Jean-Paul II · catechisme · 15 août 1997

§ p4s2

Catechismus Catholicae Ecclesiae

Post-Vatican II magistere-ordinaire-universel
Version unique

CATECHISMUS CATHOLICAE ECCLESIAE

PARS QUARTA 
ORATIO CHRISTIANA

SECTIO SECUNDA 
ORATIO DOMINICA: 
«PATER NOSTER»

2759 « Cum esset [Iesus] in loco quodam orans, ut cessavit, dixit unus ex discipulis Eius ad Eum: "Domine, doce nos orare, sicut et Ioannes docuit discipulos suos" » (Lc 11,1). Dominus, huic petitioni respondens, orationem christianam fundamentalem Suis discipulis Suaeque concredit Ecclesiae. Illius sanctus Lucas textum praebet brevem (quinque petitionum), ²²⁴ sanctus Matthaeus versionem explicatiorem (septem petitionum). ²²⁵ Traditio liturgica Ecclesiae textum sancti Matthaei retinuit: (Mt 6,9-13).

Pater noster qui es in caelis:
sanctificetur Nomen Tuum;
adveniat Regnum Tuum;
fiat voluntas Tua,
sicut in caelo, et in terra.
Panem nostrum cotidianum da nobis hodie;
et dimitte nobis debita nostra,
sicut et nos dimittimus debitoribus nostris;
et ne nos inducas in tentationem;
sed libera nos a Malo.

2760 Usus liturgicus valde cito Orationem Domini conclusit doxologia. In Didaché: « Quia Tua est potestas et gloria in saecula ». ²²⁶ Constitutiones apostolicae addunt initio: « Regnum », ²²⁷ et haec formula in oratione oecumenica nostris diebus servata est. Traditio Byzantina post « gloria » addit « Patris et Filii et Spiritus Sancti ». Missale Romanum ultimam petitionem evolvit ²²⁸ in perspectiva exspectationis beatae spei ²²⁹ et Adventus Iesu Christi Domini nostri, postea acclamatio subsequitur congregationis vel resumitur doxologia Constitutionum apostolicarum.


(224) Cf Lc 11,2-4.

(225) Cf Mt 6,9-13.

(226) Didaché, 8, 2: SC 248, 174 (Funk, Patres apostolici 1, 20).

(227) Constitutiones apostolicae, 7, 24, 1: SC 336, 174 (Funk, Didascalia et Constitutiones Apostolorum 1, 410).

(228) Cf Ritus Communionis [Embolismus]: Missale Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 472.

(229) Cf Tit 2,13.