto ante Spiritu divino cognoverat, et rerum futurarum imaginibus usus fuerat. » Et hic vides Melchisedech in sacrificio solo pane, et vino usum : et tum Christum, tum ejus Ministros toto orbe terrarum in specie panis et vini sacrificium offerre, et hoc modo perpetuari, (ut sic loquar) sacerdotium Christi secundum ordinem Melchisedech.
S. Ambrosius lib. v. de Sacrament. cap. I : <( Cognovimus, inquit, Sacramentorum istorum figuram Abrabee temporibus praecessisse, quando obtulit sacrificium S. Melchisedech.» Et infra : «Diximus quod inaltari constituatur caiix et panis ; in calice mittitur vinum : ct quid aliud? aqua. Sed tu mihi dicis : Quomodo ergo Melchisedech panem, et vinum obtulit ? quid sibi vult admixtio aquae ?►» Vide similia lib. iv. de Sacrament. cap. 3. et 6. et de initiandis myster. cap. 8. Idem seu quicumque fuit auhtor, in cap. v. ad Hebr. exponens illud :\Tu es sacerdos in veternum, ete. « Constat, [inquit, pecudum victimas periisse, quae fuerunt in ordine Aaron : sed maluere Melchisedech institutum, quod toto orbe terrarum in Sacramentorum erogatione celebratur. »
S. Epiphanius haeres, 55. qua est Melchisedechianorum, docet sacerdotium Aaronieum translatum esse per Christum ad sacerdotium Melchisedech : « Quod sane, inquit, nunc viget in Ecclesia a Christo et hucusque, dum non amplius semen secundum successionem eligitur, sed forma juxta virtutem quaeritur. »
S. Hieronymus in epist. ad Marccllam ut migret Bethlehem : « Recurre, inquit, ad Genesim et Melchisedech regem Salem, hujus principem invenies civitatis, qui jam tunc in typo Christi panem et vinum obtulit, et mysterium Christianum in Salvatoris sanguine et corpore dedicavit. » Et in epist. ad Evagrium de Melchisedech, scribit ex sententia, antiquissimorum Patrum, Ircnaei, Hippolvthi, Eusebii tum Caesariensis, tum
0,10 (Ji o
Emisseni, Apollinarii, ct Eustachii, ordinem Melchisedech in eo consistere, quod ipse non immolaverit cruentas victimas, sed pane, et vino simplici , puroque sacrificio Christi dedicaverit Sacramentum. Idem in quaestionibus in Genesim, explicans cap. 14. : « Mysterium, inquit, nostrum in verbo ordinis significatur, nequaquam per Aaron irrationalibus victimis immolandis sed oblato pane et vino, id est, corpore ct sanguine Domini Jesu. » Idem in commentario Matth. 22. in fine dicit, Melchiscdechum pro Abrahamo obtulisse panem et vinum, ct cap. 26. dicit Melchiscdechum sacerdotem Dei summi panem, et vinum offerendo praefigurasse mysterium Eucharistiae.
S. Joannes Chrvsostomus hom. 35. in Ge-
V
nes. : « Videns typum, inquit, cogita, oro, et veritatem. » Et hom. 36. « Postquam, inquit, et Melchisedech rex Salem panem, et vinum attulit (erat, enim sacerdos Dei altissimi), ab illo Abraham accepit oblata. »
S. Augustinus epist. 95. ad Innocentium Papam, quam scribit nomine suo, et aliorum multorum Episcoporum : « Melchisedech , inquit, prolato Sacramento mensae Dominicae novit aeternum ejus sacerdotium figurare. » Hic apertissimis, et paucissimis verbis Augustinus docet oblationem Melchisedech figuram fuisse Eucharistiae, et in Eucharistia offerenda consistere aeternitatem sacerdotii Christi. Et lib. xvi. de Civitate Dei cap. 22. loquens de oblatione Melchisedech : « Ibi, inquit, primum apparuit sacrificium, quod nunc a Christianis offertur Deo, toto orbe terrarum etc. » Et lib. xvn. cap. 17. et lib. xviii. cap. 35. ct in Ps. cix. clarissime dicit, sacerdotium Christi perpetuum secundum ordinem Melchisedech esse, id quod nunc in Ecclesia viget in oblatione, quae ad altare fit. Quod idem fusius persequitur in lib i. contra advers. leg. et prophet. cap. 20 ubi inter alia sic loquitur : « Ibi, quippe, et hoc dictum est : Juravit Dominus , et non pernitebit eum, tu es sacerdos in se ternum secundum ordinem Melchisedech. Noverunt qui legunt, quid protulerit Melchisedech, quando benedixit Abraham ; et jam sunt participes ejus : vident tale sacrificium nunc offerri Deo toto orbe terrarum. Dei autem juratio, incredulorum est increpatio ; et quod Deum non pcenitebit, significatio est, quia hoc sacerdotium non mutabit, mutavit quippe sacerdotium secundum ordinem Aaron. » Denique serm. 11. de sanctis, qui est quar_
LIBER V.
tus de innocentibus, tractans de reliquiis- Martyrum, quse sud altaribus requiescunt :
« Quid reverentius, inquit, quid honorabilius, dici potest, quam sub illa ara requiescere, in qua Deo sacrificium celebratur, in qua offeruntur hostia!, in qua Dominus est sacerdos, sicut scriptum est : Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchise dech ? »
Thcodoretus in commentar. Psal.. cix. «Invenimus, inquit, Melchisedcch sacerdotem, et Regem esse, et offerentem Deo non sacrificia ratione carentia, sed panem et vinum. )> Et infra : Sacerdos nunc et Christus non ipse aliquid offerens, sed vocatur caput eorum, qui offerunt, quandoquidem corpus suum Ecclesiam vocat ». Et supra jam dixerat Christum exorsum esse sacerdotium secundum ordinem Melchisedech in ccena novissima, quando panem, et vinum consecravit. Vide eumdem queest. 63. in Genes.
S. Leo I, serm. 2. de ^nniverserio assumptionis suse ad Pontificatum : « Tu es, inquit, sacerdos in seternum secundum ordinem Melchisedech, hoc est, non secundum ordinem Aaron, cujus sacerdotium per propaginem sui seminis currens temporalis ministerii fuit, et cum veteris Testamenti lege cessavit : sed secundum ordinem Melchisedech, in quo aeterni Pontificis forma praecessit. Denique cum hujus divini sacerdotii Sacramentum etiam ad humanas pervenit functiones, non per generationum tramitem currit, nec quod caro etsanguis creavit, eligitur; sed cessante privilegio Patrum, et familiarum ordine praetermisso, eos rectores Ecclesia accipit, quos Spiritus sanctus praeparavit. »
Eusebius Emissemus, seu quicumque fuit auctor, serm. 5. de Paschate : « Melchisedech, inquit, oblatione panis, et vini hoc (nimirum quod in Eucharistia celebratur) Christi sacrificium figuravit. » Et antea dixerat, perpetuam esse futuram in Ecclesia hanc oblationem.
Arnobius in Psal. cix. « Christus, inquit, per mysterium panis, et vini factus est sacerdos in aeternum. »
Eucheriuslib.il. capl8. in Genes. : « Melchisedech, inquit, sacerdos Dei summi, panem, et vinum in sacrificium offerens ». Et infra : « Sine aliqua sacerdotali genealogia, Christus homo extitit ex hominibus, utpote non ex tribu levi, sed ex tribu Juda; ex qua tribu nihil de sacerdotali praecepto accepit
utique propter mysterium Sacramenti, quod Christianis celebrare praeceptum est, ut non secundum Aaron pecudum victimas, sed oblationem panis et vini, id est, corporis et v sanguinis ejus Sacramentum in sacrificium offeramus. »
Primasius in connnent. cap. o. epistol. ad Ilebr. : « Quare secundum ordinem Melchisedech, et non secundum ordinem Aaron, dicatur existere sacerdos, diversae causae existunt : et prima quidem est, quia Melchisedech secundum legalia mandata non fuit sacerdos, sed secundum cujusdam singularis sacerdotii dignitatem, panem offerens Deo, non brutorum animalium sanguinem : iu cujus ordine sacerdotii Christus factus est sacerdos, non temporalis, sed aeternus ; nec efferens victimas legales, sed instar illius panem et vinum, carnem videlicet, et sanguinem suum. )) Et infra : « Unde patet sacrificium pecudum periisse, quod fuit ordinis Aaron et illud manere potius, quod fuit ordinis Melchisedech, quia Christus corroboravit, et Ecclesiam tenere docuit. »
Cassiodorus in Psal. cix. « Quem ordinem, inquit, Melchisedech per Mysticam similitudinem justissimus Rex instituit, quando Domino panis, et vini fructus obtulit. Constat enim pecudum victimas periisSe, quae fuerunt ordinis Aaron, et Melchisedech manere potius institutum, quod toto orbe in Sacramentorum erogatione celebratur. »
Remigius Antisiodorensis, et Euthymius Zigabenus in eumdem Psal. cix. non dissimilia scribunt.
Joannes Damascemus lib. iv. de fide cap. 14 : « Mensa illa (Melchisedech) mysticam hanc adumbrabat, quemadmodum et sacerdos ille veri Pontificis Christi figuram, et imaginem prae se ferebat. »
OEcumenius in comment. cap. v. epist. ad Ilebr. : « Melchisedech, inquit, fuit primus, qui hostiam sine sanguine, panem, inquam, et vinum obtulit. » Et infra : « Non ad ipsum, inquit, tantum, qua! a Deo semel facta est, hostiam et oblationem dixit, in affernum : sed ad nostri temporis sacerdotes inspiciens, per quos Christus, et sacrificat, et sacrificatur, quique eis in mystico illo convivio, ac ccena sacerdotii hujus tradidit formulam. »
Theophy laetus in cap. v. ad Rebr. explicans illud : « Tu es Sacerdos in seternum, etc. : « Apertissime, inquit, de Christo dictum id esse constat. Ilie enim et solus* Melchise- :dech, in mortem illius pane et vino sacrifi-
CAPUT VI.
cabat » . Et infra : « In aeternum dixit, quia quotidie offertur, in perpetuum offertur per Dei ministros oblatio, Christum Dominum , et Pontificem habens, et sacrificium, qui seipsum nostri ob gratiam sanctificat, frangit, et tribuit » .
Anselmus in cap v. ad Hebr. : « Tu es sacerdos, inquit, id est, sacra dans per te, et per tuos, in aeternum, id est, quandiu durabit saeculum, quia non transibit sacerdotium Christi, ut aliud succedat , sicut transivit Lcviticum».
Ad haec testimonia, quae mirum est si non sufficiant ad novorum istorum hominum audaciam comprimendam, accedant etiam testimonia veterum Hebraeorum, quae recitantur in Berescit Rabba. Nam inter alia habentur haec verba R. Samuel in cap xiv. Genes. : « Actus sacerdotii tradidit : erat enim ipse sacrificans panem, et vinum Deo sancto, et benedicto ». Ibidem R. Phinees in cap. xxvm. Num.: «Tempore Messiae omnia sacrificia cessabunt, sed sacrificium panis, et vini non cessabit, sic dictum est Genes. xiv. Et Melchisedech rex Salem protulit panem et vinum. Melchisedech enim , id est, Rex Mcssias excipiet a cessatione sacrificiorum sacrificium panis et vini, sicut dicitur Psam cx. Tu es sacerdos in x ternum secundum ordinem Melchisedech. »
Superest , ut videamus quid adversarii contra nostrum argumentum, et pro sua solutione objiciant. Primo igitur Calvinus lib. iv. Institut. cap. 18. § 2. objicit sic : « Perperam trahunt ad panem et vinum illa verba : Et erat sacerdos Dei altissimi ; quae Paulus ad benedictionem refert. Nam Hebr. vii, colligit ejus praestantiam , quia minor benedicitur a majore. »
Respondeo : Falsum est illa verba : Et erat sacerdos Dei altissimi , a Paulo ad benedictionem referri : illa enim verba Paulus ne * citat quidem, sed solum breviter, et verbis suis scribit, Melchisedech regem Salem sacerdotem Dei summi occurrisse Abrahae revertenti a caede regum, eique benedixisse ; quae verissima sunt, sed non inde sequitur, illa verba : Et erat sacerdos Dei altissimi, in textu Mosis conjungenda esse cum sequentibus : Et benedixit ; et non potius cum praecedentibus : Protulit panem et vinum. Quod autem Apostolus subjicit, minorem a majore benedici, non probat Melchisedech sacerdotem Dei fuisse, sed sacerdotem Abrahamo majorem, ut nos supra deduximus.
Secundo Calvinus ibidem objicit hoc modo : « Quod si oblatio Melchisedech sacrificii missalis figura esset, an Apostolus, obsecro, qui minima quaeque excutit , rem adeo seriam, et gravem fuisset oblitus ».
Respondeo : Causa cur Apostolus non menimerit sacrificii panis et vini , primaria notissima est : quia videlicet id ad propositum ejus non faciebat. Volebat enim Apostolus ex Melchisedech ostendere Christi excellentiam supra Leviticos sacerdotes : Hacbraei enim ad quos ipse scribit, valde se ef-*ferebant ob sacerdotium Aaronicum, Itaque B. Paulus adducit in medium, quod Melchisedech, secundum cujus ordinem Christus Pontifex erat, benedixerit Abrahae, et in eo Aaroni, et proinde major fuerit Aarone. Item quod decimas acceperit ab Abrahamo, et in eo ab Aarone, qui tunc in lumbis Abrahae erat, et per hoc major fuerit Aarone ; summus enim Pontifex ab inferioribus sacerdotibus decimas accipit.
Denique quod Melchisedech fuerit quodam modo aeternus, cum nec ortus, nec interitus ejus iu Scripturis describatur : quae omnia ad excellentiam Christi pertinent , et ideo commemoranda fuerunt. Quod autem obtulerit panem et vinum, non perspicue ad excellentiam facit, neque Melchisedech, neque ipsius Christi, et idcirco non mirum, si fuerit omissum.
Accedit praeterea quod Apostolus dedita opera omisit oblationem panis et vini, ne cogeretur explicare mysterium Eucharistiae, quod altius erat, quam ut ab illis capi tunc posset. Sic enim ipse Paulus dicit cap. 5 : De quo (Melchisedech) grandis nobis sermo , et ininterpretabilis ad dicendum , quoniam imbecilles facti estis ad audiendum. Et sane cum Apostolus omnia plane exposuerit, quae de Melchisedech dicuntur in Genesi, excepta oblatione panis et vini, non videtur posse negari, quin per sermonem ininterpretabilem, cui non erant idonei Hebraei, intelligi debeat mysterium Eucharistiae.
Adde, quod veteres Graeci , ut Hieronymus refert in epistola ad Evagrium, dicebant Paulum omisisse quoddam Sacramentum Melchisedech , et hoc vocasse sermonem ininterpretabilem, quia scribebat Judaeis infidelibus : constat autem Sacramentum, quod non poterat infidelibus prodi, vix aliud fuisse quam Eucharistiae.
Neque his repugnat quod Chrysostomus,
LIBER V.
ot Thoopylactus in argumento lmjus epistola; volunt, eam scriptam esse Jucheis fidelibus. Nam scripta fuit utrisque, vel certe ita scripta fuit fidelibus, ut ab illis communicari deberet etiam cum infidelibus : nam idcirco in magna parte epistola; multum Apostolus laborat, ut probet Christum esse Filium Dei, et unicum orbis terree doctorem.
Kemnitius loc. citat, pag. 750. postquam ex textu Hebreeo perperam efficere conatus «st, Melchisedech non obtulisse Deo sacrificium panis et vini, qua; supra refutata sunt ; addit, etiamsi constaret Melchisedech obtulisse Deo sacrificium praedictum, tamen non posse inde effici, Christum obtulisse simile sacrificium. Id quod probat duplici argumento.
Primum est hujusmodi, quod erit ordine argumentorum tertium : « Ex figuris non sunt fabricanda dogmata, nisi in Scripturis figurae clare explicentur. Porro David explicat quidem Melchisedech fuisse Christi figuram, cum dicit Psalm. cx. : Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech ;sed non explicat in quo consistat illa similitudo inter Melchisedech, et Christum : Apostolus autem Ilebr. v. et vii. explicat in quo consistat, et multa dicit, sed non attingit oblationem panis et vini. Non igitur affirmandum est Melchisedech typum Christi gessisse, cum panem, et vinum in sacrificium obtulit Deo ».
Respondeo : Ex figuris dogmata fabricari possunt, quando ex Scripturis juxta cumniunem Patrum consensum intellectis colligitur explicatio. Non enim neccsse est, ut semper Scriptura apertissime loquatur, sed satis est, si ita loquatur, ut communem Patrum interpretationem secuti, sententiam ejus assequamur: alioqui paucissima, ac fere nulla essent dogmata certa in Ecclesia. Jam vero Scriptura in Psal. cix. vel secundum Hebr. cx. testatur Christum esse sacerdotem secundum ordinem Melchisedech, quod idem sa;pius repetit Apostolus ad Hebreeos : in quo autem consistat iste ordo Melchisedech, Scriptura tfperte non explicat. Paulus enim, ut diximus, non tractat quis fuerit ordo Melchisedech, sed solum ostendit , excellentiam Christi supra Aaronem. Sed licet Scriptura non aperte dicat in quo consistat ordo Melchisedech, et figura sacerdotii Christi, tamen ita insinuat et indicat, ut Patres omnes summo consensu in eamdem expositionem inciderint, ut supra ostendimus.
Et prfeterca ratio manifeste docet, eam esse veram expositionem. Nam si Christus est sacerdos secundum ordinem Melchisedech ; ergo debet in sacerdotio convenire cum Melchisedech, hoc est in eo, quod est proprium sacerdotii Melchisedech : nihil autem est proprium illius sacerdotii, nisi forma talis sacrificii. Nam quod Melchisedech benedixerit, et quod decimas acceperit, non est proprium illius sacerdotii, sed commune etiam cum sacerdotio Levitico. Quod Melchisedech non fuerit unctus oleo sensibili, nec successerit alteri, nec ei alius successerit, non est proprium Melchisedech sed commune cum Abel, et cum aliis nonnullis. Denique, quod non scribatur, ejus genealogia, et inde sit typus seternitatis sacerdotii, Christi, praeterquam quod est quid extrinsecum ad sacedotium , non est proprium Melchisedech, sed commune cum Job, Elia, et aliis, qui et sacerdotes erant, et non describitur eorum genealogia, ut Epiphanius ostendit hseres. 55. At panem, et vinum offerre est proprium Melchisedech, et ad sacer" dotium maxime pertinet, cum sit proprius ejus actus. Nulla igitur dubitatio remanet de explicatione hujus figura; ; quamquam apud prudentes Christianos etiam sine hac ratiocinatione sufficere debuisset tot Patrum auctoritas, cum nullus contra proferri possit, qui id neget.
Quartum argumentum, quod est secundum Kemnitii, contra hanc ipsam solutionem pugnat. Sic igitur ille loquitur : « Typus sacerdotii Melchisedech consistit in his, qua; non communia habet cum sacerdotio Aaronico, sed in quibus discernuntur Melchisedech et Aaron. Sed sacrificium panis, et vini quotidianum fuit in sacerdotio Aaronico, Exod. xxix. Num. xxvm ».
Respondeo primum ; in sacerdotio Aaronico erat quidem sacrificium panis et vini, sed ut pars quiedam, et quasi condimentum» alterius sacrificii ; non autem ut sacrificium principale : nam in iisdem locis Scriptura; jubentur offerri agni, aut vituli, et simul cum eis simila, et libamentum. At Melchisedech, panem, et vinum per se in sacrificium obtulit. Deinde panes, qui offerebantur in sacrificio Aaronico cum animalibus, ut diximus , semper conspergebantur oleo, ct ut plurimum inde fiebant lagana. At sacrificium Melchisedech erat simplex panis. Denique posset etiam dici, differentiam inter sacerdotia illa hanc fuisse, quod Aaron offe-
CAPUT VI.
rebat sacrificia omnium g enerum, id est, tam cruenta quam incruenta. At Melcliisedech utebatur solo incruento, puro, ac simplici sacrificio, ut ex Hieronymo, Eusebio, et omnibus Patribus supra citatis docuimus.
Sed contra hanc solutionem est quintum argumentum. Nam si Mclchisedechi sacerdotium hoc differt ab Aaronico, quod in illo nihil cruenti sacrificabatur : sequitur Christum non posse dici sacerdotem secundum ordinem Melchisedcch, siquidem praecipuum Christi sacrificium cruentum fuit, nimirum sacrificium crucis.
Respondeo : Sacrificium crucis, si per se consideretur , non est secundum ordinem Aaron, nec secundum ordinem Melchisedcch. Quod non sit secundum ordinem Aaron, certissimum fidelibus esse debet : nam Christus non erat sacerdos secundum ordinem Aaron , ut Apostolus aperte docet ad Hebraeos vir. et patet etiam manifestissime, quia non erat de tribu Levi, sed de tribu Juda. Quomodo ergo sacerdos non secundum ordinem Aaron, sacrificium Aaronicum obtulisset ? Deinde sacrificium crucis est sacrificium omnium perfectissimum, et ipso etiam sacrificio Missae praestantius, quatenus distinguuntur. At quis ferat, ut dicatur sacrificium Aaronicum praestantius omnibus sacrificiis, et ipsa etiam Missa, quae est secundum ordinem Melchisedcch ? Praeterea Apostolus ad Hebr. vii. disertis verbis docet, sacrificium Aaronicum imperfectum fuisse, nec potuisse consummare sanctificatos. At crucis sacrificium perfectissimum fuit , et consummavit in perpetuum sanctificatos, ut ibidem dicitur : non igitur sacrificium crucis ad ordinem Aaronis pertinere potest. Denique sacrificium Aaronicum duas conditiones necessario requirit : alteram ut sit cruentum, alteram ut sit typicum, seu repraesentativum. Sacrificium autem crucis , etsi cruentum fuit, tamen non fuit typicum : nec enim opus fuit typis, ubi ipsa veritas aderat.
Ex qua ratione colligitur etiam non fuisse sacrificium crucis, si per se consideretur, secundum ordinem Melchisedcch. Nam sacrificium Mclchisedechi fuit typicum , sed incruentum : unde conveniebat cum Aaronico, in eo, quod utrumque erat typicum ; imo ejusdem rei typus, seu figura, id est, passionis Christi ; sed differebant in specie typorum, quod typus Aaronicus erat cruentus, et in forma animalium, Mclchisedechi
autem erat incruentus, et in forma panis. Ex quo sequitur ratione sacrificii crucis Christum non esse sacerdotem, nec secundum ordinem Melchisedcch, nec secundum ordinem Aaron, quia non obtulit se in cruce sub forma panis, nec sub forma agni, aut vituli, sed sub ipsa sua humana forma. Ex quo rursum sequitur, Christum non posse dici sacerdotem secundum ordinem Melchisedcch, ut tamen in Scripturis passiin dicitur, nisi sacrificium instituerit, vel obtulerit sub forma panis : quemadmodum non potest dici sacerdos secundum ordinem Aaron, quia non instituit sacrificium sui ipsius sub forma vituli, aut agni, aut alicujus alterius typi cruenti secundum ritum Aaronicum. Nam agnum paschalem, ut dicemus, non obtulit secundum ritum Aaronicum ; neque ipse instituit, sed potius abrogavit.
Dices : Si Christus obtulit sacrificium cruentum, etiamsi non obtulerit illud juxta ordinem Melchisedecli , tamen ipsum obtulisse tale sacrificium impedit, quominus possit Christus appellari sacerdos secundum ordinem Melchisedcch, cum proprium sit hujus ordinis non habere sacrificium ullum cruentum.
Respondeo : Christus dicitur sacerdos secundum ordinem Melchisedcch, non quomodocumque, sed in aeternum, id est, respectu ejus sacrificii, quod in aeternum duraturum, id est, perpetuo frequentandum erat, abrogatis sacrificiis legalibus : et quod erat futurum proprium sacrificium Christianae religionis. Et quia Christus non instituit, neque obtulit sacrificium perpetuo celebrandum, et proprium religionis suae, nisi incruentum, ideo vere ac proprie est sacerdos secundum ordinem Melchisedcch. Ubi tamen illud est observandum, quod licet Christus non fuerit saicerdos secundum ordinem Melchisedecli ratione sacrificii crucis, sed solum ratione sacrificii Eucharistiae : tamen sacrificium crucis dici potest secundum ordinem Melchisedcch ratione ipsius sacerdotis Christi, a quo offerebatur : ipse enim absolute sacerdos erat secundum ordinem Mclchisedech. Quare Apostolus ad Hebraeos v. etiam in ipsa cruce Christum sacerdotem vocat secundum ordinem Melchisedecli.
Sextum argumentum sumit Matthias Illyricus in Apologia Confessionis Antuerpiensis, cap. 23. a dissimilitudine sacrificii Melchiscdcch, et nostrae Missae. Melchisedcch enim, si quid obtulit, panem ct vinum obtu-
LIBER V.
Iit. At in Eucharistia non manet panis, et vinum, secl sola accidentia, ut Catholici ipsi docent.
Respondeo : Sacrificium Missa? est vere secundum ordinem Melchisedech, tum quia est incruentum ; id enim erat proprium sacrificii Melchisedech, tum etiam quia Missa Christum repraesentat in specie panis et vini, ut etiam illum repraesentabat sacrificium Melchisedech, atque ita in symbolo exteriore plane conveniunt. Quod autem substantia interior sit diversa, non refert, quia ut ostendimus supra, significatio, seu repraesentatio in accidentibus, non in substantia est. Addo, quod necessario substantia sacrificii Missa?, debuit esse diversa a sacrificio Melchisedech, cum illud praestantius, ac divinius esse debuerit, in quo ipsa veritas cum symbolo, quam illud, in quo solum symbolum continetur.
Septimum argumentum sumunt ex Patribus. Nam Petrus Martyr in cap. v. primae ad Corinthios , probat Melchisedech non obtulisse Deo panem, et vinum, quia R. Salomon in cap. xiv. Genes, et Ambrosius in libris de Sacramentis, et Augustinus in quaestionibus veteris, ac novi Testamenti, dicunt a Melchisedecho panem et vinum datum esse Abrahamo.In eamdem sententiam citat Kcmnitius loco citato Josephum, et Chrysostomum.
Sed haec loca nihil omnino efficiunt. Nam in primis R. Salomon non modo Hebraeus est, et nullo modo conferendus cum tot sanctis Patribus, quos citavimus, sed etiam apertissimus hostis Christianae Religionis. Praeterea ipse ibidem indicat, ut etiam Petrus Martyr fatetur, oblationem illam Melchisedech significasse futurum aliquando, ut in Hierusalem offerretur sacrificium panis et vini. At quomodo sacrificium futurum significare poterat oblatip illa, si erat tantum profanum convivium, et non potius convivium sacrum, ex participatione nimirum rei Deo prius oblatae ? Itaque R. Sailomon , licet dicat panem , et vinum prolatum a Melchisedech in refectionem Abraha? et sociorum fuisse, non tamen negat, imo subindicat prius Deo fuisse oblatum. Quod apertissime docent Rabini antiquiores, ut jam ostendinus.
Samctus Ambrosius totus est noster, ut supra demonstratum est, et ideo fortasse Petrus Martyr, ut est in hujusmodi rebus cautus, certum librum et caput noluit annotare.
Locus ex Augustino citatus, neque Augustini est, neque pro adversariis facit, sed pro nobis. Auctor enim illarum qutestionum multos habet errores, qui ab Augustino refelluntur, et in primis in illa ipsa quaistione 109. quam pro se Martyr adducit, contendit ille auctor Melcbisede«hum esse Spiritum sanctum, quem errorem ex professo refellit Hieronymus in epistola ad Evagrium de Melchisedech. Quod autem ille auctor, quicumquc fuerit, de oblatione Melchisedech scribit, pro nobis facit contra adversarios : dicit enim Melchisedechum obtulisse Abrahamo Eucharistiam corporis, et sanguinis Domini. Ex quo intclligimus, illi auctori non fuisse commune, et profanum convivium, quod exhibuit Melchisedech Abrahse, sed sacrum typum Eucharistia, quod nunc adversarii pertinaciter negant.
Porro Josephus quem citat Kemnitius , scribit, panem illum datum Abralue, quod non negamus, sed non negat prius Deo fuisse oblatum, quod nos affirmamus.
Denique Chrysostomus noster est, ut supra est demonstratum.
Octavum argumentum oppugnat alteram partem nostra? rationis, ductam ab aeternitate sacerdotii secundum ordinem Melchiscdech. Est autem argumentum tale : Ut Christus si sacerdos in ceternum, non necessc habet quotidie per Ministros offerre; non igitur ratio illa concludit. Antecedens probat Kemnitius in 2. par. Examinis, pag. 742. ubi demonstrat ex Apostolo Hebr. vii. et ix negative, et affirmative, ut ipse loquitur, quemadmodum sit Christus, aut non sit sacerdos in alternum. Ac primum dicit non esse sacerdotem in aiternum, quia sa;pius offerat seipsum ; id enim expresse Paulus non semel repetit. Deinde addit ob quinque causas dici Christum sacerdotem in ceternum. Prima est, quia vivat in aiternum. Secunda, quia virtus unica; oblationis ejus in sempiternum duret, et efficax sit. Tertia, quia semper in coelo intercedat pro nobis. Quarta, quia per ipsum ut sacerdotem habeamus accessum ad Patrem. Quinta, quia in perpetuum salvare possit, et salvet qui per ipsum ad Deum accedunt.
Respondeo : Quod attinet ad partem hujus argumenti negativam, cum Paulus dicit non fuisse opus, ut Christus saipius se offerret ; apertissime loquitur de cruenta oblatione, qua? sufficientissima, imo infiniti pretii, et valoris fuit : ceetersc oblationes repetebantur, et repetuntur, quia finiti sunt valoris. Quod
CAPUT VI.
autem ad aeternum sacerdotium Christi neccsse sit, ut saepius offerat per se, vel per suos ministros, non quidem cruente, sed aliquo alio modo, idem Paulus docet, Hebr. vm. ut S. Thomas in commentario praeclare exponit. Cum enim Apostolus dixisset, Christum esse Pontificem, et ministrum Sanctorum, et tabernaculi, quod fixit Deus, et non homo, id est, esse Pontificem Ecclesiae, non Synagogae, subjungit : Omnis Pontifex ad offerendum munera , et hostias constituitur , unde necesse est et hunc habere aliquid , quod offerat (1). Ubi vides Paulum per necessariam consequentiam colligere, debere Christum, si vere est Pontifex, habere aliquid quod offerat, et consequenter debere offerre, quia omnis Pontifex constituitur ad offerendum. Quare secundum Pauli sententiam, Christus non est Pontifex in aeternum, nisi assidue aliquid offerat, nec satis est, quod semel cruente obtulerit seipsum. Subjungit postea idem Apostolus, declarans victimam, quam nunc assidue Christus offert, non esse aliquid terrenum, ut oves et boves, sed aliquid coeleste, nimirum sacratissimam Eucharistiam : Si ergo , inquit, esset super terram, nec esset sacerdos , cum essent qui offerrent secundum legem munera ; qui exemplari, et umbrae deserviunt coelestium (2) . Qu orum verborum haec est sententia : Si hostia immolanda esset super terram, id est, si esset aliquid terrenum, et mortale, ut oves et boves etc. Christus non esset Sacerdos, quia non esset ulla necessitas novi sacerdotii, cum satis multi sine ipso secundum legem ejusmodi munera terrena assidue offerant. Deinde pergit Paulus, ac ostendit, Christum esse Pontificem melioris Testamenti, quam antiquum fuerit, ex quo sequitur offerri nunc meliores hostias, quam antiqua) illae fuerint,
Atque hinc etiam perspici poterit, quinque illas causas, quas attulit Kemnitius, non sufficienter ostendere, cur Christus dicatur sacerdos in adernum. Prima illa, quia vivit in aeternum, non est sufficiens. Nam requiritur quidem vita aeterna in eo, qui debet sacerdotium. aeternum habere, sed non sufficit : alioqui omnes Livitici sacerdotes post resurrectionem dicerentur sacerdotes in aeternum, quia habuerunt sacerdotium, et vivent in aeternum. Requiritur igitur, ut vivens fungatur sacerdotio in aeternum. Quemadmodum non potest aliquis recte dici fuisse rex per
triginta annos, si nec regnaverit, nec regnare potuerit, nisi per unum diem. Id quod maxime locum habet in sententia adversariorum, qui existimant sacerdotium, seu ministerium Ecclesiasticum, esse merum officium. Denique id apertissime B. Paulus requirit, ut ostendimus, cum ait, oportere Christum, si est Pontifex, habere aliquid quod offerat. Paulus autem Hebr. vn. ubi ponit istam causam Kemnitii, cum ait : Christus autem , eo quod maneat in aeternum, perpetuum habet sacerdotium (1) : non probat ideo solum Christum esse aeternum sacerdotem, quia manet in aeternum : sed probat ex eo, quod manet in aeternum, posse illum perpetuo fungi sacerdotio, nec esse opus, ut quis illi succedat ; sicut in sacerdotio Levitico opus erat continua successione, quia nullus eorum poterat perpetuo ministrare, cum morte prohiberentur permanere.
Secunda causa, quod virtus oblationis crucis perpetua sit, non etiam est sufficiens. Illa enim ostendit, effectum sacrificii crucis esse perpetuum, et proinde improprie ipsum etiam sacrificium posse dici perpetuum. Proprie tamen non dicitur sacrificium aeternum, quod semel factum est, nec dicitur aeternum sacerdotium, cum non jugiter sacrificatur : alioqui sacerdotium, et sacrificium Noc, aeterna dici possent, quia (ut colligitur ex cap. vm. Genes.) effectus sacrificii oblati a Noe post diluvium, semper manet, et manebit : impetravit enim, ne iterum diluvium aquae rediret super terram. Pari ratione Christi nativitas ex matre, passio, et mors, dici possent aeterna, et Christus dici posset semper nasci, pati, et mori, quia effectus horum omnium semper manet.
Tertia ratio, quod Christus in coelo semper intercedat pro nobis, aut non probat illum esse sacerdotem, aut probat illum nunc per ministros offerre. Nam si volunt adversarii Curis tum intercedere per solam orationem, noii habent inde illum esse proprie sacerdotem. Nam quilibit homo, quantumvis laicus, potest pro alio per orationem intercedere. Si vero contendant illum intercedere ut sacerdotem, id est, mediante oblatione victima) ; tum neccsse est Christum semper offerro ; et proinde Eucharistiam esse sacrificium, quod a Christo per ministerium humanum Deo ju.-» giter offeratur.
Dicent, Christum offerre seipsum in ccelo,
(i) Rom. VIII, 3. — (2) Id. 4 et 5.
LIBER V.
dum passionem suum assidue Patri repraesentat, et per eam nos reconciliat. Hoc enim videtur sentire Calvinus lib. iv. Institut. cap. 18. §. 2. ubi dicit, non esse amplius in teri/is ullum sacerdotium, cum sit translatum in coelum, Christo ibi in aeternum sacerdote existente.
Respondeo : Aut volunt oblationem quae fit in coelo, esse verum ac proprie dictum sacrificium ; aut solum improprie, et figurate. Si primum, plurima sequentur contra adversarios, et aliqua eorum etiam contra veritatem. Primo, religionem, ac legem Christianam non esse amplius in terris, sed translatam esse in coelum : nam translato sacerdotio, necesse est ut etiam legis translatio fiat, Ilebr. vii. Secundo, in coelo non esse nudam veritatem, sed umbras etiam, et figuras, ac caeremonias : nam omnia sacrificia proprie dicta, debent esse repraesentati va sacrificii crucis, et caeremoniae quaedam religionis. Tertio, oportebit adversarios concedere, repeti saepius oblationem Christi, quod illi nullo modo concedere volunt. Si secundum, tum necesse erit confiteri Christi verum sacrificium in terris offerri, quod nos contendimus, aut certe Christum non esse vere, ac proprie sacerdotem, quod est absurdissimum, et contra manifestas Scripturas. Id autem sequi perspicuum est, quia non potest esse vere, ac proprie sacerdos, qui sacrificium verum, ac proprium offerre non potest.
Quarta Kemnitii ratio similis est superiori : perinde enim est Christum sacerdotem pro nobis intercedere, qusc erat tertia ratio ; et nos per sacerdotem Christum aditum habere ad Patrem, quie erat quarta.
Quinta ratio, quod salvare in perpetuum possit, probat eum Salvatorem esse, non autem sacerdotem. Neque haic ratio dissimilis est secunda) ac tertiae ; proinde eodem modo, refellitur. Quare non probavit Kemnitius Christum dici posse aeternum Sacerdotem sine oblatione victimae per Ecclesiae Ministros. Est autem hoc loco addendum, nos minime negare, quin Sacerdotium Christi absolute sit futurum aeternum ratione effectus, quatenus virtus oblationis ejus consummat in aeternum sanctificatos, ut ex Apostolo docet S. Thomas par. 3. quaest. xxii art. o. Et quia Christus in quo semper residet summa sacerdotalis dignitas, vere manet in
aeternum, et semper Deo sacrificium laudis, et gratiarum actionis immolat : tamen ratione officii saderdotalis proprie dicti, et juxta vaticinium Psalm. cix. Sacerdotium Christi dici existimamus aeternum, non quia duraturum sit infinito tempore, sed quia nullum ei sacerdotium unquam succedet. Neque enim David solum ait, Tu es sacerdos in aeternum, sed addit, secundum ordinem Melchisedcch, id est, ut ex Patribus demonstravimus, Tu es Sacerdos in aeternum offerens per ministros tuos in Ecclesia tua sacrificium corporis, et sanguinis tui in specie panis et vini. Sacrificium autem in specie panis et vini non durabit infinito tempore, et tamen durabit in aeternum, quia semper durabit, quamdiu sacrificium proprie dictum necessarium erit, id est, usque ad mundi consummationem. Juravit enim Dominus, et non poenitebit eum, hoc est, non mutabit unquam hoc sacerdotium cum alio sacerdotio, sicut mutavit sacerdotium secundum ordinem Aaron cum sacerdotio secundum ordinem Melchiscdech.
CAPUT VII
Probatur sacrificium Missx ex figura agni paschalis.
Alterum testimonium pro sacrificio Missa) sumitur ex lib. Exod. cap. xii et similibus locis, ubi agitur de agno paschali. Est autem hoc argumentum : Celebratio agni paschalis figura erat expicssa celebrationis Eucharistia) . Sed [illa immolatio qmedam erat victima) Deo oblata) ; ergo celebratio Eucharistia) immolatio victima) Deo oblata) .esse debet, ut figura figurato respondeat. Quia vero aliqui, ut Kemnitius, negant propositionem, aliqui assumptionem : utraque probanda erit, ac deinde argumenta Kemnitii diluenda, quibus hanc rationem infirmare conatur.
Quod igitur celebratio agni paschalis fuerit figura celebrationis Eucharistia), probatur primo ex Scripturis, I Corinth . v. Etenim Pascha nostrum immolatus est Christus : itaque epulemur in azymis sinceritatis , et veritatis (1). Ex hoc loco certo constituere
(1)1 Cor. V, 7 et 8.
CAPUT VII.
possumus, Agnum Paschalem, qui et Pascha dicitur in Evangelio, figuram immolationis Christi luisse : quando autem fuerit impleta, non ita certo ex hoc solo loco constitui potest.
Dicent enim adversarii, Apostolum loqui de immolatione in cruce lacta, et de manducatione spirituali, qua: fit per fidem. Sed nos ex Evangelio probabimus figuram illam proprie impletam fuisse in institutione, ct celebratione Eucharistiae. Nam in primis ex Evangelio constat, Apostolos ante Christi passionem manducasse carnem Christi in novissima ccena, et proinde manducasse verum Agnum Paschalem, ad cujus epulas nos hortatur Apostolus, cum ait: Itaque epulemur in azymis sinceritatis , et veritatis. Sed epulum sequitur immolationem : prius enim agnus immolatur, postea comeditur, non e contrario, prius comeditur, et postea immolatur. Debuit ergo praecedere immolatio Christi illam manducationem corna:, quam fecerunt Apostoli ante passionem Domini ; non ergo passio est immolatio de qua loquitur Paulus, sed etiam consecratio, et oblatio Eucharistia: est immolatio per Agni Paschalis immolationem figurata.
Praeterea, ut ex eodem Evangelio constat, Dominus post caeremoniam Agni Paschalis continuo subjunxit celebrationem Eucharistia: ; neque distulit in aliud tempus, aut locum , ut aperte ostenderet se nova ista caeremonia finem imponere caeremoniae veteri.
Deinde, si consideremus circumstantias utriusque celebrationis, videbimus nullam figuram a Christo manifestius impletam, quam istam. Agnus Paschalis 14 die primi mensis ad vesperam immolari debuit, Exod. xii. et fuit haec circumstantia summe necessaria, ut ex inultis locis Scripturae probari posset : Eucharistiam Christus instituit hoc ipso tempore, ut notum est. Secundo, agnus inmiQlaibatur in memoriam transitus Domini, et liberationis populi de zEgypto : et Eucharistia celebratur in memoriam transitus Domini per passionem ex hoc inundo ad Patrem , ct nostrae liberationis de potestate Satanae, quae per ipsam Christi mortem lacta est. Tertio , agnus immolabatur , ut manducaretur, ct esset quasi viaticum peregrinorum ; nam ideo manducabatur a Judaeis, habitum peregrinornm pree se fe-
(l)Exod. XII, 46; Num, IX, 12: Joan. XIX, 36. Tom. IV.
rentibus cum baculis, et calceis etc. Et Eucharistia quid est aliud , nisi refectio , et viaticum peregrinantium ad veram ac coelestem patriam ? Quarto, agnus non poterat manducari, nisi a circumcisis et mundis, et in Hierusalem; ita Eucharistia non potest suini, nisi a baptizatis et mundis, et intra Ecclesiam Catholicam existentibus.
Ad htec, si non implevit Christus eam figuram in institutione Eucharistia:, dicant adversarii, quando eam impleverit : nam cum, teste Paulo, figura fuerit, debuit necessario impleri.
Dicent fortasse impletam eam figuram a Christo, vel quando ipse manducavit Agnum Paschalem, vel certe quando fuit crucifixus : nec enim aliud occurrit, quod verisimiliter dici possit.
At illud primum, nulla ratione defenditur. Cum enim Dominus Agnum Paschalem manducavit, legem observavit, quod semper faciebat dum in terris viveret, non figuram implevit. Siquidem implero figuram, non est illud ipsum, quod lex praescribit agere, sed aliquid aliud ei substituere excellentius , ad quod significandum figura illa praecesserit ; quemadmodum figuram circumcisionis non implevit cum circumcisionem accepit , sed cum Baptismum ei substituit. Unde a Paulo Coloss. ii. Baptismus vocatur Circumcisio Christi non manufacta.
Illud autem alterum de passione Domini, est quidem aliquid, sed non ejusmodi, ut sufficiat. Nam immolatio Agni Paschalis potest quidem dici figura passionis Christi. Nam si agnus ille figura est Eucharistico, et Eucharistia est repraesentatio passionis, quis neget etiam agnum illum, fuisse figuram, et repraesentationem passionis? Quare Joan. xix. videmus EvangelisLam reddere causam, cur non fuerunt Christi crura in passione confracta, quia scriptum est de Agno Paschali : Os non comminuetis ex eo (1) ; tamen magnis immediate, et principaliter caeremonia Agni Paschalis figura fuit Eucharistico, quam passionis, ut patet ex circumstantiis paulo ante explicatis. Passio enim non incidit in diem 14. nec in vesperam , sed in meridiem diei 13. Neque fuit Christus crucifixus in memoriam transitus alicujus, aut liberationis. Neque crucifigebatur ut manducaretur, nec fuit ullus tunc, qui eum sic immolatum manducaverit. Neque in domo,
LIBER V.
aut; Hierusalem, sed extra portam in aperto campo immolatus fuit. Denique non solum baptizati et mundi, sed etiam alii possunt ac debent Christum, ut in cruce immolatum, fide manducare : fides enim praecedit et Baptismum, et justificationem.
Probatur nunc ex Patrum communi consensu, Agnum Paschalem Eucharistiae figuram fuisse. Tertullianus lib. iv. in Marcionem non procul a fine, exponit de Eucharistia illud Lucae xxn. : Desiderio desideravi hoc Pascha manducare vobiscum (f). (i Professus, inquit, se concupiscentia concupisse edere pascha, ut suum (indignum enim ut quid alienum concupisceret Deus) acceptum panem, corpus suum fecit etc. » Et paulo ante dixerat, Christum non concupisse vervecinam Judaeorum, cum ait se desiderasse edere Pascha. Quare Tertullianus de Pascha intelligit Eucharistiam, non Agnum Paschalem : non autem per Pascha Eucharistiam intclligeret, nisi Eucharistiam esse crederet per agnum illum paschalem figuratam.
. Cyprianus lib. de unit. Eccles. probat non posse extra Ecclesiam manducari utiliter Eucharistiam , quia scriptum est de Agno Paschali : « In domo una comedetur. » Et serim de ccena Domini : ci Ccena, inquit, disposita inter sacramentales epulas obviaverunt sibi instituta antiqua, et nova : et consumpto agno, quem antiqua traditio proponebat , inconsumptibilem cibum Magister apponit discipulis. »
Ambrosius in cap. i. Luca} : « Quando, inquit, sacrificamus, Christus adest, Christus immolatur ; etenim Pascha nostrum immolatus est Christus. »
Gregorius Nazianzenus orat. 2. de Pascha, exponens Cceremonias Agni Paschalis, dicit imperasse Deum, ut ad vesperam agnus immolaretur, quia Christus ad vesperam Sacramentum corporis sui discipulis tradidit.
Gaudentius tract. 2. in Exodum, totam celebrationem agni de Eucharistia exponit :
« In umbra, inquit, illius legalis Paschce, non unus agnus occidebatur, sed plures. Singuli enim occidebantur per domos, nam sufficere unus non poterat universis. » Et infra :
(t Idem per singulas Ecclesiarum domos in mysterio panis et vini reficit immolatus, vivificat creditus ; consecrantes sanctificat consecratus, Inoe agni caro, hic sanguis est. »
Hieronymus in cap. xxvi. Matth. : a Postquam, inquit, typicum Pascha fuerat impletum, et agni carnes cum Apostolis comederat : assumit panem, qui confortat cor hominis, et ad verum Pascha} transgreditur Sacramentum. »
Joannes Chrysostomus homil. de proditione Juda) : « In ipsa mensa , inquit , utrumque Pascha, et typi, et veritatis celebratum est. » Et infra : « Fuit quidem aliquando Pascha Judaicum, sed exemptum, et evacuatum est Paschae spiritalis adventu , quod Christus tradidit. Nam cum manducarent, et biberent, accepit panem, et fregit, et dixit: Hoc est corpus meum etc. » Et homil. 83. in Matth. de institutione Sacramenti loquens : « Yeritatem, inquit, figura) adjunxit. » Et paulo post : « Si figura a servitute liberavit, multo magis veritas orbem terrarum vindicabit. ».
Augustinus lib. ii. contra litteras Petii, c. 37. « Aliud, inquit, est Pascha quod illi de ove celebrant, aliud quod nos in corpore, et sanguine Domini accipimus. »
Leo serm. 7. de passione Domini, de Pascha loquens : « Ut ergo, inquit, umbrte cederent corpori, et cessarent imagines sub praesentia veritatis ; antiqua observantia novo tollitur Sacramento, hostia in hostiam transit, sanguinem sanguis excludit, et legalis festivitas dum mutatur, impletur. » Et infra de Sacramenti institutione loquens : « Vetus, inquit, Testamentum consumabat, et novum Pascha condebat. Discumbentibus enim secum discipulis etc. »
Isichius lib. ii. in Leviticum , cap. 8 : a Prius, inquit, figuratam ovem cum Apotolis ccenans Dominus, postea suum obtulit sacrificium. » Vide etiam lib. vi. c. 23. Procopius Gazffius in cap. 12. Exodi , idem habet.
Gregorius homil. 22. in Evangelia, totam camemoniam Agni Paschalis exponit accommodate ad Eucharistiam : « Quid, inquit, sit sanguis agni non jam audiendo, sed bibendo didicistis etc. »
Beda in cap. xxii. Luca}, et ex illo Anselmus in c. 26. Matth. « Finitis, inquit, veteris Phase solemniis, quse in commemoratione antiqua; de ^Egypto liberationis populi Dei agebantur, transit ad novum, quod in sua} redemptionis memoriam Ecclesiam frequentare volebat, ut scilicet pro carne agni, ac
(I) Luc. XXII, 15.
CAPUT VII.
sanguine, sui corporis, sanguinisque Sacramentum institueret. »
Rupertus lib. ii. in Exodum , cap. Ii. a Tandem, inquit, quarta decima die ad vesperam , ubi illum veteris Paschse agnum comedit cum discipulis suis, tunc ipse novi sacrificii agnus continuo capiendus, et docendus ad immolandum , jam in angustia passionis agonizans, prius propriis manibus Deo Patri semetipsum immolavit, accipiens panem, et vinum, et mira, atque ineffabili sanctificationis potentia transferens heec in corporis sui, et sanguinis Sacramentum. »
Ex his igitur propositio nostri argumenti satis confirmata videtur. Assumptio vero , celebrationem Agni Paschalis, sacrificium quoddam fuisse, minori adhuc negotio comprobabitur. Nam legimus Exodi xii : Immolate Phase. Et infra : Victima transitus Domini est. Num. ix. : Ecce, inquit, quidam immundi super anima hominis , qui non poterant facere Phase, in die illo accedentes ad Moysem , et Aaron dixerunt : Immundi sumus super anima hominis , quare fraudamur, ut non valeamus oblationem offeime Domino in tempore suo inter filios Israel ? Et infra : Si quis mundus est, et in itinere non fuit, et tamen non fecit Phase, exterminabitur anima illa de populis suis , quia sacrificium domino non obtulit tempore suo (1). Ex his habemus Agnum Paschalem vere, et proprie sacrificium fuisse , cum et victima, et sacrificium in Scripturis absolute dicatur; et preeterea offerri Domino per immolationem, quod est veri sacrificii proprium, debuerit.
Adde, quod eodem modo loquitur Evangelium, Mare. xiv. : Et primo die azymorum , quando Pascha immolabant (2).
Denique, quid clarius verbis Pauli I Corinth. v. : Pascha nostrum immolatus est Christus ? (3) Neque enim negabunt Christi passionem verum sacrificium fuisse. Cur autem Paulus sacrificium Christi Paschae immolationem appellaret, si non fuisset verum sacrificium Agni Paschalis immolatio? Neque obstat, quod non offerebatur a solis Sacerdotibus, sed a multis non Sacerdotibus. Nam hoc sacrificium fuit institutum, antequam familia Aaron determinaretur ad sacerdotium, et ideo quantum ad hoc sacrificium, mansit antiquum privilegium, ut omnes patresfamilias sacerdotio fungerentur. Vide Philonem lib. i. de vita Moysis.
Sed jam videamus, quid Kemnifcius contra hoc nostrum argumentum objiciat in secunda parte Examinis, pag. 758. et 759. Primo, objicit testimonium Augustini, libro de unitate Ecclesia;, contra litteras Petiliam, cap. 16. « Non ea colligant, et commemorent, qua; obscure, ambigue, vel figurate dicta sunt, qua; quisque sicut voluerit, interpretetur secundum sensum suum : talia enim recte intelligi, exponique non possunt, nisi prius ea, quae apertissime posita sunt, firma fide teneantur. Sed aliquid proferte, quod non egeat interprete, nec unde convincamini, quod de alia re dictum sit, et vos aliud ad vestrum sensum detorquere conemini. » Et cap. 19. « Haec mystica sunt, aperta sunt,
. figurata sunt ; aliquid manifestum, quod interprete non egeat flagitamus. » Item :
<( Quod si ambigue posita et pro nobis, et pro vobis possunt interpretari, nihil utique adjuvant causam vestram, sed plane talia malam causam, vel moras faciendo sustentant. »
Respondeo : Testimonia Scripturee figurata, quia possunt variis modis exponi, non faciunt fidem , nisi ex alio loco Scriptura; certo constet , quemadmodum sint accipienda. Scriptura autem tribus modis solet figuram aliquam explicare. Primo quando immediate, et in particulari exponit propriis verbis, quod figurate dictum erat. Hinc ex parabolis Domini de piscibus bonis, et malis in iisdem retibus ; et de ovibus, et hcedis in eodem ovili, et aliis similibus, Catholici convicerunt Donatistas negantes in Ecclesia esse bonos, et malos : quia Dominus ipse parabolas explicuit, applicans eas ad Ecclesiam Matthaei xm. et xxv. De qua re vide Augustinum in breviculo collationis tertia; diei. Secundo , quando Scriptura immediate figuram non explicat, tamen approbat Ecclesiae explicationem, dum ei apertissimis verbis testimonium perhibet, quod sit columna, et firmamentum veritatis, I Timot. m. Augustinus lib. i. contra Crescon. cap. 33. et alibi passim tradit hanc formam argumentandi. Tertio quando Scriptura docet, in verbis quibusdam figuram in Christo, vel a Christo implendam contineri : et deinde manifesta ratione colligimus , quo tempore, et loco fuerit impleta, licet Scriptura id non explicaverit. Nam cum constat aliquam esse figuram, simul constat impleri debuisse:
(1) Exod. XII, 21 et 27: Num. IX, u et 13. - (2) Mare. XIV, 12. - (3) I Cor. V, 7,
LIBER V.
proinde si possimus ratiocinando concludere, aut tali tempore, et loco fuisse impletam, aut absolute non fuisse impletam, firmissime quod volumus demonstramus.
Nostrum igitur argumentum ex figura Agid Paschalis, et ejusdem figurae explicatio habet testimonium a Scriptura secundo et tertio modo. Nam in primis protulimus consensum veterum Patrum Graecorum, et Latinorum, qui est consensus ejus Ecclesiae, quam et nos, et adversarii veram Ecclesiam esse, et proinde juxta Apostolum columnam et firmamentum veritatis esse non dubitamus. Deinde , Scriptura testatur illam esse figuram in Christo implendam, ut ex eodem Paulo ostendimus, I Corinth. v. Et nos ex manifestis circumstantiis evidenti ratione conclusimus, aut nunquam, aut in novissima coma in institutione Sacramenti fuisse impletam.
Porro Augustinus in locis a Kemnitio citatis, loquitur de figuris illis, quarum explicatio nullum habet a Scriptura testimonium; et ideo semper adjungit esse obscuras, opertas, interprete indigpntes, et quai possint pro arbitrio in varios sensus detorqueri. Non enim simpliciter rejicit argumentum ex figuris sed ex figuris obscuris, et nondum explicatis, vel in alio Scripturae loco, vel ab Ecclesia. Nam alioqui in ipso libro eodem de unitate Ecclesiae, cap. 13. probat Augustinus Ecclesiam constare ex bonis, et malis, ex parabolis zizaniorum, et bonorum ac malorum piscium, et similibus figuratis locutionibus. Solum igitur rejicit argumentum ab illis figuris , quarum est incerta interpretatio ; quale illud erat ex Canticis : Ubi cubas in meridie, quod semper Dona^istac jactabant , ut probarent in sola Africa esse Ecclesiam ; quibus Augustinus recte objicit illud Psalm. xlvii : Latera Aquilonis civitas Regis magia (1) ; et similia eeque obscura.
Adde, quod Augustinus in eo libro, ideo petit a Donatistis testimonia Scriptura!, apertissima, nec libentur admittit obscura, quia habebat ipse pro se apertissima testimonia. Nam agebatur de loco Ecclesia!, an esset Africa sola, an totus orbis terrdrum. Et quia sunt plurima testimonia, qmc sine ulla obscuritate docent, Ecclesiam in toto orbe terrarum esse futuram ; merito Augustinus requirit ab adversario similia testimonia : non enim debent aperta et propria, obscuris et
figuratis cedere. At in aliis quaestionibus obscurioribus, qualis fuit eo tempore quaestio de Baptismo, Augustinus non provocat ad aperta Scripturae testimonia, sed ad Ecclesiae auctoritatem, quae non potest errare in Scriptura explicanda, ut patet ex loco citato contra Cresconium. Quare si Kemnitius putat, causam suam similem esse causae Augustini, proferat apertum testimonium Scripturae, quod non egeat interprete, ubi legamus Eucharistiae celebrationem non esse sacrificium , et tum jure poterit cum Augustino rejicere argumenta ex figuris.
Secundo, Kemnitius objicit, ex figuras Agni Paschalis multa sequi absurba, si ea ad Eucharistiam applicanda sit. Nam in primis non respondebit figura figurato, cum immolatio Agni Paschalis cruenta fuerit ; Eucharistia sit incruenta. Deinde Agnus Paschalis non a Sacerdotibus, ut Eucharistia, sed a multitudine immolabatur. Et denique sacrificium Agni Paschalis non erat propitiatiorum pro peccato, ut nos Eucharistiam esse dicimus, sed in memoriam fiebat liberationis de ASgypto.
Respondeo: Eucharistia non a solo Agno Paschali, sed etiam a sacrificio Melchiscdech et a Manna, et ab aliis rebus in testamento veteri figurata fuit: ideo non omnia, queo in Agno Paschali fiebant, ad figuram Eucharistia! pertinent, sed illa tantum, quai non pugnant cum implctione aliarum figurarum . Itaque ex figura Agni Paschalis habemus iu Eucharistia veram carnem et sanguinem Christi Agni immaculati : sed modo incruento, et in specie panis et vini, ut locum habeat alia figura sacrificii Melchiscdech iu pane et vino oblati. Atque ita oblatio, et manducatio agni, ad figuram Eucharistia! pertinet , modus cruenta! mactationis , ad hanc figuram non pertinet, quia pugnaret cum figura sacrificii Melchiscdech, sicut e contrario forma seu species externa panis et vini in sacrificio Melchiscdech, ad figuram Eucharistia! pertinet : substantia panis et vini interior ad hanc figuram non pertinet, quia pugnaret cum figura Agni Paschalis, qua! veram carnis substantiam requirit in figurato, ne sit figuratum sua figura vilius. Quod autem modus ille cruentai mactationis non impediat, quo minus Agnus Paschalis figura fuerit Eucharistia), patet ex Augustitino lib. xvii. civit, cap. 20. et lib. i, contra
(i) Cantic. I, 6 ; Psal. XLVIII, 3.
CAPUT VIII.
advcrs. Leg. et Prophet. c. 18. et Leone serm. 8. de passione Domini, qui omnia sacrificia veteris legis quantumvis cruenta, figuras fuisse docet sacrificii Eucharistia.
Jam vero quod attinet ad alterum absurdum, nulla est difficultas. Nam quod in Scriptura dicitur, Agnum Paschalem debuisse a tota multitudine filiorum Israel immolari, non sic intelligitur, quasi debuerint singuli de populo agnum immolare : sed quod debuerit in singulis domibus, ac familiis immolari, patrefamilias proprie, et per se immolante, reliquis per illum immolantibus, et voluntate, ac participatione in sacrificium consentientibus. Quod etiam in Ecclesia circa Eucharistiam observatur: presbyteri enim, qui in Christi familia patres sunt, proprie ac per se immolant, populus autem per illos immolat, et simul voluntate, et participatione in sacrificium consentit.
Denique tertium absurdum, quod Kemnitius proferebat, nullius ponderis est. Nam Eucharistiae sacrificium, ut diximus, non solo agno Paschali, sed multis aliis typis adumbratum fuit. Et quidem Agnus Paschalis typus Eucharistia) fuit, non ut sacrificium propitiatorium, sed ut commemorativum liberationis, et ut proprie Eucharisticum : sa* crificia autem, qua) plurima in lege pro peccato fiebant, ejusdem Eucharistia), ut sacrificii propitiatorii, typi ac figura) fuerunt.
Tertio objicit Kemnitius, Agnum Pascha-, lem figuram gessisse passionis Dominica), id quod operose probare nititur ex Scripturis et ex ipso etiam Ecclesiastico testimonio, ex praefatione Missa) deprompto.
Sed argumentum jam ante solutum est, Agnus enim Paschalis utriusque rei typus fuit, et passionis, et Eucharistia) ; imo non potuit Eucharjstia) typus esse, quin etiam passionis esset, cum Eucharistia repraesentatio, et commemoratio passionis sit. Neque id proprium est Agni Paschalis, sed commune omnibus sacrificiis legis veteris, ut simul et passionis Dominica), et Eucharistiae figurae fuerint.
(0 Exod. XXIV, 8; Hebr. IX, 20. —(2) Luc. X XIV, 24.
CAPUT VIII.
Probatur sacrificium Missx ex figuris variorum sacrificiorum Testamen ti veteris.
Tertium argumentum sumitur ex cap. xxiv. Exodi, ubi describitur dedicatio, ac celebratio Testamenti veteris. Nam post datam legem in monte Sina, pepigit Deus foedus cum Hebraeis, ac promisit eis mhlta bona, et ipsi vicissim obedientiam mandatorum promiserunt Deo. Sancitum autem fuit hoc foedus solemni sacrificio, et sanguinis aspersione, illis verbis : Hic est sanguis Testamenti , quod mandavit ad vos Deus, ut Apostolus recitat Hebr. ix. allegans verba Moysis. Exod. xxiv.(l). Hanc figuram impletam esse in ultima caena, in institutione Sacramenti Eucharistiae, nos probavimus supra in i. lib. de Eucharistia, nec videtur ullo modo negari posse. Nam in primis expresse Lucas cap. xxii. et Paulus I Cor. xi. dicunt: Hic calix novum Testamentum est in sanguine meo. Matt. cap. xxvi. etMarcus cap. xiv dicunt .' Hic est sanguis meus novi Testamenti (2).
Deinde Patres veteres aperte docent, Christum in ultima caena condidisse Testamentum novum. Tertullianus lib. iv in Marcionem : In calicis mentione, inquit, Testamentum constituit sanguine suo obsignatum.)) Idem expresse docent Chrysostomus, et Tlieo- -phylactus in loca allegata Matthaei, et Pauli : necnon Ambrosius in Paulum, et Beda in Marcum, et Lucam, locis citatis.
Praeterea id Lutherani negare non possunt, cum eorum praecipium argumentum contra sacrificium Missa) hoc sit : « Missa est Testamentum Christi ; non igitur est sacrificium. i) Hoc argumentum pra) omnibus urget Lutherus in libro de captivitate Babylonica, cap.i. etin lib. de abroganda Missa, et alibi urget idem argumentum Kemnitius in 2. par examinis, pagina 753 et 802. Urgent etiam alii communiter. Quid momenti hoc argumentum habeat, postea videbimus : interim accipimus, quod dant, Missam esse Testamentum Christi; inde enim manifeste
HI, 29; 1 Cor. XI, 25 ; Matth. XXVI, 28; Mare.
LIBER Y.
sequitur, Christum in ultima ccena condidisse suum Testamentum et proinde implesse figuram Testamenti veteris.
Accedit postremo, quod si Testamentum Christi in ccena factum non fuisset, certe factum fuisset in cruce, ut quidam suspicari videntur. At omnes conditiones Testamenti in ccenam quadrant, nullae in crucem. Primum qui testatur, vivere debet usque ad completum, et obsignatum Testamentum, Christus in ccena semper vixit, in cruce mortuus est. Quare recte B. Paulus Hebr. ix. non ait Christi morte Testamentum novum factum fuisse, sed confirmatum : non enim testamentum valet, dum vivit, qui testatus est. Deinde qui testatur, sui juris esse debet. Christus in ccena sui juris erat ; in cruce non modo captus, et vinctus, sed etiam damnatus, et jam patibulo affixus erat. Tertio qui testatur, semper aliquid mandat haeredibus Christus in ccena : Hoc est, inquit , praeceptum meum , ut diligatis invicem. Et rursum : Hoc facite. In cruce nihil mandasse legitur. Quarto qui testatur, aliquid promittit, seu relinquit, idque nominatim exprimere solet, ut etiam personas, quibus relinquit. In Ccena Dominus expressit remissionem peccatorum, quae est promissio propria Testamenti novi, Hierem. xxxi. et expressit etiam haeredes, cum ait : Pro vobis , et pro multis. In cruce nihil ejusmondi, excepta promissione soli latroni facta. Quinto qui testatur, testes adhibet, et sicut Moyses, non testes quoscumque, sed ipsum populum convocavit, cum Testamentum vetus nomine Dei sanciebat : sic etiam Christus testes, et non quoscumqne sed ipsam Ecclesiam convocare debuit ; id fecitin ccena, adherant enim onmes Apostoli, qui Patriarchae fuerunt, et veri Patres totius Christiani populi. Ad crucem nec aderant, nec facile convocari potuissent. Sexto qui testatur, solet disertis verbis explicare Testamentum se facere. In cruce Testamentum Christus ne nominavit quidem ; at in ccena expressit nomen testamenti, et quidem illis fere verbis, quibus olim Moyses ; ut enim ille dixerat : Hic est sanguis Testamenti, quod mandavit ad vos Deus, ita ipse dixit : Hic est sanguis meus novi Testamenti. Septimo qui testatur, instrumentum publicum conficit, quod perpetuo vim habeat applicandae haereditatis. Id instrumentum Christus in ccena confecit dum Sacramentum instituit ; in cruce nihil omnino ejusmodi. Maneat igitur ratum el certum in crena Testamentum novum
conditum, et proinde figuram Testamenti veteris impletam.
Hoc fundamento posito, ita argumentamur : Sanguis Testamenti veteris apud Moysem erat sanguis victimae jam immolatae, et vere, ac proprie sacrificatae, ut patet Exod. xxiv. ; ergo sanguis Testamenti novi apud Christum, est sanguis victimae immolatae, et vere, ac proprie sacrificatae. Est autem sanguis ille sanguis Christi, ut ipse dicit : Hic est sanguis meus ; ergo ipse fuit victima in ccena immolata, et sacrificata.
Neque responderi potest, sanguinem Christi in ccena fuisse sanguinem victimae futurae in cruce. Nam in Exodo prius immolata est victima, deinde sanguis aspersus in populum illis verbis : Hic est sanguis , etc. ergo etiam Christus prius debuit se ipse victimam facere, et immolare ; deinde de sanguine dicere : Hic est sanguis , etc. Preterea, nullo ratio patiter, ut prius sanguis victimae hauriatur , deinde victima immoletur , cum e contrario ex immolatione sanguis sequatur. Denique, cum in figura Testamenti veteris, Exod xxiv, tria inveniantur. Primo, promulgatio legis coram populo. Secundo, immolation victimae fcederalis, seu pacificae. Tertio, aspersio sanguinis, et manducatio victimae ; et Christus impleverit primum, cum ait : Hoc est praeceptum meum etc. Et tertium, cum ait : Comedite , hoc est corpus meum ; Bibite, hic est sanguis meus ; quis credat praetermissum fuisse secundum , nimirum victimae immolationem ? Ad hoc argumentum nullam legi vel Kemnitii, vel aliorumconfutationem.
Huc referri possunt ortinia illa Scripturae divinae loca, ubi describuntur varia sacrificia veteris legis proprie dicta. Illa enim omnia fuerunt typi, ac figurae sacrificii Eucharistiae, ex quo sequitur ut etiam Eucharistia verum sacrificium esse debeat.
Respondet ad hoc argumentum Kemnitius in 2. par. Examin. pag. 771. sacrificia veteris Testamenti fuisse quidem figuras implendas in novo Testamento, sed impletas esse in unico sacrificio crucis; et nunc etiam impleri in sacrificiis spiritualibus operum bonorum.
Sed nos contra probamus, figuras fuisse sacrificia illa non solum crucis, et operum bonorum, sed etiam Eucharistiae dupliciter. Primo ex Patribus. Tertullianus in lib. contra Judaeos, cap. i, aperte dicit, sacrificium Abel figuram fuisse sacrificii Eucharistiae, Justinus
CAPUT IX.
in Triphone: « Similae, inquit, oblatio figurafuitEucharistiae. )) Chrysostomus inPsalm. xcv: «Omnia veterum sacrificia nova superveniens gratia uno complectitur sacrificio. » Augustinus lib. xvn. Civit, cap. 20 : « Mensa quam sacerdos novi Testamenti exhibet, de corpore ac sanguine suo est; id est enim sacrificium, quod successit omnibus sacrificiis, quae immolabantur in umbra futuri. Propter quod etiam agnoscimus vocem illam in Psalmo xxxix. ejusdem Mediatoris, Corpus autem aptasti mihi ; quia pro illis omnibus sacrificiis, et oblationibus corpus ejus offertur , et participantibus ministratur. » Leo serm. 8. de passione Domini : « Nunc carnalium sacrificiorum varietate cessante, omnes differentias hostiarum, una corporis et sanguinis tui implet oblatio : et sicut unum est pro omni victima sacrificium, ita nunc unum de omni gente fit regnum. » Yide etiam Isichium in Leviticum lib. v. Isidorum lib. i, de officiis, cap. 17. et Damascenum lib. iv. de fide, cap. 14. Ex quibus testimoniis Patrum refellitur mendacium Kemnitii, pagina 778. ubi sic ait : « Ignota est veteribus illa disputatio, quod abrogatione Leviticorum sacrificiorum, prseter sacrificium Christi in cruce, aliud successisset caeremoniale sacrificium in novo Testamento. »
Secundo probatur, quia sacrificium crucis non fuit impletivum figuram illarum, nisi quoad ipsam mactationem, et paucas alias cajremonias. Multe autem aliee caeremoniae sacrificiorum, quae sine dubio figurales erant, ut quod in tabernaculo offerrentur, quod coram multitudine populi fidelis, quod manus imponerentur super victimam quod victima immolata continuo manducaretur, et aliae similes, in cruce impleri non potuerunt : quare aut in Eucharistia implentur, aut simpliciter non implentur.
CAPUT IX
Probatur sacrificium Missse ex vaticiniis Prophetarum.
Quartum argumentum principale , sumi potest ex vaticiniis prophetarum. Nam, ut recte ait Augustinus epist. 49. quaest. 3, « Nostrum sacrificium non solum evangelicis sed etiam Propheticis libris demonstratum est. » Sex testimonia Prophetarum adduci,
solent, sed postremum est praecipuum, et ideo caetera breviter solum attingemus ut in postremo diutius liceat immorari.
Primum testimonium habetur lib. I Regum cap. ii. prope finem, ubi quidam Propheta innominatus praedicit Heli sacerdoti futurum aliquando tempus, ut cesset sacerdotium ipsius, et patrum suorum, et surgat novus sacerdos, qui ambulet coram Christo Dei, omnibus diebus. Quem locum exponunt de sacerdotio, et sacrificio Christianorum, quod successit Aaronico, et manebit usque ad mundi consummationem : Cyprianus lib. I contra Judaeos, cap. 17. Augustinus lib. xvii. civit, cap. 5. Eusebius lib. iv. Demonstrat. Evangel. cap. 26. Gregorius, Beda etEucherius in comment. ejus loci.
Sed contra objici posset, videri impletum illud vaticinium in Samuele, vel in Sadoc. Nam Samuel, successit Heli ; et deinde Salomon ejecit Abiatar, qui descendebat de familia Heli, et constituit pro eo Sadoc, et addit Scriptura, lib. III Reg. cap. i. id factum esse ut impleretur verbum Domini contra Heli in Silo.
R,espondent ad hanc objectionem Augustinus loco citato, vaticinium illud impletum fuisse in Samuele, vel Sadoc, quatenus illi gerebant figuram Christianorum Sacerdotum. Itaque ejectio Heli, erat figura ejectionis sacerdotii Aaronici, et assumptio Samuelis, et’ Sadoc, fuit figura assumptionis sacerdotii Christiani : id quod probat Augustinus ex eo, quod Scriptura cum dicit, ejiciendum Heli cum patribus suis, aperte loquitur de Aarone, siquidem nominat eum, qui primus in exitu de iEgypto constitutus est a Deo Sacerdos.
Secundum vaticinium sumitur ex cap. ix. Proverb. : Sapientia aedificavit sibi domum , immolavit victimas suas, miscuit vinum, et posuit mensam suam. De hoc loco ita Cyprianus ‘lib. ii. epist. 3. : « Per Salomonem Spiritus sanctus typum Dominici sacrificii praemonstrat, immolate hostiae, et panis, et vini, sed et altaris, et Apostolorum faciens mentionem. » Vide etiam Augustinum lib. xvii. civit. cap. 20. ubi totum hunc locum de Eucharistia exponit.
Tertium testimonium sumitur ex illo Isaiae cap. xix. : Cognoscent /Egyptii Dominum, in die illa , et colent eum in hostiis, et muneribus. Eusebius lib. i. demonstrat. Evangel. cap. 6. et Hieronymus in commentario ex hoc loco, probant, legem esse translatam, quan-
LIRER Y.
do quidem sacerdotium est translatum, cum apud yEgyptios, id est, apud Gentiles sacrificia Deo vero offerantur. Neque valet responsio Calvini, lib. iv. Instit. cap. 18. §. 4. Isaiam loqui de sacrificiis spiritualibus, qua? a Christianis omnibus offeruntur. Nam in eodem loco lit mentio altaris Domini in loco visibili constituti : In die illa , inquit, erit altare Dominii in medio /Egypti. Ad sacrificia autem spiritualia nullum altare visibile necessarium est.
Quartum testimonium habetur Isaiae lxvi.: Et assumam ex eis Sacerdotes, et Levitas, dicit Dominus. Cui simile est illud Hierem. xxxiii. Non interibit de David vir, qui sedeat super thronum domus Israel , et de Sacerdotibus, et de Levitis non interibit vir a facie mea, qui offerat holocaustomata elc. Haec loca Hieronymus in Isaiam, et Theodoretus in Hieremiam, exponunt de sacerdotibus Christi, qui perpetuo permanebunt usque ad mundi consummationem. Nec possunt aliter exponi, cum apertissime uterque propheta loquatur de conversione Gentium , et aedificatione Ecclesia?.
Kemnitius in 2. par. Exam. pag. 753. agnoscit ista loca debere exponi de novi Testamenti Sacerdotibus : neque aliquid respondet nisi ista vaticinia partim impleta esse in Christo, qui fuit verus Sacerdos, et successit Sacerdotibus Testamenti veteris, pariim impleri in omnibus Christianis, qui sunt spirituales Sacerdotes. At neutra expositio lacit ad rem. Non de solo enim Christo possunt intelligi ea vaticinia, cum diserte in numero multitudinis ponant Sacerdotes, et Levitas : neque de omnibus Christianis intelligi possunt, cum uterque Propheta distinguat Sacerdotes futuros a reliquo populo.
Dicet aliquis : Loquuntur vaticinia de 'ministris Testamenti novi, qui successerunt ministris Testamenti veteris, in ministerio doctrina? et Sacramentorum, licet non successerint in ministerio sacrificandi. At si ita esset, cur vocarentur Sacerdotes ? cur Hieremias diceret, illos holocausta oblaturos ? Succedere igitur debent veteribus illis veri Sacerdotes, qui sacrificia vere, et proprie offerant.
Quintum testimonium est Danielis viii. et vii. ubi dicitur Antichristus ablaturus juge sacrificium : quem locum de sacrificio Missa? exponit Hippolytus Martyr in lib. de Anlichristo. Nec obstat, quod Daniel loqui videatur de Antiocho, loquitur enim de Antiocho, ut figuram gerebat Antichristi, ut patet ex collatione hujus loci, cum Apocalypsi cap. xin.
Respondet Kemnitius, pag. 733- locum intelligi ad litcram do Antiocho, et per Allegoriam tantum de Antichristo : ex allegoriis autem non duci solida argumenta. Sed ex hac allegoria solidissimum argumentum sumi potest. Nam explicata est a Joanne in Apocalypsi, cap. xm. et a Paulo, II Thcssal. n, imo ipse etiam Daniel eam explicat, cum dicit regem istum, qui auferet juge sacrificium, contra omnes Deos pugnaturum, et contra ipsum Deum patrum suorum. Non enim ista de Antiocho intelligi possunt, quem constat palam coluisse Deos patrum suorum , ut Hieronymus in commentario ostendit, sed in Antichristum optime conveniunt, de quo Paulus scribit, II Thessal. ii, quod extollet se super omne quod dicitur Deus.
Respondet secundo Kemmtics, posse intelligi locum istum Danielis do sacrificio spirituali, id est, do pra?dicatione verbi, et Sacramentorum administratione ; imo conatur probare, ablatum esse juge sacrificium ab Antichristo, quia Papa Romanus, ut ipse dicit, sustulit puritatem verbi, et Sacramentorum. At ista omnia vanissima sunt. Nam in primis aliud est tollere, aliud corrumpere. Antichristus non corrumpet, sed simpliciter auferet juge sacrificium saltem ex publicis templis : unde, ut ibidem additur, manebit locus sacrificii desolatus. Deinde , in Scriptura nusquam appellatur sacrificium absolute, et praesertim in numero singulari, nisi id, quod est vere ac proprie sacrificium. Denique, juge sacrificium apud Hebraeos, non erat sacrificia spiritualia, sed sacrificium proprie dictum, id est, duo agni, qui offerebantur quotidie in holocaustum, unus mane, alter vesperi, ut patet Exod. xxix. et Num. xxviii. Quare Daniel cum vocet sacrificium juge, loquitur de vero ac proprio sacrificii, cujus typus fuit juge illud sacrificium Hebraeorum.
CAPUT X.
Probatur idem ex Malae hia. .
Sed insigne testimonium pro sacrificio Missae habetur Malachia? i. in illis verbis :
CAPUT X.
Non est mihi voluntas in vobis, dicit Dominus exercituum, ct munus non suscipiam de manu vestra : ab ortu enim solis, usque ad occasum, magnum est nomen meum in gentibus, ct in omni loco sacrificatur , ct offertur nomini meo obtatio munda, quia magnum est nomen meum in gentibus , dicit Dominus exercituum.
Hoc testimonium non potest intelligi de sacrificio crucis, quia illud non offertur in omni loco, sed semel tantum uno in loco oblatum fuit, nec de sacrificio aliquo Judaico, quia Propheta dicit a gentibus offerendum, et aperte illud opponit sacrificiis Hebraeorum. Neque etiam de sacrificiis Gentilium piorum, qui erant in mundo ante Christi adventum , ut Melchisedech, Job, et similium. Hi enim veri sancti inter Gentiles paucissimi erant, ac praesertim temporibus Prophetarum , quando idololatria mundum plane repleverat, ita ut David diceret : Notus in Judaea Deus, in Israel magnum nomen ejus , 'Psal. lxxv. Malachias autem contrario modo vaticinatur : Magnum est nomen meum in gentibus , et ab ortu solis usque ad occasum etc. Nec denique potest locus hic Malachiai intelligi, ut quidam suspicati sunt, de sacrificiis Gentilium idololatrarum : non enim illa oblatio munda ullo modo dici posset, nec Deo vero offerebatur, sed Diis alienis : Quae enim gentes immolant , inquit Apostolus I Corinth. x, daemoniis immolant, et non Deo.
Quare nullo modo admittenda est expositio Benedicti Ariae Montani in hunc locum : nam non tantum repugnat omnium Patrum, quos paulo post citabimus, sententiis, sed etiam ipsi Apostolo, et apertissima! veritati. Quorsum enim tot millia Martyrum sanguinem profundere maluerunt, quam communicare in sacrificiis Gentilium, si illa erant sacrificia munda, et Deo grata ?
« At, inquit ille, cognoverunt Gentiles magnum quemdam Deum ex motibus coelorum , et illi sacrificabant. » Respondeo : Cognoverunt quidem illi Deum, sed non sicut Deum glorificarunt, et creatura! potius, quam creatori servierunt, ut Apostolus dicit Hom. i. Itaque vel magno illi Deo non sacrificabant, vel paucissimi, et rarissimi id fecerunt ; Malachias autem loquitur de sacrificiis, qua! in omni loco offeruntur, qualia apud Gentiles nonnisi idolis, et daemonibus offerebantur. Restat igitur quod nobiscum fatentur etiam adversarii, ut Malachias vaticinetur de sacrificio Ecclesia! Christianae, quod et successit Judaicis sacrificiis, et Deo
placet, ac mundum est, et in toto orbe terrarum a Gentibus ad Deum verum conversis jugiter offertur. Neque obstat, quod Malachias loquitur in preesenti, non in futuro; id enim Propheta! faciunt, quia res futuras ita certo norunt Deo eis indicante, ac si praesentes intuerentur.
Tota controversia circa hunc locum est, an Malachias loquatur de sacrificio proprie dicto, quale in Ecclesia aut est Eucharistia, aut nullum omnino est ; an vero de sacrificio improprie dicto, quales sunt orationes, laudes, bona opera, patientia in persecutionibus, et similia. Nam Philippus in Apolog. Confess. et Calvinus lib. iv. Instit. cap. 18. §. A. Kemnitius in 2. par. Exam. pag. 7G0. et alii contendunt, Malachiam loqui de sacrificiis spiritualibus, ac improprie dictis.
Adducit autem Kemnitius tria argumenta pro sua opinione, qua! facile solvi possunt. Primum est : « Malachias non dicit, sacrificulum debere mimicis gestibus, ritibus, et actibus in pane et vino repraesentare passionem Christi, et illam actionem esse sacrificium Deo gratum pro vivis et mortuis etc. » Respondeo : Hoc non argumentum, sed impostura est. Neque enim de gestibus, et ritibus, sed de substantia rei, id est, de oblatione sacrificii proprie dicti nostra quaestio est : ac satis probamus, quod volumus, cum ostendimus ex Prophetae testimonio, esse in Ecclesia sacrificium proprie dictum.
Secundum argumentum : « Malachias in genere praedicit futurum in Ecclesia sacrificium mundum, non autem explicat, quale sacrificium. In Testamento autem novo invenimus sacrificia fidelium esse sacrificia spiritualia ; I. Petri n. Rom. xi. Hebr. xu. Philipp. ii. ergo loquitur Propheta de sacrificio spirituali. » Respondeo : Si in novo Testamento legeremus, nulla esse sacrificia fidelium, nisi spiritualia, argumentum Kemnitii recte concluderet. At nusquam id legimus. Non autem licet concludere ex eo, *quod sunt in Ecclesia quaidam sacrificia spiritualia ; nulla esse, proprie dicta, vel Prophetam loqui de spiritualibus. Alioqui quoniam. in Testamento veteri, multa erant etiam sacrificia spiritualia, liceret eodem modo concludere, non fuisse in Testamento veteri sacrificia proprie dicta ; et cum Malachias ait : Non accipiam munus de manu vestra , intelligeremus eum loqui de sacrificio spirituali, non de proprie dicto, quod aperte falsum est.
LIBER V.
Tertiam argumentum sumit ex Patribus, quod postea discutiendum est.
Catholici contra his argumentis probant verba hujus Prophetae intelligenda esse de sacrificiis proprie dictis. Primo, ex voce qua utitur Propheta, nam vocat absolute mincha, ubi duo consideranda sunt. Primo, Scripturam non solere nomen sacrificii absolute ponere, cum loquitur de sacrificio improprie dicto, sed cum adjuncto aliquo, ut sacrificium laudis, sacrificium justitiae, hostiam vociferationis etc.; hoc autem loco absolute ponitur oblatio munda. Deinde ipsa vox Hebraica flHXO significat proprie certum genus sacrificii externi , quod ex simila , oleo, et thure conficiebatur, ut patet Levit. 2. et 6. et alibi passim.
Ad hoc primum argumentum respondent Calvinus et Kemnitius. Calvinus dicit, Prophetam uti vocabulo sacrificii, quoniam mos est prophetarum cum de conversione Gentium vaticinantur, cultum spiritualem externo legis ritu designare. Sic enim pro conversione ad Dominum, ascensum in Hierusalem, pro Dei adoratione, munerum omnis generis oblationem, pro ampliore ejus notitia, qua in regno Christifideles donandi erant, somnia et visiones ponunt.
Respondeo : Negari non potest, quin saepissime in Scripturis Testamenti veteris , describantur res futurae, per typos, et ritus externos legis, ut cum per Hierusalem intelligitur allegorice Ecclesia, per Levitas clerici, per sacrificia ovium et boum, sacrificium Eucharistiae ; tamen id fieri solet , cum describuntur res novae, et futurae, quae non erant eo tempore in usu : ideo enim describuntur per figuras, seu per voces tunc cognitas, quia non potuissent aliter intelligi. Ea vero, quae sunt communia omnibus tempori, bus, et locis, et quae non minus tunc in usu erant, quam modo sint, nulla causa est, cur per figuras significari deberent. Porro sacrificia spiritualia, orationes, hymni, eleemosynae, et similia, communia sunt omni loco et tempori, et passim occurrunt, in Scripturis, tum veteris, tum novi Testamenti. Quare per vocem illam nnVO non debet intelligi sacrificium spirituale, quod non erat novum nec futurum, nec ullo modo inusitatum, vel incognitum : sed verum aliquod sacrificium in Ecclesia celebrandum, et tunc incognitum ; quale revera est Eucharistia. Non enim ita crasse intelligimus Prophetam, ut existimemus oportere nunc offerri mincha proprie dictum, id est, similam conspersam oleo, et thuri admixtam : sed intelligimus Prophetam per vocem tunc cognitam descripsisse sacrificium novum, et verum, per illud ahtiquum adumbratum.
Falsum est etiam, quod Calvinus dicit, pro adoratione Dei futura in Ecclesia, poni in Scripturis oblationes munerum omnis generis. Nam illis oblationibus debet respondere aliquid vere futurum, et novum ; adoratio autem semper fuit in usu.
Jam vero Kemnitius alia via ingreditur; scribit enim istam ipsam vocem firfoia accipi in Scripturis pro sacrificio Spirituali (legimus enim in Psal. cxli. Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum) et nomen oblationis haberi Roman. xv. et Philipp. n. pro conversione Gentium.
Respondeo : David propriissime sacrificium vespertinum usurpavit pro vero, atque externo sacrificio, quod secundum legem quotidie offerebatur ad vesperam, Levit, vi. Neque enim dicere voluit, elevationem manuum suarum in oratione, esse sacrificium vespertinum ; elevatio enim manuum omni tempore fieri potest, sed orat Deum ut gratam habeat orationem suam, sicut habere solet gratum sacrificium vespertinum. Sic enim ait : Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo : elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum; id est, dirigatur oratio sicut incensum et elevatio manuum sit velut quoddam sacrificium vespertinum. Quod etiam clarius posuit Daniel, cum ait cap. ni : In animo contrito , et in spiritu humilitatis suscipiamur , sicut in holocausto arietum, et taurorum , et sicut in millibus agnorum pinguium. Loca autem illa, Roman. xv. et Philipp. n. ad rem non faciunt. Nam in utroque loco ponitur nomen sacrificii, et oblationis cum adjuncto, non autem absolute : vocat enim oblationem Gentium, vel fidei. Manet igitur nostrum argumentum primum, ex nomine oblationis depromptum.
Secundum argumentum sumitur ex illa voce : Munda ; opponit enim Propheta oblationem Ecclesiae mundam, oblationibus immundis Sacerdotum Judaeorum. Quod argumentum duobus modis concludi potest. Primo, ex opinione adversariorum, opera bona, quae a nobis procedunt, omnia sunt immunda, cum sint peccata, et quiderii mortalia natura sua. Per oblationem igitur, quam Spiritus
CAPUT X.
sanctus mundam appellat, non debent intelligi opera nostra, id est, sacrificia improprie dicta, sed sacrificium a Deo institutum, quod ab ipso Deo, non a nobis vim suam habet.
Res*pondet Kemnitius, opera nostra, esse quidem immunda, ut pannum menstruatae, tamen in Scripturis aliquando vocari munda, et Deo accepta, I Petri n. : Offerentes spirirituales hostias acceptabiles Deo per Jesum Christum , et fideles dicuntur elevare puras manus, I Timoth. n. : et omnia dicuntur munda mundis, Tit. i.
Sed quaererem libenter a Kemnitio, quomodo in Scripturis dicantur munda, et acceptabilia ista opera. Nam vel sunt vere, ac proprie munda, et tunc ruit eorum opinio de operum nostrorum bonitate : vel non sunt vere et proprie munda, sed dicuntur talia vel ob imputationem Dei, vel quacumque alia de causa, et tunc si Malachias loquitur de sacrificio spirituali, oportebit illa verba : Offertur nomini meo oblatio munda , sic exponere : Offertur nomini meo oblatio vere immunda, sed quam ego mundam esse reputo. Quae expositio absurdissima est : nam sententia Malachiae indicat oblationem istam Deo placere, quia est munda ; non autem esse mundam, quia Deus eam reputet talem.
Secundo Propheta opponit sacrificium ita mundum ex se, et generaliter, ut non possit malitia ministrorum fieri immundum, ei sacrificio, quod facile pollui potest, et quod non est semper mundum. Id patet : nam de sacrificio Judaico dicit : Offertis panem pollutum. Et : Si offeratis caecum , et claudum , nonne malum est , etc. ubi ostendit sacrificia illa potuisse pollui. Neque credibile est, ita generaliter fuisse rejecta ratione pollutionis tantum ex parte offerentium, quia eadem ratione et nostrum rejici posset. Et praeterea multi Hebraeorum bene offerebant : quare si ista esset causa rejectionis , rejecisset Deus in particulari ista, vel illa, non ita in genere omnia. Itaque rejecta sunt generaliter omnia, quia causa erat generalis, cum omnia pollutioni obnoxia essent.
Quod vero illis opponat sacrificium mundum generaliter, et non obnoxium pollutioni, patet, quia dicit : In omni loco offertur oblatio munda. Nam si esset mundum ratione offerentium, non in omni loco offerri mundum diceretur, cum in plurimis locis mali ministri, quod est in se, sacrificium
polluant : sed dicitur in omni loco offerri mundum, quia tale est in se, nec potest revera pollui ex malitia ministrorum. Et praeterea, si causa repudiationis illorum sacrificiorum est obnoxia fuisse pollutioni, certe opponi debet illis oblatio non obnoxia pollutioni. At sacrificia spiritualia, cum ab opere nostro pendeant, obnoxia sunt pollutioni, et reipsa saepe polluuntur, non minus nunc a Christianis, quam olim polluerentur a Judaeis ; ergo loquitur Propheta de sacrificio Eucharistiae, quod unum, et solum est vere mundum, et quod nullius ministri malitia pollui potest, cum praecipuus Sacerdos sit Christus, et ipse idem sit sacrificium.
Tertium argumentum sumitur ex illis verbis : Non accipiam munus de manibus vestris etc. Hinc enim colligitur, oblationem Ecclesiae non solum esse mundam, sed etiam novam, et quae antea non fuerit : nam oblatio ista munda, succeditoblationibus Judaeorum, quae occasione pollutionis reprobantur. Non autem succederet, si una cum illis in usu fuisset : debet igitur esse nova oblatio. Et praeterea distinguitur a Propheta sacrificium Gentilium, a sacrificio Judaeorum ; proinde loquitur de sacrificio novo, et quod Judaeis in usu nCn fuerit. Constat autem sacrificia spiritualia precum, psalmorum, et similium rerum, omnia fuisse apud Judaeos; ergo non loquitur de sacrificio spirituali Malachias, sed de sacrificio proprie dicto, quale nullum est in Ecclesia, si Eucharistia non est sacrificium proprie dictum.
Quartum argumentum sumitur ex antithesi contemptus, et gloriae Dei, quae describitur hoc loco a Propheta. Dicit enim S. Malachias per Haebraeos Sacerdotes contemptum ac despectum fuisse nomen Dei : sed per oblationem Gentilium glorificatum. Hebraici autem Sacerdotes Deum offendebant in publico, et visibili sacrificio : ergo gloria Dei apud Gentes nasci debuit etiam ex publico, et visibili sacrificio. Alioqui major fuisset contemptus illatus nomini Dei in sacrificio Gentium : ille enim fuisset contemptus interior, et exterior, et privatus, et publicus ; haec autem gloria esset solum privata, et magna ex parte interior.
Quintum argumentum sumitur ex antithesi Sacerdotum. Opponit enim Malachias non omni populo, sed Sacerdotibus tantum veteris legis, non omnes Christianos, sed certos homines, qui proprie Sacerdotibus illis succedunt : ergo non loquitur de sacrificio
LIBE R V.
OOC)
spirituali, quoti ab omnibus Christianis offerri solet, sed de sacrificio proprie dicto, quod a solis 'veris Sacerdotibus offerri potest. Et quidem quod loquatur de Sacerdotibus tantum, non de omni populo, patet ex illis verbis : Ad vos, o Sacerdotes , qui despicitis nomen meum etc. quocl autem illis opponat solos Sacerdotes, non autem omnem populum patet ex eodem Propheta. Nam postquam dixerat cap. i. Offertur nomini meo oblatio munda etc. exponit cap. m a quibus offerenda sit ista munda oblatio : Purgabit , inquit, filios Levi , et colabit cos , quasi aurum, et quasi argentum, et erunt offerentes Domino sacrificium in justitia, etc. ubi per filios Levi non possunt intelligi Levita; Testamenti veteris, quia loquitur Propheta apertissime de sacrificio Ecclesia; Christiana;, et Sacerdotes Lcviticos jam reprobaverat. Et denique initio capitis legimus : Eccc ego mitto Angelum meum. Qua) verba exponit ipse Dominus de Joan. Baptista Matth. xr. et inde cogimur totum hunc locum intelligere de adventu Domini, et tempore Testamenti novi. Nec possunt intelligi per filios Levi omnes Christiani, quia filii Levi una tantum pars erat in populo Dei, non totus populus : quare respondet eis pars quaulam populi Christiani, non totus populus. Et confirmatur ex cap. lxvi. Isaia;, ubi, ut paulo ante ostendimus, distinguuntur Sacerdotes a populo Christiano, cum dicitur : Assumam ex eis Sacerdotes. Non igitur omnes Christiani sunt proprie Sacerdotes, sed certi quidam ex eis assumpti, ac proinde sacrificium proprie dictum esse debet, quod ab illis tantum et non ab omnibus offeratur.
Denique accedat consensus veterum Patrum, qui locum hunc Malachise de sacrificio Eucharistiae semper intellexerunt, non de operibus bonis, quae ab omnibus fieri possunt. Justinus Martyr in Dialogo cum Triphone, disertis verbis (Kemnitio etiam teste) hunc locum exponit de sacrificio Eucharistiae, quod in specie panis, et vini toto orbe terrarum Deo offertur : « De nostris, inquit, Gentium, quae in omni loco offeruntur, sacrificiis, hoc est, pane Eucharistiae, et poculo similiter Eucharistiae, jam tum locutus Malachias, praedixit nos quidem glorificare nomen ejus, vos autem profanare. »
Kemnitius nititur hunc locum depravare, ex eo quod Justinus ibidem addit, Eucharistiam fieri in memoriam passionis Christi, et in gratiarum actionem Deo, qui mundum pro nobis condidit, et nos a peccatis liberavit. Hinc enim ipse colligit, sacrificium, de quo Malachias secundum Justinum loquitur, esse sacrificium spirituale, id est, memoriam passionis Domini, et gratiarum actionem Deo pro beneficio creationis, et redemptionis.
Sed frustra laborat. Nam Justinus ilKs verbis explicat causam finalem sacrificii a Malachia praBdicti, non ipsum sacrificium. Sacrificium enim esse dicit oblationem Eucharistia; ex pane, et vino confecte; causam autem sacrificii esse dicit memoriam passionis Domini, et actionem gratiarum. Et sane si liceret hoc modo cavillari, probare possemus, nulla unquam fuisse, ne apud Juda;os quidem, sacrificia proprie dicta : Omnia enim fiebant in repraBsentationem passionis Domini, et gratiarum actionem, aut similem aliquam causam.
Ireneeus lib. iv. cap. 32. : « Eum, inquit, qui est ex creatura, panem accipit, et gratias egit, dicens : Hoc est corpus meum, et calicem similiter, qui est ex ea creatura, qua; est secundum nos, suum sanguinem confessus est, et novi Testamenti, novam docuit oblationem. Quam Ecclesia ab Apostolis accipiens, offert Deo in universo mundo ei, qui alimenta nobis pra;stat, primitias suorum munerum : de quo et in duodecim Prophetis Malachias sic pra;significavit : Non est mihi voluntas in vobis etc. » Similia habet eap. 33. et 34.
Ifunc etiam locum Kemnitius ad suam sententiam detorquere conatus est, sed usque adeo debiliter, ut vix ulla responsione sit opns. Dicit enim Irenamm loqui de oblatione eleemosynarum, qua; inter actionem CoBiia; Domini fieri solebat : atque has eleemosynas sacrificium appellasse, quod Deo offerri dici possit, id quod propter Deum pauperibus offertur, juxta illud : Qui miseretur pauperis, f veneratur Deo. Et illud : Esurivi , et dedistis mihi manducare , qufe duo loca fremens allegat cap. 34.
Sed non advertit Kemnitius IrenaBum a simili ducere argumentum. Nam cum vellet ostendere , sacrificium Deo exhiberi, non quia ipse indigeat, sed quia nobis utile est gratitudinem erga illum ostendere : affert in exemplum eleemosynam, qua; Deo fieri dicitur, cum tamen non sit utilis Deo, sed nobis. Quod autem Ircnseus intelligat Malacbiam de sacrificio proprie dicto, non de eleemosynis, patet ex illis verbis, qua; habentur in fine capitis 32 : « Manifeste, inquit, significans Malachias per ha;c , quoniam
CAPUT X.
prior quidem populus cessabit offerre Beo ; omni autem loco sacrificium offertur ei, et hoc purum, nomen autem ejus glorificatur in Cientibus. » Et ex illis, quae habentur cap. 3 i.: <( Et genus oblationum reprobatum est : oblationes enim et illic, oblationes autem et hic sacrificia in populo, sacrificia et in Ecclesia. » Ubi Irenaeus dicit, sacrificium nostrum succedere illi, quod cessavit apud Hebraeos : et Deum non reprobasse sacrificia absolute, sed genus quoddam sacrificiorum, nimirum Judaicorum . Porro apud Judaeos non cessarunt eleemosyna?, et orationes, et alia improprie dicta sacrificia : sed cessarunt verae, ac proprie dictae immolationes, quae non nisi in Hierusalem fieri poterant; ergo loquitur Irenaeus de sacrificio proprie dicto, et tale vult esse sacrificium Eucharistia?. Denique illa verba cap. 32. « Novi Testamenti novam docuit oblationem», nonne clarissime, quod volumus, ostendunt ? non enim eleemosyna est nova oblatio, nec propria Testamenti novi, cum etiam apud Ju- <la?os sit, et fuerit in usu.
Tertullianus lib. m. contra Marcionem declarans sacrificium a Malachia pra?dictum : <c In omni loco, inquit, offertur sacrificium nomini meo, et sacrificium purum, gloriae scilicet relatio, et benedictio, et laus, et hymni, quae omnia, cum in te quoque reprehendantur, et signaculum frontium, et Ecclesiarum Sacramenta, et munditiis sacrificiorum etc. »
Hunc locum ad se rapit Kemnitius, ob illas voces : « Gloriae relatio, laus, ethvmni.» Sed Tertullianus describit breviter, et more suo, paulo obscurius, totum ritum sacrificii Missa? : siquidem in eo saicrificio, et ante, et post consecrationem, et oblaitionem sacrificii, laudatur Deus, et oratur, et hymni canuntur, ut notum est. Vocat autem Tertullianus benedictionem, ipsam consecrationem Eucharistiae ; unde mox subjungit : « Ecclesiarum Sacramenta, et munditiem sacrificiorum. » Denique alludit Tertullianus ad ipsam primani hujus sacrificii oblationem. Dominus enim in ultima e<ena primo gratias egit, deinde benedixit, et tandem hymnum cecinit : nam hymno dicto exiit in montem olivarum, ut in Evangelio legimus. Quae omnia totidem fere verbis Tertullianus expressit, cum ait : « Gloriae relatio, benedictio, laus, et hymni. »
Profert Kemnitius duo alia loca ex Tertulliano. Unum ex libro contra Judaeos, ubi dicit de sacrificiis spiritualibus locutum esse Malachiam, non de terrenis. Alterum lib. iv. contra Marcionem, ubi legimus simplicem orationem de conscientia pura esse sacrificium, de quo loquitur Malachias.
Sed facile est respondere. Tertullianus enim non vocat Eucharistiam sacrificium spirituale, quia non sit vere, ac proprie dictum sacrificium : sed tum quia a Spiritu sancto est, non ab humano, et carnali sensu excogitatum; tum etiam quia non constat victima terrena, sed coelesti, nec carnali modo per gladium et ignem, et sanguinis effusionem, sed modo spirituali per verborum benedictionem, et consecrationem sacrificatur. Neque id durum ulli videbitur, qui cogitet ab eodem Tertulliano in eodem loco, sacrificium Abelis vocari spirituale respectu sacrificii Cain, quia nimirum Abel Spiritu sancto duce sacrificaverit, Cain autem non tam spiritum, quam sensum carnis sua? in sua oblatione ducem habuerit. Quod si sacrificium Abel, licet spirituale dicatur, non desinit esse verum, imo etiam cruentum sacrificium; quanto magis Eucharistia poterit spirituale sacrificium appellari, et tamen veri sacrificii nomen, et rationem retinere ? Adde, quod ibidem Tertullianus dicit, sacrificium Abel fuisse figuram Eucharistia?, ex quo sequitur sic ab eo appellari Eucharistiam sacrificium spirituale, quomodo sacrificium Abel.
In altero loco Tertullianus non exponit testimonium Malachia? per orationem, ubi nominat sacrificium, sed ubi nominat incensum. Nam in Hebraa, et Graea editione sic legimus : Incensum offertur , nomini meo, et sacrificium mundum. Ubi. vocem illam incensum , Tertullianus interpretatur orationem, quod etiam ante cum fecit Irena?us loco citato, et post eum Hieron. in comment. Malachia?; sed posteriorem vocem, sacrificium, communiter exponunt de Eucharistia.
Cyprianus lib. i. contra Juda?os, cap. Hi. ponit in titulo capitis, quod sacrificium vetus evacuetur, et novum celebretur; ac deinde citat hunc locum Malachia*. Non est autem novum sacrificium, nisi sacrificium Eucharistia : illa enim spiritualia, qua harctici commemorant, semper fuerunt.
Eusebius Casariensis lib. i. deinonstr. Evangel. cap. ult. citato loco Malachia, sic ait : « Sacrificamus igitur Deo altissinm sacrificium laudis, sacrificamus Deo plenum, et odorem afferens, et sacrosanctum sacricium, sacrificamus novo more, secundum novum Testamentum, hostiam mundam » . His verbis apertissime describitur sacrificium Eucharistiee : hoc enim solum est proprium Testamenti novi, et novo more offertur, et est Deo plenum, et sacrosanctum : orationum, et eleemosynarum sacrificia, nec sunt propria Testamenti novi, nec novo more offeruntur, nec sunt Deo plena etc.
Kemnitius citat ex eodem Eusebio lib. i. demonstrat. Evang. cap. 6. aliud testimonium. Scribit enim Eusebius Malachise sacrificium significare, quod Gentes in toto mundo orationis incensum, et sacrificium mundum, non per cruores, sed per pias actiones essent oblaturae.
At non videtur intellexisse Eusebium Kemnitius illa; enim verba Graeca Eusebii : To Si’ suytov fluuuaga,non significant orationis incensum, quasi ipsa oratio sit incensum, seu sacrificium, dc quo loquitur Malachias, sed incensum, seu sacrificium, quod per orationem, id est, per verba consecrationis percififur. Solent enim Patres consecrationis verba, orationes, seu mysticas preces appellare, Deinde etiamsi per incensnm intelligere deberemus orationem : tamen sequentia verba ad Eucharistiam pertinent; ipsa enim est sacrificium mundum, quod non per cruorem, sed per pias, et religiosas actiones, id est, per mysticas consecrationes offertur. Itaque Eusebius utroque loco per sacrificium a Malachia praedictum intelligit Eucharistiam.
Joan. Ghrysostomus in comment. Psalm. lxxv. posteaquam verba Malachise citaverat, subjungit : « Yide quam luculenter, atque dilucide mysticam interpretatus est mensam, quae est incruenta hostia. Thymiama autem purum vocat sacras preces, quae post hostiam offeruntur». Ex quo loco exponi potest alius ejusdem Chrysostomi ex homil. 2. contra Judaeos [quem citat Kemnitius, ubi verba Malachise intelligit de cultu spirituali, qui carnali cultui Judaeorum successit. Yocat enim cultum spiritualem sacrificium Eucharistiae, quia, ut supra diximus, non carnali modo per gladium, et sanguinis effusion°m, sed per Spiritum sanctum, et per verba consecrationis efficitur. Unde ibidem Ghrysostomus scribit, nostrum vocari sacrificium mundum, quia adeo excellenter est mundum, ut comparatione ejus omnia alia videantur immunda. Quod encomium certe non quadrat in opera nostra, quae sunt sacrificia improprie dicta, sed in Eucharistiam optime convenit.
Hieronymus in comment. Malachise, licet per incensum intelligat orationem (quem locum frustra urget Kemnitius tamen per sacrificium intelligit Eucharistiae oblationem ; dicit enim offerri Deo hostiam mundam in caeremoniis Christianorum.
Augustinus lib. i. contra advers. legis, et Prophet. cap. 20. tractans hunc locum Malachiae : « Ecclesia, inquit, per successiones Apostolorum immolat in corporo Christi sacrificium laudis » . Ubi quod loquatur de vero sacrificio, quod a solis Sacerdotibus proprie dictis offerri potest, patet ex illis verbis : « Per successiones Apostolorum ». Illi enim soli recte immolant sacrificium corporis Christi, qui legitime Apostolis succedunt, qui primi a Christo Sacerdotes instituti fuerunt. Quare frivolum est, quod Kemninitius ad hunc locum respondet, ideo non esse contra se, vel pro nobis, quod Augustinus non inemineritmimicae repraesentationis. Nam, ut saepe diximus, non de illa repraesentatione, sed de oblatione Eucharistiae Deo facta controversia est. Quod etiam Kemnitius addit, ab Augustino per incensum intelligi orationes, jam supra declaratum est.
Idem Augnstinus de sacrificio corporis Domini in Eucharistia loquens, lib. xvm. Civit, cap. 35. : «Hoc sacrificium, inquit, per Sacerdotes secundum ordinem Melchisedech cum in omni loco a solis ortu usque ad occasum Deo jam videant offerri, sacrificium Judaeorum, de quibus dictum est: Non est mihi voluntas in vobis, jam cessare, negare non possunt, aut alium Christum exspectant». Vide eumdem lib. xix. Civit, cap. 23. In oratione contra Judaeos, cap. 9, et in Psal. cvi. in illa verba: Posuit desertum in stagna aquarum.
Theodoretus in comment. Madachiae disertis verbis dicit, secundum Malachise praedictionem, nunc immolari agnum immaculatum, loco victimarum irrationalium, quae erant in lege Judaeorum.
Damascenus lib. iv. de fide, cap. 14: «Hoc, inquit, illud est purum et incruentum sacrificium, quod a solis ortu usque ad occasum Dominus oblatum iri per Prophetam praedixit». Denique Rupertus in commentario apertissime de sacrificio Eucharistiae vaticinium exponit,
CAPUT XI.
33o
CAPUT XI.
Idem probatur ex cap. iv Joanms.
Argumentum quintum duci potest ex cap. iv. Evangeli* secundum Joannem, ubi Dominus ipse vaticinium Malachiai, de quo satis jam disseruimus, explicare videtur, cum sic ait: Venit hora, quando neque in monte hoc . neque in Hierosolymis adorabitis Patrem. Et paulo post : Venit hora , et nunc est , quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu, et veritate. Hoc enim loco per adorationem non intelligitur quaevis adoratio, sed solemnis, et publica, per sacrificium proprie dictum. Id vero tribus argumentis comprobabimus, si primum breviter ostenderimus, in Scripturis non esse inusitatum, ut per adorationem intelligatur sacrificium.
Genes, xxn. Abbaham instructus gladio, et igne ad sacrificandum, dixit famulis suis : Expectate hic cum asino, eqo et puer illuc usque properantes, postquam adoraverimus, revetermur ad vos. Hoc loco, adorare, sacrificare significat : nam alioqui ubique adorare potuisset, si tantum per adorationem incurvatio quaedam intelligeretur ; sed jusseral ei Dominus, ut in monte sacrificaret, et eo proficiscebatur, ut diximus, ad sacrificandum gladio, atque igne instructus. Joan. xii. Erant equidem Gentiles, qui ascenderant, ut adorarent in die festo. Act. vili. Eunuchus ^Ethiops venerat adorare in Hierusalem. In his, et similibus locis (adoratio) sacrificium significat ; ideo enim ex loginquis regionibus homines in Hierusalem veniebant, quia non poterant in alio loco Deo vero sacrificia rite offerri : adoratio autem simplex, ut etiam preces, ubique fieri poterant.
His ergo praemissis, Primum argumentum, quo probamus illa verba Domini : Veri adoratores adorabunt in spiritu, et veritate, intelligenda esse de sacrificio, ducitur a principali scopo totius illius loci. Quajstionem proposuerat Samaritana Domino de schismate Judaeorum, et Samari torum : Domine, inquit, video, quia Propheta es tu. Patres nostri in monte hoc adoraverunt, et vos dicitis, quia Hierosolymis est locus, ubi adorare oportet. Ista quaestio necessario de adoratione per sacrificium intelligenda est. Nam (ut ex
Joseplio intelligi potest, lib xi. antiquit* cap. 8.) schisma Judaeorum, et Samaritanorum exortum est ex eo, quod Samaritani templum aedificaverunt in monte Garizim, et ibi sacrificantdum esse contendebant : Judaei autem contra docebant, in solo templo Hierosolymitano legitime sacrificari posse. Hanc igitur quaestionem, quae tunc multos vexabat, Samaritana Christo ut Prophetae proposuit.
Praeterea ipsa verba Samaritanae cogunt, ut per adorationem intelligamus sacrificium : nam loquitur de adoratione alligata certo loco, et quae alibi non rite fiat : Vos, inquit, dicitis, quia Hierosolymis est locus, ubi adorare oportet ; ac si dixisset : Vos Judaei reprehenditis nos, quod extra Hierusalem adoremus juxta ritum Patrum nostrorum, neque alibi, quam in Hierusalem licitam esse adorationem asseritis. At certe nunquam fuit apud Judaeos adoratio alligata certo loco, nisi ratione sacrificii : loquitur igitur Samaritana de adoratione per sacrificium. Quod si hoc ita se habet, necesse est, ut etiam Domini responsio de adoratione per sacrificium intelligatur, alioqui Dominus non satisfecisset quaestioni propositae. Ergo cum Dominus ait : Mulier crede mihi, quia veniet hora, quando neque in monte hoc, neque in Hierosolymis adorabitis Patrem : sensus erit, Veniet tempus, quando non erit aligata adoratio per sacrificium, neque huic monti, neque Hierosolymis, sed in omni loco offeretur Domino sacrificium. Et hoc est, quod praedixit Malachias : In omni loco offertur nomini meo oblatio munda.
Verba autem sequentia : Veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu, et veritate, hunc sensum faciunt : Veri adoratores, id est, qui verum Deum legitime colent, nimirum Christiani, adorabunt Patrem, id est, Deo sacrificabunt : in spiritu et veritate, id est, saGrificio spirituali, et vero, non carnali, et typico, ut Judaei faciebant. Opponitur enim spiritus carni, et veritas figurae : erant enim sacrificia Judaica carnalia, quia in mactatione carnis, et sanguinis effusione consistebant, et simul typi, et umbrae erant futurorum. At Eucharistia sacrificium est spirituale, quia (ut saepe diximus) per Spiritum sanctum, et verba consecrationis efficitur, et simul est verum ac impletivuin veterum figurarum. Nam et si est etiam typicum respectu sacrificii crucis, tamen respectu sacrificiorum Judaicorum, non typicum, sed verum dicendum est. Ita exponunt
LIBER V.
has particulas: Ia spiritu et veritate , Chrysostomus, Cyrillus, Euthymlus in hunc locum. Possent tamen etiam ita distingui ilice voces, ut Theophylaclus, et S. Thomas in commentario distinguunt, ut spiritualis cultus, opponatur cultui carnali Judaeorum : verus autem opponatur cultui falso Sainari tutorum, qui revera non legitime, et per hoc non vere Deum colebant sacrificiis suis.
Secundum argumentum dicitur ah illis verbis: Venit hora , et nunc est. Heec enim verba manifeste significant Dominum loqui de adoratione nova, qme antea non erat, et queo initium haberet a Christo. At adoratio simplex, et omnia sacrificia improprie dicta, ut hymni, preces, eleemosyna}, semperin usu fuerunt, tum iti lege, tum etiam ante legem ; non ergo Dominus loquitur de adoratione simplici, sed de adoratione per sacrificium, et per sacrificium non improprie dictum, et commune omni aitati, sed per sacrificium proprie dictum, et proprium Testamento novo, et Ecclesia} Christianorum.
Tertium argumentum sumitur exeo, quod sine dubio loquitur Dominus de adoratione externa, publica, etsolcmni; non de interna, et privata. Nam et quaistio Samaritana} id postulat, et praiterea Dominus apertissime loquitur de adoratione apud Christianos, qua} succedat illi, quse apud Jiukeos non fiebat legitime, nisi in templo Hierosolymitano ; illa autem erat externa, publica, et solemnis. Atqui adoratio simplex, et sacrificia improprie dicta, possunt omnia privatim fieri, et stepe sola mente ; non ergo loquitur Dominus de ista adoratione, neque de istis sacrificiis, sed de vero externo, et publico sacrificio Ecclesia1, quod aut nullum est, aut Eucharistia est.
Adde, quod Theodoretus, et Rupertus in commentario Malachise hunc locum Joannis, volunt omnino similem esse vaticinio Malachia} supra explicato, quod etiam ante eos asseruit Eusebius lib. i. demonstrat. Evang. cap. 6. Quare si locus Malachiai 'de Sacrificio proprie dicto intclligitur, ut satis jam demonstravimus, certe etiam locus hic Joannis de sacrificio proprie dicto intelligendus erit.
CAPUT XII.
Probatur sacrificium Missse cx verbis institutionis.
Sextum argumentum principale sumitur ab institutione, et prima celebratione hujus mysterii, qua) habetur Mattii . xxvi. Mare, xiv. Luca} xxii. et I Cor. xi. Est autem argumentum hujusmodi: Christus in ultima Ccena se ipsum sub specie panis, et vini Deo Patri obtulit, et idipsum jussit fieri ab Apostolis, et eorum succesoribus usque ad mundi consummationem, sed hoc est sacrificium vere, ac proprie dictum obtulisse, et offerendum instituisse ; ergo celebratio Eucharistia} est sacrificium proprie dictum. Assumptio argumenti extra controversiam est: sed propositionem adversarii pertinacissime negant. Antequam autem progrediamur ad eam comprobandam, opera} pretium erit, imposturam adversariorum breviter refutare.
Joannes Calvinus in antidoto articulorum Parisiensium, fingit Catholicos ita probare propositionem nostri argumenti : <c Christus dixit, Hoc facite. Sed facere, est sacrificare, juxta illud Virgibi : Cum faciam vitula : ergo Dominus jussit sacrificare». Deinde argumento a se conficto, respondet, Dominum, cum ait : « Hoc facite » , non esse locutum latine, ut locum habeat acceptio illa Yirgiliana, sed syriaee, sive hebraicc, ubi non habet locum illa subtilitas grammaticalis : proinde argumentum nihil concludere, Martinus etiam Kemnitius in 2. par. Exam. pag. 716. Catholicos ridet, quod utantur illo argumento ex vocabulo faciendi, quod apud Virgilium accipiatur pro eo, quod est sacrificare.
Sed errant in duobus adversarii. Primum quod non bona fide referant argumenta Catholicorum : non enim Catholici tam inepte argumentantur. Deinde, falsum est, quod assumunt, in lingua Syriaca, vel Hebraica, verbum (facere) non posse accipi pro sacrificare : nihil enim sa}pius occurrit in Scriptura, quam illud verbum in ea significa tione. Levit, xv. ver. 15 loquens Moses de duobus turturibus in sacrificium offerendis : Faciet, inquit, unum pro peccato , et alterum
CAPIT X/I.
in holocaustum , ubi etiam in Hebraeo est verbum quod proprie significat facere,
^nan En£ mE7£ III. Reg. 'xviii. ver 23. dicit Elias prophetis Baal : Dentur nobis duo boves, et illi eligant sibi bovem unum, et in frusta cedentes ponant super ligna, ignem autem non supponant , et ego faciam bovem alterum "IDm DS i;svi Oscae 11. ver. 8. Ego
dedi ei frumentum, vinum , et oleum, et argentum multiplicavi ei, aurum quie fecerunt Baal. “1©!? Vide similia Levit, ix. xiv. xxni. xxiv. Num. vi. vm. xiv. xxym. 111. Reg. viii. Ezeeh. vlxi. et alibi.
Sed his omissis, probabimus propositionem nostri argumenti, quod videlicet Dominus in corna obtulerit Deo, et jusserit offerri corpus suum in specie panis, et vini. Et quidem, quod si ipse obtulit, jusserit etiam offerri, certum est ex illis verbis Lucar xxn : Hoc facite in meam commemorationem ; illud enim. Hoc , demonstrat, ut supra ostendimus, id quod Dominus fecit in ccena.
Quod autem Domi nusin ccena obtulerit corpus suum Patri in Eucharistia, et non solum Apostolis manducandum porrexerit, in quo lota est difficultas, ut etiam Kemnitius et alii fatentur, probatur primo ex dictis in 1. 2. et 3. argumento principali. Non enim fuit vere sacerdos secundum ordinem Melchisedech, neque implevit figuram agni Paschalis, neque fuit vere sanguis comar, sanguis Testamenti novi, nisi in ccena se obtulerit in sacrificium, ut satis luse demonstratum est.
Prarter illa argumenta, habemus alia tria. Pri mum, Christus dixit : Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur, Lucar xvn, vel ut habet Paulus I Corint. xi : Quod pro vobis datur frangitur. Item : Hic est calix novum Testamentum in sanguine meo, qui pro vobis effunditur, , Luc. xxn. et addit Mattharus, cap. xxvi ; In remissionem peccatorum. Illa verba temporis praesentis, datur, frangitur , funditur uon significant dari, vel effundi Apostolis ad manducandum, et bibendum, sed dari, et effundi Deo in sacrificium : nam non ait Dominus, Vobis datur, frangitur, effunditur, sed pro vobis. Et praeterea non dabatur, aut effundebatur cibus ille, et polus tunc nisi Apostolis praesentibus, et tamen Dominus ait etiam : Pro multis effunditur, Matth.xxvi sensus igitur est, Pro vobis, et pro multis datur; et libatur Deo in sacrificium propitiatorium, in remissionem videlicet peccatorum.
Ad hoc argumentum non potest responderi, nisi id quod respondet Kemnitius. in Tom. IV.
par. exarn. pug. 710. illa verba, traditur frangitur , effunditur , referri ad crucem, ut sensus sil : Hoc est coipus meum, quod paulo post dabitur ad mortem, et hic est sanguis, qui paulo post in cruce fundendus est : quod enim paulo post futurum est, non inusitate dicitur jam fieri. Et probatKemnitius debere accipi hoc loco praesens pro futuro, his argumentis. Primo, quia in Canone Missa: legimus : Effunditur. Secundo, quia si ipsa actione Missae sanguis effunderetur, non esset Missa incruentum sacrificium. Tertio, Scriptura tradit Christi sanguinem fusum esse in cruce. Quarto, in Scriptura saepe accipiturpraosens, vel etiam praeteritum pro futuro, ut in illis verbis : Ego pono animam meam. Puer natus est nobis. Agnus occisus est ab origine mundi. Addit etiam quinto, quod si ista verba : Quod pro vobis datur , essent substantialia verba sacrificii Missae, magnum scelus impengeretur Canoni Missae, quod illa verba praetermiserit.
Sed ista Kemnitii argumenta parum valent. Ad primum, non solum canon Missae, sed etiam vulgata editio Scriptubac Lucae xxn. et Cyprianus lib. n. epist. 3. legunt in futuro : Effundetur. Sed istae lectiones non pugnant inter se, imo una inducit alteram; nam ex eo, quod Dominus in praesenti dixit, funditur, id est, offertur, ac libatur Deo in in repraesentationem effusionis futurae in cruce, sequitur effusionem in crucc fuisse futurum ; et simul etiam sequitur, deinceps usque ad mundi comsummationem fundendum sanguinem Christi, id est, offerendum et libandum Deo in sacrificio Missae, quod omnibus veteribus sacrificiis successit. Itaque omnes sunt verae lectiones, sive dicamus, Funditur, id est, nunc in coena, sive Fundetur, id est, in cruce, sive Fundetur, id est, deinceps in sacrificio per Ecclesiam frequentando. Sed nulla negari debet, et praesertim prima, cum Evangelistae, et Paulus scripserint in praesenti, datur, effunditur ; et non oporteat negare proprium, et simplicem litterae sensum sine urgentissime ratione.
Ad secundum, non effunditur in coma sanguis in propria specie, sed in specie vini: dicitur enim sanguis in ccena fundi, cluni in specie liquida in calice collectus offertur Deo, ac deinde in eadem specie funditur in ora sumentium. Sed haec effusio non facit sacrificium cruentum, cum sanguis reipsa de corpore non egrediatur.
LIBER V.
Ad tertium, Scriptura verissime tradit Christi sanguinem fusum esse in cruce, sed non negat fusum etiam fuisse in Ccena, imo id appertissime docet, neque ista, ut diximus, inter se pugnant.
Ad quartum, fateor in Scriptura ssope accipi praesens, aut praeteritum pro futuro : sed saepius praesens pro praesenti, quam pro futuro accipiendum nemo, credo, inficiabitur. Probandum igitur esset Kemnitio hoc loco, illud : Datur , et effunditur , accipi pro futuro, non pro praesenti : ut interim omittam, quam ineptum sit illud exemplum a Kemnitio adductum : Agnus occisus est ab origine mundi. Si enim, ut ipse jubet, exponas praeteritum pro futuro, hic erit sensus : Agnus occidetur ab origine mundi; qui sensus quam repugnantiam includat, nemo non videt.
Ad quintum illa verba : Quod pro vobis datur , non sunt verba substantialia sacrificii, quasi necessario requiratur eorum pronunciatio , ut sacrificium percifiatur : sunt tamen ejusmodi, ut manifeste indicent sacrificitim a Christo in Ccena fuisse oblatum.
Non igitur probavit Kemnitius quod volebat : nos vero contra probamus, illa verba : datur, et funditur , debere referri ad actionem ccenee, et in praesenti accipienda esse. Primo, quia id requirit propria, et simplex ejus loci sententia.
Secundo, quia Paulus I Corinth. xi. dixit : Quod pro vobis frangitur, frangi autem non convenit Christi corpori, nisi in specie panis. Quare S. Joannes Chrysostomus homil. 24. in priorem ad Corinth. scribit Christum in Sacramento pati fractionem, quam in cruce pati noluit. Et quamvis utcumque possit fractio etiam ad passionem Christi in propria specie accommodari, propter confractionem cutis, et nervorum, ac venarum etc., tamen vix dubium esse potest, quin Apostolus respexerit ad species panis, cum ait, frangitur ; Scriptura enim proprie uti solet hac voce cum loquitur de pane, ut : Frange esurienti panem tuum, Isaiee lviii. ; panis quem frangimus, I Corinth. x ; Frangebant circa domos panem. Actor, ii. Nec tamen possumus de solo pane intelligere illa verba : Hoc est corpus meum, quod pro vobis frangitur ; non enim panis pro nobis frangitur, sed nobis. Oportet igitur intelligere verba illa de vero corpore, sed sub specie panis, ut sensus sit : Hoc est corpus meum, quod nunc pro vobis
in specie panis frangitur, id est, datur, et immolatur Deo.
Tertio, quiaLucascap. xxii. cum ait : Hic est calix novum Testamentum in sanguine meo , qui pro vobis funditur ; illud, funditur, non conjunxit cum voce, sanguine , sed cum voce, calix , ut ex Graeco textu apparet, ubi habetur, XOUTO TO TTOXV^ptOV ZXf UVOgSVOV. At Cei’te si
Lucas dicere voluisset, sanguinem fundendum in cruce tantummodo, dixisset : Hic est calix novum Testamentum in sanguine meo, qui, nimirum sanguis, funditur : nunc autem dixit : Hic est calix, qui funditur. Itaque indicavit sanguinem fundi, ut erat in calice, et proinde fundi in coena.
Secundum argumentum principale ad probandam propositionem supradictam, quod Christus in coena se obtulerit in sacrificium, sumitur ex vera praesentia corporis, et sanguinis Christi in coena, quam Lutherani concedunt, et Calvinistae concederent, nisi cum apertissimis Scripturae verbis pugnare vellent. Nam Christi corpus, et sanguis in ccena sumuntur, ut caro, et sanguis victimae pro nobis oblatae ; ergo necessario in ipsa coena prius immolantur, et offeruntur Deo, quam a nobis sumantur.
Sumi autem Christi corpus, et sanguinem, ut participationem victimae, Lutherani non negant : et si negarent, facillime probaretur. Nam in primis ideo in coena seorsim consecratur corpus, et seorsim sanguis, ut intelligamus, praesentiam corporis et sanguinis in coena esse ad modum occisi, et mortui corporis. Deinde corpus, et sanguis sunt in coena, ut cibus, et potus. At caro, et sanguis, non sunt apta ad cibum, nisi prius animal moriatur; Christus autem non moritur, nisi per immolationem. Et hoc est argumentum Gregorii Nysseni in prima oratione de Resurrect. ubi colligit in coena Christum immolari, quia non possemus aliter carne ejus vesci. Hinc etiam Augustinus lib. ix. Confess. caip. 13. dicit matrem suam omnibus diebus servisse altari, unde sciret dispensari victimam sanctam.
Kemnitius in 2. par. Exam. pag. 772. et 773. egregie se ad hocargumentum respondisse putat. Dicit enim non sufficere praesentiam veram, et realem corporis Christi ad sacrificium : nam etiam in utero matris, et postea in praesepi, fuit vera, et realis praesentia corporis Christi, ubi tamen nullum fuit sacrificium. Itaque vult quatuor conditiones requiri ad verum sacrificium. Primo,
CAPUT XII.
substantiam rei, qua? immolatur. ..Secundo, certam offerendi -actionem a Deo proscriptam. Tertio, certam personam a Deo deputatam ad offerendum. Quarto, ut fiat ea intentione. et ad cum finem, qui in verbo Dei praescriptus est. Ex his autem conditionibus primam duntaxat haberi dicit in celebratione ccenae, reliquas omnino deesse.
Respondeo primum, quod Christi corpus in utero matris, vel in praesepi vere, ac realiter fuerit praesens, et tamen non fuerit sacrificium, ad rem nihil facit. Nam non erat in utero, vel in praesepi, ut victima, sed ut vivens infantulus : in ccena autem esse ut victimam, ipsi fatentur. Sic enim scribit ipse Kemnitius, ut alios interim omittam, pag. 717. c. Ibi (in ccena) dispensatur, et sumitur victima, quae pro peccatis nostris semel in cruce oblata est » . Haec ille. Sic igitur nos argumentum instruimus : Christi corpus, ut in Coena reipsa adest, victima quaedam est ; ergo aliqua praecedente immolatione victima factum est. Quaero, quae fuerit illa immolatio ? dices, Immolatio crucis. At cum primum Apostoli participarunt istam victimam, nondum Christus in cruce fuerat immolatus. Praeterea neque nunc victima, quae est in altari, potest dici facta per immolationem crucis : nam illa immolatio semel tantum facta est, et victima per eam facta, paulo post desiit esse victima. Christi enim corpus post resurrectionem dum apparebat discipulis, et dum in coelum ascendebat, victima dici non poterat : et multo minus nunc, ut in coelis vivit ac regnat, victima dici potest. Cum igitur victima per immolationem crucis facta, desierit esse victima, si iterum Christi corpus incipit esse victima, debet alia immolatione id fieri. Sed immolatio crucis non potest repeti ; alia igitur nova requiritur immolatio. Quare aut immolatio, quae victimam ponit altari, seu in sacra ccena, est ipsa actio, celebratioque mysterii Eucharistiae : aut non est in sacra ccena ulla victima.
Quod vero attinet ad illas tres conditiones sacrificii, quas in Eucharistia desiderari Kemnitius putat, nos facile possumus eas demonstrare. Nam in primis certae personae deputatae ad sacrificium, sunt Apostoli, et qui eis succedunt ; illis enim solis Dominus dixit : Hoc facite. Intentio, et finis in verbo Dei praescriptus, habetur ibidem in illis verbis : In meam commemorationem. Nam ut finis erat sacrificiorum praecedentium, Christum
repraesentare sacrificium crucis, ut futurum : sic finis est sacrificii Eucharistiae commemorare, et repraesentare sacrificium crucis, ul praeteritum. Et sicut vetera illa sacrificia non amittebant suam, et veram, et propriam sacrificii rationem exeo, quod essent repraesentativa ; ita etiam sacrificium Eucharistiae, non amittit suam, et veram, ac propriam sacrificii rationem, quia simul est alterius sacrificii commemorativum.
Restat una conditio demonstranda, nimirum actio offerendi, quam quidem certo scimus adesse, etiamsi forte eam non facile possemus distinguere, et separare ab aliis actionibus quse simul fiunt. Nam ex prima conditione, quam Kemnitius admittit, necessario infertur secunda, quam ipse negat ; Ubi enim est victima, ibi necessario pree cedere debet immolatio, et proinde oblatio, cum victima non fiat, nisi per immolationem ; sed satis manifesta est actio immolationis, et oblationis in Eucharistia, nimirum ipsa consecratio. Neque enim petere debent adversarii, ut ostendamus ubi Dominus dixerit : Ego offero, vel sacrificio; aut ubi . j usserit, Offerte, vel sacrificate : sed satis est, si actio ipsa offerendi, et immolandi ostendatur. Nam in Testamento vetCri nusquam legimus dixisse sacerdotes : Ego offero, vel sacrifico ; sed hoc ipso, quod ad Dei honorem, et ad significandam Christi mortem, animalia caesa super altare ponebant, offerre Deo, et sacrificare censebantur. Quemadmodum etiam Dominus in cruce non legitur dixisse : Ego me offero, et sacrifico : et tamen quis dubitet spontaneam illam ascensionem crucis, veram oblationem fuisse?Adeumdem igitur modum illa actio, qua Christi corpus ad Dei honorem super mensam ponitur, ut consumatur, idque fit ad repraesentandam ejusdem Christi passionem, oblatio, et immolatio, dicenda est. Illa autem actio consecratio est : nam per consecrationem fit, ut Christi corpus vere et visibiliter adsit super mensam, et adsit apte ad repraesentandam passionem, et mortem ejusdem.
Tertium argumentum principale ad camdem probandam propositionem, sumitur ex Patribus, qui aperte dicunt, Christum in ccena seipsum Deo Patri sub specie panis, et vini obtulisse.
Iren0euslib.1v. cap. 32: «Novi Testamenti novam docuit oblationem». Cyprianus lib.11. epist. 3 : « Quis magis sacerdos Dei summi, quam Dominus noster Jesus Christus ? qui
LIBER V.
sacrificium Deo Putri obtulit, ct obtulit hoc i ilem quod Mclcliiscdceh obtulerat, panem scilicet, et vinum, Jioc est, suum corpus, et sanguinem ». Ambrosius in Psalm. xxxvili. in illa verba : In imagine pertransit horno : « Vidimus, inquit, Principem sacerdotum ad nos venientem; vidimus, et audivimus offerentem pro nobis sanguinem suum. Sequamur, ut possumus, Sacerdotes, ut offeramus pro populo sacrificium. Nam et si infirmi merito, tamen honorabiles saerifio : quia et si nunc Christus non videtur offerre, tamen ipse offertur in terris, quando Christi corpus offertur : imo ipse offerre manifestatur in nobis, cujus sermo sanctificat sacrificium quod offertur ». Gregorius Nyssenus orat. i. de Resurrect. : « Pro ineffabili, arcanoque, ct qui ab hominibus cerni nequit , sacrificii modo, sua dispositione prieoccupat impetum violentum, ac sese oblationem, ac victimam offert pro nobis sacerdos simul, et agnus Dei. Quando hoc accidit? cum suum corpus ad comedendum, et sanguinem adbibendum familiaribus praebuit.» Joann. Chrysostomus homil. 24. in priorem ad Corinthios : « Pro brutorum, inquit, caedo seipsum offerendum praecepit.)) Et homil. 2. in posteriorem ad Timotheum, prope finem: «Sacra ipsa oblatio, sive illam Petrus, sive Paulus, sive alius cujusyis meriti sacerdos offerat, eadem est, quam dedit Christus ipse discipulis, quamque sacerdotes modo quoque conficiunt: nihil habet ista, quam illa minus. Cur id ? quia non hanc sanctificant homines, sed Christus, qui illam ante sacraverat ». Augustinus in Psal. xxxiii conc. 2. «Ipse de corpore, et sanguine suo, sacrificium instituit secundum ordinem Molchiscdech ». Vide etiam lib. ni de Baptismo contra Donatistas, cap. 19. lib. xx. contra Faustum, cap. 21.epist. o. ad Marcellinum, lib. xvn. de civit. Dei, cap. 20. ct lib. lxxxiii queest. 61. Deo ser. vii. de passione Domini: « Ut umbrae cederent corpori ctc. Isichius lib. 2. in Levit, cap. 8. « Prius figuratam ovem cum Apostolis comans Dominus, postea suum obtulit sacrificium. » Itupertus lib. ii. in Exodum cap. G. « In angustia passionis- agonizans, propriis manibus Deo Patri, semetipsum immolavit, -accipiens panem ctc. ))
CAPUT XIII.
Probatur sacrificium Missie ex cap. xjii.
Actorum.
Septimum argumentum sumitur ex iilis verbis, quae S. Lucas in Actis ponit, ubi refert ordinationem Pauli, et BarnabcC : Ministrantibus, inquit, illis Domino, et jejunantibus, dixit Spiritus sanctus : Segregate mihi Saulum , ei B amabam, in opus, ad quod assumpsi cos (1). Ministerium enim illud Domino exhibitum, non videtur aliud esse potuisse, quam sacrificium, et sacrificium Missae : aut enim hoc sacrificium est in Ecclesia, aut nullum.
Significari autem illa voce : Ministrantibus , sacrificium, probatur Primo ex voce Grieca XsivoypYouvTMv.Namin primis etiam adversarii confitentur, et potissimum Apologia Confessionis Augustanae in articulo de Missa, vocem illam AsiToupvsM, non significare quodeumque ministerium, sed publicum. Itaque hoc loco non significat aliquid privatum, et internum, sed publicum, et proinde externum. Neque significare potest ministerium verbi, aut Sacramentorum : quia ista publica quidem sunt, sed non exhibentur Deo. Non enim condonamur Deo, neque Sacramenta Domino dispensamus, sed populo. Hic autem dicitur : Ministrantibus illis Domino.
Dices: Qui condonantur, aut Sacramenta populo praebent. Domino ministrare dici possunt, quia ad ejus honorem id faciunt. At si ista esset causa, cur Lucas scripserit, Ministrantibus Domino, non addidisset, ct jejunantibus ; nam etiam jejunare, est eo modo Domino ministrare. Qui enim bene jejunant, ad honorem Dei jejunant : juxta illud Roman. xiv : Qui manducat, Domino manducat, ct qui non manducat, Domino non manducat.
Prceterea verbum illud Xeiroopygw, licet possit accommodari ad sacra, et profana ministeria, tamen cum accommodatur ad sacra, et absolute ponitur in Scripturis, ubique accipitur pro ministerio sacrificii, ut patet ex cap. i. Lucie, et epistola ad Hebrieos, cap. ii. viii. ix. x. Quare hoc loco Erasinus, qui apud adversarios in pretio esse solet, vertere ausus est : Sacrificantibus illis Do-
(I) Act.Xlll, 2.
CAPUT XIV.
mino; et Jiine etiam factum est, ut Graeci Missa} celebrationem XsiTouoyetav appellent.
CAPUT XIV.
Probatur sacrificium Missx ex cap. x. prioris ad Corinthios.
Argumentum postremum ex his quae petuntur a Scripturis, est apud Apostolum I Cor. x : Fugite . inquit, ab idolorum cultura. Ct prudentibus loquor ; vos ipsi judicate quod dico. Calix benedictionis , cui benedicimus , nonne communicatio sanguinis Domini est? et panis, quem frangimus , nonne participatio corporis Domini est? quoniam unus panis, et unum corpus mulli sumus qui de uno pane participamus. Videte Israel secundum carnem: nonne qui edunt hostias, participes sunt altaris ? quid ergo ? dico quod idolis immolatum sit aliquid, aut quod idolum sit aliquid? Sed quae immolant Gentes, dxmoniis immolant, et non Deo : nolo autem vos socios fieri daemoniorum. Non potestis calicem Domini bibere , et calicem daemoniorum : non potestis rncnsx Domini participes esse, et rncnsx dxmoniorum (•!). Htec ille.
Ex his verbis tria argumenta colliguntur. Unum ex comparatione mensae Domini, cum mensa Gentilium, et Judaeorum. Apertissimo enim comparat Apostolus mensam Domini, undo sumimus Eucharistiam, cum altari Gentilium, ubi immolabantur idolis, et cum - altari Hebraeorum, ubi immolabantur sacrificia carnalia Deo vero. Inde autem sequitur mensam Domini esse etiam quoddam altare, et proinde Eucharistiam esse sacrificium : nunquam enim altare proprie dictum erigitur, nisi ad sacrificia proprie dicta. Existimant quidem aliqui, ut Ilaymo, et alii nonnulli graves auctores non improbabiliter mensam Domini expresse vocari altare, Heb. xm. in illis verbis : Habemus altare, de equo edere non habent potestatem qui tabernaculo deserviunt (2) : tamen quia non desunt ex Catholicis, qui eo loco per altare intelligant crucem, aut ipsum Christum, non urgeo ipsum locum.
Alterum argumentum sumitur ex comparatione Eucharistia} cum sacrificiis Gentilium, et Hebraeorum. Apostolus enim apertissime dicit, ita nos fideles sumere de mensa Domini corpus, et sanguinem Domini, ut sumunt Judici hostias, ct Gentiles idolothyta ex suis altaribus seu mensis. Qua) comparatio inepta sit necesse est, et perperam ab Apostolo adducta, si Eucharistia non est sacrificium Deo immolatum, sicut sibi illi Judacorum, et Gentilium sunt sacrificia Deo, vel idolis immolata.
Tertium argumentum sumitur ex comparatione societatis, quam habemus cum Deo per manducationem Eucharistia}, cum societate quam habebant Gentiles cum idolis per manducationem idolothytorum. Paulus enim docet eos, qui manducant idolothyta ita conjungi cum idolis, ut censeantur veri idololatra}, ideo namque initio dixit : Fugite ab idolorum cultura. Utitur igitur hoc argumento : Qui manducat idolothyta, fit particeps altaris idolorum : ergo consentit in sacrificium idolorum, imo fit socius immolantium idolis. Ergo est idololatra ; sacrificium enim est proprius actus latria}. Quare si apta est Pauli comparatio, oportebit etiam circa Eucharistiam ita argumentari : Qui manducat Eucharistiam, fit particeps altaris Domini, ergo consentit in oblationem Eucharistiae Deo factam, imo fit socius eam offerentium; ergo Deum hac oblatione cultu latritc honorat.
Ad haec argumenta respondet Kemnitius in 2. parte Examinis pag 7G7. Ac primum more suo impudenter admodum, et scurriliter in re tam sacra se gerit : « Ex ethnicorum, inquit, sacrificiis, qua} daemoniis offeruntur, deplorata) Missae suae subsidium accersere non verentur : non dissimili ratione sicut ille apud Virgilium inquit :
Vos rr.ilii Manes
Este boni, quoniam Superis aversa voluntas
Haec ille : nec animadvertit impius haereticus, se hoc modo Apostolum ipsum irridere, illiquo insultare. Si enim nos a diis manibus censemur subsidium petere, quia probamus sacrificium Missae ex comparatione Eucharistiaejad sacrificia Gentilium : multo magis Paulus censebitur a diis manibus auxilium petiisse, qui probavit non esse manducanda idolothyta ex eadem comparatione Eucharistia) ad sacrificia idolorum. Sed facessant impiae nugae, vel hlasphemiac potius : non enim a diis manibus, sed a verbis divinae
(Q I Cor. X, U et scq. — (2) TTob. XTT, 10.
LIBER V.
Scripturae, et a comparatione in eadem Scriptura posita, subsidium flagitamus.
Deinde Kemnitius serio respondet, ac duo dicit. Primo, mensam Gentilium, cum qua Apostolus comparat mensam Domini, non esse altare idolorum, sed mensam communem, in qua convivari solebant. Id probat, quia non erat consuetudo Gentilium, ut ad aras discumberent, sed ut de reliquiis immolatorum domi suae convivium instruerent, et ad illud amicos suos invitarent. Loquitur autem B. Paulus de mensa, in qua comedebantur idolothyta; ergo non loquitur de altari, sed de communi mensa. Praeterea non erat quaestio B. Pauli, an liceret Christianis apud aras Gentilium interesse ipsorum sacrificiis, et sacrificare daemoniis, id enim Christianis notissimum erat : sed an liceret ire ad convivia Gentilium, ubi edenda apponebantur idolothyta.
Haec -prima solutio Kemnitii parum valet. Nam in primis falsum est non consuevisse Gentiles ad aras idolorum discumbere. Quid enim, quaeso, est quod ait Apostolus I Corinth. vm : Si quis uder it eum, qui habet scientiam , recumbentem in idolio ? quid enim est idolium nisi locus ubi est idolum? Neque obstat quod idem Paulus dicit I Cor. x. Si quis vocat vos infidelium , et vultis ire, omne quod vobis apponitur , manducate; si quis dixerit., Hoc immolatum est , nolite manducare , etc. (1). Nam utrumque est verum, solebant quippe Gentiles, et ad aras idolorum discumbere, et etiam de reliquiis immolatorum domi suae convivium instruere. Quare male proponit Kemnitius quaestionem Apostoli. Nam etsi non erat quaestio, an liceret idolis sacrificare : tamen nec erat quaestio, an liceret in conviviis Gentilium interesse ; sed an liceret vesci idolothytis , et praesertim in idolio : et Paulus negat licere, quia hoc est socium fieri daemoniorum, et interpretati ve sacrificare daemonibus.
Deinde etiamsi non consuevissent Gentiles ad aras idolorum discumbere, ut falso dicit Kemnitius, tamen mensa daemoniorum, cui comparatur mensa Domini, adhuc altare ipsum, non mensam communem significaret. Apostolus enim ubi mensam daemoniorum nominat, non loquitur de mensa, ubi comedebatur, sed de mensa, ubi immolabatur, et unde cibi immolati ad mensam communem deferebantur, ut manifeste patet ex 'collatione cum altari Judaeorum : Videte, inquit, Israel secundum carnem , nonne qui edunt hostias, participes sunt altaris ?
Deinde idem colligitur ex eo, quod Apostolus vocat mensam Gentilium mensam daemoniorum : vocat enim eam mensam daemoniorum, quia sacra erat daemoniis. Non enim vocaret mensam daemoniorum, mensam communem Gentilium, ad quam permittebat etiam fidelibus accedere. Praeterea non compararet mensae Domini si loqueretur de mensa communi et profana, nisi velit Kemnitius mensam Domini esse mensam communem, et profanam.
Adhaec Apostolus, cum dehortatur a mensa daemoniorum, dicit causam esse, ut fugiant cultum idolorum : ergo loquitur de mensa, in qua immolabatur idolis, ex qua qui sumebant cibum, censebantur idololatrae.
Denique idem Paulus in eodem capite dicit, licitum esse ire ad mensas Gentilium, et ibi manducare idolothyta, si quis ignoret cibos illos esse immolatitios : et simul dicit : Non potestis mensae Domini participes esse, et mensae daemoniorum : ergo nisi secum ipse pugnet Apostolus, non potest per mensam daemoniorum intelligere mensam Gentilium, ubi solum materialiter comeduntur idolothyta. Quod autem Kemnitius dicit Apostolum scribere, liberum quidem esse, tamen non convenire, ut fideles simul mensae Domini, et mensae daemoniorum participes fiant, absurdissimum , et falsissimum est. Non enim Apostolus dicit liberum esse, sed absolute dicit : Non potestis mensae Domini, et mensae daemoniorum participes esse. Et quid absurdius dici potest, quam ut liberum sit fidelibus mensae daemoniorum participare, et daemoniorum socios fieri?
Adde ultimo, quod etiamsi non possemus convincere per mensam daemoniorum intelligi altare idolorum, tamen argumentum nostrum esset solidum ex comparatione mensae Domini cum altari Judaeorum, quod Apostolus expresse nominat.
Sed Kemnitius non fuit tam hebes, quin viderit hoc modo refelli posse solutionem suam ; ideo ad finem addidit secundam solutionem, ac dicit, eos qui sumunt Eucharistiam, participare de sacrificio peracto in cruce ; sicut ii, qui manducabant idolothyta, participabant de sacrificio peracto in altari idolorum.
(i) ICor. VIII. 10; X, 27 et 28.
CAPUT XV.
At neque hac via evadere poterit. Nam Apostolus non comparat mensam dsemoniorum cum cruce, sed cum mensa Eucharistiae, proinde vult esse mensam Eucharistiae verum altare ad sacrificandum erectum : et in hoc sita est comparatio ; quod sicut Gentiles manducabant immolata in altari, ita nos manducamus id quod immolatur in mensa Eucharistiae. Deinde, ut supra diximus, sacrificium ex immolatione factum in cruce fuit aliquando, et postea desiit esse, nec potest rursum fieri nisi per novam immolationem. Atque hactenus de testimoniis Scripturarum.
CAPUT XV.
Probatur sacrificium Missse ex traditione Patrum , ac primum ex vocibus saaificii, oblationis, immolationis , etc.
Hactenus ex divinis litteris testimonia pro sacrificio Missae deprompsimus : nunc ad secundum locum accedimus, videlicet ad testimonia veterum Patrum. Recte enim Kemnitius dicit pag. 773. bonas mentes plurimum moveri consensu, et testimonio antiquitatis ejus potissimum, quae fuit purioribus, optimis et florentissimis Ecclesiae temporibus. Sed quia nimis longum esset singula testimonia seorsim excutere, ut fecimus in disputatione de veritate corporis Domini in Eucharistia : reducemus omnia ad aliquot capita, et simul refellemus responsiones adversariorum.
Primum igitur caput, sive argumentum sumi potest ex nominibus sacrificii, hostiae, victimae ; et ex verbis, offerre, immolare, sacrificare, quibus Patres utuntur cum de celebratione Ccenae Domini verba faciunt; passim enim tum Graeci, tum Latini, non solum dicunt Eucharistiam esse sacrificium, seu oblationem, sed dicunt, offerri Deo, immolari, et sacrificari. Neque opus est loca notari ubi ejusmodi voces habeantur : adversarii enim fatentur eas apud Patres esse frequentissimas : « Negari non potest, inquit Kemnitius pag. 782, veteres quando loquuntur de celebratione ccenae Dominicae, usurpare vocabula, sacrificii, immolationis, oblationis, hostiae, victimae ; item uti verbis, offerre, sacrificare, immolare. » Haec ille. Hic igitur modus loquendi satis indicat
quid Patres senserint : si enim existimarent Eucharistiam solum esset Sacramentum, non etiam sacrificium, ut adversarii sentiunt, nulla esset causa cur aliter loquerentur de Eucharistia, quam de Baptismo. Nusquam autem Patres Baptismum vocant sacrificium, hostiam, victimam ; nec dicunt baptizare esse sacrificare, vel immolare. Preeterea qua? causa esset cur Patres de Sacramento Eucharistiae aliter loquerentur, quam adversarii nostri loquantur? quomodo enim credibile erit veteres Patres in modo loquendi nobiscum, in sententia cum adversariis convenisse?
Sed videamus quid illi respondeant. Lutherus in lib. de captivitate Babylon, cap. i. timide dicit, Patres fortasse vocare sacrificium, non ipsam Eucharistiam, sed orationes quse in Missa dicuntur. Quia vero videbat istam solutionem non esse sufficientem, cum Patres passim ipsam Eucharistiam sacrificium vocent, et offerri dicant Deo a sacerdotibus, ut paulo post ostendemus, audacter valedicit Patribus : « Si nihil habetur, inquit, quod dicatur, tutius est omnia negare, quam Missam sacrificium esse concedere. » Et in lib. de abroganda Missa, initio ita scribit : « Profiteor in primis, adversus eos qui clamaturi sunt, quod contra ritum Ecclesise, contra statuta Patrum docuerim, nihil horum me auditurum. » Et infra aperte dicit, se non curare quid Patres de Missa dixerint, sed quid debuerint dicere. Similia habet in lib. contra regem Anglia? : « Ultimo, inquit, dicta Patrum inducit rex pro Missario sacrificio, et ridet meam stultitiam, quod solus velim sapere prae omnibus. Hoc est quod dixi, Thomisticos asinos habere nihil quod producant, nisi multitudinem hominum et usum antiquum. » Et paulo infra dicit, se nihil curare si mille Augustini, et mille Cypriani contra se stent. Denique in lib. dd Missa privata : « Hic non moramur, inquit, si clamitent Papistse, Ecclesia, Ecclesia, Patres, Patres : quia ut dixi, hominum dicta, aut facta, nihil in tam magnis causis curamus. Scimus . enim ipsos Prophetas lapsos esse, adeoque Apostolos : Verbo Christi judicamus Ecclesiam, Apostolos, adeoque ipsos Angelos. »
Joannes Calvinus in lib. iv. Institut. cap. 10. §. 10, respondet initio sacramentum Eucharistia? a Patribus vocari sacrificium, quia est memoriale sacrificii crucis. Quam solutionem fusius persequitur Kemnitius, et ideo
.v< <
UBER V.
paulo infra cum Kemnitii solutionibus eam refellemus : praesertim cum Calvinus non multum videatur in hac solutione confidere. Nam paulo post§. 11. non solum fatetur veteres usos esse vocabulis, queo sacrificium significant, sed etiam agnoscit eos in modo actionis ad sacrificii rationem accessisse, et apertissime cos reprehendit, quamvis inepte sensum eorum excusare nitatur : « Quia veteres quoque, inquit, video alio hanc memoriam detorsisse, quam institutioni Domini conveniebat (quod nescio quam repetita;, aut saltem renovat re immolationis faciem eorum Cee na prre se ferebat) nihil tutius piis pectoribus fuerit, quam in pura, simplicique Dei ordinatione acquiescere, cujus etiam ideo vocatur cama, quoniam sola hic ejus auctoritas vigere debet. » Et § 12 : «Et certe si cogitamus Domini, non hominum ccenamessc, non est cur ulla hominum auctoritate vel annorum praescriptione patiamur nos ab illa vel latum unguem dimoveri. » Htec ille.
Itaque Lutherus, et Calvinus non sunt homines bonae mentis, judice Kemnitio, cum non moveantur consensu, et testimonio veteris ac verae, et flore ntissimee Christi Ecclesiae. Tpse autem Kemnitius, ut se bonam mentem habere lectoribus persuadeat, quatuor quaedam dicit de testimoniis Patrum. Primum, pag. 776. et sequentibus multa nugatur de statu quaestionis ; scribit enim non posse probari ex Patribus histrionicam illam repraesentationem, quam Pontificii Missam vocant esse sacrificium. Sed jam supra respondimus statum quaestionis non esse de caeremoniis, et ritibus Missa; ; de his enim postea, loco proprio disseremus ; sed de substantia sacrificii. Quare non tenemur hoc loco probare ex Patribus ritus Missae , sed solum Eucharistiam offerri Deo, et non solum distribui populo : id enim est de quo nunc disputamus.
Secundo, pag. 780. et sequentib. disserit de vocibus Missae, et sacrificii; ac tradit sex rationes explicandi loca Patrum, qui videntur asserere Missam esse sacrificium. Prima est, quod loquantur de eleemosyna, quae fiebat in Missa. Offerrebat enim popiilus panem, et vinum, ex quo pars quaedam consecrabatur in Eucharistiam, pars cedebat in - usum pauperum : eleemosyna autem est genus quoddam sacrificii. Secunda, quod loquantur de precibus, quae fiebant in celebratione Coeme : sunt enim preces sacrificia quaedam. Tertia, quod loquantur dc gratiaumactione, ad quam excitantur homines in celebratione Crenae, ex consideratione beneficiorum Dei : nam et gratias agere ad laudis sacrificium pertinet. Quarta, quod loquantur de praedicatione, et annuntiatione mortis Domini, quae adjungi solebat celebrationi Coeme. Nam Paulus Rom. 15. ministerium Evangelii sacrificium vocat. Quinta, quod loquantur de variis exercitiis pietatis quae occurrunt in Coena Domini, ut fidei, poenitentiae, spei, dilectionis ; istae enim dicuntur a B. Petro spirituales hostiae. Sexta, quod loquantur de oblatione fidelium, qui in actione Caena; seipsi Deo vovent, et consecrant, hoc est, corpus et animam suam. Paulus enim Roman. 12 vocat hostiam Deo placentem exhibitionem corporis ad obsequium ejus.
Sed istae omnes rationes nihil ad rem faciunt. Patres enim cum de oblatione Eucharistia; loquuntur, aperte dicunt, solis sacerdotibus licitum esse id sacrificium offerre Deo : eleemosynae autem, preces, laudes, et c cetera quae Kemnitius laboriose coacervavit, a toto populo offeruntur. Tertullianus in lib. de velandis virginibus : « Non permittitur, inquit, mulieri in Ecclesia loqui, nec docere, nec tingere, nec offerre.» Idem in lib. de exhortatione castitatis, dicit officium sacerdotis esse docere, tingere, offerre. Epiphanius similiter haeresi 79. multis verbis contendit, non licere mulieribus offerre sacrificia, et ideo Christum ne ipsi quidem Matri suae permisisse ut sacrificaret, sed solis Apostolis, quos sacerdotes ordinaverat. Concilium Nicaenum canone 14. et Hieronymus in Epistola ad Evagrium, et alia Concilia, et Patres, passim docent, non habere diaconos potestatem offerendi sacrificium, sed id munus sacerdotum esse. At quis unquam negavit licere Diaconis, imo etiam laicis, et mulieribus offerre eleemosynas, orationes, et alia sacrificia spiritualia, et improprie dicta?
Prceterea Patres disertis verbis dicunt sacrificium, quod in Ecclesia offertur a sacerdotibus, esse ipsum Domini corpus, et sanguinem ; proinde solutiones illae Kemnitii omnes sunt vana; : nisi forte velit inaudito aliquo tropo, per corpus Domini intelligerc eleemosynas, preces, etc.
S. Andreas Apostolus, ut scribunt Presbyteri, et Diaconi Achaia; in ejus passione, dixityEgeee proconsuli : « Ego immaculatum agnum in altari offero, cujus carnes posteaquam omnis populus credentium manducaverit. agnus, qui immolatus est, integer per-
CAPUT XV.
severat, et vivus. » Hippolytus Martyr in oratione de Antichristo, inducit Christum ita loquentem ad sacerdotes : «Venite, Pontifices et Sacerdotes, qui pretiosum corpus, et sanguinem meum quotidie immolastis. » Ambrosius inPsal. 38: «Et si nunc Christus non videatur offerre, ipse tamen offertur in torris, cum corpus ejus offertur. » Et in cap. i Luceo :
« Cum sacrificamus, inquit, Christus adest, Christus immolatur. » Gregorius Nissenus in orat, de Resurrcct. : « Dominus, inquit, praeoccupa n s impetum Judaeorum, seipsura victimam offert idem simul sacerdos, et agnus. Sed dices mihi, quando hoc accidit ? tum cum #uum corpus ad comedendum, et sanguinem
adbibendum familiaribus dedit. » Chrvsosto-
«/
mus hom. 2 i. in priorem adCorinth. : «Pro victimarum, et pecorum cEcde seipsum offerendum praecepit. » Et homil. 17. inEpistol. adflebr. : « In multis locis offertur, non plores Christi, sed unus ubique Christus, hic et illic plenus existens, unum corpus, non multa corpora. » Quod idem scribit auctor Commentariorum, qua) tribuuntur Ambrosio, in. cap. 10. ad Hebr. et post eos Primasius in eumdem locum. Augustinus lib. n. quaest. Evangel. quaest,. 3. reddens rationem, cur Domini j usserit leproso, ut sacrificium pro sua emundatione offerret secundum ritum Mosis : « Quia, inquit, nondum institutum erat hoc sacrificium, sanctum sanctorum, quod corpus ejus est. » Idem lib. iv. de Trinitate cap. 11 : « Quid gratius offerri, aut suspici posset, quam caro sacrificii nostri, corpus effectum sacerdotis nostri. » Similia habet Cyrillus lib. de adoratione in spiritu, et veritate. Leo serm. 8, de passione. Fulgentius lib. ii. ad Monynum cap. 2. et alii Patres passim. Et ipsum Nicaenum Concilium in eo canone, quem Calvinus, et alii omnes recipiunt, aperte dicit in sacra mensa situm esse Agnum Dei incruente immolatum.
Quod cum non ignoraret Kemnitius, addidit tertium dictum pag. 788. et sequent. « Sed excipiunt, inquit, non illa tantum pietatis exercitia, sed ipsam actionem Coeum Dominicae, et quidem ipsum corpus, et sanguinem in Goena a veteribus vocari sacrificium, oblationem, hostiam, victimam : Ego vero non nego hoc, etc. » Deinde ponit tres modos explicandi loca Patrum, quae ipsam crenae actionem, vel Christi corpus, sacrificium vocant : quos modos singillatim refellemus, omisso tertio, quod is ad ea loca Patrum solum pertineat, qui dicunt sacrifi-
cium altaris esse propitiatorium, qute est altera controversia suo loco inferius explicanda.
Igitur primus modus est, ut sacrificium appellent actionem Comae, quia consecratio, et dispensatio Eucharistia) est quaedam sacra actio, qusea Dionysio vocatur grsece hpoupYta?. Latini enim sacrificare dixerunt, quod Graeci dicunt 'upoupvsiv. Id vero probat. Nam Paulus ad Rom. xv. describit per vocabula sacrificii et oblationis ministerium Evangelii, quia est quaedam sacra actio. Et Augustinus Epistol. 39 ad Paulinum, vocat sancti altaris oblationem, quae offertur Deo, quando id, quod in mensa Domini est, benedicitur, sanctificatur, et ad distribuendum comminuitur, et praeparatur. Et Cyprianus lib. ii. epist. 3. ubi in principio totius epistolae argumentum ponit de calice Dominico sanctificando, et plebi ministrando , subinde ingeminat vocabula sacrificii , et oblationis, et quod Christus sumpsit calicem non sola aqua, sed vino, et aqua mixtum, iliumque benedixit, et distribuit discipulis. Hoc Cyprianus ita effert : « Christus obtulit Deo Patri non aquam solam sed vinum aqua mixtum in calice. » Non enim ista oblatio videtur posse esse ea, quam Catholici docent; nam corpus, et sanguinem, non vinum, et aquam Catholici Deo offerri dicunt. Vocat igitur Cyprianus oblationem Deo factam, ipsam consecrationem panis et vini, quemadmodum Actor, xiii. Lucas dixit, Apostolos ministrasse Domino, cum, interprete Ghrysostomo, loqueretur praedicatione Evangelii. Unde etiam Augustinus epistol. 23. dicit Christum immolari nobis, etinPsalm. 79. dicit, immolari fidelibus: ubi immolationem vocat ipsam consecrationem factam in usum fidelium. Denique Cyrillus in Epistola ad Nestorium, vocat incruentum sacrificium, seu latriam, quando id. quod confectum est, nominamus corpus, et sanguinem Christi : quando accedimus admysticasbenedictiones, et sanctificamur, participes effecti corporis, et sanguinis omnium redemptoris Chiisti. Haec Kemnitius.
Ad hunc primum modum respondeo, Kcmnitium multa dicendo nihil dicere, sed tantum mentibus simplicium rem involvendo nebulas offundere. Nam si ideo solum diceretur sacrificium actio Comae, quia est quaedam sacra actio, cur eodem modo non diceretur sacrificium, actio Baptismi, cum et illa sit sacra actio, et ejusdem generis, cum actio-
LIBER V.
ne Ccenae, cum utraque sit tantum Sacramentum secundum adversarios?
Deinde esto, quasvis sacra actio possit vocari sacrificium, ob vocabulorum similitudinem, quia sacrificium sonat sacrum facere : tamen non quaslibet sacra actio potest dici oblatio, ut notum est. Non enim quicumque sacram actionem facit, continuo aliquid offert alteri. At Patres diserte dicunt in Goena offerri Deo sacrificium corporis Domini : non igitur possunt verba Patrum exponi de sola consecratione panis ordinata ad communicationem fidelium, cum illa non possit dici oblatio.
Praeterea etsi vocabulum sacrificii esset ambiguum, et posset accipi pro quavis sacra actione, tamen quando tribuitur ea vox rei permanenti, id est, cum vocatur sacrificium non ipsa actio sacrificandi, sed res quae illa actione sacrificatur, tunc certe non potest exponi, nomen sacrificii pro sacra actione. At Patres ipsum corpus Christi, quod offertur, sacrificium vocant : nam determinate dicunt in sacra Goena offerri Deo sacrificium corporis Christi. Non igitur potest exponi sententia Patrum de sacra actione consecrandi, et dispensandi Eucharistiam : neque enim illa actio est, aut dici potest ullo modo corpus Christi.
Adde ultimo, quod Kemnitius non bene probavit quod assumpsit, et in quo totum robur suae solutionis constituit, nimirum idem esse Latinis sacrificium, et sacrificare, quod Grsecis ispoupYia et hpoupyslv. Nam licet etymologia sacrificii sumatur a sacra actione, cum sit sacrificare sacrum facere : tamen non quselibet sacra actio est sacrificium, sed ea sola, qua Deo res aliqua offertur cum certo quodam solemni ritu, et reali illius rei consumptione, ut supra ostendimus . Q uare Latini , eruditi interpretes Graecorum librorum, non reddunt per vocabulum sacrificii nisi Graecam vocem Quatav, quae proprie significat sacrificium, aut certe vocem, UpoupYstav, aut aliam similem ambiguam, et generalem, quando ex circumstantiis vident eo loco positam esse pro vero sacrificio. Id quod facile potest intelligi ex testimoniis a Kemnitio allatis.Nam apud Dionysium, vocem hp oupya'av, reddunt interpretes sacrum ministerium, non autem sacrificium : et quod Dionysius crediderit in Missa offerri Deo verum sacrificium, patet ex illis verbis cap. 3. par. 3. de Ecclesiastica hierarchia : « Pontifex excusat se, quod hostiam salutarem, quae supra seipsum est, lite. » Apud Paulum. Rom. xv. vocem tjpoup- Youv-ra vertit interpres non sacrificantem, ut debuisset secundum Kemnitium, sed sanctificantem : vocem autem 7rpoacpopdv vertit rectissime oblationem ; nomen sacrificii in toto eo capite non legitur.
Porro Augustinus altaris oblationem aper tissime vocat corpus Domini, quod in altari, ut verum ac proprium sacrificium Deo offertur. Neque obstant verba a Kemnitio citata, Nam Augustinus non dicit, ut ille pessima fide citat, oblationem Deo fieri, cum quod est in mensa, ad distribuendum comminuitur : sed posteaquam dixerat, id quod est in mensa benedici, et comminui, etc., multis interpositis dicit, voveri Deo id omne quod ei offertur, maxime autem sancti altaris oblationem. Itaque Kemnitius conjunxit ista cum superioribus, ac si unam sententiam facerent cum ad diversas sententias pertineant.
Jam vero Cyprianus cum in argumento epistolae ponit de calice sanctificando, et plebi ministrando : per sanctificationem non intelligit simplicem consecrationem, consecrationem videlicet solum ordinatam ad Communionem, sed intelligit consecrationem ordinatam ad sacrificium : nam ipse frequenter dicit offerri Deo sacrificium illud. Unde merito Cyprianus ingeminat vocem sacrificii, et victimae. Quod autem ponderat Kemnitius Cyprianum dixisse, oblatum a Christo panem, et vinum, non corpus, et sanguinem : nihil facit adversus sententiam nostram. Loquitur enim Cyprianus de oblatione panis, et vini, quae sacrificium praecedit, et quae necessario requirit subsequens sacrificium : offertur enim panis, et vinum, ut etiam nunc in missa fieri videmus, tanquam materia sacrificii futuri a Deo benedicenda.
De loco Actorum supra disseruimus, atque ostendimus probabiliorem esse illorum sententiam, qui per illa verba : « Ministrantibus illis Domino», intelligunt sacrificium Missse. Sed etiamsi admitteretur alia sententia, ut probabilis, quod loquatur Lucas de ministerio concionandi: nihil inde lucraretur Kemnitius. Nam verba Lucae sunt generalia, neque explicate continent certum aliquod ministerium : non enim dixit Lucas : Offerentibus illis Domino sacrificium corporis Christi, sed in genere : Ministrantibus illis Domino. Quamvis autem non inepte possit, qui condonatur, dici, ministrare Domino ; et eodem modo possit qui Eucharistiae, vel Baptismi
CAPUT XY.
Sacramentum dispensat, diei ministrare Domino : non tamen potest nisi valde dure, inusitate, et inepte dici is, qui baptizat offerre Domino aquam, vel is qui Eucharistiam dispensat, offerre corpus Christi Deo. Cum igitur Patres passim dicant, in sacra Coena offerri Deo corpus, et sanguinem Christi in sacrificium : non possunt eorum verba ita depravari, ut Kemnitius vellet.
Ad loca Augustini, ubi dicitur Christus immolari nobis, vel populis, facile responderi potest. Illud enim nobis , vel populis, significat in nostram utilitatem sacrificium Deo offerri : nam etiam sacrificium crucis, quod est verissimum sacrificium Deo oblatum, potest dicit factum nobis, quia pro nobis oblatum est. Imo Augustinus in posteriore loco, loquitur de sacrificio crucis : dicit enim tunc nobis Christum immolari, quando incipimus participare fructum mortis ejus : perinde enim nobis est, ac si tunc primum Christus in cruce oblatus fuisset.
Denique Cyrillus nihil habet contra sententiam nostram. Yocat enim incruentam latriam consecrationem, et Communionem Eucharistias, quatenus per illas actiones offerimus Deo sacrificium, et deinde illud consummamus, vel inde participamus : non enim appellaret latriam, nisi primarius finis illius actionis, esset Deum immediate colere cultu illi soli debito, quod fit solum per sacrificium proprie dictum. Hinc est enim quod neque Cyrillus, neque alii Patres, qui vocant Missam incruentam latriam, unquam vocant incruentam latriam Baptismi celebrationem, quia nimirum Baptismus immediate refertur ad nostram sanctificationem, non ad cultum Deo soli debitum reddendum. Atque haec de primo modo.
Alter modus exponendi dicta Patrum est, ut intelligamus Coenam Domini vocari a Patribus sacrificium, oblationem, immolationem, quia est commemoratio quaedam et repraesentatio veri sacrificii, nimirum mortis Christi. Et eodem modo Christus dicitur in Coena immolari, non quod revera in se proprie immoletur, sed quod immoletur in Sacramento, id est, in imagine, et similitudine. Quam solutionem, ut supra indicavimus, accepit Kemnitius a Calvino, eamque probat ex Patribus, qui saepe dicunt, Christum semel tantum vere fuisse immolatum : et Eucharistiam esse repraesentationem illius immolationis. Hoc enim habet Augustinus in sententiis Prosperi, de fide ad Petrum, cap.
- contra Faustum lib. xx. cap. 18. in epist. 23. et in 121. et in Psalm. lxxix. Ambrosius, Chrysostomus, et Theophylactus in cap. x. epist. ad Hebr.
Denique Longobardus lib. iv. dist. 12. quairit, si quod gerit sacerdos dicatur proprie sacrificium, vel immolatio ; et respondet id quod offertur, et consecratur a sacerdote vocari sacrificium, et oblationem, quia memoria est ; et repraesentatio veri sacrificii, et sanctae immolationis factae in ara crucis. Ubi notat Kemnitius Concilium Tridentinum sess. 22.can. 1. dixisse anathema huic sententiae Longobardi ex Patribus confirmatae. Nam Longobardus ex Patribus docet, sacrificium Missae dici sacrificium, quia est memoria sacrificii crucis, non quod in se sit proprie sacrificium ; Concilium autem ait : « Si quis dixerit in Missa non offerri Deo verum et proprium sacrificium, anathema sit.»
Ad hunc secundum modum respondeo, verissimum esse, quod Patres dicunt, Christum semel tantum immolatum fuisse, et illius immolationis memoriam, et similitudinem esse actionem sacrae Ccenae : nam loquuntur de immolatione in propria specie, sive de cruenta immolatione, quae semel tantum vere, et proprie facta est : nunc autem non proprie, sed per repraesentationem agitur. Sed hoc non impedit, quo minus Patres existimaverint in Missa offerri verum, et proprium sacrificium.
Porro Longobardus, cum quaerit, an quod sacerdos gerit sit dicendum sacrificium, et immolatio, accipit nomen sacrificii et immolationis pro occisione, ac si apertius quaesivisset, an quod gerit sacerdos, sit dicenda Christi occisio : respondet autem rectissime, Christum semel tantum -vere immolatum, id est, occisum fuisse ; nunc autem non proprie immolari, id est, occidi, sed solum in sacramento, et repraesentatione. An autem sit quod sacerdos gerit, sacrificium proprie dictum, sed incruentum, Longobardus non quaerit, sed praesupponit, ut omnibus notum, ex ipsa celebratione quotidiana sacrificii. Ad quem modum etiam sanctus Thomas, et alii scholastici non fuerunt solliciti de eo, quod nunc est in controversia, sed solum qua ratione sacrificium Missae possit dici Christi immolatio, id est occisio, et ideo fere respondere solent, dici immolationem, quia est repraesentatio immolationis, vel quia habet effectum similem cum ipsa vera, et reali Christi occisione. Quare concilium Tridentinum
LIBER V.
3 iR
nihil contrarium docuit Longobardi, aut scholasticorum doctrina). ,
Quod autem Patres senserint, sacrificium Missse non esse solum commemorativum, sed etiam verum, et proprium, probatur. Primo, quia Augustinus in locis a Kemnitio citatis de fide ad Petrum, cap. 18. et lib. 20. contra Faustum, cap. 18, sicut dicit actionem Coeme esse commemorationem sacrificii crucis jam peracti; ita dicit sacrificia veteris Testamenti fuisse commemorationem sacrificii crucis postea futuri : et tamen negari non potest, quin sacrificia illa vetera fuerint in se vere, et proprie dicta sacrificia.
Secundo, si Patres putassent sacrificium Eucharistia) pon esse sacrificium, nisi ropriesentativum, nunquam dixissent in numero multitudinis, offerri Deo victimas, et sacrificia in altari, ut loquitur passirn Cyprianus lib. i. epist. 2. lib. n. epist. 3. lib. ni. epist. 2. 6. 25. in serm. de eleemosyna, et in alio de oratione Dominica ; sed solum in singulari, sacrificium. Unum enim tantum est, quod reprresentatur : et ideo nornen ejus non potest, nisi in singulari efferri. Nam hac de causa Calvi nistre nunquam dicunt multos panes consecratos, esse multa corpora Christi, quia unum corpus reprresentant : et nos de imaginibus dicimus quidem nos habere, aut vidisse multas imagines Ceesaris, sed non dicimus, nisi inepte, multos Cfesares.
Tertio, Baptismus est Sacramentum repraesentativum mortis Christi, ut Apostolus docet Iioman. vi. Dum enim immergimur in aqua, Christo commorimur, et cum de aqua emergimus, cum Christo resurgimus : et tamen nulli veterum Baptismum sacrificium Deo oblatum unquam appellaverunt. Non igitur ista sola repriesentatio causa esse potuit cur actio Camae Domini sacrificium appelletur.
Quarto, si celebratio Eucharistia) non esset oblatio nova, realis et vera, Deo facta, sed solum imago quaedam, ac repraesentatio oblationis in cruce paractee, non possemus vere Deo dicere : Offero tibi hoc munus, seu Accipe Domine hoc sacrificium. Qui enim dicit alicui : Offero tibi, seu Accipe, reipsa tunc aliquid porrigit, et non solum repraesentat oblationem, nisi forte irridere velit eum, quem honorare se simulat. Quare adversarii nostri, cum hoc probe intelligunt, abstinent omnino in suae Coe nae celebratione ab ejusmodi vocibus, et eas in nobis maxime reprehendunt. At veteres Patres frequentissime ita loquuntur, ac praeser tim Augustinus lib. vm. de Civitate cap. ult. : « Quis, inquit, audivit aliquando fidelium, sacerdotem stantem ad altare, dicere in precibus, Offero tibi, Petre, aut Cypriane, etc. » Adde quod Patres non solum dicunt, se offerre, sed etiam dicunt per hanc oblationem commemorari oblationem crucis : ubi duas distinguunt oblationes, unam repraesentantem, et unam repraesentatam, incruentam unam, alteram cruentam. Augustinus lib. xx. cont. Faustum cap. 18 : « Christiani, inquit, jam peracti sacrificii memoriam celebrant sacrosancta oblatione, et participatione corporis Christi. » Ubi illud etiam est obiter observandum, quod sicut participatio corporis Domini non desinit esse vera, et realis participatio, licet sit commem orativa; ita etiam oblatio, qua) simul fit cum illa participatione, non desinit e^ge vera, et realis oblatio, licet sit alterius oblationis commemorativa.
Quinto, Patres ad nomen sacrificii ssepe addunt epitheta, qua) soli vero sacrificio conveniunt, et qua) inepte dicerentur de sola reprresentatione, Cyprianus lib. n. epist. 3. vocat plenum, ac verum sacrificium. Chrysostonms homil. 60. ad populum, ct omnes Graeci passim vocant sacrificium terribile, et plenum horroris. Augustinus lib. x. de Civ. cap. 20. vocat summum, et verissimum sacrificium; lib.de Spiritu et littera cap. 11. appellat verissimum, et singulare sacrificium. Eusebius lib. i. demonstr. Evangel. cap. ult. vocat sacrificium Deo plenum.
Denique ultimo accedit quod Patres apertissime dicunt per hoc sacrificium, quod nunc ab Ecclesia toto orbe terrarum offertur Deo, exhiberi eidem Deo cultum latrite illi soli debitum, ut patet ex loco Augustini jam citato; ubi inde probat, nos non habere Sanctos pro Diis, quia nemo ad altare dicit : Offero tibi, Petre, aut Cypriane : et ex Cyrillo, aliisque Graecis, qui, ipso etiam teste Kemnitio, vocant hoc sacrificium incruentam latriam. At si non esset hoc sacrificium nisi repraesentatio, et memoria sacrificii crucis, non esset cultus latriee ; non enim commemorare sacrificium alterius, sed vere, et proprie sacrificare, est cultus latriee. Ita igitur confutatur secundus modus a Kemnitio excogitatus.
Ultimum Kemnitii pronuntiatum de testimoniis Patrum, habetur, pagina 798 et 799. •Nam post omnes datas solutiones, cum animadvertetet non posse revera lectoribus sa-
C.YPCT XYl.
f.isiieri , ipso quoquo cum Magistris suis Lulhoro, ct Calvino, Patribus valedicit, oblitus ejus, quod antea scripserat, bonas mentes semper plurimi fecisse consensum antiquitatis : « Neque, inquit, veterum qualescumquc sententia}, sed Scriptura canonica regula est, et norma fidei, et judicii in hae controversia. » Et paulo infra, na}vos appellat tostimonia Patrum : tandem reddit tres causas, cur malit ipse cum suis Eucharistiam vocare Sacramentum , ct non sacrificium, licet Patres omnes appellaverint sacrificium. Prima est, quia Scriptura divina Cee nam Domini nusquam vocat sacrificium. Secunda, quia ista appellatio sacrificii, non parum obscurat veram doctrinam, et usum Comte Dominicte. Tertia, quia ex illa catechesi appellationis sacrificii, non dextre interpretata, extructum est theatricum Pontificia) Missa; sacrificium. Iltec ille.
Istte vero causte continent in primis maximam Patrum reprehensionem : significant enim Patres non esse locutos secundum morem Scriptura}, et obscurasse veram doctrinam, et usum Ccervje Domini, et sua licentia, et improprietate loquendi, maxima incommoda Ecclesite attulisse. At quis id credat de illis doctissimis hominibus, qui Jiorucruiit purioribus, ut Kcmnitius loquitur, optimis et florentissimis Ecclesia} temporibus ?
Deinde prima causa ineptissima 'est , ut nihil de secunda et tertia, qiue meras calumnias continent, dicamus. Nam si displicet nomen sacrificii , quia Scriptura eo non utitur, cur non eadem ratione displicet nomen Sacramenti ? neque enim credo, locum ostendent in divinis Litteris, ubi Ccena Domini Sacramentum nominetur. Quid est ergo quod Kemnitius loquitur, cum ait : « Hac consideratio de navis quorumdam veterum ostendit, quare maluimus Camam Domininicam Sacramentum potius, quam sacrificium appellari. Primo enim Scriptura, qua omnium rectissimas, et commodissimas appellationes potest rebus ipsis tribuere, nullibi Cumam Domipicam vocat sacrificium ?
Adde, quod Scriptura disertis verbis- Co)nam Domini vocat sacrificium apud Isaiam, et Malachiam , ut supra ostendimus : Apud Paulum autem tam aperte confert Camam Domini cum sacrificiis Ilebraorum, et Gentilium, ut plane sit caecus, qui non videt eam ex Pauli sententia sacrificium esse.
CAPUT XV r.
Probatur sacrificium proprie dictum ex ritu altarium.
Alterum caput, unde agnosci potest sententia veterum Patrum, sumitur ex ritu altarium erigendorum ad hujus sacrificii celebrationem. Nam altaria non consuevisse erigi nisi ad sacrificia proprie dicta, adversarii non negant. Nam ideo Calvinus lib. n . Institut. cap. 18. §. 12. ita loquitur de differentia Sacramenti Eucharistia), ct sacrificii proprie dicti : « Mensam, inquit, nobis dedit, in qua epulemur, non altare, super quod offeratur victima. » Et Petrus Martyr lib. cont. Gardinerum par. 3. in responsione ad objectum 16. pag. 710. scribit, nullum esse debere altare in Ecclesia. Et denique non alia causa est, cur hoc tempore adversarii altaria ubique demoliantur, et pro altaribus mensas conviviales substituant, nisi quod intelligant altaria signa esse evidentissima sacrificii proprie dicti. Adde qua) supra diximus cap. n. ubi ex Scriptura, et Patribus, et ex ipso vocabulo Hebrum, Grano, ct Latino id ipsum ostendimus. Quare si veteres Patres ad Eucharistiam celebrandam altaria semper habuisse demonstrare poterimus, demonstratum simul erit, Eucharistiam ex eorum sententia sacrificium esse vere ac proprie dictum.
Ac primum in Canonibus Apostolorum 3. et i. aperta est mentio altaris ad Eucharistiam offerendam erecti. Dionysius quoquo cap. 3. Ecclesiastica} hierarchia), altaris meminit. Tertullianus in lib. de Poenitentia, inter alia signa humilitatis pernitentium numerat, presbyteris advolvi, aris Dei aggeriiculari, et in lib. de oratione in ultimis verbis: <( Solemnior, inquit, erit statio tua, si et ad aram Dei steteris.» Cyprianus lib. i. epist. 9. jubet, ut non offeratur sacrificium pro quodam Christiano defuncto, qui reliquerat presbyterum rerum temporalium procuratorem, et causam reddit, quia non est dignus ut pro illo sacrificetur, qui sacerdotem Dei ab altari abstraxit. Eusebiuslib. i. domonstr. Evangel. cap. 6. multa dicit de altari Ecclesite. Optatus Milevitanus lib. vi. contra Parmcnianum ; « Quid est, inquit, tam sacrilegum, quam altaria Dei, in quibus aliquando et vos obtulistis,
LIBER V.
frangere ? » Et ibidem altare esse dicit sedem corporis Christi. Ambrosius lib. v. epist. 33: « Certatim, inquit, milites nuntiare, et irreverentes in altaria osculo pacem significare.» S. Antonius, ut in ejus vita scribit Athanasius, cum praevidit futuram hseresim Arianam, videre sibi visus est, feroces quosdam mulos calcibus evertentes Christi altaria. Gregorius Nazianzenus oratione in Gorgoniam, scribit eam ad altare procubuisse, et invocasse illum, qui super altare coli solet. Gregorius Nyssenus in lib. de Baptismo dicit, altare esse lapidem natura sua, sed consecratione fieri sanctum etc. Chrysostomus hom.53. ad populum: « Si quis, inquit, vellet hoc altare subruere, nonne illum lapidibus obrueretis? » Et liom. 20 in posteriorem ad Corinth. : « Tu, inquit, altare honoras quod accipit corpus Christi. » Hieronymus inlib. contra Vigilantium. Augustinus lib. vili. Civit, cap. ult. et lib. xxn. cap. 8. et alii Patres, et etiam antiqua Concilia frequentissime altarium meminerunt.
Sed forte objiciet aliquis Minutium Felicem, qui in Dialogo, qui inscribitur, Octavius, inducit Caecilium ethnicum ita loquentem cum Octavio Christiano : « Cur nullas aras habent (Christiani), nulla templa, nulla simulacra ? »
Sed facilis est solutio. Nam Christiani illis temporibus duplici de causa diligentissime cavebant; ne ulli ethnici interessent sacris nostris. Primum, quia non erant idonei ad tanta mysteria intuenda. Deinde, ob metum persecutorum, propter quam causam etiam frequenter in cryptis, et cavernis, vel certe in privatis domibus furtim rem divinam facere cogebantur : quare vulgo existimabantur Christiani plane athaei, quod nullis Diis palam sacrificare cernerentur. Caeterumnon solum tempore Minutii Felicis, sed etiam multo ante habuisse Christianos altaria, perspicuum est ex locis citatis Tertulliani, Dionysii, et Clementis, qui sunt omnes Minutio antiquiores, et ex Cypriano, qui fuit aequalis Minutii.
CAPUT XVII.
Idem 'probatur ex nomine Sacerdotis.
Tertium caput sumitur ex vocabulo, Sacerdos. Fatentur enim Calvinus, et Martyr loco supra notato, sacerdotes proprie ordinari ad sacrificium; et ideo contendunt non dedisse Christum Ecclesia? sacerdotes, sed ministros tantum verbi, et Sacramentorum.
Porro veteres Patres adeo frequenter hac voce utuntur, ut coactus sitKemnentius confiteri in secunda parte Examinis pag. 1140, ubi de Sacramento ordinis disputat, invaluisse apud veteres usum vocandi ministros Ecclesiae sacerdotes, et eorum ministerium sacerdotium, licet in Scriptura Testamenti novi, ejusmodi vocabulum in hac significatione non inveniatur : quod quidem verissimum est. Nam non solum Augustinus lib. xx de Civit. Dei cap. 10. et Chrysostomus in libris sex de sacerdotio, quos Kemnitius citat, et omnes posteriores passim utuntur hac voce, sed etiam his antiquiores, ut Gaudentius tract. 2. de Exodo : « Dominus, inquit, discipulis fidelibus mandat, quos primos Ecclesia? sua? constituit sacerdotes, ut indesinenter ista vita? aeterna? mysteria exercerent, quae necesse est a cunctis sacerdotibus per singulas totius orbis Ecclesias celebrari. » Item Hieronymus in Dialogo contra Luciferianos prope finem. Ambrosius in Psal. 38. Eusebius lib. v. demonstr. Evangcl. cap. 3. Cyprianus in singulis ferme epistolis. Tertullianus de praescriptione, et de velandis virginibus. Dionysius cap. i. 3. et 5. Ecclesiastica? hierarcjiiae et alii omnes hac voce utuntur. Et quod amplius est, ipsum S. Joannem Apostolum sacerdotio functum, et laminam Pontificalem gestasse scribit Polycrates apud Eusebium lib. v. hist. cap. 22.
Neque obstat, quod in novo Testamento ministri Ecclesiastici non dicantur sacerdotes ; causa enim in promptu est. Quia enim tempore Apostolorum adhuc vigebat sacerdotium Judaicum, et sacrificia cruenta offerebantur in templo Hierosolymitano, Apostoli (Domino inspirante) non utebantur nominibus sacerdotii, sacrificii, templi, altaris, et similium rerum, ut facilius distinguerent Christiana sacra a Judaicis, et ne putarentur, si iisdem uterentur vocibus, eosdem illos ritus innovare, aut confirmare. Sed paulo post everso templo Hierosolymitano, et cessantibus omnino sacrificiis Hebraeorum, libere coeperunt antiquissimi Patres uti nominibus templi, altaris, sacerdotis, et sacrificii, ut res ipsa postulabat.
Quare manifeste fallitur, vel potius mentitur Calvinus lib. iv. Institut. cap. 18. §. 10. cum dicit, honorem sacerdotii sic uni Chri-
CAPUT XVIII.
sto veteres vendicasse, ut Antichristi vocem fore affirmet Augustinus lib. ii. contra Parmenianum cap. 8. si quis Episcopum inter Deum et hominem intercessorem faciat. Nam Augustinus contra Parmenianum non loquitur de sacerdote, sed de mediatore, et non de quocumque mediatore, sed de mediatore per modum redemptionis, quse soli Christo propria est. Nam per modum deprecationis multos esse intercessores, et mediatores passim fatentur Patres. Nam sic appellat sanctos Martyres Basilius in orat, in 40. Martyres, et Hieronymus in epist. ad Fabiolam de veste sacerdotali, appellat Episcopos sequestres, id est, mediatores inter Deum et populum, per oblationem sacrificii altaris : quod etiam est apud Chrysostomum in vi. lib. de sacerdotio. Nec solum intercessores, sed nominatim sacerdotes Augustinus vocat Episcopos, et presbyteros lib. xx. de Civit, cap. 10: «Episcopi, inquit, et presbyteri proprie dicuntur sacerdotes. »
Neque .valet responsio Kemnitii loco notato, ubi fatetur nomen sacerdotii esse apud veteres, sed non vult accipi pro ministerio sacrificandi, sed pro ministerio verbi, et Sacramentorum : istud enim solum ministerium tribui contendit in Scriptura novi Testamenti illis hominibus, qui a Patribus sacerdotes appellari consueverunt. Haec, inquam, solutio non est sufficiens. Nam in primis sequeretur omnes Patres Graecos, et Latinos, vel ignorasse vim hujus vocis, vel de industria lia abuti voluisse. Nam, ut ait Apostolus ad Hebr. v : Omnis Pontifex constituitur in iis , quae sunt ad Deum , ut offerat dona, et sacrificia. Et cap. viii : Omnis Pontifex ad offerendum munera et hostias constituitur. Et inde probat idem Apostolus Christum non esse sacerdotem, si nihil habeat quod offerat. Quis ergo credat doctissimos Patres nomen sacerdotis tribuisse iis, qui solum docent populos, et iis Sacramenta ministrant ; sed Deo nullum offerunt sacrificium ? Praeterea docere, et Sacramenta ministrare, non solum convenit Episcopis, et presbyteris, sed etiam Diaconis, et tamen Diaconi a veteribus non dicuntur sacerdotes ; ut patet ex Augustino loco citato lib. xx. de civit, cap. 10. ubi dicit Episcopos, et presbyteros proprie sacerdotes nominari : et ex Concilio IV Carthag. can. 4. ubi aperte dicitur, Diaconos non ad sacerdotium, sed ad ministerium ordinari.
Dices : Diaconi non poterant omnia Sacramenta ministrare, et ideo fortasse non dicebantur sacerdotes. Ac nec presbyteri omnia sacramenta ministrare poterant, ut patet de Sacramento Ordinis, et Confirmationis, et tamen sacerdotes dicebantur. Illa igitur sola vera causa est, quam reddit Concilium Nicaenum canon. 14. quia videlicet diaconi non habent potestatem sacrificia offerendi, sed solum in sacrificio sacerdotibus ministrandi.
CAPUT XVIII.
Probatur sacrificium ex Liturgiis .
Quartum caput sumitur ex ritu celebrandi, Nam in primis ex omnibus antiquis Liturgiis, quse extant, Jacobi, Clementis, Basilii Chrysostomi, et ex libro quinto et sexto de Sacramentis Ambrosii, et ex Catechesi quarta et quinta mystagogica Cyrilli Hierosolymitani, qui magnam partem Liturgise exponunt; clarissime patet, veteres Patres eo ritu celebrasse mysterium Eucharistiae, ut nihil dubitaverint, eam esse verissimum sacrificium: plena sunt enim nominum oblationis, sacrificii, victimae, signorum, benedictionum, elevationum, aliorumque ejusmodi rituum. Quare Lutherus (ut supra notavimus) in libro de formula Missae, totum canonem abstulit, quod non putaret eo incolumi existente, posse defendi, Missam non esse sacrificium. Canon autem verbis non multum mutatis, totus ferme invenitur in Liturgiis, et in libris Ambrosii, et Cyrilli jam citatis : illa certe inveniuntur omnia, quae Lutherum offendebant, nimirum nomina oblationis, et sacrificii.
Calvinus lib. iv. Institut. cap. 18. §. ii. excusari dicit non posse veteres, quin in actionis modo peccaverint : « Imitati sunt enim, inquit, propius Judaicum sacrificandi morem, quam aut ordinaverat Christus, aut Evangelii ratio ferebat. » Scilicet melius novit Calvinus, qui heri natus est, quid ordinaverit Christus, quam Jacobus frater Domini, qui Caenee Domini cum ipso Christo interfuit, aut Clemens, qui ab Apostolo Petro didicit, aut Basilius, Cyrillus, Ambrosius, Chrysostomus, qui mille et ducentis annis Calvinum praecesserunt.
LIBER V.
CAPUT XIX.
Idem probatur ex iis, pro quibus sacrificium Missx o f fertur.
Ultimum caput, unde Patrum sententiam adeo perspicue cognoscimus, ut nullus pateat adversariis exitus, nisi Patres omnino rejiciant, sumitur ex iis, pro quibus sacrificium veteres offerebant. Nam si Eucharistia nihil esset aliud, nisi Sacramentum, certe non prodesset nisi sumenti, et manducanti: quemadmodum Baptismus non aliis prodest, quam iis, qui baptizantur. Quod quidem adversarii non negant : imo Philippus, Calvinus, Kemnitius, et alii totam controversiam inter nos, et ipsos esse dicunt : An Eucharistia non solum debeat distribui manducantibus, sed etiam offerri pro salute aliorum, tum viventium, tum mortuorum : id enim posterius ad verissimum sacrificium pertinere non dubitant.
Jam vero Patres non solum in Liturgiis citatis, o lierunt Eucharistiam pro peccatis vivorum, et defunctorum, pro pace, pro incolumitate, pro omnibus denique necessitatibus tum spiritualibus, tum temporalibus : sed etiam in aliis libris passim docent, id fieri debere ; quae testimonia infra suo loco adducenda erunt, cum ad eam quaestionem venerimus, sitne hoc sacrificium propitiatorium. Intcrim autem unus, aut alter ex Patribus sufficient.
Joannes Chrysostomus hom. 79. ad populum Antiochenum : « Altari, inquit, assistens sacerdos, pro terrarum orbe, pro Episcopis, pro Ecclesia, pro gubernantibus Ecclesiam jubetur Deo offerre. Et homil. 72. in Matth. addit offerri etiam pro infirmis, pro sanis, pro terree fructibus. Homil. 21. in Acta, et lib. vi. de sacerdotio, et alibi addit etiam pro mortuis, Augustinus lib. xxii de Civitate Dei cap. 8. scribit a suis presbyteris oblatum sacrificium Eucharistiae pro domo liberanda a daemonum vexatione, et lib. ix Confessionum cap. 12. scribit, sacrificium pro matre sua defuncta oblatum. Et ne putemus meram esse caeremoniam pro defunctis offerle, ipse idem in Enchiridio cap. 110. scribit, hostiam hanc pre^non valde malis propitiationem esse. Sed de iis satis. Si quis autem velit testimoniorum farraginem, legat Joannem Garetium.
CAPUT XX.
Probatur sacrificium Missae ex coni unctione legis , et sacrificii.
Venio nunc ad argumenta, quae ex ipsa ratione Scripturarum, et Patrum lectione instructa peti possunt. Prima ratio desumitur ex conjunctione, quae est inter religionem, seu legem, et Sacrificium : et hoc syllogismo concludi potest : Tanta conjunctio est inter legem, seu religionem, et sacrificium externum, ac proprie dictum, ut omnino necesse sit, aut legem, et religionem vere et proprie in Christi Ecclesia non reperiri ; aut sacrificium quoque externum, et proprie dictum in Christi Ecclesia reperiri. Nullum autem est, si Missam tollas : est igitur Missa sacrificium externum, et proprie dictum.
Propositio prima probatur. Primo ex eo, quod fere omnis religio, seu vera,- seu falsa omni loco et tempore, semper ad cultum Dei sacrificia adhibuit. Hinc enim colligitur id prodire ex lumine, et instinctu naturae, et esse primum quoddam principium a Deo nobis ingenitum. Falsissimum enim est, quod dicit Kemnitius, ut hoc argumentum eludat in ii. par. Exarn. pag. 743. hunc esse instinctum natur te corruptae quae est fons et radix omnium superstitionum. Nam et si natura corrupta revera fons est, ac fuit idololatriae, et aliarum omnium superstitionum : tamen cum omnes Gentes in uno aliquo principio conveniunt, id sine dubio non ex corruptione naturae, sed ex bono naturae, id est, ex eo lumine prodit, quod Deus illi inseruit : quae enim ex corruptione prodeunt, non sunt eadem apud omnes. Itaque Deum esse, colendum esse, invocandum esse, illi sacrificia deferenda, et similia, quae in genere apud omnes sunt, et semper fuerunt eadem, ex bono naturae sunt. At Deos esse multos, colenda idola, sacrificandos homines, et alia quae multipliciter variantur, ex corruptione sunt. Praeterea id quod ex corrupta natura prodit, non est commune bonis, et malis, nec a Deo probatur. At sacrificandum esse, multi optimi, et sanctissimi viri censuerunt, ut Noe, Abraham, Job, Melehisedecb, et Deus ipso sacrificia approbavit, et jussit etiam fieri : non igitur ex corruptione naturaj oritur sacrificandi instinctus.
Probatur secundo eadem propositio. 5u~
t
CAPUT XX.
rificiura cum ipsa religione natum est, et cum illa cxtinguitur; est igitur inter ea conjunctio qu redam plane necessaria. Antecedens patet. Nam primi homines, qui Deum coluisse leguntur, Filii Adami fuerunt Cain, et Abel ; illi autem sacrificia obtulisse leguntur Genes. 4. Deinde mundo pcrdiluvium abolito, cum iterum renovaretur religio, simul renovata sunt sacrificia per Noe Genes. 8. et deinde cum ob varias persecutiones, religio vera in periculum adduceretur, nihil propheta? magis lamentabantur, quam sacrificiorum cessationem. III Reg. xix, inquit Elias : Dereliquerunt pactum tuum filii Israel, altaria tua destruxerunt , et Prophetas occiderunt (1). II Paralip. xv, inquit Azarias : Transibunt multi dies in Israelabsque Deo vero, et absque Sacerdote, doctore et absque lege (2). Danielis III, inquiunt tres. S. Pueri : Non est in tempore hoc Princeps, et Dux, et Propheta, neque holocaustum, neque sacrificium , neque oblatio, neque incensum, neque locus primitiarum apud te, ut pOssimus invenire misericordiam tuam (3) . Et Daniel, xii. dicitur Antichristus ablaturus juge sacrificium, nimirum, ut religionem penitus tollat. Denique Apostolus. Hebr. 7. dicit, populum sub sacerdotio Levitico accepisse legem, et deinde addit translato sacerdotio necesse esse, ut et legis translatio fiat.
Probatur tertio. Sacrificium proprie dictum est cultus proprius Dei, id est, qui soli illi omnium consensu debetur : nam alia omnia genera honoris sunt aliquo modo communia cum creaturis, ut supra probatum est ergo nulla esse potest religio sine sacrificio proprie dicto. Nam religio ad colendum Deum instituitur : non autem colit Deum, sed potius ignominia illum afficit, qui cultum illi soli debitum, ei non adhibet. Certe inter homines si quis regi non tribueret titulum honoris, qui solis convenit regibus, Majestatem videlicet, etiamsi conservaret omnes inferiores titulos, non modo regem non honorare, sed etiam contumelia afficere judicaretur.
Probatur nunc assumptio primi syllogismi ; sublato videlicet sacrificio Missae, nullum restare in Ecclesia Christi sacrificium proprie dictum, nam si ullum assignari posset, id esset sacrificium crucis : id enim unum adversarii assignant, atque id esse volunt unicum, et verum Christiana? religionis sacrificium. Sed nos probabimus, sacrificium crucis, quamvis verissimum sacrificium fuerit,
odo
non esse ejusmodi, quale requiritur ad legem seu religionem constituendam, et conservandam ; qualem in terris, usque ad mundi consummationem Chlrstus esse voluit : et ideo si nullum aliud habeamus, plane sequi, ut nullam habeamus religicnem.
Probatur igitur primo, quia sacrificium crucis, non est proprium Christianee religionis, sed commune omnibus veris religionibus, quse ab initio mundi fuerunt. Nam, et in lege naturae, et in lege scripta, omnia sacrificia in hoc unum respiciebant, et hoc unum profitebantur, et quotquot justi fuerunt ab initio mundi, ob hujus sacrificii participationem justi fuerunt : non igitur distinguitur Christiana religio ab antiquis, per sacricifium crucis.
Secundo, sacrificium crucis semel peractum est, ac deinde desiit esse, neque mansi t postea nisi per effectum, et virtutem, ut notum est; imo nunquam fuit tempore Christiana? religionis ; ea enim post Christi mortem proprie coepit. At sacrificium proprium religionis debet ipsam perpetuo comitari, ut supra probatum est.
Tertio, religio quaevis sacrificium externum, ac visibile requirit, ad quod homines illius religionis peragendum conveniant, et quod ab ipsis frequentari possit. At nihil hujusmodi in sacrificio crucis reperitur. Est enim respectu Christianorum invisibile, cum sola fide non oculis cernatur, unde nec ad illud conveniri potest a populis, nec etiam si cerneretur, a populo, vel sacerdotibus Christianis frequentari posset, non enim fas esset ut Christum Christiani toties interficerent.
Quarto, sacrificium Christiana? religionis debet esse ritus quidam a Deo Christianis prseceptus, pertinens ad illum cultum, qui latria dicitur, ut recte Augustinus, affirmat lib. 20. cont. Faustum cap. 21. At Christi occisio, qua? dicitur sacrificium crucis, neque ritus dici potest, cum fuerit ipsa veritas, quam omnes ritus adumbrabant ; et multo minus ritus Christianis pra?ceptus dici potest, nisi quis velit nobis a Deo imperatum summum scelus, Christi videlicet instcrsectionem, et mortem. Et denique minime omnium cultus latria? dici potest cum potius Christum-occidere summum sacrilegium dici debeat.
Accedant testimonia Patrum, quos supra citavimus in explicanda definitione Sacrificii, qui dicunt sacrificium Eucharistia? esse uni-
(1) III Reg. XIX, 107. — (2) II Paral. XV, 3. — (3) Dan. III, 38. Tome IV.
LIBER V.
cum , et singulare sacrificium Christianorum.
Accedat denique testimonium Cypriani in serm. de Goena Domini, ubi dicit, si Eucharistia manducando consumeretur, fore ut nullum nobis remaneret sacrificium, et per hoc tota religio interiret.
Dices: Cur ergo 13. Paulus ad Hebr. 7. cum dicit, translato sacerdotio debere etiam transferri legem ; non dicit translatum esse sacerdotium Leviticum ab Aaronc, et successoribus in S. Petrum, ‘et successores ; sed solum in Christum ? Respondeo : Apostolus non dicit translatum esse Leviticum sacerdotium ab Aarone in Christum, sed translatum esse sacerdotium Leviticum in sacerdotium secundum ordinem Melcliisedech, quod sacerdotium aeternum esse, et in Ecclesia perpetuo vigere debet. Unde cum postea nominat Christum sacerdotem secundum ordinem Melcliisedech, non ipsum considerat ut praecise obtulit sacrificium crucis, sed ut per ministros suos perpetuo sacrificat scipsum in Eucharistia : hoc enim solo modo, ut supra ostendimus, perpetuum habet sacerdotium.
CAPUT XXI.
Probatur sacrificium Missu; ex comparatione legis Christianae ad Mosa icam.
Altera ratio principalis ducitur a collatione Ecclesiae, et synagogae, sive legis novae, et veteris : populi Christiani, et judaici. Est autem haec ratio ; in populo judaico fuerunt sacrificia proprie dicta ; ergo et in populo Christiano esse debent.
' Probatur consequentia : Nam antecedens extra controversiam est. Primo, Christus non omnino sustulit ea, quai Deus in veteri lege instituerat ; nec enim contrarius erat Patri suo, aut sibi ipsi ; sed aut perfecit, aut mutavit in meliora; ut patet in praeceptis, et Sacramentis. Nam praecepta non sustulit, sed explicuit Matth. o. et consilia addidit quae ad praeceptorum perfectam observationem conducunt. Pari ratione Sacramenta Circumcisionis, Agni Paschalis, et similia non sustulit, sed mutavit in alia vere, et proprio dicta Sacramenta, sed ut Augustinus dicit epist. 118. pauciora faciliora, et
praestanoria; ergo eodem modo sacrificianon debuit omnino tollere de medio, sed mutare.
Secundo, sacrificium est summus cultus, qui Deo tribui possit. Nam sine controversia res verbis prmstant ; et inter res, sacrae profanis; et inter sacras, publicae privatis; et inter publicas, eae, quarum ipsa substantia in Dei honorem consumitur, quam eae, quarum solus usus. Tale autem est sacrificium proprie dictum, ut notum est. Quare si hoc genus cultus fuisset in veteri lege, et non in nova, fuisset Deus in veteri lege longe majori honore affectus, quam n rova : et proinde Christus Patris sui, non gloriam, ut dicebat, sed ignominiam procurasset.
Tertio, causa cur populus Hebraeorum sacrificia externa, et proprie dicta habuerit, omnes inveniuntur etiam in populo Christiano. Habuerunt illi sacrificia externa, et visibilia, quia et ipsi populus erant externus, et visibilis, nempe non ex solo spiritu, sed carne, et spiritu constans. At populus etiam Christianus externus, et visibilis est, et carne, et spiritu constat. Habuerunt illi sacrificia, ut Christi mortem, quae est unicum pretium, et unica salus nostra, saepe repraesentarent, et commemorarent, cum eam praesentem intueri non possent.
At nos etiam Christi mortem praesentem intueri nequimus; ergo egemus sacrificio, quo sacrificium illud crucis jugiter commemoremus. Habuerunt illi sacrificia, quibus Deum colerent honore summo, et soli illi debito. At nos etiam debemus Deum colere honore summo, et soli illi debito. Habuerunt denique illi sacrificia ut Deum placarent, vel ab eo beneficia impetrarent, vel pro impetratis gratias agerent. At iisdem de causis, et nos sacrificiis indigemus; imo quo nos plura a Deo beneficia accepimus, eo magis ad sacrificandum obligamur. Quare recte Petrus Cluniacensis scribit haereticos, qui sacrificium de Ecclesia tollere cupiunt, id tenture diabolo suggerente, ut gens illa Deo praeter caeteras sit ingrata, qua; praeter cmteras pluribus, et majoribus a Deo beneficiis ornata est.
Quarto, reipsa Christiani retinent omnia alia genera honoris, et cultus, quibus Hcbrrni Deum colebant, nimirum adorationem, invocationem , votorum nuncupationem , hymnos, psalmos, cantica, dies festos, jejunia, eleemosynas, et similia. Quis igitur sibi persuadere possit, solum illud genus honoris, quod est proprium Dei, nobis a Christo pro-
CAPIT XX1U.
liibitura esso, cum omnia alia sint ab eo permissa; praesertim cum Christus nihil ardentius procuraverit, quam Dei gloriam, et honorem ?
Neque satisfaciunt, qui dicunt, cultum internum esse nobiliorem externo : Christianos autem internum cultum Deo praestare. Nam etsi internus cultus nobilior externo sit, tamen utrique praestat internus cum externo conjunctus, sive internus cultus cum externa illius potestatione. Est autem signum, et protestatio summi interni cultus, ipsum sacrificium, ut Augustinus saepe docet lib. 10. dc Civit Unde tres pueri Daniel m : In animo , inquiunt, contrito , et in spiritu humilitatis suscipiamur; sicut in holocausto arietum , et taurorum, et sicut in millibus agnorum pinguium; sic jiat sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie (1). Optant enim sancti pueri in captivitate positi, ut internus eorum affectus sic Deo placeat, quemadmodum placeret si eum ostendere , et protestari possent, externo signo sacrificiorum.
Quinto, sacrificia non sunt primum in lege Mosis instituta, sed ex lege naturae ortum habent, ut patet ex sacrificiis Abel, Noe, Melehisedech, Job, et aliorum : ergo etiamsi Christus abrogare voluisset omnia instituta legis Mosaicae, non tamen sacrificia omnino abrogare debuisset.
CAPUT XXI L.
Probatur idem ex differentia .! Sacramenti , et sacrificii.
M
oo
nemo sibi cani ministrare posset ; cujus tamen contrarium semper fuit in usu quod attinet ad eos, qui Eucharistiam consecrant.
Deinde , Sacramenta omnia in actione consistunt, non in re aliqua permanente, ut patet de Baptismo, et caeteris Sacramentis; non enim aqua consecrata, sed ablutio est Sacramentum Baptismi. Sola Eucharistia non in actione , sed in re permanente consistit, ut supra probatum est, cujus differentiec vix alia ratio reddi potest, nisi quia Eucharistia non solum Sacramentum , sed etiam sacrificium esse debuit.
Denique, nullum aliud Sacramentum continet reipsa corpus Christi, sed solum sunt signa visibilia, continentia virtualiter gratiam sanctificationis, neque aliud requiritur ad rationem Sacramenti, cum Sacramenta nihil sint aliud, nisi instrumenta sanctificationis. Quare etiam Eucharistia potuisset vere, et proprie Sacramentum esse, etiamsi Christi corpus reipsa non contineret. Quse igitur causa est cur debuerit necessario Eucharistia Christi corpus reipsa continere, nisi ut posset vere, et proprie Deo Patri a nobis offerri, et proinde sacrificium esse vere ac proprio dictum ? Et sane mirum est, cur Lutherani concedant, corpus Christi vere, et realiter prresens esse in Sacramento Eucharistici, et simul admittant victimam esse omnium, quse unquam fuerunt, prsestantissimam ; et tamen pertinacissime negent, posse, aut debere offerri Deo, quasi non sit omnino exploratum et certum, debere Deo offerri id, quod habemus optimum.
caput xxnr.
Tertia ratio ex differentia, qme est inter
Sacramentum, et sacrificium, sumi potest. Probatur idem ex consensu Ecclesia.
Nam commune est omnibus Sacramentis, ut ab alio dentur, ab alio accipiantur : neque
ullus sibi ipse Sacramentum administret. Ita Postrema ratio, caque meo quidem judividemus in Baptismo, aliisque Sacramentis cio, efficacissima apud illos omnes, qui non
accidere ; nemo enim seipse baptizare sini- nimium sibi placent, quosque superbiae fumus
tur, etiamsi extrema adsit necessitas. Pari non omnino excacsevit, sumitur ex consensu
latione nemo seipse confirmat, nemo se ct testimonio totius Christianae Ecclesiae, Gra>
absolvit, nemo se sacris Ordinibus initiat, ese, Latime, Barbarae, quae ab annis mille nemo se inungit. Eodem igitur modo si Eu- floruit. Nam adversarii fatentur Missam Poncharistia solummodo Sacramentum esset., tificiam ut nunc est, sacrificium esse. Id lia-
(1) Dan. III, 30, 40.
LIBER V.
3o6
bent expresse Lutherus in primo scripto contra Regem Anglise. Calvinus lib. iv. Institut. cap. 18. § I. et Kemnitius pag. 774. et alii. Missa autem, ut nunc est, tempore S. Gregorii Papae I. absoluta est, ut Kemnitius fatetur pagin. 826 et 827. ubi de canone Missae disputat : et constat a tempore S. Gregorii nihil ad Canonem Missae additum esse. Porro Gregorius ante annos circiter mille floruit ; ergo testimonio adversariorum. Missa pro sacrificio haberi coepit in Ecclesia, ab annis ut minimum mille.
Fuisse autem hanc sententiam receptam non in sola Urbe Roma, sed in toto orbe terrarum, fatentur etiam adversarii : nam ideo Lutherus in lib. de captivit. Babyl. cap. 1 : « Missa, inquit, creditur passim esse sacrificium, quod offertur Deo. Accedunt his dicta sanctorum Patrum, tot exempla, tantusque usus per orbem constanter observatus. » Et infra : « Nec moveat, inquit, quod totus orbis contrarium et sensum, et usum habet. » Et in principio libri de abroganda Missa, seu potius in epistola dedicatoria ejus libri : <c Magnum est, inquit, certe tot saeculorum consuetudini, tantae multitudinis sensui, tantorumque auctoritati reluctari. » Et paulo infra aperte dicit se esse solum contra orbem terrarum ; sic enim sibi ipse objicit : « Tu solus sapis ? totne erant universi ? tanta saecula ignoraverunt?» Sic etiam Joan. Calvinus lib. iv. Institut. cap. 18. § 1 : « Pestilentissimo, inquit, errore Satan totum pene orbem obcaecavit, ut crederet Missam sacrificium, et oblationem esse ad impetrandum remissionem peccatorum. » Et paulo infra : « Congredi me lectores intelligant cum ea opinione, qua Romanus Anticliristus, et ejus prophetae totum orbem imbuerunt. » Et infra § 18. dicit, hanc sententiam, quod Missa sit sacrificium ; inebriasse jpmnes reges terrae, et populos a summo usque ad novissimum.
Et quamvis adversarii id non dicerent, res tamen certissima esset. Constat enim apud Latinos semper fuisse eamdem Missam, ex iis, qui diversis temporibus illam exposuerunt, Isidoro, Amaiario, Walfrido, Ruperto, Hugone, Innocentio III, Bonaventura, et aliis : et similiter apud Graecos id clarissime constat, ex Maximo Monacho, Germano Constantio op oli tano, Simeone Thessalonicensi , et Nicolao Cabasila ; et nunc demum ex censura Orientalium ad Confessionem Augustanam cap. 13.
Ex hoc igitur principio certissimo, et ab adversariis concesso, nempe Missam habitam esse pro sacrificio ab annis ut minimum mille, in toto orbe terrarum, sequitur necessario, si non est verum quod nos docemus, primo Ecclesiam totam periisse, et Christum sponsam suam , et hsoreditatem amisisse ; non enim Ecclesia Christi esse potuit, qui palam idololatrke tot saeculis servivit. Secundo sequitur falsa esse vaticinia Prophetarum Oseae n. et aliorum, qui praedixerunt post Christi adventum idololatriam cessaturam. Tertio falsam Christi promissionem Matth. xvr : Portae inferi non praevalebunt adversus eam. Et Angeli Lucae i : Regni ejus non erit finis (1). Quarto falsam Apostoli sententiam I Tim. m. Ecclesiam esse columnam , et firmamentum veritatis. Quinto Sanctos omnes, qui plurimi his postremis saeculis vita, et miraculis floruerunt, idololatras, impios, et sacrilegos fuisse. Sexto Deum qui tam multa futura, et minus necessaria illis revelavit, hoc tamen mysterium summe necessarium nulli omnino, quamvis sanctissimo viro, ante Lutherum revelasse. Quod si haec absurdissima sunt, et nullo modo credibilia, certe sequitur, ut verum sit quod nos cum Ecclesia Catholica docemus : quod sane etiam adversarii intelligerent, si non omnino in reprobum sensum dati essent. Istam enim consequentiam nulla ratione negare possunt : Orbis terrae ab antiis mille credidit Missam esse sacrificium, ergo vel Missa est sacrificium, vel ab annis mille desiit Christi fides esse in terris ; periit Ecclesia; rediit idololatria ; vana fuerunt Prophetarum, et Christi ipsius oracula.
CAPUT XXIV.
Solvuntur objectiones Lutheri.
Nunc demum solvendae sunt adversariorum objectiones, Lutheri, Calvini, Kemnitii; nam reliqui vix aliquid novi afferunt. Primum igitur Lutherus in lib. de captivit. Babyl. et in lib. de abroganda Missa, duo argumenta proponit, eaque confidenter opponit omnibus omnium Sanctorum testimoniis , et
- Matth. XVI, 18; Luc. I, 33.
CAPUT XXTY.
totius orbis terrae, atque omnium saeculorum consensui. Primum argumentum sumitur a verbis, secundum ab exemplo Christi.
Primum ejusmodi est : Ccena Domini est Sacramentum, ac Testamentum Christi ; sic enim ipse ait : Hic calix novum Testamentum est in meo sanguine; ergo sacrificium esse non potest. Nam sacrificii ratio cum ratione Sacramenti, et Testamenti omnino pugnat. Sacrificium enim est aliquid, quod nos Deo offerimus : at Sacramentum datur nobis a Deo, et similiter Testamentum continet promissionem haereditatis nobis factam. Praeterea Sacramenti, et Testamenti promissio fide accipitur; sacrificium contra ex fide procedit. Sacramentum, et Testamentum ad nos a Deo descendunt ; sacrificium a nobis ad Deum ascendit. Item sicut non possunt idem esse oratio et quod oratione accipitur; ita non possunt idem esse Testamentum, et sacrificium. Denique sicut ridiculum est dicere per Testamentum dari aliquid testatori ab haerede, cum e contrario detur aliquid haeredi a testatore : sic etiam ridiculum videri debet, si quis dicat per Eucharistiae Sacramentum nos Deo aliquid offerre, cum ipse potius nobis aliquid promittat, et donet. Hoc argumentum per multas paginas versat Lutherus, ac fundamentum esse dicit totius doctrinae suae in hac materia : ac propter hujus rei ignorantiam, pronuntiat idololatras esse omnes Sacerdotes, et Episcopos, cum omnibus suis majoribus.
Respondeo : Tribus modis peccat argumentum Lutheri. Primo, quia assumit, sacrificium esse opus, quod nos Deo exhibemus, et illud opponit, ut nostram actionem, actioni Christi. At nos non hoc dicimus, sed asserimus tam Sacramentum, seu Testamentum, quam sacrificium esse Christi opus, et actionem : idem enim Christus, qui nobis seipsum per Eucharistiam prsebet in cibum, idem seipsum per Eucharistiam Patri obtulit, et quotidie per ministros suos se offert in sacrificium. Imo inter alia bona, qua3 nobis Christus moriens Testamento suo reliquit, unum fuit corpus ipsius, et sanguis, quo uteremur, tum ut illa Deo offerremus, tum ut inde animae nostrae reficerentur. Neque dissimile est quod agunt homines pii, dum Testamenta sua condunt, primum enim aliquid donant Deo in usum Ecclesiarum, aut pauperum, deinde haereditatem filiis relinquunt.
Sed etiamsi hoc sacrificium esset omnino opus nostrum, adhuc argumentum Lutheri non concluderet : nam peccat secundo, quod confundit promissionem cum signaculo promissionis. Siquidem in Sacramento, et Testamento Christi, distinguenda sunt in doctrina Lutheri promissio, quae consistit in verbis : Accipite , manducate ete ., et signaculum, quod est ipsum corpus Domini, et sanguis sub specie panis, et vini : ex his duobus promissio non est sacrificium. Et hoc probat, si quid probat, argumentum Lutheri. Aliud enim est promitti nobis aliquid a Deo, aliud, nos Deo aliquid offerre. At signaculum promissionis, nulla est ratio cur sacrificium esse non possit : cur enim non possit Deus victimam sibi oblatam, instituto et 'mandato suo, assumere in signaculum promissionis ! imo reipsa in lege veteri sic Deus fecit. Nam Testamentum vetus Exod. 24. obsignavit sanguine victimae, tunc sibi immolatae, dicente Moise : Hic est sanguis Testamenti , quod misit ad vos Deus (1). Sic etiam omnia sacrificia legis veteris , et vera sacrificia erant, et tamen signacula erant promissionis Christi venturi, et morituri. Quid igitur mirum, si sanguis Domini in altari existens, per consecrationem simul sanguis sit victimae Deo oblata;, et signaculum promissionis divinae.
Tertio peccat argumentum Lutheri, quod non distinguat rationes formales Sacramenti seu Testamenti, et sacrificii. Ita enim argumentum procedit, ac si nos diceremus, sacrificium, qua sacrificium est, esse Sacramentum, vel Testamentum, et contra ; vel dare , idem esse quod accipere; petere, idem quod promittere. At non ita sumus hebetes, aut rudes, ut ista dicamus : sed quod dicimus, hoc est ; Eucharistiam Sacramentum esse; quatenus est signum externum, et visibile invisibilis gratiae, et refectionis, quae nobis confertur, dum Eucharistiam rite sumimus : eamdem esse Testamentum, quatenus est instrumentum publicum, et authenticum divinae voluntatis, et promissionis, eamdem esse victimam et sacrificium, quatenus Deo offertur. Neque repugnat,- unum et idem accipi, et dari; neque valet quidquam illa consequentia : Accipimus a Deo Eucharistiam, ergo non possumus eamdem illi offerre. Nam nihil omnino habemus quod Deo offeramus, nisi quod ab eo -accepimus; juxta illud Da-
(1) Exod. XXIY, 8.
f.IBRn Y.
r»8
vidis in lib. J Paralip. xxix. Tua sunt omnia , et quse de manu tua accepimus , dedimus tibi (1).
Secundum Lutheri argumentum sumitur ab exemplo Christi, qui in ultima ccena legitur in mensa sedisse, et Sacramentum discipulis distribuisse , non autem illud Patri obtulisse.
Respondeo : Christi exemplum nobis maxime favet. Nam etiamsi Evangelistae non expresse dixerint, Christum se Patri in coena obtulisse; tamen neque expresse dixerunt, non se obtulisse. Et praeterea nos ex loci illius circumstantiis, ex figuris, et vaticiniis prophetarum, ex testimonio expresso antiquissimorum Patrum scimus, Christum se Patri in coena in sacrificium obtulisse ; et hoc ipsum fieri mandasse, cum ait : Hoc facite. Neque est id novum in mysteriis fidei. Nam nullus Evangelista scribit, in ultima coena Christum immolasse agnum paschalem , et eumdem commedisse accinctis renibus, et cum baculis in manu ; imo neque expresse scribunt Evangelistae, illuni comedisse agnum paschalem : et tamen nemo dubitat ista omnia facta esse, cum esset Dominus observantissimus legis, et Pascha parari jussisset. Neque dicunt expresse Evangelistae, Christum in calice, quem sanguinis sui calicem appellavit, posuisse vinum ; nam illa verba : Non bibam ex hoc genimine vitis , supra ostendimus dicta esse de calice, quem bibendum dedit dominus post agni paschalis manducationem, non de calice Eucharistiae : et tamen quis hoc tempore inficiaretur, in illo calice fuisse vinum? id enim omnes scriptores tradunt. Quare si Lutherus ab exemplo Christi probare cupit, Missam non esse sacrificium ; certum aliquod testimonium afferat, ubi legamus Christum non se obtulisse in coena. Nam illa argumenta negativa : non habetur expresse in Scriptura ; ergo non est factum, jam ipsis etiam pueris ridicula sunt.
Praeter haec argumenta, habet idem Lutherus insignem imposturam in principio libri de abroganda Missa privata, ubi dicit, Papam ingressurum in epistolas decretales, pro fundamento citare illa verba Pauli : Translato sacerdotio necesse est , ut legis translatio fiat; et inde deducere, post Christi ascensionem translatum fuisse sacerdotium a Christo in Petrum, deinde a Petro in Papam, et a Papa in suos successores. Quam Lntheri imposturam iterum repetit Illyricus in Apologia Confessionis Antuerpiensis, cap. de Missa, ubi etiam addit Papam loqui de sacerdotio secundum ordinem Melchisedech.
Sed hic tria sunt mendacia. Primum, quod Papa ista dicat ingressurus in decretales epistolas, et pro fundamento jaciat. Nam ille Canon : Translato sacerdotio, non habetur in 1. titulo, sed in 2., nec in principio illius tituli ; nam duo alii canones praecedunt.
Secundum mendacium est, quod Papa ista dicat. Nam in toto illo canone, non est nomen Christi, nec Petri, nec Papae, sed ponuntur ipsa verba Pauli cum quadam annotatiuncula S. Augustini, quse solum continet, legem et sacerdotium esse omnino connexa.
Tertium mendacium est, quod in eo canone agatur de sacerdotio Christi, vel Melchisedech. Nam expresse agitur de sacerdotio Levitico, ut glossa bis notat. Itaque mera sunt Lutheri somnia, translatum esse sacerdotium a Christo in Petrum, vel a Petro in Papam.
CAPUT XXV.
Solvuntur argumenta Joannis Calvini.
Joannes Calvinus lib. iv. Instit. cap. 18. § 1. quinque argumenta proponit, cum dicit se verbo Dei clarissime demonstraturum sacrificium Missae insigni contumelia Christum afficere ; crucem ejus sepelire, et opprimere ; mortem ejus in oblivionem tradere ; fructum, qui ex ea nobis proveniebat, tollere ; Sacramentum, quo mortis memoria relicta erat, enervare, et dissipare : quae omnia argumenta exequitur in sequentibus sectionibus.
Primum igitur tale est argumentum. Christus est sacerdos in aeternum : ergo nulli substitui debent Christo successores, aut vicarii. Ergo nulli sunt modo sacerdotes in terris, proinde nec sacrificia : nam in veteri lege ideo multiplicabantur sacerdotes, quia morte prohibebantur permanere, ut Apostolus dicit ad Hebr. cap. vn. Neque responderi potest, eos qui nunc ordinantur sacerdotes, non succedere Christo, sed eos suffraganeos esse. Nam apostolus loco citato non concedit ullorum sacerdotum multiplicationem, nisi propter mortem praecedentium, Christus autem
(i)Paral, XXIX. 14.
CAPUT XXY,
scmpcr vivit, et sacerdos manet; ergo solus fungitur sacerdotio : vel si multi sunt iu terris sacerdotes, Christi sacerdotium abrogatur.
Respondeo : Nullus Catholicorum affirmat, sacerdotes, qui sunt in Ecclesia, Christo succedere : quare non erat opus, ut id Calvinus refelleret, nam quod Luthcrus, et Illyricus mentiuntur, id haberi in epistolis decretalibus paulo ante refutatum est.
Quod autem attinet ad vicarios, et suffragancos, vel potius ministros Christi in sacerdotio secundum ordinem Melchiscdech, falsum est horum multiplicationem repugnare unitati, et aeternitati sacerdotii Christi. Nam Christus non solum est sacerdos, sed etiam est unicus, et aeternus Magister noster , ut ipso dicit Matth. xxm. Innno etiam ad sacerdotium pertinet docere , ut idem Calvinus fatetur eodem lib. iv. Institut. cap. i. § 5. et tamen quia Christus non docet nunc per se humano more, et visibiliter, ut hominum natura requirit, non repugnat unitati, et aeternitati magisterii ipsius ut sint multi homines, qui dicantur Doctores, et Magistri, et in hac re vicarii, suffraganei, et ministri Christi, ut patet ex Paulo, qui I Thimoth. 2. et II Thimoth. 1. vocat se Doctorem, et Magistrum, et I Corinth. 3. vocat se et alios nonnullos Dei coadjutores, et ministros, et II Corinth. 5. dicit : Pro Christo legatione fungimur tamquam Deo exhor tante per nos. Itaque obsecramus pro Christo , reconciliamini Deo (1) : quibus verbis ?e, et legatum, et vicarium Christi facit. Idem dici potest de officio pascendi, et Sacramenta ministrandi. Christus enim est pastor omnium ovium, et ipse est, qui baptizat, et Sacramenta caetera confert, omnium consensu ; et tamen quis unquam negavit, debere esse in Ecclesia multos pastores ; et Sacramentorum ministros, qui loco Christi, et ut ministri Christi visibiliter ista faciant? Nonne ipsi etiam adversarii pastores, et doctores, et ministri dici volunt, et quotidie docent, ct baptizant, et tamen non putant se derogare unitati Magisterii, et pastoratus Christi ? Eodem igitur modo, quia Christus non sacrificat nunc per se visibiliter, et humano more in terris : non repugnat unitati, et aeternitati sacerdotii ejus, ut habeat in terris sacerdotes ministros, et vicarios, per quos id faciat. Imo ut supra demonstravi359
mus, non potest Christus alia ratione vere dici sacerdos in aeternum, nisi per ministros sacrificet, quandoquidem certum est, eum per se proprie non sacrificare.
Ad locum autem Apostoli, qui videtur absolute excludere multiplicationem sacerdotum in testamento novo, in promptu est responsio. Apostolus enim excludit absolute multiplicationem sacerdotum in eadem dignitate , et potestate ; non autem sacerdotum inferiorum, et qui respectu Christi ministri sint, et dicantur. Nam in lege veteri ob mortem Aaronis, successit illi in eadem dignitate, et potestate Eleazarus, Eloazaro Phineos, et sic de aliis, et si nunquam Aarou mortuus esset, nullus ei successisset ; tamen vivente etiam Aarone multi alii erant inferiores sacerdotes. Sic igitur Christo nemo succedit in eadem dignitate, ct potestate, quia nunquam moritur : tamen ipso vivente multi inferiores ordinantur, qui sint ejus vicarii, et administri. Quod etiam videmus in regno temporali, ubi regi, quamdiu vivit, nunquam succeditur, licet is multos habere soleat vel proreges, vel ministros, per quos in variis provinciis jus dicat.
Secundum Calvini argumentum tale est. Non potest erigi altare, quin evertatur crux Christi, nec potest offerri sacrificium Missae, sine injuria sacrificii crucis. Nam sacrificium crucis habet vim infinitam , et aeternam : ergo non egemus alio sacrificio ; ergo multiplicare tot sacrificia Missae , nihil est aliud, quam negare virtutem, et sufficientiam sacrificii crucis. Neque valet effugium eorum, qui dicunt Missae sacrificium idem esse cum sacrificio crucis. Nam si sacrificium crucis vere habet infinitam, et aeternam vim, non solum non egemus alio sacrificio, sed neque alia repetitione ejusdem sacrificii. Neque illud aliorum effugium valet, qui dicunt, repetitionem hujus sacrificii ad id necessariam esse, ut applicetur singulis vis primae oblationis sacrificii crucis. Nam ad hanc applicationem satis esse possunt media a Christo instituta, praedicatio scilicet Verbi, et sacrae Coenae administratio. Et confirmantur haec omnia ex Apostolo Hebr. 9. et 10. ubi legimus Christum semel apparuisse per immolationem suam : item voluntate Dei nos sanctificatos esse per oblationem corporis Jesu Christi semel : item Christum una oblatione- consummasse in perpetuum san-
(1) II Corinth. V, 20.
LIBER V.
:h;o
clificatos : denique acquisita semel remissione peccatorum, nullam amplius restare oblationem . Accedit ultimo Christi vox , Joan. xix : Consummatum est (2) ; quibus verbis testatur Dominus uno suo sacrificio perfectum esse, et completum, quidquid in salutem nostram erat.
Respondeo : Quod Apostolus ait Roman. m. de lege et fide: Numquid legem destruimus per fidem ? absit , sed legem statuimus (3) ; idem nos de cruce, et Missa dicere possumus : Numquid crucem evertimus per Missam ? absit, sed crucem statuimus. Quomodo enim Missa crucem everteret, quae nihil ferme est aliud, nisi continua commemoratio crucis? Sed ad argumentum. Fatemur sacrificium crucis, vim infinitam, et sempiternam habere ad sanctificandum, atque inde sequi concedimus, non esse opus alio sacrificio crucis, aut ejusdem sacrificii crucis repetitione ; id est, non esse opus, ut alius Christus moriatur pro nobis , aut ut idem Christus saepius moriatur. Negamus autem inde sequi, non posse sine crucis Christi injuria multiplicari sacrificia repraesentantia sacrificium crucis, et ejus fructum nobis applicantia. Nam si ita esset, non solum tollerentur Missae de medio, sed etiam efficeremus omnia sacrificia Testamenti veteris fuisse peracta in injuriam crucis Christi. Nam sacrificium crucis non solum vim habuit sanctificandi futuros homines, sed etiam praeteritos : inde enim dicitur, agnus occisus ab origine mundi, Apocalyp. 13. Illa igitur Calvini consequentia : Sacrificium crucis est perfectissimum ; ergo non potest erigi altare, quin evertatur crux Christi : si quid valet contra altare Ecclesiae , valebit etiam , contra altare Synagogae : negemus igitur cum Manichaeis, ut Calvino pareamus, Testamentum vetus, quod tot altaria erexerit in contumeliam crucis.
Illud autem, quod Calvinus addebat fructum crucis satis applicari per praedicationem Verbi, et administrationem Coenae Domini : proinde non esse opus sacrificio Missae : nihil concludit. Nam in primis eodem argumento probarem supervacaneam esse Ccenam Domini , quia fructus crucis satis applicatur per Baptismum ; imo , et Baptismum supervacaneum esse, quod sola praedicatione verbi possit excitari fides, per quam applicatur fructus crucis. Placuit igitur Deo varia media instruere, quibus facilius, suavius, plenius fructum crucis consequeremur, atque unum ex his, nos sacrificium Missae esse contendimus : neque adversarii contrarium adhuc ostendere potuerunt. Deinde etiamsi ad applicandum fructum crucis, non esset sacrificium Missae necessarium, nec utile, non tamen sequeretur esse in injuriam crucis, quod Calvino probandum erat ; imo nec sequeretur non esse necessarium. Nam adhuc necessarium esset ad religionem constituendam, quae sine externo sacrificio esse non potest ; ad Deum cultu supremo, et illi soli debito honorandum, ad sacrificium crucis commemorandum ; et ad alios fines, de quibus supra diximus.
Ad loca ex Paulo adducta facillime respondetur. Nam verba illa capitis 9 : Neque ut saepius se offerat eic. apertissime omnium expositorum consensu de cruenta oblatione accipienda sunt ; nam mox idem Paulus subjungit : Alioqui oportebat eum frequenter pati ab origine mundi. Sensus igitur est : Christus non intravit in coelum per primam sui oblationem, id est , per mortem suam , ut deinde exeat, et se offerendo, et moriendo iterum intret ; et hoc saepius repetat quemadmodum Pontifex Leviticus per victimam intrabat sanctuarium, et exibat : et rursus iterum per aliam victimam intrabat, et exibat : alioqui oportuisset Christum ab origine mundi pro singulis generationibus se offerre, ac mortem pati : sed unica oblatione, id est, unica morte peccata totius mundi purgavit, et coeli aditum omnibus hominibus aperuit. Videmus igitur Apostolum non excludere quamlibet iterationem oblationis Christi, sed eam solam, quae mortem ipsius requirit.
Illa quoque verba capitis x : Sancti ficati sumus per oblationem corporis Christi semel. Et illa : Una oblatione consummavit in sempiternum sanctificatos : similiter de cruenta oblatione intelligenda sunt. Sensus enim est : Per unam Christi mortem sanctificati sumus, imo etiam consummati sumus, adepti videlicet non solum remissionem peccatorum, sed etiam ornamenta justitiae, et ipsam beatitudinem ; et hoc in sempiternum, id est, pro omni aetate, et generatione, ut jam non egeamus alio Christo, qui morte sua nos redimat : vel ut idem Christus pro nobis, vel pro aliis saepius moriatur.
(1) Joan. XIX, 30. — (2) Rom. III, 3.
CAPUT XXV.
Illud autem ex eodem capite: Ubi est remissio peccatorum , jam non est remisssio pro peccato , quod adversarii maxime urgent, si quid probaret, tantum probaret, non esse locum post sacrificium crucis, ulli sacrificio propitiatorio, non autem ulli sacrificio absolute : nam multa sunt sacrificia vere, et proprie dicta, quae non sunt propitiatoria. Quare parum fideliter Calvinus ex Paulo citavit, nullam amplius restare oblationem , cum Paulus disertis verbis dixerit, nullam esse oblationem pro peccato.
Sed neque admittimus ex hoc loco posse colligi, Missam non esse sacrificium propitiatorium, seu oblationem pro peccato. Nam duo requiruntur ad remissionem peccatorum ; unum, ut inveniatur pretium liberationis , seu satisfactio justa et debita divinae justitiae. Alterum, ut pretium in particulari applicetur hominibus. Quod attinet ad primum, sacrificium crucis remisit omnia peccata, praeterita, praesentia, et futura ; siquidem pretium acquisivit sufficientissimum pro peccatis totius mundi : et ideo illo sacrificio peracto, et peccatis remissis, non restat ulla similis oblatio pro peccato, id est, pro acquirendo pretio ad remissionem peccatorum. Et hoc solum est, quod Apostolus eo loco scribit. Quantum ad secundum , nondum facta est remissio peccatorum omnium : nam adhuc sunt, et erunt usque ad mundi consummationem, quibus applicandum sit pretium liberationis, et remittenda peccata, et ideo remanet hostia pro peccato, nimirum sacrificium Missae.
Dices : Videtur Apostolus, cum ait : Jam non est oblatio pro peccato , respicere ad sacrificia Judaica, quae pro peccato dicebantur ; ac docere illa sacrificia esse omnia abrogata, cum jam peracta sit remissio peccatorum : non ergo solum excludit Paulus novam oblationem , qua acquiratur pretium, sed omnes alias oblationes pro peccato, etiamsi tantum repraesentativae, et applicativse, sint sacrificii crucis.
Respondeo : Non cogimur dicere, Apostolum respexisse ad sacrificia Judaica : sententia enim ejus hoc tantum postulat, ut acquisito pretio remissionis peccatorum, non requiratur oblatio acquisitiva illius pretii. Potest tamen concedi Paulum respexisse ad illa sacrificia veteris legis, non ut erant reprsesentativa, et aliquo modo applicativa sacrificii crucis, sed ut erant figurae, et promissiones futuri sacrificii : peracto enim sacrificio crucis, et pretio acquisito, frustra adhiberentur figurae promittentes id, quod jam habemus. Quod autem non excludat Paulus sacrificia repraesentativa, et applicantia sacrificium crucis, manifestissime patet ex eo quod alioqui exclusisset etiam Baptismum, et Ccenam Domini, quae sunt etiam Sacramenta repraesentantia , et applicantia fructum crucis ; imo et verbum, et fidem, et orationem, et omnia media, seu instrumenta, quibus applicatur fructus crucis. Nam sic argumentari possemus : Per crucem sunt remissa omnia peccata; ergo frustra sunt omnia instrumenta justificationis.
Denique illud, Consummatum est, perperam a Calvino adducitur. Non enim significat, ut ipse somniat, unica oblatione crucis consummata, et completa omnia, quae in salutem nostram erant ; quasi supervacanea fuerint csetera, doctrina, Sacramenta, exempla, et omnes labores ante crucem obiti : sed significat, ut Chrysostomus, Augustinus, Cyrillus, Theophylactus, et alii exponunt, consummatas fuisse pcenas, et afflictiones, quas in carne passurus erat, vel quod in idem recidit, consummata fuisse Prophetarum oracula, quae passionem ejus praedixerant.
Tertium argumentum Calvini sumitur ex eo, quod sacrificium Missae unam Christi mortem obliteret, et ex hominum memoria excutiat. Nam Testamenti confirmatio a morte testatoris pendet : ergo et Testamenti Christi confirmatio a morte Christi pendet. Sed Missa est novum Testamentum ; imo quot sunt missae , tot sunt Testamenta ergo ut rata sint oportet Christum toties mori, quoties dicitur Missa : ergo unica illa Christi mors, aut non creditur, aut pro nihilo ducitur. Praeterea hostiam, quae offertur occidi et mactari necesse est : ergo si Christus singulis Missis sacrificatur, eum singulis momentis mille in locis crudeliter interfici oportet. Neque valet si respondeant, sacrificium Missae esse avaigaxTov : nam non pendet ex arbitrio hominum, ut sacrificii naturam mutent ; et Apostolus ait : Sine sanguinis effusione non fit remissio.
Respondeo : Si Catholici dicerent, in sacrificio Missae vere Christum mori, Calvini argumentum aliquid virium habere videretur : sed cum dicant omnes, Christum non mori nisi in Sacramento, seu signo repraesentante unicam illam mortem, quam aliquando obiit ; tantum est, ut Missa obliteret
LIDER V.
Christi mortem, ut potius efficiat, ne unquam ohliteretur. Sed inquit Calvinus : «Etsi dicant Papista), se Christum nec velle, nec posse interficere, tamen id sequi ex eorum dogmate, argumenta nostra probant. » Vi deamus igitur an ita sit.
Primum argumentum ex nomine Testamenti, nihil probat. Nam Missa non est nova Testamenti Christi institutio , sed est repetitio illius ejusdem, quod Christus aliquando fecit, et sua morte confirmavit. Quemadmodum inter homines, cum testamentum morte confirmatum saepius in judicio exhibetur, et recitatur, aut etiam describitur ad applicandam huic, aut illi heereditatem, non est opus ut testator iterum moriatur : sed satis est, si constet testatorem esse mortuum, nec ante mortem revocasse, aut immutassse suum testamentum.
Sed contra probare nititur Calvinus, singulas Missas esse Testamenta nova, id est, diversa ab illo Testamento quod Christus initio fecit, et morte sua confirmavit : « Singula! Missa!, inquit, novam peccatorum remissionem, novam justitiae acquisitionem promittunt ; ergo tot sunt nova, ac diversa Testamenta, quot Missae. »
Respondeo : Remissio peccatorum, et justitiae acquisitio, quam Missa promittit, respectu ejus cui promittitur, nova dici potest, quippe qui eam antea non habebat : sed respectu sacrificii crucis, de quo Calvinus loqui debet, non est nova, sed est illa ipsa, quce per sacrificium crucis parta est ; nam, ut sa!pe diximus, sacrificium Missae applicat fructum sacrificii crucis. Atque in hoc est totus error adversariorum, quod sibi falso persuaserint, nos tribuere Missae vim remittendi peccata sine ullo ordine ad sacrificium crucis.
Ad aliud argumentum ex occisione hostiae, quae offertur, respondeo Sacrificium Missae esse verissimum sscrificium, et tamen non exigere veram hostiae occisionem. Solum enim occisio requiritur in oblatione rei viventis, et quae in forma rei viventis offertur, ut cum offeruntur agni, vituli, aves, et similia, quorum destructio in morte consistit. At cum forma sacrificii est rei inanimae, ut panis, vini, thuris, et similium, non potest requiri occisio, sed solum consumptio rei illi conveniens. I11 Missa igitur offertur quidem Christus, qui est res vivens, et offertur in
forma rei viventis, quantum ad repraesentationem, ubi solum requiritur mors repraesentata, non autem mors reipsa : sed ut est sacrificium reale, et proprie dictum offertur in forma panis et vini, juxta ordinem Melchisedech, et proinde informa rei inanimae. Unde in Canone ubi habentur verba oblationis potissimae post consecrationem, dicimus : Offerimus panem vitae aeternae, et calicem salutis perpetuae. Quare consumptio hujus sacrificii non debet esse occisio, sed manducatio.
Ad illud : Sine sanguinis effusione non fit remissio , respondeo : Apostolum loqui de sacrificiis legis veteris, in qua nullum erat sacrificium pro peccato sine sanguinis effusione. Sic enim ait Hebr. ix : Omnia pene in sanguine mundantur , secundum legem , et sine sanguinis effusione non fit remissio.
Praeterea potest etiam absolute, et generatim accipi Pauli sententia, non quod quotiescumque fit remissio, tum sanguinem fundi oporteat, sed quod remissio nunquam fiat, nisi in virtute effusionis sanguinis, sive ea nunc flat, sive facta, sive futura sit.
Denique in sacrificio Missa! rectissime potest dici sanguis Christi effundi, ut ipse Dominus loquitur cum ait : Hic est sangids meus, qui pro multis funditur ; sive consideremus mysticam sanguinis effusionem, sive realem effusionem, id est, libationem, seu oblationem sanguinis Domini. Ut enim usitate secundum scripturas, dicitur panis frangi cum distribuitur, etiamsi integri panes dentur sic etiam vinum fundi dici potest cum distribuitur, licet plena! amphora! donentur, et eodem modo corpus sub specie panis frangitur, et sanguis sub specie vini funditur, dum offertur et donatur Deo in sacrificium.
Quartum Calvini argumentum ducitur a fructu mortis Christi ; quem Missa nobis praeripit, dum ne eum agnoscamus, et cogitemus, facit. Quis enim cogitet, se morte Christi redemptum esse, ubi novam in Missa redemptionem viderit? Quis peccata sibi remissa confidat, ubi novam remissionem viderit ?
Respondeo : Argumentum non est dissimile superioribus : nititur enim falso illo fundamento, quod Missa Catholicorum sententia, vim habeat expiandi peccata sine crucis sacrificio. Si enim hoc diceremus, rectissi-
(t)Heb. IN, 22.
CAPUT XXVII.
me Calvinus colligeret, Missam nobis praeripere fructum mortis Christi : sed quia id nulli Catholici docent, aerem verberat Calvinus.
Sed contra instat ille : « Neque evadet, inquit, qui dixerit, non alia causa nos peccatorum remissionem in Missa obtinere , nisi quia morte Christi jam acquisita est. Non enim aliud affert, quam si jactet, nos ea lege a Christo redemptos esse, ut nes ipsi redimeremus : ut nihil jam passioni Christi relinquatur, nisi, ut sit exemplum redemptionis, quo discamus nostri esse redemptores. a
Respondeo : Mira est hujus hominis caecitas, vel malitia, qui nondum potuit, aut certe noluit Catholicorum sententiam intelligere. Nam in primis Missa non est opus nostrum, sed Christi : ipse enim est verus sacerdos, qui per Ministros sacrificium offert, et per illud purgat, et remittit peccata. Quare etiamsi Missa haberet vim per se absque sacrificio crucis, non ideo tamen nos ipsi redimeremus, sed Christus nos redimeret. Deinde non ita comparamus, ut perperam facit Calvinus, passionem Christi cum sacrificio Missae, ut dicamus ex passione Christi sumi tantum exemplum redemptionis. Dicimus enim passione Christi totum pretium redemptionis acquisitum, et propterea nos omnes ea morte redemptos, quod attinet ad sufficientiam pretii pro omnibus persoluti : per sacrificium autem Missa? applicari pretium illud, ut etiam applicatur per Sacramenta, quamvis alio, et alio modo, ut suo loco infra dicemus. Sicut igitur, qui baptizat, non dicitur exemplum tantum sumere redemptionis a passione Christi, nec proprie redimere, sed applicare dun taxat pretium per passionem acquisitum : sic etiam de sacrificio Missa? cogitari debet.
Quintum argumentum jam est solutum : nihil enim affert, praeter id, quod Lutherus dicebat, non posse idem accipi, et donari. Haec sunt argumenta ex libro Institutionum Alia duo addit in Antidoto artic. vi. Parisiensis, qua? brevissime solvi possunt.
Primum est hoc : Institutio Christi sic habet : Accipite et manducate: non autem, Offerte ; ergo sacrificium non ex instituto Christi est, sed palam cum eo pugnat. Respondeo : Nusquam legimus Christum dixisse : Non offerte ; quod si legeremus, tum vere pugnaret cum instituto Christi sacrificium Missa?. Quod si illud urgeat Calvinus, quod non dixerit Christus : Offerte, jam supra responsum est, tum nihil colligi ex pura negatione ; tum satis Christum aperte jussisse offerri, cum ait : Hoc facite.
Alterum argumentum est : Nemo usurpare debet honorem sacerdotii., nisi a Deo vocatus , teste Apostolo. Nemo autem praeter Christum vocatus legitur. Respondeo : Cum Apostolos Christus ad honorem sacerdotii vocaverit illis verbis : Hoc facite , nemo potest dicere eos non esse a Deo vocatos, nisi qui Christum neget esse Deum. Qui autem Apostolis legitima ordinatione succedunt, non minus a Deo vocari censendi sunt, quam olim a Deo judicarentur vocari, qui Aaroni per carnalem propagationem substituebantur.
CAPUT XXVI.
Solvuntur objectiones Kemnitii.
Martinus Kemnitius in ir. par. Exam. pag. 800. et seq. proponit argumenta sua sub hoc titulo : Argumenta ostendentia abominationem Missa? Pontificia?. Sunt autem argumenta sex.
Primum tale est : Instituere cultum extra verbum, et sine verbo Dei, vanum est, imo idololatria est, cum scriptum sit: Frustra colunt me mandatis , et doctrinis hominum. Sed theatrica repraesentatio per verba, ritus, gestus, sicut in Pontificia Missa fit, nullum habet verbi testimonium, imo nec exemplum Christi, aut Apostolorum. Fatentur enim Pontificii scriptores, Apostolos sola Dominica oratione usos in celebratione Ccena?, et notant qui Romani Pontifices, et quo tempore singulos actus, et scenas mystici dramatis, invenerint : ergo etc. Respondeo : De propositione hujus argumenti sa?pe jam in aliis disputationibus disseruimus. Hoc autem loco, etiamsi ea propositio verissima esset, nihil tamen argumentum concluderet ; nam in Tissuiuptione etiam vitium est. Non enim, ut saepe diximus, qua?stio nostra est, de caeremoniis Missae, sed de substantia sacrificii : illam autem a Christo institutam, supra demonstravimus testimoniis Scripturae, et Patrum, et totius Ecclesia?.
Secundum argumentum Kemnitii : Sacramenta extra usum a Christo institutum in aliam actionem toto genere diversam transfere, ingens est piaculum. Christus autem
LIBER V.
Sacramenti ; et non sacrificii actionem in verbis institutionis praescripsit : contumelia igitur coenae Dominicae 'est, Missa Pontificia. Respondeo : Assumptio argumenti probanda fuerat : nam eam falsam esse, supra plurimis et clarissimis argumentis demonstravimus.
Tertium argumentum : Administrationem coenae Christus moriturus testamenti forma instituit : Magnum autem scelus est, vel hominis testamento, quando ratum et confirmatum est, aliquid superordinare : Manifestum igitur est, quid sit Pontificia Missa, quae Testamento Filii Dei aliquid superordinat. Respondeo : Ultima particula probanda erat. Quod enim Missa aliquid superordinet Testamento Filii Dei, falsum est, cum nihil sit aliud Missa, nisi frequentatio ejus rei, quam Christus moriturus frequentari mandavit. Sed facile est adversariis, verba profundere, etiam cum nihil habent, unde sua probare queant.
Quartum argumentum : Missa Pontificia, pugnat cum sacrificio crucis etc. Quintum : Missa pugnat cum unico sacerdotio Christi etc. Sextum : Missa obscurat coenam Domini, et alia media a Christo instituta, ad applicandum fructum passionis Christi. Respondeo : Haec omnia sumpta sunt ex instistitutione Calvini, et a nobis paulo ante soluta.
CAPUT XXVII.
Solvitur ultima objectio , et explicatur in qua parte Missa; proprie consistat essentia sacrificii
Postremo loco solvenda est objectio quaedam, quam partim haeretici faciunt ad Missam oppugnandam : partim etiam Catholici ad rem melius explicandam. Si Missa sacrificium esset proprie dictum, certe in aliqua ejus parte inveniretur ratio sacrificii proprie dicti, et supra definitione explicati, nullam autem ejusmodi partem esse, sic ostenditur. Post Missam Cathecumenorum, in qua certum est non consistere sacrificii rationem, quinque partes inveniuntur. Prima oblatio panis, et vini. Secunda consecratio, et transmutatio panis in corpus, et vini in sanguinem Domini. Tertia oblatio corporis, et sanguinis per expressa verba. Quarta fractio,
et commistio Sacramenti. Quinta distributio, et consumptio ejusdem. In oblatione panis, et vini sacrificium Missae non consistere, extra controversiam est : non enim res v terrenae esse possunt illud unicum sacrificium, quod iu Ecclesia vigere pro omnibus veteribus sacrificiis Patres affirmant.
In consecratione, quae est secunda pars, non apparet ulla oblatio quae tamen de intrinseca ratione sacrificii est. Praeterea non fit in consecratione ulla sensibilis immutatio rei, quae offertur : quae mutatio ad rationem externi sacrificii omnino pertinere videtur.
Oblatio corporis et sanguinis, tertia videlicet pars, quae sequitur ad consecrationem, • ad essentiam Missae pertinere non potest; proinde neque in ea ratio sacrificii constitui debet. Nam Dominus Christus, quem sacrificii hujus auctorem habemus, post consecrationem continuo Sacramentum distribuit, ac manducari praecipit. Sic enim ait : Accipite et manducate, hoc est corpus meum. Nullum igitur fuit tempus, in quo Dominus consecratum panem Deo offerre potuerit. Deinde, si verum est, quod sanctus Gregorius scribit lib. vn. epistol. 63. solummodo orationem Dominicam Apostolos addidisse ad verba consecrationis, certe nec ipsi faciebant illam oblationem, quam nos post consecrationem facimus : non igitur illa oblatio ad essentiam sacrificii pertinet.
Porro fractio, quae quarta pai's est, sine dubio non habet Dominum auctorem. Dominus enim fregit quidem panem, sed fregit vel ante consecrationem, ut multi volunt, vel statim a consecratione, ut distribueret eum discipulis. At nostra fractio fit post consecrationem multis aliis actionibus interjectis, et non fit ad distribuendum, sed ad certum mysterium significandum.
Denique manducatio, seu consumptio non videtur proprie sacrificium, cum non fiat a solo Sacerdote. Et quamvis ad essentiam sacrificii pertineret, non potest tamen in ea sola tota essentia sacrificii constitui : nam sine oblatione, et dedicatione praecedente, sacrificium esse non potest. Atque haec est ratio cur apud Catholicos feria sexta majoris hebdomada; non censeatur sacrificium Missae proprie celebrari, licet vera hostia adsit et frangatur, et consummetur : quia videlicet consecratio, et oblatio deest.
Respondeo : Ut rem totam facile, et breviter explicemus, duo aperienda sunt. Primum, quid sit proprie sacrificium Missae,
CAPUT XXVII.
accipiendo sacrificium pro re, qusc sacrificatur. Deinde quid sit proprie sacrificium Missse, accipiendo sacrificium pro actione sacrificandi. Utrumque autem ex sequentibus sententiis, seu propositionibus patebit.
Prima propositio : Negari non debet, panem, et vinum aliquo modo in Missa offerri, et proinde pertinere ad rem, quae sacrificatur. Haec patet primum ex ipsa Liturgia. Nam cum ante consecrationem dicimus : <c Suspice sanctae Pater hanc immaculatam hostiam » , certe pronomen « hanc » , demonstrat ad sensum id, quod tunc manibus tenemus : id autem panis est. Et similes sunt in Liturgia non paucse sententiae, quae panem offerri apertissime demonstrant.
Deinde veteres Patres passim idem tradunt. Irenaeus lib. iv. cap. 32. dicit, Ecclesiam offerre Deo sacrificium ex creaturis, id est, ex pane et vino. Cyprianus lib. n. epist. 3. dicit, Christum obtulisse Patri calicem vino et aqua mixtum, et in sermone de eleemosyna, reprehendens divites feminas quae non afferebant panem- consecrandum :«Locuplex, inquit, et dives in Dominicum sine sacrificio venis, et partem de sacrificio, quod pauper obtulit sumis » ; ubi per sacrificium, panem intelligit, qui per Sacerdotes Deo sacrificandus erat. Sanctus Gregorius lib. n. Dialog. cap. 23. de S. Benedicto loquens : «Manu sua, inquit, oblationem dedit dicens : Ite, et hanc oblationem pro eis offerri Domino facite, et ulterius excommunicat» non erunt. Quse dum oblatio pro eis fuisset immolata etc. » et lib. iv. cap. 55. « Omnipotenti Deo, inquit, pro me offer hunc panem. » Similes sententiae passim inveniuntur.
Secunda propositio : « Corpus, et sanguis Domini sunt id sacrificium, quod in Missa proprie offertur, et sacrificatur. » Heec certissima est, et probata plurimis testimoniis.
Tertia propositio : « Panis, et corpus Domini, vinum, et sanguis Domini, non sunt duo sacrificia, sed unum. » Non enim offerimus Deo panem simpliciter, sed panem consecrandum, et transmutandum in corpus Domini : neque offerimus corpus Domini absolute ; tunc enim aut cruentum fieri deberet sacrificium aut revera sacrificium nullum esset, sed offerimus corpus Domini in specie panis, et ex pane confectum. Itaque sicut apud Hebraeos offerebatur ovis viva, et offerebatur etiam mortua, et licet specie differant vivum, et mortuum, si natura physice spectetur, tamen unum erat sacrificium, non duo sacrificia ; nam ovis viva offerebatur consecranda per mortem Deo, et deinde per ignem absumenda. Sic- etiam, licet panis et corpus Domini res sint diversissimae, si natura eorum consideretur, unum tamen sacrificium faciunt, quod est panis in corpus Domini transmutatus, sive corpus Domini in specie panis Deo oblatum. Atque hinc est, quod in Missa non offertur panis, ut sacrificium perfectum, sed ut sacrificium inchoatum, et perficiendum, ut patet ex illis verbis :
« Benedic hoc sacrificium tuo sancto no-
mini praeparatum. » Et in secretis aliquoties legimus : « Sacrandum tibi munus offerimus. » Unde rectissime Irenseus lib. iv. cap. 32, dixit : « Calicem, sanguinem suum confessus est, et novi Testamenti novam docuit oblationem. » Ubi oblatio novi Testamenti proprie vocatur vinum in sanguinem Domini commutatum.
Huc faciunt omnia loca Patrum qui docent, unicum esse Ecclesiae sacrificium, quod successit toti multitudini veterum sacrificiorum; Leonis sermone 8. de passione Domini, Joannis Chrysostomi in Psalm. 95. Et Augustini libro de Spiritu et littera cap. 11. lib. iii. contra Donatistas, de Baptismo capit, ult. lib. i. contra adv. Leg. et Proph. cap. 20 ; lib. i. contra Cresconium, cap. 25. et lib. vm. de civit.Dei cap. ult.
Hinc patet, improbabilem esse sententiam Gasparis Cassalii lib. i. de sacrificio cap. 20. qui affirmat duo esse sacrificia Eucharistiae, unum panis et vini, alterum corporis et sanguinis Domini.
Quarta propositio : « Oblatio panis, et vini consecrationem praecedens, ad integritatem et plenitudinem sacrificii pertinet, non tamen ad essentiam. » Quod ad essentiam non pertineat, extra controversiam esse videtur. Nam oblatio vocalis, ut supra ostendimus, non est ad sacrificium necessaria : satis enim Deo se demonstrat aliquid offerre, qui reipsa offert. Et quamvis oblatio aliqua ad essentiam sacrificii necessario requiratur, non tamen necesse est, ut ea immolationem prsecedat : ipsa enim immolatio, oblatio esse potest. Quod autem ad integritatem quamdam pertineat, inde patet, quod in omnibus Liturgiis, quantumvis antiquis, seu Graecis, seu Latinis, pars actionis est oblatio rerum consecrandarum. Et quamvis Dominus non iisdem verbis panem consecrandum obtulerit, quo nos modo offerimus, tamen obtulisse ali-
LIBER V.
^6(5
quo modo aperte scribit Cyprianus lib. n. epist. 3, et colligitur ex illa caeremonia elevandi oculos in coelum, et gratias agendi, quam Dominum consecrationi praemisisse, partim Evangelistae, partim antiquissimae Liturgiae testantur.
Quinta propositio : « Oblatio quae sequitur consecrationem ad integritatem sacrificii similiter pertinet, non ad essentiam. » Quod non ad essentiam probatur, tum ex eo, quod Dominus eam oblationem non adhibuit ; imo nec Apostoli in principio ut ex Gregorio demonstratum est; tum ex eo quod verba hujus oblationis non dicuntifr in persona Christi, sed in persona ipsius Ministri, et Ecclesiae ; ut patet ex illis verbis : « Unde et memores nos servi tui etc. » Sacrificium autem in persona Christi, principaliter offertur. Itaque ista oblatio consecrationem subsequens, est quaedam testificatio, quod tota Ecclesia consentiat in oblationem a Christo factam, et simul cum illo offerat. Quod autem ad integritatem pertineat, patet ex antiquissimis Liturgiis, quae sine dubio ab Apostolis originem ducunt. Nam etsi Apostoli initio solam orationem Dominicam addidisse dicantur, tamen postea iidem ordinaverunt ritum celebrandi, et multa alia addiderunt, ut ex Liturgia Jacobi, et Clementis intelligi potest.
Sexta propositio : « Fractio Sacramenti ad essentiam non pertinet, sed solum ad integritatem. » Quod non ad essentiam, perspicuum est ex ipso usu Ecclesia}. Nam si forte dum cum ipso Sacramento signum crucis exprimitur super calicem, panis consecratus in calicem decidat, non solet frangi, sed relinquitur ita integrum, usque ad sumptionem : nec tamen sacrificium irritum, au essentialiter immutari creditur. Adde quod hac eseremonia Dominus non videtur esse usus, ut initio diximus. Pertinere autem ad integritatem, perspicuum est ex omnibus Liturgiis Grtecis et Latinis.
Septima propositio : « Sacramenti consumptio ut a populo fit, non est pars sacrificii ; ut autem fit a Sacerdote sacrificante, pars est essentialis, sed non tota essentia}. » Quod attinet ad populi sumptionem, res certissima est : qui enim edunt victimas, participes sunt altaris, ut Apostolus ait, I. Corinth. 10. et Ilebr. 13. Non est autem idem, sacrificium offerre, et de altari participare. Consumptio autem, qiue fit a Sacerdote sacrificante, non tam est comestio victimae.
quam consummatio sacrificii ; et proprie combustioni holocausti respondere censetur. Itaque adeo necessaria semper judicata est ab Ecclesia, ut si forte Sacerdos ante consumptionem moriatur, vel alio modo a consumptione impediatur, oporteat alium Sacerdotem illi succedere, et sacrificium consummare, ut patet ex concillio Toletan. 12. can. 3. et regulis libri Missalis.
Quod autem sit pars essentialis, inde probatur, quia in tota actione Missa}, ut mox ostendemus, nulla est alia realis destructio victima} preeter istam : requiri autem, realem destructiones supra probatum est, cum definitionem constitueremus. Unde Abraham Patriarcha, licet filium jam colligasset, et super aram constituisset, et manum ad mactandum sustulisset, quia tamen defuit realis occisio, non dicitur eum nisi voluntate sacrificasse. Neque obstat, quod ista consumptio non videcitur fieri persona Christi, qui tamen est primarius Sacerdos. Nam Christus quidem non se ipse manducat, neque immediate consumit Sacramentum : tamen ipse dici potest consumere , quia ad consummandum tradit. Quemadmodum etiam in sacrificio crucis, Christus vere se ipse sacrificavit, quia occidendum obtulit, licet non se ipse occiderit. Nam etiam in Testamento veteri de ratione holocausti erat combustio, qua} tamen immediate non a Sacerdote, sed ab igne fiebat : sed vere dicebatur Sacerdos cremare victimam, quando ignem illi subjiciebat.
Octava propositio : « Consecratio Eucharistia) ad essentiam sacrificii pertinet. » IIccc sententia ita generatim proposita, multos habet auctores. Nam ex Grmcis eam aperte docet Nicolaus Gabasilas in explicatione sacra} Liturgia) cap. 32. et ex Latinis Ruardus in defensione artic. 1G. Lovaniensium, Jodocus Tiletanus in responsione ad Apologiam Illyrici capite 13. Gaspar Casalius, lib.i. de Sacrificio cap. 20. Alanus lib. n. de Sacrificio cap. 13. et alii ; sed non omnes eodem modo illam exponunt.
Aliqui existimant ideo in consecratione consistere. sacrificii essentiam, quia per consecrationem fit vera, realisquc mutatio panis in corpus Christi : sacrificium autem verum requirit ejusmodi veram, et realem mutationem, qua res desinat esse ad Dei honorem.
Sed ha)c sententia habet contra se non levia argumenta. Nam in primis, si ea vera sit, sequitur proprie solum panem triticeum
CAPUT XXVII.
sacrificari. Id enim proprie sacrificari dicitur, quod realiter mutatur, ita ut desinat esse : at solus panis mutatur. Id autem absurdissimum esse, nemo negare potest ; quia si ita esset, haberet Ecclesia sacrieifium inanimum, et vilius multo, quam habuerint olim Ilebrau. Deinde mutatio, qua} ponitur quasi forma sacrificii sensibilis, et externi, debet esse externa, et sensibilis. At mutatio panis in corpus Christi, est omnino interna, et nullo sensu, sed fide sola preceptibilis. Tertio, non esset idem sacrificium Ecclesia}, et sacrificium crucis, quoad rem oblatam : nec esset verum, quod Patres dicunt, in sacrificio Missae eumdem esse sacrificium, et Sacerdotem ; neque illud, quod Chrysostomus, Ambrosius, Primasius, et alii notant in cap. 10 epistolae ad Hebr. sacrificia Hebraeorum fuisse multa, quia hodie unum agnum, cras alium offerebant : nostrum autem esse unum, quia semper eumdem offerimus Christum ; nam et nos, si de pane agamus, non semper eumdem offerimus.
Alii volunt ideo in consecratione sacrificii essentiam consistere, quod per eam vere, licet mystice, et incruente, immoletur Christus. Nam cum vi verborum, Hoc est corpus meum , solum Christi corpus sine anima et sanguine incipiat esse in altari, et vi aliorum verborum, Hic est sanguis, incipiat sanguis solus, et seorsim a corpore esse in altari : et ubi est verum corpus a sanguinem separatum, ibi sit vera qua}dam immolatio : certe sequitur, vi totius consecrationis, vere immolari Christum : et tamen incruenta est immolatio, quia naturalis concomitantia impedit, quo minus vere sanguis aut anima a corpore separentur.
IIa}c sententia non videtur ita satisfacere, ut omnino animus conquiescat. Nam in primis verum, et reale sacrificium, veram, et rcalcm mortem, aut destructionem rei immolata} desiderat. Consecratio autem, non veram, et real em mortem ; sed mysticam tantum efficit. Neque satis respondere, videntur, qui dicunt consecrationem ex se veram mortem afferre, sed per naturalem concomitantiam fieri, ne mors revera sequatur. Nam si naturalis concomitantia impedit mortem, hoc ipso impedit sacrificium. Certe, si tempore veteris Testamenti Sacerdos immolaturus ovem, ictum adhiberet, qui ex semactare posset, sed aliquo impedimento interveniente 0} is non mactaretur, non diceretur paracta reipsa mactatio, sed voluntate sola.
Praeterea, si per consecrationem vera, et realis immutatio fieret ea tamen non fieret in altari , sed iu coelo . Nam immolatio ibi fieri dicitur, ubi animal vivum occiditur, sive ubi divisio fit corporis ab anima, et sanguine ; porro divisio corporis Christi ab anima, et sanguine, si qua fit per verba Sacramentalia , non fit in altari, sed iu coelo. Ibi enim fieri debet divisio, ubi praeexistit res ante divisionem : Christus autem ante divisionem istam, in coelo, non in altari praeexistit. Itaque secundum hanc sententiam immolatio non fit in altari, sed tantum partes rei immolatae post immolationem in altari collocantur. At quis concederet immolationem, quae est sacrificium Christianae religionis, non in terra, sed in coelo tantummodo celebrari ?
Denique vel in Missa fit vera, et realis Christi mactatio, et occisio, vel non fit. Siuon fit, non est verum, et reale sacrifium Missa ; sacrificium enim verum, et reale, veram, et realem occisionem exigit, quando in occisione ponitur essentia sacrificii. Si autem fit; ergo verum erit dicere, a Sacerdotibus Christianis vere, et realiter Christum occidi : at hoc sacrilegium, non sacrificium esso videtur.
. His igitur omissis, ita rem explicandam arbitror. In consecratione Eucharistiae tria fiunt, in quibus sacrificii veri, et realis ratio consistit. Primum, res profana fit sacra : panis enim res alioqui terrena, et communis, per consecrationem vertitur in corpus Christi, rem videlicet omnium sacratissimam.
Dices : Ex hoc sequi videtur, ut panis solus proprie sacrificetur : quod esse absurdum supra diximus. Nam quod fit sacrum ex profano, id proprie sacrificatur ; si ergo panis fit sacer ex profano, panis proprie sacrificabitur.
Respondeo : Quod ita fit sacrum ex profano, ut maneat, id sine dubio proprie sacrificatur : atque ideo apud Hebrseos ovis sacrabatur, et eadem ovis sacrificabatur, quia manebat eadem etiam post mortem, saltem quoad partem materialem, et ovis tam viva, quam mortua dicebatur. At panis non manet dum sacratur, sed in aliud vertitur : et ideo non panis, sed id quod ex pane actum est, proprie sacrificatur.
Secundo, in consecratione res illa sacra ex profana effecta, Deo offertur, dum in
36&
LIBER V.
altari Dei collocatur. Nam, ut supra diximus, victimam in altari ponere, est reipsa illam Deo offerre, et quia vi consecrationis fit, ut corpus Christi, et sanguis incipiat reipsa esse super altare mediante manu Sacerdotis, ideo verbis consecrationis vera et solemnis oblatio celebratur. Neque his repugnat, quod aliquando sine altari celebratum est sacrificium. Nam non disputamus hic de altari lapideo ; sed in omne vocamus altare, ubi recipitur victima per verba consecrationis effecta. Neque obstat, quod videatur esse oblatio rei invisibilis ; cum tamen externa, et sensibilis victima requiratur in externo, et proprie dicto sacrificio. Nam corpus Christi non est victima in sacrificio Missae, absolute, sed ut est in specie panis : in specie autem panis plene visibile est.
Tertio, per consecrationem, res quae offertur, ad veram, realem et externam mutationem, et destructionem ordinatur, quod erat necessarium ad rationem sacrificii. Nam per consecrationem, corpus Christi accipit formam cibi : cibus autem ad comestionem, et per hoc ad mutationem, et destructionem ordinatur. Neque obstat, quod corpus Christi nullam in se laesionem patiatur, neque esse suum naturale amittat, cum manducatur Eucharistia: nam amittit esse Sacramentale; et proinde desinit realiter esse in altari, desinit esse cibus sensibilis.
Haec mihi S. Thomae sententia esse videtur, qui in xxii quaest. 85. art 3. cum doceret ad sacrificii rationem pertinere, ut circa rem oblatam aliquid fieret, ut cum animalia occidebantur, et cremabantur ad Dei honorem, non addidit, id quod fit in sacrificio Missae, consistere in conversione panis in corpus Domini, sed in fractione, benedictione, et manducatione panis.
Hac explicatione praemissa, probatur nostra propositio octava, et postrema. Primo, quia sacrificium Missae offertur in persona Christi : nihil autem facit Sacerdos tam perspicue in persona Christi, quam consecrationem, in qua dicit : Hoc est corpus meum etc.
Secundo, quia Christus ipse aut consecrando et consumendo sacrificavit, aut nullo modo sacrificavit : nam ut ostendimus, non est adia Christi actio, qua? sacrificium dici possit, neque ante, neque post consecrationem.
Tertio, quia Apostoli initio, si nihil addebant ad verba consecrationis praeter Dominicam orationem ; necesse est, ut consecrando sacrificarent : neque enim oratio Dominica sacrificium dici potest.
Quarto, quia in consecratione consistit repraesentatio sacrificii crucis, ut S. Thomas docet, in. par. quaest. 80. art. 12. ad 3. At simul esse debent sacrificium reale, et sacrificium repraesentativum : 'siquidem ipsum reale est alterius repraesentativum.
Quinto, quia haec est sententia veterum Patrum. Nam Irenaeus lib. iv. cap.32. dicit, Christum tunc docuisse oblationem novi Testamenti, quam Ecclesia per orbem terrae frequentat, cum ait : Hoc est corpus meum. Cyprianus in sermone de coena Domini, dicit, cum verbis consecrationis panis benedicitur, tunc Eucharistiam fieri medicamentum simul, et holocaustum, Chrysostomus homil. de proditione Judee, dicit verba Domini : Hoc est corpus meum , usque ad mundi consummationem praestare sacrificio firmitatem. Gregorius lib. iv. Dialogorum, cap. 58. cum ait in ipsa immolationis hora ad Sacerdotis vocem Angelorum choros adesse, coelum aperiri, ima summis conjungi, unum ex visibilibus et invisibilibus fieri, aperte docet immolationem consecratione perfici. Illa enim est hora, qua ad Sacerdotis vocem Christus vere in altari esse incipit sub specie panis ; nam id est ima summis conjungi, terrena coelestibus sociari, et unum quid ex visibilibus et invisibilibus fieri ; neque dubium est, quin ob Christi praesentiam, Angeli de coelo in terram veniant. Atque haec prima contro de versia dicta sunt.
CONTROVERSIARUM
DE EUCHARISTIA
LIBIill SEXTUS
OUI EST SECUNDUS DE SACRIFICIO MISS.E.
CAPUT PRIMUM.
Ponitur controversia: An Missa sit propitiatorium sacrificium .
Expedita primaria controversia, sequuntur alia; multo quidem, et breviores, et faciliores, sed tamen in quibus minus, quam in prima, cum adversariis convenimus. Est igitur secunda controversia : Quale sacrificium Missa sit, Eucharisticum tantum, et honorarium, an etiam propitiatorium, et impetratorium. Nam ut in principio libri superioris explicatum est, tria sunt genera sacrificiorum ; seu potius quatuor, cum postremum ex tribus in duo genera, dividatur. Unum est, quod in Scriptura dicitur holocaustum ; quod etiam Xaxpsuxtxdv, et honorarium dici potest, cujus finis est solus Dei cultus, atque honor. Alterum dicitur in Scriptura sacrificium pro peccato, qod etiam propitiatorium appellatur : cu jus finis est praeter Dei cultum, propitiatio irati Dei et peccatorum remissio. Tertium, in Scriptura nominatur pacificum, ot hoc est duplex ; alterum Eucharisticum, id est, oblatum ad agendas gratias pro beneficio accepto ; alterum quod communi vocabulo impetratorium dici potest, cujus finis est impetratio beneficii.
Adversarii facile concedunt Missam esse sacrificium eu/ytpi<jx»tdv et /.axpiuxtx.dv, non quidem quod velint esse sacrificium proprie dictum, sed improprie, et largo modo, ut supra demonstratum est. Nam ipsa Eucharistia; distributio et manducatio, ad honorem Dei fit, et in gratiarum actionem pro bcnc- Tom. I\ :
ficio accepto passionis Christi : ista enim convenire possent Eucharistiae, etiamsi non esset aliud, nisi Sacramentum. At esse propitiatorium, et impetratorium, praesertim aliis, quam ipsis sumentibus, nulla ratione admittunt, nec possunt admittere, nisi fateantur Eucharistiam non solum esse Sacramentum, sed etiam sacrificium proprie dictum ; non enim Sacramenta prosunt aliis, quam sumentibus. Yide Lutherum in libro de captiv. Babyl.cap. l.Apologiam Confess. Augustanae, in art. de Missa. Confessionem Wirtembergenscm, cap. 16. quod est de Eucharistia. Calvinum lib. iv. Institut. cap. 18. §. 13. 14, 15 et 16, et Kemnitium in ii. parte Examinis Trident. Cone. sess. xxn cap. de Missa.
Contrarium docet, ac docuit semper Catholica Christi Ecclesia; et Synodus Tridentina, ut rem totam penitus declararet, sess. xxn. canon. 2. aperte docuit, sacrificium Missae non solum propitiatorium esse pro pomis, sed etiam pro culpis, nec solum pro culpis levibus, sed etiam pro gravibus, atque adeo mortalibus : id enim significat, cum ait : «Crimina, et peccata, et etiam ingentia dimittit. » Praeterea non solum impetratorium esso spiritualium beneficiorum, sed etiam temporalium, et idcirco offerri posse pro peccatis, pro pomis, et pro quibuscumque aliis necessitatibus. Quam sententiam, ut ordine defendamus, et explicemus, probabimus primum, sacrificium Missa; propitiatorium esse. Secundo, esse impetratorium. Tertio, ostendemus utrumque illi convenire ex opere operato, et breviter explicabimus, quaesit propria efficientia sacrificii. Quarto, solvemus objectiones haereticorum,
LIBEIl Vi.
CAPUT II.
Probatur sacrificium Missor propitiatoriurn esse.
Igitur sacrificium Missae propitiatorium esse probatur. Primum, testimoniis veteris Testamenti. Scriptura enim Testamenti veteris aperte docet, fuisse in lege naturae, et Moysis sacrificia propitiatoria. Nam Job cap. i. legimus S. Job, qui in lege naturae vivebat, quotidie pro peccatis filiorum suorum sacrificasse Deo, et Job ult. Deum ipsum jussisse, ut amici Job sacrificarent pro peccato suo. Levit, iv, v et vi, describuntur varia sacrificia pro peccato.
Haec, et similia testimonia dupliciter probant sacrificium Missae esse propitiatorium. Primo, quia illa sacrificia erant typi, ac figurae hujus nostri sacrificii, ut supra probatum est.
Secundo, quia si sacrificium crucis, quod est singulariter propitiatorium, non impedit, quo minus illa vetera fuerint suo modo propitiatoria, nec impedire debet, quominus sacrificium Ecclesiae sit propitiatorium. Nam sacrificium crucis vim habuit ab initio mundi consummationem ; ac propterca si impediret sacrificium nostrum, quo minus esset propitiatorium, impediret etiam illa; et contra, si illa non impedivit, nec nostrum impedire debet.
Tertio, quia, sacrificium nostrum est, vere ac proprie dictum sacrificium, non minus quam vetera, ut libro superiore demonstratum est : est etiam commemorativum passionis Domini , ut illa , imo expressius quam illa, denique continet hostiam Deo gratiorem, quam illa continerent ; quee igitur causa esse potest, cur illa propitiatoria dici possent, hoc non possit ?
. Respondet Calvinus lib. iv. lnstitut. cap. 18. §. 13. illa vetera dicta esse sacrificia propitiatoria, non quod vere expiarent peccata, Dcumve placarent, sed quod adumbrarent, ac significarent futurum aliquando sacrificium crucis, quo peccata vere purgarentur.
At etiamsi sacrificia vetera nihil aliud, quam typi, et umbra? fuissent, adhuc solutio
Calvini non satisfaceret : namjnon solius sacrificii €ruois, sed etiam sacrificii Eucharistiae typi, et umbra? erant. Unde Augustinus queest. 57. in Leviticum : « Illis, inquit, sacrificiis unum hoc sacrificium significabatur, in quo vera fit remissio peccatorum a cujus sacrificii sanguine in alimentum sumendo, non solum nemo prohibetur, sed ad bibendum potius omnes exhortantur. » Deinde, si illa sacrificia tantum significabant futuram purgationem, non etiam aliquo modo purgabant : falsa erunt verba Scriptura?, Levit, iv. qua? sa?pe repetuntur : Offerat sacrificium et orabit Sacerdos pro peccato ejus , et dimittetur ei (1). Et similiter falsum esset, quod legimus Job ult. Dominum placari voluisse iram suam sacrificiis. Illa igitur sacrificia non expiabant peccata quoad culpam coram Deo, quasi justificarent, et homines vere Dei amicos efficerent ex opere operato ; recte enim Apostolus dicit, Hebr. 10. impossibile esse sanguine hircorum, et vitulorum auferri -peccata : sed tamen expiabant maculas legales, et etiam Deum propitiabant, quoad poenas temporales, et etiam quoad culpas ex offerentium fide, cujus fidei protestationes erant sacrificia illa.
Secundum argumentum sumitur a verbis institutionis. Nam illa verba : Hic est sanguis , qui pro vobis funditur in remissionem peccatorum, apertissime docent, Christum obtulisse in coena sacrificium pro peccatis Apostolorum. Idem autem est sacrificium nostrum cum illo,, quod in coena oblatum fuit ; jussit enim Dominus Apostolis, ut idem postea frequentarent.
Praeterea, sacrificium Missa? est sacrificium applicans promissiones Testamenti novi : nam ideo etiam Luc. xxn. Testamentum novum appellatur, ut supra exposuimus. At inter promissiones novi Testamenti una est de remissione peccatorum, ut patet Hier. xxxii et Hebr. vm.
Denique fatentur Lutherani, vel potius contendunt, Eucharistiam institutam esse ad peccati remissionem : quare necesse est, ut peccata remittat, vel ut sacrificium, vel ut Sacramentum. Et quidem ut Sacramentum, non est proprie instituta ad peccati remissionem, sed ad vita? spiritualis conservationem. Nam, ut Sacramentum, non prodest nisi sumenti : sumens autem probare se antea jubetur, nec potest cum conscientia peccati
(l)Levi. IV, 20.
CAPUT II.
accedere, nisi judicium sibi manducare velit, et bibere, I Corinth. n. Sequitur igitur ut ad remissionem peccati instituta sit Eucharistia, ut sacrificium est. Et sane adversarii non intelligunt quid loquantur, cum Eucharistiam ad peccati remissionem institutam volunt, et tamen Sacramentum tantum, non etiam sacrificium illam esse contendunt.
Tertium argumentum sumitur ex Apostolo, qui Hcbr. v. sic ait : Omnis Pontifex ex hominibus assumptus pro hominibus coustituitur in his, qux sunt ad Deum, ut offerat dona, et sacrificia pro peccato (1) ; ubi videmus praecipuum munus Sacerdotis cujuslibet esse offerre pro peccato. Si ergo, ut in superiore libro demonstratum est, habemus in Ecclesia sacerdotium, et sacrificium : necesse est, ut ad peccata, purganda illa habeamus. Praeterea sicut Apostolus dicit, Hebr. x : Ubi est horum remissio, jam non est oblatio pro peccato (2) : ita nos e contrario dicere possumus: Ubi nondum facta est remissio, adhuc relinquitur hostia pro peccato. At remissio perfecta nondum facta est, sed quotidie fit, et fiet usque ad mundi consummationem ; ergo manet adhuc, et manebit usque ad mundi consummationem hostia pro peccato.
Secundo probatur testimoniis antiquorum Patrum. Jacobus in Liturgia : « Offerimus, inquit, tibi incruentum sacrificium pro peccatis nostris, et ignorantiis populi. » Justinus in Dialogo cum Triphonc, dicit sacrificium vaccas, quod offerebatur pro elephantiacis, fuisse figuram Eucharistiae, quae offertur pro expiatione peccatorum. Origenes liomil. 13. tn Leviticum, cum adduxisset verba Domini, quibus jubemur mysterium Eucharistiae conficere in memoriam ejus : « Ista est, inquit, commemoratio sola, quae propitium facit Deum hominibus. » Athanasius in sermone de defunctis, quem Damascenus citat in sermone ejusdem argumenti : « Incruenta, inquit, hostiae oblatio, propitiatio est. » Basibus in Liturgia non procul ab initio : « Dignos, inquit, efficito nos, qui puro corde stemus coram te, tibique ministremus, et offeramus sacrificium hoc reverendum ad abolenda delicta nostra, et pro piaculo populi tui etc. » Cyrillus catechesi 5. mystagogica, vocat Eucharistiam hostiam propitiationis, et postea dicit : « Christum pro nostris peccatis mactatum offerimus, ut et nobis, et illis eum, qui est benignissimus, Propitium reddamus. »
Chrysostomus lib. vi. de sacerdotio : « Sacerdos, inquit, pro universo orbe terrarum legatus intercedit, deprecatorque est apud Deum, ut hominum omnium non viventium modo, sed etiam defunctorum peccatis propitius fiat. » Idem in Liturgia : « Idoneos, inquit, nos redde ad inferenda tibi dona, et sacrificia pro peccatis nostris, et populi ignorantiis. » Idem liomil. 3. in epist. ad Ephes. saipe vocat sacrificium Eucharistiae, hostiam salutarem. Denique Damascenus lib. iv, cap. 14. dicit hoc sacrificio sordes peccatorum purgari.
Ex Latinis Cyprianus in sermone de ccena Domini, dicit, Eucharistiam, esse holocaustum ad purgandas iniquitates. Ambrosius lib. i. de officiis, cap. 48. do Eucharistia loquens : a Offert, inquit, Christus seipsum quasi sacerdos, ut peccata nostra dimittat. » Et in exhortatione ad virgines in ultimis verbis vocat sacrificium, quod in altari offertur, hostiam salutarem, per quam peccatum mundi hujus aboletur. Hieronymus in comment. cap. 1 . epist. ad Titum : « « Si laicis, inquit, imperatur, ut propter orationem abstineant se ab uxorum coitu : quid de Episcopo sentendium est, qui quotidie pro suis populique peccatis illibatas Deo oblaturus est victimas. Vide cumdem in epist. ad Damasum de filio prodigo. Et in epist. ad Fabiolam de veste sacerdotali. Augustinus queest. 37. in Levit. : « In multis, inquit, sacrificiis, qum pro peccatis offerebantur, unum hoc nostrum sacrificium significatur, in quo vera fit remissio peccatorum. » Et lib. xx. de civit. Dei, cap. 23. scribit, sacrificium pro peccato offerri in Ecclesia usque ad diem Judicii, sed non ulterius, quia post eum diem non erunt, quibus peccata remitti possint; et lib. i. contra Cresconium, cap. 23. vocat sacrificium Eucharistise, unicum sacrificium pro salute nostra. Serm. n. de Sanctis, qui est 4. de Innocentibus, de altari loquens : « Ibi, inquit, pro peccatoribus Christi sanguis effunditur. » Gregorius lib. iv. Dialog. cap. 38. : a Ileec victima singulariter ab adorno interitu animam salvat. » Vide etiam liomil. 37. Bcda lib. iv. histor. gentis sua), cap. 22 : « Sacrificium, inquit, hoc salutare ad redemptionem valet animse, et corporis sempiternam. »
Accedat Concilium Bracarcnso III, quod ante Bcda) tempora celebratum fuisse constat, can. I. sic legimus: « Cum omne cri-
(t)lleb. V, I. —(2) Ileb. X, 18,
37-1
LIMER Vi.
mcn atque peccatum oblatis J )oo sacrificiis deleatur, quid dc ca?tero pro delictorum expiatione Domino dabitur, quando in ipsa sacrificii oblatione erratur? »
Accedant denique omnia testimonia in sequenti controversia adducenda, quibus probabimus sacrificium Eucharistia.' esse propitiatorium defunctis. Nam qui asserunt hoc ‘sacrificium propitiatorium esse defunctis; necessario asserunt esse propitiatorium : quod nunc tantum demonstrandum suscepimus. Ilsee de testimoniis Patrum.
CAPUT III.
Probatur idem sacrificium esse etiam impetratorum.
Jam vero non solum propitiatorium sacrificium esse, ac pro peccatorum remissione offerri posse corpus Dominicum, sed etiam esse impetratorium omnis generis beneficiorum, ac pro iis etiam rite offerri, facile probari potest testimoniis Scripturae et Patrum.
Primo, in Testamento veteri erant hos tue non solum pro delicto, sed etiam pacifica?, tum pro actione gratiarum, tum etiam votivae pro beneficio aliquo impetrando, ut patet Levit, vn. et alibi passim : et David II Reg. ult. obtulit pacifica pro peste avertenda, et impetravit. Onias obtulit hostiam salutarem pro vita temporali Heliodori, quam etiam impetravit, II Machabaeor. m, et Hebraei IEsdra? vi, immolabant hostias pro vita regis Darii, et filiorum ejus. Quare, si verum est, quod scribunt Chrysostomus in Psalm. 95. Augustinus lib. i. contra advers. legis et propilet. cap. 20. et Leo serm. 8. de passione Domini omnes differentias hostiarum veterum una Eucharistiae oblatione contineri : necessc est, ut Eucharistia offerri possit, etiam pro impetrandis ejusmodi beneficiis.
Secundo, quod scribit Apostolus, ITimot. ii. faciendas in Ecclesia obsecrationes, orationes, postulationes, et gratiarum actiones, pro regibus, et omnibus, qui in sublimitate sunt, ut quietam, et tranquillam vitam agamus, exponunt sancti Patres de publicis precibus, quae fiunt in Missa : et volunt Apostolum hoc praecepisse , ut sacrificium etiam offerretur pro temporali pace , et tranquillitate Ecclesia'. Vide Augustinum in epist. 59
ad Paulinuin, et commentaria Chrysostomi, Tlieophylacti, et OEcumenii in hunc locum, et Ambrosium lib. vi. de Sacramentis, cap. ult.
Tertio, Lit urgue omnes, Jacobi, Clementis, Basilii, Chrysostomi, non semel inter offerendum, orandum praecipiunt pro pace, pro copia fructuum, et pro aliis id genus temporalibus beneficiis.
Quarto, veteres scriptores idem passim testantur. Tertullianus in libro ad Scapulam:
« Sacrificamus, inquit, pro salute Imperatoris. » Et in libro de Corona militis scribit, oblationem pro natalitiis fieri solitam. Cyrillus Hierosolymitanus catechesi 5. mystagogi ca : « Postquam confectum est, inquit, illud spirituale sacrificium, et ille cultus incruentus, super ipsa propitiationis hostia, obsecramus Deum pro communi Ecclesiarum pace, pro tranquillitate mundi, pro regibus, pro militibus, pro sociis, pro aegrotis, et afflictis, et in summa pro omnibus, qui egent auxilio. » Chrysostomus hom. 18. et 21. in Acta Apostolorum, et alibi sa'pe docet, offerri sacrificium pro fructibus terree, proque aliis necessitatibus. Augustinus lib. xxn. de civit. Dei, cap. 8. meminit sacrificii Eucharistia? oblati ad purgandam domum a daemonum vexatione. Prosper in libro de praedictionibus Dei, cap. 0. dimidii temporis, scribit suo tempore sacrificium Missa? oblatum pro daemoniaca, et rursus ea curata, iterum oblatum in gratiarum actionem. Gregarius homil. 37. in Evangclia, et Beda iv. lib. liist. Angliae, cap. 22. scribunt diversis temporibus idem miraculum contigisse, ut cum sacrificium Missa? offerretur pro homine captivo in alia regione posito, et ignorante quid pro se fieret, ejus vincula divinitus solverentur ipsa hora sacrificii.
Quinto et ultimo, ratio ipsa hoc docet : nam si oblatio Eucharistia? pro peccatis dimittendis valet, certe etiam pro aliis necessitatibus, qua? ex peccato orta? sunt, valere debet. Et si Deus hoc sacrificio placatus in gratiam cum inimicis suis redit, quanto facilius ob idem sacrificium adducetur, ut amicis, et reconciliatis bona temporalia tribuat, si id eis utile fuerit ?
✓
CAPUT IV.
CAPUT IV.
Explicatur officient ia propria sacrificii Missae.
Sequitur nunc, ut explicemus, num sacrificium Missa) cx opere operato vim habeat, et simul, ut promisimus, qua) sit propria efficientia sacrificii. Sunt autem tria pra)mittenda, ut hoc recte intelligatur. Primum est, sacrificium Missa) a tribus offerri, a Christo, ah Ecclesia, a Ministro; sed non eodem modo. Christus enim offert, ut primarius Sacerdos, et offert per Sacerdotem hominem , ut per suum proprium Ministrum. Ecclesia non offert, ut Sacerdos per Ministrum, sed ut populus per Sacerdotem. Itaque Christus per inferiorem offert, Ecclesia per superiorem : Sacerdos enim quatenus talis major est reliquo populo, quippe qui, ut mediator quidam, pro populo apud Deum intercedit, nec est proprie in ea re Minister Ecclesia), sed Christi principalis mediatoris. Ex quo etiam sequitur, ut Ecclesia non proprie sacrificet exercendo actum sacerdotalem, sed tantum offerat Sacerdoti rem sacrificandam, aut curet fieri sacrificium, aut certe consentiat in sacrificium, et voluntate, ac desiderio offerat, cum Sacerdos offert.
Ubi est etiam observandum, totam quidem Ecclesiam offerre omnia sacrificia, qua) a Sacerdotibus omnibus offeruntur, sed non eodem modo. Nam aliqui solum habitualiter offerunt, qui nimirum absunt, neque de sacrificio cogitant, sed tamen habitualiter cupiunt offerri : aliqui offerunt actu, qui nimirum intersunt sacro, et actuali desiderio offerunt : aliqui praeterea offerunt etiam causaliter, quia causa sunt, ut sacrificium fiat, sive hortando, sive rogando, sive jubendo. Denique Minister ipse offert, ut Sacerdos verus, sed ministerialis.
Secundo, revocandum est ad memoriam, quod saepe dictum est in disputatione de Sacramentis in genere : illud habere vim ex opere operantis, quod vim habet ex bonitate, vel dovotione ejus, qui operatur; ita ut opus multum, aut parum, aut nihil valeat, prout magna, parva, aut nulla est bonitas, et devotio operanti •. : qualis est valor precum, et meritorum nos' rorum. Illud autem habere vim ex opere operato, quod ex se valet, modo
- I i »)
fiat sicut lex p rescribit, quidquid sit de bonitate, vel malitia operantis Ministri, ita ut opus semper idem valeat, nec fiat melius ex Ministri bonitate, neque pejus ex Ministri iniquitate. Talem esse valorem Baptismi, ne adversarii quidem hoc tempore negant, licet a vocabulo operis operati abhorreant : idem enim est Baptismus, et idem efficit, sive a bono, sive a malo Ministro conferatur. Quare controversia est : Utrum sacrificium vim habeat ex ipso opere, qualem habent Sacramenta, aut ex bonitate Ministri, qualem habent nostra) preces.
Tertio , considerandum est valorem cx opere operato, posse duobus modis in aliquo opere inveniri. Uno modo, si opus illud sit instrumentum quoddam efficienter, et immediate producens effectum, quasi per modum natura), et hoc modo Sacramenta vim habent ex opere operato, quia actio Sacramcntalis est instrumentum Dei, quod efficienter, et immediate justificat, nisi ponatur obex : nec pendet virtus hujus instrumenti a bonitate Ministri, sed a sola Dei institutione. Alio modo, si opus quidem quod fit, non sit instrumentum efficienter, et immediate producens effectum, sed tamen infallibiliter, et independenter a bonitate Ministri, moveat Deum ad effectum producendum. Exemplum esse posset in rebus humanis : si quis ignotus, vel etiam invisus principi aliquid ab eo peteret nomine alterius, cui princeps nihil negare posset : ista enim hujus hominis supplicatio in falli!) ili ter impetrat, et tamen non habet vim ex opere operantis, id est, ex bona qualitate supplicantis, cum sit ipse ignotus, vel invisus principi.
His notatis, ponam aliquot propositiones, quibus res tota aperiatur. Prima propositio : Sacrificium Missa) non habet vim solum, aut potissimum ex opere operantis, sed, tiam ex opere operato. Dicimus, solum, quianegarinon potest, sacrificium habere vim etiam aliquam ex bonitate, et devotione Ministri sacrificantis. Si enim castora opera virtutum Deo placent, quatenus ab amico aliquo suo, et ex charitate, et devotione procedunt, cur non placeat eadem ratione opus istud religionis pra)stantissimum ? Sed negamus, hinc tantum, aut hinc potissimum vim habere sacrificium Missa) ; atque asserimus vim habere pra)cipue ex opere operato.
Qua) sententia communis apud Theologos est, cum unus tantum, aut alter inveniatur, qui dissentiat : et est etiam Concilii Triden-
37 i
LIBER VI.
tini, sess. 22. cap. 2. Ubi 'cum docet Concilium per sacrificium hoc remitti peccata, reddit causam, quia eadem est hostia, et idem offerens, qui fuit in sacrificio crucis : eadem autem est hostia, et idem offerens, qui fuit in cruce, sive Minister sit bonus, sive malus. Quse ratio sine dubio est etiam omnium Patrum, imo et Scripturarum, ex quibus supra probatum est Christum esse, qui (ut Sacerdos primarius, et sempiternus) nunc offert seipsum per manus omnium Ministrorum : quare non pendet effectus principalis hujus sacrificii ex bonitate Ministri immediati.
Secunda propositio : « Sacrificium Missse non habet vim ex opere operato ad modum Sacramentorum. » Explico propositionem. Non operatur sacrificium efficienter et immediate, neque est proprie instrumentum Dei ad justificandum. Id quod docet Concilium Tridentinum, sess. 22. cap. 2. ubi dicit, per hoc sacrificium peccata etiam ingentia dimitti, quia Deus hoc sacrificio placatus, gratiam et donum poenitentiae concedit. Non igitur sacrificium immediate justificat, ut Baptismus, et Absolutio faciunt ; sed donum poenitentiae impetrat, per quod homo peccator ad Sacramentum accedere velit, et per illud justificetur. Quod idem antea docuerat S. Thomas in iv. sentent. dist. 12. qmest. 2. art. 2. quaest. 2. ad 4. ubi dicit, sacrificium justificare eos, pro quibus offertur? non ut causam proximam, sed donum contritionis impetrando.
Quae sententia S. Thomae, et Concilii, primo probatur, quia si sacrificium immediate justificaret, requireret necessario praeviam dispositionem in eo, pro quo sacrificium offerretur. Quod si verum esset, non liceret sacrificium offerre pro iis, quos scimus in peccato libenter manere, nec pro obduratis, et impoenitentibus : quorum tamen contrarium certissimum est : peccarent etiam, qui pro se sacrificium offerri peterent, nisi simul se ad gratiam recipiendam praepa rarent ; quod falsum esse, nemo dubitat.
Secundo probatur ex sacrificio crucis. Non enim majorem vim habere potest sacrificium Missae, quam sacrificium crucis, cum sacrificium Missae vim suam habeat a sacrificio crucis. Sacrificium autem crucis non efficienter, et immediate justificavit, sed tantum impetratorie, et meritorie, alioqui omnes homines continuo justi effecti essent, cum Dominus pro omnibus hominibus se Deo in sacrificium obtulerit. Praeterea, quod non est in re, non potest efficienter operari. Sacrificium crucis modo non est in re, sed solum in mente Dei, proinde non operatur efficienter. Ut igitur sacrificium crucis non justificavit immediate peccatores, sed placavit Deum, et impetravit, ut per debita media peccatores ad salutem perducerentur : sic etiam sacrificium Missa} non justificat homines immediate, sed impetrat, ut ex merito sacrificii crucis detur hominibus gratia, et donum poenitentiae.
Tertio probatur, quia ad peccatum immediate tollendum, instituta sunt Sacramenta Baptismi, et Poenitentiae ; illud pro infidelibus, hoc pro fidelibus ; sive illud pro originali, hoc pro actuali diluendo : non igitur credibile est ad eumdem prorsus effectum institutum esse aliud medium, sive aliam causam a Deo, qui omnia facit in numero, pondere, et mensura.
Tertia propositio : « Sacrificium Missae vim habet per modum impetrationis : et ejus propria efficientia est impetrare. Probatur primo, quia haec est efficientia sacrificii in genere, et proinde hujus etiam sacrificii : sacrificium enim proprie orantis, et supplicantis est, et ad orationem juvandam adhibetur. Ut enim pulchre explicat Gregorius Nyssenus in ii. orat, in orationem Dominicam, Trpocsu^, id est, oratio, dicitur ab eu^, id est, votum, quia solent piaemitti vota, id est, promissiones, et oblationes ante orationem, ut oratio facilius impetret, unde est illud Virgilii : '
iEuea, cessas in vota, praecesque ?
Quare sicut oratio, licet possit esse meritoria, quatenus fit ab homine justo, et ex charitatc, et simul etiam satisfactoria, quatenus est opus laboriosum : tamen ex se, et ex proprio officio impetratoria est : sic etiam sacrificium, quod est qua}dam oratio, ut sic dicam, realis, non verbalis, proprie impetratorium est.
Secundo probatur , quia sacrificium Misste prsecipuam vim habet, ut a Christo summo Sacerdote offertur. Christus autem nunc, nec mereri, nec satisfacere potest, sed solum impetrare : igitur impetratio , propria est hujus sacrificii vis, et efficientia.
Atque hinc tria sequuntur, quee ad rem hanc illustrandam non parum faciunt. Pri-
CAPUT V.
nium est, discrimen esse inter sacrificium Missae , et sacrificium crucis , quatenus a Christo utrumque oblatum est. Nam sacrificium crucis fuit meritorium, satisfactorium, etimpetratorium vere, et proprie, quia Christus tunc mortalis erat, et mereri, ac satisfacere poterat : sacrificium Missae, ut dixi, proprie solum est impetratorium, quia Christus nunc immortalis, nec mereri, nec satisfacre potest. Cum autem dicitur propitiatorium, vel satisfactorium, id est intclligendum ratione rei quae impetratur. Dicitur enim propitiatorium, quia impetrat remissionem culpae ; satisfactorium, quia impetrat remissionem poenae ; meritorium, quia impetrat gratiam benefaciendi, ac merita acquirendi. Quamquam non negaverim, dici etiam satisfactorium, quod ex Christi institutione per sacrificium hoc applicetur ejusdem Christi passio ad poenas tollendas, seu viventium, seu mortuorum, quae post culpam remissam aliquando remanent, vel in hac vita, vel in purgatorio luendae.
Secundum est, ad sacrificium Missae, licet non sit necessaria bonitas Ministri offerentis, tamen alicujus offerentis bonitatem necessario requiri. Sacrificium enim, cum ad impetrationem tendat, et simile sit orationi, sine dubio non potest placere, nec impetrare, nisi offerens placeat : unde dicitur, Gen. iv. Respexit Deus ad Abel, et ad munera ejus. Neque obstat, quod in sacrificio Missae, res ipsa, quae offertur, ex se Deo gratissima est. Nam non res illa, sed rei illius oblatio proprie sacrificium est ; sacrificium enim est actio, non res permanens. Porro licet res ipsa placeat ex se, tamen oblatio rei non placet, nisi offerens placeat, ac praesertim Deo, cujus sunt omnia, et qui nulla re indiget. Unde in Evangelio plus placuit Deo oblatio duorum minutorum a sancta vidua facta, quam oblationes multorum aureorum nummorum ab hypocritis, et superbis factae : quamvis caeteris paribus gratior sit oblatio rei preestantioris, et proinde gratissima oblatio corporis Domini, rei videlicet omnium prsestantissimae.
Tertium est, sacrificium Missae, ut a Christo offertur, vim habere ex opere operantis, sed infallibiliter, quia placet ex bonitate offerentis Christi, quae semper est eadem, et nec minui, nec crescere potest. Ut autem offertur ab homine, vim habere ex opere operato ; quia placet Deo, etiamsi homo, qui offert, Deo non placeat. Itaque quod est opus opernatis respect uChristi : est opus operatum respectu Ministri. Absolute tamen cum dicitur Missa vim aliquam habere ex opere operantis, semper intolligitur de valore, quem habet ex bonitate Ministri, quia ipse est, qui proprie operatur : Christus enim non operatur, nisi per ministrum.
Quarta propositio : « Valor sacrificii Missa* finitus est. » Hsec est communis sententia Theologorum, et probatur apertissime ex usu Ecclesise. Nam si Missse valor infinitus esset, frustra multse Missse, praesertim ad rem eamdem impetrandam offerrentur. Si enim una infiniti valoris est, certe ad omnia impetranda sufficiet ; quorsum igitur alias ? Et confirmatur ex sacrificio crucis, quod non alia de causa unum tantum fuit , neque unquam repetitur, nisi, quia illud unum infiniti valoris fuit, et pretium acquisivit pro omnibus peccatis praeteritis^ et futuris remittendis.
Sed licet res ipsa certa sit, causa tamen non est adeo certa : mirum enim videtur, cur valor sacrificii hujus sit finitus, cum idem sit hoc sacrificium cum sacrificio crucis ; et cum ipsa hostia, et offerens Christus, infinito modo sint Deo grata. Videntur mihi, salvo meliore judicio, tres esse causse hujus rei. Prima sumitur ex parte hostise, quae offertur. Nam in sacrificio crucis destruebatur ad honorem Dei, ipsum esse naturale Christi in forma humana ; in sacrificio Missae destruitur tantum esse Sacramentale : nobilius autem est; et magis pretiosum, esse Christi naturale : quam Sacramentale. Caeterum haec ratio solum demonstrat majoris valoris fuisse sacrificium crucis, quam sacrificium Missae, sed non reddit causam, cur hoc sit finitum, et illud fuerit infinitum. Non enim est infinita distantia inter esse Christi naturale, et Sacramentale : neque infiniti valoris fuit sacrificium crucis, quia in eo destruebatur esse naturale humanitatis Christi ; sed quia eam destructionem sponte patiebatur, et in sacrificium offerebat Filius Dei, qui vere est infinite Deo gratus, cum et ipse sit verus Deus. ,
Secunda igitur ratio efficacior est, quai sumitur ex parte offerentis. Nam in sacrificio crucis, offerens est ipsa persona Filii Dei per se ; at in sacrificio Missse offerens est Filius Dei per Ministrum. Multum autem interest inter actionem Filii Dei per se, et per Ministrum : illa enim| est actio immediate producta a divino supposito, ista ab humano. Quare
LIBER Vi.
licet multo sit gratior actio Ministri quatenus fit in persona Christi, quam si fieret in persona propria : tamen sine comparatione est gratior illa, qua? fit immediate ah ipso Christo. Quemadmodum inter homines, multo plus valet apud principem aliquem postulatio legati, nomine sui principis, quam nomine proprio : tamen multo adhuc magis valeret postulatio ipsius principis, si ipsemet ore suo aliquid peteret.
Tertia ratio sumitur ex ipsa Christi voluntate. Nam etiamsi posset Christus per unam oblationem sacrificii incruenti, sive per se, sive per Ministrum oblati, qualibet a Deo, et pro quibuscumque impetrare, tamen noluit petere, nec impetrare, nisi ut pro singulis oblationibus applicaretur certa mensura fructus passionis sua sive ad peccatorum remissionem, sive ad alia beneficia, quibus in hac vita indigemus. Cur autem id voluerit, non est nostrum curiosius inquirere. Videtur tamen id voluisse, tum ut hoc modo frequentaretur hoc sanctum sacrificium, sine quo religio consistere non potest : tum etiam, quia id requirebat ordo divina providentia. Qua est etiam causa, cur Christus assidue interpellet pro nobis in coelo, cum tamen videatur, unica interpellatione potuisse omnia statim impetrare ; et similiter cur pretium infinitum, quod in cruce acquisivit, quo totus mundus continuo salvari potuisset, non nisi quibusdam, et in certa mensura applicari voluerit : horum enim omnium causa est, quia voluit Christus omnia fieri secundum ordinem divina providentia
CAPUT Y.
Solvuntur objectiones ad versar iorum.
Nunc objectiones diluenda sunt, qua ab adversariis contra efficaciam sacrificii propi- Jiatorii, et impetratorii fieri solent. Ac primum argumenta hareticorum pracipua , jam soluta sunt in libro superiore : illi enim omnia confundunt.
Unum superest Lutheri argumentum ex lib. de Captio. Babyl. : «Baptismus unius non prodest alteri, nec potest unus pro alio baptizari : ergo nec sumptio Eucharistia potest ab uno pro alio fieri. Non igitur Missa est sacrificium propitiatorium, quia si ita esset, Missa et Communio unius, alteri prodesset, n
Respondeo : Multum interest inter Sacramenti susceptionem, et sacrificii oblationem. Susceptio enim Sacramenti ad sanctificandum suscipientem ordinatur, et ideo non sanctificat, nisi suscipientem : at oblatio sacrificii ordinatur ad impetrandum beneficia iis omnibus, pro quibus offertur. Quare sacrificium, ut supra diximus, simile est ora tioni, quod attinet ad efficientiam : oratio enim non solum prodest oranti, sed etiam iis, pro quibus oratur. Ex his colligimus, manducationem Eucharistia?, qua? fit a Sacerdote ut est Sacramenti susceptio, soli sumenti prodesse : ut autem est sacrificii consummatio, prodesse illis omnibus, pro quibus oblatum est sacrificium.
Secundo objiciunt alii, atque inter eos Kemnitius in ii. par. Examinis, pag. 105. et 861 : « Si Missa? sacrificium propitiatorium esset, ac peccata remitteret : utile esset non accedere ad Sacramenta pro remissione peccatorum percipienda. Nam remissio peccatorum per unam Missam ab alio dictam sine ullo labore, et periculo haberetur : per Sacramenta autem non nisi cum labore, et periculo haberi potest.
Respondeo : Si Missa immediate peccata remitteret, argumentum aliquid concluderet. At non hoc docemus, sed tantum per Missa; sacrificium impetrari donum poenitentia?, quo homines peccatores moveantur ad Sacramenta desideranda, et quaerenda, in quibus justificentur, ut supra diximus.
Tertio, posset aliquis contra solutionem datam ab experimento argumentum ducere. Nam ssepe dicuntur Missa? pro peccatoribus, qui tamen non recipiunt donum poenitentia? : non igitur Missa pra?sertim ex opere operato, confert donum poenitentia?. Et idem argumentum fieri potest contra vim hujus sacrificii ad ca?tera beneficia obtinenda : non enim semper obtinentur ea, pro quibus Missa? sacrificium offertur.
Respondeo : Missa? sacrificium cum pro peccatoribus offertur infallibiliter impetrat novum, ac certum auxilium divinum, quo peccatores ad poenitentiam perducantur, sed illud auxilium varie operatur, pro varia hominum dispositione. Nam siis, pro quo Missa offertur, dispositus est ad contritionem, efficietur in illo vi novi auxilii contritio, qua? proprie donum poenitentia? est : et hoc est, quod dicunt Concilium Tridentinum , et S. Thomas supra citati ; si vero non sit dispositus, efficietur in illo homine nova qua?-
CAPUT VI.
dam dispositio, sed quae sine suo frustrabitur, si ille ex arbitrii libertate vocationem Dei rejiciat. Itaque non est mirum, si peccatores non semper convertantur, pro quibus Missae sacrificium offertur, cum tamen sine dubio semper juventur. Adde, quod non est necessarium, ut effectus sacrificii continuo oxistat : sed solum ut Deus auxilium, et gratiam det, quando ipsi opportunum videbitur. Nam etiam sacrificium crucis non continuo habuit suum effectum : et oratio S. Stephani. Pauli conversionem impetravit , sed futuram tempore a Deo determinato.
Quod autem attinet ad temporalia beneficia, multae possunt esse causae, cur non continuo obtineantur, licet infallibilis sit efficacia sacrificii. Nam vel ea Deus non largitur, quia non esse utilia ad salutem aeternam intelligit, vel differt, ut opportuniore tempore illa concedat, vel denique indigni sunt pro quibus sacrificium offertur, ut temporalia illabencficia accipiant, et contra dignissimi, qui severissime castigentur. Nam etiamsi sacrificium offeratur ad Deum placandum etiam indignis, tamen aliquando majora sunt hominum demerita, quam ut Deus uno, vel altero sacrificio placari possit: siquidem, ut diximus, finitus ac limitatus est Missa; valor.
CAPUT VI.
Sacrificium Missie omnibus viventibus prodest.
Tertia sequitur qmestio, pro quibus sacrificium Missa; offerri debeat, aut possit : Sunt autem sex hominum genera, de quibus dubitari posse videtur. Alii enim adhuc vivunt, alii mortui sunt : qui vivunt, aut sunt membra corporis viva, aut mortua, aut nullo modo, id est, au| sunt justi, aut peccatores, sed fideles, aut denique impii, et infideles : eorum qui mortui sunt, alii in purgatorio, alii in crelo jam degunt, alii etiam apud inferos aeternis suppliciis addicti sunt.
Et de iis quidem, qui vivunt intra Ecclesiam, et de iis, qui sunt in gehenna, id est, de primis et ultimis, nulla controversia est. Nam pro iis omnibus, qui sunt intra Ecclesiam, sive justi, sive peccatores sint, Catholici omnes docent, sacrificium offerri posse,
imo etiam reipsa quotidie offerri : dicimus enim in Canone, pro omnibus Orthodoxis, et Catholica;, atque Apostolicac fidei cultoribus nos offerre. Haeretici autem nihil habent peculiaro, quod de hac re dicant.
Pro iis autem qui sunt in gehenna, certum est, sacrificium offerri non posse : neque id ulli aut haeretici, aut Catholici negant ; nam damnatorum ad gehennam, et culpae, et prenae sunt irremissibiles. Quare Augustinus ex professo docet, lib. i. de origine animae, cap. ix, et xi. sacrificium offerri non posse pro defunctis parvulis sine Baptismo, et in Enchiridio, cap. cix. et cx. dicit, nihil prodesse damnatis sacrificium, si pro eis offeratur. Sed de hac re plura diximus in n. lib. de purgatorio, cap. ult.
De iis qui vivunt, et extra Ecclesiam sunt, facile res explicari potest. Nam in primis constat eis saltem indirecte sacrificium prodesse, et pro eis etiam indirecte offerri posse. Dum enim offerimus sacrificium pro Ecclesia Catholica propaganda, unienda, purganda , quod certum est licere, simul indirecte offertur pro conversione infidelium, et luer oticorum. Praeterea in libris nostris Missalibus exstat Missa propria ad tollendum schisma : ubi licet, pro Ecclesia; pace sacrificium offeratur, tamen implicite offertur pros chismaf icis, ut videlicet convertantur. Denique in oblatione calicis, dum pro totius mundi salute orare jubemur, certe aliquo modo pro infidelibus etiam oramus.
Deinde certum est, etiam ex natura rei, si nulla sit prohibitio Ecclesia;, licere offerre pro ejusmodi hominibus. Nam sacrificium crucis pro omnibus fuit oblatum : cur igitur non possit etiam Missa pro omnibus offerri ? Deinde, in antiqua Ecclesia offerebatur pro principibus et regibus , qui tamen erant omnes infideles : quod enim Apostolus ait, 1 Timoth. ii : 1 i olo igitur fieri orationes ctc. (1) communiter a Patribus exponitur de orationibus, qua; fiunt in sacrificio. Et Chrysostomus expresse homil. vi. in hanc epistolam, dicit pro rege gentili esse offerendum. Et Tertullianus in libro ad Scapulam : « Sacrificamus, inquit, pro salute Imperatoris. Et in lege veteri, ut supra ostendimus, sacrificabatur pro vita rogis Darii, et filiorum, I Esdra; vi. et in II lib. Machabieor. cap. m. pro salute Heliodori gentilis. Praitcrea Clemens lib. viu. constitutio, cap. xvm. docet,
(1)1 Timoth. V, 1,
LIBER VI.
Apostolos obtulisse sacrificium Eucharistiae pro regibus sui temporis, necnon pro Catechumenis, et pro reductione eorum, qui versabantur in errore. Et in Liturgia Jacobi lit expressa oratio pro extirpatione heeresum. Chrysostomus, et Basibus in Liturgia similiter orant pro toto orbe terrarum, et nominatim pro errantibus, ut revocentur ab errore. Chrysostomus praeterea lib vi. de sacerdotio , dicit sacerdotem sacrificantem orare pro peccatis omnium hominum, ut illis Deus propitius liat; et in homil. de Adam et Eva. dicit, Sacerdotes publice orare pro infidelibus, Haereticis, Judaeis, Catechumenis, etc'. In ordine Romano, ubi describitur scrutinium tertium, quod agitur Feria iv. post Quartam Dominicam Quadragesimae, instituitur Missa proria pro Catechumenis, et infra actionem in illis verbis : « Ilanc igitur oblationem servitutis nostrae etc. » expresse additur eam offerri pro Catechumenis. Non igitur dubitari potest, quin absolute liceat sacrificium offerre pro iis, qui sunt extra Ecclesiam.
*fs.
Neque his repugnat, quod ait Augustinus lib. i. de orig. anima*, cap. ix : « Quis offerat sacrificium corporis Christi, nisi pro iis, qui sunt membra Christi ? » Nam ut recte respondit ad hanc objectionem S. Thomas in iv. distinet, xii. quaest. ii. art. n. quaest. n. ad iv. id intelligi debet de iis, qui sunt membra Christi, actu vel potentia : tunc enim offertur etiam pro membris Christi, quando offertur pro aliquibus, ut fiant membra Christi. Adde, quod Augustinus non loquitur eo loco, nisi de defunctis : et quia defuncti aut sunt membra Christi actu , aut nullo modo, ideo absolute dicere potuit, non posse offerri pro defunctis , nisi sint membra Christi.
Sed quamvis haec ita se habeant, prohibuit tamen Ecclesia cap. A nobis, de sententia excommunicationis , publice orare pro excommunicatis, et consequenter pro haereticis, qui sunt omnes excommunicati : proinde etiam prohibuit, sacrificium pro cis directe , et expresse offerri ; sacrificium enim seinper est publicum.
Sed quaeret aliquis , utrum ubi rex infidelis est, ut in Graecia, ubi Turea dominatur, et in India, in Japone, apud Sinas, ubi ethnici regnant, liceat sacerdotibus, qui ibi sunt, expresse offerre pro rege. Respondeo : Existimo licere, modo rex ille non sit excommunicatus, (ut sunt reges haeretici ; sed
paganus, sive Ethnicus. Nam haec traditio, imo et constitutio Apostolica est, ut paulo ante ostendimus ; neque exstat, quod sciam, ulla Ecclesiae manifesta prohibitio.
Rwrsus aliquis petet, utrum liceat hoc tempore sacrificium offerre pro haereticorum, sive infidelium aliorum conversione : ratio dubitandi est, quia tota Liturgia Latinae Ecclesiae, quae nunc est in usu, refertur ad fideles, ut patet ex precibus oblationis, tum extra, tum intra Canonem. Respondeo : Existimo id licere, modo nihil addatur ad Missam, sed solum per intentionem sacerdotis applicetur sacrificium conversioni infidelium, sive haereticorum ; id enim multi faciunt viri pii, et docti, quos reprehendere non possumus, neque exstat expressa Ecclesiae prohibitio. Tutissimum tamen est, quod alii faciunt, qui intentionem suam ita moderantur, ut directe intendant, offerre pro augmento, unitate, et pace illius Ecclesiae, quae inter haereticos, vel ethnicos conversatur : qui enim ita offerunt, eumdem habent effectum, quem superiores. Non enim potest augeri, et uniri, ac pacificari Ecclesia in illis locis ; nisi convertantur infideles, aut haeretici : et simul horum intentio conformior est Ecclesiastico ritui, quam superiorum.
CAPUT VII.
Sacrificium Missae pro defunctis in purgatorio degentibus , rite offertur.
De mortuis duae sunt cum haereticis hujus temporis controversiae. Una de iis, qui sunt in purgatorio. Altera de Beatis.
Quod attinet ad priorem, haeretici omnes in superiore controversia nominati, et iisdem in locis, maxime detestantur sacrificia pro defunctis ; nec tamen habent nisi levissimum argumentum, quod videlicet Christus dixerit : Accipite et manducate , cum de usu Eucharistiae loqueretur ; mortui autem neque accipere, neque edero valeant. Hoc enim argumentum, et Calvinus in Antidoto articulorum Parisiensium, et Kemnitius iu ii. par. Examinis Concilii Tridentini in ultimo argumento, et adii passim objiciunt ; quod tamen nihil concludit. Nam quod mortui non manducent, probat eos non posse participare de carnibus sacrificii, non autem probat non posse cos participare fructum sacrificii : si-
CAPUT VII.
quidem Job, pro absentibus filiis, et Judaei pro rege Babylonis similiter absente, non inutiliter sacrificabant. Et Dominus cum ait : Accipite et manducate, loquebatur iis, quibus Sacramentum porrigebat, non autem iis omnibus, pro quibus sacrificium offerebat : nam ibidem habemus , sanguinem Domini oblatum pro illis, et pro multis.
Nos igitur certissimam veritatem confirmare aggrediamur. Primo ex Testamenti veteris consuetudine, et ex ipsa Scriptura auctoritate. Nam in II lib. Machab. cap. xn. Judas Machabaeus jussit offerri sacrificium pro peccatis mortuorum : et Scriptura hoc factum laudans, aperte dicit : Sancta , et salubris est cogitatio pro defunctis exorare , ut a peccatis solvantur (I).
Scio quid adversarii respondere soleant, librum non esse canonicum, sed haec est antiqua cantilena, et a nobis duobus in locis refutata, lib. i. de verbo Dei, et lib. i. de Purgatorio. Sed esto, non esset liber canonicus, quis tamen negaverit historicum esse antiquissimum, et bonae fidei, non minus quam Josephum aut Sallustium? Quod igitur narrat, de facto Judae, et Hebraorum consuetudine in sacrificiis pro mortuis offerendis, nulla causa est, cur putetur non esse verum ; nam si idem Josephus narraret, aut quivis alius bona) fidei auctor, nemo non crederet. Habemus igitur, ut minimum, illam fuisse Ecclesia) antiquse consuetudinem, quam bonam, et laudabilem fuisse vel ex eo probatur, quod neque a Christo, neque ab Apostolis, neque ab ullo Concilio, ullisve doctoribus , nisi Ecclesiae hostibus , fuerit reprehensa. Adde, quod Augustinus, quem sane tutius sequimur, quam Calvinum, libro de cura pro mortuis, cap. i. et lib. de origine animae, cap. xi. ex hoc loco probat, defunctis prodesse sacrificia pro eis oblata.
Secundum argumentum sumimus ex consuetudine Ecclesia) Catholica) universa). Nam ut scribit Epiphanius in compendiaria doctrina, et Augustinus lib. de cura pro mortuis, cap. 1. et ult. et serm. xxxiv. de verbis Apostoli ; Ecclesia universa in sacrificio Missa) pro defunctis orat. Id quod etiam patet ex omnibus Liturgiis, Jacobi, Clementis, Basilii, Chrysostomi, Ambrosii, et caderis. Ac denique patet ex Conciliis omnium provinciarum, in quibus fit mentio sacrificii pro defunctis, tamquam recepti, et usitati. Vide
pro Africa Concilium IIT. Carthaginense, cap. 29. et IV. cap. 79. pro Hispania Bracarense I. cap. 34. et 39. pro Gallia Cabilonense, ut habet canon. Visum est, de consecrat, dist. i. pro Germania, Wormatiense cap. 10. pro Italia Concilium vi. sub Symmacho, pro Graecia, cap. 69. capitulorum ex Gracis Synodis collectorum a Martino Bracarensi Episcopo. Ex quo refellitur mendacium Kemnitii; Kemnitiusenim in m. par. Examinis Tridentini Concilii in tractatu de purgatorio, scribit consuetudinem sacrificandi pro mortuis, fuisse quidem alicubi, sed non in tota Ecclesia.
Tertium argumentum sumitur ab Apostolica traditione. Nam constat hunc ritum sacrificandi pro peccatis mortuorum, ab Apostolis ad nos manasse : id enim aperte docet Itabanus lib n. de Institut. Clericorum, cap. 44. et ante cum Isidoruslib. i. de officiis divinis, cap. 18. et ante Isidorum Chrysostomus homil. 69. ad populum Antiochenum : « Non temere, inquit, ha)c ab Apostolis sancita fuerunt, ut in tremendis mysteriis defunctorum agatur commemoratio : sciunt enim illis inde multum contingere lucrum, multam utilitatem. » Idem habet homil. 3. in epist. ad Philipp. Idem docent Gregorius Nyssenus, et alii, quos citat Damascenus in oratione pro defunctis. Idem aperte colligitur ex Liturgia Jacobi, qui Apostolus fuit, et Clementis, qui ea scripsit, qua) -ab ore Apostolorum accepit.
Denique idem probatur ex regula sancti Augustini lib. iv. de Baptismo, cap. 24. qua) est, ut id certissime credatur ex Apostolica traditione descendere, quod in omni Ecclesia servatur, nec in aliquo Concilio institutum, sed semper servatum, et retentum est. Talem autem esse hunc ritum, negari non potest. Nam in omni Ecclesia servari, jam supra ostendimus, in nullo autem Concilio institutum, sed semper servatum fuisse, patet ex testimoniis antiquissimis Patrum eorum, qui omnia Concilia pracesserunt, ubi fit mentio de sacripciis pro defunctis. Primum enim Concilium, in quo mentio hujus rei habetur , est Carthaginense III. quod celebratum est circa annum Domini 417. At sacrificii pro defunctis meminit Eusebius Caesariensis lib iv. de vita Constantini, qui fuit centum annis antiquior Concilio Carthaginensi ; meminit etiam Tertullianus
(1) II Macch. XII, 46.
LIBER VI.
in lib. de corona militum, qui fuit ducentis annis eo Concilio antiquior ; meminit denique Clemens lib. 8. constit. cap. 19. qui trecentis annis idem Concilium praecessit.
Ad hoc argumentum multum laborat, ut respondeat Kemnitius loco cit. ac primum fatetur Chrvsostomum dicere, hunc ritum ab Apostolis esse institutum. Deinde falsam esse Chrysostnmi sententiam conatur ostendere. Primo, quia in nulla divina Scriptura repelitur ista Apostolica constitutio. Secundo, quia Hieronymus, et Gregorius dicunt solam orationem Dominicam adhibuisse Apostolos ad consecrationem. Tertio, quia Tertullianus de corora militis, scribit hunc ritum ex consuetudine fluxisse.
At nos etiamsi solum Chrysostomum haberemus, mallemus illi, quam lvemnitio credere : plus enim multo valet illius auctoritas, quam omnia hujus argumenta. Nam quod dicit in scripturis id non rcperiri, quis negat? Neque enim nos ad Scripturam, sed ad traditionem non scriptam Apostolorum referimus hanc eorum constitutionem : et ad ejusmodi traditiones certo investigandas , valet regula S. Augustini.
Quod ex Hieronymo, et Gregorio allegatur, partim est verum, partim falsum, et totum impertinens : verum est Gregorium id dicere, sed falsum quod a Hieronymo idem dicatur. Hieronymus lib. .3. cont. Pelagianos, dicit Christum Apostolos docuisse, ut in sacrificio Eucharistico recitarent orationem Dominicam sed non dicit eam solam. Est autem totum impertinens, tum quia poterant Apostoli primo tempore solam orationem Dominicam adhi bere post consecrationem , deinde alio tempore addere alias preces ; tum etiam quia sine ulla certa prece poterant offerre sacrificium pro defunctis ; ad hoc enim sola interior mentis intentio abunde sufficit.
Quod denique addit Kemnitius de Tertulliano, ex eodem auctore refellitur. Tertullianus enim non dicit hunc ritum sacrificandi pro mortuis ex consuetudine primum fluxisse, sed ex consuetudine retentum, et confirmatum, quod ex Apostolica traditione descenderat : « Traditio , inquit, est auctrix, consuetudo confirmatrix, et fides observatrix. » Adde, quod Tertullianus non loquitur de sacrificio pro defunctis absolute, sed de sacrificio annuo. Quare potuit fieri, ut illud annuum ex aliquorum consuetudine manarit : sed hoc ipsum est argumentum,
jam tunc usu receptum, ut pro defunctis sacrificaretur. Et quamvis non aperte dicat Tertullianus, traditionem hanc esse Apostolicam, tamen neque id negat : et ex regula Augustini colligitur necessario esse Apostolicam.
Quartum argumentum sumitur ab lueresi Aerii, quas publice in Ecclesia damnata fuit. Acrius enim docebat non esse pro mortuis sacrificium offerendum; quam haeresim cum Ecclesia antiqua, quae etiam adversariorum testimonio vera Ecclesia erat, damnavit, simul omnes Lutheranos, et Calvinistas damnavit.
Pupugit hoc argumentum valde Philippum, et ideo in Apologia Confessionis Augustamc in disputatione de vocabulis Missa; prope extrema , mendacii medicamentum vulneri adhibendum curavit : «Falso, inquit, citant adversarii contra nos damnationem Aerii, quem dicunt propterea damnatum esse, quod negaverit in missa oblationem fieri pro vivis, et mortuis. » Et infra : « Epiphanius testatur Acrium sensisse, quod orationes pro mortuis sint inutiles, id reprehendit ; neque nos Aerio patrocinamur. » Haec ille; ubi duo insignia mendacia sunt.
Unum quod Lutherani non patrocinentur Aerio neganti orationes pro mortuis esse utiles. Nam quis, quieso, Luthcranorum non oppugnat purgatorium ? quis non irridet orationem pro mortuis ?
Alterum, quod Aerius negaverit orationes non autem oblationes pro defunctis; quod’ mendacium disertis verbis Epiphanii, Augustini , et Damasceni, trium sanctissimorum testium confutabitur. Epiphanius lueresi 75. subobscure indicat Acrium negasse commemorationem mortuorum inter sacra mysteria, sed in alio libro qui inscribitur Anacsephalceosis , id est, recapitulatio omnium hairesum , sic ait : « Aerius multa contra Ecclesiam docuit, fide quidem existens Arianus perfectissimus, verum amplius docet, non oportere offerre pro iis, qui obdormierunt. » Augustinus in lib. de hairesibus, cap. 33. dicit Aerium propria dogmata addidisse, et inter ea primo loco numerat, orare, vel offerre pro mortuis oblationem non oportere. Damascenus in lib. de centum haeresibus : « Negat, inquit, Aerius quidquam esse pro mortuis offerendum. »
Quintum argumentum sumitur a probatissimorum Patrum testimoniis Graecorum et Latinorum. Tertullianus in lib. de corona
CAPUT VII.
militum : « Oblationes, inquit, pro defunctis, pro natalitiis annua die facimus. » Similia habet in lib. de Monogamia, ct in exhortatione castitatis, ct in ii. lib. ad unxorem.
Cyprianus lib. i. epist. 9. « Episcopi, inquit, antecessores nostri, religiose considerantes, et salubriter providentes censuerunt, ne quis frater excedens, ad tutelam vel curam clericum nominaret, ac si quis hoc fecisset, non offerretur pro eo, nec pro dormitione ejus, sacrificium celebraretur. »
Eusebius Caesariensis lib. iv. de vita Constantini, cap. 71. ex versione Ghrisfcophorsoni, scribit Constantinum consecutum quod optaverat, ut sepeliretur in Basilica Apostolorum, et jam frui communione orationum, quae ibi funduntur, et mystici sacrificii.
Cyrillus Hierosolymitanus catecli. 5. mystagogica : « Maximum, inquit, esse credimus animarum juvamen, pro quibus offertur obsecratio sancti illius, et tremendi, quod ite altari positum est, sacrificii. »
Ambrosius in lib. n. epist 8. adFaustinum de obitu sororis : « Itaque, inquit, non tam deplorandam, quam prosequendam orationibus reor, nec moestificandam lacrymis tuis, sed oblationibus animam ejus Domino commendandam. Vide orationes de obitu Theodosii, Valentiniani, et Satyri, in quibus omnibus se pro animabus eorum sacrificaturum pollicetur.
Ephremin testamento suo, quod exstat in i. tomo Surii, rogavit, sacrificium altaris pro anima sua offerri. Epiphanius in compendiaria doctrina, ponit inter dogmata Eccesia), orare pro defunctis, et pro eisdem perficere divinum cultum, et mysteriorum dispensationem. Chrysostomus jam supra citatus est, cujus sunt apertissima testimonia liomil. 69. ad popul. ct liomil. 3. in epist. ad Philip.
Augustinus in singulis fere tomis operum suorum hujus ritus meminit, tomo i. lib. ix. Confess. cap. 12. et 14. tomo n. epist. 64. ad Aurelium, tomo 3. in Enchiridio, cap. 110. tomo 4. lib. dc cura pro mortuis, cap. 18. tomo v. lib. 20. de civit. Dei, cap. 9. tomo vi. lib. dc sancta Virginitate, cap. 43. tomo vii. libro de origine ani mse primo, cap. 9. et 11. tomo ix. tract. 84. in Joan. tomo x. senn. 17. et 34. de verbis Apostoli.
Possidius in vitali. Augustini scribit, pro ejus morte sacrificium Deo fuisse oblatum. Vide Gregor, lib. iv. Dialog. cap. 33. et Theophylactum in cap. 12. Luca), ct Damascenum in orat, pro defunctis, et Bedam lib. iv. liistor. cap. 22. et lib. v. cap. 13.
Ex his testimoniis cognosci potest, quam sint levia, et inepta, qua) adversarii ad Patrum testimonia respondere solent. Aliqui enim contendunt nos non habere nisi testimonia Gregorii et recentiorum, ad probandum sacrificium pro defunctis : ita Melanchtlion in Apologia Confessionis Augustana), in artic. dc Missa.
Alii concedunt nos habere testimonia etiam Augustini ct Epiphanii, sed non antiquiora : ita Kemnitius in 3. par. Exaui. loco cif. At nos citavimus plurimos Patres, non solum Gregorio, sed etiam Augustino, et Epiphanio antiquiores, ut Ambrosium, Ephrem, Nyssenum, Cyrillum, Eusebium, Cyprianum, Tertullianum .
Alii contendunt Patres loqui de sacrificio precum, aut eleemosynarum, non de sacrificio corporis Domini, cum dicunt offerre sacrificium pro defunctis : ita exponit loca Tertulliani ct Cypriani Kemnitius luco citato, ct loca Augustini Georgius Major in refutatione profanationis ccena). At falluntur apertissime; nam Cyprianus lib. j. epist. 9. citata, dicit sacrificium celebrari pro defunctis in altari. Augustinus autem distinguit tria, qua) offeruntur pro defunctis, et omnia dicit prodesse, eleemosynas, preces et sacrificia, ut in Enchirid. cap. 110. et serm. 34. de verbis Apostoli, et lib. de cura pro mortuis, c. 18. Item dicit offerri pro mortuis sacrificium pretii nostri , lib. ix. Confess. cap. 12. et sacrificium corporis, et sanguinis Domini, lib. i. dc orig. anima), cap. 9. et 11. et sacrificium mediatoris, qusest. 1. ad D.ulcitium ; et sacrificium altaris, lib. dc cura pro mortuis, cap. 18.
Sed Kemnitius occurrit, ac dicit, in celebratione quidem Eucharistia) consuevisse commemorari mortuos, sed non in cum finem, ut oblatio Eucharistia) esset propitiatio pro peccatis mortuorum; verum ut eo tempore adhiberetur confessio, et testificatio illius articuli : « Communionem Sanctorum», ut nimirum profiteamur ad corpus Christi, ct Ecclesia) pertinere tum viventes, tum mortuos.
At hoc est merum figmentum. Nam Cyrillus, Chrysostomus, Ambrosius, Augustinus, et alii citati, clare dicunt, multum prodesse animabus defunctorum ad refrigerium sacrificium Eucharistiae : et Augustinus in Enchirid. cap. 110. utitur voce propitia-
LIBER VI.
tionis, cum ait : « Pro non valde malis, propitiatio est. )) Et denique idem Augustinus, ubicumque agit de hac re, sempcr distinguit sanctos, praecipue Martyres, ab aliis fidelibus defunctis, ac dicit utrosque in sacrificio altaris commemorari, sed Sanctos, ut ipsi pro nobis orent, alios autem ut nos pro illis oremus. At si solum ea commemoratio, testificatio esset communionis, et societatis, eodem modo omnes commemorarentur. Yide loca Augustini tract. lxxxiv. in Joan. lib. de sancta Virginitate, cap. 45. et serm. 17. de verbis Apostoli.
CAPUT VIII.
Sacrificium Missse recte celebrari pro Sanctis.
Ex iis, pro quibus sacrificium offerri potest, soli supersunt Sancti, qui jam in coelo cum Christo regnant. Et quoniam adversarii, et Kemnitius maxime, mira fraude statum quaestionis involvunt, et nobis affingunt, quae nunquam somniavimus. Primo explicanda erit diligenter Ecclesiae sententia; et aperiendus status quaestionis. Deinde probanda veritas. Ultimo respondendum ad objectiones.
Quod ad primum attinet, Ecclesiae sententia his tribus capitibus continetur. Primo, Sacrificia non prosunt Sanctis ad culpae vel poenae remissionem, nec ad gratiae vel gloriae essentialis augmentum. Hoc certum est apud Catholicos, neque de eo contentio est ulla cum haereticis. Quare sanctus Augustinus tract. lxxxiv. in Joan. et serm. 17. de verbis Apostoli, et alibi, monet in sacrificio memoriam fieri Sanctorum, sed non orari pro illis. Et idcirco cum in nostra Liturgia petimus, ut oblatio Sanctis prosit ad gloriam, non tam oramus pro Sanctis, quam pro nobis : petimus enim a Deo gratiam ita sancte, pie, devote, recte sacrificium offerendi, ut merito Saucti inde gaudere possint, et gloria illis coram hominibus accedat. Et similiter cum Cyprianus, Cyrillus, Epiphanius, Augustinus, et Chrysostomus, quos infra citabimus in probatione primie propositionis, dicunt sacrificium offerri pro Apostolis, et Martyribus , non intelligunt offerri pro eorum salute, sed pro eorum honore.
Secundo, sacrificium non offertur Sarietis, et proinde neque templa, neque altaria
eriguntur Sanctis, licet in eorum memoriam ista omnia fieri possint, ut mox dicemus. Hoc habetur expresse in Concilio Tridentino, sess. 22. cap. 3. et apud Augustinum lib. vm. de civit. Dei, cap. 27, ubi sic legimus : « Nos Martyribus non constituimus templa, sacerdotia, sacra, et sacrificia. » Queo verba citat Kemnitius, pag. 818. et subjungit impudenti mendacio : « Atqui hoc in Papatu, et factum est, et adhuc defenditur. » Sed poterat eodem modo in Augustinum, mentiri, ac dicere. Atqui hoc tempore Augustini fiebat, et ab ipso defendebatur. Nam in quo sensu Augustinus negat altaria, templa, et sacrificia Sanctis^ et nos pariter negamus : et tamen in alio sensu cum eodem Augustino, templa, altaria, et sacrificia Sanctis attribuimus. Negat Augustinus, et nos cum illo, sacrificia offerri Sanctis, et proinde templa, et altaria erigi, ut in iis sacrificetur Sanctis, atconcedit, etnos cum eo pariter concedimus, sacrificia offerri in memoriam Sanctorum, et proinde templa, et altaria erigi in Sanctorum memoriam ; unde etiam templa, et altaria, in quibus soli Deo sacrificatur, passim ab Augustino dicuntur memoriae Sanctorum.
Probantur haec omnia ex ipsius Augustini verbis ; nam loco citato a Kemnitio lib. vm. de civit. Dei, cap. 27. ita Augustinus explicat quod dixerat, Sanctis non constitui templa, et sacrificia : « Quis audivit aliquando fidelium, stantem sacerdotem ad altare dicere in precibus : Offero tibi sacrificium, Petre, vel Paule, vel Cypriane, cum apud memorias eorum Deo offeratur? » Et lib. xx. contra Faustum, cap. 21 : « Nulli Martyrum, inquit, quamvis in memorias Martyrum, constituimus altaria. Quis enim Antistitum in locis Sanctorum corporum assistens altari, aliquando dixit : Offerimus tibi Petre, aut Paule, aut Cypriane? Sed quod offertur, Deo offertur, qui Martyres coronavit, apud memorias eorum , quos coronavit. » Porro templa dedicari Sanctis in eo sensu, quem diximus, patet ex eodem Augustino lib. i. de civitate Dei, cap. 1 : « Testantur, inquit, hoc Martyrum loca, et Apostolorum Basilicae ; » et lib. de cura pro mortuis, cap. 1. meminit Basilicae S. Felicis. Vide testimonia plurima variorum Patrum de templis Sanctorum in nostro lib. m. de Sanctis, cap. 4.
Tertio, Sacrificium .Missae non est per se institutum tanquam ad finem proprium, ct praecipuum ad Sanctos honorandos, vel invocandos. Hoc asserimus contra calumnias
CAPUT VIII.
Kemnitii, qui pag. 810. dicit, Catholicos docere ccenam Dominicam institutam esse, ut in ejus celebratione implorentur Sancti etc. Nos enim fatemur, sacrificium Missae per se institutum ad Deum colendum et propitiandum : et verum sacrificium futurum, etiamsi nulla in eo fieret Sanctorum memoria. Quare solum secundario, et consequenter existimamus ad sacrificium pertinere Sanctorum cultum, et invocationem : nam exeo quod aguntur Deo gratiae in sacrificio pro victoriis Sanctorum, consequitur honor Sanctorum; et quia eos hoc modo honoramus, consequitur etiam vicissim, ut ipsi sint nostri memores in coelo, et pro nobis orent. Atque id vel ex ipsa nostra Liturgiaintelligi potest; nam in ea nusquam directe Sancti invocantur, nisi bis, aut ter in aliquo versiculo, et in confessione, quae praemittitur ante Missae introitum : alioqui ipsa oblatio expresse dirigitur ad solum Deum ; similiter Collectae tam publicae, quam secretae, et omnes Canonis orationes diriguntur ad Deum, nullae ad Sanctos. At si Missa esset instituta per se ad cultum, et invocationem Sanctorum, certe directe Sancti invocarentur in ipso Canone, ut invocantur in Litaniis.
Non igitur est status quaestionis, quem proponit Kemnitius : An ccena Domini sit instituta ad cultum, et invocationem Sanctorum ; sed an repugnet institutioni ccenae Domini, ut in ejus celebratione fiat memoria Sanctorum, et cousequenter honorentur, et invocentur Sancti, sive directe, sive indirecte. Et quidem Catholici omnes affirmant utrumque, id est, non solum non repugnare institutioni, ut in sacrificio nominentur Sancti cum honore, sed nec etiam ut invocentur. Quae duo tum ex Concilio Tridentino, sess. 22. cap. 3. tum ex ipsa Liturgia manifesta sunt. At Kemnitius illud primum admittit consuetum fuisse in antiqua Ecclesia, et utrumque tolerari posse ; secundum autem vult ad manifestam profanationem ccenac Domini pertinere, et adversa fronte pugnare cum institutione Dominica, idque non tam aperte, quam palpabiliter. Quare nos utrumque breviter confirmabimus.
Quod igitur ad secundum attinet, statuo has propositiones.
Prima : « Non repugnat institutioni coenec Domini, ut in ea nominentur, et honorentur Sancti. » Probatur primo ex Apostolo I Tiinoth. ii. ubi jubet fieri orationes, et gratiarum actiones in sacrificio Missee (nam de hoc
sacrificio locum illum exponunt veteres, ut supra ostendi) pro omnibus, et maxime pro regibus; vult igitur Apostolus in Missa non solum supplicari Deo pro accipiendis beneficiis, sed etiam agi gratias pro acceptis. Est autem beneficium singulare, quod fratribus nostris Deus eam gratiam contulerit, ut mundum, et Satanam superaverint, et post eam victoriam gloria, et honore eos coronaverit : quare licitum erit, vel potius dignum et justum, ut sacrificium offeramus ad agendas Deo gratias pro victoria, et triumphis Sanctorum, et per hoc etiam Sanctos ipsos in sacrificio cum honore, et exultatione nominemus.
Secundo probatur testimonio omnium Liturgiarum, Jacobi, Clementis, Basilii, Chrysostomi, et aliorum ; nam in omnibus nominantur Sancti, idque non semel.
Tertio probatur ex Patribus. Nam Cyprianus lib. 3. epist. 6. petit annotari, et ad se scribi diem mortis Martyrum singulorum, ut possit nominatim in die anniversario passionis eorum, pro eis sacrificium facere. Epiphanius hseres. 73. et Cyrillus catechesi 5. mystagog. aperte scribunt, in sacrificio nominari Apostolos, et Martyres. Chrysostomushomil. 21. in Acta, non solum nominari dicit, sed affirmat ingentem esse honorem Sanctis, quod nominentur Domino praesente, dum horrendum illud sacrificium peragitur. Augustinus in libro de sancta Virginitate, cap. 43. et alibi frequenter dicit, Sanctos nominari in sacrificio; et praecipue lib. 22. de civit. Dei, cap. 10. « Ad quod sacrificium-, inquit, suo loco et ordine nominantur. »
Quarto probatur ex utilitate hujus instituti : prodest enim primum ad protestandam communionem Sanctorum. Nam sacrificium corporis Christi veri, nomine totius corporis mystici offertur, et offerri debet : proinde sicut nominantur viventes Pontifices, reges, et multi alii ; ita etiam mortui nominari debent, sive in purgatorio sint, sive in ccelo ; omnes enim ad idem corpus pertinent. Accedit quod ut Augustinus scribit lib. x. de civit. Dei, cap. 6. et lib. 22. cap. 10, in sacrificio altaris significatur sacrificium generale, quo universum corpus Christi mysticum, id est, tota redempta civitas offertur Deo per Christum Sacerdotem magnum : et quia ad compagem hujus corporis pertinent etiam Sancti, qui sunt in coelo ; ideo etiam illi suo ordine in sacrificio altaris nominandi sunt.
LIBER VI.
Alia utilitas est, excitatio sancta; aemulationis : quam utilitatem attingit S. Augustinus lib. vui. clc civit. Dei, cap. 27. Nam reddens rationem, cur in memoriam, et apud memorias Sanctorum dicantur sacra, sic ait :
(( Ut ea celebritate, et Deo vero de illorum victoriis gratias agamus, et nos ad imitationem talium coronarum, atque palmarum eodem invocato in auxilium ex eorum memoria; renovatione adliortemur. »
Secunda propositio : « Non repugnat institutioni camae Domini, ut in ea invocentur Sancti, eo modo, quo adi Ecclesia Catholica invocari solent. » Explico : tribus modis Sancti in sacrificio Missae invocari possunt. Uno modo per ipsam oblationem, ita ut eis oblalio offeratur; ipsa enim oblatio tacita quaedam, sed cfficaccssima est invocatio; et boc modo non invocat'. Sanctos Ecclesia in Missa, nec invocare posset sine peccato idololatriae, ut diximus.
Secundo modo per precem ad eos directam, ut cum dicimus : « S. Patre, ora pro me ; » et hoc modonou invocantur Sancti in Missa, ut supra diximus, nisi obiter, in versiculis post lectionem ; idquc solum in una, vel altera Missa : qui tamen modus nihil habet absurdi. Nam si licet a viventibus petere, ut nos juvent orationibus suis, dum taun sublimi fungimur ministerio, unde etiam dicimus in Liturgia : « Orate fratres ; » cur non liceat idem a Sanctis petere ? Sed noti est opus nunc de ista re disputare, quia nec adversarii istos versiculos oppugnant, qui canuntur in Missa Catechumenorum, qua; non est proprie sacrificium ; in Missa autem fidelium, qute incipit ab oblatione, nunquam ita directe Sancti invocantur.
Tertio modo per preces ad Deum directas, ut cura a Deo petimus, ut intercedentibus Sanctis nos juvet; et hocmodo in Missa tura in Canone, tum extra invocantur Sancti : atque hoc est quod reprehendunt adversarii, et ideo boc solum probandum est.
Probatur primo ex Patribus. Cvrillus catecli. 5. mystagogica, explicans ritum sacrificii Missa; : « Gura hoc sacrificium, inquit, offerimus, mentionem facimus eorum, qui ante nos obdormierunt; primum Patriarcharum, Prophetarum, Apostolorum, Martyrum, ut Deus orationibus illorum, et deprecationibus suscipiat preces nostras. » Basilius in Liturgia post consecrationem, memoriam faciens Patriarcharum, Prophetarum, Apostolorum, Martyrum, sancta; Dei genitricis, et
omnium Sanctorum : « Ut, inquit, assiduas preces pro nobis tibi offerant, coque memoriam illorum celebramus, ut quando nobis ipsi parum fidimus, memoria, et legatione illorum protecti, per eos audeamus ad te accedere, atque tremendo hoc, et sacro munere defungi. » Chrysostomus in Liturgia ; « Honorabilium, inquit, incorporalium super caelestium S. Joannis praecursoris et Baptistae, sanctorum gloriosorum Apostolorum, Sancti hujus, cujus memoriam agimus, et omnium Sanctorum tuorum ; quorum supplicationibus, respice nos Deus. » Et infra : a Stabili, inquit, nostros gressus precibus, et supplicationibus sanctse Deiparae, et semper Virginis Mariae, et omnium Sanctorum. » Augustinus tract. 84. in Joan. : « Ideo quippe, inquit, ad ipsam mensam non sic eos (Martyres) commemoramus, quemadmodum alios, qui in pace requiescunt, ut etiam pro eis oremus ; sed magis ut orent ipsi pro nobis. » Idem habet serm. 17. de verbis Apostoli.
Secundo probatur ratione . Nam Sancti sine ullo dubio pro nobis in coelo orare possunt, et orant, ergo bonum est a Deo petere, tum ut Sanctos pro nobis orare faciat, tum ut illos pro nobis orantes exaudiat, quae duo in Missa petuntur. Consequentia apertissima, et certissima est. Nam si unum ex mediis nostrae salutis est, Sanctorum oratio, cur non liceat a Deo petere, ut per hoc medium nos adjuvet ? Et si licet petere, ut per honos doctores, et pastores in terris nos dirigat, doceat, tueatur, cur non licet etiam petere, ut idem faciat per Angelorum et Sanctorum suffragia ? Et si licet Deum rogare, ut excitet cos, qui hic vivunt ad orandum pro nobis, eosque exaudiat, cur non idem licet in Sanctis ?
Antecedens autem hujus argumenti fuse probatum est a nobis in i. lib. de Sanctis ; nec adversarii multum de hac re contendunt. Nam etiamsi pertinacissime negent invocandos esse a nobis Sanctos, quia non credunt illos audire posse nostras preces ; tamen illos in genere sollicitos esse pro Ecclesia, et orare posse, atque etiam reipsa orare, fatentur Philippus inApolog. Confession. Augustana;, articulo de invocatione Sanctorum, Brentius in Confessione Wirtembergensi cap. de invocatione Sanctorum, Kemnitius in 3. par. Exam. Concilii Tridenti ni, Calvinus quoque lib. 3. Instit. cap. 20. §. 21. et 24. non repugnat huic sententia;, tametsi 'segf e ad eam admittendam adduci se patientur. Et sane
CAPUT VIII/
id negari non potest, nisi negetur in primis Scriptura, qme 2. Machab. ult. testatur II ieremiain et Oniam defunctos orasse pro populo , et Apoc. y. describuntur viginti quatuor seniores in coelo offerre incensum, quo Joannes ipse exponit significari orationes Sanctorum : nisi etiam negetur unitas corporis Ecclesia;, vel communio Sanctorum, quam in symbolo Apostolico confitemur. Si enim unum corpus sumus, et alii aliorum membra, certe invicem solliciti esse debemus : ea enim est membrorum natura, ut Apostolus docet 1 Cor. xn. Denique Augustinus quaest. 108. in Exod. dicit Martyrum orationibus propitiari Deum peccatis populi sui, et quaest.
1 49. dicit, Sanctorum meritis nos relevari posse apud Deum, quando mala nostra merita nos gravant.
llestat, ut Kemnitii objectionibus respondeamus. Primo sic argumentatur pag. 810. « Christus dicit : IIoc facite non in Sanctorum, sed in mei commemorationem. Et praeterea ideo corpus, et sanguinem suum nobis tradit in caena, ut adituri thronum gratia), misericordiam consequamur per merita unica) oblationis Christi : ergo profanatur caena Domini cum a Deo petitur, ut per merita, et preces Sanctorum, in omnibus divina) protectionis muniamur auxilio. »
Respondeo : Christus nusquam dixit : lloc facite non in Sanctorum, sed in mei commemorationem ; neque dixit : Hoc facite in mei solius commemorationem : quare non potest recte colligi : Ergo repugnat institutioni coeme , Sanctorum commemoratio. Praeterea etiamsi Dominus dixisset, Hoc facite in mei solius commemorationem ; adhuc nihil adversarii obtinerent : loquitur enim Dominus non dc qualibet commemoratione, sed de ea, qua per mysterium coeme repraesentatur ipsius passio, et mors; quo genere commemorationis non solet, nec potest Ecclesia Sanctorum memoriam in Missa facere : non enim Eucharistia est symbolum passionis Sanctorum, sed Christi solius. Alia igitur est memoria Sanctorum, quam in sacrificio celebramus : nimirum enim Sanctos nominamus, ut pro eorum victoria Deo sacrificium gratiarum actionis offeramus, ut supra diximus.
Ad aliam partem argumenti respondemus, aliter per Christi intercessionem, et merita, et aliter per Sancturo minerita, et preces, nos a Deo misericordiam exspectare, ac petere. Nam per Christi merita immediate a Deo misericordiam petimus ; ipse enim solus est iin- Tojie IV.
mediatus intercessor noster apud Deum. Per Sanctorum autem merita, et preces a Deo misericordiam petimus, eodem Christo mediante : nam et ipsi cum pro nobis orant, per Christum orant. Itaque sicut nostra oratio pro nobis ad Deum, non est supervacanea, nec injuriam Christo facit, licet ipse sit apud Deum advocatus noster, quia nos per illum pro nobis Deum oramus : ita Sanctorum preces pro nobis non sunt vel supervacanea), vel in Christi injuriam, licet Christus sit noster advocatus, quia ipsi per Christum petunt. Et sicut sancti pro nobis Deum orare possunt, non obstante Christi intercessione ; ita et nos possumus ab eis petere, ut pro nobis orent, et a Deo petere, ut illos ad orandum impellat, et orantes exaudiat, non obstante Christi intercessione.
Secunda objectio ex Augustino, qui lib. xxii. dc civit. Dei, cap. 10. dicit, in administratione ereme Dominica) a sacerdote Sanctos quidem nominari, nullo modo autem a sacerdote invocari.
Respondeo : Verba Augustini Kcmnitius si citasset, fraudem suam etiam nobis tacentibus, omnibus patefecisset, lkec autem sunt illius verba : « Uni Deo, et Martyrum, et nostro sacrificium immolamus : ad quud saciificium, sicut homines Dei, qui mundum in ejus confessione vicerunt, suu loco, et ordine nominantur : non tamen a sacerdote, qui sacrificat, invocantur. Deo quippe, non ipsis sacrificat, quamvis in memoria sacrificet eorum, quia Dei sacerdos est, non illorum. »
Vides hic primo, Augustinum non dicere : « In administrationc coma) Domini, sed in sacrificio quod immolamus ; » et bis, ferve repetere, sacerdotem sacrificare Deo sacrificium, non crenam administrare. Secundo vides, Augustinum apertissime dicere, sacrificium fieri in memoriam Sanctorum, et Sanctos in eo nominari : quod non solum est contra horum sectariorum novitates, qui in sua crena nullam Sanctorum mentionem faciunt, sed est expresse contra Kcmnitium, qui paulo ante disputabat Christum dixisse : IIoc facite, non in Sanctorum commemorationem. Tertio vides, Augustinum, cum is negat Sanctos invocari, loqui de invocatione per sacrificium, id est, dc oblatione, qua), ut supra diximus, est cffieacissima invocatio : nam formaliter loquitur, cum ait : « Non tamen a sacerdote, qui sacrificat, invocantur,)) ut patet ex verbis sequentibus : « Deo quip-
LIBER VI.
pe, non ipsis sacrilicat, quia Dei sacerdos est, non ipsorum. »
Quod autem Augustinus non neget, posse ac debere Sanctos invocari in Missa, eo modo, quo facit Ecclesia Catholica, patet ex tract. 84. in Joannem a nobis supra citato, ubi dicit, Sanctos ad mensam Domini commemorari, non ut nos pro eis oremus, sed ut ipsi orent pro nobis. Ex his apparet, quam inaniter propter locum Augustini Kemnitius exultaverit, et quam immerito, et procaciter Synodum Tridenti nam Thaidem Babylonicam appellaverit.
Tertia objectio ex historia antiquitatis ; colligit autem Kemnitius hoc modo progressum antiquitatis. Primo dicit, in primitiva Ecclesia morem fuisse, ut annua memoria Martyrum solemniter celebraretur in ipsis locis, ubi corpora Martyrum sepulta erant : idquc probat ex epistola Ecclesiae Smyrnensis apud Eusebium lib. iv. histor. cap. 13. Secundo dicit, progressu temporis id accessisse, ut corpora Sanctorum sub ipsis mensis ponerentur : et probat ex Ambrosio lib. x. epist. 83. Tertio dicit, in orationibus Ecclesia) factam fuisse memoriam Martyrum, quia Ecclesia orabat, ut aliquando consors fieret in vita aeterna ipsorum Martyrum ; id quod ex epistola supra citata Smyrnensium probat. Atque haec tria dicit esse secundum "usum purioris Ecclesiae, et Scripturae consentanea. Quarto dicit, tempore Augustini ortas esse opiniones peregrinas, et vitiosas do singularibus Martyrum pro suis cultoribus intercessionibus, de meritis, et operationibus Martyrum. Quinto dicit, Augustinum has opiniones in medio reliquisse, tanquam nec veteres, nec certas : id quod probat ex libro xxii. de civit. Dei cap. 10. et de cura pro mortuis, cap. 16. Sexto dicit, Augustinum paulatim coepisse aliquid tribuere his opinionibus ; sed Hieronymum, Basilium, Nazianzenum audaciores fuisse in hac quaestione. Septimo dicit, postremis temporibus, fabricatum esse articulum fidei de patrociniis, et meritis Sanctorum, et quod horribilius est, ipsam actionem ccenae Dopiini, eo detorqueri coeptam.
Ex hac longa narratione Kemnitius simplicioribus persuadere nititur, rem esse novam, et a Papistis confictam, de invocatione Sanctorum in sacrificio Missae. At si quis paulo attentius rem expendat, ex hac ipsa disputatione Kemnitius, et ejus sodales apertissime refelluntur. Nam prima illa tria capita, quae fatetur adversarius fuisse in puriore Ecclesia, et esse consentanea Scripturae, contra nos nihil faciunt, cum non contineant aliquid contrarium nostrae doctrinae : at contra adversarios maxime faciunt, cum sint omnino contraria scriptis et factis ipsorum. Ipsi enim nec celebrant Sanctorum memoriam apud Sanctorum reliquias ; nec Martyrum corpora sub sacra mensa reponunt, sed ejiciunt potius; nec denique in precibus, et mysterio Eucharistiae ullam Sanctorum mentionem faciunt : quare testimonio Kemnitii, concludimus, Kemnitium, et ejus sodales recessisse ab usu primitivae purioris Ecclesiae, sacris litteris consentaneo.
Quartum caput falsum est, et ex sexto refelli potest. Nam si Basilius, Nazianzenus, et Hieronymus sequuntur eas opiniones de intercessionibusj et meritis Sanctorum, ut habet cap. 6, non igitur coeperunt illi opiones Augustini aetate, ut habet c. 4 ; nam actas Augustini posterior est Basilii, et Nazianzeni aetate. Adde, quod sententia Ecclesiae de invocatione Sanctorum, non coepit etiam Basilii aetate, sed longe antiquior est. Nam Eusebius Basilio antiquior lib. xm. praeparat. Evangel. cap. 7 : « Vota, inquit, Sanctis facimus, quorum intercessione apud Deum non parum juvari nos profitemur. » Et Irenaeus Eusebio antiquior lib. v. contra haereses : « Ut Virginis Evae, inquit, Virgo Maria fieret advocata. »
Quintum caput continet manifestum mendacium, et imposturam. Nam Augustinus in locis a Kemnitio citatis, non relinquit in medio tanquam rem incertam, an Sancti nos juvent sintque nostri intercessores et advocati, et ut tales a nobis invocandi ; sed solum quomodo nos juvent, quando miracula apud eorum sepulchra fiunt. Ambigit enim Augustinus, an id fiat opera Angelorum, an per ipsos Martyrum spiritus, an alio modo ; atque hoc in medio relicto, asserit rem esse indubitatam, quod a Sanctis juventur, qui illos invocant. Nam lib. 2 2. de civit. Dei, cap. 8. probat hoc ipsum innumerabilibus ferme exemplis, quae certissima esse affirmat.
Sextum caput non eget alia refutatione ; nescio enim quis non videat, quantum praejudicium causae suae Kemnitius fecerit, cum tam aperte reprehendere ausus est quatuor illas Ecclesiae Graecae et Latinae columnas, Basilium, Nazianzenum, Hieronymum et Augustinum.
CAPUT IX.
Septimum caput falsissimum esse patet ex testimoniis a nobis citatis, Cvrilli, Basilii, Chrysostomi, et Augustini, qui apertissime scribunt, in sacrificio altaris peti a Deo Sanctorum intercessiones. Quanto enim mendacio postremis temporibus fabricatum fuisse lingitur, quod ante annos 1200. in usu Ecclesiae Catholica! fuit ?
CAPUT IX.
De Missis privatis.
Sequitur controversia de Missa privata, de qua post Lutherum scripserunt Brentius in Confessione Wirtembergensi. cap. de Eucharistia, et Kemnitius in 2. par. Exam. pag. 858. et seqq. et Philippus tum in Confess. Augustana, tum in Apologia in art. de Missa. Quam controversiam ita tractabimus, ut primum doceamus sex modis posse Missam dici privatam, et omnibus modis esse licitam. Deinde objectiones adversariorum refellamus.
Igitur primo' dici potest Missa privata ratione loci; quse enim celebrantur in privato aliquo oratorio, seu sacello, dici possunt privata!, si comparentur ad eas quse celebrantur in publico templo. Ac de his non est magna controversia ; nam etiamsi adversarii eas Missas odiose traducant, et angulares per contumeliam vocent : tamen habemus de his exempla manifestissima antiquitatis. Nam in primis Dominus primam Missam instituit, ac celebravit in privata domo : et Apostoli initio frangebant circa domos panem, Act. ii. Ac deinde sancti Pontifices tempore persecutionis, non in domibus tantum privatis, sed etiam in cryptis, et foraminibus terra! sacra faciebant : imo S-: Ducianus in carcere sacrificavit, et suo ipsius pectore pro altari usus est, cum jaceret onustus catenis, nec erigere seipsum posset. Refert id Nicephorus lib. vm. histor. cap. 31.
Nec solum ob persecutiones, sed etiam aliis de causis aliquando veteres in privatis locis sacrificia offerebant. Gregorium Nazianzenum in exigua cellula extructo oratorio sacra fecisse ibidem, Sozomenus testatur, lib. vii. histor. cap. 3. quem locum Kemnitius etiam citat. Sanctus Ambrosius,
teste Paulino in vita ipsius, in domo clarissimae cujusdam fcemina! ab ea rogatus, sacrificium obtulit. Sanctus Augustinus lib. 22. de civit. Dei, cap. 8. testatur quemdam a suis presbyteris in domo rustica sacrificium corporis, et sanguinis Domini obtulisse. Theodoretus in historia religiosa, cap. 20. scribit, se in cellula Maris anachoreta! sacra ' mysteria celebrasse. Gregorius homil. 37. in Evangelia, scribit, Cassium Narniensem Episcopum, virum sanctissimum, aliquando in Episcopii oratorio Missam celebrasse, quod videlicet ad Ecclesiam morbo impeditus descendere non valeret ; etlib,xv. epistol. 43. ad Joannem Syracusanum Episcopum, jubet ut uon prohibeat in domo Venantii patritii Missas celebrari. S. Joannes Eleemosynarius, ut in ejus vita scribit. Leontius, cum populum de Ecclesia egredi videret, quo tempore sacra celebrabat, ad illos conversus ait : « Ego filii propter vos ad Ecclesiam descendo, nam mihi ipse in Episcopio Missas facere poteram. » Denique (ut alia exempla praetermittam) Joannes Damascenus in historia de Barlaam, et Josaphat, scribit, B. Barlaam presbyterum fuisse, et in sua cellula, solo pimsentc Josaphat, Missa! sacrificium offerre solitum
Secundo, Missa privata dici potest a tempore; ut publica sit, qum festis diebus ; privata, quse profestis celebratur. Et quamquam adversarii non nisi raro admodum, ac fere solum in Dominicis, aut majoribus festis sacram ccenam faciunt; tamen non aperte reprehendunt usum Missa! quotidianae : et certe nullo modo reprehendi potest. Nam in primis, ideo juge sacrificium appellatur, Danielis xn, quia jugiter et quotidie celebrari deberet.
Deinde negari non potest, quin olim singulis diebus in multis locis Missa! celebrarentur. Nam Cassius singulis diebus Missam celebrabat, teste Gregorio loco cit. homil. 37. Augustinus epis. 23. dicit, Christum semel in crucc immolatum, omni die in Sacramento populis immolari. Chrysostomus hom. 3. in episfc. ad Ephesios scribit, quotidianam oblationem suo tempore fieri solitam. Hieronymus in cap. i. ad Titum dicit, sacerdotes quotidie pro peccatis populi, ac suis sacrificare. Hyppolitus Martyr in oratione de Antichristo scribit, Christum in die Judicii dicturum : « Venite Pontifices, qui pretiosum corpus meum quotidie immolastis. » Denique S. Audreas, ut in ejus historia legimus, sin-
LLBEK Yb
gulis diubus agnum immaculatum sacrificabat. Sed neque de hac re jam adversarii multum laborant.
Tertio dici potest Missa privata a fine, quia nimirum pro aliquo particulari homine, vel negotio celebretur, ut pro hoc vel illo defuncto, pro ista, vel illa necessitate. Et quidem si Missa aliqua uni soli applicaretur, excludendo omnes alios homines, tum vere privata dici posset : sed talis nulla est; aut fuit unquam in Ecclesia. Nam omnis Missa offertur a ministro publico, et publico nomine pro tota Ecclesia, tum quee in terris, tum qufe in codis, vel in purgatorio est : nam horum omnium in qualibet Missa mentio habetur. Si autem Missa applicetur uni peculiariter, sic tamen ut non excludantur caderi ; tum privata Missa dici poterit, et erit, si comparetur ad alias, quie nulli particulari applicantur.
Neque dubium est, ejusmodi Missas privatas fuisse in usu antiqua? Ecclesia), et licitas esse. Nam in Testamento veteri sacrificia fiebant plurima pro particularibus. Levitici lv. et v. proscribuntur sacrificia pro sacerdote, pro principe, pro quolibet privato, pro synogoga. Job i. habemus sacrificium pro filiis Job ; et Job xlii. sacrificium pro amicis Job: II Machalxeor. m. pro Heliodoro.
In Testamento novo Missa) in natalitiis Sanctorum, quas supra defendimus, omnes erant privata) hoc tertio modo : et habemus insigne exemplum, p rador ea qua) supra allata sunt, apud Bcdam lib. iv. lristor. cap. 14. ubi sancti Apostoli Petrus et Paulus cuidam apparentes, jusserunt Missas celebrari in dic sancti Osvaldi regis, in memoriam ejusdem S. Osv aldi, et visionem illam fuisse verissimam manifeste patuit ex mirabili eventu rerum, quas iidem Apostoli futuras praxlixerant. Pari ratione Missa? pro defunctis, ut plurimum particulares erant, et privata; : sic enim scribit Augustinus de obitu matris sua; lib. ix. Confess. cap. 12 : « Cum offerretur pro ea sacrificium pretii nostri, jam juxta sepulchrum posito cadavere ote. » Denique sacrificium illud a presb\ tero ejusdem Augustini oblatum pro liberatione domus a decmonum vexatione lib. 22. de civit. Dei cap. 8. et alia id genus, sine dubio privata erant, nec reprehendi possunt, nisi tota antiquitas reprehendatur.
•Quarto Missa privata dici potest a paucitate eorum qui intersunt ; ut dicatur publica,
qua? fit coram populo, qualis et Missa qua? solet parochialis, vel conventualis, qua? non celebratur, nisi populus adsit : privata autem, ad quam non exspectatur populus sed pro arbitrio sacerdotis habetur, sive multi adsint, sive pauci. Has Missas ita privatas adversarii non raro reprehendere solent. Certe Philippus in Apolog. Confess. aecersit hinc inde argumenta, ut probet, non debere fieri nisi unam Missam, nimirum eam cui populus intersit : tamen alii ex adversariis non volunt de hac re contendere. NamBrentius in Confessione Wirtembergensi cap. de Eucharistia contentus est, ut Missa celebretur si duo ut minimum adsint, unus qui consecret et ministret Sacramentum, et alter cui porrigatur. Et hoc ipsum probant testimonia allata pro Missis privatis ratione loci; et de his Missis privatis loquitur S. Gregorius lib. iv. epistol. 43, ad Castorium, ubi prohibet in Monasterio fieri Missas publicas, ne, ut ipse dicit, in secessibus servorum Dei fiant conventus populares. Ex quo loco colligitur Missas publicas vocari, quibus interest populi multitudo ; privatas autem qua? sine conventu populi intra Monasteria, vel alibi celebrantur.
Quare fallitur apertissime ^felanchthon in Apologia Confess. cum dicit, ante Gregorii tempora nullam fieri mentionem privatarum Missarum. Nam si apud Gregorium privato? Missa? censentur, qua? celebrantur absque populi conventu, ut ex lioc loco perspicuum est, Missa privata erat, qua? dicta est a presbytero Augustini in domo rustica, ipso teste lib. 22. de civit. Dei cap. 8. et ab Ambrosio in domo eujusdam matrona? Roma?, teste Paulino,et a Theodoreto, in cellula S. Maris et a Luciano in earccre; imo ab Apostolis cum circa domos frangebant panem, ut supra citavimus : et ab ipso Christo, qui non convocavit populum, sed tantum primarios discipulos duodecim.
Quinto Missa? privata; dici possunt, qua? dicuntur in eodem templo, eodem dic, pra?ter unam. Nam una tantum solet esse Missa publica et solem nis, qua? dicitur in summo altari, eictcra? qua? dicuntur in minoribus altaribus eodem dic, et privata? dici possunt, licet multi interdum adsint auditores. Et quidem hanc multiplicationem Missarum valde oderunt, ac reprehendunt omnes adversarii, sed nos probamus licitam esse. Primum ex Testamento veteri, in quo plurima offerebantur sacrificia eodem die et loco.
CAPUT IX.
Secundo, multi erant in eadem Ecclesia sacerdotes. Nani tempore S. Cornelii Papae lloma} erant quadraginta Presbyteri, ut ipse scribit ad Fabium, teste Eusebio lib. vi. bist. cap. 33. ac deinceps semper magis, ac magis crevit sacerdotum multitudo. Multi 'lutem quotidie celebrabant : ergo vel omnes alii cessabant a sacrificio offerendo, vel multi eodem die et loco sacra faciebant. Fuisse autem, qui quotidie sacrificium offerent, dubitari non potest ; id enim perspicuum est ex testimoniis supra citatis, ubi egimus de Missa privata ex parte temporis.
Tertio idem probat testimonium supra allatum ex Reda, lib. iv. Histor. cap. 14. ibi enim Apostoli praecipiunt in die S. Oswaldi celebrari Missas per omnia Monasterii oratoria. Simile est quod scribit Eusebiuslib. iv. cap. 45. de vita Constantini, Episcopos invitatos ad templi dedicationem incruentis sacrificiis Deo oblatis, diem festum celebrasse.
Quarto idem probat antiquissima consuetudo, quae est in Ecclesia, ut in die Natalis* Domini singuli sacerdotes Missae sacrificium ter offerant, cujus ritus memini t Gregorius in homilia de Natali Domini, et ante eum Telesphorus in epistola decretali. Quod si potest unus sacerdos uno in loco ter sacrificium eodem dic offerre, cur non poterunt multi singula offerre sacrificia?
Quinto idem probat altarium multitudo in eadem in Ecclesia. Ambrosius epist. 33 : a Irruere in altaria etc. » et loquitur de una Rasilica. Gregorius lib. v. epist. 50. ad Palladium, scribit in una Ecclesia trcdecim altaria fuisse, et Gulielmus Abbas in vita S. Bernardi lib. i. cap. 12. in Ecclesia Monasterii S. Bernardi fuisse tria altaria, unum in memoriam B. Yirginis, alterum S. Laurentii, tertium S. Benedicti. Yide etiam Petrum Damiani initio vitee S. Romualdi. Quorsum autem tot altaria, si semel tantum in die sacrificium offerri poterat in una Ecclesia ?
Denique Prosper in libro de praedicationibus dimidii temporis, cap. G. scribit, bis intra paucas horas uno in loco sacrificium oblatum. Leo epist. 81. ad Dioscorum, monet ut Alexandriae servetur Romanus ritus de iterando sacrificio eodem die.
Ultimo privata Missa dici posse, in qua solus sacerdos communicat : et haec est Missa privata, de qua potissimum adversarii altercantur, et quam nullo modo admittunt. Sed eam licitam esse, probatur primo ratione Concilii Tridentini. sess. 22. cap. 0. quae
talis est : Missre, in quibus solus sacerdos communicat, etiamsi privatae dici possent, ratione communicantium Sacramentalitcr, tamen absolute non privatae, sed publicae et communes sunt; ergo non debent ut privatae rejici, et damnari. Antecedens probatur a Concilio dupliciter. Primo, quia in ejusmodi Missis saepe multi communicant spiritualiter, proinde fructus est publicus, et communis : et per hoc etiam Missa est ex hac parte publica, et communis. Secundo, quia sacerdos publicus est Minister, el pro tota Ecclesia sacrificium offert.
Hanc totam rationem refellere conatus est Kemnitius pag. 868. et sequentibus : sed non tam rationem Concilii refutavit, quam se mendacem, et ineptum demonstravit. Primo, miratur cur Concilium audeat vocare has Missas communes, et negare esse privatas, cum per multas annorum centurias sint a Catholicis appellatae privatae, et cum apud Gregorium in registro crebra fiat mentio privata: Missse? et cum Glossa in Ganonem, et hoc attendendum, de consecrat, dist. 1, eas privatas appellet.
Atqui hoc totum est mendacium : nam apud Gregorium nusquam exstat vocabulum Missa: privatae. Exstat quidem semel vocabulum Missae publicae lib. 4. epist, 43. sed ut supra diximus, non vocat publicas Gregorius, in quibus communicatur, sed in quibus adest populi multitudo, et iis opponit Missas, in quibus non adest populus, sive in iis communicent aliqui, sive nulli. Eodem modo accipitur vocabulum Missae publicae, et peculiaris, seu privatae in Canone, et in glossa citata.
Secundo, Kemnitius oppugnat argumentum Concilii ductum a spirituali Communione ; et quia non poterat negare spiritualem Communionem, affingit novo mendacio ipsi Concilio, quod affirmaverit per spiritualem Communionem satisfieri institutioni, et praecepto Christi de sumenda Eucharistia.
Sed nihil ejusmodi in Concilio reporitur : imo sess. 13. can. 9. Concilium docet teneri fideles adultos saltem semel in anno ad Communionem Sacramentalem, nimirum, ut eo modo saitisfaciant Christi institutioni, et praecepto.
Tertio, oppugnat alterum argumentum Concilii, sumptum ex eo quod sacerdos est publicus Minister, ac dicit argumentum non valere, quoniam Minister verbi, est etiam publicus Minister, et tamen non pofest con-
LIBER VI.
cionari nisi populo praesente ; et qui baptizat est publicus Minister, et tamen non potest baptizare, nisi aliquis adsit baptizandus.
Sed haec sunt merae ineptiae. Aliter enim est sacerdos Minister publicus sacrificando, aliter concionando, et Sacramenta ministrando. Nam sacrificando dirigit actionem suam ad Deum pro populo ; concionando, et Sacramenta ministrando, dirigit actionem suam ad populum propter Deum.
Et bine nascitur alia ratio ex natura sacrificii nam si adversarii concederent Missam non solum esse Sacramentum, sed etiam sacrificium, fortasse in hac re facile convenirent: siquidem ad sacrificium, ut sacrificium est, nihil refert, si multi, vel pauci, vel nulli intersint, aut communicent, cum sacrificium offeratur Deo pro populo ; potest enim sacerdos pro populo offerre, etiamsi populus nec adsit, nec communicet. Et confirmatur ex lege veteri ; cum enim sacrificia offerebantur pro peccato, nihil inde manducabat is, pro quo offerebatur, ut patet Levit. 6. et 7. et tamen illi proderat. Et confirmatur rursus a simili ; nam sacrificium simile est orationi, ut supra diximus, imo est qusedam realis et efficacissima oratio. Porro orationem prodesse ei, pro quo fit, etiamsi ille non adsit, nec sciat quid agatur, certum et exploratum est.
Tertio probatur ex consuetudine veterum. Nam etiamsi nusquam expresse legamus a veteribus oblatum sacrificium sine Communione alicujus, vel aliquorum, praeter ipsum sacerdotem : tamen id possumus ex conjecturis facile colligere. Prima conjectura ex Concilio Nannetensi, cap. 30. quod citatur ab Ivone in decret. par. 3. cap. 70. ubi jubentur presbyteri non celebrare soli Missam, nisi habeant saltem unum secum, qui respondeat. Ex quo intelligimus quosdam plane solos celebrare solitos Missae sacrificium : et proinde sine communicantibus. Item ex Concilio Toletano XII. can. 5. ubi graviter reprehenduntur quidam sacerdotes, qui sacrificium offerentes non communicabant : « Quale erit, inquit Concilium, illud sacrificium, cui nec ipse sacrificans participasse dignoscitur ? » Quae verba satis aperte indicant, in ejusmodi sacrificio nullum omnino fuisse, qui communicaret ; et tamen Concilium non requirit, nisi ut sacerdos ipse communicet : proinde admittit tanquam rata, et ut apparet, usitata sacrificia, in quibus solus communicat sacerdos. Est autem
(l)Luc. XXIF, 19.
hoc Concilium ante annos circiter 900. celeqratum.
Secunda conjectura. Quidam initiabantur sacris absque ulla certa procuratione animarum, qui proinde non poterant ulli Sacramentun administrare, et tamen sine dubio Missas celebrabant. Exemplum habemus in S. Paulino Nolano, qui presbyter ordinatus fuit, ut ipse scribit epist. 6. ad Severum, in sacerdotium Domini, sed nulli certae Ecclesiae alligatus.
Tertia conjectura. Plurimi sacerdotes quotidie celebrabant, ut supra ostendimus, et tamen populus in multis locis raro admodum communicabat, ut vel ex illa querimonia Chrysostomi cognosci potest, quae habetur homil. 3. in epist. ad Ephes. « Frustra, inquit, habetur quotidianra oblatio, cum nemo sit, qui simul participet. » Et homil. 17. in epist. ad Ilebr. scribit, plurimos tantum semel in anno ad Sacramenti Communionem accessisse. Ambrosius etiam lib. v. de Sacrament. cap. 4. dicit, Graecos post annum communicare solere.
Quarta conjectura. Multa sacra fiebantpro causa ita particulari, ut non sit ullo modo verisimile, ministratam fuisse Communionem in ejusmodi sacris : ut exempli causa, cum scribit Augustinus libro ix. Confess. cap. 12. oblatum sacrificium pro matre sua, cadavere juxta sepulchrum constituto ; et cum scribit, lib xxn. civit, cap. 8. unum e suis presbyteris sacrificium obtulisse in domo rustica, ad eamdem domum a malignorum spirituum vexatione liberandam. Sed adversariorum argumenta solvamus.
CAPUT X.
Solvuntur argumenta contra Missas privatas.
Prima objectio Kemnitii in 2. par. Exam. pag 862. (nam quae ipse fabulatur de origine Missae privatae, quia nullo argumento , probavit, omitto) sumitur ex illis verbis Luc. xxii \Hoc facite in meam commemorationem (1). Jubet enim Christus, ut faciamus quod ipse feciet ; ipse autem non solum consecravit, sed etiam dedit Sacramentum, iis qui aderant manducandum ; quare consecrare, et non distribuere, est ipsam Coenam Domini profanare.
CAPUT X.
Respondeo : Jussit Dominus fieri quod ipse fecit, sed pro loco, tempore, personis : ea enim est vis affirmativorum prajceptorum. Et sine dubio non jussit Sacramentum dispensari invitis, aut indignis. Quare si forte nulli sint, qui velint, aut possint communicare, non tenemur Sacramentum ministrare, nec tamen ideo prohibemur a celebratione cessare.
Dices : Si licet dividere actiones, quas Dominus exemplo suo conjunxit, et Sacramentum aliquando consecrare, et nemini ministrare, licebit etiam consecrare, vel ministrare, et non sumere.
Respondeo : Non est eadem ratio omnium illarum actionum. Nam consecratio et consummatio, de essentia sacrificii sunt, ideo nullo modo possunt omitti : at dispensatio, nec est de essentia, nec de integritate, sed solum affirmativo Domini praecepto necessaria ; et ideo facienda quidem est, sed pro loco et tempore, ut diximus.
Secunda objectio. Apostolorum Synaxis describitur Act. ii. per fractionem panis ; ergo distributio, et dispensatio Sacramenti fuit in usu primitiva! Ecclesia! in celebratione Ccena! Domini.
Respondeo : Nihil verius dici potest ; sed non inde sequitur non posse unquam sacrificium sine dispensatione offerri. Nam et apud nos in templis omnibus celebratur Synaxis cum dispensatione Sacramenti, et tamen non ideo damnantur sacra, quae in privatis oratoriis, vel sacellis sine tali dispensatione celebrantur.
Tertia objectio. B. Paulus I Corint. x. describens ritum Ccena! Domini, aperte scribit, corpus Domini communicari, et distribui fidelibus, et fideles participes esse mensai Domini, non spectando unum manducantem, sed manducando.
Respondeo : Apostolus eo loco non describit ritum Ccena! Domini, ut declaret quid sit ipsa celebratio hujus mysterii, vel in quo pra!cipue consistat, sed tantum ut ostendat, eos qui Eucharistiam sumunt, participes esse mensa! Domini, et socios Christi fieri : quemmadmodum fiunt socii daemoniorum, et participes sunt altaris idolorum, qui scienter manducant idolothyta. Ex quo non sequitur, Missam sine Communione populi esseillicitam vel eos, qui Missa! intersunt, et non communicant, nihil utilitatis capere. Nam ista affirmans propositio verissima est, et ex Paulo colligitur •. Qui reipsa Eucharistiam manducat, cum Christo conjungitur : ista autem negans falsa est nec habetur in Paulo : Qui non sumit reipsa Eucharistiam, sed solo voto ac desiderio, nullo modo cum Christo jungitur, aut frustra interest sacrificio.
Quarto objectio. Apostolus I. Corinth xi opponit inter se Dominicam Ccenam, et privatam Coe nam ; et quidem ita, ut confirmet, ubi privata Ccena agitur, ibi non posse Dominicam Ccenam celebrari. Definit autem privatam Ccenam, ubi quis privatim, quod Coense Dominica! est, manducat, praeoccupat non simul participantibus aliis : et dicit, non dissimile esse, ac si instrueretur talis ccena, ubi unus saturaretur, alter vero cogeretur esurire : « Hic certe locus tanquam fulmen, » inquit Kemnitius, « prosternit privatas Pontificiorum Missas, in quibus solus Sacerdos celebrans sacramentaliter communicat : et clarissima est Chrysostomi sententia in illum Pauli locum : Quod Dominicum est, privatum fecerunt ; Ccena enim Dominit debet esse communis etc. »
Respondeo : Primum cum Paulus opponit Ccenam Domini ccenae privatae, non loquitur de Eucharistia, sed de convivio, quod in Ecclesia oliin in pauperum refrigerium fieri solebat, quod convivium, vocat Ccenam Domini, ut Chrysostomus interpretatur quia fiebat ad repraesentandam Ccenam Domini ultimam cum discipulis ; et etiam quia fiebat in loco sacro, et denique quia conjungebatur cum Eucharistiae communicatione. Quod autem per Ccenam Domini intelligatur convivium illud, perspicuum est ex illis verbis : a Unus esurit, alius autem ebrius est» . Non enim in communicatione Eucharistiae poterat esuries, aut ebrietas inveniri, cum illa sit cibus mentis, non ventris. Deinde idem patet, ex proposito Pauli. Yult enim ipse (Chrysostomo, et omnibus aliis exponentibus) Corinthios reprehendere, quod non amplius convivia illa faciant, sicut oportet, sed divites seorsim et laute conviventur, pauperes autem etiam seorsim , et vix ad satietatem reficiantur : hunc autem abusum reprehendit illis verbis : « Jam non est Dominicam Ccenam manducare; unus quisque enim suam ccenam praesumit, etc. » Hoc est : Vestra ista convivia, ut nunc celebrantur, non repra!sentant amplius ccenam Dominicam. Dominus enim simul cum discipulis in eadem mensa accubuit, etiamsi ipse Dominus, illi servi essent; vos autem fratres vestros, quod pauperes sint, a mensa
UBER 4'I.
vestra excluditis otc. Qua) omnia ad convivia illa pertinent, non ad Eucharistiam : nam quod attinet ad Eucharistiam, omnes ceque sobrie, et ceque laute epulabantur, cum omnibus daretur corpus Dominicum in modica specie panis. Itaque totum argumentum Kemnitii in cequivocationo laborat.
Secundo, etiamsi B. Paulus de Eucharistia loqueretur, cum camam communem privat® opponit, ut Theodoretus, et aliqui alii veterum probabiliter docent : nihil inde colligi posset pro adversariis. Paulus enim reprehendit comam privatam, aqua excluduntur «alii, non ad quam non coguntur. Porro Miss® nostr® non excludunt communicantes ; imo ut Concilium Tri dentinum affirmat sess. 22. can. 6. optat Ecclesia, ut in singulis Missis, qui adstant, communicent ; sed si nulli sunt qui communicare velint, nulla culpa est sacerdotis, nec potest reprehendi, quasi solus participare velit coenam Dominicam.
Quinta objectio. In veteri Ecclesia semper in actione Ccen® Domini fiebat distributio S«ucramcntijUt patet ex descriptione omnium Liturgiarum, qu® apud Patres exstant.
Respondeo : Contrarium colligitur ex tam multis exemplis, qu® nos supra attulimus. Porro in Liturgiis fit mentio distributionis : quia, ut diximus, semper fieri potest, ac debet Sacramenti distributio in Missa eorum sacerdotum, qui curam animarum ex officio gerunt, si sint aliqui parati ad communicandum. Sed non ideo cessandum est a sacrificio, si nulli sint, qui communicare velint.
Sexta objectio. Commentum, quod celebratio Ccen® Dominic® prosit illis, qui non communicant, sed tantum intersunt, et audiunt, et cum devotione spectant quod sacerdos agit, non tantum ignotum est antiquitati, sed serio, et graviter a veteribus reprehenditur. Chrysostomus hom. 3. in epist. ad Ephes. : « Frustra , inquit, habetur oblatio quotidiana, cum nemo sit, qui simul participet.» Et infra : « Quisquis mysteriorum consors non est, impudens, et improbus adstat. » Et rursum : « Si quis, inquit, ad convivium vocatus, manus quidem laverit, et accubuerit, et tamen nihil ciborum gustaverit, nonne infert contumeliam convivatori a quo fuerat vocatus? an non satius* fuerit, eum qui talis est, prorsus non comparuisse ? Audis, subjungit Kemnitius, non verba, sed fulmina contra Pontificiam persuasionem de spectaculo privatarum Missarum.»
Respondeo, veteribus non fuisse incognitum usum assistendi Miss® sacrificio, et t«amen in iis non communicandi Sacrament, aliter, perspicuum est ex Concilio Agathensi ante 1000. annos celebrato. Nam can. 18. jubentur omnes laici saltem ter in anno communicare, in Natali, Pascha, et Pentecoste : et tamen can. 47. jubentur iidem laici singulis diebus Dominicis Miss® interesse, idque usque ad sacerdotis benedictionem, qu® datur in fine Miss®. Pneterea non dubitasse veteres, Missam prodesse adstantibus, licet non communicarent, certissimum est ex iis, qu® supra diximus de Missis pro defunctis, etpro qualibet necessit ate. Si enim Missa prodest defunctis, ut omnes Patres uno ore fatentur, nec non viventibus, absentibus, ®grotis, iter facientibus, imo etiam infidelibus, et h®reticis, quanto magis proderit fidelibus prffisentibus, et simul voto, ac desiderio offerentibus ?
Ad locum Chrysostomi dico, illa verba : a Frustra fit oblatio quotidiana », non significare absolute oblationem frustra fieri, sed. frustra quatenus ordinatur ad Communionem. Nam cum celebratio Miss® partim ordinetur ad sacrificium Deo offerendum, partim «ad populum sacro illo pane reficiendum, cum nulli sunt, qui communicent, frustra fit, quatenus ordinatur «ad posteriorem finem, sed non fit frustra quatenus ordinatur ad finem priorem. Itaque Chrysostomus, etiamsi dicat, frustra fieri non tamen propterea omittebat quotidie sacrificare : quod certe fecisset, si absolute frustra fieri existimasse);.
Ad illud autem quod Chrysostomus dicit, melius esse non interesse sacrificio quam interesse, et non communicare, dico Ghrysostomum, ut quffidam alia, per excessum ita esse locutum, cum solum hortari cuperet homines ad frequenter, et digne communicandum. Nam quia videbat excusare se homines a Communione, quod se indignos, et imparatos dicerent, ipse animadvertens negligenti.am, et desidiam totius illius damni causam esse, vehementer illos arguit, ac dicit, indignos etiam esse, qui simul cum c®teris orent, imo dignos, qui ab Ecclesia ejiciantur tempore sacrificii, quomodo ejiciuntur pcenitentes, et Catechumeni ; et melius facturos si non venirent, et alia id genus, qu® certum est, dicta esse amplificandi gratia. Simile est quod ait Apostolus I Corinth. vi: Contemptibiles qui sunt in Ecclesia, bos constituite a>l
CAPUT X.
judicandum (1). Non enim revera jubet B. Paulus, ut contemptibiles judices constituantur ; sed ita loquitur, quia cuperet in Ecclesia nullas lites, aut tam sapientes, et bonos esse omnes Christianos, ut etiam minimi sufficerent ad dijudicandas temporales controversias.
Porro Chrysostomum non fuisse in ea sen tentia, ut putaret nihil prodesse sacrificium iis, qui adsunt, et non communicant, dubitari non potest, tum ex tam multis locis supra citatis, ubi scribit sacrificium prodesse defunctis, et viventibus absentibus ; tum etiam ex liom. 3 de incomprehensibili natura Dei : ubi graviter reprehendit auditores suos quod finita concione recederent, et sacrificio non interessent. Ubi nihil de Communione dicit, cum tamen sciret plurimos non communicare nisi rarissime ; sed tantum hortatur ut maneant, et simul orent, ac spectent Christum, qui in mysteriis se ostendit.
Septima objectio. In veteri Ecclesia prohibitas fuisse Missas privatas, in quibus solus sacerdos communicat, testatur Clirysostomus hom. 18. in II. ad Corinth. ubi scribit in celebratione Eucharistia) non fieri, sicut fiebat in Testamento veteri, ubi solus sacerdos qutedam comedebat.
Respondeo : Chrysostomus eo loco in eo solum ponit discrimen inter sacrificia Testamenti veteris et novi, quod in illis, aut solus sacerdos edebat victimas, aut ipse majorem partem, populus minorem obtinebat ex immolatis : in his autem totam victimam sacerdos, et totam populus edit, idem videlicet, et integrum Christi corpus, et sanguinem. Sed nihil hoc facit contra Missas privatas: quod enim nunc ssepo sacerdos solus victimam edat, non est culpa sacerdotum, aut natura sacrificii, sed populi ncgligentia.
Octava objectio. Canon decimus Apostolorum jubet excommunicari cos, qui non permanent in Ecclesia usque dum Missa peragitur, et non accipiunt sanctam Communionem: atque hic canon renovatur in Concilio Antiocheno, cap. 2, et exstat etiam decretum Anacleti in epistol. i. et apud Gratianum, caii. Peracta, de consecr. disf. 2. : « Peracta consecratione omnes communicent, qui noluerint Ecclesiasticis carere liminibus : sic enim , et Apostoli statuerunt, et S. Romana (enet Ecclesia. » Ergo prohibita) tunc erant Missa) privata).
Respondeo : Primum isti canones jubent, ut fideles communicent in Missa; sed non prohibent sacerdoti sacrificare, si populus non adsit, aut communicare nolit. Deinde canon Apostolorum ita explicatur in Concilio Antiocheno, ut intelligamus non damnari eos, qui absolute non communicant, sed eos, qui de certa causa, nimirum ob aliquam superstitionem, aut pravam opinionem aversantur sacram Communionem. Decretum autem Anacleti, si epistola ejus consulatur, et non solum fragmentum, quod est apud Gratianum, solos obligat clericos Episcopo in diebus solemnibus sacrificanti solemniter ministrantes : quo circa si die aliquo non solemni, aut sine aliorum clericorum solemni ministerio quis sacrificet, non cogitur ex hoc decreto Communionem dare. Denique certum est, decreta ista, qua) sine dubio non divini, sed humani juris erant, si ad populum pertinebant progressu temporis abrogata fuisse ; constat enim tempore Ambrosii, et Chrysostomi, ut supra citavimus, Gra)cos nbn nisi post annum communicare solitos esse.
Nona objectio. Humbertus contra Nicetam scribit, imperfectam esse Missam, in qua non simul fit consecratio, fractio, seu distributio, et communicatio ; Walfridus in libro de rebus Ecclesiasticis, cap. 22., similiter docet illam esse legitimam Missam, in qua adsunt sacerdos, respondens, offerentes, et communicantes. Ad idem citantur, duo decreta, unum Soteris Papa) apud Gratianum, can. Hoc quoque, de consecrat, dist. i. alterum Concilii Nannetcnsis apud Ivonem par. 3. decreti cap. 70.
Respondeo : Si Missa prsecisc accipiatur pro sacrficio, perfectam, 'et legitimam esso constat, etiam sine communicantibus, modo sacrificium a sacerdote consumatur : quia tamen, ut diximus, Missa) celebratio non solum ad sacrificium Deo offerendum, sed etiam ad populum nutriendum spirituali pabulo ordinatur, propterea ex hac parte negari non potest, quin sit magis perfecta, et legitima Missa, ubi communicantes adsunt, quam ubi desunt, et hoc solum volunt auctores citati. Porro decreta illa Papie Soteris, et Concilii Nannetensis ad rem non pertinent : non enim jubent, ut adsint qui communicent ; sed tantum ut adsint, qui sacerdoti respondeant. Ubi obiter notandum est mendacium Kcmnitii : scribit enim Kemnitius, Concilium illud ri-
(1) T Corinth. VI, 4.
LIBER VI.
diculum judicasse, muris, et parietibus a sacerdote insusurrari, qua? ad populum pertinent. At Concilium non meminit populi, sed jubet, ut saltem unus adsit, qui respondeat in Missa, ne videatur sacerdos parietibus dicere: « Dominus vobiscum » et, « Orate fratres. »
Decima objectio. Ludibria sunt, quod in Missa, in qua nulli communicant, dicat sacerdos : (i Quotquot ex hac altaris participatione sumpserimus, et Sacramenta, quae sumpsimus. » Item, quod hostia frangatur : fractio enim ad distribuendum ordinatur, ut Augustinus docet in epist. 39 ad Paulinum.
Respondeo : Illa verba dicuntur in numero multitudinis, tum propter praesentes communicantes, si qui adsint ; tum etiam propter eos, qui alibi communicant : cum enim unum corpus simus, non solum praesentes, sed etiam absentes pro omnibus oramus. Simile est in oratione Dominica, quam quisque potest etiam solus in suo cubiculo recitare, et tamen ita composita est, ac si dicenda esset solum a multitudine congregata.
Quot attinet ad fractionem, ea non solum ad distribuendum, sed etiam ad significandum ordinatur. Nam in Missa Chrysostomi fit confractio, in quatuor partes in modum crucis, et una ex illis particulis, in calicem immittitur cum certa verborum recitatione : ut etiam Latini faciunt. Quare Kemnitius cum caeremoniam fractionis ludibrium appellat, et aperte irridet, antiquam, et veram Ecclesiam, Graecam, et Latinam irridet. Atque hactenus de objectionibus Kemnitii.
Undecima objectio, est Joan. Brentii in Confess. Witembergensi cap. do Eucharistiae : ubi praeter ea, quae illi sunt communia cumKemnitio, facit hoc argumentum : «Christus instituit ccenam suam, non ut esset privata actio sacrificuli, sed communis totius Ecclesiae ; non igitur licitae sunt privatae illae Missae, in quibus sacerdos sibi soli legit verba Coeme, et Eucharistiam consecrat. »
Respondeo : Missa Catholicorum nunquam est privata actio sacerdotis, sed semper est communis toti Ecclesiae, qui a communi ministro pro communi omnium utilitate offertur : proinde semper est in Missa communio Ecclesiae, si per communionem intelligas fructum communem sacrificii. Quod si per communionem intelligas Eucharistiae manducationem : fatemur Christum instituisse Ccenam, ut esset simul et sacrificium et communio, sed nonjussisse ut illa duo nunquam
separarentur, quasi non possit Deo sacrificium offerri, quando nulli adsunt, qui communicare velint.
Duodecima objectio est Philippi in Apologia Confess. Augustanae in articulo de Missa, ubi producit epistolam quamdam sancti Francisci ad omnes fratres suos, in qua jubet unam tantum Missam uno in loco celebrari , etiamsi plures adsint sacerdotes.
Respondet Joannes Eckius in Enchiridio, epistolam illam non agnosci a fratribus Ordinis Minorum, pro vera sancti Francisci Epistola. Addit praeterea, auctorem illius epistolae loqui solum de feria 3. in Coena Domini, non de aliis diebus ; et sane si epistola illa de quovis die loqueretur, falsum apertissime contineret. Scribit enim auctor epistolae, secundum usum Romana! Ecclesiai unicam Missam duntaxat uno in loco celebrari. At Honorius Papa III, qui sedit Romae tempore sancti Francisci. cap. Cum creatura, de celebrat. Missarum, jubet non omitti anniversaria sacra pro defunctis, ob festum, vel feriam occurrentem, sed utraque sacra eodem die celebrari.
Ultima objectio est aliorum, quam recitat Eckius ex Basilio in Psal. 113. prope finem, ubi dicit : « Non in latebris dilitescens sacrificabo, sed publicum exhibebo tibi sacrificium. » Et infra dicit : unum esse altare Ecclesiae. Et confirmatur ex Hieronymo in cap. 3. Amos, ubi dicit unum esse altare in Ecclesia.
Respondet recte Eckius, Basilium per sacrificium occultum intelligere sacrificium schismaticorum, qui se ab Ecclesia segregant, et in suis conventiculis sacrificia offerre praesumunt, et ideo etiam unum altare agnoscere, id est, unum sacerdotium, unum ritum etc. Nam subjungit ibidem Basilius : « Audite qui Ecclesiam relinquitis, et in publicis domibus versati, miseras facitis corporis pretiosi scissuras. » Et infra : «Tu aram erigis ex adverso altaris tibi a Patribus constituti. » Quemadmodum etiam Augustinus, Optatus, Cyprianus, et alii passim schismaticos describunt, cum dicunt, quosdam erigere altare contra altare. Hieronymus quoque distinguit unum altare Ecclesia! a multis altaribus haereticorum, quia ut ipse dicit, tot habent altaria quot schismata. Alio qui multa fuisse in Ecclesia altaria materialia, supra ostendimus ex Ambrosio, Gregorio, et aliis : unde Tertullianus in libro de poenitentia, ponit inter alias pcenitentium caeremonias, aris Dei aggeniculari.
CAPUT XII.
CAPUT XI.
De genere linguae.
Sequitur controversia de genere linguae, an scilicet necessarium sit Missam vulgari lingua recitari : id enim contendunt adversarii, et maxime Kemnitius in 2. par. Exam. pag. 883. et sequentibus. Sed istam qua)stionem maxima ex parte tractavimus partim libro ii. de verbo Dei, extrenlo, partim lib. ii. de Sacramentis in genere, extremo. Nam tria quaedam ad Missam pertinent. Primo, lectio Scripturarum, et publica oratio. Secundo, Sacramenti Eucharistiae consecratio, et dispensatio. Tertio sacrificii oblatio De lectione, et oratione disseruimus in lib. de verbo Dei, loco citato : De Sacramenti consecratione, et dispensatione tractatum est in libris de Sacramentis in genere, ut jam diximus : solum igitur superest disputatio de ipsa sacrificii oblatione.
Sed ea facillima est. Nam in primis sacrificii oblatio magis in re, quam in verbis consistit. Nam ut supra diximus, illa actio, qua corpus Domini super altare ponitur ad Dei honorem, vera ac realis oblatio est, etiamsi verbis non dicatur, Offerro : vel offerimus. Porro illa actio verba quidem aliqua necessario requirit, nimirum verba consecrationis : sed illa verba non diriguntur ad instruendos auditores, sed ad elementum consecrandum, ut notum est. Elementum autem nullam linguam intelligit; quare impertinens est ad realem oblationem, utrum Missa dicatur lingua vulgari, vel non vulgari.
Secundo, licet oblatio ipsa necessario verbis exprimenda esset, ut jam reipsa in Missa exprimitur, tamen adhuc impertinens esset, qua lingua id fieret; siquidem oblationis verba diriguntur ad Deum, non ad populum; Deus autem omnes linguas intelligit.
Tertio, verba oblationis Submissa voce pronuncianda sunt, ut in sequenti capite demonstrabimus : non igitur necesse est, ut ea lingua recitentur, quam intelligit populus. Quid enim prodest nosse quid verba significent, si sonum vocis exaudire non valeas ?
Quarto, sacrificium non offertur ad populum instruendum, si de primario, et proprio fine agatur, sed ad Deum colendum, et ad
impetranda populo beneficia : non igitur id requitur, ut populus intelligat id quod dicitur, sed satis est si Deus intelligat.
Quinto, si lingua vulgari sacrificium offerendum esset, duo gravissima incommoda sequerentur. Unum, quod oporteret frequenter mutare verba sacrificii, cum vocabula, quae uno tempore sunt vulgaria, non diu post desinant esse vulgaria. Alterum, quod tolleretur communicatio Ecclesiarum : nec enim posset sacerdos Italus in Gallia, neque Gallus in Italia, neque Italus aut Gallus in Germania, neque Germanus in Italia, aut Gallia sacrificium offerre ; quod idem de Hispania, Anglia, Polonia, aliisque regionibus intelligendum est.
Sexto, accedit antiquissima Ecclesia} consuetudo. Nam in toto Oriente non inveniuntur antiqua) Liturgia), nisi Graecae, aut Caldaica) : in toto autem Occidente antiquae Liturgia) nullse sunt nisi Latina) ; et tamen a multis jam saeculis desierunt omnes istae linguae esse vulgares, imo Germanis, Francis, Anglis, Polonis, nunquam fuit lingua latina vulgaris: recte igitur Concilium Tridentinurn sess. xxn, can. ult., statuit Missam non esse lingua vulgari celebrandam. Argumenta quae adversarii contra objiciunt, sunta nobis omniarefutata in duobus locis paulo ante notatis. Quare non putavi operae pretium esse illa repetere ; pra)sertiam cum non pugnent contra sacrificii actionem.
CAPUT XII.
Non esse omnia necessano in Missa alta voce 'pronuntianda.
Alia quaestio est superiori non multum absimilis, de modo vocis. Accusant enim adversarii Ecclesiam Latinam, quod pleraque in Missa submissa voce pronuntiari jubeat : de qua re exstat canon 9. in sess. 22. Concilii Tridentini. Ubi illud initio est observandum, non esse quaestionem, an sit per se illicitum totam Missam alta voce celebrare ; nec enim ignoramus modum vocis non pertinere ad substantiam sacrificii, et posse ista omnia ad arbitrium Ecclesia) immutari. Tota igitur quaestio in eo sita est : utrum consuetudo Latinae Ecclesiae, quaedam submissa voce pronuntiandi, repugnet Christi institutioni,.
LIBER VI.
39ft
ac proinde sit mala, et necessario corrigenda.
Et quidem Kemnitius in 2. par. Exam. pag. 890. contendit contra Christi institutionem esse, ut quaedam submissa voce legantur in Missa: Concilium autem contra definit. Concilii vero sententiam verissimam esse lice rationes ostendunt. Primo, utile est ad reverentiam tanti mysterii, ut nonomniaalta voce dicantur : nam ut sanctus Basilius recte docet libro de spiritu sancto cap. 27. multum confert ad dignitatem, et reverentiam conservandam mysteriorum, ut non assuescant homines eadem saepius audire, vel potius, ut non efferantur ad aures vulgi. Qualia enim mysteria sunt quae ad omnium aures perferuntur?
Secundo, habemus exemplum antiquae Liturgia}, tum Graecae, tum Latinae. Liturgi se, Basilii, et Chrysostomi, quod etiam Kemnitius notavit, quaedam praescribunt dicenda sub silentio, et concludenda alta voce: quod idem nos servamus, cum secretas orationes concludimus, vocem attollendo in illis verbis : « Per omnia saecula saeculorum.') Neque valet Kemnitii responsio, qui illud ita interpretatur, ac si Liturgiae illae praescriberent, quaedam pronuntiari moderata vace, sic tamen ut ab omnibus audiantur, concludi autem cum clamore, et cantu. Nam in Liturgia Chrysostomi, ubi legimus : « Sacerdos orat secreto, vox graeca » non significat voce moderata : sed plane secreto, nec enim dicuntur mysteria, quae moderata voce publicantur, sed quae omnino celantur. Et praeterea ibidem monetur sacerdos illas preces secreto recitare, dum Diaconus alta voce canit Litaniam, vel dum cantores alia quaedam concinunt : proinde non potest populus iis attendere, quae dicit sacerdos, atque ideo vero et proprie secreta sunt.
De Latina autem Liturgia habemus testimonium Innocentii I in epistol. 4. ad Episcopum Eugubinum, cap. i., ubi interrogatus de tempore, quo in mysterio Missae pax danda est aperte indicat, praecipuam partem Missae esse secretam : nec audet aperire quae sint illa, quae recitantur antequam pax detur. At si totus populus illa omnia audire consuevisset, certe nihil fuisset secretum, nihil arcanum, et facile potuissent litteris committi, quae erant vulgo omnibus nota.
Tertio habemus exempla sacrificiorum veleris legis. Nam (ut omitttam quod in sacrificiis plerumque sola mente orabant, sine
ullis verbis) Levit. 46. describitur solemne sacrificium incensi , ac jubetur solus sacerdos intra velum ingredi, et sacrificare, atque orare pro se, et populo, omnibus aliis foris exspectantibus et, non modo non audientibus sed nec videntibus sacerdotem : quo etiam ritu sacrificasse Zachariam patrem Praecursoris, legimus Luc. i.
Quarto Christus ipse in sacrificio crucis, quod exemplar fuit omnium sacrificiorum, in silentio oblationem peregit, nec trium horarum spatio locutus est audientibus circumstantibus, nisi septem brevissimas sententias : quot sunt etiam sententiae, quae in Canone nostrae Liturgiae alta voce pronunciantur.
Sed videamus quid pro sua sententia Kemnitius afferat. Primo objicit Christi institutionem, qui in sua Coena jussit sui memoriam fieri, non per silentium, sed, ut Paulus explicat, per annuntiationem. Et posset argumentum confirmari Christi ipsius exemplo qui verba consecrationis alta voce pronuntiavit, ut omnes qui aderant, audire potuerint.
Respondeo : Christi memoria, ct annuntiatio non tam verbis, quam reipsa fieri debet ; sic enim scribit Augustinus lib. xx. contra Faustum cap. 48’: « Christiani, inquit, jam peracti sacrificii memoriam celebrant sacrosancta oblatione, et participatione corporis Christi ctc. » Neque posset alio modo impleri quod Paulus praecipit, ut omnes annuntient mortem Domini : qualis enim confusio fieret, si omnis populus in Ecclesia mortem Domini verbis annuntiare deberet?
Quod attinet ad Christi exemplum, sciendum est, Christum’ non solum ea verba pronuntiasse ut consecraret, sed etiam ut Apostolos doceret ritum consecrandi : quocirca oportuit cum ita loqui, ut ab Apostolis audiretur. Quod etiam hoc tempore Episcopi servant, cum inter Missarum solemnia ordinant sacerdotes ; sic enim pronuntiant verba consecrationis, ut omnes illi novi sacerdotes audire possint. Alia autem ratio est eorum, qui ad populum Missas celebrant.
Secunda objectio. Christus non ita Sacramenta instituit, ut actio quidem esset visibilis, et publica, verbum vero, quae est praecipua pars Sacramentorum occulletur et sepeliatur. Respondeo : Alia ratio Sacramenti, alia sacrificii est: nunc enim de sacrificio proprie agimus. Sacrificium autem non
CAPUT Xlf.
iu verbis, sed in oblatione rei consistit : verba vero in sacrificio Missae requiruntur, non ut sint ipsa sacrificium, vel pars sacrificii, sed solum ut victima; prsesentiam nobis exhibeant. Verbis enim consecrationis, ut supra ostendimus, id efficitur, ut corpus Christi vere adsit in altari : quare sacrificium’ erit vere externum et scnsible, etiamsi verba quibus id efficitur, sentiri non possint. Adde, quod in Sacramentis quoque, ad quorum essentiam verba potissimum pertinent, non est nccessc, ut verba ab iis percipiantur, qui Sacramenta suscipiunt, modo percipiantur ab iis, qui ea ministrant : alioqui Baptismus infantibus, amentibus, surdis, collatus, irritus esset, quod ne Kemnitius quidem admitteret. Ad argentum igitur respondemus, Christum non quidem instituisse, ut verba occultentur, et sepeliantur, sed neque instituisse ita pronuntiari, ut ab omnibus, qui adsunt, audiantur, sed solum instituisse rcipsa adhibeantur, libertate relicta Eccclesue, utmodum recitandi constituat. Id quod non solum Catholici docent, sed etiam Kemnitii praeceptor et Propheta Lutherus in lib. de formula Missae, ubi liberum permittit, ut verba Ciente, alta vel submissa voce pronuntientur.
Tertia objectio. Apostolus I Corintb. xiv diserte distinguit haec duo in Ecclesia loqui de iis scilicet quae ad publicum ministerium pertinent; et privatim sibi ipsi, et Deo loqui.
Respondeo : In Ecclesia loqui Beato Paulo est exhortari, et instruere Ecclesiam; sibi et Deo loqui, est orare, vel laudare Deum: « Iu Ecclesia, » inquit, « volo quinque verba in sensu meo loqui, ut et alios instruam.» Et rursus : « Si non fuerit interpres, taceat in Ecclesia, sibi autem loquatur, et Deo. » Itaque distinguit concionem ab oratione. Ad neutrum autem proprie pertinet sacrificium : sacrificare enim non est loqui, sed facere; vel si quo modo loqui, est, non est de Ecclesia, vel Ecclesia; loqui, sed Deo. Qui enim sacrificium Deo offert, cum Deo agit, non cum hominibus, licet non privatim, seil publice agat, quia non pro se tantum, sed pro Ecclesia universa agit.
Quarta objectio. In antiqua Ecclesia dimissis iis, qui non poterant interesse mysteriis, alta voce pronuntiabantur preces, gratiarum actiones, et ipsa etiam verba consecrationis. Quod quidem de verbis consecrationis, tradit Bessarion Cardinalis in libro de verbis Ciente, et idem patet ex ritu antiquo respondendi, « Arnen, » ad verba consecrationis: cujus ritus meminerunt Dionysius Alexandrinus apud Eusebiumlib. vn. histor. cap. 9. et Augustinus in libro ad Orosium quies t. 49. Idem patet ex Chrysostomo horni! . 18. in posteriorem ad Corinthios, ubi legimus preces, et gratiarum actiones in celebratione Eucharistia; populo cum sacerdote fuisse communes. Denique idem colligitur ex Novella constitutione 123. Justiniani, ubi severe praecipitur sacerdotibus, ut quae in oblationis celebratione recitanda sunt, alta voce pronuntient, ut populus exaudire possit.
Respondeo : Verba consecrationis in Ecclesia Orientali alta voce recitari consuevisse, non negamus, cum id apertissime constet ex Liturgia Chrysostomi. Neque nos id reprehendimus : non enim contendimus necessario ea verba submissa voce recitanda esse, Ecclesia; statuere de eo ritu, et proinde neque Graecorum, neque Latinorum ritum reprehendi posse, aut debere. Sed quanquam verba consecrationis apud Graecos alta voce, ac plane secreto pronuntiata apud eos fuisse, ex eadem Chrysostomi Liturgia evidenter ostendimus. Ad testimonium igitur Bessarionis, et Dionysii Alexandrini, nihil opus est respondere.
Ad locum Augustini respondeo, nec fibrum illum esse Augustini, ut eruditi fatentur, nec ad rem facere : non enim loquitur ille auctor de consecratione, sed de dispensatione Sacramenti : id enim solum dicit, eos « Amcn » respondere solitos, qui accipiunt sanguinem Domini, dicente videlicet sacerdote: «Sanguis Domini nostri Jcsu Christi ». Cujus ritus meminit etiam Ambrosius lib. iv. de Sacramentis, cap. 5.
Ad locum Chrysostomi respondeo, Clirysostomum id potissimum velle, ut populus non otietur in templo, sed oret pro iis rebus, pro quibus et sacerdos orat : id quod potest fieri, etiamsi tum sacerdos tum populus in silentio oret. Imo Cyprianus in tractatu de oratione Dominica, scribit tempore sacrificii imitandam esse Annam matrem Samuelis, quae ita orabat, ut labia moverentur, sed vox penitus non audiretur, I. Reg. 1. et eam typum Ecclesia; gessisse dicit, dum in silentio orabat. In nostra quoque Liturgia tunc dicitur populo : « Orate fratres », cum secreto est orandum. Adde, quod Chrysostomus non dicit omnes preces esse communes populo
LlBER VI.
cum sacerdote : quare etiamsi loqueretur de communione earumdem omnino precum, nihil tamen adversarii obtinerent. Nam in Liturgia Chrysostomi aperte distinguuntur, quae ab omnibus, et qua? a solo sacerdote, et quidem secreto dicenda sunt.
Ad Novellam Justiniani responderi posset in primis non ad imperatorem pertinere de ritu sacrificandi leges ferre : proinde non multum referre quid ille sanxerit. Sed illud etiam respondamus, non esse legem illam sententiae nosticC contrariam : solum enim ille jubet, ut quae in Ecclesiis Orientalibus alta voce dici solebant, ab omnibus alta voce dicerentur. Errant enim quidam, ut ex illa ipsa Novella colligitur, qui submissa voce pronuntiabant ea, quae ex recepta consuetudine alta voce prenuntianda erant, ut eo modo ignorantiam suam tegerent : qui quidem jure reprehenduntur, tum quod contra morem Ecclesiae facerent, tum quod ex imperitia legendi id facerent.
Ultima objectio. Fatentur Pontificii, usum istum non esse antiquum. Scribunt enim Honorius, etBelet olim alta voce verba conseci’ationis pronuntiari consuevisse : sed postea imperatum fuisse, ut sub silentio dicerentur, hac de causa. Cum verba illa ab omnibus audirentur, a multis etiam laicis memoria tenebantur : inde factum est, ut quidam pastores in agro super panem, et vinum ea verba pronuntiaverint. Continuo autem panis in corpus et vinum in sanguinem conversa sunt : et pastores illi divinitus percussi interierunt. Ex qua historia colligitur, usum recitandi verbum consecrationis sub silentio, non esse antiquum, et ex opinione superstitiosa natum, quasi verba illa magica essent.
Respondeo : Miraculum, cujus in hoc argumento mentio fit, vere accidit, sed aliter, et antiquiore tempore, quam a Kemnitio narretur. Scribit enim Sophronius in Prato spirituali, cap. 196. suo tempore hoc miraculum accidisse. Floruit autem Sophronius ante tempora VII. Synodi, et Joannis Damasceni ; nam citatur ejus liber, id est, Pratum spirituale a VII. Synodo actione 4. et a Damasceno in 3. oxxitione de cultu imaginum. Proinde contigit hoc miraculum ante annos plus minus 900. quod etiam breviter commemoratur ab Alcuino in libro de divinis officiis, cap. de celebratione Missa} : Floruit autem Alcuinus ante annos 800. Porro miraculum illud non convertit panem in cainera, nec pastores illos interfecit, ut Kemnitius ex obscuris, ac recentioribus auctoribus colligit ; sed igne de coelo demisso, panem, et vinum et lapidem, super quem illa sita erant, absunxpsit, et pastoies illos obstupefecit, ut ad longum tempus vix loqui possent. Neque scribit Sophronius istam esse causam, cur vei*ba illa secreto nunc dicantur : quamquam si ista esset causa non video quid contra objici posset. Certe usus iste antiquissimus esset, etiamsi non ante coepisset, quam post miraculum illud divinitus inundo ostensum.
CAPUT XIII.
De caeremoniis Missae quid haeretici sentiant.
De caeremoniis in geneie disputatum est in ii. lib. extremo de Sacramentis : nunc ea solum tractanda sunt, qua; proprie ad Missae caeremonias pertinent. Duo potissimum hoc loco explicanda sunt. Piimo apeiiendum erit quid adversarii sentiant de cairemoniis Missae, et quid in controversia sit. Secundo probanda erit veritas, et simul iefellcndae objectiones.
Sciabunt autem de caeremoniis, et partibus Missae multi auctores. Primus videtur fuisse Gelasius, cujus librum de Missarum solernniis coaictavit Giegorius I. ut scribit Joannes Diaconus lib. ii. vitae Gregorii, cap. 17. et ipse ejusdem libri meminit lib. vn. epist. 63. Secundus fuit Isidorus post annum Do • mini 600. cujus libri duo extant de divinis officiis. Tertius fuit auctor Ordinis Romani, qui floraisse videtur post annum Domini 700. Quartus fuit Alcuinus eodem saeculo, cujus extat liber de officiis Ecclesiasticis. Quintus Amalarius eodem saeculo, cujus etiam libri extant ejusdem tituli. Sextus fuit Rabanus Maurus post annum Domini 800. Septimus eodem saeculo Walfridus Sti*abo. Octavus post annum fortasse 900. Solitarius in lib. de gemma animae. Nonus Micrologus post annum 1000. Decimus Rupertus Tuitiensis pos annum 1100. Undecimus Hugo de S. Victore eodem saeculo. Duodecimus Innocentius III. post annum 1200. Decimus tertius Bonaventura, eodem saeculo. Decimus quartus Guillielmus Durandus post annum 1300. Decimus quintus Thomas Waddensis post annum. 1400. Decimus sextus Gonradus Brunus post annum 1500. quo saeculo scripsit etiam
CAPUT XIII.
Uapsodiam Georgius Cassandcr, et nonnulla Beatus Rhenanus in annotationibus ad librum Tertulliani de corona militis : qui tamen auctor caute legendus est ; superior autem, etiamsi haereticus fuerit, nihil tamen de suo addidisse videtur. Feruntur etiam multa collegisse de Liturgia Joann. Garetius et Jacobus Pamelius : sed eorum libros nondum videre potui.
His praemissis, ad illa, quae proposuimus accedamus. Quod ad primum attinet, Calvinistae omnes fere caeremonias Missae execrantur, et abrogandas censent. Nam nec illis utuntur in sua Ccenae Domini administratione : et Calvinus generatim eas reprehendit in lib. iv. Instit. cap. 17. §. 43. ubi admittit antiquissimas esse, imo scribit non longe ab aetate Apostolorum coepisse ; sed eas rubiginem Ccenae Domini appellat, et ait natas esse ex procitate humanae confidentiae, quae se continere non potest, quin in Dei mysteriis ludat, et lasciviat.
At Lutherus, etLutherani non omnino caeremonias rejiciunt. Nam, et in suis Ecclesiis aliqua servant, et Philippus in Apologia Confess. art. de Missa in principio, dicit apud suos servari in Missa caeremonias consuetas : quod est verum de quibusdam, non de omnibus.
Porro Lutherus in lib. de captivit. Babylon. cap. de Eucharistia, tria de caeremoniis scribit. Primo, Missam eo esse magis Christianam, quo est simplicior, et similior Missae Christi, in qua nulla fuit vestium, gestuum, cantuum, aliarumque caeremoniarum pompa ; quibus verbis oblique caeremonias reprehendit.
Secundo addit, non esse propterea calumniandam universam Ecclesiam, quae multis aliis ritibus, et caeremoniis Missam ornavit, et ampliavit : et in libro de formula Missae, permittit lumina, et incensum, et aliqua alia ejusmodi. Sed hoc dictum secundum non valde cohaeret cum primo. Nam si pompa caeremoniarum faceret Missam minus Christianam, ut habet primum dictum, merito Ecclesia, quae pompam illam invexit, reprehendi posset, ac deberet, cujus contrarium asserit hoc secundum dictum.
Tertio, dicit caeremonias sine fide esse irritabula impietatis potius, quam officia pietatis. Quod si Lutherus de fide Catholica loqueretur, qua credimus in Eucharistia vere esse praesens corpus Domini, et vere in sacrificium Deo offerri pro peccatis vivorum,
et mortuorum, non male dixisset, caeremonias sine fide esse irritabula impietatis : sed quia loquitur de fide quadam speciali, qua vult nos certo credere remissa esse peccata, ideo dictum illud ejus jure damnatur in Concilio Tridentino, sess. 22. can. ult. Caeremoniae enim devotioni, et reverentiae excitandae serviunt, etiam in iis, qui non certo credunt sibi remissa esse peccata ; sed de hac fide alibi disserendum est.
Jam vero Kemnitius in 2. par. Exam. pag. 852. ponit quadrimembrem partitionem caeremoniarum Missae. Quasdam enim esse dicit, quae habeant mandatum divinum, et exempla Scripturae, et quae substantiales sint, ut accipere panem, benedicere, manducare, mortem Domini nuntiare. Quasdam, quae licet non habeant expressum mandatum neque omnino necessariae sint, tamen pias, et bonas esse, si ad aedificationem usurpentur, ut psalmos, lectiones, preces, confessionem fidei per symboli recitationem. Quasdam per se superstitiotias, et impias, ut oblationem pro vivis, et mortuis, invocationem Sanctorum, satisfactionem pro animabus Purgatorii, Missam privatam, consecrationem salis, benedictionem aquae. Alias denique adiaphoras ut vestes, vasa, ornamenta caetera, quae verbo Dei non repugnant. Ex his docet eas, quae sunt primi generis, omnino servandas ; quae sunt tertii omnino abrogandas, quae sunt secundi, et quarti retinendas esse, sed cum libertate, ac ut minime necessarias.
Nos cum Kemnitio in primo genere convenimus, in tertio ab illo dissentimus ; in secundo et quarto partim convenimus, partim dissentimus. Sed non sunt ista omnia hujus loci : nam non disputamus hoc loco de quibusvis caeremoniis, sed solum de illis, quae sunt extra essentiam sacrificii, de quibus Concilium Tridentinum loquitur, quare non disputamus de primo genere. Deinde disputamus de caeremoniis proprie dictis, non de omnibus partibus, vel causis, vel effectis Missae ; porro psalmi, lectiones, preces, non sunt proprie caeremoniae, et per hoc non agimus de secundo genere. Pari ratione oblatio pro vivis, et mortuis, invocatio Sanctorum, satisfactio, Missa privata, et similia, non sunt caeremoniae, neque de illis nunc disputamus. Solum ergo de quarto genere nunc quaestio est, adjuncta aqua dcnedicla, quam in tertio genere Kemnitius posuerat.
Porro de isto quarto genere, in tribus dis-
L1BE11 VI.
iOO
sidemus a Kemnitio, et cederis Lutheranis. Primo, quod illi paucissimas, nos plures cteremonias in Missa adhibemus. Secundo, quod illi nullo modo admittunt caeremonias esse necessarias, vel posse imperari ab Ecclesia : nos etsi fateamur non esse ex se necessarias, tam em judicamus imperari posse, et hoc praecepto posito, non posse sine peccato omitti. Tertio, quod illi nullam vim tribuunt ulli caeremoniae, et irrident consecrationes aquae, salis, thuris, cereorum etc. nos quibusdam caeremoniis vim quamdam tribuimus ex consecratione, et precibus Ecclesiae. Sed de his duobus postremis quaestionibus satis multa diximus in 2. lib. de Sacramentis in genere, et in aliis locis : idcirco solum hoc loco ostendendum erit, non solum paucas, illas caeremonias, quas Lutherani admittunt, sed omnes alias, quibus Ecclesia Catholica in Missa utitur, esse antiquas et pias.
Sed antequam ad caeremonias nostras veniamus, refellenda sunt mendacia, quibus plane scatet Kemnitii disputatio. Primo pag. 853. dicit, Concilium Tridentium sess. 22. cap. 5. sine distinctione omnes caeremonias approbare, sive pire, sive superstitiosae sint. At Concilium non loquitur nisi de his caeremoniis, quas Ecclesia instituit, ut ex ipso textu Concilii patet, et quae ad quartum genus a Kemnitio positum, pertinent ; quas idem Kemnitius fetetur non esse supertitiosas.
Secundo ibidem dicit, a Concilio definiri, omnes caeremonias qute in Missa adhibentur, esse ex traditione Apostolica : et probat ipse hoc esse falsum, quia Dominus in ultima corna, eas non adhibuit, neque earum meminit Paulus, cum describit Synaxim Apostolicam I Corinth. xi. At Concilium non dicit omnes, sed multas esse ex Apostolica traditione : et probatio Kemnitii ineptissima est. Nam traditio Apostolica coepit post ascensionem Domini et ideo non mirum si in ultima corna Dominicae caeremoniae non fuerint adhibitae : quia videlicet nondum eas Apostoli instituerant. Porto Paulus { Cor. xi. non refert totam Synaxim Apostolicam, sed solum narrat quid a Domino acceperit.
Tertio dicit Pontificios veterum caeremonias cumulasse multis admixtis otiosis, et superstitiosis ritibus. At hoc falsissimum esse patet ex Liturgia Graecorum, et ex Arnbrosiana, quas non instituerunt Pontificii, et
tamen plures caeremonias habent, quam nostra Romana, quam Kemnitius Pontificiam vocat.
Quarto dicit, apud Catholicos ita necessariam existimari caeremoniarum observantiam, ut pronuncient mortaliter peccare, qui aliquid in illis neglexerint. At hoc etiam mendacium est : non enim apud nos quaelibet negligentia peccatum est mortale, sed contemptus, aut notabilis negligentia in re 7 bus gravibus.
Quinto dicit, Pontificios vix credere recte celebrari Ccenam Domini, si non adhibeatur totus ille caeremoniarum apparatus. At si per illud, recte, intelligat rectitudinem essentialem, ut videtur intelligere, mendacium est apertissimum : constanter enim Catholici docent, totam essentiam hujus sacrificii a Christo institutam, et proinde sine his caeremoniis, quas postea Ecclesia addidit, nemo dubitat sacrificium celebratum esse, verum et ratum. Si autem Kemnitius per illud «recte », intelligat rectitudinem accidcntariam, nihil dicit : nam quis dubitet non recte fieri id, iit quo faciendo aliqua omittuntur, quae omittenda non erant ?
Sexto dicit, cteremoniis iliis, et ritibus per se et absolute, tribui a Catholicis peculiaria merita. At hoc impudentissimum est mendacium : Catholici enim sine fide, et charltate nulla merita agnoscunt, neque ullus nisi plane insipiens diceret, attollere manus, vel curvare genua, et alia id genus, esse per se, et absolute meritoria.
CAPUT XIV.
Civrcmonias, qux Missam praecedunt, esse an tiquas , et pias.
Nunc ut facilius Missae caeremonias defendamus, ad quaedam capita omnes revocabimus. Quaedam enim sumuntur a persona, quaedam a loco, aliae a tempore, et hae in rebus consistunt, et praerequiruntur ad sacrificium. Aliae consistunt in actione, et adhibentur inter sacrificandum, partim erga Deum, partim erga populum, partim erga ipsum sacrificium. Ex parte pei sonte requiruntur vestes sacrae, ex parte loci requiruntur templa, altaria, vasa sacra, ut calix, discus, corporalia, item' lumina. Ex parte temporis requiritur, ut fiat praecipue Dominicis
CAPUT XVI.
diebus, ut uj ite meridiem, ut ante omnem cibum. De his igitur singulis brevissime dicamus.
1)E VESTIBUS SACRIS.
Ac primum de vestibus sacris habemus exemplum Testamenti veteris, in quo sacerdos sacrificium oblaturus, certis vestibus a Deo praescriptis induebatur : fuisse autem eas vestes, typos ac figuras vestium sacrarum, quibus nunc induuntur sacerdotes Christiani, ostendunt auctores quos jam citabo, qui singilatim demonstrant, quie ex nostris vestibus cui ex Judaicis respondeant.
Habemus deinde usum Ecclesiae antiquissimum : nam omnia indumenta, quibus nunc utimur in Missa, enumerant, et significationes, eorum explicant, multi antiqui scriptores, ut Innocentius III. lib. i. de mysteriis Missae. Rupertus lib. i. de divinis officiis. Bonaventurain libro de explicatione Missae. Walfridus Strabo in lib. de rebus Ecclesiasticis cap. 24. Hugo de S. Victore lib. ii. de Sacramentis par. 4. Amadarius lib. n. de officiis Ecclesiasticis. Rabamus libro i. de institutione Clericorum, et Alcuinusin libro de officiis Ecclesiasticis cap. de vestibus sacris. Floruerunt autem hi auctores alii ante 'annos 300, ut Innocentius, et Bonaventura : alii ante annos 400, ut Rupertus, et Hugo : alii ante annos 700, ut Walfridus, et Rabanus : denique Amadarius, et Alcuiuus ante annos 800.
Praeter hos auctores, qui omnia indumenta ordine enumerant, nec dicunt suo tempore incepisse, sed quod a majoribus acceperant, tradunt ; non desunt adii antiquiores, qui breviter aliquid attingant de ejusmodi vestibus. Nam Julianus Pomerius, qui ante annos 000 floruit, in vita S. Hildcfonsi, quae extait apud Suriuin tom. i. scribit ab ipsa sanctissima Virgine de ceelo allatam vestem sacerdotalem, ac S. Hiklefonso donatam, qua uteretur in Missa.
Gregorius Papa ante annos circiter 1000. misit in Britanniam ad novam illaim Ecclesiaun praeter sacra vasa, et reliquias sanctorum, ac altarium ornamenta, etiam vestimenta sacerdotalia, et clericalia, ut scribit Joannes Diaconus lib. n vitae beati Grcgorii, cap. 37. et Beda lib. i. hist. cap. 20.
Hieronymus lib. i. contra Pelagianos, ultra medium, scribit, Episcopos, et Presbyteros, et omnem clerum in sacrificii admi- Tom. IV.
nistratione candidis vestibus uti. (Juod idem habet Ghrysostomus hoin. 83. in Matth. qui etiam initio Liturgiae describit orationes , quae dicuntur, dum sacerdos induit sacras vestes. Idem etiam Hieronymus in epistola ad Heliodorum de obitu Nepotiani, scribit sibi a Nepotiano presbytero moriente, relictam fuisse tunicam, qua utebatur in ministerio Christi : floruit autem uterque ante annos 1100.
Concilium Carthaginense IV. tempore Augustini celebratum, prohibet canon. 41. ne Diaconi utantur alba, nisi in sacro ministerio.
Auctor quaestionum veteris, ac novi Testamenti, quae habentur tom. iv. operum Augustini quaest. 40.. scribit Diaconos uti solere dalmaticis: vixit auctem hic auctorante Augustinum, ut patet ex quaest. 44.
Sylvester ante annos 1200. ut in ejus \ ita refert Damasus, constituit ut Diaconi in Ecclesia dalmaticis uterentur , et palla linostima laevam cooperirent.
Denique huc referri potest, quod scribit Polycrates ante annos 1400. apud Eusebium libro v. histor. cap. 24. ipsum etiam sanctum Joannem sacerdotale petalon gestasse.
Accedit etiam manifesta ratio. Nam ut reges, ac magistratus in publicis actionibus non vulgari utuntur vestitu, sed alio angustiore, et certis insignibus, quo et. reverentia ipsis, concilietur, et simul imperium ipsorum, et potestas repraesentetur : sic etiam omnino conveniebat, ut in hac publica totius Ecclesia! actione, sacerdos sacro, ac peculiari habitu uteretur ; tum ad reverentiam mysterii, tum ad ipsam Christi passionem repriesentandam idoneo.
DE TEMPLIS ET AIUS.
Jam vero de templis et aris multa disputavimus in lib. in. de Ecclesia triumphante cap. i. et sequentibus ; et plena sunt scripta veterum, tum Patrum, tum Conciliorum, ubi fit mentio templi, et altaris ; et nos libro superiore cap. 11. non pauca testimonia adduximus. Et quia adversarii non tam rejiciunt templa, et altaria, quam mysticas consecrationes cum templi, tum altaris ; vide antiquissima testimonia ejusmodi consecrationis in Concilio V. Carthaginensi can. 6. et Agatliensi can. 14. et in scriptis Patrum, Eusebii lib. iv. de vita Constantini ; Athanasii in Apologia ad Constantium; Basilii
LIBER VI.
in Psalm. 114. Gregorii NySseni in libro de Baptismo Ambrosii lib. i. epistol. 5. ad Felicem ; Gaudentii in tract. de dedicatione ; Augustini serm. 251. et sequentibus de tempore ; Gelasiil in epist. 1. et Felicis IY. in epist. decretali de Ecclesiarum, et altarium consecratione, qui Pontifex atavus S. Gregorii fuit, et non modo Ecclesias, et altaria consecrari debere confirmat, sed etiam, quod est hujus loci proprium, testatur antiquis Canonibus prohibitum, ne sacra Missarum solemnia alibi quam in locis Deo sacratis, magna necessitate excepta, ullus celebrare preesumat.
DE VASIS SACRIS.
De sacris autem vasis multa exstant antiquissima testimonia. Damasus in vita sancti Urbani Papae et Martyris, meminit argenteorum vasorum, quas jam tum erant in Ecclesia ad usum Sacramentorum. Sedit autem Urbanus circa annum Domini 230. Prudentius in hymno de sancto Laurentio, meminit aureorum vasorum, qua; erant tempore sancti Laurentii, id est, circa annum Domini 260. a Libent ut auro antistites». Tempore autem Sylvestri circa annum Domini 300. plurimos fuisse aureos, et argenteos calices, patinas, candelabra, thuribula, testis est idem Damasus. Athanasius in 2. Apologia contra Arianos, multa scribit de mystico poculo, quod ab eo confractum calumniabantur Ariani : ex quo loco constat calices Eucharistiae sacros fuisse, et non nisi ab initiatis tangi, nec sine sacrilegio pollui potuisse. Gregorius Nazianzenus in oratione seipso contra Arianos, scribit ab Arianis direpta sacra vasa .laicis ad tangendum prohibita : et ideo comparat eos Nabuzardano, et Balthasari, quorum alter sacra vasa templi Hierosolymitani abstulit , alter profanavit. Optatus Milevitanus lib. vi. contra Parmenianum, queritur de Donatistis, quod sacra, et pretiosa, vasa Ecclesiae, in quibus Christi sanguis continetur, diripuerint, conflaverint, et vendiderint, similiter pallas , et velamina. Ambrosius lib. ii. de officiis cap. 28. multa scribit de sacris Ecclesiae vasis, atque ea aurea, et consecrata fuisse demonstrat. Augustinus in Psalm. 113 : « Et nos , inquit, pleraque instrumenta, et vasa ex auro, et argento habemus in usum celebrandorum Sacramentorum, quae ipso ministerio consecrata, sancta dicuntur». Denique Chrysostomus homil. 4. in Matth. et fusius in libro de S. Babyla contra Gentiles, scribit Julianum Juliani Imperatoris avunculum, et alium quendam, qui quaestoris* officio fungebatur, sacra Ecclesiae vasa diripuisse, ac profanasse, sed continuo ultricem manum Domini sensisse, ita ut Julianus vermibus corrosus interierit, quaestor autem subito medius crepuerit. Similia exempla refert Gregorius Turonensis de gloria Martyrum capite 85. ,/juac satis ostendunt caeremoniam istam sacrorum vasorum antiquissimam, et Deo gratam esse.
Sed Calvinus in praefatione Institutionis objicit duo loca Patrum. Unus est Ambrosii lib. ii. de officiis cap. 28. ubi sic legimus : « Aurum Sacramenta non quaerunt, neque auro placent, quae auro non emuntur. » Alter est Aeacii, quem refert Socrates lib. vii. histor. capite 21. sic aliquando locutum, cum accusaretur, quod sacra vasa propter pauperes vendidisset: « Deus noster, neque discis, neque calicibus eget, quia non comedit, neque bibit. »
Respondeo : Uterque locus nobis favet , nam in utroque loco legimus Ecclesiam abundasse vasis pretiosis, et sacris ; et ea debuissb diligenter conservari, nisi urgeret summa pauperum necessitas. Iri tali autem necessitate volunt sancti illi Patres licere sacra vasa constare, et vendere, et rationem reddunt, quia vasa illa pretiosa non sunt absolute necessaria ad Sacramenta ministranda. Et hoc est, quod ait Ambrosius : « Aurum Sacramenta non quierunt », id est, non necessario exigunt ; et quod subdit : « Nec auro placent. » Non significat, in auro displicent, vel nullo modo placent magis in auro, quam in vitro : sed non ideo principaliter placent, quia ministrantur in auro. Nam si displicerent in auro, vel non magis placerent, quam in alia materia ; Ambrosius ea non servasset usque ad illam necessitatem, sed nunquam eis usus fuisset.
Verba Aeacii eumdem sensum habent : significant enim vasa aurea nullam Deo afferre utilitatem, sed esse in Ecclesia ad honorem Dei, et utilitatem nostram ; et ideo quando se offert occasio, quo possint nobis utiliora esse si vendantur, vendi debent, quia id etiam Deo gratius erit, qui misericordiam potius vult, quam sacrificium. Vide qua; diximus in 3. lib. de Ecclesia triumphante cap. G.
CAPUT XIV.
DE CEREIS.
l)e cereis autem quibus in Missa utimur, ac praesertim dum legimus Evangelium, non desunt antiqua testimonia. Athanasius in epistola ad omnes Orthodoxos non procul ab initio, scribit inter alia sacrilegia Arianorum unum fuisse, quod cereos Ecclesia: idolis adolerent. Hyeronimus in lib. contra Vigilantium scribit in Ecclesia Catholica sole rutilante accendi cereos, dum legitur Evangelium, ad signum laditia: demonstrandum. Chrysostomus in Liturgia scribit, sacerdotem procedere ad altare, ministro praecedente cum lumine. Ordo etiam Romanus meminit cereorum, qui et ad Evangelium, et ad oblationem corporis Domini accenduntur. Concilium IV. Carthaginense can. 0. docet. Acolytho in sua ordinatione tradi ab Archidiacono cereum, ut sciat ad suum ministerium pertinere lumina accendere in Ecclesia. Quo autem tempore lumina ab Acolythis accendenda essent, explicat Isidorus lib. vii. Etymolog. cap. 12. ubi scribit, cum Evangelium legitur, et cum Christi corpus offertur, debere Acolythos accendere eoreum in Ecclesia. Denique Micrologus cap. 11. asserit, Missam nunquam sine lumine celebrari, etiamsi in meridie celebretur.
DE DIE CELEBRANDI.
Porro, quod attinet ad tempus sacrificii celebrandi, Catholici sentiunt die Dominico praecipue id faciendum ; neque haeretici repugnant. Habemus in primis testimonium Scripturae Actor, xx. : Una Sabbati cum convenissemus ad frangendum panem (1). Nam per unam Sabbati, dies Dominica intelligitur, ut Chrysostomus, et Beda exponunt : et perspicuum est ex aliis similibus locis. Quod enim scribitur I, Corinth. 16: Per unam Sabba/i unusquisque apucl se reponat etc. (2) omnes interpretes Graeci, et Latini exponun t de die Dominica, in qua Christiani convenire solebant in Ecclesiam. Mare, ultim. dicitur Christus una Sabbati resurrexisse : quo loco per unam Sabbati intelligi diem Dominicam, nemo unquam negavit. Dicitur autem dies Dominica una Sabbati, quia est prima dies hebdomadae , phrasi enim Hebraica unum accipitur pro primo, et Sabbatum pro hebdomada.
Deinde Justinus Martyr in 2. Apologia extrema, aperte scribit , die solis, id est, die Dominica Christianos solitos fuisse ad sacrificium Eucharistiae convenire. Augustinus in epist. 118. scribit in quibusdam locis sacrificium omni die offerri solere, alibi solum die Dominica, et Sabbato, alibi die solum Dominica. Ex quo intelligimus nullos unquam dubitasse, quin dies Dominica aptissima esset ad hoc sacrificium celebrandum.
DE UORA CELEBRANDI, ET DE JEJUNIO NECESSARIO AD SACRIFICIUM CELEBRANDUM.
De hora dici convenit apud Catholicos sacrificium celebrandum esse horis antemeridianis, et ante omnem cibum ; et quidem veteres sacra faciebant ab hora 3. usque ad 9. quia eo tempore ad horam nonam protrahebatur jejunium : aliquando etiam sub vesperam celebrabant, ut feria V. in Ccena Domini, et in Sabbato sancto ; aliquando media nocte, ut in Natali Domini. Vide Walfridum cap. 23. Nunc excepta Missa, qua: adhuc media nocte canitur in Natali Domini, ordinarie ab hora prima sive ab aurora, usque ad sextam, id est, ad meridiem sacra celebrantur, et jejunia de more protahuntur.
Lutherani, et Calvinistee ista plane contemnunt : scribit enim Lutherus in lib. contra Regem Angliee, edito anno 1322. esse articulum Papee, tantum mane, et ante omnem cibum esse communicandum, et addit :
« Nos autem istos mere fatuos, et stolidos appellamus, et Communionem liberam habemus, sive per diem, sive per noctem, sive mane, sive vesperi. Apud nos non peccat, qui modeste ederit, et biberit ante Communionem. » Et in libro de formula Missa:, liberum permittit jejunium ante Communionem, et solum necessario requirit, ut sobrie accedatur, id est, ut ipse exponit, ne quis crapula ructet, aut distento ventre pigrescat. Similia habet in libro dft abroganda Missa privata : ubi tamen falso Catholicis affingit, quod doceant eum indignum esse Communione, qui guttulam unam aquie imprudens sorbuerit. Neque enim tam rigide Catholici jejunium hoc exponunt : imo
(1) Act. XX, 7. —(2) 1 Corinth. XVI, 2.
UBER VI.
in casu necessitatis permittunt etiam post ci- Jjum Communionem sumere, ut quando aegrotus aliquis de vita periclitatur, et nondum viaticum accepit, et periculum est in mora, tunc enim quacumque hora dari solet Communio : et extra hunc casum, qui inter abluendum aliquas aquae guttas trajecerit cum saliva fortuito ad stomachum, non censetur solvisse jejunium, nec prohibetur a sacro faciendo, vel Communione sumenda, de qua re vide S. Tliomam 3. par. qusest. 80. art, 8.
Quod autem nostra consuetudo sine dubio antiquissima, et Apostolica sit, et necessario servanda, excepto casu necessitatis, facile demonstrari potest. Tertullianus in ii. lib. ad uxorem : « Non sciet , inquit maritus quid ante omnem cibum sumas etc. » et loquitur omnium consensu de Eucharistia. Cyprianus lib. 2. epistol. 3. prope extrema, objicit sibi argumentum quod postea fecit Lutherus, nimirum ab exemplo Christi, qui post comam sacrificium obtulit, et respondet, Christum certa de causa obtulisse ad vesperam, et post comam, quia sic praedictum fuerat a Prophetis : nos tamen mane offerre debere, quia resurrectionem Domini celebramus : et ibidem tamquam rem valde absurdam infert : « Numquid ergo post cuenain Dominicam celebrare debemus ? » Joannes Chrysostomus hom. 7. in priorem ad Corinthios non procul a line : « Tu, inquit, priusquam accipias, jejunas, ut aliquo modo dignus Communicatione videaris ». Idem Chrysostomus in epistol. 3. ad Cyriacum Episcopum scribit, se accusatum, quod non jejunis Communionem praebuerit , ac jurat id se non fecisse : « Si id feci, inquit, abjiciat me Christus a regno suo ».
Augustinus in epist. 118, cap. 0. proponit argumentum, quod supra a Cypriano solutum diximus : a Et liquide, inquit, apparet, quando primum acceperunt discipuli corpus, et sanguinem Christi, non eos accepisse jejunos; numquid tamen propterea calumniandum est universae Ecclesiae, quod a jejunis sempej; accipitur? Ex hoc enim placuit Spiritui sancto ut in honorem tanti Sacramenti, in os Christiani prius Dominicum corpus intraret, quam caiteri cibi : nani ideo per universum orbem mos iste servatur. Neque enim quia Dominus post cibos dedit, propterea pransi, aut comati fratres ad illud Sacramentum accipiendum convenire debent; aut sicut faciebant, quos Apostolus
arguit, et emendat, mensis suis ista miscere. Namque Salvator quo vehementius commendaret mysterii illius altitudinem, ultimum hoc voluit infigere cordibus , et memoriae discipulorum, a quibus ad passionem digressurus erat : et ideo non praecepit quo deinceps ordine sumeretur, ut Apostolis, per quos Ecclesias dispositurus erat, servaret hunc locum. » Ex hoc testimonio habemus multa. Primo, Dominum nihil de hac re praecepisse. Secundo, Apostolos Spiritu sancto inspiratos instituisse, ut a jejunis Eucharistia sumeretur. Tertio, id servari in toto orbe terrarum ab omni Christi Ecclesia. Quarto, rationem hujus rei fuisse ob honorem “tanti Sacramenti : quam eamdem rationem attingunt etiam posteriores auctores, ut Isidorus lib. i. de officiis divinis cap. 18. et Amalarius lib. iii. de officiis Ecclesiasticis cap. 34. et Walfridus Strabo, lib. de rebus Ecclesiasticis cap. 10.
Sed Lutherus, ut erat omnium hominum impudentissimus, tanti Doctoris testimonium irridet in lib. de abroganda Missa par. 2. his verbis : a Indignum est, inquiunt, ut in os Christiani aliud intret, priusquam corpus Domini intraverit. 0 festiva ratio, forte nec nebulam, nec aerem prius intrare licet os Christiani, quam corpus Domini intraverit, ut sacerdotibus respiratione, et vita interdicatur, usque post Missam, et Communionem. » Ilocc ille.
Horrenda sane, et plane diabolica audacia, toti Ecclesia) insultare non solida aliqua ratione, sed depravato loco Augustini. Non enim Augustinus ait, indignum esse, ut aliud prius intret in os Christiani, quam Christi corpus : sed ut alius cibus prius intret, quam sacratissimus cibus carnis Dominica!. Non igitur prohibemur aerem inspirare, ut nugatur Lutherus, sed cibum aliquem sumere.
Piceter haec Patrum testimonia, habemus etiam decreta Conciliorum antiquorum in variis mundi partibus celebratorum. Concilium III Carthaginensc in Africa celebratum ante annos 1100, can. 29. ita decrevit : « T't Sacramenta altaris non nisi a jejunis hominibus celebrentur. » Idem repetitur canon. 48. et rursus in Concilio Africano canon. 8. Concilium Matisconense II. in Oallia celebratum ante annos 1000. canon. 6. renovat eanonem Concilii Cartliaginensis, et addit p cenam depositionis a propria dignitate. Ibidem etiam statuit, ut reliquiae corporis Domini dentur pueris manducandae, indicto eis
CAPUT XV.
jejunio : quem usum fuisse olim in Gnecia testatur Evagrius lib. iv. histor. cap. 35. Concilium Bracarense I. celebratum in Lusitania ante annos 900. can. 16. statuit, ut etiam feria 5. in crena Domimini, Missa) a jejunis celebrentur. Concilium Toletanum VII. celebratum in Hispania ante annos item 900. can. 2. poenam excommunicationis statuit in eos, qui post sumptum cibum quamlibet exiguum , Missam facere audent. Concilium Constantiense in Germania celebratum, annis centum ante Lutheri hseresim exortam sess. 13. damnat errorem, sive abusum quorumdam, qui Sacramentum altaris post cibum sumptum celebrare audebant.
Huc demum accedat horribilis vindicta, quam Deus exercuit in presbyterum quemdam, qui in die Natalis Domini Missas celebrarc prresumpsit non jejunus : de qua re vide Gregorium Turonicum capite 86. libri de gloria Martyrum.
Sed argumenta Lutheri videamus. Primo objicit exemplum Christi, qui post ccenam Sacramentum instituit, et ministravit. Sed hoc est jam solutum a Cypriano : et Augustino, quibus addere possumus, Christum non post quamlibet ccenam sed post ccenam agni Paschalis Eucharistiam instituisse, et ministrasse, ut indicaret unam ccenam alterius umbram, et figuram fuisse; nobis autem jam non licet ccenam illam Judaicam pra;mittere, cum sit abrogata, quemadmodum etiam Christus post Circumcisionem acceptam suscepit Baptismum, nec tamen Christiani jam debent Circumcisionem accipere antequam baptizentur.
Secundo objicit testimonium Apostoli I Corinlh. xi : Si quis esurit, domi manducet (1) ; ubi videtur Apostolus permittere, ut qui jejunium ferre non valent, aut non volunt, post cibum domi sumptum ad Ecclesiam communicaturi accedant.
Respondeo : Duobus modis hic locus exponi solet. Primo, ut sensus sit : si quis non potest tamdiu jejunus in Ecclesia permanere, prius domi sua; cibum sumat, et, sic ad Ecclesiam veniat : ita exponit Anselmus, qui tamen addit, eum qui cibo sumpto ad Ecclesiam- venit, non debere Eucharistiam sumere. Secundo, ut sensus sit ; si quis in Ecclesia constitutus, famem tolerare non potest, egrediatur; et domum redeat, atque ibi manducet, non in Ecclesia. (Jua; tamen non dicuntur ab Apostolo, ut ita fiat, sed ut confundantur ejusmodi homines, gula; addicti, tanquam qui indigni sacra communione, ab Ecclesia expellantur, et ad suas domos amandentur : ita exponunt Chrysostomus, et Tbcophylactus, et alii ; qua; expositio videtur omnino verior, sed neutra pro Luthero ''facit.
Tertio objicit, moderato cibo sumpto, hominem esse aptiorem ad Communionem, quam jejunum, quia post cibum sumptum caput solet esse purgatius, os mundius, halitus incorruptior etc. Respondeo : Magis nos movere debent Apostolica traditio, et totius Ecclesia; consuetudo, quam ista Lutheri Philosophia. Falsum pra;terea Lutherus assumit, nam etiamsi ad opera corporis cibus prosit, non tamen ad opera spiritus. Ac prcecipuc ad orationem multum conferre jejunium,, ex Scriptura divina perspicuum est, qua; ubique fere conjungit orationem cum jejunio. Tob. xii. Bona est oratio cum jejunio. Judith. iv. In jejuniis , et orationibus. Lue. n. Jejuniis, et orationibus serviens Deo. Matth. xvii. Hoc genus non. ejicitur, nisi per orationem, et jejunium (2). ,
Ultimo objicit , Christum id liberum reliquisse, proinde liberum esse debere. Respondeo : Multa Christus per se nonpixccepit qua; tamen libera esse noluit, siquidem ea per Apostolos, aut eorum successores pra;eepit, et de illis dixit Luca; x : Qui vos audi/ , me audit (3;.
( A ITT XV
De ceremoniis, que fiunt in Missa, e/ /n actione consistunt.
Nunc de cairemoniis illis breviter est dicendum, qua; in ipsa Missa; celebratione adhibentur, qua; ad quinque capita revocari possunt. Alia; enim ad Deum referuntur, ut elevatio manuum, elevatio oculorum, adoratio per inclinationem corporis totius, aut per genuum curvationem. Alia; ad sacrificium, ut elevatio, ostensio, fractio, commixtio. Alia; ad sacerdotem celebrantem, ut tunsio pectoris, et lotio manuum. Aliae ad populum, ut salutatio, et dimissio. Alia; ad
(1) T Cor. XT, 34. — (2) Tob. XT1, R: Jnd. IV, 12 ; Luc. II, 37: Mattii. XVII, 20. — (3) Lite. X, 10.
LIBER VI.
ea, quae leguntur in Missa, ut cantus, et instrumenta musica. Praeter lias, quaedam aliae sunt communes multis rebus, ut signum crucis, aspersio aquae, thurificatio, osculum.
Prima igitur caeremonia erga Deum, ici est, elevatio manuum, exemplum habet in divinis litteris. Nam Exodi xvn, Moses elevatis manibus orans impetravit. Item III Reg. vm. Salomon oraturus expandit manus in coelum. David Psalm. cxl : Elevatio manuumm earum sacrificium vespertinum. Apostolus I Timoth. ii : Volo viros orare in omni loco levantes puras manus (1). Denique naturalis haec caeremonia esse videtur, cum etiam apud ethnicos passim legantur, qui orabant, ad coelum manus extendisse.
Secunda quae est elevatio oculorum, Christo familiaris fuit : nam in plurimis locis oculos ad coelum levasse dicitur, ut patet Matth. xiv. Mare. vi. et vii. Luc. ix. Joan. vi. xi. et xvn. Et quamvis in actione Ccenae non legatur expresse in Evangelio, oculos ad coelum sustulisse, id tamen constanter asserunt eum fecisse, S. Jacobus in sua Liturgia, et S. Ambrosius lib. iv' de Sacramentis cap v. Tertullianus in Apologetica cap. 30. scribit Christianos coelum intuentes, manibus extensis, nudo capite orare solitos.
Tertia, quae est inclinatio corporis, aut genuum incurvatio, index est humilitatis, et reverentiae, et passim a Sanctis usurpata. II Paralip. vi, Salomon flexis genibus orabat. Luc. xxn, Dominus ipse positis genibus orabat. Act. xxi. Paulus positis genibus oravit cum omnibus, qui secum erant. Neque possunt hae caeremoniae erga Deum ullo modo reprehendi : nam ut S. Cyprianus docet in serm. de orat. Dominica, placendum est divinis oculis etiam habitu corporis. Non solum autem inter sacrificandum sacerdos inclinat caput Deo, sed etiam cruci, aut imagini crucifixi, et ipsi etiam altari, et id saepius : quam caeremoniam antiquissimam esse intelligi potest ex Liturgia Chrysostomi ; ubi habentur haec verba : « Sacerdos egreditur ex parvo ostio, et conversus ad Christi imaginem, inflexo capite cum exclamatione dicit hanc orationem etc. »
Prima caeremonia erga sacrificium, est elevatio hostiae consecrandae coram Deo, quae fit in offertorio ; quae caeremonia non potest reprehendi, si concedatur oblatio, quam in libro superiore defendimus. Nam si licet
offerre Deo sacrificium visibile ; cur non liceat id ipsum elevare in signum oblationis ? Habemus etiam in Scriptura exemplum, siquidem Lev. vm. ix. x. et alibi, sacerdos elevat coram Deo id quod offertur. Denique habetur in antiquis Liturgiis
Secunda, quae est ostensio Sacramenti ad populum, antiquissima est : habetur enim in primis in Liturgiis Basilii, et Chrysostomi, et apud Dionysium cap. 3. Ecclesiast. liierarch. Et praeterea meminit ejus ut Apostolicac traditionis, S. Basilius in lib. de Spiritu sancto cap. 27 : « Verba, inquit, invocationis cum ostenditur panis Eucharistiae, et poculum benedictionis, quis Sanctorum in scripto nobis reliquit ? » Chrysostomus crebram facit mentionem illius ritus, qui apud Graecos erat, ut Eucharistia consecraretur ad altare velis obducta, ac deinde reductis velis populo ostenderetur. Hom. lxi. ad populum Antiochenum : « Cum vela, inquit, vivideris retrahi, tunc superne coelum aperiri cogita etc. » Idem habet hom. 36. in I Corinth. et hom. 3, in epist. ad Ephes.
Tertia, quae est fractio et commixtio, habetur expresse in Liturgia Jacobi, et in Liturgia Chrysostomi : quare ipsa quoque antiquissima est. Unde Chrysostomus hom. 24. in priorem ad Corinth. scribit Christum in altari confractionem pati, quam in cruce pati noluit.
Alia est caeremonia erga sacrificium, mixtio aquae, et vini, de qua nihil hic dicimus, quia in 4. lib. de Eucharistia copiose de ea tractavimus.
Prima caeremonia, quam erga seipsum sacerdos adhibet, est tunsio pectoris : ea enim utitur in confessione, quae fit ad initium Missae, et ad illam precem : « Agnus Dei qui tollis peccata mundi etc. » Et ad illa verba :
« Domine non sum dignus. » Haec autem caeremonia poenitentiam indicat, et naturalis est, atque in Evangelio exemplum habet. Nam Lucae xviii, publicanus orans percutiebat pectus suum, dicens: Deus propitius esto mihi peccatori. Et Lucae xxn : Revertebantur percutientes pectora sua.
Secunda est lotio mannum, paulo ante consecrationem, quae habetur etiam iil Liturgiis Graecorum: ejusdem caeremoniae meminit Dionysius cap. 3. Ecclesiast. hierarch. et Clemens lib. vm. eonst. cap. 5. et Cyrillus catechesi 5. mystag. : « Vidisti, inquit,
(i) Psalm. CXL, 2. - (2)1 Thimoth, II, S.
CAPUT XV.
Diaconum aquam lavandis manibus porrigentem sacerdoti ? » Et ibidem reddit causam hujus caeremoniae, ac dicit, non adhiberi eam lotionem ad sordes corporis abluendas, cum nemo in Ecclesiam sordidis manibus accedere audeat : sed ob symbolum puritatis animi, qua pollere debent, qui tantum peragunt sacrificium.
Prima caeremonia erga populum, est salutatio per « Dominus vobiscum » : de qua in sequenti capite disseremus.
Secunda caeremonia est dimissi populi per « Ite missa est » , de qua etiam infra dicemus : nam istae caeremoniae in verbis consistunt, non in actione tantum.
Prima caeremonia erga ea, quae leguntur in Missa, est cantus : de qua non est hoc tempore magna controversia ; nam ipsi etiam haeretici passim canunt. Et praeterea habemus ipsius Domini exemplum. Nam Matth. 26. legimus Dominum in ultima Ccena, in qua prima Missae institutio, et celebratio consistebat hymnum cecinisse : illa enim verba : « Et hymno dicto », graece ugvvicavts;, proprie cantum significant. Nam ut Augustinus docet, in titulum Psal. lxxii. usque adeo de ratione hymni est cantus, ut nisi cantetur, hymnus dici non possit. Unde etiam Concilium Toletanum IV. can. 12. de hymnis canendis in sacro officio, dicit nos exemplum Domini habere : ex quo falsum esse colligimus quod scribit Lutherus in lib. de captivit. Babylon, cap. 1. Missam Domini sine cantu celebratam esse. In disputatione de horis Canonicis tom. 3. de hac re copiosius disseremus.
Secunda caeremonia , sunt instrumenta Musica, quae in Ecclesia adhiberi coepta sunt in sacro officio, tempore Vitaliani Papae circa annum Domini 660. ut ex Pontificali refert Platina ; vel ut mavult Aimoinus lib. iv. de gestis Francorum cap. 114. post annum Domini 820. tempore Ludovici Pii. Licita autem esse, et utilia ejusmodi instrumenta, si sobrie, et graviter eis utamur, negari certe non potest, cum et habeamus exemplum Testamenti veteris, et experiamur devotionem per ea excitari, et taedium minui, quod ex longitudine, et gravitate officiorum alioqui oriretur.
Neque valet responsio Petri Martyris ad exemplum Testamenti veteris : scribit Petrus Martyr, in cap. 14. prioris ad Corinth. instrumenta musica pertinere ad Judaicas caeremonias, neque nobis magis convenire,
quam Circumsioncm, et neomenias. Sed fallitur apertissime. Siquidem Judaicae caeremoniae duplices erant.
Quaedam ipsorum propriae, quae videlicet ad aliud futurum significandum erant institutae, ut Circumcisio, pt similes : et hae nobis vere non conveniunt. Aliae erant communes ipsis cum aliis Gentibus, eae scilicet, quae naturali ratione nituntur, non autem significatione rerum futurarum, ut genua flectere, pectus tundere etc. Et hae nobis etiam conveniunt, atque ad hoc genus pertinent musica instrumenta, quippe quae in Dei laudibus adhibentur, propter infirmos, quorum non pauci in Ecclesia numerantur, juvant enim, ut dixi, tum ad excitandam pietatem, tum ad fastidium, ac taedium minuendum.
Ex caeremoniis communibus. Prima est, aspersio aquae benedictae. Nam in Dominicis diebus ante initium solemnis Missae, Sacerdos aquam benedicit, ac deinde aspergit se, et Ministros, et altare, et populum: quae aspersio est quaedam expiatio, et praeparatio ad futurum sacrificium. De aqua benedicta fuse tractavimus in m. lib de Ecclesia triumphante cap. 7. Hic solum annotasse sufficiet aquae benedictionem a S. Basilio inter Apostolicas traditiones numerari lib. de Spiritu sancto cap. 27. et Dominicis diebus ad Missam adhiberi solitam aquae aspersionem, colligi ex Micrologo in lib. de observationibus Ecclesiasticis cap. 46.
Secunda caeremonia communis, est thurificatio : nam thus adoletur in Missa, tum ad altare, tum ad Evangelium, tum ad Sacerdotem, tum etiam ad clerum, et populum; et quidem haec caeremonia antiquissima est. Nam can. 4. Apostolorum dicitur thymiama, seu incensum offerendum ad altare, cum sacra celebratur oblatio. Dionysius cap. 3. Ecclesiast. hierarch. describens ritum celebrandi sacrificii Eucharistiae, meminit etiam thuris. In Liturgiis Jacobi, et Ghrysostomi, mentio fit benedictionis thuris, et thurificationisad altare. Praeterea Damasus in Pontificali in vita Soteris et Sylvestri Pontificum, inter alia sacra vasa Ecclesiae numerat thuribula, seu thymiamateria : quare falsum est, quod Platina in vita Sixti I. et Polidorus Yirgiliusin lib. de inventoribus rerum scribunt, Leonem III. qui sedit anno 800 fuisse primum, qui thus in Missa adhibuit.
Quod autem Arnobius scribit lib. vir contra Gentes, religionem thuris novellam esse : intelligi debet de consuetudine Gentilium :
LIBER VI.
Nam apud populum Dei, antiquissima consuetudo est, thuris adhibendi in sacrificio divino, ut patet ex lib. Exodi 25. et 30 et sequentibus. Porro Christiani thuris religionem non a Gentilibus, sed ab Hebraeis acceperunt.
Causa vero cur thuris odor, ac fumus in sacrificio adhibeatur, ut j colligitur ex precibus Liturgke tum Graeca;, tum Latinae, est, tum ut significetur bonus odor Evangelii, et eorum qui Evangelium praedicare debent ; tum ob similitudinem, quam habet incensum
cum oratione ;‘punde dicitur in Psal. 140 :
Diri (jatur oratio mea sicut, incensum in conspectu tuo. Et Apocalyp. 9 incensum Deo oblatum interpretatur Joannes esse orationes Sanctorum : tum etiam ad gloriam Dei repraesentandam. Deus enim injn ebula se ostendere solebat in Testamento veteri ; tum denique ad tetrum odorem, si quis ex multitudine hominum i n Ecclesia existeret, abstergendum.
Tertia caeremonia communis, est osculum : osculatur enim Saderdos frequenter ipsum altare, deinde librum Evangelii; tum Ministrum suum, et per cum in universum clerum, et populum pacem diffundit. Quae caeremonia habetur in Liturgiis omnibus, tum Graecis, tum Latinis ; et ejusdem meminit Justinus in fine 2. Apologiae. Tertullianus lib. de orat. cap. ult. Cyrillus Catechesi 3. mystagog. et Chrysostomus hom. 77. in Joan. Duplex autem ratio est hujus osculi : naini altare, et librum in signum reverentiae osculamur, fratres autem in signum chari tatis, et pacis.
Quarta caeremonia est, signum crucis : qua; omnium communissima, et antiquissima est. Nam signo crucis scipsum Sacerdos consignat, item librum, altare, res offerendas, et oblatas, ac denique populum dum ei benedicit.
Notat autem Micrologus lib. de observationibus Ecclesiasticis cap. 14. signum crucis aut semel, aut ter, aut quinquies exprimi solere super oblationem, non autem bis, aut quater: quia semel exprimitur ad essentia; divina; unitatem, ter ad personarum Trinitatem, quinquies ad quinque plagas Domini repnescnlandas.
Esse autem antiquissimam eseremoniam perspicuum est. Primo, ex Liturgiis S. Jaeobi et aliorum, qua; plena; sunt ejusmodi consignationibus. Secundo, ex Chrvsostomo
hom. 55. in Matthamm, et Augustino tract. 118. in Joan. qui dicunt omnia Sacramenta, et ipsum divinum sacrificium signo crucis perfici. Tertio, ex Tertulliano in lib. de Corona militis. Cyrillo Catechesi 4. et 13. et Hieronymo in Epist. ad Eustochium de custodia Virginitatis, qui docent, in omni negotio signum crucis adhibendum. Quod si in omni negotio, cur non in actione tremendi sacrificii ?
CAPUT XVI.
De iis. qux recitantur in Missa Catechumenorum
Restat postrema controversia de veritate Canonis, et aliorum, qua; in Missa recitantur. Ulii illud est observandum, Missam in quatuor partes dividi solere. Prima est, ab initio usque ad Offertorium, qua; dici solet Missa Catechumenorum. Secunda, ab Offertorio usque ad Consecrationem, qute dicitur a Gixecis dvccpop*, a Latinis nonnullis Canon minor. Tertia, a Consecratione usque ad Communionem, qua; dicitur Canon major. Quarta, a Communione, usque ad finem.
UE PSALMO Judica. ET CONFESSIONE.
Primum igitur ar.te Missa; initium pronuntiatur Psal. 42. Judica me Deus, et fit generalis confessio. Et quidem Psalmum reprehendere nemo potest, neque etiam confessionem, quatenus fit Deo et proximis adstantibus, sed quatenus fit Sanctis, adversarii eam non probant, quod existiment Sanctos eam audire non posse, cupa tam procul absint. Sed Ecclesia Catholica nihil dubitat, Sanctos cognoscere, ut orationes, ita etiam confessiones nostras, tum ex ritu invocationis Sanctorum, qui sernper fuit in usu apud veros Christianos, ut fuse docuimus in i. lib. de Ecclesia triumphante, tum ex miraculis, qiuo omnibus sa;culis facta sunt ad Sanctorum invocationem, quorum multa refert Augustinus xxii. de Giv. Dei cap. 8. Nos igitur confitemur Deo, Sanctis, et Ecclesia" priesenti, quia omnes offendimus, cum peccamus, ut ille etiam dicebat, Luca; xv : Peccavit in cadum et coram te (3).
(') Psnl. fXL, 2. — (2) Psal. XLTI, 1. - (3) Luc. XV, 2!.
CAPUT XYI.
Usum autem confessionis antiquum esse ante Introitum Missa) patet tum ex Micrologo cap. i. ubi aperte dicit, praemitti solere confessionem, tum etiam ex Liturgia sancti Jacnbi, qua; a confessione incipit.
DE INTROITU.
Sequitur Introitus, qui constat ex Antiphona, et Psalmo, cum « Gloria Patri. » Dicitur introitus, quia canitur a choro in introitu Sacerdotis ad altare, ut vult Micrologus, cap.
1 vel ut Cbnradus Brunus, lih. u. cap. I et alii volunt, quia est Introitus, id est, initium Missa;. Convenit fere inter auctores, usum Introitus introductum esse a Ccelestino 1. Pontifice: sic enim scribit Walfridus cap. 22. Micrologus cap. i. et alii passim. Sed non est hoc ita simpliciter accipiendum.
Nam in primis non instituit ipse usum canendi unum versiculum, ut nunc facimus, sed ut Psalmi Davidis 150. antiphonatim canerentur per ordinem ante sacrificium : ut in ejus vita scribit Anastasius Bibliotheearius. Sed postea vitanda; prolixitatis causa selecti sunt versiculi aliqui, qui ad excitandam devotionem viderentur aptiores : et Psalmi integri relicti sunt horis Canonicis. Deinde, 'Coelestinus non fuit absolute primus, qui Psalmos ad sacrificium adhibuit, sed forte primus fuit, qui Romae id observari voluit.
Nam alioqui Dionysius Areopagita cap. 3. Ecclesiastica; hierarchise, meminit Psalmorum, qui ad initium Missa; canebantur : et S. Basibus in sua Liturgia circa initium jubet tres aut quatuor versiculos Psalmi decantari. Sed etiamsi, a Ccelestino ha;c institutio ortum habuisset, reprehendi non posset, cum Introitus fere semper ex divina Scriptura sumatur, et ab universa Ecclesia iste usus ab annis amplius mille retentus sit.
DE (( GLORIA PATRI, ETC. ))
Versiculus: «Gloria Patri, et Filio, et Spiritui sancto etc. » qui additur ad Introitum, putatur a nonnullis a S. Hieronymo compositus, rogatur Damasi Papie : in qua opitionc est Alcuinus, in lib. de officiis divinis : sed verius est, quod scribit Walfridus in lib. de observationibus Ecclesiasticis, cap. 25. compositum cum versiculum fuisse a Nicaeno Concilio. Nam ante Hieronymi, et Damasi tempus fuisse usum in Ecclesia canendi eum versiculum ad finem Psalmorum, patet ex Theodoreto, lib. ii. hist. cap. 24. et Sozomeno, lib m. cap 19. qui scribunt Antiochia; temporibus Constantii Imperatoris Catholicos, et Arianos in psalmorum fine discerni solitos, quod illi canerent : » Gloria Patri, et Filio, et Spiritui sancto, » isti autem : « Gloria Patri, per Filium in Spiritu sancio». Basibus etiam de hoc versiculo,
« Gloria Patri etc. » disputat in lib. de Spiritu sancto, cap. 28. Testatur quoque Concilium Yasense, quod ante annos 1100. celebratum est, can. 5. non solum Boma;, sed etiam in toto Oriente, et per Africam, post « Gloria Patri, el Filio, et Spiritui sancto, » subjungi solitum : « Sicut erat in principio etc. » Porro epistola; duae, qua; circumferuntur de hac re, Damasi ad Hieronymum, et Hieronymi ad Damasum, supposititiae, et ineptissima; sunt, et ideo ad tomum iv merito relegata;.
DE (( KYRIE ELEISON. »
Sequitur invocatio «Kvrie eleison »,quam Cneci Litaniam vocant, a verbo Graeco Xnavaustv, quod est, supplicare. Esse autem antiquissimam hanc Missa; partem, patet ex Li~ turgiis, Jacobi, Basilii, et Chrysostomi. Disserit etiam de hac supplicatione Basibus in epist. 63. quam scribit ad Neocaesarienses. Apud Latinos etiam antiquissima consuetudo est, eamdem Litaniam Graecis vocibus canendi. Nam sanctus Gregorius, lib. vii. epist. 63. cum accusaretur, quod Kvrie eleison, et alia, nonnulla ex Graecorum caeremoniis in Latinam Ecclesiam invexisset : respondit se caeremonias antiquas Ecclesia; Romanae conservare, vel renovare, non autem a Graecis accipere ; id quod etiam ex eo probat, quod apud Graecos dicatur Kyrie eleison a populo, apud Latinos a Sacerdote ; et quod Graeci non interponant Christe eleison, ut Latini faciunt, sed simpliciter dicant, Kyrie eleison. Esse autem verissimum, quod sanctus Gregorius dicit, non a se introductamin Latinam Ecclesiam, hanc supplicandi formam, intelbgi potest ex Concilio Vasensi, quod annis centum, et quinquaiginta ante Gregorii aetatem celebratum est. Nam in eo Concilio can. 3. jubentur Sacerdotes in Galbis ad Missam dicere Kyrie eleison, et ratio redditur, quod in sede Apostolica, et per omnem Itabam supplicatio illa ad Missas diceretur. Sanctus etiam Augustinus in altercatione cum Da-
LTBER YI.
scentio, quae habetur inter epistolas numero 178. dicit ab omnibus Christianis Graecis, Latinis, Barbaris, supplicari Deo ut misereatur, lingua Gneca,
DE (( GLORIA IN EXCELSIS. ))
De <( Gloria in excelsis Deo, » qui Angelicus hymnus nominatur, tradunt fere omnes, institutionem esse sancti Telesphori Papse, ut hic hymnus ad Missas dicatur. Ita Walfridus cap. 22. de observationibus Ecclesiasticis, et omnes alii. Et quidem quod attinet ad prima verba, ea in Evangelio habentur, Lucse ii. et recitantur etiam in antiquissima sancti Jacobi Liturgia: sed quis adjecerit ceetera, non est usque adeo certum. Innocentius III. lib. ii. de mysteriis Missm cap. 20. scribit eam additionem a nonnullis tribui Telesphoro, sed a pluribus tamen tribui Hilario Pictaviensi : sed quicumque tandem auctor fuerit, nihil omnino offensionis habet, unde etiam Luthero placuit, ut patet ex ejus lib. de formula Missa}.
DE (( DOMINUS VOBISCUM. »
Sequitur salutatio : a Dominus vobiscum » , qua caeremonia utimur, quotiescumque populum excitamus, vel ad orandum, vel ad audiendum : unde praemittitur ante uOremus» et ante Evangelium, et praefationem, et alia hujusmodi. Itaque est quaedam religiosa excitatio, seu invitatio, et servit loco adverbii vocandi, quomodo religiosi olim, Augustino teste in Psalm. 32. cum alium vocarent, dicere solebant : « Deo gratias » , quod etiam nunc a multis servatur : quomodo etiam sancta Paula ad virgines convocandas utebatur illa voce : « Alleluia », ut in ejus vita scribit sanctus Hieronymus : et nunc in Monasteriis virginum dicisolet : « Ave Maria » . Porro haec salutatio « Dominus vobiscum, » sumpta est ex more Hebraeorum, qui salutantes dicebant, Domius tecum, aut vobiscum, ut patet Judicum vi. Ruth. ii. II Paral. xxvn. et Lue. i.
Scribit de bac salutatione integrum librum Petrus Damianus, qui inscribitur, De Dominus vobiscum, ubi probat debere dici etiam ab iis, qui recitant soli Horas Canonicas : ubi etiam monet in Missa ab Episcopis dici debere : « Pax vobis, » loco Dominus vobiscum, quia Dominus, Matth. x. docuit Apostolos, quibus Episcopi succedunt, ut pacem
anunntiarent cum ingrederentur aliquem locum. Et quamvis Concilium Bracarense I. can. 21 jubeat omnes tum Episcopos, tum Presbyteros in Missa eodem modo populum salutare ; tamen servanda est ejusmodi Ecclesarium consuetudo.
Esse autem antiquissimam caeremoniam in Missa, ut Sacerdos populum salutet, perspicuum est, non solum ex Concilio citato, quod ante annos 900. celebratum est, sed etiam ex vetustissimis Liturgiis, Jacobi, Basilii, Chrysostomi, et aliorum, in quibus passim legimus, aut « Pax vobis, » aut Dominus vobiscum, et ad utrumque respondetur : a Et cum spiritu tuo, »
DE COLLECTA.
Post salutationem dicitur Collecta, de qua tria dicenda sunt. Primo, de nomine. Secundo, de antiquitate. Tertio, de forma. De nomine multi multa non admodum probabilia scripserunt : duae sunt veriores opiniones. Una, quod Collecta dicatur, quia paucissimis verbis colligit quidquid pro toto populo a Deo postulandum est. Ita docent Strabo, cap. 22. et Micrologus, cap. 3. Altera opinio, quae fortasse verior est, vult preces illas dici Collectas, per intellectionis figuram ab ipsa Missae celebratione, quae ab antiquis dicebatur Collecta, quia ad eam populus colligebatur : fuisse enim ab antiquis Missae celebrationem appellatam Collectam patet ex iliis verbis S. Augustini in breviculo collationis, collatione tertii diei : « Confitebantur se Collectam, et Dominicum egisse. » Exstant apud Surium in fine primi tomi acta Martyrum quorumdam, et videntur esse illa, quae Augustinus citat, in quibus frequentissime legimus, Collectam facere, seu celebrare, pro eo, quod est Missam celebrare. Hinc etiam Tertullianus in lib. de fuga in persecutione, extremo : « Quomodo colligemus, inquit, quomodo Dominica solemnia celebrabimus ? » Hinc igitur oratio , quae dicitur in Missa, Collecta dicta esse videtur, quia est finis ; imo etiam principium, et medium totius illius actionis, quae Collecta dicebatur. Orationes enim dicuntur eodem numero et ordine initio Missae, in medio, et in fine : qua etiam ratione aliquando eaedem Collectae, dicuntur Missae, quia sunt pars quaedam, eaque non minima Missae. Haec de nomine.
Porro antiquitas inde cognosci potest ,
CAPUT XYI
4\
quocl usus semper fuit in Ecclesia, ut numquam Christiani congregarentur, quin finis esset oratio, ut patet ex Justino Apologia 2. extrema, et Tertulliano in Apologetico cap. 39. imo et Apostolo hoc prsecipiente I Tim. ii. Collectae autem nostri Missalis, quae sane pulcherrimae sunt, ab antiquis Pontificibus -compositae, et a S. Cregorio in unum congregatae creduntur, ut Walfridus Strabo significat cap. 22.
Quod ad formam attinet, praescribitur in Concilio III. Carthaginensi, cap. 23. ut oratio, quae in Missa dicitur, dirigatur ad Patrem, nec tamen inde sequitur, Filium, et Spiritum sanctum non esse invocandos, vel in Missa non invocari. Nam ut Tertullianus in lib. de orat, recte docet, propter essentiae unitatem, semper in Patre intelliguntur Filius, et Spiritus sanctus. Idem videmus in oblatione sacrificii, quae proprie ad Patrem dirigitur, ut jiatet exilio initio Canonis : « Te igitur, clementissime Pater, perJesum Christum», et tamen sacrificium toti Trinitati offertur, ut probat S. Fulgentius lib. ii. ad Monimum cap. 2. 3. 4. et 3. imo ex conclusione Collectae aperte colligitur, cum Patre simul invocari Filium, et Spiritum sanctum : dum enim dicimus Filium, et Spiritum sanctum cum Patre vivere et regnare peromnia saecula saeculorum; simul indicamus nos cum Patre Filium et Spiritum sanctum invocare.
Cur autem Collectae ordinarie dirigantur ad Patrem, non ad Trinitatem, duae sunt causae. Una, quia Dominus ita docuit nos orare Matth. vi : Pater noster qui es in coelis , et Joan. xvi : Quid quid petieritis Patrem in nomine meo. Altera, quia debet semper oratio concludi per Christum, cum sit illo advocatus noster, per quem omnia petimus. Incommodum autem fuisset dirigere orationem ad Trinitatem, et concludere : « Per Filium tuum, etc. » videremur enim eo modo facere Christum Filium Trinitatis ; quod si omissa voce Filii, diceremus : « Per Christum Dominum nostrum, » videremur dividere Christi personas, nam unam includeremus in Trinitate, quam invocamus, alteram excluderemus, per quam invocamus. Tolluntur autem omnia incommoda, cum diriguntur ad unam personam : et quia persona Patris est prima, et ab illa ceeterse originem ducunt; visum est optimum, ut quando ad unam personam dirigendie erant, ad Patrem dirigerentur. Sunt tamen qusedam Collectse, quie diriguntur ad Filium, et concluduntur : a Qui vivis et regnas etc. » Sed ese paucae sunt, et fortasse non tam antiquie, quam aliae ; fortasse etiam dedita opera voluit Ecclesia aliquas Collectas dirigi ad Filium, ne homines crederent, non posse disertis verbis invocari nisi Patrem.
Finita oratione, respondetur, Arnen, quod significat, vere, seu fideliter : a verbo Hebraeo las, quod in Hiphil significat credere, et in Niphal, stabilem esse. Graeci vertere solent ysvoi-ro, fiat : optat enim qui id respondet, vere et fideliter ita fieri, ut in oratione postulatur. Esse autem usum antiquissimum respondendi « Amen, » patet ex Apostolo I Corinth. xiv : Qui supplet locum idiotae quomodo respondebit, Amen ? (2) Idem patet ex Justino in 2. Apologia extrema. Hieronymo in Prologo lib. n. in epistola ad Galatas : et Augustino in epistola 107. ad Vitalem.
DE EPISTOLA.
Post Collectam sequitur lectio ex Propheta, vel Apostolo : quem morem antiquissimum esse, patet ex Justino Apologia 2. citata, ubi dicit, in Synaxi lectiones ex Prophetis, et Apostolis legi consuevisse. Idem patet ex Tertulliano in Apologetico cap. 39. ex Dionysio, cap. 3. de Ecclesiast. hierarch. Videtur autem hic mos ab Hsebrseis acceptus, apud quos per omne Sabbatum, adhuc hodie leguntur in Synagogis lectiones ex Prophetis. Vide Luc. 4. Actor. 13. 13. 17. et 18.
DE GRADUALI, ALLELUIA, TRACTU,
PROSA.
Lectione finita, leguntur aliquot versiculi, qui ut plurimum ex Scripturis sumuntur. Et quidem in Graicoruin Ecclesia, antiquissima consuetudo est aliquid interserendi inter Epistolam, et Evangelium, ut patet ex Liturgia Chrysostomi : apud Latinos non videtur usque adeo antiqua universalis consuetudo. Nam in Concilio Toletano IV. celebrato ante annos 900. canon, n. prohibentur Laudes post Epistolam, tamen postea Romana consuetudo interserendi Gradualia, et alia ejusmodi, paulatim omnibus placuit, et
(1) Matth. VI, 9 ; Joan. XVI 23. — (2) I Corinth. XVI, 16.
LIBER VI.
ubique recepta ; et approbata fuit, ut scribit Walfridus cap. 22.
Sunt autem quatuor genera horum versiculorum : nam alii dicuntur Responsorium seu Graduale, alii Alleluia, alii Tractus, alii Sequentia, seu Prosa. Responsorium dicitur, quia uno incipiente alii respondent, ut scribit Rabarms lib. ii. de Institui. Clericorum cap. 51.
Cur autem Graduale dicatur, non eodem modo ab omnibus traditur : vera ratio esse videtur, quam tradit B. Rhenanus in annotationibus ad librum Tertulliani de Corona militis, quod scilicet dicatur Graduale, quia canebatur dum Diaconus gradus ascenderet ad Evangelium decantandum. Ex quo etiam intelligi potest, cur ejusmodi versiculi decantentur, nimirum ne otiose transigeretur tempus illud, quod necessario interponendum erat inter Epistolam, et Evangelium, dum se Diaconus ad illud cantandum praebarabat. Fuisse autem morem Ecclesia, ut Evangelium ex loco altiorc caneretur, quod etiam nunc in multis loci observatur, perspicuum est ex illis verbis Ordinis Romani : « Cum ascendit Diaconus ad legendum Evangelium, solus ascendit ultimum gradum. » Et Cypriano lib. u. epist. 5. ubi de Aurelio Confessore, quem ad legendum in Ecclesia Evangelium ordinaverat, dicit cum ad pulpitum post catastam venire. Denique in antiquis Ecclesiis ubique inveniuntur lapidea pulpita in usum Evangelii legendi instituta : quae a Micrologo cap. 1). et ab aliis dicuntur Ambones, Gra?co vocabulo ; nam ab dgSaivw, ascendo, fit dg6wv, quod in Concilio Laodieeno cap. 15. Latinus interpres vertit, pulp;tum.
Porro Alleluia, quod significat, Laudate Dominum, canitur post Graduale, teste Walfrido cap. 22. et ejus loco in diebus jejuniorum dici solet Tractus, qui sunt alii versiculi ex Scriptulis desumpti; dicuntur autem hi versiculi Tractus, quia graviter, et tractim cani debent in signum maestitiae, ut placet Durando. Denique in festis solenluissimis, ut in Paschatc, et Pentecoste addi solet Sequentia, seu Prosa, qui sunt versus quidam ryth mici.
Nihil horum a Luthero reprehenditur, nisi quod non dicamus semper Alleluia : quocirca statuit ipse in formula Missa? ; ut etiam in Quadragesima, et in ipsa Hebdomada sancta
(!) Tob, XIII, 22. - (2) ApocaL XIX. fi. 7.
decantetur Alleluia. Sed recedit in hac re omnino temere ab usu antiquitatis. Nam in primis in Concilio Toletano IV. can. 10. expresse cavetur, ne in Quadragesima cantetur Alleluia. Augustinus inepistol. 119. cap. 15. dicit, usum fuisse celeberrimum, ut solum a Paschatc, usque ad Pentecosten quotidie, et in Dominicis diedus caneretur Alleluia, in signum laetitiae, ob Christi resurrectionem. Et S. Gregorius aliquando reprehensus fuit, quod extra tempus Pentecostes ad Missas cani juberet Alleluia ; nimirum in omnibus festis ; exceptis iis, quae incidunt inter Septuagesimam, et Pascha. ; quibus ipse respondet, usum istum non a se incipere, sed introductum tempore Damasi, auctore S. Hieronymo. Vide lib. vn. epist. 63. ad Joan. Syracusanum Episcopum. Esse autem canticum laetitiae Alleluia, et merito intermitti in diebus poenitentia? et luctus, patet ex Scriptura divina. Nam Tobhe 13. ubi describitur gloria coelestis Hierusalem, inter alia legimus : Et per vicos ejus Alleluia cantabitur (1). Et Apocalyp. xix. describitur laetitia Sanctorum, quae erit in coelo post diem Judicii : Et audivi, inquit, quasi vocem turbae magnae, et sicut vocem aquarum multamini, et sicut vocem tonitruorum magnorum dicentium, Alleluia, gaudeamus, et exaltemus ctc. (2)
Unum hic addi potest ex Ruperto lib. i. de divinis officiis cap. 31. Graduale, esse versiculos ad poenitentiam pertinentes : et ideo tempore Paschali omitti, et ejus loco duplicari Alleluia, quia totum illud tempus remissionis, et laetitia? est : sicut e contrario a Septuagesima usque ad Pascha omi tti Alleluia, et duplicari ea, quae ad luctum, et poenitentiam pertinent.
Sequitur deinde lectio Evangeliea, quam antiquissimam esse constat, non solum ex omnibus Liturgiis, sed etiam ex Concilio Laodiceno cap. 16. Carthaginensi IV. can. 81. et Valenti no can. 2. Item ex Patribus, Chrysostomo hom. 6. de poenitentia, et hom. 3. in posteriorem ad Thessalonicenses, Augustino praefat. in epist. Joan. ubi meminit certarum lectionum ex Evangelio, quae pro festorum diversitate legebantur, Hieronymo in epistola ad Sabinianum Diaconum, ac demum ex epist. decretali Anastasii Papae I. ubi jubentur omnes stantes Evangelium audi re, ob reverentiam Domini loquentis. Quam caeremoniam non ipse primus instituit, ut multi
CAPUT XVII.
putant, sed crufirmavit, et observari mandavit, etiam in his locis, ubi non servabatur. Clemens enim lib. n. constitut. cap. 57. alias 61. dicit, Apostolos hoc praecepisse, ut omnes cum clerici, tum laici assurgant, cum legitur Evangelium.
Porro caeremoniae petendae benedictionis ante Evangelium, et excitatio populi, per illa verba : « Sequentia sancti Evangelii secundum Matthaeum » ; et responsio : « Gloria tibi Domine, » habentur etiam in Missa S. Joannis Chrysostomi ; et . apud Amalarium lib. de officio Missae cap. 18. et Alcuinum in lib. de officiis divinis.
DE SYMBOLO.
Symbolum recte post Evangelium pronuntiatur, quia fides ex auditu verbi Dei sequitur. Usus autem Symbolum Constantinopoli fanum in Missa canendi, apud Orientales antiquior est, quam apud Occidentales : nam in Missa Chrysostomi expresse habetur, et idem ex Concilio III. Toletano colligitur, quod tamen Concilium ante annos circiter 1000. celebratum est ; in eo enim Concilio can. 2. statuitur, ut juxta morem Orientalium Symbolum dicatur ad Missam singulis Dominicis diebus. Scribit etiam Walfridus Strabo cap. 22. apud Germanos, et Gallos, usum Symboli ad Missas recitandi, tempore Caroli Magni potissimum invaluisse, occasione Felicis Urgelitani Episcopi, qui eo tempore luere se os damnatus fuerat.
CAPUT XVII.
Do Offet ■(orto, et Prxfatioae.
DE OFFEBTGUiO.
Offertorium ordine sequitur quod ex Scripturis perpetuo sumitur, et inde nomen accepit, quodcaneretur dumpopulus offerebat, ut Walfridus tradit cap. 22. et Micrologus cap. 10. Quinque autem illa: orationes : <t Suscipe sancte Pater : Offerimus tibi Domine : Veni sanctificator : In spiritu humilitatis, et : Suscipe sancta Trinitas; » Neque antiqua: admodum sunt, neque in Romana Ecclesia ante quingentos annos legebantur,
41 a
scribit enim Micrologus cap. 11 illas preces :
« Veni sanctificator », et : « Suscipe sancta Trinitas, » juxta ordinem Gallicanum recitari, sed in Ordine Romano nullas orationes esse institutas inter Offertorium, et Secretas. Unde etiam Walfridus, Amalarius, Rupertus, Alcuinus, imo etiam Innocentius III. et alii veteres, non meminerunt illarum orationum, sed transeunt ab Offertorio ad Secretas : Quia tamen nihil continent, quod offendat, paulatim ab omnibus recepta: sunt.
Sed objectiuncuhe qu aulam solvenda: sunt, quas Georgius Major in preces illas evomuit. Primo objicit, cur dicatur calix salutaris, in quo nihil est nisi vinum. Respondeo: non vocamus calicem salutarem, sed calicem salutaris ; est autem calix ille vini, calix salutaris, id est, Christi, quia Christus Salvator eum calicem offerendum et consecrandum instituit. Praeterea possemus etiam recte vocare calicem salutarem, calicem illuni vini, tum quia salutem est allaturus post consecrationem, tum quia ipsum etiam vinum significando, et repraesentando salutem affert, quomodo verba Dei dicuntur salutaria, quia salvant significando et fidem excitando.
Secundo objicit, cur Sacerdos oret pro calice, et non potius pro se? Respondeo : Non orat Sacerdos pro calice, sed pro se et universo mundo, cum petit, ut oblatio illa ascendat ad Deum cum odore suavitatis. Nam statim addit : « Pro nostra, et totius mundi salute. » Et etiamsi hoc non exprimeretur, per se posset intelligi : nam oblationem acceptari a Deo, non est utile oblationi, sed nobis.
Tertio objicit, cur in illa oratione : « In spiritu humilitatis » , petat Sacerdos, ut oblatio placeat, postquam illam obtulit : id enim signum est, eum dubitare an placeat, et proinde peccasse, offerendo sine fide. Respondeo : Non dubitat Sacerdos, quin placeat Deo sacrificium Missa: ex se, sive ex Christi instituto, et ideo certissima fide offert sacrificium Deo gratissimum, sed dubitat de propria dispositione, et idcirco petit sibi spiritum humilitatis, et contritionis, ut sacrificium inchoatum ita peragat, ut etiam ex parte sua Deo placeat : neque peccat offerendo sine certa fide propria: dignitatis, quia non tenetur habere istam certitudinem, sed solum tenetur non habere conscientiam peccati, dicente Paulo : Probet seipsurn homo etc. (1).
(1)1 Corinth, XI, 18.
LIBER VI.
Quarto objicit, cur dicatur in illa oratione : « Veni sanctificator etc. » sacrificium praeparari cum jam ante sit oblatum. Respondeo : Illa prior oblatio, praeparatio fuit ad posteriorem oblationem, in qua proprie sacrificium consistit, proinde recte dicitur praeparatum sacrificium, quando materia sacranda Deo, per quamdam oblationem est dedicata.
I>E PRAEFATIONE.
Offertorio finito, et materia sacrificii praeparata, lotisque manibus, et oblatione Deo commendata per secretas Collectas, dicitur Praefatio, quae quidem hoc nomine appellatur, quia est praeparatio, et excitatio populi ad illam actionem, in qua proprie sacrificium consistit. Ac primum illa verba : « Per omnia saecula saeculorum, » pertinent ad superiores orationes silentio recitatas, sed dicitur alta voce ista conclusio, ut populus respondere possit, « Arnen » ; et ea voce confirmet superiores orationes, ita scribit Micrologus, cap. 7.
Deinde incipit Praefatio per illud : « Dominus vobiscum, » et usque ad ea verba : a Vere dignum, et justum est, » habetur in antiquissimis auctoribus Graecis, et Latinis. Nam ut omittam Liturgias, in quarum nulla deest haec praefatio, meminerunt horum verborum Clemens lib. vm. constit. cap. 16. Cyprianus in serm. G. de orat. Dominica. Cyrillus Ilicrosolymitamus Catechesi 5. mystagogica. Chrysostomus passirn, ut hom. de Eucharistia: «Quid facis, o homo, non promisisti Sacerdoti, qui dixit, Sursum corda, et dixisti, Habemus ad Dominum ? » Vide etiam homil. 4. de natura Dei, et Augustinus non minus frequenter, ut in epistola 57. ad Dardanum, et 120. ad Honoratum, et 156. ad Probam, lib. de spiritu, et littera, cap. 11. lib. ii. de bono perseverantiae cap. 13.
Reliqua verba, usque ad illum versum :
« Sanctus, Sanctus etc. » non sunt eadem in Graecis, et Latinis Liturgiis : tamen quae in nostra, id est, Romanae Ecclesiae Liturgia habentur, certum est antiquissima esse. Nam ante annos 1000. Pelagius II. Papa interrogatus ab Episcopis Germaniae, et Galliae, quaenam essent, et quot authenticae Praefationes, respondit esse novem. Primam, de Natali Domini. Secundam, de Epiphania. Tertiam, de Quadragesima. Quartam, de Cruce. Quintam, de Pascha. Sextam, de Ascensione. Septimam, de Pentecoste. Octavam, de Trinitate. Nonam, de Apostolis. Vide epistolam Pelagii, et Gratianum can. Invenimus, de consecrat, dist. 1. Decimam Praefationem, quae est de S. Maria, addidit Urbanus II. in Concilio Placentino circa annum Domini 1080. teste Gratiano, can. Sanctorum, dist. 70.
SANCTUS, SANCTUS, ETC.
Finita Praefatione dicitur Canticum : « Sanctus, Sanctus etc. » quod quidem partim desumptum est ex hymno Angelorum, quem Isaias cap. vi. audivisse se narrat; partim ex cantico Hebraeorum, quod Christo cecinerunt, cum in die Palmarum intraret in Hierusalem, Matth. 21. et habetur in antiquis Liturgiis, Jacobi, Basilii, et Chrysostomi : et de eo exstat peculiaris Canon in Concilio Vasensi, can. 4 alias can. 6.
CAPUT XVIII.
De nomine Canonis.
Nunc ad sacrum Canonem a morsibus impiorum Lutheranorum defendendum aggredimur : quem quidem ut summa veneratione semper Catholici retinuerunt, ita incredibili furori haeretici hujus temporis lacerant.
Lutherus in lib. de abrog. Missa, ut se ex malitia, non ex ignorantia peccare ostenderet, ita loquitur : « Et quamquam habeamj quod pro sano sensu Canonis dicere possim, ut alias feci, tamen nunc non dignabor eum tali honore, » et ibidem multa scommata, et jocos plane impios, et blasphemes jacit in sacrum illud mysterium. Sed longe adhuc furiosius agit in lib. de abominatione Canonis, ubi ita rem amplificat, ut velit homines audito nomine Canonis signare se cruce, et fugere, ac si illis diabolus occurrisset.
Martinus Keinnitius in. 2. par. Exam. pag. 825. et sequentibus, de Canone disputat, ac quatuor sunt, quae praecipue reprehendit. Primo, quod ritum illum celebrandae Missae Canonem esse velimus, id est, regulam fixam, et stabilem : vellet enim ipse, liberum esse debere uti his, aut illis precibus. Secundo, quod auctorem Canonis Tridenti-
I
CAPUT XIX.
num Concilium faciat partim Christum, partim Apostolos, partim antiquos Romanos Pontiticcs : ipse autem probat auctorem fuisse quemdam Scholasticum, teste S. Gregorio. Tertio, quod antiquum esse a ff i nitemus : « Fumi, inquit, et nugse sunt,
quod de antiquitate Canonis fabulantur. » Quarto, quod nullum errorem in toto Canone inveniri pronuntiemus : enumerat autem ipse errores septemdecim.
Scripsit etiam multa contra Canonem Missae Georgius Major, Zwinglius, Illyricus, et alii. Nos igitur primo, de nomine Canonis. Tum de auctore. Deinde, de antiquitate. Postremo, de veritate ejusdem, et singularum ejus partium disseremus.
Quod ad primum attinet, exstat hoc nomen in hac significatione apud S. Gregorium lib. vn. epist. 63. ubi rationem reddit, cur post Canonem recitari voluerit orationem Dominicam. Apud Ambrosium, seu quicumque fuit auctor in comment. cap. n. epist. prioris ad Timotheum, vocatur regula Ecclesiastica, qua omnes Sacerdotes utuntur apud Optatum Milevitanum Ambrosii aequalem lib. ii. contra Parmenianum, vocatur Legitimum : « Nam quis dubitat, inquit, vos illud legitimum in Sacramentorum mysterio praeterire non posse? Offerre vos Deo dicitis pro Ecclesia, quae una est etc. » Ubi legitimum vocat statum, et certum ordinem precum, quibus in consecranda Eucharistia utimur, in cujus ordinis initio offerre nos dicimus pro Ecclesia, Isidorus lib. i. de officiis divinis cap. 15. vocat Ordinem precum, quo oblata Deo sacrificia consecrantur. Walfridus cap. 22. vocat tum Actionem, tum Canonem, quibus duabus vocibus omnes posteriores utuntur : dicitur autem Actio illa pars Missae, quia in ea c«lebratur actio sacrificii ; cactera enim verba sunt potius, quam actiones. Porro haec nomina, Canon, Regula, Legitimum, Ordo, satis aperte indicant, apud veteres ordinem celebrandi non fuisse arbitrarium, ut Kemnitius vellet, sed ab Ecclesia ita praescriptum, ut qui secus facerent, plane praevaricari legem judicarentur.
Sed objicit Kemnitius pag. 835. duo argumenta. Unum ex Concilio Africano, can. 70. et Milovitano, can. 12. ubi praescribitur, ut in Missa non dicantur preces, nisi quae prius sint cum prudentioribus viris collatao, aut a Synodo approbatae, ne forte aliquid contra fidem contineant : hinc enim colligitur, non
fuisse antiquo tempore praescriptum certum Canonem orationum, qui omnes obligaret, sed permissum fuisse, ut quisque componeret preces, modo eae analogae essent fidei. Alterum argumentum sumit ex diversitate Liturgiarum, Rasilii, Chrysostomi, Ambrosii, Gregorii, Isidori.
Sed haec argumenta nihil concludunt. Nam in primis Canones Conciliorum citatorum non loquuntur de Canone Missae ; sed de Collectis, quae sernper fuerunt multiplices et variae. De Canone enim Missae jam audivimus Optatum Episcopum Milevitanum dicentem, legitimum esse, et praetermitti non posse.
Neque negamus verba Canonis diversa fuisse, et etiam hodie esse apud Graecos, et apud quasdam Latinorum Ecclesias ; neque cogit Romana Ecclesia, ut Kemnitius mentitur pagina 836. ut omnes Canonem Missa? Romanae tanquam necessarium omnino ad Eucharistiam consecrandam servent : Nam et in ipsa Urbe Roma, et alibi per Italiam, videmus Romano Pontifice consentiente, a Graecis retineri Liturgiam Rasilii, vel Chrysostomi, et Mediolani, Ambrosianam, et Toleti in Hispania, quam dicunt, Mozarabam.
Sed quod asserimus, est, ordinem sacrificii celebrandi reetissime Canonem nominari, quod debeat esse certus, et ab iis praescriptus, qui legitime in Ecclesia praesident, non autem in arbitrio cujusvis positus. Quocirca merito reprehendimus, Lutherum et Calvinum, et similes, qui propria auctoritate, cum revera privati homines essent, ausi sunt mutare ordinem a suminis Pontificibus institutum, et in Ecclesiis Germaniae, et Gallia? ab amnis, ut minimum 800. conservatum.
CAPUT XIX.
De Auctore Canonis.
Jam vero, quod attinet ad auctorem, non est unius auctoris totus Canon Missae Romanae, sed ut Concilium Taeideminum recte docet, session. 22. cap. 4. partim constat verbis Domini, partim Apostolica traditione, partim sanctorum Pontificum institutione.
Primus quidem, qui formam aliquam sacrificii celebrandi, adjunctis nimirum ad verba Domini certis precibus, et ritibus, Romanae Ecclesiae dedit, S. Petrus fuit, ut Isi-
LIBER VI.
durus testatur lib. i. de officiis cap. 15. sed postea tamen diversi Pontifices preces diversas addiderunt, usque ad Gregorium I. qui fuit ultimus eorum, qui ad Ganonem aliquid adjunxerunt, ut ex Walfrido colligi potest, lib. de observationibus Ecclesiasticis cap. 22.
Ubi illud etiam est observandum, quod licet quaedam Liturgi a dicatur Basilii, alia Chrysostomi, alia Ambrosii , alia Gelasii, neu Gregorii, nostra videlicet Romana, alia Isidori : non tamen isti auctores Liturgiam de integro composuerunt, sed solum eam, quae suo tempore erat in usu, ad meliorem formam redegerunt, vel detrahendo, si quid irrepserat minus conveniens, vel addendo aliquid pro temporum varietate, vel denique ob taedium vitandum aliquid inde subtrahendo, sic tamen, ut substantiales partes Liturgiai ah Apostolis institutae, integrae permanerent. Nam S. Gregorius Gelasianum codicem coarctavit ; ut scribit Joannes Diaconus, lib. ii. vita) Gregorii cap. 1/. et ipse epist. 73. lib vii. asserit, se restituisse in Missa antiquas consuetudines, et sustulisse quaedam, quae postea irrepserant : itaque fuit auctor non institutionis, sed reformationis Liturgiae. Gregorius item VII. iterum emendavit officium Ecclesiasticum, sed (ut ipse testatur, canone In die, de consecrat, distinet. 5.) non novum instituit, sed antiquum reduxit : quod nostris diebus fecit etiam Pius V. tum in Breviario, tum in Missali restituendo, unde dicitur Missalc Pii V. seu Missale novum, cum tamen non sit absolute novum, sed antiqui emendatio, et restitutio.
Sed in his quae diximus de auctore, Kemnitius primo reprehendit, quod habeamus Ganonem ab auctoribus multis compositum.
At inanis est ista reprehensio. Nam etiam Symbolum Apostolicum est una simplex fidei confessio, et tamen composita est a duodecim Apostolis, singulis sententiam suam adjicientibus, ut S. Leo scribit in epist. 13. ad Puleheriam, et ante Leonem Iluffinus in explicatione Symboli, et Augustinus sermon. 115. de tempore. Et deinde idem Symbolum auctum, sive explicatum fuit in Concilio Nicaeno, et Constantinopolitano, unde tandem prodiit , symbolum illud plenius, quod proprie Constantinopolitanum vocatur. Liber item Psalmorum inultos auctores habet, si sancto Hieronymo credimus, in epistol. ad Sophronium, et in alia ad Cyprianum, cum tamen unicus liber censeatur. Denique id est maxime admirandum, et commendandum, quod Canon Missa) sit mullorum auctorum, et tamen ita apte partes omnes inter se jungantur, et cohaereant, ut unius auctoris videatur.
Secundo objicit Kemnitius S. Gregorii testimonium lib. vii. epist. 63. ubi duo qua)dam scribit sententia) nostrae, ut apparet, contraria. Unum est, Apostolos ad solam Dominicam orationem Eucharistiam consecrare solitos ; ex quo refelli videtur, id quod nos diximus, auctorem nostri Canonis fuisse Beatum Petrum, et multa in Canone haberi ex Apostolica traditione. Alterum est, Canonem compositum a Scholastico quodam : Scholasticum autem esse nomem proprium adicujus hominis, probat Kemnitius ex eodem Gregorio lib. n. epist. 54. et lib. ix. epistola 14. Quod si Scholasticus auctor Canonis fuit, non igitur verum est, quod nos cum Tridentino Concilio diximus, Canonem partim a Christo, et Apostolis, partim a sanctis Pontificibus compositum fuisse : nullus enim Apostolus, aut Pontifex fuit, qui proprio nomine Scholasticus diceretur.
Hoc argumentum pene totum accepit Kemnitius ex Beato Rhenano in annotaitiotionibus ad librum Tertulliani de Corona militis : sed non erit difficile respondere. Ac primum non desunt, qui negent Apostolos unquam ad solam Dominicam orationem Eucharistia) mysterium celebrasse. Videtur enim Gregorius id accepisse ex Hieronymo in lib. contra Pelagianos' : sed Hieronymus dicit, Apostolos Dominico praecepto ad celebrationem Eucharistite adhibuisse orationem Dominicam, non autem dicit solam Dominicam orationem adhibuisse.
Sed quidquid de hoc sit (non enim facile repudiandum est, quod S. Gregorius scripsit, neque est verisimile tantum virum non animadvertisse, quid Hieronymus ante scripserit) respondeo, quod non semel supra docuimus, Apostolos initio solam Dominicam orationem ad verba consecrationis iu mysterio Eucharistia) addere solitos, tamen postea eosdem Apostolos multa alia adjunxisse : nam certe orationem pro defunctis iu sacrificio Missa) ex Apostolica traditione descendere, constanter docet S. Joannes Ghrysostomus, horni! . 3. in epist. ad Philippenses, et alibi.
Quod autem de Scholastico Gregorius
CAPUT XX.
scribit contra sententiam nostram non pugnat. Nam in primis non Constat, Scholasticum eo loco esse nomen proprium : non enim quia tempore Gregorii aliqui nomine proprio dicebantur Scholastici, ideo ubicumque invenitur hoc nomen, ita accipiendum est, ac si alicui esset proprium ; quin potius longe probabilius est, per Scholasticum eo loco intelligi virum insignem eruditione, et eloquentia. Sic Hieronymus lib. de Scriptoribus in Serapione, scribit, Serapionem virum doctissimum, ob ingenii elegantiam, Scholastici cognomen adeptum. Sanctus Gregorius lib. x. epist. 2 vocat Matthamm Scholasticum virum clarissimum : et Gennadius in Catalogo scriptorum vocat Prosperum sermone Scholasticum, id est, eloquentia eruditione praestantem : et Honorius in Catalogo Scriptorum, vocat Alcuinum officio Schoasticum. In eodem sensu accipit Scholasticum in tractatu super Psalmum xliv, sanctus Augustinus. Tales erant presbyteri quidem doctissimi, qui praeficiebantur olim scholae Christianae, ad eos erudiendos, qui ex Judaeis, aut Gentibus ad Ecclesiam veniebant : quales fuerunt Pantenus, Clemens Alexandrinus, Origenes, et alii. Denique adhuc hodie in quibusdam Ecclesiis, et noiucn, et dignitas Scholastici perseverat, licet ipsa functio pene cessaverit.
Jam igitur si apud Gregorium accipiatur Scholastici nomen pro homine doctissimo in universum, admittere possumus, totum Cononem, exceptis verbis Domini, a Scholastico compositum, quia nimirum et S. Petrus, et caoteri sancti Pontifices Scholastici dici possunt. Neque hoc est alienum a sententia S. Gregorii : ille enim non loquitur de Scholastico per contemptum, sed cum opponit Christo, ut hominem Deo, ac si diceret : Si oratio ab homine composita super oblationem recitatur , quanto magis recitari debet oratio composita ab ipso Deo ?
Si vero Gregorius per Scholasticum intelligat certum aliquem hominem, qui fetate ipsius vixerit, ut adversarii, contendunt, tum respondere cogimur, S. Gregorium non loqui de Canone, cum dicit, precem Scholastici recitari super oblationem, sed de aliqua alia prece extraordinaria, quales sunt tres illa;, qua) dicuntur ante Communionem, post « Agnus Dei », qua3 ut scribit Micrologus, cap. 18, non sunt de Canone, neque ex ordinario praescribuntur ; sed ex consuetudine religiosorum recitantur. Id autem ita Tom. IV.
esse, certum est, quia orationes quae sunt in Canone, inveniuntur magna ex parte apud Ambrosium, ut paulo post demonstrabimus, et proinde non potest fieri, ut composita) fuerint tempore Gregorii, qui ducentis annis Ambrosio posterior fuit.
Neque hfec explicatio abhorret a verbis S. Gregorii : nam ille scribit se accusatum fuisse, quod jussisset orationem Dominicam recitari mox post Canonem ; et respondet id se fecisse, quia indignum existimabat orationem a Scholastico compositam super oblationem dici, et ipsam Christi orationem super corpus ejus non dici : quibus verbis indicat Gregorius se non agere de Canone, sed de orationibus, qua; dicebantur post Canonem. Et quidem ante ipsius tempora post Canonem ante Communionem videtur in usu fuisse, ut diceretur aliqua oratio a Scholastico composita : oratio autem Dominica vel diceretur post Communionem, oblatione consumpta, vel non diceretur. Sed Gregorius hunc ordinem mutavit, et voluit, ut oratio Dominica diceretur mox post Canonem, adhuc in altari corpore Domini prsc sente, oratio autem Scholastici sequeretur. Ex his duabus sententiis utraque probabilis est, et neutra contra nos facit.
CAPUT XX.
De antiquitate Canoni s.
Supcrcst nunc, ut de antiquitate ('icamus. Ac primum, ridenda videtur Kemnitii levitas, qui pag. 828, nugas, et fumos csscclicit, quod Concilium scripserat, Canonem Missa; multis ante sfeculis institutum, et tamen pag 820. idem Kemnitius affirmaret Canonem absolutum intra primos sexcentos a Christo nato annos et pagina 827. scribit, Canonis auctorem vixisse circa annum Domini 590. quod etiam repolit pag. 828. i;b ultimum auctorem Canonis facit Gregorium anno 590. Nam si Canon anno Domini 590. absolutus est, quis non videt eum ante decem propemodum stoeula institutum , et proinde verum esse, quod ait Concilium, et Kemnitium sibi ipsum esse contrarium in eadem pagina? Deinde quserendum esset ab istis, qui negant, Canonem nostrum esse antiquum, ut' ipsi sui Canonis vetustatem ostenderent : quale enim est, ut ii Canonem
LIBER VI.
nostrum tanguam novitium contemnant, quem ante annos prope mille editum esse fatentur ; cum ipsi Canonem liabeant, si tamen Canon dici meretur, hoc ipso nostro Sceculo editum ?
Sed his omissis, veram antiquitatem nostri Canonis ostendamus. Primum igitur illud constat, Canonem nostrum integrum, ut eum nunc in Missalibus habemus, fuisse io usu Ecclesia} ante annum Domini 800. Nam extat in Ordine Romano, non procul ah initio, quem Ordinem citant Alcuinus, et Arnalarius, qui tempore Caroli Magni vixerunt, Deinde Alcuinus in lib. de officiis Ecclesiasticis, cap. de celebratione Missse, totum Canonem verbatim exponit : ac deinceps ab omnibus aliis posterioribus idem omnino Canon exponitur, ut ab Amalario, Hugone, Ruperto, Innocentio, et cseteris. Porro Ordo Romanus non instituit Canonem ; sed refert, ut rem usitatam et celebrem in Ecclesia. Quare necesse est Canonem esse adhuc antiquiorem, quam sit Ordo Romanus.
Quamvis autem non exstet fortasse alius liber Ordine Romano antiquior, ubi totus Canon habeatur, tamen exstant libri multo antiquiores, ubi habentur partes Canonis, ex quibus conjectura fleri potest de reliquis.
Ac primum apud Ambrosium, lib. iv. de Sacrament. cap. 5. et 6. habetur verbis parum mutatis illa pars Canonis : « Quam oblationem tu Deus in omnibus, queesumus, benedictam, adscriptam, ratam etc » Et illa : (! Qui pridie, quam pateretur etc. » Et illa : « Unde et memores etc. » Et illa : « Supra quee propitio etc. » Quee sunt quatuor partes potissima} totus Canonis : dua} enim proxime praecedunt, dua} proxime sequuntur consecrationem. Et quoniam S. Ambrosius non primus instituit has partes Canonis, sed eas allegat cx antiquo ritu Ecclesia} ad confirmandum id, quod eo loco tractabat de veritate corporis Domini in Eucharistia : sequitur necessarip, ut earum institutio Ambrosii a}tatem preecesserit, proinde ante 1200. annos in usu fuerit. Idem Ambros. lib. iv. de Sacramentis, ca£, 4. aperte meminit primae orationis Canonis, ubi oratur pro Ecclesia, et pro rege, licet ipsa verba non ponat : ejusdem etiam meminit Optatus, lib ii. contra Parmenianum, ubi dicit, Legitimum esse, ut offeratur pro Ecclesia Catholica. Illius autem orationis, ubi nominantur et invocantur Sancti, et illius, ubi oratur pro
defunctis, meminit Augustinus tract 84. in Joannem; imo earum orationum mentionem faciunt plurimi Patres, quos supra in propriis locis adduximus. Itaque totus Canon partim quoad sententiam , partim etiam quoad verba, invenitur in auctoribus, qui ante 1100. vel 1200. annos floruerunt.
His accedunt aliquot conjecturae insignes ad probandam Canonis antiquitatem. Prima conjectura est, quia in toto Canone nulla fit mentio Confessorum, aut Virginum non Martyrum, sed Martyrum tantum, seu virorum, seu heminarum : quod etiam notavit Augustinus, lib. de sancta Virginitate, cap. 45. Hujus autem rei causa nulla est alia, nisi quam reddit Innocentius, lib. in. cap. 10. de mysteriis Missa}, quia videlicet eo tfmpore Canon compositus est, quo nundum coeperant publice coli in Ecclesia sancti Confessores. Siquidem certum est, Martyres coepisse publice invocari, et eorum nominibus dies festos coli, et Basilicas erigi, ab initio plane Ecclesiie : Confessores autem multo serius hunc honorem in Eccclesia meruisse. Constat autem ex Concilio Moguntino, sub Carolo Magno celebrato, can. 36. festa Confessorum jam in usu fuisse anno 800. Siquidem in Catalogo festorum dierum ponuntur dies festi S. Martini, et S. Remigii : igitur ante armum Domini 800. Canonem compositum fuisse necesse esse.
Secunda conjectura est, quia veteres diligenter annotarunt pauca quaedam verba, quae aliqui Pontifices ad Canonem addiderunt. In vita Leonis I. scribit auctor Pontificalis, addita fuisse a Leone illa verba ad Canonem : « Sanctum sacrificium, immaculatam hostiam » ; cujus rei, ut valde notabilis, meminerunt etiam Strabo, cap. 22. et reliqui auctores, qui de Missa scribunt. Gregorium I. addidisse ad Canonem pauca illa verba : « Diesque nostros in tua pace disponas etc. » non solum annotarunt Strabo loco citato, et similes auctores, sed etiam Beda lib ii. histor. Anglicana}, cap. i. et Joannes Diaconus lib. ii. vitee B. Gregorii, cap. 17. Hoc autem est argumentum certissimum, Canonem esse antiquiorem Leone et Gregorio, et habitum semper in maxima veneratione : alioqui enim cur tam diligenter historici annotassent, unum, vel alterum verbum a Leone, vel Gregorio additum, si Canon esset recens, et ab aliquo privato homine, qui Scholasticus diceretur, institutus?
CAPUT XXI.
Tertia conjectura est, ipsa ignoratio auctoris praecipuarum partium Canonis. Nam orationes illae, quarum meminit Ambrosius : « Quam oblationem », et : « Unde et memores», et ceeterae, si fuissent ab aliquo Romano Pontifice compositae, certe aliquis historicus id prodidisset : si enim non omiserunt, quis aliquas particulas addiderit, quanto magis non omisissent, qui vitas Pontificum scripserunt, quis totum fere Canonem composuerit ? Relinquitur igitur, ut Canon sit omni memoria antiquior, et ab Apostolis, ut multa alia, per manus traditionem ad nos devenerit. Neque obstat, quod in Canone fit mentio Apostolorum, et Martyrum, qui primis trecentis annis floruerunt : nam ea nomina postea paulatim addita fuisse, dubium esse non potest.
Quarta conjectura est Walfridi, cap. 22. qui inde colligit Canonem esse antiquissimum, quia dum enumerantur Apostoli, non servatur ordo, qui est in Evangeliis per Hieronymum emendatis : id enim argumento est, eam partem Canonis prius fuisse compositam, quam a Hieronymo Evangeliorum codices Latini ad vetera exemplaria Greeca corrigerentur ; ipse enim Hieronymus in praefatione Evangeliorum ad Damasum, testatur magnam fuisse in antiquis Latinis codicibus confusionem.
CAPUT XXL
De veritate primae orationis Canonis.
Nunc demum veritas Canonis demonstranda est, quod facile fiet, si ad ea respondeamus, quae adversarii contra singulas preces Canonis objiciunt.
Prima igitur oratio Canonis, quse incipit : « Te igitur, clementissime Pater» , extenditur usque ad illud : « Hanc igitur oblationem » ; illud enim : « Memento, Domine », et illud : « Communicantes, et memoriam venerantes », non sunt diversse orationes, sed partes sunt prima* orationis, ut colligitur, tum ex conclusione, « Per eumdem Dominum nostrum », quse ponitur in fine harum omnium precum; tum etiam, quia illud : «Communicantes, » non [haberet ullum sensum, nisi continuaretur cum praecedentibus verbis. Itaque prima oratio Canonis continet nomina eorum, pro quibus offertur, et in quorum honorem offertur sacrificium, id est, mortalium, qui sunt in Ecclesia militanti, et etiam Sanctorum, qui cum Christo regnant in coelis. Ac primum nominatur Ecclesia. Secundo, Papa. Tertio, Episcopus loci. Quarto, rex, in quibusdam Ecclesiis, Quinto, omnes Orthodoxi in genere. Sexto, particulares persona*, sed secreto. Septimo et ultimo, S. Apostoli, et Martyres.
Ubi est observandum, orationem pro Ecclesia, haberi in omnibus Liturgiis, et ut supra ostendimus, nominatim id notatur ab Optato Milevitano, lib. 2. contra Parmenianum : sic etiam pro Episcopo loci, habetur in Liturgiis omnibus.
Papae nomen non habetur in antiquis Graecis Liturgiis, sed in Liturgia Ghrysostomi a Leone Tusco latine reddita, invenitur nomen Nicolai Papae : ex quo intelligimus etiam Graecos posterioribus temporibus illud addere solitos. Apud Latinos videtur esse antiquissima consuetudo : nam non solum Alcuinus ante annos 800. in lib. de officiis, Canonem explicans, meminit hujus rei, et causas reddit, cur post Ecclesiam subjungatur nomen Papae ; sed etiam Yasense Concilium ante annos 1100. celebratum, canon. 4. alias 6. constituit, ut in Gallicanis Ecclesiis nomen Papae Urbis ltomai in omnibus Missis recitetur.
Nomen regis recte etiam adjungitur in iis locis, quae regibus subsunt : nam et Innocentius III. et Bonaventura in explicatione Canonis agnoscunt hanc vocem; et omnes antiquae Liturgiae id servant, et ex Apostolo, I Timoth. ii, id colligunt Ambrosius lib. iv. de Sacramentis, cap. 4. et Augustinus epist. o9. ad Paulinum.
Quod sequitur : « Pro omnibus Orthodoxis» , Micrologus cap. 13. scripit, esse superfluum et non haberi in emendatioribus libris : tamen habetur apud Alcuinumloco notato, qui vixit 300. annis ante Micrologum, et apud Innocentium III et alios omnes; quocirca usu ipso auctoritatem obtinuit, nec debet omitti. Intelligimus autem hic per omnes Orthodoxos ut sanctus Bonaventura exponit, non omnes omnino fideles ; tunc enim vere esset superflua hacc particula, cum idem sit offerre pro tota Ecclesia, et omnibus Orthodoxis : sed omnes alios praeter Papam, Episcopum proprium, et regem proprium, ac si diceremus : Offerimus primo pro omni Ecclesia in universum, deinde in particulari pro Papa, pro
L1BE11 VI.
Episcopo, pro rege, et pro omnibus aliis ID delibus, sive principibus, sive privatis.
Adversus hanc primam orationem, prima objectio est Lutheri in lib. de abroganda Missa : « Quis non videat, inquit, Canonem esse compositum ab aliquo verboso, et parum spirituali? quid enim attinet verbis ita superfluere : IRec dona, haec munera, haec sancta sacrificia ? » Similis objectio est in libro contra abominationem Canonis, ubi reprehendit illud : « Omnibus Orthodoxis, atque Catholicae, et Apostolicre fidei cultoribus » ; idem enim esse videtur pro Orthodoxis et pro Catholicae fidei cultoribus.
Respondeo : Satis apparet, Lutherum solum calumniandi libidine haec objecisse ; nam alioqui non poterat ignorare, ad effectum explicandum, multum facere repetitionem ejusdem rei, praesertim vocibus diversis. Certe Liturgiae Basilii, et Chrysostomi plenae sunt ejusmodi repetitionibus. Confessiones item Augustini, quae ad effectum excitandum potissimum diriguntur, passim inculcant eadem multis vocabulis. Cantica Scripturarum, et Psalmi, vix aliquid semel pronunciant, quod non iterum adiis verbis repetant, Psalm. x : Quoniam ecce inimici tui Domine, quoniam ecce inimici lui peribunt. Pslam. cxv. Ego servus tuus , ego servus tuus, et filius ancillae 'tuae (1) ; imo Psalm. ille cxvm. qui est omnium longissimus, idem fere omnibus versiculis repetit , Lucas cap. xvm. cum narrasset Dominum praedixisse Apostolis mortem suam propinquare, sub jungit : Et ipsi nihil horum intellexerunt ; et erat verbum istud absconditum ab cis : et non intelligebant quae dicebantur (2). Si Lutherum consulamus, verbosum Lucam, et parum spiritualem appellabit : at ipse Spiritu sancto dictante illa verba multiplicavit, ut intelligercmus, Apostolos eo tempore longissime abfuisse ab ea cogitatione, ut existimarent, Christum moriturum. Apostolus etiam II Colinth. xi. cum aiit : Hebraei sunt, et ego ; Israelitx sunt, et ego ; semen Araltae sunt, et ego (3) : certe idem ter repetit, nec tamen frustra, quia repetitio illa magnam emphasim habet.
Secunda objectio ejusdem Eutheri in eodem loco. Ante consecrationem vocantur painis et vinum sacrificia sancta, et illibata, quod videtur absurdum, quia si sancta sunt, cur petitur in eadem oratione a Deo, ut illa beti) Psal. CXL tO; Plal. CXV, 10. - (2) Luc.
nedicat? Si sacrificia; ergo panem, et vinum Deo sacrificamus.
Respondeo : Panis, et vinum recte dici possunt paulo ante consecrationem, sacrificia sancta, et illibata. Sacrificia ; quidem, quia sunt materia sacrificii, et jam dedicata, et parata, ut ex iis fiat sacrificium ; nam et in lege veteri dicebantur passim sacrificia oves adhuc viventes, quando scilicet adducebantur, ut immolarentur ; unde est illud Gapriani in serm. de eleemos : « Dives, et locuples in Dominicum sine sacrificio venis? » Dicuntur autem merito sancta, et illibata, quia jam dedicata, et consecrata ad usum divinum per priorem oblationem sunt : et etiam quia pura, et sancta intentione offeruntur ab Ecclesia. Sed quamquam eo modo sanctasint tamen sanctiora fieri debent per mutationem in corpus, et sanguinem Christi, et ideo recte petimus, ut Deus illis benedicat, caque sanctificet, nimirum ut sic fiant nobis corpus, et sanguis Christi, ut infra in alia oratione petimus.
Tertia objectio ejusdem ibidem. In Canone dicitur : « Qum tibi offerimus in primis pro Ecclesia tua. » At illa sacrificia ex mero pane et vino constant ; ergo panem, et vinum Deo offerimus pro Ecclesia. Neque potest responderi, illud, « offerimus, » accipi pro futuro et referendum ad hostiam consecratam, quasi sensus sit, Offerimus, id est, mox offeremus : nam repugnat huic solutioni domonstrativa particula: « IRec dona, haec numera ctc. » dicimus enim nos offerre illa dona, quae ad sensum tunc ostenduntur.
Respondeo : Mira est haereticorum levitas. Nam idem Luth erus qui in hoc libro de abominatione Canonis, tanquam rem valde absurdam ex Canone colligit, quod videamur Deo panem offerre, non Christum : idem in libro de captiv. Babyl. cap. de Eucharistia, dicit, Catholicos existimare se Christum Patri offerre ; et ibidem monet sacerdotes, ut intentionem suam dirigant ab panem offerendum, non ad Eucharistiam : « Observent, inquit, se Sacerdotes hoc perdito , et periculosissimo saeculo, qui sacrificant, ut verba Canonis majoris, et minoris, cum Collectis, quae nimis aperte sonant sacrificium, dirigant non ad Sacramentum, sed ad ipsum panem, et vinum consecrandum : nam panis, et vinum antea offeruntur ad benedicendum
SATII, 34. — (3) II Corinth. XI, 2?.
CAPUT XXI.
sed postquam est benedictus, et consecratus, jam non debet offerri. »
Sed ad argumentum respondeo, panem recte dici offerri pro Ecclesia, non quod ista oblatio sit proprie sacrificium propitiatorium sed quia est dedicatio rei, ex qua faciendum est sacrificium propitiatorium : sicut paulo ante dicebamus de nomine sacrificii, quod tribuitur pani, quia est materia sacrificii. Quare cum dicimus, nos offerre panem Deo pro Ecclesia, sensus est, nos offerre Deo panem consecrandum, et ex quo per consecrationem verum sacrificium Deo immolandum est pro Ecclesia. Neque alienum est hoc a modo loquendi Scripturae divinae, siquidem Levit iv. v. vi. et alibi, jubentur singuli quique de populo offerre agnum, vel aliquid ejusmodi in sacrificium pro peccato, et tamen non quilibet de populo proprie sacrificabat : id enim erat solius Sacerdotis munus, sed dicebantur illi offerre sacrificium pro peccato, quia offerebant materiam, ex qua sacrificium pro peccato faciendum erat.
Quarta objectio Lutheri ibidem. In pruna oratione Canonis dicitur : « Quse tibi offerimus, vel qui tibi offerunt pro redemptione animarum suarum. » Et ibidem de iisdem offerentibus dicitur : « Quorum tibi fides cognita est, et nota devotio. » Si igitur isti fideles et devoti sunt, certe redempti sunt si redempti sunt, quorsum offerunt pro redemptione animarum suarum ? nonne idem est, ac si diceretur, redemptos Christi sanguine non esse vere redemptos, sed indigere iterum redimi uno panis frustulo ?
Respondeo : Quod attinet ad frustum panis, jam diximus panem non offerri, ut sit sacrificium propitiatorium, sed ut sit materia sacrificii propitiatorii. Quantum ad redemptionem fidelium et devotorum, apud Lutheranos quidem nulli putantur esse fideles, et devoti, quin simul justi sint, proinde redempti, quoad animam : apud Catholicos tamen, qui fidem sine charitatc esse posse sentiunt, non dubitantur esse multi fideles, et etiam devoti imperfecta quadam devotione, qui tamen nondum justificati, et per hoc nec redempti sint, eo modo, quem mox explicabimus, quales sunt, qui poenitentiam agere incipiunt, et cupiunt quidem ad Deum converti, et pro hac re orant, et Missas devote
exposcunt, licet nondum ad perfectam contritionem pervenerint. De his igitur verba Canonis commode accipi possunt.
Sed praeterea, ut Lutherani intelligant non esse absurdum, si redempti redemptione alia indigere dicantur, Animadvertendum est, in Scriptura quinque modis accipi redemptionem, et proinde posse cos, qui uno modo redempti sunt, opus habere, ut aliis modis redimantur. Prima dicitur redemptio ab omni malo culpae, et preme, per solutionem pretii sufficientis : et hoc modo omnes omnino homines redempti sunt per Christi crucem, juxta illud Apostoli i. Timotli. ii. Qui declit redemptionem sernetipsum pro omnibus (1).
Secunda est redemptio a malo culpae per applicationem illius pretii in cruce soluti : et haec redemptio est ipsa justificactio. Rom. m. Justificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem, quas est in Christo Jcsu (2) ; et hac redemptione plurium egent, etiamsi prima redemptione redempti sint.
Tertia redemptio est a debito prense, quod saepe manet dimissa culpa, juxta illud Proverb. xtii : Redemptio animae viri , divitiae suae (3) : divitiae enim cum in pauperes expenduntur, a poena liberant homines; et hac redemptione saepe indigent illi etiam, qui primo et secundo modo redempti sunt.
Quarta redemptio est a peccato futuro ; dicitur enim Deus redimere eos, quos praeservat a peccato, in quod alioqui incidissent, psalm. xxxm. Redimet Dominus animas servorum suorum , et non delinquent omnes, qui sperant ineo (4).
Quinta redemptio est a corruptione, et aerumnis omnibus hujus vitae, quae fiet tandem in ultima resurrectione. Luc. xxi. Levate capita vestra , quoniam appropinquat redemptio vestra (3) ; et hac ultima, ut etiam superiore redemptione, omnes egent quamvis sanctissimi sint. Porro prima redemptio non obtinetur per Missam, quia in cruce peracta est, tamen in Missa repraesentatur, et applicatur : ad reliquas omnes obtinendas Missa non pairum confert, et ideo nihil est mirum, si dicatur offerri pro redemptione fidelium, et devotorum.
Quinta objectio est ejusdem Lutheri ibidem qui reprehendit illud : « Communicantes, et memoriam venerantes. » Christus enim in-
(l) I Tira. II, 0. - i2) Rom. 111, 24. — (3) Prov. XIII, 8. — (4) Psal. XXXIII, 23. - (5) Luc. XXI, 28.
LIBER VI.
stituit Ccenarn, ut esset Communio vivorum ; auctor autem Canonis facit etiam mortuos communicantes.
Respondeo : Illud, « Communicantes, » dupliciter exponitur a veteribus. Quidam, ut Alcuinus, Amalarius, et alii, referunt illud, ad Communionem cum Sanctis, ut sensus sit : Offerimus hoc sacrificium communicantes memoriis Sanctorum, et eosdem Sanctos venerantes : ubi non fit mentio Communionis per manducationem Eucharistiae, quae non convenit mortuis: sed Communionis per societatem, et conjunctionem in corpore Christi mystico. Alii, inter quos est Micrologus, cap. 12. et Hugo Victorinus lib. n. de officiis, cap. 29. volunt illud (Commuicantes), referri ad offerentes inter se, non cum Sanctis, ut sensus sit : Offerimus communicantes, id est, inter nos uniti, et conjuncti, ut decet membra ejusdem corporis ; et praeterea memoriam Sanctorum venerantes. Id probat Micrologus optima ratione ; nam in Natali, Epiphania, Pascha, Ascensione, et Pentecoste, post illud « Communicantes » , additur, « et diem sacratissimum celebrantes etc. » et paulo post, « sed et memoriam venerantes etc. » Ubi aperte videmus illud, e Communicantes, » non conjungi cum memoria Sanctorum, sed per se manere,. et ad solos offerentes referendum esse.
Sexta objectio est Georgii Majoris, qui ordinem reprehendit illorum verborum : « Ut accepta habeas, et benedicas haec dona » ; prius enim debent esse benedicta, quam acceptentur a Deo.
Sed facilis est solutio. Nam ut est oblatio duplex, ut supra diximus, una rei consecrandae, altera rei consecratae ; ita est acceptatio duplex ; benedictio autem, et sanctificatio unam earum oblationum, et acceptationum sequitur, alteram praecedit. Undo sicuthoc loco, ubi agitur de prima acceptatione, postponiturbenedictio : fta paulo post in illa oratione : « Quam oblationem tu Deus in omnibus, benedictam, adscriptam, ratam, acceptabilem facere digneris » ; ubi agitur de posteriore acceptatione, praeponitur benedictio.
Septima objectio est Zwinglii, qui non probatillud : « Memento Domine famulorum, etc. » « Videmur enim, ut ipse ait, metuere, ne. Deus obliviosus sit, et ideo tanquam immemorem eum commonefacere velle. »
Sed videtur ipse potius oblivioni mandasse Scripturarum locutiones, aut certe si earum
meminerat, Spiritum sanctum corrigere, voluisse : quid enim in Scriptura frequentius occurrit, quam Memento, vel recordare Domine ? Vide Exod. xxxn. v. 13. Deuter. ix. v. 27. Judic. xvi. v. 28., iv. Reg. xx, v. 3., II Esdrae v. v 19. Psalm. cxxxi. v* 1. Lucae xxm. v. 42. et alibi. Nec solum in Scriptura passim legimus : Memento Domine , sed etiam quod videtur mirabilius : Ne obliviscaris , vel Quare oblivisceris , ut Psal. ix. v. 32. Ps. xii. v. 2. Psalm. xli. v. 50. et alibi in Psalmis potissimum. Porro dicitur Deus per metaphoram oblivisci, quando non juvat, et contra recordari, quando juvare incipit.
Octava objectio est ejusdem majoris, qui ponderat illa verba : « Pro quibus tibi offerimus, vel qui tibi offerunt », ac dicit, illam correctionem : « vel qui tibi offerunt », aperte monstrare Canonem loqui de eleemosynis , quas populus offerebat ad altare pro pauperibus : proinde non recte nunc ista detorqueri ad sacrificium Eucharistiae.
Huc etiam pertinet prima objectio Kemnitii ex illis septemdecim, quas facit contra Canonem in 2. par. Examinis, pag. 839. et sequentibus. Nam prima objectio solum id habet, olim verba Canonis dirigi consuevisse, ad benedicendas et commendandas eleemo" synas ; nunc autem perperam trahi ad mimicam repraesentationem sacrificuli : et praeterea non recte offerri Deo panem pro Ecclesia. Cujus objectionis pars prior desumpta est ex argumento Majoris, quod jam refellimus : pars posterior ex argumento Lutheri, quod paulo ante solutum est.
Respondeo : Non est illa correctio, sed disjunctiva sententia propter duos ordines eorum, quos sacerdos Deo commendaverat : alii enim sunt absentes, pro quibus offertur, sed ipsi actu non offerunt ; alii sunt praesentes, qui simul cum sacerdote offerunt astando, et consentiendo. Hic igitur est sensus eorum verborum : Memento Domine talium, et talium absentium, et omnium etiam circumstantium, atque praesentium, pro quibus omnibus offerimus pro iis videlicet, qui adi ista Ecclesia nunc absunt, vel etiam qui simul nobiscum desiderio, et consensu offerunt. Non pertinere autem preces ullas Canonis ad commendandas eleemosynas, quod falso assumunt Major, et Kemnitius, ex toto contextu Canonis cognosci potest. Nam in primis haec dona, quae nominantur in Canone, dicuntur offerri Deo pro Ecclesia, pro Papa, pro rege, pro omnibus Orthodoxis;
CAPUT XXL
at eleemosynae non solent offerri, nisi pro iis, qui eas dederunt. Deinde de eadem oblatione, quse nominata est in principio Canonis, quam isti volunt ad eleemosynas pertinere, subjungitur paulo infra : « Hanc igitur oblationem servitutis nostra? etc. ubi aperte ostenditur eam oblationem esse proprie sacrificium, quippe qua? per ministerium sacerdotum Domino offertur : et paulo post de eadem dicitur : « Quam oblationem tu Deus in omnibus, qua?sumus, benedictam, etc. ut nobis corpus et sanguis fiat dilectissimi Filii tui etc. » ubi manifeste videmus in toto Canone de illa oblatione mentionem fieri, qua? per consecrationem efficitur corpus et sanguis Domini. Denique omnes expositores Liturgi se, tum Grseci, ut Germanus, et Cabasilas, tum Latini, ut Alcuinus, Amalarius, et eseteri, totum Canonem explicant de Eucharistia.
Nona objectio est Kemnitii, quam secundo loco ipse ponit ; ponderat enim ipse illud verbum : « Pro quibus tibi offerimus, vel qui tibi offerunt hoc sacrificium laudis » ; ac vult canonem juxta antiquum ritum agere hoc loco de sacrificio spirituali, quod consistit in laude Dei, et gratiarum actione pro redemptione acquisita in cruce. Deinde hoc fundamento posito, reprehendit Catholicos, tum quod sacrificium laudis mutaverint in silentiarium murmur sacerdotis, tum quod sacrificium laudis pro redemptione in cruce acquisita detorserint ad repraesentationem sacrificuli pro impetranda, et promerenda, redemptione animarum.
Respondeo : Ha?c objectio, ut etiam superior, et aliquot sequentes, non sunt contra Canonem, sed contra intentionem sacerdotum, qui Canonem recitant : siquidem verba Canonis ipsemet dicit posse accipi de sacrificio laudis, vel de eleemosynis etc. Proinde ista? objectiones non multum ad rem faciunt; siquidem propositum Kemnitio erat , demonstrare multos errores in ipso Canone inveniri, ut patet ex pag. 839. ubi sic loquitur : « Tanquam in tabella spectandum proponemus, quos errores, et quae vitia Pontificius Canon contineat. >) IIa?c ibi. At ubi inccepit istos errores enumerare, non tam verba Canonis reprehendit, quam sacerdotes, qui ea, vel submissa voce recitant, vel detorquent ad repraesentationem.
Deinde falsa sunt ea, quae in argumento
Kemnitius more suo assumit, et non probat. Primum enim falsum est, per sacrificium laudis, cujus in canone fit mentio, debere accipi sacrificium spirituale, quod in laude, et gratiarum actione consistit : significatur enim ea voce sacrificium veri corporis Domini, quod sacrificium'* laudis dicitur, quia per illud Deus magnopere laudatur, et gratiae illi aguntur, pro summis ejus in nos beneficiis : unde etiam sacrificium Eucharisticum merito nominatur. Id ita esse patet. Primum ex ipso Canone ; nam de hoc sacrificio laudis paulo post loquens Ecclesia, a Deo petit ut hanc oblationem benedicere dignetur, et efficere corpus dilectissimi Filii sui. Deinde idem patet ex Augustino, qui ipsam Eucharistiam non semel appellat sacrificium laudis, ut lib. I. contra advers. leg. et prophet. cap. 20. ubi bis, terve sacrificium laudis vocat id , quod offerimus secundum ordinem Melchisedech, ex pane, vinoque confectum. Quod si sacrificium laudis, non sunt laudes, qua? recitentur voce, sed est ipsa oblatio corporis Dominici, inane est, et falsum quod Kemnistius dicit, nos convertisse sacrificium laudis in silentiarium murmur; non enim in voce, sed in actione hoc sacrificium consistit. Et falsum est etiam, quod ultimo addit, nos detorsisse sacrificium laudis ad mimicam repra?sentationem : non enim rei praeteritae repraesentatio, sed vera, et realis oblatio praesentis corporis Dominici est sacrificium, quod nos proprie in Ecclesia immolamus.
Decima objectio, et Kemnitii tertia est contra illa verba Canonis : « Reddunt tibi vota sua aeterno Deo vivo et vero ». Dicit enim Kemnitius olim in Ecclesia usum fuisse, ut juxta illa verba Psalm. cxvi : Vota mea Domino reddam (1), gratiae agerentur Deo pro beneficiis ; sed nunc sublato antiquo ritu5 Canonem Missa? referre illa verba ad Missas votivas, quae data pecunia celebrari jubentur.
Respondeo : Ista omnia calumniae , et mendacia sunt : non enim Canon per vota intelligit Missas votivas, sed pia desideria, et oblationem adstantis populi : dicuntur enim haec verba in omnibus Missis etiam non votivis, et ab iis, qui pecuniam nunquam accipiunt, vel acceperunt pro Missae celebratione. Sed Kemnitius probare debuisset aliquo testimonio, quae tam audacter affirmat.
(1) Psalm. CXVI, 18.
LIBER YI.
Undecima objectio, quae estKemnitii quarta, est contra illud : « Et memoriam venerantes » ; objicit enim Kemnitius, quod olim in Ecclesia usus fuerit praedicandi memorias Martyrum, et certamina ac victorias ipsorum : nunc autem Canon Missa? solum praescribat memoriam per nominum recitationem, idque submissa voce.
Sed et in hac objectione, praeter calumnias, et mendacia invenimus nihil. Veteres enim non in Liturgia, sed in concionibus, et lectionibus Martyres praedicabant, quod et nos facimus tum in concionibus ad populum, tum in lectionibus, quae assidue decantantur in horis Canonicis : alioqui proferatur ex Liturgia Basilii, vel Chrysostomi, vel qualibct alia, iste usus praedicandi res gestas Martyrum ; certe nihil in cis nisi nomina inveniuntur, ut in nostra Liturgia cernimus.
Duodecima objectio, qua; est quinta Kemnitii, pugnat contra invocationem, quae annectitur memoriae Sanctorum : sed nihil novi affert praeter ea, quae supra refutavimus, cum ageremus de Missis in honorem Sanc torum, cap. 8.
CAPUT XXII.
De veritate secundse orationis Canonis.
Altera oratio Canonis incipit in illis verbis : « Ifanc igitur oblationem servitutis nostrae • etc. » in qua continentur quatuor petitiones. Prima, ut oblationem nostram Deus placatus accipiat. Secunda, ut dies nostros in sua pace disponat. Tertia, ut ab aeterna damnatione nos eruat. Quarta, ut in electorum grege nos numeret.
Contra hanc orationem est prima objectio Lutheri : « Hic rursus », inquit, « offert panem, et vinum, ut fideles liberentur ab aeterna damnatione. Tantam efficaciam pani? et vino tribuunt : nam ad hanc redemptionem nullius est momenti mors, et passio Filii Dei. »
Respondeo : Calumniae sunt, non argumenta, quae hic a Luthero objiciuntur : non enim sacerdos orat, ut per oblationem panis, et vini liberemur ab alterna damnatione, sed orat Deum, ut ipsam oblationem panis, et vini accipiat, ut materiam sacrificii futuri, et eam videlicet benedicat, et sanctificet. Deinde adjungit alias tres petitiones supra
enumeratas, et non precatur eas impleri per. oblationem panis, et vini, sed per eumdem Christum Dominum nostrum.
Secunda objectio est Kemnitii, seitfa apud ipsum : « Yetus Ecclesia » , inquit,
« obtulit Deo in celebratione Eucharistia?, preces pro impetrandis per Christum beneficiis temporalibus, et aeternis : ad hoc sacrificium precum commode referri potuerunt haec verba : Hanc oblationem placatus accipias etc. Pontificius vero Canon haec transfert ad mimicam sacrificuli repraesentationem panis nondum consecrati, et orat, ut Deus illam ita accipiat, ut propter illam dies nostros in sua pace disponat, et a damnatione nos eripiat. »
Respondeo : Quod vetus Ecclesia obtulerit Deo preces pro beneficiis per Christum impetrandis, verissimum est, et idem nostra Ecclesia in hac ipsa oratione Canonis facit. Mendacium enim est apertissimum Kemnitii, et Lutheri, quod hic petamus beneficia propter oblationem panis : ipsa enim oratio non est obscura, neque ambigua, neque aliud continet , nisi quatuor petitiones : « Per Christum Dominum nostrum. »
Quod autem Kemnitius dicit, illud : « Hanc oblationem » , posse commode referri ad sacrificium precum, et contra ipsum Kemnitium, et contra veritatem est. Contra ipsum Kemnitium, quia ipse in prima objectione referebat ad eleemosynas illa verba primae orationis : « Haec dona, haec munera etc. » At dc eadem oblatione loquitur Canon in prima et in secunda oratione, ut patet ex illa particula (Igitur) « Hanc igitur oblationem etc. » Quare si in prima oratione agebatur de eleemosynis, et in hac secunda agitur de eleemosyna : proinde Kemnitius sibi ipse repugnat. Est autem id totum contra veritatem, quia de eadem oblatione agitur in prima, secunda, et tertia oratione Canonis. In tertia autem perspicue ostenditur, per oblationem intelligi debere oblationem panis consecrandi, cum expresso dicatur, ut fiat nobis corpus, et sanguis etc. non igitur ad eleemosynam, nec ad orationem, sed hd Eucharistiae sacrificium referendum est , quidquid dicitur in his orationibus.
CAPUT XXIII.
CAPUT XXIII.
De veritate tcrtix orationis Canonis.
Oratio tertia Canonis incipit ai) illis verbis : « Quam oblationem tu Deus in omnibus » ; et continuatur usque ad finem consecrationis.
Prima objetio Lutheri est loco supra notato ; qui objicit nos hic orare pro Christo, et mediatores nos facere inter Christum, et Patrem, ac Deum rogare, ut benedicat, et sanctificet corpus, et sanguinem Christi.
At Lutherus non videtur memor fuisse verborum Canonis, cum ha?c scriberet : non enim oramus pro Eucharistia consecrata, sed pro pane, et vino consecrando, neque petimus, ut Deus benedicat, et sanctificet corpus, et sanguinem Christi, sed ut benedicat, et sanctificet panem, et vinum, ut per eam benedictionem, et sanctificationem fiat corpus, et sanguis Domini.
Secunda objectio est ejusdem Lutheri ibidem contra illa verba : « Benedictam, adscriptam, ratam, rationabilem, acceptabilcmque facere digneris : « Portenta», inquit, « illa verborum, neque ego intelligo, nec stolidus ille, qui scripsit. »
At ista eadem verba habentur apud Ambrosium lib. vi. de Sacramentis cap. 5. et exponuntur multis, et variis modis elegantissime ab Alcuino, Amalario, Ruperto, IIugone, Innocentio, Bonaventura, et aliis. Litteralis expositio, ut cx| Alcuino, et Hugone atque Innocentio colligitur, haec esse videtur : Petimus a Deo, ut ipse oblationem nostram consecrando benedictam ex profana efficiat; eamdem approbando, faciat adseriptam, id est, adseribat, et numeret inter dona, 'quae ipsi probantur; confirmando ratam efficiat, id est, stabilem, et firmam, ut fructum certum, et perpetuum ad nos referat : rationabilem quoque faciat, ut non solum bona, sed etiam bene, rationabiliter, et prudenter offeramus, ac sit rationabile obsequium nostrum, juxta Apostolum Rom. xir. Denique acceptabilem faciat, id est, ita undique bene se habentem, non solum ex parte doni , sed etiam ex parte Ministri offerentis ut digna sit, qua? a Deo acceptetur. Vide plura apud auctores allegatos.
Tertia objectio est Kemnitii septima apud ipsum. Scribit autem Kemnitius hanc orationem haberi quidem apud Ambrosium lib. iv. de Sacramentis, cap. 5. et apud Augustinum referente Gratiano canon. Utrum, de consecrat. dist. 2. sed alium sensum habere ista verba apud Ambrosium , et Augustinum , alium autem apud Pontificios : apud illos enim referri ad sumptionem Sacramenti , apud nos ad repraesentationem.
Sed in multis peccat Kemnitius. Primo, quod non probat id, quod se probaturum suscepit. Yolebat enim, ut supra notavimus, demonstrare errores Canonis ; quae autem nunc affert, non pugnant contra Canoncm, sed contra sensum, in quo illum Pontificii accipiunt.
Secundo, perperam allegat Augustinum ; nusquam enim illa exstant apud Augustinum, sed partirn apud Ambrosium loco notato, partim apud Pascliasium in lib. do corpore Christi, cap. 4. quamvis in hac re Gratianus quoque videatur fuisse deceptus.
Tertio, fallitur aperte, cum scribit, Augustinum illa verba : « Benedictam, adseriptam, ratam, rationabilem etc. » interpretari de sumptione Eucharistia?, quasi, juxta errorem Lutheranorum, in sola sumptione putaverit Augustinus panem fieri corpus Christi, per quod benedicimur, adseribimur in ccelo. Nam Augustinus, ut dixi, nusquam habet aliquid ejusmodi. Ambrosius autem, ex quo Paschasius, et Gratianus acceperunt ; non de sumptione, sed de consecratione illa omnia exponit, ut patet legenti cap. 5. lib. iv. de Sacramentis. Neque obstant illa verba ejusdem Ambrosii, qua? falso Kemnitius Augustino tribuit : « Quia in Baptismo similitudinem quoque carnis, et sanguinis ejus sumamus. » Nam illa dicuntur ab Ambrosio alio loco, nimirum cap. 4. lib. iv. et ad alium finem.
Quarto, mentitur Kemnitius, nomen oblationis in ista oratione Canonis : « Quam oblationem tu, Deus, etc. » a Pontificiis detorqueri ad actionem sacrificuli, cum revera de pane, et vino dicatur. Nullus enim tam fuit unquam absurdus, vel stupidus, ut non videret nomen oblationis hoc loco ad panem, et vinum, non ad actionem posse referri; siquidem a Deo petimus, ut hanc oblationem ita benedicat, ut ea fiat nobis corpus et sanguis Christi. Quis enim vel per somnium diceret, actionem debere fieri corpus Christi? Sed bone fecit Kemnitius, cum ista mendacia de
LIBER VI.
Catholicis fingit, quod nullum citat, neque librum ullius nominatim indicat, ne videlicet mendacium statim deprehendatur.
CAPUT XXIV.
De veritate quartae orationis Canonis.
Oratio quarta illa est, quae proxime post consecrationem habetur in illis verbis : « Unde et memores Domine etc. » et extenditur usque ad illud : « Memento etiam Domine » ; nam ante Memento ponitur conclusio : « Per Christum Dominum nostrum. »
Prima objectio contra hanc orationem, est Lutheri : qui iterum objicit verbositatem, propter illam adjunctorum multiplicationem : « Hostiam puram, hostiam sanctam, hostiam immaculatam. »
Sed similia verba habentur apud Ambrosium lib. iv. de Sacramentis, cap. 6. et eodem plane spiritu Apostolus scripsit Itom. xn : Hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium (1).
Secunda objectio ejusdem Lutheri, et omnium aliorum, qui calumniantur illa verba : « Supra quae propitio, ac sereno vultu respicere digneris», dicunt enim nos hic orare pro Christo, et reconciliare velle Filium Patri. Suspicantur etiam quidam illorum, haec verba fuisse olim ante consecrationem, nunc autem ab indocto Canonis collectore posita esse post consecrationem.
Sed facilis responsio est ; nam in primis habentur ista etiam apud Ambrosium post consecrationem libro iv. do Sacramentis, cap. 6. Omnes item Graecae Liturgise post verba consecrationis ponunt orationem pro donis pretiosis, et sanctificatis. Quare non est novus, sed antiquissimus ritus orandi pro oblatione jam consecrata. Neque hoc est orare pro Christi reconciliatione apud Patrem, sed pro nostra potius infirmitate : etsi enim oblatio consecrata ex parte rei, quae offertur, et ex parte Christi principalis offerentis, semper Deo placeat ; tamen ex parte Ministri, vel populi adstantis, qui simul etiam offerunt, potest non placere. Id igitur est, quod petimus, ut Deus benigne
respiciat hoc munus, ut a nobis offertur. Si mile quid cerni potest in sacrificiis veterum Hebraeorum : illi enim suppliciter postulabant, ut clementer Deus ipsorum sacrificia, ovium, et boum aspiceret, nec tamen orabant proprie pro ovibus, et bobus ; nec mediatores se constituebant inter oves et Deum, nec reconciliare pecora illa Deo volebant : sed pro se orabant, et obsequium suum in illis rebus offerendis Deo gratum esse cupiebant.
Tertia objectio Lutheri ibidem, ubi reprehendit illud : «Sicut accepta habere dignatus es mura pueri tui justi Abel, et sacrificium Patriarchae nostri Abrahae. » Videmur enim non plus tribuere hoc loco efficaciae ipsi Christo pro nobis immolato, quam irrationali pecori.
Respondeo : Habentur ista quoque apud Ambrosium lib. iv. de Sacramentis, cap. 6. Porro comparatio non fit inter sacrificium nostrum, et sacrificium Abelis, et Abrahae absolute, sed tantum ratione fidei, et devotionis offerentium. Id enim optamus, ut det nobis Deus tanta fide, et devotione sacrificium offerre, quanta Abel, et Abraham obtulerunt : et proinde, ut ex parte Ministri offerentis non minus placeat Deo sacrificium nostrum, quam illorum placuit. Fieri autem comparationem inter sacrificium illorum, et nostrum ratione fidei, et devotionis, non absolute perspicuum est ex eo, quod sacrificia ovium et boum absolute, et per se nihil habent, unde placere Deo, eumque placare possint. Quare B. Paulus Hebr. xi. non ait sacrificium Abelis absolute placuisse, sed propter fidem : Fide, inquit, plurimam hostiam Abel , quam Cain obtulit. Et Genes, iv. Moses : Respexit , inquit, Deus ad Abel , et ad munera ejus (I).
Quarta objectio Lutheri, contra id quod sequitur : « Et quod tibi obtulit summus Sacerdos tuus Melchisedecb. » Hic mendacii Canonem arguit Lutherus : «Mentiuntur», inquit, « in eo, quod asserunt Melchisedecb sacrificasse panem et vinum. »
Respondeo : Non habet Canon Missae, Melchisedeh sacrificasse panem et vinum, sed solum sacrificium aliquod obtulisse : quod quidem qui mendacium esse dicit, mendacem facit Spiritum sanctum, qui per os Pauli Hebr. v, vi et vn. Melchisedecb sacerdotem fuisse testatur; et per eumdem Paulum Hebr.
(I) Rom. XII, 1. — (2) Heb. XI, 4; Gen. IV, 4,
CAPUT XXIV.
v et vm, docet, omnem sacerdotem aliquid habere debere, quod offerat. Adde, quod Melchisedech panem et vinum sacrificasse, satis a nobis libro superiori demonstratum est. Adde ultimo, quod hanc partem Canonis, ubi Melchisedech summus Sacerdos appellatur non solum agnoscit Ambrosius lib. iv. cap. 6. de Sacramentis, sed etiam auctor quaestionum novi ac veteris Testamenti apud Augustinum tom. iv quajst. 109. Est autem auctor ille Ambrosii aequalis, ut ex iisdem quaestionibus manifeste colligitur.
Quinta objectio ejusdem contra illud : (i Jube hsec perferri per manus sancti Angeli tui in sublime altare tuum ; » absurdum enim videtur, ut sacerdos petat deferri in coelum, quod ipse paulo post consumpturus est. Nec minus videtur absurdum, ut altare aliquod esse cogitetur in coelo.
Respondeo : Non tam crasse haec intelligenda sunt, ut existimemus in coelo altare aliquod corporale, et sensibile erectum esse, atque ad illud reipsa, et corporaliter Sacramentum corporis Domini manibus Angelorum oportere deferri : altare tamen aliquod spirituale videlicet, in coelo esse, ut etiam tabernaculum, thronum, incensum, tubas, coronas, palmas, et alia id genus, nemo negare potest qui scripturas negare noluerit. Siquidem Apocal. vi, vm, ix et xiv, saepe legitur, altare aureum in coelo coram oculis Dei : Apocal. iv. leguntur in coelo throni, tubae, et coronae : Apocal. vn. leguntur etiam palmee in manibus Sanctorum : Apocal. vm. legitur thuribulum, et incensum : Apocal. xxi. legitur tabernaculum ; cujus etiam tabernaculi coelestis meminit Christus, Lucee xvi, et Paulus Bebr. vm et ix. Ejusdem altaris in coelo positi meminerunt Irenaeus lib. iv. cap. 34. et Augustinus in Psalm. xxv, in illud : Lavabo inter innocentes manus meas (3) ; non igitur somnium Catholicorum, sed ipsa divina Scriptura altare in coelo constituit.
Porro altare istud coeleste, vel Christum ipsum significat, per quem ad Deum orationes et oblationes nostrae ascendunt : vel certe altare dicitur esse in coelo, quia in coelo recipiuntur sacrificia, quae Deo vero immolantur in terris. Deferri autem sacrificia nostra ad Deum per manus Angeli, nihil est aliud, nisi Angelorum intercessione juvari, et commendari Dee nostrum obsequium et
cultum, quem illi immolando exhibere desi" deramus. Neque dissimile est, quod legimus Tobise xii, et Apocal. vm. orationes nostras ab Angiis deferri ad Deum : neque enim Angeli voces, et verba nostra corporalia sursum deferunt, sed vota, et desideria nostra intercessione sua Deo commendant. Itaque frustra, et inepte argumentatur Lutherus non posse sacrificium deferri in coelum, cum totum consummatur in terris.
Sexta objectio ejusdem contra illud : « Ut quotquot ex hac altaris participatione sumpserimus » ; reprehendit enim Lutherus, quod sacerdos loquatur quasi do multis communicantibus, cum solus ipse sit communicaturus.
Respondeo : Non loquitur absolute de multis, nec de uno : sed orat, ut quotquot sumpserint, sive unus, sive multi illi sint, utiliter sumant. Sed de hac re supra etiam aliquid diximus, cum ageremus de Missa privata^
Septima objectio est Georgii Majoris, qui reprehendit illud : « Panem sanctum vitae aeternae, et calicem salutis perpetuae ; » quae verba suspicatur adjecta ab aliquo indocto, et supertitioso, qui sibi persuaserat, Christum in Missa Deo Patri offerri. Id autem probat, quia cum paulo ante in eadem prece dicatur : « Offerimus de tuis donis, ac datis ; » quae sine dubio ad eleemosynas, quae a populo offeruntur, referenda sunt : non potuit nisi indoctus aliquis, sermonem de eleemosyna institutum, continuo transferre ad Christum.
Respondeo,! Verba quae adjecta ab aliquo indocto suspicatur Major, habentur etiam apud Ambrosium lib. iv. de Sacramentis, cap. 6. tamquam usitata, et recepta in tota Eccl esia ; et quaedam similia habentur etiam in Liturgiis Graecis, Jacobi, Basilii et Chrysostomi, et apud Clementem lib. vm. Constitutionum Apostolic. cap. 17. Neque male cohaerent ista cum illis : « De tuis donis, ac datis » ; nam illa possunt referri ad panem et vinum, ex quibus fit Eucharistia, ut sensus sit : Offerimus tibi hostiam puram, panem sanctum, et calicem salutis, quem ex creaturis tuis a te datis, et donatis, ex pane scilicet et vino per consecrationem habemus : sic exponit Innocentius lib. v. cap. 3. de mysteriis Missae. Possunt etiam referri omnia ad ipsam Eucharistiam, sive ad Christum
(I) Psal. XXV, G.
LIBER VI.
ut in Eucharistia existentem : rectissime enim dicitur Christus, Dei datum : et donum. Sic enim [loquitur Isaias, cap. ix. Filius datus est nobis; et ipse Christus Joan. iii : Sic Deus dilexit mundum , ut Filiumisuum unigenitum daret (1) ; et ipsum Sacramentum, et Sacrificium nonne verissimum est Dei donum, et datum ?
Octava objectio est Kemnitii, qui fatetur illud: « Unde et memores », sumptum esse ex veteribus ; sed ait apud illos alta voce recitari consuevisse, cum Cyrillus dicat fuisse annuntiationem, et Dionysius utatur verbo ugvsiv : in Canone autem Pontificio cautum esse, ut submissa voce legatur.
Respondeo : Neque haec objectio ullum in verbis Canonis errorem, aut vitium inesse demonstrat; quod tamen solum adversario propositum erat ; neque aliquid solidi affert. Nam illud : «Unde et memores», legitur post verba consecrationis secreto, non solum apud Latinos, sed etiam apud Giwcos : in Missa enim Basilii notatur secreto id esse dicendum, et ea oratione finita, voce alta pronunciandum, «tua ex tuis». Quod item de mutatione ista vocis in fine orationis, legimus in Missa Chrysostomi. Porro Cyrillus catechesi 5. mystagogica, ubi Liturgiam explicat, non meminit hujus orationis, neque enim omnia exponit : quare viderit Kemnitius ubi legerit, quod ex Cyrillo citavit. Sed neque negamus, in Missa annuntiari mortem Domini juxta Apostolum I Corint. xi. sed ut supra non semel diximus ex Augustino lib. xx. contra Faustum, cap. 18., id non tam verbis, quam oblatione, et participatione corporis Domini faciendum est. Dionysius vero de Ecclesiastica hierarchia, cap. 3. ubi ritum Liturgi® describit, meminit quidem hymnorum, quibus laudantur Christi opera sed cos ponit ante verba consecrationis, et etiam in fine, cum aguntur gratiae Deo post Communionem ; poinde non loquitur Dionysius de ista oratione : « Unde et memores » . Sed licet Kemnitio in Patribus ludere, et ex qualibet voce, quidlibet concludere.
Nona objectio ejusdem Kemnitii : « Anti- . quitus », inquit, « de oblatis a populo donis et datis sumebatur quod sanctificabatur verbo Christi, ut fieret Eucharistia corporis, et sanguinis Domini, et haec sumptio, et sanctificatio dicebatur oblatio. Nunc cum mos ille non servetur, verba transferuntur ad repraesentationem sacrificuli. »
(1) Joan. III, fd.
Respondeo : Et hoc quiclfaeit contra verba Cononis, quae adversarius oppugnanda suscepit ? et nonne mendacium est apertissimum, quod verba transferantur a Catholicis ad repraesentationem sacrificuli ? omnes enim Catholici verba illa : « Offerimus praeclara) Majestati tuae», de quibus adversarius loquitur, referunt ad ipsam hostiam puram et sanctam, confectam per consecrationem ex Dei donis, et datis, ut verba ipsa Canonis sonant, non ad aliquam repraesentationem. Impertinens autem est, utrum panis et vinum, unde fit Eucharistia, sint a populo data, an a sacerdote oblata : undecumque enim venerint, Dei dona et data rectissime nominantur, et Eucharistia) materia esso possunt.
Decima objectio ejusdem. Reprehendit illa verba : « Supra qua) propitio, ac sereno vultu etc. » ubi horrendam comparationem fieri dicit inter Christum, et bruta animalia, qua) ab antiquis immolabantur. Et addit hanc orationem apud Basilium extare ante consecrationem, ubi comparatio fit sacrificii Abelis, Noe, Abraham, et aliorum veterum cum oblationibus panis et vini, qua) a populo afferuntur : sed imperitia auctoris Canonis, positam esse post consecrationem, et indo esse factum, ut intolerabilem errorem contineat.
Respondeo : Quod attinet ad comparationem Christi cum brutis animalibus, jam ante solutum est argumentum in tertia objectione Lutheri. Quod vero ad transpositionem pertinet, falsum est hanc orationem esse transpositam ; constat enim ex Ambrosio lib. iv. dc Sacramentis, cap. 6. eam fuisse post consecrationem, etiam tempore Basilii; Ambrosius enim, qui eam legit post consecrationem, ecqualis Basilii fuit. Neque obstat, quod apud Basilium alia quaedam similis oratio habeatur ante consecrationem, nam in utroque loco ea oratio recte inseri potest. Unde in nostro Missali habetur qua)dam similis oratio ante consecrationem, ut idem Kemnitius annotavit, in Collecta secreta Dominica) septima) post Pentecosten : et tamen rursus habetur post consecrationem in loco, de quo nunc agimus.
Undecima objectio ejusdem, est contra illa verba : « Jube lia)c perferri etc. » Nam in primis absurdissimum esse demonstrat Kemnitius, quod petamus Christi corpus nunc primum in coelum ab Angelis deferri,
CAPUT XXV.
cum Apostolus Hebr. ix. dicat, Christum j an du dum in coelum ingressum esse. Deinde affirmat, ha?c verba debere ante consecrationem legi, et ad preces, et eleemosynas esse referendas. Id probat tum ex Ireneeo, qui lib. iv. cap. 34, dicit, orationes et eleemosynas deferri ad altare, quod est in coelo tum ex Augustino, can. Utrum, de consecrat. dist. 2. tum ex cap. 12. Tobise, et cap. o. Apocalypsis, ubi preces dicuntur ab angelis in coelum deferri.
Respondeo : Fatemur absurdissime dici Christi corpus nunc primum in coelum ab Angelis corporaliter oportere deferri. Sed nemo Catholicorum ita sentit, aut loquitur. Solum enim, ut paulo ante explicuimus, docemus oblationem corporis Christi ab Angelis in coelum deferri, quatenus Angeli sua prece nostrum obsequium Deo commendant : quod idem Kemnitius de precibus, et eleemosynis dicere cogitur, quas ab Angelis in coelum deferri ex Tobia, Joanne, et Irena?o paulo ante docebat. Neque enim dicturus est eleemosynas reipsa, et corporaliter in coelum deferri : quid enim pauperibus eleemosyna) prodessent, si reipsa deferrentur in coelum? aut quomodo deferri possunt in coelum, si a pauperibus consumuntur ? Non igitur est absurdum, vel, ut ipse loquitur, horrendum, sacrificium Eucharistiae in cadum ab Angelis deferri, si id spiritualiter, ut par est, intelligatur.
Quod attinet ad alteram partem objectionis, falsum est haec verba fuisse olim posita in Canone ante consecrationem. Nam, et Ani. brosius ea legit post consecrationem, lib. iv. de Sacramentis, cap. 0. et ita etiam habent Liturgia? Jacobi, Clementis lib. vili, constitutionum, Basilii, et Chrysostomi, ut plane miranda sit audacia istorum novatorum, qui ob levissimas ratiunculas de iis rebus judicant, rpias omnino ignorant. Locus enim Tobia?, et Apocalypsis nihil faciunt adversus sententiam nostram, sed eam potius explicant, et confirmant. Locus Irena?i depravate adducitur : non enim de eleemosyna, sed de Eucharistia loquitur Irena?us, ut supra ostendimus lib. i. de sacrificio, cap. 8. et etiamsi de eleemosyna Irena?us loqueretur : quid inde Kemnitius lucraretur ? Num quia Irena?us de eleemosyna alicubi scribit, eam in coeleste altare deferri solitam, ideo oratio ista Canonis de eleemosyna intelligenda erit, cum eam orationem Ireneeus ne nominet quidem?
Quod autem adducitur est Augustino, ut supra dixi, non est Augustini testimonium, sed rapsodia quaedam fragmentorum ex Ambrosio, Paschasio, et aliis : in qua rapsodia non servatur ordo Liturgia?. Nam primo ille auctor meminit consecrationis, qua panis vertitur in carnem, et vinum transit in sanguinem : deinde allegat illa verba : « Jube ha?c perferri etc. » tum subjungit illa : « Hanc oblationem benedictam, ratam etc. » Sicut igitur contendit Kemnitius, illud : « Jube haec perferri » , fuisse olim ante consecrationem, quia ista verba ponuntur ab auctoro illius Canonis ante illa : « Hanc oblationem benedictam, ratam etc. » ita nos contra demonstramus fuisse post consecrationem, quia ponuntur post ipsam consecrationem ab eodem auctore : sed veritas est, non servari ab illo auctore ordinem Liturgia?.
Sed illud hoc loco minime praetereundum est, esse in isto testimonio duo quaedam contra Kemnitium. Primo exponitur in hoc testimonio illud: « Jube ha?c perferri», de pane consecrato, ut nos existimamus, aut certe de consecrando, ut vult Kemnitius : ergo non de eleemosyna intelligi debet, ut idem Kemnitius intendit; proinde contra se hoc testimonium Kemnitius attulit. Secundo in hoc testimonio aperte legimus, virtute Spiritus sancti ex pane fieri carnem, et vinum transire in sanguinem, quod est contra omnes Lutheranos, qui negant transubstantiationem.
CAPUT XXV.
De veritate quintae orationis Canonis.
Quinta oratio illa est : « Memento etiam Domine etc, » in qua fit memoria defunctorum.
Prima objectio Lutheri est, qui hanc orationem secum ipsam pugnare, seque ipsam destruere affirmat. Nam hic oramus pro iis, qui dormiunt in somno pacis, et qui in Christo requiescunt : et tamen eis precamur locum refrigerii, lucis, et pacis. Si dormiunt, ac requiescunt, quid illis refrigerium petimus ? si pacem habent, cur pacem illis optamus ?
Respondeo : Pacem illi quamdam, et quietem habent, quia certi, ac securi sunt de pra?mio aeterna? felicitatis, et quia liberi sunt a bello tentationum, et concupiscentia?, et ab
LIBER VI.
omni opere malo : sed nondum pacem, et quietem habent a tormentis, et a desiderio visionis divina}. Nec poterat aptius ha3C oratio componi, ut solis iis conveniret, qui in purgatorio degunt. Nam qui sunt in gehenna, ii nullam pacem, et quietem habent : qui sunt in regno, omnem pacem, et quietem possi dent; soli sunt ii, qui in purgatorio exercentur, qui ita in somno pacis requiescunt, ut adhuc refrigerio, et pace indigeant.
Secunda objectio, estKemnitii duodecima, qui audacter affirmat, olim solam memoriam defunctorum fieri solitam,, ad imitationem scilicet, et in testimonium, quod mortui apud Deum vivant, teste Dionysio : postea ad illam memoriam accessisse etiam preces pro defunctis : postremo sacrificium ipsum pro defunctis offerri coeptum ; ita nimirum paulatim veterum instituta in superstitiones degenerasse.
Respondeo : Multa de hac re supra diximus, cap. 7. ubi etiam ex Tertulliano antiquissimo auctore ostendimus usum offerendi pro defunctis, ut non possit non esse mendacium, quod hic scribit Kemnitius, instituta veterum paulatim degenerasse in abusum. Hoc loco solius Dionysii testimonium proferam, ut Kemnitius erubescat, si frontem habet, Dionysius igitur lib. de Ecclesiast. hierar. cap. 7. par. 3. «Accedens », inquit, « venerandus Antistes precem sacram super mortuum peragit, post quam precem, et ipse eum Pra}sul salutat, et suo deinceps ordine, qui adstant omnes. Precatur oratio illa divinam clementiam, ut cuncta dimittat per infirmitatem humanam admissa peccata defuncto, eumque in luce statuat, et regione vivorum etc.
CAPUT XXVI.
De sexta oratione Canonis.
Sexta oratio, qure et ultima est in canone proprie dicto, incipit ab illis verbis : « Nobis quoque peccatoribus», et extenditur usque ad « Per omnia ssecula saiculorum » ante Dominicam orationem: concluditur enim totus Canon alta voce illis verbis: « Per omnia sa}cula saiculorum », ut populus totum confirmet respondendo, «Arnen ». Quare feria vi.
majoris hebdomadae, quia totus Canon, qui pertinet ad consecrationem omittitur, nulla harum sex orationum legitur, nec dicitur, «Per omnia sa}cula saeculorum » , sed immediate post lotionem manuum, fit transitus ad orationem Dominicam.
In hac oratione pro se ipso orat sacerdos, aede suis meritis diffisus, precatur sibi ex divina misericordia partem, et societatem cum sanctis Apostolis, et Martyribus. Ubi illud est annotandum, hic nominari primo loco Joannem. Secundo Stephanum. Tertio Matthiam : de quibus multi dubitant cur solus Joannes hic repetatur ex iis, qui nominantur ante consecrationem; et cur Stephanus Diaconus preeponatur Matthiee Apostolo, et cur Matthias in priore ordine non fuerit nominatus. Et quidem Innocentius, et quidam alii, respondent Joannem bis nominari, quia fuit Apostolus, et virgo ; et ideo etiam conjungi cum Stephano, qui excellere visus est continentia} dono, cum viduis pra}positus fuerit. Sed verior mihi videtur Walfridi sententia, cap. 22. qui Joannem, qui hoc loco nominatur, non Evangelistam, sed Baptistam esse dicit, qui Martyr etiam Domini fuit, et aliquo modo Apostolus, juxta illud Joan. i. Fuit homo missus a Deo (1).
Cur autem Stephanus Matthise pra}ponatur, vera ratio est, quia servat hoc loco Ecclesia ordinem passionis, non dignitatis : prius autem passus est Joannes, quam Stephanus, et prius Stephanus, quam Matthias.
Cur vero Matthias ante consecrationem in Canone cum aliis apostolis non sit nominatus, existimo causam esse duplicem, tum ut esset etiam aliquis Apostolus ex duodecim in hoc secundo ordine, ac vere dici posset : «Cum tuis Apostolis, et Martyribus » ; tum etiam quia Matthias non fuit Apostolus ante passionem Domini, neque legitur in ordine Apostolorum in Evangeliis. Neque obstat, quod Paulus quoque non fuerit Apostolus ante passionem Domini, neque in Evangelio nominetur, et tamen in priori ordine recenseatur; nam id est Pauli privilegium, ut semper cum Petro conjungatur.
Jam contra hanc orationem, est objectio prima Lutheri, qui reprehendit sacerdotem, quod non precetur hoc loco se admitti ad consortium Christi, quasi eo non indigeat ; sed tantum ad consortium Sanctorum : et rursus, quod solum petat partem cum San-
(1 ) Joan. 1, 6.
CAPUT XXVII.
ctis. cum Christus non partem, sed totum thesaurum suum clare paratus sit.
Respondeo : Mera; calumniae sunt. Nam consortium Sanctorum est Christi consortium id enim petimus, ut in regno Christi consortium Sanctorum habeamus, non in regno diaboli consortium impiorum. Quod attinet ad vocem, «Partem», ea desumpta est ex divinis litteris, qua; per partem cum Sanctis describunt omne bonum et felicitatem. Coloss. i. Qui dignos nos fecit in partem sortis Sanctorum. Et Joan. xiii. 8. Dominus : Sinon lacero te , non habebis partem mecam (1). Adde, quod hanc partem orationis, quam Lutherus ita reprehendit, ac ridet, e contrario Kemnitius vehementer laudat, pag. 843. «In altera, inquit, commemoratione Sanctorum in Canone verba sunt pulcherrima. Nobis quoque peccatoribus famulis tuis, etc., haec absque dubio fuit formula veteris commemorationis Sanctorum. » Haec ille. Vides igitur, Lector, quam bene conveniat discipulo Lutheri cum magistro suo.
Secunda objectio est Lutheri contra illud: «Per quem omnia semper bona creas » : Objicit enim quod Christum nos creare existimemus. Huc etiam pertinet objectio decima tertia Kemnitii, qui more suo contendit, haec olim ante consecrationem dici consuevisse ad eleemosynas populi commendandas.
Respondeo : Haec verba nusquam inveniuntur in Liturgiis, vel apud expositores, ante consecrationem posita : inveniuntur autem post consecrationem apud Alcuinum, et Amalarium lib. 3. de officiis Ecclesiasticis, cap. 26. et apud omnes posteriores; quocirca inanis est Kemnitii conjectura.
Nihil autem absurdi haec verba continent, sed potius aptissime conveniunt in Canonis conclusionem : commemorant enim brevissime omnia beneficia divina circa hoc Sacramentum, inchoando a prima productione materiae, unde illud conficitur. Itaque dicimus a Deo per Christum hoc Sacramentum ratione materiae. Primo creari, cum panis videlicet creatur. Secundo sanctificari, cum dedicatur per primam oblationem ad Sacramentum conficiendum. Tertio vivificari, cum efficitur mysterium vitae, et in verum corpus Domini, et in ipsum Christum, qui est vita nostra, convertitur per consecrationem. Quarto benedici , cum omnis benedictionis effectum recipit, ut scilicet Sacramentali efficacia caput cum membris uniat. Quinto denique, nobis praestari, cum ad sumendum, ut ex eo vitam hauriamus, datur. Ita Alcuinus totum hunc locum exponit, et post eum Hugo lib. 2. de officiis divinis, cap. 36.
CAPUT XXVII.
De oratione Dominica , et sequentibus orationibus.
Post Canonem sequitur oratio Dominica, et queedam aliae orationes, quibus ad Communionem praeparamur, et hic incipit quarta pars Missae. Quamvis enim Innocentius, et alii recentiores, includant intra Canonem etiam orationem Dominicam, et aliqua alia tamen Gregorius lib. vn. epist. 63. et Strabo cap. 22. scribunt, orationem Dominicam legi post Canonem. Porro Dominica oratio habetur in omnibus Liturgiis, et praeterea legendam esse ad Missam, perspicuum est ex Cyrillo catechesi 5. mystagogica, ex Ambrosio lib. v. de Sacramentis, cap. 4. ex Hieronymo lib. m. contra Pelagianos, ex Augustino epistol. 59. ad Paulinum, et ex Gregorio lib. vii. epist. 63. et ex Concilio IV. Toletano, can. 17. Post eam orationem, subjungitur oratio quaedam, quae incipit : « Libera nos, qua;sumus, Domine, ab omnibus malis etc. » quam reprehendit Kemnitius objectione 14. quia in ea fit mentio intercessionis Sancto, rum ; sed de hac re satis multa dicta sunt cap. 8. Adde, quod haec oratio habetur apud Alcuinum, et alios veteres, proinde antiquissima est.
Sequitur deinde aliaoratio dum hostia frangitur, et commiscetur corpus Domini cum sanguine : « Pax Domini etc. » et, «Haec commixtio, et consecratio. » Et quidem : « Pax Domini », Luthero, et Kemnitio non displicet ; displicet autem valde id quod sequitur : « Haec commixtio, et consecratio etc. »
Ac primum objicit Lutherus, blasphemum esse, quod hic dicitur de commixtione corporis Christi cum sanguine, cum unus sit Christus et indivisus.
Respondeo : Non intelligunt Catholici, corpus et sanguinem in propria specie commisceri : id enim sciunt fieri non posse, nisi
(1> Coloss. I, 12; Joan. XIII, 8.
LIBER YI.
Christus iterum vulneretur ; sed in specie punis, et vini. Quemadmodum enim ratione specicrum, dicitur videri, tangi, et frangi, ita etiam ratione carumdem dici potest commisceri.
Secundo objicit, absurdum esse ut dicatur cum ista mixtione fieri consecrationem, cum jam antea per verba Domini facta sit consecratio.
Respondeo : illud verbum, « Consecratio, » non habetur apud Amalarium lib. m. cap. 31. et apud Innocentium lib. v. sed solum : <f fiat commixtio corporis etc. » Quocirca nonnulli supervacaneum esse credunt. At ordo Romanus distincte habet : « Commixtio, et consecratio » ; et eodem modo legit Micrologus, cap. 18. et fuit auctor Ordinis Romani antiquior Amalario, et Micrologus Innocentio. Neque habet aliquid incommodi ea vox, si bene intelligatur : non enim petimus ut nunc liat consecratio, sed ut consecratio antea facta, sit nobis ad vitam aeternam salutaris. Posset etiam fortasse commode responderi, agi hoc loco de nova quadam consecratione, quae ex commixtione nunc primum exurgit. Nam in Liturgia Jacobi, ubi fit caeremonia commixtionis, leguntur haec verba : « Unitum est, et sanctificatum. » Porro haec consecratio nihil est aliud, nisi nova quaedam significatio Sacramentalis : ut enim consecrari dicitur, quod acquirit Sacramentalem, significationem ; ita etiam dicitur iterum consecrari, quod acquirit aliam significationem Sacramentalcm. Significatur autem per illam commixtionem, resurrectio domini, utAmalarius lib. 3. caip. 31. et omnes adii scribunt : nam in resurrectione iterum caro Domini cum sanguine suo conjuncta fuit. Itaque in illa commixtione, nova fit consecratio, dum species illae, quae divisae, Christi mortem repraesentabant, nunc inter se conjuncta), resurrectionem Domini repraesentant.
Tertio objicit idem Lutherus, non recte tribui isti commixtioni vim conferendae aeternae vitae : cum enim commixtio illa opus nostrum sit, si ea vim habet sadutis conferenda), certe opere nostro salutem conscqucmur.
Respondeo;'' non esse absurdum, si dicamur opere nostro ex divinae gratiae auxilio procedente, salutem nostram adipisci ; nam ct Paulus luibet : Cum timore, et tremore
salutem vestram operamini , Philip, ii. et, Ore autem confessio fit ad salutem , Roman. x. (I). Sed hoc loco tamen non dicimur proprie salutem acquirere per commixtionem, et consecrationem, ut illa opera nostra sunt. Nam commixtio, ct consecratio dicuntur fieri in nostram salutem, non quod ipsa actio commiscendi, ct consecrandi nos salvet, sed quia res ipsae commixtae, ct consecratfc dum a nobis devote suscipiuntur, multum prosunt ad siilutem ; unde hic dicimus : « Fiat sumentibus nobis invitam a)ternam ».
Quarto objicit Kemnitius (et est ejus objectio decima quarta) Canonem Missae, dum istam commixtionem fieri jubet, non solum non convenire cum Scriptura, et Patribus, sed neque cum antiquis Romanis Pontificibus : extait enim prohibitio Julii Paipse apud Gratianum, canone, Cum omne, de consecratione, distinet. 2.
Respondeo : Julius' Papa non prohibet commixtionem quae fit in Missa, sed eam, quam nonnulli faciebant, cum populo Sacramentum Eucharistiae porrigere volebant. Unde Micrologus cap. 18. describit commixtionem, quae fit in Missa, ut antiquissimam, ct legitimam : deinde cap . 19. reprehendit commixtionem illam, quaun Julius reprehendit. Concilium Toletanum IY. can. 17. meminit commixtionis, quae fit in Missa, camquc probat : Concilium autem Bracarense III. can. i. prohibet commixtionem, quam Julius prohibet. Non est autem verisimile in eadem Hispania, eodem fere tempore, contraria decreta condita fuisse : Concilia enim illa eodem fere tempore circa annum Domini 650. celebrata esse constat. Denique commixtio, quae fit in cadice, habetur in omnibus Liturgiis Graecis, et in Ordine Romano, nec non apud Alcuinum, Amalarium, et omnes alios. Quis autem credat, aut Julium damnasse usum omnium Ecclesiarum aut omnes Ecclesias, et Romanam in primis, obtemperare Julio noluisse ?
Sequitur postea : «Agnus Dei etc. » quod a Sergio Papa ante annos 900. institutum referunt Walfridus cap. 22. Micrologus cap. 18. et omnes alii. Neque adversariis displicet.
Tum sequuntur tres orationes ante communionem, quas (ut supra notavimus ex Micrologo, cap. 18.) non praescripsit ordo antiquus Missae, sed devotio religiosorum in-
(I) Philip., II, 12 ; Rem. X, 10,
CAPUT XXVli.
-433
vexit. Earum primani reprehendit Lutherus, ob illa verba : « Nun respicias peccata mea, sed fidem Ecclesia; tine. » Dicit enim liis verbis, sacerdotes damnare seipsos, quod affirment se sine fide indigne, instar canum, tractare hoc Sacramentum : et hinc factum esse, ut Papistai sentiant, hoc sacrificium placere Deo ex opere operato, sine bono motu utentis.
At hic ter peccat Lutherus. Primum enim non dicit sacerdos se non habere fidem, sed tantum se habere peccata. Potest autem quis non solum fidem, sed etiam charitatem habere, et tamen agnoscere se peccatorem : alioqui nemo justus posset dicere in oratione Dominica : «Dimitte nobis debita nostra». Sacerdos igitur fatetur se peccatorem, et non habere tantam fidem, quantam hoc mysterium requireret : unde etiam paulo post dicit: « Domine, non sum dignus ; » et ideo mavult, ut Deus ad fidem Ecclesia:, quam ad suam propriam respiciat. Duplex enim dignitas circa hoc Sacramentum distinguitur. Una quam Sacramentum necessario requirit, ct haic in eo consistit, ut quis non habeat conscientiam peccati mortalis : ct qui ista carent, dicuntur indigni I. Corinth. n. et gravissime peccant accedentes. Altera dignitas est, quem Sacramentum requireret, si non nostram imbecillitatem, sed ejus excellentiam respiciamus : et haec in eo posita est, ut solis radiis, et ipsis etiam Angelis puriores simus ; et de hac loquuntur sacerdotes, cum se indignos fatentur.
Deinde falsum est, Catholicos existimare sacrificium hoc placere Deo, sine bono motu utentis. Nam etiam si ipse minister offerens forte sit malus, et careat bono motu, tamen Christus principalis offerens non caret bono motu : imo ideo hic oramus, ut Deus respiciat fidem, id est, bonum motum Ecclesia: , quia existimamus sive bono motu alicujus offerentis sacrificium Deo minime placiturum. Quod si forte Lutherus agat de bono motu ejus, pro quo sacrificium offertur, distinguendum est, de effectu sacrificii immediato, qui est placare Deum, et de mediato, qui est justificare hominem. Nam side priore agatur, non est absurdum, sacrificium prodesse sine bono motu ejus, cui prodest. Quemadmodum enim orare possumus pro dormiente, et indevoto, vel etiam impeenitente , ita etiam sacrificium offerre ; et sicut oratio, ita et sacrificium illi prodesse poterit, licet ignoret quid agatur. At si de
Tom. IT.
posteriore, falsum est, sacrificium prodesse sine bono motu ejus, cum ad hoc potissimum sacrificium offeratur, ut Deus hoc sacrificio placatus, bonum illi motum, id est, conversionem inspiret.
Denique fallitur Lutherus, cum opus operatum ex sententia Catholicorum, opponit bono motui, quasi idem sit, sacrificium prodesse ex opere operato, et prodesse sine bono motu utentis. Nam Catholici omnes docent, Sacramenta vim habere ex opere operato : et tamen requirunt bonum motum, id est, fidem, et poenitentiam ex parte suscipientis.
Sequitur illa oratio : « Quod ore sumpsimus etc. » Et illa : « Corpus tuum Domine, quod sumpsi » ; quas Lutherus etiam approbat in formula Missee, Collectas autem solum reprehendit, quod in eis fiat mentio sacrificii, sed de h?c le satis multa dicta sunt.
Sequitur : «Ite Missa est; » qua etiam dimissione utuntur Crocei, sed per illa verba : « In pace Christi eamus » : ct respondetur : « In nomine Domini », ut patet ex Liturgiis Jacobi, Basilii, et Chrysostomi. Porro : « Ite Missa est » , ut Alcuinus recte docet, nihil aliud significat, nisi, Ite, dimissio conceditur, de qua re initio primi libri disseruimus. Cur in quibusdam Missis, non dicatur, « Ite Missa est », sed, « Benedicamus Domino », causam reddit Micrologus, cap. 64. Scribit enim, in Missis festivis populum semper ad Missas convenire ; et ideo in fine publice dimissionem denuntiari : in diebus ferialibus non convenire, ut plurimum, nisi Clericos, et Monachos, quibus non esse dicendum, « Ite », sed potius invitandos ad permanendum in Dei laudibus, cum ipsorum officium sit, in precibus, et laudibus Domini occupari. Sunt tamen Missio quiedam soleinnes, et ad quas, populus concurrit, et tamen in eis non dicitur : « Ite Missa est, » sed, «Benedicamus Domino», ut in Dominicis adventus, et Quadragesima;. Sed hoc fit solum ad significandam maestitiam illius temporis : videtur enim nescio quid lugubre prm se ferre, quod non publica denuntiatur dimissio, sed unusquisque per se discedit.
Sequitur postea : « Placeat tibi sancta Trinitas». Quam orationem arguit Lutherus, quod dicat in ea rursus orari pro Christo : sed hoc solutum est supra in 2. objectione Lutheri contra 4. orationem. Canonis.
LIBER VI.
Earadcm orationem damnat Kemnitius objectione 16. ubi elicit, hic proponi Deo repraesentationem sacerdotis pro sacrificio propitiatorio. Sed Kemnitius semper haeret in eodem luto : non enim reprsesentationem nostram, sed sacrificium corporis Domini, reipsa oblatum, Domino commendamus ; ut illud benignus accipiat, et nobis propitiabile esse concedat.
Sequitur Benedictio : « Benedicat vos etc. » quem usum esse antiquissimum patet, tum ex Lithurgiis Greecis, tum ex concilio Agathensi, can. 47. ubi populis imperatur, ut diebus Dominis Missse celebrationi intersint, neque inde ante Sacerdotis benedictionem recedant. Do hac benedictione vide Micrologum, cap. 21. ubi probat non solis Episcopis, sed etiam Presbyteris licere post Missam populo benedicere; et ad epistolam Parnasi de cor episcopi, et ad canonem 44. Concilii Agathensis, ubi id Presbyteris interdictum esse videtur, respondet ea decreta, aut intelligenda esse de benedictione Presbyteri, Episcopo praesente, aut certe usu tandem abrogata fuisse. Atque haec de sacrificio, pro instituta brevitate, sint dicta.
FINIS LIBORUM DE SACRAMENTO EUCUARISTLE
AD HONOREM DEI
UNDECIMA CONTROVERSIA GENERALIS