De Regulis Quibus Fidei Objectum Infallibiliter Proponitur (Disputatio V)
Des règles par lesquelles l'objet de la foi est infailliblement proposé (Disp. V de la De Fide)
Source : R. P. Francisci Suarez e Societate Jesu Opera Omnia, editio nova a Carolo Berton, Tomus duodecimus (Parisiis, apud Ludovicum Vivès, MDCCCLVIII), complectens commentaria in Secundam secundae D. Thomae : viginti quatuor de Fide, duas de Spe, tredecim de Charitate disputationes. Texte OCR depuis l'exemplaire scanné par Boston College Libraries, archive.org/details/rpfranciscisuare12suar. Qualité OCR moyenne (mise en page à deux colonnes mal segmentée par endroits).
DISPUTATIO V.
DE REGULIS QUIBUS FIDEI 0BJEGTUM INFALLIBILITER PROPONITUR.
Proponens fidem alius proximus , remotus alius. - Discrimen inter ipsos. — Quamvis certitudo fidei ex sola infallibili Dei auctori- tate essentialiter pendeat, quia tamen doctri- na ejusdem fidei non immediate a Deo ad singulos credentes descendit, juxta dicta dis- putatione preecedenti , sect. 1 , ideo inter Deum et nos necessaria censetur aliqua via, per quam doctrina illa Ecclesise infallibiliter innotescat ; et haec vocatur regula infallibilis fidei, quse, ex parte objecti, per modum pro- ponentis seu applicantis se tenet; et ideo ejus tractatio ad hunc locum spectat ; et ita trac- tari solet a Theologis 2. 2, q. 1, art. 10, et ab ahis qui de fundamentis fidei scripserunt, ut a Driedoue, lib. de Dogm., et Cano, in opere de Loc. Theol. ; Bellarmino, secundo tomo, in lib. de Verbo Dei, et seq. ; Castro, libro priuio de Hseres., et aliis multis. Ut autem melius intelligatur de qua re sit sermo, distinguere
possumus, inter proponentes fidem, quemdam proximum, et alium remotum. Proximum vo- go ipsum prsedicatorem vel doctorem qui fidem docet, et suadet; remotum appello Scripturam, Concilia, vel aliquid simile, in quo solet fundari verbum doctoris, ut suam doctrinam veram fidem esse persuadeat. Inter quos duos, quoad no.<?, hsec cernitur differen- tia, quod proximus proponens non habet de se auctoritatem, ut doctrinam suam cerlam esse ostendat, sed oportet ut aliunde illam confirmet; in proponente autem remoto, ut in suo ordine sit sufficiens, debet supponi hsec auctoritas, et ideo illud vocatur regula fidei. De hac ergo regula, seu proponente remoto, in praesenti nobis sermo est ; ut autem pare- mus viam ad illius necessitatem ostenden- dam, oportet pauca de proximo proponente prsemittere.
SECTIO I.
Utrum proxime fidem proponens infallibilis auctoritatis aut veritatis esse debeat ?
Partis negativa? argumentum. — Videtur pars negativa hujus qusestionis per se mani- festa ; nam hic proximus proponens solet esse privatus homo, seu doctor, qui non ha- bet majorem auetoritatem quam humanam, et non habet promissionem divinam quod ve- ritatem infallibiliter assequatur, vel aliis tra- dat; ergo non est unde habeat infallibilem auctoritatem ; unde hac ratione docent Theo- logi, non sufficere plures Theologos, etiam Sanctos ', et sapientissimos, ad confirmandam doctrinam, ut infallibilem et certam , quia sunt homines, qui possunt vel decipere, vel decipi. Prseterea ssepe contingit ut qui hoc tempore Catholicus est, et veram doctrinam docet, postea fiat hsereticus, ut in Tertulliano, Origene, Eusebio et aliis, videre licet ; ergo nullius hominis proponentis immediate doc- trinam fidei, potest esse auctoritas vel veritas infallibilis. Denique saepe contingit hsereticum hominem suam doctrinam proxime propo- nere tanquam fidem certam , quem tamen constat esse fallacem ; sed non est majorratio infallibilis auctoritatis in doctore catholico docente veritatem ; ergo nunquam requiritnr hsec auctoritas in proximo proponente.
Parlis affirmantis argumentum. — Con-
1 Vid. Sancium, libro secundo Decal., cap. septimo, num. 25.
firmatur primo. — Secundo. — In contrarium vero est, primo, quia ea quse docentur a pro- ximo fidei praedicatore, accipienda sunt tan- quam certa et infallibilia ; ergo necesse est ut credamus illum non posse mentiri in his quae affirmat, nam si hoc posset de illo existimari, aut in dubium revocari, consequenter dubi- tari posset de veritate doctrinee ab eo traditse, et ita jam non haberetur certa, et infallibilis ; ergo necesse est ut is qui proxime fidem pro- ponit, sit apud credentes infallibilis auctori- tatis, nam hsec auctoritas solum in hoc con- sistit, quod is qui loquitur mentiri non possit, nec falsum dicere. Et confirmatur, quia qui sic proponit fidem, obligat ad credendum fide infusa id quod proponit; ergo obligatad cre- dendum eadem fide, ipsum non decipere in eo quod dicit, neque decipi, quia unum ex altero manifeste sequitur ; ergo etiam obligat ad credendum eadem fide, ipsum habere in- fallibilem auctoritatem in eo dicto. Denique confirmatur, quia alias falsa doctrina vel hse- retica posset sequaliter proponi ac catholica, quod non videtur admittendum ; quia jam videretur impossibile fideles reddi certos de veritate doctrinse sibi propositce, cum hsec veritas in suo genere pendeat a proponente ; et quamvis hoc sit secundario et tanquam ab applicante, nihilominus illa dependentia suffi- cit ut doctrina reddatur incerta, si potest esse falsa, cseteris paribus ex parte proponentis ; ergo oportet ut ille aliquo modo participet in- fallibilem auctoritatem in dicendo.
- Infallibilis propositio fidei duplex. — As~ sertio prima negat de priori propositione in- fallibili. — Brevis resolutio in hoc puncto est, duobus modis posse intelligi esse infallibilem auctoritatem in proponente : uno modo per- manenter, et, ut ita dicam, per modum ha- bitus; alio modo, solum actualiter, quantnm ad certitudinem illius doctrinae quam sufli- cienter proponit, ut a Deo traditam, vel ut definitam ab aliquo habente auctoritatem. Dicendum ergo est proximum proponentem fidem, non habere auctoritatem infallibilem priori modo, hoc enim convincunt priora ar- gumenta. Ratio autem propria est, quia res fidei proposita ab aliquo praedicante non ha- bet auctoritatem ab ipso secundum se spec- tato ; nam ille tantum applicat divinam auc- toritatem ; et quamvis conditio seu qualitas proponentis possit aliquid confcrre ad credi- bilitatem rei propositse, non tameii sufficit ad infallibilitatem ; imo etiam, in ratione credi- bilis, solum est unum cx motivis, quod, nisi
SECT. II AN IN ECCLESIA REQUIRATUR ALIQUA INFALLIBILIS, ETC.
multis aliis adjuvetur, non sufficit ad neces- sariam propositionem fidei ; ergo signum est in proximo proponente nec requiri nec inve- niri regulariter hanc infallibilem auctorita- tem. Neque contra hoc procedunt argumenta posteriori loco facta, nam ad illa sufficit quod in sequenti assertione dicemus.
A. Assertio secunda affirmat de posteriori propositione. — Quo pacto probetur. — Quid va- leant argumenta posita num. t. — Dico ergo ulterius , quoties proximus proponens suffi- cienter facit credibilem veritatem propositam, ita Ut inde oriatur obligatio illam credendi, tanquam dictam a Deo, necessarium esse ut proponens credatur esse infallibilis auctorita- tis, seu veritatis actualis in eo quod dicit. Hanc assertionem probant rationes factee se- cundo loco, quarum summa est, dictum et di- centem esse inter se necessario connexa, ita ut non possit res dicta existimari infallibiliter vera , quin etiam ipse dicens credatur non posse fallere, in eo quod sic dicit ; sed quo- ties veritas fidei sufficienter proponitur, obli- gatur homo ad credendum rem dictam tan- quam infallibilem ; ergo consequenter debet necessario credere sic loquentem non fallere, et hoc est credere illum in tali actu habere infallibilem auctoritatem. Neque contra hoc urgent priora argumenta, nam solum pro- bant talem personam ex se non habere hu- jusmodi auctoritatem, nec etiam ex infallibili assistentia Dei illi promissa; scd habere illam ex omnibus requisitis ad sufficientem propo- sitionem fidei , cum qua credimus esse con- junctam talem Dei providentiam, ut non per- mittat sub ejus auctoritate ita proponi, quod revera ab ipso revelatum non est ; nam heec providentia necessaria est ut homines possint certo credere Deo sic loquenti.
S.Amplior explicalio pro iisclem argumentis. — Et explicari amplius potest, nam duobus modis valet quis proponere rem credendam. Primo , tanquam sibi immediate revelatain ; et tunc necesse est ut aliquo miraculb vel si- gno divino suam revelationem confirmet, ut dicitur in cap. Cum ex injuncto, de Hseret. ; et sic, cum Deus confirmet specialiter tal<>m sermonem, inde habebit infallibilem verita- tem, quia, ut diximus, non potest Deus fa- cere miraculum in confirmationem falsitatis. Alio modo, proponit aliquis fidem tanquam aliis revelatam, et tunc necesse est ut illam confirmet aliqua iniallibili regula fidei, quia non potest aliter obligare ad credendam illam veritatem ut infallibilem ; inio necesse est ut
illam infallibilem regulam applicet cum mo- rali evidentia ac certitudine, ita ut de illa non possit rationabiliter dubitari; et ita imprimis necesse est ut quod proponitur non sit con- trarium antiquee fidei; deinde ut publice et in conspectu Ecclesiee proponatur, sine ulla con- tradictione ex parte Ecclesiee, et cum suffi- ciente attestatione pastorum ejus : si autem haec concurrant, non poterit esse falsum id quod proponitur. Quod si aliquando videtur ita proponi quod falsum est, solum est ex ignorantia et inadvertentia audientium ; in re tamen ipsa nunquam erit sufficiens proposi- tio, ut supra etiam dixi. Unde tandem consi- derari potest differentia inter duos prsedictos modos locutionis infallibilis ; quando enim auctoritas infallibilis quasi permanenter con- venit ipsi loquenti, talis ejus auctoritas dat in- fallibilitatem , et couciliat auctoritatem rei dictee, saltem quoad nos; quia, eo ipso quod res aliqua traditur ab habente hujusmodi auc- toritatem, fit infallibile quod dicitur. At vero e contrario, in alio modo, potius ipse propo- nens, auctoritatem accipit infallibilem, ut sic dicam, a doctrina quam tradit, et a signis vel regulis quibus illam confirmat, ut satis expli- catum est.
SECTIO II.
Utrum sit necessaria in EccUsia aliqua infal- libilis regula fidei.
\ . Adregulam fidei requisitaquatuor. — Pri- mu-m. — Secundum. — Tertium. — Quartum. — Pro parte negativa ratio prima. — Secunda,— Tertia. — Ex dictis sectione prsecedente, satis constare potest quid per regulam fidei infal- hbilem intelligamus ; requiritur enim impri- mis ut sit aliquid distinctum ab auctoritate divina, quia non se habet ut prima ratio cre- dendi, sed ut applicans illam. Deinde oportet ut iufallibiliter opplicet, ita ut non possit subesse falsum dicto ejus, quia alias non erit regula infallibilis. Unde ulterius necessarium est ut hanc auctoritatem habeat permanen- tem, et ex aliqua certa promissione divina, quia alias neque esse poterit, neque habere auctoritatem. Tandem debet esse generalis regula omnibus communis, quia in hoc dif- fert a proximo proponente, et est quasi in- trinsecum, et de ratione regulae. Videtur ergo non esse necessaria talis regula. Primo, quia sufficit ad fidem revelatio Dei, et sufficiens propositio; juxta superius dicta ; sed illa duo
possunt concurrere sine tali regula ; ergo non est necessaria. Secundo, videtur impossibilis vel inutilis , quia illa regula, cum sit quid creatum, non habet ex se talem auctoritatem infallibilem ; ergo oportet ut aliunde illam habeat ; ergo necessarium est ut hoc ipsum de fide sit certum ; ergo necessaria erit regu- la, per quam id constet; quse igitur erit talis regula ? non enim sufficiet ipsamet, quia nemo potest de se testimonium perhibere ; nec po- test esse alia, quia eadem difficultas vel in- terrogatio de illa fiet, et sic in iufinitum pro- cedetur, vel inter ipsas regulas committetur vitiosus circulus , si sibi mutuo testimonium praebeant ; ergo nullo modo potest intelligi utilitas talis regulse. Tertio, ante Ecclesiam, Christi jam incarnati fuit vera fides in mun- do, imo etiam ante Moysem , et tamen tunc non erat aliqua sensibilis seu creata regula fidei ; ergo non est necessaria ad creden- dum.
- Assertio affirmativa de fide. — Tridentini auctoritate probatur. — Ratio prima pro ea- dem. — Nihilominus dicendum est necessa- riam esse in Ecclesia regulam aliquam infal- libilem fidei, cui omnes summa certitudine credere teneantnr, et qua uti possint praedica- tores fidei et doctores Ecclesiae, ad discernen- dam catholicam doctrinam a falsa, et ad fidem ipsam sufficienter proponendam. Assertio est de fide, specialiter tradita a Concilio Triden- tino, sess. 4, neqne oportet nunc aliis testi- moniis illam «probare ; tum quia in particu- lari id commodius fiet circa singulas reguias ; tum etiam quia nullus fere est hsereticorum, qui aliquam regulam fidei infallibilem non admittat, saltem divinam Scripturam; quod si aliqui fuerint qui mdlam recipiant, paruin contra illos auctoritas valebit; sed agendum contra illos erit, sicut contra paganos, ex si- gnis credibilitatis fidei nostra?, et ex ratio- ne. Duplex ergo ratio preecipua occurrit ad confirmandam assertionem positam. Prima sumitur ex dictis in sectione praecedenti, et ex ordinaria lege, et modo quo fides pro- pagatur et conservatur in mundo, per ho- miuum praedicationem et doctrinam ; nam in hac fidei conservatione et derivatione a quibusdam in alios, non fiunt illa miracu- la et signa quse in fidei plantatione facta fuerunt; ergo ut fides nunc possit proponi sudicienter tanquam infallibilis et certa, ne- cessarium est ut detur aliqua regula infallibi- lis doctrinae, ut is qui proxime fidem propo- nit, possit illam sufficienter confirmare, os-
tendendo sub tali regula esse contentam ; alias nullus superesset modus proponendi hanc doc- trinam, ut infallibilem.
- Raiio altera declarans prcecedentem. — Concluditur assertio. — Secunda et potissima ratio, et qii83 prsecedentem magis declarat, est, quia Ecclesia Christi una est, et perpetui- tatem habet, juxta verbum Christi : Super hanc petram cedificabo Ecclesiam meam , et portie inferi non prcevalebunt adversus eam, Matt. \ 6 ; haec autem Ecclesia non potest in suo esse et in sua puritate conservari, nisi una et eadem fides in ea semper duret ; tum quia sicut est una Ecclesia, et unus Deus, ita est unum, baptisma et una fidcs, teste Paulo, ad Ephes. 4.; tum etiam quia fides est quasi vin- culum hujus Ecclesiae, et quasi forma per quam constituuntur membra ejus. Impossibile autem est unitatem fidei conservari in hac Ec- clesia, nisi sit in ea aliqua infallibilis regula, quam omnia hujus Eeclesiae membra in cre- dendo sequi teneantur; ergo talis regula ne- cessaria est, et ideo in Ecclesia deesse non po- test; nam prudentissime et sufficientissime instituta est, neque Christus illi defuit in ne- cessariis. Tantum superest probanda minor, csetera enim omnia ostensa sunt, et per se sunt clara. Quod ergo impossibile sit unitatem fidei conservari sine regula, probatur, quia, deficiente regula, necessarium esset ut unus- quisque judicium suum et opinionem pro re- gula sumeret, in discernenda vera fide a falsa ; vel certe quoniam vulgaris populus, et fideles indocti non possunt suo judicio hoc discerne- re, necessarium esset ut unusquisque populus doctorem aliquem pro regula sibi proponeret ; tunc autem et incertissima esset talis regula, et tot essent regulae quot judicia Doctorum, unde necessario fieret tot esse fides quot ca- pita Doctorum, quia haec est naturalis condi- tio hominum, ut inter se vix conveniant in judiciis et opinionibus, maxime in rebus quoe evidenter non cognoscuntur. Et hoc eviden- ter confirmat experientia supra notata ', de hoereticis discedentibus a regulis fidei, nam eo ipso in sectas pcne infinitas inter se divi- duntur, et nunquam in eodem statu perma- nent. Confirmatur etiam, quia quotidie oriun- tur in Ecclesia dubia et controversipe circa res fidei; ergo nisi sit ahqua regula infallibilis ad definiendas illas, omnia tandem ad humanam opinionem revocabuntur. Verbi gratia de ve- ritate Trinitatis fuit magna olim controversia
1 Disp. 4, sect. 4, num. 12.
SECT. II. AN IN ECCLESIA REQUlRATUR. ALIQUA INFALLIBILIS, ETC.
Ui
in Ecclesia, quae, nisi per regulam infallibi- lem definita esset, non posset nunc esse certa de fide, quia post illam controversiam non est facta nova revelatio illius mysterii ; ergo non potuisset certo definiri sine regula infallibili; et idem est de Incarnationis mysterio, de Eu- charistia, et aliis ; quia nullum est quod hae- retici in dubium non revocaverint vel negave- rint. Ergo, ut fides Apostolica sine novis reve- lationibus et miraeulis, quibus illa confirme- tur, possit pura et certa conservari, necessa- ria est aliqua infallibilis regula, quam in illa retinenda et sequeuda amplectamur.
A. Ad primam rationem in num. . — Ad secundam. — Ad tertiam. — Rationes autem in contrarium non multum urgent, et secunda, quae aliquam difficultatem habet, pendet ex dicendis. Ad primam ergo respondeo, revela- tionem et proximam propositionem fidei suffi- cere quidem in primis credentibus, quia a Deo immediate fidem receperunt; item posset suffi- cere in quolibet particulari credente, si per nova miracula vel signa unicuique applicare- tur fides; hoc tamen extraordinarium est et extra legem ; et ideo, ad ordiuarium modum propagandi fidem, vel conservandi illam per continuam successionem, et discernendi iliam cum certitudiue a falsis doctrinis, necessaria est aliqua regula infallibilis, ut explicatum est. Ad secundam, pro nunc dicimus regulas fidei sese mutuo juvare, et unam alteri auc- toritatem conciliare, et hoc siue defectu certi- tudinis, quia sunt diversarum rationum, et siugulae sunt sufficienter propositae, et omnes simul inter se collatee faciunt quamdam evi- dentiam credibilitatis, quod omnino sufficiant in suo genere ad confirmandam fidem, ut ex sequentibus patebit. Addi etiam potest quod, licet homo non possit de seipso testimonium ferre, Deus tamen potest, propter suam infiui- tam auctoritatem; et ita etiam regula fidei, quatenus est speciale organum per quod Deus loquitur, interdum potest testimonium prae- bere, et in se habet aliquid peculiare ex divina providentia et ordinatione, unde fiat eviden- ter credibile, talem esse regulam fidei, et di- vinam assistentiam habere, ut est in Scriptu- ra, verbi gratia, concordia Prophetarum cum eventibus, et sic de aliis, quae postea explica- bimus. Ad tertiam uegatur assumptum ; sem- per enim fuit in mundo aliqua certa regula fidei, ut in sectione 4 specialiter dicam.
- Quot sint loci Theologici, et quo pacto a fidei regulis distinguantur. — Consensus Pa- trum, et Doctorum per se non est regula fidei.
— Collectio regularum fidei. — Supererat vero hoc loco quaerendum quot sint hse regulae fi- dei, sed hoc coustabit melius ex tractatione singularum. Nunc solum adverto non esse confundendas has regulas cum locis Theoio- gicis, id est, ex quibus Theologia solet suas assertiones confirmare ; nam hi loci decem numerari solent ; quinque tamen illorum ad regulas fidei non pertinent, qui sunt , raiio humana , auctoritas philosophorum , historia humana, etiam Ecclesiastica, sententia scho- lasticorum Theologorum et se?itentia? Patrum. Nam haec quinque utilia quidem sunt ad sua- dendas veritates Theologieas, et afferri pos- suut, non solum ad principia Theologiae, sed etiam immediate ad conclusiones comproban- das. Non tamen habent infallibilem auctorlta- tem, neque plusquam humanam, et ideo ad regulas fidei non pertinent; nam regula fidei infallibilis esse debet. Aiiqui vero consensum Sanctorum Patrum, vel etiam s-cholasticorum omnium excipiunt, sed non est necessarium, ut ex dicendis constabit; quia, licet Patres vel scholastici in aliqua sententia conveniant, non asserendo illam esse de fide, sed judicium suum in ea proferendo, non facient rem de fide; quia semper manent intra mensuram auctoritatis humanae, licet magna sittemeritas ab eis dissentire. Si autem conveniunt asse- rondo rem esse de fide, semper applicabunt aliquam regulam fidei, cujus ipsi sunt quasi testes, ct ratione illius faciunt certam fidem. Igitur quinque alia solent a Gatholicis inter regulas fidei numerari, quae sic colligpre pos- sumus : regula enim fidei esse potest vel ina- nimis, quae sensum explicare non potest; vel viva et animata, quae loqui potest. Prior du- plex est, sciiicet, scripta, vel non scripta. Nam Scriptura, quae est prima regula, non loqui- tur, nec potest interpretari seipsam; regula autem non scripta vocatur traditio, quoe sem- per fundata est in antiqua consuetudine eorum qui nos praecesserunt, et ideo inter mortuas regulas computatur. Viva autem regula dici- tur persona quae vivat et loqui possit, quae duplex distingui potest , scilicet , ficta seu mystica, aut vera : prior est Ecclesia, quoe est corpus mysticum Christi, quae dupliciter potest etiam considerari, scilicet, vel in se et forma- liter, quatenus est congregatio omnium fide- lium sub uno capite, Vicario Cbristi, et sic proprie vocatur Ecclesia ; vel potest conside- rari quatenus est in principibus ejus congre- gatis in unum, quae congregatio Concilium appellatur. Quod si generale sit et legitimum;
universalem Ecclesiam reprresentat. Persona autem vera quse sit regula fidei, solum esse potest Pontifex Summus, et Christi Vicarius, seu Episcopus Romanus, et ita resultant quin- que regula?, quae ad tres reduci possunt, scili- cet, Scriptura, Traditio, et Ecclesia, vel se- cundum se sumpta, vel ut loqueus per Con- cilium, vel per suum caput, de quibus brevi- ter dicendum est.
SEGTIO III. Utrum Scriptura sacra sit regula fidei.
Supponitur dari aliquam Scripturam sacram. — Qvceritur vero an quce continet sint omnia de fide. — Supponimus dari in fcleclesia quosdam libros quos canonicos vocamus, in quibus verbum Dei scriptum contineri credi- mus; quse suppositio tanquam dignitas, seu primum principium accipitur ab omnibus qui Christianorum nomen profitentur , et ideo in- ter eos probandum non est, ut recte Gastro,
1 cont. Haeres., c. 2, notavit, quia nulla do- ctrina, juxta Philosophum, probat sua prima principia ; et ita hoc fundamentum admittnnt omnes qui confitentur Christum, etiamsi alias hseretici sint; qui autem Scripturas negant, prsesertim novi Testamenti, solum sunt pa- gani, aut Juda±i, contra quos ex aliis principiis agendum est. Hoc ergo posito, inquirimus an Scriptura hsec sit regula fidei; quse qusestio duos potest habere sensus : unus est an hsec Scriptura sit talis regula fidei, ut nihil sit cre- dendum, nisi quod in ea continetur. Et nunc non proponitur in hoc sensu, sed tractabitur sectione sequente. Alter sensus est, au hsec Scriptura sit talis regula, ut quidquid in ea continetur, tanquam de fide divinacertumre- cipiendum sit ; et hoc est quod nunc agimus.
Arguitur primo pro parte negaliva. — Secundo. — Tertio. — Quarto. — Ratio autem dubitandi est, quia regula debet esse nota et certa ; quia alias non poterit applicari, neque esse veluti mensura credendorum. Heec autem Scriptura non est nota neque certa : nam plu- res partes ejus in dubium revoeatae sunt, et a multis non admittuntur; neque apparet via, qua fiat certum et notum quse sit vera Scri- ptura. Secundo, regula debet esse uniformis, et semper eadem, et quasi indivisibilis, ut de mensura dicunt Philosophi; Scriptura autem hoc nou habet; nam ipsa originalis littera, prout a primo scriptore scripta fuit, non ex-
tat, sed per varia transumpta, imo per plures translationes ad nos pervenit, in. quibus est magna varietas, vel lectionum in eadem lin- gua, vel translalionum in diversis; ergo non potest heec regula applicari tanquam certa et uniformis mensura. Tertio, regula debet esse clara et perspicua : Scriptura autem est valde obscura, et, quod amplius est, sub una littera plures habet sensus, vel mysticos, vel littera- les, ex quibus mystici non faciunt per se cer- tam fidem, ut etiam Theologi fatentur. Litte- rales autem sunt ambigui, et ideo difficilli- mum est sensum ab Spiritu Sancto intentum attingere; et aliquando necessarium est pro- prietatem litterae tenere , aliquando vero lit- tera occidit, ut dixit Paulus, 2 ad Cor. 3 ; et ita exponit Augustinus, in principio de Doctrin. Christ. ; ergo non potest Scriptura esse utilis regula. Quarto, possumus argumentari, quia scriptores Canonici interdum aliqua interpo- nunt ex proprio spiritu, ut aliqui censuerunt, teste Hieronymo super epistolam ad Phiiemo- nem, quia interdum pioferunt aliqua, qua3 non videntur Spiritu Sancto digna, ut suut multa quee valde familiariter Apostoli in suis epistolis scribunt, ut salutationes familiares, etc. ; talis etiam videtur excusatio auctoris 1. 2 Mach., in ultimis verbis, ubi veniam petit si aliquid minus digne tractavit. Rem juramen- tum Pauli, ad Gal. 1 : Ecce coram Deo quia non mentior, et similia, quae omnino efficere videntur, ne Scriptura sit regula infallibilis ; nam si alicubi est pure hnmana, tota redditur incerta.
- Pro resolvenda qucestione, quid Scriptura sit definitur. — Prima particula definitionis. — Secunda ostenditur Tridentino, etipsa Scriptu- ra. — Et ratione. — Priusquam veritatem catho- licam ostendamus, definiii oportet quid sit de ratione Scripturee sacree, quae varie solet defini- ri ; nobis vero nunc placet sequens descriptio : Est scriptura instinctu Spiritus Sancti scripta, dictantis non tantum sensum, sed etiam verba. In qua descriptione, scriptura ponitur loco generis, ut constat; debet autem heec Scri- ptura habere Deum auctorem proprium (quae estaltera definitionis particula), ut docet Tri- dentinum, sess. 4, et habetur in ipsamet Scri- ptura; sicenim ait Petrus 2Canon., c. 1 : Non voluntate humana, sed Spiritu Sanclo inspi- ranle, locuti sunt Sancti Dei homines ; et ad Hebr .: Olim Deus loquens Patribus inprophetis ; sicutetiam Christus dicit Matth. 10: Nonenim vos esiis qui loquimini ;sed Spiritus Patris vcs- tri, qui loquitur in vobis ; ct Moysi dixit Djus
SECT. III. AN SACRA SCPJPTURA SIT REGULA FIDEI.
Exod. 4: Ego ero in ore tuo, et plura alia sta- tim afferemus. Ratio autem et uecessitashujus conditionis est, quia uisi Scriptura habeat Deum auctorem, non potest divinam auctori- tatem babere ; ergo neque infallibilem verita- tem, quia solus Deus infallibilis est; et ideo dixit egregie Augustinus, concione 2 in Ps. 90 : De Civitate a qua peregrinamur, scriptce nobis venere litterce.
- Tertiam particulam quidam non admit- tunt. — Primum eorum motivum. — Secun- dum. — Probatur tamen ex Scriptura. — Item ex Patribus. — Item ex nominibus Scripturce sacrce. — De tertia particula. videlicet, Scri- pturam, ut Canonica sit, debere esse ab Spiri- tu Sancto, etiam quoad verba, aliqui dubi- tant, tum quia non videtur necessarium ad ccrtitudinem fidei et veritatis Scripturee sa- crse ; tum etiam quia verba scriptoris sacri iuterdum sunt minus polita, et aliquando for- tasse non satis congrua, et ideo non videntur Spiritui Sancto attribuenda. Nihilominus du- bitandum non est de veritate et necessitate il- lius particulse : primo, quia videtur ex ipsa- met Scriptura colligi, Psal. 44 : Lingua mea calamus scribce velociter scribentis. quse de scriptore canonico, comparato ad Spiritum Sanctum, ibi interpretantur Basilius, Theodo- retus etaiii. Item Gregorius, iu preefat. Moral., c. 1 , et quos affert Lorinus ad eumdem lo- cum, et optimeGenebrar. et Bellar., Azor, 1. 1, 1, 8, c. 1, q. 11. Sicut ergo verba quee loquitur lingua, vel quee calamus scribit, ab spiritu lo- quentis, vel scribentis dictantur, ita verba Ca- nonici scriptoris ab Spiritu sancto : quod idem David coniirmat, 2 Reg. 23, dicens: -Spiritus Domini locutus est per me, et sermo ejusper lin- guammeam; sic etiam dixit Psalm. 86: Domi- nus narrabit in scripturis populorum. Si ergo Dominus narrat, ipse est qui principaliter verba profert; et hoc modo idem confirmatur ex illo Lucae 1 : Sicut locutus est per os San- ctorum. Est etiam oplimumtestimonium, Mat. 22, ubi Christus argumentatur : Quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum, si filius ejus est? Supponit ergo illud verbum Domi- nus fuisse ab Spiritu Sancto dictatum. Item Malt. 5 ait: Iota unum, aut unus apex non prceieribit a lcge, indicans omnia esse divina. Denique facit illud Ezech. 1 : Ubi erat impetus spiritus, illuc gradiebantur, quod de Evange- listis intelligit Ecciesia; nam insuis scripturis ex impetu Spiritus movebantur. Secuudo, hoc sentiuut Patres : Augustinus, 7 Conf., c. ult. j Cbrysostomus, hom. 29 in Joan. ; Ainbr., super
Lucam, in principio; Theod., in initio Psal- mor. ; Gregorius, supra; et alii quos referunt Bellarm., 1. de Verbo Dei, c. 2 , Cano, 1. 2 de Locis, c. 18, et plures moderni scribentes de hac materia. Tertio, cx nominibus sacra? Scri- pturae colligitur etiam lwec dignitas ejus; vo- catur enim verbum scriptum Dei, et Scriptura divina, et eloquia Dei, ad Rom. 3; quee om- nia, et similia, supponunt verba ipsa esse a Deo ; alias si tantum sensum Spiritus Sanctus dictaret, posset quidem doctrina dici esse a Deo, non tamen ipsa verba, seu scripta ; et propterea etiam hsec Scriptura vocatur sacra, ex materia et ex auctore; etlibri ejus vocan- tur sancti, 1 Mach. 12; ac denique sola illa per antonomasiam Scriptura vocatur , ad Rom. 9; de quibus nominibus plura videri possunt, in Salmerone, t. 1, Prolog. 1 ; Se- rario, in prolegomeno ad Epist. Canonicas, c. 25 ; denique particula illa videtur necessaria ad distinguendam Scripturam sacram ab aliis scripturis, quarum sensum etiam Spiritus Sanctus dictat, et nihilominus in Canone sa- crorum librorum non numerantur ; unde etiam hsec Scriptura canonica appellatur; id patet de Conciliis, quia etiam in eorum definitioni- hus, seu decretis, Spiritus Sanctus dictat sen- sum et veritatem, et nihilominus sacra scri- ptura non sunt, quia scilicet verba non di- ctat, etsi Lorinus, et alii pie sentiant opposi- tum. Vide 2 Petr. 1, § Accedit.
- Ad primum adversariorum motivum in num. 4. — Notatio qua satisfit secundo motivo. — Atque ita patet responsio ad primum moti- vum in contrarium insinuatum. Nam, licet fortasse heec proprietas Scripturee non esset necessaria ad certitudinem sententiarum, fuit tamen necessaria ad specialem dignitatem et preerogativam talium librorum ; et ut in ma- jori veneratione haberentur, tanquam verba Dei, sicut revera habiti sunt; item, ut non solum intelligeremus servari in eis veritatem quoad sententias preecipue intentas, sed etiam in omnibus quee per occasionem seu inciden- ter dicuntur; ac denique ut singula verba mysterium aliquod continere posse intellige- remus. Ut autem hoc facilius creditu fiat, et respondeamus ad aliud motivum dubitationis, adverto duobus modis posse intelligi singula verba Scripturee esse ab Spiritu Sancto, scili- cet per specialem motionem antecedentem, vel tantum per assistentiam, et quasi custo- diam. Prior modus erit, quando Spiritus Sanc- tus vel imprimit conceptum verbi per species infusas, saltem per accidens, vel peculiariter
movendo et excitando species preeexistentes; et hic modus est maxime proprius et perfec- tus, et verisimilius est observari ab Spiritu Saneto, quoties mysteria qua? scribuntur su- pernaturalia sunt, et captum humanum exce- dunt; non videtur autem necessarium, etsi eruditi quidam recentiores J id contendant, ut semper dictentur verba hoc peculiari modo; quando enim auctor cauonicus scribit ali- quid, quod secundum se humanum est, et subjacet sensibus, satis videtur quod Spiritus illi specialiter assistat, et custodiat illum ab omni errore et falsitate, et ab omnibus verbis quee non expediunt vel decent talem scriptu- ram , avertendo scilicet speciali providentia omnia objecta qu83 conceptus talium verborum excitare possunt; et in reliquis, permittendo ut scriptor sua memoria et suis speciebus ac sua diligentia utatur in scribendo, sicut Lucas profitetur cap. 1 sui Evangelii, ut ibi commu- niter notatur; satis ergo est ut, uno vel altero modo, juxta exigentiam materiae, verba sint ab Spiritu Sancto2; et ita responsum est ad secundam rationem dubitandi supra positam. Neque vero propter ipsum posteriorem modum fit, ut a Gonciliorum definitionibus sacra Scri- ptura non distinguatur, siquidem nullus ejus liber reperitur in quo verba ut plurimum non sint priori modo dictata.
- Resohitur jam qucestio per assertionem affirmantem de fide. — Probatur ex ipsa Scri- ptura. — His ergo positis, et in hunc modum descripta Scriptura sacra , non est difficile quajstionem propositam resolvere. Dicendum est enim Scripturam sacram esse infallibilem regulam fidei, quod est de fide certum. Et pro- batur primo testimonio Christi, dicentis Joan. 40 : Si illos dixi Deos, ad quos sermo Dei fac- tus est, et non potest solvi Scriptura, id est non potest mendax aut falsa inveniri, ut ex- posuit Hilarius, 1. 4 de Trinitate, et commu- niter expositores ibi; si ergo Scriptura solvi non potest, regula est veritatis, et ideo ad il- lam solet Christus provocare , ut Joan. 5 : Scrutamini Scripturas, illce enim testimonium perhibent de me ; et infra : Si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi; et Luc. ultimo, Scripturis utitur ad confirmandam veritatem suaj resurrectionis, et suse passionis necessita-
1 Basilius Poncius, p. 4 Variarum disput., q. 4, exposit. cap. 4, § Illud denique.
2 Vide, si placet, hac de re novissime Ferdi- nand. Escal., in suo Clyp., lib. 4, c. 4; Sera- rium, sup., c. 4.
tem. Item Paul. 4 ad Timoth. 3 : Al infantia, inquit, sacras litteras nosti, quce te possunt instruere ad salutem per fidem ; et infra : Om- nis Scriptura divinitus inspirata, utilis est ad docendum, etc. Petrus etiam, in 2 Canonica, ca- pit. 4, vocat firmiorem propheticum sermonem.
Item probatur ex Conciliis et Patrilus. — Confirmatur ex nomine. — Secundo, expresse definitur hsec veritas in Concilio Tridentino, sess. 4, ex antiquatraditione Patrum, ex quibus videri potest Ireneeus, libr. 3 contr. Hseres., capit. 4 et sequent.; Hieronymus, Epistol. ad Paulinum, de Auctoritate Sacrarum Scriptu- rarum; et Augustinus, epistol. 8, 9 et 49 ad Hieronymum , et lib. 2 de Baptismo, capit. 3, et lib. 2 contra Cresconium, a capit. 34, et plures referam statim. Possuntque omnes al- legari, quatenus passim utuntur Scriptura tanquam certa regula, ad veritates confir- mandas. Confirmarique hoc potest ex ipso no- mine Scripturce canonicce; nam, teste Augus- tino, 1. 2 cont. Crescon., c. 32, et lib. 44 con- tra Faustum, c. 5, canonica dicta est, quia est regula qua nostra infirmitas gubernatur; vel certe si dicta est canonica, quia sub certo et definito canone librorum continetur, inde etiam magnum sumitur argumentum; non enim sine causa antiqui Patres tanta diligentia canonem librorum Scripturse observarunt , nisi quia illa est certa regula vcritatis. Habe- tur autem hic canon librorum sacrse Seripturaj apud Innocentium I, in epist. 3 ad Exuper., cap. ultimo; et in Concilio Laodiceno, cap. 59; etin Carthaginensi III, cap. 47; et apud Hie- ronymum, in Prolog. Galeat. ; et Augustinum, lib. 2 de Doctrina Christiana, cap. 8; de Con- cilio Tridentino paulo inferius dicam.
Jam probatur ratione , quod diztantis auctoritas sit irrefragabilis. — Ad illam acce- dunl rationes credibilitatis. — Tertio probatur ratione, ex dictis circa definitionem Scriptu- rae ; nam si est verbum Dei scriptum, necesse est ut sit regula veritatis, quia nulla est cer - tior regula quam Dei auctoritas, quce in verbo ejus continetur, et per illud applicatur. Unde, sicut impossibile est mentiri Deum, ut supra, disp. 3, sect. 5, ostendimus, ita est impossi- bile mendacium m Scriptura reperiri, ut late ostendit Augustiuus, dicta epist. 49 ad Hiero- nymum, et lib. 44 contra Faustum, cap. 2; tum quia sicut non potest Deus per seipsum mentiri, ita nec per alium, quia moraliter per- iude est, ut iu eadem disp 3 ctiam ostcndi ; tum etiam quia , si aliquod mendacium iu Scriptura reperiri possit, tota ejus auctoritas
SECT. 111. AN' SACRA SGRiPTURA periret ; propter quod non minorem certitudi- nem habet in minimis quam in maximis. Ul- tra haec vero possunt addi rationes eredibili- tatis , quarum praecipua est, quse sumitur ex propbetiisrerumfuturarum, utsupra., disp. 4, sect. 3, num. 9, dixi, et docet optime Augus- tiuus, 12 de Civit., cap. 9, in fine, quod, pro- pter hoc, non immerito, Sacra Scriptura mira- bilem auctoritatem in toto orbe consecuta est ; nam cum futura prasdixerit , qua3 postea vi- dentur impleta, evidens argumentum est solo auctore Deo scribi potuisse. Vide eumdem Augustinum, libro quinto, cap. 9, et serm. 31 de Verbis Domini, 4. Accedit praeterea mira- bilis concordia et consonantia omnium libro- rum inter se. Nam inde fit valde credibile, luisse instrumenta. ipsius Dei principaliter scribentis , quod ponderarunt Gregorius et Tbeodoretus, locis supra citatis, num. 4 ; et Augustinus, 18 de Civit., cap. 41 . Expendi etiam potest sanctitas et puritas doctrinse ; et fere alia motiva credibilitatis, supra posita in illa disp. 4, s ct. 3, hic accommodari possunt. Et plura de hoc argumento videri possunt in modernis auctoribus supra. allegatis , in dictp num. 4.
- Ad primum argumentum in num. 2. — Tres librorum canonicorum classes. — Prima habet infaUibilem auctoritatem. — Secunda non item. — Tertia vendicat auctoritatem primce. — Ecclesice prcesentis et primitipce eadem auc- toriias. — Superest respondere ad argumeuta posita in [principio, in quorum primo petitur prolixa disputatio de auctoritate singulorum librorum canonicorum ; sed quia illam perse- qui non possumus , consulantur proedicti mo - derni jam indicati nominatim, Bellarmmus, lib. de Verbo Dei, a cap. 4; Azor., tom. , lib. 8, a principio, qui alios refert. Summa resolutionis est, tres esse ordines horum li- brorum : quidam enim sunt de quibus nun- quam dubitatum est, quin sint sacri et cano- nici; alii de quibus est dubitatum, et hacte- nus ab Ecclesia non sunt recepti, ut lib. 3 et 4 Esdrse, ac lib. 3 Machab. In tertio ordine sunt illi de quibus aliqnando fuit dubitatum ; jam vero per Ecclesiam approbati sunt, et in cauo- nem recepti , ut sunt in veteri Testamento li- bri Esther, et Judith, et Tobise, et duo Macha- bseorum, primus, et secundus, Ecclesiasticus et Sapientiai, cum Baruch Propheta ; in novo autem Testamento, Epistola ad Hebrseos, et Ja- cobi, et Judoe, et 2 Petri, et 2 ac 3 Joaunis, cum Apocalypsi. De primo ordine librorum, nihil est quod dicamus, quia habent summam
511,
SiT 1NFALLIBIL1S P.EGULA FIDEf. iAo
auctoritatem quam babere possunt, tam ex se, quam ex traditione et Ecclesiae approbatione ; neque hseretici ullam fere de his movent con- troversiam, quanquam, quia in eis nihil est firmum et stabile, interdum unam vel alterara partem negent, ut in Danielis lib. historiam Susannae ; tamen eo ipso convincuntur nul- lam posse habere certam Scripturse partem, quia saltem iu his libris nulla est major ratio unum quam alterum acceptandi. De secundo etiam ordine nihil est dicendum, quiailli libri non sunt Scriptura canonica, vel saltem iu Ecclesia non possunt habere illam auctorita- tem, cum ab illa non sint recepti, juxla illud Augustini, contra Epist. Fundamenti, cap. 5 : Evangelio non crederem , nisi me auctoritas EcclesicB commoveret. De tertio vero ordine di- ceudum est, quidquid olim dubitatum fuerit, nunc esse de fide certum omnes illos libros esse veram Scripturam Sacram ; ita enim defi- nitum est in Concilio Tridentino, sess. 4. Nam prius ponit illos in canone, et deinde subjun- git : Si quis autem libros integros, cum omni- bus suis partibus, prout in Ecclesia Catholica legi consueverunt, et in veteri Vulgaia editione latina kabentur, pro Sacris et Canonibus non susceperit, anatkema sit. Quee definitio fundata est in antiquissima traditione, ut patet in Con- ciliis, et Patribus quos supra retuli , et ex re- liquis, qui frequenter illos ut canonicos alle- gaut ; nec refert quod aliqui dubitaverint , nam consensus Ecclesia?, successu temporum, potuit dubitationem expellere; et, quod caput est, Ecciesia prsesens non minorem auctorita- tem habet ad approbandum libros canonicos, quam Ecclesia pi imitiva, ut infra ostendemus, et ita expenditur difficultas illius argumenti : qui vero majus examen singulorum hbroium desiderat, legat, preeter Bellartninum et alios jam citatos, Caniim, lib. 2 de Locis, a cap. 9 ; Salmer., Piolegomen. 3, et Zach. Boverium, tom. 2, in demonst. 5.
iO. Ad secundum argumentum in eodemnu- mero secundo. — Vulgata editio habet infalli- lilem auctordatem. — Ueclaratio Cardinalium. — In secundo argumeuto petitur alia non mi- nus prolixa dubitatio, seu disputatio de edi- tionibus et translationibus sacrse Scriptura?, quam dicti auctores latissime prosequuutur; nobis autem pro resolutione sufficit definitio Concilii Tridentini, sess. 4, his verbis : Sta- tuit et declarat S. Synodus, itt kccc ipsa vetus et vulgata editio, quw longo tot sccutorum usu in ipsa Ecclesia proluta est, pro autheniica habeatur, ut nemo illam rejicere quoquo prce-
\AQ DIS1'UT. V. DE REGULIS QUIBUS FIDEI OBJECTUM LNFALLlBlLlTER, ETC.
textu audeal, vel prammat ; ubi illa particula, pro authentica habeatur, habet hanc vim, ut habeat infallibilem auctoritatetn, et sit certa reguia fidei in omuibus quae continet ; quoad reliquavero, addiditqusedam declaratio Cardi- nalium, quce impressa jam circumfertur apud Petrum Vincentium de Marzilla, ad citatum lo- cum Tridentini : Nec solam periodum, solam clausulam, tel solara dictionem, aut syllalam iotave unum admitti posse quod repugnet huic vulgatce editioni lati/ia? ; et reprehendit gravi- ter Vegam, lib. 15 in Tridentin., cap. 9, qui liberius in hoc locutus est, ut in exemplari manuscripto apud me habeo ; quocirca ad- mitti quidem possunt variae leetiones, et varii sensus ex aliis linguis ; non vero aliquid, quod dictse editioni contrarium sit; et hsec suffi- ciunt de secundo argumento.
- Ad tertium argumentum. — Primum prflnuntiatum : Scripturte sacrce iniellectus est difficilis, de quo maxime Salmer., proleg. 2. — In tertio argumento postulatur materia de sensibus et interpretatione Saerarum Scriptu- rarum, quse latissima etiam est, ut in dictis auctoribus, et in aliis in principio primse par- tis videre licet ; nunc autem brevissimis pun- ctis illam comprehendemus; et prlmo con- cedimus Scripturam magna ex parte obscu- ram esse, et intellectu diflicilem, contra haere- ticos hujus temporis, qui fraudulenter praedi- cant sacram Scripturam esse claram, ut ple- bem decipiant, quod est contra evidentem experientiam, et contra ipsammetScripturam. Nam Petrus, 2 Epist., cap. ult., de Epistol. Pauli dicit : In quibus sunt multa difficilia ifitellectu ; et David, Psalm. 118 : Mirabilia iestimonia lua, ideo scrutata est ea anima mea, etc. Ratio autem sumitur, tum ex altitu- dine materiae et mysteriorum quee in ea trac- lautur, et rerum futurarum quse prsedicun- turj tum ex modo dicendi brevi, et magna mysteria paucis verbis complectente ; tum etiam ex varia significatione verborum, nunc propria, nunc metaphorica; tum etiam ex propriis idiotismis linguarum in quibus scri- pta fuit. Addunt etiam Patres id factum esse ex speciali providentia Dei, vel ut altiora mysteria occulte traderentur; ita Dionysius, Jib. de Eccles. Hierarch., c. i ; Irenseus, 1. 3, c. 4, 1. 4, c. 36; vel ad exercenda fidelium in- genia et fidem, juxta Augustinum, de Doc- trina Christiaua, c. 6, II de Civit., cap. deci- mo nono; Hieronymum epist. 12, et Grego- riuin, hom. 1-2 in Ezech. ; vel deniquc ut Sciiplurse iutelligentia a Deo postuletur, juxta
illud Psal. 118 : Revela oculos meos, et conside- rabo mirabilia de lege tua; non abscondas a me mandata tua;et infra : Da mihi intellec- ium, et scrutabor legem tuam. Ita Origenes, hom. 7 in Ezech.; Hieronymus, Isai. 18; Theoph., Matth. 13.
Secundum pronuntiatum : Scriptura sacra plures habet sensus sub eadem littera. — Sensus litteralis duplex. — Sensus spiri- tualis quid, et quotuplex. — Secundo concedi- mus eamdem Scripturam plures habere sen- sus, et varios, etiam sub eadem littera, quod etiam ejus obscuritatem auget. Sumitur pro- nuntiatum ex Augustino, lib. 1 Gen., ad litt., c. 1, et lib. de Utilitate credendi, c. 3, et in hb. de Doctrina Christiana; Hieronymo, epist. 150, q. 12, et aliis, quorum sensuum divisio, prseter anctores citatos, late expo- nitur a Salmeron., prol. 7, et ita breviter tradi potest. Nam primo duplex est sensus : unus litteralis, alter spiritualis, seu mys- ticus; litteralis est quem immediate signi- ficant verba, et est duplex : unus proprius, quem verba continent in propria significa- tione, qui sensus ordinarie retinendus est, et aliis praeferendus, nisi necessitas vel auctori- tas aliud ex necessitate postulet, ut recte Au- gustinus, de Doctrina Chrisliana, c. 5 et 15, quia alias nihil esset firmum in Scriptura. Metaphoricus alter, quem scilicet verba im- mediate reddunt in metaphorica significa- tione ; quem sensum axiqui spiritualem vocant, sed immerito, quia seepe verba nou habent alium seusum litteralem et immediatum, siue quo esse non possunt, ut jam Christus dixit : Ego sum vitis vera. Sensus autem spiritualis est ille qui continetur in re per verba signi- ficata, quia in divino sermone non tantnm verba, sed etiam res siguificant; et ideo hic sensus obscurior est, et per se non valet ad confirmationem dogmatum, nisi alibi sit au- thentice explicatus, juxta D. Thomam, 1 p., q. 1, a. 10; et hic sensus a Theologis triplex distinguitur, scilicet, tropologicus, seu mo- ralis, qui refertur ad mores ; anagogicus, qui refertur ad statum seternse beatitudinis ; et allegoricus, qui refertur ad mysteria Christi vel Ecclesise militantis.
Tertium pronuntiaium : Scriptura eo spiritu exponenda quo facta est. — Tertio, hinc concludimus Scripturam sacrarn non esse privato judicio interpretandam, ut possit certam fidein facere, sed eodem spiritu quo facta est, intelligendam, et ita esse regulam fidei: ita docet Concilium Trideutinum, sess,
SECT. III. AN SACRA SCRIPTURA 4, quatenus duas tradit regulas iutelligendi Scripturam. Prima est judicium Ecclesiae ; quod si sit definitivum, facit fidem infallibi- lem. Alia est unanimis consensus Patrum, quod tradidit Concilium Lateranense , sub Leone X, action. 10, et habetur in 6 Synodo, can. 19 Trullano, et sumitur ex Augustino, 18 de Civit., cap. M. Est autem notandum Concilium Tridentinum non tradere hoc per modum defiuitiouis fidei, sed tantum per mo- dum cujusdam prsecepti; et ideoaliqui dicuut hunc consensum unanimem Patrum non face- re certitudiuem fidei. Dico tamenquodjam tetigi sect. 2, n. 5, si tradant illum ut certum, vel ut traditum ab Apostolis, vel ut sufficien- tem ad confirmandum dogma fidei.tuncfacere certam fidem, quia tunc Patres solum suntsuf- ficientes testes de communi sensu et traditione Ecclesiae. Si autem solum tradant hunc sen- sum tanquam proprio ingenio inventum, sic non facient certam fidem, valde tamen teme- rarium esset illis contradicere. Nam, ut Au- gustinus, citato loco, dixit, non est verisimile Patres ita convenire sine Spiritus Sancti regi- mine : et ita Tridentinum, citato loco, etiam specialiter prohibuit ab hoc sensu recedere.
- Jam ad argumentum in dicto numero secundo. — Notatio prima, pro data respon- sione. — Quartum argumentum petit an in divina Scriptura sit aliqtud, quod Spiritu di- vino scriptum non sit, et consequeuter quod non sit Scriptura divina. Ad quod breviter respondeo, scriptorem canonicum nihil scri- bcre humano et proprio spiritu, sed omnia et singula ex directione Spiritus Sancti; ita Hie- ronymus supra, et Augustinus, et est res cer- tissima, ut late prosequitur Cano, supra, a c.
- Probatur tamen sufficienter ex dictis n. 3, circa definitionem Scripturee, et quia alias tota Scriptura redderetur incerta, et pos- set mendacium in illa inveniri. Ut tamen hoc recte intelligatur, addendum est quaedain ha- beri in Scriptura formaliter, alia tantum ma- terialiter, quia referuntur ab scriptore, ut dicta ab aliis. In prioribus habet maxime lo- cum quod diximus ; in posterioribus autem contingit, sententiam in Scriptura relatam, spiritu humano fuisse in principio seu ab alio dictam, quale illud : Dixit insipiens in corde suo : Non est Deus, et dictum poetae quod aliquando refert Apostolus. Nihilomiuus scriptor Canonicus illud non refert nec scribit, sine spiritu Dei. Uude in hoc etiam fallere nou potest Inde vero oriebatur latissima quaestio, quando, scilicet, illa qute referuntur in Scri-
SIT INFALL1131L1S REGULA FIDEI. 147
ptura formaliter sumpta, Canonica sint. Sed non possumus illam hic dispulare, et ideo so- lum assero ex conditione persouse, quse alle- gatur, et ex modo et verbis quibus referlur, colligendum esse, et maxime ex sensu Ec- clesise, et SS. Patrum.
- Notatio secunda. — Notalio tertia. — Qucestio suborta. — Ejus resolutio. — Secundo, adverto aliud esse scriptorem statuere aliquid spiritu suo humano, seu voluntate propria, aliud vero esse scribere statutum illud spiritu humano : quse duo videtur confundere Cano supra ; sunt tamen valde distincta;ut, verbi gratia, Matth. 5, dixit Christus de libello re- pudii : 01) duritiem vestram scripsit vobis Moyses, ubi solet dubitari an illud scripserit Moyses spiritu proprio divino ; in quo potest fortasse esse queestio de ipsa lege, non tamon de scriptione legis ; itaque certum esse debet scriptionem semper esse ab Spiritu Sancto, etiamsi factum, vel statutum. vcl aliud simile, non sit ita specialiter ab Spiritu Sancto. Sic Paulus, 1 ad Cor. 7, de quibusdam dicit : No?i ego, sed Dominus ; de aliis : Prcecipio ego, non Dominus ; utrumque autem scripsit eodem spiritu Domini. Tandem advertendum est quod supra, n. 5, dixi, licet in Scriptura om- nia sint scripta Spiritu divino, nihilominus eumdem Spiritum relinquere scriptorem , ut modo sibi accommodato , et secundum suum ingenium, eruditionem et linguam singula scribat ; et ita etiam permittit ut aliqua fami- liari et humano modo scribat, quamvis sub directione sua. Et per hoc solvitur directe quartum argumentum. Inde vero oriebatnr curiosa quaestio ' , an scriptor canonicus certo coguoscat se canonicc scribere, et gubernatum esse ab Spiritu Sancto, quam non invenio in terminis disputatam ab auctoribus, licet de prophetia soleat alia similis tractari; et quam- vis aliqua ratio diflerentiai posset assignari, securius videtur idem in prsesenti affirmare, quod de prophetia certum est, nimirum Pro- phetam verum et proprium , cognoseere quoe praedicit, ita enim de se significat David in lo- cis supra citatis. Est autem eadem ratio de re- liquis scriptoribus, et ita indicatBellarminus,
- 1 de Verbo Dei, c. 15, ad secundum; et Martiuus Delrius, lib. 3 Magicarum disquisit., cap. 19; et hoec pro nunc sufficiant de hoc dubio.
1 Yide infra, di3p. 8, sect. 5
448 .
DISHT. V. DE BEGULIS QUIBUS FIDEI OBJECTUM INFALLIBILITEB, ETG.
SECTIO IV.
Utrum traditio non scripta sif infallililis re- gula fidei?
Quid sit traditio. — Error negins tradi- tiones. — Traditro, si vim nominis spectemus, actiunem dandi seu tradendi siguificat ; ac- comraodatur vero ad significandam rem tra- ditam, et in praesenti significat doctrinam, vel morem a parentibus traditnm, et interdum accipi solet pro doctrina vel prsecepto per scri- ptum traditis; sic enim preeeepta Moysis tra- ditiones vocantur Act. 6, ex e. 17 Exodi ; ali- quando vero indifferenter dicitur de scriptis et non scriptis traditionibus, ut 2 ad Thess. 2 : Site per sermonem, site per epistolam. Jam ^«•n. quia Scriptura et decreta Ecclesia?. pro- piia habent x,oniina, aecommodata est haac vox ad siguifieandam traditinnem non scri- ptam, juxta illud Pauli, 4 ad Cor. 11 : Ego enim accepi a Domino guod et tradidi tobis. De hoc ergo genere traditiouis est frequens sententia Haereticorum hujus temporis, nul- lam traditionem non scriptam facere posse sufficientem fidem, atque adeo nib.il esse cre- dendum, nisi quod in Scriptura Canonica con- tinetur. Ita refert late Bellarminus, 1. 4 de Verbo Dei, a principio, ubi etiam refert plures auctores Catholicos nostri temporis, qui hunc errorem fuse impugnarunt ; nuncautem qua? ipsi docent in brevem summam reducemus.
Primum fundamentum liujus erroris. — Secundum. — Tertium. — Quartum. — Quin- tum. — Fuudamentum unum hujus erroris est. quia Scriptura sacra esset diminuta, si aliquid omisisset necessarium ad credendum , quod est absurdum, cum Joan., c. 40, in fine, dicat : Hwc scripta sunt, ut credatis, etc, et vi credentes vitam habeatis , et Paulus sa?pe si- gnificet Scripturam esse sufficientem ad do- cendum, arguendum, etc. Ergo traditio extra Scriptnram non potest esse regula credendi. Secundo, quia ipsamet Scriptura gravissime probibet ei aliquid addere, Deuteron 4, Apo- calyps. ult. ; sed quidquid extra Scripturam traditur, si suscipiatur tanquam doctrina fidei, erit additum verbo scripto Dei ; ergo hoc ipsum repugnat Scripturis. Tertio, quia hu- jusmodi traditiones vocantur in Scriptura tra- ditiones hominum, et ideo ab eadem contem- nunturet reprobantur, Isai. 29, Matth. 45, ad Calat. I, et Pet. 1 ; ergo non possunt hujus-
modi traditiones facere certam fidem. Quarto, possumus argumentari ratione , quia traditio non scripta exposita est multis defectibns re- pugnantibus certitudini et necessitati fidei ; nam imprimis facile traditur oblivioni, pro- pter negligentiam hominum. Item exposita est mutationi propter varios mores et opiniones hominum , et saepe etiam facile pervertitur propter hominum malitiam ; et ad occurren- dum his defectibus, inventa est scriptura, tan- quam permanentior et certior ; ergo non est verisimile reliquisse Deum aliquam partem doctrina? fidei, et necessarise ad salutem, in sola hominum traditione, sine scriptura. Et confirmatur tandem, quia multa sunt tradita, etiam ab Apostolis , qua? non faciunt certam fidem, ut qua? continentur in Canonibus Apos- tolorum, vel referuntur a Clemente, aut ab antiquis historiis ; ergo nulla traditio potest facere certam fidem, nam si qua posset, maxi- me Apostohca. In qua eadem est ratio de una quee de omnibus.
Prmmitluntur tarice ditisionct tradi- tionum pro assertione ponenda, de quibus etiam auctor, l. 7 de Leg., c. 4, a nwm. 9. — Prima divisio. — Contrarium docet doctrina Catho- lica. Ut autem distincte illam proponamus, oportet varia genera traditionum distinguere. Nam imprimis intcr traditiones quae in Ee- clesia inveniuntur, qua?dam sunt universales totius Ecclesise catholicse , alia? particulares quarumdam Ecclesiarum, ut experientia con- stat, et tradit Augustinus, epist. 86 ad Casu- lanum. In praesenti ergo, tantum de univer- salibus traditionibus agimus, nam particula- res, per se, non sunt regula? fidei, nisi aliun- de accedat Ecclesiee definitio quee illas ap- probet, et ideo particulares traditiones eccle- sise Romana?, ut est specialis Episcopatus , sunt majoris auctoritatis , quia solent esse a Pontificibus approbatse. Seclusa autem hac approbatione , particularis aliqua Ecclesia errare potest , et ideo ejus traditio , per se non habet infallibilem auctoritatem. Uni- versalis autcm Ecclesia errare non potest, et ideo est longe alia ratio de universali tradi- tione.
Secunda divisio. — Secundo, ex parte temporum potest similis divisio dari. Nam qusedam est traditio perpetua ab initio Eccle- sia? ; alia vero est temporalis, cujus initium eognoscitur aliquando definite , seu positive, ut sic dicam, quia constat quo anno vel quo tempore incoeperit (quod raro contingit, nisi quando mos iueiBpit ab aliquo decreto, seu
SECT. IV. AN TRADITIO NON SCRIPT. canone scripto ) ; aliquando vero solnm con- stat de initio per negationem, scilicet, qnia potest constare in aliqno tempore, prope ini- tia Ecclesia?, non fuisse in illa talem consue- tudinem vel doctrinam, et postea in illa inve- niri ; nam tunc recte colligitur hujusmodi tra- ditionem habuisse initium post Apostolos, etiamsi determinatum tempus in quo incoepe- rit ignoretur ; haec ergo traditio habens ini- tium nobis non deservit, nec de illa tracta- mus ; quia, cum nou sit universalis in tem- pore, non potest per se facere fidem catholi- cam, quae debet esse tempore universalis. Agi- mus ergo de traditione perpetua, cujus initium ignoratur post Apostolos, et sine iuterruptione servata invenitur, prout illam describit Au- gustinus, lib. 4 de Baptismo, cap. 24.
- Tertia ditisio. — Tertium membrum in hac tertia divisione superfluum. — Tertio, di- viditur traditio universalis et perpetua in di- vinam et Apostolicam, quae duse voces solent confundi ; tamen revera membra inter se sunt distincta. Nam omnis traditio divina est aliquo modo Apostolica, quia per Apostolos promulgata est, et ideo solet interdum ita ap- pellari, et e converso omnis traditio Aposto- lica est aliquo modo divina, quia Apostoli ni- hil Ecclesiae tradiderunt sine speciali Spiritus Sancti regimine. Nihilominus tamen illa duo membra, stricte et proprie sumpta , distin- guuntur, tum ex auctore proximo principali, tum etiam ex materia, quamvis htec posterior differentia non sit universalis. Prior pars de- claratur, nam in traditione divina Deus ipse, seu Christus Domirms, est immediatus auctor et institutor rerum, vel doctrinae quae per hanc traditionem data est. Apostoli vero solum fuerunt promulgatores similis traditionis, ut mysterii Trinitatis, verbi gratia. vel Eucha- ristiae. At vero in propria traditione Aposto- lica , ipsi Apostoli fuerunt institutores, ut, verbi gratia, quod bigamus non ordinetur, et ita haec traditio simpliciter humana est, quia per voluntatem humanam est introducta , ctiamsi Deus spccialiter gubernaverit talem voluntatem. Unde solet hic addi tertium mem- brum traditionis, quae vocatur Ecclesiastica, et est illa, quae post Apostolos per Ecclesiam, Concilia, vel Pontifices, vel per non scriptam consuetudinem, introducta est. Verumtamen hujusmodi traditio non est ex illis quas per- petuas vocavimus ab initio Ecclesiae, et ideo sufficiunt nunc duo priora membra ; quia tantum perpetuam traditionem divisimus , et omnis illa cujus initium ignoratur , vel divi-
V SIT INFALLIBILIS REGULA FIDEI. 149
na vel apostolica est ; non est autem facile distinguere quando sit divina, vel quando apostolica, quse initio caret, et ideo altera dif- ferentia spectanda est.
- Quarta divisio explicans pro?cedentem. — Ad eam vero explicandam, addimus alteram partitionem. Nam traditio queedam ad doctri- nam pertinet, alia ad mores; et ita possunt doctrinalis et moralis nominari. Prior solum est de his quai credenda snnt, et per se non or- dinantur, nisi ad veram et sufficientem cogni- tionem Dei et Christi, ac felicitatis seternae, et mysteriorum quee ad illum finem conducunt, tradendam. Alia vero, id est moralis, continet prsecepta morum a Christo vel Apostolis tra- dita, sub quibus etiam Concilia comprehendi- mus. Traditio ergo doctrinalis semper est di- vina, quia fides non potest niti imirediate et formaliter nisi in auctoritate divina, et ideo omnis illa traditio applicat et proponit revela- tionem divinam, ut dicemus; moraUs vero traditio ambigua est, nam possunt esse in Ec- clesia prsecepta divina per Apostolos promul- gata, et possunt esse propria praecepta per Apostolos tradita, vel in Scriptura, ut fuere aliqua ex traditis Act. 15, et fuit illud adduc- tum de irregularitate bigami ; vel extra Scri- pturam, ut censetur esse jejunium quadrage- simale, et intcrdum est aliqua similis con- suetudo sine obligatione, ut frontem cruce si- gnare, et similes, quas memorice prodiderunt Patres infra referendi. Ad distinguendas ergo has morales traditiones, materiam ob- servare oportet; nam si traditio continet praeceptum pertinens ad substanliam sacra- mentorum vel sacrificii, vel ad necessitatem fidei expressae necessarite ad salutem, traditio est divina, quia lex nova divina est, et maxi- me haec praecepta continere censetur, et insti- tutionem Ecclesiae, quoad substantialia funda- menta ejus; si vero traditio sit de aliis obser- vantiis et caeremoniis Ecclesiasticis accidenta- libus, traditio censenda est apostolica, quia lex nova, ut divina est, non continet particu- lares determinationes harum rerum, ut recte tradit D. Thomas 1. 2, quaest. 106, art. 1 et 2, et Quodlibet 4, art \3; et simili modo si tra- ditio sit tantum consilii, distinguere oportet; nam si contineat consilia perfectionis, et quasi substantialia ad illum statum, ad traditiones divinas referenda sunt. Caetera vero magis communia ad Apostolicas determinationes. Denique in his moralibus traditionibus opor- tet advertere quod, licet non sint quasi spe- culative ad cognitionem ordinatee, sed prac=
m
tice ordinntse ad opus, et ideo non videantur per se tradere doctrinam credendam, nihilo- minus semper includunt aliquid quod ex vi illorum ad fidem pertinere potest; nam cogni- tio practica virtute includit principia univer- salia, et quasi speculativa, et ita traditio, verbi gratia, signi crucis includit hanc verita- tem, scilicet usum illum esse pium et sanc- tum, sicut etiarn traditio imaginum ostendit honestatem in illarum usu, si juxta traditio- nem fiat.
- Assertio affirmans, satis faciens qu&stioni hvjus sectionis. — Prolatur primo ex Scrip- tura. — His ergo declaratis, statuitur assertio Catholica: traditiones divinse, tam doclrinales, quam morales, ut includunt aliquid creden- dum, si perpetuo sint in Ecclesia catholica observatse et retentse, sunt infallibilis regula fidei, etiamsi scriptse non sint. Probatur pri- mo heec veritas ex Scriptura sacra, et impri- mis possumus afferre illud Psal. 77: Quanta mandavit Patribus nostris nota facere ea filvs suis,.ei similia solent adduci ex testamento veteri, quse oniitto, quia in eis non satis ex- plicatur sermonem esse de traditionibus vel praeceptis non scriptis, et fortasse in lege ve- teri non erant talia preecepta, vel institutio- nes divinee extra Scripturam. Probatur ergo praecipue ex Paulo, 2 ad Thessal. 2 : Non re- tinetis quod cum adhuc essem apud vos, h&c dicebam vobis? indicans id sufficere ad fidem sine scripto ; et clarius infra : Tenete traditio- nes quas didicistis, sive per sermonem, sive per Epistolam nostram ; ubi heec duo eequiparat. Item primee ad Tim. ult. : Depositum , ait, cvstodi, quod de deposito doctrinee Patres in- telligunt ; imo exponit idem Paulus, 2 Epist. ad Tim., cap. 1, dicens: Formam habe sano- rum vcrborum, qua? a me audisti in fide et di- lectione, bonum et depositum custodi; ubi clare loquitur de doctrina non scripta, quod testi- monium tacite exposuit Irenecus, lib. 3, cap. 4, sequentibus verbis, quse mihivisa sunt no- tanda, quia toti huic materiee deservient : Non oportet apud alios quairere veritatem, quam facile est ab Ecclesia svmere, cum Apos- toli , quasi in depositorium dives, plenissime contulerint omnia quw sunt veriiatis, ut omnis quicumque velit, ex ea sumat poium vita?. Unde mfert : Oportet qua? sunt Ecclesiw cum summa diligentia diligcre, et apprehendere veritatis tra- ditionem. Denique idein sumitur ex Paulo, i ad Cor. 11, diccnte: Ego enim accepi a l)o- mino quod ct tradidi vobis ; prius cnim non scripto, sed verbo tantum tradiderat, et ibi-
dem subdit : C&tcra autem cum venero dispo- nam, quse fortasse nunquam scripsit.
Probatur secundo ex Conciliis et Patribus. — Seeundo probatur ex Gonciliis, nam expro- fesso definita est haec veritas in Concilio Tri- dentino, sess. 4, et prius in Synodo 5 Cons- tantin., Act. 10, et m 7 Synodo, alias Ni- ceena 2, Aot. 2, quidam Basilius Episcopus anathematizat eos qui traditiones eatholicse Ecclesice contemnunt, et est anathematismus septimus, quem totum Concilium approbavit ; et idem traditum esse in Concilio Nicseno 1 refert Theodoretus, lib. 8 Histor., c. 8. Deinde idem confirmant Sancti Patres, et preecipuus locus in hac materia videtur esse Basilii, lib. de Spiritu Santo, ubi, cap. 7, ait qusedam esse dogmata scripta, qusedam vero ex Apostolo - rum traditione : Et utraque, inquit, parem vim habent ad pietatem ; et cap. 29 dicit: Aposto- licum esse etiam traditionibus non scriptis in- hcerere. Idem tradit optime Irenaeus, lib. 3, cap. 3 et & ; Augustinus, epistola 3 et 86, et lib. 2 contra Julianum, de Patribus dicit : Quod invenerunt in Ecclesia, tenuerunt, et quod a suis Patribus didicerunt, nobis tradi- derunt, docens idem esse nobis faciendum. Recte Cyprianus, epist. 7-4 : Si ad divina? tra- ditionis originem et caput revertamur, cessat error humanus ; quod commendat Augustinus, lib 5 de Baptismo, cap. 21. Idem sumitur ex Dionysio, cap. 1 de Ecclesiastica Hierarch., Chrysostomo, et Theophylacto, 2 ad Ti- moth. 4.
Tertio, probatur ratione ducta a suffi- cientia et necessitate. — Tertio, ostenditur suf- ficientia et necessitas hujus regulae, primo, quia est antiquior quam Scriptura, haec enim ccepit a Moyse, ut nunc suppono; fides autem inccepit ab initio mundi, et usque ad Moysem per solam traditionem conservata est ; et illa tunc erat certa regula fidei. Dicetur fortasse tunc pauca mysteria fidei fuisse revelata, et ideo sufficere traditionein ; sed hoc nihil ob- stat, tum quia non contendimus nunc dari so- lara traditionem, nam habemus etiam scrip- turam; tum maxime qniain lcge etiam evan- gelica, per aliquod annos fuit fides conservata sine scriptura novi Testamenti, saltem per octo annos, quando Matthseus suum scripsit Evangelium, et 1'uit primus scriptor canonicus novi Testamenti, prout etiam lib. 10 de Leg., cap. 3, num. 7, observavimus ; ergo illo tcm- pore traditio fuit certa regula quoad totam fi- dem evangelicam; ergo de se est sufticiens regula ; pra^.terea , quoad aliquid, est omnino
SECT. IV. AN TRADITIO NON SCRIPTA SIT INF.>LL1RILIS REGULA FIDEI.
m
necessaria, quia ipsamet Seriptura, ut sit au- thentica, debet esse traditione firmata; nam ipsimet heeretici pro certo credunt quatuor Evangelia esse canonica, et non plura. Unde ergo id credere possunt nisi traditione? Nam in ipsis evangeliis hoc scriptum non est, et de- finitionibus Ecclesiae ipsi non creduut, et quamvis crederent, ipsa Ecclesia ad hoc defi- niendum traditione ducitur; ergo qui Scriptu- ris credit, non potest negare traditionem, juxta illud Augustini supra citatum: Evan- gelio non credcrem, etc. Et videri potest Euse- bius, lib. 6 Histor., cap. 10. Denique est ne- cessaria traditio ad certam intelligentiam Scripturarum ; nam ille sensus certior sem- per est, qui ex traditione Patrum habetur; de quo videri potest Hieronymus , in cap. 44 Ezech.; et Augustinus, dicta epist. 3; et Ber- nardus, ad Fratres de Monte Dei.
Item ratione a priori. — Responsio hce- reticorum ad proximam rationem refellitur. — Ratio denique a priori est, quia ratio credendi est verbum Dei ; ergo quod sit scriptum, non variat, neque minuit ejus.auctoritatem, quia hae conditiones extrinsecae et accidentariae suut, ut constat ; sed traditio Ecclesiae suffi- cienter proponit verbum Dei non scriptum ; ergo non est minus regula credendi, quam libri qui continent verbum scriptum. Respon- dent haeretici, verum quidem esse verbum Dei, si daretur non scriptum, sufficere ad cre- dendum ; nullum tamen esse tale verbum. Sed contra, quia ipsi hoc gratis affirmant et sine fundamento; nam Scriptura nunquam dixit nullum esse verbum Dei in Ecelesia, quod iu ipsa non sit scriptum ; si ergo heeretici solum credunt Scripturis, cur id credunt? Deinde nos proferimus multa, quee creduntur de fide, licet non sint scripta, ut illud quod diximus de numero Evangeliorum ; item quod Beata Maria semper virgo permanserit, vel quod nunquam venialiter peccaverit, non sunt ex- presse scripta in Evangelio, et tamen certa fide creduntur ; item quod infantes recte bap- tizentur, et alia multa de sacramentis, de usu imaginum, et similibus; quod magis etiam constabit ex argumentorum solutionibus.
Ad primum fundamentum in num. 2. — Primum erat de sufficieutia Scripturee. Ad quod respondemus non esse de necessitate Scripturee sacrse, nec de perfectione ejus, quod omnia credenda contineat explicite ; satis est enim quod contineat mysteria nOstree redemptionis, et substantialia fundamenta Ec- clesiae, cum mediis necessariis ad salutem ;
nam ex his facile possunt alia retineri in Ec- clesia, quae ad fidem pertinejit; et hoc maxi- me verum habet in lege evangelica, et in scriptura novi Testamenti. Nam haec lex, ut jam, disp. 4, sect. 1, n. 7, adduximus, per se non postulat ut sit scripta in tabulis, sed in cordibus : ita enim promissa fuerat Jer. 3!, et ponderat Paulus, ad Heb. 8 et 10; et ideo scriptura novi Testamenti concisa est et bre- vis, unde a Patribus vocatur : Verbum abbre- viatum, quia non est per se data ut contineat expresse omnia credenda, sed praecipua mys- teria, ut dixi, et ut det principia credendi re- liqua, et arma contra haercticos. Adduntetiam Dionysius et Ireneens noluisse Deum omnia scribi, ut reliqna mysteria occultiora mane- rent, vel certe ad exercitium fidei, et ad com- mendandam dictam perfectionem evangelicae legis.
Ad secundum ibidem. — Adtertium. — Secundum argumentum sumebatur ex testi- moniis quse prohibent adderc aliquid Scriptu- ris, quorum proprius sensus est, prohiberi ad- ditiones corrumpentes Scripturas, vel rautan- tes verum sensum earum, quales olim erant traditiones Phariseeorum, quas Ghristus Do- minus, Matt. 15, perstringit. Addere vero possumus prohiberi etiam apponi aliquo spi- ritu proprio et humano. Traditiones autem non scriptae, de quibus tractamus , datae sunt ab Spiritu Sancto. Et simili modo potest Ec- clesia, quae ab Spiritu Sancto regitur . adji- cere servanda a fidelibus, ut in tract. de Leg. ostendimus, lib. 4, a princ. Haec vero et simi- lia non adduntur Scripturis , ut fiant quasi partes ejus (quod potest etiam censeri prohi- bitum), sed adduntur ut credenda et servanda a fidelibus, ultra ea quae scripta sunt , quod nullibi est prohibitum. Et ita responsum est ad tertium etiam argumentum ; nam Scriptura reprobat traditiones humanas contrarias di- vinis, vel rectae rationi; non vero reprobat, imo approbat legitimas traditiones, ut satis ostensum est.
Ad quartwm. — Ad quartum, de incom- modis vel peri?ulis traditionum, dicimus im- primis, si Ecclesia destituatur regimine Spi- ritus Sancti, eadem vel majora esse iu Scri- pturis, ut ex dictis in sectione preecedenti et experientia manifestum est ; nam discursu temporum solent libri amitti, diminui, mu- tilari et corrumpi, maxime quando in varias linguas transferuntur ; sicut ergo providit Deus in Ecclesia modum quo vera Scriptura in ea conservetur, ita etiam providit modum
DPPUT. V. DE REGULI5 QUlBUS FlDEf OBJECTUM INFALLIBILITGR, ETC.
qno vera traditio divina in ea retineatnr et infallibiliter conaervetur : quis autem hic mo- dus sit, sectiones sequentes declarabunt.
SECTIO V.
Utrum. necessaria sit in Ecclesia alia regula fidei animata, qua? logui possit hominihus et teram doctrinam discernerel
Error negans necessilatem. — Primum er- roris motivum. — Secundum motivum. — Ter- tiuvn. — Priusquam in particulari dicam de hac viva regula fidei, visum est qusestionem propositam in generali pra?mittere, quoniam est cardo omnium controversiarum cum hee- reticis omnibus , prsesertim hujus temporis, qiii contendunt nullam talem re^ulam esse necessariam, sed Scripturam suffieere, oum uniuscujusquelegentisintelligentia et spiritu; ita refert Bellarminus, lib. 3 de Verbo Dei, cap. 3, et late impugnat in sequentibus; et Petrus Soto, cont. Brentinm, cap. de Sacra Scriptura; et Hosius , contra eumdem, pro fide Catbolica ; et Clithovoeus, contra Luthe- rum ; Roffens. et alii. Fundamenta sunt pri- mo, ex testimoniis Scripturse, quibus mone- mur ut probemus spiritum, \ Joan. 4, et 2 ad Thessalon. 4; et solet addi promissio Joan. 7 : Si quis voluerit roluntatem Patris facere, co- gnoscet de doctrina mea, .etc; et Joan. 10 : Oves mew vocem meam audiunt ; ergo si unus- quisque se disponat, ipse erit judex sufficiens suaa fidei, juxtaillud, 1 adCorint.l '.Spiritua- lis omnia judicat. Secundo, quia si talis esset aliqua regula, supervacaneee essent aliae ; ad quid enim neoessarise sunt regulse mortuse, si habemus vivum oraculum? accedit quod jam alice non essent regulas, nam deberent per hanc vivam regulari. Unde etiam seque- retur judicium alicujus hominis esse praefe- rendum Scripturis sacris, quod est magnum absurdum. Tertio , possumus argumentari , quia etiam talis regnla erit multis modis in- certa ; tum quia non est certum, hunc homi- nem vel hanc hommum cougregationem ta- lcm esse, qualem esse oportet ut sit regula fi- dei ; tum etiam quia, eo ipso quod est homo, cst suspectfe fidei, et potest decipere; quod si allegetur promissio Dei, hsec etiam est incerta, vel saltem incertum erit an sit absoluta, vel sub aliqua conditioue de qua non constat ; ergo talis regula inutilis est, eritque alia ne- cessaria, et sic procedetur in infmitum.
Assertio affirmans de fide , prolanda postea auctoritate. — Prohatur nunc ohiler ecremplo. — Nihilominus veritas catholica est, dari in vera Ecclesia Christi regulam aliquam vivam, qua3 humano et sensibili modo possit infallibiliter res fidei proponere ac definire. Hsec assertio, quae de fide est, auctoritate os- tendetur magis proprie, illam regulam in par- ticulari designando , quod fiet sequentibus sectionibus. Interim sufficit nobis in veteri etiam Testamento fuisse aliquid simile indica- tum ; nam Deuter. 17 dicitur : Si q>rid amhi- guum atque difficile occurrerit , ascende ad locum, etc, et ad sacerdotes. Unde Malach. 2 : Labia sacerdotis custodiunt scientiam,, et legem Domini requires de ore ejios; ergo non est ve- risimile reliquisse Christum Ecclesiam suam sine hoc genere providentice, sed potius reli- quisse cum multo majori perfectione. Unde Actor. 15, orta inter fideles controversia de legalibus, an essent a fidelibus ex gentibus conversis observanda, nemo ausus est ad pro- prium spintum vel judicium provocare, sed convencrunt Apostoli, et sensibili et humano modo veritatem defmieruntper illa verba : Vi~ sum est Spiritui Sancto et nohis. Simili modo Paulus, quamvis haberet infallibilem directio- nem Spiritus Saucti, nihilominus ascendit Je- rusaiem, ut Evangelium suum cum Apostolis, et praesertim cum Petro conferret,ut ipse refert ad Galat. 2; quod non fecit quia de sua doc- trina dubitaret, sed ut toti Eeclesise constaret esse conformem publicae et communi regulae, ut notavit Hieronymus,ibi, et epist. 87 ad Au- gustinum ; et Augustinus, 18 contra Faust., c. -4; et Tertullianus, lib. 4 cont. Marcionem; semperergo sensit Ecclesia, et senserunt Apos- toli, hanc regulam esse necessariam.Unde sunt notanda verba Cypriani, epist. 69, alias lib. 4, epist. 9 : Inde schismata et hwreses oriuntur, quodEpiscopus qui unus est, et Ecclesitcprceest, superha contentione contemnitur, quae repetit epist. 55, alias libro primo, epist. 3, et addit : Nec unus in Ecciesia cogitatur Episcopus, qui vice Christi sit judex ; sunt etiam notanda verba Augustini, 32 contra Faustum, cap. 39, dicentis ad hsereticos : Videtis id vos agere, ut de medio tollatur divina auctoritas , ne suus ?micniqne animus auctor sit, qui in unaquaque reprohet aut improhet. Denique sic dicit Hie- ronymus contra Luciferiau. : Si non sii in Ecclesia una emineus potestas, tot futura sunt schismata quut sacerdotes.
Ilem ratione prohatur primo. — Ha?c ra- tio magnum rohur hahct ex Patrum dictis. —
SECT V. AN RGQUIRATUR REGULA FIDEI ANIMATA KT VERAM, ETC.
Nunc vero ratione preecipue agendum est. Et imprimis applicari hic possunt rationes qui- bus,sect. 1, ostendimus necessariam esse ali- quam infallibilem regulam fidei sensibilem, et qua3 humano modo consuli possit ; nam si huic necessitati addantur ea, quee in 3 et 4 sect. dicta sunt, evidenter concluditur non sufficere regulam mortuam sine viva. Proba- tur bsec illatio, quia in 3 sect. ostensum est Scripturam esse obscuram et iutellectu diffici- lem, et obscuriorem et magis dubiam reddi,ob varietatem linguarnm et translationum, ac de- nique de ipsiusmet Scripturee auctoritate am- bigi posse, an canonica sit, et similes difficul- tates occurrere possunt circa traditiones, ut preecedenti sectionevisum est;ergo necessaria est regula viva, quee sit judex circa sensum Scripturee, et alia dubia emergentia; non po- test autem privata persona esse talis judex; er- go debet esse publica regula a Deo statuta. Haee ratiohabetmaomumfimdamentummPatribus, et prsesertim videri potestClemens, in epist. 1 , ubi acriter invehitur in eos, qui controver- sias fidei volunt proprio judicio definire. quod frequentius tradunt Patres circaintelligentiam Scripturarum , in quo videri potest optime Tertullianus, de Prsescript. cont.Heeret., et in lib. de Resurrectione carnis, ubi optime dicit heereses esse non posse, si non eliam Scriptu- rae male intelligi possent; et Augustinus, de Utilitate credendi, cap. 7 : Tu, inquit, in eos libros qui sancti, etdivinorum mysterinrum pleni sunt, et prope totius Tiumani generis con- fessione diffamantur, sine duce irruis, et sine prwceptore audes proferre sententiam .
•4. Prolatur sccundo. — Deinde probatur evidenter discursus factus. Nam experientia ostendit oriri circa mysteria fidei varias con- troversias inEcclesia, propter hsereticoruua im- portunitatem, et ipsos hsereticos inter se etiam esse dissidentes; ergo, nisi sit aliqua regula viva habens auctoritatem statuendi quid cre- dendum sit, impossibile est conservari Eccle- siam, cum fide quam Christus in ea esse vo- luit. Probatur consequentia, primo, quia, ut ostensum est, sola Scriptura et traditio non sufficiunt; quia ct de sensu, et de certitu- dine, et qualitate illarum sunt potissimoe con- troversise. Deinde non sufficiunt privata judi- cia dissentientium inter se, quia vel sunt pa- ria, vel si aitera pars excedat in sapientia hu- mana, vel etiam in moribus, vel aliis conjec- turis, non transcendit totum hoc probabilita- tem humanam, et ila totum fidei negotium ad humanam opinionem reducitur. Deuiqne
neutra pars allegare potest spiritum privatnm infallibiliter dirigentem ; tum quia quselibet potest hoc dicere ; et cum ssepe conlradictoria dicant, nou potest utraque esse a bono spiri- tu, neque est major ratio cur uni credatur, quam alteri, quia neutra exhibet aliquod cer- tum signum quod a bono spiritu moveatur, cumtamen generaliter incertum sit qualis sit talisspiritus, nisi peraliam certiorem regulam discernatur, siquidem, Angehis Satana? trans- fgurai se in Angelum lucis. Et confirmatur tandem, nam qui credendum putat propter hujusmodi privatum spiritum, re ipsa asseve- rat se habere vel divinam revelationem, vel infallibilem assistentiam Spiritus Sancti. 0- portet ergo ut ostendat vel aliquam promis- sionem ejus, velaliquodindicium, seusignum illius, saltem moraiiter certum. Nemo autem sine magna dementia credere potest se habe- re assistentiam Spiritus Sancti, ut credat ea quee sunt contraria aliis regulis fidei, vel ali- cui regulee cui promissa est hsec assistentia, ut videbimus.
- IIareticoru?n responsio ad superiores ra- tiones. — Impugnattir primo. — Secundo. — Tertio. — Quse rationes et aliee similes coge- runt aliquos heereticos hujus temporis, ut di- cerent has controversias non posse per certam regulam definiri, ac subinde unumquemque salvari posse credendo ea quse sibi Spiritus Sanctus interius dictat; sed hoc imprimis re- pugnat omni rectee rationi; nam illo modo datur libera licentia omnibus hsereticis et schismaticis, et infinitis dissensionibus, et ne- cessario tollitur certitudo in omnibus quae cre- duntur; nam, licet fortasse in aliquibus nunc conveniant omnes Catholici et hseretici, illud est accidentarium ; cras enim poterunt aii- qui dissentire, et proprium spiritum allegare, sicut hoeretici qui nunc sunt, ante paucos an- nos fecerunt. Deinde repugnat Scripturis di- centibus sine vera fide neminem posse salva- ri ; fides autem contrarise non possunt esse si- mul verse ; ergo neutra posset sufFicere ad salutem, quod etiam Scripturis et Patribus maxime repugnat. Sequitur etiam extra Ec- clesiam esse salutem, quia ubi vera fides non est, neque ctiam est Ecclesia. Denique sequi- tur sine auxilio Spiritus Sancti posse aliquem credere sicut oportet; quia Spirilus Sanctus non preebet auxilium ad falsum credendum. Tandem repugnat maxime i!le error divinee providentioe ; nam Deus prsecepit in sua Eccle- sia esse unam fidem, Ephes. k, et illam esse certam, simulque voluit bauc Ecclesiam esss
perpetuam columnam veritatis, 1 Timoth. 3 ; ergo defecisset maxime in necessariis, si non providisset huic Ecclesiae, de aliqua viva re- gula a qua possit doceri sine periculo falsita- tis, quia sine illa impossibile erat impleri illa omnia, quse partim Deus promittit, partim praecepit, ut ex Scriptura constat.
- Ad primum motivum in num. 1 triplici- ter satisfit. — Primo. — Secundo. — Tertio. — Ad sccundum motivum. — Ad primum igi- tur argumentum haereticorum, sumptum ex Scripturis prsecipientibus probare spiritus, respondemus imprimis monendo illos, ut hoc observent ; nam si suos spiritus privatos pro- barent, invenirent esse spiritus erroris, non Dei. Deinde dicimus in rebus dubiis proban- dos esse spiritus ; nam in certis quaj Ecclesia docet, non est necessaria probatio, sed si spi- ritus sit eonformis Eeclesiae, oportet sequi il- lum ; si vero sit contrarius, repugnare illi : Etiamsi Angelus de ccelo evangelizet aliter quam evangelizatum est. Tertio dicitur etiam, in rebus dubiis probandos esse spiritus, per regulam fidei vivam et certam, ut sensit Au-
gustinus, 12 Gen. ad litter., capite 14; et supposita hac regula, conferre poterit bona dispositio et oratio dubitantis, ut a Spiritu Sancto, non per revelationem privatam (quse ordinarie petenda non est), sed per speciale auxilium illuminet ad veritatem vel specula- tivam vel practicam attingendam, juxta illud Lucae, decimo sexto : Dabit spiritum bonum petentibus se; et hoc est quod in aliis testi- moniis ibi citatis significatur. Ad secuudum, respondetur, regulam vivam non excludere necessitatem aliarum quas supra posuimus ; quia haec regula viva non docet per novas et privatas revelationes, et idco indiget Scrip- tura et traditione ad docendum. Unde semper his regulis utuntur Pontifices et Coneilia, ut constat maxime ex Tridentino, sessione 4, et ita ejusmodi regulae se mutuo juvant, et se habent sicut excedens et excessum ; licet iu hoc quamdam habeant aequalitatem, quod ab Spiritu Sancto omnes habent iufallibilitatem. In tertio argumento petitur quomodo haec re- gula viva possit esse certa, sed hoc constabit ex sequentibus sectionibus.
In posteriori hac lectura de fide, disseruit auctor solum de Ecclesia quatenus regula /idei, quod erat proprii instituti; ex priori tamen, cceteram de Ecclesia tractationem avido lectori damus inferius disputatione nona.
SECTIO VI.
Utrum Ecclesia universalis sit infallibilis in credendo, et consequenter sit certaregula fidei.
\ . Ecclesiae nomen varias habet significa- tiones; sed quod ad praesens spectat, signi- ficat congregationem fidelium. In qua de- scriptione, si nihil aliud ei addatur , com- prehenditur Ecclesia prout fuit ab initio mundi, quia semper habuit Deus in mun- do aliquos fideles veri Dei cultores , quo- rum congregatio Ecclesia dicitur, et ita fuit perpetua a principio mundi, ut est certum in doctrina Sanctorum; sic ctiam in populo Ju- daeorum fuit qusedam specialis Ecclcsia, nam fuit etiam congregatio fidelium speciali modo Deum colentium; nunc autem specialiori mo- do vocem illim sutnimus, ut significat Eccle- siam Christi catholicam et apostolicam. Sup- ponimus enim Christum Dominum speciali modo Ecclesiam suam instituisse, juxta ver- bum suum : Super hanc petram a'dificabo Ec- clesiam mram; et juxta vcrbum Pauli : Posuit vos Spiritus Sauctus Episcopos regere Ecclc-
siam Bei, quam acquisivit sanguine suo ; et de ratione hujus Ecclesise est, ut sit congrega- tio fidelium, qui in Baptismo fidem suam pio- fessi sunt, et sub uno sacrificio, capite, et sa- cramentis a Christo institutis, Deum colit, et ab aliis populis discernitur. De hac ergo Ec- clesia loquimur, de qua amplissima est dispu- tatio, si de institutione iilius, de membris et partibus ejus, ac privilegiis ejus, agendum esset; sed nec brevitas temporis hoc nobis permittit, nec materia de fide quam tracta- mus in rigore hoc postulat ' . Videri ergo pos- sunt Cano, Bellarminus, et reliqui supra citati, et specialiter Turrecrem., in Sum. de Ecclesia; sola ergo infallibilitas Ecclesiffi ad hunc locum pertinet, et de illa breviter dieemus.
- Error negans auctoritatem Ecclesicv. — Erroris fmdamentum. — Confirmatur. — Non defuerunt ergo ha^retici, qui dixerunt totam Ecclcsiam posse in fide deficere ; ita enim senserunt Marcionistoe, ut est apudEusebium, lil). 1 Histor., c. 16; Donatistae, ex Augusti- no, epist. 48 et 50; Iconomachi, in 7synodo,
• Vide iufra, disp. 9
SECT. VI. AN ECCLESIA UNIVERSALIS SIT INFALLIBILlS, ETC.
et Wicleph., ex Concilio Constant., in art. 36 ejusdem, in Act. 8, et hocin re ipsa sequun- turhseretici hujus temporis, quamvis non sub nomine Ecclesia? catholicce, sedRomance.Ve- rumtamen non loquuntur de Ecclesia Roma- na, ut est particularis dicecesis seu episcopa- tus, sed ut comprehendit omnes credentes in Christum, sub obedientia episcopi Romani; et heec est Ecclesia Catholica, velint, nolint; quia nullam aliam assignare possunt , neque in alia reperitur antiquitas et successio Aposto- lica, et alise notee verse Ecclesia?; et ideotan- dem fateutur hanc quidem esse visibilem Ec- clesiam univeivalem; ut tamen illam subji- ciant errori et deceptioni, fingunt aliam iu- visibilem ecclesiam, in qua vera fides salva- tur; sed est merum figmentum, ut paulo in- ferius dicam. Fundamentum istorum esse vi- detur, quia hsec Ecclesia est congregatio mere lmmana, et nulla promissio infallibilitatis illi facta invenitur ; omnis autem humana con- gregatio interdum decipi potest ; sic enim olim synagoga a fide defecit adorando vitu- lum, Exod. 32, et saltem tempore Antichristi dicitur Ecclesia defectura, in 2 ep. ad Thess., et loquendo de illo tempore dixit Christus : Cum venerit filius hominis, putasne inveniet fidem in terra. Et confirmatur, nam queelibet pars Ecclesiee potest errare in fide, quia illi saltem non est facta promissio, et patet de quolibet regno vel provincia Ecclesiee ; ergo eadem ratione omnes Episcopi possunt simul deficere a fide, quia tantum sunt una pars Ec- clesise ; ergo etiam reliqui possunt deficere, quia ordinarie sequuntur pastores suos, imo ad id tenentur.
- Notatio primapro Catholica resolutione. — Notatio secunda. — Catholica autem veri- tas est in contrarium ; ad quam explicandam, adverto sermonem esse de universali Eccle- sia catholica. Hsec autem duobus modis potest conspirare, seu convenire in assensu alicujus rei. Primo, credendo illain solum ut probabi- lem, vel probabiliorem et magis piam , aut in quocumque alio simili gradu qui non attingat certitudinem fidei. Secundo, potest convenire credendo aliquid tanquam certum de fide, et a Deo revelatum, et de hoc posteriori inodo est prmcipalis queestio ; nam alter non pertinet ad fidem ; aliquid vero de illo in fine subji- ciam. Deinde in assensione fidei, seu tanquam de fide, dupliciter cogitari potest error : uno modo, cum pertinacia et culpa heeresis/ alio modo per ignorantiam iuvincibilem ; inter quos modos beec potest cogitari differentia ,
quod per priorem statim amittitur tota fides, nou sic per posteriorem, saltem in^; singulis personis, et ideo oportet de his modis sigilla- tim dicere.
Assertio prima de fide. — Dico ergo pri- mo : Ecclesia universalis seu Romana non po- test afidedeficere perhgeresim. Est assertio de fide,et tam frequens in Conciliis et Patribus, ut superfluum videatur aliquid allegare. Videan- tur scripta in defensione fidei, lib. 1, cap. A. In Symbolo etiam credimus unam sanctam Ec- clesiam; repugnat autem sanctitati hseresis, quia hseresis destruit fidem, et fides est fun- damentum sanctitatis ; ergo hseresis radicitus tollit sanctitatem.LInderatio propria,etinScri- ptura fundata, est,quiaEcclesiaChristi non po- test deficere; deficeret autem si per heeresim erraret ; ergo non potest sic errare. Minor et probata est et est per se evidens, quia fides est viuculum et quasi forma constituens hancEc- clesiam et membra ejus, et ideo quicumque per hseresim fidem amittit, eo ipso incipit esse extra Ecclesiam. Ergo si tota Ecclesia fidem illo modo amitteret, eo ipso desineret esse Ecclesia, et inciperet esse synagoga Satause. Major aulem probatur ex promissione Chri- sti, Matth. 16 : Super hanc petram cedificabo Ecclesiam meam, et portce inferi non prceva- Jebunt adversus eam ; et ut de hac promis- sione nos certiores redderet, dixit Matthsei ultimo : Ecce ego vobiscum sum usgne ad con- summationem sceculi, utique per specialem protectionem, tum ut Deus, tum etiam ut homo, ut Sancti exponunt,Cyrillus Alexandri- nus^ in lib. 7 de Trinitate ; Salvian., libro se- cundode vero Judicio; Hieronymus, in Epis- tola ad Damasum; Prosper, lib. 2 de Vocat. Gent.; Beda et Euthym., Matth. ultim. ; Chry- sostomus, in eumdem Matlh., homil. 91 . Unde optime idem Chrysostomus, homil. k in cap. 6 Isaiae, dixit, facilius esse solem cxtingui, quam Ecclesiam obscurari ; et de hac Ecclesise perpetuitate videri potest Leo Papa, Epistola 31; et Augustinus, 22 de Civit., cap. 15 etse- quentibus; et in tractatu de Legibus, tractan- do de perpetuitate legis gratise, lib. 10, cap. 1, plura adduxi quse hanc veritatem confirruant ; et est optimus locus ad Ephes. 4, ubi Paulus dixit datos esse Ecclesise Pastores et Doctores, ad consummationem Sanctorum, donec occur- ramus omnes in virum perfectum ; ergo usque ad i!lud tempus durabit vera Ecclesia Christi militaus, et viatrix, ac subinde per veram fidem ambulans.
Asscrtig sccunda de fide, — Probatur e@
DISPLT. V. DE REGULIS QUIBUS FIDEI OBJECTUM INFALLIBILITER, ETC.
Scriptura. — Ralio a priori. — Dico secnndo : haec Ecclesia non potest errare in his quae cre- dit tanqnam certa de fide, etiam per ignoran- tiam invincibilem. Hanc etiam assertionem censeo esse de fide certam, eamqne late osten- di, libr. 1 Defensionis iidei, capit. A, et illam proprie probat locus Pauli, 1 ad Timoth. 2, ubi Ecclesiam Dei vivi vocat Columnam et fir- mamenlum veritatis ; nam si decipi posset cre- dendo falsum, etiam per errorem invincibi- lem, non magis esset columna veritatis, quam homo privatus. Hoc etiam confirmat promissio Christi, Joan. 16 : Cum venerit Paraclitus, docebit vos omnem veritatem ; nam hasc pro- missio maxime intelligitur respectu Ecclesiae, et de veritatibus necessariis, et ad fidem per- tinentibus. Unde ratio a priori est, quia haec Ecclesia regitur ab Spiritu Sancto, tanquam ab sponso suo, et a Christo habet proraissio- nem hrjus assistentise Spiritus Sancti, et ipse- met Christus est caput hujus Ecclesiae, juxta illud ad Ephes. 1 : Ipsum dedit caput super omnem Ecclesiam, id est, triumphantem et militantem, et specialiter super Ecclesiarn congregatam ex gentibus et ex Judaeis, jnxta illud Oseae 1 : Ponent sibi caput unum, ut recte exposuit Augustinus,lib. 18 de Civitat., c. 28; et ideo perpetuo influit Christus in Eeclesiam, tanquam caput in corpus, ut ibidem Paulus dicit. Sicque protegit illam, ne circa fidem erret, etiam invincibiliter ' .
- A.ttara ratio. — Altera ratio hujus verita- tis et ex fundamentis fidei evidens est; quia si Ecclesia Christi posset errare, credendo aliquid falsum tanquam fide certum, etiam per igno- rantiam invinoibilein, tota ejus fides dubia redderetur; qu;a in singulis formidare posset et dubitare ne forte per ignorantiam decipia- tur. Consequens est aperte falsum, tum quia non posset hoc modo dici firmamentum veri- tatis; tum etiam quia non posset obligare fi- deles ad aliquid credendum cum certitudine, et tanquam infallibile, quod est contra ratio- nem fidei Christianae, ut saepe dictum et os- tensum est; tum etiam quia est contra usum Conciliorum et sensum SS. Patrum; semper enim ad statuendam hMem, reourrunt ad Ec- elcsiae sensum, tanquam ad omnino verum et extra errorem , sive per ignorantiam , sive qnocumque alio modo, ut videre licet in Con- citio Tridentino. sessione sexta, capite octavo, et sess. 14, cap. 5; et apud Augustinum, libro
1 Videri possuut dicta in disp. 23 de Incar- natione.
de Utilitate credendi, cap. 8 et 17; etin prin- cipio librorum de Doctrina Christiana ; et Am- bros., 3 de Fide, cap. 7.
7 .E ' ffugium hcereticorum ad Ecclesiam invi- sibilem,de quo infra disp. 9, sect. 8, et in Defen- sione fidei, lib. l,c. 7 et8. — Expugnatur. — His rationibus et testimoniis coacti, haeretici admittunt aliquam Christi Ecclesiam deficere non posse> nec in fide errare; ut tamen lucem veritatis effugiant, distinguunt duplicem Ec- clesiam, visibilem et invisibilem; et visibilem dicunt posse deficere et errare; invisibilem autem esse perpetuam et infallibilem. Sed isti imprimis recedunt a proprio dogmate, quo dicunt nihil esse credendum, quod in Scrip- turis non invenitur : illa enim distinctio, seu Ecclesia invisibilis inaudita est in Scripturis vel Patribus. Secundo loquuntur contra ver- ba Christi. Quando enim dixit Matth. 16 : Super haac petram tedificabo Ecclesiam meam, aperte loquitur de Ecclesia visibili, quam po- stea Petro commendavit pascendam Joan. 21. Quomodo enim pasoeret invisibilem Eccle- siam ? Et tamen illi Ecclesise promisit stabili- tatem : Et portce inferi non pratvaUbunt, etc. Et de eadem dixit^ Matth. 16 : Dic Ecclesire, et si Ecclesiamnon audierit, etc, qure clare sup- ponunt Ecclesiarn esse visibilem. Sicut etiam illud, Actor. 20 : Posuit vos Spiritus Sanctus regere Ecclesiam Dei. Unde Augustinus, lib. 3 contra Epistolam Parmen. , cap. 5 : Ecclesia, inquit, supra montem constituta abscondi non potest. Denique dum hseretici fugiunt ad Ec- clesiam invisibilem,totam certitudinem Scrip- turee canonicae auferunt; nam Scriptura in tantum ut canonica recipitur, in quantum per manus Ecclesia? infallibilis ad nos perve- nit, et ab eadem approbatur; si aulem illa Ecclesia invisibilis est, quis potest cognoscere an per manus ejus Srriptura ad se venerit, et ab ipsa approbetur? Imo etiam occludunt viam salutis, quia extra Ecclesiam veram non est salus ; si autem invisibilis est, quis poterit illam cognoscere:, ut in ea sit etpermaneat? De qno videri potest Augustinus, 19 contra Faust., c. 1 1 , nbi requiritsensibiliasacramenta ad distinctionem Ecclesiae. Itera, 1. i de Baptis- rao, o. 1 ; et Hieronymus, Epist. ad Damas- cenum; et Cyprianus, de Simpl. praelat. La- tius de hae, re infra, disput. 9, sect. 6; et in Defensione fidei, lib. 1, cap. 7 et 8.
- Assertio tertia bipartita. — Ratio prio- ris partis. — Ratio posterioris. — Dico tertio : quamvis certum non sit, quae Ecclesia credit tanlum ut pia et probabilia. esse vera, si ta-
SECT. VII. AN LEGITIMUM CONt men tota Ecclesia in aliqaa Imjusmodi re conspirat, tenendum est in eo non errare, non solum practice, quod est rnanifestum, sed etiam speculative. Ratio primae partis est, quia non constat in his omnibus regi Eccle- siam ab Spiritu Sancto, cum ad fidem ea non pertineant, nec sint ad salutem necessaria. Ratio vero alterius partis est, quia universa Ecclesia, etiam speotata ut humana congrega- tio iri qua sunt plures viri sapientes, habet lmmano modo summam auctoritatem ; ergo si tota Ecclesia judicet aliquid esseprobabile, evideuter probabile est, et inde imprimis tol- litur periculum practici erroris, et deinde fit maxime verisimile, illud etiam in re ipsa esse verum, praesertim quia etiam est verisimile etiam Spiritum Sanctum specialiter adjuvare et illuminare Doctores Ecclesise; si enim quoad veritates omnesnaturalesidconceditur, ut lib. 1 de Grat., cap. 2, num. 17, diximus, quanto magis in liac materia seutiendum erit. Sciendum est autem in his rebus esse gradus, ut sumi potest ex dicendisin disput. 19, sect. 2, nam queedam illarum ]icet non sint tam certee, ut eontrariee sint heereticse, interdum sunt erroneee, quia proxime ad principia fidei accedunt; interdum sunt temerariee propter magnum consensum Patrum cui opponuntur. Interdum vero suut tantum probabiles vel probabiliores, et secundum eosdem gradus, erit magis vel minus certum, Ecclesiam in his nou errare.
Assertio quarta.— Declaratur. — Dico quarto : licet Ecclesia sit infallibilis in cre- dendo, nibilominus formaliter, ut sic dicam, et tautum secundum se totam sumpta, non est sufficiens viva regula fidei in docendo. Ra- tio est, quia impossibde est totam hanc Ec- clesiam convenire ad aliquid de fide definien- dum; et ideo neque est apta ad loquendum, et docendum per modum vivae regulee. Item, quia magnapars hujus Ecclesiee non est suffi- ciens ad docendum, nec hoc pertinet ad sta- tum ejus, ut constat maxime de statu laico- rum. Denique, quia docere ex Gathedra defi- niendo, pertinet ad clavem scientiae, et est actus specialis potestatis a Christo datee ad re- gendam Ecclesiam indoctrina.Christus autem non contulit hanc potestatem toti corpori Ec- clcsiee, sed capiti, ut statim dicemus, et ita ex sequentibus sectionibus haec assertio magis iilucidabitur.
Ad fundamentum erroris in num. . — Ad confirmationem, ibid. — Ad fundamentum heereticorum jam responsum est, Ecclesiam
ILIUM SIT CERTA REGULA FIDEL 157
non duci in credendo spiritu humano, sed di- vino, falsumque est tempore Antichristi om- nino esse defecturam, ut etiam scripsi, lib. 5 contra Jacobum, Anglise regem, cap. 10, a num. 17. Nam, licet magna ex parte obscu- randa sit per vim tribulationis, tamen multi perseverabunt, et erunt insignes Martyres; et Christus, Matth. 24, per exaggerationem di- cit : Vt in errorem inducanttir, si fieri potest, etiam electi , significans saltem electos, qui tunc etiam non deerunt , esse perseveratu- ros; idemque cum proportione dicendum est de synagoga, quamvis non sit eequalis ratio, quia illa non erat universalis Ecclesia. In con- firmatione, petitur an omnes Episcopi Eccle- sia3 possint convenire in aliquo errore, nam iuter Catholicos quidam affirmant, quia non invenitur promissio ; alii negant, quia consti- tueretur tota Ecclesia in magno periculo er- roris. Mihi vero neutrum videtur satis explo- ratum : probabile autem est ad providentiam Christi pertinere ,ut id non permittat. Intelligi- turque de collectione Episcoporum extra Pon- tificem, nam de iUo statim dicam (Doctrinam de Concllio uberiorem habes inferius , dis- put. 11).
SECT10 VII.
Utrum legitimum Concilium sit infallibilis regula fidei.
Ex multitudine pastorum Ecclesice con- ficitur, danda esse Concilia. — Nomen Concilii fundamentum liabet in Scriptura. — Supponen- dum est Christum Dominum ita instituisse suam Ecclesiam super petram, et sub uno Vica- rio suo, ut voluerit eam perEpiscopos guber- nari, ut Paulus testatur, Actor. 10; et ideo illi sunt quasi Principes Ecclesiee sub supre- mo, et sub illis sunt alii presbyteri, seu infe- riores Pastores ac Prcelati. Ex qua institutione sequitur ut, sicut respublica temporalis habet sua comitia , in quibus prsecipui de populo congregantur ad illam regendam, ita et in Ecclesia sunt congregationes Episcoporum seu Preelatorum, quse Concilia vel Synodi vocan- tur ; nam prior vox fundamentum habet in Scriptura, ut patet Matth. 28, et jam est ac- commodata ad siguilicaudum hujusmodi Ec- clesiasticum conventum. Alia autem vox grae- ca est et synonima, et jam a Latinis frequen- ter usurpata.
Conciiiorum triplex genus. — Primum genus. — Secundum genus Umembre. — So-
1!
lent autem tria genera Conciliorum distingui : quaedam enim dici possunt specialissima, seu dicecesana. et sunt Synodi quae in singulis Episcopatibus congregantur, in quibus unus tantum Episcopus praeest et inferiores Pas- tores cum illo conveniunt, de quibus loquun- tur aliqui canones in Decreto, distinct. 48. et ConciliumTridentinum, sess. 24, eap. 4, et 22 de Reformatione.Et dehisnibil est dicendum, quia nunqnam congregantur adfidem docen- dam, sed propter regimen. In secundo ordine sunt Concilia, quse dici possunt particularia, de quibus loquitur Canon 38 Apostolorum, et alii in dicta distinctione 18; et Euseb., libr. 5 Historiarum, cap. 22, alias 23; et talia sunt omnia, quae non sunt universalia totius Eeclesia?, licet sint plurium Episcopatuum; et haec in duo membra tacite distinguit Au- gustinus, lib. 2 de Baptismo, cap. 3, in Con- cilia provinciaruin et regionum : priora com- muniter vocantur provincialia, seu localia, ut iu 7 synodo, Action. 3, et sunt tantum unius Archiepiscopatus, et in eis praeest Ar- chiepiscopus suis suffraganeis Episcopis. Pos- teriora vocari solent nationalia, quia solent csse unius nationis, in qua sunt plures Ar- chiepiscopatus sub uno Patriarcha, vel Pri- mate, qui prseest, et aliquando vocantur gene- ralia, ut in Concilio Toletano IV in principio ; vel universalia, ut in Concilio Toletano III, cap. 18, et in Carthaginensi IV in principio; intelligitur autem secundum quid, vel per comparationem ad priora, vel per respectum ad gentem seu nationem in qua celebrantur. 3. Duo superiora genera Cunciliorum errare possunt in fide. — Cur errare possint. — II a- bent tamen magnam auctoritatem, et qualem. ■ — De toto autem hoc genere Conciliorum quae particularia vocamus, eadem est ratio et doc- trina, quantum ad praesens institutum spectat: liullum enim illorum, per se spectatum, regula est infallibilis fidei ; potest enim errare, ut de facto erravittemporeCypriani, et sub illo ; et generaliter traditur in synodo Romana sub Symmaeho. Et ratio est, quia tale Concilium non est universalis Ecclesia, neque illam reprsesentat , neque etiam illam obligare potest ad credendum quod docet, quia non habet jurisdictionem in universam Eccle- siam. Neque deuique invenimus promissio- nem illi specialitcr factam. Dixi autem per se spectalum, quia si accedat illi conhrmatio 1'outiticis, jara erit infallibilis regula; tamen illam auetoritatcm habat a Pontitice, non a se, et ideo probatio hujus partis pendet ex
dicendis sectione sequenti. Quod si quis inter- roget quantam auctoritatem habeat hoc Con- cilium ante confirmationem, respondeo bre- viter : si tantum proponat et doceat illa quee jam sunt definita, vel quse sunt per se satis clare et expresse de fide, habet auctoritatem ad cogendnm subditos ut credant, et ad ex- communicandum eosqui repugnaverint, juxta caput Ad abolendam, de Haereticis; quia ille actus magis est jurisdictionis, et sufficienter proponentis quod definittim est, quam defi- nientis; si autem aiiquid denovo tradat quod non repugnet antiquae doctrinae, sed ex ea po- tius eliciatur, habet magnam auctoritatem humanam, cui contradicere ordinarie teme- rarium erit, ut Cano et Bellarminus in hac materia docuerunt; potest autem in hoc ma- gis vel minus inveniri, juxta qualitatem Con- cilii in amplitudine vel antiquitate, vel maxi- me in modo quo iu Ecclesia receptum sit.
- Tertium genus Conciliorum. - - Conditio- nes legitimi Concilii. — Sine dictis condHioni- bus errare potest. — Tertium genus est Conci- liorum generalium, seu universalium , qua? Augustinus, supra, plenaria vocat, de quibus Couciliis tractari potest, quas conditiones re- quirant, et propter quas causas congregari possint aut debeant, et unde habeant origi- nem, scilicet, an ex divino jure vel ex Eccle- siae institutione ; sed de his videri possunt Bellarminus, libr. 1 deConciliis; Tunecrem., libr. 1 Summ., et Jacobat., in opere de Con- ciliis, quod cum aliis ejusdem argumenti ha- betur etiam in tomo decimo tertio tractatuum, parte prima editionis Venetae anni 1584. Nunc tantum breviter supponimus. ut hoc Conci- lium sit legitimum, debere esse congregatum auctoritate Pontificis, qui etiam debet iu eo preesidere, vel per se, vel per legatos suos; item , debere procedere sub obedientia et unione ejusdem Pontificis, quoe omnia in ip- sismet Conciliis frequenter docentur, et in Epistolis decretahbus Pontificum, et aliqua habentur in Decreto, distiuct. 16 et 17. Ratio vero est, quia Pontifex cst supremum caput ad quod spectat universalis gubernatio , et omuia quae ad illam pertinent, et praesertim quffi graviora sunt, ut habetur in cap. Majo- res, de Baptismo, et hoc patebit magis ex sec- tione sequenti. Ut autcm talia Concilia uni- versalia sint, sufiicit ut convocatio sit uuiver- salis, quantuin moraliter fieri possit, et ut nul- lus Episcopus Catbolicus per se excludatur; reliquoe vero circumstantiae relicta^ sunt, ut existiino, arbilrio Pontificis. Ex qua doctrina
SECT. VII. AN LEGITIMUM CONCILIUM SIT CERTA REGULA FIDEI.
sumimus Concilium non coactum a Pontifice non esse regulam fidei, imo posse errare, ut ia Concilio Ariminensi visum est. Item sequi- tur Concilium in principio legitime congrega- tum, si in discursu temporis pro quo durat, discedat ab obedientia et unione Pontificis, ex tunc non babere auctoritatem, neque esse re- gulam, ut in Basiliensi Concilio ex parte vi- sum est, de quo nonnulla diximus in Defen- sione fidei, libr. 3, cap. 48, a num. 8; et dis- put. 9 de Censur., sect. 2, multos indicavimus de re eadem traetantes, quse quidem omnia a fortiori confirmabuntur ex dicendis; solum ergo superest Concilium legitimum, de quo principaliter mota est qusestio.
Varii modi definiendi in generali Conci- lio. > — Ut autem breviter ad illam respondea- mus, supponendum est varios esse modos seu gradus iu definitione talis Concilii. Primus est, quando in illo Papa personaliter adest, ut in Lateranens., sub Innocentio, et similibus, et definitio fit consentiente Papa et Concilio. Secundus est, quando Papa adest per legatos babentes ab ipso specialem instructionem de veritatibus definiendis, et definitio fit a Con- cilio, juxta talem iustructionem. Tertius est, quando legati veniunt sine instructione par- ticulari, sed Concilio in geuerali committitur, ut in bis vel illis materiis veram fidem defi- ntat, et postea definitio fit consentientibus li gatis, et tandem additur confirmatio Ponti- fieis; quartus gradus erit, si definitio facta a Concilio et legatis eonsidereturantequam con- firmetur a Papa. Quintus erit, si Concilium aliquid definiat, repugnantibus legatis haben- tibus instructionem. Sextus, si definiat repu- guantibus legatis qui talem instructionem non babent. Omitto autem hsereticos, qui in nullo istorum graduum, Conciliorum auctori- tatem admittunt; nam, suppositis quae dixi in prsecedentibus sectionibus, nullum habent fundamentum, et testimonia falsa, quaa variis Conciliis impouunt, refellit sufficienter Bellar- minus, libr. 2, capit. 8. Et si attente legantur quae refert, fere non pertinent ad Concilia ge- neralia, preesertim in materia fidei.
Prima assertio : Concilium generale defi- niens primo modo, est regula fidei. — Proba- tur primo ex Scriptura. — Primo ergo certis- simum est Concilium generale in quo preesens adest Pontifex , esse infallibilem regulam fidei, et non posse errare in his quoa in doc- trinafidei definit, vel quee approbat iu mate- ria morum. Heec veritas ex Scriptura praxipue probatur exemplo Apostolorum, Actor. 15, ubi
in forma definiendi : Visum est Spiritui Sancto et nolu, aperte docuerunt Concilium simile regi ab Spiritu Sancto, cum defiuit; ergo non potest errare. Deinde probatur opti- me ex promissione Cbristi, Joan. 16 : Cum ve- nerit ille Spiritus veritatis, docelit vos omnem veritatem : nam illa promissio non est facta solum personis Apostolorum, pertinet enim ad perpetuitatem et conservationem Ecelesiee ; ergo facta est etiam pro successoribus ; vel, si facta est toti Ecelesiae, necesse est in tali Coneilio impleri, ut pro tota Ecclesia servari possit. Solet etiam haec veritas colligi ex ver- bis Christi, Matth. 48 : TJbi sunt duo veltres congrerjati innomine meo, ibi sum in medio eo- rit,m ; quee verba ad hoc propositum afferunt multa Concilia, quee supra refert Bellarminus. Quia vero possunt accommodari et ad Conci- lia provincialia et ad minores congregationes, advertendum est ibi promitti peculiarem assis- tentiam, velauxilium, vel providentiam, om- nibus qui nomine suo, id est, per potestatem ab ipso datam, vel socundum debitum ordi- nem, ad aliquid congregantur ; unicuique ta- men congregationi, juxta capacitatem ejus, et juxta exigentiam causae, vel negotii ; et ita recte concluditur quasi per argumentum a fortiori ; sicut etiam perpendit eo loco Maldo- nat., si Christus adest quibuscumque congre- gatis in suc nomine, inulto magis dicto Conci- lio generali, et conferendo illi auxilium tali nmneri necessarium ; et ita induxit illum lo- cum Gregorius, lib. 7 Epist., cap. 401.
Probatur secundo ex traditione. — Secun- do, habetur haec veritas ex perpetua traditio- ne et consensu Ecclesiae ; nam imprimis om- nia generalia Concilia in se agnoscunt istam assistentiam Spiritus Sancti, et sub anathemate tanquam hsereticosdamnantnon credentes de- finitionibus suis; etuniversa Ecclesia catholica hactenus illis paruit, et Patres hoc judicium talis Concilii censent immutabile et ultimum, quod non licet amplius iii dubium revocare, ut patet ex Leone 1, Epist. 61, 62 et 450; et Gre- gorio, lib. 4 Epist., cap. 24, prope finem, ubi dicit quatuor Concilia prima generalia reci- pienda esse, sicut quatuor Evangelia, scilicet quoad certitudinem in rebus definitis; sumi- tur etiam ex Athanasio, in Epistol. ad Epicte- tum; ex Augustino, Epist. 462, qui etiam, in Epist. 418, dicit, disputare deeoquod univer- sa Ecclesia sentit, insolentissimce dementice es- se. Hujusmodi autem merito reputatur quid- quid universale Concilium cum Pontifice de- finit.
Probatur tertio ratione. — Unde tandem sumitur ratio evidens, stantibus principiis su- pra positis; ostensum est enim necessariam esse in Ecclesia aliquam regulam vivain, quae possit in controversiis fidei infallibiliter do- cere quid tenendum sit, et in rebus obscuris, cum eadem certitudine veritatem explicare, et Ecclesise proponere; item est ostensum banc regulam non posse esse totum corpus mysti- cum Ecclesise, ut includit totum populum lai- cum, imo nec totum clerum, propter impossi- bilitatem et insufficientiam, et quia non om- nes sunt Pastores vel Doctores Ecclesise ; ergo nulla potest cogitari inter homines regula ma- joris auctoritatis, quam sit universale Gonci- lium cum Poutifice ; nam ibi est caput Eccle- sise et alii Principes Ecclesiastici, qui merito dicuntur universalem Ecclesiam reprsesenta- re; ergo hsec maxime est talis regula infallibi- lis. Et confirmatur, quiabujusmodi Concilium potest obligare totam Ecclesiam ad creden- dum quod sic definitum est, quia nulla est major poteslas in Ecclesia; ergo quod sic defi- nitur, oportetesse infallibile, alias contingere posset Ecclesiam obligari ad credendum de fide aliquid falsum, cujus oppositum ostensum est sectione prsecedenti ; neque contra banc veritatem invenio difficultatem alicujus mo- menti.
Assertio secunda: Concilium generalese- cundo modo definiens, est etiam regula fidei. — Addendum vero est seeundo Concilium gene- rale, iu quo Papa non adestper se, sed perle- gatos, postquam ab ipso Papa confirmatum est esse infallibilem regulam fidei. Est assertio de fide, in qua omnes Catholici conveniunt ; et habetur iisdem testimoniis et principiis, et ex communi praxi Ecclesise ; nam plura ex Conciliis generalibus, a Nicseno usque ad Tri- dentinum, hoc modo peracta sunt et confir- mata, et statim sunt habita ut regulse fidei infallibiles. Ratio autem est, quia ibi adest tota auctoritas Ecclesioe , quoe invenitur in Concilio generali, cum praesentia Papre, qni prius adfuit quasi reprresentative per legatos; et id, quod deesse videbatur de personali con- scnsu ejus,pcr confirmationem suppletum est; ergo nihil deest ad plenam auctoritatcm et infallibilitatem talis Coneilii, nam corporalis illa prcesentia non est de substantia ; et sufficit quasi spiritualis conjunetio per influxum po- testatis, sicut alias significavit Paulus, 1 ad Corinth. 5, quando excommunicavit absen- tem : Congrcgatis vobis, ct meo spiritu cum virtule Domni noslri Jesu. El confirmatur
tandem, quia saepe moraliter impossibile est Papam personaliter adesse Concilio generali, saepeque esset cum magno dispendio Eccle- sise; ergo nou est verisimile hanc praesentiam esse necessariam, quia neque esset conveniens providentiee modus, neque est fundamentum ad id asserendum.
- Tertia assertio: ConciUum generale tertio rnodo definiens, est regula fidei. — Tertio ad- dendum est, quando Concilium generale ha- bet instructionem a Papa per legatos de rebus in particulari definiendis, et ipsum Concilium definit sequendo instructionem, errare non potest, et statim, nulla spectata confirmatio- ne, incipit esse illa definitio regula fnlei, et res definita de fide. Ita etiam sentiunt com- muniter Catholici, et est res certa ; quia illa dcfinitio jam hab.it consensum totius Concilii et Papae, non solum per legatos, sed etiam per seipsum ; ergo habet tantam auctoritatem et certitudinem, sicut definitio Concilii gene- ralis ubi adest prsesens Papa. Patet consequen- tia, quia, ut dixi, preesentia vel absentia per- sonalis seu corporalis parum refert, si alias constat de judicio et de conseusu Pontificis. Deinde probatur, quia illud Concilium, quoad talem definitionem , habet contirmationem Pontificis, quasi anticipatam ; ergo non habet minorem auctoritatem quam Concilium ge- nerale confirmatum. In his ergo tribus asser- tionibus nulla est dubitatio. In hac vero ulti- ma posset aliquid inesse difficultatis, sed fa- cile expediri potest ex his quae tradunt aucto- res citati, et ideo non immoror.
11 Dubium de definieute quarto modo. — Quid sentiunt Parisienses. — Quid vero Caje- tanus, Beitarminus et plerigue alii. — Aucto- ris judicium. — Concitium generale definiens quinlo et sexto modo non est regula fidei. — At vero quando Pontifex solum adest in Concilio per legatos, sine iiistructione particulari, et totum Concilium cum legatis aliquid defiuit, est grave dubium an tale Concilium possit er- rare, et consequenter an talis definitio faciat fidem ante confirmationem Pontificis ; nam in hoc sunt opiniones inter Catholicos; Pari- sienses enim, et alii qui credunt tale Conci- lium esse supra Pontiiicem, consequenter af- firmaut ejus definitionem esse infallibilem, quia est a suprema potestate, et quia illud Coucilium repivesentat Eeclesiam uni versalem . Contrarium vero docent Cajetanus , Turre- crcm., quos relcrt et sequitur Bellarminus, lib. 2 de Conciliis, cap. 11. Quibus adde Castrum, lib. I dc Justa hasretLc. puint.,cap. 0. Quia ve-
SECT. VIII. AN PAPA SINE CONCILIO SIT CERTA REGULA FIDEI.
rissimum est Papam esse supra tale Concilium; quia infallibilitas nec invenitur directe pro- missa tali Concilio , nec delegabilis est ; et propter reliqua quee in eis videri possunt. Ego autem breviter censeo illud Concilium non esse regulam frdei, quia saltem ejus auc- toritas infallibilis est sub opinione, et quia non habet jurisdictionem ad obligandam Ec- clesiam ante confirmationem. Nihilominus tamen probabilissimum censeo non permissu- rum Deum, ut tale Concilium legitime proce- dendo erret, utique facieudo quod in se est, non tam propter ipsum quam propter Ponti- ficem, quia esset magna perplexitas et ma- gnum scandalum Ecclesiae, si Pontifex etCon- cilium inter se dissentirent. Unde a fortiori constat generale Concilium definiens duobus ultimis modis, scilicet, vel contra instructio- nem Pontificis, quando illam misit, etiam con- sentientibus legatis, vel illis dissentientibus, etiamsi instructiouem non habueriut, non esse regulam frdei, sed posse errare, quia non procedit legitime, sed utroque modo a capite discordat.
Doctrinam de Pontifice uberiorem, vide in- fra, disputat. 10.
SECTIO VIII.
Utrnm Summus Pontifex etiam sine Concilio generali sit infallibilis regula fidei ?
- Distinctio. — Instituisse dristum mo- narchiam Ecclesice , est de fide. — De Sum- mo Pontifice duplex est potissima disputa- tio, una de dignitate et primatu ejus, an fuerit ex institutione Christi, et consequen- ter sit de jure divino : sed hoec pars sup- ponenda potius nunc est quam disputanda, quia revera non est hujus loci propria l, neque datur temporis commoditas ; legi ergo possunt citati auetores, preesertim Turreeremat., Cano, et Bellarminus, et Cajetanus, in opusc. de hac re. Nos ergo supponimus tanquam de fide certum, Christum Dominum instituisse Eccle- siam suam, ut esset una spiritualis respublica, habens monarchicum regimen, quod ipsemet Christus in Petro inchoavit, ut perpetuo du- raretin successoribus ejus. Ita constatex pro- missione Christi, Matth. 16 : Stiper hanc pe- tram cedificabo Ecclesiam meam ; nam est mo- raliter evidens, per illum articulum, hanc,
1 Vide 1. 1 Defensionis fidei, c. 10, et infra, disp. 10, sect. 3.
XH.
Petrum designasse ; prsemiserat enim : Tu es Petrus ; et statim subjungit : Et portce inferi non prwvalebunt adversus eam, significans per- petuitatem sedificii fundati in illa petra, et consequenter illam petram fore perpetuam, non in persona, sed in cathedra et successio- ne. Et illi eodem modo statim promisit, pecu- liari et singulari excellentia, claves Ecclesise, dicens : Tibi dabo claves regni coelorum. Deui- que, promissionem hanc prope ascensionem suam Christus implevit, Joan. 21, dicens Pe- tro : Pasce agnos, et : Pasce oves meas, id est, rege et guberna (hoc enim in similibus locis significat verbum pascendi in Scriptura, juxta phrasim hebraicam ) totum gregem meum, a minimo usque ad magnum, qui per agnos et oves significatur ; itaque, cx consonantia ho- rum locorum, et verborum proprietate, et ex rei necessitate, et materiae gravitate , et ex communi sensu ac traditione Eeclesia: et Pa- trumomnium, constat Christum ibi instituisse primatum Ecclesiae in persona Petri, ut in suc,- cessoribus ejus perpetuo duraret; et ita est hic articulus tenendus, non solum tanquam de fide, sed tanquam unum ex preecipuis fundamentis fidei, et maxime necessarium ad tollendas hae- reses et schismata, ut citati auctores latissime prosequuntur, referendo Patres quos breviter et erudite colligit Maldouat. in utrumque lo- cum Matth, et Joan., satis accurate illa expo- nendo.
- Recensentur varics Pontificis potestates. — Prcesens quxestio est solum de potestate defi- niendi. — Altera pars hujus disputationis est de potestate Pontificis, quae plura membra complectitur ad varias materias pertinentia; habet enim supremam potestatem jurisdictio- nis in foro sacramentali, de qua dictum est in materia de Poenitentia, disput. 16; habet deinde supremam jurisdictionem in externo foro spirituali ct ecclesiastico, quae legislativa est, seu direetiva, et consequenter etiam est dispensativa, et de illa tractavimus in mate- ria de Legibus, lib. A, a principio, et lib. 3 Defensionis fidei, a cap. 6, et multa in trac- tatu de Voto, libro sexto, capite nono, et de Ju- ramento, libro secundo, capite trigesimo; est etiam potestas coactiva , de qua in tomo de Censuris, disputatione prima, sect. 2, dictum est. Extenditur etiam ad dispensandum indul- gentiarum thesaurum, ut iu tomo de Pceniten- tia, disp. 39, declaratum est. Solum ergo su- perest dicendum de potestate deiiniendi, seu docendi Ecclesiam cum infallibilitate , quac propria est hujus loci; et quia de Pontifrce, ut
m
DlSPUT. V. DE REGULIS QUIBUS FIDEl OBJEGTUM 1NFALLIBIL1TER, ETC.
definienle simul cum Conciiio generali, jam dictum est, solum superest inquirendum, utrum si solus definial absque generali Conci- Ho, eamdem habeat infallibilitatem, et sit re- gula fidei, vel possit errare ; quia non solum hseretici affirmant errare posse, quod mirum non est, cum primatum ejus negent; verum etiam aliqui catbolici dubii sunt ; quia, licet primatum agnoscaut supra singulos de Eccle- sia, non tamen supra totam Ecclesiam collec- tive , et in Concilio generali congregatam , quod etiam fundamenium falsum est, et ideo illo omisso,
Partis negathce argumentum primum. — Secundum. — Tertium. — Ratio dubitandi esse potest, primo, quia una regula viva suffi- cit Ecclesiae, et ha^c jam assignata est, sciH- cet, Conciiium generale legitimum et appro- batum : ergo Pontifex per se non est regula. Probatur consequentia, tum quia in potestate iam singulari et excellenti non oportuit dari multitudinem, tum maxime quia in negotio tam gravi, non expediebat Ecclesise ut solus Ponlifex sine supremo examine, quale fit in Concilio generali, possit res definire. Unde argumentor secundo, quia alias,quidquid Pon- tifex definiret, etiamsi temere et sine debito Concilio id faeeret, esset de fide credendum, quod durissimum est. Tertio est communis difficultas, quia definitio semper fit a particu- lari persona, ut constat; sed nunquam est de fide hanc personam quse loquitur, esse verum Pontificem : ergo potest nunquam esse de fide quod definit.
Assertio affirmativa Calholica. — Prola- tur primo ex Scriptura. — Nihilominus veri- tas Catholica est, Pontificem definientem ex cathedra esse regulam fidei, quae errare nou potest, quando aliquid authentice proponit universse Ecclesise, tanquam de fide divina credendum : ita docent hoc tempore omnes Catholici Doctores, et ceuseo esse rem de fide certam, quse iinprimis probari potest ex testi- inoniis proxime citatis. Nam Christus dedit Pelro et successoribus ejus auctoritatem pas- cendi Ecclesiam, maxime in doctrina, et sin- gulari modo, id est, non tantum per auctori- tatem praMlicandi, quam omnibus Apostolis indiflerenier tribuit, cum dicit : Eunles, do- cele ouines gentes, et prcedicate Evangetium omui creaturw ; sed per potestatem jurisdictio- uis, interprctandi, seu propouendi veritates crcdeudas, et sub obligatioue illas credciidi ; ergo haec potestas liabet uecessario adjuuctam iufallibililatem etassistentiain Spiritus Sancti,
ut non erret. Consequentia probatur, quiahoc necessarium est propter infallibilitatem Eccle- sise in credendo, quam supra ostendimus ; nam, si Pontifex docens illo modo, eam pos- set decipere, etiam ipsa posset decipi ; imo co- geretur ad errorem, quia credere teneretur. Antecedens autem patet ex verbis Christi supra ponderatis, et ex traditione Pontificum et Pa- trum : hac enim ratione docent Ecclesiam Romanam esse matrem et magistram omnium Ecclesiarum. Unde Damasus Papa, epistola ad Stephanum, vocat Pontificem doetorem Or- tliodoxse et iminaeulata: fidei, quod etiam ag- noscit Ilieronymus, in Epist. ad eumdem Da- masum , de nomine hypostasis. Atque ita idem probat alter locus de fundatione et cedi- ficatione Ecclesiee super Petrum; nam, si Pe- trus vel successor ejus posset Ecclesiam deci- pere, non esset firmum, et stabile sedificium, cum a fide pendeat, et ipsa fides respectu Ec- clesiae , etiam pendeat ex hoc fundamento. Unde etiam concluditur ita esse intelligen- dam aliam Christi promissionem , Luc. 22 : Ego rogavipro te, Petre, ut non defiaat fides tua ; intelligitur enim de Petro, non pro illo tautum, sed ut erat futurus petra, et perpe- tuum Ecclesiai fundamentum, et ita durat in successoribus, saltem quatenus Pontifices sunt, ut exposuit Leo Papa, serm. 1 et 2 de Assump- tione sua, et Innocentius III, iu cap. Majores, de Bapti?mo ; et multi alii Pontifices, in suis Epistolis decretalibus.
- Probatur secundo ex consensn et traditiont Ecclesice. — Secundo igitur et principaliter probatur assertio ex consensu et traditione Ecclesiae; nam imprimis, ut dicebam, Ponti- fices a principio hanc potestatem in se agno- verunt, et illa usi sunt, et non est verisimile illam usurpasse, tum propter eorum multitu- dinem et magnam sanclitatem, tum propter consensionem et obedientiam Ecclesiae. Dein- de ipsamet Concilia generalia approbata hanc in Pontifice potestatem recognoscunt, ut patet ex Concilio Vienneusi, in Clement. unica de Summa Trinitate et ex Concilio Florentino, sessione 25, in fin.; et ex Lateranensi, sub Leone X, qui articulum vigesimum quartum Lutheri, hanc veritatcm ncgantis, tanquam hajreticum damnavit. Itcm Concilia provincia- lia a Pontificibus confirmata recipinntur ab Ecclesia tanquam regula fidei infallibilis, ut patet ex Concdio Milevitano et Arausicano, et ex multis Toletauis et Carthaginensibus , et praicipue de Romanis seu Lateraucnsibus, de quibus ita sentiuut omnes Catholici Doctores ;
SECT. VIII. AN PAPA SINE CONCILIO SIT CERTA REGULA FIDEI.
ergo signum est Pontificem sine Concilio ge- nerali possealiquid de fide constituere, etcon- sequenter sine Goncilio provinciali ; nam est eadem vel major ratio, quia potest alio modo sufficientemdiligentiam adhibere. Deniqueita etiam senserunt omnes Patres antiqui quos refert Walden., libr. 3 Doctrinalis; Hosius, in Confess. Fidei, cap. 53; Gano, libr. 5 et 7 de Locis; Turrecrem., lib. 2 Sum., cap. 4 09, et sequentibus; et Bellarminus, libr. 3 de Pon- tifice; Salmeron, super Matth. 16, et super alia testimonia citata ; et ibi expositores mo- derni ; et videri etiam potest Directorium In- quisitorum, secunda parte queest. 2 et 7 us- que ad 17; et Penna, in scholiis ad illas.
6 Terti > ralione, quod non expediat Eccle- siie potestatem capitis alligare Concilio. — Itl ostenditur primo. — Tertio, possumus hanc veritatem ratione explicare, quia in primis non expediebat Ecclesiee, propter quam hsee potes- tas data est Pontiiici, ut illa daretur quasi alli- gata, et dependens a Coneiho generali; ergo verisimile non est ita fuisse datam, ac subinde poleritPontifexsinetali Concilioveritatem de- finire, sine periculo erroris. Antecedens osten- ditur primo, quia difficillimum est Concilium generale congregare, et ordinarie fieri non po- test sine magno labore et dispendio Ecclesias, et aliquando potest esse moraliter impossibile, propter persecutiones, bella, vel alia impedi- menta. Aliunde vero potest seepe instare ne- cessitas damnandi novam insurgentem heere- sim, vel declarandi veritatem aliquam neces- sariam, quse in dubium revocatur ; ergo opor- tuit Summum Pontificem habere hanc potes- tatem independentem a Concilio generali. Se- cundo, quia ita erat utilius ad majorem Eccle- siee unitatem, quia nisi caput Ecclesiae haberet in omnibus superiorem potestatem, facile pos- sent oriri schismata. Tertio, nunquam legimus hanc poteslatem datam esse Pontifici depen- denter a Concilio ; sed potius, e converso, da- tam esse Concilio dependenter a Papa. Unde ratione illius habet infallibilitatem , et ideo ante confirmationem ejus non habet dictam auctoritatem; ergo Pontifx per se habet il- lam, unde de facto soent Concilia generalia illius sequi judicium, ut videre licet in Ephe- sino primo, et in Chalcedonensi, et in Niceeno secundo. Et videri etiam potest Innocentius 1, epistol. 26; et Gregorius, libr. 4, epistol. 32; et Gelasius m epistola ad Faustum.
- Corollcwium primum de prceceptis morum. — I)e fide esseputatur ab Antonino et Cano. — Et ex hac generali assertione, sequitur primo
Pontificem non posse errare in preeceptis, seu rebus moralibus quas tradit vel approbat pro universa Ecclesia. Hoc intelligendum quan- tum ad substantiam seu quantum ad honesta- tem morum ; nam quoad circumstantias, vel inultiplieaudi praecepta, vel rigorem aut ni- mias poenas, non est inconveniens aliquando committere aliquem humanum defectum , quia hoc non est contra Eeclesiee sanctitatem ; approbare autem turpia pro honestis, vel, e converso, damnare honesta tanquam iniqua, repugnat veritati et sanetitati Ecclesiae; et ideo in his etiam non potest errare Pontifex. Quod dixit esse de fide Antoninus, 3 part., tit. 12, cap. 8, § 2; Cano vero, lib. 5 de Locis, cap. 5, dixit parum distare. Alii vero recen- tiores paulo minus rem hanc exaggerant: Mo- lina, de Justit., disputat. 325; Bellarminus, libr. 5 de Boman. Pontif., cap. 5. Declaratur exemplo. Nam Ecclesia approbavit commu- nionem laicorum sub una specie, tanquam sufficientem ad salutem, et ideo hoc habetur tanquam certum de fide, juxta Concilium Tri- dentinum, sess. 22, cap. 1 ; sed in hac et si- mili materia, ut Ecclesia id teueat, sufficitap- yirobatio Pontificis, imo illam tenetur Eccle- sia sequi ; ergo, ut Ecclesia nou erret, necesse est ut Pontifex in taii materia errare non pos- sit ; et ita sensit etiam Innocentius III, in capit. Per venerabilem, Qui filii sint legitimi. Deni- que omnia adducta in assertione hoc corolia- rium confirmant; preesertim quia, ut supra dicebam, decreta morum includunt doctrinam moralem, non minus necessariam ad salutem quam sint aliee veritates fidei.
- Corollarium secundum, de canonizatione Sanctorum. — Ejus ratio. — Te?nerarkim est sentire contra prcecedens corollarium. — Se- cundo infertui' non posse errare Pontificem in Sanctorum canonizatione ', ut recte docuit D. Thomas, Quodlib. 9, artic. ultimo; Antou. et Gano, supra; et Bellarmiuus, libr. 1 de Sauctorum beatitudine, cap. 5; Azor, tom. 2, hl). 5, cap. 6, qiuest. 5; Valent., tom. 3, dis- tiuct. 1, queest. 1, punct. 7, § 40, versie. Itaqm quod ad; Sylv., v. Canotdzat., qiuest. 3, ubi refert Joannem de Napoli absolute damnantem coutrarium de haeresi; Turrecrem.,1. 2 Sum., cap. 110. Sumitur vero nostrum eoroliarium ex Gregorio, in cap. Sicut, distiuct. 15; et Bernardo, epistoi. 174 ad Lugdunenses. Ratio vero est, quia heec est pars qusedam materiee
1 De qua in Defens. fidei, 1. 2, c. 8, non-
nulla.
moralis, et valde necessaria ut Ecclesia non erret in cultu , et adoratione religionis, alias contingere posset ut coleret hominem damna- tum, et ad illum preces funderet, quod est etiam contra puritatem et sanctitatem Eccle- siae. Uem non iicet fidelibus dubitare de gloria Sancti canonizati ; id enim sub prsecisa obliga- tione preecipiunt Pontifices in ipsa canoniza- tione ; ergo oportet ut illi prsecepto non possit subesse error, alias defieeret Deus m rs maxi- me neees?aria Ecclesiee , quod est contra pro- videntiam , et promissiones ejus ; et ideo, quamvis baec illatio non sit de fide, censeo esse satis certam, et contrariam esse impiam ac temerariam (Lege , si placet, Walden., tom. 3 Doctrin., tit. 14, cap. 22 et sequent. ; Castr., libro 1 de Justa hseret. punit. , ca- pite 6 ; Anconitanum, qusest. 14 et sequen- tibus).
- Corollarium tertium de approlatime re- ligionum .—Cani error circa hoc corollarium. — Ratio pro eodem corollario. — Tertio, infero non posse Pontificem errare in approbatione religionis; ita tradinms etiam ac latius tom. 3 de Religione, lib. 2, cap. 17, et amplectuntur recentiores couimuniter : Azor, tom. 2, lib. 5, cap. 7, qusest. 2 ; Valentia supra, et quos dicto loco citamus, quod intelligendum est quoad substantiam ejus, quidquid sit de circumstan- tiis, ut esse possunt , vel in approbatione reli- gionis non necessarise , vel in nimia multitu dine earum, quamvis etiam in his non sit te- mere ferendum judicium ; substantiam autem voco, quod religio approbata non solum non sit noxia vel inutilis, sed etiam simpliciter sit via ad perfectionem ; in quo graviter erravit Cano, dicto libr. 5, cap. 5, contrarium sen- tiens ; nam illud temerarium reputavit divus Thomas, opusc. 19, cap. 4 ; et dicta assertio est valde consentanea Concilio Tridentino , sess. 25, cap. 16 de Regularibus , et Concilio Constant. , quod damnavit Wiclephum et Joannem Huss, quia male seutiebant de reli- gionibus a Sede Apostolica approbatis, quos refellit Walden. supra, tit. 9, prsesertim a cap. 83; Bellarminus, lib. de Monachis, et alii scrihentes contra hcereticos. Denique favet communis sensus Ecclesiee, ita sentientis de religionibus approbatis , et contrarium tan- quam scandalosum et impium damnantis. Ra- tio vero est, quia ha;c etiam est magua pars raaterise moralis ; oportet euim ut Ecclesia ha- beat seeuritatem ©t certitudinem, non tantum in praiceptis, sed etiam in consiliis, et in via perfectionis. Itein, quia approbare religionem
est quasi canonizare tale institutum ut sanc- tum ; ergo ad providentiam Spiritus Sancti spectat ut in hoc non permittat errare Eccle- siam quam specialiter regit ; erraret autem Ecclesia si Pontifex posset errare ; ergo cre- dendum non est id accidere posse.
Ad primum argumentum in numero tertio. — Primum argumentum ex dictis solu- tum est : nam revera in Ecclesia non sunt duse regulae infallibiles vivae, sed una tantum, quse est Summus Pontifex , qui potest variis modis uti ad definiendum sua potestate, prout opportunitas tulerit, et Ecclesiee fuerit expe- diens, et ideo unus illorum modorum est, de- finire cum Concilio generali , quia interdum expedit ad majorem Ecclesise satisfactionem , utque magis constet de communi consensu ejus , et ad majorem confusionem hseretico- rum, vel quorumcumque contradicentium, ut recte nobis declararunt Apostoli exemplo suo, Actor. 15, et ad Galat. 2.
Ad secundum. — In secundo vero argu- mento, postulatur quam diligentiam debeat Pontifex adhibere ad definiendum quando Concilium generale non congregat ; ad quod breviter respondeo, aliquam sine dubio esse necessariam, quia Deus non vult ut homines temere judicent vel gubernent ; quanta vero futura sit, nullo jure, saltem divino, definitum est, sed prudentiee ipsius Pontificis relinqui- tur. Solet autem quaeri quid sit futurum si Pontifex sine praemissa diligentia definiat : aliqui dicunt posse tunc Pontificem errare, et Ecclesiam posse tunc non assentiri ; sed hoc periculosum est , quia Ecelesise non poterit constare an Pontifex adhibuerit sufficientem diligentiam necne, vel relinquetur singulo- rum arbitrio , ut judicent an diligentia suffi- ciens fuerit, et ideo melius, ut existimo, res- pondetur non admittendo casum ; nam Spiri- tus Sanctus, qui regit Ecclesiam, non permit- tet Pontificem tam imprudenter definire ; et ideo, quoties absolute definit, credendum est sufficientem diligentiam prsemisisse.
Ad tertiuu. — In ultimo argumento, petitur qusestio superioribus annis valde con- troversa , an sit de fide hunc Pontifieem esse verum Pontificem, quam non possum nunc prodignitatc disputare; breviter tamen, multi sentiunt non esse hoc de fide, scd vix poteruut sustinere ccrtitudinem fidei in rebus definitis a Pontifice, nisi consequenter dicaut non so- lum Pontificein verum, sed etiam nec reputa- tum ab Ecclesia, posse errare defmieudo, quod censet Bellarminus supra. Ego tamen fere
SECT. I. AN FIDES SIT ACTUS 1NTELLECTUS, ET QUOMODO DEFINIRI POSSIT.
ante triginta annos l, hoc est anno Domini 1585, docuit Romse esse de fide, hunc Ponti- ficem esse verum Pontificem , postquam suffi- cienti consensu totius Ecclesise receptus est, et ita approbatus, ut omnes illi obedire te- neantur, etiam in deflnitionibus fidei, quia haec obligatio necessario supponit illam certam fidem, et illa veritas particularis est sufficien- ter contenta in universali dogmate fidei, quod successor Petri est verus Pontifex ; et tunc sufficienter applicatur, et fidelibus proponitur. Quam sententiam postea nostri vel publicis disputationibus defenderunt, vel typis etiam nonnulli mandarunt. Ex quibus consuli potest Alphonsus Salmeron, lib. I in Epistol. Pauli, parte secunda, disputat. de Ecclesia, satis ante medium, a § Angeli etiam: Albertinus, tom. 1, coroll. 3 Theologico, ex tertio principio philo- sophico, qusest. 3, a num. 10 ; Valentia, su- pra, in § 38, versic. Secunda ratio, licet ipsius probatio parum concludat. Reliqua videri pos- sunt in supra citatis auctoribus.