Jean-Paul II · catechisme · 15 août 1997

§ p1s2c3a9

Catechismus Catholicae Ecclesiae

Post-Vatican II magistere-ordinaire-universel
Version unique

PARS PRIMA
PROFESSIO FIDEI

SECTIO SECUNDA: 
FIDEI CHRISTIANAE PROFESSIO

CAPUT TERTIUM
CREDO IN SPIRITUM SANCTUM

ARTICULUS 9
«CREDO SANCTAM ECCLESIAM CATHOLICAM»

748 « Lumen gentium cum sit Christus, haec sacrosancta Synodus, in Spiritu Sancto congregata, omnes homines claritate Eius, super faciem Ecclesiae resplendente, illuminare vehementer exoptat, omni creaturae Evangelium annuntiando ». ¹²⁰ His verbis aperitur « Constitutio dogmatica de Ecclesia » Concilii Vaticani II. Sic Concilium articulum fidei de Ecclesia plene ab articulis ostendit dependere qui ad Christum Iesum referuntur. Ecclesia aliud lumen non habet quam illud Christi; illa est aequiparabilis, secundum imaginem quae Patribus placet, lunae cuius totum lumen est solis reverberatio.

749 Articulus de Ecclesia etiam plene ab illo de Spiritu Sancto dependet qui eum praecedit. « Quia cum iam demonstratum sit Spiritum Sanctum omnis sanctitatis fontem et largitorem esse, nunc ab Eodem Ecclesiam sanctitate donatam confitemur ». ¹²¹ Ecclesia, secundum Patrum expressionem, locus est « ubi floret Spiritus ». ¹²²

750 Credere Ecclesiam « Sanctam » esse et « Catholicam », illamque esse « Unam » et « Apostolicam » (sicut Symbolum Nicaenum-Constantinopolitanum adiungit) inseparabile est a fide in Deum Patrem et Filium et Spiritum Sanctum. In Symbolo Apostolico profitemur nos credere sanctam Ecclesiam (« Credo [...] Ecclesiam ») et non in Ecclesiam, ne Deum Eiusque confundamus opera et ut clare bonitati attribuamus Dei omnia dona quae Ipse in Sua posuit Ecclesia. ¹²³


(120) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 1: AAS 57 (1965) 5.

(121) Catechismus Romanus, 1, 10, 1: ed. P. Rodríguez (Città del Vaticano-Pamplona 1989) p. 104.

(122) Sanctus Hippolytus Romanus, Traditio apostolica, 35: ed. B. Botte (Münster i.W. 1989) p. 82.

(123) Cf Catechismus Romanus, 1, 10, 22: ed. P. Rodríguez (Città del Vaticano-Pamplona 1989) p. 118.