Francisco Suárez · disputatio · 1 janvier 1621

De Conciliis

Des Conciles (Disp. XI de la De Fide)

Pré-Vatican II non-magisteriel
Version unique

De Conciliis (Disputatio XI)

Des Conciles (Disp. XI de la De Fide)

Source : R. P. Francisci Suarez e Societate Jesu Opera Omnia, editio nova a Carolo Berton, Tomus duodecimus (Parisiis, apud Ludovicum Vivès, MDCCCLVIII), complectens commentaria in Secundam secundae D. Thomae : viginti quatuor de Fide, duas de Spe, tredecim de Charitate disputationes. Texte OCR depuis l'exemplaire scanné par Boston College Libraries, archive.org/details/rpfranciscisuare12suar. Qualité OCR moyenne (mise en page à deux colonnes mal segmentée par endroits).


DISPUTATIO XI.

DE CONCILIIS.

1 . Cogendi concilia ralio a Christo manavit. — Est quoque consentaneum lumini naturali. — Duo, sicut in superioribus, in disputatione bac explicanda occurrunt- Alterum, quidCon- cilium sit, et quomodo congregari debeat et confirmari; alterum, quam auctoritatem in suis babeat definitionibus. Porro circa nomen Concilii et varia ejus genera, videantur quse in disputatione quinta, sect. 1, notata sunt. Solum de tertio genere addendum Concilia generalia potissimum ad generales causas et dogmata fidei defmienda congregari, quam consueludinem ab Apostolis initium babuisse ex d5 cap. Act. constat, ex quo intelligimus, rationem banc congregandi Concilia a Christo Domino manasse, atque ad hoc accommodari solent verba illaMatth. 18 : Ubi fuerint duo, vel tres congregati in nomine meo, ili sum ego. Patetque ex Concilio Cbalcedonensi , actio- ne 1; Conciiio Tolet. 15; Coelestino, in episto- la quadam ante Coneilium Ephes. Nec enim placetquod Pighius, lib. 6 Hierarch., c. 1, sentit, congregationem horum Conciliorum esse ex humana histitutione, nisi fortasse in- telligat quantum ad tempus et ordinationem; vel quia fortasse non est simpliciter ex prse- cepto divino ut haec Concilia congregentur. Nam potestaset ratio illa congregandi a jure divino sine dubio habet originem, ut latius dicemus; quin potius, supposita fide, et ins- titutione Ecclesiea a Christo facta, ejusque gubernatione, quasi naturalis ratio dictat ta- lium Conciliorum celebrationem ; est enim naturale homini in gravissimis rebus multo- rum sententias et consilia expectare.

  1. Concilia congregandi causce variw. — Ex quibus etiam intelligi potest ejusmodi Conci- liorum necessitas, qua; multiplex esse potest. Primo, extirpatio grassantis haeresis velschis- matis, quod interdum graviter Ecclesiam pre- mit, ut ex citato Actorum 15 colligitur; se- cundo, definitiones vel declarationes fidei toti Ecclesiee necessariae. quoe recte fiunt conve- nientibus totius christiani orbis capitibus ; ter- tio, communium legum condcndarum ratio, conveuieutibus enim ex totius orbis partibus episcopis ac legatis, melius constat quid omni- bus Ecclesiis expediat. Deniquc ad similes alias

SECT. I. AN AD CONCILIA GENERALIA generales, vel gravissimas causas tractandas pernecessaria sunt universalia Concilia, ubi multorum deliberatione melius illa? defmiun- tur, ut dicitur cap. Prudentiade Officio delegv cap. De quibus, d. 10, quse omnia videre licet in Conciliis generaiibus hactenus congregatis; quae in principio Ecelesiae post Apostolos per aliquot annos celebrari non potuerunt, propter imperatorum et principum contradictiones et persecutiones. Unde tunc temporis Pontifices per epistolas solum decretales necessitatibus Ecclesiae prsesto erant.

  1. Concilia generalia recensentur. — Postmo- dum vero a temporibus Constantini, intro- duci cceperunt Nicaenum I contra Arrium ; Constantinop. I contra Macedonium; Ephesi- num contra Nestprium;Chalcedonense contra Eutichen. ; Constantin. II, contra Petrum An- tiochenum, et reliquias Nestorianorum; Con- stantin. III, contra Monotelitas ; Nicaenum II, contra Iconomac; octavus Synodus quse est etiamConstantin. VIII, contra Photium, Icono- mac; et Lateranense sub Innocentio III, pro reformanda Ecclesia ; Lugdunense sub Grego- rio X pro unione Ecclesise Graecae, etreforma- tione universalis Ecclesias ; Lugdunense aliud, sub Innocentio YV, contra Federieum, impe- ratorem schismaticum ; Constantiense, ad tol- lendum schisma competitorum trium, qui se Pontifices appellabant ; Basiliense, ad restau- raudam disciplinam Ecclesiae, quod tamen ad debitum fmem non pervefiit; Florentinum, pro unione Ecclesise Orientalis; ac deuique Tridentinum, coutra Lutheranam haeresim, aliasque plures, et ad Ecclesiae universalis mores reparandos. Atque haec sunt potissima Concilia generalia, ex quibus satis colligitur fmis et necessitas ea congregandi, et talis ali- qua deprehenditur in caeteris, quae in Eccle- sia fuerunt coaeta, et haec de qusestione an est, videntur satis. Sequitur dicendum quid hoc Concilium sit, vel ex quibus partibus con- stare debeat.

SECTIO 1.

Utrum ad Concilia generalia debeant soli epis- copi convenire.

DEBEANT SOLI EPISCOH CONVENIRE. 323

rant ' ; sic vocari possunt saeculares principes, aut legati, vel duceseorum. Alios, ut negotia tractent, vel sui rationem in Concilio reddant ; sic vocari possunt non solum principes saecu- lares, sed etiam hseretici schismatici, et cu- jusvis condiliouis homines. Alios, ut discu- tiant res tractandas, sintque a consiliis ipsis Patribus : sic vocari solent sapientes cujusque conditionis vel dignitatis viri. Alios denique tanquam propria membra Concilium consti- tuentia, qui ex officio vendicant activa suffra- gia in Concilii definitionibus et statutis; atque hi sunt qui proprie conveniunt, et de quibus instituitur disputatio.

  1. Prima sententia hcereticorum. — Eorum fundamentum. — Confirmatur primo. — Se- cundo. — Tertio. — In qua , prima sententia haereticorum judicium fidei tribuit non mi- nus laicis quam ecclesiasticis, feminis quam viris, indoctis quam doctis. Fundamentum est, quia sola universalis Ecclesia habet pri- vilegium non errandi in flle , et ideo nisi tota Ecclesia conveniat, judicium non erit infallibile : omnes autem numerati membra sunt universalis Ecclesiae. Confirmatur primo, quia certitudo hujus judicii non est ex sexu vel ex humana doctrina, sed ex Spiritus Sancti inspiratione ; omnes autem recensiti doceri possunt aSpiritu Sancto, si velint. Confirma- tur secundo , quoniam fideles esse debent ita in fide instructi, ut possint rationem red- dere suse fidei, 1 Petri 3. Et ChristusDominus omnibus fidelibus dicit : Scrutamini Scriptu- ras, Joan. 5. Tandem huic errori favere vi- detur Nicolaus Papa , in cap. Ubinam , 96 d., ubi Glossa verbo Pertinet, in illum incli- nat.

  2. Secunda sententia et ejus ratio. — Confir- matur. — Secundo. — Secunda sententia, quse praecedentem moderatur, ait non omnes qui- dem laicos^ sed primarios quosdam viros el Doctores debere vocari, ut exomnibus condi- tionibus et statibus hominum aliqui conve- niant, et ut quae ad omnes spectaut, ab omnibus approbentur, juxta regulam juris cap. Quod omnes, de Regulis juris, in 6. Confirmatur, cur enim si laici doctiores siut quam sacerdo- tes, excludantur a judicio quod ex scientia et doctrina maxime pendet ? Confirmatur secundo exemplis : nam Moyses laicus in

. Constat, variis rationibus et titulis varios l De hoc argumento auctores iu tom. 13

etiam homines ad hujusmodi Concilia vocari tractatuum, p. 1; Bellar. lib. de Conc, c

posse^ alios quidem qui Patres congregatos 15; Salmeron., in Acia, tractatu 78; Azor.,

tuentur , et seditiones omnes vitandas cu- tom. 2, lib. 5. c. 11.

324 DISPTJT. XI.

causis fidei judicavit; David et Salomon sa- cras litteras scripserunt; in antiquioribus Conciliis laici aderant et subscribebant : in Concilio quidem Chalcedon. viri patricii, consules et senatores in omnibus fere actio- nibus iuter legatos Pontificis, et patriarcbas sedent, et munera judicum exercent, apud Niceph., libro 15, cap. 16. In sexta Synodo, actione prima, imperator prsesidere dicitur, quod servatur fere in toto illo Concilio. Et in octava Synodo similiter prseest Basilius Imperator cum multis patriciis, et in eis- dem conciliis laici subscribunt : imo Ba- silius Imperator, cum rogaretur subseribere, ait : Tranquillissimum imperium nostrum se- cutum prcecedentes imperatores , Constanti- nnm, Theodosimn, Martianum, vidt descri- bere, ex quo intelligimus alios idem fecisse : denique in concilio Toletano III et Arausi- cano reperimus laicos subscripsisse.

  1. Tertia sententia. — Tertia sententia ne- gat quidem necessarium esse, laicos ad con- cilium generale convenire, affirmat tamen posse a Pontifice vocari, ac ferendi snffragii facultate donari. Ita Waldens., lib. 2 Doctri- nal. fidei, c. 19, quem Cano, 1. 2, c. 7, et 1. 4, c. 4, conclus. 4, refellit.

  2. Quarta sententia. — Quarta sententia ex- cludit universim laicos a concilio, non tamen sacerdotes omnes,nonepiscopos, non abbates; nam religiosi, preecipue Generales familiee cujusque, et similes alii, de jure videntur per- tinere ad Concilium. Unde usus obtinuit ut convocentur, quemadmodum factum videmus in Bullis Julii III, et Pii IV, convocationis ad Concilium Tridentinum, et ex cap. Adrianus, 63 d.

  3. Prima assertio de fide. — Dico primo : non est de ratione generalis Concilii, ut om- nia omnino Ecclesia?. membra ad illud conve- niant. Est de iide, et fere evidens in lumine naturali , partimque probata in superioribus, ubi ostendimus in Ecclesia esse ordinem hie- rarchicum, et alios esse pastores et doctores, alios qui pascantur ac doceantur : aperte hoc confirmat exemplum Apostolorum, Actorum 15, atque usus posteriorum Conciliorum, quae illud sunt imitata. Pra?terca, tam numerosa congregatio esset prorsus m possibilis ; unde ab hwreticis malitiose conficta est, ut auctori- tatem Conciliorum destruant, excogitato im- possibili modo illa congregandi. Ad ha:e, ra- tioni etiam naturali advcrsatur, ut feminse ct idiota liuiniiics, qui nihil noverunt de tradi- tionibus Ecclesia», nihil de difficultatibus fidei,

DE CONCILIIS. de Sanctorum explicationibus et Pontificum decretis, et aliis qua? omnino necessaria sunt ad judicium ferendum in rebus gravissimis, quinetiam prudentia carent necessaria ad condendas leges, et universam Ecclesiam gu- bernandam, ut, inquam, in generali Concilio judices, doctores, et legislatores constituan- tur. Quamvis enim Concilium prsecipue Spiri- tus Sancti auxilio et inspiratione perficiendum sit, attamen idem Spiritus Sanc.tus dictat nt homines prudenti et rationabili modo proce- dant ; itaque conclusio hsec evidentior est quam ut probatione indigeat , et ex sequenti amplius patescet.

  1. Secunda assertio de fide. — Probatur pri- m o ex Scriptura. — Dico ergo secundo : nullus laicus est necessario ad Concilium vocandus, ut judex sit et suffragium ferat. Est de fide : primo, ex Scriptura docente munus esse sacer- dotum Scripturam sacram* et doctrinam fidei explicare, ac tradere laicis ; cujus rei multa testimonia adducta sunt in superioribus ; nunc breviter ex Testamento veteri ostenditur , Ezech. 44 : Sacerdotes Levitce populum meum docebunt, etc. ; Aggaei seeundo : Interroga Sacerdotes legem ; Malach. secundo : Labia Sacerdotis custodient scientiam , et legem re- guirent ex ore ejus ; Exod. 19 : Veniam ad te, ut audiat me populus, et credat tibi in perpe- tuum ; Deuter. 17 : Si ambiguum judicium, etc, venies ad Sacerdotes. Idem constat ex Testamento novo, ad Ephes. 4 : Quosdam dedit Apostolos , alios pastores et Doctores ; Actor. 20 : In quo Spiritus Sanctus posuit vos Epis- copos regere Ecclesiam Dei; Matth. 5 : Vos estis lux mundi ; et c. ult. : Euntes docete, etc; et Luc 10 : Qui vos audit, me audit ; et aliis, quibussupra, disputat. 9, sect. 5, num. 3, os- tendimus Ecclesiae regimen ad laicos minime pertinere.

  2. Probatur secundo ex Conciliis general. — Secundo, probatur ex traditione, quee primum sumi potest ex Conciliis omnibus generalibus. Nam Actor. 15, Aposloli ipsi cum presbyteris conveniunt et detiniunt ; reliqua multitudo audit et obedit. In Nicaeno I, soli Episcopi 318 judicaut et defmiunt ; et Imperator Con- stantinus fatetur fidei defensionem ad se non pertinere, et humiliorem locum sibi deligit. Ita Eusebius, lib. 3 de vita Constantini Bufi- nus, lib. 1, cap. 2 ; Socrates, lib. 1, cap. 8 ; Theodoret., lib. 1, cap. 7. In Chalced., ac.tione prima , et in Epues. primo, soli episcopi con- veniunt, dant suffragia et subscrihuntur ; et in 8 Synodo, canon. 17, exjiresse rejiciuntur

SECT. I. AN AD CONCILIA GENERALIA asserentes Concilia non posse congregari abs- que s&cularibus principibus , idque contra canones et perpetuam Ecclesiee consuetudinem esse dicitur. Idem constat ex Synodis aliis usque ad Tridentinum. Ejasdem traditionis testes sunt Pontifices Clemens l, epistola 5, habetur cap. Relatum, 35 d. ; et lib. 10 Reco- gnit., babetur docnmentum boc Clementi a sancto Petro esse relictum. Nicolaus I, Episco- pus , ad Michaelem imperatorem ; Gelasius, epistola ad Anastasium August.

  1. Item ex imperatoribus .' — Tertio : eadem consuetudo seu traditio colligi potest ex dictis et factis imperatorum ac principum seecula- rium. De Constantino jam diximus ; simile quid fecisse Theodosium constat ex epistolis ejus ad Concilium Ephes., cap. Satis, d. 96, et apud Socratem et Theodoretum supra, et Evagrium, lib. 1, cap. 4. De Valentiniano re- fert simile quippiam Sozoin., lib. 6, cap. 7 ; Basilius imperator, in 8 Synodo, actione 10, negat et ad se , et ad ullum laicum pertinere ecclesiastica negotia tractare , Evagr., lib. 3, cap. 4, et Liberatus, lib. 2 Breviarii, cap. 16. In quarta etiam Romana Syuodo, sub Sym- macho, refertur similis coufessio Theodorici, regis ariani. Et Victor, lib. 2 Persecut. Van- dal., adducit aliud ex Hunerico rege. Extat etiam de hac re optima epistola Pulcherige Au- gustse inter preeambulas ad Concilium Chalce- donense. Denique Justinus imperator, in 8 Synodo, in causis fidei et religionis, impe- riale judicium sacerdotum judicio submitti pronuntiat.

  2. Item ex Patribus. — Quarto tandem ea- dem traditio constat ex Patribus: Ignatio , Episcopo ad Smirnen. ; Dionysio, epist. 8 ad Demophil. Tertullianus etiam, de Preescriptio- ne, late irridet hsereticos qui laicis attribuunt hsec sacerdotalia munera ; Ambrosius optime, epistola 34 contra Maxen.; Chrysostomus li- bro 3 de Sacerdotio , et homil. 4 de Verbis Isai.; Augustinus, epistol. 48, et 166 et 167 ; Cyrillus, epist. 4 ; Athanasius, epistola ad soli- tariain vitam agentes, ubi refert verba Osii Cordub. ad Constant. imperatorem : Nec te immisceas ecclesiasticis , necnobis in hoc ge- nere prcecipe, sed a nobis disce ; Cyprianus, lib. 4, epist. 9; Basilius, in Regul. contract., in 276; Nazianzenus, oratione 6, 14 et 17, ha- betur cap. Suscepistis , d. 10.

1 1 . Probatur tandem ratione. — Ultimo tandem ratione arguitur. Nam definitiones Conciliorum, tum quee ad fidem, tum quae ad mores spectant, ad quamdam potestatem ju-

DEBEANT SOLI EPISCOPI C0NVENIR.E. 325

risdictionis pertinent, sive eam habeat Cosi- cilium a Deo immediate concessam, sive a Papa delegatam : sed potestas jurisdictionis Ecclesiee non ad laicos, sed ad sacerdotes per se spectat, ut supra ostensum est ; ergo, etc. Rationes etiam pro preecedenti conclusione adductee, hanc confirmant non leviter.

  1. Tertia assertio bipartita. — Unde pars una probetur. — Probatur altera, primo auc~ toritate. — Dico tertio : soli Episcopi per se et necessario sunt ad Concilia generalia con- vocandi, ul in illis judices sint; item Prima- tes et superiores omnes : de Cardinalibus in~ fradicemus, anum. 15. Pars ergo affirmativa conclusionis, hoc scilicet pertinere ad Episco- pos, patet satis ex adductis in preecedenti con- clusione et superioribus in materia de Eccle- sia. Vide d. 16, 17 et 18 decreti, et alia quee in hancrem allegat Hosius in Confess. Polon., cap. 24, § Neque vero. Negativa vero pars, nimirum alios preeter Episcopos non esse per se et simpliciter necessarios, fere aperte defi- nitur in 8 Synodo, cap. 17, et in actione 10 extat oratio Basilii imperatoris, ubi de hac re optime disserit, sicut et Theodosius, in epistola ad Cyrillum Alexandrinum ; estque quarta inter epistolas Cyrilli. Et probatur pri- mo ex ipso usu Actor. 15: cum Apostolis con- venerunt presbyteri, id est episcopi. Ita enim in primitiva Ecclesia nominabantur, tanquam seniores et majori honore digni, ut alias etiam observavimus, et in materia de ordine notari solet. Unde 1 Petri 5 seniores monentur ut pascant gregem, quod est munus Episcopi, ut habetur Actor. 20. Imo vero licet cum Apos- tolis ahi convenerint in illo Concilio, tamen solos Apostolos legimus sententiam dixisse et definivisse, ut notat Turrecremat., lib. 3, cap. 14 ; Sander. lib. 2 Monarch., cap. 7. De Concilio Niceen. id satis per se liquet. In Chal- cedonensi, actione 1, frequentia sunt verba : Synodus Episcoporum est , non clericorum, superfluos foras mitte ; quee proferuntur in qnosdam monachos qui interesse curabant et judicare ; atque ibidem quidam Marti., Ab- bas, seu Archimandrita : Non est, iuquit, meum subscribere, sedEpiscoporum. In octava Synodo, actione 14, dicitur, solos antistites debere convenire in Conciliis. Ad hoec in omnibus fere Conciliis soli subscribunt Epis- copi ; quod si aliquando admittuntur alii ad subscribendum, addi solet nonnihil quo deno- tetur illos non definiendo subscripsisse, sed consentiendo definitis : itaque Episcopi sim- pliciter pronunciant : Subscripsi, vel etiam :

Definiens subscripsi. Alii vero non ita, sed, ut iu Synodi Arirnin

Concilio Arausicano II habetur de quibusdam

presbyteris , consentientes subscripserunt, ad

quem modurn aliquando subscribit imperator,

ut patet in sexta Synodo, actione 12. Vide

Eusebium, 1. 4 Histor., cap. 22. Huc accedunt

testimonia Patrum, Marcellini Papse, epistola

seounda ; Leonis I, in epistola nona (quse po-

tius est Flaviani), et in 13, 15,16, 17, 23 et 53.

88, 91 ; Irensei, lib. 3, cap. 3 ; Augustini,

contra Faustum, libr. 33, cap. 6, libr. 6 de

Baptism., cap. 35, et libro contra Donatistas,

post collationem, eap. 15, et in breviculo

collat. dei tertise, et in epistola 119, cap. 19,

et epistola 152. Quibus locis Concilia deno-

minantur episcopalia, eo quod ex Episcopis

per se coalescant.

  1. Probatur secundo rationibus. — Prima ratlo. — Secunda ratio. — Rationes breviter hre sunt. Prima, quia soli Episcopi sunt Pas- tores Ecclesise ex officio. Unde Augustinus, epist. 59 adPaulin., inqusest. 4 , Pastores et Doctores , ad Ephes. 4, idem valere intelligit.

Quod si distinguamus Pasiores a Dictoribus,

ut alii distinguunt, certe dicendum esset Doc-

tores non docere, nisi ex commissione Pasto-

rum, juxta illud Jeremise 31 : Dalo pastores,

qui pascant vos scieniia et doctrina. Unde ad

Doctores spectabit doctrinam tradere a Pasto-

ribus defmitam ; Pastorum autem est discer-

nere pascua, quamvis consilio Doctorum uti

debeant. Vide Canum, de Locis, lib. 4, cap. 4.

Secunda, quia Episcopi sunt proprii successo-

res Apostolorum, et quasi primates ac capita

Eeclesise; in omni autem bene instituta re-

publica ad optimates pertinet eam regere, et

quasi ad comitia publica congregari; iidem-

que censentur rempuhlieam totam reprsesen-

tare. Unde Aristoteles ait civitatem id maxi-

me esse, quod est in ea principale : sic igitur

congregatiouniversalis Episcoporum sufficien-

ter uuiversalem Ecclesiam reprsesentat, juxta

illud Matth. 18 : Dic EccUsice ; si enim ibi

privatus pastor dicitur Ecclesia pi ivata et par-

ticularis , quia, scilicet, tota Ecclesia in suo

Episcopo, quasi iu capite, continetur et repree-

sentatur, quod etiam recte Cyprianus, lib. 4,

epist. 9, inculcat, et scripserat Pius I in sua

cpislola 2 decretali, ad finem, simili plane

modouuiversalis congregatio Episcoporum to-

tam Ecclesiam universalem suflBcienter reprse-

seutabit. Unde Augustinus, primo de Baptis-

nio contra Donatist., cap. 18, plenariam Con-

cilii sententiam vocat totius Ecclcsiae consen-

sionem ; ct Athanasius , epistola de Gestis

asseverat universum orbem in Concilio Nicseno coactum f uisse , cum so- lum 318 episcopi convenissent ; et Leo, epis- tola 24 et 26, idem Concilium vocat totius mundi;etin8 Synodo, actione 5, dicitur : Loquere, PTioti, totus mundus hic est ; similis- que est modus loquendi Scripturse; Exod. 19, dicit Dominus Moysi : LTa?c annuntialis filiis Israel ; et infra : Venit Moyses, et convocavit majures populi , etc; 3 Regum 8 : Congregati sunt omnes majores; ac paulo post : Rex omni Ecclesia? Israel benedixit, omnis enim Eccle- sia Israel stabat, etc.

  1. Tertia ratio. — Quarta ratio. — Ter- tia ratio. Concilium generale requirit univer- salem jurisdictionem, nam qui conveniunt, judices fidei sunt et morum ; sed episcopi pro- prie habent hanc jurisdictionem in Ecclesia : ergo. Major ostenditur, quia Concilium defi- nit et judicat quid sit tenendum in Ecclesia. Unde omnes Episcopi , qui conveniunt, sub- scribuut tanquam judices, ut patet etiam ex modo loquendi Conciliorum : Prcecipimus , con- stituimus, etc, mandamus, decernimus, etc; in Concilio Nicseno, cap. 3, et in Chalcedo- nensi, epistola ad Leouem : Dccretis tuis nos- trum honora judicium ; et in epistolis Leonis 57 et59; dequovideD. Thomam, Quodlib. 5, art. 3, et Quodlib. 6, art. 6; Cano, libr. 5, cap. 5; Soto, in 4, distinct. 20, qusest. 1, art. 4, ad secundum; Turrecremata, et alii supra. Minor vero patet, tum ex sexta Synodo, ac- tione 11, et septima Synodo, cap. 19, et Con- cilio Coloni. provinciali, quod alia citat; tum etiam ex Actorum 15, ubi Jacobus sententiam suam profert tanquam judex ; ac prseterca constat ex dictis, solos Episcopos esse succes- sores Apostolorum, atque adeo in illis prseci- pue residere jurisdictionem ad Ecclesiam gu- bernandam. Ultimo argumentor : si prseter Episcopos, alii prorsus requirerentur iu Conci- lio, vel illi essent omnes omnino Sacerdotes, vel Parochi, vel fortasse alii. Hoc ultimum diceudum non est, cuin nulla ratione mons- trari valeat cur hi potius quam illi omnino necessarii sint; primum autein est absurdissi- mum ; tum quia impossibile est omnes Sacer- dotes et Parochos, imo nec majorem eorum partem ad Concilium generale convenire ; tum ctiam, quia regulariter idonei non sunt ad ju- dicandum de rebus fidei, nec idoneos esse ad muims vel dignitatem eorum spectat, sed suis episcopisobnixe parere, sacramentaque posse parochiauis ministrare.

  2. Objicitur quadrupliciter contra assertlo-

SECT. I. AN AD CONCILIA GENERALIA nem. — Objicies, primo hinc sequi Cardinales non pertinere ad Concilium, si Episcopi for- tasse non sint, quia nullam habent potesta- tem jurisdictionis. Secundo, idem argumen- tum est de Episcopis titularibus, seu annulari- bus, ut appellant. Tertio, e contrario, Abbates nonnulli sunt qui immediate subsunt Aposto- licee Sedi jurisdictionemque habent episcopa- lem; illi ergo erunt de ne;essitate Concilii generalis. Quarto, nullus Episcopus habet ju- risdictionem in universalem Ecclesiam , nec omnes simul, nisi a Papa illam recipiant, quam proinde concedere posset quibus vellet; si er- go illam aliis concederet, non essent Episcopi de necessitate Concilii ; imo hinc videtur se- qui ' non esse membra aliqua Ecclesiee deter- minate necessaria ad Concilinm, sed id totum pendere ex voluntate Pontificis, qui suam po- testatem committit quibus vult, quod maxime procedit apud opinantes, episcopos non esse judices in Concilio , sed consiliarios Ponti- ficis.

  1. Pro allatis objectionibus primum pronun- tiatum.. — Ad has objectiones, primo conceden- dum prcerogativam ferendi suffragii in Con- cilio generali non adeo esse Episcoporum pro- priam, ut nequeat Pontifex eam aliis commu- nicare, si expedire censuerit (quamvis quia Episcoporum dignitas jure divino fuit institu- ta, ad Episcopos quasi ordinario jure perti- neat, ut ad generale Concilium convocentur), ut tenet communis sententia ; et ratio est, quia actus jurisdictionis, illi preecipue qui ad externum regimen Ecclesiee ordinantur, com- municari possunt per Pontificem quibusvis ecclesiasticis personis capacibus talis jurisdic- tionis; sunt autem capaces, etiam nonEpisco- pi, nam actus qui in Concilio exercentur per se et intrinsece non pendent a consecratione episcopali.

  2. Secundum pronuntiatum . — Hinc se- cundo probabilius est Cardinales nunc ex jure ordinario pertinere ad generale Concilium, si- ve id habeant a jure divino, sive Pontificio, quod etiam pendet ex illa qusestione, an Car- dinalium diguitas sit jure humano introducta, ut vult Scotiis, in 4, distinct. 24, queest. 2, art. 4 ; Victor., relectione secunda de Potestate Ecclesiae, queest. 2, num. 24; vel divino, ut tenet Turrecremata, lib. 1, cap. 8, et plures alii ; quidquid vero de hoc sit, jam Doctores omnes citati conveniunt Cardinales habere

DEBEANT SOLI EPISCOPI CONVENIRE. 327

suflragium definitivum in Concilio, ut latius prosequitur Turrecrcmata, lib. 3, cap. 14 '. Ratio vero est, quia jam ex usu et concessione Pontificum, preeferuntur Cardinales Episcopis., in his quae episcopalis consecratio essentialiter non fundat ; tum etiam quia in suis titulis ha- bent jurisdictionem episcopalem, cap. lis qui, de Majoritate et obedientia. Unde in Concilio Lateranensi, sub Leone X, ante Episcopos sub- scribunt Cardinales.

  1. Tertium pronuntiatum. — Quartum. — Quintum. — Sextum. — Ad falsas sententias a num. 2 allatas. — Tertio, Generales ordinum ex consuetudine et concessione Pontificum ha- bent suffragium, quamvis ex jure communi non oporteret illos vocare. Quarto, de Abbati- bus non viget talis aliqua consuetudo, nec Pontifices illis hoc concesserunt, nec eorum dignitas talis est, ut putandum sit jure divi- no hoc ad ipsos pertiuere, et quamvis aliis in rebus videatur eorum jurisdictio similis epis- copali, non tamen in omnibus, quia id ex jure humano descendit ; videatur Jacobatius 2 re- ferens multos, libro secundo, capite secundo, versiculo Dubium tamen est ; Alban., prima parte de Concil., cap. 16. Quinto , Episcopi annulares vocari sine dubio possunt ad Conci- lium, et habere suffragia; per se vero id mini- me necessarium est, quia jurisdictione carent episeopali. Et ita habet usus. Sexto , de aliis laicis probabilius est non posse Pontificem eis concedere suffragium in Coneilio generali, quanquam doctissimi sint ; quod quidem non # est adeo certum ; attamen traditio Ecclesiee id satis confirmat ; nunquam enim id factum

legimus , cujus ratio est, quia jure saltem or- dinario capaces non sunt jurisdictionis Eccle- siee, ut alibi traditur 3 : ferre autem suffragium in Concilio non tantum scientiee, sed etiam ju- risdictionis est actus. Vide Hosium, in Con- fessione Polonica, capite vigesimo quarto. Et per heec satis patet responsio ad objectiones omnes , et ad argumenta heeresum et senten- tiarum quas in principio queestionis retu- limus.

1 Turrec. et alii apud Azor., t. 2, lib. 4, c. 1, queest. 3.

2 Jacobatius et Alban. habentur etiam t. 1. Tractatuum, part. 1 .

3 Consule disp. 2 de Cens., sect. 3, num. 7 et8.

1 Cano et alii apud Azor., t. 2, lib. 5, c. 11, queest. 2.

DISPUT. XI.

SECTIO 1!.

Utrum, ut Concilium generale sit , oporteat omnes Ecclesice Episcopos , etiam Roma- num, ad illud vocari et convenire.

  1. Difficultas hujus quaestionis in eo est, quod si tantus personarum conventus requi- ratur ad Concilium generale, pauca aut for- tasse nullum ex eelebratis hactenus in Ec- clesia Conciliis, dicendum erit generale, quia vix unquam reperiemus omnes omnino Ec- clesiee Episcopos ad illud convenisse ; si vero necesse sit majorem saltem partem Episco- porum cogi, mnlta etiam Concilia non erunt generalia exi.stimanda, quee communi Eccle- siai, consensu generalia judicantur ; vel si sa- tis fnerit magnam aliquam partem Episco- porum convenire, fere nihil dftferet Conci- linm generale a provinciali vel nationali, cui auctoritas Pontificis adjuncta est. De hac por- ro queestione latius Turrecremata , lib. 3, c. 16 ; et Cano, lib. 5, cap. 3, et alii.

  2. Prima asserlio. — Dico tamen breviter primo : ad Concilium generale, per se neces- sarium est, ut convocatio ipsa generalis sit, id est, ut omnes Episcopi Ecelesiee, qui pas- tores snnt et jurisdietionem habent, quoad fieri possit, convocentur ; suadetur primo ex ipso nomine generalis Concilii ; secnndo , quia id Concilium repreesentat universalem Ecclesiam , ut dicitur in Concilio Constant., sessione 5, approbaturque a Martino V, ac constat ex adductis sectione preecedenti, ex Leone, Augustino, Athanasio, et aliis Patri- bus, atque etiam ex Gregorio, cap. Sicut, d. 15 ; et Pelagio,in cap. Confidimus, 27, queest. { ; de quo videri possunt latissime Hosius, de Confessione Polonica, cap. 24 ; Cano, lib. 5, et Soto, distinctione decima octava , quoest. 1, art. k, ad secundum ; Castro, primo de Hee- reticorum pnnitione, cap. 6 ; et Vega , libro primo super Tridentinum, cap. quinto ; ergo per se necesse est ut in eo conveniant, vel saltem convocentur omnia Ecclesiee capita.

  3. Objectio diluitur. — Dices : ergo si talis convocatio aliqua ratioue impediatur , non poterit fieri gencrale Concilium, atque adeo in potestate cujusque tyranni sita erit Con- cilii generalis celebratio. Respondeo ideo ad- didisse me, quoad fieri possit. Quinetiam ne- eesse non erit eonvocationem ad aures sin- gulorum i>frvenire, sed ex iutentionc vocan-

DE CONCILIIS. tis gencralem esse, ac per se ad omnes refer- ri ; non oportebit etiam omnes in particulari vocari, sed satis erit patriarchis , vel prima- tibus, aut provinciis omnibus edictum Con- cilii generalis congregandi promulgari, ut om- nes sigillatim conveniant, vel eos mittant nomine omnium, qui patriarchre aut primati, aut etiam provinciali Concilio sufficere vide- buntur. Ita Turrecrem. et alii supra ; vide- turque satis rationabile, ut ex dicendis etiam patebit.

  1. Secunda assertio. — Dico secundo : ut Concilium generale sit , non oportet omnes Ecclesise univcrsalis Episcopos, imo nec ma- jorem eorum partem re ipsa congregari. Est certa ex ratione dubii iu principio posita; et- enim secunda Synodus generalis, prima Con- stantinopolitana, universalis censetur, et una earum quse quatuor Evangeliis- comparatur, capiteprimo et secundo, distinctione 45; cum tamen solum convenerint 150 episcopi inter 500, et eo amplius qui tunc in Ecclesia vive- bant, ut sumitur lum ex historiis, tum ex eo quod ante plures annos convenerint ad Concilium Niccenum 318 Patres; prseterea ex Leone Papa, epist. 42 et 50, et epistol. 52, qua?. est Episcoporum quorumdam ad ipsum , constat ad Concilium Chalcedonense ( quocl alterum est ex quatuor illis primis ), ex toto Occidente solos legatos Romani Pontificis con- venisse ; et in septima Synodo , in epistola Orientalium episcoporum ad Csesarium, epis- copum Constantinopolitanum , quee habetur actione 3, dicitur nihil derogari auctoritati Concilii generalis ex absentia trium patriar- chalium sedium, ac etiam plurimorum Epis- coporum qui sub illis sunt. Confirmatur, quia sa?j>e est impossibile tot Episcopos convenire in Concilium j>roj)ter bella, aut tyrannos, aut similia incommoda. Ratio vero a jiriori est, quia generale Concilium non tam re quam repreesentatione , et quadam quodammodo auctoritate , dicitur universalem Ecclesiam continere ; potest autem habere hanc gene- ralem repreesentationem et auctoritatem , quamvis non omnes Episcopi, nec majoreo- rum pars conveniat, ut ostendetitr; ergo, etc.

  2. Tertia assertio Upartita. — Prior pars ostenditur. — Dico tcrtio : ut Concihum gene- rale sit, duo prcecipue necessaria sunt: unum est preesentia Va)?c per se vel per suos legatos; alterum, ut ex aliis Episcopis ea multitndo conveniat, quoe vel omnes comprehendat, vel saltem rej)ra?scntet, et vicem absentium su- beat. Hanc conclusionem indicant auctores

SECT. II. AN, UT CONCILIUM GENERALE SIT, OPORTEAT OMNES, ETC.

supra citatij et Jacobat., lib. 5, art. 7, et Al- ban., cap. 7 et 21, colligiturque ex ordine servato in omnibus pene generalibus Conciliis. Prioris partis ratio est, quoniam si auctoritas Episcopi Romani non interveniat, deerit in Concilio caput, atque adeo potestas in uni- versam Fcclesiam, quse in ipso maxime resi- det : usus autem et traditio Ecclesiee docet lianc prsesentiam sufficienter fieri per legatos, quod qua ratione intelligendum sit, et quse difficultas in eo occurrere possit, sectione se- quenti explicabitur, et aliqua ex parte dictnm est supra, disput. 5, sect. 7.

  1. Ostenditur posterior. — Secunda vero pars assertionis liquet etiam ex usu Ecclesise, imo et cujuslibet.reipublicce generaliumque congregationum ; quando enim primates om- nes et capita convenire non possunt, alii aliis suas vices tribuunt, ut quod ab his fuerit de- cretum, ab omnibus definitum esse censeatur. Tandem hocpostulatipsa veluti naturalis con- ditio rerum humanarum, quae alio modotrac- tari non possunt ; unde moraliter idem judi- catur, multos nomine et potestate omnium convenire, ac omnes acl unum interesse.

  2. Qjicestiuncula? satisfit triplici effato. — Petes hoc loco, quidnam requiratur ut qui conveniunt, omnium nomine congregati cen- seantur eosquereprcesentent? Respondeo pri- mo non esse habendam rationem Episcopo- rum, qui Summo Pontifici non obediunt; nam, licet illi simpliciter sint membra verse Ecclesiae, ut disputatione nona, sectione pri- ma, a numero decimo tertio, tractatum est, attamen ob schisma divisi ab ea sunt; non sunt igitur Concilio generali necessarii, nec regulariter vocandi, nisi forte ut resipiscant. Secundo, qui Episcopi obedientes Pontifici vocari non possunt commode de facto propter impedimentum aliquod, vel convocationem ignorant, vel venire ipsi non possunt, nec ali- quem suo nomine mittere, tenentur suo juri cedere, ac consi ntire, ut alii eorum locum te- neant, et ita eos velle prsesumendum est. Ter- tio si aliqui ob malitiam venire ipsi nolint, aut alios mittere, qui conveniiint,pr33cipue ex Ro- mani Pontificis auctoritate, declarare possunt se vices omnium subire, etalios, qui venire no- lunt, suffragii jure esse privatos, vel certe in- vitos etiam et coactos suas vices prtesentibus committere. Unde tandem fit ut tota haec re- prcesentatio universalis Concilii potissimum pendeat ex legitima ipsius declaratione, et pree- cipue Romani Pontificis, qui a principio in- tendit Concilium generale congregare : et eo

modo congregatio e.vadit generalis, prout po- test comrnode; tuncque ipsum Concilium auc- toritative declarat Episcopos ibi congregatos locum omnium cceterorum tenere, atque adeo generale Concilium in eis sufficienter con- sistere.

  1. Qjiarta assertio. — Dico quarto : qusedani sunt Concilia generalia non simpliciter, ad qure scilicet non vocantur Episcopi totius or- bis, sed cujusdam nationis, prassentibus lega- tis Romani Pontificis, atque adeo quae quoad potestatem et auctoritatem generalia sunt ob pra^sentiam Pontificis, licet non quoad con- vocationem ; ita patet ex usu, nam in Africa hujusmodi fuit Concilium Milevitanum , cui prsefuit Anselmus, Romanae seclis legatus : nonnulla etiam Concilia Toletana, ut patet ex epistola primaGregorii ad Leandrum, et epis- tol. 92 Leonis Papse ad Turibium ; multa item Romana, quse generalia dici solent, quo sensu ait Nicolaus I, epistola ad Michaelem imperatorem, in casu Marcellini Papae con- gregatum fuisse Concilium omnium Episco- porum, cum tamen centum octoginta solum convenerint ex patriarchatu Romano, ut refert Platina; sic etiam Concilium Nicsenum habe- tur prinaum generale, et Constantinopolita- num primum dicitur secundum generale, quamvis et inter ea fuerit celebratum Conci- lium Romanum, quod prcedicto modo gene- rale secundum quid appellatur, et ante Nica5- num alia similia fuerint celebrata, ut de tem- ' pore Marcellini dictum est ; et de tempore Cornelii refert Eusebius, libro sexto, capite quadragesimo tertio. Itaque Nicsenum fuit primum inter generalia simpliciter, prout prcecedentibus conclusionibus descripta sunt ; exceptis tamen Conciliis Apostolorum, quaj quatuor fuisse dicuntur, vel, ut alii volunt, quinque, quamvis illnd quod Actorum decimo quimo refertur, sit celebrius et magis in mo- dum Concilii congregatum. Vide Jacobatium, libro primo, § Sed nunc, etc, et Albanum,
  2. 1 de Conciliis, capiteprimo.

SECTIO III.

Ad quem spectet Concilium generale congregare atque in illo prcesidere, ejusque decreta con- firmare.

. Dequibus conciliis sit qucestio. — Suppo- no qusestionem esse de Conciliis, quee congre- gantur ad definieudas res fidei vel morum, aut leges ferendas quse universam Ecclesiam

330 DISPUT. XI.

obligent ; hsec enim proprie, et per se loquen- do, sunt Concilia universalia, idque dico, ut prsetermittam eventus quibus, prsecedenti dis- putatione, diximus posse congregari universse Ecclesise Episcopos sine Papse auctoritate, ve- luti si sedes vacaret, Cardinalesque neglige- rent convenire ad electionem ; vel si Papa haereticus fieret, admonitusque non resipisce- ret, ac nollet Concilium cogi ; vel denique si universale schisma grassaretur, et nullus esset Pontifex certus; nam talia Concilia nonnisi secundum quid generalia sunt, cum capite careant. Unde per se non habent potestatem in universam Ecclesiam, nec causam aliam tractare possunt, quam cnjus gratia congre- gantur, scilicet, ut Papam eligant, vel hsere- ticum declarent ; quod si aliud quidpiam ag- grediantur, et errare possunt, et auctoritatem non habent obligandi ; quse omnia, et ex su- perioribus satis probari possunt, et ex his quse jam dicemus. Vide Cajetanum, opusculo primo de Auctoritate Papse, capite 16; Turrecrema- tam, libro 3, capite 8 ; Pighium, libro 6, ca- pite 18; Jacobatium, libro tertio, articulo primo. Omissis ergo his extraordinariis con- gregationibus,

  1. Prima assertio tripartita. — Ostenditur prima pars ex congruentiis . — Dico primo : potestas ordinariacogendiConcilium generale in uno aliquo Principe Ecclesise debet residere, qui non est imperator, vel alius princeps sse- cularis, sed Romanus Pontifex. Prima pars solum ex congruentiis ostendi potest; nara efficacioribus argumentis disputandaest simul cum tertia. Probatur ergo, quia cum Concilio- rum congregatio sit maxime necessaria Ec- clesise, ut et usus et ratio satis ostendit, opor- tuit hanc Conciliorum ordinariam congrega- tionem posse optima ratione et ordinate fieri; ergo oportuit potestatem vocandi ad hoc Con- cilium in uno aliquo residere, alias magna es^et confusio, si hujusmodi res singulorum principum Ecclesise judicio relinquerentur ; sequerentur enim facile scandala, seditiones ct similia, quse accidisse jam scimus in mul- tis Conciliabulis ab hsereticis ac schismaticis coactis. Nec vero poterat convenienter hsec potestas multis cornmitti ; nam vel committe- rctur divisim, ct hoc manifestam pareretcon- fusionem ac dissensionem, quia darentur qua- si duo capita in uno corpore; vel committe- retur conjunctim, quod etiarn dici non potest, curn nulla sit plurium hominum multitudo, ad quam hicactus possit spectarc; nam maxi- me poneretur tota Episcoporum collectio, quse

DE C0NC1LTIS. plane inepta esset, quia ea potestas residere debet in uno aliquo, qui omnibus Episcopis imperet ; congregatio autem Episcoporum nequit singulis Episcopis imperare, nisi prius ipsa sit legitime congregata. Atque hoc etiam confirmant omnia supra adducta de Ecclesise monarchia.

  1. Secunda pars ostenditur primo. — Se- cunda vero conclusionis pars constat ex om- nibus, per quse supra osteudimus spiritualem potestatem gubernandi Ecclesiam non reside- re in laicis neque principibus ssecularibus ; potestas autem congregandi Concilium spi- ritualis ost, et directe spectans ad Ecclesise regimen. Secundo, probari potest confessioni- bus et testimoniis ipsorum imperatorum, quse supra adduximus; et ex Valentiniano re- fert optimum testimonium Sozomenus, lib. 6 Histor., cap. 7. Tertio ex usu, et consuetudine Ecclesiee. Videatur Sanderus, libr. 2 Mo- narch., cap. 2 et 3; Pighius, lib. 5.

A. Explicatur pars tertia. — Est de fide , et suadetur ex dictis. — Tertia pars conclu- sionis explicatur ', sensus enim illius est, so- lum Romanum Pontificem posse prsecipere omnibus Ecclesise Episcopis, ut certo loco et tempore ad Concilium generale conveniant, itemque solum illud Concilium , quod ejus prsecepto et voluntate cogitur , esse legiti- mum, atque habere auctoritatem tractandi de rebus fidei, et morum universalis Ecclesise; in hoc sensu eonclusio est de fide simpliciter, quam auctores supra citati late probant, et eam docet D. Thomas secundasecundse, quses- tione prima , articulo decimo, et qusestione decima de Potentia, articulo quarto, ad deci- mum tertium ; ad probationem vero suffice- rent ea, quibus supra ostendimus solum Pon- tificem Summum habere a Christo Domino potestatem in universam Ecclesiam ; nam in- de evidenter sequitur et illnm habere potes- tatem, et nullum habere prseter ipsum.

  1. Ilem ex Pontificum testimoniis proia- tur. — Sed probatur prseterea primo, variis testimoniis, Marceliini Papse, Epistola prima ad Antiochense Ecclesise Episcopos, ubi sic ait : Simul Apostoli ct successores, inspirante Do- mino, constituerunt ut nulla Synodus fieret prccter Romani Pontificis auctoritatem ; quod refertur cau. 17 Apostolorum , de quo vide Turrian., lib. 1 contra Centuriat. , cap. 22. Idem Marcell. , epistola ad Maxen., et habe-

1 De qua Salmer. in Acta, tractat. 78, longe a fine.

SECT. III. AD QUEM SPECTET CONCILIUM GENERALE CONGREGARE, ETC.

tur cap. 1, distinct. 17 , docet proviucialia Concilia posse congregari sine auctoritate Pa- pee, non tamen generalia regulariter, id est canonice et legitime ; idem Julius 1, epistola prima ; Gelasius II, epistola prima; Felix II epistola ad Synodum Alexandrinam ; latius Nicolaus, epistola prima ad Michaelem Impe- ratorem. Ilem Damasus Papa, epist. 3 ad Stephau., et in rescripto ad Episcopos Mauri- tanise; habetur, 17 d., cap. Huic soli; et Sym- machus Papa cum Synodo Romana 3 et 4.

  1. Ex Conciliis. — Can. Niccenus non ex- tans a multis memoratur. — Secundo, idem definivit Concilium Nicsenum I ; Canon tamen hac de re editus non extat inter viginti quos nunc habemus ; illius vero meminit Athana- sius cum Synodo Alexandrina , epistola ad Felicem II : Scimus, aiunt, ab omnibus in Ni- acna Synodo concorditer constitutum , non esse ConciUa celebranda, non Episcopos dam- nandos absque Romani Pontificis sententia ; idem refert Julius I, loco supra citato, et in epistol. 2; et Damas., dieta epistola ad Ste- phanum ; refertur etiam idem eanon a Leone I, epistola ad Theodos. imperatorem, et a Gela- sio I, in tomo de Vinculo anathematis, et in epistola ad Episcopos Dardaniee ; adducitur deinde a Niceph., lib. 9, cap. 5, et in 10 scri- bit Eusebium Nicomediensem congregasse Concilium, cui non interfuit Julius, nec ejus legatus : Cum tamen, inquit, ecclesiastico ca- none sancitum sit, non debere Ecclesiam pra?- ter sententiam Rcmani Pontificis synodice , aut conciliariter congregari, qui canon eccle- siasticus certe nullus alius esse potest, nisi vel a Pontifice Summo, vel a Concilio Nicse- no editus, quia tunc nullum erat aliud ge- nerale Concilium congregatum post Aposto- lorum tempora. Eodem modo Socrates, lib. 4, Tripart., cap. 9, scribit hoc haberi ex regula ecclesiastica ; et rursum, lib. 2 histor. suse , cap. 8 et 17 ; Sozom., lib. 3, cap. 10 et 11. Hanc eamdem summi Pontificis potestatem agnoscunt Patres in 7 Synodo, actione 6, et in 8 Synodo, actione 1 et 7 ; Concilium Late- rauense, sub Leone X, sess. 11 ; tria Concilia Africana in Epistola ad Damas. ; et Synodus Romanorum sub Damaso. Vide Trip*art., 1. 5, c. 19, et plura alia in 16 et 17 d. decreti.

  2. Tertio ex derogatione Conciliorum sine auc- toritate Pontificum coactorum. — Itemexpraxi. — Tertio, plura Conciliabula, tametsi ex ma- gna Episcoporum multitudine coacta, hoc solo nomine sufficienter abrogantur, quod absque Summi Pontificis auctoritate congregata sint,

Id primum patet ex Conciliabulo Ariminensi 500 Episcoporum, vi et potentia Constantini imperatoris congregatorum , quod Damasus Papa, epistoh 5, cum Concilio 90 Episcopo- rum, non alia ratione reprobat, quam quia Romani Pontificis non expectavit decretum ; idem prsestitit Gelasius Papa cum Synodo 70 Episcoporum. Idemque fuit tunc universalis Ecclesiee sensus, ut refert Niceph., lib. 11, cap. 31, et effectus rem comprobavit; nam propterea a vero erravit illud Conciliabulum. Simile exemplum visitur in ccetu 338 Epis- coporum, qui sub Leone III, imperatore, ima - ginum usum damnavit, ac reprobatur in 7 Synodo, actione 6, quia Romanum Poutifi- cem auctorem non habuit : quod etiam docet Adrianus I, epistola ad Tarasium. In secunda quoque Synodo Ephesina, Dioscorus Alexand. Leonem Papam excommunicavit , cujus ta- men acta prwdatoria dicuntur a Patribus Graecis, et in 8 Synodo vocantur Latrocinia, et in Concilio Chalcedonensi prorsus impro- bantur, hoc titulo, quod sine auctoritate Ro- mani Pontificis fierent; sunt et alia similia multa, de quibus legito Waldensem, libr. 2 Doctrin. fidei , cap. 19; et Turrecremat. , lib. 3, cap. 18.

  1. Ostenditur consuetudine. — Quarto pos- sumus argumentari ex usu et consuetudine Ecclesiee; ita enim observatum est in omni- bus Conciliis generalibus, quse in Ecclesia ha- bent auctoritatem, a Coucilio Niceeno usque ad Tridentinum.

  2. Secunda assertio de fide. — Probatur. — Dico jam secundo : in generali Coucilio, solus Romanus Pontifex per se , aut per legatos suos, qui locum ejus subeant, preesi- dere debet. Conclusio est certa de fide, quira omnia adducta satis confirmant; nam si Papa caput Ecelesiee est, certe ille preesidere debet corpori, et nemo alius. Sed confirmant id etiam Pontifices supra citati, preecipue Leo I, Julius I, et Nicolaus I, qui docent in Concilio etiam Niceeno id fuisse confirmatum ; et exem- plo ejusdem Concilii constat Osium, Vincen- tium et Victorem, loco Romaui Pontiticis in eo preesedisse, et primos omnium subscripsis- se. Idem exemplum habemus in secuuda Sy- nodo, ut patet ex Epistola Damasi ad ipsam ; et ex libro nono Tripart., 24. De 3 Synodo, licet ex parte interierint ejus acta, tamen ex his quee extant, satis colligitur Cyrillum ut legatum Sedis Apostolicee preefuisse; eodem modo in 4 Synodo Chalcedonensi Paschasius cum aliis prseest, atque ita inquit ; PascJia-

332 DISPUT. XI.

sius, vice Beatissimi ac Apostolicm universa- lis Ecclesiw Papce, sanctce Synodo prasidens, subscripsit ; idem facit in 5 Synodo Menas, legatus Papee, atque adeo in 6, 7, et aliis, et ex earum actis, et supra adductis satis con- stare potest. Specialiter in octava, sic subscri- bit legatus : Ego Donatus, Dei gratia Bpisco- pns Hostiens. , locum obtinens domini mei Adriani, Pontificis et universalis Papce, huic sancta? et universali Synodo prgsens ad vo- luntatem ejusdem, etc. Ex quibus omnibus sufficiens traditio hujus rei colligitur; et ratio preeter omnia adducta id confirmat, quia vi- delicet necesse est aliquem prseesse in Gonci- lio generali, ut caput totius corporis; alias servari non posset conveniens ordo, sed ma- gna potius confusio esset in Conciliis ; ergo preerogativa heec concedenda est, maxime illi qui caput est totius Ecclesiee.

  1. Objectio contra proxime ostensa. — Op- pones in plerisque Gonciliis haberi , preese- disse imperatores, ut patet tum ex apertis verbis ; in sexta enim Synodo sic legitur : Prcesidente piissimo imperatore, etc, ut vi- dere est actione prima, et II acl8;simile quid legimns in octava Synodo; tum etiam ex loci dignitate, nam seepe vel ipsi, vel viri patricii eorum locum tenentes, in medio se- dent ; legati vero Sedis Apostolicee ad dexte- ram, et interdum ad sinistram, ut patet ex eisdem 6 et 8 Synodis, et ex historia Con- cilii Chalcedonensis , quam refert Niceph. , lib. 15, cap. A. Fatemur quidem interdum imperatores vel seculares magistratus eam loci dignitatem usurpasse , non tam jure quam potcntia ; negamus tamen, proprie lo- quendo, preefuisse Conciliis, sed tantum af- fuisse ut nulli tumultus fierent, et ut Con- cilia majori quadam exteriori auctoritate et dignitate celebrarentur; de qua re satis mul- ta diximus sect. 1, ostendentes laicos minime pertinere ad Concilium generale, tantum ab- est ut illi debeant preesidere; ubi etiam os- tendimus, Constantinum, et alios principes et imperatores digniorem locum in Conciliis usurpasse noluisse. Videantur multa 96 d., cap. JVos ad finem, et cap. Satis, cum simi- libus.

1 1 . Tertia assertio de fide. — Ostsnditur va~ riis exemplis. — Dico tertio : ad Romanum Pontificem spectat, defiuitiones et leges a Concilio generali faetas confirmare. Est certa de fide, quae ex omnibus supra dictis satis prohata videtur; breviter tamen ostenditur. Priiho, traditione et usu Ecclcsiai, nam Ni-

DE CONCILIIS. caenum Concilium I per epistolam petiit a Sylvestro , gesta sua ut confirmaret , quo nostra (inquiunt) regula fixos possit habere gradus, idque obtinuit, ut patet ex rescripto Sylvestri ad Concilium ; idem fecit Chalcedo- nensis Synodus, actione 3, et in allocutioue ad Martianum Imperatorem rogat ut curet Synodum Sedis Petri auctoritate roborari ; quam confirmationem Leo Papa distulit, pro- pter qusedam privilegia Constantinopolitanee Ecclesiee tributa ; intercedente vero Valenti- niano imperatore, et scribente ad Leonem, judicium Ecclesiarum Orientis suspensum esse circa decreta Concilii Chalcedonensis, neque a Sede Apostolica esse confirmata, Leo tandem confirmavit ob privilegiaAnatolio concessa, ut patet in epist. 56, 57, 58 Leonis, ex Gelasio, tomo de Anathematis vinculo, qui agens de hac Synodo inquit : Totum in sedis apostolica? situm est potestate, et ita quod firmavit in Synodo sedes Apostolica, robur obtinuit ; quod refutavit, habere non potuit fir- mitatem. Preeterea quinta Synodus confirmata fuit a Vigilio, ut scribit Nicephor., lib. 17, cap. 27 ; sexta Synodus a Leone Papa ; Con- cilium Constantiense a Martino V; Triden- tinum a Pio IV. Si vero in aliquibus non ex- tat c.xpressa confirmatio, causa est quia omnia ih eis facta sunt ex Sedis Apostolicee prees- cripto; unde confirmatione minime opus , habuenuit, ut videre est in secunda et tertia et aliis Synodis. Atque ita intelligendum quod Gregorius ait, lib. 6, epistol. 31, ex Concilio Constantinopolitano V, damnationem Mace- donii recipi ab Ecclesia, quia nimirum facta fuerat ex pra^scripto Damasi; canones vero omnes non recipi, quia nec fuerant ex ordi- natione Pontificis, nec ab illo confirmati. Quod idem colligitur ex Concilio Chalcedo- nensi, actione 5, et Gelasio Papa supra, Epist. 5 ad Episcopos Dardaniee; et ad idem facit epistola Concilii Ephesini ad Nestorium, et Agathonis Papee ad sextam Synodum; fac.it et Innocentius I, Epistol. 25, et quas citavi- mus ex Leoue. Vide Hosium, lib. 2 contra Brentium, circa fiuem. Confirmari hoc am- plius potest ex historiis Pauli, qui Petrum adiit, uteum eo conferretEvangeliumejusque auctoritate apud Ecclesiam confirmaretur , quod notarunt Tertullianus, libr. & contra Marcionem, et Hieronym., Epist. ad Augusti- num ; habetur undecima inter Epist. Aug. ; Augustinus, 1. 28, contra Faust., c. 4, et simile est quod Marci Evangelium prius Petrus pro- bavit, quam Ecclesiee traderetur, ut refert Eu-

SECT. III. AD QUEM SPECTET CONCILIUM GENERALE CONGREGARE, ETC.

sebius, lib. 2, cap. 15 in Clemente, et Papia, et Hieronymus, de Viris illustribus., in Marco. Confirmatur item ex Eugenio IV in Concilio Florentino, in decretis unionis, ubi docet Ro- manam Ecclesiam, omnes universales Synodos auctoritate Episcopi Romani legitime congre- gatas, et celebratas, ac confirmatas recipere,

quasi diceret : Et non alias. Denique supra ostensum late est quemlibet damnatum etiam bsereseos posse appellare ad Apostolicam Se- dem, quod signum est tale judicium indigere confirmatione illius Sedis. Vide Turrecremata, lib. 3, cap. 47.

Atque hcec de priori parte earum quas auctor initio totius disputationis proposuit ; posteriorem vero censuimus omittendam, eo quod abunde in disput. 5, sect. 1 , fuerit explicata, viderique possunt Joannes Arboreus, lib. 5 Theosophice, cap. 6; Salmer., in Acta Apostolorum, a tract. 79; Bellarm., tom. 2, toto libr. 2 de Conciliorum auctori- tate, qui rem hanc erudite et copiose pertractarunt ; pr&ter alios quos refert Azor., tom. 2, lib. i, cap. 13, ad finem.

FINI3 PRDLE PARTIS TRACTATUS DE FIDE.