CATECHISMUS CATHOLICAE ECCLESIAE
PARS PRIMA
PROFESSIO FIDEI
SECTIO SECUNDA:
FIDEI CHRISTIANAE PROFESSIO
CAPUT SECUNDUM
CREDO IN IESUM CHRISTUM, FILIUM DEI UNICUM
ARTICULUS 4
IESUS CHRISTUS EST «PASSUS SUB PONTIO PILATO,
CROCIFIXUS, MORTUUS, ET SEPULTUS»
571 Mysterium Paschale crucis et resurrectionis Christi in centro est Boni Nuntii quem Apostoli et post illos Ecclesia mundo annuntiare debent. Consilium Dei salvificum per mortem redemptricem Eius Filii Iesu Christi « semel » (Heb 9,26) impletum est.
572 Ecclesia permanet fidelis omnium Scripturarum interpretationi quam Ipse Iesus tam ante quam post Suum dedit Pascha: ³³⁸ « Nonne haec oportuit pati Christum et intrare in gloriam Suam? » (Lc 24,26). Iesu passio suam historicam sumpsit formam eo quod reprobatus est « a senioribus et a summis sacerdotibus et scribis » (Mc 8,31), qui tradiderunt « Eum gentibus ad illudendum et flagellandum et crucifigendum » (Mt 20,19).
573 Fides igitur potest conari circumstantias mortis Iesu scrutari, fideliter ab Evangeliis transmissas ³³⁹ et ab aliis historicis fontibus illustratas, ad sensum Redemptionis melius intelligendum.
Paragraphus 1
IESUS ET ISRAEL
574 Ab initiis ministerii publici Iesu, Pharisaei et Herodis sectatores, cum sacerdotibus et scribis, convenerunt ut Eum perderent. ³⁴⁰ Propter quosdam ex Suis actibus (propter daemoniorum expulsiones; ³⁴¹ peccatorum remissionem; ³⁴² sanationes die sabbati; ³⁴³ propriam praeceptorum de puritate legali interpretationem; ³⁴⁴ familiaritatem cum publicanis et publicis peccatoribus ³⁴⁵), Iesus quibusdam mala intentione affectis visus est de possessione diabolica suspectus. ³⁴⁶ Accusatus est de blasphemia ³⁴⁷ et de falso prophetismo, ³⁴⁸ de criminibus nempe religiosis quae Lex poena puniebat mortis sub lapidationis forma. ³⁴⁹
575 Nonnulli igitur actus et verba Iesu fuerunt « signum contradictionis » ³⁵⁰ pro auctoritatibus religiosis Hierosolymorum, quas evangelium sancti Ioannis saepe « Iudaeos » appellat, ³⁵¹ adhuc magis quam pro communi populo Dei. ³⁵² Utique Eius relationes cum Pharisaeis non fuerunt solummodo contentiosae. Quidam Pharisaei Eum de periculo monent quod Ei impendit. ³⁵³ Iesus quosdam ex illis laudat, sicut scribam de quo Mc 12,34, et pluries apud Pharisaeos manducat. ³⁵⁴ Iesus doctrinas confirmat in hoc selecto religioso populi Dei coetu communes: resurrectionem mortuorum, ³⁵⁵ formas pietatis (eleemosynam, orationem et ieiunium) ³⁵⁶ et consuetudinem se ad Deum ut Patrem dirigendi, indolem centralem mandati amoris Dei et proximi. ³⁵⁷
576 Oculis plurium in Israel, Iesus contra essentiales populi electi agere videtur institutiones:
— contra submissionem Legi in integritate scriptorum mandatorum eius et, pro Pharisaeis, in interpretatione traditionis oralis;
— contra indolem centralem Templi Hierosolymorum tamquam loci sancti in quo Deus modo habitat singulari;
— contra fidem in Deum unicum cuius gloriae nullus homo potest particeps fieri.
I. Iesus et Lex
577 Iesus initio sermonis montani sollemnem fecit admonitionem in qua Legem, a Deo in Sinai occasione Primi Foederis datam, sub luce gratiae Novi Foederis praesentavit:
« Nolite putare quoniam veni solvere Legem aut Prophetas; non veni solvere, sed adimplere. Amen quippe dico vobis: Donec transeat caelum et terra, iota unum aut unus apex non praeteribit a Lege, donec omnia fiant. Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis et docuerit sic homines, minimus vocabitur in Regno caelorum; qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in Regno caelorum » (Mt 5,17-19).
578 Iesus, Messias Israel, maximus proinde in Regno caelorum, Legem implere debebat, eam, secundum Ipsius propria verba, in eius integritate exsequens usque ad eius minima mandata. Immo Ipse solus potuit id facere perfecte. ³⁵⁸ Iudaei, secundum suam propriam confessionem, nunquam Legem in eius potuerunt implere integritate quin minimum mandatum violarent. ³⁵⁹ Propterea in singulis annuis Expiationis festivitatibus, filii Israel veniam a Deo precabantur pro suis Legis transgressionibus. Revera, Lex totum quid constituit et, sicut sanctus Iacobus commemorat, « quicumque autem totam Legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus » (Iac 2,10). ³⁶⁰
579 Hoc principium integritatis in observanda Lege, non solum secundum eius litteram, sed secundum eius spiritum, magni aestimabatur a Pharisaeis. Illud pro Israel proponentes, multos temporis Iesu Iudaeos ad religiosum adduxerunt extremum zelum. ³⁶¹ Hic, nisi se in « hypocrita » disceptatione casuum dissolvi vellet, ³⁶² populum necessario praeparabat ad hunc Dei interventum inauditum qui perfecta Legis futura erat effectio a solo Iusto peracta loco omnium peccatorum. ³⁶³
580 Perfecta Legis adimpletio nonnisi a divino poterat peragi Legislatore nato sub Lege in Persona Filii. ³⁶⁴ In Iesu, Lex non amplius super tabulis apparet inscripta lapideis, sed « in visceribus » et « in corde » (Ier 31,33) Servi qui, quoniam « in veritatem proferet iudicium » (Is 42,3), factus est « Foedus populi » (Is 42,6). Iesus Legem adimplet usque ad « maledictum Legis » assumendum super Se ³⁶⁵ in quod illi incurrerant « qui non permanent in omnibus, quae scripta sunt, ut faciant ea », ³⁶⁶ quia mors Christi evenit « in redemptionem earum praevaricationum, quae erant sub Priore Testamento » (Heb 9,15).
581 Iesus Iudaeorum et eorum spiritualium ducum apparuit oculis tamquam « rabbi ». ³⁶⁷ Ipse saepe intra rabbinicam Legis interpretationem est argumentatus. ³⁶⁸ Sed simul Iesus necessario Legis doctores collidebat quia Se ad Suam proponendam interpretationem inter illas eorum non restringebat; « erat enim docens eos sicut potestatem habens et non sicut scribae eorum » (Mt 7,29). In Eo, idem Verbum Dei quod resonaverat in Sinai ad Legem scriptam Moysi donandam, Se iterum praebet audiendum in monte beatitudinum. ³⁶⁹ Hoc Verbum Legem non abolet, sed adimplet, eius ultimam interpretationem modo suppeditans divino: « Audistis quia dictum est antiquis [...]. Ego autem dico vobis » (Mt 5,33-34). Ipse, cum hac eadem divina auctoritate quasdam reprobat « traditiones humanas » ³⁷⁰ Pharisaeorum quae rescindunt verbum Dei. ³⁷¹
582 Iesus, ulterius procedens, de puritate alimentorum perfecit Legem, tanti momenti in vita quotidiana Iudaeorum, eius sensum aperiens « paedagogicum » ³⁷² per interpretationem divinam: « Omne extrinsecus introiens in hominem non potest eum coinquinare, [...] — purgans omnes escas. Dicebat autem: Quod de homine exit, illud coinquinat hominem; ab intus enim de corde hominum, cogitationes malae procedunt » (Mc 7,18-21). Iesus, interpretationem Legis definitivam tradens cum auctoritate divina, inventus est in oppositione ad quosdam Legis doctores qui Eius interpretationem non accipiebant, licet signis divinis confirmatam quae illam comitabantur. ³⁷³ Hoc peculiariter valet de sabbati quaestione: Iesus saepe cum argumentis rabbinicis ³⁷⁴ commemorat requiem sabbati non perturbari Dei ³⁷⁵ vel proximi servitio ³⁷⁶ quod Eius praestant sanationes.
II. Iesus et Templum
583 Iesus, sicut ante Eum Prophetae, erga Templum Hierosolymorum venerationem professus est profundissimam. Ibi a Ioseph et Maria quadraginta dies post Suam Nativitatem est praesentatus. ³⁷⁷ Duodecim annorum aetate manere statuit in Templo ut Suis parentibus in memoriam revocaret Se Patris Sui teneri rebus. ³⁷⁸ Singulis annis saltem ad Pascha illuc ascendit Suae vitae occultae tempore; ³⁷⁹ ipsum Eius publicum ministerium quasi rhythmo regebatur peregrinationum in Ierusalem pro magnis Iudaeorum festis. ³⁸⁰
584 Iesus in Templum ascendit tamquam ad locum pro occursu cum Deo praestantem. Templum pro Eo Patris Eius est mansio, domus orationis, et indignatur quia eius exterius atrium locus factus est mercaturae. ³⁸¹ Si mercatores expellit e Templo, id facit propter studiosum amorem erga Patrem Suum: « Nolite facere domum Patris mei domum negotiationis. Recordati sunt discipuli Eius quia scriptum est: "Zelus domus Tuae comedit me" (Ps 69,10) » (Io 2,16-17). Post Resurrectionem Eius, Apostoli religiosam erga Templum servaverunt venerationem. ³⁸²
585 Iesus tamen, in Suae passionis limine, ruinam huius splendidi praenuntiavit aedificii, cuius non relinquetur lapis super lapidem. ³⁸³ Ipse hic signum ultimorum nuntiavit temporum quae per Pascha Suum sunt aperienda. ³⁸⁴ Sed haec prophetia modo deformato a falsis testibus in Eius interrogatorio coram summo sacerdote potuit referri ³⁸⁵ Eique tamquam iniuriam reddi cum Ipse cruci affixus erat clavis. ³⁸⁶
586 Iesus, nullo modo fuit hostilis Templo, ³⁸⁷ in quo Suae doctrinae impertivit essentialia, ³⁸⁸ tributum Templi solvere voluit in hoc Sibi socians Petrum ³⁸⁹ quem nuper tamquam fundamentum pro Sua futura collocaverat Ecclesia. ³⁹⁰ Immo vero, Se cum Templo identificavit tamquam mansionem Dei inter homines Se ostendens definitivam. ³⁹¹ Hac de causa, Eius corporalis occisio ³⁹² Templi praenuntiat destructionem quae ingressum manifestabit in novam aetatem historiae salutis: « Venit hora quando neque in monte hoc neque in Hierosolymis adorabitis Patrem » (Io 4,21). ³⁹³
III. Iesus et fides Israel in Deum Unicum et Salvatorem
587 Si Lex et Hierosolymorum Templum occasio « contradictionis » ³⁹⁴ esse potuerunt ex parte Iesu pro auctoritatibus religiosis Israel, Eius munus in peccatorum Redemptione, opere per excellentiam divino, vera petra scandali pro illis fuit. ³⁹⁵
588 Iesus scandalum fuit Pharisaeis comedens cum publicanis et peccatoribus ³⁹⁶ tam familiariter sicut cum illis ipsis. ³⁹⁷ Contra eos inter illos « qui in se confidebant tamquam iusti et aspernabantur ceteros » (Lc 18,9), ³⁹⁸ Iesus affirmavit: « Non veni vocare iustos, sed peccatores in paenitentiam » (Lc 5,32). Longius vero processit, coram Pharisaeis proclamans, cum peccatum sit universale, ³⁹⁹ illos qui salute non egere praesumunt, se ipsos obcaecare. ⁴⁰⁰
589 Iesus scandalum praecipue fuit quia Ipse Suum modum misericorditer agendi in peccatores cum modo agendi identificavit Ipsius Dei respectu eorum. ⁴⁰¹ Ipse processit usque ad insinuandum Se, mensam participando peccatorum, ⁴⁰² eos ad convivium admittere messianicum. ⁴⁰³ Sed praesertim peccata dimittens, Iesus auctoritates religiosas Israel ante dilemma collocavit. Nonne recte in sua dicerent consternatione: « Quis potest dimittere peccata nisi solus Deus? » (Mc 2,7)? Iesus, peccata dimittens, aut blasphemat quia est homo qui se Deo facit aequalem, ⁴⁰⁴ aut verum dicit et Eius Persona Nomen reddit praesens et revelat Dei. ⁴⁰⁵
590 Sola identitas divina Personae Iesu hanc tam absolutam exigentiam potest iustificare: « Qui non est mecum, contra me est » (Mt 12,30); eodem modo, cum dicit Se « plus quam Iona, [...] plus quam Salomon » esse (Mt 12,41-42), vel Templo maiorem; ⁴⁰⁶ cum relate ad Se commemorat David Messiam Dominum appellasse suum; ⁴⁰⁷ cum asserit: « Antequam Abraham fieret, ego sum » (Io 8,58); et etiam: « Ego et Pater unum sumus » (Io 10,30).
591 Iesus a religiosis Hierosolymorum petivit auctoritatibus ut in Ipsum crederent propter opera Patris Eius quae Ipse faciebat. ⁴⁰⁸ Sed talis actus fidei per arcanam sibimet ipsi mortem debebat transire ad novam desuper nativitatem ⁴⁰⁹ cum gratiae divinae attractione. ⁴¹⁰ Talis exigentia conversionis coram tam miranda promissionum adimpletione ⁴¹¹ tragicum errorem Synedrii permittit intelligere aestimantis Iesum tamquam blasphemum mereri mortem. ⁴¹² Sic eiusdem membra simul per ignorantiam ⁴¹³ agebant et propter caecitatem ⁴¹⁴ incredulitatis. ⁴¹⁵
Compendium
592 Iesus Legem Sinai non abolevit sed adimplevit ⁴¹⁶ cum tali perfectione ⁴¹⁷ ut eius sensum revelaret ultimum ⁴¹⁸ et ut transgressiones redimeret contra illam. ⁴¹⁹
593 Iesus Templum est veneratus, ad illud in festis peregrinationis ascendens Iudaeorum, atque hanc Dei inter homines mansionem amore amavit studioso. Templum mysterium praefigurat Eius. Destructionem praenuntiat illius, sed tamquam Suae propriae occisionis manifestationem et ingressus in novam historiae salutis aetatem in qua Eius corpus Templum erit definitivum.
594 Iesus posuit actus, sicut peccatorum remissionem, qui Ipsum tamquam Deum Salvatorem manifestaverunt. ⁴²⁰ Quidam Iudaei, qui in Eo Deum hominem factum ⁴²¹ non agnoscentes perspiciebant hominem qui faciebat seipsum Deum ⁴²² et Eum tamquam blasphemum iudicaverunt.
(338) Lc 24,27.44-45.
(339) Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 19: AAS 58 (1966) 826-827.
(340) Cf Mc 3,6.
(341) Cf Mt 12,24.
(342) Cf Mc 2,7.
(343) Cf Mc 3,1-6.
(344) Cf Mc 7,14-23.
(345) Cf Mc 2,14-17.
(346) Cf Mc 3,22; Io 8,48; 10,20.
(347) Cf Mc 2,7; Io 5,18; 10,33.
(348) Cf Io 7,12; 7,52.
(349) Cf Io 8,59; 10,31.
(350) Cf Lc 2,34.
(351) Cf Io 1,19; 2,18; 5,10; 7,13; 9,22; 18,12; 19,38; 20,19.
(352) Cf Io 7,48-49.
(353) Cf Lc 13,31.
(354) Cf Lc 7,36; 14,1.
(355) Cf Mt 22,23-34; Lc 20,39.
(356) Cf Mt 6,2-18.
(357) Cf Mc 12,28-34.
(358) Cf Io 8,46.
(359) Cf Io 7,19; Act 13,38-41; 15,10.
(360) Cf Gal 3,10; 5,3.
(361) Cf Rom 10,2.
(362) Cf Mt 15,3-7; Lc 11,39-54.
(363) Cf Is 53,11; Heb 9,15.
(364) Cf Gal 4,4.
(365) Cf Gal 3,13.
(366) Cf Gal 3,10.
(367) Cf Io 11,28; 3,2; Mt 22,23-24.34-36.
(368) Cf Mt 12,5; 9,12; Mc 2,23-27; Lc 6,6-9; Io 7,22-23.
(369) Cf Mt 5,1.
(370) Cf Mc 7,8.
(371) Cf Mc 7,13.
(372) Cf Gal 3,24.
(373) Cf Io 5,36; 10,25.37-38; 12,37.
(374) Cf Mc 2,25-27; Io 7,22-24.
(375) Cf Mt 12,5; Nm 28,9.
(376) Cf Lc 13,15-16; 14,3-4.
(377) Cf Lc 2,22-39.
(378) Cf Lc 2,46-49.
(379) Cf Lc 2,41.
(380) Cf Io 2,13-14; 5,1.14; 7,1.10.14; 8,2; 10,22-23.
(381) Cf Mt 21,13.
(382) Cf Act 2,46; 3,1; 5,20-21; etc.
(383) Cf Mt 24,1-2.
(384) Cf Mt 24,3; Lc 13,35.
(385) Cf Mc 14,57-58.
(386) Cf Mt 27,39-40.
(387) Cf Mt 8,4; 23,21; Lc 17,14; Io 4,22.
(388) Cf Io 18,20.
(389) Cf Mt 17,24-27.
(390) Cf Mt 16,18.
(391) Cf Io 2,21; Mt 12,6.
(392) Cf Io 2,18-22.
(393) Cf Io 4,23-24; Mt 27,51; Heb 9,11; Apc 21,22.
(394) Cf Lc 2,34.
(395) Cf Lc 20,17-18; Ps 118,22.
(396) Cf Lc 5,30.
(397) Cf Lc 7,36; 11,37; 14,1.
(398) Cf Io 7,49; 9,34.
(399) Cf Io 8,33-36.
(400) Cf Io 9,40-41.
(401) Cf Mt 9,13; Os 6,6.
(402) Cf Lc 15,1-2.
(403) Cf Lc 15,23-32.
(404) Cf Io 5,18; 10,33.
(405) Cf Io 17,6.26.
(406) Cf Mt 12,6.
(407) Cf Mc 12,36-37.
(408) Cf Io 10,36-38.
(409) Cf Io 3,7.
(410) Cf Io 6,44.
(411) Cf Is 53,1.
(412) Cf Mc 3,6; Mt 26,64-66.
(413) Cf Lc 23,34; Act 3,17-18.
(414) Cf Mc 3,5; Rom 11,25.
(415) Cf Rom 11,20.
(416) Cf Mt 5,17-19.
(417) Cf Io 8,46.
(418) Cf Mt 5,33.
(419) Cf Heb 9,15.
(420) Cf Io 5,16-18.
(421) Cf Io 1,14.
(422) Cf Io 10,33.