De Summo Pontifice (Disputatio X)
Du Souverain Pontife (Disp. X de la De Fide)
Source : R. P. Francisci Suarez e Societate Jesu Opera Omnia, editio nova a Carolo Berton, Tomus duodecimus (Parisiis, apud Ludovicum Vivès, MDCCCLVIII), complectens commentaria in Secundam secundae D. Thomae : viginti quatuor de Fide, duas de Spe, tredecim de Charitate disputationes. Texte OCR depuis l'exemplaire scanné par Boston College Libraries, archive.org/details/rpfranciscisuare12suar. Qualité OCR moyenne (mise en page à deux colonnes mal segmentée par endroits).
DISPUTATIO X.
DE SUMMO PONTIFIGE.
Explicuimus disputatione pra^cedente totam Ecclesias rationem etregiminis formam, quam monarchicam esse conclusimus;sequiturut de monarcha ipso, ac supremo Pastore dissera- tr.ns. Quoniam vcro in superinribus jam ostcn- sum est id caputj et n.-cessarium essc in Ec-
clesia et a Christo Domino institutum, eo ge- neratim posito, progredimur ad demonstran- dum in quonam homine hanc dignitatem con- stituerit, in quibus deinceps perpetua succes- sione duraverit, in quo tandem hodie perse- veret ac modo simili semper perseverabit. Disputant vero de hoc argumento imprimis auctores ii, quos prsecedenti disputatione me- minimus : D. Thomas 2. 2, qusest. 5, art. 50, lib. ht contra Gent., cap. 76^ et in opusc. de Rcgimine Principum, si ejus est , et in opusc. contra Errores Grsecorum; Theologi in A, agendo de clavibus ; recentiores contra Luthe- ranos; Turrian., contra Sadeelem ; Bellarm., tom, 4, tota conlroversia 3; Valent^, con- trovers. 4, libro 8; Salmeron, tom. 4, part. 3, atractatn 4 usque ad 5, et in acta Apostol., a tract. 62. Videri quoque potest Molina, de Justit., tract. 5, disput. 4, ubi quosdam alios adducit in num. 8. Addi possunt jurisperiti, in tom. 43Tractatuum; part. 4 et2, speciatim Michael de Anin ' .
SECTIO I.
An Christus Dominus universalcm Ecclcsire curam Petro concesscrit, atque acleo an Pe- trus fuerit in terris primus Christi Vica- rius, et universalis Ecclesue Pontlfex et Pastor.
4 . Prolatur primo ex Scriptura. — Proia- tur secuudo ex Patribus. — Prolatur tertio a posteriori. — Ostendimus superiori disputa- tionevariis modis in quaestione hacab hsereti- cis erratum fuisse, quorum placita satis con- futavimus; in sequentibusque veritatem con- firmando, iterum ea impugnabimus : illis er- go prsetermissis, dico primo : Omnes Apostoli acceperunt a Christo Domino jurisdictionem et spiritualem potestatem in totam Ecclesiam et in totum orbem. Conclusio est certa et communis, quse patet primo ex Scriptura, Matth. 18 : Qiuvcumque alligaveritis, etc. ; quamquam enirn Origenes, Theophilact. et alii vcrba ha3C, non de spirituali jurisdictione Sacerdotum, sed de actu correctionis fraternae et remissionis injuriarum interpretentur, at- tamen litteralis sensus est de potestate cla- vium : reddit enim Christus Dominus ratio- ncm, quare is qui Ecclesiam, id est Pastores Ecclesise non audit, habcndus sit tanquam
1 Videri etiam possnnt dicta superius in disp. 5, sect. 4, et in Defens. fidei, lib. 3, et nonnulla lib. A dc Legib. a principio.
SECT. I. AN CHRISTUS DOMINUS UNIVERSALEM ECCLESLE CURAM PETRO, ETC.
ethnicus et publicanus ; quia nimirum Pasto- res Ecclesiee habituri erant potestatem ad prse- cipiendum, excommunicandum, solvendum et ligandum. Ita Hilarius, Anselmus, et alii ex- positores ibi, et Augustinus, tractatu 26 et 49 in Joan. Verum quidem est eo loco Chris- tum Dominum non dedisse potestatem Apos- tolis, sed promisisse, vel praedixisse fore ut haberent illam ; quod notavit Turrecremat., libro 2 Summee, cap. 77 ; hoc tamen sufficit intentioni nostree, nam Christus promissio- nem implevit, Joannis 20 : Sicut misit me Pater, et ego milto vos, quem locum Cyrillus et Chrysostomus in hunc sensum exponunt ; et eamdem vim habent verba illa Matth. ul- timo, et Marc. nlt. : Data est mihi omnis po- testas, etc. Confirmatur, quoniam constat ex Scriptura omnes Apostolos ab ipso Christo Do- mino Apostolicam dignitatem accepisse,Matth. 10, Marc. 3, Luc. 6, Joan. 20, ad Galat. 1 et 2, ad Ephes. 4, et 1 Corinth. 12; de rationeau- tem dignitatis apostolicee est jurisdictio, et potestas spiritualis in universum populum fidtdem, ut D. Thomas notat, primee Corinth. 12, et ad Gal. 1, ubi Paulus etiam asseverat se non ab Apostolis, sed a Christo potestatem aecepisse in universum orbem, eo quod ab il- lo fuerit Apostolus constitutus ; quare, etc. Secundo, principaliter patet conclusio ex Patri- bus, qui hanc conclusionem seepe affirmant, et in illius sensu non raro pronuntiant Apos- tolos fuisse dignitate pares. Ita Anaclet. Papa, epistola 3, habetur cap. In novo Testamento, 21 d. ; Leo Papa, serm. tertio in Anniver- sario assumptiouis suee ; Cypiianus, lib. de Unitate Ecclesiee, habetur cap. Loquitur, 24, q. 1 ; Hieronymus, in id ad Gal. 2 : Restiti ei in faciem ; habetur cap. Paulus, 2,q. 7, ubi Gratianus explicat de sequalitate Sanctitatis, sed non recte, id enim neque sciri potest, ne- qne fortasse verum est. Rursus Hieronymus, 1 contra Jovin . ; Hilarius 6 de Trinitate, paulo post medium ; Vigil. Papa, iu Epist. decret., cap 7. Tertio, probatur assertio ex effeetibus : legimus namque Apostolos generaliter quas- cuuique mundi partes peragrasse, et presby- teros et Episcopos constituisse et ordinasse, ut constat ex Actis Apostolorum, et epistolis Pauli, qui Ephesi Timotheum consecravit, Titum constituit Cretee, et de aliis non paucis videri potest Niceph., lib. 2 et 3, per multa capita. Exercuerunt preeterea actus varios ju- risdictionis, cujusmodi sunt excommunicare, ac leges ferre, sicut patet ex 1 Corinth. 5, 6_, 7, 1 1 et 14.
Pro assertione pnrdicta notatio prima : qui Apostoli proprie fuerint. — Qitid de Bar- naba, de quo l. 4 de Legib. , c. 1, fin. — Tri- plicis dignitatis in Apostolis notaiio secunda. — In hac tamen conclusicne advertenda sunt nonnulla. Primum, nomine Apostolorum nos intelligere duodecim, S. Matthiam, videlicet, includendo, et excludendo Judam, qui, licet fuerit ad Apostolatum vocatus , electus , et Apostolus nominatus, ut patet Luc. 6, nun- quam tamen veram Episcopi consecrationem autApostoli jurisdictionem obtinuit, cum jam laqueo vita finierit, quo tempore ceeteri ju- risdietionem acceperunt. Comprehendimus etiam D. Paulum, de quo et conclusio et ra- tiones factee eeque ac de aliis Apostolis proce- dunt ; de Beato Barnaba nihil mihi certum constat ; Clemens enim, 7 Constitutionum, eum inter septuaginta Discipulos numerat , et quamvis Act. decimo tertio Spiritus Sanc- tus dixerit : Segregate mihi Saulum et Bar- ndbam, in opus ad guod assumpsi eos, et pro- pterea nomen Apostoli in Ecclesia obtinuerit, dubitarique non possit quin Episcopus fuerit, ut ex eodem cap. 13 colligitur, at non satis constat illum dignitatem Apostolicam quoad omnia quee de illius ratione sunt, atque adeo quoad universalem juridictionem obtinuis- se. Unde neque Ecclesia eequali solemnitate festum ejus, ac aliorum Apostolorum celebrat. Secundo, est advertendum tria in Apostolis esse distinguenda, ordinem Sacerdotii, conse- crationem Episcopalem, et jurisdictionem uni- versalem : quee tria certissimum est in singu- liseorum fuisse velimmediate a Christo data, vel certe ex preecepto ejus ; et de ordine qui- dem Sacerdotii , certissima fides est omnes illum a Christo Domino immediate accepisse sub noctem Ccenee verbis illis : Hoc facite in meam commemorationem, ut Tridentinum de- finit, sess. 21, c. 1.
Quomodo collata fuerit Apostolis potes- tas jurisdictionis. — De Thoma et Mattkia Apostolis. — De potestate item jurisdictionis, mihi multo probabilius est, eam omnes a Christo Domino immedu te accepisse, quee est antiquorum Theologorum communior sen- tentia, in 4, d. 18, 20, 24, ubi D. Thomas, Bonaventura, Albertus, et alii; Gabriel in Ca- non. lect. 3 ; Cajetanus, tract. de Auctoritate Papee et Conciliorum, cap. 3; Turrian., lib. 2, pro epistolis Pontif., c. 21 , et in Scholiis, lib. 6 Constit., cap. 12, pag. 81 ; Soto , d. 20, q. 4, art. 1 ; Victor, Relect. 2, de Potestate Ec~ clesiee, q. 2 ; Castr., 2 de Just. heeret. puni-
tion., cap. 24; Salmeron allegati ; Vargas, Opnsc. de hac re ; et plane colligitur ex locis Scripturee et Patrnm supra citatis, Joan. 20 : Sicut misit me Pater, et ego mitto tos ; et supra: Qaorum remiseritis pec- cata ; ubi Cyrillus, Chrysostomus, Theophy- lactus, et alii Patres id notant ; et Cyprianus, libro de Unitate Ecclesiae ; et quamvis eo tem- pore Thomas jabfuerit, potuit tamen Christus vel illi absenti potestatem conferre, vel certe post octo dies, cum illi iterum apparuit, eam largiri, sicut ex Act. 1 colligitur Matthiam non a Petro vel Apostolis ad episcopatum electum , sed immediate a Christo ; atque adeo verisimilius ab eodem jurisdictionem im- mediate accepisse, quoniam, ut D. Thomas, 1 Corinth. 12,notat, primum ad dignitatem apostolicam necessarium est jurisdictio etauc- toritas gubernandi fidelem populum ; ex quo sumitur generale argumentum , nam certo constat omnes Apostolos ab ipso Christo acce- pisse Apostolicam dignitatem , ut patet ex Luc. 6, Joan. 6, 1 Corinth. 12, ad Ephes. 4 ; de ratione autem talis dignitatis est jurisdic- tio ; ergo , etc. Tandem id satis comprobat exemplum Pauli.qui, ipso teste ad Galat. 1 et 2 , nullam jurisdictionem ab aliis Apos- tolis aceepisse testatur.
- Contraria opinio ejusque fundamentum. Enenatur. — Non ita prorsus succednnt Epis- copi Apostolis ut Papa Petro. — Contra da- tam resolutionem sentiunt Turrecrem., libro seeundo Sumrnae, cap. 54; Jacobat., lib. 10 de Conciliis, art. 7, contendentes totam juris- dictionetn fuisse datam soli Petro, ut nimirum commodius defenlant Episcopos omnes, qui Apo-tolis succedere dicnntur a Coucilio Flo- rentino, in instructione Armenorum, el Tri- dentino, sess. 23, cap. 4, et ab Augustino, in id Psalm. 4i : Pro patrbus tuis, etc, non imrnediate a Christo. sed a Pontifice Romano, Pelri successore, jurisdictiouem habere. Sed hoc certe non est suffieiens fundameutum quo a comrnuniori sententia recedatur.. Constat enim siniiritudinem non valere in omnibus : potest euim nuuc Pontifex Episcoporum juris- dictionem restringere vel ampliare, quod non potuisset Petrus facere in Apostolis, qui a Christo missi fuerunt in totum orbem ad fun- dandam Ecclesiarn. Aliter ergo succedunt Epi^copi Apostolis. quam Episcopus Romauus Petro ' ; hic euim, ut dicemus in sequentibus,
et plerique initio ita succedit ut, post ratam electionem, imroc- diate ab ipso Christo recipiat universam juris- dictionem, quam Petrus receperat, ut illius vicem suppleat ; alii vero Episcopi succedere dicuntur Apostolis, non in hoc ut habeant im- mediate jurisdictionem, a quo Apostoli ha- buerunt; caeteri namque preeter Petrum, eam non acceperunt ordinariam, et ad successores transferendam, ut dicemus, sed quasi delega- tam privilegio speciali ob peculiarem necessi- tatem quaa tunc dabatur propagandi fidem, fundandique Ecclesiam per universum mun- dum ; cujus signum est, tum quia Episcopi, qui Apostolis succedere dicuntur, non habent generalem jurisdictionem sicut Apostoli ipsi habuerunt; tum etiam quia si propria foret talis successio, nulli debuissent Episcopi creari viventibus Apostolis, sicut vivente Petro nul- lus creatus est qui ei succederet in Pontificatu. Episcopi ergo succedere dicuntur Apostolis se- cundum quamdam accommodationem ' et re- prassentationem, ad eum modum quo presby- teri succedere perhibentur 72 discipulis, quia nimirum eorum subeunt vices, officioque fun- guutur : sie enim in Episcopis residet ponti- ficia et episcopalis dignitas quae fuit in Apos- tolis; sunt etiam prsecipuse columnae et pasto- res Ecclesire, quibus commissum est illius re- gimen, quibus in muneribus Apostolis assimi- lantur, succedereque dicuntur. Vide Alens. , 4 p., q. 49, memb. 6, art. 3, § 2; D. Thomam, 4,5 d. 19 , qusest 1, art. 3, ad 1 ; Richard., d.
24, art. 5, qusest. 3; Paludan., de Potestate papali, art. 2, c. 7 et 8.
- Quomodo dignitas Ordinis collata sit Apos- tolis. — Prima opinio Turrecrem. — De hocpun- cto, 3 p., t. 4, disp. 16, sect. 3, n. 30, et disp.
25, scct. 1. — De potestale ordinis est adhuc major dubitatio. Nam Turrecrem. hb. 2, cap. 32, mnltis rationibus conatur probare solum Petrum fuisse a Christo Domino ordinatum Episcopum , ipsum vero reliquos Apostolos consecrasse, ut verum sit, quod Pontifices sse- pius asseverant, Petri cathedram esse matrem et radicem omuium Ecclesiarnm, eta Romana Ecclesia omnem consecrationem et diguitatem episcopalem promauasse ; quod nou alia ra- tione stare posse videtur, quam quia solus Petrus a Christo fuit creatus in episcopum, a quo omnes alii per successionem quamdam
1 De quo 3 p., tom. 4, disp. 25, sect. , et tom. 5, disp. 1, sect. 2 ; alios etiam auctoris
locos vide supra, disp. 9, sect. 9, circa num. 10.
1 De hac ipsa re erudite Azor. tom. 2, 1. 3, c. 30, q. 13.
5ECT. I. AN CHRISTUS DOMINUS UNIVERSALEM ECCLESI.E CURAM PETRO, ETC.
derivarentur. Ita significat Innocentius I , epist. ad Concilinm Cartkaginense, queest. 19: A quo, inquit, Petro ipse episcopatus et ipsa auctoritas hujus nominis emersit. Ita quoque Anacletus Papa, epist. 2 ad Julianum, primum Episcopum ; Cyprianus, epistola 6 ; Leo, ser- mone 3 de Annivers. suse Assumptionis, et in epistola 89: Ut ab ipso, id est :Petro), quasi quodam capite dona sua velut in corpus omne dijfunderet ; Chrysostomus, Joann. ult. : Com- mittit Petro prcesidentiam fratrum, ut ab illo derivetur in reliquos.
Secunda opinio aliorum. — Jacolus pri- mus Hierosolymitanus episcopus , fuit Aposto- lus. — Alii vero sentiunt Christum Dominum ordinasse Episcopos Petrum, Jacohum et Joan- nem, hosque ceeteros consecrasse ; ita indicat Clemens, lib. 6 et 7 Constitutionum, quem refert Niceph. , lib. 2, cap. 3. At enim iu priori loco Clemens de Jacobo Majori loquitur : Quem Dominus, inquit, cum Petro et Joanne prcccipuo honore dignatus fuit. In posteriori vero agit de Jacobo Justo, de quo nullam pro- babilitatem habere potest heec seutentia, pro- pter ea quse dicemus. De aliis tribus persua- deri potest, ex eo qnod multi Patres indicant Jacobum Justum ordinatum fuisse Episcopum Hierosolymitanum a Petro cum Jacobo et Joanne ; quod sensit Anacletus epistola 2 , scribeus ejusmodi exemplo constare, Episco- pum nonnisi a tribus Episcopis ordinari opor- tere. Concinit idem Clemens citatus, quamvis non ordnatum, sed ehctum dicat. Idem sentit Hieronymus, de Viris illustribus, in Jacobo ; neque est verisimiie, qtiod dicunt nonnulli , preefatum Jacobum Hierosolymitanuui Episco- pum, non fuisse unum aliquem ex Apostolis ', ut Niceph. supra, et cap. 36 et 44. Ex Evan- gelio enim et Actis Apostolorum oppositum colligitur, Jaeobum scilieet, fratrem Domini^ unum fuisse ex duodecim Apostolis, et de eo- dem, qui etiam Justus vocabatur. narrant his- toriee Hierosolymis Episcopum fuisse; Eccle- sia denique eumdem eelebrat atque ut Apos- tolum veneratur : certeex opposito plane se- quitur neque historias neque Ecclesiam men- tionem ullam fecisse tanti Apostoli.
Tertia opirtio verisimiVor probatur. — Alii ergovoluntomuesApostolos immediateab ipso Christo fuisse Episcopos ordinatos. Ita Glossa, 1 Corinth. 12, circa illud : Posuit quidemDeus in Ecclesia primum Apostolos, etc. Et multi
1 Vide in 3 p., tom. 2, disp. 5, sect. 4, plu- res apud Lorin. in Acta, c. 1, vers. 13.
Theologi, in 4, d. 23; videturque expressa sententia Augustini, libro Queestionum novi et veteris Testamenti, queest. 97, sub finem : Jpse enim, ait loquens de Christo, priusquam in Ccelos ascenderet, imponens nomen Apostolis, ordinavit in Episcopos. Ubi cum indefinite lo- quatur, plane de omnibus se loqui significat ; sermone etiam 28 (si ejus est), ad fratres in eremo, eodem indefinito loquendi modo, in- quit Cbristum ordinasse Apostolos Sacerdotes in nocte Coenee ; ex quo potest sumi argumen- tum; nam si Christus immediate ordinavit omnes Apostolos Sacerdotes, cur non Episco- pos? vix sane potest reddi ratio probabilis; nam sicut presbyteri eequales sunt iu ordine, et esse insequales possiJnt jurisdictione, ita Episcopi quoad consecrationem eequales in jurisdictione possunt esse incequales. Ex quo deducitur novum argumentum : namque, si in aliquo fuit insequalitas inter Apostolos, iuit haud dubie in potestate jurisdictionis, quam nihilominus immediate a Christo Domino re- ceperuut; ergo multo credibilius idem dicen- dum est de potestate ordinis. Denique cum proxime sint a Christo constituti in Apostolica dignitate, eaque maxima ex parte in dignitate episcopali fuudetur, verisimilius plane est etiam lpsum Christum per se in Apostolos or- dinasse, qnos ipse vivens preesensque elegit, et quibuscum est conversatus.
- Moderatio prcedict/e opinionis. — Quod ideo dico, quia de Matthia res videtur minus explorata, quamvis in Actibus non legatur ejus ordinatio ; solum qnippe in cap. 1 habe- tur, cecidisse sortem super Matthiam, et annu- meratum fuisse cum undecim Apostolis. Veri- similius tamen est ordinationem recepisse ab Apostolis , ne speciale miracnlum admitta- mus, aut potius extraordinarium modtim pro- videntiee : non enim dubium quin potuissset Christus Dominus sua potestate excellentiee illum a c<b1o consecrare, vel per Angelos id efficere, ut alias de Amphilochio refert Ni- ceph., 1. 11, c. 2. Non tamen teneo sufficien- tem auctoritatem vel necessitatem tanti mi- raculi, preecipue cum Actur. 13 indicetur Pau- lum Apostolum per impositionem manuum ab hominibus fuisse ordinatum Episcopum ; quo iuloco Chrysostomus id ita interpretatur, idemque sentit Leo Fapa, epistola 81 . Neque vero eadem est ratio de his atque de ceeteris, quos Christus Dommus per seipsum in vita mortali vocavit, et cum quibus vixit : etenim absque ullo miraculo vel extraordinaria pro- videntia potuit illos per se ordinare Episco-
DI5PUT. X. DE SUMMO PONTIFICE.
pos, ut ordinavit Sacerdotes, ac fecit Aposto- los : quse sententia verisiniilior apparet, quam- vis in hac re nihil possit certum haheri.
Ubi, et quando Apostoli ordinati. — Alio- rum sententia. — Minus vero certnm est quo loco aut tempore fuerint Apostoli a Christo ordinati Episcopi ; nam quidam ' putant fac- tum id fuisse in nocte ccense, tum quia tunc data est Ecclesiee potestas ad consecrandum corpus Christi Domini, et ad perpetuo reti- nendam hanc potestatem : non retinetur au- tem , nisi per ordinationem Sacerdotum ; ergo verisimile est tunc recepisse Apostolos potestatem ordinandi Sacerdotes , consequen- terque fuisse consecratos in episcopos. Alii malunt factum, Joant 20, illis verbis : Acci- pite Spiritum Sanctum ; guorum remiseritis peccata, remittuntur eis, etc. ; vel certe Matth. ultimo, cum dictum a Christo fuit : Data est milii omnis potestas, etc. Euntes in mundum unuersum, prcedicate, etc. Ita Carthus., 4, d. 24, q. 8. Sed, ut monui, hac in re nihil est certum de tempore , circumstantiis et mo- do, quamvis simpliciter probabilius videatur quod proposuimus.
Ad fundamentum in num. 5. — Adfun- damentum in num. 6. — Nec obstat ratio pri- mse sententise. Nam certissimum est, illa Pon- tificum dicta non fundari in eo , quod Petrus ordinaverit omnes Apostolos ; nam Pontifices, illis loquendi modis, volunt solummodo expli- carc certum primatum Ecclesise Romanse, es- seque matrem omnium Ecclesiarum, quia ad illam, ut diximus, pertinet regimen et guber- natio omnium; itemque a Petro incipere epis- copalem dignitatem , quod omnium primus illam accepit, et cum majori excellentia et prserogativa quam cseteri, quantum ad juris- dictionem, de qua materia Pontifices agunt. Ad fundamentum secundce sententise, respon- detur illam non fuisse propriam ordinationem episcopalem Jacobi , sed designationem seu dcterminationem ejus ad episcopatum Hiero- solymitanum, ut in eo haberet non solum de- legatam , sed ordinariam etiam potestatem , possetque proinde in eo episcopatu hanere successorem. Quod si intercessit forte manuum impositio, non per modum verse consecratio- nis episcopalis, sed cujusdam ecclesiasticse ce- remonise fuit adhibita.
1 1 . Notatio tertia : ut Apostoli fuerint in
1 Vidcri potest Vazq., deOrdine, disp. 242, c. 7, post. Salmer., tr. 36, in Acta; Henriq.,
- 10, c. 3.
jurisdictione pares. — Ad extremum est in hac conclusione observandum , cum dicimus om- nes Apostolos accepisse jurisdictionem in \m- versum orbem, intelligi potestatem eam fuisse quodammodo aequalem in amplitudine objecti et loci, non vero in modis, neque in actibus talis jurisdictionis, ut jam in sequenti conclu- sione dicetur.
Assertio secunda, deprceeminentia Pontificatus Petri, et successorum.
- Prima prolatio exloco Matth. 16. — Dico secundo ' : Petrus Apostolus fuit in hac juris- dictione caeteris superior, in eo prsecipue quod illi soli sit data potestas ordinaria regendi et pascendi universamCbristiEcclesiam, utinea ipsi perpetuo succederetur, quod aliis Aposto- lis datum non est. Hsec conclusio simpliciter est de fide, patetque primo ex celebri loco Matthsei 16 : Tu es Petrus , et super hanc pe- tram wdificabo Ecclesiam meam. In quo testi- monio, quoniam non solum hseretici, verum etiam aliquando Catholici illud eludere conati sunt, duo certissima esse debent. Primum, totum illum sermonem Christi Domini ad Petrum esse relatum. Secundum, Petri sum- mam potestatem et dignitatem patefacere. Primum evidenter liquet ex ipso verborum ordine; ait enim Christus Dominus : Beatus es, Simon Barjona, et ego dico tibi, etc. Et super hanc Petram cedificabo Ecclesiam meam. Nam vox hanc ex proprietate sua aliquid prse- sens, vel de quo paulo ante sermo prsecesserat, importat, nimirum Petri personam. Neque ob- stat illa mutatio generis masculini in femini- num, quam latina translatio ex grseca sum- psit. Nam in Hebrsea vel Syriaca lingua, qua Christus loquebatur, utrobique est nomen Ce- phas, quod petram significat, teste Hieronymo ad Galatas primo. Unde Joannis primo, Petro prsedixerat Christus appellandum nomine Ce- phce, qua voce usus est hoc Matthsei loco , di- cens : Tu cs Cephas, et super hanc Cepham, ac si diceret : Tu es lapls, et super hunc lapi- dem : grsecus autem et latinus interpres pro- pter diversitatem masculini, et ferninini gene- ris, voces aliquantum commutarunt, re tamen vera idem retinetur sensus. Confirmatur : nam si particula hanc , aliquid praeter Pe- trum designaret, sine causa Christus appel- laret Simonem, ad eumque sermonem diri- gerct, cum neque ad Petrum pertineret id
1 Vide in Defens. fidei, 1. 3, a c. 10.
SECT. I. AN CHRISTUS DOMINUS UNIVERSALEM ECCLESLE CURAM PETRO, ETC.
quod dictnrus esset, neque illa nominis muta- tio ad preesentem sermonem prorsus referret ; novo ergo imposito nomine , novi provisio muneris sigmficata sine dubio est, ut notavit Gyrillus, libro secundo in Joannem, capite 2.
Et ex his etiam patet secundum ; ideo enim Petrus pelra Ecclesiae nominatur, quia ejus pastor et rector univcrsalis constitutus est, ut Patres omnes exponunt. Hinc enim Concilium Chalcedonense, act. 13, Petrum vocat petram et crepidinem Ecclesise. Athana- sius, in epistola ad Felicem Papam, quam suo et Ecclesiae Alexandrinse nomine scripsit : Tu es , inquit , Petrus , et super fundamentum tuum, Ecclesise columnce, id est, Episcopi, sunt firmatce. Chrysostomus, homilia 55 in Malth., et alii expositores, grseci et latini, in illum locum ; Angustinus, serm. 11 de Sanctis, et Leo Papa, sermone 2 iu Annivers. suse as- sumptionis, et Maximus, sermone de Petro et Paulo; Paulinus, epistola 4 ad Severum, Pe- trum vocat fundamentum Ecclesiee; et Am- brosius, in hymno quem Ecclesia ssepissime canit, Petrum vocat Ecclesias Petram : Hoc, inquit, ipsa petra Ecclesice canente, culpam diluit, quod notavit Augustinus, libro 1 Re- tract., cap. vigesimo primo. Eadem expositro- ne utuntur frequentissime Patres , Anacletus Papa, epistola tertia, capite tertio; Cyprianus, de Unitate Ecclesiae, habetur 24, qusestion. 1, cap. Loquilur Dominus,et epist. adQuintum1. Item 1. 4, epistol. 9, et epistol. ad Jabajanum; August., lib. 2 de Baptis., c. 1 : Cceterumquis, ait, nesciat Petrum Apostolatus principatu cuilibet Episcopatui esse prceferendum? Ter- tullian., de Prsescript.; Origen., homil. 5 in Exod., et homil. 6 ad Roman., quem refert etiam Euseb., libr. 6 Histor., cap. 19; Hilar., 6 de Trinit., et Canon. 16 in Matth.; Basil., lib. 2 de Spiritu Sancto; Ambros., Lueae quin- to, et sermone 47, et sermone de Fide Petri, et de Natali Petri et Pauli. Vide cap. JYon turbat, vigesimo quarto, qusest. 5, et cap. Fi- delior, d. 50; Hieron., in dictum locum Matth., et 1 contra Jovinian., et Jerem. 16, et Ezecb. 4; Greg., 1. 4, epist. 32 et 33, et 1. 3, epist. 37; August., sermon. 24, 20 et 29 de Sanctis, et sermon. 124 de Tempore, et plures infra re- feram.
Examinantur expositiones alice. Vide in Defens. fidei, libr. 3, capit. 21, a num. 10. — Prima expositio. — At enim locum bunc non
1 Vide Pamel. in epist. ad Quintum, quses- tion. 71.
solum adversarii, sed etiam Patres aliis modis interdum exponunt, id quod oportet breviter attingere, ut veritas evidentius constet. Prima expositio est, verba illa, super hanc petram, non ad Petrum, sed ad Petri confessiouem re- ferri. [ta Ambros., libro 6 in Luc, capite 9; Chrysostomus, homilia 89 in Matth.; Cyrillus, dialog. 4 de Trinitate ; Hilar., 1. 6 de Trini- tate. Hanc expositionem Lutherani libentis- sime amplectuntur : si autem non excludat priorem sensum explicatum ( ut excludere videtur Arboreus, libro 5 Theosoph., capite 5), qui est revera proprius et litteralis, pos- set hic secundus admitti, quia et una litte- ra plures sensus patitur, et totum quoii in hac expositione afiertur, in se verum est; nam etiam frdes est suo modo fundamentum Eccle- siae, ut praecedenti disputatione, sectione pri- ma vidimus, et magis accommodate ad hunc locum fides Christi, quam Petrus confessus est, dicitur fundamentum, non tanquam quod, ut dialectice loquamur, sed tanquam quo; quia nimirum confessio Petri fuit illi quodammodo ratio seu dispositio ad primatum E>'.elesiee ob- tinendum, ut Hieronymus, Hilarius et alii in- terpretantur. Et hoc modo expositio haec in primam incidit, sicut et alia Cyrilli, nitnirum intelligi fidem Petri summi Ecclesiae Pastoris, quae deficere non potest, cum Ecclesiae fidem totam quodammodo sustineat. Quse expositio non solum contraria nobis non est, sed potius bene ostendit quid sit Petrum esse petram, in qua fundatur Ecclesia, nimirum esse univer- salem pastorem, ex quo Ecelesiae firmitas, et in vera doctrina constantia, tanquam ex certa et infallibili regula pendet, quem sensum ha- betetiam Epiphanius, 2 contra Hsereses, in 59. 15. Secunda expositio. — Alia expositio fre- quens etiam apud Patres est, petram, in qua, ut Ghristus pronuntiat, fuudatur Ecclesia, esse ipsum quem Petrus fuerat confessus : nam ut 1 Corinth. 3 dici+ur : Fundamentum aliud nemo potest ponere prceter id, quod positum est, quod est Christus Jesus ; qui capite 10 petra voca- tur ; et Matth. 21 : Lapis angularis. Ita Au- gustinus, sermoue 1 3 de Verbis Domini, trac- tatu ultimo in Joan., et 1 tract., capite 21, memorat se aliquando exposuisse super hanc petram, id est Petrum, et quodammodo re- tractat potius dicendum fuisse : Id est Chris- tum , quamvis tandem utramque expositio- nem admittat tanquam probabilem. Et qui- dem si de re ipsa per se loquamur, certum est solum Clrristum Dominum esse primum et principale fturdamentum quo totaEcclesia ni-
DISPUT. X DE SUMMO PONTIFICE.
titar, Petrum vero solnm esse fundamentum, qnatenus vicem Christi gerit; loquendo ta- men de sensu hujus testimonii qnod tracta- mns, certnm etiam est non esse sermonem primo et per se, de excellentia quam Christus habel, sed quam Petro promisit, et de ratio- ne propter qnam illi tale nomen imposuit, ad quem, ut vidimus, totus Christi sermo diri- gebatnr. Ac prreter argumenta facta, iilud proprinm hnjus loci est, Christum nou de se agere, quia de futuro loquitur; non dabat enim, sed promittebat Petro dignitatem ; si autem de se ageret, plane assereret, snper quam fundatur aut est fuudata Ecclesia. Au- gustinus autem, quamvis locis citatis eo modo loquatur, attamen in aliis primam expositio- nem approbat, et in Retractationum loco arbi- trium legenti committit: hoc porro tempore certum esse debet primam expositionem esse litteralem ; quod si quis secundam hanc ad- dere voltt, non multum cum eo contenden- dum. Eo enim ipso quod, potestatem suam Christus Petro committens, ipsum petram vo- cat, satis docet se esse primarium fundamen- tum et petram Ecelesise.
Tertia expositio reprobatur in Erasmo. — Tertia expositio est Erasmi, Petrum ibi si- gnificare quemcumque fidelem, propter quse- dam verba Origeuis in illum locum Matthsei, qui non ad litteram, sed per allegoriam expo- nens, accommodat verba Christi singulis fide- libus; litterali tamen sensu nulla ratione pos- sunt eo modo exponi, ut ex dictis patet, atque ex his etiam quee statim dicemus. Et proba- tur, quia nunquam in Scriptura singuli fide- les appellantur Ecclesiae fundamenta, sed membra ; nam ipsum Ecclesiee corpus sunt, vel certe componunt : quid est ergo quod in eis fundatur?
Quarta expositio hcereticorum. — Expu- gnatur. — Replica hcereticorum expeditur. — Altera replica diluitur. — ^Quarta expositio est, sermonem Christi dirigi ad omnes Aposto- los, quia omnes sunt fundamenta. Hanc tra- dunt Lutherani et Calvinistae, volentes Petrum nomine omnium Apostolorum respondisse, quod etiam dixeruut Hieronymus et Cbrysos- tomusibid.; et rursus Hieronymus 1 contra Jovinian.; et Augustinus-, serm. 13 de Verbis Domini ; sicut ergo nomine omnium loqueba- tur: Tu es Christus, etc, ita etiam omnium nomine audivit: Beatus es, et tibi dabo, etc. Unde ulterius addunt ea verba non esse pro Apostolis tantum in personis propriis, sed ut reprcesentabant totarn Ecclcsiam, et ita tan-
dem volunt promissionem Christi non Petro, sed Ecclesise fnisse factam. Hsec expositio plane detorquet litteram et ejus sensum, ac propterea militat contra Patres: quee duo os- tensa jam sunt , et iterum explicabuntur. Priraum enim oportet intelligere verba hi=to- rice et litteraliter, ut sonant, quandoquidem commode possnnt eo modo intelligi, in quo nullam absurditatem ii.cludunt, quod profecto tota Ecclesia sensit ; alias nibil habemns cer- tum «t statum in Scriptura. Deinde circum- stantiai cmnes indicant proprinm esse se.rmo- nem de Petro, quas bene ponderavit ibi Cnje- tanus; iinponitur enim proprium nomen et no- vum Petrus, itemque nomen patris, et prono- men tu et tiii, ad illum diriguntur. Unde Pa- tres communitercolligunt ei soli revelationem illam fuisse factam : Hilarius supra, et sexto de Trinitate citato ; Chrysostomus, hom. 15 in Matth. ; Cyrillus, 52 in Joan., cap. 64, et serm. 2 de Petro et Paulo; Augustinus, serm. 124 de Tempore : et eadem ratione promissionem illam Tibi dabo , hoc loco solum Petro factam intelligunt, ut patet ex universis citatis, et ex Leone Papa, epislol. 89 ; Clemeute, epistol. 1 ; M<dchiade, epistol. 1 ; Damaso, Siricio, et aliis Pontificibus in suis decretalibus epistolis, quos in sectione sequenti latius referemus. Idem ha- bet Origenes, lib. 9 in epist. ad Rom.; Basilius, lib. 2 contra Eunom., et homilia de Posniten- tia; Ambrosius de Isaac, cap. 13 ; Optatus, lib. 1 et 2, et 16. Quocirca, cuin Patres dicunt Pe- trum pro cseteris locutum , non intelligunt Apostolos caateros commisisse Petro vice lo- quendi pro omnibus ; oportuisset enim ut prius de hac re colloquerentur et convenirent quod fieri non potuit, cum neque suspicare quidem potuerint Christum quiddam simile eos interrogaturum, neque omnes per revela- tionem divinitatem Christi sicut Petrus cogno- vissent ; intelligunt ergo Sancti Petrum solum inter Apostolos voluisse Christo respondere, alios vero tacendo et annuendo, consensisse ; hocque modo Petrum pro omnibus dcdisse responsum. Sed urgent Lutherani., nam Au- gustinus, tractatu 50 et ult. in Joan., et 1 de Doctrina Christiana, c. 17, etde Agone Chris- tiano, c. 30, et Psal. 108, ait Petrum, cum au- divit : Tibi dabo , Ecclesiam reprasentasse; alias, iuquit, Ecclesia uon solveret et ligaret. Respondeo his et similibus locis, non negare Augustinum, imo et expresse docerc promis- sioncm hanc vere et proprie fuisse factam per- sonai Petri, abjue adeo in hac proniissione contincri universalem Ecclesiai primatum illi
SECT. I. AN CHRISTUS DOMINUS UNIVERSALEM ECCLESLE CURAM PETRO, ETC.
promissum ; vultergo Petrum ideo tunc prsefi- gurasse Etvlesiain, tum quia non in suuin, sed in Ecclesise commodum erat potestatem aece- pturus; tnm quia non per ipsum solum caput erat exercenda, sed aliis etiam Ecclesise mi- nistris communicauda; tum denique quia non personse tantum Petri fiebat promissio, ut scilicet ipse solus illa frueretur, sed ut perpe- tua successione in Ecclesia maneret; atque iioc modo verissime dicitur promissionem illam factam fuisse Ecclesiae, non in singulis mem- bris, vel communitate, sed in ea parte, sicut dicimus Germanis datum esse imperium Ro - manum , non communitati, sed illorum prin- cipali. Objiciuut ulterius, quiaaliietiam Apos- toli voeantur fundamenta Ecclesice, ad Epbes. 2, et Apocalyps. 21. Respondeo illos etiam fuisse suo modo fundamenta, cum per illos fundatse sint Ecclesise per orbem universum, et per ilios disseminata est certa et Catholica doctrina ; qua ratione etiam prophetae ibidem dicuntur fundamenta ; sunt prseterea iunda- menta, quia suut universales Pastores, ut dixi. At enim quamvis hac ratione nomen hoc com- mune sit, proprio vero ac peculiari titulo Petrum speetat, quia, scilieet, ipse fuit pastor et dux eorumdem Apostolorum, et ejus sola dignitas perpetuo erat in Ecdesia conservan- da. Unde recte Hieron. et D. Thomas, dicto loco: Etsi super omnes, inqnit, Apostolos Ec- clesia fundata sit, tamen singulariter fundatur in Petro, quia ipse electus est caput omnium. 18. Quinta expositio etiam h&reticorum ever- titur. — Ultima expositio, seu potius calumnia hseretieorum est, Christum, promittendo cla- ves Petro et potestatem ligandi , nullam di- gnitatem superioris aut pastoris promisisse, sed tantum nudam Evangelii praedieationem, per quam homines Deo conciliantur, 2 Co- rinth. 1. Hcec tamen haeresis etiam per se sa- tis improbabilis ostenditur ; destruit enim vim ipsorum verborum et metaphorae Christi, quse usitata est in Scriptura, ad significan- dam pontificiam dignitatem, ut patet Isai. 9 et 22, et Apoc. 3, et Matth. 18 et 23 ; pugnat etiam cum communi expositione Patrum , quos jam citavimus. Ac preeterea videri po- test Chrysostomus, homil. 55 in Matth. ; et Gregorius, 1. 4, epist. 32; Hieron., epist. ad Hedibiam, q. 9, tandemque ex dicendis in se- quenti testimonio magis impugnabitur hie er- ror, qui latius etiam improbandus est in ma- teria de clavibus *.
1 De Clavibus, tom. 1, de Pcenit. disp. 26.
Secundaprobatio ex locis Joan. 21. — Secundo, principaliter probatur conclusio ex illo Joann. 21 : Pasce oves meas, quae verba ad solum Pelruni fuisse dicta ', Patres om- nes interpretantur , Curysostomus , Gyrillus, Augustinus, ibi ; Leo Papa, serm. 3 sua? as- sumptionis; Ambrosius, Lucse ult. ; Maximus, sermone de Petro et Paulo ; et evidenter pa- tet ex contextu, sic enim incipit illa narratio Evangclica: Simon Jona, vel Joannis ( idem eniin valent, quod ad hebraicum nomen at- tinet ), diligis me plus his ? et illa quae subse- quuntur: Pascevres meas, et: Cum esses ju- nior, ad solum Petrum diriguntur : illo au- tem verbo, pasce oves meas, metaphoriee si- gnificavit Christus episcopalem dignitatem et pote&tatem, quamvis hceretici solam Evange- lii prsedicationem iutelligant eo loco fuisse Petro a Curisto praaceplam ; ac Patres uni- versi pas^oralem curam intelligunt illi com- missam ; est autem Pastoris munus non tan- tum aiimenta praebere, sed etiam regere, du- cere, tueri grcgem, revocare errantes oves, compellere si necesse sit, et alia obire munia, quae late prosequuntur Gregorius in Pasto- rali ; Chrysostomus, libro de Sacerdotio, prea- cipue libro 2 ( ubi, ex hoc testimonio, Petri dignitatem et preelationein late confirmat ) ; Berri., 2 de Consideratione, Grsecique omnes in illum locum, et ibidem Augustinus, expri- mens eo loco oves pasc eulas et regendas Pe- tro esse commissas, et iacit Scripturse phra- sis, quse pastoris voce principis et superiori3 munus significare solet, ut patet Isai. 44, iu fine ; Ezech. 34, initio; Nahum. 3, v. 18, et ssepe alias.
Hcereticorum calumnia ad citatum lo- cum. — Respondent adhuc hseretici, quamvis hoc totum verum sit, non tamen inde conclu- di Petro majorem dignitatem quam creteris Apostolis fuisse datam ; nam et alii Apostoli constituti sunt pastores ovium Christi, unde nihil novum hic Petro conceditur. Verum, ut ait Cyrillus, 1. 12 in Joan., c. 64, in fine : Apostolatus ejus renovatur dignitas, ne pro- pter negationem labefactata videretur. Sed ut de csetero hanc calumniam excludamus, advertendum, ex dictis circa prsesens testimo- nium, promisisse Christum Petro singulariter fundaturum se super eum Ecclesiam, iliique regni ccelestis claves traditurum, Matth. 16.
1 Vide in Defens. fidei, lib. 3, cap. 10, a n. 16.
Et capite 18, eidem cum ceeteris Apostolis uni- versalem potestatem ligandi et solvendi gene- raliter promisisse; utramque ergo promissio- nem post resurrectionem implevit,, posterio- rem hanc et generalem, Joann. 20, ut supra vidimus; priorem singulatim lJetro factam, in c. 21 Joan. Unde heec singularis concessio ali- quid sine dubio continet, quod in illa generali non continebatur ; nam generalis Petrum etiam comprehendebat, et ex illa jam satis constabat, ob negationis culpam, non fore Petro denegandam promissam semel apostoli- cam dignitatem ; aliquid erjjo novuin postea illi dafum est; atque ut significaret Ghristus Dominus hanc singularem traditionem priori singulari promissioni respondere, eodem no- mine illud compellat Simon Joannis ; et sicut illic fidei, ita hic charitatis confessionem ab illo exigit; ter autem interrogat, ut trinee ne- gationi trina confessio correspondeat, quod adductis verbis Cyrillus significavit, cum dixit Christum Dominum confirmasse Petro prima- tum, non quem re ipsa ante obtinuerit, sed spe et promissione, quam asserit non fuisse vacuam ob negationem. Ita exponunt etiam Ambrosius, Psal. 47; Augustinus, epistola 50; Cyrillus Hierosolyrnitanus, Catechesi 2; Opta- tus, libr. 2 contra Parmen. ; Bernardus, serm. de Petro et Paulo; Arnob., Psalm. 108;Theo- phyiact., Luc. 22.
- Altera calumnia. — Bissolvitur. — Aliter preeterea conantur hseretici subterfugere vim hujus loci, Christum non commisisse Petro oves universim ; non enim dicit : Pasce om- nes, sed meas, quod idem verificari potuit pro ceeteris Apostolis, imo pro quolibet Episcopo; non ergo hinc constat datam fuisse Petro uni- versalem potestatem, sed cum maxiine, in- quiunt, colligi potest Petro fuisse datam curam Judeeis prsedicandi, juxta id ad Gal. 2 : Credi- tum est mihi Evangelium prwputii, sicut et Petro circumcisionis, etc. Respondendum cum Bernardo, lib. 2 de Considerat., c. 8, sic scri- bente: Pasce oves meas,quas? illius, vel illius populi, civitatis, vel regionis, aut certi regni? Oves meas, inquit : cui non planum, non desi- gnasse aliquas, sed assignasse omnes? Nihil excipilur, ubi distinguilur nihil. Quibus verbis, preeter Bernardi aucLoritatem, multee etiam rationes continentur. Prima : nulla est major ratio designandi has vel illas oves; vel ergo omnes commisit, vel nullas. Secunda, dum dicit meas, totum suum ovile aperte intelligit, sicut qui altcri commcndat filios vel discipu- los, qui in testamento relinquet sua bona, ni-
hil excipit. Tertio, patet a simili, Joan. 10: Cognosco oves meas, et oves mece vocem meam audiunt, et titam oeternam do eis. Tandem hic est Patrum sensus et Ecclesiee, quee Petro ca- nit : Tu es pastor ovium, princeps Apostolo- rum. Tibi tradidit Deus omnia regna mundi, etc. Consentiunt Leo Papa, Chrysostomus , Ambrosius, Theophylactus, et alii paulo ante citati; Epiphanius, in Anchorato, circa finem; Gregorius, 1. 4, Epistol. 32 ; Augustinus, iu id Psal. 103 : Potabunt omnes bestice agri. Qui Patres ex illo etiam discrimine verborum Christi : Pasce agnos meos , pasce oves meas, colligunt omnis generis et conditionis homi- nes, sive inferiores, sive superiores, Petro fuisse commissos; quod vero hseretici adjun- gunt, Judeeorum curam specialiter fuisse Pe- tro commissain, aperte falsum est. Nam primo si loquamur de ministerio prsedicationis, de quo heeretici ipsi loquuntur, constat ex Matth. ult., non solumPetro, sedetiamomnibus Apo- stolis datam fuisse potestatem docendi omnes gentes ; et Actor. 10 et 15^ Petrus specialiter mittitur ad prsedicandum gentibus; constat etiam ex traditione perpetua preecipuas gen- tium Ecclesias, Antioehenam, Romanam, et alias, preecipue per Europam, a Petro fuisse erectas, ut docet Innocentius I, epist. 1 ; sicut e contrario Paulo non solum datum est gen- tibus, sed Judeeis etiam proedicare, Actor. 9. Unde 1 Corinth. profitetur se Judeeis Judeeum factum esse, ut omnes lucrifaceret ; itaque non potest ea ratione astringi Petri potestas, nec illi designari possunt certee queedam oves ma- gis quam aliee. Quod vero adducitur ex 2 ad Galatas, accipiendum est secundum quamdam accommodationem; convenit enim inter Apos- tolos ut regiones mundi inter se dividerent, ac lorte Petrus et Paulus inter se statuerunt ut alter principaliter attenderet conversioni Ju- deeorum, gentium alter, ut late Hieronymus eo loco exponit, qui in epislola ad Salvinam, paulo post initium, ait, postea Petrum ab an- gustia circumcisionis translatum esse ad pree- putii latitudinem.
- Tertia probatio ex prwrogativis Petri in Ecangelio contentis, de quibus recenter Ja- cobus Bayus, l. 2 Institutionum; cap. 117. — Tertio , principaliter probatur couclusio ex aliis locis Evangelii, et ex Actorum libro, iu quibus indicatur hsec Petri dignitas. In Evan- geliis enim sunt multa alia dignitatis signa : primo, illi singulariter mutatur iioineii , et aliud imponitui •, quod sempcr retinuit, ac valdc accommodatum ad signiiicandam futu-
SECT. I. AN CHRISTUS DOMINUS UNIVERSALEM ECCLESIyE CURAM PETRO, ETC.
!89
ram dignitatem , denique nomen quod ipsi Christo, quia primum caput et fundamentum Ecelesise est, seepissiine in Scripturatribuitur; dum igitur suum nomen communicat, digni- tatem etiam communicare aperte indicat , quod bene ponderavit Leo Papa supra. Secun- do, cum recensentur Apostoli, primo loco Pe- trus apponitur, et ssepe ipse describitur ut ca- put et dux aliorum ; Mattheeus quoque, c. 10, referens Apostolorum nomina, inquit : Duo- decim Apostolorum nomina hcec sunt : primus, Simon, etc, et ad reliquos progreditur, abs- que terminis numeralibus. Unde in particula primus primatum fuisse indicatum , notavit ibi Albertus Magnus. Vide Ambrosium, in ad Corintb. 12; Augustinum, tractatu ult. in Joann. Dices : ad Galat. 2, Petrus nominatur post Jacobum. Respondeo primoquod Augusti- nus, Ambrosius, Hieronymus et Cbrysostomus contrario ordine videntur legisse ; item non oportuisse Paulum semper scrupulose obser- vare illum ordinein, vel certe , quia tres tan- tum numerabat, Petrum digniori loco, scili- cet medio, constituit. Tertio, significatur bsec dignitas Petri, quoties ipse singulariter nomi- natur , cseteri vero Apostoli universe atque confuse; sic Angeli prsecipiunt mulieribus : Ite, dicite discipulis ejus, et Petro, Marci 1 6 ; et Paulus, 2 Corinth. 12 : Cceteri Apostoli, et fratres Domini, et Cephas. Quarto, huc spectat quod Petrus fere semper loquitur nomine om- nium, ut ponderatur Cyrillus, in id Joann. 6 : Domine, ad quem ibimus; et Chrysostomus, bo- milia 44 in Matth. Quinto , fuit etiam non parvum indicium futurse dignitatis, quod illi Christus edixit, utpro se et ipso Christo solve-
ret tributum ; quod tamen per capita familia- rum solvebatur, ut Lyranus et alii notant, et boc indicium ponderarunt bene Origenes , Chrysostomus et Hieronymus Matth. 17 ; Au- gustinus, q. 75 Novi testamenti. Sexto, fuit etiam indieium, quod, jubente Christo, solus super populos, qui per aquas signiticaiitur, venit ad Christum, Joann. 21 . Unde Bernardus supra : Petrus, inquit, gradiens super aquas, unicum se Christi vicarium designavit, quia non uni populo , sed cunctis prceesse deberet ; siquidem aquce multce, populi multi. Septinio, facit quod Christus inter viros primum appa- ruit Petro post resurrectionem, juxta id Luc. 24 : Surrexit Dominus vere, et apparuit Si- moni; ubi Ambrosius id notat, et Cbrysosto- mus ac Theopbylactus in id 1 Corinth. 15 :
Visus est Cephce. Huc etiam accedit quod illi, ut supra vidimus, plus qam caateris Apostolis
XII.
vera Christi divinitas et filiatio naturalis reve- lata est , quia nimirum Christi mysterium et totum fidei negotium ad Petrum maxime per- tineret in posterum. Unde Clemens I, epist. 1, Petrum vocat primitias electionis Christi. Et his similia sunt alia multa in Evangeliis, quse a Patribus observantur, ut quod duo miracula in ejus piscatione operatus sit Christus, quae notavit Ambrosius, serm. 11, et Augustinus, tract. 122 in Joan. ; quod illi primo laverit pedes, teste Augustino, Joan. 13, quamvis Chrysostomus et alii primum velint fuisse Ju- dam ; quod ad qugedam mysteria, quse remo- tis arbitris Christus operabatur vel ostendebat, Petrus semper vocatus fuerit.
Item ex prcerogativis contentis in Acti- fais Apostolorum. — Ad hsec, reperiuntur si- milia alia vel majora signa, quee post ascen- sionem Christi dedit Petrus suee dignitatis in Apostolorum Actibus, quse potius conti- nent usum et exercitium tantae potestatis, Actor. 1. Petrus confestim proponit electio- nem faciendam novi Apostoli, loco Judse ; quod ponderans Chrysostomus ibi, hom. 3 : Cognoscit, inquit, a Christo creditum gregem, Act. 2. Primus promulgat Evangelium , ut notat idem Chrysostomus, Act. 3. Primus fi- dem miraculo confirmat, ut advertit Ambro- sius, sermone 68, Act. 4. Ipse solus pro om- nibus in concilio Phariseeorum causam agit, cap. 5, mortis judicium in Ananiam et Sa- phiram profert, et cap. 10, ei primum fit re- velatio vocandarum gentium ad Evange- lium ; capite 15, de seipso affirmat Evange- lium gentibus prsedicasse , ut ait Chrysosto- mus, hom. 22 in Acta ; prseterea, c. 15, pri- mus inter Apostolos sententiam dicit, quam alii sequuntur; quod advertunt Clemens, 1. 6 Constitut. Apostol. , cap. 12 ; Hieron. ad Aug., cap. 11, inter ipsius epist.; Theodoret., in epistola ad Leonem. Tandem permultaalia sunt Scripturse loca, in quibus hsec eadem dignitas et potestas indicatur , ut illud Luc. 22 : Et tu aliquando conversus confirma fra- tres tuos. Sic notant Augustinus, lib. Quaes- tionum novi et veteris Testamenti, queest 25; Chrysostomus, hom. 3 in Acta; Lucius Papa I, Felix I, Marcus I, in Epistola decretali ; Aga- tho, in Epistola synodi; Theophylactus , ibi. Ponderari etiam solet quod cap. 12 Actorum legatur , quod tota Ecclesia pro Petro tan- quam pro capite funderet orationem. Item quod, ad Galat. 2, Paulus ascenderit Hieroso- iyinis videre Petrum : Quia eidelegaverat Do- minus curam Ecclesiarum, ait Ambrosius.
Quarta probatio. — Quarto principali- lorum directe ter, quamvis simpliciter non possit heec ve - ritas ratione demonstrari, quia est quodam particulari Christi Domini facto et voluntate , attamen, suppositis quee diximus, fieri potest evidens illius conjectura; ostendimus enim oportuisse institui a Cliristo Domino , qui post ascensionem ejus dux esset, totiusque Ecclesiee caput; fieri autem non potuit ut Christus Dominus ipsis duodecim eam digni- tatem omnino eequaliter concederet, nam vel omnes ita illam reciperent, ut in eorum suc- cessoribus perpetuo duraret, quod est plane absurdum ; sic enim duodecim, ut minimum, essent capita Eeelesiee, seu potius tot capita quot Episcopi , quod incredibilem pareret confusionem ; vel nullus ita reciperet eam di- gnitatem, ut in ea esset .mccessio; hoc vero aperte facit contra debitam institutionem , cujus ordo hierarchicusdebitumque regimen perpetuo conservanda erant, sicut et ipsa Ec- clesia ; ergo oporluit eam dignitatem ita uni tradi, ut illi succederetur, et non aliis. Quod si uni ex duodecim hoc datum est, nullus in- fieiabitur Petrum fuisse, suppositis tam mul- tis ejus privilegris quee recensuimus. Simile argumentum est, quod, licet omnes Apostoli in universum orbem potestatem receperint, ut dixi, attamen ipsa ratio ordinis, unitatis ac pciiectffi congregationis, postulabat ut unus eorum esset superior, et preelatus ceetero- rum ; nam multitudo sine ordine parit confusionem, quam rationem perpendit Cy- prianus, lib. de Unitate Ecelesise, et epistola ad Jubaian, et seepe alias; Nazianzenus, ora- tione 21 de Modestia in disp. adhibenda ; Epiphan., heeres. 51 ; proptereaque vocant Petrum ducem discipulorum ; et D. Tbomas
2, q. 33, art. 4, ad 4, scribit Paulum subditum fuisse Petro, quod etiam affirmat Augustinus epistola 19, et ad hunc mo- dum loquuntur Clemens I , et alii Pontifices supra relati, de omnibus Apostolis respectu Petri.
Duplex eminentia Petri inter Aposto- los. — Additur tertia et explicatur. — Ex qui- bus intelligitur Petrum duplici titulo supe- rasse dignitate et potestate caderos Aposto- los. Primo, quia heec dignitas fuit in eo, ut in pastore ordinario totius Ecelesiai, cui suc- cedendum erat, ut adhuc amplius sectione sequenti ostendetur; in aliis vero nohita, sed eorurn potestas quodamrnodo delegata erat ct ex privilegio. Secundo : quia juridictio Pe- tri se extendebat ad ipsas personas Aposto-
nimirum poterat illis preeci- pere, atque huc vel illuc mittere. Addimus tcrtio ad Petrum spectasse curam universalis Ecelesiee quasi per se primo, hanc enim opor- tuit in uno inveniri ; cum tamen ad ceeteros tam universalis potestas non nisi secundario esset demandata. Declaratur , nam singulis Apostolis data est tanta potestas in hunc sen- sum, ut ubique gentium possent preedicare, absolvere , Episcopos instituere , et similia ; non tamen ut possent singuli universalem Ecclesiee ordinem preescribere , aut leges condere , quee totam obligarent ; namque si hoc pos?ent singuli, magna confusio ori- retur. Quapropter in hoc etiam Petri po- testas super alios eminebat. Ex qua excel- lentia pleraque resullant, quee de Petro legi- mus, queeque ad banc spectant dignitatem. cujusmodi est librurn approbare, Ecclesieeque proponere tanquam canonicum, ut de Evan- gelio Marci notat Tertullianus , lib. 4 cont. Marcion. , et ex Clemente , Papa referunt Euseb., lib. 2, cap. 15 ; Niceph., lib. 5, capite 18 ; quo etiam spectat voluisse Paulum Evan- gelium suum cum Petro conferre, ne in za- cuum cucurrisset, propter auctoritatern scili- cet Petri, inquit Hieronymus, citata epistola ad Augustinum, et Tertullianus supra. Atque heec sufficiunt in hujus veritatis confinnatio- nem ; Patres enim plures non oportet iterum adducere , cum explicando Scripturee testi- monia satis multos retulerimus, et in sequenti sectione latius hujus rei perpetuam traditio- nem afferemus.
- Prima luereticorum oljectio. — Se- cunda. — Tertia. — Contra hanc porro veri- tatem potest objici primo *, quia Actorum oc- tavo, Petrus simul cum Joanne mittitur ab aliis Apostolis Samariam, quod est signum cujusdam tequalitatis. Secundo, cap. 10, Ja- cobus in Concilio defihit et ejus sententiam alii sequuntur. Tertio, ad Gal. 2, Paulus re- prehendit Petrum, ostendens se superiorem, vel certe cequalem, et 2 ad Corinth. 11, ad se pertinere dicit omnium Ecclesiarum sollicitu- dinem. Quarto, Clemens, 1 epistola, vocat Ja- cobum Episcoporum Episcopum, eumque re- gere unrversam Ecclesiam pronunciat. Deinde, ad exterminandam Petri dignitatem, recolunt lreeretici plura ipsius peccata, partim vera, partim ab ipsis irnpie eonficta ; observaut etiam quod in antiquis imaginibus Paulus ad dextram Petri depingatur, et similia qtue non
Vidc in Defens. fidei, 1. 3, c. 11, n. 17.
SECT. II. AN ILLA POTESTAS ET UNIVERSALIS ECCLESLE PASTORIS, ETC.
refero, quia nihil ad institutam controversiam pertinere videntur.
- Ad primum.--Ad secundum.--Ad tertium utqnidamrespondeant.—Impugnatur.-Aliorum responsio displicet.—Accommodatior ex Augus- tino et cceteris interpretibus ad locum Pauli. — Ad quartum. — Ad primum ergo respondeo, mittere non significarc semper auctoritatem in mittente, quia ssepe fit permittendo, consu- lendo, vei rogando, non prsecipiendo, quo paoto amicus dicitur amicum mittere , et Matt. 2 legitur Herodes misisse Magos in Be- thleem. Vide Turrecrem., lib. 2, cap. 14, ad 3. Ad secundum, nego definivisse Jacobum, sed subscripsisse potius et consensisse sententise Petri : ita Hieronymus, epistola ad Augusti- num supra citata; Theodoret., epistola ad Leonem de eadem re. Verum quidem est Ja- cobum, Petro consentiendo, simul prsebuisse consilium circa modum in illius rei executione tenendum ; quod licet etiam inferiori coram superiore prsestare. Ad tertium quidam occur- runt Cepham, quem Paulus reprehendit, non fuisse Apostolum, sed unum aiiquem ex 70 Discipulis ; sic refert Eusebius, 1 Histor., ca- pite 11, ex Clemente Alexandr., 4 Stroinat.,et Eunomius etiam ad Galat. 2. Sed plane repu- gnat hoc, non solum communi expositioni Pa- trum grsecorum et latinorum , sed etiam ipsi contextui ; nam ille idern Cephas cum Jacobo et Joanne dicuntur columnce Ecclesice, et in quibusdam codicibus grsecis loco Ceplice legi- tur Petrus. Alii ergo volunt reprehensionem fuisse in gratiam Judseorum, quod indicant Origenes, et alii Grseci ; sed hoc etiam caret fundamento, planeque videtur repugnare ver- bis Pauli : Cum vidissem quod non recte ambu- larent, etc. Lnde Augustinus, de agone Chris- tiauo, capite 30, et tribus epistolis ad Hiero- nymum, et divus Thomas 1. 2, qusestione 103, art. 3. ad 2, sentiunt peccasse Petruai ve- nialiter, ob idque fuisse a Paulo reprehensum ; interdum namque inferior potest corrigere su- pertorem cum debita modestia et reverentia , ut suo dicetur loco; maxime quando id aut proximorum salus aut honor iidei requirit '. Vide D. Thomam 2. 2, q. 33, art. 4, ad pri- mum; Adriauum IV, q. 9; Sixtum, 1. I Bi- blioth., Annot. 107, et lib. 6, Annot. 274. Alio vero in loco Pauius fatebatur habere se om- nium Eeclesiarum sollicitudinem, et ob chari- tatis officium, et ob Apostolicum munus, cui tamen Petrus esset superior, ut ostensum est.
1 Vide infra in tr. 3, disp. 8, sect. 5.
Ad quartum, respondetur primo id fuisse ge- nus modestise et honoris, quem merito Cle- mens Jacobo tribuit tanquam Apostolo , et fratri Domini. Et secundo, quia revera Episco- pus erat multorum Episcoporum sibi subdito- rum. Tertio , quia erat tanquam decus et exemplar aliorum Preelatorum.
- Qu&stiuncula incidens deciditur. — Ex occasione autem resolutae quaestionis, agitari poterat an Apostoli, qui Petro supervixerant, fuerint vere subditi Episcopo Romano, Petri successore, de qua re nihil apud auctores me legisse memini ; videtur tamen ex dictis se - qui, inferiores extitisse jurisdictione, atque adeo jurisdictioni Pontificis Romani subjec- tos, quamvis aliis preerogativis et excellen- tiis fuerint superiores. Primum plane patet ex dictis; nam eadem potestas et jurisdictio quae f uit in Petro, transfusa est in successores ; quare in tribus jam dictis conditionibus su- perabant illi viventes Apostolos , scilicet in objecto potestatis, nam ad successorem Petri pertinet per se primo cura et gubernatio to- tius Ecclesise , quod ut dixi non competivit cseteris Apostolis. Secundo, potestas illa exten- debatur ad omnes et singulas personas, etiam Episcoporum, quia id exigebat ratio ordinis et umtatis ecclesiasticse. Tertio, potestas Pon- tificis Romani semper fuit ordinaria, et per- petuo in Ecclesia mansura ; non sic autem in cseteris Apostolis.
SECTIO II.
An pote&tas et universalis Ecclesiw Pastoris dignitas, qua? iu Petro fuit, in episcopo Ro- mano per continuam successioaem perman- serit , usque ad eum qui nunc Cathedram Ecclesice tenet, Gfregoriwm XI 11 ?
- Quaiuor errores ex hcereticis resumun- tur. — In hac queestione varie erratum est ', eo quod semper hsec dignitas heeretieis homi- nibus infensa fuit et odiosa ; prsecipue vero hisce temporibus incredibili ira et odio in Summum Pontificem sunt commoti, quorum verba ut omittamus, quoniam indigna sunt quse referantur, sententia breviter hsec est. Primum negant, ut vidimus, Petri primatum; secundo, etiamsi in Petro illam dignitatem admittant, negant illi sttccessorem, ac volunt
1 Vide in Defens. fidei, 1. 3, a c. 12, usque ad 20.
fuisse tantum peculiare beneficium Petro concessum ob singularem Christi erga illum amorem ; tertio, ut demus, inquiunt, succecli Petro, non subinde necesse est unum succes- sorem esse, sed possunt esse aut duo, ut Ro- manus et Constantinopolinus episcopi, vel quatuor Patriarchae , vel aliquid simile, ut quisque rex in suo regno ; quarto, si unus, inquiunt, succedere debet, potius Hierosoly- mitauus episeopus, quam Romanus existi- mandus est, quia primus ille episcopalem se- dem post Petrum habuit, aut forte Constan- tinopolitanus. Ex his tamen dictis quartum hoc nullum prorsus fundamentum habet, quia neque ex Christi Domini institutione, nec ex legitima successione, aut jure haeredi- tario, aut ratione certa , vel apparenti, os- tendi potest, aliquem ex dictis episcopis esse universalem Pastorem Eeclesiae, ut exsequen- tibus clarius constabit ; reliqui etiam erro- res fere in superioribus exclusi sunt, et in se- quentibus crebro contra illos agemus ; quare, iis omissis,
- Assertio prima. — Prdbatur auctoritate Concilii Constant., Martini V. — Accedit ratio. — Dico primo : Petri dignitas, et Summi Pon- tificis Ecclesiae munus, non cum ipso Fetro extinctum est, sed ad aliquem ejus successo- rem manavit : est de fide definita in Concilio Constant., sess. 8, 15 et 27, et in Bulla Martini V; et ostensa satis est in prsecedenti sectione ex locisEvangeliorum, et expositione omnium Patrum, qui hac maxime in parte docent di- gnitatem Petri ceeterorum Apostolorum digni- tatem superasse, quod nimirum ipse solus universalem potestatem ordinariam, et in Ec- clesia perpetuo mansuram acceperit; ideoque super illum peculiariter dici fundatam Eccle- siam. Unde Leo Papa, sermone secundo de sua ad Pontif . assumptione : In Petri sede sua vivit potestas, excellit auctoritas. Idem, epis- tolaad Anastasium; Anaclet., epistola3; Chry- sostomus etiam, lib. 2 de Sacerdotio, id colli- git ex illo Joan. 12: Pasce oves meas ; commi- sit enim Petro oves non victuras tantum vi- venle Petro, sed omnes simplieiter, quia om- nium curam gerebat, quas tamen omnes Pe- trus in persona sua pascere non poterat; commisit ergo illas Petro et successoribus. Ilinc tJaulus, ad Ephes. 4 : Quosdam dcdit Pastores ad consummationem Sanctorum , donec occurramus omnes in virum perfectum. Si enim, teste Paulo, Christus constituit Pas- tores duraturos usque addiem communis re- surrectionis, quia tamdiu durabitEcclesia mi-
litans, cui Pastores sunt necessarii, multo certe magis caput pastorum continua successione duraturum fuit, cum multo magis necessa- rium sitquam caeteri, neque hodieminusquam in principio nascentis Ecclesiae, ut in tanta gentium diversitate et morum varietate unum semper Christi ovile intcgrum et unanime conservetur. Confirmatur primo, nam Petro non est clata dignitas universalis Episcopi pro- pter ipsum, sed propter Ecclesiam, ut recte Augustinus, lib. de Pastoribus, cap. 10, ait; ergo si Ecclesia semper est, semper indiget ea dignitate. Coniirmatur secundo, nam in lege veteri constitutum est supremum Sacerdo- tium, quod continua successione tamdiu per- severaret, quamdiu lex illa vigeret ; ergo a fortiori in lege nova, quee perfectior est ; di- versa lice.t ratione successionis; in veteri quippe lege carnalis erat successio, quia lex ipsa erat imperfecta, nunc vero per elec- tionem, ut infra tractandum est. Confirmatur ultimo, nam ostensum est supra, totam Eccle- siee hierarchiam ex Christi institutione ad unum supremum caput esse revocandam, et Ecclesiae regimen ex eadem institutione esse monarchicum; sed Ecclesise hierarchia, et il- lius regimen semper durat continuata quadam successione, ex eadem Christi institutione ; ergo et ipsius caput modo eodem.
Assertio secunda. — Dico secundo: post divum Petrum, semper exercuit in Ecclesia supremi Pastoris et Episcopi dignitatem et po- testatem Romanus Episcopus. Haec conclusio cum non tam sit de jure quam de facto, po- tius testibus et historiis quam rationibus con- firmanda est. Testes vero ad quinque capita revocari possunt, nimirum, Pontifices, Conei- lia, Patres, Imperatores, ipsosmet haereticos. Ex historiis autem decem signa hujus potes- tatis, quae manifeste illam indicant, afferri possunt.
Primus modus probandi assertionem, per varia nimirum testimoniomm genera. — Pri- mum genus testium, Pontificcs. — Habentur epistolce in tom. 1 epistol.pontific. — Effugium obsiruitur. — Altera calumnia removctur. — Primo itaque arguitur ex auctoritate Pontifi- cum ; plerique enim editis Epistolis suis de- cretalibus hanc sibi ascribunt dignitatem. Cle- rneus, Anacletus, Zephirinus, qui Apostolicam auctoritatem in sua sede cognoscunt, et in illa graviores causas determinandas esse do- cent ; Callistus : Nulli dubium est quod Apos- tolica Ecclesia caput sit omnium Ecclesiarum. Julius i, Gelasius, Vigilius, eamdem dignita-
SECT. II. AN ILLA POTESTAS ET UNIVERSALIS ECCLESLE PASTORIS, ETC.
tem latissime tuentur, et fere reliqui omnes usque ad Gregorium, quos brevitatis causa prsetermitto ; nam in primo tomo Conciliorum innumera de hoc argumento continentur, et in epistolis Leonis et Gregorii. Vide specialiter epistolas 73, 79, 82, 87 Leonis, et 36, lib. 6 Registri Gregorii , et insignem Agatbonis Papa? ad Micbaelem imperatorem, quse tota est de bac re ; rescriptum Damasi ad Conci- lium Mauritanise.Neque verohorumPontificum auctoritas infirma est, quod in propria causa loquantur, ut quidam baeretici objiciunt, pri- mo, quia fuerunt preestantes sanctitate viri, atque etiam martyres non pauci ; quos ambi- tione ductos putare et impium est, et stultum dicere, quia non tam in propria quam in com- muni totius Ecclesise causa loquebantur . ad cujus firmitatem et stabilitatem pertinet, ut in ea unum caput perseveret, et non sint schismata, sicut recte dixit Cyprianus, libro de Unitate Ecclesise. Denique, sinonvere, sed arroganter scriberent, antiquiores certe Ec- clesice Episcopi et Patriarchse illis sese oppo- nerent, et eorum audaciam taxarent; quod tamen nunquam fecerunt, sed magis potius cum veneratione decreta illa susceperunt, ut in sequentibus videbimus. Neque etiam obstat quodaliihaeretici calumniantur, epistolas, quae in tomis Conciliorum aut seorsim etiam cir- cumferuntur, non fuisse ab iis quibus tribuun- tur conscriptas, sed ante 400 annos fuisse in- ventas confictasque ab adulatoribus monacbis, quam esse manifestam calumniam constat. Nam Isidorus qui floruit tempore Magni Gre- gorii, hoc est ante mille annos, illarum men- tionem fecit; antiqui etiam collectores Cano- num, Bruchardus et ahi, eas referunt, non tanquam suo tcmpore recenter natas, sed in vetustissimis codicibus repertas. Damasusprae- terea, in Vitis Pontificum, earum meminit, ac niulta in Conciliis generalibus ex illis referun- tur, et apud antiquos bistoriographos repe- riuntur passim. Denique de epistolis Leonis et Gregorii tam est evidens ex stylo, et perpe- tua traditione, ut nullus unquam de iis dubi- taverit, neque qui sanee mentis sit dubitare potuerit.
- Secundum genus testium, Concilia gene- ralia. — Secundo arguitur ex Conciliis, et pri- mo ex Niceeno, in cujus canone b' ita pronun- tiatur : Ecclesia Romana semper Tiabuit pri- matum, etc. Et quamvis in exemplaribus quse sunt in manibus, praatermittautur verba haec in dicto canone, attamen in Concilio Chalce- donensi Act. 16, dicto modo citantur, Patres-
que ibi existentes approbant; atque ita etiam vertit Dionysius, ut notavit Alanus, in 2 dia- logo. Extat etiam can. 2, quod omnibus liceat ad Episcopum Romanum anpellare; can. etiam 44, nuper ex arabico conversus, ejusdem Con- cilii Nicseni, primatum Petri et Episcopi Ro- mani Petro succedentis declarat, ut refert Turrian., libro 3 de Dogmat. cbaracteribus. Sciendum est enim ex epistola Athanasii et Episcoporum iEgypti ad Marcum Papam, acta illius Concilii fuisse combusta ab Arianis. Unde in historia Grsecorum prseter symbolum et 20 canones nibil aliud habetur. Athanasius vero refert viginti canones in eo Concilio fuis- se editos, in quibus privilegia Romanae Sedis explicabantur , simulque auctoritas congre- gandi et confirmandi concilia asserebatur. Quod juramento etiam contirmat Athanasius, cum Concilio Alexandrino in epistola ad Feli- cem II ; idemque habetur in rescripto Felicis, et tradit Lyberius Papa in sua epistola. Et cum aliquando accusaretur Athanasius ab Ario, quod, damnatus in Concilio Antiocbeno, ad Julium Papam appellasset, canonibus Concilii Nicseni se defendit, quos a Marco Papa inte- gros impetraverat, ut in Concilio Florentino, sectione 70, ubi hsec queestio agitata est, pa- lam refertur. Idem colligitur ex epistola prima et secunda Julii I ad Episcopos Orientales. Eo- rumdem canonum meminit Concilium Mauri- tanum Damaso scribens, ac Damasus in suo rescripto. Innocentius I, epistola ad Victor. ; Cartbaginensem Episcopum, cap. 3, et epist. ad Oriental., quam refert Niceph., 1. 13 et32. 6. Objectio contra citatum canonem. — 06- jectionis evasiones dute improbantur. — Sed ob- jiciunt in illo canone 5 sic ulterius haberi : Antiqua consicetudo servetur per JEgyptum, Lybiam et Pentapolim, ut Alexandrinus Epis- copus horum omnium hdbeat potestatem, quia el urbis Roma? Episcopi parilis mos est ; cujus canonis sensus esse videtur, Patriarcbam Ale- xandrinum esse supremum caput in suo pa- triarcbatu, sicut est Episcopus Romanus in suo. Nam, licet in quibusdam exemplaribus omittatur vox parilis, ut patet ex Concilio Cbalcedonensi, act. illius 16, id vero nihil re- fert, quia idem sensus retinetur. Neque etiam placet quod Miranda, in Summa Conciliorum, ex quodam, ut ipse refert, vetustissimo exem- plari, ait non esse legendum Romano Pontifi- ci, sed Metropolitano , quoniam vulgares codi- ces omnes babent Pontifici Romano , et in Concilio Chalcedonensi ipse legatus Leonis I similiter legit.
29 i
DISPUT. X. m SUMMO PONTIFICE.
Aliorum evasio prolabilior. — Non tamen satisfacit. — Verior responsio ex Nicolao papa. — Quare occurrunt alii, distinguendas esse in Ronaano Pontifice dignitates duas : aliam Summi Pontificis totius Ecclesiee, de qua non sit sermo in verbis allatis; aliam Patriarchoe Occidentis, secundum quarn fiat comparatio inter Patriarcham Alexandrinum et Romanum, ut, scilicet, Ecclesia? quae designata? erant Pa- triareha? Alexandrino ita illi sint subdita?, sicut Ecclesia? Occidentis subdebantur Romano Epis- copo, ut Patriarcha? spectato. Ra iutelligere visus est hunc locum Theodorus Balsamon, in Expositione hujus canonis, et Ruffinus, lib. 10, cap. 6, quamvis auctor hic limitet talem juris- dictionem Episcopi Romani ad suburbanos Episeopos, maximeque vicinos Roma?, quod siue ullo fundamento scribit. Unde illa expo- sitio sano modo intellecta probabilis est, et potest esse utilis ad intelligendas locutiones alias, qua? in variis locis reperiuntur, ut in synodo Romana sub Agathone, quse refertur actione 4 sexta? synodi, et in epistola Constan- tini imperatoris , quce eidem sexta? synodo praffigitur, et in epistola Flaviani, Episcopi Constantinopolitani ad Leonem I, in quibus quidam Episcopi pecuhariter dicuntur subditi Episcopo Romano; eademque phrasi Concilia nonnulla Patriarchalia vocantur. Vide Tur- rianum, secundo contra Centuriator., capite tertio; Turrecrematam, libro tertio, capite 3. Nihilominus tamen dicta expositio applicata ad canonem Concilii Nica?ni non omnino pla- cet, tum quia in eo Concilio, ut vidimus, pra?- mittitur primatus Romani Episcopi; tum etiam quia non fit ibi comparatio, sed potius ex con- suetudine Episcopi Romani redditur causa di- gnitatis conservanda? in Patriarchatu Alexan- dfino; non est autem hujus rei causa, quod Romanus sit Patriarcha in Occidente, sed po- tius quam Nicolaus Papa in epistola ad Mi- chaelem imperatorera recte videtur intelligere, scilicet, in Alexandriuo Episcopo conservan- dam esse illam dignitatem, quia Episcopo Ro- mano parilis mos est illam conservandi. Itaque voluit Concilium eum morem retineudum esse, quem Episcopus Romanus sua auctoritate con- firmarat, in quo potius comprobat Episcopi Romaui dignitatem, quam illi deroget; et hanc expositiouem verarn esse, prseter Nicolai auctoritatem , ct ipsummet contextum, cui optime quadrat, patebit amplius ex diceDdis, cum ostendemus patriarchales dignitates etdi- visionem earum auctoritate Romani pontificis fuisseconstitutas, et ab illosempcr dependisse.
Secundum Concilium generale, quod fuit Constantinopolitanum I, Romani Pontificis di- gnitatem etiam agnovit, ut patet ex epistola ipsius Concilii ad Damasum Papam, quam re- fert Theodor., libro 5 suse Historiae, capite 9; et ex rescripto Damasi ad idem Concilium, ibidem, c. 10, ubi sic ait: Qiiodvestra cliaritas Apostolicce Scdis reverentiam delitam triluit, etc. Tertium Concilium item generale, quod est Ephesin. I, hanc etiam dignitatem agno- vit, tum quia Cyrillus, patriarcha Alexandri- nus, praefuit Conciho, ut vicarius et legatus Ccelestini I; tum etiam quia Concilium affir- mat se ex mandato Coelestini deposuisse Nes- torium, et alia quse referuntur ab Evagrio, lib. 1 Hist., cap. 2, A, et sequentibus, et a Ni- ceph., lib. 14, cap. 34 et 38. Eamdem aucto- ritatem saepissime testatur Concihum quartum generale, quocl est Chalcedonense, ubi saepe Leo dicitur universalis Episcopus, et Pastor urbis Romae, quae est caput omnium Ecclesia- rum. Unde Gregorius, libr. 4, epist. 32, com- memorat in Synodo Chalcedonensi nomen universalis Episcopi Pontitici Romano obla- tum fuisse ob honorem S. Petri. Tandem ac- tione 16 lllius Concilii omnes Patres primatum tribuunt romano Pontifici.
Objicies : in eodem Concilio a?qualis di- gnitas tribui videtur Episcopo Constantinopo- litano ; non ergo Romauus cunctis prsecellit. Occurrunt nonnulli, illiusConcilii canones esse incertos, quia vel conditi sunt absentibus le- gatis apostolicis, ut sentit Liberatus, capite tredecimo Breviarii; vel certe contradicenti- bus, ut ibi indicatur. Quam ob causam Leo Papa illam actionem non probavit, ut patet ex epistola Leonis ad Marcianum Augustum, et epistola ad Pulcheriam , et epistola ad Anatholium; idemque sentit Gelasius, de Vin- culo anathematis , et epistola ad Episcopos Danianise. Alii vero putant hunc locum esse corruptum a CGnstantinopolitaiiis; nam Gre- gorius, lib. 5, epist. 14 scribit Chalcedonen- sem Synodum in quodam loco ab Ecclesia Constantinopolitana esse falsatam. Sed his vi- detur obstare, quod in 6 synodo, can. 36, ca- non ille citatur et approbatur. Nihil tamen obstat, quia certum est eos canones non esse editos legitima synodo, ut patet ex Nicolao Papa, epistola ad Michaelem imperatorem ; quamvis autem heec vera siut, adhuc canon ille nobis favet ', quia tantum concedit archi- episcopo Constantinopohtano dignitatem pa-
1 Vide Turrianum, lib. de 6 Synodo.
SECT. II. AN ILLA POTESTAS ET UNIVERSALIS ECCLESI.-E PASTORIS. ETC.
triarehalem ; et simpliciter in eo dicitur ut ha- heat secundum locum post Ecclesiam Roma- nam; et action. 3, quse certissima est, obse- crant Grseci ut post sanctissimam et apostoli- cam Sedem, honorem secundum habeat Cons- tantinopolitanus Episcopus , atque in hunc modum explicatur etiam decretum allatum Concilii Ephesini.
Qnintum Concilium similiter generale, Constantinopolitanum II, in clamatione heere- ticorum, et in epistola Orientalium, et in ac- tione 4, eamdem veritatem profitetur. Item sextaSynodus, tertiaque Constantinopolitana, quee epistolam Agathonis Papee recipit, in qua multa habentur de primatu Romanee Ecelesioe, et Petrum per Agathonem locutum esse tes- talur. Rursum in septima. Synodo, secundaque Niceena, suscipitur epistola Adriani Papee, in qua primatum Romanee Ecelesiee seepe testa- tur. Idem affirmat in octava Synodo, actione 7, damnaturquePhotius, qui os ponens in coelum contra Apostolicee Sedis privilegia, ausus sit ei resistere. Vide caput Definimus, d. 22. Ve- rum est quidem hoc etiam quartumConcilium Constantinopolitanum omnino certum non es- se. Prseterea idem affirmatur in Concilio La- teranensi, sub Innocentio III, et Lugdunensi, sub Gregorio X, cap. 1, ubi convenerunt Grse- ci, et habetur cap. Ubi periculum, de Electio- ne, iu 6. Idem in Vienensi sub Clemente V, et alio Lugdunensi, sub Innocentio IV. Vide ca- put Damnamus , in fine, de Summa Trinitate. Idem in Concilio Constantiensi, session. 6, et in Bulla Martini V, et in Florent., in litteris unionis, consentientibus Greecis et Latinis, et in Lateranensi, sub Leone X, session. 11. Vide caput primum de Summa Trinitate et Fide catholica, in 6, et cap. de Homicid., in 6, Cle- ment. unic. de Summa Trinitate, et Clem. de Jurejurando, et cap. Antiqua, de Privilegiis. Ultimo in Trident., session. 7, cap. 3, de Ba- ptism., et session. 14, cap. 7, et session. 25, can. 1 et 2, de Reform., et seepissime alias, in quibus locis Ecclesiam Romanam vocat om- nium Ecclesiarum Matrem et Magistram , et illi esse ab omnibus fidelibus et episcopis obe- dientiam preestandam.
Item concilia provincialia. — Ulterius afferre possumus plura concilia provincialia, quee summam Romani Episcopi digiiitatem agnoscunt, et vel consilii causa, vel defini- tionis , aut confirmationis , ad illam recur- runt, vel interdum etiam ad illam appellant, de quo dicam plura in sequentibus. Videri etiam possunl Concilium Carthaginense, con-
tra Ccelestium et Pelagium, quod sua acta ad Innocentium misit, ut patet ex epistola ejus ad Innocentium, et ex rescripto Innocentii. Item preestitit Milevitanum, ut videre est in epistola ipsius ad Innocentium, et ex rescri- pto, queeomniahabentur inter epistolas Augus- tini a 90. Similiter episcopi Numidiee cum suo priniate Damasum consuluerunt, ut constat ex epistola 4 ad Prosperum ejusdem Damasi. Inter concilia etiam Toletana, multa aut fere omnia dignitatem hanc Romani Episcopi agnoscunt. In epistolis quoque Leonis et Gre- gorii papee, ac seepe in decretalibus et extrava- gante, observare licet episcopos ex Hispana, Gallia, Anglia, Germania, Lusitania, et aliis Occidentis et Orientis ecclesiis, ad Romanarn Sedem in rebus dubiis fidei, morumque causa recurrisse.
- Tertium genus testimoniorum, Patres. — Erasmus exploditur. — Tertium genus testi- moniorum sumitur ex antiquis Patribus Ecele- siee, quorum verba non refero, sed tantum loea indico : Ireneeus, lib. 3, c. 3; Cyprianus,lib. 1, epistola 3 et 8, et libro 2, epistol. 12, et libro 4, epist. 28, et libro de Unitat. Ecclesiee. Unde sine causa Erasmus dubitat quid senserit Cy- prianus ', deprimatuRomaneeEcclesiee.eo so- lum quia Cornelium compellat charissimum fratrein; cumtamen illudnon sitindicium aut minoris reverentiee, aut etiam eequalitatis, sed charitatis, yel sinceritatis illorum temporum, cujus rei argumentum est, quod in multis epis- tolis presby terorum Cypri ad Cyprianum, quee habentur in fine libri quinti, quamvis essent ejus subditi, appellent eum charissimum fra- trem. Jam Athanasius cum episcopis Alexan- drini patriarchatus, tum in epist. 2 ad Felicem primatum Ecclesiae Romanee splendide agnos- cit, tum etiam in epistola ad Liberium. Epi- phanius quoque in Anchorato, et heeresi 51 et 72; Origenes, supra, et ad Romanos 6; Ter- tullianus, 4 eontra Marcion., et contra Pra- xeam, et de Praescript. Heeret.; Dionysius in epistola quam ad Romanos scribit, apud Eu- seb.j lib. 5, cap. 22; Ambrosius oratione fune- bri de Obitu Satyri, habetur 24, queest . 1 , cap. Advocalit ; quo loeo obiter advertendum est eo jam tempore solum vocatos fuisse ca- tholicos, qui fidem Ecelesiee Romanee seque- rentur, ut constat etiam ex lege prima, codice de Summa Trinitate. Idem rursus Ambrosius, libr. 3 de Sacramentis, capit. primo, et 1 ad
1 Qua dere Pamel., in Cyprian., 1. 3, epist.
21.
Timotli. 3, et in cap. queestione prima, cap. Quce dignior ; Basilius sermone de Jndicio Dei, et epistola ad Athana- sium; Hieronymus, in omnibus epistolis ad Damasum, et Dialogo contra Luciferian., et in Apologia contra Rufin., et epistola ad Pa- machium et Oceanum de errore Origenis ; Gyrillus Hierosolymitanus, catechesi secunda; Cyrillus Alexandrinus, 12 in Joan., cap. 64; Augustinus, contra epistolam Fundamenti , cap. 4, et epistola 165 ad Generosum, et in omnibus epistolis ad Innocentium, et 2 de Ba- ptismo parvul., cap. 1, ac denique in epistol. 172 ; Chrysostomus, epistol. ad Innocentium, etepistola ad Leonem ; Theodoret., epistola ad Renatum ; Maximus, epistola ad Orient., et homilia 2 de Beato Laurent. ; Optatus, 2 con- tra Parmenian. ; Prosper, 2 de Vocat. gent., cap. 16, et ssepe lib. ad Objectioues Vincent., (fui pro Augustino Caelestinum I consuluit, cujus rescripto et auctoritate munitus, pro Au- gustino scripsit librum contra Collator. ; Eu- seb., in Chronic. ann. Domini 44, lib. 2, cap. 13; Niceph., lib. 2, capit. 14, ad finem ; Ber- nard., epistola 137, et libris de Consideratione, qui omnes primatum Ecclesiee Roinanee claris- sime profitentur. Etsi enim in nonnullis de citatis locis de primatu Petri loquantur, hoc tamen in loco ejusdem esse rationis cum Ro- mano liquet. Vide etiam Sozomen., lib. 4, cap. 15.
- Quarlum genus testimoniorum.impera- tores. — Quarto , ostenditur heec veritas ex dictis et factis imperatorum ; primus enim in- ter Christianos extitit Philippus, quem Fabia- nus Papa ob publica peccata a communione semovit; cujus potestatem ille cognoscens, publicam egit pcenitentiam , teste Eusebio , libro primo Historiarum , capite vigesimo quinto. Secundus extitit Constantinus, qui in- numeris factis et dictis Romani Pontificis di- gnitatem veneratus est, de qua re duos inte- gros libros edidit Eugubinus, Eusebiusque multa refert in Vita Constantini ; historia etiam de Baptismo Constantini in urbe Roma suscepto, ministrante Pontifice Sylvestro, re- fertur a Zonara, Nicepboro , et aliis historio- graphis, habeturque in actis Sylvestri, qui probantur cap. Sancta Romana , et in actis Liberii. Eamdem refert historiam Nicolaus primus, tpistola ad Michaelem imperatorem, et Leo nonus contra Michaelem , episco- pum Constantinopolitanum, capite tertio. Qui etiam addit ideo Constantinum, Romanum imperium Bizantium transtulisse, nc rex ter-
9 Lucse, habetur 24, renus simul cum imperatore coelestium et
Sanctorum in eamdem urbem concurrerent. Vide Clement. Unigenitus , de Pcenitent. et Remissionibus , et Clement. unica de Jure- jurando, et cap. Fundamenta, de Electione, in sexto, et cap. Constantini, distinctione 96, ut mirum sit quam impudenter heeretici non- nulii historiam Constantini Magni, atque ejus in Ecclesiam Romanam venerationem falsita- tis arguaut. Tertius fuit Valentinianus, qui m epistola ad Theodosium, etipse cum Marcian., in epistola ad Leonem primum, aperte agno- scunt Episcopi Romani supremam dignita- tem. Vide leg. Cunctos populos, cod. de Sum- ma Trinitate. Quartus, Justinianus idem sen- tit in gestis Joan. I, et Hormisdse Pontifieum, in lege Non reddentes, cod. de Summa Trini- tate. Vide D. Thomam, aut cujus erit, opus- culo 24 de Regimine principum , a c. 16 us- que ad 20. Quintus, Honorius Imperator idem fatetur. Vide capit. Victor., 97 distinctione. Multa etiam ex Carolo Magno , Ludovico , Henrico, Otbone rcferuntur in decretis , dis- tinctione sexta. Ac denique Carolus V, in edicto Wormaciensi, quod refert Cocleeus , in fine libri de Actis Lutheri : Ad veri, inquit, Romanorum Imperatoris officium pertinet, us- que ad sanguinem laborare ob sanctai Romana? Ecclesia? defensionem. Huc vero annumerari possunt honores quos Catholici Imperatores, fremant licet Apostolicee Sedis hostes, Roma- nis pontificibus exhibuisse accepimus, pedes scilicet exosculatos fuisse, equum freno te- nuisse, et similia. Quee in edicto Constantini memorantur. De aliis quoque imperatoribus et principibus vulgatse sunt historise.
- Quintum genus testimoniorum , hwre- tici. — Quintum genus testimoniorum sumi- tur ex confessionibus hsereticorum , qui in principio heeresis, antequam ab Ecclesia dis- cederent, obnixe curarunt adhserere Bomano Pontifici, id quod, qui minus assequi potue- runt, tunc demum ausi sunt et Ecclesiam de- serere et illius auctoritatem negare ; atque aliquando tandem ad Ecclesiam conversi, Ro- mani Pontificis auctoritatem sunt professi. Prior pars colligitur ex actis plurium haereti- corum schismaticorum ; nam Fortunatus, in sua causa , ad Petri cathedram appellavit , apud Cyprianum, 1. 1, epistol. 3 et 4. Item Abaylardus apud Bernardum, epist. 109 ; et Augustinus, lib. 2 de Peccato originali, cap. 7, et lib. 2 contra Julianum, iu fine, scribit Pela- gium et Cclestium promisisse in principio damnaturos se omnia quae Innocentius Papa
SECT. II. AN ILLA POTESTAS ET UNIVERSALIS ECCLESLE PASTORIS, ETC.
damnaret. Hieronymus, epistola ad Darnas., et Theodoretus, lib. 5, c. 3,affirmantPaulinum et Vitalem publicasse se cum Damaso sentire, ut morbum suum tegerent. Athanasius, epistola ad solitariam vitam agentes, scribit Arium coram summo Pontifice accusasse ipsum Atba- nasium; refertque Nicephor., libr. 9, cap. 6 et 7 ; Zonaras, libr. 4 Tripart., capit. 16; Wicleff. etiam , epistola ad Vicarium Christi , illum esse confitetur, seque etdoctrinam suam in principio illi submisit ; Sanderus quoque narrat idem fecisse Lutherum cum Leone X. Posterior pars, de schismaticis vel heereticis jam conversis, constat ex epistola Leonis Papoe 33 et 8-4, et ex Gregorio, capit. Quoties, dis- tinct. 7, et vigesima quinta, queestione prima, capit. primo, et capit: Berengarius, de Conse- cratione, distinctione secunda, et seepe alias referuntur confessiones heereticorum, qui cum ad veram fidem redeunt, Ecclesiee Romanse primatum confitentur. Vide in secundo tomo Conciliorum epistolam Hormisdee Papoe ad episcopos Hispaniee , et epistolam Bonifacii secundi ad Eulalium, episcopum Carthaginen- sem, quem ad communionem Ecclesiee Roma- nee admisit. Consule preeterea legationem Ar- menorum et Jacobinorum in Concilio Floren- tino, qui eamdem exhibent confessionem, et sessione ultima illius Concilii habetur par con- fessio Josephi, episcopi Constantinopolitani, qui morti proximus, non sine miraculo illam ex ore dictavit. In Concilio denique Latera- nensi sub Leone X, sessione undecima, conti- netur confessio satis expressa patriarchae Ma- ronitarum, in qua Pontificem vocat Christi Vicarium, gerentem in terris vicem Petri, etc. 15. Secundus onodus prolandi assertionem per varia signa exercitce potestatis supremce.
— Primum signum : quod confirmat creatos episcopos. — Quod patriarchte Romam scri- berent. — Quod pallium concedunt pontifices.
— Quod episcopi creandi jurent ipsis obedien- tiam. — Secundo principaliter confirmatur conclusio exusu et exercitio hujus potestatis, quam decem signis et viis ostendere proposui- mus supra numero 3. Primum ergo sit Ponti- ficem Romanum semper in alios episcopos, ju- risdictionemquamdam superiorem exercuisse, confirmando electionem eorum, vel per se, vel per suos legatos, quos fere semper in va- riis regiouibus habuisse infra ostendemus. Unde ex canone vigesimo Concilii Sardicensis, et ex epistola 82 Leonis papee, colligitur epis- copum Thessalonicensem solitum olim fuisse vice Romani Episcopi electiones episcoporum
confirmare. Simile quid colligitur ex Gregorio, cap. Salmitance, ciistinctione sexagesima ter- tia : Res, inquit, facta est, quce sub nullis ante- rioribus principibus evenit ; ea autem erat episcopum fuisse ordinatum sine ejus con- sensu. Sumptum est ex libro vigesimo regis- tri, capit. 15. Proeterea Leo papa, epistola 52, 55 et 67 ad Marcianum, et trigesimo tertio et trigesimo quinto ad Pulcheriam, et trigesimo octavo ad Anatholium, confirmat ordinationem Anatholii. Ex septima etiam Synodo colligitur Adrianum primum concessisse Tarasio conse- crationem. Hoc idem confirmat antiqua con- suetudo patriarcharum Orientis, qui statim post electionem suam epistolam synodicam Romano Pontifici mittebant, cujus rei testi- monia extant apud Damasum et habentur dis- tinctione 100 : patet etiam ex Gregorio, libro primo, epistola quarta, et libro septimo, epis- tola 63 ; et Leone, epistola 3, 33 et 38. Idem confirmat antiquus usus pallii. Nam post scri- ptam dictam epistolam synodalem . Summus Pontifex misit semper metropolitanis pallium in signum plenitudinis archiepiscopalis , de quo extat titulus extra, de Auctoritate et usu pallii, ubi plura decreta ex Clemente, Cceles- tino III, Innocentio III, Honorio III, de hac referuntur; et Joannes Carnotensis, hbro pri- mo, refert decretum Damasi, qui preecepit, ut metropolitani qui post tres menses consecra- tionis suse ad sedem apostolicam pro pallio nou misissent, commissa sibi careant digni- tate. Hinc Bonifacius II , ut patet ex ejus epist. 2, Episcopum Moguntinum, primatem Germanise , pallio donavit. Simile habetur apud Gregorium, libro 7 Registri, cap. 5. Joannes papa V, ante an. 800, opus et librum edidit de Pallii dignitate. De eadem re multa Turrecremata, libro 2, cap. 4; Brucard., li- bro 1, cap. 211; Joannes Andreas, etCanonis- ta?., capit. Significasti extra de electione, et cap. Juxta, distinctione 93 ' . Denique hic lo- cus satis coufirmatur ex juramento, quod epis- copus consecrandus exhibet ; jurat enim se Petro et illius Ecclesiee fidem et subjectionem preestiturum , ut patet ex pontificali et com- muni usu.
- Signum secundum : quod leges toti Ecclesve condant Pontifices Romani. — Se- cundum signum est , episcopum Romanum semper et ubique tulisse leges et preecepta, quae ad totius Ecelesioe gubernationem specta-
1 Videri etiam potest Panormit., citata ru- brica de Auctoritate et usu pallii.
rent, et universam Ecclesiam obligarent, quod est proprium universalis pastoris ; id autem patet ex Gelasio , epistola prima , dicente : Conreniens est ut totum corpus Ecclesicein hac observatione sibimet concordet, quam in Petri sede vigere conspicit ; uM Dominus totius Ec- clesice posuit principatum. Idem plane constat ex omnibus epistolis decretalibus antiquorum Pontificum; nam, ut Isidorus notavit, cum aute Constantinum non possent, propter ty- rannos, Concilia celebrari, Pontifices summi per epistolas decretales Ecclesiam guberna- bant : quod patet ex epistola Clement. tertia, Anaclet. prima, Alexand. ad omnes ortho- doxos, Pii I et cseterorum : Vos, inquit, Aposto- lica auctoritate instruimus, etc. ldem constat cx aliis.epistolis Calisti, Tbelespbori , et alio- rum quos supra citavimus, quae partim in de- cretis Gratiani et Brucardi continentur. De qua re vide Conciliurr Romanum sub Hilario papa, capit. Nulli, vigesirno-quinto, queestione pri- ma, et capit. Gfeneraliter , ex Adriano papa, et capit. Omnia, ex Damaso ibidem, et capit. Institutionis , ex Gregorio, vigesimo quinto, quaestione secunda, et cap. SiRomanorum, dis- tinctione decima nona, ex Nicolao papa. Ex- tant prasterea de hac re multarum provincia- lium Synodorum testimonia, quoe Pontificum Romanorum statuta suscipiunt, et illis obe- dientiam prsestant : Bracbarensis 1, cap. 18; Toletani tertii, cap. primo; Toletani quarti, cap. 16;Hispalensis secundi, canone secundo ; Triburiccnsis, cap. 30, babetnr cap. Inmemo- riam, distinctione 19, ubi dicitur fuisse sub Carolo ; Brucardus, vero libro primo, capit. 220, sub Arnolpbo refert ; Turionensis secun- di, cap. 21 ; in tomis vero Conciliorum excu- sis Venet. anno 1585, dicitur Turonica Syno- dus; Agatbens., cap. 9; citatur cap. Presby- ter , distinctione 82, ex Concilio Gangrensi, quod tamen in eo non invenitur ; Carthag. 3, canon. 1 . Et multa alia habentur de hac re dis- tinctione decima nona decreti. Ex quibus in- telligitur quam erronea sit hsereticorum sen- teiitia negantium Pontificibus potestatem con- dendi leges, de quo alibi latius.
- Tertium signum, quod dispenset Papa etiam cum episcopis. — Et cum fidelibus in totis. — Tertium signum est potestas dispen- sandi etiam cum aliis episcopis, in ecelesias- ticis canonibus ; hoc enim faciens aperte se ostendit aliis superiorem; hanc autem potes- tatem exercuisse constat ex historia Niceph., lil». 14, a cap. 37, ubi dicitur Proculum, jussu Coelestini papa;, ex cpiscopatu Cyziceno trans-
latum fuisse in Constantinopolitanum , dis- pensando in canon. 15 Concilii Nicaeni, et 1 Sardicensis, quod id vetabant. Multa alia de eare refert idem Brucard., 1. 1, cap. ult., et in epist. Anther. 1 ad episcopos Bseticae et Tole- tanae provincia:, Ante annos 1300 scripta ha- betur similis historia de alia mutatione cujus- dam episcopi, sedis Romanse auctoritate facta. Videri etiam potest epistol. 2 Calixti papee et Martyris, et confirmari ex usu dispensandi in votis, et aliis similibus, quse ex perpetua tra- ditione habentur, nec omnia possunt hoc loco numerari. Vide Gelas. Papam, epist. 1 ; Gre- gorium, lib. 12, cap. 31; Innocentium III, cap. Proposuit extra de concess. preebendge ; Bernard., lib. 3 de Consideratione , qui om- nes late explicant potestatem dispensandi esse apud Romanum Pontificem. Plura habes in Turriano, tertio contra Centuriatores ; Lin - dan., & Panopliee, c. 90.
- Quartum signum, quod exerceat potes- tatem coercham in totam Ecclesiam. — Tum excommunicando etiam imperatores. — Tum prirando episcopos dignitate. — Tum reges at- que imperatores. — Quartum signum sumitur ex potestate coerciva quam Romani Pontifi- ces exercuerunt in universalem Ecclesiam, et principes ejus, compellendo Ecclesiee membra ad obediendum divinis et pontificiis legibus ; de quo extat egregia sententia Hilarii papee, in quadam Romana Synodo suo tempore ce- lebrata. Leo etiam I, epistola prima, etGrego- rius, libro septimo, epistola 53, nonuulla ha- bent de hac re. Huc etiam spectat historia , quam refert Eusebius, libro 5, c. 24, de Vic- tore, qui multas Asiee Ecclesias excommuni- cavit, eo quod in celebratione Paschatis cum Romana Ecclesia consentire nolebant ; et quamvis idem Eusebius referat Irenaeum et alios catholicos graviter tulisse factum illud Victoris, nunquam tamen illi objecerunt quod id facere tentasset, quod sub ejus non caderet potestatem, sed solum quod aspera et nimis rigida videretur sententia , absque urgenti causa et necessitate.Tamen conciliumNiceen., ut idem Eusebius refert, libro 3 de Vita Con- stantini , Victoris sententiam comprobavit. Vide Epiphan., haeres. 50, et August., in 29. Huc ctiam spectat historia quam refert Nice- phor., libro 13, cap. 31, de Innocentio I, qui excommunicavit Aichadium et Eudoxiam pro- pter causam Cbrysostomi , quod facere nou potuisset, nisi esset universalis episcopus, po- tcstatemque haberet in cos ctiam impcratores qui extra episcopatum Romanum Constanti-
SECT. II. AN ILLA POTESTAS ET UMVERSALIS ECCLESLE PASTORIS, ETC.
nopoli regnassent. Similis bistoria est Gre- gorii III, qui Leonem imperatorem Graecum excommunicavit, ut relert Zonaras in Vita ejns. Ad usnm preeterea hnjus potestatis spec- tat, quod saepe episcopus Romanus alios Epis- copos ob delicta vel peccata episcopatu pri- vavit ; de quo mnlta refert Pigbius , libro quarto, capit. decimo tertio, et Simaneas, de Catbolicis institutionibus , titnlo vigesimo quinto, num. 9. Similiter Nicolaus I, epistola ad Michaelem , enumerat octo patriarchas Constantinopolitanos a Romanis Pontiticibus depositos, quorum unus fuit Antimus, quem Agapetus Papa deposnit contra voluntatem et miuas imperatoris; qna de re multa referun- tur in 5 Synodo generali : ex qua etiam con- stat Felicem Papam deposuisse Petrum Antio- cbenum, et ex eo loco multa argumenta sumi possent ad hoc institutum eonfirmandum. Vi- deri etiam potest Liberatus , in Breviario , cap. 21 , et Zonaras in Vita Justini. Idem colligitur ex causa tum Achatii Constantino- politani, apud Nicephor.,1. 46, c. 17; tum Dioscori Constant. quem Gelasius, epistola ad Episcopos Dardaniee sedis Apostolicee aucto- ritate depositum esse scribit ; tum denique Flaviani, quem Damasus dignitate privavit. Legatur Theodoretus, 1. 5, c. 23; Socrates,
5, c. 15; Sozomenus, 1. 8, c. 3; Nicepho- rus, 1. 12, c. 24. Et quamvis Theodosius ipse aliique intercederent , Flavianus tamen ad episcopatum revocatus non est, nisi Romano Episcopo annuente. Hanc eamdem potesta- tem coercivam illud non obscure indicat, quod Episcopus Romanus reges etiam et im- peratores temporales regnis et jurisdictione temporali interdum privet, et ad alios trans- ferat propter schismata, vel heereses, vel simi- lia facinora, ut infra in materia de haeresi os- tendemus.
Quintum signum , quod doceat omnes de fide et moribus.— Quintum signum est, quod non semel, neque ex una mundi plaga, occurrenti- bus dubiis de rebus ad fidem vel mores Eccle- siee pertinentibus, ad Sedem Romanam, tan- quam ad supremam catbedram et tribunal re- cursum est , atque ejus sententia et definitio expectata ; de quo signo plures epistolse apud Cyprianum leguntur, quibus Pontificem Ro- manum consuluit. Hieronymus etiam ex Da- maso audire voluit modum loquendi in myste- rio Trinitatis, ut videre est in epistola de tri- bus hypostasibus. Idem postularunt Episcopi Numidise, ut patet ex epistola quarta Damasi ad Prosperum. Et Hieronymus, epistola ad
Geronti. , ait se fuisse a secretis Damasi , ad respondendum consultationibus synodicis Orientis et Occidentis. Ireneeus vero, apud Hieronymum de Viris illustribus, missus est Romam ab episcopis Galatia?, ut Papam con- suleret de quibusdam fidei queestionibus ; quod etiam fecit Polycarpus prope tempora Aposto- lorum. Simili enim de causa Romam accessit tempore Aniceti Papee, teste Eusebio, libro primo, cap. 14. Ex Conciliis deinde Africanis et epistolis Augustini, preecipue 90 et sequentlj constat in queestionibus fidei recurrisse sem- per ad Pontifices Romanos Innocentium, Cce- lestinum , et ceeteros suee eetatis. Ex epistolis quoque decretalibus ipsorum Pontificum, idem institutum aperte colligitur; continent enim responsa de rebus quee ab ipsis petebautur ad fidem et mores pertinentibus, ut patet es Anacleto, epistola 3; Evaristo, epistol. 1; Alexandro I, epistola prima ad Orthodoxos, et Eleutherio, epistola ad Gallos; Fabiano, epis- tola secunda ad Orient., et aliis communiter, qui omnes respondcndo affirmant pariter mu- nus et officium Apostolicee sedis esse dubia, et quoestiones snbditorum terminare.
- Sextum signum, quodlites terminet. — Tpsi quoque episcopi liwretici ad tribunal Ro~ manum appellarunt. — Baron., anno Ckristi 247, de qucestione canonum Concilii Nicce- ni, et infra disp. 11, sect. 1, n. 6. — Sextum signum , non dissimile preecedenti , est, in gravioribus causis, et difficillimis in Ecclesia occurrentibus, semper adRomanamsedem tan- quam ad supremum tribunal fuisse appella- tum, quod constat primo ex variis Pontificum epistolis et decretis : Anaclet. , epistola 1 ; Sixti II, epistola 1, habetur 2, qusest. 6, cap. Si quis putarerit ; Higinii, in cap. Salvo, q. 3, et cap. Si autem, eadem causa ; atque ex Aniceti epist. ad Gallos; Victoris, epistol. ad Theophyl. Alexandr. ; Zepherini, epistola ad Episcopos Ecclesise Sicilia? ; Melchiadis, epistola ad Episcopos Hispan. Vide 2, quaest. 1, c. Pri- mates. et 2, queest. 2, cap. Si quis, cap. ad Romanam, cap. Quoties, et 3, quaest. 6, capit. Quaihvis, cap. Accusatus. Idem constat exva- riis historiis. Celebris illa est Athanasii, qui, injuste ab Arianis damnatus , ad Julium Pa- pam appellavit , et ab ipso in suam sedem restitutus est, ut scribunt Nicephor., libro 59, cap. 8 et 9 ; libro 4 Sozomeu., cap. 15; Tri- partit. , libr. 3 suae Historiae, cap. 7 ; quod idem Atbanasius testatur in principio secundee epistolee. Lege ipsum Athanasium, epistola ad Felicem II. Idem fecit Petrus AlexandriniiSj
tempore Damasi, referente Nicephoro libr. 11 Constantini ; Ambros
ct 48; hisque duobus exemplis ad hanc rem utitur Hieronymus in epitaphio Marcellee ; similisque historia extat de Chrysostomo, qui, quoniam ab episcopatu fuerat injuste deposi- tus, ad Innocentium appellavit, ut constat ex ejus epistola ad ipsum Pontificem, et ex variis epistolis ejusdem Innocentii ad diversos. Vide Nicephor., libr. 13,, cap. 19, 34 et 36. Fiavia- nus quoque, episcopus Constantin., ad Leonem appellavit , ut Liberatus scribit in Breviario , cap. 12; appellavit similiter Theodoretus, ut constat ex epistolis ejusdem ad eumdem Leo- nem ; appellavit denique episcopus quidam Thebanus , ut coustat ex Gregorio , libro 2, epistola 6 indictionis 11. Nec solum Catholici episcopi, sed etiam Heeretici in principio con- sueverunt ad Apostolicam Sedem appellare. Ita de Marcione refert Epiphanius, hseresi 42 ; ita Cyprianus, libro 1, epistola 3 et 4, de For- tunato , Felice et Basilide. lta Sulpitius , li- bro 2 Sacrse Historiee, de Priscilian. tempore Damasi. Denique hanc fuisse antiquissimam Ecclesiee consuetudinem testatur Leo Papa, epistola 89 ad episcopos Gallise ; et Gelas. epistola ad Faustum , et epistola ad epis- copos Dardan. Idem denique statutum fuit in Concilio Sardicensi, sub Julio, canone 3, 4 et 7, quod generale esse, et semper in Ecclesia receptum, testatur Alhanasius, in 2 Apologia ; ubi adfuisse liquet legatos Papee Julii, et plus quam 300 episcopos ex variis regionibus et provinciis orbis ; idemque habet Hilarius , libro de Synodis. Nec refert quod Augustinus , 2 contra Crescon., c. 34, Conci- lium Sardicense ab Orientalibus contra Atha- nasium congregatum appellet haereticum ; non enim de hoc loquitur quod generale fuit , sed de privato quodam conciliabulo 67 episcopo- rum, cujus meminit Sozomen., libro 3, cap. 8 et 11 ; ubi etiam notat canones Concilii Sar- dicensis ssepe citari a Patribus, tanquam edi- tos in Nieseno, ut patet ex epistola Zosimi Papse ad Episcopos Africee, et epistola Innocentii ad Vietritium , episcopum Rothomagensem , et Leone, epist. 25 ad Tbeodosium, cum tamen hi canones non habeantur hodie in Nicseno Concilio ; fortasse tamen antiquitus in eo circumfcrebautur ; nam et canones alios , proetcr eos viginti qui extant , fuisse edi- tos, supra ostendimus in num. 5, et suade- tur etiain , quoniam intcr hoscc canones ille non visitur quo statutum cst, ut Pascha die dominico cclcbretur, quod tamen csse edi- tum constat ex historiis : Euseb., lib. 3 de Vita
epist. 82; Hierony., prsefat. in Judith; Augustin., epist. 110; item ex Concil. quodam Africano, can. 14, et ex Attico, in Concilio Calcedonensi, sub finem ; feruntur etiam varia decreta Concilii Niceeni , qui inter dictos viginti canones non habentur; aut fortasse antiqui Patres concilium Sardi- cense et Niceenum tanquam unum reputarunt, proindeque Sardicensis inter Synodos genera- les non censetur , quia eodem fere tempore coacta sunt, iidemque Patres magna ex parte ad utrumque convenerunt, atque eadem doc- trina est in utroque tradita.
21 . Oljectio fuereticorum contra sextum si- gnum. — Refellitur. — Prcescrilit etiam Papa modumjudicii contra Episcopos. — Contra hoc tamen signum de appellationibus objiciunt Lutherani queedam loca Cypriani, Augustini, et quorumdam Conciliorum in Africa, in qui- bus videtur prohiberi ne ad Summum Ponti- ficem appelletur. Legi de eo potest Cyprianus, libro primo, epistola 3 ; Augustinus, epistola 162; Concilium Milevitanum, cap. 12, et Con- cilium sextum Africanum. Ad heec breviter respondendum, nunquam hos Patres id vetuis- se, aut eam potestatem Episcopo Romano ade- misse. Nam potius Augustinus, dicta epistola, aperte fatetur Episcopis licere appellare ad Romanam Sedem. Eamdem esse sententiam Cypriani, constat ex eodem, in libro primo, epistola 4, et libro 3, epistola 13. In adducto autem loco, solum contendit minime expedire ad Romanam Sedem appellationes, quando reus manifestissime convincitur de delicto apud immediatum judicem, quo etiam modo loquitur Ambrosius epistola 69, vel potius Da- masus, ut alii volunt ; nam de Ambrosio tan- quam de alio mentio fit eo loco. De Concilio autem Milevitano, consulatur Gratianus, capit. Placuit, secund., queestione sexta; brevitcr dico non esse ibi sermonem de causis Episco- porum, sed presbyterorum, quas Patres vo- luerunt apud Episcopos transigi, ipso Ponti- fice Summo id nihilominus confirmante , quamvis nullum concilium prohibere unquam potuerit, quin Pontifex appellationem cujusvis justam admittere possit. Jam Concilium sex- tum Africanum potius expresse aflirmat ad- mittendas esse appellationes ad Pontificcm, obsecrat tamen ne facile et qualibet ex causa intendanlur; atque in hac sententia fuisse semper Africanos Patres constat, preeter dicta, ex Leone, cpistola 87 ad African., et Bonifac, cpistol. 2 ad Eulal. Alexand., et Concilio Flo- rentino, session. 20. Ad hunc denique locum
SECT. II. AN ILLA POTESTAS ET UNIVERSALIS ECCLESI^E PASTORIS, ETC.
arguendi spectat, quod fere omnia, quae ad modum tractandi graviores causas episcopo- rum attinent, ut accusationis forma, testium inductio, etc, statuta et definita sunt auctori- tate Romanee Sedis, ut patet ex Anacleto, epis- tola 2, cap. Accusaiio, 2, queest. 7 ; Zephirin., epistola 1 ad episcopos Siciliee, cap. Primates,
2, q. 1; Alexand., epist.^1, cap. Siquis, 3, q. 4, cap. /Si quis, 2, q. 3, cap. Qiiamvis, 3, q. 6., cap. Inducice, 3, q. 3, cap. Judicantem, 30, q. 5, cap. Accusatores, 2, q. 8, cap. Caveant,
3, q. 9, cap. Nihil, 2, q. 1, et cap. Si qtiis, d. 94.
Septimum signum, quod Pontifex curet infidelium conversionem. — Septimum signum pontificiee dignitatis et universalis episcopatus Romani, est cura quam semper habuit de infi- delium conversione et Ecclesiee universalis propagatione ; ostendimus enim in superiori- bus munus hoc proprium esse ejus pastoris, qui caput est totius Eeclesiee, et in nullum alium posse proprie convenire; hoc autem vere tribuitur Ecclesiee Romanee, neque id haeretici negant; nam sunt frequentes et cer- tissimee historiee de illa re : Dionysius eniin, qui in Gallia primus fidem seininavit, ab hac sede missus est; Augustinus, in Angliam tem- pore Gregorii ; Chilianus ad Francones, quos fe- liciter convertit tempore Couonis ; D. Bonifa- eius, episcopus et martyr, missus fuit ad Ger- manos a Gregorio II; Scotik, sub Ceelestino I, qui Palladium ad eam niisit, fidem suscepit; et similiter tota Hungaria, tempore sancti Stephani, regis illius, curante episcopo Roma- no. Legatur hac de re Hosius, 1. 3 contra Brent., circa principium, ubi refert Lutherum fassum esse totnm id quod est fidei, imo omne bonum Christianum a Papa ad Germaniam devenisse. Consule etiam inferius, disp. 18.
Octavum signum, quod novos erigit epis- copatus. — Octavum signum affine praeceden- ti : in Ecclesia Romana semper viguit potestas condendi novos episcopatus, res certe neces- saria propter novas in dies infidelium conver- siones , quod a principio Ecclesiee observa- tum esse constat ex 1 epistol. Clem., et 2 ac 3 Anacleti, et ex epist. Aniceti ad Galliarum Episcopos ; Melchiadis ad Hispanos ; Damasi, cpist. 14 ; Nicolaus I epist. ad Michaelem Im- peratorem : Romana, inquit, Ecclesia alias omnes sive Patriarchales, sive Episcopales ere- xit, ipsam vero solus Christus instituit; Gre- gorius, 1. 7, epist. 32, asseverat ab Apostolica
1 Iu disp. 10.
Sede sacerdotium in Africa ortum fuisse. Idem de Sicilia ait Leo, epist. 4. His denique temporibus, cum novus orbis atque Orientis Indiee per preedicatores ab ipsa Romana Sede missos Ecclesiee accesserint, ejusdem sedis auc- toritate novi in illo erecti sunt episcopatus.
Nonum signum, quod hcereticos punit, nutantes confirmat, etc. — Nonum signum af- fine ac simile septimo est, quia non solum in- fideles omnino ab Ecclesia alieni per hanc se- dem conversi suut, verum etiam qui ex Eccle- sia in heeresim et infidelitatem sunt prolapsi, ejusdem sedis auctoritate et diligentia dispa- ruere: hsec enim pars in custodia dominici gregis huic reservata est pastori, et quando- cumque aliarum Ecclesiarum praesules in fide defecerunt aut certe nutarunt, ab Episcopo Romano vel correptos, vel confirmatos accepi- mus, juxta verbum Domini : Et tu aliquando conversus confirma fratres tuos. In qua re ju- dicium hujus sedis semper habuit summam auctoritatem, ut Prosper dixit in fme libri contra Collatorem,et infra latius ostendemus, agendo de remediis contra heeresim. Vide Au- gustinum, epist. 94, et epist. 106, etinitio li- bri contra Julianum ; et Leonem Papam, epist. 83, 94; et Gelas.- optime, epistola ad Orient. Denique Augustinus, epistol. 102, eleganter scribit nullum unquam judicatum fuissc heere- ticum, quem Ecclesia Roiivmaadmiserit, nul- lumque catholicum quein ipsa damnaverit. Atque ad hunc locum spectat nihil unquam in Ecclesia fnisse clenuo de fide declaratum, ne- que ullum Concilium etiam generale nactum esse suam auctoritatem citra Pontificis confir- mationem, ut infra in materia de Conciliis, disput. 11, sect. 3, latius ostendemus : inte- rim videatur epist. 1 Pelagii II ad Oriental., et Gregor., 1. 4, epist. 36.
.Decimum signum, quodlegatos destinet. — Ultimum signum universalis potestatis Epis- copi Romani est, habuisse semper in variis or- bis provinciis legatos et vicanios, quibus vices suas committat, reservatis sibi causis gravio- ribus. Ita legimus Episcopum Thessalouicen- sem vices Romanee Sedis per Orientem gessis- se, ut epist. 94 Leo Papa testatur : Sicut prce- decessores mei, inquit ad Anastasium, prcede- cessoribus tuis, ita ego dilectioni tuce priorum secutus exempla, vices mei moderaminis dele- gavi, etc. Preeterea Episcopum Constautinopo- litanum interdum hoc munus legati Aposto- lici obiisse in ^Egypto, colligitur aperte ex epistolis Simplicii Papee ad Achatium Episco- pum, et Gelasii ad Episcopos Dardaniee : Cur,
MSPUT. X. DE SUMMO PONTIFICE.
inquit, non ad Sedem Apostolicam, a qua sibi curam illarum regionum noverat delegatam, referre curavit Achatius? Prreterea Alexan- drinum Episcopum aliquando hae dignitate legati fuisse prseditum, sumitur ex epistola Bonifacii II ad Eulalium, Episcopum Alexan- drinum; et Mcephor., 1. 45, c. 34, refert a tempore Coelestini Papse, qui vices suas Cy- rillo Alexandriuo delegavit, Episcopos Alexan- drinos et mitram et papse appellationem fuisse sortitos; Episeopum quoque Hispaleusem mu- nus hoc legati per Hispanias gessisse loco Se- dis Apostolicse, constat ex epistola Simplicii Papse ad Leonem, Episcopum Hispalensem ; ob quam fortasse dignitatem, in nonnullis Con- ciliis Toletan., episcopus Hispalensis primus etiam ante Toletanum subscripsit. Similiter Arelatens. Episcopus in Galliis idem munus obtinuit, ut scribit Nicolaus Papa, epist. ad Michaelem Imperatorem, et constat ex epist. Gregorii Magni ad Vigil., 1. 4 Registri, epist. 52. Jam Calistus Papa, epistola ad Episcopos Galliae, hortatur illos ut, fulti sedis Apostoli- C83 auctoritate , adversus statuta apostolica nihil fieri permittant. Leo Papa, epist. 87, committit Potentio legati officium per Afri- cam ; denique necessitatem pontificise lega- tionis palam declarat Symmachus Papa, cap. Valde, dist. 94.
Concluditur ex allatis signis institutum assertionis. — Ex his igitur omnibus evidenter satis constat Romanum Pontificem , a princi- pio nascentis Ecclesia?, ethabitum et existima- tum esse Pastorem universalem, et hujusmodi potestate et dignitate usum fuisse ; nam ea omnia per quae discurrimus manifestissima sunt munera ejus qui in totam Ecclesiam jurisdictionem habet, et in alium non possunt ulla ratione convenire.
Tertia assertio de fide , et moraliter cxidens. — Ostenditur primo. — Secundo. — Tertio. — Quarta ostensio, in qua sup - ponitur primo. — Supponitur secundo. — Dieo tertio : Romanus Pontifex non tyrannice neque injuste lianc sibi dignitatem usurpavit, sed per legitimam Petri successionem obti- nuit. Conclusio est de fide, et, suppositis iis qure diximus , est moraliter cvidens. Primum cnim crcdibiie non est potuisse Romanum Episcopum per tyrannidem hanc sibi dignita- tem usurparc, cum neque armorum vi, neque modis aliis quilms vidcmus imperia autregna solere usurpari, injustc illam obtinere potue- rit. Prceterea omnia testimonia supra adducta, tum ex Patribus et Conciliis generalibus, quo
Episcopi et patriarchse conveniebant, quibus dignitas haec maxime poterat esse infensa , tum eximperatoribus, atque aliis qui eamdern dignitatem Episcopo Romano tribuunt, plane convincunt juste et sancte , et non tyrannice eam semper obtinuisse. Id vero non ignoran- tia neque vi ulla compulsi testificati sunt. Tertio, huc accedit perpetua traditio ; nain, teste Augustino, 4 de Baptismo, cap. 24, quce ab omni Ecclesia servantur, et quorum origo non invenitur, ex Apostolorum traditione pro- fecta esse credendum est. Hujusmodi autem est pontifieatus Romani Episcopi ; nullum enim illius potest inveniri principium post Apostolos ; quod argumentum in sectione se- quenti latius prosequemur, et exeludemus hse- reses quse de hac traditione versantur. Quarto, potest eadem successio declarari in hunc mo- dum, statuendo primo D. Petrum luisse Romse Episcopum, et usque ad mortem suam ibi fi- xisse sedem ; quamvis enim hseretici quidam utrumque vertant in dubium, et nonnulli etiam negare audeant, res tamen adeo est evi- dens et contestata, ut satis in eo prodant suo- rum dogmatum falsitatem, cum ad ea defen- denda cogantur etiam humanam quamdam evidentiam , et perpetuam traditionem histo- riamque inficiari. Itaque Petrum Romse fuisse, ipsemet in epist. 4, cap. 5, testatur in heec verba : Salutat vos ea, quce Bdbylone est Eccle- sia, id est, Romse, ut Patres interpretantur : Papias apud Eusebium, lib. 2, cap. 13 ; Ter- tullianus, libro de Prsescript. ; Hieronymus, de Viris illustribus, in Petro ; OEcumenius, et alii expositores '. Deinde Petrum episcopalem Sedem suam Antiochia Romam transtulisse asseverant Hieron. supra ; Epiphanius, hseresi 47; Leo I, et D. Maximus, serm. de S. Petro et Paulo, et fere reliqui Patres in sermonibus argumenti ejusdem ; Dorotheus in Synopsi; Eusebius, lib. 3, c. 4. Denique in eo episco- patu ad mortem usque perseverasse testantur iidem Patres et historiee , atque omnes alii Sancti in hac et preecedenti sectione adducti, idque fit certissimum ex pernetua totius Eccle- sise traditione , atque sepulchris Sanctorum Pelri et Pauli, quce summa totius orbis vene- ratione Romai coluntur, qua de re opusculum cdidit Clithovseus in suis miscellaneis , Tur- rian., 23 Centuri., c. 16. Sccundo supponitur oportuisse quempiam succedere Petro in pasto- rali munere, et cura totiusEeclesice, ut in prima
1 Dehac inlerpretationc, 1. 5, contra Jacob., cap. 7, n. 8, Lorin., eitato loco Pelri eriubte.
SECT. II. AN ILLA POTESTAS ET UNIVERSALIS ECCLESIJE PASTORIS, ETC.
conclusione osteasum est; unde recte conchi- ditur in ea Sede Petro succedere debere, in qua suum ille episcopatum usque ad mortem collo- cavit; hsec autem est Romana Ecclesia, inter quam et Antiochenam hsec est differentia, nam in illa Petrus prius sedit, sed tandem reliquit , ideoque solum inibi retenta est privata epis- copalis dignitas simul cum patriarcliali , ex Petri voluntate. In Ectiesia vero Romana fixit sedem perpetuo usque ad niortem, et in ea voluit suam residere dignitatem , ut sectione scquenti latius ostendetur.
Objectio bipartita. — Sed ecce hseretici: quamvis demus, inquiunt, hanc dignitatem per legitimam successionem aliquandiu du- rasse, at necesse est fateamur jam esse extinc- tam. Nam tempore Urbani VI tres omnino profitebantur se Pontifices Summos, nec con- stare potuit de legitimo; ergo nec de reHquis, qui ad hunc usque diem successerunt id cer- tum esse potest. Quo argumento couclude- bat Wicleffius, damnatus, sess. 8, Concilio Constantiensi, nullum jam esse verum Pa- pam ; addunt preeterea Concilium Basiliense generale deposuisse Eugenium et elegisse Fe- licem ; postea vero Eugenium sua auctoritate in sedem irrepsisse. Uncle conficiunt non fuisse verum Pontificem Eugenium ; cumque ab eo manent posteriores cseteri Pontifices, cardinales et episcopi, colligunt nullum esse jam legitimum successorem.
Ad primam partem objectionis. — Ad secundam partem. — Respondendum tamen ad priorem partem, Urbanum verum fuisse Pontificem ; conslitit siquidem ab univer- sis Cardinalibus rite et recte fuisse electum, nec pravorum hominum schisma potuisse illum dubium efficere. Deinde post schis- ma illud in Concilio generali Constantiensi quotquot poterant habere jus adpapatum, eo jure cesserunt, electusque universim est Martinus V, et a tota Ecclesia receptus, prse- terquam a Benedicto XIII, ac paucis sequaci bus. Quo brevi extincto, Martinus V univer- salis Ecclesiee sedem pacifice possedit, quse continenti successione legitima usque ad prse- sentem Gregorium XIII possidetur. Hinc ad posteriorem partem , respondetur Concilium Basiliense in principio quidem fuisse legiti- mum, et auctoritate Eugenii, cujus legati in eo interfuerunt , congregatum. Postea vero fuisse schismaticum et sedrtiosum conciliabu- lum , ac nullius prorsus auctoritatis , ut in Concilio Lateranensi ult., sess. 14, declaratur; tale autem fait, ubi primum aggressus fuit
ad legitimi Pontificis depositionem. Primo, quia eo tempore non aderant ejus legati. Secundo , quia prsecipui quique Episcopi , discesserant ; pauci porro, qui remanserant, contra antiquam Conciliorum formam mul- titudinem presbyterorum aggregarunt, ut ali- quid esse viderentur. Tertio, quia Florentise per idem tempus agebatur Concilium rite coactum , auetoritate scilicet Pontificis preesi- dentis , ex latinis pariter et greecis Episcopis, preesente etiam imperatore greeco , et oratore latini imperatoris, quse omnia scribit ^Erreas Sylvius in historia ejus Concilii.
- Confirmatur eadem assertio tertia. — Tandem potest confirmari conclusio tum ex sanguine Martyrum, qur pro hac dignitate tuerrda effusus est, non tantum prseteritis, sed preesentibus etiam temporibus ; tum quia quotquot ab hoc capite desciverunt , hseretici et schismatici semper sunt habiti, prsecipue grseci , maximeque Constantinopolitani pa- triarchse, qui manifesto pariter ac justo Dei judicio irr manus Turcarum devenere, ex quo per extremam audaciam Romanae Sedis digni- tatem ambiere.
SECTIO III.
An Episcopus Romanus jure divino, ex Christi Bomini scilicet institutione, sit universalis Pontifex Ecclesice ?
1 . Bubium duplex in hac sectione. — Hsec qusestio partim definita jam est, partim locu- pletanda venit, quo magis veritas prsecedenti sectione demonstrata confirmetur. Sciendum ergo duas hic moveri qusestiones : una est, an dignitas quam ostendimus facto et jure in Pontifice Romano inveniri, ab hominibus in- troducta sit, an ex Christi Domini institutione constet; altera, an concedendo dignitatem il- !am esse a Christo institutam, ipsius conjuuc- tio cum episcopatu Romano sit etiam Christi an hominum potius institutio.
- Ad primum dubium quid Ocham, et alii dicant. Vide in defens., I. 3, c. 20, et apud Bel- lar., I. 2 de Roman. Pont., c. 17. — In priori qusestione, quamvis ex superioribus videatur satis defiuita, non defuerunt qui Summum Pontificem introductum esse ex hominum ins- titutione crederent, sicut patriarchatum Con- stantinopolitanum vel Alexandrinum. Ita Ocham, in Dialogis, p. 1, lib. 1, c. 13 et 23, et quos supra, disp. 5, in comparatione Papee
30 i
et Conciliorum citavimus ; refert etiam Tur- recrem., lib. 22, c. 39, dixisse quosdam insti- tutam fuisse banc dignitatem ab imperatori- bus. Sic Calvinus vult Phocam, imperatorem greecum, dedisse Pontifici Romano primatum in Greecos; Pipinum et Carolum Magnum in Gallos et Germanos, quod equiclem vanissi- mum est. Nam evidenter ostendimus pontifi- ciam dignitatem esse multo antiquiorem ; Pbocas ergo solum declaravit edicto Romanam Ecclesiam esse caput omnium Ecclesiarum, idque ut ambitionem patriarchee Constantino- politani compesceret, sicut Beda refert libro de Sex setatibus, in Phoca; quod tamen idem declaraverat Justinianus imperator, epist. ad Innocent. II, et Valentin. utroque antiquior, epistola ad Theodosium. Pipinus autem et Ca- rolus Magnus nihil spiritualis potestatis in Galliam vel Germaniam Episcopo Romano contulerunt ; multo enim tempore ante ipsos Leo Papa, epistola 89, et Gregorius, 1. 4, epis- tola 52, scripserunt ad Episcopos Galliee tan- quam Pontifices Summi ac superiores eorum. Per id quoque tempus, antequam Pipinus in regem Franciee eligeretur, primates et Gallia- rum populi relaxationem juramenti ob justas causas a Pontifice Summo petierunt, ut licite possent iniquum regem deponere, ac Pipinum subrogare, quee historia videri potest in Paulo Diacono, 6 de Gestis Longobard., c. 5; et Paul. ALmW., 1. 1 et 2 de Gestis Franeorum, et Blon- do, decade 1, 1. 10.
3 . Quid alii damnati. — Rejiciuntur. — Alii opinati sunt Constantinum imperatorem de- disse primatum Episcopo Romano , propter canonem Constantinus, d. 96. Ita posuit Mar- sil. de Padua, damnatus a Joann. XXII in sua quadam Extravaganti, refertque Turrecrema- ta, libro 2, capit. 42, et libro 4, in iin. Idem putavit Joannes Huss, damnatus in Concilio Constantiens., sess. 14, contra quos illud etiam sufficit , quod plane ostenderimus exemplis antiquis Romanorum Pontificum, hunc pri- inatum Eeclesise Romanee esse multo antiquio- rcm. Imo et ipse Constantinus in illo eodem canone confitetur, principatum sacerdotum et christianee rcligionis caput ab Imperatore Coe- lesti institutum esse ; quocirca, quee ibidem Constantinus Pontifici Romano largitur (nihil modo de illius canonis auctoritate disputando) partim ad dominium temporale spectant, par- tim ad executionem dignitatis pontifieiee, non ad ejus institutionem. Nam , licet ante illa tempora Episcopi Romani in totam Ecclcsium habereut auctoritatem, attamen ob pcrsecu-
tiones et alia impedimenta, non poterant ut oportebat sua uti potestate, et Ecclesiam to- tam gubernare, quoi ut facere liberius pos- sent Constantinus curavit.
Quid Lutherus, qui etiam expugnatur. — Aliter finxit Lutherus dignitatem hanc a Con- stantino IV manasse, prolato ex Platina testi- monio, m Vita Benedicti XII; sed eadem cer- titudine Lutherus excluditur ex traditione dic- ta, et aliis quee ante adduximus; Platina vero solum refert habere olim Imperatores jus quoddam confirmandi Pontificum electiones, cui Constantinus IV suo tempore cessit; illud porro jus, non nisi concessione et beneficio Scdis Apostolicee habuerat, ut infra dicetur.
Aliorum responsio. — Reprohatur ut hce- retica. — Alii autumant primatum fuisse con- cessum Episcopo Romano ab universa Ecclesia iu Niceeno Concilio; ibi namque datum esse privilegium Romanee Sedi, ut in gravioribus causis ad illam ex universa Ecclesia posset appellari. Unde Melchiades Papa, epistol. ad Episcopos Hispaniee; Damas., epist. ad Pros- perum ; Zozimus, epist. ad Episcopos Africee, cujus verba in Concilio sexto Carthaginensi habentur; et Julius I, epist. ad Orientales, de hac dignitate tractantes, solum eam referunt in Ecclesiee consuetudinem, Conciliique Nicee- ni definitionem, quod senserunt etiam Africa- ni Episcopi in illo sexto Concilio profitentes se obtcmperaturos, si canon ille Niceenus reperi- retur. Idem indicatur in Concilio Chalcedon., act. 16, et Romano quarto, sub Symmacbo. Heec vero sententia non solum heeretica est, sed ex ipso usu et traditione plane convincitur falsitatis, atque ex ipso etiam Concilio Nicoeno impugnari potest. Nam, ut supra vidimus, in plerisque aliis canonibus pronunciat veterem esse consuetudinem ut inter omnes Episcopos Romanus primatum habeat; nullam ergo di- gnitatem vel potestatem Concilium illi attri- buit. Sed , ut paulo ante dicebamus , ante Constantini et Concilii Niceeni tempora aliunde attributam exercere non poterat; declaravit itaque Concilium Nicamum, postulante Eccle- sia, ut Romanus Pontifex, quoad punctum il- lud de appcllationibus, suam potestatem exe- queretur. Adde preeterea Pontifices Summos omnibus regulis fidei fuisse usos ad suam di- gnitatem confirmandam , Evangelii testimo- niis, traditione, Conciliorum decretis; neque oportere, ut omnibus simul regulis semper utantur, sed illa qua3 pro tcmporum opportu- nitate, et eorum, ad quos sermoest, capacitatc, videtur utiiior ct accommodatior : ct quoniani
SECT. III. AN EPISCOPUS ROMANUS JURE DIVINO EX CHRISTI DOMINI, ETC.
rcs semel in Conciliis definitee solent expres- sius et clarius retineri, ideo seepe allegant Concilii definitionem, non instituentem, sed veritatem declarantem ; sic Nicolaus Papa , epistol. ad Micbaelem imperatorem : Hcec, ait, privilegia a Christo Domino sunt donata, a Synodis celebrala et honorata; et Joann. II, epistola ad Justin., postquam dixerat Eccle- siam Romanam ceeterarum omnium esse ma- trem, subdit : Sicut Patrum regulce et princi- pum statuta declarant.
Responsio ultima erronea. — Ejus fun- damentum. — Alii denique, quamvis admit- tant pontificiam dignitatem semper fuisse in Ecclesia, nullumque omnino initinm reperiri posse post Apostolorum tempora, negant ta- men ab ipso Christo manasse, sed a Petro, et reliquis Apostolis, judicantibus expedire ut Hierarchia Ecclesiee ad unum caput revoca- retur. Fundamentum desumunt ex eo, quod Romanus Pontifex frequenter vocatur Petri Vicarius, ut cap. Ego Ludovicus, d. 53, et seepe alias, quasi vices illius suppleat, et ideo ab eo sit institutus; namque Julius I, Epistol. i , aperte docet Aposlolos- volukse Ecclesiam Romanam habere primatum ; imo, quod difficilius est, Anacletus Papa, epist. 2, affir- mat Apostolos voluisse Petrum habere prima- tum. Sed haec sententia etiam erronea est, et fundamento destituta.
Prima assertio de fide. — Ostenditur auc- toritate. — Ad Julium et Anacletum innum. prcccedenti. — Item ratione suadetur assertio. — Ad fundamentum in num. prcccedenti — Dico ergo primo : dignitas Summi pontifica- tus, quse hactenus semper fuit in Episcopo Romano , non ab hominibus , sed ab ipso Christo immediate creata est, et ex ipsius prsecepto et institutione continenter perseve- rat. Conclusio est de fide, ad quam confir- mandam non oportet alia inducere quam quee dicta sunt in preecedentibus sectionibus duabus; etenim in prima ostendimus Chris- tum Dominum in Petro illam dignitatem in- stituisse; in secunda, statuisse etiam ut Pe- ti o succederetur. Hinc Gelasius Papa, in Con- cilio 70 episcoporum , Romanam Ecclesiam asserit a Christo Domino habere primatum ; et Anacletus, epist. 3, negat expresse ab Apostolis habuisse. Unde cum alio in loco dicit Apostolos ita voluisse, loquitur neces- sario de voluntate consentiente in primatum Petri, non de constituente ; eodemque modo potest exponi Julius, quamvis etiam aliam admittat expositionem. Ratio vero conclusio-
XII.
nis data est a nobis, sect. 2 disputat. preece- dentis, ubi ostendimus Christum Dominum voluisse et instituisse regimen monarchicum, quod esset maxime conveniens ipsi Ecclesiee : quare mirum est dictos auctores fateri ex tra- ditione etiam apostolica primatum hunc ma- xime convenientem esse Ecclesiee, et non ad Christum, sed ad Apostolos illius institutio- nem velle revocare ; cum preecipue ad Eccle- siee fundationem pertineat, neque possit talis primatus consistere absque speciali Spiritus Sancti assistentia, quee nonnisi ex ipsius Christi promissione et institutione haberi po - test. Dicitur autem ( ut omnibus quee ultima sententia afferebat satisfaciamus ) Pontifex Romanus Vicarius Petri, non proprie; nam verius ac magis proprie dicitur Vicarius Christi, ut ioquitur Concilium Lugdunense sub Leone X, et habetur cap. Ubi periculum, de Electione, in 6; et Bernard., lib. 2 de Con- sideratione ad Eugenium; solum ergo habet verum ille dicendi modus, quatenus Romanus Pontifex sedet in cathedra et sede Petri, et veluti personam ejus sustinet, non quia ab ipso sit institutus.
8 . Secunda assertio et notatio pro ea pro- banda. — Dico secundo : dignitas Summi pontificatus, a Christo Domino instituta, cura episcopatu Romano conjuncta fuit ex Petri saltem jussu , atque ideo ex ejus institutione manavit. Ut probetur assertio, notandum, li- cet Christus Dominus pontificiam hanc digni- tatem instituerit, antequam in cceluni con- scenderet, attamen non constare proeciperetne tunc ut qui esset Pontifex, sedem suam habe- ret Romae, vel loco alio, imo nec constare ut esset episcopusordinariusalicujusprivati epis- copatus; sic plane perseveravit Petrus toto tempore, antequam Antiochise sederet; postea vero dignitatem ppntificiam conjunctam ha- buit cum eo episcopatu, quem deinde mutavit et annexuit cum Romano, quo illum divinis preeordinationibus (ut ait Leo) anteibant, et honor potestatis et gloria passionis. Conslat ergo has esse duas dignitates diversas et se- parabiies de se, universalis episcopatus, vide- licet, et privatus, seu ordinarius urbis ; cum ergo hee duee sernper conjuncteefuerint, etqiu in una succedit Petro semper in alia succedat, necesse est illas duas dignitates ex voluntate et instituto alicujus habentis potestatem hac- tenus semper manere conjunctas ; ergo saltem ex ipsa Petri , si de Christi voluiitate minus constat, de qua statim erit dicendum. Nam il!ee duee tautum preecesserdiit voluutates, a
306 DISPUT. X
quibus heec conjunctio potuerit manare *.Ne- que enira fingi potest ab universali Ecclesia aut a Concilio alio manasse ; quamvis creda- tur verisimile in eam rem etiam cseteros Apostolos consensisse, ut Julius I in clicta epis- tola insinuabat. Atque banc conclusionem in- tendit Gregorius, lib. 6, epist. 37, dicens : Ipse sublimavit sedem , in qua quiescere etiam et prwsentem titam finire dignatus est. Confir- matur, nam Clemens, epistola prima quam Anacletus et Alexander , in suis quibusqne epistolis magna veneratione recipiunt , et Da- mas., in vita Clementis, scribunt Petrum ele- gisse sibi suceessorem ipsummet Clementem , cui potestatem ligandi atque solvendi, sibi a Domino traditam, dedit, et Episcopum Roma- num esse voluit ; qnod etiam confirmat Ter- tullianus de Preescript. heeret. ; et Rufin. in prolog. ad Recognitiones Clementis, aut cu- jiisvis antiqui auctoris sit opus. Ex quo facto constat Petrum conjunxisse dignitatem ponti- ficiam cum episeopatu Romano, eodem autem modo quo Petro successit Clemens, sive id fuerit immediate, sive post Linum vel Cletum, de quo opiniones circumferuntur ; eodem, in- quam, modo Clementi successit Anacletus, et huic Evaristus, et sic de ceeteris, quos Ireneeus, libro secundo, capit. 30, usque ad sua tempora duodecim numerat. Et Augustinus, epistol. 465, usque ad sua recenset quadraginta, nos vero 230 numerare possumus ; quos habuisse semper eumdem episcopatum eumdemque mo- dum dignitatis, conflrmatur a signo, ex fidei scilicet iutegritate qiise semper in Romana Sede perstitit, ad quam nunquam potuit acces- sum habere perfidia, ut Cyprian. ait libro pri- mo, epistola 3; sed incorruptam semper serva- vit Patrum auctoritatem et traditionem, ut ait Hieronymus. ad Damas. Aliee vero sedes iere omnes heeresibus feedatse sunt, preecipue patriarchales ; et maxime Constantin., quse de primatu contendere ausa fuit. Hoc nimi- rum signo facile intelligitur privilegium Petro concessum : Non de/iciet fides tua, in hanc se- dem fuisse translatum, quia nimirum illi con- juncta est ea dignitas cui tale privilegium de- bebatur. Tandem ratio afferri potest, quia ex- pediebat Summo Pontifici certam quamdam et statam habere sedem, ut mox dicemus. Atqui dubitari non potest quin Fetrus, ut pon- tifex Sumtnus , eam desiguare potuerit ; ergo, ctc.
DE SUMMO PONTIFICE.
- Secundum dulium in Tiac sectione. — Sed jam occurrit secunda queestio, num. 4 ad- ducta, an annexio heec principatus Petri ad Sedem Romanam, quam a Petro dicimus fuis- se ortam, ita sit auctoritate ejus constituta, ut ab ipso solo manaverit; an vero ex Christi preecepto et auctoritate id egerit ; cum enim de hoc nihil de fide certum habeamus, varia opinantur Theologi. Scotus, 4, d. 24, q. 2, art. 5, dixit totum hoc negotium esse de jure humano, atque adeo in pote.-tate Summi Pon-
1 Vide in Defens. tom. 4, p. 3, tract.
fid. 1. 3, c. 13; Salmer.
tificis situm disjungere dignitatem pontifi- ciam ab episcopatu Romano, sicut potest eri- gere Ecelesiam quamlibet in patriarchalem, et jam erectam sua dignitate privare, si expe- diverit ; cujus sententiee esse videtur Paluda- nus, tractatu de Potestate Papee, art. 2 et4; Armach., 1. 2, c. 43 et {4, et alii quidam. Contrariam sententiam tenent Cajetanus, opus- culo de Potestate Papee, c. 43 et 44; Can.,
6 de Locis, c. 4, et c. ult., ad 40; Turre- crem., cap. Sacrosancta, d. 22.
Tertia assertio Upartita, de qua Bellar., I. 4 de Pontif, c. 4. — Suasio prioris partis. — Suasio posterioris insufficiens. — Melior suasio. — Dico nihilominus tertio : quamvis conjunctio summi pontificatus cum Romana Sede ad primariam hujus dignitatis institutio- nem non pertineat, neque videatur a Christo Domino ante ascensionem in ceelum ordinata, probabilius tamen et magis pium videtur, Petrum ex ipsius Christi Domini preecepto et voluntate illam instituisse. Prior pars et ex dictis et per se videtur satis manifesta; con- stat enim accidere huic dignitati, per se lo- quendo, esse cum hoc vel illo episcopatu pri- vato atque loco conjunctam ; non enim exiguo tempore vixit Petrus Summus Pontifex sine certa sede ; atqui si interim, permittente Deo; ab Herode fuisset occisus, habuisset profecto successorem, qui tamen ex vi successionis Episcopus Romanus non esset. Quod vero ante ascensionem Christus Dominus nihil de hoc ordinaverit, patet, tum quia nihil tale habe- mus ex Scriptura vel traditione; tum ex eo qnod Petrus sedem fixit primum in una Eccle- sia, postmodum in altera; tum tertio quia nulla apparet ejus rei necessitas. Posterior deinde pars assertionis coufirmari solet illis Pontificum testimoniis, quibus conficitur Ro- manum Pontificem jure divino, et ex Christi Domini institutione, habere primatum Eccle- siee. Verum quee hoc tantum exprimunt, mi- nime urgent, neque hanc conclusionem ii pontifices intendunt, sed primam tantum, cu-
SECT. IV. AN ET QUOMODO SUMMUS PONTIFEX AB HOMINiBUS ELIGI DEBEAT.
jus signum est, quia semper confirmant suam sententiam illis Evangelii verbis : Tu es Pe- trus, et : Pasce oves meas. Alia nihilominus le- gimus Patrum et Pontificum testimonia, quee indicant post ascensionem fuisse Petrum de hac re peculiariter a Christo instructum et monitum. Ita sentit Innocentius III, cap. Per venerabilem, Qui filii sint, etc., ubi dicit Ro- mam elegisse Dominum; ac relert historiam, quod Petro urbe egredienti Christus occurre- rit, ad illamque revocaverit ; cujus etiam his- toriee meminit Ambrosius , orat. contra Au- xent., et I. 5, epist. 32, indicatque Athanas., Apolog. de sua fnga, etrefert Egesipus, lib. 3 de Excidio Hierosol.,c. 2. Unde Marcell. Papa, epistol. 2 ad Episcopos per Antiochiam con- stitutos, quse habetur cap. Rngamus, 2-4, q. 1, dicit Petrum, jubente Domino, sedem Antio- chiee Romam transtulisse. Leo etiam Papa, sermone Sanctorum Petri et Pauli, Augusti- nus etalii Patres seepe asserunt, peculiari Dei ordine factum, ut cathedra Petri Romee collo- caretur. Congruentia afferri potest, quia sicut oportuit Summum Pontificem esse unum et certum, ita oportuit habere certam et immo- bilem sedem, ut removerentur seditiones et scandala, et facilius posset tota Ecclesia ad suum caput accedere; oportuit ergo hanc de- signationem fieri ipsius Christi Domini aucto- ritate. Quia sisola Petri, ut Summus Pontifex erat, voluntate fieret, alterius etiam pontificis voluntate mutari aliquando potuisset. Unde ctiam sumitur probabdis conjectura, nam si hajc res pure humana esset, aliquando, vel in Conciliis generalibus, vel a Pontificibus di- versarum nationum, vel regibus etiam aut imperatoribus facta fuisset mutatio ; cum er- go id nunquam in Ecclesia acciderit, signum est negotium hoc divinum esse, et non pror- sus humanum ; quod vero electa fuerit Roma- na civitas potius quam alia, licet ex Christi Domini arbitrio potissimum pendeat , suam quoque habet congruentiam, nimirum pro- pter amplitudinem urbis ; tum etiam propter Sanctorum martyrum et principum Aposto- lorum sanguinem ibi effundendum ; tum de- nique ut Dei potentia et fidei efficacia magis ostenderetur, ut quce ficerat magistra erroris, fieret discipula reritatis, ut Leo Papa notavit, et bene D. Thomas, 3 p., quaest. 36, art. 1, ad 3.
II. Objectio solmtur. — Dicet quis ali- quando fuisse mutatam Romanam sedem , proindeque non esse de jure divino. Respon- detur prsesentiam Summi Pontificis fuisse per
aliquot anuos in Gallia, sed verum episcopa- tum semper fuisse Romee ; nam, licet Summi Pontifices habitarent Avinione, semper tamen perseverarunt Romani Episcopi , nullusque alius preeter ipsos per id tempus eam sedem occupavit. Urgebis : si de jure divino Sum- mus Pontifex Episcopus est Romanus, ex eo- dem jure Romse residebit, cum quisque Epis- copus jure divino residere debeat in propria dicecesi : consequens est contra id quod con- tigit aliquando, ac contingere necesse esset, si Roma vastaretur. Fateor teneri Papam, si commode possit, regulariter residere in Ro- mana dieeeesi; illud enim et ad bonum re- gimen privati episcopatus, et ad totius Eccle- siee commune, postulatur ; at vero ob tem- porum calamitates coguntur interdum Ponti- fices abesse , aut certe principum potentia coacti, ut forte accidit, quo tempore Romana curia erat in Gallia. Quod dicitur de urbis vastatione ' , credibile est Deum nunquam permissurum, ut portee inferi contra eam pree- valeant, ob sanctorum Petri et Pauli succes- sionem, sedis Apostolicee dignitatem, ac Ec- clesiee totius utilitatem ; et ita intelligimus seepe fuisse preeteritis temporibus divinitus servatam, preecipue tempore Leonis Papee, ut habet historia vulgata. Unde Chrysostomus, 2 ad Thessal. 2, docet regnum Romanorum duraturum usque ad Antichristum, eumque contra Romanum Pontificem potissime pu- gnaturum. Idem Hieronymus, epist. ad Alga- siam, queest. 11; Lactantius, hbr. 7, cap. 25; Tertuliianus in Apologia; Augustinus, 20 Ci- vit., cap. 19. Plura vide iu Waldens., libr. 2 de Fide, cap. 41 ; Roffensi, art. 25 ; Driedo- ne, lib. 5, cap. 3, part. 2 et 3; Echio, lib. 1 de Primatu Petri, c. 13, et contra Luther., c. 29 et 30 ; Pighio, hbr. 3 Hierarch., c. 12 ; Turrecrem., libr. 2, cap. 36 et40, et ahis non paucis 2.
SECTIO IV.
An et quomodo Summus Pontifex eligi debeal ab hominibus.
- Arguitur in contrarium. — Confirmatio. — Oritur ex preecedenti sectione preesens dif- ficultas : nam si pontificia dignitas ab ipso Christo Domino immediate est instituta, fieri
1 Vide in Defens. fid., 1. 5, c. 7, n. 9.
2 RefertnonnullosMendosa, q. & Seholast., n. 5.
non potest ut ab hominibus conferatur :*om- nes ergo Pontifices, qui ab hominibus post Petrum creati sunt, veri pontifiees non erunt. Confirmatur ' : nam si Pontifex ab hominibus eligitur, ejus potestas erit inferior, quam illa tota congregatio hominum, a quibus eligitur, quod est contra Pontificis dignitatem : se- quela patet, quoniam ita accidit in omni re- publiea, quee suos sibi eligit magistratus; hi enim toti reipublicse semper sunt obnoxii, ab eaque dependent.
Notabile pro resolutione. — Duo sunt in hac materia distinguenda. Alterum est desi- gnatio personae, alterum collatio potestatis et dignitatis : quse duo interdum conjunguutur, ut cum Christus Dominus personam Petri de- signavit et elegit, illique potestatem contulit; interdum vero separantur, ut cum rex ali- quem in episcopum nominat, personam qui- dem designat, non vero impertitur dignita- tem, sed Pontifex nominationem regiam ap- probando, dignitatem confert. Quo posito,
Prima assertio. — Oijectio. — Dico pri- mo : quando Pontifex Summus creatur, elec- tores personam designant, solus autem Chris- tus immediate confert dignitatem et potes- tatem. Conclusio est certa, ex his quee in prse- cedenti sectione dicta sunt ; hoc enim volunt Pontifices et Patres, cum pronuntiant Roma- num Pontificem habere a Christo Domino potestatem. Item Papa Vicarius est Christi ; sicut ergo pro-rex immediate ab ipso rege instituitur, ita et Papa, qui est veluti pro Pon- tifice Christo, ab ipso creatur. Praiterea, si Ecclesia prseberet hanc potestatem , \ osset illam limitare vel augere, vel modum illi prse- scribere , ut solet Pontifex , cum Episcopos creat. Tandem ostensum est supra, et osten- detur in sequentibus, Christum non dedisse hanc potestatem toti Ecclesise ; ergo nec ipsa potest illam dare. De hac porro conclusione legatur Turrecrem., lib. 2, cap. 44; Cajeta- nus, opusculo primo de Auctoritate Papse, c. 4 3, et 2 part. Apolog., capit. 22 ; Turrian., 4 contra Centur., capit. !8.Solum notandum, Christi Domini eoneessionem , quamvis res- pectu hujus designatse personse nova sit, at- tamen cx priori concessione facta Petro ori- ginem habere , atque etiam moraliter eam- dem esse cum illa ; tunc enim stabili unaque voluntate staluit Christus eam Petro conce-
1 Hoc dc argumento Majolus, 1&, 2 Dierum canicul., colloquio G ; Azor., tom. 2, 1. 4; lsi- dor. Mosconius, 1. 1 de Uomau. Pontif.
dere, et omnibus ejus legitimis successori- bus, id est, loco illius rite et canonice electis seu designatis ; qua posita voluntate, neces- sitate quadam hypothetica, communicatur di- gnitas rite electo. Dices : quandocumque in electione cujuslibet magistratus duo illa, de- signatio scilicet personse, et collatio potesta- tis, ad diversos pertinent , is qui dignitatem confert, jus habet non conferendi talem dig- nitatem, si persona designata non sit digna, nec solum jus habet, sed interdum ita facit, ac prsesertim Pontifex in confirmatione Epis- coporum ; idem ergo faciet Christus Domi- nus in electione Pontificis ; ergo cum nun- quam constet an persona digna sit et suffi- ciens ad iliud ministeriuai, si ex vi electionis humanse non habet potestatem, sed expectan- da omnino est Christi collatio et veluti con- iirmatio , nunquam satis constabit an Papa electus, verus sit Papa.
- Erronea quorumdam responsio. — Alio- rum error. — Refutantur utrique. — Vera responsio. — Respondeo propterea errasse quosdam haereticos, dicentes electum non fieri verum Papam, nisi sit vir probus. Confirmant- que, quia prius interrogavit Christus Dominus Petrum an se diligeret. Imo dixerunt alii non fore verum Papam, nisi prsedestinatum, ea- demque ratione addere possent verum non esse nisi sit doctus , et habeat csetera omnia quse necessaria sunt illi muneri. Sed hseresis est damnata in ConcilioConstantiensi, et in genere contra illam disputatur in materia de Sacra- mentis et de clavibus, et alibi. Itaque certum est, ut Deus conferat infallibiliter hanc digni- tatem , nihil aliud requiri quain personam simpliciter capacem ejus legitime electam fuisse , sive digna sit , sive indigna; nam Deus ob majus Ecclesiae bonum ita statuit atque exequitur, quia multo esset majus Ec- clesiae incommodum carere ssepius vero ca- pite, semperque posse dubitare de illo, quam habere iuterdum infirmum. Neque in hoc est eadem ratio de Deo et hominibus ; tum quia homo est tantum dispensator, Deus vero do- minus ; tum etiam quia certo coustare po- test, quandone homo confirmat prcesentatio- nem, in Deo autem constarc non posset abs- que speciali revelatione, quam non oportuit jugcm esse in Ecclesia ; tum denique quia homo nequit insufficientiam alterius homi- nis electi supplere instar Dei , qui per pra- vum vel indoctum Pontificem potest, si ve- lit, ceque bene providere Ecclesice , ac per alium quantumlibet dotibus ornatum. Porro
SECT. IV. AN ET QUOMODO SUMMUS PONTIFEX AB HOMINIBUS ELIGI DEBEAT.
autem Christus Petrum rogavit, an se ama- ret, non quia fundare vellet illam potestatem in charitate, tanquam necessario fnndamen- to, sed, gratia exempli, ut pastores intellige- rent quales esse deberent, et rectores quales ab eis oporteret eligi, ut Augustinus ait de Agone Christiano, c. 30 ; Chrysostomus, 1. 2 de Sacerdotio, et Leo Papa, serm. 3 de As- sumpt. sua. Difficultas vero est, an requira- tur in eligendo Pontifice character vel fides, ut Christus Dominus illi conferat dignitatem ; de quo infra occurret locus.
Secunda assertio ejusque proiatio. — Dico secundo : potestas eligendi et desi- gnandi personam data fuit hominibus. Est certa et necessaria, ut patet ex usu Ecclesise, et quia expediens fuit hominum Ecclesiam humano modo gubernari , quoad fieri posset, nec erat consentaneum statui legis gratise et fidei, ut semper de ccelo expectaremus sig- num ad cognoscendam quem eligeret Do- minus.
Tertia assertio prolatur. — Dico tertio : modus eligendi Pontificem non fuit a Christo Domino preescriptus, sed Ecclesise commissus est. Conclusio est certa. Nam constat varium fuisse in Ecclesia hujus electionis modum : si autem Christus modum determinasset , ille idem et unicus fuisset semper in Ecclesia re- tentus. Antecedens patet ; nam Petrus qui fuit primus Papa, successorem sibi delegit Cle- rnentem, ut constat ex ipsius Clementis episto- lis, et ex secunda alia Alexandri I Papee ad Orthodoxos, et ex epistola Joannis III ad epis- copos Germanise, ex cap. Si Petrus, et cap. Unde, 8. q. 1.
Objectio contra asserlionem. — Solutio Turrecrematw rejicitur. — Sed contra, nam Clemens revera uon fuit secundus pontifex a Petro ; non ergo ab eo fuit electus. Antecedens sumitur tum ex canone missse, ubi Linus et Cletus ante Clementem numerantur ; tum ex variis Patribus et historiis. Irenaeus enim, lib. 3 , c. 3, Anacletum post Linum censet, deinde Clementem (ubi irrepsisse arbitror nominis er- rorem, ut pro Cleto Anacletum posueril) ; idem sentit Hieronymus de Scriptoribus ecclesiasti- cisin Ciemente; Eusebius vero, lib. 3 Histor., c. 14, Linum post Petrum collocat, tum Cle- mentem ; idem habet Augustinus, epist. 165. Jam vero Epiphanius, serm. 27, et Platina, Linum et Cletum prius numerant. Propter hsec Turrecrem., 1. 2, c. 51, negat Petrum elegisse Clementem qui sibi succederet, so- lumque nominasse illum , ut postea eligere-
tur. Sed hoc manifeste facit contra dicta ipso- rum Pontificum in citatis epistolis:
Verior responsio duplex. — Unde di- cendum est, vel Clementem fuisse quidem a Petro electum, statim vero post mortem Petri renunciasseac noluisse succedere, quod sentit Epiphanius supra; vel certe probabilius Cle- mentem defacto immediate successisse Petro ; ita Damasc. , in Pontificali ; Tertullianus, de Prsescript. Hoeret. ; Ruffinus , in prsefatione Recognitionum Clementis ad Gaudens. Et in- dicant Pontifices citati ', ac Leo II in Epistol. decretal. Linus ergo extitit coadjutor Petri, eo vivenre, Romanamque Ecclesiam gubernabat illo absente, ipsique ante Petrum defuncto Cle- tus in eodem munere suffectus est ; tandem vero, mortuo Petro, Clementis ejus successo- ris Cletus itidem quamdiu vixit coadjutor fuit; ob idque hi duo inter Episcopos Romanos nu- merantur. Vide Turrian., 1. 3 contra Centur. , c. 10. Post Petrum vero nullus Pontificum sibi eligit successorem, quamvis Epiphanius supra id videatur tribuere Lino et Cleto. |Sed et sub dubio loquitur, ac potius de consecratione episcopali, quam de jurisdictionis potestate ; quare, licet non sit omnino certum, probabi- lius tamen est quod statuimus. Itaque in ini- tio Ecclesise electio Summi Pontificis a clero Romano, et Episcopis qui Romse essent, pera- gebatur, ut colligitur ex Cypriano, 1. i, epist. 2, ubi de electione Cornelii loquitur ; et Euse- bio, 1. 6 Histor., c. 21, dum de Eabiano scri- bit; atque etiam Damaso, in Pontificali.
Qjuorumdam laicorum consensus, olim in electione papce. — Expectabatur autem in hac electione populi consensus, non ut suffragia ferret in electione, sed testimonium vitee et morum ejus, qui eligebatur : de quo vide cap. Cum longe, d. 63, et cap. Blectionem,d.19; et Cypr., lib. 1, epist. 4, et hb. 2, epist. 5. Postea vero etiam consensus Imperatorum ccepit expectari, ita ut non censeretur omnino firma electio , donec imperator assentiret ; quod privilegium interdum fuit per tyranni- dem usurpatum, ut ab Henrico V, tempore Paschalis secundi; interdum falso confictum, ut de quodam Othone refertur, cap. Tn Syno- do, dist. 63:; interdum vere datum ab ipsis Pontificibus, ut de Carolo Magno et Pipino habetur, cap. Adrianus, eadem dist. 63 ; quod statim renuntiavit Ludovicus eorum successor,
1 De hac re Baron., an. Christi 69, a n. 35 ; Bellar., 1. 2 de Rom. pontif., c. 5; Azor., tom. 2, 1. 6, c. 6.
Ego Ludovicus, quamvis postea quam autem per longam annorum seriem
ibid., cap
alii tentaverint illud repetere, de quo multa Pighius, 1. 3 Eccles. Hierarch., cap. 13, et Pa- ludan., lib de Repub. Ecclesiastica, cap. 7 ; Turrecr., et alii. (Vide etiam Beflar., 1. 2 de Pont., c. 17.)
- Nunc dictusconsensus non attenditur. — Tandem vero Adrianus II statuit ut in elec- tione Pontificis nullius ssecuiaris principis consensus observaretur ; atque etiam, propter abusum, consensus populi prsetermissus fuit ; per se ergo hujusmodi laicorum consensum nunquam fuisse necessarium, constat ex Concilio Romano sub Symmacho Papa, ex 6 Synodo generali, et multis quse congerit Gra- tianus, illa dist. 63 et 34; postmodumque Gregorii VII et Urbani tempore, electio Ro- mani Pontificis cardinalibus commissa est , ut patet ex cap. In ncmine Bomini, dist. 23 ; et c. 1, d. 77, et cap. Licet exemplo, de Elec- tione, et cap. Ubi periculum, eodem titulo , in6; et Clementina Ne Romani, eodem ti- tulo ; et ex Goncilio Constant., sess. 8, ubi damnatur Wiclef. , qui hanc cardinalium electionem negabat esse legitimam, de quo Walden., 2 Doctrin. fidei antiquse, art. 3, cap. 39; Ivo Carnot., 3 decret.; Hugo de S. Vic- tore, 1. 2 de Sacramentis, p. 3, c. 14. De ori- gine vero et dignitate cardinalium, vide Tur- recremat., Pighium et Paludanum supra ci- tatos, Villa Diego, et alios in tom. 13 Trac- tatuum, p. 2.
1 1 . Quarta assertio bipartita. — Prior pars probatur. — Dico quarto : ad Sedem Apos- tolicam prsecipue spectat prsescribere et ordi- nare modum eligendi Summum Pontificem ; quod si de eo nihil esset statutum, et sedes vacaret, electio ad omnes Ecclesise Episcopos pertinebit. Priorem partem bene docuit Ca- jetanus, probaturque primo, quia modus eli- gendi Pontificem, qui nunc est in Ecclesia, prsecipue fundatur in legibus et statutis ip- sorum Pontificum ; ergo ipse usus Ecclesise docet hoc pertinere ad Summum Pontificem. Secundo, cum Papa sit Ecelesise caput, in eo est suprema potestas gubernandi Ecclesiam ; ad eum ergospectatprovidere in rebus maxi- me necessariis. Una vero ex his, et gravis- sima est electio Summi Pontificis ; ergo, etc. Tertio, quia vix alia ratione potuisset con- tinuari lcgitima suceessio Pontificum ab ini- tio Ecclesise usque ad hoc tempus. Nam si
- solus Pontifex non potuisset modum electio- nis praeseribere, pertinuisset hoc ad univer • sam Eeclesiam, seu Concilium gcneralc; nun-
quicquam est de hac re statutum aut ordina- tum in Conciliis generalibus ; signum ergo est a principio Pontifices Summos auctoritate pro- pria statuisse modum electionis, qui pro ra- tione aut necessitate temporum retentus fue- rit, vel eadem auctoritate mutatus, tandemque permanserit is qui nunc viget in Ecclesia ; atque in Conciliis generalibus est confirmatus, duobus videlicet Lateranensibus , sub Nico- lao I et Alexandro III, et in Lugdunense uno, alteroque Vienensi.
Objectio prima, ex Palud. et Turrecrem. — Vera resolutio. — Oppones : si heec po- testas apud Pontificem resideret, posset utique nunc sua auctoritate hunc eligendi rifum abrogare, et novum introducere; item posset eligere successorem sibi, et statuere ut omnes in posterum idem prsestarent, aliosque elec- tionis modos tollere ; denique posset electio- nem committere solis laicis. Propter hsec et similia Paludanus, de Potestate Ecelesise, sentil contra hancconclusiouem, etin idemin- clinat Turrecr., c. 51, asserens periculosum esse, si uuius hominis judicio, quod falii ac fallere potest, Summi Pontificis electio cre- dita sit. Unde distinct. 79, cap. ult., Summi Pontificis electio sacerdotibus et spiritualibus de populo commissa dicitur. Respondetur tamen mirandum non esse potestatem hanc uui homini esse datam, cui Christus Domi- nus totam Ecclesiam tradidit , «piia sicut existimamus non permissurum Deumtantce potestatis abusum in magnum Ecclesise de- trimentum , ita credendum est non permis- surum ut circa electionem Poutificis aliquid decernatur, quod intolerabilem errorem con- tineat.
Ad primam objectionem. — Unde ad pri- mam objectionem respondeo, non videri du- bium quin possit Papa modum eligendi, qui nuncvigetin Ecclesia, mutare, ut bene de- fendit Cajetanus et Victoria contra Paludanum et alios; ac suadetur, quia non est minor po- testashodie in Pontificibusquamfueritin anti- quioribus; ergo, sicut illi mutarunt antiquam eligendi formam, ita et hi mutare poterunt; item forma hsec, sive modus eligendi, non est divini juris, ut ostensum est ; ergo posi- tivi; potcst autem Papa mutare omne posi- tivum jus ; ergo , etc. Tandem adversarii admittunt posse inverti hunc modum a Con- cilio generali ; ergo potius a Papa, qui supe- rior est, poterit invcrti. Imo, quod Paludanus et alii aiunt, Concilium generale, sede va-
SECT. IV. AN ET QUOMODO SUMMUS PONTIFEX AB HOMINIBUS ELIGI DEBEAT.
SH
cante congregatum, posse eligendi modum sine Papae auctoritate innovare, verisimile mihi non est; tum quia totum illud Conci- lium inferioris potestatis est quam Pontifex, cujus auctoritate est modus ipse introductus et confirmatus; tum quia, ut ostendimus, hoc negotium non est per se primo commissum Episcopis, sed Pontificr et ideo postquam ab eo semel decretus est, ab omnibus Episcopis servandus venit, nisi forte cardinales sua eli- gendi potestate adeo abuterentur, ut in le- gitima electioneSummi Pontificis non conve- nirent : talis enim eventus jam ad secundam partem conclusionis positae revocaretur.
Ad secundam objectionem in num. 12 responsio Victorke. — ■ Ad secundam iliatio- nem , quidam facile concedunt posse Pontifi- cem nominare sibi successorem. Ita Yictor., relect. 2 de Potestate Papae, quaest. 2, num. 2 et 3 , ac potest colligi ex Symmacbo , cap. Si transitus, dist. 79. Ratio vero sumitur ex ar- gumentc facto , nam ad Papam spectat defi- nire modum quo sibi succedatur; sed unus eorum est ut antecessor successorem nominet, qui neque includit repugnantiam , nec aper- tam prae se fert indecentiam ; ergo, etc. Con- firmatur. Quoniam Papa statuere valet ut, eo vivente, eligatur successor ad eum modum, quo pro imperatore eligitur; valet praeterea hanc nominandi Pontificis praerogativam uni soli personae concedere, ut Ostiensi Episcopo, verbi gratia"; potest item indulgere Episcopo, ut eligat sibi successorem, cap. Petisti, 7, quaest. 1, et 8, quaest. l,non semel ; ergo et ipse idem poterit efficere ; cur enim non sibi tribuat quod aliis potest? Denique ostendimus Petrum id egisse, neque constat permotum fuisse singulari privilegio aut revelatione : fe- cit ergo ex ordinaria potestate.
Contra Victoriam Cajet., etc. , et Azor., tom. 2, lib. 4, cap. 5, q. 3. Eorum fundamen- tum infirmum. — Alterum fundamentum ex Cajetano. — Probatur fundamentum. — Con- firmattcr traditione. — Ad cap. Si transitus, in n. prceced. — Contrariam sententiam sequun- tur Cajetanus, Turrecrem., Paludanus supra; citatur etiam Cardinalis, c. In nomine Domini, d. 23, capit. SiPetrus, 8, quaest. 1 ; Armacb., lib. 1, c. 15 et 19. Eorum aliqui fundamentum ponunt, quod eligere successorem sit prohibi- turn jure divino omnibus Ecclesiae praelatis, ut colligitur ex Hilario Papa, cum Concil. Ro- mano, cap. Plerique, 8, q. 1. Non est vero fir- murn fundamentum, quia prohibitio juris di- vini non satis constat; imo hoc ipsum est quod
quseritur; ac prsecipue quia de aliis episcopis non liquet ea prohibitio, unde ex privilegio id plane valent ; textus vero adductus contra eos agit qui propria auctoritate id usurpa- bant, ac si jure possent, ut eccle?iastica benefi- cia in haeredes transmitterent ; alia vero ra- tione utitur Cajetanus, quod successor nulliter electus sit a Papa, ne duo Pontifices simul dentur; mortuo autem pontifice eligente, non obliget electio, quae in vita ipsius effectum non habuit, ut videre licet in privatis episcopis ; quae profecto ratio efficax non est ; constat enim Christum Dominum potuisse potestatem Pontifici concedere, ut ipse designet perso- nam cui immediate post mortem suam Christus ipse jurisdictionem pontificiam concedat. Un- de vero non ita concessisse probabitur ? Aliud ergo fundamentum satis probabile , est hanc potestatem eligendi successorem non fore fu- turam in aedificationem, sed in destructionem; narn facile eveniret ut hwreditate possiderctur Sanctuarium Dei. Quod perpetua etiam tradi- tio confirmat; nullum enim post Petrum legi- mus id fecisse ; cum tamen multi casus occur- ' rerint, in quibus id videri posset Ecclesiae ma- xime opportunum ad vitanda schismata, etc. Unde, juxta hanc santentiam , dicendum, Christum Dominum statuisse ut electio Ponti- ficis per clerum fieret, quod Anacletus etiam indicat, c. ult., d. 79, modum tamen praescri- bendum reliquisse Summo Pontifici. Nec vero Symmachus in alio textu affirmat Papam no- minare sibi successorem, sed posse agere cum electoribus de persona aptiori et digniori , ut ad id muneris eligatur ; nam olim electores cum Pontifice , ut bene exponit Glos^sa , de successore deliberabant.
- Auctoris judicium de responsionibus in n. 14 et 15. — Adprimam objectionem in num.
- — Propositae opiniones duae habentur pro- babiles. Ego tamen nec simpliciter concede- rem dictam potestatem Pontifici, nec nega- rem simpliciter; potest ergo Papa ordinare modum electionis, justum tamen et utilem Ecclesiee , quique non sit in destructionem ejus, sed in aedificationem ; quare si tentarct praedictum eligendi modum tanquam ordina- rium praescribere , is minime valeret , neque esset observandus, quia plane vergeret in per- niciem Ecclesiae ; unde apertam contineret in- justitiam : attamen si in raro casu, urgente aperta Ecclesiae necessitate, idfaceret, juste faceret, legitimaque potestate uteretur, ut ar- bitror, ut rationes pro Victor. factae probant : et per haec respondetur ad tertiam illationem,
negando sequelam, scilieet, fieri posse ut hsec potestas eligendi solis laicis comniittatur, nam esset intolerabilis abusus, et grave incommo- dum Ecelesise, quod etiam contrarius Ecclesiaj usus confirmat; ac licet ad electionem laici nonnulli admittantur in casu urgente, non videtur extra ^ontificis potestatem situm esse.
Posterior pars asseriionis impedit sen- tentiam pene hwreticam. — Ponitur etiam contra Cajetanum. — Secunda pars conclusio- nis proeedit contra opinantes, Pontifice de- cedente, cum nibil de modo eligendi succes- sorem disposuerit, electionem devolvi ad uni- versam Ecelesiam, seu fideles omnes. Quse sententia est prorsus falsa, et ad errores Lu- theranorum accedens, contendentium Eccle- sia? ministros a populo creandos esse ; est prseterea fere impossibilis ; quomodo enim cuncti fideles ad electionem convenirent ? Deinde constat sacerdotum , et preecipue Summi Pontificis electionem ad laicos non pertinere, de quo multa in Decretis, dist. 62, 63 et 89. Videatur etiam Pigbius libro primo de Ecclesiastica Hierarchia, c. 13 et 16. Est autem conclusio contra Cajetanum, in Apo- log , c. 22, qui vult eo in casu electionem per- tinere ad clerum Romanum, quod Papa jure divino sit Episcopus Romanus, et in qualibet Ecclesia , deficiente episcopo ; vel superiori alio, qui provideat, electio spectat ad clerum quasi naturali jure, sicut ad principes Reipu- blicse, attinet principis electio, quando deest successor. Verum ex hac ipsa ratione proba- tur nostra conclusio , quam Victoria supra, numero 21, defendit ; nam electio capitis cu- jusvis reipublicee per se pertinet ad primores reipubliese, deficiente successione; sed Papa caput est totius Ecclesise ; ergo ubi nihil esset ab eo vel aliis Pontificibus statutum , electio illius pertineret ad principes ecclesiasticos, ni- mirum Episcopos; ex quo solvitur fundamen- tum Cajetani; nam cum Papa eligitur, primo et per se eligitur caput totius Ecclesiae, et ideo magis ex hac parte pensandum est, ad quos pertineat electio. Confirmaturque ex can. Si duo, d. 79, ubi deccrnitur, si duo de papatu rontendant, acres sit dubia, illum debere per- mancre, quem universitatis consensus elege- rit, et ita factum esse in ConcilioConstantien. notissimum est.
Instantia sohitur. — Dices diflicilli- mo omnes Episcopos convetiire, pra:cipue si careant capito quod eos convoeot, ac dosignct locum, ctc. Occurrendum, iu rebus humauis
non posse omnia incommoda vitari, et casum de quo loquimur, esse rarissimum et in re gravissima, neque eventurum unquam sine magna Ecclesiae perturbatione , ideoque gra- vissimo etiam remedio illi subvenire oportere, quale est Concilium generale Episcoporum, quod licet difficile congregatu sit in eo casu, non est tamen impossibile, supposito hierar- chico ordine Ecclesiae. Nam prseter Episcopos sunt archiepiscopi, primates, patriarchse su- periores ; ergo possent prsecipere, et convo- care inferiores ; supremi vero deberent inter se convenire, quod facile possent, cum sint pauci numero, habeantque jam certa privile- gia, et dignitatis ordinem.
- Dulium de quo Azor, tom. 1, l. 4, b. 5, qucest. 6; Mosconius, l. 1, de Roman. Pontif., c. 3. — Sed quseret ultimo aliquis an electus debeatnecessario esse denumero Cardinalium. Constat quidem non fuisse id per se necessa- rium, attamen usus Ecclesise ita habet, ac fieri oportet, ut dixit Stephanus Papa cum Concilio, in c. Oportebat, et cap. Nullus, dis- tinctione 79. Nihilominus crediderim, si ali- quis extra collegium cardinalium legitime eli- geretur, electionem fore ratam et tirmam, quia non video quo jure ita revocata sit elec- tio passiva ad personas Cardinalium, ut alias nulla sit babenda.
SECTIO V.
An certa fide constare possit hunc hominem esse verum Pontificem et Ecclesice caput.
- Sensus quwstioris. — Pars negans sua- deturprimo. — Secundo. — Tertio. — Quarto. — Sieut in superiori disputatione de Ecclesia, sectione 9, diximus, ut esse possit utilis et infallibilis fidei regula, oportere non solum in confuso illam esse creditam , sed etiam determinate, et in individuo hauc essc, vel illam, quam oculis cernimus, et hoc sensu appellari visiMlem ; ita nunc quaerimus an simili modo verus Pontifex visibilis sit in individuo, et determinate, ita ut non solum credamus esse in Ecclesia unum summum eaput, quod Romce suam sedem habet, sed etiam esse hunc hominem quem oculis cer- nimus. Vidctur crgo non posse, quia Deus nunquam id revelavit. Secundo, quia est res humana ct contingens, pendens ex testimonio paucorum honiinum, et ex multis circum- stantiis valde dubiis, ut an sit baptizatus, an
SECT. V. AN CERTA FIDE CONSTARE POSSIT HUNC HOMINEM, ETC.
rite ordinatus, etc. Tertio, quia est res cui po- test subesse falsum ; accidit enim aliquando esse reputatum Pontificem qui talis non erat. Quarto, usu Ecclesiae constat eos, qui verum Pontificem nsgant in individuo,]non existimari haereticos; unde a Patribus dicuntur non errare contra fidem, sed contra charitatem, scinden- tes unitatem.
- Ejus sequaces Cano, Vega et alii. — Ve- rior assertio. — Ostenditur primo, ex Conciliis. — /Secundo, ex ratione, ab incommodo . — Ter- tio , ex potestate ipsa papali. — Propter haec argumenta aliqui ex Catholicis negant pos- se immediate fide teneri, hunc esse verum Pontificem, sed solum certitudine quadam morali , quam sufficere dicunt, ut teneamur illi obedire in omnibus, etiam credendis re- bus quas de fide esse definierit. Hi sunt Tur- recremata, lib. & Summae, part. 2, c. 9, ad finem ; Albertin., de Agnoscend. assert., etc., quaest. 3, ad fin.; Cajetanus 2. 2, quaest. 1, a. 3, in respons. ad 4; Bannez, 2. 2. quaest. 1, art. 40, in prioribus commentariis , dub. 2, ad 2; Cano et Vega, quos retuli, disput. 6, sect. A, n. 3 ; Cordub., lib. 1, qusest. 17, § 2 ; Castro, lib. 1 contra Haeres., c. 9, circa me- dium, a Christian. Axiomata, lib. 2, art. 6, c. 11, et alii. Est vero in his auctoribus non- nulla differentia, saltem in modo loquendi. Quidam ' enim, etsi negeut haberi immediate de fide, hunc Pontificem, verbi gratia, Gre- gorium XIII, esse verum Pontificem, volunt tamen esse mediate, eo quod ex una de fide, quod rite electus sit verus Pontifex, et altera naturaliter nota, quod hic sit rite electus, colligatur. Verum nos distinctionem hanc alibi confutavimus. Alii dictam conclusionem fidem sapere aiunt ex eodem fundamento, quod ex una de fide, et altera naturaliter co- gnoscibili eruatur. Itaque uno verbo appellare possunt Theologicam. Alii tandem simplici- ter pronunciant ad fidem non pertinere. Mihi tamen placet contraria sententia : atque dico, sicut Christi Ecclesia visibilis est haec numero, ita habere posse hoc numero caput visibile, atque adeo de fide esse, hunc hominem, qui communi Ecclesiae conseiisione acceptus est ut caput Ecclesiae, cui ipsa tenetur obedire, esse vernm Ecclesiae Pontificem Petri succes- sorem. Probatur primo ex Conciliis, atque ante omnia in Bulla Martini V, apud Conci-
1 Vide supradisp. 3, sect. 11, disp. 6, sect. 5; n. 10, et sect. 4, n. 5 et 7; Azor., tom. 2, h 5, c. 5, q. -4, et c. 21, § Objicies.
lium Constantien. disponitur, ab haereticis* qui Ecelesiae Catholicae reconciliari volunt, primum omnium exigendum esse, an credant Papam canonice electum, qui pro tempore fuerit (ejus nomine expresso), esse successo- rem Petri, et habere supremam potestatem in Ecclesia Dei ; est ergo hoc, ut Pontifex sup- ponit, de fide credendum, neque infra certi- tudinem fidei proponitur res iramediate cre- denda a Pontificibus. Deinde Concilia non distinguunt inter verum Pontificem in com- muni, et hunc qui nunc sedet cum omni consensione Ecclesiae, sed eadem veneratione et fide complectuntur ; sic certe Chalcedo- nense Concilium recipit nominatim Leonem Papam; sexta Synodus, Agathonem. ; Milevi- tan., Innocentium I; et sic de caeteris. Se- cundo, si nunquam constat catholica fide hunc esse verum Pontiticem, consequenter neque constare potest hoc esse verum Concilium, quod non minus liEeretieum esset, quam ne- gare vera esse quatuor Evangelia, ut dixit Magnus Gregorius ; siquidem verum Conci- lium formaliter includit verum Pontificem, atque ob talem inclusionem dicimus nos, tam immediate de fide esse, Christum esse animal, viventem substantiam, atque esse hominem ; quare si de fide catholica nunquam esset hunc esse verum Pontificem, neque de tali fide essent unquam ejus decreta, quod est hsereticum. Videatur decretum Leonis Papae cap. De libellis, d. 20. Imo neque catholica veritas et certitudo hujus numero Ecclesiae posset recte consistere, quia haec maxime pen- det ex conjunctione cum vero capite, requi- ritque veros ac legitimos sacerdotes, pasto- res , et ecclesiastieam hierarchiam ; at haec omnia pendent ex eo quod verus et legitimus Pontifex in individuo sit certus, et qua ra- tione possum dubitare de hoc Pontifice, po- tero et de antecessore, atque adeo de tota retro serie ; ergo de veritate Episcoporum et Cardinalium qui ab his creati sunt; atque ita ruet tota certitudo verae Ecclesiae et hierar- chici ordinis : quomodo argumentantur hae- retici, contendentes a tempore saltem Urbani Papae defecisse veram suceessionem ; hinc enim satis sibi videntur inferre jam non posse esse certum, an vere Summo Pontifici succedatur, aut ubi gentium vera Ecclesia visibilis extet. Unde praeterea arguitur tertio ex potestate definiendi res fidei, et obligandi ad creden- dum definita ; impossibile enim est teneri me ad credendum ea quae hic homo definit ut dicta a Deo, nisi etiam tenear ad creden-
3U
dum de fide hunc hominem habere a Deo po- testatem definiendi, et assistentiam Spiri- tus Sancti, potestatemque ad me obligandum ut credam quse ipse definit; hoc autem est plane credere hunc hominem Summum esse Pontificem.
Adversariorum evasio. — Rejicitur. — Nec vero intelligi potest, quod quidam res- pondent, sat esse certitudine morali credere hunc esse verum Pontificem , cum Pontifex solum se habeat ut applicans et proponens fidem, dixerimusque in superioribus, ex parte proponentis sufficere certitudinem moralcm ad eredendum ; illud enim verum est consi- derando res propositas in ratione credibi- lium, et quatenus alias jam definitse ac certoe a proponente proximo seu ministro Evange- lii preedieantur ; secus vero est de eo quem oportet me amplecti, ut infallibilcm regulam fidei, ejus scilicet materias definientem. Quod declaratur a simili ; ut enim , quee in Scrip- tura continentur fide divina creclantur, non sat est certitudine morali, sed fide catholica oportet credere ipsam Scripturam esse divi- nam ; tam est autem regula fidei Pontifcx quam Scriptura, ut patet ex disput. 5, sect.
Ratio vero est, quia quae in Scriptura con- tinenlur vel a Pontifice definiuntur, ut vera sint, non pendent tantum ex eo quod credi- bile sit, etiam evidenter , hanc esse Scriptu- ram, vel hunc esse Summum Pontificem, sed ex hoc quod vere ita sit ac infallibiliter ; oportet ergo tanta certitudine credere vere ita esse, quanta creduntur ea quee ipse de- finit.
Aliorum evasio prima. — Expugnatur. — Propter heec ergo alii negantes etiam, de fide haberi hunc esse verum Pontificem, vo- lunt nihilominus esse de fide hunc hominem, qui certitudine quadam morali in tota Eccle- sia habetur verus Pontifex, vere et rite effi- cere omnia quee efficit verus Pontifex, et gau- dere privilegiis omnibus assistentiaque Spi- ritus Sancti Petro et legitimis successoribus ejus promissis. At heec sententia in easdem incidit difficultates quas vitare conatur. Et preeterea , ut mihi videtur, propriam vocem ignorat, et contradictoria dicit. Explico sin- gula : primo, unde queeso magis constat hunc hominem, a nobis existimatum Pontificem, gaudere m re ipsa privilcgiis Summi Pontifi- cis, quam esse vere Snmmum Pontificem ? Non enim unum magis altcro revelatum esse dicetur, et utrumque pendet ab existimatione quadam homiuum morali. Imo involvit hoec
sententia quippiam non revelatum solum , sed etiam falsum, scilicet, privilegia omnia Summi Pontificis et potestatem alicui dari, qui non sit verus Pontifex ; nam Ghristus Do- minus non cuicunique, sed Petro, et succes soribus legitimis dixit : Quodcumque ligaveris etc. Deinde, ut heec ipsa sententia ponit, dari valet Pontifex existimatus tantummodo ; de- mus vero ita esse , poterit ergo etiam esse non Sacerdos ; numquid igitur ille, si sacra- mentaliter absolvere tentet aut consecrare, id perficiet ? Nullo modo : contrarium enim astruere heereticum esset; nonergo habet po- testatem omnem quam habuit Petrus per illa verba : Quodcumque ligaveris, etc.
Effugium aliud prcecluditur multiplici- ter. — Dicent forte habere omnem potestatem quoad actus solius jurisdictionis, non autem ordinis. Sed obest primo, quia plenaria ju- risdictionis potestas fundatur modo aliquo m potestate ordinis, ita ut necessario illam pree- requirat, neque consis*tere valet plena Summi Pontificis potestas, quee ad Ecclesiee guberna- tionem pertinet , separata a potestate inte- riori, ef in pcenitentiee foro; imo in Ponti- fice proprie non duee sunt potestates , sed unica eminens, atque utramque comprehen- dens. Unde tandem concludo contradictionem involvi, asserendo hunc hominem habere su- premam potestatem jurisdictionis in totam Ecclesiam, ac negando de fide haberi eum- dem esse Summum Pontificem ; quia jaru affirmaretur definitionem, ut ita loquar, con- venire in hunc hominem, non autem defiui- tum ; idemquc pronuntio de credendo hunc hominem habere potestatem definiendi, seu actu vere definivisse ex assistentia Spiritus Sancti, nam heec omnia pertinent ad jurisdic- tionem inseparabilem a vero Pontifice. Unde etiam intelligitur quomodo ipsi negantes ha- beri de fide hunc esse verum Pontificem, pos- sint nihilominus credere fide quee ab illo de- finiuntur, nam re ipsa ac de facto credunt illum esse Pontificem . cum credant habere potestatem ac Summi Pontificis privilegium : ex quadam autem ignorantia putant se non credere. Unde ex ignorantia incidunt in quamdam vcluti contradictionem.
Ad primum argumentum in num. . — Ad primum argumentum in principio factum, respondemus illud esse a Deo revelatum, quo modo revclatum est hanc esse Ecclesiam vc- ram; quare cum revelavit Petrum esse caput Eccesiee, pariter revelavit generaliter de om- nibus ejus successoribus, solumque dcest suffi-
SECT. VI. AN PAPA SEMEL EXISTENS ciens propositio hujus vel illius contenti sub illa revelatione ; talis vero propositio habetur per universalem testificationem , approbatio- nem Ecclesiee; quod plane explicatur et con- firmatur a simili casu ; nunquam enim vi- detur Deus revelasse Episcopum Romanum esse potius Pontificem Summum quam Ale- xandrinum , quia nunquam boc expressit Deus, sed in confuso tantum dixit, quando revelavit Petro dignitatem et successionem, quia talis revelatio sese ostendit et cadit in eos Episcopos, vel in eorum episcopatum, in quo Petro succeditur, postquam illa successio sufficienter est Ecelesiae proposita per tradi- tionem, vel universalem consensionem ; quan- do vero intelligendum sit dari sufficientem propositionem, ita ut omnps obliget, quibus- dam videtur tunc dari, cum rite et vere elec- tus, atque adeo verus Pontifex proponitur; et hoc quidem sufficiens est ut ex preecepto obe- dientise et charitatis teneamur tali Pontifici obedire, atque ut non possit quispiam jure ab illo disjungi sine schismate ; attamen lo- quendo, ut re ipsa loquimur, de assensione per fidem, fortasse non erit sufficiens propo- sitio, donec moraliter constet illum esse ac- ceptatum a tota Ecclesia, et pacifice possidere suum primatum, atque adeo posse obligare omnes fideles ad credendum quidquid defi- nierit; tunc enim certissime credendum est non posse accidere errorem in universali Ec- clesia in re adeo gravi, qualis esset deeeptio in ipsa viva regula fidei eredenda, nam is error aequipararetur errori in fide ; si enim regula posset esse falsa, etiam regulatum, at- que si intolerabilis error esset in Ecclesia, quando tota crederet librum aliquem esse ca- nonicum, qui vere non esset, cum tamen ille sit qusedam regula fidei inanimata, multo intolerabilius esset errare in viva regula; quin potius, si cirea hanc posset semel dari error in universali Ecclesia , nunquam esset verum illam habere certam et infallibilem re- gulam vivam fidei sibi loquentem, Ghristi no- mine.
- Ad secundum argumentum ibid. — Ad secundum respondetur ita pendere hanc veri- tatem ab humano testimonio, sicut pendet fides a proponente, et ideo nihil derogare cer- titudini fidei; de aliis porro conditionibus re- quisitis, dicendum illas per se primo non per- tinere ad fidem, sed esse quasi conclusiones theologicas, quse eonsecutione quadam infe- runtur ; sicut enim ex fine sequuntur media, ita ex eo quod Deus contulit Ecclesiee ut nun-
PAPA NECESSARIO, DUM VIVIT, ETC. 315
quam erret, et vera semper utatur regula in rebus fidei credendis , consequenter speciali cura disponit, ut is qui ad talem dignitatem eligitur, eas omnes conditiones habeat, quae ad illam vere suscipiendam sunt necessa- rise.
Ad tertium ibid. — Ad tertium negatur antecedens, nulla enim de ea re extat historia fide digna ; aecidit quidem aliquando Eccle- siam non agnoscere pro tempore aliquo ve- rum et certum pastorem; conspirasse autem totam in unum falsum caput, existimando scilicet verum esse Papam qui verus non es- set, nunquam accidit; neque ex priori incom- modo potest argumentum sumi ad posterius, non enim sunt paria ; quod enim Ecclesia ali- quo tempore non agnoscat certum pastorem, est quidem non parvum Ecclesise detrimen- lum, tamen non exponit illam periculo falso- rum dogmatum , et perpetui cujusdam et quasi irreparabilis damni , quia omnia illa quee per id tempus efiieiuntur a Pontificibus dubiis, valida esse nequeunt sine vera aucto- ritate pontificia. Unde non existimantur cer- ta, donec per indubitatum Papam stabilian- tur; si vero falsus Pontifex indubitatus ha- beretur, omnia ab illo defiuita et facta certis- sima existimarentur, cum tamen infallibilia non essent.
Ad quartum ibid. — Ad quartum respon- detur id fortasse contingere, quia nostra haec sententia de fide non est. Secundo dicitur om- nia schismata fere semper nasci, priusquam verus Pontifex absque controversia ab uni~ versa Ecclesia receptus sit ; si tamen homo aliquis vel Ecclesia particularis nunc negaret obedientiam, verbi gratia, Gregorio XIII, ne- gando simul esse illum verum Pontificem, Petri successorem, non video quomodo posset ab hseresi exeusari , magis quam si negaret Romanum Episcopum Petri successorem esse.
SECTIO VI.
An verus semel Papa necessario dum vivit existat Papa, vel possit aliqua ratione a dignitate cadere.
i. Prima assertio probatur exjure. — Dico primo Pontificem posse voluntate sua digni • tatem deponere. Ita definitur cap. 1 de Re- nuntiatione, in 6, et ita aliquando contigisse liquet ex historiis; controversia vero esse po- test an., ut renuntiatio ejus valeat , oporteat
316 DISPUT.
expectare Ecclesige consensum , vel Cardinalium, quae quidem ad canonistas ma- gis quam ad nos spectat. Ego autem censeo id non esse necessarium ; tum quia Pontifex eo loco simpliciter docet posse libere resigna- re ; tum etiam quia alii episcopi, vel praelati, ideo non valent tam libere resignare praelatu- ram, quia Papam habent superiorem, cujus consensum expectare debeant. Hic vero nul- lum talem habet ; et ideo sicut sine superiore instituitur, ita sine superiore renunciat, ut ibi Glossa dicit.
- Dubium, in quo arguitur pro parte ne- gante. — Aliorum opinio affirmans. — Eorum fundamentum . — Confirmatur primo. — Confir- matur secundo ex Patribus. — Confirmatur tertio ex ratione. — Quaestio praecipua est an contra voluntatem propriam possit privari, quia non apparet a quo privetur; a Deo enim immediate nunquam deponitur, cum non ex- tet lex divina ordinaria de ea re , nec spec- tandum sit ut extraordinario modo id faciat Deus. Rursus, neque ab homine depositio a pontificatu fieri posse videtur, quia Papa non habet in terris superiorem, cap. Nunc autem, d. 12. In hac re sunt opiniones astruentes, utroque modo posse Pontificem dignitate pri- vari propter diversas causas. Nam in casu hoeresis, aiunt ab ipso Deo immediate deponi, nullo spectato hominum judicio. Ita Turrecre- mata, 1. 2, cap. 102, 1. 4, 2 p., a c. 48; Au- gustinus de Ancona, de Potestate Papae, art. 5 ; Paludanus, in Opusc. ejusdem argumenti ; Driedo, 1. 1 de Libertate Christian., c. 14; Cast., 2 de Justa hgereticorum punitione, c. 22 et 23; Simanchas, Instit. cathol., c. 21; Jacobat., 7 de Conciliis, art. 1 ; Salmeron., tom. 12, tract. 83. Fundamentum est, quia omnis jurisdictio Ecclesise fundatur in fide, juxta id 1 Corint. 3: Fundamentum aliudne- mo potest ponere prwter id quod positum est, etc. Quod exponens Augustinus, de Fide et opcribus, c. 16 : Si Christus, inquit, est fun- damentum, etiam fides Christi; et ad Coloss. primo : In fide fundati. Si ergo fides est fun- dameutum Ecclesiae, ergo et esl fundamen- tum pontifieatus ac hierarchici ordinis ipsius Ecclcsia?. Confirmatur, nam propterea, Matth. 16, videtur Christus pctiisse prins a Petro confessionem fidei, quam illi lianc dignitatem promitteret. Confirmatur secundo : saepe enim Patres indicant nullurn fide carentem posse habere jurisdictionem in Ecclesia: Cyprianus relatus cap. Novatianus, 7, q. 1, cap. Didici- mus, 24, q. 1 ; Ambrosius, cap. Verbum, de
X. DE SUMMO PONTlFICli:.
saltem Pcenitentia, q. 4 ; Gelasius Papa, c. Achatius, 4, et Alexander II, cap. Audivimus, 24, q. 1 ; Augustinus, epistol. 48 ad Vincent., et lib. de Pastoribus; D. Thomas, 2. 2. queest. 39. Con- firmatur tertio vulgari argumento, quia hae- reticus membrum Ecclesise non est ; ergo nec caput. Item haereticus nec salutari debet, sed omnino vitari, ut Paulus, ad Tit. 3, et Joan- nes in epist. 2 docet; ergo multo minus obe- diri ; denique heereticus Pontifex Christum negat, et veram Ecclesiam ; ergo seipsum et suam dignitatem ; ergo eo ipso dignitate pri- vatur.
Secunda assertio, de qua etiam l. 4 de Legib., c. 7, fin. — Contra hanc sententiam dico secundo : in nullo casu, etiam haeresis, privatur Pontifex sua dignitate et potestate immediate ab ipso Deo, absque hominum prae- eunte judicio et sententia. Ita hodie commu- niter opinantur : Cajetanus, de Auctoritate Pa- pae, c. 18 et 19; Soto, 4, d. 22, qua3st. 2, art. 2 ; Cano, 4 de Locis, c. ult., ad 12 ; Corduba, lib. 4, q. 11. Et infra agentes de pcenis hae- reticorum alios referemus, ac generaliter os- tendemus jure divino non privari quempiam dignitate et jurisdictione ecclesiastica propter culpam haeresis ; nunc breviter ratio a priori redditur, quia cum ea sit gravissima pcena, ut ipso facto incurratur, oportet jure divino expressam esse; nullum autem jus tale in- venitur, quod vel generaliter id statuat de haereticis , aut specialiter de episcopis, aut specialissime de Papa; nec item certa tradi- tio de eo habetur ; nec vere cadere potest Pon- tifex ipso facto a sua dignitate propter jus hu- manum, tum quia illud essetlatum vel ab in- feriori, scilicet Jconcilio, vel ab aequali, nempe praedecessore Papa ; at neuter horum habet vim coactivam, ut punire valeat Pontificem aequalem, vel superiorem ; quare, etc.
Instantia solvitur. — Altera instantia rejicitur. — Dices posse haberi legem inter- pretativam juris divini. Est tamen hoc com- mentitium , quia nullum tale praefertur jus divinum ; praeterea nulla hactenus a Conci- liis vel Pontificibus lata lex est, quae id jus divinum interpretetur. Confirmatur , quia ejuscemodi jus perniciosum esset Ecclesiae ; minime ergo credendum est fuisse a Christo institutum; probaturantecedens, quia si Papa haereticus occultus esset, et ipso jure a di- gnitate caderet, omnia ab eo facta irrita fo- rent. Dices hanc rationem non probare saltcm de ha^retieo notorio et publico. Sed obstat, quia si hcereticus etiam exterior, occultus ta-
SECT. VI. AN PAPA SEMEL EXISTENS men, adhuc potest esse verus Papa, eadem ratione poterit , esto delictum fiat nptum, quandiu de iilo non pronunciatur sententia ; tum quia nullus incidit in pcenam, nisi vel ipso facto, vel per sententiam ; tum etiam quia sic majora incommoda sequerentur ; incideremus nimirum in dubium quanta de- beret esse infamia, ut a dignitate cadere cen- seretur ; sequerentur ergo schismata, et per- plexa omnia redderentur, preecipue si, post infanriam, per vim vel modo alio retineret se- dis possessionem, pluresque actus sui mune- ris exerceret. Confirmatur secundo urgentis- sime, quia si accideret Papam haereticum fieri etiam exteriorem , sed occultum , qui postea resipisceret ac vere poeniteret, omnino evaderet perplexus ; nam si per hseresim ce- cidit a dignitate, debet omnino pontificatu cedere, quod est gravissimum, et fere contra jus naturae, se nimirum prodere ; retinere au- tem episcopatum non posset, quia intrinsece malum esset. Unde ipsi etiam contrariae sen- tentiae auctores fatentur , in eo casu posse retinere episcopatum, atque esse revera Pa- pam, quae est communis sententia Canonis- tarum, cum Glossa, c. Nunc autem, d. 21. Ex quo sumitur contra eos apertum argumen- tum; nam per pcenitentiam non restituitur a Deo Papalis dignitas, sicut gratia ; inauditum est enim, qui verus Papa non sit, a Deo fieri Papam sinehominum electione et ministerio. Tandem fides non est omnimode necessaria, ut homo sit capax spiritualis et ecclesiasticae jurisdictionis, possitque exercere veros actus talem jurisdictionem exigentes ; ergo , etc. Antecedens patet manifeste, quippe in extre- ma necessitate sacerdos hsereticus potest ab- solvere, ut in materia de poenitentia et censu- ris docetur, quod non fit sine jurisdictione. 5. Ad fundamentum contrarium in num. 2. — Ad primam confirmationem ibid. — Ad se- cundam. — Ad tertiam. — Ex quo fundamen- tum eontrarise sententiaeruit; sicut enim fides non est fundamentum necessarium ad potes- tatem ordinis, quee suo modo praestantior est, ita neque jurisdictionis ; ad haec nullus, ut credo, auctor dicet, cum probabilitatis umbra, per solam interiorem haeresim amitti dignita- tem papalem, quamvis sit certum amitti fi- dem. Nec adducta testimonia sunt ad rem, quia non est sermo de fundamento jurisdic- tionis aut dignitatis ecclesiasticae, sed de pri- mariu fundamento totius Ecclesiae et justi- ficationis, ac omnium bonorum spiritualium, quod est Christus et fides ejus ; nec etiam ex
PAPA NECESSARIO, DUM VIVIT, ETC. 317
facto Christi cum Petro sumitur probabile ar- gumentum ; alias eodem modo diceret aliquis charitatem esse fundamentum pontificiae di- gnitatis, quia etiam Christus Petrum interro- gavit an se amaret; solum ergo, ut supra etiam diximus, sectione A, num. 4, voluit Christus ostendere quae essent necessaria in Pontifi.ee, ut convenienter posset munere suo fungi ; et eodem fere modo loquuntur Patres, qui preeterea volunt haereticum mereri omni dignitate et jurisdictione privari; interdum etiam agunt de privatis episcopis, supposito jure ecclesiastico, de quo infra dicemus. Ad tertiam confirmationem unico verbo respon- detur, Papam haereticum non esse membrum Ecclesiae, quoad substantiam et formam qua constituuntur membra Ecclesiae, esse tamen caput quoad officium et influxum ; quod non est mirandum, quia non est primum et pree- cipuum caput sua virtute influens, sed quasi instrumentale, et vicarium primi capitis, quod potens est infiuxum spiritualem membris tri- buere, vel per caput aeneum; proportionali enim ratione per haereticos interdum bapti- zat, interdum etiam absolvit, ut dictum est.
Tertia assertio communis. — Dico tertio : si Papa sit haereticus et incorrigibilis, cum pri- mum per legitimam Ecclesiee jurisdictionem sententia declaratoria criminis in eum pro- fertur, desinit esse Papa. Est communis Doc- torum; colligitur ex Cleuionte I, epistola pri- ma, ubi ait Petrum docuisse haereticum Pa- pam esse deponendum. Fundamentum autem hoc est, quia gravissimum foret nocumentum Ecclesiae talem habere pastorem, nec posse sibi subvenire in tam gravi periculo ; praete- rea contra dignitatem Ecclesiae facit subditam manere haeretico Pontifici, neque posse illum a se depellere ; nam qualis est princeps et sa- cerdos, talis solet existimari populus : hoc item confirmant rationes prioris sententiae, illa praecipue, quod haeresis ut cancer serpit, pro- pter quod malum, haeretici, quoad fieri potest, vitandi sunt, multo vero magis pastor haereti- cus; quomodo autem vitari potest, si pastor esse non desinat ?
Primum dulium circa assertionem. — Quorumdam responsio. — Verior responsio. — Circa hanc vero conclusionem sunt nonnulla explicanda. Primo, a quo ferri debeat hujus- modi sententia. Quidam enim dicunt a Car- dinalibus ferendam ; et potuisset quidem Ec- clesia hanc causam iilis committere, praecipue si ex consensu vel ordinatione summorum Pontificum ita esset statutum. sicut de elec-
lione factum est; sed non legimus hactenus judicium hoc illis esse commissum ; ideoque dicendum per se pertinere ad omnes Ecclesise Episcopos; nam cum illi sint ordinarii pasto- res et columnge Ecclesiee, ad illos credendum hujusmodi causam interesse, et cum ex jure divino non sit major ratio de his quam de illis, atque jure humano nihil de hoc sit statutum, necessario dicendum spectare ad omnes, atque adeo ad generale Goncilium, et ita communis sententia Doctorum habet. Viderique possunt quee circa hoc punctum fuse satis tractat Car- dinalis Albanus, in opere de Cardinalibus, qusest. 35, et habetur inter tractatus editionis anni 1584, in tom. 43., p. 2.
Secundum dulium. — Resolvitur dupli- citer. — Tunc autem occurrit secundum du- bium, quomodo posset tale Concilium legitime congregari, cum legitima congregatio ad Pa- pam spectet. Respondetur primo fortasse non oportere cogi proprium Concilium generale, essetque satis in singulis regionibus Concilia provincialia vel nationalia convocari ab ar- ehiepiscopis, vel primatibus, et omnia in ea- dem sententia convenire. Secundo, cum Con- cilium generale convenit ad res fidei dcfmieu- das, vel ad universales leges ferendas, tunc oportere, ut legitimum sit, a Papa indici ; ad hoc vero negotium quod peculiariter Pontifi- cem ipsum concernit , eique quodammodo contrarium est, legitime congregari posse vel a Collegio Cardinalium, vel ex consensu Epis- coporum ; atque si Pontifex tentaret hujus- modi congregationem impedire, non fore illi parendum, quia contra justitiam et commune bonum abuteretur summa potestate.
Tertium duiium. — Cajetani responsio confutatur. — At hinc oritur tertia dubitatio, quo jure possit ab illa congregatione Papa judicari, cum esset illa superior? Qua in re Cajetanus se mire vexat, ne cogatur admitte- re Ecclesiam vel Concilium stare supra Papam, in casu etiam heeresis ; tandem vero concludit supra Papam quidem stare, ut privatam per- sonam, non ut papam ; sed non satisfacit dis- tinctio; nam eodem modo posset affirmari Ec- clesiam judicare Papam valere, atque punire, non ut Papam, sed ut privatam personam; item quia Papam superiorem esse in quantum Papam, nihil est aliud quam eam personam ratione dignitatis esse exemptam ab omni ju- risdictione hominis alterius, et habere juris- dictionem in alios, ut patet de quacumque alia dignitate; et explicatur, nam dignitas pontifi- cia non facit supcriorem abstracte et meta-
physice, sed- revera et in individuo superio- rem nulli subjectum; ergo, etc; atque ita in- tellexit rem hanc Concilium tempore Marcel- lini congregatum, cum declaravit primam se- dem a nemine judicari ; id enim dixit de illa- met persona Marcellini, qua? privata profecto erat; ita quoque refert Nicolaus Papa, episto- la ad Michaelem imperatorem, ubi meminit similis decreti editi in Concilio Romano, sub Sylvestro; et plura statim afferemus.
Aliorum responsio difficilis. — Facilior responsio. — Declaratur occurrendo tacitce ol- jectioni, cui concinit auctor, l. 4 contra Jaco- bum, c. 6, n. 47. — Multipliciter. — Alii ergo fatentur Ecclesiam in casu hseresis esse Ponti- fice superiorem, sed difficile hoc dicfii est. Nam Christus Dominus Papam constituit ab- solute supremum judicem; canones etiam iu- differenter et generaliter id affirmant; ac tan- dem Ecclesia nullum actum jurisdictionis exercere valet in Papam, neque confert illi potestatem eligendo, sed personam designat cui Christus per se confert potestatem ; quando ergo Ecclesia Papam hsereticum deponeret, non ipsa tanquam superior id preestaret, sed ex consensione Christi Domini juridice decla- raret eum hasreticum esse, atque adeo prorsus indignum Pontificis dignitate; tuncque ipso facto immediate a Christo deponeretur, depo- situsque maneret iuferior, ac posset puniri. Addendum vero, quamvis Ecclesia ante suam declarationem nihil possit in hsereticum Pa- pam, per modum superioris et habentis juris- dictionem in illum, naturali tamen jure suse defensionis posse illum coercere, si forte no- cumentum aliquod machinetur in Ecclesiam, aut congregationem Concilii generalis impe- dire conetur. Unde vero constet jure divino statim deponi Pontificem lata Eeclesiye sen- tentia, respondeo primo jam attulisse me tes- timonium Cleraentis ex ore Petri; secundo, sacras Scripturas, quse pra?cipiunt vitare hse- reticos, hoc satis indicare; tertio, ex communi consensu Ecclcsioe et Pontificum id haberi; quarto, rationem naturalem ita docere, quia non est credendum Christum destituisse Ec- clesiam omni remedio in tanto periculo; quod vero adduxi maxime accommodatum apparet causse de qua disputamus.
Quartum dulium. — Eespotisio Cajetani. — Quo pacto dicta responsio sit acceptanda. — Dubitari potest quarto de Papa serael hsereti- co, sed jam emendato. Cajetanus supra docet non debere aut posse deponi, quod jam hoerc- ticus non sit, ut habctur in capit. Dixit Apos-
SECT. VI. AN PAPA SEMEL EXISTENS tolus, 24, q. 3, colligique potest ex facto Mar- cellini, capit. Nunc autem, distinctione 21, ubi Glossa assentit; et capit. Si Papa, distinc- tione 40, ubi Canonistee id opinantur, et vide- tur plane vera sententia, preeeipue cum mode- ramine Cajetani, admonendum, scilicet, esse heereticum Papam semel ac iterum, resipis- centemque non esse deponendum; quod si nimium fuerit contumax, vel certe relapsus, crediderim posse et debere deponi, etiamsi errores conigat , et perseverantiam juret, juxta id primee ad Timoth. tertio : Hcereticum hominem post primam et secundam monitionem devita : imo, ait Jacobatius, libro octavo de Concilio, articulo secundo, planam esse men- tem Canonistarum, hoc procedere quando Pa- pa incidit in heeresim nondum ab Ecclesia aperte damnatam , animadversusque statim resipiscit; quod si erraverat contumaciter con- tra veritatem jam aperte definitam, nihil esse expectandum, sed illico deponendum; tum quia is jam censetur semel ac millies admoni- tus, neque postea urgendus erit majori aucto- ritate, quam sit ea a qua desciverat ; tum quia semper grande imminet periculum, ne illius conversio ficta sit. Quae certe omnia probabi- liter dicta sunt; procedunt tamen supponendo verum Pontificem posse incidere in heeresim. Quod licet multi verisimiliter affirment l, mihi tamen breviter et magis pium et probabilius videtur, posse quidem Papam, ut privatam personam, errare ex ignorantia, non tamen ex contumacia. Quamvis enim efficere Deus possit ut heereticus Papa non noceat Ecclesiee, suavior tamen modus divinee providentiae est, ut, quia Deus promisit Papam definientem nunquam erraturum, consequenter provideat ne unquam ille heereticus sit. Adde, quod hactenus in Ecclesia nunquam accidit, cen- sendum ex Dei ordinatione et providentia ac- cidere non posse. Vide Pighium, 1. 4 Eccle- siasticee Hierarchiee, c. 8; Simaneas, in Insti- tutionibus catholicis, titulo duodecimo, nu- mero decimo quarto. Et idem incommodum sequeretur, si occultus hsereticus in Papam eligatur, quod nullus quem viderim negat csse possibile ; si ergo tale quid accideret, non vi- detur dubitandum posse ejusmodi Pontificem cum sua hseresi perseverare. Quidquid vero sit de his casibus, credendum omnino est Deum nunquam permissurum ut Ecclesia ad eas angustias deveniat, quas dubia supra tacta
1 Vide Bellar., 1. 4 de Summo Pontifice, a c. 7.
PAPA NECESSARIO, DUM VIVIT, ETC. 319
snpponunt; nam si talis quispiam Pontifex inciperet Ecclesiam administrare, vel illum Deus confestim de medio tolleret, vel certe provideret qua ratione tantum malum brevi extingueretur, ut in casibus minus urgentibus videmus hactenus semper fecisse.
Quintum dubium. — Ex quibus jam expe- diuntur duo alia quee occurrebant dubia. Quintum erat, si Papa innocens probaretur heereticus, num posset depoid ; atque si depo- neretur, an teneret factum. Primo ergo nega- rem talem casum esse possibilem, non solum quia Spiritus Sanctus non permitteret rem adeo perniciosam universee Ecclesiee, verum etiam quia non posset Pontifex probari nocens juridice , nisi post legitimum Concilium ad eam causam congregatum; non posset autem congregari iegitime, nisi postquam inciperet esse notorium ac satis manifestum crimen Pontificis; difficile autem creditu esset, falsum crimen, quodque nunquam ipse publice pro- fessus est, esse posse omnibus existimatum evidens. Secundo , admittendo casum , non posset in illo deveniri ad justam sententiam depositionis, quia si ipse innocens est, facile abjurabit omnem hseresim, et probabilissima saltem signa suee innocentiee ostendet; qui autem ita se geret, non poterit juste deponi, ut diximus. Quod si tandem fingatur casus in quo juste possit ita damnari, ut si falsis cri- minationibus accusaretur, probareturque re- lapsus, dicendum in eo tasu ipsum teneri ad obediendum , et propter dubium quod esse posset in Ecclesia de vero pastore, obligari ad renuntiandum sponte, ut maximum Ecclesiee damnum evitetur. Quod si forte renuntiare delrectet, crediderim manere vere depositum, quia sententia est simpliciter justa, neque po- test alio modo Ecclesiae sufficienter subveniri (Vide tom. de Censur., disputaf. 4, sect. 7, a n. 8).
Sextum dubium expeditur. — Sextum dubium erat, quid in preesenti queestione di- cendum si Papa exterius tantum esset heere- ticus. Respondendum breviter : si vi coactus idololatriee actum exerceat, vel heeresi sub- scribat, posteaque fateatur invitum se id fe- cisse, ac neget se ita sensisse vel adhuc senti- re, non posse eo in eventti condemnari aut deponi, ut ex facto Marcellini constat; atta- men si voluntarie deliberasset, et tanquam ex propria sententia exterius professus fuisset heereticam doctrinam, quidquid sit de interio- ri ejus fide, eadem ratione et modo contra eum procedi posset, qua contra quemlibet
alium hsereticum ; tum quia Ecclesia de inte- rioribus seu occultis miuime judicat; tum quia non minus noceret Ecclesise talis Pontifex, quam si esset verus hsereticus. Unde si in hse- resi persisteret usque ad condemnationem et depositionem, quantumlibet mterius nunquam amisisset fidem, sententia valeret, effectumque sortiretur : neque de illius dictis curandum esset, quidquid asseveraret se nunquam inte- rius fidem negavisse.
- Teriia assertio, de qua lib. 4, contra Jacob., cap. 6. — Dico quarto: extra casum haeresis, non potest verus et indubitatus Pon- tifex, etiamsi iniquissimus sit, dignitate sua privari. Est certa et communis conclusio divi Thomse, in quarto, distinctionedecima nona, qusest. 2, art. 2, qusestiuncula tertia, ad se- cundum, et alicrum in eadem distinctione agentium de fraterna correctione; Cajetani, opuscul. de Auctoritate Papse, parte prima, cap. 27; Turrecremat., libro 2, cap. 98 et se- quentibus, et illorum quos in cap. 93 adducit. Item Antonin., tertia parte, titulo 22, cap. 4, § 3 ; Augustinus de Ancon., q. 5; Jacobat., libro 9 de Concil., artic. 12; habetur etiam inter tractatus, tom. 13, parte 1, a pag. 342 editionis 1584; Turrian., libro de Pap. et Concil. ; Albert. Pighii, libr. 6 de Hierarch. Eccles., cap. 14 et 15; Cordub., libro quarto, quaest. 6. Probatur primo, quia Papa, quan- tumvis iniquus, verus est Papa : ergo habet supremam potestatem ; ergo illi est obedien- dum, juxta id 1 Petri 2 : Non tantum bonis et modestis, setl etiam dyscolis ; et Matth. 23: Super cathedram Moysis. Recte Tertullianus, libro de Preescript., cap. 3: Ex personis pro- bamus fidem, non ex fide personas*! Colligitur etiam ex Luc. 12: Quis putas est fidelis ser- vus, etc, quasi non aliam essentialem formam postulet quam fidem. Unde omnes Pontifices supra citati, sicut affirmant in causa hseresis posse Ecclesiam de Summo Pontifice ferre ju- dicium, ita simpliciter id ipsum negant extra illum casum, et hoc sensu passim pronuntiant Pupam a nemine judicari. Vide citatos in con- clusione tertia. Certe Adrianus Papa, secunda epistola Synod. ad octavam synodum, ut ha- betur etiam actipne septima, et Canone 21, in tom. 4 Concil., dicit non esse afferendas accusationes contra Papam ad generale Con- cilium ; neque (si afferantur) propter eas fe- rendam esse de illo sententiam. Concilium quoque Lateranense, sub Alexandro III, et ha- betur cap. Licet, de Electione, docet Sedem Romanam non habere in terris a quo propter
sua crimina judicetur, et idem habetur in Extravaganti : Unam Sanctam, de Majoritate et obedientia. Idem confessi sunt Patres illius Concilii pro facto Marcellini, et habetur, cap. Nunc autem, distinctione 21, in qua distinc- tione multa alia referuntur, prsecipue ex Ni- colao Papa, epistola ad Michaelem Imperato- rem, ubi veritatem hanc recte confirmat. Idem docuit Concilium congregatum in simili causa tempore Sixti Papse, atque ipse Sixtus, cap. Mandastis, 2, qusest. 5. Pariter etiam Concilium aliud tempore Symmachi habetur secundo tomo Conciliorum ' . Item aliud Ro- mse coactum tempore Caroli Magni, qui de vita Leonis III inquiri et judicari volebat; respondit vero Concilium, sedem Apostolicam, omnium Ecclesiarum caput, a nemine judi- cari. Habetur in 3 tomo Conciliorum, in Leon. III.
- Suasio. — Rejicitur auctoritate. — Re- jicitur etiam ratione multiplici. — Dicet ali- quis hsec solum probare Pontificem non posse judicari directe, ut inferiorem; posse tamen juridice declarari delictum ejus, quo rite de- clarato, ipso jure divino Papa depositus cen- seatur, sicut etiam de hseresi dicebamus. Vi- detur enim par ratio, quia non minus incom- modum potest afferre Ecclesise iniquus Ponti- fex per alia crimina, quam per hseresim ; ac naturale jus esse videtur, ut e medio tollatur princeps tyrannus, aut pastor ovium dissipa- tor. Unde et Christus membrum abscindere consulit pro salute corporis. Occurrendum, potuisse quidem Christum Dominum ita con- stituere, si voluisset, non fecisse tamen, ut omnia testimonia adducta probant, dum solum excipiunt casum hseresis, sicut eliam constat ex Bonifacio II, in capite Si Papa, distinc- tione 40, et capite Electionem, distinctione 79, capite Oves, secunda, qusestione septima, et capite Nemo, capit. Aliorum, cap. Cuncta, 9, qusest. tertia, et alia multa quse adducit Tur- recremata. supra, cap. 102. Unde Augustinus, 2 contra epistolam Pitilian., cap. 31 : Cur criminaris, inquit, cathedram Apostolorum, in, qua Petrus sedit, etc. Idem scribitlib. 1, c. 2, et lib. 2 contra epistolam Parmeniani. c. 11. Neque certe expedivisset Christum ita consti- tuere, primo, ne occasio sumeretur multorum schismatum ; facili enim negotio excogitaren- tur crimina quce depositione digna judicaren- tur. Secundo, quia multo major est ralio de
1 Vide Bellar., lib. 2 de Roman. Pontif., cap. 20.
SECT. VI. AN PAPA SEMEL EXISTENS heeresi; per eam enim constituitur Pontifex extra Ecclesiam : et ideo merito excludendus venit, ut ineptus ad illam regendam. Tertio, hoeresis crimen certum est ac designatum; si vero ad alia crimina licentia extenderetur, nullus esset terminus accusationum, et calum- niarum. Denique si aliter res esset constituta, possent ovesse gerere erga pastorem tanquam judices et superiores, quod est contra rectum ordinem et rationem.
- Contra quartam assertionem sentit Cflossa, etc. — Eorum argumenta ex ratione sohuntur. — Et alia ex auctoritate Clementis, ep. I adJacobum. — Porro contra ipsam conclu- sionem sentit Glossa, cap. Si Papa, distinc- tione 40, et consentiunt Canonistee quidam; aliique cum Abbate, capite Significasti, de Electione, volunt scilicet Papam deponi pos?e ob notoria crimina illa quee grave scandalum afferant Ecclesiee , si tamen incorrigibilis os- tendatur. Argumenta eorum referunt Cajeta- nus et Turrecremata supia, et Bellarminus, lib. secundo de Romano Pontifice, a capite vigesimo septimo. Quaedam vero sumuntur ex naturali ratione, quee a nobis insinuata jam sunt, et fere soluta; osteudimus enim non esse parem rationem de heeresi et aliis criminibus, atque naturale jus in hac parte non nisi convenientem defensionem concedit, quee potest ab Ecclesia procurari et adhiberi
- absque judicio, vel depositione Pontificis. Si eniin aliquid statuat contra bonos mores , non erit iLli parendum ; si quidpiam tentet contra manifestam justitiam et commune bonum, fas erit illi resistere ; si vim inferat, vi poterit repelli, cum moderamine inculpatce tutelee. Alia deinde argumenta sumuntur ab auctoritate. Prima est Clementis Romani ex ore Petri, Papam se mundanis actibus infe- rentem dignum esse qui deponatur. Sed ne- quaquam eo in loco narratur, si faciat, pro - pterea debere deponi. Secunda Pauli Petrum reprehendentis, ad Galatas secundo. Sed aliud est fraterne corrigere, aliud judicare. Tertia, eorum Pontificum qui se canonice pur- garunt coram Ecclesia , vel Concilio , de criminibus sibi objectis, ut patet in Con- ciliis, et in juribus, numero decimo quarto citatis. Respondetur id non fecisse coactos, nec ex obligatione justitiae, ut ex ipsis etiam Conciliis citatis constat, sed ex charitate, ne scandalum suis ovibus crearent. Quarta, quia historise circumferuntur, in quibus narratur Pontifices fuisse depositos extra casum hee- resis; ut Joannem XII, Eugemum IV, in Con-
XII.
PAPA NECESSARIO, DUM VIVIT, ETC. 321
cilio Basiliensi. Occurrendum, quicquid tale actum sit contra verum et indubitatum Pa- pam, merum fuisse schisma, et inanem vio- lentiam, quee effectum non est consecuta; de quo late Turrecremata supra, et 1. 4, part. 1, c. 9; Pighius, 1. 6, c. 19;Bellarm.supra, c. 29. Ex his jam,
Quinta assertio. — Dico quinto : verus et indubitatus Pontifex , nisi in perpetuam incidat amentiam (in quo casu ipso jure di- vino privalur), quamvis multis aliis incom- modis et calamitatibus inipediatur, ne possit Ecclesiam commode gubernare, in sua perstat " semper dignitate, nec potest illa privari. Sub hac conclusione comprehcndo plurimos even- tus, de quibus Cajetanus, Turrecremata et Pighius supra late disputant, cum eisque in omnibus convenio; nam perpetua amentia eequivalet morti, quoad usum rationis et li- bertatis, atque adeoquoad capacitatem juris- dictionis et dignitatis. Probatur etiam rationi- bus supra factis in numero decimo. Etenim si liceret casus alios fingere, in quibui esset Papa deponendus, ut propter nimiam senec- tutem, aut captivitatem perpetuam, ac simi- les, daretur occasio schismatum, etssepe jure vel injuria verus Pontifex in dubium vocare- tur; omuino ergo oportuit preecludi viam seditionibus et perturbationibus Ecclesiee circa verum Pontificem.
Quorumdam opinio temperatur. — Vo- luut autem quidam teneri in hujusmodi ca- sibus Pontificem renuntiare episcopatui, quod fortasse verum est, quando impedimentum ejus in magnum vergeret Ecclesiae detrimen- tum, et nulla vis et injuria inferretur Ponti- fici ab ipsis fidelibus ; quandiu vero Papa va- let alias sufficienter providere Ecclesiee, non tenebitur renuntiare, idemque censeo, si ex injuria et inobedientia fidelium subditorum proveniat, quominus possit convenienter fun- gi suo munere, quia fraus et iniquitas nulli favere debet, quamvis in hac parte regula charitatis esset Pontifici consulenda. Neque vero, si in casu aliquo ad renuntiandum in conscientia obligaretur, posset ab Ecclesia de- poni, vel cogi ad renuutiandum, quia nec illi superior est, nec iu illum habet vim coac- tivam. Minime vero probo limitationem quo- rumdam, si Papa jurameuto promiserat se l enuntiaturum, posse ab Ecclesia cogi ad ser- vandum juramentum; nam quicquid sit de talis juramenti valore et obligatione, quicquid etiani de licita aut illicita ejus transgiessioiie, ncquaquam ob id posset cogi ab ullo, qui