Jean-Paul II · catechisme · 15 août 1997

§ p2s2c1a2

Catechismus Catholicae Ecclesiae

Post-Vatican II magistere-ordinaire-universel
Version unique

PARS SECUNDA 
MYSTERII CHRISTIANI CELEBRATIO

SECTIO SECUNDA 
SEPTEM ECCLESIAE SACRAMENTA

CAPUT PRIMUM 
INITIATIONIS CHRISTIANAE SACRAMENTA

ARTICULUS 2 
SACRAMENTUM CONFIRMATIONIS

1285 Sacramentum Confirmationis cum Baptismo et Eucharistia complexum constituit « sacramentorum initiationis christianae », cuius unitas tuenda est. Fidelibus igitur explicandum est, huius sacramenti receptionem necessariam esse ad gratiae baptismalis completionem. ²³³ Re vera, baptizati « sacramento Confirmationis perfectius Ecclesiae vinculantur, speciali Spiritus Sancti robore ditantur, sicque ad fidem tamquam veri testes Christi verbo et opere simul diffundendam et defendendam arctius obligantur ». ²³⁴

I. Confirmatio in Oeconomia salutis

1286 In Vetere Testamento, Prophetae annuntiaverunt Spiritum Domini super Messiam exspectatum esse requieturum ²³⁵ Eius missionis salvificae causa. ²³⁶ Descensus Spiritus Sancti super Iesum, cum Ipse a Ioanne baptizatus est, signum fuit, Ipsum esse Illum qui erat venturus, Eum Messiam esse, Filium Dei. ²³⁷ Iesus conceptus erat de Spiritu Sancto; tota Eius vita totaque Eius missio fiunt in totali communione cum Spiritu Sancto quem Pater Illi « non [...] ad mensuram dat » (Io 3,34).

1287 Haec autem Spiritus plenitudo illa solummodo Messiae manere non debebat, ipsa erat toti populo messianico communicanda. ²³⁸ Pluries Christus hanc Spiritus promisit effusionem, ²³⁹ et promissionem hanc die Paschatis primum complevit, ²⁴⁰ et deinde, splendidiore modo, die Pentecostes. ²⁴¹ Spiritu Sancto repleti, Apostoli « magnalia Dei » incipiunt proclamare (Act 2,11), Petrusque declarat hanc Spiritus effusionem signum temporum esse messianicorum. ²⁴² Qui tunc praedicationi crediderunt apostolicae et baptizari curaverunt, Spiritus Sancti donum sua vice receperunt. ²⁴³

1288 « Ex [...] [illo] tempore Apostoli, Christi voluntatem implentes, Spiritus donum, quod Baptismi gratiam compleret, neophytis manuum impositione impertierunt. ²⁴⁴ Sic factum est, ut in epistula ad Hebraeos, inter primae institutionis christianae elementa, recenseretur doctrina Baptismatum et impositionis manuum. ²⁴⁵ Quae manuum impositio ex traditione catholica merito agnoscitur initium sacramenti Confirmationis, quod gratiam pentecostalem in Ecclesia quodam modo perpetuat ». ²⁴⁶

1289 Cito, ut melius donum Spiritus Sancti significaretur, impositioni manuum unctio fragrantis olei (chrismatis) adiuncta est. Haec unctio nomen « christiani » elucidat quod « unctum » significat et ab illo Ipsius Christi suam sumit originem: « Unxit Eum Deus Spiritu Sancto » (Act 10,38). Hic quidem ritus unctionis usque ad nostros exsistit dies tam in Oriente quam in Occidente. Hac de causa, in Oriente, hoc sacramentum Chrismatio vocatur seu chrismatis unctio, vel myron quod « chrisma » significat. In Occidente, nomen Confirmationis suggerit hoc sacramentum simul Baptismum confirmare et gratiam solidare baptismalem.

Duae traditiones: Orientis et Occidentis

1290 Prioribus saeculis, Confirmatio unam celebrationem cum Baptismo generatim constituit, « sacramentum utrumque », secundum expressionem sancti Cypriani, ²⁴⁷ efformans cum eo. Inter alia motiva, multiplicatio Baptismorum infantium, et quidem in quolibet anni tempore, et paroeciarum (ruralium) multiplicatio, dioeceses augens, in omnibus baptismalibus celebrationibus non amplius Episcopi permittunt praesentiam. In Occidente, quia optatur perfectionem Baptismi reservare Episcopo, temporalis instituitur utriusque sacramenti separatio. Oriens duo sacramenta servavit coniuncta, ita ut Confirmatio conferatur a praesbytero qui baptizat. Hic tamen id facere nequit nisi myron adhibens ab Episcopo consecratum. ²⁴⁸

1291 Quidam Ecclesiae Romanae mos facilius reddidit incrementum praxis occidentalis, propter duplicem unctionem cum sancto chrismate post Baptismum: illa, iam a presbytero peracta super neophytum, cum hic a lavacro baptismali exibat, per secundam completur unctionem ab Episcopo factam super frontem singulorum novorum baptizatorum. ²⁴⁹ Prima unctio cum sancto chrismate, illa quam presbyter praebet, ritui baptismali coniuncta mansit; ipsa participationem significat baptizati in muneribus prophetico, sacerdotali et regio Christi. Si Baptismus adulto confertur, non nisi una habetur unctio postbaptismalis: illa Confirmationis.

1292 Praxis Ecclesiarum Orientalium unitatem initiationis christianae magis effert. Illa Ecclesiae latinae clarius exprimit communionem novi christiani cum eius Episcopo, sponsore et servitore unitatis Ecclesiae eius, eius catholicitatis et eius apostolicitatis, et proinde vinculum cum originibus apostolicis Ecclesiae Christi.

II. Confirmationis signa et ritus

1293 In ritu huius sacramenti, considerare oportet signum unctionis et id quod unctio indicat et imprimit: spirituale sigillum.

Unctio, in biblico et vetere symbolismo, pluribus abundat significationibus: oleum est signum abundantiae ²⁵⁰ et laetitiae, ²⁵¹ purificat (unctio ante et post lavacrum) et agilem reddit (unctio athletarum et luctatorum); signum est sanationis, quia contusiones mollit et plagas; ²⁵² pulchritudine, sanitate et vi reddit splendentem.

1294 Omnes hae significationes unctionis cum oleo peractae in vita sacramentali iterum inveniuntur. Unctio ante Baptismum cum catechumenorum oleo purificationem significat et roborationem; unctio infirmorum sanationem et consolationem exprimit. Unctio sancti chrismatis post Baptismum, in Confirmatione et in Ordinatione, signum est cuiusdam consecrationis. Per Confirmationem, christiani, id est, illi qui sunt uncti, magis in missione participant Iesu Christi et in Spiritus Sancti plenitudine, qua Ille est repletus, ut tota eorum vita exhalet Christi bonum odorem. ²⁵³

1295 Confirmandus, per hanc unctionem, signum, sigillum accipit Spiritus Sancti. Sigillum est personae symbolum, ²⁵⁴ signum eius auctoritatis, ²⁵⁵ eius possessionis super aliquod obiectum ²⁵⁶ — hoc modo, milites sigillo sui ducis signabantur et etiam servi illo domini sui —; ratum facit actum iuridicum ²⁵⁷ vel documentum ²⁵⁸ idque quandoque reddit secretum. ²⁵⁹

1296 Ipse Iesus Se signatum sigillo Patris Sui declarat. ²⁶⁰ Etiam christianus est sigillo quodam signatus: « Qui autem confirmat nos vobiscum in Christum et qui unxit nos Deus, et qui signavit nos et dedit arrabonem Spiritus in cordibus nostris » (2 Cor 1,21-22). ²⁶¹ Hoc sigillum Spiritus Sancti totalem significat pertinentiam ad Christum, aliquem in Eius servitium esse in perpetuum, sed etiam promissionem protectionis divinae in magna eschatologica probatione. ²⁶²

Confirmationis celebratio

1297 Magni momenti ritus, qui celebrationem Confirmationis praecedit, sed qui, quodammodo, eius efficit partem, est sancti chrismatis consecratio. Episcopus, Feria quinta in Cena Domini, intra Missam chrismalem, sanctum chrisma pro tota sua consecrat dioecesi. In Ecclesiis Orientalibus, haec consecratio Patriarchae etiam reservatur:

Liturgia Antiochena, sic Epiclesim consecrationis sancti chrismatis (quod graece dicitur myron) exprimit: « [Pater (...) Spiritum Sanctum mitte] super nos et super unguentum hoc propositum, et sanctifica ipsum, ut sit omnibus qui eo perungentur et consignabuntur myron sanctum, myron sacerdotale, unguentum regale, indumentum lucidum, amictus salutis, custodia vitae, munus spirituale, sanctitas animarum et corporum, laetitia cordis, suavitas aeterna, gaudium indefectibile, sigillum illaesum, scutum fidei, galea terribilis adversus omnem operationem Adversarii ». ²⁶³

1298 Cum Confirmatio separatim a Baptismo celebratur, sicut in ritu Romano accidit, sacramenti liturgia renovatione promissionum Baptismi et Professione fidei confirmandorum incipit. Sic clare apparet Confirmationem in continuitate cum Baptismo collocari. ²⁶⁴ Cum adultus baptizatur, immediate Confirmationem recipit et Eucharistiam participat. ²⁶⁵

1299 In ritu Romano, Episcopus manus super universos confirmandos extendit, qui quidem gestus, inde ab Apostolorum temporibus, signum est doni Spiritus. Et sic Episcopus effusionem invocat Spiritus:

« Deus omnipotens, Pater Domini nostri Iesu Christi, qui hos famulos regenerasti ex aqua et Spiritu Sancto, liberans eos a peccato, Tu, Domine immitte in eos Spiritum Sanctum Paraclitum; da eis spiritum sapientiae et intellectus, spiritum consilii et fortitudinis, spiritum scientiae et pietatis; adimple eos spiritu timoris Tui. Per Christum Dominum nostrum ». ²⁶⁶

1300 Sacramenti sequitur ritus essentialis. In ritu latino, « sacramentum Confirmationis confertur per unctionem chrismatis in fronte, quae fit manus impositione, atque per verba: "Accipe signaculum doni Spiritus Sancti" ». ²⁶⁷ In Ecclesiis Orientalibus Byzantini ritus, unctio myron fit post Epiclesis orationem, super partes corporis magis significativas: frontem, oculos, nares, aures, labia, pectus, dorsum, manus et pedes; singulas unctiones comitatur formula: Σφραγίζ δωραζ Πυεύματζ Άγίoυ (« Signaculum doni Spiritus Sancti »). ²⁶⁸

1301 Osculum pacis quod ritum concludit sacramenti, communionem ecclesialem cum Episcopo et cum omnibus fidelibus indicat et manifestat. ²⁶⁹

III. Confirmationis effectus

1302 E celebratione patet effectum sacramenti Confirmationis specialem esse Spiritus Sancti effusionem, sicut fuit illa olim die Pentecostes Apostolis concessa.

1303 Hac de causa, Confirmatio augmentum et altiorem penetrationem affert gratiae baptismalis:

— nos profundius in filiationem radicat divinam in qua clamamus: « Abba, Pater! » (Rom 8,15);
— nos Christo firmius unit;
— dona Spiritus Sancti in nobis auget;
— nostrum vinculum cum Ecclesia reddit perfectius; ²⁷⁰
— nobis specialem Spiritus Sancti concedit vim, ut fidem verbo et opere propagemus et defendamus tamquam veri Christi testes, ut nomen Christi strenue confiteamur neque experiamur coram cruce ruborem: ²⁷¹

« Unde repete, quia accepisti signaculum spirituale, spiritum sapientiae et intellectus, spiritum consilii atque virtutis, spiritum cognitionis atque pietatis, spiritum sancti timoris, et serva quod accepisti. Signavit te Deus Pater, confirmavit te Christus Dominus, et dedit pignus, Spiritum, in cordibus tuis ». ²⁷²

1304 Confirmatio, sicut Baptismus cuius est perfectio, solum semel confertur. Confirmatio etenim in anima imprimit signum spirituale indelebile, « characterem », ²⁷³ qui significat Iesum Christum sigillo Sui Spiritus christianum signavisse, eum virtute superinduens ex alto ut ipse Eius sit testis. ²⁷⁴

1305 « Character » sacerdotium commune fidelium, in Baptismo receptum, perficit, et « confirmatus accipit potestatem publice fidem Christi verbis profitendi, quasi ex officio ». ²⁷⁵

IV. Quis hoc sacramentum recipere potest?

1306 Omnis baptizatus nondum confirmatus sacramentum Confirmationis recipere potest et debet. ²⁷⁶ Quia Baptismus, Confirmatio et Eucharistia unitatem efformant, consequenter « fideles tenentur obligatione hoc sacramentum tempestive recipiendi », ²⁷⁷ quia sacramentum Baptismi, sine Confirmatione et Eucharistia, validum utique est et efficax, sed initiatio christiana incompleta manet.

1307 Consuetudo latina, inde a saeculis, ad Confirmationem recipiendam, « aetatem discretionis » indicat tamquam punctum ad quod referri oportet. In mortis tamen periculo, infantes confirmari debent, etiamsi nondum ad aetatem pervenerint discretionis. ²⁷⁸

1308 Si quandoque de Confirmatione tamquam de « sacramento maturitatis christianae » fit sermo, oporteret non propterea aetatem adultam fidei cum aetate adulta naturalis incrementi confundere, neque oblivisci gratiam baptismalem gratiam esse electionis gratuitae et immeritae quae « ratihabitione » non eget ut efficax efficiatur. Sanctus Thomas id in memoriam revocat:

« Aetas corporis non praeiudicat animae. Unde etiam in puerili aetate homo potest consequi perfectionem spiritualis aetatis: de qua dicitur Sapientia [4, 8]: "Senectus venerabilis est non diuturna, neque numero annorum computata". Et inde est, quod multi in puerili aetate propter robur Spiritus Sancti perceptum, usque ad sanguinem fortiter certaverunt pro Christo ». ²⁷⁹

1309 Praeparatio ad Confirmationem intendere debet, christianum ad intimiorem cum Christo unionem ducere, ad vividiorem cum Spiritu Sancto, cum Eius actione, cum Eius donis et cum Eius vocationibus familiaritatem, ut melius responsabilitates apostolicas vitae christianae assumere possit. Hac de causa, catechesis Confirmationis conabitur suscitare sensum pertinendi ad Iesu Christi Ecclesiam, tam ad Ecclesiam universalem quam ad paroecialem communitatem. Haec ultima specialem in confirmandorum praeparatione habet responsabilitatem. ²⁸⁰

1310 Ad Confirmationem suscipiendam, status gratiae necessarius est. Oportet ad sacramentum Poenitentiae recurrere, ut quis purificetur in ordine ad Sancti Spiritus donum. Intensior oratio disponere debet ad virtutem et gratias Sancti Spiritus, cum docilitate et promptitudine, recipiendas. ²⁸¹

1311 Pro Confirmatione, sicut pro Baptismo, candidatos oportet spirituale patrini vel matrinae quaerere adiutorium. Ad utriusque sacramenti unitatem bene efferendam, oportet illum esse eumdem ac pro Baptismo. ²⁸²

V. Confirmationis minister

1312 Confirmationis minister originarius est Episcopus. ²⁸³

In Oriente communiter presbyter qui baptizat, etiam immediate Confirmationem confert in una eademque celebratione. Illud tamen efficit cum sancto chrismate consecrato a Patriarcha vel Episcopo, id quod unitatem Ecclesiae exprimit apostolicam, cuius vincula sacramento corroborantur Confirmationis. In Ecclesia latina eadem adhibetur disciplina in Baptismate adultorum vel cum in plenam communionem admittitur cum Ecclesia baptizatus alius communitatis christianae quae sacramentum Confirmationis validum non habet. ²⁸⁴

1313 In ritu latino, minister ordinarius Confirmationis est Episcopus. ²⁸⁵ Licet Episcopus, si adsit necessitas, presbyteris facultatem concedere possit Confirmationem administrandi, ²⁸⁶ oportet, ipsum illam conferre, ne obliviscatur celebrationem Confirmationis a Baptismo temporaliter hac de causa esse separatam. Episcopi Apostolorum sunt successores, ipsi plenitudinem sacramenti Ordinis receperunt. Administratio huius sacramenti ab ipsis bene significat, illud tamquam effectum habere, eos, qui illud recipiunt, arctius cum Ecclesia coniungere, cum eius apostolicis originibus et cum eius missione Christum testandi.

1314 Si christianus in mortis versatur periculo, quilibet sacerdos illi Confirmationem potest conferre. ²⁸⁷ Revera Ecclesia nullum e suis filiis, etiam maxime parvulum, ex hoc mundo vult proficisci, quin a Spiritu Sancto prius perficiatur dono plenitudinis Christi.

Compendium

1315 « Cum autem audissent Apostoli, qui erant Hierosolymis, quia recepit Samaria verbum Dei, miserunt ad illos Petrum et Ioannem, qui cum descendissent, oraverunt pro ipsis, ut acciperent Spiritum Sanctum; nondum enim super quemquam illorum venerat, sed baptizati tantum erant in nomine Domini Iesu. Tunc imposuerunt manus super illos, et accipiebant Spiritum Sanctum » (Act 8,14-17).

1316 Confirmatio gratiam perficit baptismalem; est sacramentum quod Spiritum Sanctum donat ad nos profundius in filiatione divina radicandos, ad nos firmius Christo incorporandos, ad solidius nostrum vinculum efficiendum cum Ecclesia, ad nos magis Eius missioni sociandos et ad nos adiuvandos ut testimonium fidei christianae reddamus verbo quod opera comitentur.

1317 Confirmatio, sicut Baptismus, in christiani anima signum spirituale seu characterem imprimit indelebilem; hac de causa, sacramentum non nisi semel in vita recipi potest.

1318 In Oriente, hoc sacramentum immediate post Baptismum administratur; illud participatio sequitur Eucharistiae; haec traditio unitatem trium sacramentorum initiationis christianae effert. In Ecclesia latina, hoc sacramentum administratur cum aetas rationis attingitur et eius celebratio communiter Episcopo reservatur, ita significando hoc sacramentum vinculum firmare ecclesiale.

1319 Candidatus ad Confirmationem, qui ad rationis pervenerit aetatem, fidem debet profiteri, in gratiae statu esse, intentionem habere recipiendi sacramentum et paratum esse ad munus assumendi discipuli et testis Christi, in communitate ecclesiali et in negotiis temporalibus.

1320 Ritus essentialis Confirmationis est unctio cum sancto chrismate super frontem baptizati (in Oriente etiam super alia sensuum organa), cum impositione manus ministri et verbis: « Accipe signaculum doni Spiritus Sancti » in ritu Romano, « Signaculum doni Spiritus Sancti » in ritu Byzantino.

1321 Cum Confirmatio separatim a Baptismo celebratur, eius vinculum cum Baptismo, inter alia, per renovationem exprimitur baptismalium promissionum. Celebratio Confirmationis intra Eucharistiam ad unitatem confert sacramentorum initiationis christianae efferendam.


(233) Cf Ordo Confirmationis, Praenotanda 1 (Typis Polyglottis Vaticanis 1973) p. 16.

(234) Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 11: AAS 57 (1965) 15; cf Ordo Confirmationis, Praenotanda 2 (Typis Polyglottis Vaticanis 1973) p. 16.

(235) Cf Is 11,2.

(236) Cf Lc 4,16-22; Is 61,1.

(237) Cf Mt 3,13-17; Io 1,33-34.

(238) Cf Ez 36,25-27; Il 3,1-2.

(239) Cf Lc 12,12; Io 3,5-8; 7,37-39; 16,7-15; Act 1,8.

(240) Cf Io 20,22.

(241) Cf Act 2,1-4.

(242) Cf Act 2,17-18.

(243) Cf Act 2,38.

(244) Cf Act 8,15-17; 19,5-6.

(245) Cf Heb 6,2.

(246) Paulus VI, Const. ap. Divinae consortium naturae: AAS 63 (1971) 659.

(247) Cf Sanctus Cyprianus Carthaginiensis, Epistula 73, 21: CSEL 32, 795 (PL 3, 1169).

(248) Cf CCEO canones 695, § 1. 696, § 1.

(249) Cf Sanctus Hippolytus Romanus, Traditio apostolica, 21: ed. B. Botte (Münster i.W. 1989) p. 50 et 52.

(250) Cf Dt 11,14; etc.

(251) Cf Ps 23,5; 104,15.

(252) Cf Is 1,6; Lc 10,34.

(253) Cf 2 Cor 2,15.

(254) Cf Gn 38,18; Ct 8,6.

(255) Cf Gn 41,42.

(256) Cf Dt 32,34.

(257) Cf 1 Reg 21,8.

(258) Cf Ier 32,10.

(259) Cf Is 29,11.

(260) Cf Io 6,27.

(261) Cf Eph 1,13; 4,30.

(262) Cf Apc 7,2-3; 9,4; Ez 9,4-6.

(263) Pontificale iuxta ritum Ecclesiae Syrorum Occidentalium id est Antiochiae, Pars I, Versio latina (Typis Polyglottis Vaticanis 1941) p. 36-37.

(264) Cf Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, 71: AAS 56 (1964) 118.

(265) Cf CIC canon 866.

(266) Ordo Confirmationis, 25 (Typis Polyglottis Vaticanis 1973) p. 26.

(267) Paulus VI, Const. ap. Divinae consortium naturae: AAS 63 (1971) 657.

(268) Rituale per le Chiese orientali di rito bizantino in lingua greca, Pars 1 (Libreria Editrice Vaticana 1954) p. 36.

(269) Cf Sanctus Hippolytus Romanus, Traditio apostolica, 21: ed. B. Botte (Münster i.W. 1989) p. 54.

(270) Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 11: AAS 57 (1965).

(271) Cf Concilium Florentinum, Decretum pro Armenis: DS 1319; Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 11: AAS 57 (1965) 15; Ibid., 12: AAS 57 (1965) 16.

(272) Sanctus Ambrosius, De mysteriis, 7, 42: CSEL 73, 106 (PL 16, 402-403).

(273) Cf Concilium Tridentinum, Sess. 7a, Decretum de sacramentis, Canones de sacramentis in genere, canon 9: DS 1609.

(274) Cf Lc 24,48-49.

(275) Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, III, q. 72, a. 5, ad 2: Ed. Leon. 12, 130.

(276) Cf CIC canon 889, § 1.

(277) CIC canon 890.

(278) Cf CIC canones 891. 883, 3.

(279) Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, III, q. 72, a. 8, ad 2: Ed. Leon. 12, 133.

(280) Cf Ordo Confirmationis, Praenotanda, 3 (Typis Polyglottis Vaticanis 1973) p. 16.

(281) Cf Act 1,14.

(282) Cf Ordo Confirmationis, Praenotanda, 5 (Typis Polyglottis Vaticanis 1973) p. 17; Ibid., 6 (Typis Polyglottis Vaticanis 1973) p. 17; CIC canon 893, § 1-2.

(283) Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Lumen gentium, 26: AAS 57 (1965) 32.

(284) Cf CIC canon 883, § 2.

(285) Cf CIC canon 882.

(286) Cf CIC canon 884, § 2.

(287) Cf CIC canon 883, 3.