Francisco Suárez · disputatio · 1 janvier 1621

De Ecclesia

De l'Église (Disp. IX de la De Fide)

Pré-Vatican II non-magisteriel
Version unique

De Ecclesia (Disputatio IX)

De l'Église (Disp. IX de la De Fide)

Source : R. P. Francisci Suarez e Societate Jesu Opera Omnia, editio nova a Carolo Berton, Tomus duodecimus (Parisiis, apud Ludovicum Vivès, MDCCCLVIII), complectens commentaria in Secundam secundae D. Thomae : viginti quatuor de Fide, duas de Spe, tredecim de Charitate disputationes. Texte OCR depuis l'exemplaire scanné par Boston College Libraries, archive.org/details/rpfranciscisuare12suar. Qualité OCR moyenne (mise en page à deux colonnes mal segmentée par endroits).


DISPUTATIO IX.

DE ECCLESIA.

Do Ecelesia, prseter lllius indubitatam auc- toritatem, de qua supra in disp. 5, a sect. 5, multa occurunt consideranda, preesenti operi de fide affinia, et scholastici instituti propria ( alias enim argumentum amplissimum est, et his temporibus fusissime agitatum ), quce per sequentes sectiones novem ordinatim ex- plicabuntur.

SECTIO I.

An et quid sit Ecclesia, et quibus expartibus constet.

  1. Vocis Ecclesia origo et significatio. — Synagoga quid? — Primum explicandum est quid nomen Ecdeshe significet ; est enim grsecum, convocationem significans _, a verbo gxxaXe», id est, convoco ; translatum vero f uit ad significaudum convocatam congregatio- ncm, ct piopterea rebus tantum rationahbus tribuitur, quia solum illa^ vim vocis sentire possuiit, ct ideo illarum tantum est convo- cari ; iu quo differt nomen Ecclesia a nominc Syiuujoga, nam hoc simpliciter quamcumque coiigrcgationeni signiiicat ; unde brutorum et anitnalium gregi attribui potest . ct pro- pterea, ut Augustinus, Psal. 81 , notavit, Synagoga' nomcn populo antiquae legis, no-

men vero Ecclesiw Christianorum congrega- tioni accommodatum est, ad indicandam legis gratiaa perfectionem ; id quod etiam notavit Hieronymus , seu potius Beda in illud Pro- verbiorum 4 : In medio Ecclesia?, etc., item- que Isidor., lib. 8 Etymol., cap. 1. Ex his au- tem constat, ut notavit Chrysostomus in orat. de S. Phylogonio, tom. 3, non solum homi- num, sed etiam Angelorum congregationem posse Ecclesiam nominari ; neque solum fi- delium, sed etiam Beatorum, qute proprie di- citur Ecclesia triumphans ; a nobis autem solum instituitur sermo de Ecclesia militante. Et quamvis nomen Ecclesia? interdum in Scriptura tribuatur, vel praslatis Ecclesise, ut Matth. iS : Dic Ecclesia? , vel particularibus fidelium congregationibus, ut ssepe in Apo- calyp., cap. 1,2 et 3 , et in epistolis Pauli, Rom. 16, versu 5, \ Corinth. 1, et 2 Corinth.

I, cum similibus, vel locis sacris ac templis in quibus fideles congregantur , 1 Corinth.

II, versu 18, Judith 6 , nonnunquam vero etiam Ethnicorum congregationi, ut Act. 19, attamen inprtesenti nomine Ecclesia? utimur, quatenus significat et solam , et totam con- gregatiouem fidelium hominum in Christo credentium, qua; , Psal. 21 , Ecclesia magna dicitur, et merito Ecclcsia? Ddlitantis nomen sibi assumpsit , quia et omnes ad se vocat , neque in ea distinctio Judwi , et Gfrwci, sed omnis qui credlt in illum ( scilicet Jesum ) non conficudctitr, Roman. 19 ; et Act 2 : Vobis ct omnibus qui longe sunt, quoscum^ue advocavc-

SECT. I. AN SIT ET QUID SIT ECCLESIA ET EX QUIBUS PARTIBUS CONSTET.

rit Dominus , est repromissio. Quia scilicet nullus ad illam adjungitur, nisi divinitus vo- catus ; quse omnia, et alia multa de lioc no- mine Ecclesice, vide in capite Firmiter, ex Concilio Lateranen., et capite Ecclesia , ex Nicolao Papa, de Gonsecratione , distinctione prima, et in Julii I decretis, quEe Brucardus, lib. 3, a principio refert. Videri etiam pos- sunt Cyprianus, epistola secunda ad Corne- lium, et libro de Unilate EcclesicB ; Cyrillus, Catechesi ultim . ; Isidor., lib. 8 Etymolog., c. 8 ; Aug. supra, et Fsal. 77; Optatus, libro coutra Parmenianum; Beda, in id Prov. 5 : ln medio Ecclesice , et synagogce ; Gregorius 2 Moral., c. 2 ; Raban., 1 libro dejnstitutione clericornm, cap. 3 ; Turrecremata, lih. 1, cap. 2 Summge de Ecclesia ; Hosius, in confessione Polonica, cap. 20 ; et libro contra Prolego- mena Brentii; Pighius , de Ecclesiast. Hie- rarch., a principio ; Driedo, & de Ecclesiast. dogmatibus, cap. 1 ; Petrus Soto, prima parte defensionis contra Brentium; Coclseus, Phi- lippica 4 , et libro de Seriptura secundo , et Ecclesiae auctoritate ;'Echius in Enchir. ; Cano, 4 de Loc. ; Castro, lib. 7 adversus hae- reses, a principio ; Michael de Anin., tom. 13 tractatuum, p. 2, in c. -4.

  1. Assertio prima de fide. — Dico primo : certum est verara Dei Ecclesiam in mundo esse. Haec est de fide, nt patet ex omnibus Symbolis, Conciliis, et Scripturis, quae adfere- mus, et in ea hseretici nobiscum conveniunt : contra alios vero infideles, demonstranda ve- nit illis rationibus, quibus superius verita- tem aut credibilitatcm potius nostrse fldei os- tendimus, disputatione 5, a sectione 8.

  2. Assertio secunda. — Probalur et expli- catur. — Confirmatur ex Patrvms. — Et ra- tione. — Allata definitio est sufficiens. — Dieo secundo: htecDei Ecclesia est corpus quoddam politicum seu morale, ex hominibus veram fidem Christi profitentibus compositum. De- sumitur conclusio ex Concilio Lateranensi, et Nicolao Papa citatis, et in ea explicatur quid sit Ecclesia, et quse sint veluti materia et for- ma ejus. Nimirum Ecclesia corpus quoddam est non simplex, sed compositum, ut ex dictis de significatione nominis constat, et ex Paulo ad Romaii. 12, 1 Corinth. 12, Elphes. 1. Pars igitur materialis hujus eorporis sunt homines viatores, quia solum de Ecclesia quaa nunc militat loquimur; forma vero est illa qua om- nes, qui partes Ecclesise sunt, in unam spiri- tualem Rempublicam conjunguntur; haec au- tem forma fides est preecipue, ut in cap. Fir-

miter, et cap. Ecclesia citatis dicitur, et con- stat ex illis Scripturas locis, quibus fides Ec- clesia? fundamentum vocatur , ad Eph. 2 : Supercedificati supra fundamentum Apostolo- rum ct prophetarum , id est, super eorum fidem et doctrinam ; quomodo multi etiara Patres exponunt illud Matth. 16 : Super hanc petram cedificabo, etc, id est, super hanc fidei confessionem , quamvis alius sit praecipuus hujus loci sensus litteralis, quidquid renita- tur Joannes Arboreus, lib. 5 Theosoph., c. 5. Preeterea ad Eph. 4 dicitur : Unafides; ad Coioss. 1 : Si tamen infi.de ejus fundati estis ; et primse ad Corinth. 3 : Fundamentum aliud nerno potest ponere prceter id quod positum est Jesus, cui tamen per fidem primum omnium unimur. Confirmatur ex Augustino, de Fide et operibus, cap. 16, ubi dicta ratione utitur, quia videlicet Ecclesia corpus est Christi, quod ei, ut capiti, debet esse conjunctum ; conjira- gitur autem fide, per quam ipse in cordibus nostris inhabitat; quod etiam D. Thomas 2. 2, q. 1, art. 9, ad 3, docuit; et in eadem sen tentia est Epiphan. , lib. 1 contra Hseret., haeresi 31 , satis ante fmem. Ratio breviter reddi potest, quoniam cum multi homines Ec- clesiam componant, oportet eos aliqua una forma copulari, cumque ejusmodi compositio non sit naturalis, sed a gratia proveniat, opor- tet eam formam supernaturalem esse, et.ad gratiae ordinem pertinere ; prima autem forma inter supernaturales virtutes, fides est; ergo, etc. Notandum vero esthuic descriptio- ni seu definitioni Ecclesiae, nonnullas alias addi solere particulas, quas nos omisimus, partim quia fortasse veree non sunt, partim quia sub data definitione comprehenduntur, qualis illa, debere membra Ecclesise conjunc- ta esse cum uno capite Vicario Christi in ter- ris ; hoc enim ad veram fidei rationem et pro- fessionem spectat, ut ex dicendis magispate- bit.

■4. Corollarium primum. — Ex dictis vero fa- cile colligitur quae siut vera Ecclesiaa membra. Nam primum constat Angelos non pertinere adhanc Ecclesiam, neque homines beatos, aut damnatos, neque etiam inpurgatorio existentes animas , quamvis de his nonnulli dubitarint, eo quod nondum videantur omnino esse ex- tra viam, sed per fidem ambulent, et nobiscum quodammodo communicent , quandoquidem et opera nostra illis prodesse possunt, et dis- pensatio, et influxus Vicarii Ghristi in terris ad illas se extendit. "Quasstio tamen est de mo- do loquendi; prout vero nunc de Ecclesia mi-

240 DI5PUT. IX.

litante loquimur (nam sub alia consideratione jair* superius in disputatione 6 , sect. 9, nnm. 4, locuti fuimus), simpliciter excludendee snnt animee purgatorii, quee revera jam non militant; et lioc sensu diei possunt esse extra viaui, unde suam ecclesiam illse constituunt, quee inter triumphantem et militantem me- dium locum tenet.

  1. Coroliarium secundum. — Secundo, con- stat non omnes homines viatores inter Eccle- sise membra esse numerandos, ut de paganis liquet; sed controversia magna est in expli- cando qui pertineant ad Ecclesiam, qui vero excludendi ab ea sint1. Ex definitione tamen data heec brevis et generalis regula colligi vi- detur, nimirum omnes qui fidem habent, Ec- clesiee membra esse, omnes vero qui illa carent extra Ecclesiam coustitui, contra quam variis moiis erratum et opinatum est.

  2. Primus error contra proximum corolla- rium. — Expugnatur. — Primus error negat fide constitui mcmbra Ecclesiee, sed Dei praa destinatione, itaqne omnes et solos prsedesti- natos esse membra Ecclesiee, sive illi fidem babeant, sive non habeant. Ita Waldenses, et Joannes Hus, <t Wicleph., damnati in Conci- lio Constantiensi, sessione 15 et 26. Qui error aperte repu^nat Scripturee sacree, quee Eccle- siee unitatem reft-rt in unitatem fidei et ba- ptismatis, ut videbimns, et patet Joan. 1 : Q.'otquot autem receprunt eum, dedit eis po- (estatem filv s Dei fi ri, his qui credunt, etc; ad Romanos 12 : Uncuique Deus divisit men- suram fidei, sic> t enim in uno corpore, etc. Praeterea, juxta huuc errorem, qui semtd est membrum Ecclesiae , nunqnam desinit esse membrnm; neque e contra, qui semel non esset populus Dei non posset incipere esse Dei popnlus, coutra id ad Romanos 11 : Aliquando et vos non credidisfs Deo, nunc autem m seri- cordiam consecuti estis ; et Ephes. 2 : Vos qui aUquando eratis longe , facti estis prope in sanguine Christi; et Pelr., 1 Canonica, capite .*> : Deus autem omnis gratia?, qui vocacit nos, etc. Sequitur prceterea Ecclesiam constare ex hominibus gentilibus, h;ereticis, paganis, etc. Ouia iiiter hos contingit mnltos esse praedesti- uatos; atquc adeo e contra multos perfectos secundum prsesentem justitiam , nou esse membra Ecclesia^, et consequcnter extra Ec- clesiam invenisse justitiam; vel certe non esse Vere justos, nec vere baptizatos, qni reprobi

' D« hac controv., late Bellarm., lib. 3 de Eccl., a c. 3 usque ad 10.

DE ECCLESU. sunt. Tandem non esse verum Papam nec ve- rum Episcopum, qui preescitus est, qua? ornnia dicti heeretici turpiter concedunt. Vide Au- gustiuum contra Parmenianum, capit. 4; et Gregorium, 7 Moral., capite 1 1 ; et Walden- sem, libro 2 Doctrinalis Fidei antiquee, art. 2, a c. 8 ; Turrecrematam, libro primo, cap. 56 ; Dried., 4 de Eccles. Dogmatibus, p. 2, cap. 2; Pighium, controversia tertia.

7 . Arguitur tripliciter pro expugnato errore. — Ad primum locum.-—Ad secundum. — Adter- tium. — Nota. — Pro hoc tamen errore, tria possunt nonnihil difficultatis afferre. Primum est id Joan. 10 : Oves mea? vocem meam au- diunt, et nemorapiet eas de manumea; ubisoli praedestinati dicuntur oves Christi, et tamen oves Christi membra sunt Ecclesiee. Secundum est id primaB Joan. 2 : Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis ; si enim essent ex nobis, permansisssnt utique nobiscum. Tertio, Au- gustinus de Baptismo, c. 27, inquit, hortum conclusum, Canticorum 4, significare Eccie- siam , et intra se tantum preedestinatos conti- nere; et 3 Doctrinee Christianee, cap. 52, non esse revera Domini corpus, qui cum illo non erit in eeternum. Adveitendum tamen est de ovibus Christi et justis interdum loqui Scri- pturam et Patres, secundum pra^scientiam et preedestinationem Dei ; interdum secundum preesentem justitiam. Ita Augnstinus, de Cor- reptione et gratia. cap. 5, et de Dono perse- verantiee, cap. 8, et tract. 45 in Joann., docet interdum vocari oves, quee sunt poteutia tales, ac revera futuree aliquando sunt, qnamvis nunc actu sint lupi. Et e contra observandum quoque, nomine ovium in Scriptura significari interdnm solos justos et preeriestinatos , ut Matth. 25 : Staiuet oves a dextris, etc; inter- dum indifferenter omne^, ut Joan. ultimo : Patce oves meas ; Psal. 78 : Nos autem populus tuus, et ovs pascux tua> , Ezechiel. 34, fere per totum. In dicto ergo loco Joau. 10, intel- ligi potest sermonem esse de ovibus secuudum prasdestinationem"; dicit enim Christus : Al as oves habeo, ctc, loquiturque de Gentibus, quee nondum eraut membia ejus, ut D. Thomas cx[»licat. Nec propterea soli preedestinati sunt membra Christi, in cujus ovili etiam suut hee- di, Malth. 25. Similiter sccundurn locum ' per pnrdcstinatiouem interpretatur Augustinus, de Baptis., c 3, et locis supra citatis, ac Hie- ronymus Dialog. contra Luciferiauos, satis ante finem. Vide cap. Si ex bono, de Pccniten-

1 De quo late 1. 11 de Grat., c. 22, num.

5.

SECT. I. AN SIT ET QUID SIT ECCLESI tia, d. 4, et cap. In domo, ibidem. Unde sen- sus erit : Non erant ex nobis, quia exterius se Christianos siniulabant, cum vere non essent, vel : Non erant ex noiis, id est, ex veris Apos- tolis et ministris : ita Cyprianus, de Unitate Ecclesiae. Eodem modo respondeo ad tertium, Augustinum scilicet aperte loqui secundum prsescientiam ; est enim illiiis consuetudo in- terdum vocare solum veros filios qui preedes- tinati a Deo sunt, quia illi tantum vere obti- nent hsereditatem Patris; qui modus loquendi exponendus certe est, non imitandus. Attamen idem Augustinus, tractat. 45 in Joan., aperte dicit secundum Dei preescientiam, multasoves esse extra Dei Ecclesiam, et multos lupos in- tra. ldem habct l.ib. 2 contra Cresconium, ca- pit. 3-4.

  1. Secundus error. — Secundus error negat etiam fidem esse formam membrorum Eccle- siae, sed perfectam sanctitatem, quae omnino peccatum exehidat. Unde solum eos justos po- nit esse de Ecclesia, qui nullum peccatum habent. Ita Cathari apud Augustinum, hae- res. 38, qui in 88 eam tribuit Pelagianis. Idem fere Lutherani sentiunt, qui solum justos di- cunt constituere Ecclesiam, neque peccatum veniale a mortali distinguunt. Sed contra has heereses sufficiunt dicta in matena de Gratia ', ubi ostendi non esse iu Ecclesia hujusmodi justos, qui, cum ratione utantur, nullum om- nino peccatum committant. Vide Angustinum, 3 contra Parmenian., cap. 2, et lib. de Perfec- tione jnstitia?, et alios contra Pelagian.; Hie- ron., dialogo 2 et 3 cont. Pelagian. Et ex mo- dernis, Dried. et Cano srpra: Petrus Soto, in Defensione coutra Brentium, cap. 18; Medina, 7 de Recta in Deum Fide, cap. 20. Argumenta vero hujus erroris quee huc spectant, statim solvam.

  2. Tfrlins error. — Placitum qwmmdam Catholicorvm. — Tertius error negat. vel om- nes qui sunt in peccato mortali, vel insignes saltem peceatores, esse membra Ecclesiee, at- que adeo non fidem, sed gratiam et charita- tem esse formam constituentem Ecclesiam. Ita partim senserunt olim Novatiani2, apud Cy- prian., 1. 4, epist. 2; et Epiphan., lib. 2 contra Hsereses, heeres. 59. Et Donatistce apud Au- gustinum, heeres. 09, et 1. 3 contra Parme- nian., cap. 2, et heeretici alii hujus temporis, etsi non satis constent. Nonnulli prseterea Ca-

1 Impugnatur jam 1. 9 de Grat., c. 7 et 8.

2 Consule Pamel. in Annotat. epist. 3, 1. 3; Azor., tom. 2, 1. 5, c. 20, q. 7.

A ET EX QUIBUS PARTIBUS CONSTET. 247

tholici dicunt peccatores esse quidem partes Ecclesiee, sed non membra. Ita Turrecremat., libro 1, capit. 57, ubi refert Alens., D. Thom. et alios. Idern Cano, et Petrus Soto supra, et Vega, lib. 28 in Tridentinum, c. 10.

  1. Confutatur auctoritate. — Confutatur etiam ratione. — Sed de fide certum est sim- pliciter et absolute inter Ecclesiam esse pec» catores, quamvis gratia et charitate careant. Est communis sententia Patrum, qui in hunc sensum exponunt parabolas illas Evangelii, in quibus Ecelesia comparatur sagence missce in mare, ex omni genere piscium congreganti, et areee continenti triticum et paleam , vineae ferenti uvas et labruscas, et decem virginibus sapientibus et fatuis, quas bene urget Augus- tinus iii collationibus contra Donatistas, colla- tione tertiae diei, et tract. 6 in Joannem, et sermon. '107. Et in Psal. 47, Cyprianus, opti- me libro 3, epistola 3, et lib. 4, epistola 2 ; Hieronymus,dialog. contra Pelagian., et Lu- ciferian., adducens locum primse Fetr. 3, ubi comparatur Ecclesia arcse Noe, in qua erant mnnda et immunda animalia, et primse ad Tirnoth. 2 : In mngna do> o non solum sunt vasa aurea et argentea; sed et Vgna, et ficti- lia, etc.,ubi expositores alii luculenter ad hoc institutum. Item Gregorius, homilia H, 42, et trigesima odava in Evan.^elia : BictEc- clesia (inquit) media est inter ccelum. et infer- num., ita et ut wsque partes et cives intra se recpit Idem sentit Chrysostomus in Psalmum trigesimum nonum, et lib. 3 de Sacerdotio; et Gregorius Nazianzenus, oratione 4 in Ju- lian. Qui Patres alias etiam afferunt Scriptu- ree testimouia, ut id Matth. 18 : Si peccarerit in t^ frater tuus, etc, d c Eccesiw. Est ergo intra illam qui peccavit, nam nostea ejicietur si non audiat. Paulus etiam in epistolis ad Corinth., Galat., et aliis, passim scribens ad Ecclesias, peccatores reprehendit. Idem Joan., initio ApocaL Est preeterea hsec sententia de- fiuita in Coucilio Constant., sess. 15, et colli- gitur ex cap. FirmiUr, et aliis supra allega- tis, quibus dicitur Ecclesiam esse congrega- tionem fidelium; et in Concilio Tridentiuo, sessione 6, canone 18, fideles peccatores di- cuntur veri Christiani • Christiani autem sunt, qui et Christi et Ecclesiae membra sunt. Prae- terea peccatores possunt recipere sacramenta, et communicare in eis cum omnibus fideli- bus; hoc autem proprium est membrorum Ecclesiee. Denique ostensum est fidem essc propriam formam Ecclesiee, quee tamen vera in peccatoribus manet, quare (quamvis quees-

2i8 DISPUT. IX.

tio videatur de modo loquendi) dubium non est hos esse dicendos simpliciter inembra ec- clesiffi : illa enim prsedictorum Catholieorum scrupulosa distinctio , partis et membri, in proposito non babet fundamentum, .ut vide- bimus ; et ita opinatur Gastro et Pighius su- pra, et Autonin., 3 p., tit. 31, c. I.

'11. Objectio triplex. — Oppones : nam Ec- clesia Sancta est; ergo ex Sanctis tantum constat. Confirmatur primo exPaulo, adEpbes. 5 : Non habentem maculam, neque rugam, ut sit Sancta et imn.aculala, etc; Caut. 1 : Et macula non est in te. Confirmatur secundo : nam Ecclesia est corpus unum; qui autem gratia caret, mortuus est. Unde Hugo de Sancto Victore : In corpore Christi nihil mor- tmim est, sicut extra illud nihil vivit. Tertio, tar.dem peccatores non sunt filii Dei, Joan. 1 , Roman. 8, et prima Joan. 3; ergo nec filii Ecclesia?.

  1. Ad primam confirmatlonem de quaeru- dite Justinianus noster eo loco. — Ad sectm- dam. — Ad objectionem de sanctitate Ecclesioe infra dicetur; nunc breviter respondetur sanc- tam esse professione, religione et doctrina. A prsccipnis etiam partibus suis potest eam de- nominationem accipere, quia pcr se illi con- venit creare Sanetos; peccatores vero sunt per accidens, et contra institutum ejns. Ad pri- mam confirmationem, primo dicendum intel- ligi illa loca de Ecclesia triumphante; passus est enim Christus ut Ecclesiam talem exhibe- ret, qualis erit in gloria. Ita Hieronymus ibi , et Jerem. 31 ;Bernardus, serm. 3 de Festo omnium Sanctornm, et in idem redit quod Augustinus, secundo Retract., cap. 18, et D. Thomas, 3 p., queest. 8, art. 3, ad 1, di- eunt, illam Ecclesiae puritatem esse finem quem non omnino m hac vita Ecclesia asse- quitur. Secundo dicendum , si de militante Ecclesia verba illa exponantur, ut intelligit Concilium Tcletanum VI, capite primo, accipi debere de toto propter prsecipnas partes, ni- mirnm justos, qui, licet.noimulla peccata ve- nialia non raro habeant, in Scriptura tamen interdum dicuntur immaculati, Psalm. 47 et
  2. Quod Augustinns late explicat, libro de Perfectione justitiae ; solum enim peccatum mortale macnlat simpliciter aniinam coram Deo. Ad secundam couiirnialionem, fatemur peccatores esse dicendos mcmbra mortua et imperfecta, ut loquilur Tridentiuum, sessione 6, cap. 1, propter quod Cano ct alii eos vo- cant partes, et non membra, quia ratio mem- hri est proprie viventium, pars vero latius

DE ECCLESIA. patet. Sciendum vero in corporibus , quai vita aliqua perfecta vivunt, ut sensitiva, verbi gratia, si membrum talis vitae eapax ea careat, simpliciter vocari mortuum, quamvis aliquem inferioris vitee gradum participet ; sic manus vi sentiendi et movendi cassa mortua dicitur, quamvis nutriri modo aliquo possit ; peccatores ergo quoniam carent charitatis vi- ta, quae est propria et perfecta vita Ecclesiee, dicuntur mortua membra; sunt tamen mcm- bra, quia non carent omni motu vitae spiritua- lis, cum retineant fidem , per quam Cbristo aliqualiter conjunguntur. Quoniam vero baec unio imperfecta est, et ad salutem non suffi- cit, ideo Patres interdnm, et comparatione facta ad justos, et ad exaggerandam miserum peccatorum statum, illos videntur constittiere extra Ecclesiam ; ita videtur loqui Eutichia- nus Papa, epistola 2 decre.tali; Augustinus, 1 contra Cresconium, cap. 32, et iibro de Baptismo, non semel ; ex libro tamen 7, cap. 51, ejus colligitur sensus, cum scribit bonos sic esse in domo Dei, quce est Ecelesia, ut ipsi sint domusDei, malos sic esse in Ecclesia, ut tamen non sint Dei domus; et tract. 3 in Joannem, ait peccatorcs esse in Ecclesia, ut humores corruptos in corpore ; sic etiam lo- quitur Eusebius, 6 de Demonstrat. Evang. , cap. 18; Cyprianus, lib. 4, epistola 6 ad Ma- gnum , et alii quos Hosius, libro 5 contra Brentium, Turrecr., lib. 9, capite 57, et Ca- no, 1. A, c. 3, referunt. Ad ultimam confir- mationem, respondetur verum esse , nullos esse filios Dei qui non sint etiam filii Ecclesia', et boc solum velle Cyprianum; attamen in Ecclesia non esse solum Dei filios, sed etiam vasa ira!, ut dicitPaulus, Roman. 0. Quamvis omnes fideles possent quodammodo dici filii, sive ratione fidei et doctrinae, sive etiam ob regenerationem , si baptizati sunt. Vide Au- gustinum, libro contra Petilianum , et alibi non raro.

  1. Quarta opinio. — Quomodoprolelur. — Quarto, pra^ter errores citatbs, sunt inter Ga- tholicos alia1 sententia?, qnce prseter fidem re- quirunt in membris Ecelesice quamdam extcr- nam conjunctionem, et inter se ' et cum capi- te. Excludunt igiturabEcclesiaschismaticosat- que excommunicalos. Et ratiocsse potest, quia unitas Ecclesise, unitas cst unius Reipublicse

1 I ii bis est Bellar., 1. 5 de Eccles., c. 5 et 6 ; Azor., tom. 2, 1. 5, c. 20, q. &; quoad schisma Michael de Anin., in tom. 3 tract., p. 2, c. 7.

SECT. I. AN SIT ET QUIB SIT ECCLESIA ET EX QUIBUS PARTIBUS CONSTET.

et civitatis : talis autem unitas intelligi uon potest sine eonjunctione membrorum inter se, et cum capite sive principe, juxta illud ad Romanos 12 : Unum corpus sumus , alter alte- rius membra. Unde, Matth. 18, excommuni- cati habentur tanquam ethnici et publicani, ut ibi adnotant Chrysostomus, Theophylactus et Hilarius; et 1 ad Corinth. 5, legimus : Ut tollaticr dc medio vestrum qui lioc opus fecit : uhi etiam bene Anselmus. Frequenter quoque Patres, de schismaticis loquentes, dicunt eos scindere licclesiam, atque adeo partem ali- quam, scilicet seipsos, ab illa separare, quod Augustinus, tract. 122 in Joann., et serm. 4 de Tempore, signifieatum esse vult , cum rumpebatur rete, etc.,Luc. 5: atque etiam in- dicat Chrysostomus, homil. 3 in 1 ad Corinth., et 11 ad Ephes.; Hieronymus. Amos 1, et ad Titum 2 ; Irenseus, 1. 4, cap. 62 ; Optatus,

  1. I et2 contraParmenian.; Gregorius, homil. 24 in Evang. Similiter pronuntiant interdum peccatores per excommunicationem separari ab Ecclesia, ut de Marcione, etiam antequam haeretieus fieret, loqmtur- Epiphanius, hse- resi 92, et Teitullianus, libro de Prsescriptio- nibus heereticor.; ita denique usurpatin casu alio Iren., apud Euseb., 1. 5 Histor., cap. 2i.
  2. Improbatur primo quoad schismaticos . — Item quoacl excommunicatos . — Et confir- matur primo. — Contirmaticr secundo. — At enim modus hic loquendi, de quo forte est tota qusestio magis quam de re, mihi non satis probatur; atque auctores supra citati commu- niter ejusmodi homines non excludunt ab Ecclesia. Primo, quia qui veram fidem reti- nent, sunt membra Christi, nam ab illo reci- piunt influxum et actum spiritualis vita? ; ergo et Ecclesiee. Nam sicut Christi caput non habet aliud mysticum corpus prreter Eccle- siam, ita nec membra alia, nisi ea quae sunt membra Ecclesise. Secundo, quia revera ha- bent essentialem conjunctionem cum cseteris raembris ; hsec enim per fidem fit, ut ex In- nocentio et Nicolao I supra adduximus. Et ad cumdem modum sunt uniti cum capite Christi Vicario, nam schismaticus de qno loquimur, e' de quo iterum in tractatu de Charit., disp. 12, non uegat in Ecclesia unum supremum caput csse debere, sed negat hunc hominem in individuo esse hujusmodi caput; quod sine hceresi potest interdum negari, atque adeo servata fide et unitate Ecclesiee ; vel certe quamvis confiteatur hunc esse Christi Vica- rium, et per fidcm illi conjungatur, ei tamen obedientiam denegat ; quod non est satis ut

extra Ecclcsiam constituatur; nam peccator licet directe nolit Christo obedire, imo, quam- vis illum odio prosequatur, si tamen fidem ejus retineat , membrum ejus est, et vere Christianus. Item qui in republica civili de- trectat obedire regi, aut seditiones in repu- blica movet, non statim esse desinit reipublicse membrum ; ergo similiter in Ecclesiastica repu- blica. Prseterea, quia alias in partieulari aliqua Ecclesia, qui nollet suo Episcopo obedire ac schisma excitaret, membrum talis Ecclesise non esset, quia vere est schismaticus ; illud autem non videtur verisimile ; unde Epipha - nius, libro 2 in secta Mellesii, quee est numero 68, non censet Mellesium illius ecclesiee mem- brum esse desiisse, quamvis peculiari opinione a communione sui Episcopi se separaverit; quia haBreticus in ea separatione nou fuit. Tandem ha?c omuia fortius procedunt de ex- communicatis non schismaticis ; in illis enim non solum fides et professio ejuspermanet, sed etiam unio cum capite, acpotest interdum ex- communicatio non esse justa: solum ergo pri- vantur quoad communionem cum aliis mem- bris, non quoad ipsum esse membri; veluti si quis posset fraudare manum vel pedem ali- mento, et influxu aliorum membrorum, non ob id pars ea membrum non esset. Deinde quia alias facile ct consequenter diceremus Episcopum excommunicatum non essc Epis- copum, eo quod jam membrum Eeclesise non esset, quod est absurdum. Confirmatur tan- dem ex Augustino, libro contra Donatistas, post collationem, cap. 20: Non separamus apo- pulo Dei, quos degradando zel excommunicando picnimus.

1 5. Ad prolationes in n.. 13 quoad schisma- ticos. — Neque vero citati Patres contra nos sentiunt. Primum, quia ssepenondistinguunt hsereticum a schismatico : unde Hieronymus, in epist. ad Titum 3, ita inquit: Schisma cre- ditur separare db Ecclesia propter Episcopa- lem dissensionem, quod in principio aliqua ex parte iiitelligipotest, diversum ab hceresi. Ccete- ricm mcllum schisma non sibi aliquam confingii hccresbn, tct recte db Ecclesia discessisse vi- deatur. Secundo, dicuntur interdum schisma- tici, illi qui directe errant in iis quse ad iuiita- tem Ecclesiee per se spectant ; ut Greeci- pro- prie dicuntur schismatici, quamvis revera in eo ipso sint hseretici* negantes unitatem ca- pitis. Tandem Chrysostomus et alii Patres io- quuntur potius de quavis contentione et dis- sensione Ecclesise et episcoporum, vel Chris- tianorum inter se, quam de proprio schisuiate

250 DISPUT. IX.

eontra Papam; illam igitur animorum clisjun- ctionem charitati contrariam appellant Eccle- siee divisionem, ex qua fit ut pars altera pe- reat, non quia statim sit extra Ecclesiam, sed quia charitatem amittit. Vide Chrysostomuin, homil. 11 ad Eph., ubi aperte ita loquitur.

  1. Quoad excommunicatos. — De excom- municatis vero qua? afferuntur minorem ha- bent apparentiam; nunquam cnim Patres do- cent excommunicatos constitui extra Eccle- siam, sed separari a communicatione Eccle- siae; potest autem fieri ut civis permaneat quispiam alicujus reipublicae, et tamen arcea- tur a consortio et familiaritate concivium. Quapropter excommunicatus non dicitur ha- bendus ethnicus simpliciter, sed tanquam eth- nicus, quantum ad communicationem cum aliis. Vide Augustinum de Correptione et gra- tia, cap. 15, de Vera Religione, cap. 6. Qnando autem excommunicatio propter hoeresim fer- tur, tunc proprie praescindere dicitur ab Ec- ciesia excommunicatum, et ita loquuntur Ire- nseus et Eusebius , quamvis Augnstinus de Unitate Ecclesia?, cap. ult., recte adnotet ex- cornmunicationem non prsescindere haereti- cum simpliciter, sed declarare eum qui jam erat re ipsa praecisus; denique si alicubi re- periatur excommunicatum vel schismaticurn esse extra Ecclesiam, iutelligenduin erit se- cundum qnid, et comparatione facta ad cee- tera membra Ecclesia?., ut in simili de pecca- toribus supra dicebamus; simpliciter vero pertinentad unitatem substantialem Ecclesiee.

  2. Qinlasentent a. — Probatur auctoritate. — Quinto est alia sententia, qua?. praeter fidem requirit ad unitatem Ecclesia? eharacterern ba- ptismalem ; solos itaque baptizatos censet esse membra Eeclesia?. Qua? sententia probari po- testexillo Ephes. 4: Unum corpus, unus sp.ri- tus, una fides, u/mm baptlsma. Unde Eugcnius IV in Concilio Florentino, vocat baptismum spiritualem januam; per ipsum enim mem- ira Christi, ac de corpore efficimur Ecdesiw ; quo rnodo loquuntur etiam Patres qui citan- tur de Consecratione, d. A; et Rabanus, pri- mo de Institutione Clericorum, capite primo. Cotifirmatur primo, nam baplismus successit circumcisioni; ergo, sicut nullus incircumci- sus censebatur membrum synagoga?, ita non baptizatus Ecelesiee membrum minime ccn- sendus erit. Secundo confirmatnr, quia nullus aute professionem censetur pars religionis ; sed baptismusest professio Christiana? religio- jiis; ergo, etc. Tertio, Ecclesia est respublica visibilis ; ergo copulatur forma visibili ; ergo

DE ECCLESJA. sacramento visibili; ergo maxime baptismo. Et confirmatur ultimo, nam ob hanc rationem videntur Patres communiter distinguere non baptizatos a membris Ecclesia? , ut indicat Chrysostomus, hom. 2-i in Joan. ; Gregorius Nazianzenus, oratione ad sanctum lavacrum ; Tertullianus, lib. de Pra3scriptionibus haereti- corum ; Cyrillus, 12 in Joann., cap. 50. Atque hanc sententiam sequitur Cano, libro quarto de Locis, cap. 2, versiculo At Papa, et cap. ultimo, ad 12, etalii quidam '.. Turrecremata vero, lib. 1, cap. 8, ad 8, distinctione utitur, quae in divo Thoma nonnullum fundamentum habet. Nam qu8edam_, inquit, sunt membra Ecclesia? re et merito, ut justi baptizati ; alii re et non merito, ut baptizati peccatores ; alii merito, sed non re, ut catechumeni non ba- ptizati. Possetque consistere ejusmodi senten- tia cum conclusione nostra, si per fidei con- fessionem baptismum intelligeremus.

  1. Sexta opinio verior. — Mihi tamcn ma- gis placet fidelem catechumenum interEccle- sia? membra numerare, quod sentit Castro, primo, de Justa rhereticorum punitioue, c. 8, ac probari potest rationibus iis qr.ibus ostendi- mus fidem esse formam quae unit Ecclesiai membra. Addo primo, quod in cap. Veniens, de Prcsbytero non baptizato dieitur, non per saci-amentum tantum, sed etiam per fidei sa- cramentum effici quempiam membium Chris- ti, et consequenter Ecclesise ; ostendimus enim non habere Christum alia membra mystica, prceter ea qua? sunt Ecclesiae. Secundo, quia extra Ecclesiam non est salus ; ita Concilium Lateranense, cap. Firmitsr : Una, ait, est fi- ddium Ecclesia, extra quam 7iullus omnino salvatur; Cypriauus, de Unitate Ecclesia? ; Hie- ronymus, de tribus Hypostasibus; Augustinus, 5 de Baptismo, cap. ultimo: sed eateehu- menus salvari potest, ut suppono tanquam certum, de quo licet videre Ainbrosium in oratione de obitu Valentini; quare, etc. Neque mihi placet si dicatur ad salutem satis esse vo- tum seu desidcrium existendi in Ecclesia, si alias absolute quispiam manet extra illara. Ter- tio, eadem est Ecclesia ante et post Christum, ut infra videbimus; sed cum ea fide et chari- tate, quam catechumenus habet, verum mem- brura Ecclesiaeessetante Christi adventura, ut Cano etiam fatetur; ergo absolute est etiam dicendum membrum preesentis Eeclesiee ; et

1 In his est Bellarm., 1. 3 de Eccl., c. 3; Azor., tom. 2, 1. 5, c. 20; Turrecrem. sequi- tur, Valent. , 1. 6, Analis, c. 2, n. 3.

SECT. I. AN SIT ET QUID SiT ECCLESI ita aperte sentit Augustinus, tract. 4 iu Joan., et 1. 4 de Baptismo, cap. 21 ; idemque sumi potest ex Gregorio, 24 Moral., c. 2, et 1. 35, c. 7. Tandem Dionysius, de Eccles. Hierar., sub fmem, cap. 6, diversos gradus hierarchiee ecclesiasticce distinguens, catechumenis suum locum tribuit. Neque obstant in contrariuui adducta ; solum enim probant catechumenos non esse de Ecclesia, quantum ad eas pecu- liares conditiones, et veluti accidentia, quee Christus Ecclesiee superaddidit, non vero non esse quoad ea quee sunt quasi de substautia Ecclesia?., quee semper eadem fuit, quee duo sunt in Ecclesia, proutnunc est, distinguenda.

  1. Ad probationem in num. 17. — Instan- tia diluitur. — Unde ad primuui responde- tur, sermonem esse in illis locis de Ecclesia secnndum eum staturn integrum quem ex Christi institutione habet, quamvis explicari possint etiam de Baptismo in re vel in voto. Ad primam confirmationem, dicito synagogam non fuisse universalem Ecclesiam, sicut ea est de qua nunc loquimur. Ad secundam, quic- quid sit de antecedenti, negaiida est simplici- terconsequentia, nam potest qnilibet exterius profiteri fidem, etiam ante baptismnm. Dein- de, ut summum efficit confirmatio illa cate- chumenos non ita esse de Ecclesia a Christo instituta, ut jus habeant ad sacramenta, vel teneautur obedirelegibus Eecle-uee, etc. Unde, ad tertiam confirmationem, lrspondeuduin ca- terhumeuum non tantum habere unionem in- teruam, sed externam, etiam per externam fidei confessionem, quce, ut Patres aliqui in- terprutautur , fundamentum est vel potius forma Ecclesiee. At quid, si ita haberet cate- cbumenus interiorem fidem, ut nullo extcriori signo illam profiteretur, etiam occulte? Occur- rendum, id vix esse moraliter possibile, eoque posito, adhuc illum fore vocaudum Ecclesiee membrum, propter argumenta facta ; mem- brum enim visibile potest interdum manere conjnnctum per solam invisibilem formam, quce de se per effectus visibiles manifestatur, quamvis aliquo tempore illis deficiat. Ad ultimam confirmationem ex Patribus, respon- deo eos distinguere inter catechumenos et bap- tizatos, non in ratione membrorum, sed in communicationc sacramentorum.

2C. Quid sufficiat ad menilrum Ecclcsiw. — Septima opinio in ordine. — Primum funda- menium. — Confirmaiur. — Sex hactenus opi- niones recensuimus, quae aliquid, prceter fi- dem, in membris Ecclesice requirunt : superest ut enumeremus, quee nec fidem ipsam neces-

\ ET EX. QUIBUS PARTIBUS CONSTET. 251

sariam esse arbitrentur : et primum, apud omnes iudubitatum est eos, qui fide simul et charactere Baptismi carent, non pertinere ad Ecclesiam; de his enim potissimum intelligi- tur id Pauli : Quid miJd de his qui foris sunt ? prima Corinth. 5. Voluut igitur nonnulli bap- tizatos hcereticos omnes esse membra Ecele- sise, atque adeo non fidem, sed characterem esse formam necessariam , et constituentem corpus Ecclesice. Ita Castro, secundo de Justa Hsereticorum punitione, cap. 24; Cajetanus, in opusc. 1 de Auctoritate Papse, c. 12 et 27, et in opusc. 2, c. 25. Fundaraentum afferri po- test primo, quia Ecclesia non potest punire eos, qui sunt extra ipsam ; potest autem pu- nire haereticos. Secundo,hceretici exercent ve- ros actus ordinis, nimirum consecrandi, et forte jurisdictionis in aliquo eventu, veluti si Episcopus aut etiam Papa in hceresim incidat, permittaturque gubernare ; quae uonnisi a membris Ecclesice possunt fieri ; sunt ergo re- vera membra illius. Tertio, quia Baptismus estjanuaad Ecclesiam; ergo proprius eflectus ejus constituit membrum Ecclesiee ; ille au- tem est character; ergo, etc. Confirmatur. Nam hac ratione, insigniti eo charactere reci- piunt aliquos influxus peculiaresa Ghristo ca- pite. Quarto, quia, 2 ad Timoth. 2, ait Pau- lus : In magua domi , id est Ecclesia, sunt vaw argvntea et fictUia, id est beeretici; Jo- quitur enim de Hytnenceo et Phileto ; ita vi- detur interpretari Angustinus, libro tertio de Baptismo, c. 19, et 1. 4, c. 12 ; habetur 23, qucest. 4, capit. Qui secundum. Coufirmatur, quia lbidem, in cap. Quantus, Cyprianus pa- rabolam Zizaniorum, Matth. 13, de Ecclesia dictam esse intelligit, cum tamen zizania sint heeretici , ex Hieronymo et Chrysostomo, ibi, et Augustir.o, q. 11 in Matth.

21 . Rcjicilur. — Ndiilominus contraria sen- tentia vera est, et colligitur plane ex omnibus citatis Patribus, quibus fidem esse fundamen- tum confirmavimus; quodetiam docet Cypria- nus, lib. 1, epistola 3 et 6, 1. 3, epistola 9; Hieronymus , dialogo contra Luciferian., in fine; Gregorius, 12 Moral., cap. 15, efc lib. 16, cap- 21, ait heereticos nomine tenus esse Christianos, non re; item Augustinus, lib, 7 de Baptismo, capite 10, et de Unitate Eccle- siee, capite 4. Hiuc etiam Patres, cum de hee- reticis loquuntur, eos dicunt esse foris, et cutn convertuntur, redire ad Ecclesiam, quo modo loquuntur Sixtus Papa, epistola prima decre^ tali ; Felix I, epistola prima; imo, et Conci- lium Niceenum, cap. 18 et 19; Ireneeus^ U»

252 DISPUT. IX

bro 3., cap. 3; Tertullianus contra Marcio- nem ; ct Cyprianus, lib. 4, epistola secunda. Eadem est communis scholasticorum senten- tia, divi Thomee 3 p., q. 8, art. 3, et opus- culo 23 ; Paludani, libro de Potestate Eccle- sire; Antonini, 3 parte, titulo vigesimo secun- do, § 3; Sylvestri, verbo Papa; Turrecremata, lib. 1, cap. 6, et libro 4, seeunda parte, cap. 20; Victoria, de Potestate Ecclesiee, initio, numero 7; Cano, lib. 4 de Locis, c. 2; So- to, 4, d. 22, q. 2, art. 2, et alii non pauci '. Ratio vero est , quia heeretici nullum ha- bent actum vitee spiritualis, ut latius confir- mabo statim.

  1. Ad fundamentum in num. 20. — Ad se- cundum. — Ad tertium. — Ad confirmationem. — Ad quartum fundamentum. — Unde ad fun- damentum contrariee sententiae , respondeo heereticum esse veluti partem abscissam , quee, licet non sit jam membrum, verumta- men adhuc manet quasi sub tutela, et potes- tate ipsius, cujns fuit membrum ; sic ergo haireticus, quia sese preescindit ab Ecclesia, ct propria ejus forma carct, membrum non est; quia tamen injuriam Ecclesiee fecit, sub illius jurisdictione manet, ut disputat. 20 os- tendemns. Ad secundum (-q-uoniam de ante- cedenti multa dicenda sunt inferius, disput. 21, sect. 5, a num. 12, juncta sectione 6 disputationis 10 2) negatur consequentia ; po- test enim in membro Ecclesiee, quod aliquam etiam potestatem habet, considerari, primo, ipsum esse membri, et forma qua conjungi- tur cum ceeteris membris; secundo, potestas et actio ejus : hoc secundum separari potest a primo, quia Deus confert characterem inde- pendenter a fide, et ita contingere potcst ac- tionem, quee est propria Eeclesiee, rite et de- bitc fieri, etiam ab eo qui est extraEcclesiam, de quo plura in citata sect. 6, agendo de Pon- tifice, si forte potest heereticus csse, ac simul caput Ecclesiee. Vide D. Thomam, in 3, dist. 13, q. 2, ubi notat in moralibus esse posse caput officio et influentia, quamvis substantia careat; e.t post illum Turrecremat. , lib. 1, cap- 47. Ad tcrtium, respondetur cbaracte- rem non esse sufficientem formam ad consti- tuendum Ecclesia.' membrum ; quod preeter dicta palet, quia cadcm numero cst Ecclesia minc quee fuit semper ; antea vcro constituc-

1 In his sunt Bcllarm., lib. 3 dc Eccles , c. 4; Azor., tom. 2, lib. 5, c. 20, q. 3.

2 Consulatur disput. 14 de Ccnsur. , sec- tione prima.

DE ECCLESIA. batur Ecclesia non charactere, sed fide. Item character non est proprie principium vitce spiritualis, sed signum quoddam, et quasi po- tentia passiva ad recipienda ceetera sacramen- ta , ut in tomo de Sacramentis, disp. 11, dixi- mus ; Baptismus autem dicitur janua Eccle- siee, quia est regeneratio spiritualis totius ho- minis. Unde ad confirmationem negatur as- sumptum; nullum enim peculiare auxilium ex lege ordinaria debetur heeretico propter solum characterem. Ad ultimum, imprimis per magnam domum , mundum intelligunt Greeci, cum Chrysostomo; si vero cum Am- brosio, D. Thoma et aliis intelligamus Eccle- siam, vas fictile non est illud quod jam frac- tum est, ut heereticus, sed quod facili negotio interdum frangitur ; et hoc certe vult Paulus, non omnia , scilicet, membra Ecclesiee esse electa, sed queedam fictilia, quee franguntur facile, ut Philetus et Hymeneeus; et hic est sine dubio sensus Cypriani, quamvis Augus- tinus aliter illum intellexerit, et ideo conatus fuerit heereticos esse quodammodo in Eccle- sia , preecipue antequam sint contumaces , cum non tam heeretici quam ignorantes sint.

  1. Ultima opinio. — Ultima sententia ' , quee fidem etiam iu membris Ecclesiee neces- sariam esse negat, formam Ecclesiee consti- tuit in solo externo cnltu, et professione verse fidei, quam si quis exterius retineat, quamvis mentaliter heereticus sit, membrum Eecles;re existit. Ita Petrus Soto, prima parte suee de- fensionis, cap. de Ecclesia, cap. de Conciliis; Hosius, libro tertio contra Prologomena Bren- tii ; Driedo, libro quarto de Dogmatibus, ca- pite secundo, parte secunda ; Cano, libro illo quarto, capite ultimo, et alii. Qui omnes vo- lunt hecreticos occultos ad Ecclesiam perti- nere, in quam sententiam refertur etiam Ori - genes, hom. 21 iu Josue; Gregorius, 13 Mo- ralium, cap. 5; Augustinus primo de Civitate, capite trigesimo quinto. Citatur etiam textus capit. Audivimus, 2-4, queest. 1.

  2. Impugnatur primo. — Confirmatur . — • Contraria tamen sententia verior est , quam defendit Turrccremata, lib. 4 Summee, p. 2, cap. 20, satis ante finem , vcrsiculo Secundo sequitur, et probatur primo omnibus testimo- niis et rationibus, quibus confirmavimus fi- dcm essc quasi primam formam et funda- mentum Ecclcsiec. Secundo, ex 1 Joan. ^:Ex

1 Late defendit Bellarm., lib. 3 dc Eccles., cap. 10.

SECT. II. QUANDO 1NCEPER1T ECCLESIA.

nobis exierunt, sed non erant ex nolis ; quee verba, quamvis ab Augustino varie exponan- tur, tamen tertio de Baptismo, cap. 48, et tractatu 3 in primam Joan., de occultis hee- reticis illa intelligit, quos Joannes dicit non esse ex nolis, id est, ex Ecclesia, quamvis ex nobis videantur exiisse : Non ait (inquit Augus- timis) quod exeundo alieni facti sunt, sedquod alieni erant, etc, et infra : Sive aperte foris sint, sive intus esse videantur, cum revera non sint. Unde, libro de Gestis cum Emerito, ca- pite primo, ait, quosdam essenobiscum prccsen- tia corporali, qui corde sunt inparte Bonati. Idem 4 de Baptismo, capite 10. PreetereaPatres communiter dicunt heereticum occultum non esse verum Cbristianum ; Atbanasius, sermo- ne septimo contra Arianos; Cyprianus, libro quarto, epistola 2; Tertullianus, libro de Pudi- citia; Augustinus, de Gratia Cbristi, capite 1. Idem autem est esse vere Cbristianum, et esse verum Ecelesiee membrum, ut supra ex Conci- lio Tridentino adduximus. Confirmatur, nam talis heereticus con est vere membrum Cbristi, cum non sit illi per actum vitee spiritualis ullo modo conjunctus. Tandemeadem ratione hse- reticus non sclum mentalis, sed etiam exte- rior, si sit occultus, pcr accidens esset mem- brum Ecclesiy, quia poterit coram omnibus, eisdem ceremoniis uti, et eamdem fidem pro- fiteri.

  1. Satisfii adductis pro eadem opinione. — Ex quo intelligitur falsum esse quod oppo- sita sententia assumit, nempe unitatem Eccle- sise tantum requirere, et omnino consistere in hac exteriori conjunctione et politia ecclesias- tica ; imo hoc necessarium non est ut Ecclesia dici possit vere et absolute visibilis, quod vi-

videbatur sumi argumentum, non textus, sed fortasse Gratiani sunt verba, et quamvis es- sent de textu sumpta, nihil efficerent; nam aliud estmembrum esse Ecclesiee, de qno agi- mus, aliud retinere et conservare potestatem ecclesiasticam et jurisdictionem, quee forte in non membro, ut jam indicavimus, conservari potest ; et de hoc ibi sermo habetur.

SECTIO II.

Quando inceperit Ecclesia.

1 . De Ecclesia hominum agitur. ■ — Opinio- nes varice. — Explicata Ecclesiee ratione et essentia, oportet ejus originem exponere, ut hinc facilius ad ejus proprietates accedamus. Suppono tamen sermonem esse de Ecclesia hominum ; nam Angelorum Ecclesia in eo- rum creatione incepisse certum est , siqui- dem in gratia et fide creati fuerunt, et unam spiritualem constituerunt rempublicam, ad eumdem finem, sub eisdem supernaturalibus legibus, et eodem principe Deo, tendentem : de Ecclesia ergo hominum, quam hac in quees- tione immerito confundit Arboreus, lib. 5 Theosophiee , capite tertio, et quidam alii, prima opinio distinguit. Narn aliquando fun- data fuit in fide Dei sini Heiter, sine ordine ad Christum Dominum, et hoc modo inquiunt incepisse in Adamo ; aliquando vero fundata fuit in fide et meritis Christi, et ita quidam volunt incepisse etiam in Adamo, non a prin- cipio creationis, sed post lapsum, cum pri- mum sciiicet habuit redemptionis suse revela- tionem et fidem , ac commissi peccati dolo-

dctur contrariee sententiee fuisse fundamen- / rem ; alii vero volunt incepisse ab Abel, quo-

tum, de quo in sectione octava late dicemus , et per argumentum ad hominem aperte con- stat; nam eademratione, neque character bap- tismalis esset necessarius in membris Ecclesiee, quod tamen dicti auctores negant ; et plane sim- pliciter falsum est, hominem carentem et fide et charactere posse esse membrum Ecclesiee ; alterutrum ergo requiritur, et tamen utrumque est forma interior et spiritualis ; ergo non suf- ficit exterior ista consensio. Neque Gregorius aut Augustinus oppositum clicunt, nam reve- ra potius de peccatoribus loqui videntur ; Ori- genes vero, etfortasse interdum Augustiuus et alii dicunt eos esse in Ecclesia secuudum ex- teriorem speciem ; textus autem ciiatus cap. Audivimus , nibil ad rem pertinet, nam verba illa : Ex quo talia prwdicare ccepit, a quibus

modo videntur loqui communiter Patres, Au- gustinus, Psalmo 142 'et 118, sermone 217 de Tempore ; Gregorius, homilia decima nona in Evangelia; quod sequitur Turrecremata, pri- mo libro, capite vigesimo secundo, et vige- simo quinto, qui refert alios; Alens., & p., queestione 4, memb. 1.

  1. Notationes pro decisione. — Ego vero suppono Ecclesiam proprie, nisi abutamur terminis, non posse consistere in uno tanlum homine, ut bene notavit Turrecremata supra, cap. 27; etAlens., tertiaparte, queest. ultima, membro 5, articulo 2; et Abulens., queestione septima in prolog. super Mattbeeuin. Batio plana est, quia Ecclesia nomen est collecti- vum, et ideo, sicut populus vcl Respublica non una taiitimi persona constat, ita neque

254 DISPUT. IX.

Ecclesia, cum politicum sit corpus, et plurium hominum conjunctione coalescens. Ex quo coustat proprie in solo Adamo non fuisse Ecclesiam : qusestio autem esse potest, an ab illo inceperit eo modo quo numerus incipit ab unitate. Secundo, ut probabilius suppono1, Adamum in statu innocentise habuisse fidem Christi, quod divus Thomas non iiegat; ex quo etiam arbitror illum tanquam caput suum respexisse et adorasse, atque adeo in fide ejus gratiam accepisse. Tertio distinguenda est in Ecclesia, quasi substantia et essentia ejus, a peculiari modo, quem ex Ghristi Domini in- stitutione vendicat.

  1. Assertlo primd lipartifa. — Prima pars ex Patribus. — Prolatar ratione. — Dico primo : Ecclesia produci iucepitin Adamo, et, furmata Eva, proprie dici potuit Ecclesiam esse. atque adeo certum videtur in utroque, saltem post lapsum, ante generationem Cain et Abel fuisse Ecclesiam. Heec est nunc communis opinio, quam tenet Pighius, quarto de Ecclesiastica Hierarehia, capite primo ; Driedo, quarto de Dogmatibus, capite 5; Hosius, in Confessione, c. 22 ; Sanderus, quarto de Visibili monarchia Ecclesiee, capite tertio, et lib. primo, initio ; Medina, quinto de Recta in Deum Fide, cap. d4; Simancus, Instiiut catholic, cap. 34. Col- ligi potest ex Epiphanio, in opusculo de Ec- clesia post heeresim 80, et in epistola ad Acatium, quee habetur initio operis contra heereses; Irenee., libro 4, cap. 42; et Nice- phor., libro primo, cap. 5, ac probatur. Nam Ecclesia est congregatio fidelium, ut supra vidimus ; sed Adam et Eva in statu innocen- tisB fuerunt fideles ; ergo eorum aggregatio Eeclesia fuit. Nec refert illos tunc nou agno- visse mortem Christi, quia satis fuit credidisse mysterium incarnationis, et ex meritis Christi recepisse gratiam 2. Neque etiam obstat illos potuisse peccare et peccasse ; quia etiam sine gratia perseverat quispiam membrum Eccle- siee, neque est verisimile aut probabile Ada- mum perdidisse fidem, quod etiam de Eva probabilius dicendum est. Denique non obstat Ecclesiam in statu illo in multis differre ab Ecclcsia lapsorum ; tota namque differcntia accidentaria est, cum maneat eadem fides,

1 Vide 1. 3 de Opere sex dierum , c. 18, a n. 8, ct 1 p., q. 1, art. 3, in Commento quinti argumenti, et dis. 5, sect. 4, paragia- pho Sed hcec omnia.

2 Lib. 4 de Opere sex dierum, c. 2, num. 25, et c. 4, num. 18.

DE ECCLLSIA. idem caput, idem finis, eadem denique salutis niedia primaria et substantialia.

  1. Secundapars prolntiirprimo. — Sed omis- so statu.innocentiee, quod post peccatnm fue- rit Ecclesia prius in parentibus Adamo et Eva, quain in filiis, constat primo, quia etiam fi- dem in statu illo naturee lapsee habuerunt ante genitum Caiu. Quod si forte ante lapsum non cognoverant Christum, credendum sine dubio est non multo post redemptionis futuree reve- lationem accepisse, ne salutem et pceniten- tiam desperarent, et ut commodius possent se ad gratiam disponere, quod per se proba- bile est, et divinee misericordiee consenta- nenm ; et preeterea suadetur, nam supra, disp. 2, sect. 6, n. 4, ostendimus ex Patribus, Abel et ceeteros homines, ab Adamo mysteria fidei per traditionem accepisse, quod etiam Epiphanius supra docet, et Eusebius, initio de Preeparatione evangelica; Augustinus etiam, dccimo quinto Civitv propterea dixisse vide- tur Adam communem fuisse parentem eorum, qui ad ccelestem civitatem pertinent, et idem habetur in Historia ecclesiastica Petri Comes- toris ; ergo necessarium fuit prius Adam ha- buisse eam fidem, quam ejus filios. Deinde verisimile est non multo post peccatum pceni- tuisse, nam a peccato Adee ad Abel generatio- nem, diuturnum tempus intercessit. Preete- rea nullus negabit ' Abel ante usum rationis justum fuisse, nam fide parentum, vel sola, vel exteriori signo aliquo, significari facile potuit remissionem peccati originalis obtine- ri, et idem verisimile est de Cain. Ergo ante Abel necessario fuit Ecclesia, nam fides, pceni- tentia et justitia, non reperiuntur extra Ec- clesiam.

  2. Existimalio quorumdam removetur. — Ncque etiam probabile videtur quod alii di- cunt, fidem prius fuisse iii Adamo, tamen ex- teriorem professionem fidei primum omnium incepisse in Abel, quia, licet Scriptura sacri- ficium Abel narret, et non Adam, sine dubio credendum est toto illo tempore Adamum coluisse Deum, atque adeo sacrificia obtulisse, imo filios id a parentibus didicisse. Inferes : mansit igittir eo tempore Ecclesia omni dcsti- tuta sanctitate. Respondetur hanc difficulta- tcm communem csse omni opinioni , nam etiam post mortuum Abel intercesserunt cen- tum anni usque ad generationem Seth : quo tempore, cum tota Ecclesia esset in tribus ho- minibus, et unus eorum, Cain, impius esset,

1 Vide disp. 4 de Sacram., sect. 2.

SECT. III. AN POSTQUAM ECCLESIA. H^C INCEPIT, SEMPER DURAVERIT, ETC.

reliquos vero, Adamum et Evam, in gratia fuisse confirmatos ignoremus, facile fieri po- tuit ut interdum peccarent ; quid ergo in boc diceidum sit, infra agendo de proprietatibus Ecclesiae, coustabit.

  1. Asserti) secuuda et de fide probatur. — Dico secundo : Ecclesia prout nunc est, fuit a Cbristo Domino instituta ; est certa de fide, Matt. decimo sexto : Super Jianc pe- tram adificabo Ecclesiam meam ; eademque veritas invenietur passim apud Patres. Vide Cyprianum, et Augustinum, de Unitate Eccle- siae; Epipbanium, et alios supra allatos. Cun- veniunt item omnes Scbolastici, ac patet ex proprietatibus quse buic Ecclesice tribuuntur, praecipue ex illa quae dicitur Apostolica, scili- cet fundata super fundamentum Apostolorum et Pruphetarum, ad Ephes. 2; item, quia sa- cramenta ', sacriQcium, sacerdotium, et totus ecelesiastious ordo, ex quo quasi unum Ec- clesia? corpus consurgit, a Cbristo Domino in- ceperunt, ut suis locis ostenditur. Quaeres quo tempore post natum Christum inceperit Eccle- sia. Respondeo, a principio suae praedicationis Christum ccepisse illius jacere fundamenta, non tamen omnino absolvisse eedificium, us- que ad tempus fere Ascensionis, cum dixit Petro, Joann. 21 : Pasce oves meas.

  2. Ad opposita in num. 1. — Ad argumenta initio facta, respondetur Patres interdum sta- tuere principium Ecclesise in Abel, quia tem- pus illud inter ipsum et parentem nihili re- putatur : Abel autem fuit primus justus, quem Seriptura commendat post peccatum Adae ; fuit etiam primus Eeclesiae fructus , ut Gre- gorius ait, quia primus in gratia decessit ; fuit primus qui virgo permansit. Auctor quo- que operis de Mirabilibus Ecelesiee, libro , cap. 4 , sacerdotem et primum martyrem eum appellat; nam in ilJo coepit persecutio- nem pati Ecclesia ab hominibus pravis, Mattb. 23 : A sanguine Abel justi, propter quae, ad Hebraeos 11, ab illo coepit Paulus numerare eos, qui per fidem salutem consecuti sunt ; cum autem Augustinus, Psalmo 128, ait in- terdum fuisse Ecclesiam in solo Abel , vel Abrahamo, inielligit de his tantuin Scriptu- ram mentionem facere.

1 Tom. 3 de Sacrament., d. 12, sect. i, et disp. 74, sect. 3 de Ecclesiast. ordine ; Bellar. , de Cleric, a c. 2.

SECTIO III.

An posiqvam Ecclesia CHRISTI incrpit , semper duraverit, et usque ad finem scvculi duratura sit ?

  1. Assertio 1, de Ecclesiaab initio mundi usque ad Christum. — Prolatur a tempore Adre usque ad Abraham. — In hac quaestione , tractandas ingredimur Ecelesiae proprietates, quarum prima est perpetuitas ' ; atque ut de- fmiatur clarius, distinguamus duo tempora : alterum, a principio muudi usque ad Chris- tum ; alterum, a Christo usque ad finem sre- culi. Dico ergo primo : Ecclesia a sui initio (saltem post primorum parentum pceniten- tiam, si forte per heeresitn etiam lapsi fue- rant, de quo alibi 2 ) usque ad adventum Christi, perpetua quadam fidelium successio- ne duravit, quse neque minimo tempore in- terrupta fuit, in quo non fuerit in mundo aliqua fidelium congregatio. Est certa et com- munis conclusio. Probatur, quoniarn certo constat ex Scriptura, Adam et Evam post pec- catum fidem habuisse. Nam Scriptura memo- rat Adam egisse pcenitentiam, ac fuisse prse- destinatum, Sapientise 10; idemque creden- dum est deEva, neque cmrtari aut dici potest sine magna temeritate, hios decessisse infi- deles, seu finaliter fidem amisisse, cum neque Scriptura id indicet, neque ulla sit conjectura vel ratio ad id suspicandum; similiter clarum etiam est, ut supra dixi, eam fidem posteros suos docuisse ; constat igitur tempore vitee Adae, quod 900 annos excessit, Ecclesiam ex- titisse. Tempore autem mortis Adae jam vive- bat Henoch, imo erat 308 annorum, ex quiuto cap. Genes.; ille autem fuit justus, et fidem habuit, vixitque inter homines donec ab eis transferretur, usque ad 113 annum vitae La- mech, nepotis siu, quem fuisse justum con- stat ex verbis Genesis quinto : Iste consolabi- tur nos ab operibus et laboribtcs manuum nos- trarum in terra, cui maledixil Dominus ; quoe verba fuerunt dicta ab ipso Lamech, et sine dubio ex magna fide procedebant. Lamech autem genuit Noe 69 annos post translatio- nem Enoch, quibus, usqueadaetatemadultam Noe, Ecclesiam in illis hominibus perseve-

1 Supra, disp. 5, sect. 6, nonnnlla.

2 Vide lib. 4 de Opere sex dierum, c. 3 et 4.

§56 " DISPTJT. IX.

rasse, dubitari non potest, ut patet, tum ex Scripturse verbis et conjeeturis adductis ; tum quia Noe, utpote sanctissirnus , veraui fidem in Ecclesia Patrum suorum per tradi- tionem accepit, neque enim novam illi reve- lationem factam esse legimus. Jam vero de tempore Noe usque ad Abrabam id eviden- tius est, nam ipse Noe vixit usque ad sexage- simum annum vitee Abrahee; et Sem, filius Noe, a quo Abrabam descendit, vixit plus- quam Abrabam annos 35, ut plane constat ex Genes., capite undecimo, et vigesimo quinto. Satis autem aperte indicat Scriptura Sem fuisse virum justum et fidelem. Verum qui- dem est colligi etiam ex Scripturis, parentes Abrabee fuisse idololatras, ut Josue, vigesimo .quartOj de Tbare et Nachor dicitur. quod con- firmat Chrysostomus homilia 80 ad populum, licet Augustinus decimo tertio de Civitate, cap. decimo tertio, dicat Thare pium fuisse, et unum coluisse Deum. Epiphanius quoque, initio libri contra heereses, ait incepisse idolo- latriam tempore Saruch, qui Abrahee proavus fnit, per imagines tantum depictas ; a Thare vero, Patre Abraha?, incepisse per idola ex luto et ligno confecta; sed non propterea pu- taridum in omnibus hominibus eo tempore defecisse Ecelesiam, nam imprimis, ut dici- mus toto eo tempore vixit Sem, qui certe non potuit non habere aliquos suee veree fidei consortes. Praeterea Ireneeus , initio libri pri- mi Contra heereses, Heber vocat virum jus- tum et sanctum ; et idem indicat Epiphanius supra, et sine dubio fidem suam alios doce- bant ; imo fortasse in illis qui dicuntur idola coluisse, non omnino fuit vera fides extincta, sed superstitiose tantum contra religionem peccarunt. Itaque satis ex Scriptura colli- gitur usque ad Abraham Ecclesiam perseve- rasse.

  1. De tempore decurso ab Abraham usque ad Moysen. — De tempore vero Abrahee usque ad mortem Jacob, vel etiam Joseph, cujus Scriptu- ra peculiariter meminit, res aperta est in Scri- pturis, veram Ecclesiam in filiis Abraboe per- severasse; de reliquo vero tempore usque ad vocationem Moysis, etsi res non sit adeo ex- pressa, est tamen satis constans, quiacredibile non cst tam brevi tempore totum illum popu- lum a vera Dei fide excidisse, cum inter Moy- semetLevi, filium Jacob, tres tantum genera- tiones intercesserint, ut constat Exod. 6, et Levi tot annos vixerit, ut fere ad tempora Mo- ysis pervenerit. Constat etiam ex eo, quia pro- pbetia Jacob de Chtisto venturo, et promissio-

DE ECCLESIA. nes factse Abrahse, perseverabant sine dubio in fide populi illius ; jam vero ipse Moyses fi- delis erat, et Deum agnoscebat cum vocatus est, ut etiam ex epistola ad Hebr., colligitur aperte; imo et patres ejus fideles fuisse, et membra Ecclesias, ibidem aperte docet Paulus ; ac denique idem Moyses missus est a Deo ad populum Israel, tanquam ad populum fidelem qui ipsum jam agnoscebat.

  1. A Moyseusque ad Christum. — Prseterea de tempore totius legis scriptse usque ad Chris- tum id non oportet demonstrare, quia eviden- ter constat ex Scriptura. Ex quibus omnibus patet conclusionem esse certissimam, et ali- quibus videtur de fide ; et ut minimum ita certa est, ut opposita sit erronea, quse coufir- mari potest ex eo Psalmi quadragesimi septi- mi: Deus fundavit eam in wtemum; et Oseae secundo : Sponsabo te mihi in sempiternum , etc. ; et paulo infra: Sponsabo te mihi infide; cui adjungi potest illud : Propter hanc relin- quet homo patrem et matrem, et adhcerebituxo- ri suw, ubi satis aperte docetur vinculum ma- trimonii a principio fuissc indissolubile, quo dicit Paulus significatum fuisse mysterium Christi, etEcclesiee, quorum vinculum, a prin- cipio mundi incipiens, perpetuum et indisso- lubile perseverat. Unde ad Romanos nono, et undecimo, ostendit Paulus non excidisse ver- bumDei, id est, fidem. Preeterea deSynagoga sunt frequentes promissioues in Sciiptura , Deum in ea habitaturum usque ad adventum Messiae, Levitici 26, Numerorum 35, tertio Re- gum sexto, Isaia? 54 (quem locum citat Paulus, et intelligit de Ecclesia, ad Galat. 4), et cap. 55: Hoc fcedus meum cum eis, etc. ; et Psalm. 98: Misericordiam autem meam non dispergam ab eo.

-4. Assertio quoad Ecclesiam a Christo in- stitutam. — Dico secundo : Ecclesia Christi Domini, id est, prout ab illo est instituta , nuuquam a sua institutione defecit, neque in eeternum deficiet. Est de fide , Matthsei ulti- mo : Ecce ego vabiscum sum, etc, quem lo- cum ad hoc institutum exponuntLeo I, Papa, epistola ad Pulcheriam August, ; et Leo II, epistola ad Constantin. Est etiam aptus locus Mattheei decimo sexto : Et portce inferi von prcevalcbunt adversus eam ; Lucee vigesimo secundo : Rogavi pro te, Petre, ut non defl- ciat fides tua ; Psal. 118 : In ccteruum , Do- minc, verbum tuum permanet ; Jerem. 32, Ezech. 37 : Pactum sempiternum erit eis, etc. Unde Lncae 1 regnum Cbristi dicitur eeter- num, et similiter sacerdotiiun , Psahno 109 :

SECT. III. AN POSTQUAM ECCLESIA H Tu es Sacerdos in ceternum ; unde Cantico- rura tertio, inquit sponsa, nomine Ecclesiae : Tenui eum, nec dimifam ; ad Ephes. quarto, duraturam dicit Panlus Ecelesiam, domc oc- curramus omnes in tirum p°rfectum ; et pri- ma Corinthiorum, decimo quinto , donec per resurreclionem omnium destruatur inimica mors ; circa quem locum vide Epiphanium, fibro secundo , hseresi 69 , sub finem. In epistola etiam ad Hebraeos , capite septimo et oetavo, late Paulus, citans etiam pree- dictum Psalm. 109, disserit de hac Ecclesise perpetuitate ( quae juxta hunc sensum intel- ligenda est in statu viae), duraturamque ait usque ad diem judicii, et postea in gloria in seternum regnaturam ; quia enim Ecclesia militans et triumphans non duse sed una cen- setur, ut dicemus, ideo Ecclesia simpliciter dicitur perpetua. Vide Augustinuin, sermone 2 in Psal. 101 ; Gregorinm, trigesimo quinto Moral., capite vigesimo quinto ; Chry-sosto- mum, homilia de Suo exilio ; Bernardum, sermone 79 in Cant. ; Doctores cum Magistro, quarto, distinctione vigesima sexta, et Cano- nistas, cap. Debitum, de Bigamis , cap. Cum societas, vigesim. septiin. , quaestion. 2. Con- tra hanc autem veritatem fere sentiunt Lu- therani, mentientes veram Christi Eeclesiam, quae visibilis esse debet , defecisse , quamvis nescio quam invisibilem Ecclesiam dicant, et fuisse semper, et fore perpetuam. Vide Tur- recremat., 1. 1, cap. 22, 23 et sequent. ; Ar- boreum, 1. 5 Theosophiae, c. 4 ; Cano, 1. 4, c. ultimo, et superius dicta disp. 5, sect. 6, nu- mero 7.

  1. Objectio prima contra assertionem. — Solutio. — Tres vero occurrunt hic difheulta- tes. Prima, contra priorem conclusionem fa- cit id Exod. 32, ubi universus Dei populus vi- detur defecisse , et adorasse vitulum. Item Isaise \ : A planta pedis usque ad terticem ca- pitis, etc. ; Jerem. 2, et saepe alias in pro- phetis, totus populus accusatur quod a Deo discesserit. Ezechiel. 3 et 9; Psalm. 11 : Sal- tum me fac, Deus , quoniam defecit sanctus, etc. Ad primum locum, dicito nou omnes Is- raelitas adorasse vitulum , ut constat de Moyse, Levitis, qui cum Moyse ulti sunt in- juriam Deo irrogatam. Ad caetera imprimis dicendum, quamvis tota synagoga interdum defecisset, non ideo sequi totam defecisse Ec- clesiarn ; nam credendum est semper Deum habuisse fideles et amicos inter gentes ; non enim erat synagoga universalis Ecclesia, si-- cut nunc est Ecclesia Christi. Secundo , fal- xn.

EC INCEPIT, SEMPEU DURAYERIT, ETC. 257

sum est totum populum Israel a fide et cha- ritate excidisse unquam , quod significavit Deus Eliae, 3 Regum 19: Derelinquam mihi 7CO0 tirorum qui non curtavervnt genua a/tfe Banl ; quem locum refert Paulns ad Roma- nos 1 1 . Unde divus Augustinus, libro contra Donatistas, post collationem, capite vig<simo, et libro de Unitate Ecelesia1, capile vigcsimo secundo, ait in illis locis significari multitu- dinem iniquorum, quam Scriptura interdum nomine universitatis significat; sicut e contra- rio interdum omnia Ecclesise membra vocan- tur sancta , propter multorum excellentem sanctitatem. ut prima Corinthior. primo : Vo- catis sanctis, etc. ; in omnibus divites facti estis in illo ; cum tamen multi inter eos essent piavi; similia alia congerit Augustinus, epis- tola qnadragesima octava. Tertio , nonnun- quam fortasse referuntur prophetiee ad tem- pus legis novee, in quo populus Israel omni- no a fide abalienatus est, ut Cano supra la- tius prosequitur.

  1. Objectio secunda. — Secunda difficultas est de triduo mortis Christi , in quo tempore videtur Ecclesia militans in sola Virgine per- mansisse ( quanquam neque eam quidem im- piissimi aliquot haeretici excipiunt, alibi con- futandi ) . Nam Judaei omnes a fide descive- rant ; Christiani vero omnes de fide Christi dubii fuerant; etenim omnes Apostoli dubita- runt ; ergo a fortiori reliqui ; Matthaei vige- simo sexto : Omnes vo$ scandalum patiemini , et infra : Dispergentur oves ; ubi Glossa ' : Id est, ab unitate fidei sohentur. Hinc Lucse vigesimo quarto : Visa sunt Apostolis deli- ramenta, quae de Christi resurrectione nun- ciabantur. Marci decimo sexto : E xprobravit incredulitatem eorum. Unde Augustinus Psal. 114, Apostolos defecisse dicit, cum nondum essent duces Ecclesise ; de quibus nonnulli in- terpretautur id Psalm. sexagesimi octavi : Defecerunt oculi mei. Vide Ambrosium cita- tum in capite Fiddior, distinctione 50 : Fi- delior (inquit) factus est Petrus postquam fi- dem se perdidisse defletit. Habentur hsec ver- ba sermone quadragesimo septimo.

  2. Turrecrem. responsio— Rejicitur, ac ob- jectioni satisfit. — Propter heec Turrecrem. fatetur Ecclesiam in sola Virgine perman- sisse, et in hujus signum putat introductam fuisse illam Ecclesiae cseremoniam extinguen- di candelas in matutino illius tridui , una

1 Vide in tom. de Vita Christi , disp. 4, sect. 3, in 3 object.

258 DISPUT. IX.

tantum excepta, id quod Guillelm. in ratio- nali, libro sexto, capite 72, ita videtur expo- ncre, et in hanc sententiam refert Hierony- mum, Gregorium, Isidorum, Anselmum , et alios, ac videtur favere Augustinus , tractatu centesimo tertio in Joannem, et in Psalmum 138 ; et Abulensis, in prologo Matth., quaes- tione decima tertia, et vigesima quarta, et Matth. decimo , qua'stione nona, et Matthsei decimo sexto, qua^stione sexagesima septima, et in Paradoxis. Hsec vero sententia impri- mis ( quicquid sit de Apostolis) est omnino improbabilis ; nam certissimum est veram fi- dcm , atque adeo Ecclesiam , non defecisse tunc in omnibus Judaeis , qui ubique erant extra Jerusalem, idemque est sentiendum si qui forte inter gentes dabantur justi. Deinde in ipsa Jerusalem multi conservarunt fidem, et charitatem Christi ; patet de Magdalena, quse charitate fiagrabat, quod similiter credi potest de Maria Cleophe et Salome ; idem prseterea constat de Evangelista Joanne, cui Christus matrem sanctissimam commendavit, et Matth. 27 aperte hoc ipsum significatur de Josepho ab Arimathsea et Nicodemo: centurio etiam confessus est : Vere filius Dei eral iste. Petrus deuique, quicquid antea peccaverit , certe ante Christi mortem flevit amare, ne- que postea a fide defecit ; nam Luc. 24 , au- dito nuncio mulierum, statim ad monumen- tum accessit, nec illi aut Joanni visum fuit deliramentum ; cum enim Evangelista ita visum fuisse reliquis dixisset, ac minime cre- didisse, quasi excipiens Petrum et Joannem, addit : Petrus autem surgens, etc.

  1. Petrum nunquam amisisse fidem multo ve- rius. — De aliis Apostolis idem prolabilius. — Sed praeterea dicimus non esse probabile Apostolos omnes, et prsecipue Petrum, veram fidem perdidisse. Defecit ille quidem in fidei confessione, et fidelitate quam CHRISTO de- bebat, non tamen vel aliquid iidci contra- rium credidit, vel de vera Christi divinitate, quam per Patris revelationem agnoverat, du- bitavit ; quod quidem colligi potest ex illo Luc. 22 : Ego rogavi pro te , Petre , ut non deficeret fides tua. Exponunt vero quidam, id est ut non deficiat usque in finem ; sed hoc nou esset peculiare privilegium respectu Pe- tri ; nam apostolis et omnibus coniirmatis in gratia riatum est ne a fide dofecerint fiua- liter. Alii respondcnt ibi intelligi post resur- rectionem Christi, accepturum fuisse Petrum illud privilegium ; obstat vero, quia vcrba hon promissionem sed praesentem largitio-

DE ECCLESIA nem continent, atque ita interpretantur Chry- sostomus, Theophylact., Beda, et Ambrosius ; ibi Augustinus, tract. 92 in Joann., et in id Psalm. 118 : Ne auferas de ore meo verbum veritatis ; eademque est communis sententia Scholasticorum cum Magistro , in 3, d. 24 ; Cani, lib. 4, cap. 5, et lib. 6, cap. 8; an vero aliqui ex Apostolis illam perdiderint , res dubia est. Certe de Joanne mihi certum est non perdidisse , ut patet ex ratione supra facta. Idem credo de Jacobo, de quo refert Hieronymus, de Viris illustribus, usque ad Christi resurrectionem jejunasse, ideoque pe- culiariter illi apparuisse docet Paulus 1 ad Cor. 15. De aliis Apostolis idem existimo , quia nulla est ratio ob quam sinistre judi- cemus , nam solum legimus dubitasse de Christi resurrectione, quod non satis fuit ad perdendam fidem, quia non satis intellexe- rant tempus et modum resurrectionis, ut di- citur Luc. 18. Unde Abulens. supra non dicit fidem simpliciter mansisse in sola Virgine, sed fidem resurrectionis ; merito igitur excu- santur Apostoli ab infidelitate et heeresi, quia non ex contumacia, sed ex ignorantia qua- dam dubitabant , non quidem an Christus vere dixissetf sed an proprie vel senigma- tice fuisset locutus. Unde , Joan. 20, Petrus et Joannes crediderunt Christi corpus fuisse sublatum a monumento , sicut Magdalena narraverat , quia nondum ( inquit Joannes ) sciebant Scripturas.

  1. Objectio teriia. — Eesponsio. — Tertia difficultas esse potest ', quia post ascensionem Christi videtur fuisse modo aliquo extincta Ecclesia, vel certe posse tandem extingui ea saltem quae visibilis est, ut Lutherani loquun- tur. Nam tempore Constantini Imperatoris, quando hseresis Arii plurimum grassata est, omnino latebat vera Ecclesia, adeo ut Hilarius contra Maxent. scribat vix fuisse tunc in po- pulis Dei cultorem; tempore etiam Antichristi defecturam omnino Ecclesiam, colligitur ex Matt. 24, Luc. 18, Daniel. 9, 2 ad Thessal. 2: Nisi venerit discessio primum, id est, Anti- christusquidiscerpat Ecclesiam. Unde de illo tempore Christus pronuuciat : Cum Filius ho- minis venerit, putasne inveniet fidem in terra ? Respondeo fiuctuare posse interdum Petri na- viculam, non tamen perire, Matth. 18. Unde nunquam periit, nec peribit, nec ita latuit quin ab habcntibus fidem certo cognosei pos- set ; quare et tempore Arii multi Catholici ac

1 De qua iu Defensione fidei, 1. 1, a c. 3.

SECT. IV. AN ECCLESIA PERSEVERET SEMPER UNA NUMERO, ETC.

sancti Episcopi exulabant, ut ipsemet Hilar. refert, et constat ex historiis, et Hieronym. contra Luciferian.; Athanas. saepe contra Arium; Augustin., epistol. 48. Ex quibus col- ligitur *, veram Ecclesiam in majori hominum parte tunc permansisse. Idem dicendum est de tempore Antichristi; majorem quidem tunc patietur Ecclesia jacturam, el pauciores fortasse perseverabunt ; semper tameu vera Ecelesia lucebit, et discerni poterit, ut idem Patres supra citati exponunt, et Augustinus, de Unitat. Eccles., 42, 13 et 44, et 2 Civit., cap. 19; Chrysostomus et Theophyl., 2 ad Thess. 2.

SECTIO IV.

An Ecclesiaperseveret semper una numero, an specie tantum?

1 . Qjncestionis sensus duplex. — Assertio prima. — Alia proprietas Ecciesiae est esse unam-. Duplici autem sensu quaeri potest an Ecclesia una permanserit. Primo, an in omni- bus differentiis temporum sigillatim sumptis, una tantum fuerit Ecclesia, id est, an nun- quam fuerint Ecclesiae duae simul 2. Secundo, an in tota etiam temporum successione col- lective sumpta fuerit una, vel plures. Dico pri- mo : Ecclesia a Christo Domino instituta unica nunc est in mundo , et fuit quovis tempore. Est de fide, habeturque in Symbolo : Credo in unam sanctam Ecclesiam ; Paul. ad Ephes. 3 : Solliciti servare unitatem in vinculo pacis ; est enim haec unitas Ecclesiae, non mathema- tica vel physiea, sed moralis, qualis est in Re- publica vel regno, cujus unitas requirit unum caput, eamdemfidem, easdem ieges; ad hunc ergo modum, Ecclesia Christi ad unum et eumdem finem ordinatur, per eadem necessa- ria media, et prsecipuas acprincipaliores leges; habet unum caput principale, Christum Do- minum, in quo omnes unum surnus, ad Galat. 3; et uaum caput in terris, Vicarium ejus, quia unius ovilis unus est pastor, Joan. 10, quod infra latius ostendam; habet unum Spi- ritum Sanctum quo totum hoc corpus sancti- ficatur et regitur, ut Ecclesia canit; propter quod corEcclesieeappellatura D. Thoma, quia est principium vitae ejus, 3 p., q. 8, art. 4 , ad

1 Vide 1. 5 Defens. fidei.

2 De priori sensu vide Defens. fid., 1. 1, c. 3, n. 4.

ult. ; habet unamjidem, quae est forma prima, Ecclesiae partes conjungens ; unum Baptisma, quod est janua ad caetera sacramenta, et mi- nisteria ecclesiastica. Habet debitum ordinem et hierarchiam, ut etiam infra dicemus, quse omnia tetigit Paulus citatus, ad Ephes. 4, ubi etiam recte explicat hanc uuitatem per analo- giam ad corpus naturale : ad quam accedit quod Paulus ipse, 1 Cor. 10, ponderavit to- tum hoc coipus eodem numero cibo et potu nutriri et ali, quod neque naturaiis quidem corporis partibus contingit. Eamdem unita- tem late explicat ad Kom. 42, et 4 Cor. 42, et 4 ad Tim. 3, ubi Ecclesiam vocat, unam do- mum Dei vivi. De eadem vide Cyprian., libro de Unitate Ecclesiee; Augustin., lib. ejusdem tituli, et alios Patres, quos refert Canisius in Catechismo, titulo de Ecclesia; Turrecrem., libr. 4, a cap. 5; Pighius, libro 2 Hierarch.; Driedo, 4 de Dogmat., cap. 2 ; Sanderus, libro de Monarchia; Canus, libro 4, cap. ultim., et latissime Michael Anin., tom. 43 tractatuum, part. 2, per totum fere tractatum.

  1. Objectio contra assertionem diluitur. — Huic Ecciesiae unitati contradicunt omnes hsereses, quia omnes destruunt fidei unita- tem, sed praecipue illae quae unitatem capitis negant, contra quas dicemus in sequentibus. Dices nunc de facto duas esse Ecclesias : al- teram in terris, in coelis alteram. Respondeo primo nos loqui de Ecclesia militante ; secun- do, totam congregationem eorum qui verum Deum supernaturaliter cognoscunt et colujit, posse dici et esse unam Ecciesiam, quia ha- bent unum caput, Christum, ut suo loco tra- ditur ' ; unum spiritum, et quasi cor et ani- mam, et unum finem, ut loquitur Augustinus, \ 1 de Civit., cap. 1 ; lib. 45, cap. 2 ; Psalm. 36 ; Bernardus, serm. 27 in Cant.

  2. Assertio secunda pro eodem sensu. — Dico secundo : etiam ante adventum Christi nunquam fuerunt in mundo simul duae Ec- clesiae, sed una tantum; haec non est tam ex- presse definita, sicut praecedens : esse tamen debet omnino certa, nam Scriptura, Concilia et Patres indifferenter loquuntur, juxta illud Cant. 6 : Una est columba mea. Ratio vero patet. quia semper fides necessaria ad Eccle- siam fuit ejusdem rationis, ac similiter spes, atque adeo finis ad quem tendit Ecclesia ; item princeps et caput praecipuum semper fuit idem, atque eadem necessaria media, quorum summa est charitas; haec autem suut

1 Vide disp. 23 de Incarnat.,. sect. 4.

560 DISPIJT. IX.

ex quibus unitas Ecclesise, sicut et cujuscum- que Reipublicse consurgit.

A. Objectio prima tripliciter sokitur. — Objectio secunda. — Solutio. — Hic etiam ob- jieies primo : in ipso mundi initio duplex fuit Ecclesia militans, bominum una, altera ange- lorum. Respondetiir primo nos de bominibus loqui. Secundo addimus, cum crearentur primi homines , fuisse jam absolutam angelorura viarn. Tertio, utraque illa Ecclesia vocatur ab Auguslino supra una, quia licet naturis, quse sunt vehiti maleriae, sit diversa, tamen forina erat eadem, sicut fit una domus ex materiis specie diversis. Secundo objicies : tempore legis antiquae una erat Ecclesia Judseorum, altera Geutinm, utramque enim fuisse Eccle- siam nemo dubitabit; fuisse vero diversas, patet ex diversitate legum, Sacramentorum, Pontificum, unde, Joan. 10, ait Christus : Alias ores kabeo, quce non sunt ex hoc ovili , et Paulus , ad Ephesios secundo : Qui fecit utraque unum. Fatemur quidem non fuisse tantam unitatem in Ecclesia ante Christi ad- ventum, sicut nunc est; fuit tamen unitas simplicter, quia in his quse primario et quasi e*entialiter ad rationem Ecclesise spectant, veram semper retinuit unitatem ; ea vero in quibus erat diversitas, ad quemdam exterio- rem cultum et ornatum pertinebant, sine qui- bus potest unitas consistere ; sicut potest esse unum reguum vel imperium, quamvis in va- riis illius regionibus varise sint leges, scilicet locis vel temporibus accommodatse.

  1. Pro posteriori sensu qucestionis assertio tertia. — Dico tertio : una semper in tota temporis successione, atque eadem numero Christi Ecclesia perseveravit; est certa, ut pa- tet ex omnibus hactenus citatis. Ratio vero est lere eadem, nam totius Ecelesioe, quee in hac temporis successione continenter dura- vit, idem fuit caput et Princeps, idem finis, eadem fere media principaliora , et quasi es- sentialia. Ea vero personarum mutatio quce sensim fit, non satis est ad variandam unitatera moralem, de qua loquimur : ut maucre cen- setur semper eadem Respublica vel idem po- pulus, tametsi partes illius paulatim varien- tur. Imo, cum sirnili fere partium fluxu sub- sistit unitas physica corporis humani, si non perfecta, eerte quoe tamen sufficiat ut idem corpus simpliciter humano more censeatur ; quod etiam de quovis alio vivente sublunari, imo et de fluviis perenniter labentibus veium babet.

  2. Objrcf.o solvitur. — Dices : unitas Ecclesise

DE EGCLESIA. requirit unitatem sacramentorum, legum et Pontificum, qui sunt veluti capita Ecclesise; variato autem capite variatur et corpus. Res- ponsio hsec est : preecipuum caput ponitur Christus, ut jam diximus; alii deinde vicem ejus habent; quare illorum successio nihil mi- nuit umtatem Ecclesiee, quia omnes idem ca- put repra^sentant, et illius utuntur potestate; unitas vero sacramentorum non est simplici- ter necessariu, sed unitas fidei, quse in orani statu eadem perseveravit, juxta illud 2 Co- rinth.: Halentes eumdem spiritum ficlei; et 1 Corinth. 10 : Omues eamdem escam spiritua- lem manducaverunt ; de quo recte Augustinus, 19 contra Faustum, capit. 10. Quin potius, ut supia sectione prsecedenti indicavi, etiam in patria eadem Ecclesia perseverabit, quae a proesenti tanquam vir a puero differt, ut Pauhfs signifieat ad Ephes. 4 : Donec occurra- mus omnes, etc, in nirum perfectum, etc. ; quia, licet fides mutetur in visionem, tamen finis, qui est quasi forma totius corporis, ma- net idem numero; et similiter idem est prin- ceps et caput, quod idem etiam debet semper corpus retinere.

SECTI0 V.

An unitas Ecclesia? ex membris diversa mu- nera et facultates habentibus consurgat.

  1. Quidhic tractandum. — Hactenus de Ec- clesia universali quadam ratione disseruimus; nunc vero ad eum statum quem post Christi Domini institutionem habet, sermonem con- vertimus, quia hujus Ecclesise cognitio et plu- ra requirit, cum ipsa perfectior sit, et praesenti instituto magrs sunt necessaria, quamvis non- nulla ex dicendis possint facile, servata pro- portione, ad alios Ecclesise status accommoda- ri. Diximus autem hanc Ecclesiam esse unum corpus, et ideo explicandum superest an ho- mogeneum illud sit, aut heterogeneum : quod in titulo proposuimus. Quse qucestio si pro di- gnitate disputanda esset , oporteret de tota Ecclesite hierarchia, dc Episcopis, de Sacerdo- tibus, ac de ca;teris ecclesiasticis statibus dis- serere, quod quia praeter nostrum est institu- tum, solum breviter veritatem explicabimus, quantum necessarium est ad veram Ecclesiam dignoscendam.

  2. ■ Ilwrcticorum error varius. — Hseretici igitur hujus temporis in hoc convcniunt, ut pulcherrimum Ecclesise ordinem, et hierar-

SECT. V. AN UNITAS ECCLESI.E EX cliiam a Christo institntam evertant ', nihil tamen ipsi certnm statuentes; interdnm enim omnia Ecclesise membra sequalia faciunt, om- nes sacerdotes, omnes infallibiles jndices ve- ritatis, et similia. Interdnm vero non negant aliqnam personarnm et potestatum differen- tiam. At quidam illorum volnnt non aliter eam reperiri in Ecclesia quam in aliis hu- manis Rebuspublicis, quibus ex natura rei tota potestas est in communitate, ex electione autem sola judicioque huniauo distinguuntur magistratus et potestates; sic, inquiunt, Chris- tus ipsi ecclesiastico populo potestatem sese gubernandi in spiritualibus rebus dedit, desi- gnationem vero modi et personarum illi com- misit. Ita Lutherani et alii. Calvinus vero con- gregationem seniorum praefert communi po- pulo, et episcopum illi prseesse dieit, non ut superiorem et judiccm , sed ut preecipuum consulem, majorem quamdam auctoritatem habentem, nec tamen negat plebi suam etiam auctoritatem. Brentius etiam vult principes saeculares habere quemdam primatum in ec- clesiastica hierarchia, quam omnino confuudit cum politica et civili.

  1. Assertio prima probatur ex Scripturis. — Probatur ratione. — Dico tamen primo in Christi Ecclesia , prout ab ipso iustituta est, esse ordinem hierarchicim, atque adeo mem- brorum distin^tionem et ordinem. Circa hanc assertionem late interalios discurrit Arboreus, libro 5 Theosophise, capit. 9. Probatur tamen pressius ex Paulo, I Corinth. 12 : Deus posuit in E cclesia primum Apostolos, deinde Prophe- tas, tim Pastores et Doctores ; et ad Ephesios 4, idem late deelarat, et ideo comparat Eccle- siam corpori humauo, quod heterogeneum est, quia sicut in hoc sunt membra diversa ad va- rias actiones ordinata, ita in ea Eeclesia. Ea- dem veritas colligitur ex aliis rebus quibus sancta Ecclesia comparatur, ut superius atti- gimus: Cant. 6, dicitur exercitus ordiuatus; 1 ad Timoth. 3, comparatur domui prudenter institutaq ; in Evangeliis saepe eomparatur na- vi ; \ Pet. 3, arca3 Noe; in quibus omnibus varia inembra et mimsteria requiiuntur. Ra- tio autem per se est manifesta, quia si hoc ordine Ecclesia privetur, non potest intelligi ejus unitas sine magna confusione ; dicetur igitur ineptissime coustituta. Unde Cyprianus, libr. 4, epist. 2, satis aute finem, ait Ecclesiam

1 De quo Bellar., lib. 1 de Cleric, a c. 2; Vasquez, disp. 244 de Ordine; Salm., libro 1 in Paul., a disp. \ 1.

IWEMBMS DIVERSA MCNERA, ETC. 26!

veram intelligi non posse sine veris episcopis, et pastoribus; et Hieronymus, contra Lucife- rian.: Ecclesia non est qua? non habet sacerdo- tes. De hac conciusione vide Dionysium, toto libro de Ecclesiastica Hierarchia.

  1. Notatio ex Dionysio. — Ex quo in capite sexto, nota hunc usum, et hiefarchicum ordi- nem primum omnium attendi posse ex dis- tinctione membrorum perticientium, et eorum qui perficiuntur, ut Dionysius loquitur. Naui hoc modo distinguitur ordo pastorum et Sa- cerdotum a grege, cpiam primam distinctio- nem esse ex episcopi institutione constat, pro- pter verba Pauli citata, et ex Act. 18 : In quo vos posuit Spiritus Sanctus regere Ecclesiam Dei; et ex perpetua Ecclesia^ traditione constat ordinem sacerdotalem, et habentium spiritua- lem potestatem, fuisse distinctum aplebe com- muni et ordine laicorum, quod in sequentibus ssepe latissime ostendam. Ratio autem est, qnia hsec potestas et ordo est supernaturalis, et ideo a Christo immediate manavit; in illis ergo reperitur quibus ex se illam concessit; legimus autem concessisse Apostolis et eorum successoribus, non autem communitati. Atque in hoc differt maxime ecclesiastica respubhca a civili; nam, licet utiaque dimanet a Deo tanquam ab universalissima et prima causa, attamen prior cum ipsis hominibus ex natura rei oritur, et ab eis sna voluntate et ratione geritur; haec vero immediate fluxit a Christo per potestatem illi datam in ccelo et in terra; et ideo modus hujus Reipublicse et distinctio membrorum ejus ab ipso immediate, quoad ea quae praecipua sunt, ortum habuit; propter quod in Tridentino, sess. 6, cap. 21, Christus Dominus merito appellatur, snpremus Eccle- sic? conaitor, legislator et gubernator.

  2. Assertio secicnda de fide. — Probatur ex Scriptura. — Dico secundo : in ordine perfi- cientium seu sacerdotum varii etiam sunt ura- dus et variae potestates in Ecclesia, etiam ex Christi Domini institutione. Est etiam conclu- sio hsec de fide certa, ex citatis verbis Pauli, ad Ephes. 4, et Actor. 20, vers. 28, et 1 Cor. 4, iuitio; et hac ratione Saceriotes et Episcopi vocantur mimstri Christi ; id etiam patet ex ipsa Ecclesias traditione. Christus enim primos Sacerdotes et Episcopos ordinavit, Luc. 22 : Hoc facite in meam cmmemorationem ; Matth. 28 : Data est mihi omnis polestas in ccelo et i% terra ; euntes, etc; et Joau. 20 : Accipite Spi- ritum Sanctum : quorum remiseritis peccata , remitiuntur, etc, de quo infra plura dicam. Nou tamen definio an omnes Apostolos Cliristus

262 DISPUT IX

immediate ordinaverit episcopos, vel aliquos taritum, nam id sub opinione est, quam infra, disp. 10, sect. 1, num. 5, breviter perstringe- mns; ipsi vero Apostoli plures alios Episcopos crearunt, qui semper fuerunt tanquam Prin- cipes Ecclesiee et aliorum fidelium pastores, ipsisque datur potestas ordinandi Presbyteros et regendi Ecelesiam, quee omnia indicavit Paulus ad Tit. 1 : Hujus gratia (inquit) reli- qui te Cretce, etc, ut constituas per civitales Presbyteros. Unde etiam eonfirmatur banc ju- risdictionem et modum regiminis a Cbristo esse institutum, quia stabile in Ecclesia per- mansit; si autem ex hominum esset institu- tione, facilius mutaretur, ut in rebus aliis passim videmus. Ratio vero est, quia tota heec distinctio oritur ex diversa potestate ordinis et jurisdictionis quse per se potestatem ordinis supponit, et illis tantum competit quibus vel ipse Christus eam immediate concessit, vel eorum successoribus, qui a Christo mediate illam receperunt. Quee omnia l aperte etiam confirmant hanc potestatem non esse in plebe aut populo fideli, neque ex Reipublicee insti- tutione manasse, nec etiam principibus secu- laribus convenire, quod in sequenti sectione latius confirmabo, et seepe in sequentibus idem occurret; ex professo tamen demor.stranda est in materia de ordine. Vide Hosium, in con- fessione Polon., capit. 52 et 53, et 1 contra Brent. Ex historieis, vide Eusebium, lib. 3; et Nicepbor. , lib. 2; Turrecrem., lib. 3, cap 4. 6. Assertio teriia ex Dionysio. — Dico ter- tio : preeter ordinem Sacerdotum, iu Christi Ecclesia est aliqua alia distinctio graduum et statuum eorum, qui ad eeternam felicitatem tendunt. Haec est Dionysii supra ubi tres gradus distinguit eorum qui perficiuntur, scilicet, ca- tecbumenorum, de quibus jam diximus sect. i, a num. decimo septimo,plebis fidelium, et rnonachorum ; et quoad hos gradus est certa conclnsio, nimirum duos esse ordines eorum, qui post Baptismum receptum, ad beatitudi- Liem tendunt : unum, eorum qui communi via mandatorum incedunt, alterum eorum qui perfectiorem consiliorum observantiam profitentur, ut satis patet, tum ex illo loco Evangelii : Serva mandata; et : Si vis perfec- tusesse, vade, et vende omnia, qucehahes, etc, Matth. 19; tum ex perpetuo usu et tradi- tione Ecclesiee. Refert Nicephor., lib. 2, cap.

■ Videri etiam possunt quee auctor scribit, disp. 16 de Pcenit., section. I, et disput. 25, scct. 1 ; et lib. 4 de Lcgib., a princ.

DE E';CLESIA. 16, ex Philone Judeeo, libro de Vita Contem- plativa, vitam monasticam in ^Egypto a tem- pore S. Marci incepisse, de quo etiam lege Eusebium , libro 3, cap. 37; Epiphanium, heeresi 58 et 50. Ratio denique id ostendit ; ordinarius enim vitee modus et communitas Ecelesiee communem etiam quamdam viam mandatorum requint, perfectio vero et exi- mia sanctitas Ecclesiee perfectiorem etiam statum consulit et complectitur ' , de quo plura in materia propria, quee est de stati- bus. Vide Waldens., 2 Doctr. Fidei antiquee, cap. 12.

SECTIO VI.

An Ecclesice unitas unum etiam visibile caput in terris requirat ?

1 . Error hcereticorum negans, et varius. — Quorumdam etiam Catholicorum. — In hac queestione 2, nihil de Petro, nihil de Episcopo Romanoinquirimus, sequentem enim de ea re instituemus disputationem ; sed in genere tan- tum, ut cognoscatur vera Ecclesia, et qualis sit ejus unitas, explicandum est quale sit Ec- clesiee regimen ; in qua re heeretici semper contendunt, ut Agatho Papa, in epistola sy- nodica notavit, monarchiam Ecclesiee everte- re, ut gubematore snblato, atrocius atque vio- lentius circa naufragia Ecclesiw hostis gras- setur, ut ait Cyprianus, libro primo, epistola tertia. Negant igitur instituisse Christum, ut ejus Ecclesia in terris existens uno regeretur capite ; narn ipse solus est caput Ecclesice, ad Ephesios primo ; et supremus Rex a Deo constitutus swper Sion montem sanctum ejus, Psal. secundo. Raque quidam ex eis volunt Ecclesiee regimen esse democraticum, id est, per populum exequendum ; alii volunt esse aristocraticum, id est, primatibus solum Ec- clesise commissum, quos ipsi dicunt esse vel seniores vel Principes seeculares, vel eorum similes. Alii denique Ecclesiee regimen volunt esse mixtum ex democratia et aristocratia, nihilque habere monarchiee. Quidam vero ex catholicis autumant Eeclesiee regimen esse quidem monarchicum, ita tamen ut potestas regendi Ecclesiam non a Christo, sed ab ho- minibus sit uni eorum collata ; ad quem mo-

I Dc hac partitione status, tom. 3 de Relig., lib. , i c. 2.

II De hoc argum. late Coccius., lib. 7 de Hie- rar. eccles.; Salm. in Paul., I. I, disp. 11.

SECT. VI. AN ECCLESIjE UNITAS dum Joannes Hus et Wicleff. dixerunt Ro- manis Pontifieibus datum fuisse Ecclesiee pri- matum ab imperatoribus Constantino , et Pboca ; qui damnantur in Concilio Coustant. , contra quos etiam infra ageudum ; sic igitur nonnulli Catholici asseruerunt monarcbicum regimen Ecclesiee manasse ab ipsa Ecclesia, quod sentit Gerson., Ocham, etalii, existiman- tes Concilium generale supra Papam esse, ut disp. 5, in fine sect. 7, attigimus.

  1. Prima assertio de fide. — Duplex modus supremce potestatis. — Dico ergo primo : Ne- cesse est esse in Ecclesia unam aliquam su- premam potestatem, ad quam pertinet univer- salis Christi Ecclesiae regimen. Conclusio est de fide, quam vix ullus heereticorum negat. Notandum enim est aliud esse dari in Ecclesia potestatem supremam , quee jurisdictionem babeat , et vim directivam et coactivam in universam Ecclesiam ; aliud vero banc potes- tatem esse in uno homine, aut fortasse in multis ; atque controversia cum heereticis, po- tissimum versatur de hoc secundo puncto ; nunc vero solum affirmamus primum. In quo nota secundo dupliciter posse intelligi in Ec- clesia unam esse potestatem supremam1, cu- jus est illam regere : uno modo, universe et qnasi in speeie potestatem illam intelligendo, ut si episcopalis muneris esse dicatur univer- salem Ecclesiam regere, ita tamen ut nullus sit in individtio episcopus, nec episcoporum ecetus, qui Ecclesiae universali preesit, sed unusquisque episcopus in sua Ecclesia supre- mus sit pastor, hocque modo inter omnes episcopos divisum sit onus gubernandi uni- versam Ecclesiam, quod certe regimeu videu- tur optare in Ecclesia omnes Schi^matici, et preecipue haceetatein eo erravitHenricusVIII, Anglorum rex, qui non episcopis, sed regi- bus, eo quem diximus modo, commissam

Ecclesiee universse curam putavit , et ideo unumquemque regem in suo regno Ecclesiee caput esse affirmavit ; ubi duo involvuntur errores : prior, confundens potestatem eccle- siasticam cum civili ; posterior, unitatem Ec- clesiee scindens, ut patebit. Alio ergo modo in- telligendum est dari in terris unam supre- mam potestatem, quee.per se primo respiciat universam Ecclesiam, ac possit habere actus quibus illam obliget; hoc ergo sensu intelli- gitur conclusio , et est certa fides, quam ex propriis principiis probabimus , cum ostende- mus in quo resideat heec potestas.

1 Consule Defens. fid., lib. 3., c. 13.

UNIJM ETIAM VISIBILE CAPUT, ETC. 263

  1. Prohatur assertio prima. -- Hceretico- rum e/fugium oustruitur. — Nunc ratione tan- tum argumentor, primo, quia sine hac supre- ma potestate non posset servari Ecclesiee uni- tas, quee est unitas corporis politici ; unde si- cut non potest intelligi una Respublicaabsque una suprema potestate civili, neque unus exer- citus absque uno imperatore, ita neque Eccle- sia perfecte una sine una suprema spirituali potestate ; quomodo arguit Hieronymus, epis- tola ad Rusticum monachum : In omni (inquit) grandi exercitu unius sigmcm spectatur. Oc- currunt vero heeretici habere Ecclesiam unum supremum Principem, sed illura esse Chris- turn ; possuntque id urgere, quoniam ante Christi adventum Ecclesia erat una, quamvis non esset in terris una suprema potestas, quee toti Ecclesiee prseesset. At hoc aperte militat contra uuitatem et dignitatem Ecclesiee, ut a Christo instituta est ; olim etiam Ecclesia erat una ob unitatem fidei ac finis ad quem ten- debat; non tamen erat una respublica huma- na, quee in exteriori ritu sacramentorum et sacrificiorum commtinicaret, et eisdem prin- cipalioribiislegibusgubernaretur : Ecclesiaau- tem nunc a CHRISTI institutione habet hanc unitatem, et credere tenetur multa superna- turalia mysteria, quee antiquiori Ecclesiee non fuerant revelata, in quibus omnibus credendis eamdem servare debet fidei doctrmam; ne- cesse est igitur ut in terris habcat unum ali- quod caput quo administretur. Nam Christus Dominus in ccelo existens eam solus invisibili- ter quidem regere posset, id vero non esset divinee providentiee consentaneum, quee mor- tales homines semper per alios similes et hu- mano modo gubernavit, ut experimento pa- tet; unde Patres omnes exponentes id Joan- nis decimo : Fiet unum ovile et unus pastor, intelligunt de uno pastore in terris existente, qui visibiliter pascat et regat. Nam pastor ille alius plane promittitur, siquidem ipse Chris- tus jam tunc erat. lta Augustinus, Chrysosto- mus et divus Thomas locum intelliguut, et Cyprianusetiam, libro primo, epistola decima sexta. Confirmatur : nam intelligi non potest una domus vel familia recte instituta absente patrefamilias, nisi unus aliquis dispensator fi- delis loco illius substituatur, ut Petro dixit Cbristus, Luc. duodecimo: Quis putas est fi~ delis servus et prudens, quem constit2t.it Domi- nus super familiam suam? Quee verba ad hoc institutum ponderavit Chrysostomus, lib. 2 de Sacerdotio, circa principium.

  2. Prolatur secundo. — Secundo argumen-

204 Disruf. ix.

tor : si in Ecclesia non est una supreina potes- tas quse toti prsesit, et singulis episcopis sit superior. erit sane unusquisqne episcopus ca- put supremum in suo episcopatu, quadimpri- mis est contra perpeiuam Ecclesise traditio- nem, qnacoustat fuisse ordinem inter Episco- pos, Archiepiscopos, Primates, Patriarehas, ut patet ex Nicseno Concilio, capite sexto, et ex AnacletoPapa, epistola tertia. Deinde imperfec- tus et inutilis essetordo Merarchicus Ecclesise. Preeterea, quia jam sequeretur summa confu- sio in Ecclesia, quod ita ostenditur ; nam si discordise sint et lites iuter Episcopos, quis, quseso, judex eas dirimet? Certe vel ad princi- pes sseculares recurrendum illis esset, quod alienum est a fidei veritate et ecclesiastica di- gnitate, vel oporteret bello et pugna Episcopo- rum jurgia dissolvi, sicut inter reges contingit. Qnod quam sit contra ecclesiasticam discipli- nam per se satis constat. Deinde, quis eonti- nebit in officio ipsos Episcopos, nam si uuus- quisque eorum supremus in terris est, a so!o Christo poterit coerceri, quod est absurdissi- mum : maguis enim periculis esset tunc ex- posita Eeclesia, nam inter tot Episcopos hu- manum est esse aliquos discolos, et plures sine dubio essent, si nulluin agnoscerent superio- rem ; hac certe de causain singulis episcopati- bus necessaria est potentia una supra omnes presbyteros et parochos, ut nimirum illi in pace et officio contineantur. Adde non po- tuisse servari alias fidei unitatem, quia unus- quisque Episcopus doceret pro libitu, nequc ullus se submitteret aliorum judicio, si in eis non agnoscerent superiorem potestatem; ex quo aperte sequuntur schismata et varietas in doctrina ; quare recte Chrysostomus, homi- lia ultima ad Hebrsos : Malum est (inquit) ubi non existit prima/us, et multarum cladium occasio, et confusionis turbarumque princi- pmm. Idem Gregorius, lib. 4, epistola seu ca- pite 2, Cyprianus, Athanasius, et alii infra ci- tandi.

  1. Prolatur tertio. — Tertio, arguitur ex Ecclesise propagatione et conversione infide- lium ; eam eaim Christus Ecclesiam instituit • maj universum mundum oecuparet, et ideo Apostolos in totum mundum misit, ut praedi- carent Evangelium omni creatur/r ; quod cum per solo^ Apostolos perfiei non pos$et, opor- tuit permauere in Ecclesia pbtestatem ali- quam, cui ex officio incumbat curare iiifide- !ium conversionem, quoil non nisi ad supre- mam quamdam potestatem, o.ni tota Ecclesia commissa sit, pertincre ullo inodo potest, nam

DE ECCLESIA.

unusquisque particiilarium episcoporum sua dicecesi contentus est, et extra illam jurisdic- tionem non habet, neque illo ex officio in- cnmbit praedicatores Evangelii ad externas gentes mittere. Unde in sequentibus * osten- demus hanc curam sempcr fuisse in uno ali- quo universali Pastore Ecclesias. Huc accedit oportuisse saepe post tempora Apostolorum, imo et nunc interdum esse necessarium no- vos episcopatus condere, quos tamen con- dendi nullus privatorum episcoporum habet auctoritatem. Idem argumentum sumitur ex ipsorum episcopatuum distinctione ; quis enim unicuique suum terminum praescriberet , si non esset una potestas ? Simile argumentum est, si unus episcopatus cum Episcopo a-fide deficiat; oportet enim pra?sto esse qui ex officio partem Ecclesise coliapsam restauret, qua? ra- tiones fere desumi possunt ex D. Thoma con- tra Gentes, cap. 76.

  1. Objectio. — Qnorumdam solutio. — Ap- tior solutio. — Objicies tamen : Clemens Papa, libro 6 Constitut. apostolicarum, cap. 14, et Eleutherius, epist. ad Episcopos Gal- line, docent Episcopis esse commissam uni- versalem Ecclesiam ; ergo unicuique sua pars concredita est, Respondent quidam totam Ec- clesiam ex charitate singulis Episcopis esse commissam, quia unusquisque tenetur totius Ecclesise bonum, saltem ex charitate, curare. ItaTurrian., 1. 1 de Canonibus, cap. 9 et 10. Respondeo tamen munus quidem regendi Ec- clesiam esse commissum Episcopis, non ideo tamen excludi unum illorum caput, quod iu- teripsos supremus etiam episcopus sit, ut in sequentibus ostendemus.

  2. Assertio secunda defide. — Probatur in- terim auctoritate. — Dico secundo : potestas universalis in totam Christi Ecclesiam per se non residet in tota aliqua hominum congre- gatione aut multitudiue, sed in uno tantum honiine, quod est dicere Ecclesia? regimen esse monarchiciim. Cdnclusio estcerta, et, ut ego arbitror, de fide, quam in sequentibus, eum ad particularia descendemus, ex propriis prin- cipiis fidei commodius probabimns; quam- vis non desint aliqua unde in universum hoc probari posset, non designando personas Pe- tri et successorum ejus ; Joannis 10: Erit nnum ovile et uvus ptstor, quod pnvdietum fuerat Ezech. 37 : Et pasfor unus erit om- nium eorum; Luc. 12, Matth. 24: Quis putas est fidelis servus et prudens, quem constituit

1 Disp. 10, sect 2, nura. 22.

SEGT. VI. AN ECCLESL-E IJNITAS Dominus super familiam suam? Matlh. 12 et 23. Luc. 22: Qui major est in vobis, fiat sicut minor ; indicarat enim Christus aliquem eo- rum esse caeteris praeponendum, ex quo orta fuit contentio pradationis intes eos, ut Chry- sostomus et Hieronymus advertunt. Preeterea in omnihus metaphoris, quibus Ecelesiae capnt in Scriptura significatur, plane unitas etiam capitis indicatur ; dicitur enim regnurn, na- tis, domus, corpus, exercitus ordinatus. Neque satis respondebitur Christum esse ejusmodi caput; nam, ut ostensum jam est, ipsa Eccle- siae institutio, et unitas ac ratio divinse provi- dentia? po.-tulat, ut qui toti Eeclesioe praefici- tur, in terris sit, et visibiliter eam gubernet ; quod non minuit Christi dignitatem, sed po- tius consonat valde ipsius bonitati, quod ex- cellentem potestatem suam cum hominibus communicet; verum de principiis fidei, pro assertione probanda proprie, ut dixi, infra plura adducemus.

  1. Acccdit primo ratio de qua lib. 2 De/ens. fidei, c. 10. n. 23. — Confirmalur secundo. — Ratione jam argumentor primo, quia creden- dum est ita Christum Domiiium instituisse Ec- clesiam, quam summa charitate prosequeba- tnr, ut optimo et perfectissimo modo regere- tur; est autem optimum regimen monarchi- cum, teste Aristotole, octavo Ethicorum, ca- pite decimo, tertio Politicorum, capite quinto, et 12 Melaph., infine, ex Homero; Platone in Politicis; Plutarcho in Solone; quod etiam de- monstrat divus Thomas, prima parte, qusest. 103, articul. 3; quia unius regimen commo- dius est ad conservandam, intcr eos qui re- guntur , concordiam et pacem, in qua maxi- mum bonum totius corporis consistit : Cujus signum (iiiquit) est, quia etiam curn potestas regendi in multis existit, oportet eos, ut bene reganl, unum aliqua ratione fieri: etgo quo major fuerit in regente unitas, eo erit utilius et commodius regimen ad pacem retinen- dam; hujusmodi autem perfecta unitas so- lum reperitur in monarchia ; ergo, etc. Qua ratione usus fuerat olim Justin. Martyr, in Orat. Paraenetica ad gentes, satis ante me- dium. Confirmatur, quia ubi unus est qui gu- bernat, est major potentia, quia virtus unita fortior evadit. Unde ipsae etiam Respublicae quse democratice gubernantur, cum gran- diora et urgentiora pericula occurrunt, unum eligunt principem, ut commodius se tuean- tur, ut Romani eligebant dictatores; ex quo coneluditur monarchicum regimen stabilius esse ac firmius, tum quia potentius, tum quia

UNUM ETIAM VISIBILE CAPUT, ETC 265

regulariter non turbatur intrinsecus seditioni- bus , faciliusque resistit externis hostibus , cum sibi conciliatum sitet conjunctum. Unde ex historiis constat monarchias ordinarie diu- turniores fuisse quam respublicas. Tandem id probari potest ex monarchia Dei, quam ex ratione commodioris regiminis et providen- tise probat Aristoteles citato loco Metapb. Ubi concludit unum debere esse totius mundi prin- cipem. Atque eadem ratione ostendit, Dei uni- tatem Philo, lib. de Monarchia; Justin., lib. ejusdem tituli ; Athanasius, Orat. contra Ido- la; Hieronymus, epist. ad Rusticum mona- chum. Habetur cap. In apibus, d. 7, q. 1 ; Cyprianus, tract. de Idolorum vanitate ; ubi etiam ostendit animalia irrationalia monar- chiam appetere. Ecclesiasticum ergo regimen eo erit perfectius, quo divino similius.

  1. Iltereticorum evasio ex incommodis. — Ad hanc secundam confirmationem, respon- dent haeietici longe dissimilem esse rationem hominum et Dei , qui omnipotens est, ac summe bonus, et ubique prsesens, et omnia pernoscens, quapropter facillime potest_, unus cum sit, universa gubernare; secus vero de hominibus , quibus hee omnes proprietates desunt. Unde plura incommoda haeretici nu- merant, quae in hoc regimine, si ad homines accommodetur, reperiuntur. Primum, quia sicut facile est unum solum gubernatorem im- prudentem esse, aut pravum, aut cur-to in- genio, sic facilius errare poterit aut ignoran- tia, aut malitia. Secundum, unus ita respicit bona et commoda propria , et suorum , ut communia facile contemnat; unde non raro accidit ut regnum in tyraunidem declinet. Tertium, cum unum caput superiorem non agnoscit, a nullo corrigi potest ; cumque laba- tur facile, ejus regimen expositum est f:e- quentibus periculis. Quaitum, cum homim s appetant libertatem, et imperare potius quam subdi, uni hominum semper subditos esse molestissimum, et humanae inclinationi pror- sus contrarinm esse necesse est ; erit ergo tale regimen violentum, et praeter hominum con- ditionem. Unde fit quinto, ut ubi unus est princeps, omues illi invideant ; ex quo se- qunntur seditiones et schismata, quod iu Ec- clesia accidisse videmus, ubi quam plurimae hsereses et perniciosa schismata, vel ex odio contra Vicarium Christi, vel exinordinatu ap- petitu illius excellentioe pullularuut. Tandem hinc concluilunt adversarii, licet in aliquo minori regno monarchia probari possit, eam tameu in universum orbem iutroducere, et

266 DISPUT. IX.

absurdissimum esse et impossibile. quia fieri commode non potest ut unus homo res totius orbis curet.

  1. Prwcludilur primo evasio prcedicta. — Pra>cluditur secundo retorquendo majora incom- moda. — Quinque incommoda. — Respondetur primo, hinc recte concludi, unum principem per sese, absque peculiarissimo Dei auxilio, minime posse convenienter universam regere Ecclesiam, quod non solum de singulis homi- nibus, sed etiam de quacumque hominum congi egatione verissimum est. Secundo, cum res humanae non possint omnibus incommodis carere, illae quae caeteris paribus minora intro- ducunt, commodiores judicandae sunt. Multo autem plura visuntur incommoda in regimine plurium, quam unius : primum, quia cum multi gubernant, vix consentiunt. Quod si plurium suffragiis munus alicui demandetur, alii fere semper commoventur. Secundum, hinc existunt aemulationes et invidentiae inter ipsa capita reipublicae, et animorum divisiones quae interitum toti corpori afferunt. Tertium, si illa multitudo est popularis, nullum potest esse majus malum, quiainter eos plures ignari ac stulti etiam quam sapientes inveniuntur. Unde jam respublica ab stultis et pravis admi- nistrabitur, siquidem plurium suffragio res erunt definiendae. Si autem multitudo sitopti- matum, tot fere principes erunt reipublieae quotoptimates, sinullus eorum superiorem co- gnoscat praeter conventum omnium ; cumque unusquisque eorum quod suum est non minus quserat quam si esset unus tantum, tale regi- men, et in seditionem et in multas tyrannides degenerat. Quartum, si facile est unum homi- nem esse pravum aut ineptum etiam, non est difficile unum inter multos electum reperiri bonum ; difficile autem est in quavis multitu- dine non solum omnes, sed etiam plures bo- nos esse, sapientes, et ad regendum idoneos. Quintum, non potest intelligi multorum regi- men, quin saltem ad tempus unus vel duo eli- gantur, quipraesint multitudini, alias resulta- ret magna confusio, nec possent, ut oporlet, conveniread regendam rempublicam; quorum debet fieri frequens mutatio et successio., utvi- demus accidisse olim in Republica Romana, et similibus ; hoc autem fieri non potest sine ia- commodo reipublieae, nam prius ii qui re- gunt, dignitate privantur, quam experimento noverint gubernare.

\ 1 . Prwcluditur tertio occurrendo incommo- dis. — Tertio dicitur, illa incommoda, quae ab haereticis in monarchia excogitantur, par-

DE ECCLESIA. tim non esse vera, partim in ecclesiastica mo- narchia, vel non reperiri, vel certe esse multo minora. Primapars liquet. Nam potius monar- chia est humanae rationi maxime consentanea ; etenim ipse homo una ratione regi debet ; in humano corpore unum caput habet principa- tum ; in una domo unus requiritur paterfami- lias, ut bene regatur ; in quolibet humano mu- nere, vel artis, vel scientiae, ut ordinate fiat, unus debet supremus praefici ; in toto denique mundo fere omnes congregationes hominum monarchice reguntur ; et Ghrysostomus, ho- mil. 34 in 1 adCorint., ponderat Deum creasse tantum unum Adam, et ex illo alios, ut mo- narchiam commendaret; et Justin., in ipso principio suae historiae, refert primum regi- men in orbe fuisse monarchicum, et per mul- tos annos durasse ; quod etiam Tertullianus, libro 3 de Legib., ac Salust., in Catelin., tradi- derunt J. Secunda quoque declaratur, nam ecclesiastica monarchia non humana solum virtute, sed divina prcecipue nititur; unde quamvis pastor esse possit imprudens et pra- vus, ita tamen, ut ostendimus, ab Spiritu Sancto regitur, ut in praecipuis rebus, quae, videlicet, ad fidem et mores spectant 2, non permittatur errare. Deinde, ut Leo Papa , epist. A, docet, non solus Pontifex univer- sam Ecclesiam gubernat, sed cooperatores ha- bet episcopos, et hi parochos, quibus non ut mercenariis, sed ut vieariis, et propriis pasto- ribus, ex officio incumbit providere gregi : Pontificis vero supremi est super pastores omnes vigilare, atque univcrsam Ecclesiam, quoad ea praecipue quae ad commune bonum spectant. Atque ita fit ut totius Ecclesiae re- gendae pondus et in plures sit convenientissi- me distributum, et uni commissum sapientis- sime. Quia, quamvis contendamus monar- chiam esse optimam, non tamen negamus in- ter homines, propter eorum imbeciliitatem, necesse esse supremum monarcham subordi- natis sibi potestatibus adjuvari, atque adeo monarchiam quodammodo per democratiam teniperari: illud tandem iueommodum per- petiue subjectionis in hoc regimine fere nul- lum est, tum quia Ecclesia non uni hominum per se, sed ut Vicario Christi subjicitur, cujus jugum est suave, cui servire regnare est ; tum etiam quia cum Pontifici, non naturali regi- mine, sed electioue succedatur, quilibet de Ecclesia, si probus sit, et eligi potest, quod

• Hac de re Lipsius, 1. 2 Polit., c. 2. 2 Ostcnsum supra, disp. 5, sect. 8.

SECT. VI. AN ECCLESL^ UNITAS nonnihil levat, si quod est gravamen, aliquid- que appetitui naturae in dominando permit- tendum est.

  1. Accedit secundo ratio priticipalis, Eccle- sice principatum non esse adwquate i% quolibet e multis. — Secundo, principaliter probatur conclusio ex re ipsa, et regimine Ecclesiee, ut nunc procedit, evidenter ostendendo fieri non posse ut haec potestas universalis competat multis ; nam vel ita multis competit, ut pcr illos immediate exerceatur , vel ita ut illi unum eligant , cui talem conferant potesta- tem. Primum duobus adhuc modis potest in- telligi : unus est, ut haee potentia universalis ita sit in omnibus, ut sit etiam in singulis tota ; et hoc plane falsum est : primo, quia nullus unquam fuit in Ecclesia episcopus prae- ter Romanum, de quo infra dicemus, cui vel apparenter, vel etiam arroganter talis fuerit unquam attributa potestas, et qua ratione al- teri tribueretur , eadem omnibus, vel certe multis, vel saltem quatuor primis Patriarchis, qui sempcr in Ecelesia praecipuae habiti sunt diguitatis, esset tribuenda, quod plane falsum esse, et per se constat, atque etiam ostende- mus. Secundo, si hujusmodi essent plura ca- pita, summa esset confusio , ac potins caput nullum : unde recte Athanasius, orat. 9 con- traldola: Sicut multitudo Beorum, nullitas est Deorum, ita necesse est multitudinem prin- cipum id efficere, ut nullus princeps esse vi- deatur. Chrysostoraus etiam , homil. ultima ad Haebraeos : Malum est ( inquit ) rectorem non habere, et argumentum multarum calami- tatum, et principium perturbutiouis et confu- sionis, etc. Denique sicut monstrum esset cor- pus habens duo capita, sic et regnum duo- bus regibus subditum.

4 3. Nec etiam inadwquate. — Alter modus est, si potestas illa sit in tota aliqua congre- gatione, ita ut tota ipsa congregatio singulis partibus ejus, verbi gratia, Episcopis et uni- versae Ecclesiae superior sit, in nullo autem Episcoporum per se talis potestas resideat. Hic ergo modus improbatur eliam, primo, quia si sola congregatio aliqua potestatem ha- beret in universam Ecclesiam et in singulos Episcopos, solum posset talis potestas exereeri quando congregatio coacta esset, atque adeo quando Concilium in Ecclesia non celebrare- tur, nullo modo dari posset exercitium illius potestatis, ex quo jam sequerentur incommo- da in prima conclusione deducta; quis enim curaret tunc quae per se primo referuntur ad bonum totius Ecclesiee? Quis conderct leges

UNUM ETIAM VfSIBILE CAPUT, ETC. 267

pro diversitate temporum universae Ecclesiae necessarias? Ad quem pertinebit studium pro- pagandi fidem? Denique per se satis magnum incommodum est niliil posse in universa Ec- clesia statui, aut dispensari , aut modo alio ordinari, nisi tempore congregati Concilii. Secundo, improbatur idem secundus modus : interrogo enim queenam sit multitudo illa in qua haec potestas existat; nam aut est om- nium fidelium congregatio, ut quidam haere- tici ineptissime dixerunt; tum quia supra jam ostendi in Ecclesia oves a pastoribus esse distinctas; tum quia regimen esset democra- ticum, atque adeo omnium pessimum, ut Aris- toteles ait, 8 Ethic, c. 10. Vulgus enim non merita virtutis expendit; non publicae utilita- tis emolumenta rimatur, ut Ambrosius scri- bit, 5 Examer., c. 21, et ut iuquit Chrysosto- mus, hom. 2 in Joan., post med., et Hiero- nymus, Matthaei 21, in fin. , populus iustabi- lis est atque inconstans , ideoque illius regi- men ejusdem modi esse necesse est. Tandem impossibile esset talem multitudinem unquam congregari adaliquidordinandum, de quo plu- ra disp. 1 1, agendo de Conciliis. Aut illa multi- tudo est aliquorum principum Ecclesise, qui- cumque illi sint; et haec si superiorem non habet, a quo congregabitur, cum tamen non nisi congregata possit quidquam efficere ? Quis prsecipiet singulis Episcopis, ut tali tem- pore et tali loco conveniant? Certe si expec- tandus esset mutuus omnium consensus, nun- quam convenirent. Sed et post conventum quis posset servari ordo, si omnes essent aequales ? Quis tumultus et seditiones com- pesceret, si nullum esset caput? Contingere etiam facile posset ut membra vel personae illius congregationis in duas aequaiis numeri partes dividerentur, ac sibi adversarentur; in qua ergo earum erit auctoritas et potestas ? Simili ratione, si successive fierent hujusinodi Concilia, illud utique majoris esset auctori- tatis et potestatis, in quo plurcs convenireut ; ergo Ariminense Concilium praeferendum es- set iNicaeno, quia in illo 600 fuerunt episcopi, in hoc 318, ut latius in citato loco de Con- ciliis constabit.

  1. Tertius modus qui afferretur excludi- tur. — Tertius igitur modus dicendi est, potes- tatem, de qua agimus, esse in multis, exerceri vero per unum, cui multitudo illam contulit. At hoc modo habemus primo Ecclesiae regimen esoe monarchicum, darique universalem pas- torem unum; quaestionemque superesse tan- tum de origine potestatis, Secundo, constat

268 DISPUT. IX.

Ecclesiam per quamlibet congregationem mi- nime posse conferre potestatem quam nou ha- bet, quam certe in prsesenti non habere con- stat, quia nec naturalis est, nec Christus un- quam eam illi concessit, sed singulari tantum perionse et successoribus ejus, ut disputatione sequenti ostendam. Tertio, neque legimus, neque unquam auditum est Ecclesiam conve- nisse, et potestatem quam in se habebat in unum caput transtulisse, siquidem neque tem- poreiApostolorum, neque in generali aliquo Concilio postea congregato , id factum esse fingi potest. Ex quo aperte concluditur, si pas- tor est in Ecclesia, ut vere est, illum non ab hominibus, sed divina traditione esse intro- ductum. Quarto, si Ecclesia contulit hanc po- testatem, ac sibi elegit hunc regiminis mo- dum, posset, si expedire judicaret, illum mu- tare; consequens est heereticum, et contra perpetuum morem et communem Ecclesiee sensum. Quod si dicatur id non posse, Christo ipso disponente ut modus hic regiminis per- severaret in Ecclesia, jam hinc quinto arguo, supremum pastorem Ecclesiee esse ex Christi iustitutione, ab illoque habere potestatem im- mediate, quamvis ab ipsa Ecclesia eligatur et quasi praesentetur, ut in sequenti disputatione explicabo. Tandem supra ostensum est Chris- tum Dominum instituisse hierarchicum ordi- nem Ecclesiee; perfectio autem hujus hierar- chiae requirit ut ad unum usque supremum caput totus ordo revocetur, quemadmodum supra ostendi; ita ergo fuit a Christo institu- tus ; incredibile namque est iustituisse ut in Ecclesia essent presbyteri et episcopi, supre- mum autem pastorem omisisse, a quo ceeteri omnes depeudent necessario.

  1. Accedit teriio ratio ab exemplis. — Ter- tio, principaliter arguitur exemplis , et pri- mum quidem sumi posset a naturalibus et cor- poralibus rebus, ut supra in num. 3 indicatum est, ex Hieronymo et aliis Patribus; in ange- lorum etiam Ecclesia semper extitit, post Doum, unus supremus Princeps, et velut caput cseterorum ; io Ecclesia deinde triumphaiitej quse ex hominibus et angelis constat, unum est caput, Cbristus; quo cxemplo utitur Gre- gorius, lib. A, epistola 13, et Bernardus, 3 de Consideration.; Eeclesia vero militans debet csse triumphanti similis. Unde Ignat., epistola ad Sinyrnenses, ait Episcopum in Ecdesia gcrere imaginem Christi in ccclo . Praeterea iu vetrri lege unus summus Pontifex est a Deo institutus, qui Synagoga; in spiritualibus prec- esset, ut patet Exodi decimo octavo, et Nume-

DE ECCLESIA.

rorum M; quo etiam argumento utitur Inno- centius III, in cap. Per venerabilem, Qui filii sint legitimi; et Bernardus, libro secundo de Consideratione; cum enim Ecclesia illa fuerit figura nostree, ac minus perfecta, non est cre- dibile ejus.regimen esse perfectiori modo a Deo institutum. Hinc Patres docent, sicut sa- crificium ac miuistri legis veteris significabant sacrificium novee, ejusque sacerdotes, ita su- premum synagogee Pontificem significasse non solum Chrislum, ut volunt ha?retici, sed etiam vicarium ejus, qui cum ipsius Christi perso- nam gerat, eisdem signis significari potuit. Vide Cyprianum, libro primo, epistola septi- ma; Gregorium, in Pastorali, parte secunda, capit. quarto ; Augustinum, in simili, 20 lib. contra Faustum, cap. 48. Aliud exemplum su- mitur ex hujnsce Ecclesise initiis, cum ab ipso Christo Domino regeretur; tunc enim sine dubio ejus regimen monarchicum fuit; cum ergo semper eadem Ecclesia perseveret, eam- dem formam regiminis retinere debet, alias neque perfecta unitas servaretur, juxta Aris- totelem, 3 Politicorum, cap. secundo, neque Ecclesia prsesens ex Christi institutione imita- retur perfectionem illius Ecclesiae, quam ipse condidit, quod est absurdissimum. Notari etiam potest, statim post Christi ascensionem, Ecclesiam totam ab homine uno fuisse guber- natam, ut ostendemas disputatione sequenti. Notari quoque quod Leo Papa, sermone primo de Petro et Paulo, et Eusebius, tertio de De- monstrat. Evangel., cap. 9, attigerunt, provi- disse Deum ut in priucipio nascentis Ecclesise, totus fere orbis sub uno principe gubernare- tur, ut una etiam Ecclesia in totum orbem facilius introduceretur.

•16. Objectiones sex htreticorum. — Prima confirm-atur. — Contra hanc veritatem obji- ciunt Lutherani Paulum, 1 Corinth. 12, et ad Ephes. 4, ubi, hierarchiam ecclesiasticam de- scribens, ac pastores et Doctores numerans, non meniinit unius capitis. Confirmatur Lucce 22 : Reges gentmm dominantur eorum, tos au- tem non sic. Secuudo, quia tale caput neque •est necessarinm, cum jam haheamus Christum in ccelis; neque conveniens, quia non potest orbis ab uno hominc commode gubernari. Tertio, Ecclesia ante Christi adventum una crat, nec tamen unum habebat caput univer- sale, cum tamen Ecclesia debeat semper sibi similis esse. Quarto, non cst in universo otbe unus supremus princeps in temporalibus ; ergo neipie in spiritualibus. Quinto, Cyprianus vi- detur episcopos omnes snpremos facere, neque

SECT. VI. AN ECCLESI/E UNITAS UNUM ETIAM VISIBILE CAPUT, ETC.

m

habere iu terris judieium, sed eornm delieta Dei judicio reservari, quemadmodum in sen- tentiis Coneilii Carthaginensis apud ipsum Cyprianum legimus. Sexto, Hieronymus, ad Tit. 1, docet Ecclesias olim consilio presbytc- rorum regi consuevisse; postea vero, quia unus dicebat : Ego sum Pauli, ego Apollo, constitutum fuisse ut unus cseteris emtneret; non ergo a principio extitit spiritualis monar- chia.

  1. Respondetur ad primum. — Ad confir- mationem. — Ad secundum. — Ad tertium. — Ad quartum. — Ad guintum. — Ad primum respondetur, non oportuisse Paulum nume- rare singulas Ecclesiae dignitatesinindividuo, sed veluti in specie. Quare cum primo loco Apostolos numerat, illum comprehendit qui apostolicam dignitatein, atque adeo universa- lem potestatem retinet ; quem certe vult Pau- lus ad Ecclesiae institutionem et debitum or- dinem esse necessarium, itaque comprehendit Summum Pontificem, qui vere et proprie successor est Apostolorum : similiter cum pas- torum meminit, Summum Pontificem plane includit, qui supremus est Ecclesiee pastor. lta Bernardus, libro tertio de Considerat. Ad confirmationem, non negat Christus aliquem in Ecclesia fore majorem et superiorem cse- teris; imo id aperte affirmat dicens: Qui ma- jor est in robis, fiat sicut minor ; modum igi- tur gubernandi docet, nimirum, ut sit absque fasttt, et appetitu dominandi ; quod clarissime constat ex contextu ; seipsum enim constituit exemplmn, qui sine controversia omnibus preeerat. Ad secundttm, illo argumento, si quid valet, probaretur non esse etiam neces- sarios in Ecclesia Episcopos, quia Christus est Episcopus animarum nostrarum, 1 Pet. 2; et eadem ratione neque Doctores, neque Apos- tolos, ueque sacerdotes, quia haec omnia in Christum conveniunt ; est ergo Christus caput Eeclesiae preecipuum, invisibiliter influens in illam, preeter quod requiritur visibile alind caput, quod vices illius gerat, sicut, absente rege, oportet aliquem pro rege esse , ut supra etiam dtctuni est. Quomodo autem hoc proete- rea sit eonveniens, jam in prima ratione de- claravimus ; quin etiam ostendimus impossi- bile esse universalem Ecclesiam alio modo gubernari, si seeludamus miracula, et ordina- riam Dei providentiam attendamus Ad ter- tium, supra jam negata est consequentia, et ratio differentiee assignata; Ecclesia autem praesens accommodari debet antiquae, in his quse perfectionis sunt, non autem in iinper-

fectionibus, (juippe quee multo perfecdor est, et magis una. Inde autem potest nonnulla si- militudo servari, quia etiam olim in singulis familiis, et quasi partialibus Ecclesiis, in qui- bus erat idem ritus colendi Deum, tinus exta- bat supremus sacerdos, et caput in spirittta- libns, ut de Melchisedec in suo regno, Gen. 14, insinuatur; et idem creditur de Adamo, Noe, Abraham, Isaacet Jacob; Hieronymus quoque, libro de Traditionibtts hebraicis super Gen., refert jus supremi sacerdotii pertinttisse tunc ad primogenitos. Ad quartum, primo dicitur non esse simile de temporali dominio; nam qttia quodammodo naturale est, ab ipsis ho- minibus erigi et constitui facile potest. Unde quamvis Deus stta providentia regna dirigat et gttbernet, non tamen voltiit dominatum terree uni tribuere, sed id libertati hominttm relinquere. Quare nullo unquam tempore, totus orbis sub ttno principe vixit, quianeque universi homines voluntarie se illis subjece- runt, necjtte unus potuit totum orbem invitum subdere ; secus vero est de potestate spirituali ac supernaturali, qttee a Christo manavit, et uni concedi potuit, sicque successive conser- vari, ttt dicemus. Secundo, dicitur non po- tuisse totttm orbem habere rationem unius regni, vel unius Reipublicee temporalis ; opor- tuisse autem in Ecclesia esse unam et eamdem fidem, eadem sacramen.a. et easdem preeci- puas leges semper retinen; qttod fieri recte non potuit absque uno capite. Denique non admodum expediret unica potestas in regno temporali, posita hominttm malitia et appe- titu dominandi : consistunt enim ac reguntur temporalia regna coactione potius et poten- tia, servoque timore, quam fide supernaturali et amore filiorum, et ideo, vix posset ttniver- sus orbis commode subesse uni principi ; Ec- clesice autem unitas fide potissimum tuenda est et conservanda, qua certe facit omnes fi- deles uni capiti facile obedientes. Quare nulla est inproposito allata similitudo. Adquintum, dic Cyprianum loqui non generatim de om- nibus episcopis, sed de iis qui in Concilio Car- thaginensi aderant; qttod vero ait, defecttts episcoporum esse divino judicio reservandos, intelligit quoad plurima occulta, queeque re- gulariter non possunt ad unum, quem in terra habent, supremum judicem deferri, et ab in- ferioribus non decet judicari; quod autem Episcopi superiorem habeant in terris, alias seepe docet Cyprianus, ut libro 3_, Epistola 15. Vide Augustinum, 3 de Baptismo, capit. 3, ubi dictum Cypriani locum interpretatur. Ad sex-

270 DISPUT. IX.

tum, primo dicitur Hieronymum non loqui ibi de tota Ecclesia, sed fortasse de episcopis particularium Ecclesiarum, quorum dignita- tem superaliospresbyteros indicat non divino, sedhumano jureinstitutam. quamviseam ins- titutionem a tempore Apostolorum incepisse non neget, ut patet ex eodem ad Evagrium. Hax vero sententia Hieronymi alio loco ex- pendenda est l, namqne ad prsesens niliil spectat, cum non neget unum universalis Ec- clesiae caput ; imo aliis locis apertissime illud agnoscit, ut suo loco videbimus. Ad alterum testimonium, respondetur Hieronymum velle Episcopos esse pares quoad potestatem et di- gnitatem ordinis, non jurisdictionis. Alias dif- ficultates hic occurrentes in sequenti disputa- tione enodabo.

SECTIO VII

An Ecclesia sancta, apostolica, et catholica sit?

1 . Assertio prima. — Probatur auctoritate. — Quatuor prsecipuae proprietates in Symbo- lo tribuuntur Ecclesiae, scilicet, esse unam, et tres alias, quas in titulo numeravi. Unitatem hactenus explicui : sequitur ut caeteras 2, quee clariores sunt, breviter expediam. Dico ergo primo convenienterEcclesiam nominari Sanc- tam. Conclusio est de fide ex Symbolo, colli- giturque ex omnibus locis Scripturae, in qui- bus Ecclesia dicitur, columba, sponsa, amica, regina, domus Dei, regnum ccelorum; his enim omnibus metaphoris sanctitas Ecclesiae signi- ficatur. Unde Gant. 4 : Tota pulchra es, anima mea; ad Ephes. 5 : Ut exhiberet sibi Eccle- siam non habentem maculam, neque rugam; quod fieri per lavacrum regenerationis dicitur, ad Tit. 3 ; de qua Ecclesise sanctitate bene Augustinus, lib. de Perfectione justitiae, et Fabianus Papa, epist. 3 ad Hilar. ; Sixtus III, Epist. decretal. , cap. 5; Hieronymus, ad Ephes. 5.

  1. Prima causa unde Ecclesia sancta voce- tur. — Recipit autem hanc denominationcm Ecclesia, primum apotioriparte; semper enim

1 Vide auctorem, de Poenitent., disp. 25, sect. 1, n. 4; Valent., tom. 4, disp 9, q. 1, punct. 2; lib. 3 Defens. fid., c. 12, n. 9.

2 De Ecclesiae notis Salm. in Paul., a dis- put. 4 ; Bellar., 1. 4 de Notis Eocles. ; Valent., toto lib. 6 suse Anal.; Hosius , de confess. Polon., a c. 21.

DE ECCLESIA. in ea plurimi sunt justi, et quamvis numero pauciores quam peccatores , attamen , quia coram Deo majoris aestimationis est unicus justus quam peccatores multi , ideo ab eis po- test denominari, praecipue cum sanctitas jus- torum sit ex intentione et instituto Ecclesise , cui contraria est malitia. Unde secundo dici- tur Sancta ex fine, et mediis, legibus, sacri- ficiis, sacramentis, atque adeo ex toto univer- sali cultu Dei, cui tota est dedicata. Vide Au- gustinum , 3 de Doctrina Christ. , cap. 32. Tertio (inquit Hosius, lib. de Fide , cap. 21) dicitur Sancta, id est sancita, munita et fir- ma : est siquidem supra petram fundata : Nec portce inferi prcevalebunt adversus eam , Matth. 16. Unde Chrysostomus , hom. de Ex- pulsione sua, tom. 5, affirmat Ecclesiam fir- miorem esse terra et ccelo, in quo fixas habet radices, faciliusque solem extingui, quam Ec- clesiam obscurari. Unde Apocalyps. 21, Eccle- siae sol Christus ipse appellatur. Quarto, pos- set Ecclesia denominari Sancta a suo capite, quod est Christus , non sola extrinseca deno- minatione, sed quia ejus merita per intrinse- cam sanctitatem participat , et ad eumdem modum dicitur Sancta ab Scriptura, quee a D. Thoma appellatur, Ecclesice cor, eam vivi- ficans et sanctificans. Tandem dici potest Ec- clesia Sancta, quia extra eam nulla est sancti- tas , et in ea, a quocumque iliam quaerente , invenitur ; qua quidem ratione ad hanc pro- prietatem altera revocatur, extra Ecclesiam, scilicet, non esse salutem, quod in arca Noe si- gnificatum fuisse dicitur, 1 Pet. 3; qua de causa Augustinus ait, lib. de Symbolo , cap. 10 : Nonpotest in ccelo habere patrem, qui no- luit in terris Ecclesiam habere matrem ; ad hanc similiter Ecclesiae sanctitatem spectat, esse rectissime ordinatam et institutam, quod a sapientissimo auctore CHRISTO creata sit, ideoque in Scriptura comparatur exercitui, re- gno, horto, corpori, et aliis rebus, quae hanc, quam videmus, Ecclesise pulchritudinem iudi- cant. Consule Turrecr., lib. 1, cap. 21.

  1. Objectio contra prccdicta, ejusque solutio. — Objicies vero contra hanc proprietatem : bonum ex integra causa ; sed in Ecclesia non est integra sanctitas ; ergo sancta dici nequit simpliciter. Respondetur, quamvis non in om- nibus membris Eeclesice sit sanctitas, attamen propter alias adductas ratioiies simpliciter et vere nominari Sanctam, pr3ecipue quia soope totum denominatur a forma, quae residet tan- tuni in quibusdam partibus; est autem in mul- tis Ecclesioe membris integra sanctitas ; at-

SECT. VII. AN ECCLESIA SANCTA que hoc prsecipue verum est, cum ratio to- tius per se salvari potest in solis partibus dic- tam formam habentibus, ut, in posito casu, si solum darentur in Ecclesia illa membra, quee sunt vere sancta et justa, vere et abso- lute in illis salvaretur Ecclesia , ac sancta esset. Consortium igitur peccatorum hominum non impedit denominationem quae huic con- gregationi per se debetur.

  1. Oporteat-ne semper esse in Ecclesiajus- tos. — Sed quseret aliquis an sit de ratione Ecclesiae habere sanctitatis proprietatem, hoc sensu ut necessarium omnino sit esse semper in Ecclesia aliqua membra, in quibus sit vera sanctitas et charitas. Respondeo, dictam pro- prietatem non pertinere ad primariam et es- sentialem rationem Ecclesiee, ut sic; ostensum est enim supra, sect. 1, fidem esse sufficien- tem ad unienda Ecclesise membra ; nihilomi- nns, si de Ecclesia, ut a Christo instituta est, loquamur, certum omnino videtur, neque fuisse, neque fore unquam tempus in quo non existat vera sanctitas in corpore Ecclesiee, atque adeo in aliquibus ejus membris ; quam- vis non sit necessarium esse in his vel illis de- terminate sumptis ; ita interpretantur omnes. Imo, et tota Ecclesiaitaintelligitillosarticidos symboli : Credo sanctam Ecclesiam, et commu- nionem Sanctorum ; colligiturque ex locis Scripturae, in quibus promittitur Ecclesice Christum et Spiritum Sanctum perpetuo habi- taturos in illa, quee supra, in sect. 3, agentes de perpetuitate Ecclesise, adduximus ; id etiam constat ex efficacia Sacramentorum , quorum verus usus non potest in vera Christi Ecclesia deficere ; unde fit ut necessario aliqui , sal- tem infantes baptizati, semper sint sancti; et idem credo certissime de plurimi? adultis : si vero loqueremur de Ecclesia ante Christi ad- ventura, preecipue de initio illius, cum, scili- cet, Ecclesia duobus tribusve constabat fideli- bus, non est necessarium credere in nullo instanti vel tempore Ecclesiam caruisse gra- tia , saltem immediate post peccatum pri- morum parentum ; de ceeteris vero tempori- bus nihil est omnino certum, quamvis verius certe videatur nunquam Ecclesiam, postquam in multis propagari caepit, omnino fuisse va- cuam charitate , quod ex discursu facto de fide, in citata sect. 3, constare potest.

  2. Assertio secunda de qua lib. 1 Befens. Fid., a c. 15. — Prima causa cur Ecdesia di- catur catholica. — Dico secundo Ecclesiam Christi verissime dici et esse Catholicam ; est de fide ex symbolo Apostolorum et Nicee-

ArOSTOLICA SIT ET CATHOLICA. 27 i

no, ac per se satis patet; nam esse Catholi- cam, idem est ac esse universalem. Est au- tem Ecclesia universalis, primo quoad locum, quia toto orbe diffunditur, ut Augustinus in- quit epistola 170, et sermon. 131 et 151 de Tempore, et 2 cont. Petilian., cap. 38, et seepe alias ; et patet ex illo Matth. ultimo : Euntes in mundum universum ; et Psalm. 18: In om- nem terram exivit sonus, etc. ; et 48 : A solis ortu usque ad occasum, etc. ; et 71 : Domina- bitur a mariusque admare. Nequevero opor- tet ita esse Ecclgsiam universalem loco, ut jam totum orbem occupaverit; satis est enim fere in totum orbem fuisse introductam , et nullam esse regionem cujus non aliqua pars Ecclesiee partem contineat; item , quia de se ita tendit ad universum orbem occu- pandum, ut ratio ipsa suadeat aliquando fore ut totum occupet. Vide Augustinum , epist. 50, ubi rem hanc apte explicat; Dried. , li- bro 4 de Dogmatib., capit. secundo, parte se- cunda. Ab aliis preeterea consideratur Eccle- sia universalis quoad locum , quia in terra militans, in parte inferni purgans , in ccelo est triumphans. Secundo universalis dicitur quoad personas , quia omnes omnino gentes et nationes ad se vocat, neque aliam religio- nem secum in universo orbe permittit , in quo differt maxime a synagoga. Ita Augusti- nus libro de Unitate Ecclesiee et libro con- tra Crescon., et epist. 40 , 50 , 61, patetque Matth. ult: Docete omnes gentes ; Marci ult. : Omni creaturce ; et : Qui non credit condem- nabitur ; Act. 15, Luc. 24, ad Coloss. 3, vers. 11, ad Titum 1, vers. 4, et Psalm. 2 : Dabo tibi gentes hcereditatem tua.ni, et denique ubi- cumque vocatio gentium in Scriptura pro- mittitur; tandem ad Roman. 10 : Non est distinctio Judcei et Grceci ; et Act. 10: In veritate comperi, quia non est acceptor per- sonarum Deus, sed in omni gente, qui timet eum, et operatur justitiam, acceptus est illi. Vide Basilium, 1 cont. Eunomium , et dicta supra de unitate Ecclesiee , sect. 4. Tertio dicitur Catholica tempore, quia omnibus du- rat temporibus : videantur dicta superius de perpetuitate Ecclesiee , sect. 3. Quarto , pro- priissime dicitur Catholica ratione doctrince ; nam catholicam et universalem doctrinam semper retinet, quam Paulus, citato loco ad Tit., communem fidem appellavit, ut Glossa ibi advertit ; dicitur autem Ecclesiee doctrina Catholica et universalis, tum quia non privato uniuscujusque judicio nititur, sed universali consensu, et communi gcneralique regula fi-

272 DISPUT. IX.

dei fundatur, juxta Augustinum, 12 in Con- fession., cap. 25; Cyprianum, 1. , epist. 3; tum etiam quia perpetua et universali tradi- tione rccepta est, juxta illud Psal. 118: In generationem et generationem veritas tua; un- de Cyrillus, catechesi ultima, catholicam vult Ecelesiam dici, quia catholice docet; tumdeni- que, ut ex eodem Cyrillo , ibid., colligitur, doetrina Ecclesiee catholica est, quia plane et perfecte onnia dogmata, quee in notitia ho- minum pervenire debent, de visibilibus et in- visibilibus, de ccelestibus atque terrenis com- plectitur. Item quia in ea omne genus virtutis continelur, adversum vitia et contra peccata omnia remedium invenitur. Vide Vincent. Ly- rinens., et Hosium, libro de Fideet Symbolo, cap. 22. Solum restat in hac preerogativa ad- vertendum, proprie et perfecte convenire in Ecclesiam, prout est a Christo Domino insti- tutam ; antea enm erat quidem catholica, seu universalis, secundum aliquam rationem ex dictis ; ceeterae autem imperfecte satis in illa reperiebantur.

  1. Assert. 3, de qua in Defens. fid., lib. 1, c. il et \S. — Dieo tertio Ecclesiam vere et proprie dici et esse Apostolicam. Est de fide, ex dictis Symbolis, et proprie eonvenit affec- tio haeo Ecclesice post Christi institutionem et adventum. Dicitur auteo Apostolica, primo, quia Apostolorum praedieatione fundata est ; secundo , quia super Petrum , Apostolorum prineipem, tanquam super firmam petram , suo etiam modo est sedificata. Quae duo ex sequenti disputatione magis patebunt. Tertio, quia legitima successione et traditione deduct est ab Apostolis, usque ad praesentia tempora. Recte Tertullianus, lib. de Praescriptionibus haeretieorum : Illa vera Ecclesia sentitur, qna? ab Apostolis legitima successione deducitur. Idem docent Irenseus, lib. 3, c. 3,lib. 4, c. 63; Cyprianus, lib. , epist. 6; Augustinus, epis- tola 165 ad Generosum, et libro 4 contra epis- tolam Fundamenti, cap. 4, et de Utilitate cre- dendi, c. 17 et 46. Quarto, dici potest Apos- tolica, quia illius Ecclcsise, qua± ab Apostolo- rum tempore fuit , formam, regimen, atque adeo unitatem retinet , ut supra agentes de unitate Ecclesiae , scct. 4, exposuimus. Vide Turrecremat., 1 lib.,c. 44 et sequentibus, ubi tractal cur Ecclesia non dicatur etiam chns- tiana, pontiiicia et evangelica, quae nuncu- pationes ad loquendi modum potius qnam ad rem spectant.

DE ECCLESIA.

SECTIO VIII. An vera Ecclesia Christi visililis sit ?

  1. Ha?reticorum error. de quo supra, disp. 5, sect. 6, num. 7, et in Defens. fid., l%b. 1, c. 7 et 8. — Punctum quwstionis. — Hsec quaestio ccepit tractari propter hsereticos hu- jus temporis, qui duplicem distinguentes Ec- clesiam,alteram visibilem, invisibilem alteram esse dicunt; atque hanc posteriorem vcram Ecclesiam solum esse. et Christi sponsam; alteram vero solummodo apparentem , ac seeundum quamdam humanam existimatio- nem. Sed ne disputatio de verbis sit, rem, de qua quaestio est , aperiamus : dupliciter enim aliquid dici potest visibile aut invisi- bile. Uno modo stricte, quatenus ad visum vel sensum aliquem corporcum refertur ; alio modo late, ut se extendit ad mentis co- gitationem et judicium, vel clarum, vel sal- tem obscurum , fidcique alicujus. Convenit igitur nobis cum hsereticis, Ecclesiam, de qua loquimur, confuse sumptam, esse hominum congregationem, atque adeo constare ex per- sonis corporeis et visibilibus. Iuterest autem, quia illi negant, esse in hac Ecclesia proprie- tates ullas visibiles, quibus absoluto et certo judicio possit a nobis discerni in particulari congregatio, quae vera Ecclesia est, ab aliis Satanae congregationibus ; et hoc sensu vo- cant eam invisibilem, id est, in particulari et in individuo omnino occultam. Catholici autem volunt veram Ecclesiam posse a nobis certo judicio in particulari dignosci, atque adeo esse visibilem, et per internum mentis judicium, et per ipsos sensus externos desi- gnabilem, non per se , sed veluti per acci- dens, eo modo, quo substantia videri dicitur visis accidentibus, atque etiam anima, visis externis operationibus ; habet enim Ecclesia visibiles proprietates et actioiies, in quibus et per quas cognoci potest.

  2. Prrcdicti erroris fwndamentnm primum. — Alterum. — Fundamentum haereticorum duplex occurrit. Alterum , quia forma illa, qua Ecclesia constituitur, invisibilis omnino est, ut ipsi volunt, aut scilicet diviua preedes- tinatio, aut interna justitia, aut certe fides absque ullo exteriori et sensibili cultu ; hoc enim prrecipnc iutendunt, Ecclesiam invisibi- lem astruendo, removere videlicet omnem externam hierarcliiaui Ecclesico, caput visi-

SECT. VIII. AN ECCLESIA YISIBILIS SIT.

bile , regulam fidei animatam et visibilem, omuem. denique externum cultum, et poli- tiam quee ad uuitatem et consistentiam Ec- clesiee pertineat. Alterum fundamentum est, quia , etsi demus posse dari signa visibilia veree Ecclesias^ semper tamen requiritur mte- rior fides, quse neque in se visibilis est, neque in externis signis satis ostenditur, cum omnia falsa esse possint, ut in unoquoque hominum apertius constat ; de nullo enim sine Dei re- velatione possumus certo seire interiorem fi- dem quam exterius profitetur; ergo idem erit de quacumque homiuum congregatione. Ob- jiciunt prseterea heeretici nonnulla Scripturae et Patrum testimonia : primum ea in quibus Ecclesia Christi dicitur in interiori homine posita, Lucee 47 : Regnum Dei non venit cum obsercatione, nec dicent : Ecce hic, aut ecce illic: ecce eiiim regnum Dei intra vos est ; 4 Petr. 1 : Domus spirituaiis , sacerdotium sanctum offerre spirituales hostias /ioaixn. 4 : Spiritus est Deus, et qui adorant eum in spi- ritu, etc. ; Jerem. 31 : Dabo legem meam in cordibus eorum ; denique Psalm. 4i : Omnis gloria ejus filice Regis ab intus. Preeterea Hi- larius, libro contra Auxentium , in fine, et Hieronymus contraLuciterian., asserunt tem- pore Arianorum, veram Eeclesiam fuisse la- tentem et occultam ; non ergo est de ratione Ecclesiee ut sit visibilis; ergo neque hodie discerni poterit. Tandem , inquit Brentius, alias tollendus esset articulus Symboli : Credo unam sanctam Ecciesiam,-ei reponendus : Vi- deo unam sanctam Ecctesiam.

  1. Assertio prima. — Prohatur ex Scripiura. — Dico tamen primo : vera Ecclesia , suppo- sita fide quam de illa habemus, discerni et prudenter cognosci in particulari potest , per externa et visibilia signa, quo sensu simplici- ter et absolute visibilis dicenda est, quia vide- mus eam congregationem hominum in indi- viduo et in particulari, quam certo judicamus esse veram Ecclesiam , ex his, quas ipsis ocu- lis in ea conspicimus. Est de fide. Probatur ex Scriptura. Matth. 1 8 : Dic Ecciesia? ; potest ergo tibi constare quae sit Ecclesia, ahas quo- modo ad illam loqueris; et quamvis sermo sit de Pastore Eeclesiee , inde tamen sumitur suf- ficiens argumentum, sicut ex verbis Ghristi ad Petrum, Luc. 22 : Confirma fratres tuos; et Joan. 20 : Pasce oves meas ; et 1 Pet. 5 : Pas- cite qui in vobis est gregem ; quomodo enim pascent aut confirmabunt quos non cognos- cunt ? sic etiam, 1 Gorinth. 45, Paul. ait se persecutum fuisse Ecclesiam; et in epistolis scri-

XII.

hit : Ecclesiw, quce est Corinthi, Ephesi, etc.; et ubicumque fere Scriptura nomine Ecclesia? utitur, de aliqua certa congregatione, et ho- minibus cognita loquitur, ut patet Actorum 45, ad Timoth. 3, Num. 20, 3 Reg. 48. Pra?- terea est optimus locus Matth. 5 , quem pou- deravit Augustinus, de Unitate Ecclesia?, cap. 44 et 20 : Non potest civitas abscondi supra montem posita, id est, Ecclesia in Christo fun- data, de quo Isa. 2, et Mich. 4 : Erit in novis- simis diebus pratparatus mons domus Domini, etc. ; quee loca ita intelliguut Hieronymus ibid., et Augustinus, tract. 1 in 2 Canonic. Joan. , ubi etiam in hunc sensum interpreta- tur id Psal. 48 : In sole posuit tabernaculum simm: Vocai, inquit, Ecclesam tabernaculum, qnia in terra peregrinatur, juxtaidApocalyps. 42 : Erit tabernaculum Dei cum hominibus. Vide eumdem Augustinum, in Psal. 30, 44 et 47. Sumitur etianl optimum testimonium ex Isaia? 61 : Ficdws perpetuum feriam cum eis, etc. ; omnes, qui viderint eos cognoscent illos, quia isti sunt semen cui lenedixit Dominus ; quo in loco sermonem esse de Ecclesia, con- stat ex Lucae 4, ubi Christus de seipso et sua spirituali propagatione verba illa interpreta- tur. Eodem modo loquuntur Patres omnes de Ecclesia. Augustinus, supra, et 2 contra Litt. Petil., cap. 32 ; Gregorius, epistol. 48, etlib. 32 Moral., cap. 42 ; Chrysostomus, homil. 4 in cap. 6 Isa. : Faciiius est (inquit) solem ex- tingui, quam Ecclesiam olscurari; Origenes, hom. 30 in Matth., aliquanto post initium : Ecciesia piena est fuigore, etc. ; et alii citati et citandi ; haec enim eo spectant, ut Eccle- siam conspicuam ac visibilem admodum de- clarent.

  1. Probatur deiude raiionibus. — Prima. — Secunda. — Ratione arguo primo ex dictis Scri- pturee locis ; nam tenemur Ecclesiee veree nos adjungere, et pastoribus ejus obedire, sociis et fratribus communicari ; heec autem fieri non possunt, nisi de Ecclesia vera nobis constet, de qua ratione vide Cyprianum, libro de Unitate Ecclesiee ; Hieronymum, epistol. ad Damasum de Nominibus hypostatic. ; S. Augustinum, 4 de Baptismo, cap. 4. Secundo, ostensum est supra, in sect. 5, corpus Ecclesiae postulare ordinem hierarchicum ; certum est ulterius debere esse in vera Ecclesia visibilia sacra- menta, sacrificium sensibile, scripturam, ex- teriorem preedicationem, caput, et pastores qui cognosci possint ab Ecclesiee membris; alias maxima esset perturbatio et confusio in Eccle- sia ; omnino ergo oportuit esse visibilem.

274 DISPUT. IX.

Unde recte Augustinus, lib. 17 contra Faust., c. 11 : In nullum nomen religionis congregari h">niues possunt, nisi aliquo signaculorum, tel sacramentorum visibilium consortiu colligen- tur. Vide ipsum Augustinum, tertio coritra epistolam Parmenian., capite primo. Gonfir- matur, nam Ecclesia, qua± tempore Apostolo- rum extitit, et in quam Spiritus Sanctus visi- biliter descendit, visibilis erat, eademque visi- biliter aucta fuit, quando die uno jam tiia, jara tjuinque millia hominum ad illam sunt addifa, Actorum primo, secundo, tertio, et quarto. Eadem consequentibus annis per sen- sibilem prsedicationem et miracula paulatim crevit. visibiliter. Eadem denique continuata serie propagata , et quasi per manus tradita, ad uos usque pervenit; erit ergo et haee prae- sens Ecclesia etiam visibilis , cum eadem sit, atque eisdem siguis sensibilibus discerni queat.

  1. Assertio secunda. — Probatur primo. — Dico secundo : Ecclesia Christi vera, illa est qiae perpetuo visibilis perseverat. Haecconclu- sio parum a praecedenti differt, et eisdem fere fundamentis nititur ; astruitur tamen ad re- feilendam directe inanem illam distinctiohem haeieticorum, et probatur primo. Nam Eccle- sia quam Christus fuudavit visibilis est, ut Scriptura docet, ettamen haec eadem est per- petua; ergo duae ejusmodi proprietates eidem Ecelesiae conveniunt, neque possunt a vera Ecclesia separari, et utrumque patet ex Matth. 16, ubi de Ecclesia super Pecrum fundata, at- que adeo visibili, dicitur, quod portce in/eri non prcevalebunt adversus eam. Secundo, quia semper oportet esse pastores visibiles in Eccle- sia. Est optimus locus ad Ephes. 4 : Quosdam dedit, etc, ad consummationem Sanctorum donec occurramus omnes in virum perfectum, id est, usque ad diem judicii. Circa quem locum vide Augustinum, 22 de Civit., c. 16, 17 et 18. Tertio, quia semper oportet januam coeli esse patentem, et viam salutis posse cognosci, quee solum est in vera Ecclesia ; si autem illa esset aliquo tempore prorsus invisibilis et occulta, iu eo essenthomines quasi extra statum salu- tis, quia non possent veram Ecclesiam iugre- di, quanquam vellent. Quarto, quia usque ad diem judicii scmperEcciesia complectetur bo- nos et malos, et ita semper durabit, ut patet ex parabolis Arcae, zizaniorum, et decem vir- ginum, Matthseitertio, 13. et vigesimo; Eccle- sia autcm mixta ex bonis et malis semper est visibilis, ut Sancti passim docent, et Luthe- rani non negant. Vide Cyprianum, serm. de

DE ECCLESIA. Lapsi^; Augustinum, de Unitat. Ecclesiae, cap. 13 et 20, et sermoue 2 in Psalm. 101 et 147 ; Bernard., serm. 29 in Cantic, circa id: Tenui eum, nec dimiitam; Vincent. Lyrinens., in Commonitorio. Quinto, impossibiie est veram Ecclesiam non retinere veram fidem; fieri etiam non potest ut eam exterius non profi- teatur, cum debeat esse sancta, et ud salutem non satis sit credere corde, sed oporteat etiam ore confiteri, teste Paulo ad Roman. 10; ergo semper Ecclesia existit visibilis. Tandem vera Ecclesia visibilis est, et vera Ecclesia est per- petua ; ergo visibilis Eeclesia iiia est quae hueusque durat, perpetuoque durabit.

  1. Ad primum fundamentum in n. 2. — Ad secundum. — Primum fundamentum heeieti- corum eversum jam est ; sumunl scilieet fal- sum prineipium, in Eeclesia nihil requiii visi- bile et externum; quod tamen ad consisten- tiam ejus et quasi spiritualem unitatem per- tinet. Ad alterum fundamentum, quamvis vera fides interior sit, tamen per externa si- gna videri aliquo modo potest ; quamvis ergo non videatur ipsa forma qua membra Ecclesiae interius uniuntur inter seipsa, videtur saltem in suis signis, atque hoc est satis ut videamus corpus Ecclesiae, et membra quae illud compo- nunt; et de singulisquidem membris, quaudo adsunt talia sigua verae religionis et obedien- tiae eeclesiasticae, prudenter judicare possu- mus vere esse membra Ecclesiae, quamvis non certitudine prorsus mfallibili ; de toto autem corpore, non solum prudenter, sed infaliibili- ter etiam judicamus esse veram Ecclesiam, quia licet facile posset unum vel aliud membrum nos decipere, uon tamen corpus universum, ut in sequenti sectione latius demonstrabo.

  2. Ad tertinm. — Ad testimouia adducta, respondetur, in quibusdam eorum doceri prae- cipnum ornamentum et pulchritudinem Eccle- siae in interiori virtute esse positam, non ta- men propterea affirmari externa opera non requiri, quamvis, ut haec Deo grata sint, ab interiori virtute oporteat proficisci. Unde in Psal. 44, praeter interiorem gloriam Ecclesiae, requiritur ornamentum externum, quod ves- titui deaurato comparatur, et circumdatum dicitur varietate. Praeterea locus Jerem. 31 de novo Testamento procedit, in quo primum et praecipuum cst gratia et charitas, quse spiri- tualia suut dona, ideoque dicuntur in corde scribi ; sed haec tamen habent externa signa quibus iii corpore Ecclesiae suo modo videan- tur. In loco Joannis quarto peculiariter voluit docere Christus advenisse tempus in quo im-

SECT. IX. AN CERTA, ET DIVINA FIDE plendum eratid Malachiae priuio : Ir>. omni loco o/ferttir mihi oUatio munda, atque adeo de- lenduin tbre ritum omnem veteris legis, in <;ua nnustantum locus et unum Solyma? templum ad offerenduin Deo saorifioium designahatur, et ob id ait: Neque in monte hoc, neque Ilero- solymis adorabitis Patrem, non quod in illis locis prohibitum foret adorare, sed quod ue- que ritu Samaiitanoruin, neque Judoeorum, neque ex necessitate iu eo loco, vel aiio qnoli- bet, sed ubique locorum, et Christianorum ri- tu, qui praecipue in vera fide et charitate po- situs est, adoretur. Ita Chrysostomus, Cyrillus, Theophylactus, Euthymius, divusThomas, et Cajetanus iu illo loco. Jam apud Lucam, deci- mo septimo, sermo aperie est de adventu Christi Domini ih mundum, ac tacite distin- guitur illic duplex adventus : alter jam pree- sens, ratione cujus dicitur, regnum Dei iutra nos esse, quod de justitia, et gratia interpre- tatur Theopbylactus ; alter futurus ad diem judicii ; dicitur autem fore sine obserzatione, quia repente sicut fulgur adveniet. Vide Be- dam et Ambrosium in illum locum. Porroau- tem divus Petrus spiritualem domum vocat Ec- clesiam, a preecipua ejus parte, nam maxime vivit spiritu ; sic enim et justum hominem spiritualem vocamus : hostias vero spirituales appellat bona opera Christianorum, quia, ut Deo accepta sint, esse debent fide et charitate formata. Rursum, quia omnia quee in lege nova praecipiuntur, quamvis externa sint, ad fovendam augendamque spiritualem j ustitiam referuntur ; ideo lex haec spiritualis dicitur ; saepe namque spirituale vocatur non solum quod in substantia sua tale est, sed etiam quod spiritui servit, vel illi subjicitur, aut etiam il- lum imitatur, quaphrasi Paulus resurgentium corpora spiritualia vocavit. Ad ultimum quod Brentius objiciebat, respondetur: sicut Tho- mas vidit et credidit, quia, ut Gregorius ait, aliud vidit et aliud credidit, ita nos videmus quidem Ecclesiam, videndo exteriora signa et veree Ecclesiae testimonia, credimus autem internam pulchritudinem et formam ejus, ut jam sectioue sequenti videndum est.

SECTIO IX.

An certa et divina fide constare possit hano numero atque inindividuo, esse veram Ec- clesiam?

  1. Inr quo conveniamus cum hcereticis. — In pra;cedenti sectione , in genere definivi-

CONSTABE POSSIT HANC NUMERO, ETC. 275

mus , Ecclesiam esse visibilem , et aliquo modo credibilem, saltem humana et prudenti fide; nunc explicandum superest an hoc ip- sum simpliciter credibile sit atque adeo cre- dendum fide divma '. Neque vero in communi tantum, sed in individuo etiam oslendendum est, queenam congregatio earum , qua3 in mundo sunt, credenda sit vera Dei Ecclesia, estque ejusmodi queestio iu hac materia prae- cipua, utpote ex qua magnopere controver- siarum omnium inter nos et haereticos reso- lutio pendet; cum enim expressum in Scri- ptura sit veram E<'clesiam esse columnam et firmameuttim veritatis , omnes sibi veram Ecclesiam attribuunt, ut sua falsa dogmata vera esse persuadeant , quod notarunt Ire- ii33us, hbro Sccuudo coutra Valentin. ; Lac- tant., liiro & Divinar. Institut., cap. ultimo ; Cyprianus, libro de Lnitate Ecclesiae, et libro 4, epistola prima; Augustinus de Fide et Sym- bolo, cap. 10, de Agone Christiano, cap. 29, contra litter. Petilian. , cap. secundo ; Ber- nardus, sei-mone 66 in Cant. Convenimus igitur cum haereticis eam esse veram Cbristi Ecclesiam, in qua vcra Christi doctrina per- severat; differimus tamen quod ipsi nullum aliud signum verse Ecclesiae, praeter veram doctrinam admittunt, ut videre est apud Ho- sium, 5 contra Brent., et Petr. Sot., in Con- fessione Catholica, cap. 4 ; nam, etsi alias notas veree Ecclesiae interdum afferant, omnes plane hanc primam includunt ; fatentur enim requiri verum sacramentorum usum; illum autem verum definiunt, qui ex sana doctrina procedit. Addunt praeterea requiri obedien- tiam erga ministros verbi ; sed intelligunt aut certe intelligere debent de vero Dei verbo. Itaque hoc tantum signo veree doctrinae utun- tur, veram autem doctrinam ex sola Scriptu- ra pure et simpliciter intellecta desumi vo- lunt. Sicque concludunt veram Ecclesiam ex sola Scriptura per se cognosci ; ad quod insti- tutum afferunt Chrysostomum, homil. 49 in Matth. ; Augustinum, libro de Unitate Eccle- siae, cap. 2 et 3, et epistola 166:

  1. In quo discrepemus. — Catholici vero, quamvis hoc signum non detrectent ( ipsis enim heereticis maxime adversatur ) , atta- men volunt illud potius ad definiendam, quam ad discernendam veram Ecclesiam va- lere. Est siquidem Ecclesia fidelium congre-

1 De boc argumento late Salmeron , tom. 1 in Paulum, lib. 1 , 3 parte a disputatione

uadecima.

278 . DISPUT IX

gatio, ut supra vidinius ; fideles autem, qui veram Cluisti doctrinam retinent et eredunt; hoc ergo modo definitur Ecclesia per veram doctrinam ; attamen ad eam discernendam inter alias religiones falsas, tale signum per se solum non sufficit ; oportebit enim quserere aliud ad discernendam veram doctrinam a falsa , omnes quippe hseretici gloriantur so veram doctrinam retinere. Quare ex ipsa sola doctrina nullus potest evidenter convinci, si aliis signis non utamur, quod eliam Augusli- nus indicat libro contra Epistolam Funda- menti, cap. 4. Quod si loquamur non de judi- cio evidente (evidentia scilicet credibilitatis), sed de judicio fidei, potius ex verse Ecelesise auctoritate de vera doctrina debemus judica- re, quam e contra Ecclesiam ex doctrina, ut Augustinus supra, eap. 5, docet, el in libro de Utilitate credendi, cap. -14; Irenseus, lib. 3, cap. 4 ; Tertullianus, de Prsescriptioiiibus haereticorum, et in sequentibus late dicemus; omissis eigo hsereticis,

  1. Assertio prima. — Dico primo fieri posse evidenter credibile, qusenam hominum con- gregatio sit vera Christi Ecclesia. Probatur. Supponendum ex dictis illam esse veram Christi Ecclesiam, quse veram Christi doctri- nam integre et sme errore credit ac preedicat ; fieri autem potest evidenter credibile quse sit vera fides et doctrina, ut supra ostensum est, disput. 4, section. 3; prsetereaque evidenter constare qusenam congregatio illam doctri- nam profiteatur et credat ; hoc enim ad sen- sum constare potest, ut ex diclis sectione prsecedenti patet. Est siquidem non solum evidenter credibile, sed fere etiam evidenter verum, ab ea congregatione vere teneri doc- trinam iliam, quam exterius omuia membra oris confessione et Dei cultu et obedientia pro- fitentur : quare, etc. Porro hsec eadem con- clusio manifestior erit ex sequenti.

  2. Astcrtio secunda. — Unde probari im- primis possit. — Dico ergo secundo : eviden- ter eredibile est , ac positis nonnullis fidei principiis, evidenter verum hanc congregatio- nem, quae nunc sub obedientia Gregorii XIII, in iide Christi et Petri existit, esse veram Ec- clesiam, quse a Christi institutione semper in eadem fide perseverat, sub obedientia succes- soris Petri pro tempore existentis, et quse si- mili modo per continuam successionem usque ad fiuem mundi durabit. Est conclusio rnihi certa, quse sufficienter probari posset iliis si- gnis veraj doctrinae et iidci, quse supra addue- t:i sunl; patebit enim evidenter legenti, illa

DE ECCLESIA. signa solum reperiri in ea doctrina quam Ec- clesia Romana profitetur. Unde eadem eviden- tia concluditur hanc esse veram Ecclesiam.

  1. Probat eamdem Augustinus ex attributo Catholica. — Sed prseterea arguo ex proprie- tatibus veree Ecclesise supra tractatis in sect. 7, quas hseretici non negant, cum ex Scri- ptura aperte colligantur. Ex illo ergo Catho- lica? attributo tripliciter arguit Augustinus, lib. conlra epistolam Fundamenti, c. 4. Et- enim quamvis hseretici omnes ( ut ibi tradit ) veram Ecclesiam sibi usurpent, si tamen a paganis vel quibusvis aliis, ubi sit Catholica Ecclesia interrogentur, non audent sua con- venticula designare, quia Catholica Ecclesia per totum mundum diffusa est. Secundo ex duratione , nam sola hsec congregatio inve- nitur perpetua ; reliqua? nuper inceperunt, ac quotidie mutantur, prout latius prosequitur idem Augusiinus, libro 3 de Baptismo, cap. secundo, et in Psal. 57, indicantque Hierony- mus, contra Luciferian. ; Ililarius, sexto de Trinitate, ante medium; Optat., 2 contra Par- men. ; et faciunt dicta alibi, d. 4, sect. 4, num. 7, de signis hseresis. Videatur quoque Nicephorus, libro 4, cap. 5 ; et huc spectat etiam argumentum illud ssepius a Patribus repetitum, quod ex perpetua successione Ro- manorum Episcoporum, eamdem in sede Pe- tri colentium fidem, eademque potestate et dignitate utentium sumitur; nam sicut mani- festum est eos continenter Petro successisse, ita eam Ecclesiam, quse tali Episcopo conjunc- ta et subjecta est, illi Ecclesiae succedere con- stat, quse sub Petro fuit ; hoc nimirum argu- meuto utitur Augustinus , de Utilitate cre- dendi, cap. decimo septimo, et epistola I6a ad Generosum, et in Psal. contra partem Do- nati ; Tertullianus, de Praescriptionibus hsere- ticorum ; Optatus, secundo contra Parme- nian.; proptereaque Epiphanius, hseresi 27, Irenseus, lib. 3, cap. 3, Euseb., Nicephor., et alii catholici historiographi diligentrssime ob- servarunt hanc non intermissam Episcopo- ruin Romanorum seriem, quod pluriraum ad veritatem Ecclesia? demonstrandam prodesse intelligerent. Tertium argumentum Augusti- ni ex eadem proprietate, est consensus popu- lorutn et gentium ; a tempore enim Apostolo- rum in omnes fere orbis provincias, quse tunc eraut exploratse, vera Christi Ecclesia intro- ducta est, ut constat ex Patribus, qui fere ab illis temporibus scripserunt : Irenseo, lib. I, c. 3 ; Tertulliano, libr<o contra Judajos, cap. 3; Cypriano, libro de Unitate Ecclesise; Atha-

SECT. IX. AN CERTA, ET DIVINA FIDE nasio, de Humanitate Verbi ; Chrysostomo et Hieronymo, Matth. 24 ; Augustino , epistola 28 et 80 ; Leone Papa, sermone primo de Spiritu Sancto, qui omnes de ea profecto Ec- clesia loquuntur, quse ad sua usque tempora in communione et obedientia Romani Ponti- ficis duravit; eamdem vero postea perman- sisse usque ad tempora Gregorii, cum eadem consensione omnium populorum, constat ex ejus epistolis ad ple>rosque Orientis et Occi- dentis Episcopos. Yiderique potest etiam Be- da, lib. 6 in Cant., cap. 6. Eademque ratione et modo fuisse continuatam usque ad tempora Bernardi, constat ex ejus libris ad Eugen., et ex libro secundo ejus vitae, in cap. 7. Idem possumus nostro hoc tempore experimento probare, nam, licet haereses et alia infidelita- tis genera multas regiones occupaverint, vix tamen ulla regio extat, in qua non invenian- tur multi qui ad hanc Ecclesiam pertineant ; nulla autem fuit haereticorttm secta, quae una manens et sibi consentiens, multis popnlis fuerit persuasa; nam cum primum incipit haeresis, ita variatur atque dividitttr, ut jam non propagetur falsa religio, sed nova cree- tur, quod bene ponderavit Augustinus, libro de Pastoribus, cap. 8, qui de eadem ratione videndus est in lib. de Unitate Ecclesiae, c. 14, de Utilitate credendi, c. 14 et 17.

  1. Quarta probatio ex atlributo, una. — Conftrmatur. — Qua.Tt& ratio sumitur ex alio Ecclesise attributo, scilicet, Una: consistit au- tem unitas haec, ut supra vidimus, primo et per se in consensione in eamdem fidem, aa- tholicamque doctrinam cum antiqua Apostolo- rum Ecclesia; ostensum est autem similiter superius, in Ecclesia Romana, uno veluti ore membra ejus omnia in easdem veritates Ca- tholicas convenire, et cum tota antiquitate in eamdem fidem conspirare; congregationes au- tem haereticorum, non item, cum et nuper in- ceperint et inter se non consentiant, nec multo tempore in una crcdulitate perseverent; quod certe ex eo oritur necessario qulaviam uriam non sequuntur, et animatam sua3 fidei regu- lam non habent , sed,,nudam Scripturam , quam eornm quisque .pro su.q^ arbitraiu aui- plectitur et interpretatur; ex1.qu.Q,qonfirmari potest hsec.ratio^.^nam imiu^.Qx1pr.a^cip.uis si- gnis vera3r a^que Ain^us..Ejqcjesir33[,Cnrist^, ^est unkfapjiti^ -C^rist(i; fViCjarin, ljnive^salique pas- {on ,, ..qopulaf ,i, , , qu vr sin . r gbjus, . , fide^ . et , mprum obediat; hac enim conjunctione nihil magis necj? ssariiin^.(qs^(^d0Ecde^iae unjtaf.em,,^ ista- bilitatem, ut tradit>Cyprianus, lib. i, epist. 3,

CONSTARE POSSIT HANC NUMERO, ETC. 277

et lib. 4, epistolaS, et libro de Unitate Eccle- siae, nosque ex parte in superioribus docui- mus, atque ex partc demonstrabimus in se- quentibus, et ea quae in haereticis ipsis expo- rimur hujus rei sufficientem faciunt fidem. Quia enim ab hoc capite disjuncti sunt, non solum in fide inter se (nedum a nobis) sunt divisi, sed nihil fere eorum retinent quae ad unitatem Ecclesiae et ornamentum maxime necessaria sunt, qualis est concordia in eodem usu rituque sacramentorum, eodem sacrificio, in Dei cultu, in praecipuis moribus, etc.

  1. Prolatur quinto ex attributo Sancta. — Quinta ratio sumitur ex Ecclesiae Sanctitate, quamvis plurima, quae de hac re dici pote- rant, supra, cum de credibilitate fidei, disp. 4, sect. 3 et sequentibus, ageremus, insinuavi- mus. Primum igitur, Ecclesiae Sanctitas, in rectissima ac purissima institutione consistit ; est autem evidens Ecclesiam, quam veram esse demonstramus, omnino integram et sa- nam doctrinam in his quae ad mores spectant, continere ; neque aliquid in ejus institutione reprehendi posse, quod naturali juri contra- rium sit. In iis etiam quae ad cultum Dei spec- tant, summam exercet pietatem, justitiam etiam et misericordiam erga proximos; docet temperantiam, et castitatem, et caeteras per- fectas virtutes commendat, quod in nullo pa-t ganorum aut hgereticorum ritu integre ser- vari, et stipra ostendimus, et per se,,C9:nstat, satis. Deinde, si de personarum s^ietilat.e Jojj quamur, quamvisin Ecclesia^hac multpacs^e; peccatores non negemus? stftameu, eyident.issi- mum est in nulla alia cougregatiqn^ .repeTiri viros tanta religione et sancti^te^pnpcel-r lentes ; qtta cle . re v^dendus^, . A$gustuuts, }]>V% de Morils us, _ ^cclcsise, r.cap .,. ,3*1 ,r et^ qu,ap( , cifat^ disp,.,,4:dic;ta ftmt^', |f! ;.,. !(| . 0[TOifl 0jj ,, .:,
  2. Pjobqtur. sexto, ,:ex l'(j$$M&fo Apo.stolica. — Sexta, ra.tip snmi^ot.eft ex aljp, .E^lesia? at- tributo, quod sit JLpostolica ; sed^hsec fere ad ratiqnes jStin-er.ijQres reypcarf. pptest" :,sci}i-t cet ^f^sfolica,, ^ma .dpctrinam iAjpo^tpJQpim. •re.tijnje^jqqJa^ab.A.postplis^^egitin^^ djeSjCeudit,, qtuie ^po jnjhauc, , solarn .Ecqles.ian} CQnyppir,e.| ja^qa, . us.t^nsuni, jeat, . $'e; qpp , , fir,g.u.-; mehtPiJegei.Ir.e^um.hb., 3,jqa,-p,,43, ;.e^, Auj gjji^imjni:^.!^;^ ^pyun-,etiy.e^j(Jestar mj^nttiniTi oboin m-jiua ;jnj>oiSu ; tiiiuo-jna ,, y %: $egfim(p(h ex, dftftis, m^ MW,tffCfe§\h?£M3}: tis. — Septima ratio ducitur ex donis quse m y^f a ^ Ecelqsi^ re^erijrjj. $®p4$ B [ q^ts fi^ ver^;prppl^,tia.donum,queimiraqulor,ttm, nana haec*a solo Deo esse certum est, et in testimo-

278 DISPIT. IX.

nium verse doctrinse prascipue dari, quge ta- men dona in hac sola Ecclesia vere et proprie reperiri, illa disp. 4 cle credibilitate fidei, os- tendimus. Utitur vero lioc argumento Augus- tinus, citato cap. 4 contra Epistolam Funda- menti.

  1. Octava ex optima gubernatione Ecclesice. — Confirmatur. — Octava ratio sumi potest ex optimo ordine et gubcrnatione Ecclesiue ; probatum enim supra est, in sect. 5, veram Christi Ecclesiam esse corpus orgauicum et optime compositum, membrisque distinctum et ordinatum , quoe quidem omnia in hae, quam confirmamus, Ecclesia repcriuntur ; alii namque in ea sunt Episcopi et pastores , alii autem oves; quidam sunt Sacerdotes, quidam vero laici ; alia est ecclesiastica potestas, alia civilis : varii denique sunt gradus et ordines; omnes porro unum aguoscunt caput,a quo ge- neralem influentiam recipiunt : sunt praste- rea in hac ipsa Ecclesia diversi illi hominum status, quos divus Dionysius et Patres alii in vera Chnsti Ecclesia distinxerunt. Quidam enim commuui via mandatorum incedunt, quidam perfectionis viam piofitentur, quidam denique in perfectorum statu sunt constituti, et eorum munera exercent. In vera etiam Ec- clesia inveniri debent templa, sacrificia, ora- tiones publicse et privata?, qua3 omnia in Ro- mana E clesia decentissime constituta esse constatmanifeste. Quibus omnibus orbata esse hsereticorum conventicula , manifestius est, quam ut id verbis sit prosequendum. Illud ta- men pracipue observandum est, quod Tur- rian., in suo libro de Eeclesia, latissime contra hffireticos urget, necessario fatendum illisesse carere se veris Episcopis et pastoribus, et con- sequenter vera Ecclesia, qua3 sine Episeopo esse nullo modo potest, ut Cyprianus, libro 4, epistola 4 , et Hieronymus contra Luciferian. recte confirmat ; nam grex pastore destitutus illico perit, Joan. 10 et Marc. 14. ex Zachar.
  2. Episcopi autem sunt Ecclesiee pastores, Joannis ultimo, Actorum 20, et ad Ephes. 4. Jam quod inter hrereticos, pioecipue a Luthe- ro, ac deinceps, nulli sint veri Episcopi liqui- do constat ', qnia nullus est verus Episcopus, nisi qui Apostolis, ratione potestatis, ordinis, seu consocratiouis, vel etiam jnrisdietionis, succedit ; utroque autem moiio succeditur Ajtostolis in Ecciesia Roinana; uou item inter

1 Consulatur auctor de Po^nit., disp. 16, eect. 3, n. 30, et d. 25 ; de Censur., disp. , *ect. 2; in Defens. lidei, iib. 3, a c. 6.

DE ECCLESIA. hos hffireticos ; etenim Episcopus, quoad con- secrationem et ordinem Apostolis tunc succe- dit, cum vel ab ipsis, vel ab iis }uos ipsi con- seerarunt, aut proxime et immediate, aut me- diate, et per consecrationum successionem, or- dinatus est. Christus enim Apostolis, et qui illis succederent, consecrandi tradidit potesta- tem ut hujusmoditraditione et successione ve- rum Ecclesia3 regimen permaneret. Unde et Paulus ipse, qui immediate a Christo vocatus est, per veros nihilominus Ecclesia3 ministros et Baptismum et Ordinem suscepit, ut patet Actorum 9 et 13, et ad Gal. 1 . Similiter de po- testate jurisdictionis censendum est : omnis enim spiritualis et ecclesiastica jurisdictio in Apostolis fuit, sive omnes illi eam immediate a Christo habuerint, sive solus Petrus, et alii per ipsum quod alibi disputandum est l. Jam igitur nulla essc potest episcopalis digni- tas et sedes, nisi qua3 vel ab Apostolis ipsis, vel ab habente Apostolicam potestatem, insti- tuta est, et ab eis legitima successione descen- dit ; hujusmodi autem esse eos Episcopos qui in Ecclesia Roinana sunt, et per se satis, etex superioribus etiam liquet; inter ha^reticos au- tem non creari veros Episcopos constat; tum quia aut a. veiis Episcopis non consecrantur, ant veram rationem hujusmodi consecratio- nis non servant ; tum quia novas ipsi episco- pales sedes sibi erexerunt, qua3 nuuqum an- tea ad eam diguitaUjm fuerant erectas. Lege Turriau. supra, et Petrum Sot. in Confessione eatholica,, c. 62 ; Lindan., in Panoplia, li- bro 4, c. 81. Ad hanc rationem, quaj nimirum ex oplimo ordine et gubernatioue Ecclcsias sumitur, confirmandam, valent pa quas de temporibus Juliani ApOstatee historioe refe- runt, qui, ut idolorum cultum et falsam gen- tium sectam persuadcret, sectatores suos ordi- nem et regimen Ecclesiaa catholica3 imitari persuadebat. Vide Niceph., libro decimo, ca- pite vigcsimo primo.

I ) . Nona pro' alio exlcgitimo vsu sacramen- torum. — Nona ratio erui potest ex letri timo usu sacramentorum ; quamvis enim quibus- dam Catliolicis videatur hanc nolam non re- quiriinvera Ecclesia ; nam temporeCypriani, qiw. in Africa erat, sacramento Baptismi ahu- tehatur, rebaptizaiulo, scilicet, baptizatos ab ha-reticis, cum tamen ibi vera existeret Ec- clesia, ut Augustinus ait, libro sexto de Bap- tismo, capite septimo; Hieronymus, contra

1 Consulatur etiam Salmeron. , in Acta Apostol.

SECT. IX. AN CERTA, ET DIVINA FIDE Luciferian.; similiter Corinthiorum Ecclesia non sincere tractabat sacramentum Eucharis- tise, nec tamen propterea vera Ecclesia non erat, et patet 1 Corint. 11; nihilominus, de universali et catholica Ecclesia loquendo, non potest illa carere vero sacramentorum usu, saltem quoad ea quee suhstantiam saeramen- torum attingunt, et ad veram doctrinam de legitimo eorum usu prseceptisque necessariis spectantem pertinent; quamvis in aliqua parte Ecclesiae possit interdum ob ignorantiam in- vincibilem in aliquo sacramentorum ritu er- rari, vel certe, ex pravitate morum, alicujus sacramenti usum non convenienter exerceri, ut adductis exemplis bene probatur. Quod autem nos tradimus certum etiam esse debet; quoniam alias tota vera Christi Ecclesia posset aut in vera fide aut in necessariis ad salutem decipi, quod et supra ostensum est et in se- quentibus etiam ostendetur impossibile; jam vero dictum sacramentorum legitimum usum in Romana Ecclesia retineri, probari hoc loc.o breviter non potest : in propriis vero locis singulorum sacramentorum ex aliis principiis fidei, et Scripturis, et conditionibus manifeste contra hsereticos convincitur, ubi etiam os- tenditur novos hsereticosin hac partemaxime deficere, ac licet in ea uon errarent,haud sa- tis fore ad veram Ecclesiam apud ipsos com- probandam; nam ha3c ejus nota necessaria quidem est, non tamen sufficiens.

  1. Ultima prolatio ex legithno usu Scrip- turarum. — Decima ratio haberi potest ex le- gitiino usu Scripturarum, qnem necessarium esse invera Ecciesia nechseretici ipsi negaut; eos autpm illo carere, evidenter ex" supra dictis de credibilitate fidei constare potest; nam ad suam libidiuem Scripturas mutilant, et quam volunt partem amplectuntur, quam vero sentiunt cum sua falsa doctrina apertis- sime pugnantem rejiciunt. In exponendis pra?terea Scripturis, suo tantum judicio ni- tuntur. Unde fit ut omnem prorsus Scriptu- rarum vim et auetoritatem enervent; Ecclesia vero Catholica in utraque re perpetuara tra- ditionem et Patrum consensionem, aliasque fidei regulas certissimas observat et sequitur, et hic est sensus Augustim et Chrysostomi, quos, ut in principio dixi, ha?retici in suum favorem appellant, quamvis testimonium lllud Chrysostomi ex imperfecto opere sumptum sit, cujus auctor ignoratur. Eamdem rationem prosequitur divus Gregorms 20 Moral., cap. 7 ; et Tertullianus de Prajscriptionibushaereti- corum; Cyprianus, de Unitate Ecclesia?., et

CONSTARE POSSIT HANC NUMERO, ETC. 279

magna licet brevitate, summa tamen eloquen- tia et sanctitate, Pater Edmundus Campian.,

• in suo illo aureo libello in causa fidei, ratione prima et secunda, quem eo ipso anno 1581, antequam pro Romana quidem religione, prsetextu autem perduellionis,mactaretur, An- gliae Academiis obtulerat.

  1. Assertio tertia. — Probatur. — Confirma- tur primo. — Confirmatur secundo. — Dico ter- tio : Catholica fide tenendum est hanc certam et individuam hominum congregationem , quae Romanam fidem profitetur, et cum Pon- tifice Romano conjuncta est , esse veram Christi Ecclesiam Catholicam. Probatur pri- mum : ex Symbolo Apostolorum constat te- neri nos ad credendum veram Christi Eccle- siam catholicam ; quod autem non satis sit eam confuse et universe credere, sed oportet determinate et in individuo, ita ostenditur : nam tenemur credere ea quoe vera Ecclesia credit ; hoc autem est impossibile, nisi certa Ec- clesia in particulari creilatur; si enim dequa- cumque in individuo dubitare licet, de enjus- curnque etiam propria doctrina fas erit du- bitare ; idque solum confuse ccrtum erit, doctrinam aliquam esse veram. Confirmatur ex perpetna traditione et sensu Patrum; om- nes enim Ecclesiam suo tempore existentem, habentem eas proprietates quas Romana ha- bet, lpgitimaque traditione succedit, ccrta fi- de credebant esse veram cmristi Ecidesiam, et hpereticum judicabant qui se ab illa separas- set, hocque modo interpretabantur articulum Symboli : Credo in unam sanctam Ecclesiam Catholicarn , non de Ecclesia abstiacta aut iu- visa, sed de ea cui suo uhusquisque temjiore tenetur credere et obedire; quam interpreta- tioncm Catechismus Pii V recte prosequitur. Taudem de fide est ibi esse veram Ecclesiam ubi est integra fidei doctrina; sed est etiam fide certum doctrinam hanc quam haee Ec< le- sia iu individuo retiuet, esse veram et iute- gram Christi doctrinam ; ergo.

  2. Objectio, quce multipliciter diluiiur. — Triplex resp^nsio. — Tota vero dilficultas in prajsenti est, quia nunquam Deus revelavit hanc numero Ecclesiam veram esse, nec id Apostoli docuerunt, sed de Ecclesia tantum quaa suo tempore fuit;nec in Scriplura tale aliquid continetur, nec alia certa revelatione constat; non est ergo ha?c res de fide, sed, ut maxime, conclusio Theologica. Respomieo pnmo Apostolorum Ecclesiam et nostram u- nam eteamdem esse,acproindequi illam esse veram Ecclesiam revelavit, idem de hac nos-