Jean-Paul II · catechisme · 15 août 1997

§ p122a5p1

Catechismus Catholicae Ecclesiae

Post-Vatican II magistere-ordinaire-universel
Version unique

PARS PRIMA
PROFESSIO FIDEI

SECTIO SECUNDA: 
FIDEI CHRISTIANAE PROFESSIO

CAPUT SECUNDUM 
CREDO IN IESUM CHRISTUM, FILIUM DEI UNICUM

ARTICULUS 5 
« IESUS CHRISTUS DESCENDIT AD INFEROS, 
TERTIA DIE RESURREXIT A MORTUIS »

631 Iesus « descendit in inferiores partes terrae. Qui descendit, Ipse est et qui ascendit » (Eph 4,9-10). Symbolum Apostolicum in eodem articulo confitetur descensum Christi ad inferos et Eius Resurrectionem a mortuis tertia die, quia Ipse in Suo Paschate ex imo mortis vitam fecit scaturire:

« Christus Filius Tuus,
qui, regressus ab inferis,
humano generi serenus illuxit,
et vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen ». ⁵²⁹

Paragraphus 1
CHRISTUS DESCENDIT AD INFEROS

632 Frequentes Novi Testamenti affirmationes, secundum quas Iesus « resurrexit a mortuis » (1 Cor 15,20), ⁵³⁰ praesupponunt, Illum, ante Resurrectionem, in mortuorum incoluisse mansione. ⁵³¹ Praedicatio apostolica descensui Iesu ad inferos hunc primum tribuit sensum: Iesus mortem cognovit sicut omnes homines et ad illos, anima Sua, in mortuorum mansionem, profectus est. Ipse tamen ut Salvator illuc descendit, Bonum Nuntium spiritibus proclamans, qui ibi detinebantur. ⁵³²

633 Scriptura mansionem mortuorum in quam Christus mortuus descendit, inferos appellat, Sheol vel Αιδην ⁵³³ quia illi qui ibi inveniuntur, visione privantur Dei. ⁵³⁴ Talis est revera, Redemptorem exspectando, casus omnium mortuorum, impiorum vel iustorum, ⁵³⁵ id quod non significat eorum sortem esse eamdem, sicut Iesus ostendit in parabola pauperis Lazari recepti « in sinum Abrahae ». ⁵³⁶ « Horum igitur piorum animas qui in sinu Abrahae Salvatorem exspectabant, Christus Dominus ad inferos descendens liberavit ». ⁵³⁷ Iesus ad inferos non descendit ut damnatos liberaret ⁵³⁸ neque ut damnationis destrueret infernum, ⁵³⁹ sed ut iustos liberaret qui Illum praecesserant. ⁵⁴⁰

634 « Et mortuis evangelizatum est... » (1 Pe 4,6). Descensus ad inferos adimpletio est, usque ad plenitudinem, nuntii evangelici salutis. Ille ultima est phasis missionis messianicae Iesu, in tempore densata, sed immense vasta in sua reali significatione extensionis operis redemptivi ad omnes homines omnium temporum omniumque locorum, quia omnes qui salvati sunt, Redemptionis facti sunt participes.

635 Christus igitur descendit in mortis profunditatem ⁵⁴¹ ut « mortui » audiant « vocem Filii Dei et, qui audierint », vivant (Io 5,25). Iesus, « Dux vitae », ⁵⁴² « per mortem » destruxit « eum, qui habebat mortis imperium, id est, Diabolum, et » liberavit « eos, qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti » (Heb 2,14-15). Exinde Christus resuscitatus habet « claves mortis et inferni » (Apc 1,18) et « in nomine Iesu omne genu » flectitur « caelestium et terrestrium et infernorum » (Phil 2,10).

« Hodie silentium magnum in terra; silentium magnum, et solitudo deinceps; silentium magnum, quoniam Rex dormit; terra timuit et quievit, quoniam Deus in carne obdormivit, et a saeculo dormientes excitavit. [...] Profecto primum parentem tamquam perditam ovem quaesitum vadit. Omnino in tenebris et in umbra mortis sedentes invisere vult; omnino captivum Adam, unaque captivam Evam ex doloribus solutum vadit Deus, Illiusque filius. [...] Ego Deus tuus, qui propter te factus sum filius tuus. [...] Expergiscere, qui dormis: etenim non ideo te feci, ut in inferno contineare vinctus. Surge a mortuis; ego sum Vita mortuorum ». ⁵⁴³

Compendium

636 Symbolum, in expressione « Iesus descendit ad inferos », confitetur Iesum vere mortuum esse et per Mortem Suam pro nobis mortem vicisse et Diabolum « qui habebat mortis imperium » (Heb 2,14).

637 Mortuus Christus, anima Sua Suae Personae divinae unita, in mortuorum descendit mansionem. Iustis qui Illum praecesserant, portas aperuit caeli.


(529) Vigilia Paschalis, Praeconium Paschale (« Exsultet »): Missale Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 273 et 275.

(530) Cf Act 3,15; Rom 8,11.

(531) Cf Heb 13,20.

(532) Cf 1 Pe 3,18-19.

(533) Cf Phil 2,10; Act 2,24; Apc 1,18; Eph 4,9.

(534) Cf Ps 6,6; 88,11-13.

(535) Cf Ps 89,49; 1 Sam 28,19; Ez 32,17-32.

(536) Cf Lc 16,22-26.

(537) Catechismus Romanus, 1, 6, 3: ed. P. Rodríguez (Città del Vaticano-Pamplona 1989) p. 71.

(538) Cf Concilium Romanum (anno 745), De descensu Christi ad inferos: DS 587.

(539) Cf Benedictus XII, Libellus Cum dudum (1341), 18: DS 1011; Clemens VI, Epistula Super quibusdam (anno 1351), c. 15, 13: DS 1077.

(540) Cf Concilium Toletanum IV (anno 633), Capitulum, 1: DS 485; Mt 27,52-53.

(541) Cf Mt 12,40; Rom 10,7; Eph 4,9.

(542) Cf Act 3,15.

(543) Antiqua homilia in sancto et magno Sabbato: PG 43, 440. 452. 461.