Jean-Paul II · catechisme · 15 août 1997

§ p1s2c2a7

Catechismus Catholicae Ecclesiae

Post-Vatican II magistere-ordinaire-universel
Version unique

PARS PRIMA
PROFESSIO FIDEI

SECTIO SECUNDA: 
FIDEI CHRISTIANAE PROFESSIO

CAPUT SECUNDUM 
CREDO IN IESUM CHRISTUM, FILIUM DEI UNICUM

ARTICULUS 7
« INDE VENTURUS EST IUDICARE VIVOS ET MORTUOS »

I. « Iterum venturus est cum gloria »

Christus iam per Ecclesiam regnat...

668 « Christus et mortuus est et vixit, ut et mortuorum et vivorum dominetur » (Rom 14,9). Christi Ascensio in caelum participationem significat Eius humanitatis in Ipsius Dei potentia et auctoritate. Iesus Christus est Dominus: omnem potestatem possidet in caelis et in terra. Ipse est « supra omnem principatum et potestatem et virtutem et dominationem », quia Pater « omnia subiecit sub pedibus Eius » (Eph 1,20-22). Christus universi mundi est Dominus ⁶⁰⁷ atque historiae. In Eo historia hominis et etiam tota creatio suam inveniunt « recapitulationem », ⁶⁰⁸ suum culmen transcendens.

669 Quatenus Dominus, Christus etiam Caput est Ecclesiae quae Eius est corpus. ⁶⁰⁹ In caelum elevatus et glorificatus, cum plene Suam missionem sic adimplevisset, in Ecclesia Sua permanet in terris. Redemptio fons est auctoritatis quam Christus virtute Spiritus Sancti in Ecclesiam exercet. ⁶¹⁰ « Regnum Christi iam praesens in mysterio » ⁶¹¹ est in Ecclesia quae huius « Regni in terris germen et initium constituit ». ⁶¹²

670 Inde ab Ascensione, consilium Dei suam ingressum est adimpletionem. Iam sumus in « novissima hora » (1 Io 2,18). ⁶¹³ « Iam ergo fines saeculorum ad nos pervenerunt et renovatio mundi irrevocabiliter est constituta atque in hoc saeculo reali quodam modo anticipatur: etenim Ecclesia iam in terris vera sanctitate licet imperfecta insignitur ». ⁶¹⁴ Regnum Christi suam praesentiam per signa miraculosa iam manifestat, ⁶¹⁵ quae eius per Ecclesiam comitantur nuntium. ⁶¹⁶

...donec omnia Ei subiiciantur

671 Tamen Regnum Christi, iam in Eius Ecclesia praesens, nondum est absolutum « cum potestate et gloria magna » (Lc 21,27) ⁶¹⁷ per Adventum Regis in terram. Adhuc Regnum a potestatibus oppugnatur malis, ⁶¹⁸ quamquam hae iam in radice sunt per Christi Pascha victae. Donec omnia Ei fuerint submissa, ⁶¹⁹ « donec [...] fuerint novi caeli et nova terra, in quibus iustitia habitat, Ecclesia peregrinans, in suis sacramentis et institutionibus, quae ad hoc aevum pertinent, portat figuram huius saeculi quae praeterit et ipsa inter creaturas degit quae ingemiscunt et parturiunt usque adhuc et exspectant revelationem filiorum Dei ». ⁶²⁰ Hac de causa, christiani orant, maxime in Eucharistia, ⁶²¹ ad Christi properandum reditum, ⁶²² Ei dicentes: « Veni, Domine » (Apc 22,20). ⁶²³

672 Christus ante Suam Ascensionem affirmaverat nondum esse horam gloriosae constitutionis Regni messianici ab Israel exspectati, ⁶²⁴ quod omnibus hominibus afferre debebat, secundum Prophetas, ⁶²⁵ ordinem definitivum iustitiae, amoris et pacis. Tempus praesens est, secundum Dominum, Spiritus tempus et testimonii, ⁶²⁶ sed etiam tempus adhuc ab instanti necessitate ⁶²⁷ signatum et a probatione mali ⁶²⁸ quod Ecclesiae non parcet ⁶²⁹ et ultimorum dierum inaugurat proelium. ⁶³⁰ Tempus est exspectationis et vigiliae. ⁶³¹

Adventus gloriosus Christi, spes Israel

673 Post Ascensionem, Adventus Christi in gloria imminet, ⁶³² quamquam non est nostrum « nosse tempora vel momenta, quae Pater posuit in Sua potestate » (Act 1,7). ⁶³³ Hic eventus eschatologicus in quolibet potest impleri momento, ⁶³⁴ quamquam tam ipse « detinetur » quam probatio finalis quae illum praecedet. ⁶³⁵

674 Adventus Messiae gloriosi in quolibet historiae momento ab eo pendet ⁶³⁶ quod agnoscatur ab « omni Israel » ⁶³⁷ cuius pars est indurata ⁶³⁸ in « incredulitate » (Rom 11,2) relate ad Iesum. Sanctus Petrus Iudaeis Hierosolymorum dicit post Pentecosten: « Paenitemini igitur et convertimini, ut deleantur vestra peccata, ut veniant tempora refrigerii a conspectu Domini, et mittat Eum, qui praedestinatus est vobis Christus, Iesum, quem oportet caelum quidem suscipere usque in tempora restitutionis omnium, quae locutus est Deus per os sanctorum a saeculo suorum Prophetarum » (Act 3,19-21). Et sanctus Paulus ei resonat: « Si enim amissio eorum reconciliatio est mundi, quae assumptio nisi vita ex mortuis? » (Rom 11,15). Ingressus plenitudinis Iudaeorum ⁶³⁹ in salutem messianicam, post plenitudinem gentium, ⁶⁴⁰ populo Dei effectionem praebebit « plenitudinis Christi » (Eph 4,13), in qua erit « Deus omnia in omnibus » (1 Cor 15,28).

Ultima Ecclesiae probatio

675 Ante Christi Adventum, Ecclesia probationem subire debet finalem quae fidem plurium credentium labefactabit. ⁶⁴¹ Persecutio, quae eius peregrinationem comitatur in terris, ⁶⁴² deteget « mysterium iniquitatis » sub forma religiosae fallaciae hominibus afferentis simulatam eorum problematibus solutionem penso pretio apostasiae a veritate. Fallacia religiosa suprema illa est Anti-Christi, id est, cuiusdam pseudo-messianismi in quo homo se ipsum glorificat loco Dei Eiusque Messiae qui in carne venit. ⁶⁴³

676 Haec antichristica fallacia iam in mundo adumbratur quotiescumque intenditur messianicam in historia adimplere spem quae non nisi ultra historiam per iudicium eschatologicum perfici potest: Ecclesia hanc Regni futuri adulterationem, etiam sub eius forma mitigata, nomine millenarismi reiecit, ⁶⁴⁴ praecipue sub forma politica messianismi saecularizati, « intrinsecus pravi ». ⁶⁴⁵

677 Ecclesia gloriam Regni non ingredietur nisi per hoc ultimum Pascha, in quo Dominum suum in Eius Morte Eiusque sequetur Resurrectione. ⁶⁴⁶ Regnum igitur per Ecclesiae triumphum historicum non adimplebitur ⁶⁴⁷ secundum progressum quemdam ascendentem, sed per Dei victoriam de ultimo mali impetu, ⁶⁴⁸ quae faciet ut Eius Sponsa de caelo descendat. ⁶⁴⁹ Dei triumphus de mali eversione formam sumet Iudicii ultimi, ⁶⁵⁰ post ultimam cosmicam excussionem huius mundi qui transit. ⁶⁵¹

II. « Iudicare vivos et mortuos »

678 Iesus, post Prophetas ⁶⁵² et Ioannem Baptistam, ⁶⁵³ in Sua praedicatione nuntiavit ultimi diei Iudicium. Tunc in luce ponentur rationes vivendi uniuscuiusque ⁶⁵⁴ et secretum cordium. ⁶⁵⁵ Tunc culpabilis condemnabitur incredulitas quae gratiam a Deo oblatam nihili fecit. ⁶⁵⁶ Habitus relate ad proximum revelabit acceptationem vel repulsionem gratiae et amoris divini. ⁶⁵⁷ Iesus ultimo die dicet: « Quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis » (Mt 25,40).

679 Christus Dominus est vitae aeternae. Plenum ius de operibus et cordibus hominum definitive iudicandi ad Eum pertinet quatenus mundi Redemptorem. Hoc ius per Suam « acquisivit » crucem. Etiam Pater « iudicium omne dedit Filio » (Io 5,22). ⁶⁵⁸ Filius autem non venit ut iudicet, sed ut salvet, ⁶⁵⁹ et ut donet vitam quae in Ipso est. ⁶⁶⁰ Per reiectionem gratiae in hac vita, unusquisque iam seipsum iudicat, ⁶⁶¹ secundum sua recipit opera ⁶⁶² et etiam se in aeternum damnare potest amoris reiiciens Spiritum. ⁶⁶³

Compendium

680 Christus Dominus iam per Ecclesiam regnat, sed huius mundi nondum sunt omnia Ei submissa. Triumphus Regni Christi sine ultimo quodam impetu potestatum mali non habebitur.

681 Die Iudicii, in fine mundi, Christus in gloria veniet ad definitivum adimplendum triumphum boni de malo, quae, tamquam triticum et zizania, per historiae cursum simul creverint.

682 Christus gloriosus, in fine temporum veniens ad vivos et mortuos iudicandos, secretam cordium revelabit dispositionem et singulis hominibus retribuet secundum eorum opera et secundum eorum acceptionem vel reiectionem gratiae.


(607) Cf Eph 4,10; 1 Cor 15,24.27-28.

(608) Cf Eph 1,10.

(609) Cf Eph 1,22.

(610) Cf Eph 4,11-13.

(611) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 3: AAS 57 (1965) 6.

(612) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 5: AAS 57 (1965) 8.

(613) Cf 1 Pe 4,7.

(614) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 48: AAS 57 (1965) 53.

(615) Cf Mc 16,17-18.

(616) Cf Mc 16,20.

(617) Cf Mt 25,31.

(618) Cf 2 Thess 2,7.

(619) Cf 1 Cor 15,28.

(620) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 48: AAS 57 (1965) 53.

(621) 1 Cor 11,26.

(622) Cf 2 Pe 3,11-12.

(623) Cf 1 Cor 16,22; Apc 22,17.

(624) Cf Act 1,6-7.

(625) Cf Is 11,1-9.

(626) Cf Act 1,8.

(627) Cf 1 Cor 7,26.

(628) Cf Eph 5,16.

(629) Cf 1 Pe 4,17.

(630) Cf 1 Io 2,18; 4,3; 1 Tim 4,1.

(631) Cf Mt 25,1-13; Mc 13,33-37.

(632) Cf Apc 22,20.

(633) Cf Mc 13,32.

(634) Cf Mt 24,44; 1 Thess 5,2.

(635) Cf 2 Thess 2,3-12.

(636) Cf Rom 11,31.

(637) Cf Rm 11,26; Mt 23,39.

(638) Cf Rom 11,25.

(639) Cf Rom 11,12.

(640) Cf Rom 11,25; Lc 21,24.

(641) Cf Lc 18,8; Mt 24,12.

(642) Cf Lc 21,12; Io 15,19-20.

(643) Cf 2 Thess 2,4-12; 1 Thess 5,2-3; 2 Io 7; 1 Io 2,18.22.

(644) Cf Sanctum Officium, Decretum de millenarismo (19 iulii 1944): DS 3839.

(645) Cf Pius XI, Litt. enc. Divini Redemptoris (19 martii 1937): AAS 29 (1937) 65-106, condemnans « molimina simulato mystico sensu » huius « fucatae tenuiorum redemptionis speciei » (p. 69); Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 20-21: AAS 58 (1966) 1040-1042.

(646) Cf Apc 19,1-9.

(647) Cf Apc 13,8.

(648) Cf Apc 20,7-10.

(649) Cf Apc 21,2-4.

(650) Cf Apc 20,12.

(651) Cf 2 Pe 3,12-13.

(652) Cf Dn 7,10; Il 3-4; Mal 3,19.

(653) Cf Mt 3,7-12.

(654) Cf Mc 12,38-40.

(655) Cf Lc 12,1-3; Io 3,20-21; Rom 2,16; 1 Cor 4,5.

(656) Cf Cf Mt 11,20-24; 12,41-42.

(657) Cf Mt 5,22; 7,1-5.

(658) Cf Io 5,27; Mt 25,31; Act 10,42; 17,31; 2 Tim 4,1.

(659) Cf Io 3,17.

(660) Cf Io 5,26.

(661) Cf Io 3,18; 12,48.

(662) Cf 1 Cor 3,12-15.

(663) Cf Mt 12,32; Heb 6,4-6; 10,26-31.