Commentaria ac Disputationes in IIIam Partem D. Thomae : De Sacramento Eucharistiae (Pars secunda : tomus XXI)
Commentaires et Disputes sur la IIIe Partie de saint Thomas : Du Sacrement de l'Eucharistie (2e partie : tome XXI)
Source : R. P. Francisci Suarez e Societate Jesu Opera Omnia, editio nova a Carolo Berton, Tomus vigesimus primus (Parisiis, apud Ludovicum Vivès, MDCCCLXI), complectens Commentaria ac Disputationes in tertiam partem D. Thomae : de Sacramento Eucharistiae et de Missae Sacrificio. Texte OCR depuis l'exemplaire scanné par Boston College Libraries, archive.org/details/rpfranciscisuare21suar.
Ecclesise traditioni, et consonat optime cum aliis factis, etmysteriis Christi : ergo. Et con- firmatur ex Augustino supra, quia si prascep- tiva est locutio, et utilitatem aut beneficen- tiam jubet, non est figurata ; sed illa verba : Nisi manducaveritis carnem filii hominis , preeceptiva sunt : ergo.
- Unde sexto nrgumentari possumus ex circumstantiis litteree. Primo, quia ut Euthy- mius et Adelman. supra ponderarunt, de fu- turo dicit : Panis, quem ego dabo, quee verba indicant non loqui de se tantum, ut objecto fidei, vel amoris, quia sic erat datus; loquitur ergo promittendo aliquid futurum. Dices : promisit, seu prsedixit, se fore dandum ad passionem et mortem pro nobis. Sed hoc non satisfacit, nam dixit, se daturum ad mandu- candum carnem , quam oblaturus erat pro mundi vita; loquitur ergo de alia promis- sione. Secundo , quia aperte loquitur de manducatione corporali et sensibili , dum comparat manducationem sui corporis cum manducatione mannse, quee sensibilis fuit et propria figura hujus sacramenti. Tertio, tam aperta fuerunt verba Christi, ut illi, qui eum audiebant, de corporaii manducatione illa in- telligentes, non autem intelligentes modum, scandalizati fuerint dicentes : Quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum? Christus autem non solum non sedavit eorum turbationem, negando se loqui de manduca- tione corporali, sed potius hoc magis confir- mavit, tum addendo praeceptum : Nisi man- ducaveritis ; tum promittendo effectum hujus sacramenti : Qui manducat meamcarnem; tum denique concludendo : Caro mea vere est ci- bus, et sanguis meus vere est potus. Quae non videntur esse posse clariora. Unde confirma- tur quarto, quia si Christus solum ageret de fide in ipsum, non esset, cur verbis tam ob- scuris uteretur, toties verba manducandi et bibendi, cibi et potus, repetendo, sine majori explicatione , prassertim cum omnes, etiam discipulos suos, turbatos videret. Unde mul- tiplex illa repetitio, maxime cum tanta asse- veratione firmata : Amen, amen, dico vobis, nisi manducaveritis, etc, faciunt vehementem conjecturam, Christum proprie, et non tantum per metaphoram fuisse locutum. Quinto, est optima conjectura, quam indicavit August., lib. 3 de Consen. Evang., c 1, quia non est verisimile, Joannem in toto suo Evangelio omisisse sermonem de hoc sacramento; ideo ergo in nocte ccena3 preetermisit institutionem,
DISPHTAT. XLVI, SECT. II
quia hoc loco satis narraverat promissionem. Alii autem Evangelistae ostendunt Christum implevisse in nocte ccena?, quod hoc loco pro- miserat. Unde ipsa consonantia Scriptura- rum , et concordia facti cum promissione, indicant, verum esse hunc sensum. Tandem ultimo, si hic locus non intelligitur de hoc sa- cramento, nullus est alius in Scriplura, in quo datum sit preeceptum de usu hujus sa- cramenti, nec in quo facta sit promissio gra- tiee tali sacramento ; non est autem verisimile, hsec fuisse ab omnibus Evangelistis preeler- missa.
- Hac ergo firmata expositione, ex hoc loco convinci potest evidenter realis preesen- tia Christi in hoc sacramento. Primo, quia hic panis dicitur a Christo esse is, qui de ccelo descendit, et dicitur esse sua caro, quee pro mundi vita datur. Quae verba esse pro- prie intelligenda , supra factis argumentis probari potest, et aliis, quee in sequenti sec- tione conficiemus. Secundo, quia preefert hunc panem mannee, tum in miraculo, quo uterque datus est preeter naturee ordinem , tum etiam in usu et fructu, dicens : Non sicut manducaverunt patres vestri manna, et mortui sunt; at illi manducabant Christum in signo et figura. Tertio, quia ostensum est, Christum hic preecepisse manducationem realem et corporalem, quod ex eo etiam patet, quia ad hanc manducationem , ut convenienter fiat, requirit fidem ; non agit ergo de manduca- tione per fidem; agit autem de manducatione corporis, et sanguinis sui; quee non possent vere et realiter manducari, nisi vere et realiter in hoc sacrament.) continerentur. Quarto, quia discipuli, qui Christum audie- bant, ita intellexerunt, et tamen, si Christus non esset manducandus , nisi in signo , et figura, facillime poterat Christus eorum erro- rem, et scandalum auferre; Christus autem nihil hujusmodi significavit, sed indicavit potius, altius quoddam mysterium ibi latere, in illis verbis ; Verba, quae ego loquor vobis, spiritus et vita sunt; et magis in illis : Hoc vos scandalizat? si ergo videritis filium ho- minis ascendentem , ubi prius erat. Quod dupliciter potest exponi. Primo, ut dicatur : Nunc conturbamini ; cum ergo me videritis ascendentem in ccelum, tunc intelligetis non esse incredibile, quod dico. Secundo, si hoc nunc vobis videtur difficile, quanto appare- bit difficilius, posse vos manducare carnem meam, poslquam illam in ccelum ascenden- tem videritis? Itaque aperte visus e§4 con-
II
firmare eorum intelligentiam, quoad hoc saltem, quod vere et realiter manducaturi essent carnem ejus. Denique omnes Patres ci- tati in hoc sensu hoc testimonium intelligunt; preesertim Hilarius, Leo Papa , Augustin., Ambrosius, uterque Cyrillus, et Chrysosto- mus apertius loquunlur.
Objectio. — Sed objici potest, quia multi viri Gatholici negant, hoc loco habuisse Christum sermonem de hoc sacramento. Cajet., infra, queest. 80, art. ult., et Joan. 6; Gabriel, lect. 84 in can.; Richard., art. 45; Joan. a Lovanio, lib. de Commun. sub utraque specie; Nicol. Cusan., epist. 7 ad Bohem.; Jansen. , cap. 59 Concord. Respondetur, horum sententiam non esse heereticam , et propterea in assertione in principio posita asserui, ex hoc testimonio, per se sumpto, non sumi argumentum omnino efficax ad convincendos heereticos ; est vero heec sen- tentia parum certe probabilis, solumque ex- cusari possunt, quia bona fide illam viam amplexi sunt, ut facilius solverent argumen- tum, quod ex hoc capite sumi solet contra communionem sub una specie, quod tamen alia ratione facile expeditur, ut suo loco di- cemus.
Objectio. — Solutio. — Sed objiciunt primo, quia Christus, in principio illius con- cionis, de spirituali manducatione, et de fide in se ipsum aperte loqui videtur. Sed hoc nihil obstat, si Christi consuetudinem atten- damus, quee in viris spiritualibus, et pree- sertim in concionatoribus frequens esse solet, scilicet, ut a re aliqua sensibili, arrepta occa- sione, ad spiritualia convertant sermonem, et ab uno mysterio in aliud : sic Joan. 4 in colloquio cum Samaritana, ex sensibili aqua transitum fecit ad aquam vivam; et Lucee 13* cum Christo nuntiatum esset, quosdam Gali- leeos esse a Pilato interfectos, ipse respondit : Putatis , quia illi prx omnibus peccatores fuerunt? et inde occasionem sumpsit, pceni- tentiam preedicandi; simili ergo modo in preesenti ex materiali cibo transitum fecit ad spiritualem, et prius in communi disserens de spirituali cibo, vel de se ipso, ut per fidem manducando, tandem sermonem suum ad hoc sacramentum derivavit, et merito cum sacra- mentali manducatione spiritualem conjunxit, ut significaret, illam sine hac prodesse non posse; ex quo facile solvuntur aliee objec- tiones.
Objectio. — Solutio. — Secunda ergo est, quia ipsemet Christus dixit : Caro non
QUjEST. lxxv, ART. I.
prodest quicquam; verba, quse ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt. Unde Patres supra citati dicunt necessario in his verbis admittendam esse metaphoram, et figuratam locutionem; ergo ipsa etiam manducatio et potus spiritualiter possunt intelligi, preeser- tim cum in Scriptura sacra frequenter ha- beant hanc significationem , ut Eccl. 15 : Cibabit illum pane vitx et intellectus; et cap. 24 : Qui edunt me, adhuc esurient, et qui bibunt me, adhuc sitient. Respondetur, Christum dixisse illa verba, ut falsam imagi- nationem, ac sensum audientium tolleret; existimabant enim , Christi carnem in pro- pria specie manducandam fuisse, et in hoc sensu dicit, carnem non prodesse quidquam; nam, Kcet Augustin., Cyrillus, et alii expo- nant carnem puram, et a divinitate sejunc- tam, non prodesse, magis tamen litterEe consentaneum videtur, quod Cyprianus, et alii dicunt, carnem carnaliter intellectam, id est, ut dilaniandam, et animali modo mandu- candam, non prodesse; et in idem recidit quod Chrysostom. dixit, carnalem intelligen- tiam infrucluosam esse; et in eodem sensu asserit Christus Dominus, verba illa spiritum et vitam in se continere, quia magna myste- ria habebant recondita, duo prsecipue, sci- licet, carnem suam vere esse cibum, ac vere esse manducandum, non tamen in propria specie, sed altiori et impassibili modo, non ad corporum, sed ad animarum nutritionem, quia caro illa propter unionem ad Verbum vivificatrix est animarum. Nec refert, nomen manducationis in aliis locis metaphorice tan- lum sumi, quia non propterea est ubique eodem modo interpretandum, imo potius pro- prie exponendum est, quando aliud non con- stat ex materia subjecta, |pra?sertim quando communis Patrum expositio , et Ecclesice sensus concordant. Adde prteterea, in illis eisdem locis Ecclesiast. supra citatis, saltem in mystico sensu adumbratum fuisse hoc myslerium, ut ibidem Jansenius advertit.
- Objectio. — Responsio. — Tertio obji- ciunt, quia ssepe SS. Patres metaphorice hunc locum interpretantur, ut videre licet in Bernardo, tract. de Dilig. Deo, non longe a princ, et ser. 3 in Ps. Qui habitat; Hieron., super Ps. 146,-ubi de Scriptura sacra hunc locum exponit; Basil. , epist. 141; Orig. , bom. 7 in Levit., et tract. 26 in Mat.; sed prsesertim in Augustino, qui soepe figurate, et in sensu spirituali totum hoc caput expo- nit, cujus varia loca jam citavimus, et
obiter exposuimus, et alia tractavimus supra, disput. 2, et videri etiam potest, tract. 25 et 26 in Joan. , ubi stepe dicit, Christum manducari per fidem, et in his verbis esse figuram prsecipientem passioni Domini com- municari, vel uniri corpori ejus, quod est Ecclesia; habet etiam illa verba : Quid paras dentem, et ventrem? crede et manducasti ; sic etiam tract. 55 dicit : Si manducare est refici, quid est bibere , nisi vivere? Respondetur primo, metaphoricum sensum nunquam ex- cludere litteralem, et ideo licet Sancti inter- dum accommoclent hunc sermonem, ut cibus sit verbum Dei, aut Scriptura, et manducare sit credere, et intelligere, non intendunt proprietatem litterse excludere; unde recte Origen., hom. 16 in Numeros , circa finem, de hac eaclem re agens dicit : Bibimus san- guinem Christi, et ritu sacramentorum, , et cum sermonem ejus recipimus. Secundo , quamvis ad litteram explicaretur hic locus de Christo secundum se, et de manducatione ejus per fidem, et amorem, non esset a sensu litterse , et intentione Christi excludendum hoc sacramentum ; probabile est enim inter- clum Christum Dominum eodem sermonis contextu, de rebus diversis disseruisse, ut Matt. 24, multi Sancti exponunt, Christum eisclem verbis de Hierosolymitano excidio, et orbis consummatione tractasse; et Joan. 4 in illo verbo : Aqua, quam ego dabo, fiet in eo, etc. , Cyp. , lib. 3, epistola 3, intelligit, baptismi promissionem , alii vero de gratia simpliciter intelligunt ; ilaque propter analo- giam, vel connexionem rerum, potuit facile fieri, ut Christus utriusque intuitu locutus fuerit. Tertio, interdum vocant Patres hunc sensum spiritualem, non ut excludant pro- prietatem, quam nos exposuimus, sed ut significent continere mysterium et sacra- menf-um, sicut ssepe diximus; et similiter vocant manducationem spiritualem, non ut excludant sacramentalem; sed, vel ut exclu- dant sensum mere carnalem, et manducatio- nem carnis in propria specie, non vero ut excludant sacramentalem; vel, ut significent hanc sine spirituali non prodesse, spiritua- lem vero posse prodesse sine sacramentali, quando heec adhiberi non potest; vel denique ut indicent fructum hujus sacramenti spiri- tualem esse, non corporalem. Et hinc oriri potuit illud Augustin. : Quid paras dentem et ventrem? quamvis aliter etiam supra exposi- tum sit. Item illud Cypriani, de Ccena Dom. : Hsec quoties agimus, non dentes ad morden-
DISPUTAT. XLVI, SECT. III.
dum acuimus, sed fide sincera, panem sanctum frangimus, et partimur. Hinc etiam srepe hunc cibum spiritualem vocant Sancti, ut videre licet in Ambrosio, lib. de Myst., cap. 9; TheophyL, Joan. 6. Hinc denique seepe ipsura effectum, seu spiritualem fructum, manduca- tionem vocant, praesertim Augustin.; si ergo haac perpendantur, et diversis locis appli- centur, nulla supererit difficultas.
SECTIO III.
Utrum ex verbis, quibus Cbristus instituit et exbibuit hoc sacramentum, convinci possit veritas praesentise Cbristi in illo.
1 . Tota difficultas hujus sectionis est de illis verbis : Hoc est corpus meum ; quae duo- bus modis considerari possunt. Primo, ut sunt forma hujus sacramenti. Secundo, ut continent assertionem quandam , auctoritate Christi confirmatam; heec enim ratio separari posset a priori, si Christus neque illis verbis consecrasset, neque ut nos illis consecra- remus, instituisset; sub priori ratione agemus infra de illis , qusest. 78, ubi disputandse erunt scholasticse quaestiones de vero sensu illius formse; hic vero de posteriori ratione. Quserimus enim verum sensum illius asser- tionis Christi , quoniam prsecipuum funda- mentum est, quo nixa Ecclesia prassentiam Christi in hoc sacramento credit, ac docet ; haeretici ergo negant ex his verbis posse colligi hanc Christi prsesentiam, et ideo va- rias metaphoras aut figuratas expositiones confingunt. Ex Catholicis vero solus Caje- tanus, in Commentario hujus articuli , qui jussu PiiV inRomana editione expunctus est, docuit, seclusa Ecclesiee auctoritate, verba illa ad veritatem hanc confirmandam non sufficere.
2: Ex verbis quse sunt forma consecrationis convincitur Christi realis prsesentia. — Di- cendum vero est, in illis verbis satis aperte docuisse Christum id, quod in suis manibus habebat, discipulisque dabat, esse suum cor- pus; unde ad illorum verborum veritatem necessarium fuit, vere ac realiter corpus illud sub speciebus panis contineri; et hoc modo ex illis verbis convincitur hsec prresentia , sine qua illorum veritas consistere non potest. Tota haec assertio de fide est, quse probatur primo ex Conciliis, nam in VII Synod., act. 6, tom. 3, expresse refellitur expositio hsereti- corum , de signo corporis haec verba in- terpretantium , et ponderatur, non dixisse
Dominum : Accipite figuram corporis , sed, corpus meum. Unde Trident, sess. 13, cap. 1 , diserlis ac gravissimis verbis docet , illa verba proprie, et non per tropum esse intel- ligenda. Dices : ergo est haeretica Cajetani senlentia? Respondetur, hsereticum esse, ne- gare, in illis verbis contineri hanc veritatem et hunc fuisse sensum a Christo intentum, et similiter hcereticum esse, negare, illa verba sufficientia ^esse secundum se ad faciendam certam fidem hujus mysterii, quia nullum Scripturse testimonium potest clarius et cer- tius veritatem aliquam confirmare. Nihilo- minus tamen non esset hsereticum dicere , quoad nos, non sufficere illa verba, nisi acce- dat Ecclesioe traditio et definitio; nam, si quis seclusa Ecclesise auctoritate, sine pertinacia aliter explicasset illum locum, non esset hsere- ticus, et icleo Concilium Tridentinum semper adjunxit Ecclesiae sensum et Patrum traditio- nem. Hsec tamen doctrina non solum in hoc testimonio, sed in tota Scriptura locum habet; ideo enim est necessaria in Ecclesia viva re- gula , quse spiritum habeat et auctoritatem interpretandi Scripturam. Unde Cajetanus, cum aliquid peculiare indicat esse in his ver- bis, male loquitur, et ideo ejus sententia om- nino rejicienda est.
- Secundo principaliter probatur hic sen- sus ex Patribus, Ambros., Hilar., Anselm., Beda, et aliis exponentibus loca Evangeliorum et Pauli, 1 ad Cor. 11. Prsesertim Chrysost., hom. 51 et 83 in Matth., et hom. 60 ad Popul.; prseterea Epiph. : Qui non credit, inquit, esse verum sicut ipse dixit, is excidit a gratia et salute. Prosper, de Praedict. et promiss. Dei, p. 2, cap. 25, ubi ait Christum corpus suum portasse in manibus suis, cum dixit : Hoc est corpus meum. Origen., tract. 35 in Matth.* ubi dicit, hunc panem esse ipsum Verbum et corpus Verbi ; apertius, hom. 9 in Levit., circa finem. Optime etiam Hieronymus, tom. 3, epist. 150 ad Edibiam , queest. 2. Gaudent. Brixien., tractat. 2 in Exod.; Ambros., 4 de Sacram., cap. 3, 4 et 5; Gregor. Nyssen., in Orat. magna catechet., apud Euthym., 2 part. Panopl., tit. 21; Cyrill. Hierosol., catech. 4 Mystagog.; Damascen., lib. 4, cap. 14. Qui, quoniam in ea tempora incidit, in quibus hic contrarius error pullulare incipiebat, non so- lum expositionem veram amplectitur, sed contrariam diserte rejicit, quod etiam in Theophyl. observare licet, Matth. 26, etMarci 14, et eodem modo loquitur Euthym. cap. 64 in Matth., unde recte Nicephor., lib. 1 Hist.,
QUjEST. lxxv, ART. I.
cap. 8 : Cum vere, inquit, corpus et sanguinem suum esse, quasi fide interposita confirmas- se£;etc.Est denique egregius locus apud Aug., conc. 1 in Psalm. 33, ubi tractat verba illa, qua3 1 Reg. 21 de David dicta sunt, etubi nos legimus : Collabebatur inter manus eorum, ipse legit : Et ferebatur in manibus suis; et subdit : Quomodo autem hoc in David inven- tum sit, secundum litteram, non invenimus, in Christo autem invenimus, ferebatur enim Christus in manibus suis, quando commendans ipsum corpus suum ait : Hoc est corpus meum, ferebat enim corpus suum in manibus suis. Ubi ponderandum est verbum illud : Secundum litteram, id est, sine metaphora, nam per metaphoram non dubitaret August., quin possent verba illa de David exponi.
Tertio probatur haec veritas ex illa regula generali tradita ab Augustino, 3 de Doct. Christ., cap. 7, quod verba Scripturae proprie intelligenda sunt, et non per tropum, nisi ubi vel evidens necessitas, vel Ecclesiae aucloritas aliud docet; quod maxime verum est, quando et materia, de qua est sermo, per se non est apta ad metaphoram , quia nimirum sunt dogmata aut preecepta , in quibus tradendis maxime est proprietas verborum necessaria, ut aliquid certum ac firmum in Scriptura esse possit , et alioqui neque ex circumstanliis, neque ex aliis locis Scripturae, neque ex ipsis verbis et frequentiori usu eorum talis tropus vel metaphora colligi potest, ut in proposito accidit; quod probatur discurrendo per sin- gula.
Unde argumentor quarto ex materia subjecta, quia quando Christus haec verba protulit, instituebat sacramentum et sacrifi- cium perpetuo in Ecclesia duraturum, cujus usum statlm preecepit dicens : Hoc facite, etc; ergo oportebat verbis propriis hoc explicare, nam sacramenta sunt Ecclesiee fundamenta, et si per metaphoram traderentur, omnia redderentur incerta , et ideo hoc servatum reperimus, tam in lege veteri, quam in nova. In illa enim, licet plena sit figuris et metapho- ris, tamen ubi traduntur caeremoniae legales, propriis et clarissimis verbis prsecipiuntur. In hac vero, quando Christus agens de bap- tismo aquam nominavit, propriam aquam in- telligimus; et similiter, cum dixit : Quorum remiseritis peccata, et sic de aliis ; et in uni- versum, quando Scriptura tradit dogmata fidei, vel praecepta morum, propriis verbis loquitur ; et si alicubi fortasse utitur meta- phora, vel est tam clara et patens, ut sensui
proprio aequivaleat, vel adjungit aliquid, quo metaphoram explicet, vel quod in uno loco figurate dicit, in alio diserte explicat, ut recte docuit Tertull., lib.de Resurrectione carnis, cap. 10, 18, et sequentibus, et August., lib. 2 de Doctrina Christ., cap. 6 et 9, et colligitur ex Irenaeo, lib. 2 contra haeres., cap. 46. Con- firmatur, quia Christus Dominus, instituendo hoc sacramentum, ultimam suam voluntatem declaravit, juxta illud : Hic calix novum tes- tamentum est in meo sanguine; at vero in significatione verborum alicujus testamenti non licet a proprietate verborum recedere, nisi ubimani festum est aliter sensisse testato- rem, ut dicitur in lib. Non aliter, ff. de legat. 3. Et naturali ratione per se notum videtur; quis enim, si testator sibi domum legasset, imagine vel figura domus contentus esset?
- Quinta probatio sumi potest ex circum- stantiis, quee solent Scripturae sensum expli- care, ut dixit August., lib. 83 Quaest., in 69, nam sermo metaphoricus usurpari consuevit, vel gratia occultandi sermonem, vel, quando aliquis pro concione loquitur, gratia amplifi- candi, seu delectandi; non autem in communi seu familiari sermone, ubi simpliciter inter amicos de rebus agitur, vel inter magistrum et discipulos, vel quando aliquis vult alios instruere, et intelligi cupit. In hoc autem Christi sermone hae circumstantiee servatee sunt; agebat enim familiariter cum discipulis suis, et eos instruebat, ut Ecclesiae essent magistri, et cum jamjam ab eis discessurus esset, testamentumcondebat; loquebatur ergo simpliciter ac proprie, ita ut facile posset in- telligi ; unde paulo post dixit illis : Vos dixi amicos, quia omnia, qux audivi a Patre meo, notafecivobis; et postea dixerunt Apostoliilli: Ecce palam loqueris, et proverbium nullum dicis ; ad Apostolos enim Christus dixerat Luc. 8 : Vobis datum est nosse mysterium Dei, aliis autem in parabolis. Praesertim, quia cum Apostoli essent statim communicaturi, opor- tebat, ut bene perciperent verba Christi, ut cum debita ficle, ac reverentia sacramentum susciperent. Unde per illa verba etiam pro- posuit illis mysterium, ut illud crederent. Sed ad haec omnia non erant apta verba me- taphorica, sed propria et simplicia; ergo sine dubio ita locutus est Christus, praesertim curn non potuerit in illo verbo esse tropus, nisi valde obscurus, et inusitatus, et Christus nullam ejus expositionem vel significationem addiderit; si enim addidisset, non preetermi- sissent illam omnes Evangelistee , et Paulus;
DISPUTAT. XLVI, SECT. III.
fuisset enim valde necessaria Ecclesise, mul- tumque ad substantiam hujus sacramenti pertineret. Adde, vehementem esse conjectu- ram, Apostolos ita intellexisse verba Christi, quia nihil omnino interrogarunl; solebant enim quando non intelligebant figuratum ser- monem , magistro dicere : Edissere nobis pa- rabolam istam; hic autem nihil inlerrogant, sed statim fidem adhibent, et communicant : ergo.
- Sexto ex aliis locis Scripturee non potest colligi, aliquam figuram vel tropum in his verbis contineri, sed potius contrarium; quin- imo ubi fit mentio hujus sacramenti in aliis locis, semper verborum proprietas magis ac magis indicatur, quod perspicere licet in illo loco, 1 Gor. 11, ubi post narratam institutio- nem subdit Paulus : Probet autem se ipsum homo, et sic de pane illo edat, et de calice bi- bat, qui enim manducat, et bibit indigne, ju- dicium sibi manducat, et bibit, non dijudicans corpus Domini; ubi plane significat esse ve- rum corpus Domini, et non tantum signum ejus. Propter hanc enim causam, tantam re- quirit probationem et dispositionem, tantum- que exaggerat peccatum indigne sumentis hoc sacramentum, quia, ut Gyp. ait, lib. de Lapsis : Vis infertur corpori Christi, et ore ac manibus in Dominum delinquitur ; el ele- ganter idem prosequitur, tum ibi, tum epist. 11 et 75, et optime Basil., serm. 2deBapt., c. 3, et lib. de Bapt., in fine; Chrysost., hom. 83 in Matth., 45 in Joan., 3 in epist. ad Eph.; Ambros., ad Hebr. 10, ubi dicit, hoc peccato conculcari corpus Domini. Sumilur etiam ex hoc loco nonnullum argumentum, quia Paulus ait corpus Christi etiam ab indignis sumi; quod verum est non tantum de peccatoribus, sed etiam de haereticis ; sumitur ergo in ipso sacramento realiter, et non tantum per fidem vel spiritualem fructum; ergo sermo Pauli et consequenter Christi est proprius de ipsomet corpore Christi. Unde eodem sensu dixerat Paul., cap. 40, fractionem hujus panis esse communicationem seu participationem et dis- tributionem corporis Domini, et calicem esse communicationem sanguinis ejus. Quaprop- ter Irenaeus, lib. 5 contra heeres. , cap. 2, dicit, Qui negat, nos communicare proprio sanguine Christi, etiam posse negare esse re- demptos vero sanguine Christi. Quia sicut Apostolus dicit : In quo habemus redemptio- nem per sanguinem ejus , ita dicit, calicem Eucharistise esse communicationem sanguinis ejus, et, qui per metaphoram unum sermonem
everterii, poterit etiam alium destruere. Unde ex his verbis concludit, per hanc communi- cationein fieri arctissiinam conjunctionem in- ter Christum et nos, accommodans etiam illa verba ad Ephes. 5 : Membra sumus corporis ejus, de carne ejus, et de ossibus ejus. Quam conjunctionem late declarant, et ex hoc loco confirmant, Chrysostomus supra, et hom. 24 in 1 ad Corinthios; Cyrill., libr. 10 in Joan., cap. 13; Greg. Nyss., tract. circa illa verba : Exivit sanguinis et aqua. In quo notanda sunt illa verba : Paucx guttse sanguinis, to- tum mundum restaurantes , fiunt hominibus quasi coagulum lactis, illos cogentes et con- jungentes in unum.
- Septimo ex ipsis verbis declaratur heec veritas. Et primum suppono, illo pronomine, Hoc, designasse Christum id; quod habebat in manibus, seu coram se, quodque discipulis dabat ut sumerent, ut eviclenter patet ex prsecedentibus verbis : Accipite et comedite; ineptissimum enim est, quod quidam haaretici dixerunt, Christum de se ipso fuisse locutum, suum visibile corpus designando; Christus enim tunc non de hoc agebat, sed de re, quam ad manducandum dabat. Deinde, ut quid tunc asseruisset discipulis, quod ipsi vi- clebant? Denique in forma sanguinis nullo modo potest hoc accommodari. Alii vero in- terpretantur. Hoc, id est, Hic, ita ut non sit pronomen, sed adverbium locale. Sed pra?- terquam quod hic est voluntarius abusus vo- cis, qusero quem locum Christus designave- rit; an illum, in quo ipse sedebat? Et hoc eisdem argumentis refellitur , quse nuper facta sunt, erat enim resprorsus impertinens. An illum, in quo erat panis? Et ita, quod ad prsesens attinet, eadem vis manet in verbis, quia eliam hoc modo veritas illius locutionis requirit Christi prsesentiam. Alii confingunt non designasse Ghristum aliquam rem per- manentem, sed actionem illam, quse tunc agebatur. Sed hoc et per se est incredibile; quomodo enim tota illa actio diceretur corpus Christi? et in sectione ultima hujus disputa- tionis ex professo refelletur, pertinet enim hsec expositio ad heeresim ibi impugnandam. Alii denique fraudulenlius dixerunt, ut refert Jansen., cap. 59 Concordise, pronomine, Hoc, designasse Christum ipsos Apostolos, seu col- legium Apostolicum, quod appellat corpus suum mysticum, ut sensus sit : Accipite et comedite, vos enim estis corpus meum. Sed hsec expositio, preeterquam quod est mere voluntaria, et contra omnes Sanctos, et sen-
16 QU^EST. LXXV, ART. I
sum Ecclesise , facile refellitur, lum ex verbo tur illo , quod Christus subdidit : Quod pro vobis tradetur, quod non potest corpori mystico adaptari; tum ex forma sanguinis, quse nullo modo potest ad Apostolos referri ; tum etiam quia Paul., 1 ad Cor. 14, aperte exposuit, pa- nem ccelestem, quem Christus tradidit, esse corpus ejus; tum denique, quia juxta hanc expositionem, non solum Christi prsesentia in hoc sacramento, sed totum ipsum saeramen- tum prorsus evertitur.
- Secundo suppono, ultimam particulam, meum, non possessive sumi, sed natura3 pro- prietatem significare; dixerunt enim quidam hseretici, sensum Christi in illis verbis fuisse : Accipite et comedite, hoc enim, id est, hic pa- nis, est corpus meum, id est, res a me creata, et cujus ego sum Dominus. Sed est inepta expositio, nam si Christus nudum panem da- bat, quse magnificentia aut excellentia in illo dono apparebat, ut oporteret tanto verborum apparatu dicere, illud esse suum? Deinde Christus non dixit : Hoc corpus est meum, sed : Hoc est corpus meum, et ut evidentius sensus constaret, addidit : Quod pro vobis tradetur; loquitur ergo de suo naturali cor- pore. Item, in forma sanguinis nullo modo
potest pronornen, meus , ita torqueri. Alii exponunt verbum illud, meum, per commu- nicationem idiomatum ; dicunt enim Verbum assumpsisse naturam panis, et ratione illius unionis vere appellasse panem corpus suum. Sed contra hunc falsum sensum late dicturi sumus articulo sequenti; nunc breviter rejici- tur, quia vel illa unio est hypostatica, vel non; si hoc posterius dicatur, nulla alia unio potest sufficere ad veritatem et proprietatem . illius locutionis; substantise enim naturis et suppositis distinctse ac disparatae non pos- sunt invicem vere prasdicari propter con- junctionem accidentalem, ut in dialectica per se constat, et in hoc principio fundat Theolo- gia veritatem incarnalionis. Si prius autem dicatur, et absurdissimum ac haereticum est, talem unionem hypostaticam fingere, et non sufficit ad veritatem locutionis Christi; dixit enim : Hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur; at vero corpus panis, etiam si fin- gatur unitum hypostatice Verbo, non est pro nobis traditum , seu crucifixum ; neque etiam per communicationem idiomatum potest sub- stantia panis dici corpus Christi crucifixum pro nobis; et multo minus poterit vinum appellari sanguis, quia communicatio idio- matum non est inter partes et abstracta. Igi-
corpus meum, in illa propositione ne- cessario significat ipsum corpus naturale Christi. Tertio tandem addendum est, ver- bum, est, quod conjungit illa duo extrema, secundum propriam sigificationem requirere, ut id, quod designatur per pronomen, hoc, sit id, quod per prsedicatum significatur; sic igitur ex proprietate verborum illorum ne- cessario concluditur, illum cibum , quem Christus dedit Apostolis, fuisse verum corpus ejus.
- Alise explicationes per metaphoram. — Confutatio earum. — Sed occurrunt multi hseretici, quia licet inter se differant in modo explicandi, omnes tamen in eo conveniunt, ut transferant heec verba ad metonymiam et figuratam locutionem, qua juxta August., quaest. 57 in Levit., res prsesentata solet de signo vel imagine efferri, ut cum visa imagine regis, dicimus, hic est rex. Unde quidam ex- ponunt, hoc est, id est, hoc significat corpus meum, sicut Genes. 42, dixit Joseph : Sep- tem spicse septem anni sunt; et Matt. 1 1 , dixit Christus : Joannes ipse est Elias. Alii vero ponunt metaphoram in praedicato : Hoc est corpus meum, id est, hoc est signum corporis mei. Sed hsec, et similia omnia in idem reci- dunt, ut ex doctrina Augustini supra constat; quia etiam si figura ponatur in verbo, in prsedicatum transfundi necesse est, nam idem est, hoc est, id est, hoc significat, vel, hoc est significans, seu hoc est signum; igitur uno et eodem principio refellentur, quia cum hse metaphorse sint contra proprietatem ver- borum, non sunt ad libitum fingendee, nisi ubi vel res est evidentissima, vel necessitas aut auctoritas cogit, alias fides nostra nullum fundamentum habere potest in Scriptura sa- cra. Unde Nestoriani hreretici etiam corrum- pebant locutiones Scripturee, in quibus et Deus homo, et homo dicitur Deus, per meta- phoram illas explicantes, quia absurdae et difficillimas illis videbantur, si proprie inlel- ligerentur; et tamen ex sola proprietate illo- rum verborum Ecclesia illos convicit, et condemnavit. Quod argumentum generatim contra hrereticos recte tractat Tertull., lib. de Resurrect. carnis. Et hic est urgentissi- mum, propter omnia , quse adducta sunt. Quibus addi potest primo, quod si Christus Dominus voluisset affirmare, id, quod disci- pulis dabat, esse corpus suum, non potuisset clarioribus verbis id facere. Non enim adjun- gere debebat, Hoc est proprie, seu in veritate, seu quid simile; non est enim hic usitatus
DISPUTAT. XLVI, SECT. III.
loquendi modus; satis enim fuit in singulis verbis, quantum fieri potuit, explicare pro- prietatem. Nam in subjecto abstinuit a nomi- nando pane, vel alia re, sed simpliciter dixit, hoc, ut absolute designari posset, quod sub illis speciebus continebatur. Deinde usus est verbo simplicissimo et substantiali, est, quod inter omnia minus est aptum ad metaphoras, et figuras. Ac denique in praedicato, non con- tentus proprietate verbi adjunxit explicatio- nem : Quod pro vobis tradetur, quee non con- venit in signum corporis, sed in verum corpus. Secundo addo, quod si in illis verbis nudus esset tropus, ille esset obscurissimus, nullum in his verbis, nec in aliis Scripturse locis habens fundamentum, nec in communi more loquendi. Non enim solemus appellare imaginem aut signum nomine rei significatee , nisi quando manifestum ac per se notum supponimus, id, de quo loquimur, esse ima- ginem, aut aliquid aliud significare; quod autem panis significaret corpus Christi, non- dum erat Apostolis notum, sed illa futura erat prima institutio talis signi. In prima vero institutione nunquam solet talis metaphora usurpari; esset enim obscurissima, et magna erroris occasio. Unde majori ratione potuisset Christusdeagnopaschali dicere : Hoc est cor- pus meum, et de baptismo : Hic est sanguis meus, vel, mors, seu, sepultura mea, et de hoc sacramento : Hoc est Ecclesia mea, vel corpus mysticum meum, quia illud etiam aptissime significat, ac repraesenlat. Tertio addo, nullum ibi esse verbum talem meta- phoram indicans; imo (quod observatione di- gnissimum est) tam tres Evangelistae, Matt., Marcus, et Lucas, quam Paulus, 1 ad Cor. 11, cum hanc institutionem narrant, licet in aliis diverso modo loquantur, cum veniunt ad hsec verba, diligentissime illa referunt, cum omni proprietate, et sine ulla fere varietate, et nihil addunt, quod ad eorum explicationem perlineat, supponentes simpliciter esseintelli- genda; alioquin in re gravissima, et maximi momenti, occasionem erroris et deceptionis Ecclesiee tribuissent.
1 1 . Aliorum hsereticorum interpretatio . — Refellitur. — Quod vero alii tandem excogi- tarunt , ut propositionem inverterent , et subjectum facerent praedicatum, et prsedica- tum subjectum, ac si Christus diceret : Corpus meum est hoc, id est, panis, non materialis, sed spiritualis, sicut oannes dicitur Elias, non persona, sed spiritu; hoc (inquam) nihil eorum causam juvat. Primo , quia id. quod
XXI.
assurnitur, est planefalsum, quia, ut ostendi, Christus non de se, sed de illa re, quam Apostolis dabal, loquebatur, et ita Paulus aperte exposuit, cibumipsum, qui fideli- bus datur, essc corpus Christi, quod expres- sius ostendunt verba grseca, quse aliquantu- lum mutato ordine verborum, ita habent : Hoc meum est corpus; et illse etiam determi- nationes, quod pro vobis tradetur, et, qui pro vobis effundetur, nisi magna vis litterse infe- ratur, satis ostendunt, corpus meum, et, ca- lix sanguinis mei, esse illarum propositionum praedicata. Deinde, quia hoc nihil ad prsesens institutum refert, nam cum particularis pro- positio affirmativa simpliciter converti possit, sive dicas, hoc est corpus meum, sive, corpus meum est hoc, si proprietatem verborum retineas, eodem modo veritas confirmabitur; si vero per solam figuram, et metaphoram interpreteris, eadem argumenta redibunt. Ne- cesse est enim, ut isti heeretici ita exponant: Corpus meum est hoc, id est, reprsesentatur per hoc, vel nutrit sicut hoc, aut alio simili modo ; qui sensus eisdem argumentis falsus esse convinci potest. Plures hsereticorum in- sanias et absurdas interpretationes refert Sander., lib. 7 deVisibil. Monarch., hser. 204, sub anno 1549, et impugnat latissime Robert. Bellar., loco citato.
- Ultimo confirmatur heec expositio, sol- vendo quee contra eam objici possunt. Primo ergo obstare videtur Paul., 1 ad Cor. 10, ubi dicit, antiquos Patres eamdem escam mandu- casse, et eumdem potum nobiscum bibisse; ex illo ergo loco explicandus est hic, de quo agimus, scilicet, illam escam , quam Christus' dedit, tantum fuisse figuram, quia sicut anti- qui Patres tantum in figura manducarunt, ita et nos. Hanc objectionem refert Rupert Abb.,t lib. 5 in Joan., tractans illa verba : Patres vestri manducaverunt manna in deserto. Et recte respondet, Paulum non dicere, antiquos Patres eamdem escam, vel eumdem potum no- biscum manducasse, sed solum Hebreeos ipsos omnes eamdem escam manducasse, et eum- dem potum bibisse. Nulla enim est in textu Apostoli particula, qua illa esca, et potus an- tiquorum referatur ad nostram, seu dicatur esse eadem cum illa, de qua Dominus dixit : Hoc est corpus meum, et, Hic est sanguis meus. Neque enim Apostolus potuit esse contrarius Christo dicenti : Non Moyses dedit vobis pa- nem de ccelo, sed Pater meus dat vobis panem de cozlo verum. Unde statim subdit Apostolus: Sed non in pluribus eorum beneplacitum est
QILEST. LXXVI, ART. I.
Deo; ac si diceret, licet oranes eamdem escam manducaverint, non tamen omnibus seque profuit. Confert ergo illos inter se, non no- biscum , nam respectu nostri postea dicit : Omnia in figura contingebant illis. Et hic sine dubio est litleralis sensus, ut ex ipso textu, et ex Ghrysostomo, Theodoreto, et aliis ex- positoribus constat. Addi vero potest, licet Paulus diceret, antiquos eamdem escam spi- ritualem nobiscum manducasse, id est, Ghri- stum, non tamen dicere eodem modo mandu- casse; illi ergo tantum per fidem ; nos vero et per fidem, et realiter in sacramento.
Secunda objectio ex Patribus. — Se- cundo objici possunt Patres : Dionys., epist. 9 ad Titum, habet obscura verba; loquens enim de sacris signis, et tropicis locutionibus ait, nec sanctos Angelos ab illis abstinuisse, et subdit, ipsumque Jesum in parabolis, per typicee mensse apparatum, Deifica mysteria tradere. Secundo, Hieronymus, Matth. 26, inquit : Postquam typicum Pascha fuerat im- pletum, assumit panem, et acl verum Pascha transgreditur sacramentum, ut quomodo in prsefiguratione ejus Melchisedech panem et vinum offerens fecerat, ipse quoque veritatem sui corporis et sanguinis reprsesentaret. Tertio idem Hieron., Marci 14 : Accepit, inquit, Jesus panem, et benedicens fregit, transfigu- rans corpus suum inpanem, quod est Ecclesia prsesens, quss accipitur in fide, benedicitur in numero, frangitur in passionibus, datur in exemplis, sumitur in doctrinis, formans san- guinem suum in calicem vino etaqua mistum, ut alio purgemur a vitiis, alio redimamur ab eis. Quarto, sunt obscura verba Tertull., lib. de Anima, cap. 17, dicentis, non mutasse vi- num saporem, quod in memoriam sanguinis sui Dominus consecravit; et difficilius, lib. 4 contra Marcion., cap. 40 : Panem (inquit) cor- pus suum fecit, dicens : Hoc est corpus meum, id est, hoc est figura corporis.
Ad primum respondetur primo , ex alio loco Dionys., de Eccles. Hierar., c. 3, non obscure colligi ipsum sensisse, hoc sacra- mentum esse ipsum Ghristum. Nam ad ipsum sacramentum loquens dicit : Tu dixisti, Hoc facite; et deinde ipsum sacramentum invo- cat, sicut ipsum Christum. In illo ergo alio loco, cum Deifica mysteria appellat, ipsum Christum sub signis sensibilibus latentem in- telligit, et ideo vocat, typicse mensse appara- tum, quia sub signis sensibilibus res divinse continentur. Quod vero ibi ait Jesum in parabolis divina tradidisse, non est necesse,
ut ad verba consecrationis referatur, sed ad Christi prredicationem; sunt enim illa duo diversa, in parabolis divina, et per typicse mensse apparatum Deifica mysteria tradere. 15. Ad primum locum Hieron. responde- tur, verbum illud, reprsesentare , esse sequi- vocum. Interdum enim idem est, quod rem significare; interdum vero idem, quod rem prsesentem facere. Hieronym. ergo hoc pos- teriori modo illo verbo utitur, ut clarius constat ex eodem Hieronymo , circa illa verba Psal. 109 : Tu es sacerdos in seternum, ubi comparans, sicut hic, Melchisedech et Christum, dicit illum obtulisse panem; hunc vero corpus et sanguinem suum. Responderi potest secundo, etiam si verbum reprsesen- tandi in alio sensu sumatur, non propterea excludi veritatem. Nam Christus dando cor- pus , dixit : Hoc facite in meam commemora- tionem. Unde consecrando corpus et sangui- nem, illius passionem repraesentamus. Quam solutionem saepe repetemus sectione sequenti. Tertio denique dicitur, Hieron. in eo loco non explicare hsec verba formae metaphorice, sed potius dicere Christum reprsesentasse verita- tem sui corporis; potius ergo indicat locutum fuisse Christum de vero suo corpore, quod in pane repraesentavit, sub speciebus panis illud discipulis tribuens. Unde idem Hieron. in d. epist. 150, qusest. 2, ad Hedib., hsec eadem verba tractans : Ipse (inquit) Jesus conviva et convivium; ipse comedens, et qui comeditur. Unde ad aliud ejusdem testimonium respon- deri posset, illos Commentarios in Marcum non esse Hieronymi, ut Marian. Victor. et alii adnotarunt. Denique cujuscumque sint, sensus mysticos,et non litterales explicant. Dici ergo potest, cum in hoc sacramento sint plura mysteria, Patres in uno loco explicare qusedam, in alio alia. Et licet alicubi aliqua omittant, non tamen negant. In Commenta- riis igitur in Marcum Hieronym. non tam ex professo omnia exponit, quam breves quas- dam annotatiunculas adhibet. Et ideo in illo loco explicuit brevissime, quomodo in hoc sacramento unitas corporis mystici repreesen- taretur ; non tamen declaravit litteralem sen- sum verborum Christi; neque etiam illum exclusit, quanquam, cum dicit : Transfigu- rans corpus suum in panem, et formans san- guinem suum in calicem, non obscure indicet conversionem panis in corpus et vini in sanguinem , licet etiam explicuerit diverso modo, quam exponi soleat. Proprie enim di- citur panis converti in corpus , vel etiam
DISPHTAT. XLVI, SECT. III.
transfigurari, ut loquitur Ambr., lib. 4 de Fide, cap. 5, dicens : Nos autem quotiescum- que sacramenta sumimus, quw per sacrx ora- tionis mysterium in camem transfigurantur et sanguinem, mortem Domini annunciamus. Hieronymus vero e conlrario asserit, corpus transfigurari in panem , quia sub forma et specie panis cibus Ecclesia? efficitur. Et eo- dem modo dicit : Formans sanguinem suum in calicem, id est, accommodans et adaptans illum sub speciebus vini, ut, tanquain verus potus, possit in calice sumi. Ad primum locum Tertulliani respondetur, cum inquit, non mutasse vinum saporem, satis indicasse, mutasse substantiam, non accidentia. Quod vero addit, hoc fecisse Christum in memo- riam sanguinis sui , id est , passionis suee , omnino verum est; nam hic calix, et est san- guis Christi, invisibiliter ibi contentus, et est memoriale sanguinis visibiliter effusi, sicut Lucas dixit : Hic calix novum testamentum est in meo sanguine, quia scilicet sanguis contentus in calice sub speciebus polus, est sacramentum continens divinam promissio- nem, sancitamet fundatam in sanguine effuso in passione. In alio vero difficiliori loco, pri- mum cum dicit : Panem corpus suum fecit, satis aperte veritatem transsubstantiationis explicuit, quam aliis etiam locis , quse sec- tione sequenti referemus, non obscure docuit. Cum ergo subdit : Corpus suum fecit, hoc est corpus meum dicendo, id est, figura corporis mei, dupliciter explicari potest : primo , ut hoc ipsum sacramentum, quod vere est cor- pus Christi, speciebus panis velatum, vocet figuram, id est, reprsesentationem ejusdem corporis visibilis, in propria specie existen- tis. Hoc enim modo interdum loqui Patres ostendemus sectione sequenti. Optime vero intelligitur ex loco Ambros., lib. de Sacram., cap. 5, ubi prius inquit : Dicit Sacerdos, Fac nobis hanc oblationern ascriptam, rationabi- lem, acceptabilem, quod est figura corporis, et sanguinis Domini nostri Jesu Christi; sta- tim vero vim et proprietatem verborum ex- plicans, inquit : Antequam consecretur, panis est; ubi autem verba Christi accesserint, cor- pus est Christi; et infra : Ante verba Christi, calix estvini et aquseplenus; ubiverba Christi operata fuerint, ibi sanguis efficitur, quod orbemredemit. Ergo videte, quantis generibus potens est sermo Christi universa convertere. Deinde ipse Dominus Jesus testificatur nobis, quod corpus suum accipiamus et sanguinem. Numquid debemus de ejus fide et testificatione
dubitare? Qua3 verba non solum ad explican- dum Tertullianum , sed etiam ad veritatem confirmandam aptissima sunt. Secundo res- ponderi potest, Tertullianum non sacramen- tum, sed panem vocasse figuram corporis Christi ; ita ut particula illa (id est, figura corporis mei), non cadat super pra?.dicatum, corpus meum, sed supra subjectum, scilicet panem, quem vocat figuram corporis Christi; et hanc figuram dicit effecisse Christum cor- pus suum, dicendo : Hoc est corpus meum. Docet enim ibi, in veteri testamento, carnem Christi panis nomine metaphorice significa- tam fuisse, et panem fuisse figuram corporis Christi. Hanc ergo figuram adimpletam dicit esse in novo, quando Christus panem, id est, figuram corporis sui, corpus suum fecit. Unde paulo inferius inter alia dicit : Nunc sangui- nem suum in vino consecravit, qui tunc (id est, in iege veteri) eum in vino figuravit. Et ita hic iocus potius confirmat veritatem. Et eodem moclo loquitur, lib. 3 contra Marcion., cap. 19, quibus locis Pamel. hunc sensum erudite expendit. Eodem modo exponunt Richard., art. 13, et alii moderni. Et potest etiam accommodari ad verba Ambrosii, paulo ante citata ; cum enim figuram corporis et sanguinis appellat, de pane et vino ante con- secrationem plane loqui videtur, de qua re plura in sequenti sectione dicemus.
- Tertia objectio ex materia et conjec- turis. — Confirmatio prima. — Confirmatio secunda. — Tertia objectio sumitur ex ma- teria et conjecturis; materia enim erat sacra- mentum quoddam , cujus ratio est, ut sit signum et figura ; ergo forma , seu verba Christi, fuerunt verba sacramentalia ; ergo sacramentaliter tantum et metaphorice signi- ficare intelligenda sunt; ergo non veritatem,. sed signum tantum significare debent. Con- firmatur primo, quia non possunt multse me- taphoricee locutiones in illis verbis vitari; nam in verbis illis : Hic est calix sanguinis mei, omnes figuram metonymiee admittunt, dum continens pro contento accipitur. Item dicitur : Hic calix est novum testamentum, cum tamen non sit, nisi signum, et confir- matio testamenti. Prseterea verburn mandu- candi, non potest intelligi proprie, si illud, quod manducatur, proprie et non metapho- rice dicatur esse corpus Christi, quia corpus Christi non atteritur dentibus, ut proprie manducari dicatur; ergo necesse est, meta- phorain inesse in aliquo illorum verborum, scilicet, aut in verbo manducandi, aut in voce
$0
QILEST. LXXVI, ART. I.
corpus; aut enim id quod Christus dabat, proprie manducandum erat, et sic non po- terat esse verum Christi corpus; aut si hoc eral, non poterat proprie manducari; ergo convenienlius dicitur, metaphoram esse in voce, corporis, quam in voce, manducandi, ut res sit facilior, et expeditior. Confirmatur secundo, quia Apostoli ita videntur intel- lexisse verba illa de signo corporis, et non de vero corpore; alias turbati essent, et aliquod signum admirationis in tanta rei novitate prsestitissent.
Responsio ad argumentum. — Ad prae- cipuum argumentum respondetur, varie in- telligi posse verba Christi fuisse sacramenta- lia. Primo, ut sacramentalia verba dicantur, id est, figurata, quaeque solum metaphoricum sensum habent; et hoc modo negatur assump- tum ; hoc enim est, de quo est controversia. Secundo, ut sacramentalia verba dicantur, quae mysterium aliquod habent reconditum ; et hoc modo fateor verba Christi fuisse sacra- mentalia. Non est autem necesse, ut propte- rea caruerint sensu proprio; nam hoc fami- liare est verbis divinis, ut sub sensu proprio altiorem , mysticum , ac reconditum conti- neant. Tertio dici possunt propriissime sa- cramentalia verba, quibus instituitur, et effi- citur sacramentum. Et hoc modo fuerunt etiam illa verba sacramentalia, et habentia sacram el mysticam significationem. Tamen hoc etiam sensu necesse non est, ut propria caruerint, nam in hac potius illa fundata est. Nam ad veritatem sacramenti potius necesse est, ut hujusmodi verba in propria significa- tione vera sint, ut tandem per eam spiritua- lem effectum significent; et hoc maxime verum est in verbis, quibus sacramentum si- mul ihstituitur, et conficitur, qualia sunt ea, de quibus disputamus, ut constat a simili. Nam cum Christus dixit : Baptizantes eos, etiam illa verba fuerunt sacramentalia ; et nihilominus certum est proprie esse intelli- genda, alioqui enim nihil de sacramentorum institulione certum haberemus. Adde, pro- priissimam significationem dictorum verbo- rum : Hoc est corpus meum, esse maxime sacramentalem , quia significando hoc con- tentum sub speciebus esse corpus Christi, si- gnificant mysterium valde reconditum, et ad sanctificationem nostram ordinatum; et ita hsec verba eminentissima quadam ratione et sacramentalia sunt et propria.
Ad primam confirmationem. — Ad pri- mam confirmationem respondetur, vel in illis
verbis nullam esse metaphoram , vel esse adeo perspicuam, ut propriee locutioni aequi- valeat; primum enim de voce calicis, Titel- mannus et alii contendunt sumi pro ipso vase, quod proprie dicitur calix sanguinis, quia sanguinem continet. Deinde quamvis illa vox significet potum ibi contentum , tamen illa valde usitata significatio, licet sit translata, ex adjunctis verbis, bibendi, et effundendi, fit magis perspicua. Denique Matth. et Marcus proprie explicarunt dicendo, Hic est sanguis. De altera autem voce, testamenti, breviler dicitur, propriissime significare signum seu instrumentum continens seu significans vo- luntatem testatoris; et ita, quamvis in pree- sentia significet sacramentum continens ac confirmans divinam promissionem, nulla est metaphora , sed proprietas verbi. Denique verbum, manducandi, proprie etiam intelli- gendum est, quia corpus Christi per modum cibi vere trajicitur in stomachum, per organa oris, et gutturis; et hoc tantum est de ratione verse manducationis. Neque enim est necesse, ut ipsum corpus dentibus atteratur; quamvis sicut dicitur frangi ratione specierum, ita ratione earumdem potest dici dentibus atteri. Vel certe, cum non solum corpus, sed totum hoc sacramentum manducari dicatur, satis superque est, ut in speciebus possit dentibus atteri, cum totum per modum cibi in stoma- chum trajiciatur.
Ad secundam confirmaUonem. — Ad secundam confirmationem, supra responsum est ex Chrysostomo, Apostolos non fuisse turbatos in hoc mysterio, quia jam de illo fuerant edocti. Christi enim promissionem in- tellexerant; et ejus complementum avide ex- pectabant. Credendum etiam est, Christum illorum mentes illuminasse, ut summa reve- rentia tantum sacramentum susciperent.
Quarta objectio. — Responsio. — Quarta objeclio esse potest, quia, esto, demus Chri- stum Dominum proprie esse locutum, ipsum- que effecisse magnum miraculum, conver- tendo panem in corpus suum , non inde concluditur, nunc esse praesentem in nostro sacramento. Nam licet sacerdotes ea verba repetant in memoriam Christi, non tamen habent eam efficaciam, quam Christus habuit. Respondetur ex Patribus supra citatis, pree- sertim Cbrysostomo, Cypriano, et Ambrosio, eumdem Christum esse, qui nunc conficit, et tunc confecit hoc sacramentum; minister enim non in sua, sed in Christi persona illa profert verba. Unde non minus vera , nec
DISPUTAT. XLVI, SECT. IV.
minus efficacia nunc sunt, quam in nocte coense fuerunt ; nam , sicul ex quo tempore dixit Christus : Baptizantes eos, habent mi- nistri ejns vim sanctificandi, quia ipse est, qui principaliter baptizat, ita ex quo dixit : Hoc facite in meam commemorationem , ha- bent vim efficiendi quod ipse fecit. Unde su- pra ostendimus, Christum Dominum in eo facto non solum miraculose fuisse operatum, sicut quando converlit aquam in vinum, sed sacramentum instituisse, quod perpetuo in Ecclesia esset duraturum, ut iterum dicemus infra, agentes de forma hujus sacramenti, ubi difficultates alias, ad veritatem hujus formse spectantes, enodabimus.
SECTIO IV.
Quid autiqui Patres de vera prsesentia Christi in hoc sacramento senserint.
1 . Heeretici hujus temporis summo conatu, vel potius summis fraudibus laborarunt, ut errorem suum in antiquorum Patrum scriptis reperiri suaderent. Et ideo prastermissis lo- cis apertissimis, in quibus veritatem docent, quidquid ab eis minus explicite dictum est, corradunt, ac congerunt; cum enim antiquis temporibus hi hasretici nondum orti essent, sancti Patres sincere et confidenter de hoc mysterio loquebantur, nihil de istorum mali- lia ac perversitate solliciti, qui nunc eorum scriptis malitiose abutuntur. Hinc vero in magnam Ecclesiee utilitatem factum est, ut Scriptores Catholici diligentissime sententias Patrum collegerint, eorumque de hoc myste- rio veram ac sinceram fidem evidenter osten- derint. Quapropter ne actum agamus, brevi- ter caput hoc expediemus. Omnino enim praetermittere non fuisset expediens, ne to- tam hanc disputationem mutilam ac truncam relinqueremus. Duo ergo breviter docebi- mus. Primum, quomodo ex sententiis Patrum confirmanda sit hsec veritas ; alterum quo- modo exponendum sit, si quid in eis reperia- tur, quod illi videatur adversum, et quasdam documenta trademus ad sacrum Sanctorum sensum assequendum.
- Circa primum, placet valde distinctio Guilelmi Alani, lib. 1 de Eucharist., cap. 23, qusedam esse Patrum testimonia, quse sim- plicia dici possunt; alia, quse ipse argumen- tosa vocat; priora sunt illa, quaa simpliciter sacramentum hoc, veritatem corporis et san- guinis Christi appellant, aut in quibus affir- mant, nos manducare Christum, aut corpus
vel sanguinem ejus; et ab horum enumera- tione abstinebimus, tum, quod ea sufficere censemus, qiue inter explicanda Scripturee testimonia indicata sunt; tum etiam quod pene infinita sunt, et ab hcereticis eodem fere modo, quo testimonia Scripturae, eludantur; in his vero testimoniis colligendis diligentis- sime insudarunt multi, sed praesertim Gare- tius, quatuor prioribus classibus lib. de Vera prasentia corporisChristi, etClaud., fere totis sex primis repetitionibus et utilissime Ro- bert. Bellarm., toto lib. 2 de hoc sacramento. Posteriora, seu argumentosa testimonia sunt, quse, prteter simplicem assertionem verita- tis, argumentum continent, quo falsam inter- pretationem excludant ; et hsec persequitur optime Alanus supra, et eorum capita brevi- ter indicabo.
Primum sit eorum Patrum, qui expresse excludunt solam figuram. Hujusmodi sunt Damascenus, lib. 4, cap. '14 : Non est figura (inquit) panis et vinum. Absit enim hoc; sed est ipsummet corpus. Ambros., lib. de Sacr., cap. 1 : Sicut verus est Dei Filius Dominus noster Jesus Christus, non quemadmodum ho- mines per gratiam, sed quasi Filius ex sub- stantia Patris, ita vera caro est, sicut ipse dixit, quam accipimus, et verus sanguis est, quem potamus. Et inferius : Forte dices, quo- modo vera? quia similitudinem video, non video sanguinis veritatem; primo omniumdixi tibi de sermone Christi, qui operatur, utpossit mutare, et convertere genera institutse na- turse. Expresse etiam ita loquitur Theoph., Matth. 26, Mar. 14, Joan. 6, et Euthym., his locis , et Epiph. ille , qui loquitur in VII Synodo, action. 6, tom. 3, in fine.
Secundum caput continet testimonia his4 propinqua ; quibus Sancti docent, Christum in hoc sacramento non solum fide, sed ipsa re nobis conjungi ; et non solum per volunta- tum concordiam , sed etiam per corporum contactum, seu conjunctionem nobis copu- lari ; quo nihil potuit expressius dici ad erro- rem Calvini confutandum. Chrys., hom. 60 ad Populum : Semetipsum nobis commiscet, non fide tantum, sed et ipsa re ; et similia ha- bet Hilarius, nuper citatus, lib. 8 de Trinit.; et eleganter Cyril., lib. 4 in Joan., cap. 13 et 14, et lib. 11, cap. 27, inter alia inquit : Per mysticam benedictionem corporaliter no- bis Filius unitur ut homo, spiritualiter ut Deus; et ita exponit illud ad Ephes. 3 : Con- corporeos, et comparticipes. AlteretiamCyril., Catech. 4, dicit, hac ratione nos effici Christi-
QU/EST. LXXIV, ART. I.
feros. Unde est illud Ghrys., hom. de S. Phi- logonio, prseclarius nobiscum agi, quam cum Magis : Illi enim (inquit) viderunt Christum, non tamen secum tulerunt; nos autem nobis- cum ferimus. Certe, si de sola ficle sermo est, etiam illi secum tulerunt. Unde etiam est praeclarum testimonium Theodoti Ancyr., orat. de Nativ. Salvat., habita in Concil. Eph., tom. 6, Append. 5, cap. 2, ubi sic in- quit : Ipse, qui tunc Magos ineffabili pietate traxit, claram nunc festivitatem constituit; nonjam in prsesepe positus, sed in altari, illud namque prsesepe mater factum est hujus mensx. Propterea in illo est positus, ut in isto comedatur, et fidelibus fiat salutis cibus.
Tertio his sunt consentanea testimonia illa, in quibus Sancti exaggerant charitatem Christi, quia nec pastores oves suas, nec ma- tres filios suis carnibus alunt, sicut Christus nos pascit; neque amantes ita se tradunt et conjungunt amicis, sicut Christus voluit nobis tradi et copulari; at vero si Christus tantum signum nobis tradidisset, commune hoc esset omnibus amantibus. Legatur Chrys. , hom. 83 in Matth., 45 in Joan., 24 in 1 ad Cor. 2, 60 et 61 ad Populum; huc facit illud August., ep. 120, cap. 27 : Quidam manducantes in sacramento Christum pauperem, dedignantur esse pauperes; et illud in Psal. 33 : Judsei de Crucifixo obtenebrati sunt, Christiani vero, comedendo crucifixum, illuminantur .
Quartum caput continere potest ea testi- monia, in quibus Patres rationes reddunt, ob quas voluit Christus sub speciebus panis et vini, et non in propria specie nobiscum ma- nere, et ad manducandum et bibendum dari ; scilicet, ut fides probaretur et exerceretur; et ut sine horrore caro et sanguis ejus mandu- caretur, ac biberetur; manifeste enim, et absque ulla tergiversatione his locis suppo- nunt, ipsam veram carnem et sanguinem nobiscum praesentem adesse in hoc sacra- mento, vereque, ac realiter a nobis sumi. Ita vero loquuntur Ambros. , Damasc. , Theophyl. , locis citatis; item Ambros., lib. 4 de Sacram.,
c. 4; Aug., in c. Utrum sub figura, de Consec.,
d. 2; Cyril., apudD. Th., in catena, Luca3 22.
- Quintum caput sit Sanctorum dicentium, in hoc sacramento perficiendo intervenire magnum quoddam miraculum et divinae om- nipotentise opus ; nam si nulla est realis pree- sentia Christi, sed sola significatio panis, nul- lum miraculosum opus ibi intervenit, sed sola extrinseca denominatio, seu impositio ad si- gnificandum. Optima sunt ad hunc locum
confirmandum verba Chrysostomi, lib. 3 de Sacerd. : 0 miraculum, o Dei benignitatem, qui cum Patre sursum sedet, in illo ipso tem- poris articulo omnium manibus pertractatur. Nullum autem miraculum, aut speciale omni- potentise opus , in hoc sacramento inter- veniret , si totum in figura et signo esset positum. Quod argumentum mirifice ampli- ficat Ambros., lib. 4 de Sacramentis, c. 4, et lib. de His qui initiantur, c. 9 , et amplius urgeri potest ex his, quse dicemus sect. 5.
Aclmirabilis tamen est impudentia Cal- vini, qui (ut refert Claud., repet. 4, c. 4), hoc eludit argumentum, confitens hoc vere esse admirabile opus omnipotentiae Dei ; postea vero, rem explicando, divertens ab existentia Christi in hoc sacramento, et a consecratione ipsius sacramenti, ad participationem Christi per ficlem et spiritualem effectum, qui in sus- cipientibus efficitur; cum tamen omnes Pa- tres miraculum ponant, et opus divinee omni- potentiee, in ipsius materigc consecratione, et in existentia corporis Christi in ccelo, et in terra, et similibus, ut evidenter patet ex om- nibus adductis; et est optimus locus August., lib. 3 de Trinit., cap. 4, ubi primum diffe- rentiam constituit inter alia, quas Christutn significant et hoc sacramentum : Quia csetera (inquit) non dicuntur esse sanguis et corpus Christi, sicut hoc sacramentum ; et subdit : Quod cum per manus hominum ad illam visi- bilem speciem*perducitur, non efficitur tam magnum sacramentum, nisi operante invisi- biliter Spiritu Dei. At vero, si hoc sacramen- tum sola significatione perficeretur, nulla invisibilis operatio divini Spiritus in eo con- ficiendo interveniret. Sunt etiam optima verba Justini, Apologia 2, dicentis, ea omni- potentia, qua Verbum factum est caro, fieri Eucharistiam carnem Verbi.
Unde sextum caput et evidentissimum sumi potest ex his locis, in quibus Patres di- cunt, hoc sacramentum perfici per veram conversionem panis in corpus; vel, panem fieri corpus; vel, ex pane fieri vel creari cor- pus; et ad persuadendam hanc divinam ope- rationem, et conversionem, utuntur exemplis creationis, et conversionis aquee in vinum, et similibus, a quorum recitatione hic absti- nemus, quia, disp. 11, de hac re latissime acturi sumus. Et his affinia sunt testimonia, in quibus docent substantiam panis non ma- nere post consecrationem, nam ex hoc evi- denter infertur preesentia ; nullus enim etiam ex htereticis dubitat, quin panis non recedat,
DISPLITAT. XLVI, SECT. IV.
nisi propter Christi praesentiam. Sed illa ratione anathem testimonia referemus disp. 10.
- Septimum capul confici potest ex illis locis, in quibus Patres laborant, ut fidelibus persuadeant, in hoc mysterio non esse cre- dendum sensibus, sed Christi verbis. Et hunc articulum proponunt tanquam creditu diffi- cillimum, et ideo Christi auctoritatem et om- nipotentiam exaggerant, et magnam fidem requirunl. At vero si hic esset Christus tan- tum ut in signo, non esset major difficultas in hoc sacramento , quam in baptismo et aliis; ita loquuntur Hilarius, Cyrillus, Da- mascenus, et Augustinus locis saepe citatis, et iterum Augustin., serm. 2 de Verbis Apostoli, et lib. 3 de Trinit., cap. 10; optime Chrysost., hom. 51 et 53 in Mattheeum, et 60 acl Popu- lum; et Sanct. Ephrem , lib. de non scru- tanda Dei natura, cap. 5, ubi sic inquit: Noli scrutari inscrutabilia, nam si ista curiose ri- maris, non jam fidelis vocaberis, sed curio- sus; esto fidelis et innocens; participa imma- culato corpore Domini, fide plenissima, certus quod agnum ipsum integrum comedis.
1 1 . Octavum caput prrecedenti addi potest ex illis locis, in quibus Sancti Patres ex veri- tate hujus mysterii alia mysteria nostree reli- gionis confirmant. Sic Ireneeus, lib. 4, c. 34, probat, Christum esse verum Deum, quia potuit convertere panem in corpus suum ; et cap. 35, ex eodem mysterio disputat contra negantes resurrectionem. Chrys. , hom. 83 in Matth., ex veritate hujus sacramenti con- futat eos, qui veram Christi carnem negant. Eodem modo colligit Leo Papa, epist. 23, ubi gravissime docet veritatem corporis et san- guinis Christi, inter communis sacramenta fidei, tam unanimi Ecclesiee consensu teneri, ut etiam in linguis infantium versetur. Hila- rius denique, lib. 8 deTrinit., ex illo modo, quo Christus, medio hoc sacramento, in nobis est, et nos in ipso, reali quadam, et (ut ipse loquitur) naturali conjunctione, explicat et confirmat circumincessionem divinarum per- sonarum inter se.
- Nonum caput addere possumus ex illis locis, in quibus Patres disputant de sa- crificio incruento novi testamenti; in quo non solum panem et vinum, significantia passio- nem Christi, sed ipsummet corpus et sangui- nem Christi offerri, et incruente immolari dicunt. De qua re, quemadmodum inferius suo loco ex professo tractaturi sumus, pauca Sanctorum loca assignabimus ; docet ergo ex- presse hanc veritatem Cyrill. Alex. in decla-
11; Aug., conc. 1 in Ps. 33, et Ps. 38 : Christus offertur in terris, quando corpus ejus offertur. Chrys. sup. et hom. 17 ad Hebr., in fine, ante partem moralem, et hom. 2 in 2 ad Tim., ubi dicit eamdem esse rem oblalam in cruce, et in altari; Greg. Mag., 4 Dialog., cap. 58; Greg. Nyss., orat. 1 in tertium diem Paschee : Arcano (inquil) sacrificii modo idem est sacerdos, et agnus ; et infra : Peracto sacrificio corpus suum, et sanguinem familiaribus dedit. Chrys. et Euthym., dum exponuntilla verba Joan. 17: Pro eis sanctifico me ipsum, de hoc incruento sacrificio, id est, pro eis jam sacrifico me ipsum. Duo vero suntnotanda preecipua testi- monia : alterum est D. Andreae Apostoli, qui, ut in ejus vita ab Ecclesia recepta legimus, cum a tyranno ad sacrificandum idolis indu- ceretur, respondit : Ego quotidie sacrifico Deo agnum immaculatum ; et cum carnes illius agni a populo vere fuerint manducatpe, agnus integer perseverat; et infra dixit, mysterium hoc non nisi fide comparari posse. Alterum estMartialis, Apostolorum discipuli, epist. ad Burdegal., cap. 3, ubi longa dispulatione ostendit eamdem rem in hoc sacrificio offerri, quse in cruce oblata fuit". Quibus addi potest Optatus Milevit., lib. 6 contra Parmen., di- cens : Quid est altare, nisi sedes corporis, et sanguinis Christi? et infra : Illi injecerunt manus, id est Christo, in cruce, a vobis per- cussus est in altari; et infra : Hoc immane facinus geminatum est, dum fregistis calices, Christi sanguinis portatores. Testimonium etiam Theodoti Ancyrani , supra citatum , egregium est ad hanc rem confirmandam.
- Decimum ac postremum caput institui posset ex modo, quo Sancti de hoc sacra- mento loquuntur, et ex epithetis, quibus hoc* sacramentum ornant; quee non nisi propter preesentiam Christi illi adaptari possunt, ex quibus multa retulimus, cum de nominibus hujus sacramenti ageremus; et adjungi po- test rnodus loquendi Concilii Chalc, act. 3, in damnatione Dioscori, ubi privari dicitur com- munione Terribilis mysterii. Eodem modo loquitur Dionys., cap. 3 de Eccles. Hierar., et Chrys., lib. 3 de Sacerdotio, ubi vocat hoc, horrendum mysterium. Addi potest Cypr., serm. de Coena Domini, ubi hunc vocat, in- consumptibilem cibum, et Martial. supra, qui vocat panem vivum, et Orig., hom. 5 in di- versos, qui vocat Sanctum et incorruptum cibum, quem cum homo sumit, Dominus ad ipsum ingreditur.
QUjEST. LXXVl, ART. I.
Contra hanc autem veritatem multa congerunt hseretici, tam ex Patribus Latinis, quam ex Grsecis. Primo tamen, ac prascipue de D. Augustin. auctoritate gloriantur, in quo hsec potissimum loca videntur difficilia. Primus supra explicatus est. Continetur enim in iliis verbis, tractat. 25 in Joan. : Quid paras dentem et ventrem? ubi explicuimus illa verba : Non hoc corpus, quod videtis, man- ducaturi estis. Secundus est ex lib. 3 de Doc- trina Christ., cap. 16, ubi inter figuratas lo- cutiones ponit illam : Nisi manducaveritis, ne flagitium continere videatur, qui etiam sapra , sect. 2, explicatus est. Tertius sit ex onarratione Psalm. 3, in principio, ubi dicit, Dominum adhibuisse Judam ad convivium, in quo corporis et sanguinis sui figuram com- mendavit, et tradidit discipulis. Quartus in lib. contra Adimant. Manich., cap. 12, ubi traclans verba Deut. 12 : Non comedes san- guinem animalium, sanguis enim eorum pro anima est, dicit, ibi signum nomine signati appellari, et subdit : Non enim dubitavit Do- minus dicere, Hoc est corpus meum , cum signum daret corporis sui. Quintus ex ep. 23, ubi cum dixisset, seepe signa nominibus re- rum, quas significant, appellari , subdit : Sicut ergo secundum quemdam modum sacra- mentum corporis Christi, corpus Christi est, et sacramentum sanguinis Christi, sanguis Christi est, ita sacramentum fidei, fides est; sicut ergo baptismus retera non est fides, sed signum fidei, ita indicat hoc sacramen- tum vere non esse corpus Christi, sed secun- dum quemdam modum, id est signum ejus. Sextus sumi potest ex lib. de Cataclismo, cap. 4, ubi sic inquit : Cum mane illud ve- nerit, quod vesperum non habebit, non jam offeretur sacrificium imaginis agni, sed ipse agnus, etc. Sentit ergo nunc tantum offerri sacrificium imaginis agni. Ultimus denique est ex 11 de Civit., cap. 20 et 25, ubi sentit, hsereticos et schismaticos non manducare vere corpus Christi, sed tantum sacramen- tum ejus, quia non manducat corpus Christi, qui non est in corpore Christi, quia vere manducare est in Christo manere, et Christum in ipso.
Secundus est Cypr., serm. de Ccena Domini, in fine, dicens : Hsec quoties agimus, non dentes ad mordendum. acuimus, sed fide sincera panem sanctum frangimus, et parti- mur; et in ser. de Unction. Chrismat. : Dedit (inquit) Dominus noster in mensa, in qua ulti- mum cum Apostolis participavit convivium,
propriis manibus panem, et vinum; in cruce vero manibus militum, corpus tradidit vulne- randum, ut in Apostolis secretius impressa sincera veritas, ac vera sinceritas, exponeret gentibus, quomodo vinum et panis caro esset et sanguis, quibus rationibus causse effectibus convenirent, et diversa nomina vel species ad unamreducerentur essentiam, et significantia, et significata eisdem vocabulis censerentur.
Tertius objicitur Hieron., lib. 2 contra Jovinian., dicens : In typo sanguinis sui non aquam obtulit, sed vinum.
Quartus, Ambros., lib. 1 Offic, c. 48, ubi dicit, hic offerri Christum in imagine, in ccelo in veritate ; et lib. de His qui initian- tur, cap. 8 et 1 1 , ubi dicit, Eucharistiam esse verum panem, et corpus Christi significare.
Quintus, Tertul., lib. 1 contra Mar- cion., cap. 14 : Panem (inquit) quo ipsum corpus suum reprsesentat. Alia ejus loca su- pra tractata sunt circa verba institutionis.
Sextus, Clem., lib. 5 : Constit., cap. 13 : Cum dedisset nobis antitypa mysteria pretiosi corporis, et sanguinis sui.
Septiraus , Gelas., lib. conlra Eutych., in fine : Imago (inquit) et similitudo corporis, et sanguinis Christi, in actione mysteriorum celebrantur .
Octavus, ex Grsecis Gregor. Nazianz., orat. 11 ad funus sororis Gorg., sacramen- tum, quod in altari reservatur, vocat, anti- typon pretiosi corporis et sanguinis Domini.
Nonus, Chrys., Psalm. 22 : Mensam (inquit) istam prseparavit servis suis, ut quo- tidie in similitudinem corporis et sanguinis sui, panem et vinum secundum ordinem Mel- chisedech nobis ostenderet in sacramento; et alia similia loca difficilia sunt in opere Im- perfecto, hom. 11 , 17 et 19.
Decimus, Orig., Dialog. 3 contra Me- gethium Marcionistam, in fine 2 part., sub titulo de Christo homine vero ex Maria, sic inquit : Si, ut loquuntur isti, carne destitu- tus erat, et exanguis, cujusmodi carnis, cujus corporis, et qualis tandem sanguinis, signa et imagines, et panem, et poculum ministravil, jussitque per illa discipulos sui memoriam re- novare? Et super 15 cap. Matth. vocat hunc panem, Corpus symbolicum, et typicum, et negat malos manducare corpus Christi.
Undecimus, Theodor., Dialog. 2, post medium, sic inquit : Neque enim signa mystica post sanctificationem, recedunt a sua natura, manent enim in propria substantia, et figura et forma, et intelliguntur esse, quse facta sunt.
DISPUTAT. XLVI
Duodecinms , Euseb., lib. 5 de De- monstrat., cap. 3 : Sacerdotes (inquit) spiri- tuale, secundum Ecclesiasticas sanctiones, sacerdotii munus obeuntes, vino ac pane cor- poris illius, ac salutaris sanguinis mysteria reprsesentant. Quse sane mysteria tanto ante Melchisedech Spiritu divino cognoverat, et rerum futurarum imaginibus usus fuerat. Et lib. 8 Demonst., in fine, sic inquit : Rursus enim ipse dispensationis divinse notas suis dis- cipulis tradidit, dum hortatur, ut sui ipsius corporis imaginemreprsesentent; et infra : Ut pane sui corporis nota uterentur, instituit.
Primum fundamentum ad responsionem hujus objectionis. — Ut hsec et similia loca intelligantur, observandum primo est, nullum istorum Patrum negasse unquam praesentiam corporis Christi in hoc sacramento, neque ad- didisse unquam dictionem exclusivam , vide- licet, esse tantum figuram, signum, seu pa- nem , aut sola fide solumque spiritualiter manducari, aut quippiam simile, quod veri- tati corporis et sanguinis Domini repugnet ; quin potius aliis locis fere omnes illi apertis- sime eam testati sunt, ut vidimus; solum ergo esse potest difficultas, vel, quia inter- dum explicant figurate, vel spiritualiter, quae dicuntur de usu hujus sacramenti, de quo diximus supra tractantes locum Joan. 6. Vel, quia interdum vocant hoc sacramentum, panem et vinum, de quo dicemus circa art. 2 D. Thom. in disput. 11 , quia hoc non spectat ad quaestionem de preesentia corporisChristi, sed ad queestionem de absentia panis, qua? diversa est, et ibi tractanda. Vel denique quia interdum vocant hoc sacramentum signum, figuram, antitypum , in quibus vocibus tota difficultas eorum testimoniorum, quse adducta sunt, preecipue versatur.
Secundum fundamentum. — Secundo notandum est, hoc sacramentum ita continere Christum invisibiliter sub specie visibili, ut simul sit signum ejus, et reprsesentet ipsum, vel pro nobis crucifixum, vel prout in ccelo existit, quatenus hoc sacramentum pignus est gloriee, vel prout unitur corpori suo mystico; sicut ergo priori ratione hoc sacra- mentum vere dicitur corpus Christi, et veri- tas, ita posteriori ratione dici potest signum, et figura; nam hoc ipso, quod sacramentum est, sacrum signum esse necesse est; ita no- tavit Damasc, lib. 4 de Fide , cap. 4 4, in ultimis verbis , dicens : Figurse porro rerum futurarum idcirco dicuntur, non quod non vere corpus, et sanguis Christi sint, sed quod
SECT. IV.
nunc quidem divinitatis Christi per eas par- ticipes efficiamur, tunc autem intellectuali modo, ac per solum aspectum. Ansel. etiam, lib. de Div. offic, apud Claud., rep. 3, cap. 4, his verbis : Christi benedictione panis fit cor- pus ejus, non signijicative tantum, sed etiam substantive; neque enim ab hoc sacramento figuram omnino excludimus, neque eam solam admittimus; veritas est, quia Christi corpus est; figura est, quia immolatur, quod incor- ruptibile habelur. Hoc ipsum notarunt etiam Lanfr. contra Bereng.; Paschas. in epist. de Corpore et sanguine Domini; GuitmuncL, lib. 2, et Alger., lib. 1 de hoc sacramento, ut eisdem objectionibus heereticorum satisfa- cerent. Addo ex Ans. et ex dictis supra dis- put. 2, licet in hoc sacramento vere et sub- stantialiter contineatur corpus Christi, tamen in modo existendi differre a modo connatu- rali corporibus, quod ipsemet Christus in propria specie existit. Et ideo, quoad hunc modum posset dici Christus existere in hoc sacramento, vel incorporaliter, aut invisibi- liter, aut minus proprie, seu figurate. Et sic etiam voces, quee significant Christum esse hic, quodammodo dicuntur interdum conti- nere figuram , quia , quoad hunc modum , alium sensum habent, quam secluso hoc mysterio haberent. Et hac sola observatione facillime respondetur omnibus dictis locutio- nibus applicando illam, prout locus aut con- textus postularit ; ut tamen res sit facilior, oportet tertiam observationem prsemittere. 28. Tertium fundamentum. — Tertio obser- vandum est, Patres non posse in uno loco omnia dicere et explicare. Si ergoin omnibus locis explicuissent solam rationem signi, vel figurse, et veritatem ubique tacuissent, posset ex illis nonnullum sumi argumentum; tamen, ' cum in hoc sacramento utrumque reperiatur, veritas et figura, quamvis alicubi usi fuerint voce, vel appellatione figurse, nullum argu- mentum est, negasse veritatem , quam fre- quentissime et evidentissime aliis locis docue- runt. Praesertim quia, cum nondum esset nata hsec heeresis, simpliciter et sine suspicione calumnise loquebantur, quod in omni materia est diligentissime observandum in lectione Sanctorum , ut in simili de Chrysostomo lo- quens notavit Augustinus, lib. \ contra Julia- num, c 2, his verbis : Disputans in Catholica Ecclesia, non se aliter intelligi arbitrabatur, tali qusestione nullus pulsabatur, vobis non- dum litigantibus securius loquebatur. Qase verba tum ad alios Patres, tum maxime ad
26 QILEST. LXXVI, ART. I.
Augustinura ipsum in prtesenti queestione ac- commodare possumus. Addo etiam Patres, in primitiva Ecclesia, consulto, quando agebant desacramento, obscure fuisse locutos, tegendo mysterium propter infideles et Gentiles, et ideo libenter usos fuisse nominibus symbolicis; unde Theodor., dialog. 2, post medium : Non oportet, inquit, aperte dicere, est enim verisi- mile aclesse aliquos non initiatos; et August., serm. 2 de Verbis Apostol., et alii, cum lo- quuntur de hoc sacramento, seepe interponunt htec verba : Norunt fideles, vel similia, qui- bus satis indicant majus latere mysterium in hoc sacramento, quam nudam significationem. 29. Ad locos S. August. respondetur. — Ex his ergo facile possunt omnia citata testimonia intelligi ; majoris tamen claritatis gratia bre- viter per singula discurremus. Primus igitur Augustini locus supra tractatus est, similiter et secundus. Quibus addenclum est, regulam illam, quam loco illo de doctrina christiana tradit, scilicet, quando Scripturee praeceptum videtur flagitium continere, figurate esse in- lelligendum, nec esse ita sumendum, ut pro uniuscujusque arbitrio ita liceat interpretari ; quando enim Abrahse preeceptum fuit , ut filium occideret, velOsese, ut mulierem forni- cariam acciperet, possent quidem hsec homini videri flagitia, et tamen non propterea meta- phorice, sed proprie intelligenda sunt, unde idem August., lib. 2 contra Adversar. leg. et Proph., c. 9 : Secundum fidei regulam, inquit, proprietas verborum servanda est. Metaphora vero vel figura solum ex ipsamet Scriptura, vel ex sano Ecclesi* sensu, quantum ad vi- tandum apparens flagitium fuerit necessaria, adhibenda est, et ita in prsesenti mysterio rei proprietas retinenda est; figura vero dicitur esse quoad modum, quia Christus non in pro- pria specie, sed sub aliena sumendus est; et ita posset eadem Augustini regula contra hse- reticos retorqueri , quia ubi sine flagitio vel absurditate servari potest proprietas verbo- rum, retinenda est; sed Christum esse prae- sentem in hoc sacramento; nullum est fla- gitiurn, nihilque absurditatis continet, sed magnum Dei mysterium ac beneficium; ergo proprie intelligendum est. Adde etiam inter- dum dici , Scripturam figurate loqui , non quoad verba, sed quoad rem, quia nimirum in re ipsa latet mysterium, non quia sit figura seu raetaphora in verbis; sicut cum ait Paulus ad Galat. 4, per allegoriam dictum esse, quod Abraham duos filios habuit, non excludit fidem historiee, sed dicit in illa contineri mys-
terium. Sic ergo prsesentia Christi in hoc sa- cramento, licet vera sit et realis, tamen, quia simul est sacramentalis et significativa , ac occulta, ideo etiam figuralis dici potest. Ad tertium ex Psalmo 3, respondetur primum, Christum dando hoc sacramentum dedisse signum corporis sui, non tamen vacuum, sed plenum eodem corpore; dedit enim sacra- mentum sensibile, quod revera signum est corporis in eo contenti, quod etiam est signum vel figura sui ipsius in propria specie exi- stentis; vox enim figura, ut dixi, non semper excludit veritatem, sicut ad Hebr. 1 , dicitur Filius figura substantise Patris, non quia ve- ritate substantiee careat, sed quia per illam Patrem repraasentat. Sic igiturhoc mysterium dicitur figura Christi, non quia veritate illius careat , sed quia illum in propria specie et passionem ejus repreesentat. Quartum testi- monium eumdem omnino habet sensum. Atque idem judicium est de quinto; illa enim parti- cula secundum quemdam modum, non excludit veritatem prsesentise, sed excludit naturalem modum existendi, quem solent habere res, cum absolute et simpliciter existere dicuntur; sicut ibidem dicit, quotidie immolari in sacra- mento secundum quemdam modum, quia re- vera licet quoticlie sacrificetur, non tamen illo modo cruenlo, quem immolatio pra? se ferre videtur, qui modus in hoc sacrificio quotidiano repraesentatur, et ita hoc mysterium et est verum sacrificium, et estsacrificium passionis Christi secundum quemdam modum, scilicet repreesentativum; sic ergo hocsacramentum, licet sit verum corpus Christi, dicitur tamen esse illud, secundum quemdam modum, per comparationem ad idem corpus, in propria specie existens, vel quia est illud reprsesen- tative, repreesentat enim corpus in cruce pen- dens; vel quia non illo modo hic existit. Ali- ter inquit Alg., dict. lib. 1, c. 5, Augustinum loqui de ipsis speciebus sacramentalibus, quse quodammodo dici possunt Christi corpus, quia illud continent ac reprsesentant, sicut ibidem ail, baptismum dici fidem, quia illam signifi- cat. Unde Paschasius, epistola de Corpore et sanguine Domini, hoc eodem testimonio veri- tatem confirmari dicit, quia sicut baptismus, quamvis dicatur esse fides secundum quem- dam modum, non excludit existentiam fidei in parvulis, sed potius significat habere illam aliter quam soleant adulti, scilicet per sacra- mentum et non per proprium actum, ita cum dicitur hoc sacramentum visibile esse quo- dammodo corpus, quia illud significat, non
DISPUTAT. XLVI, SECT. IV.
excluditur corporis veritas. Ad sextum eadem est responsio, quae ad preecedentia ; ibi enim verbis satis perspicuis August. dicit, nos co- medere agnum per noctem hujus seculi et quotidie illum immolare, ejusque sanguinem bibere; cum ergo vocat sacrificium imaginis agni, aperte comparat cum Christo existente in coelo sub propria specie, cujus hoc sacra- mentum pignus et imago est, quamvis etiam sit veritas, agnum in se continens. Ultimum testimonium nullam habet difficultatem , lo- quiturenimde manducationecorporis Christi, quoad effectum ejus, seu quoad unionem cum corpore mystico, ut latius infra dicturi sumus, agentes de usu sacramenti, quee omnia esse ad mentem August. nulli potest esse dubium, qui attente et ipsa loca et plura alia, in quibus veritatem catholicam expresse docet, consi- deraverit. Adduximus multa supra tractantes locum Joan. 6, et verba institutionis, et in hac sectione, quibus addi possunt testimonia ex tract. 84 in Joan. : Quae mensa est potentis, nisi unde sumitur corpus et sanguis ejus, qui animam suam posuit pro nobis? et 12 contra Faust., cap. 10 : Habet magnam vocem Christi sanguis in terra, cum eo accepto, ab omnibus gentibus respondetur , Amen. Hsec est clara vox sanguinis, quam sanguis ipse exprimit ex ore fidelium, eodem sanguine redemptorum; et c. 20 : Nunc bibitur, quod de latere Christi manavit; et lib. 2 de Peccat. meritis et remis., cap. 26, ubi panem catechumenorum negat esse corpus Christi, quamvis sit sanctificatus et aliquo modo sacramentum, atque adeo signum corporis. Tandem ex enarratione in Psalm. 93 : Fuderunt pretium suum, ut bibe- rent pretium suum; loquitur autem de san- guine Christi fuso ab hominibus; et hujusmodi similia passim in Augustino reperientur.
- Respondetur ad loca Cypriani. — Ad Cyprianum respondetur, in priori loco solum agere de dispositione necessaria ad fructum hujus sacramenti suscipiendum, quem ait non ad corpus, sed ad animam preecipue perti- nere. In posteriori autem loco nihil est, quod huic veritati obstet, nisi fortasse, quod sacra- mentum hoc panem appellet, distinguens illud a corpore in passione tradito. Sed hoc nihil obstat ; distinguit enim modum tradendi in cruce corpus suum in specie visibili, et in hoc sacramento per modum cibi et panis, quem infra dicit esse carnem Christi, et sic inquit diversa nomina ad eamdem reduci essentiam, seueamdem remindicare, et signi- ficantia ac significata eisdem vocabulis cen-
seri, quia et caro panis dicitur, eo quod per species panis significatur, et Eucharistia caro dicitur, quia carnem in se continet et signi- ficat.
31 . Ad Hieronymum et Ambrosium. — Ad Hieronymum et Ambrosiuin responsio constat ex dictis et ex his quse statim dicemus, de voce, antitypa, nam de vero sensu horum Patrum evidenter ex aliis locis constat, ut saepius visum est in superioribus.
Respondetur acl Tertidlianum. — AdTer- tullianum, quocl in eo difficile poterat videri, supra tractando verba institutionis, explica- tum est. Locus autem citatus ex primo contra Marcionem in uno sensu non est nobis contra- rius, in alio vero etiam nobis favet; nam licet fatearnur, Christum reprsesentasse, id est, significasse corpus suum, ut erat in propria specie, dando hoc sacramentum, non sequitur dedisse nudum signum, absque re, id est, sine corpore suo in illo contento. Alio vero modo , ut supra diximus, reprsesentare idem est, quod rem preesentem facere; ita dicitur Christum repraesentasse corpus suum inpane, quia illud sub speciebus panis preesens efficit; et hanc esse Tertullianam phrasin, late osten- clit Pamelius eo loco; sunt autem quam plu- rima alia Tertulliani testimonia , in quibus veram et antiquam hujus sacramenti fidem ostendit, quee Pamelius congerit lib. 4 contra Marcionem, cap. 40, indicabo autem unum vel alterum ex apertioribus : libro igitur de Idololatria, cap. 7, invehitur in eum Christia- num, qui audet eas manus admovere corpori Domini, quae da^moniis corpora conferunt; agit contra illos, qui post idololatriee lapsum, acl communionem accedere audebant, corpus Domini, prout tunc moris erat, in manibus sumentes. Unde subdit : Proh scelusl semel Judxi Christo manus intulerunt, isti quotidie corpus ejus lacessunt. Deinde, de Resurrect. carnis, cap. 9 : Caro, inquit, corpore et san- guine Christi vescitur, ut anima de Deo sagi- netur. Deinde, lib. 2 ad Uxorem, cap. 5, negat Eucharistiam esse eum panem, qui est in communi usu hominum.
Ad Sanctum Clementem. — Ad Clemen- tem parlim ex supra dictis patet, partim ex dicendis. Et Gelasii testimonium (quanquam, ut infra dicam, illeliber nec Gelasii Papee cen- seatur, neque in auctoritate habeatur) recte exponi potest , in actione mysteriorum cele- brari imaginem et similitudinem corporis et sanguinis Christi pro nobis in passione effusi, quia hoc sacrificium vere est repreesentatio
QILEST. LXXVl, ART. 1.
illius; hincaulem non excluditur veritas hujus sacramenti, ut seepe dictum est.
Ad S. Gregor.ium Nazianz. — Ad Gre- gorium Nazianz. de illa voce antitypa non est una omnium sententia ; quidam existimant antiquos Patres, preesertim Greecos, vocasse panem et vinum, antytipa, ante consecratio- nem, quia tunc significant corpus et sangui- nem Domini in eis consecranda, non vero post consecrationem. Ita exponitur Basil. in citato loco septimae Synodi, quam expositio- nem approbat Damascen., lib. 4, cap. 24; et Euthym. super Malth. 26, et ut supra vidi- mus, ita videtur loqui Ambros., lib. 4 de Sacram., cap.5, cum panem et vinum figuram vocat. At vero recentiores Scriptores recte considerarunt, expositionem hanc non posse omnibus locis sanctorum Patrum accommo- dari. Nazianz. enim in citato loco reliquias sacramenti in altari consecratas, antitypa vo- cat, et Basil. in Liturgia post consecrationem ea voce utitur. Respondet ergo Turrianus circa dictum Clementis locum, antitypa non idem esse, quod signa, seu typi, sed potius significare id quod signis, seu typis veteribus succedit, quia illam vim habet preeposilio illa Greeca, anti, id est, pro, juxta quam expo- sitionem , quae ingeniosa est, heec vox potius exprimit veritatem hujus sacramenti, quia significat, loco antiquarum umbrarum nobis datum esse. Negari vero non potest, quin nonnunquam nomen typi inveniatur in Patri- bus, ut ex Hieron. paulo ante citavi, et idem reperitur apud Chrysostom., homil. 16 in ad Hebr., etNazianz.,orat. 17, in fine; vox autem typus illam dxpositionem non admittit; quare probabile valde existimo vocem, antytipa, in eadem significatione usurpari, loco, scilicet, vocis, typi, seu figurse. Unde dicendum est, sicut de aliis vocibus supra diximus, hoc sa- cramentum esse simul veritatem, et imaginem Christi, in propria specie existentis, ac pro nobis passi ; vel etiam species dici antytipa, quia repreesentant corpus, quod continent; et quod hic sit sensus Nazianzeni, aperte constat ex eadem oratione, ubi dicit, Christum Domi- num super altare contineri et ibi adorari; et orat. 2 de Pasch., quee est 42 : Sine pudore (inquit) ac dubitatione corpus ede et sanguinem bibe, si modo vitx desiderio teneris, negue ser- monibus, gui sunt de carne, fidem abrogans, neque ad eos, qui de passione habentur, im- pingens.
Ad Chrysostomum. — Ad loca Chrysos- tomi uno verbo respondere possumus, omnia
illa aliena esse et suspectee fidei; de commen- tariis enim super Psalmos omnes eruditi sen- tiunt non esse Chrysoslomi, quamvis verba ibi citata supradictam expositionem admit- tant; similiter imperfeclum opus Mattheei non est Chrysostomi, et variis est erroribus refer- tum, unde creditur ab heereticis corruptum; legatur Sixt. Senen., lib. 4 Bibl., et lib. 5, annot. 164.
Ad Origenem. — Ad Origenem idem fere dicendum est, nam in libris indubitatis Origenis habemus firma testimonia veritatis, quee in superioribus tractata sunt; illa vero, quee ab adversariis adducuntur, ex libris in- certis sunt. Deinde priora verba exponi pos- sunt facile, sicut superiora; ex hoc enim sacra- mento probat, in Christo esse veram carnem, cujus hoc sacramentum est sacrum signum, non tamen vacuum, sed ipsam carnem invi- sibili modo continens. In posteriori autem loco non videtur esse sermo Origenis de Eu- charistia, sed de pane bencdicto catechume- norum, de quo August. supra citatus memi- nit; vel certe quamvis de Eucharistia loquatur, intelligit tamen esse corpus symbolicum seu typicum, vel ratione specierum, vel quia cor- pus illud mirabili aut invisibili modo ibi con- tinetur. Quod vero de impiis dicit, intelligitur quoad fructum et spiritualem manducatio- nem; lege Sixtum Senen., lib. 6, annotat. 66.
Ad Theodoretum. — Ad Theodoretum respondetur, de vera ejus sententia ex aliis locis satis constare, preesertim queest. 27 in Exod.; et in hoceodem loco, quem tractamus, paulo superius confitetur credere, in myste- riis se participare corpus et sanguinem Do- mini. Quod vero postea subdit de signis manentibus, de sensibilibus accidentibus in- telligit, quee manent in propria entitate seu natura, quam substantiam vocat, et in priori figura et forma, ut videri et tangi possint : Intelliguntur autem (inquit) ea esse qux facta sunt, et creduntur, et adorantur, ut quse illa sint, quse creduntur. Quibus verbis evidenter docet veritatem preesentiee. Si quid vero est obscuritatis in his verbis, solum est, quia in- dicare videtur manere substantiam panis. Sed de hoc dicemus infra in propria disputa- tione de hac re ; ubi tum ex hoc loco, tum ex Dialog. 1 ostendemus, eum non sensisse ma- nere panem quoad substantiam , sed tantum quoad accidentia.
Ad Eusebium. — Ad loca Eusebii res- pondendum est, sicut ad superiora, scilicet, in hoc sacramento repreesentari mysterium
DISPUTAT. XLV1, SECT. V.
Passionis Christi , quam ibi dispensationem divinam vocat. Eodem modo appellat actio- nem hujus sacramenti imaginem, seu notam corporis Christi, crucifixi, scilicet, et passi pro nobis.
SECTIO V.
Utrurn ex divinis miraculis satis possit h*c Christi preesentia comprobari.
1 . Duplex est miraculorum genus. — Docet D. Thom. supra, q. 29, art. 1 , ad 2, duplex esse miraculorum genus : quaedam miracula fiunt, ut credantur; alia, ut ad credendum ju- vent et sint testimonia credibilitatis. Priora solent esse occulta, quia sunt ad exercendam fidem et ad meritum ejus. Posteriora oportet, ut sint publica et nota, ut ad credendum indu- cant. Utrumque autem miraculorum genus in hoc sacramento inventum est, et utroque potest realis prsesentia confirmari, sed diverso modo, ut patebit. Nomine autem miraculi, ne sit in voce requivocatio, intelligimus omnem effec- tum divinee omnipotentise, supra omnes leges naturee factum, sive extraordinarie fiat, sive ex aliqua ordinaria potestate supernalurali hominibus data ; comprehendimus etiam sin- gularia aliqua beneficia , specialiter a Deo concessa ob fidem et reverentiam hujus sa- cramenti.
- Primo igitur, qucedam miracula interve- niunt in hoc sacramento, quasi per se, ut ipsum videlicet fiat, et haec proprie instituta sunt ut credantur. Unde ex illis non potest probari prsesentia, nam potius illorum fides in fide realis prsesentiee Christi in sacramento continetur, et e converso, et ideo, qui unum crediderit, necesse est, ut aliud credat. Potest tamen valere hic argumentandi locus, si ex sanctis Patribus ostenderimus , hujusmodi miracula in hoc sacramento conficiendo in- tervenire. Solent autem numerari a quibus- dam decem, ab aliis undecim, vel duodecim, vel etiam plura miracula , omnia tamen ad quatuor capita reducuntur. Primum est, quod unico verbo tanta rerum transmutatio fiat, ut notavit Ambros., 1 de Myst., cap. 9, et ssepe alias, de quo infra, disp. 11. Secundum est, quod accidentia maneant sine substantia panis vel vini, et aliud sit quod visus, gus- tus et tactus referunt, aliud quod revera existit, ut dixit Cyrill. Hierosol., Cateches. 4, Chrys.,hom. 85 in Matth., de quo plura infra, disput. 1 0. Tertium, quod corpus Christi inte- grum et perfectum cum tota sua quantitate sub
minima quanlitate panis contineatur; sic enim dixit Epiphanus in Anch. : Christus vere est in hoc sacramento, cum non sit illi sequale in quanlitale , nec simile in figura. Sed de hoc latius infra, queest. sequent., disputat. 12. Quartum denique, quod idem corpus in di- versis locis existat. Quod miraculum variis modis explicant Patres; Chrysost., homil. 17 in ad Hebr., quod in multis Iocis offeratur Christus, hic plenus existens, et illic plenus; et homil. 82 in Matth., quod idem seipsum comedat, suumque sanguinem bibat; homil. vero 2 ad Pop., et homil. 3 ad Ephes., in hoc ponit miraculum, quod idem Christus, qui ccelum ascendit, nobiscum manserit in terra : Elias, inquit, ascendens pallium discipulo di- misit; Filius autem Dei ascendens nobis suam carnem dimisit; sed Elias quidem exutus, Christus autem nobis suam carnem reliquit et ipsam habens ascendit. Hieron., epist. 150, qusest. 2, quod idem sitconviva et convivium, comedens etquod comeditur. August.,Psalm. 33, quod idem portet seipsum in manibus suis. Item, serm. 2 de Verbis Apostoli; et in hom. citat. a Beda, 1 ad Cor. 10; et Cyprian., serm. de Ccena Domini, quod idem cibus totus sumatur a multis, et totus a singulis, et semper integer perseveret, quod ex Andrea Apostolo supra etiam retulimus; Bernardus, serm. ultimo de Ccena Domini, quod idem corpus simul in ccelo et in terris existat. In his autem omnibus nullum esset miraculum, si totum negotium fieret in solo signo ; quod enim miraculum est, alicubi esse realiter et alibi in signo, aut manducare seipsum in ima- gine, et sic de aliis?
- Secundo, ad comprobandam hanc fidem facta sunt a Deo magna miracula, et con- cessa insignia et singularia beneficia, qua? recenset Guitmund. , lib. 3 de hoc sacra- mento, ad finem; etPaschas., lib. de Corpore et sanguine Domini, cap. 12; Garetius, 4 et 5 Classe sui lib. Breviter etiam indicabo gra- viora Patrumteslimonia, in quibus hujusmodi beneficia divina, vel miracula continentur. Ambros., orat. de fratre suo Satyro, et Na- zianz., orat. de sua sorore Gorgon., divina beneficia referunt fide et devotione hujus sa- cramenti collata. Prosper, in Dimidio tempo- ris, cap. 6, refert puellam a potestate dsemo- nis liberatam; Gregor., 2 Dial., cap. 24, refert S. Benedictum applicuisse corpus Domini cuidam corpori defuncto, quod semel ac ite- rum ab ipso sepulcro divina permissione fuerat expulsum, ut amplius non expellere-
QILEST. LXXIV, ART. I.
tur, quod et factum est; et lib. 3, cap. 3, refert S. Agapitum loquendi facultatem cui- dam restituisse, dato illi corpore Domini; Joannes diaconus in vita ejusdem Gregorii refert, mutatam esse Eucharistiam in lapi- dem in ore cujusdam, qui de illius veritate, cum illam acciperet, dubitavit; et idem refert Nicephor., lib. 13 Hist., cap. 7, accidisse mu- lieri, quse haeresi Macedonii infecta ad hoc sacramentum accessit. Idem Sozom., lib. 8, cap. 5. Alia legi possunt in citatis auctoribus; solum sunt notanda verba Bernardi, quee in vita ejus, lib. 2, cap. 7, leguntur. Cum enim ad expellendum dsemonem corpus Domini pa- tenee superpositum capiti cujusdam mulieris admovisset, dix.it : Adest, inique spiritus, judex tuus, adest summa potestas, adest ille, qui pro nostra salute passurus dixit : Nunc princeps hujus mundi ejicietur foras; et in hac fide preecipiens illi exire, coactus est obe- dire. Huc etiam spectant varise visiones et apparitiones, quee de hoc sacramento legun- tur, in quibus Chrislus sub aliqua specie vi- sibili apparuisse dicitur, alterutra ex causa, ut inquit Alg., lib. 1 de hoc sacramento, c. 3, scilicet, vel ad confirmandos infirmos in fide, et protervos deterrendos, ut in vita S. Ma- lachiee refert Bernard., et in vita S. Gregorii Joan. Diaconus, lib. 2, cap. 41; vel ut ipsum amantes et desiderantes consolaretur , ut Paschasius refert, lib. de Corpore et san- guine Domini, cap. 4, et plura refert Garet. supra .
- Objectio. — Solutio. — Dices, potuisse Christum preestare heec beneficia per hoc sa- cramentum, etiam si in illo preesens non adesset. Respondetur, non colligi ejus pree- sentiam ex solis operibus, quatenus miracu- losa sunt, sed quatenus fiunt ex fide hujus preesentiee et verilatis, autdirecte in ejusdem veritatis testimonium, et confirmationem ; talia enim fuisse preedicta miracula constat ex preedictis auctoribus tam aperte, ut nisi impudentissime in dubium revocari non pos- sint. Postremo in confirmationem hujus veri- tatis afferre possumus prodigia, quee iji ultio- nem eorum, qui indigne ad hoc sacramentum accedunt, vel alias irreverenter eo usi sunt, Deus estoperatus. Imprimis enim Paul., 4 ad Cor. 40, propler abusum hujus sacramenti dicit multos obiisse, variasque aegritudines passos esse. Deinde Cypr., in lib. de Laps., varia hujusmodi exempla refert, et signa di- vinitus facta; et inter alia notanda sunt illa verba : Sanctificatum in Domini sanguine
potum de pollutis visceribus erupit. Tanta est potestas Domini, tanta majestas; et illa : Do- cumento unius ostensum est recedere Domi- num, cum negatur, quia, dum quidam in- digne accederet, cinerem loco Eucharistix invenit. Optatus vero, lib. 2 cont. Parmen., refert, quosdam heereticos Eucharistiam suis canibus projecisse, canes autem in dominos suos insurrexisse, eosque dilaniasse, veluti vindicantes injuriam corpori Domini factam. 5. Objectio. — Responsio. — Atque hinc obiter solvitur objectio, quam magni faciunt Gentiles contra hoc sacramentum, quia con- stat ex historiis, et experientia„ tyrannos, ac persecutores Ecclesiee, seepe Ecclesias pro- fanasse , et altaria evertisse, et Eucharis- tiam etiam conculcasse et combussisse, et tamen Christum ibi existentem nunquam se- ipsum defendisse, atque aliquod mirum opus in hostium vindictam effecisse; ergo vel est impotens ad hoc faciendum, quod nos non dicemus, aut sine causa credimus illum ibi adesse. Olim enim Deus in eos, qui in arcam testammiti injuriosi fuerunt, gravissime ani- madvertit, ut legimus 1 Reg., c. 5. Quid ergo facturus esset in hoc sacramento, si vere ac realiter in eo contineretur? Respondetur ta- men facile ex dictis, quod licet interdum Deus justo judicio, vel ad probationem et exerci- tium fidei suorum servorum permiserit, vel templa, vel etiam ipsa sacramenta ab infide- libus indigne tractari, non propterea existi- mandum est, Christum ab hoc divino sacra- mento abesse, quia, quamvis sacramentum conculcetur, aut comburatur, ipse impassibi- lis manet, et ob meritum nostree fidei non expedit semper uti miraculis et signis ad hostes fidei coercendos, sed permittere po- tius, utjuxta rerum, ac bellorum varietatem res humano modo succedant, eo vel maxime, quod hoc sacramentum et maximum miracu- lum, quod in eo fit, non est ordinatum ad confirmandam vel persuadendam fidem, sed potius, ut sit materia in qua fides exerceatur; interdum vero ut diximus, vel ad confirman- dos infirmos, vel ad terrendos iniquos utitur Christus potentia sua, simul ostendendo suam preesentiam in hoc sacramento. Ex quo etiam ortum est, quod August. refert, lib. \ de Civit., cap. 4, aliquando hostes debellatores et victores Christianorum tantam exhibuisse reverentiam eorum templis, ut fuerint asy- lum omnium ad illa confugientium, ne vel ipsi, vel eorum bona in hostium polestatem venirent.
DISPUTAT. XLVI, SECT. VI.
SECTIO VI.
Quid ex antiqua historia et praxi Ecclesiee, de reali prsesentia Christi in hoc sacramento possit colligi.
1 . Ratio difficultatis esse potest, quia in historiis Ecclesiasticis multa legimus facta esse a fidelibus, et pastoribus Ecclesia?, circa usum hujus sacramenti, quse non videntur profecta ex fide realis prsesentiae Christi in ipso; alias nec convenientia, nec decentia vi- derentur. Primum sit, quod olim Eucharistia in manibus communicantium etiam laicorum dabatur, ut constat ex Concil. Tolet. I, c. 14, et habetur 11, qusest. 1, cap. Si quis laicus, ubi excommunicatur, qui accipit Eucharis- tiam, et in Ecclesia non consumit; et ex sexta Synodo, can. 101 in Trullo , ubi prohibentur fideles afferre vascula aurea, vel argentea, in quibus recipiant Eucharistiam , et per ea communicent, sed manibus propriis. Idem colligitur ex epist. Cornelii P., quam refert Euseb., lib. 6 Hist., cap. 35, in fine, et Ni- ceph., lib. 6, cap. 3; et ex epist. Dionys. Alex., quam refert idem Niceph., eodem lib., cap. 9; et ex verbis Ambrosii, quia refert idem Niceph., lib. 12, cap. 41, illum ad Theodosium dixisse : Quomodo manus extol- lis, quse csede iniqua diffluunt? Quomodo etiam divinum Domini corpus eis excipies? Quomodo sanguinem pretiosum ad os afferes? Idem refert Theod., lib. 5 Hist., cap. 17, et lib. 9 Trip., cap. 30 ; idem aperte constat ex Cyrill. Hieros., orat. 5 Mystag.; et Cypriano, lib. de Lapsis; et August., lib. 50 hom., in 26 : Quanta, inquit, sollicitudine observamus, ut nihil ex ipso, e nostris manibus in terram cadat? et serm. 252 de Tempore, cum inquit: Omnes viri, quando communicare desiderant, lavant manus suas; nec sine causa viros no- minat, nam heec consuetudo non videtur in fceminis viguisse, ut jam dicam.
- Secundo ex conjectura, ex eo quod in- terdum per laicos ad infirmos Eucharistia mittebatur, in quo illud factum memoria di- gnum est, quod Dionys. Alexan. refert in epist. ad Fabian. Antioch., apud Euseb., 1. 6, cap. 36, et Niceph., 1. 6, cap. 6, de Serapione sene, qui, cum propter negatam in tormentis fidem a participatione sacramentorum arce- retur, et morti esset vicinus, puerum ad vo- candum presbyterum misit, qui cum etiam 33grotaret, puero, inquit, exiguam partem Eucharistiee dedit, preecipiens, ut eam made- factam in os senis infunderet, quod puer im-
plevit. Quod sane factum non videtur ex ea fide ortum, qua Eucharistia Christi caro cre- ditur. Huc pertinet, quod Greg. narrat. hom. 40 in Evang., de S. Romula, quee in mortis articulo constituta Eucharistiam petiit a Re- dempta magistra sua, quam illi Redempta ministravit.
Terlio simile est, quod olim in privatis domibus Eucharistia servabatur, ut eam unusquisque acciperet, ut aperte constat ex Cypriano, serm. de Lapsis, non longe a fine, et clarius de Spectaculis, n. 4 : Dimissus, in- quit, et gerens secum, ut assolet, Eucharis- tiam; indicat etiam Tertull., lib. 2 ad Uxo- rem in illis verbis : Non sciet maritus, quid secreto ante omnem cibum gustes, et si scive- rit, panem non illum credet esse, qui dicitur; idem aperte lib. de Orat., sub finem; Rasil. in epist. ad Csesarem Patrit. : In Alexandria, inquit, et AZgypto unusquisque de populo ha- bet comm.unionem in domo sua, acceptam a sacerdote sacrificante et distribuente. Quod maxime servalum esse refert ab his, qui in eremis solitariam vitam agebant. Huc etiam spectat quod refert Hier., ep. 50 ad Pam., de Romana eonsuetudine quotidie communicandi in propriis ac privatis domibus , ut indicat. Et quod dicit August., serm. 252 de Temp. : Omnes mulieres nitida exhibent linteamina , ubi corpus Christi excipiant; et fortasse hujusmodi linleamen, dominicale dicebatur, atque de eo loquitur Conc. Altisiod., cap. 42, ubi preecipit, ut unaqueeque mulier cum com- municat, dominicale suum habeat, nam c. 36, dixerat, non licere fceminis propria manu ac- cipere Eucharistiam.
Quarto, hoc confirmant, quia privatim iter agentes, vel invia, vel in mari; secum Eucharistiam deferebant, ut constat ex Beda in Martyr.; 18 £alendas Septemb., ubi de Tharsicio acolytho refert interfectum esse a paganis in via eo quod noluisset ostendere Eucharistiam, quam secum portabat; et Ambrosius, oratione funeb. de fratre suo, re- fert, illum, antequam esset pres yter, secum in navi Eucharistiam portasse.
Quinto, non parum facere videtur, quod Hieron., epist. 4 ad Rust., refert, in fine, Corpus Domini in vimineo canistro, sangui- nem vero in vitro solere ab Episcopo confici et servari.
Sexto, hanc etiam partem adjuvat, quod Euseb. refert, lib. 5 Hist., cap. 24, fuisse anti- quam consuetudinem, ut Episcopus, quando ad suam civitatem alius Episcopus veniebat.
QU/EST. LXXVI, ART. I.
salutandi gratia, Eucharistiam ad illum mit- teret. Haec enim et similia non est verisimile fuisse in Ecclesia facienda, si Eucharislia ve- rum Christi corpus crederetur.
Quod septimo confirmat illa prisca con- suetudo dandi Eucharistiam infantibus, ut dicam latius infra, qusest. 79, et constat ex Cypriano, lib. de Lapsis; August., iib. 3 de Trinit., cap. 10, et epist. 23; in quo illud po- tissimum notandum est, quod refert Evagrius lib. 4 Histor., cap. 35, de Gonstantinopolitana consuetudine, ut, si aliquas particulse corpo- ris Domini superessent, pueri impuberes, qui Ecclesiam frequentabant, accerserentur, ut eas consumerent.
Dicendum vero est, ex antiqua praxi Ec- clesiee, id est, ex summa veneratione, ac re- ligione, qua semper hoc sacramentum in Ecclesia tractatum est, non obscure colligi , hanc fidem de reali preesentia Christi in Eu- charistia perpetuam ac constantem in Ec- clesia fuisse. Quod variis modis ostendi, ac declarari potest. Primo, ex adoratione, quam accedenles ad hoc sacramentum illi semper exhibuerunt, cum timore et tremore tanquam ad Regis corpus accedentes, ut inquit Cle- mens, lib. 2 Constit., c. 61, ad quod accom- modat Aug., epist. 120, cap. 27, illudPs. 21 : Manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terrse. In quem etiam sensum tractat hsec verba Concione 1 super eumdem Psal.; Psal. vero 58, loquens idem August. de carne a Verbo assumpta, in qua in hoc mundo am- bulavit, inquit : Et quia ipsam carnem ad manducandum, ad salutem dedit, nemo illam manducat, nisi prius adoraverit. Sic etiam Chrysostom., hom. 3 in ad Ephes. : Adora, inquit, et manduca ; idem hom. 3 et 4 de Incomprehens. Dei natura , et in aliis supra citatis. Et huc spectat, quod aliis multis in locis gravissime docet,Sanctos, scilicet, nge- los adstare his mysteriis, illaque admirari, ac venerari, ut videre licet 1. 6 de Sacerdotio, et hom. de Euchar. in Encseniis, 31 in Acta, 60 ad Pop. Unde Gregor., 4 Dialog., c. 58 : Quis fidelium, inquit, habere dubiumpossit, in ipsa immolationis hora, ad sacerdotis vocem ccelos aperiri? in illo Jesu Christi mysterio, Angelo- rum choros adesse? etc. Theodoretus praelerea, Dialog. 2, de his mysteriis loquens, inquit : Et creduntur et adorantur, quod ea sint, quse creduntur. Ad eumdem modum loquitur Ambros., lib. 3 de Spiritu Sancto, cap. 12, et alii quos infra in propria disputatione de cultu hujus sacramenti referemus. Nec dici
potest adorari Eucharistia solum ut signum vel imago Christi, tum quia citati Patres aperte loquuntur deadoratione Christi secun- dum se; unde comparant hanc adorationem cum adoratione Magorum, ut patet ex Chry- sostomo, hom. 7 in Matth., et cum adoratione Centurionis, ex Origene, hom. 5 in diversos; tum etiam quia alias non magis adorari pos- set Christus in hoc sacramento, quam in baptismo, et Sancti longe aliter de hoc sa- cramento, quam de aliis sentiunt; quare Theodoret. diserte dixit, heec mysteria ado- rari, non quia significant, sed quia ea sunt quae creduntur; tum denique, quia non solum adorandam, sed etiam invocandam dicunt Eucharistiam ; Basil. enim, libro de Spiritu Sancto, cap. 27, invocationem Eucharistiee ponit inter Apostolicas traditiones, et ita in Canone missse oramus, ad ipsum sacramen- tum dicentes, Agnus Dei qui tollis peccata mundi, miserere nobis, et idem fit in omnibus antiquis Liturgiis, Jacobi, Basiiii et Chrysost., in quibus illa etiam deprecatio habetur post consecrationem, Deus propitius esto mihipec- catori. et illa, Domine non sum dignus, ut in- tres sub tectum meum. Sic etiam Dionys., cap. 3 Ecclesiasticee Hierarchiae, parte tertia : 0 divinissimum (inquit) sacramentum, intelli- gentise nostrse oculos tuo lumine comple. Simi- lia colliguntur ex Greg. Naz., dicta orat. de obitu sororis Gorgonise, et aliis Patribus supra citatis; invocatio autem et oratio fit ad ipsum Christum, non ad panem, etiam si illum si- gnificaret.
- Secundo hoc colligitur ex summa diligen- tia , quas semper in Ecclesia adhibita est, ut cum maxima puritate suscipiatur hoc sacra- mentum, quo pertinet conscientise examen et praecedens confessio, juxta illud Paul. : Probet autem seipsum homo, et sic de pane illo edat. Item, quod solum a jejunis sumatur; et alia de quibus infra, quaest. 80. Quod vero inter- dum hoc sacramentum, seu ejus reliquiee in- fantibus darentur, non fuit profectum ex minori hujus sacramenti fide, sed quia for- tasse existente tunc minori numero et majori devotione fidelium , id polerat fieri commo- dius. Unde, ut ex August., 3 de Trinit., cap. 10, colligitur, magna cura adhibebatur, ut unusquisque pro captu suo fideliter, reve- renterque accederet; postmodum vero cres- centibus Christianis populis, et devotione ac charitate refrigescente illa consuetudo abolita fuit, ob majorem hujus sacramenti reverentiam, ut queest. 80 copiosius dicemus.
DISPUTAT. XI
Illud vero observatione dignum est hoc loco, quanta cura semper fuerit aclhibita, ne aliqua Eucharistise particula in terram decidat, ut videre licet in cap. Si per negligentiam, de Consecr., dist. 2, ubi gravis imponitur pcena ei ob cujus negligentiam aliquid in terram decidit. De qua etiam re eleganter loquitur Chrysostom., epist. 1 acl Innocentium, exag- gerans facinus cujusdam militis, qui altare usque ad pavimentum sanguine Domini as- perserat. Unde Tertullian., lib. de Coron. mil., cap. 3 : Calicis aut panis nostri (inquit) aliquid clecuti in terram anxie patimur; et Orig.; hom. 13 in Exod. : Nostis, qui divinis mysteriis interesse consuevistis, quomodo cum suscipitis corpus Domini, cum omni cautela et veneratione servatis, ne ex eo parum quid decidat, ne consecrati muneris aliquid dilaba- tur; reos enim vos creditis, et recte creditis, si aliquid inde per negligentiam decidat. Sed prsecipue notandus est locus Cyr. Hieros., Catech. 5, dicentis : Cave, ne quicl inde exci- dat tibi, quod enim amittes, hoc tanquam ex proprio membro amiseris; et postea describit modum, quo olim Eucharistia dabatur in ma- nibus, dicens : Non expansis manibus neque disjunctis digitis; sed sinistram veluti sedem aliquam subjicias dextrse, quee tantum Regem susceptura est, et concava manu suscipe cor- pus Christi, Ex quo intelligitur consuetudi- nem illam ex magna reverentia introductam esse, quia videbatur opportunus modus, ne aliquid in terram decideret. Postea vero propter majorem decentiam illa consuetudo est immutata, ut constat ex Conc. Rotom., cap. 2, ubi prohibitum est, ne Eucharistia detur in manibus communicantium, sed quod ab ipso sacerdote ori infundatur, et in Conc. Altisiod.,can. 36, omnibuslaicisuniversaliter prohibetur contactus hujus sacramenti.
lO.Tertiohocconstatexeo, quodpropter re- verentiamcorporisChristiexistentis in hoc sa- cramento, ut res sanctissima summa religione tractetur, consecrati semper fuerint in Eccle- sia sacerdotes, ut infra suo loco videbimus; illud solum ad prasens spectat, hoc titulo in summa reverentia habitos esse, quod Christi corpus suo ore conficiunt, ut Hieronym. lo- quitur, epist. ad Heliodor. Unde eleganter Gregor. Nazian., orat. 17, ad cives timore perculsos, inquit : Num tibi prseterea suppli- cis cujusdam libelli loco canities haec offerenda erit, atque annorum numerus, diuturnumque et labiis expers hoc sacerdotium , quod ipsi quoque Angeli puri purissimi Dei cultores,
XXI.
VI, SECT. VI. 33
tanquam ipsorum cultui minime impar for- tasse veneratione prosequuntur ? et infra : Mensam hanc tibi offero, ad quam communiter accedimus, salutisque mex typos, quos eodem ore perago, quo hanc ad te deprecationem obeo; et de eadem re optime loquitur Chrys.,
- 6 de Sacerdotio. Et hunc locum confirmat templorum et altarium consecratio, vestium ac sacrorum vasorum benedictio, universus denique cultus religiosus , qui in Ecclesia semper servatus est. Hsec enim omnia ad Christum, in hoc sacramento contentum refe- runtur, ut Hieronymus ait, epist. ad Theoph. Alexan., ubi inquit, propter consorlium cor- poris et sanguinis Domini heec omnia magna veneratione coli; et ea contaminare magnum est sacrilegium, ut ait Optatus, lib. 6 cont. Parmen. Quocirca, licet fortasse initio nas- centisEcclesia3,propterinopiam fidelium, aut paucitatem ministrorum, et templorum, aut certe propter persecutiones tyrannorum, per- mitterentur aliqua in hujusmodi sacramenti administratione, qute majestati hujus sacra- menti minus congruere viderentur, fiebant tamen, ut dixi, et ob necessitatem, et ex ma- gna fide, ac pietate Christianorum, qua exte- rioris ornatus defectus resarciebatur; postea vero Ecclesia satis fundata, et pace ac facul- tatibus aucta, incredibile est, quanta diligen- tia in externo cultu, et reverentia circa usum, et ministerium hujus sacramenti adhibita sit. Unde in Concil. Csesaraug., can. 3, anathema fertur in eos, qui secum Eucharistiam defe- runt; et in Ecclesia non consumunt; idem significatur in Concil. Toletan. I, cap. 14. In Concil. autem Rhemens., can. 2, prout habe- tur in c. Pervenit, de Consecr., d. 2, prohi- betur, ne laici deferant Eucharistiam ad infir- mos, sed soli sacerdotes ; in necessitate vero id conceditur diacono, ex licentia presbyteri, in Concil. Carthag. IV, c. 38. Imo in Conc. Roman.II, sub Sylvestro, can. 9, prohibentur sacra vasa contingere, etiam lectores et os- tiarii. Atque idem prohibetur sacris virgi- nibus in c. Sacratas, 23 d., et in c. In sancta, de Cons., 1 , ex Pio I, epist. 2, et Sotero P.; de qua re latius infra.
1 1 . Quarto hoc confirmat caeremonia illa de pane benedicto, seu catechumenorum, de quo Augustinus, lib. 2 cle Peccat. merit., cap. 26 : Quod accipiunt, quamvis non sit corpus Christi, sanctum tamen est, quoniam sacra- mentum, id est, sacrum signum, est. Certe si Eucharistia tantum esset signum corporis Christi, etiam ille panis posset dici corpus
34 QILEST. LXXVI, ART. I.
Christi, quia etiam Christum reprsesentabat. niee meminit Euseb
Alius ergo fuit semper Ecclesise sensus. Nam, quia catechumeni capaces non erant veri Christi corporis, dabatur illis veluti quoddam signum et memoriale Eucharistiee, ut rem ipsam amplius desiderarent et expeterent. Quee cseremonia ad reliquos fideles baptizatos postea extensa est, quando consuetudo com- municandi remitti coepit. Unde Pius primus preecepit, ut presbyter particulas panis ha- beat in vase nitido, easque benedicat, ut qui communicare nollent dominicis ac festis die- bus, eulogiam inde acciperent. Quod decre- tum habetur in codice quinque librorum, lib. 2, c. 117, ut refertur in actis Pii I, tom. 1 Concil.; idem habetur in Concil. Nannanensi, c. 9.
Quinto optimum indicium hujus veri- tatis est, quod de Missa catechumenorum servatum esse legimus ; permittebantur enim catechumeni adesse usque ad oblationem ; prius vero, quam ad consecrationem perve- niretur, exire jubebantur, ut ex omnibus liturgiis constat. Existimabat enim Ecclesia, eos, qui baptismo non essent initiati, ad con- spiciendum hoc mysterium non esse satis dis- positos, ut notavit D. Thom. infra, qusest. 80, art. 4, ad 4 ex Dion., c. 7 Eccles. Hierar., par. 3.UndeAugustinus, tract. 10 in Joann. : Corpus Christi est manna absconditum a ca- techumenis, quia Jesus adhuc non se credit illis; et Beda loco supra citato martyrologii refert, miraculo confirmasse Deum fidem illius Tharsicii, qui, ne infidelibus Eucharis- tiam ostenderet, mortem sustinuit; ita enim disparuit postea sacramentum, ut nec inve- niri, nec videri ab eis potuerit. Simile factum alterius Episcopi Laurentii refert idemBeda, lib. 2 Historise Anglicanee, cap. 5. Et huc pertinet supra annotata consuetudo Patrum antiquorum, qui propter infideles senigma- tice et obscure de hoc mysterio loqui sole- bant, ne Sanctum canibus preebere vide- rentur.
Sexto ad declarandum hanc veritatem facit, quod, licet, ut dictum est, initio nascen- tis Ecclesiee mysterium hoc infidelibus occul- taretur, cum tamen inter Christianos frequen- tissimus esset illius usus, non potuit omnino latere et celari; quare eam opinionem de nostris conceperunt, quod ad carnes huma- nas, et infantem quemdam manducandum, congregarentur. Unde Tertull. in Apol., c. 7 : Dicimur, inquit, sceleratissimi, de sacramento infanticidii etpabulo crudse. Ejusdem calum-
lib. 4 Hist., c. 8, lib. 5, c. 1; et Justin., Apolog. 2 ad Antoninum, in fine, ubi, ut Christianos ab hac calumnia de- fenderet, apertis verbis veritatem hujus mys- terii Gentibus exposuit. Huc etiam spectat, quod Averroes Machumetanus, ut Prateolus refert, verbo, Machumetus, num. 16, impios nos appellabat, quod Christum Deum nostrum edere diceremus; erat ergo hsec communis vox totius Ecclesise. Et per hsec satis respon- sum est rationibus dubitandi in principio positis.
SECTIO VII. Quid possit ratione naturali de hoc mysterio ostendi.
Quatuor inquiri possunt. Primum, an possit probari, hoc mysterium esse possibile. Secundum, an esse conveniens. Tertium, an esse credibile. Quartum, an ita esse factum. De duobus ultimis punctis nihil dicendum oc- currit, nisi quatenus ex duobus prioribus pendent.
Primo itaque certum est, non posse sola ratione probari, hoc mysterium esse factum ; est enim supernaturale, et pendet ex libera Dei voluutate, quee non potest sola ratione, sed testimonio fidei cognosci, et ideo in om- nibus prsecedentibus qusestionibus, omnibus mediis et regulis fidei probavimus hoc esse credendum, ut supposita illa fide, aliquid possemus ratiocinari. Secundo certum est, esse evidens, hoc mysterium esse credibile, quod evidenter probant omnia, quse in supe- rioribus queestionibus adducta sunt, et juva- bunt etiam ea, quse de possibilitate et conve- nientia hujus mysterii statim dicemus; quan- quam in hoc puncto nihil fere sit speciale in hoc mysterio magis, quam in aliis Christianse religionis, de qua inmateria defide generatim ostenditur, esse evidenter credibilem, et ideo probando, mysterium hoc contineri inter ea, quee fides Christiana proponit, concluditur, esse evidenter credibile, sicut et esetera. De primo ergo, et secundo puncto breviter agen- dum est.
Tertio igitur de possibilitate hujus mys- terii, multi ex hsereticis hujus temporis cum auctoritate et testimonio Scripturee sacrse, et sanctorum Patrum destituerentur, eo perve- nerunt, ut dicerent, non potuisse Deum fa- cere, ut Christus sit realiter prsesens in hoc sacramento. Et tria potissimum dicunt esse impossibilia, quse non possunt hoc loco fuse tractari, quia in sequentibus, magis explicato
DISPUTAT. XLVI, SECT. VII.
mysterio, commodiorem locum habent. Pri- mum est, accidentia mancre sine subjecto, mutata tota aliqua subslantia in totam aliam substantiam, de quo puncto instituemus duas, post sequentem, disputationes. Secundum est, corpus magnee quantitatis, contineri sub mi- nima quantitate, et non occupare locum, et esse modo indivisibili, de quo tota qusest. 76 disputandum est. Tertium est, quod Ghristus manens in ccelo, simul sit in multis et distan- tibus locis, et de hoc dicam fuse disputatione sequenti; oportet enim prius intelligere, quid sit hsec prsesentia, quam Christus hic habet. 4. Nunc igitur circa hunc punctum solum est dicendum, non posse sola ratione naturali evidenter demonstrari hoc mysterium esse possibile; posse tamen evidenter ostendi, non demonstrari impossibile. Supposita praeterea fide aliorum mysteriorum, potest satis manu- duci intellectus, ut videat, hoc non esse im- possibile. Probatur primum, quia nulluin est naturale principium, ex quo evidenter colligi possit illa tria miracula supra posita esse possibilia; et licet admittamus esse evidens, Deum esse omnipotentem, non tamen potest , ex parte objecti esse evidens, in illo non esse contradictionem ; ut non esse contra essen- tiam et naturam accidentis esse per se, seu contra naturam quantitatis , esse inexten- sam in eo loco, aut esse in pluribus locis, sicut etiam non est evidens, seclusa fide, duo corpora quanta esse posse penetrative in eodem loco; itaque hsec et hujusmodi abso- lute loquendo credita sunt, non demonstrata. Probatur autem altera pars, primum ex prin- cipio generali theologia?, quod evidenter solvit argumenta contra mysteria fidei, non tantum, ut aiunt, respondendo negative argumentis, sed etiam positive, ostenclendo non posse ratio- nem naturalem demonstrare hujusmodi opera esse impossibilia Deo : quia nulla est ratio, quee probet esse contra essentiam acciclentis, v. gr., separari a subjecto, et per se conser- vari; imo ratio naturalis optime intelligit, posse naturam accidentis consistere in apti- tudine, et non in actuali dependentia, et idem proportionaliter est de quantitate, quod evidentius fiet inferius solvendo argumenta. Et hinc concluditur tertia pars proposita. Primo, ratione generali, quia credimus Deum esse omnipotentem, et aliunde non videmus in his operibus apertam contradictionem, imo neG rationem illius admodum probabilem, sed solum esse intelligimus supra naturas rerum ; ergo fit valde verisimile, haec omnia
esse possibilia Deo. Unde Patres omnes supra citati sola Dei omnipotentia contenti sunt ad persuadendum, hoc mysterium esse possibile, quia non erit impossibile apud Deum oinne verbum. Deinde admirabilius est, substan- tialem naturam integram separari a propria subsistentia , quam accidens a subjecto, et naturam creatam existere in Verbo increalo, quam corpus existens in coelo, existere simul in terra, et Verbum divinum constitui sub humanitate et cum illa componere unam per- sonam, quam corpus Christi sub accidentibus claudi; et ad hunc modum argumentari pos- sumus ex aliis mysteriis fidei, ut tractando in dictis locis singula puncta indicabimus.
Solutio. — Quarto, circa convenien- tiam delirant magis haeretici ; contendunt enim, esto sit possibilis haec prsesentia, esse tamen hominibus inutilem et potius pernicio- sam, et Christo Domino injuriosam. Primum, quia quicquid utilitatis potest ex hoc sacra- mento ad homines manare cum hac preesen- tia, potest siije illa, operante Deo per signa ab ipso instituta, et concurrente homine per suam fidem, quse ratio operandi est sacra- mentis magis consentanea. Secundum patet, quia oportet, quee sursum sunt quserere, non quse super terram, ad Coloss. 3; ergo opor- tuit Christum tantum esse in ccelo, quo nostrte cogitationes ascenderent; perniciosum ergo esset nobis cum illo realiter prsesente in terra versari, nam propterea ipse dixit : Expedit vobis, ut ego vadam , Joan. 16. Denique in- dignum existimant Christum jam immortalem et impassibilem dentibus atterri, os et sto- machum mortalis hominis ingredi, moveri, conculcari et similia pati, quae nos de illo in sacramento dicimus. Similia tamen objicie- bant Pagani contra incarnationis mysterium; videbatur enim illis indignum, quod Deus caro fieret, et passionibus et morti subde- retur, ethominibus videbatur inutile, quia po- terat Deus alio modo conferre eis omnia bona, quae nos dicimus ex incarnatione provenire. Quibus SS. Patres respondent, nihil esse in illo mysterio, quod non maxime Deum de- ceat, quia illis passionibus nihil laeditur vel immutatur divina majestas, et aliunde boni- tatem suam, potentiam etc, maxime mani- festat, et nobis illo modo et majora bona, et excellentiora, atque altiori modo confert; sic ergo in proesenti preedictis haereticis respon- demus.
Dicendum ergo est, posse ratione natu- rali ostendi, hoc mysterium fuisse valde con-
QILEST. LXXVI, ART. I.
veniens , et divinse bonitati , ac hominum utilitati maxime consentaneum. Ad hanc ve- ritatem probandam afiferri possunt rationes omnes, quibus hoc ipsum de mysterio incar- nationis ostendi solet. Est enim hoc sacra- mentum, quasicomplementum quoddam illius mysterii, ut Chrysostomus dixit. Breviter ta- men declaraturprimo, quia ad divinam boni- tatem pertinet, ut omnibus modis sese com- municet. Ergo, sicut fuit per se conveniens, ut totam divinitatem suam humanse naturse communicaret, ita fuit conveniens, humani- tatem illam , et totum illud beneficium ac mysterium alio admirabili modo reliquis ho- minibus communicari; ut sicuthumana Christi natura ineffabili modo in Verbo existit, et Verbum in ipsa, ita qui suscipit hoc sacra- mentum, singulari etiam modo in Christo ma- neat, et Christus in illo, sicut ipse dixit Joan., c. 6.
Secundo fuit opus divina sapientia di- gnum, in uno sacramento, veluti summam et compendium facere omnium suorum mirabi- lium, omniumque donorum suorum ac benefi- ciorum, prsesertim illorum, quse per Verbi incarnationem nobis contulit. Nam in primis sicut in mysterio incarnationis humana na- tura proprio supposito caruit , ita hic acci- dentia privantur subjecto suo; et sicut ibi Verbum sub humanitate latuit factum homo, ut nos redimeret, ita Verbum incarnatum sub accidentibus panis continetur, factum cibus et panis coelestis animarum, ut eas reficiat. Uncle, sicut per incarnationem factum est, ut Verbum in humanitate assumpta sit in tem- pore genitum, et injuriis temporis ac homi- num expositum, ipso Verbo in se impassibili et immutabili permanente, ita Verbum incar- natum, quatenus sub hoc sacramento conti- netur, quotidie conficitur, et in loco humili interdum jacet, et a pravis hominibus injuriis afficitur, ipso nihilominus Verbo, ejusquehu- manitate gloriosa, impassibili ac immutabili manente. Denique sicut per incarnationis mysterium Christus in utero beatae Virginis spiritualis cibus animarum effectus est, et per omnes actiones et passiones suas vitam eis comparavit, ita per hoc sacramentum no- bis re ipsa donatur in cibum, ut vere ac pro- prie illum intra nos sumentes, suee redemp- tionis fructum, hoc est, immortalem vitam animse, et corporis ab ipso participare possi- mus; nam, qui manducat hunc panem, vivet in aeternum.
Tertia ratio sumenda est ex attribulo om-
nipotentiae divinse, nam si ornnia miracula, quae in hoc sacramento interveniunt, consi- deremus, illud fuisse convenientissimum re- periemus, ut esset veluti consummatio et perfectio omnium divinorum operum; et ideo Joannes Evangelista initio narrationis Domi- nicse ccenae prsemittit illa verba : Sciens, quia omnia dedit ei Pater in manus; in illa enim rerum immutatione, quam Christus in hoc mysterio fecit, hanc suam omnipotentiam et dominium in omnem creaturam satis osten- dit, nam et substantias transmutat, et acci- dentibus alium existendi modum tribuit, et corporis molem ad similitudinem spiritualis substantiae prsesentem efficit, idemquecorpus in variis locis constituit, et alia similia ope- ratur, quibus se universae naturae dominum declarat. Quae quidem omnia mira Dei opera neque infecta relinqui decuit, neque oppor- tunius, quam in hoc mysterio (quod ut dice- bam, summa est divinorum mirabilium), fieri potuerunt. Addit Innocentius, lib. 4 de hoc mysterio , cap. 44, sicut divina natura tri- bus modis in creaturis existit, scilicet, per naturam, per gratiam, et unionem hyposta- ticam , ita decuisse, ut humana Christi natura triplicem modum existendi participaverit , scilicet, personaliter in Verbo, visibiliter in ccelo, sacramentaliter in altari; vel aliter, naturaliter in corpore mortali et passibili, per gratiam et gloriam in ccelo, et sacramentaliler in hoc mysterio ; illud denique mirum in mo- dum, hoc divinee potentiee opus exaggerat, quod non semel, aut iterum, sed quotidie heec omnia operatur, quodve hominibus dederit potestatem verbo suo haec omnia efficiendi. 9. Quarta ratio facile sumi potest ex aliis divinis attributis, liberalitatis. misericordiee, et quodammodo etiam justitise; non quia talis cibus nobis ex justitia ullo modo deberetur, sed quia nos debemus Deo, ut fidem et obe- dientiam in credulitate et digno usu hujus cibi ostendamus. Vel certe, ut dixit Innocen- tius supra, maxime decuit, utsicut per cibum homo victus fuerat ac mortalis effectus, ita per cibum ad vitam immortalem restituere- tur ; nullus autem cibus aptior ac potentior ad hunc effectum tribuendum esse poterat, quam ille, qui de ccelo descendit et dat vitam mundo. Quapropter sicut de illo cibo dictum est : In guacumque die comederis ex eo morte morieris, ita e contrario, de hoc est scriptum : Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in seternum. Unde etiam apparet infi- nita Dei erga homines liberalitas ; cum enim
DISPUTAT. XLVI, SECT. VII.
immortalis vita non nisi per Christum possit nobis communicari, modum excogilavit, quo illi realiter et ineffabiliter conjungamur, ut ab ipso fonte vitam haurire possimus, ut vel hac ratione sese paratissimum ad eam nobisprae- standam ostenderet; in quo etiam singulare specimen sui amoris erga homines dedit, quod solo pane significante suum corpus non prse- stitisset, ut statim declarabimus.
- Quintam rationem addere possumus, quia mysterium hoc ad omnium virtutum incrementumetperfectionem obtinendam, va- riis modis, ac rationibus fuit convenientissi- mum. Primo propter excellentem gratiam, quse in illo confertur, quam propter Ghristi prassentiam, abundantiorem et copiosiorem esse decuisse, dubitari non potest. Deinde propter illam rationem generalem , quam Chrysostomus citatis locis attigit, cujus sunt illa verba : Tanquam leones igitur ignem spirantes a mensa illa recedamus, facti dia- bolo terribiles. Decet enim eos, qui tali cibo nutriuntur, insigni vitae sanctitate et puritate esse conspicuos. Denique si per singulas vir- tutes discurramus, innumeras occasiones et rationes, eas perfecte exercendi, in hoc mys- terio inveniemus, sed prsecipue in illis, quas Deum ipsum attingunt, ut sunt Theologicee, et inter morales, religio.
11 . Augetur fides. — Sextam igitur suma- mus rationem ex virtute ficlei; principio enim in hoc perdifficili mysterio nostra fides mira- biliter exercetur et crescit ; inter opera enim divinee omnipotentiee, quie preeter ordinem naturse fiunt (incarnationis opere excepto) creditu difficillimum censetur. Primo, quia non unum, sed plura miracula complectitur. Secundo, quia non semel, sed iterum, atque ilerum, et quasi ordinaria lege conficitur. Tertio, quia non solum immediate ab ipso Deo, sed ab homine ejus ministro, per super- naturalem potestatem ei communicatam , fit. Denique (quod ad fidei exercitium multum refert) quia quotidie sensibus objicitur, et re- pugnantibus sensibus frequentissime capti- vamus intellectum in obsequium Christi. Deinde prseter illum usum fidei, qui in hoc mysterio credendo consistit, fuit hoc etiam aptissimum ad exercendam fidem circa alia fidei mysteria, ad nostram preesertim re- demptionem pertinentia, dicente Christo :Hxc quotiescumque feceritis, in mei memoriam fa- cietis. Nam, licet hseretici contendant, solum signum et figuram ad hujusmodi commemo- rationem satis fuisse, nullus tamen, qui rem
attente ac prudenter consideraverit, negare potest, longe altiori consideratione, et majori affectu invocari in nobis Christi et passionis ejus memoriam, si ex fide realis prassentias ejus, quam si ex solis figuris, et nudis signis moveamur. Praesertim, quia, ut supra dice- bamus, quodammodo in hoc mysterio vide- mus fieri circa Christum invisibiliter hic con- tentum, quse circa eumdem in propria specie facta esse credimus, quia sicut caro factus ingressus est uterum beatissimse Virginis, ita per hoc mysterium vere ac realiter intrat corpora nostra ; et sicut vere credimus ja- cuisse in preesepio, ita vere illum in altari existentem conspicimus ; et ad hunc modum caetera Christi mysteria ad vivum hic reprse- sentantur, praeter eam significationem passio- nis et mortis ejus, quse fit, cum sanguis sepa- ratim a corpore consecratur. Igitur ad fidei exercitium fuit valde conveniens hoc myste- rium, atque adeo etiam in ratione signi et memorialis, est longe excellentius hoc sacra- mentum, habens Christum realiter praesen- tem, quam in umbra tantum. De hac ratione legi possunt, quse scribit eleganter Alger., lib. 2 de hoc sacr., cap. 3, et quse attingunt Cypr., in serm. de Ccena Dom. ; Euseb., hom. 1 de Pasch.; Augustin. , tract. 47 in Joan., et alia, quas supra citavimus in Com- mentario art., explicantes rationem D. Thom. 12. Augetur spes. — Septima ratio su- mitur ex virtute spei : nullum enim potuit esse, post divinam incarnationem, Dei do- num ac beneficium, ad spem roborandam et augendam accommodatius, tum quia in pi- gnus futurae gloriee res infiniti valoris nobis datur; tum etiam quia dum in hac vita mor- tali tam liberalem erga nos Deum experimur, „ tamque propensum, ut nos secum intime con- jungat, maxime excitamur ad sperandum perfectiorem unionem in vita beata futuram; ut enim recte dixit Algerus, lib. 2, cap. 3 : Quam vere Christus seipsum daturus est Sanctis ad gloriam, tam vere modo ad omnem gratiam dat seipsum Ecclesix suse. Et hinc etiam augetur spes, quia hoc cibo roboramur, et contra hostes armamur, et facilius possumus omnem servilem timorem abjicere, et fidu- ciam de victoria reportanda concipere. Nam sicut dasmonum preesentiam horremus, quam- vis illos non videamus, et e contrario bono- rum Angelorum preesentia et custodia, quam nobis adesse credimus (licet illam non videa- mus) vires assumimus, ita multo magis hac Christi prassentia , licet invisibili , firmiter
tamen credita , mirum in nostra augetur, et animus ad beatitudinem obtinendam erigitur, preesertim, quia dum Christum , secundum humanitatem etiam, prsesentem esse credimus, majori quadam familiaritate eum alloquimur, ac frequentius et majori cum fiducia oramus. Nec vero ex hac prsesentia impeditur animus, ne sursum ascendat ad Christum in coelis existentem, sed potius maxime accenditur, ut eum videre desideret, quem sub panis specie nunc habet prsesentem et latentem.
- Crescit charitas erga Deum. — Octava ratio petitur ex virtute charitatis, quatenus erga Deum et Christum versatur, quoniam nihil magis ad amandum excitat, quam amo- ris significatio, quam in hoc mysterio maxi- niam nobis Christus exhibuit; ut enim Joan. ait, cap. 13 : Cum dilexisset suos, qui erant in mundo, in finem dilexit eos; tunc enim summum amoris signum illis preebuit, tum seipsum in cibum illis prsebendo, tum etiam summo amore et desiderio illum prsestando, juxla illud : Desiderio desideravi hoc Pascha manducare vobiscum, quod non tam de le- gali, quam de hoc vero Pascha multi intelli- gendum existimant cum Tertull., lib. 4 contra Marcionem, cap. 40. Acprseterea, quia ut Chrysost. ssepe perpendit, plus quam mater- num amorem erga homines indicavit. Matres enim interdum filios suos aliis tradunt nu- triendos, Christus autem suis carnibus filios suos alit, et quos suo sanguine redemit, ac spiritualiter genuit, eosdem suo cruore nutrit ac pascit. Deinde maximum amicitise signum in hoc ostendit, quod amor non solum prae- sentiam, sed etiam summam, quoad potest, conjunctionem exoplat et efficit; Christus autem per hoc mysterium, et nobiscum ma- nere voluit, et nobis intime conjungi, non solum affectu, sed etiam reipsa, ut nimirum hsec posterior unio priorem, quse per spiri- tualem affectum est, accenderet ac inflamma- ret. Unde eadem nocte, qua hoc mysterium Christus instituit, orabat ad Patrem : Ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint; ego claritatem, quam dedisti mihi, dedi eis, ut sint unum, sicut et nos unum sumus; ego in eis, et tu in me, ut sint consummati in unum, Joan. 17. Unde eleganter Chrysost., homil. 24 in 1 ad Corinth., dicit Christum Dominum ob nimium erga nos amorem, non solum a nobis videri, sed etiam tangi, et desiderio sui omnes implere voluisse. Et hanc ratio-
QU^EST. LXXVI, ART. I.
modum fiducia nem confirmant omnia, quse de supernaturali unione, quse per hoc mysterium fit inter nos et Christum, Sancti scripserunt, quse supe- rius attigimus, et infra, qusest. 79, latius afferemus.
Nona ratio sumenda est ex eadem vir- tute charitatis, ut inter proximos intercedit; ideo enim voluit Christus, ut omnes eodem numero cibo aleremur, ut in ipso tanquam in centro omnes conjungeremur; et sicut ipse dilexit nos, ita nos invicem diligeremus, tan- quam membra ejusdem corporis, quse eodem pane vescuntur, ut Paul. dicit, 1 ad Cor. 10. Et ad hanc unitatem significandam, seipsum dedit in cibum sub speciebus earum rerum, quee ex multis granis in unum confluentibus coalescunt, ut Cypr., et Augustin., et alii Patres in superioribus citati notarunt. Hinc etiam Paul.,citato loco ad Cor., et ad Eph. 5, hoc maxime argumento inducit fideles ad animorum concordiam et unitatem, quia sci- licet eodem Christi corpore omnes aluntur ; et ideo eliam in Ecclesia communio hujus sacramenti fuit semper signum Ecclesiasticse unitatis et concordiaj, ac proptera, symbo- lum pacis et unitatis vocatur ab Augustin., tr. 26 in Joan. Accedit, ad hanc et praece- dentem rationem confirmandam, quod hoc sacramentum per se institutum est ad chari- tatem nutriendam, ac perficiendam.
Decima ralio ex virtute religionis pe- tenda est, nam imprimis hac singulari Christi prsesentia maxime extollitur et commendatur Christiana religio. Nulla enim natio est, qux habeat Deos appropinquantes sibi, sicut Deus noster adest nobis. Fuit etiam hoc valde accommodatum humanse fragilitati ac condi- tioni. Cum enim homo sit sensibilis, maxime excitatur sensibilibus rebus. Propter quod dixit Angustin. conlra Faustum, omnium ho- minum religionem aliquibus signis et cae- remoniis sensibilibus congregari, quod in Christiana etiam religione servatum est; ejus tamen excellentia, tum in eo posita est, quod illa signa, quibus utitur, non sint falsa, sed vera; nec vacua, sed plena gratia et virtute; tum maxime in eo, quod ipsemet auctor sa- cramentorum in hoc perfectissimo mysterio vere ac realiter continetur, cui latriee cultus absque ullo periculo aut superstitione potest et debet exhiberi. Hinc Cypr. , de Ccena Dom. : Sacramento visibili divina se infudit ess&ntia, ut esset religioni circa sacramenta devotio. Unde etiam factum est, ut perfec- tissimus actus religionis, qui in sacrificandi
DISPUTAT. XLVI, SECT. VIII.
cultu consistit, in religione Christiana infi- nitam quamdam perfectionem et excellen- tiam habeat. Nam offerimus Deo in sacrificium et gratiarum actionem, rem infiniti valoris et dignitatis. Est enim haec infinita Dei bonitas et Jiberalitas, ut suis in nos collatis donis velit a nobis vicissim honorari. Ex quo ulte- rius effectum est, ut perfectissimus Dei cultus cum summa nostra utilitate conjunctus fuerit. Nam, dum Christum in hoc sacramento acci- pimus, et summum cultum exhibemus Deo, et maxima dona percipimus, ipsumque su- mere, est pro beneficiis acceptis maximas gratias eidem referre, juxta illud : Quid re- tribuam Domino pro omnibus, quse retribuit mihi? Calicem salutaris accipiam.
Undecima ratio colligi potest ex D. Thom., 4 cont. Gent., cap. 61, et nititur in eadem perfectione Christianse religionis et status Ecclesias in lege gratise ; oportuit enim, prseter illud sacramentum, quod ad spiri- tualem regenerationemfuerat instilutum, esse in Ecclesia aliud sacramentum sensibile, quo fideles spiritualiter nutrirentur ; ut enim Chrysost. ait, hom. 63 in Matth., et 60 ad Pop., et Damasc, lib. 4, cap. 14, siincorporei essemus, incorporalia dona nobis sufficerent; tamen, quia anima corpori conjuncta est, oportuit, ut sensibili modo nutriremur. Est autem hsec differentia inter generationem et nutritionem , quod in generatione non est necesse, generantem substantialiter conjungi genito, sed tantum virtute. At vero in nutri- tione necesse est cibum intime realiter et corporaliter conjungi viventi; et ideo licet Christus sit, qui per baptismum principaliter nos regenerat, non oportuit ipsum realiter adesse prsesentem baptismo; at vero in hoc sacramento , quod per modum nutrimenti datur, oportuit ipsum adesse, ac realiter nobis conjungi, et intra nos sumi, tanquam perfectissimum animarum cibum ; et hanc rationem illustrant egregie, quse Chrysost. citatis locis disputat de bono pastore, qui gregem suum sua carne et sanguine alit.
Duodecima ratio adjungi posset ex si- mili discursu circa virtutes alias morales, quarum insignia exempla et motiva in hoc sacramento relucent, ut, v. gr., humilitatis, quam in hoc mysterio Christusadnosdescen- dens, ac sese nobis accommodans, satis com- mendat, ut late et eleganter notavit August., Ps. 33, dicens : Nisi humilis esset, seque humiliasset Dominus Jesus, eum nec mandu- care, nec bibere potuissemus; et D. Thom.,
Opusc. 73, cap. 2, part. 3, divinam humili- tatem exaggerans , dicit : Eadem humilitas incomprehensibilem Dominum majestatis coegit frequenter venire sub specie panis ad conso- lationem fxdelium in sacramento. Et eodem modo possumus in hoc mysterio divinam pa- tientiam contemplari. Nam in hoc sacramento stepe ab inimicis suis se contrectari, et sus- cipi permittit; apparet etiam divina munifi- centia, quia ut D. Thom. citato loco dicit : Deus Pater corpus et sanguinem unigeniti di- lecti Filii sui D. N. J. C. sub specie panis et vini ad delectabilem refectionem animarum, tam continue ministravit, in quo totum, quod ipse est, et habet cum Spiritu Sancto in summo dedit, ut ipse fusius explicat. Et ad hunc mo- dum poterit quivis facile de aliis virtutibus ratiocinari.
- Ex his igitur omnibus satis responsum est hasreticis dicentibus mysterium hoc esse, aut nobis inutile, aut Deo indignum ; errant enim vehementer, non intelligentes, quid Deo dignum, nobis vero utile sit. Et similia objici solent a Paganis, contra mysterium incar- nationis, passionis et mortis Christi, quia haec indigna Deo judicant. Quibus respondemus illis passionibus nihil divinam majestatem lsedi, sed amorem suum, sapientiam, boni- tatem, et omnipotentiam manifestare; et ideo nihil in illis esse, quod non maxime Deum deceat. Sic ergo in prsesenti dicimus, quid- quid in hoc sacramento circa species sacra- mentales contingat , illaasum et impassibile manere Christi corpus, et aliunde omnia prae- dicta attributa ejus in hoc opere egregie ma- nifestari; et ideo nihil in hoc mysterio esse, quod ipsum non maxime deceat. Quod ad nostram vero utilitatem spectat, jam satis ostensum est, quot utilitates ex hoc sacra- mento nobis proveniant, quas licet Deus possit aliis rnodis in nobis efficere, nullus ta- men excogitari potuit aptior, aut Deo dignior.
SECTIO VIII.
Utrum Christus sit permanenter in hoc sacramento post consecrationem, vel tantum in usu.
1 . Qui admittunt realem prsesentiam in hoc sacramento, dupliciler circa qusestionem hanc errarunt : quidam enim dicunt, humanitatem Christi ubique esse ratione incarnationis, et hi consequenter aiunt, non habere hic spe- cialem prassentiam ratione hujus sacramenti, sed eodem modo adesse ante et post conse- crationem, licet post consecrationem aliter
QILEST. LXXVI, ART. I.
significetur, quam antea. Sed hic error non est hoc loco impugnandus ; pertinet enim ad materiam de incarnatione. ubi fundamentum illud de ubiquitate , hcereticum esse ostendi, et huic etiam mysterio contrarium. Nam inde fit, per verba consecrationis nihil fieri, nec magis hoc, quod sub speciebus latet, esse corpus Christi, quam lignum, et quamlibet rern aliam, nisi forte quoad significationem ; et ideo Concil. Trident., sess. 13, cap. 1, attente dixit, corpus Christi hic esse post consecrationem, et omnes Patres supra ci- tati ante consecrationem dicunt esse panem, postea vero incipere esse corpus Christi.
Omisso ergo hoc errore, alia heeresis horum temporum est, Christum non esse in hoc sacramento permanenter, neque ante , neque statim post consecrationem, sed solum in ipso usu, quando ad communicandum su- mitur, unde colligunt Eucharistiam neque consecrandam esse, nisi statim sit consu- menda, neque servandam esse in altari, neque circumgestandam , neque adorandam, saltem ante usum. Hujus heeresis auctor di- citur esse Bucerus, cui Lutheranos omnes, imo et Lutherum ipsum fidem adhibuisse re- ferunt, Roard., art. 12; Hosius, lib. 1 contra Brent.; Castro, verb. Eucharistia, haeres. 11; Coclceus, lib. 3 Miscellanearum, tract. 8 et 9, ubi late refert hujus erroris originem. San- derus etiam , lib. 7 de Visib. monarch. , hser. 205, anno 1555, refert in conventu Wittembergensi , anno 1 537, subscripsisse in hunc errorem omnia capita Lutheranee et Zuinglianas doctrhice; Lindanus, in 4 indice hseres., tribuit etiam hunc errorem Nestorio, citans epistolam Cyril. Alex. ad Colosyrum; alios plures hujus hseresis fautores refert Bellarm., lib. 4 a principio, ubi per sex ca- pita latehunc refellit errorem.
Fundamentum hujus hseresis solum esse potest, quia sacramentum hoc est institutum propter usum, ut patet ex illis verbis, Acci- pite et comedite; ergo tantum consistit in usu, sicut csetera sacramenta; sed Christus tantum est prsesens, quando est sacramen- tum : ergo. Et confirmatur, quia csetera sa- cramenta sunt qusedam actiones sacrse, extra quas elementa non sunt nisi elementa ; ergo idem dicendum est de hoc sacramento; si autem hoc sacramentum solum est in usu et actione, Christus erit in illo tantum in usu, quia tantum est in illo, dum est sacra- mentum .
Dicendum vero est primo, corpus Christi
fieri preesens in hoc sacramento, finita con-
secratione, ante usum. Ha?c conclusio est de
fide, quam infra, queest. 78, iterum necessa-
rio tractaturi sumus, agentes de forma ; nunc
breviter probatur, primo, ex verbis institu-
tionis; nam, ut Concilium Tridentinum pon-
deravit, priusquam Apostoli Eucharistiam de
manu Domini suscepissent, ipse dixit, Hoc
est corpus meum; ergo veritas illorum verbo-
rum requirit preesentiam Christi ante usum;
Christus enim non dixit , Hoc erit corpus
meum, nec apposuit conditionem, si sumatur,
sed absolute, et de prsesenti dixit, Hoc est
corpusmeum; est autem verbum ejus verum
et efficax. Unde Bucerus ad tuendum suum
errorem verba forma3 perverlit, et ita expli-
cat, Hoc est corpus meum, id est, hsec actio
exhibet corpus meum; sed haec non est
expositio, sed voluntaria corruptio verbo-
rum, conlra eorum proprietatem et signifi-
cationem, et contra totius Ecclesise sensum,
et omnium Patrum expositionem. Sic igitur
argumentum concluditur. Aut veritas et pro-
prietas verborum retinenda est, aut non; si
non, omnino tollenda est prsesentia, quia
nullum relinquitur fundamentum ad rem dif-
ficillimam credendam; si vero primum, se-
cundum fidem Catholicam, faciendum est,
ergo statim consummatis verbis prsesentia
credenda est, quia hoc requirit veritas et
proprietas verborum. Hinc Irenseus, lib. 5,
cap. 2 : Quando mistus calix, inquit, et
fractus panis suscipit verbum Dei , fit
Eucharistia sanguinis et corporis Christi.
Idem Chrysost., homil. de Proditione Juclee;
Ambros., lib. de Myst., cap. 9; Adelm., epist.
ad Bereng., et multi alii comparant effica-
ciam dictorum verborum cum efficacia illo-
rum, Fiat lux, etc. Confirmari potest ex
Paulo 1 ad Corint. 10, clicente : Calix cui
benedicimus, nonne communicatio sanguinis
Christi est? Sentit ergo calicem benedictum,
seu consecratum, sanguinem Christi conti-
nere ; et infra : Panis quem frangimus, nonne
communicatio corporis Domini est? Ille ergo
panis divinus, qui distribuitur, et datur fide-
libus, corpus Christi est ; non igitur fit in ipso
usu, sed potius esse supponitur. Secundo,
ha3C est sententia omnium sanctorum Patrum
dicentium, sacerdotes Domini, ore suo, et
verbo Christi, conficere hoc sacramentum, et
panem in corpus mutare, quosinfra, dist. 12,
et iterum, queest. 78, fuse sum allaturus ; et
ideo nunc solum prseter citatos referam Euse-
bium Emiss., hom. 5 de Paschate, dicentem :
DISPUTAT. XLV
Sacerdos verbo suo secreta potestate convertit; et Gregor. Nyss., lib de Sancto baptismate, circa principium dicentem : Panis est in initio communis, sed ubi mysterium sacrificaverit , corpus Christi dicitur, et est, et eodem modo vinum, cum sit res exigui pretii ante bene- dictionem, post sanctificationem autem, quge a Spiritu Sancto procedit, sanguis est Christi. Idem orat. Gatechet. : Hic panis per verbum Dei sanctificatur, etin corpus mutatur statim ut dictum est a Verbo : Hoc est corpus meum. Tertio probatur rationibus. Prima et preeci- pua sumitur ex institutione , quia Christus non dedit hanc virtutem usui, sed verbis, ut ex eorum veritate, et doctrina Ecclesiee con- stat. Secundo, quia non potest explicari pro- babili ratione, quando et quomodo incipiat esse praesens in usu. Queero enim, an sit in tempore, vel in aliquo instanti tantum. Item an quamdiu est in ore vel in gutlure, vel quamdiu applicatur a sacerdote? quidquid enim dicas, nulla ratione aut funclamento fulciri potest. Unde argumentor tertio, quia natura cibi est, ut sit res permanens, et ut prius sit, quam comedatur; unde in convivio prius preeparantur et apponuntur cibi, quam sumantur; et ita Patres, ubi de sacramento hoc disputant, aliud dicunt esse, conficere hoc sacramentum , aliud distribuere. Unde Dionys., de Eccles. Hierar., cap. 3, part. 3, circa finem, de mysteriis hujus sacramenti loquens, dicit, Postulare ut tanto ministerio dignus fiat, et ut sacramenta sancte conficiat, et caste distribuat. Quarto hoc sacramentum licet sit propter usum , non tamen est ipse usus, sed est materia, qua utendum est; et ideo supponitur usui; ac deincle licet ad usum, non tamen solum est institutum ad usum sumendi, sed etiam, ut offeratur in sa- crificium, et ideo prius quam sumatur adest Christus, quando immolatur. Quinto a poste- riori est ratio ex usu Ecclesiee , quee prius quam hoc sacramentum distribuatur, ado- randum proponit fidelibus, quam esse Aposto- licam traditionem constat ex Liturgiis Jacobi, Basilii et Chrysost., et ex Clemente et aliis, quos referemus infra agentes de forma; nunc satis sint verba Dionysii, de Eccles. Hierar., cap. 3, part. 2 : Pontifex sacrosancta et augustissima mysteria conficit, et quse antea laudaverat venerandis operta atque abdita signis, in conspectu agit, divinaque munera reverenter ostendens, ad sacram illorum com- munionem, et ipse convertitur, et reliquos ut communicent, hortatur. In quibus verbis illud
SECT. vm.
etiam observare licet, aliud esse conficere mysteria, aliud sumere vel distribuere, et illud preecedere, hoc vero subsequi; statim vero post confectum sacramenlum coli prius quam sumatur. Ultimo fundamentum heereti- corum ex dictis expeditum est, quia ut dixi, licet hoc sacramentum sit propter usum, non tamen est ipse usus; in quo differt ab aliis sacramentis. Quee differentia ex traditione Ecclesiee, et ex propriis naturis sacramen- torum, et ex formis eorum intelligenda est ; forma enim baptismi, verbi gratia, actionem et usum indicat, Ego te baptizo; forma autem hujus sacramenti non indicat usum, sed pree- sentiam Chrisli sub speciebus consecratis , Hoc est corpus meum.
- Secunda conclusio. — Dico secundo : cor- pus Christi sub speciebus permanet, et du- rat post absolutum sacrificium, etiam si a fidelibus non consummatur. Est de ficle, se- quitur enim evidenter ex preecedenti, et ex veritate verborum, ut infra exponam, et ita est definita in Trident., can. 4 et 6. Probatur preeterea ex praxi et traditione Ecclesiee. Primo enim fuit perpelua consuetudo ser- vandi hostiam consecratam inEcclesia, tum ob fidelium consolationem, et ad cultum et adorationem, tum maxime, ut subvenialur infirmis, ne in extremo periculo privenlur viatico, ut significatur in Concilio Niceeno, cap. 12 et 13; clarius in cap. Presbyter, et c. Qui bene, de Consecr., clist. 2, et in Conciliis Wormaciens. et Arelatens.-, et Concilio Late- ranensi sub Innocenlio III, cap. 19 et 20, et in decretalibus extat titulus de Diligentia adhibenda in custodia Eucharistiee, et ad hoc confirmandum multa sumi possunt ex his, qu33 de praxi Ecclesiee circa hoc sacramen-, tum diximus supra sectione 5, preesertim quae ex Ambros., orat. de fratre suo Satyro, et ex Gregor. Nazianz., orat. de sorore sua Gor- gonia, adduximus. Quibus addi potest Cle- mens P., epist. 1 ad Jacobum fratrem Domini, ubi dicit, unum ex prsecipuis clericorum mu- neribus esse, ut corporis Domini particulas, qua3 communicantibus supersunt, observent; et in lib. 8 Constitut., c. 20 : Postquam om- nes sumpserunt, inquit, accipiunt diaconi re- liquias, et portant in Pastophoria , id est, in thalamum, ita enim vocat Sacrarium, in quo sponsus animarum collocatur. Optima sunt etiam verba Cyrilli, epist. ad Colosyr., quae referam statim conclusione sequenti. Preete- rea Amphilochius in vita Basilii refert, illum fuisse solitum servare Eucharistiam in aurea
42 QUiEST. LXXVI
columba, quee antealtare pendebat, et in fine vitee obtulisse sacrificium, et quamdam partem Eucharistise reservasse, ut eam in viaticum sumeret. Sunt etiam in Ecclesiasticis historiis multa exempla et miracula, quibus heec veri- tas evidenter confirmatur; quale est illud apud Gregorium Turonens., lib. 1 de Gloria mart., cap. 86, de diacono, qui cum portaret pyxidem corpus Domini continentem, hostia consecrata exire visa est, et ab altari volare, quoniam diaconus ille impurus erat, et libi- dini deditus. Similia videri possunt in Beda, lib. 4 Histor. Anglic, cap. 24; et in vita Ber- nardi, lib. 1, cap. 11; et alia plura ad hanc veritatem confirmandam afferunt citati auc- tores, et Claudius, repet. 4, cap. 12. Ultimo probatur ratione, quia hoc sacramentum non consistit in usu, sed habet esse permanens; ergo licet non sumatur, permanebit sacra- mentum; ergo etiam in eo durabit Christi preesentia, quee tamdiu durat, quamdiu ipsum sacramentum. Confirmatur congruentiis ad- ductis sect. preecedenti, quee hic fere accom- modari possunt omnes; decuit enim ut Ec- clesia Christi posset habere sponsum suum secum preesentem, non tantum in figura, ut olim Synagoga, nec aperte et clare, ut beati, sed occulte ac tecte, vere tamen et realiter.
- Dicendum est tertio, tamdiu conser- vari Christum preesentem sub speciebus, quamdiu species illee ita permanent, ut sub eis possit substantia panis vel vini conser- vari. Heec conclusio colligitur fere ex omnibus Theologis, et Catholicis scriptoribus, D. Th. in 4, dist. 9, queest. 4, art. 2, queestiunc 1, et infra, queest. 76, art. 6, queest. 77, art. 4, queest. 80, art. 3; Alens., 4 part., qusest. 45, membr. 1, art. 2; Durando, d. 9, queest. 3, ad 1 , et dist. 12, queest. 3; et ibi Richardo, art. 2, queest. 2, et dist. 9, art. 1, queest. 1; et ibi Paludano, q. 1 , et dist. 12, q. 5; et ibi Scoto, queest. 6; Major., queest. 4; Gabr., queest. 1, art. 3, dubio 3, et lect. 84incan.; Capreolo, dist. 13, queest. 1, art. 3, et recen- tioribus omnibus. Et in primis, quod cor- ruptis speciebus desinatsubeisesse Christus, nullus dubitat, licetnonnulli id male explicent, ut infra, queest. 76, videbimus. Et ratio est, quia nec consecrantur, nec habent rationem sacramenti, nisi species panis et vini. Quod vero Christussitibi, quamdiuilleedurant, pro- batur primo ex verbo Christi : Hoc est corpus meum; habet enim firmam et stabilem veri- tatem; ergo quamdiu hoc sensibile, seu con- tentum sub his speciebus sensibilibus, signari
, ART. I.
potest, tamdiu vere dicitur esse corpus Christi
ex vi et efficacia ejusdem verbi. Unde Cyrill.
Alex., epist. ad Colosyr., apud Turrian.,
lib. 4 pro epistolis Pontificiis, cap. 19 : Insa-
niunt (inquit) qui dicunt, mysticam benedic-
tionem non ita valere ad consecrationem, ut
remaneant reliquix ejus benedictionis in al-
terum diem; non enim alteratur Christus,
neque sanctum ejus corpus mutatur; quin
potius virtus benedictionis, et vivifica gratia
perpetua est in eo. Ex quibus verbis plures
hujus veritatis confirmationes colligi possunt.
Prima est tacta supra, queest. 63, art. 5, quia
species consecratee, quamdiu durant, conse-
cratee permanent ; ergo continent corpus
Christi. Secunda, quia illse species manent
quasi informatee, et ad significandum deter-
minatee a preecedenti forma ; ergo quamdiu
durant, significationem retinent, efficaciam
et verilatem; ergo retinent corpus Christi.
Tertia, quia heec praesentia, et quasi conjunc-
tio Christi cum speciebus, est veluti quoddam
donum gratuitum Dei, quod ex parte Christi
aut Dei non aufertur, siinaltero extremo non
sit mutatio, sicut hac ratione unio hyposta-
tica, vel unio per gratiam, aut gloriam, im-
mutabiles sunt, si ex parte alterius extremi
seu hominis non ponatur impedimentum.
Quarta, quia Christus, peracta consecratione,
permanenter manet sub speciebus ; ergo
quamdiu manent species, durat preesentia
Christi; patet consequentia, quia nulla alia
lege vel ratione potest definiri tempus, quo
illa preesentia duret ; si enim durantibus spe-
ciebus recedit Christus , vel hoc facit pro
arbitratu, absque ulla certa lege, seu pro-
missione, et hoc esset magnum Ecclesiee in-
commodum, alias nunquam possemus esse
certi, an duret Christus in hostia consecrata,
vel jam recesserit..Si autem in hoc est aliqua
certa lex et promissio, nulla certe alia exco-
gitari potest certior, et Ecclesiee sensui magis
consentanea. Ex quibus sequitur primo, er-
rasse heereticos, asserentes, quando aliquis
indigne accedit ad hoc sacramentum, statim
Christum recedere, et substantiam panis re-
dire, antequam comedatur; est enim heec
aperta heeresis, et contra Paul., 1 ad Cor. 1 1 ,
dicentem : Qui indigne manducat et bibit, etc;
et in ipsa prima institutione damnata est heec
heeresis, nam in illa manducavit Judas corpus
Christi, ut supra diximus ex sanctis Patribus,
et plura de hac re dicemus infra, queest. 80,
agentes de usu ; legite contra hunc errorem
Guitm., lib. 1 de hoc sacramento.
DISPUTAT. XI
Sequitur secundo, falsam esse senten- tiam eorum, qui dixerunt recedcre corpus Christi, si in lutum cadant species, vel si pollutis manibus attingantur, de quibus in sequentibus dicluri sumus latius.
Falsum est, Christum recedere ab hoc sacramento, antequam alterentur, seu cor- rumpantur species. — Sequitur tertio, errare eos, qui dixerunt, durare Christum sub spe- ciebus, donec sumantur, statim vero, ac su- muntur, recedere, antequam alterentur seu corrumpantur; ita docuit Gloss. in cap. Tri- bus gradibus, de Consecration., dist. 1, et in cap. Non iste, ibi; et indicant Hugo Victor., 1, 2 de Sacram., part. 8, c. 13; et Innoc, 1. 4 de hoc myst., c. 15 ; sed hi duo auctores ex- plicari quodammodo possunt, ut infra in fin. quEest. 76 dicam ; illius vero Glossse senten- tia nimis falsa est, et pias aures offendit. Primum est contra mentem omnium Calholi- corum, qui, suscipienles Christum, tamcliu existimant illum intra se retinere, quamdiu conversio vel immutatio panis durare potuis- set, et ideo diligentius student eo tempore se colligere et orationi vacare. Unde Clem. Papa, epist. 2 : Qui residua corporis, qux in altari relicta sunt, consumunt, non statim ad co?n- munes accipiendos cibos conveniant, ne sanctse portioni commisceant communem cibum. Con- firmatur ex cap. Si quis, de Consecr., dist. 2, ubi imponitur pcena ei, qui propter ebrieta- tem evomuerit Eucharistiam ; unde ex usu Ecclesiee, si contingat evomi ab infirmo, ado- ratur et habetur ut verum sacramentum. Prseterea, quia si corpus Christi in pyxide existens, durantibus speciebus, non recedit, cur discedet existens intra hominem, cum hac prsecipue de causa ibi permaneat, ut quodammodo cum homine corporaliter et fa- miliariter conjungatur, ut Cyrill., Hilar., et alii Patres loquuntur? Confirmatur, quia alias aperitur via, ut aliquis dicat, Christum re- vera non ingredi corpora nostra, sed rece- dere, cum primum species ad os perveniunt; quod si hoc est hcereticum , quia Christus dixit, carnem suam manducari , ita illud est omnino falsum, quia sicut cibus, qui mandu- catur, intrat corpus manducantis, ita in eo manet, donec convertatur. Unde Christus etiam dixit : Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, manet in me, et ego in illo. Denique ante alterationem specierum non succedit ibi alia ; ergo non recedit sub- stantia Christi; antecedens patet, quia nec panis redit ex omnium sententia, ut infra vi-
rVII, SECT. I. 43
debimus, nec ad aliam substantiam sunt dis- positiones sufficientes. Consequentia vero probatur, quia species non manent vacuse: preedicta crgo rcgula certa et inviolabilis re- tinenda est, alioquin non possunt similes er- rores facile vitari.
DISPUTATIO XLVII.
DE EADEM PRiESENTIA CHRISTI IN HOC SACRAMENTO, QUID SIT.
De hac re pauca dicunt Theologi; eam enim ex professo non disputant, sed attingunt tan- tum, dum de transubstantiatione disserunt; existimo tamen, non parum lucis posse huic materiae afferri, si exacte, quidhsecprsesentia sit, intelligitur, et quomodo ad prsesentiam corporis Christi in propria specie compare- tur; illud ergo prius in hac disputatione dili- genter explicare curabo et inquirere , tam rem, quam modum loquendi, qui ex illa con- sequitur, declarando; de altera vero compa- ratione sequentem disputationem instituam.
SECTIO I.
An haec prsesentia sit aliquid reale et intrinsecum corpori Christi, et ab eo aliquo modo distinctum.
1 . PrsesentiaChristiin Eucharistia est vera res, seu modus realis. — Omissis opinionibus, quoniam eas in sequentibus attingemus bre- vius et commodius, dicendum est primo, prsesentiam hanc esse rem aliquam veram, seu modum realem in rerum natura existen- tem. Hanc conclusionem existimo esse certis- simam et communem Theologorum, dist. 10 et 11, ubi Scot. distinctius eam attigit, d. 10, q. 1, dist. 11, q. 3, art. 2; et ut probetur, suppono verba Concilii Tridentini, sess. 13, can. I, definientis Christum esse sub spe- ciebus, vere, realiter ac substantialiter. Qui- bus verbis intendit docere totam rem, tolam- que substantiam vere ac proprie existere (ut ita dicam) intra species, et esse intime propinquam, seu indistantem ab illis. Et hoc esse debet fundamentum totius hujus dispu- tationis, et hoc ipsum confirmant omnia, quse in preecedenti disputatione tractata sunt. Ex hoc ergo concludo primo, Christum esse sic realiter prsesentem speciebus, sicut est effec- tus realis in rerum natura ; ergo prresentia ipsa est aliquid reale. Patet consequentia, quia per preesentiam fit formaliter prsesens realiter; antecedens patet, tum ex sententiis
44 QUjEST. lxxvi, ART. I.
Patrum asserentium, esse insigne opus divi- nae omnipotentiae Christum fieri hic prsesen- tem; tum etiam quia si non est realis effec- tus, nihil erit, nisi fortasse aliqua significatio, vel metaphora. Et confirmatur primo, quia ratione hujus praesentiae vere ac realiter Christus a nobis sumitur,et intra nos existit; sed heec et similia aliquid reale sunt, alioquin incidemus in haeresim Calvini dicentis, sola fide apprehendi. Confirmatur secundo, quia baec preesentia est fundamentum verae rela- tionis realis, propinquitatis et distantiae; Christus enim existens in altari, realiter est nobis propinquior, quam ante consecratio- nem ; ergo necesse est, hanc praesentiam ali- quid rei esse.
- Hsec praesentia dicit aliquid aliud prx- ter substantiam corporis Christi. — Dico se- cundo : heec prsesentia realis, prseter ipsam substantiam corporis Christi, dicit aliquid in- trinsece illam afficiens. Explicatur et proba- tur, quia corpus Christi esse prsesens in hoc sacramento imprimis requirit, ut substantia corpus Christi ibi adsit, et contineatur, quod per se notum est in fide ; hoc enim sensu pro- bavimus hactenus Christi preesentiam. Dein- de, illum adesse ibi, aliquid est, quod ante consecrationem non erat, et non est cleno- minatio extrinseca in ipso corpore Christi; quia, cum ante, consecrationem non esset Christus, nisi tantum in ccelo, intelligi non potest, ut denuo fiat realiter prresens terrae, et propinquus rebus, a quibus antea distabat, illis non mutatis, per solam extrinsecam de- nominationem, absque aliquo novo modo reali in ipso corpore Christi. Confirmatur, quia nulla est forma realis extrinseca, a qua possit heec denominatio provenire. Dices : posse sumi a speciebus, absque alio modo inheerente corpori Christi, sicut Verbum di- vinum denominatur homo, ab humanitate illi unita, sine novo modo in ipso Verbo exis- tente. Respondeo, posse quidem Christi cor- pus denominari ab speciebus contentum, vel aliquo modo unitum illis, et quodammodo etiam panem sacramentalem ; tamen hae de- nominationes supponunt Christum realiter preesentem sub speciebus, quse prsesentia non potest esse tantum denominatio extrin- seca ab illis, sed requirit novum modum existendi in ipso corpore; nam ante conse- crationem, Christus non erat preesens loco, vel spatio, in quo sunt species , vel speciebus ipsis; et ideo non possunt species tribuere formaliter corpori Christi, ut sit praesens, nisi
ipsum corpus in se aliter se habeat, alioquin manens in solo ccelo posset denominari ex- trinsece prsesens a speciebus; ut in exemplo adducto, si Verbum divinumante incarnatio- nem non esset ubique, impossibile fuisset realiter conjungi humanitati in utero beatse Virginis, nisi prius intelligeremus , acqui- rere ibi modum praesentiee quo fieret ab hu- manitate indistans, licet modus unionis nihil illi postea superadderet; nunc autem non indiguit nova preesentia, quia per suam im- mensitatem est ubique praesens. Aliter etiam explicatur, nam si vera esset fictio haeretico- rum dicentium, Christi humanitatem esse ubique, tunc verissimum esset, non oportere, ut per consecrationem adderetur corpori Christi aliqua preesentia, vel modus intrin- secus, sed sola denominatio, vel unio specie- rum; ipsa tamen ubiquitas esset realis et in- trinsecus modus in ipsa Christi humanitate, nam ratione illius esset veluti diffusa realiter per omnes res, et intime in illis; supposita ergo fidei veritate, quod ante consecrationem humanitas non est ubique, nec realiter intra species, aut indistans ab illis, necesse est, ut haec praesentia, quam per consecrationem ac- quirit, sit aliquid intrinsece afficiens, aut de- nominans ipsum corpus Christi.
- Est etiam aliquid ex natura rei distinc- tum ab ipsa substantia Christi. — Dico ter- tio : haec praesentia est aliquid ex natura rei distinctum a substantia corporis Christi, et ab omnibus accidentibus, quae in ccelo habet. Probatur, quia neque ex vi substantiae, ne- que ex vi omnium illorum acciclentium fit realiter preesens, aut indistans a speciebus, illis immutatis manentibus, secundum pree- sentiam realem seu localem; quod tamen habet ex vi hujus praesentiae. Secundo haec praesentia acquiritur corpori Christi per no- vam actionem realem; ergo necesse est, ut aliquid addat ex natura rei distinctum. Simile argumentum est, quia hsec praesentia potest amitti, integra manente substantia corporis Christi et omnibus accidentibus, quae habet in ccelo ; et tunc aliquid reale amittitur inhae- rens corpori Christi; ergo necesse est, esse aliquid ex natura rei distinctum ab iis, quee manent in illo. Qui enim intelligi potest , unum realiter separari ab alio, et per actio- nem realem posse illi addi, absque aliqua distinctione, quae in re ipsa sit? Unde simili argumento concludimus , subsistenliam dis- tingui ex natura rei a natura, et unionem humanitatis ab ipsa humanitate, et motum
DISPUTAT. XLVIl, SECT. II.
localem a mobili, et figuram a quantitate, et sic de aliis modis. Una sola superest difficul- tas, quia hinc sequitur, corpus Ghristi mu- tari. cum consecratur, quod D. Thom. et Theologi negare videntur. Sed de hac re pro- pria qusestio est infra instituenda. Nunc bre- viter dico, non mutari mutatione, qua aliquid deperdat, sed qua aliquid tantum acquirat.
- Hsec prpcsentia solum est modus corporis Christi. — Dico quarto : hsec praesentia non est res omnino realiter distincta a corpore Christi , sed solum modus ejus. Probatur primo, quia non est necessaria alia distinctio, imo neque intelligi potest, rem fieri praesen- tem prsesentia entitativa, per aliam rem a se distinctam, ut, inductione facta in rebus om- nibus, facile videri potest. Et ratio non est alia, nisi quia hsec prsesentia est tam intima, et propria cujusque rei, ut majorem distinc- tionem non patiatur; sicut ergo figura prop- ter eamdern causam non potest intelligi rea- liter distincta a quantitate , ita neque hsec prsesentia a re prsesenti, quia non aliter fit prsesens, quam exhibendo seipsam. Deinde ita declaro, quia, ut ex Metaphysica constat, nullum prsedicamentum affert per se entita- tem suam, distinctam ab omnibus reliquis, nisi substantia, quantitas, aut qualitas; reli- qua autem omnia sunt modi istorum ; hsec autem prsesentia non est substantia, quatenus a substantia corporis distinguitur, ut per se manifestum est; an vero sit modus substan- tialis, infra dicam ; hic enim non refert, quia licet esset hujusmodi, non esset res omnino distincta a substantia, sed modus; quod au- tem non sit etiam quantitas, per se notum est, nam potius est intellectu difficillimum , quomodo quantitas secum admittat hanc prsesentiam, ut ex sequentibus constabit. De- nique hanc prsesentiam non esse qualitatem aliquam constat, et ex effectu formali ejus, quia solum facit, corpus esse hic, vel alibi ; hic autem non est effectus qualitatis; tum prseterea quia omnis qualitas, qusecumque illa esse fingatur, est indifferens ad hanc prsesentiam, et potest illam mutare, et nunc esse hic et postea alibi, quod repugnat for- mali prsesentise. ut sic. Tandem hsec prsesen- tia acquiri potest sine alteratione corporis, per solam quasi localem mutationem; non est ergo qualitas, atque adeo neque entitas om- nino realiter a corpore distincta, sed tantum modus ejus.
SECTIO II.
Quid proprie in specie sua, et cujus praedicamenti sit hsec praesentia.
1 . Sunt qui dicunt hunc modum esse sub- stantialem. — Prima opinio esse potest, hanc prsesentiam revocariad prsedicamentum sub- stantise, non ut substantiam integram, neque ut partem , sed ut modum substantialem. Quam opinionem aliqui tribuunt D. Thomse, eo quod qusestione seq., art. 3 et 4, dixerit, corpus Christi esse hic per modum substan- tise, et eodem modo citari potest Concil. Tri- dent., quia dixit , corpus Christi esse hic substantialiter. Et deinde explicari potest, quia corpus Christi fit hic per transubstan- tiationem ; ergo acquirit aliquid substantiale; et non acquirit nisi hunc modum : ergo. De- nique corpus Christi succedit hic loco sub- stantise panis, et supplet vicem ejus , sub- stando accidentibus sine imperfectione ; sed hoc totum est munus substantise; substare enim accidentibus, proprius modus substan- tise esse videtur; erit ergo modus substan- tialis.
Alii esse relationem. — Secunda sen- tentia esse potest, hanc prsesentiam esse re- lationem; ita significat Scotus, d. 10, q. 1, art. 1 , et d. 1 1 , q. 1 , art. 1 , 2 et 3. Ubi hanc prsesentiam vocat respectum extrinsecus ad- venientem, quem solum dicit fieri in corpore per actionem consecrandi. Sed, ut videbi- mus, Scotus solum differt in modo loquendi. Alia via tenet hanc sententiam Durand., dist. 11, qusest. 1, ubi dicit, hanc solum esse prsesentiam ordinis, et ita illam ponit solum in quadam relatione ordinis corporis Christi ad species, ratione cujus ita se illis exhibet, ut sine sui mutatione possit in illis et per illas , aut ubicumque illse fuerint, operari ; sicut alias dixit, Angelum esse in loco, vel ubique per prsesentiam ordinis, aut Christi animam descendisse ad inferos solum per eamdemprsesentiam. Prseterea Cajet., qusest. 79, art. 6, sentit esse sacramentale corporis Christi , relativum esse ; tribui etiam solet hsec opinio Capreol., d. 10, qusest. 1, arl. 3? ad 3 Durand. contr. 2 concl., sed immerito, ut videbimus.
Alii esse actionem, qua Christus sustinet species ut per se sint. — Tertia sententia esse potest, hanc preesentiam esse actionem cor- poris Christi circa species, quas effective sustinet, ut per se sint ; sicut spiritualis sub-
QUJEST. LXXVI, ART. I.
stantia dicitur esse praesens corpori per actio- nem , vel operationem , quam circa illud exhibet, et ejus praesentia nihil aliud esse videtur, quam ejus actio vel operatio; sic ergo existimari potest in prsesenti, quia Chri- stus est praesens speciebus modo indivisibili, et quasi spirituali et angelico, cum non sit modo quantitativo, sed totus in toto, et totus in qualibet parte.
- Prima conclusio. — Prsesentia hsec non est modus substantialis. — Dicendum est primo hanc praesentiam non addere corpori Christi modum aliquem substantialem, qui ad praedicamentum substantiae revocari possit. Haec conclusio est communis Scholasticorum, ut existimo; omnes enim fatentur, quicquid est in hoc sacramento, praeter substantiam Christi, quod pertinet ad modum existendi hic, esse accidens in corpore Christi. Dicunt vero quidam, esse accidens praedicabile, seu in modo praedicationis, non vero praedica- mentale, seu in essentia sua. Hoc autem est contra sensum Theologorum, ut constabit facile legenti eorum scripta, et ex his, quae tam hic, quam infra disputantes de transub- stantiatione afferemus. Et ratione patet, quae primo sumi potest ex ratione modi substan- tialis; est enim de ratione hujusmodi, ut ad compositionem, seu ad complementum sub- stantiae intrinsece pertineat, quia si substan- tia est in suo genere omnino integre com- pleta , et constituta , omnis modus illi adveniens est prorsus extra rationem substantiae, quod potest inductione facta facile suaderi. Unio enim, v. gr., formee cum materia, modus substantialis est, quia intrinsece concurrit ad compositionem naturae; subsistentia similiter est modus substantialis, quia intrinsece per- tinet ad constitutionem personae. Unde in humanitate Christi, ut unio esset substantia- lis modus, necessarium fuit, ut illa mediante fieret alius modus compositionis personae; e contrario vero extensio, v. gr., localis, et omnis alius modus similis, non est substan- tialis, quia jam non pertinet ad constitutio- nem substantiae in suo genere ; est ergo illud de necessitate et essentia talis modi. Et ratio est per se nota, quia, nisi modus sit hujus- modi, non est cur magis pertineat ad sub- stantiam, quam omnes modi aliorum praedi- camentorum ; loquor enim de modo pertinente ad substantiam in facto esse, ut abstineam ab ipso fieri, vel productione substantiali , quam etiam multi vocant substantialem mo- dum. Quod, si verum est, etiam id habet,
quatenus aliquo modo constituit substantiam, seu ad illam terminatur. Sed haec disputatio nunc nostra non refert, quia hic modus prae- sentiae non est fieri substantiae, sed afficit substantiam in facto esse. Quod autem modus sic afficiens substantiam non pertineat aliquo modo ad complementum , ut substantialis esse, probatur, quia corpus Christi tam plene constitutum et integrum substantialiter est in coelo sine hac praesentia, sicut in sacra- mento. Item, in nulla alia re sola praesentia pertinet ad complementum substantiae ejus (de rebus creatis loquor) ut patet in praesen- tia Angeli , et in praesentia , quam corpus Christi habet in ccelo. Denique ipsum nomen praesentiae hoc denotat, quod non constituit rem existentem, sed rem, quae jam existit, facit praesentem localiter, vel quasi localiter, ut ita dicam. Secundo, probatur conclusio, quia tria possunt intelligi in corpore sub speciebus. Primum est, quod est intime in illis, et realiter indistans ab illis. Et de hoc manifestum est, non posse esse substantialem modum , id est, pertinentem ad praedica- mentum substantiae, sicut patet a simili in Angelo, et in quantitate, cujus praesentia non pertinet ad quantitatem, sed ad ubi. Item, quia haecpraesentia, quoadhoc, per mu- tationem quasi localem mutatur, sine sub- stantiali mutatione , ut statim explicabitur, etiam in corpore Christi, quando in hoc sa- cramenlo elevatur, aut circumfertur. Secun- dum, quod in hoc sacramento intelligitur, est quidam indivisibilis modus existendi cor- poris Christi, quia est totum in totis, et totum in qualibet parte specierum. Et hoc non ma- gis potest esse modus substantialis , quam praecedens, quia haec in re non sunt duo, sed tantum conceptu, per modum genericae, et specificae rationis; illa enim ratio praesentiae communis est ad indivisibilem et divisibilem praesentiam ; et in corpore Christi, prout hic existit, illa praesentia constituta est in specie prsesentiee indivisibilis, quam specificationem infra sum latius explicaturus ; si ergo prae- sentia illius corporis non est substantialis modus , neque talis praesentia substantialis modus erit; sicut in Angelo praesentia indivi- sibilis, quam habet in loco, non est modus substantialis , tum quia nullo modo constituit substantiam Angeli; tum etiam quia hic mo- dus facile trausmutatur, cum tamen Angelus substantialiter immutabilis sit. Unde, ad hoc magis explicandum, advertendum est, duo posse in Angelo considerari. Unum est, esse
substantialiter indivisibilem est substantialis , et essentialis in Angelo. Alterum est , esse in loco , seu praesentem modo indivisibili. Et hoc est accidentale, et amitti potest, vel mutari per modum loca- lem ; sicut e contrario in substantia corporea esse substantialiter extensam in se, est mo- dus substantialis et immutabilis ; esse autem extensam in loco, seu in praesentia ad locum, est accidentale ; corpus autem Christi in hoc sacramento non parlicipat indivisibilitatem substantialem Angeli ; nec caret substantiali extensione ; hoc enim contradictionem im- plicat, quia substanlialis extensio est de in- trinseco conceptu substantias materialis, ut infra dicam ; participat ergo solum modum indivisibilis prsesentiee, qui accidentalis est in proprio subjecto, scilicet, in substantia spirituali; ergo multo magis in inferiori, a quo participatur; proprietates enim conna- turales superiori naturse non participantur ab inferiori, nisi medio accidente, prsesertim si talis proprietas accidentalis sit. Confirmatur, quia etiam quantitas Christi participat hunc modum prsesentise, et tamen non participat modum substantialem. Denique hic modus opponitur directe modo existendi in loco di- visibiliter, seu accidentaliter; ergo est acci- dentalis, sicut ille, sunt enim ejusdem or- dinis.
- Tertio considerari potest in corpore Christi modus unionis ad species sacramen- tales. Et hic videri posset substantialis, sicut in anima rationali informante corpus, quam- vis prsesentia ipsa quasi localis non sit modus substantialis , tamen modus unionis ad cor- pus est substantialis. Sed neque hoc dici po- test in prsesenti , tum quia in corpore Christi revera nullus est taiis modus unionis, qui sit aliquid in ipso, prseter prsesentiam, et actio- nem, per quam talis prsesentia fit, quse non potest magis esse substantialis, quam ipsa preesentia ; tum prseterea quia , etiam si ad- mitteremus lalem modum unionis, ille non potest esse substantialis ; utrumque vero ostendam sectione sequenti. Nec D. Thom. in 1 sent. citatus huic contradicit assertioni; aliud est enim, Christum esse hic per modum substantise, aliud est, esse per substantialem modum ; hoc enim posterius est falsum , ut ostensum est; prius tamen est verum ; tantum enim significat, modum illum, quamvis acci- dentalis sit, esse tamen proportionatum sub- stantise secundum rationem suam, seu afficere illam modo accommodato substantise ut sic,
D1SPUTAT. XLVII, SECT. II. 47
Et hic modus non prout natura quantitatis requirit, sicut
Angelus est prsesens per modum substantise, nou autem per substanlialem modum. Et idem dici potest cle illo termino, substantia- liter, quo usum est Concil. Trident., quamvis propria mens Concilii solum fuerit dicere, totam substantiam Christi vere esse hic prse- sentem. Csetera, quse in illa prima opinione dicebantur, nullius sunt momenti, ut ex di- cendis patebit.
- Secunda conclusio. — Hsec prxsentia non est proprie relatio prxdicamentalis. — Sen- tentia Durandi erronea. — Dico secundo : hsec prsesentia non est proprie relatio praedi- camentalis, seu secundum esse ; ita docuit Capreol. in 4, dist. 10, q. 1, ad argumenta Aureoli conlra 1 conclus., et Cajet. fortasse non contradicit, sed intendit quod in ultima conclusione dicam. Scotus etiam in re non dissentit , sed solum in modo loquendi ; ille enim omnes modos absolutos , qui per ah- quam habitudinem a nobis explicantur, ex- trinsecos respectus vocat, ut modum unionis humanitatis cum Verbo, et ubi quantitatis; quibus exemplis hic utitur. Probatur autem conclusio, quia hsec imprimis non potest esse relatio rationis, quia ostensum est, hanc prae- sentiam esse aliquid reale. Deinde nec potest esse relatio realis , primo, quia est funda- mentum relationum realium propinquitatis et distantise, quse sine mutatione terminorum resultant in corpore Christi, facta in eo hac prsesentia; illa autem nullum habet funda- mentum, ex quo resultet, sed potius per se fieri potest propria actione seu mutatione, ut etiam Scotus concedit, et ex sequenlibus constabit. Rursus non habet terminum rea- lem, a quo essentialiter pendeat; nam maxime a speciebus; at vero licet de facto destructis* his speciebus corpus Christi amittat hanc praesentiam , tamen non est id essentiale ; posset enim Deus, destructis speciebus, im- mutatum conservare corpus Christi, vel sub aliis speciebus, vel sub nullis; nulla enim repugnantia vel contradictio in hoc intelli- gitur, sicut videre licet in duobus corporibus, si divina potentia intime sibi invicem prse- sentia per penetrationem constituantur. Item, in prsesentia, quam Angelus habet in coelo, et in omni alia simili ; licet enim, quoad rela- tionem mutuam , quam ego , ad tollendam eequivocationem, voco relationem intimae pro- pinquitatis , manere non possit unum sine alio , tamen, quoad intrinsecum modum prae- sentiae, quem res habet, quamdiu non mu»
48 QtLEST. LXXVI
tatur, seu quem intrinsece requirit, quando mutatur localiter, nunquam una res pendet ab alia, cui est propinqua; ergo haec pras- sentia nullam habet proprietatem veree rela- tionis realis. Et confirmari potest exemplo praesentiee quantitatis, et praesentiee Ange- licee, quae sine dubio relationes vere dici neutiquam possunt. Neque contra hanc con- clusionem aliquid in secunda sententia asse- rebatur, quod responsionem postulet. Quod autem Durandus dicebat de preesentia ordi- nis, non solum falsum, sed erroneum est, sicut exempla, quae adducit de descensu ad inferos, per solam preesentiam ordinis, et de ubiquitate Angelorum, erronea sunt , ut ex propriis locis constat. In prsesenti vero destruit Durand. veritatem realis praesentiee et realis sumptionis corporis Christi in hoc sacra- mento, quia illa praesentia ordinis tantura re- quirit preesentiam secundum virtutem , et efficaciam, non secundum rei entitatem et substantiam. Unde, si corpus Christi, existens tantum in coelo per essentiam et substantiam suam, haberet sufficienter virtutem applica- tam ad operandum in terra, vel in quolibet corpore distante, sine sui mutatione, dicere- tur illo modo esse praesens omnibus rebus preesentia ordinis; ergo, si tantum hoc modo existit in hoc sacramento , non est verum , esse in eo substantialiter, et revera indistans a speciebus, per entitatem suam, sed salis erit, quod habeat applicatam virtutem; quo- modo probabile valde est, esse etiam in bap- tismo, et in aliis sacramentis, quia ut supra dixi, probabile est, in omnibus, et cum omni- bus immediate operari ; illa ergo sententia Durandi in hoc sensu heeretica esset; si au- tem quolibet alio modo eam interpretetur, procedent rationes factee.
- Hsec praesentia non est actio Christi circa species. — Dico terlio : heec preesentia non est actio aliqua corporis Ghristi circa species. Probatur, nam interrogo, qusenam actio sit; dicunt aliqui , esse actionem , qua Christus elevat species veluti in actu primo, ut sint proximum instrumentum gratiee. Sed haec tantum sunt voces, quia illa nulla actio est circa species, quia si est actio, aliquid opera- tur; Christus autem nihil operatur in specie- bus, quo in actu primo eleventur, quia, ut supra de sacramentis in genere dixi, haec instrumenta nullam virtutem inhaerentem re- cipiunt, quee sit per modum actus primi; dicuntur ergo species esse elevatee solum, quia preesentem continent Christum, ratione
ART. I.
cujus habent paratum concursum proportio- natum ad efficiendam gratiam. Alii dicunt, hanc actionem esse, qua corpus Christi effec- tive sustentat accidentia ut per se sint; et heecactio est possibilis et probabilis, ut dicam dubiosequenti; tamen est incerta, cum tamen preesentia certissima sit, quod est aliquod indicium , actionem non esse preesentiam ipsam. Deinde certum mihi est, talem actio- nem non esse necessariam ad preesentiam, quia licet Deus conservet species separatas, medio corpore Christi, tamen posset seipso immediate conservare, corpore Christi im- mutato manente; hoc enim non repugnat, cum intellectus optime concipiat duas res sibi invicem preesentes, seu intime propinquas, sine mutua actione; ergo signum est, pree- sentiam non esse actionem. Praeterea illa actio, si est, non est subjective in corpore Christi, sed in speciebus; est enim per modum actio- nis transeuntis, quee identificatur cum ter- mino; ostendimus autem supra, preesertim hanc esse in ipso corpore Christi; non igitur est actio ab illo fluens. Denique heec praesen- tia fit virtute et efficacia verborum; actio autem corporis Christi circa species non fit per actionem verborum, tum quia ad actio- nem non est alia actio ; tum etiam quia prius intelliguntur verba habere suum effectum et terminum suee actionis, et postea subsequi, si quae est actio inter corpus et species; actio ergo non est preesentia.
- Objectio. — Responsio. — Hsec prsesentia non est passio aliqua. — Objicies, quia corpus Christi est hic preesens ratione conversionis panis in ipsum, ut D. Thom. art. sequent. et seepe alias loquitur; ergo conversio est ratio hujus preesentise; at vero conversio est actio : ergo. Confirmatur, quia substantia non est praesens alicubi , nisi aut per quantitatem, aut per actionem; sed corpus Christi non est hic preesens, ratione quantitatis, quia non est quantitative : ergo. Respondetur ad argumen- tum cum Scoto, d. 10, q. 2, conversionem esse veluti viam ad hanc preesentiam, sive per se primo, sive secundario ad illam ter- minetur, de quo postea; non est tamen ipsa for- malis preesentia in facto esse; et argumentum clarum est, quia conversio in instanti transit, preesentia autem permanet. Et hoc argumen- tum obiter etiam declarat, hanc preesentiam non esse passionem aliquam, in corpore Christi receptam, sed terminum illius actionis, quae fit circa corpus Christi in hoc sacramento, sive illi actioni proprie respondeat passio}
DISPUTAT. XLVII, SECT. II.
sive non ; et sive sit terminus primarius, sive consequens; prsesentia enim ut ex ipsis ter- minis clarum est, non dicit aliquid consistens in fieri, sed id, quod permanet et factum est. Ad confirmationem absolute respondeo, ne- gando assumptionem; tamen ob majorem cla- ritatem, quando aliqua substantia dicitur esse alicubi, duplex respectus potest importari. Primus, qui solet dici transcendentalis , qui consistit in dicto modo preesentise, et hoc sensu negavi illud antecedens, quia substan- tia non per actionem, sed per seipsam et mo- dum sibi intrinsecum est, ubicumque est; sicut quantitas per seipsam et modum suum est, ubi est prsesens, quamvis extrinseco cor- porenon circumscribatur, ut in ultima spheera viderelicet. Alio tamen modo dicitur res esse alicubi, id est, in aliquo corpore extrinseco, quod contingit, vel a quo circumdatur. Et in hoc modo dicitur una res esse in alia, media quantitate; et quandodeest quantitas, dicitur metaphorice esse in alia, vel contingere aliarn, media actione, et hoc sensu dici posset corpus Christi esse aliquo modo in speciebus per ac- tionem, qua illas sustentat; de qua inferius dicemus; nunc enim solum agimus de propria et intrinseca preesentia.
- Prxsentia haec reducitur ad prsedicamen- tum Ubi. — Dico quarto : hsec prsesentia est modus realis corporis Christi, qui ad praodi- camentum Ubi reducitur, quia maximam pro- portionem habet cum illo niodo, quo res est alicubi; ita D. Thom. in 4, d. 10, qusest. 1, art. 3, queest. 1 , ad 1 ; Capreol. lib. 10, q. 1, art. 3, ad argumenta contra primam conclu- sionem; Ferrar., 4 contra Gent., cap. 63; et idem supponunt omnes auctores, qui ratione hujus modi, simpliciter dicunt, Christum esse in pluribus locis, Hugo Victor., lib. 2 de Sacram., p. 8, cap. 1 1 ; Bonav., d. 1 1 , art. 1 , queest. 1; Durand., qusest. 1; Scot., dist. 1, qusest. 1 et 2; Palud., qusest. 1; Major, q. 4; Gabr., q. 3, etlect. 43 et 46 in can.; Alanus, lib. 1 de Euchar., cap. 38; nec solum Scho- lastici, sed etiam sancti Patres ita loquuntur, ut videre licet in Chrysost., homil. 24 in 1 ad Cor., homil. 16 ad Hebr., et aliis; quos disput. prseced., sect. 4, citavi. Quin etiam favet Concilium Trident., sess. 13, cap. 1, dicens : Neque hsec inter se repugnant, ut Christus in ccelo assideat, juxta modum exis- tendi naturalem, et ut multis aliis in locissa- cramentaliter prsesens, sua substantia nobis adsit. Ratione probatur, primo ex dictis, quia cum hic modus realis sit, oportet ad preedi- xxi.
camentum aliquod revocari; sed ad nullum aliucl pertinere polest, ut de sex primis aperle ostendimus, et de tribus aliis, Situ, Quando et Habitu est per se clarum, quia Situs sug- ponit Ubi quantitativum, et est modus ejus ; Quando vero, quia vel est tempus extrinse- cum, vel est intrinseca duratio, qua3 supponit rem; quse durat, et ita etiam hic duratio prse- sentise supponit prsesentiam; Habitus vero est res extrinseca. quanquam respectu spe- cierum sit cum eo aliqua proportio, ut statim dicam. Tantum ergo superest prsedicamentum Ubi. Quod vero cum eohabeat convenientiam, ita declaro, quia in corpore existente in loco, praeter superficiem ambientem, est modus prsesentise corporis, ut replentis hoc spatium, qui modus manet mutatis seu fluentibus su- perficiebus ambientibus, si corpus non mute- tur, et corrumpitur mutato corpore, etiamsi superficies ambiens eadem sit, el in ultima sphcera , quse non circumscribitur corpore, optime intelligitur hic prsesentise modus; ita ergo in Christi corpore intelligimus , intime adesse prsesens speciebus, et spatio earum, quod ipsee replent ; hic ergo modus similitudi- nem habet cum modo locali; quanquam diffe- rat a modo proprio quantitatis, quod illa est tota in toto, et pars in parte spatii, Christus autem est totus in toto, et in singulis partibus, ut infra dicemus. Explicari pra^terea potest, qufa in substantia panis duo considerari pos- sunt : alterum est substantia ipsa , alterum est modus prsesentise localis, quem sub spe- ciebus habet ; nam licet per quantitatem dica- tur esse in loco, ita ut repleat et corporaliter occupet illum, tamen propriam preesentiam per seipsam habet, eamque retinere posset per divinam potentiam, destructa quantitate, ipsa substantia in cseteris omnibus immutata manenle, et cum eadem propinquitate vel distantia ad centrum, vel polos; sic ergo in substantia corporis Christi, quee substantise panis succedit, prreter rationem substantise, similis modus considerandus est; et eodem modo explicari potest hsec preesentia per simi- litudinem seu proportionem cum prsesentia Angeli ad corpus, vel spatium, in quo existit. Et confirmatur, quia hic modus est funda- mentum rationis distantise et propinquitatis ; hoc autem in corporibus fundamentum perti- net ad preedicamentum Ubi. Deinde hicmodus amitti et acquiri potest per mutationem, salva rei substantia et omni qualitate et quantitate, quod etiam accidit corporibus in mutatione loci : ergo.
QtLEST. LXXV, ART. I.
- Sed occurrebant hoc loco varise diffi- cultates. Prima, an ratione hujus prsesentiae possit Christus dici esse in loco. Secunda, an circumscriptive vel definitive. Tertia , quo- modo hsec prsesentia possit simul esse in cor- pore Christi, cum preesentia, quarn habet in ccelo. Sed priores duas difficultates tractat D. Thom., qusest. sequent. Tertia vero con- juncta est cum illis; et ideo commodius age- mus de omnibus post sect. 1 disputationis sequent . , intellecta prius specifica ra tione huj us prresentiee, quam ibi explicabo ; lege interim Capreolum, d. 10, qusest. 1, art. 2 et 3 in argum. Durand. et Aureol. contra primam conclusionem.
1 1 . Esse sacramentale Christi prseter prae- sentiam connotat habitudinem ad species. — Dico tandem ultimo in hac qusestione, esse sacramentale corporis Christi in hoc sacra- mento, preeter hanc preesentiam , connotare habitudinem aliquam ad species, sub quibus continetur. Hanc conclusionem sumo ex D. Thom., quasst. sequent., art. 7. Et potest explicari, quia, quando sub speciebus mutat locum vel circumfertur, revera mutatillumin- trinsecum modum prsesentise, quem hactenus explicuimus, quia alibi est, quam antea, et substantialiter replet diversum spatium, et mutat relationes propinquitatis et distantiae sinemutationeterminorum, et tamennon cen- setur mutare simpliciter esse sacramentafb, quia retinet habitudinem ad easdem species ; sicut enim manet idem sacramentum, etex vi ejusdem consecrationis, ita et idem esse sa- cramentale ; ergo signum est, hoc esse sacra- mentale non consistere in solo illo moclo in- trinseco, sed quasi formaliter connotare talem habitudinem ad has species. Quse etiam habi- tudo variari potest, immutato manente moclo intrinseco preesentiee; posset enim Deus mu- tare has species et alias loco illarum substi- tuere, corpore Christi eodem modo manente; et tunc mutaretur habitudo ad species, vel denominatio ab illis proveniens, et non per ab- solutam mutationem Christi, sed per mutatio- nem alterius, scilicet specierum, atque adeo sine variatione modi intrinseci preesentiee. Quse autem sit hsec habitudo ad species, po- test diversis modis explicari. Primo, ex August., 5 de Trin., c. 10, ut sit habitudo signati ad signum, quia ratio sacramenti in significatione consistit, etChristus semper per easdem species significatur, quamdiu sub illis et cum illis dicit habitudinem ad eumdem ef- fectum sacramentalem ; sed hsec significatio
solum addit relationem fundatam in praedicto reali modo prsesentise corporis et continentia specierum. Secundo, Capreol. et Ferrar. su- pra explicant per o ^mparationem ad praedica- mentum Habitus. ad quod dicunt revocari hoc esse sacramentale, quantumadhanchabi- tudinem, quia sicut Habitus est quid extrin- secum et quodammodo continet hominem ves- titum, ita species respectu corporis Christi quasi extrinsece continent et denominant illud. Tertio, explicari potest per relationem intimse propinquitatis ; nam licet praesentia non sit relatio, tamen ex illa consequitur, si adsit terminus cum proportionata preesentia ; hoc igitur esse sacramentale corporis Christi, prseter intrinsecam prsesentiam, requirit re- lationem ad species sibi etiam prsesentes. Quarto, etiam explicari potest haec habitudo consistere in vera et reali unione inter corpus Christi et species; de quo modo, quia longam habet controversiam, sect. sequent. institue- mus. Ex his obiter colligilur, hoc esse sacramentale , prout includit hsec omnia , non fieri per se primo per aliquam actio- nem, sed fieri fundamentum prsesentiae, inde vero resultare alias relationes vel denomina- tiones.
- Differentia, qux est inter prxsentiam et propinquitatem ad species, explicatur. — So- lum posset aliquis quaerere, quare modus praesentiae, qui consideratur in ordine ad lo- cum, vel spatium specierum, dicitur esse ab- solutus et intrinsecus corpori Christi, modus autem prsesentiee et propinquitatis intimae ad species dicitur tantum esse relatio vel deno- minatio extrinseca. Respondetur, interroga- tionem hanccommunem esse, tam corporibus, quam Angelis, et rebus omnibus, quae sibi in- vicem sunt praesentes. Ratio ergo breviter est , quia prsesentia rerum inter se supponit mo- dum existendi rei secundum se, et in illo fun- datur, et ex illo resultat; et ideo, nisi res, quae sibi sunt praesentes, aliud genus unionis inter se habeant, ex vi solius preesentiee, solum dicunt talem modum relationis. Et signum a posteriori est, quia mutari potest per solam mutationem alterius extremi, et similiter acquiri. At vero alius modus preesen- tiae, qui consideratur in ordine ad spatium, non habet alium, in quo fundetur, vel ex quo resultet, nec terminum realem, a quo pendeat, et ideo est modus absolutus et intrinsecus illius rei, quam afficit, et ex genere suo per solam propriam mutationem sui subjecti ac- quiri et amitti potest.
DISPUTAT. XLVII, SECT. III.
SECTIO III.
Utrum haec preesentia includat realem ac veraui imio- nem corporis Christi ad species sacramentales.
Preesentia unius rei ad aliam, ex vi ac prrecisa ratione sua, solum requirit indistan- tiam ac perfectam propinquitatem talium re- rum inter se, et hanc preesenliam hactenus explicuimus, quid sit; quoniam certum est, hanc saltem convenire corpori Christi, res- pectu specierum sacramentalium. Nunc ergo inquirendum superest, an preeter hanc pree- sentiam intercedat unio; quanquam enim omnis unio prsesentiam requirat unibilium inter se, non tamen e converso omnia, quee sunt sibi prsesentia, sunt inter se unita.
Prima sententia est dari veram unionem
inter Christum et species sacramentales. — In
qua re prima sententia referri potest, affir-
mans in hoc sacramento esse veram unionem
inter Christum et specfes, ineffabilern tamen
et incomprehensibilem. Ita videtur sentire
D. Thom., in 4, dist. II, quaest. 1, art. 1,
quasstiunc. 1 , ad 1; ubi exponit Damascen.,
lib. 4 de Fide, cap. 14, dicentem, Deum con-
junxisse divinitatem suam pane et vino, et
fecisse ea corpus et sanguinem suum, intelli-
gendum esse, quantum ad species, quibus
Christi corpus divinitati unitum modo ineffa-
bili conjungitur. Unde Cajetan. hic, dicit hunc
modum unionis esse ineffabilem, et a Concil.
Lateran. vocari, continentis et contenti; et
quaest. 76, art. 6, dicit, inter corpus et species
intercedere nexum a solo Deo factum, quod
non potest intelligi nisi de unione formali,
quia unio effectiva, de qua posiea dicam, non
potest a solo Deo immediate fieri, implicat
enim repugnantiam. Utitur autem Cajet. ibi
quibusdam rationibusparum efficacibus, quas
propterea omitto. In eadem sententia videtur
esse Aureol. apud Capreol., dist. 10, q. 1, in
argum. contra 1 conclus.; et idem Capreol.
ibi, qusest. 2, ad 1 Scoti contra 2 conclus.;
Palud., q. 3; et uterque dicit corpus Christi,
licet non sit unitum speciebus, sicut potentia
actui, uniri tamen tanquam id, quod subjecto
accidentium succedit, et inseparabiliter illis
conjungitur vera unione, quee imperfectionem
excludit; sic etiam Sotus ibi. qusest. 1 , art. 6,
dicit, corpus Christi aliquo nexu sub specie-
bus contineri; idem sentit, dist. 9, queest. 2,
art. 1 , ad 2 et 4 Scot., et latissime art. 4, post
recitatam 3et 4opinion., ubi, preeter preesen-
tiam localem, requirit unionem, ut corpus
Christi contineatur sub speciebus, eo modo, quo continebalur substantia , seclusa inhee- rentia; idem senlit Ledesm. 1, part. 4, q. 6, art. 4, dub. 5, qui, preeterpreesentiam, requi- rit alium modum. Richard., art. 13, pag. 260, § Intelligilur autem, dicit, ex corpore et spe- ciebus constitui unum sacramentum, non so- lum ut ex signo et signato, sed modo nobis ineffabili, et incomprehensibili; et infra dicit, intimius conjungi corpus Christi speciebus, quam prius uniretur substantia panis, non solum ex Dei voluntate, sed ex ipse modo, quo ibi existit; idem art. 14, pag. 301. In eadem sententia est Alanus, 3ib. 1, cap. 34, 55, 36 et 37, ubi licet affirmare non audeat, se tamen valde propensum ostendit, ut hypos- taticam unionem inter species et Christi cor- pus concedat. Bellarm., lib. 3 de Eucharist., cap. 18 et sequent.; Joan. Hessel., libro de Corpore Christi, fol. 181, dicit, corpus Christi arctius conjungi accidentibus, quam Angelus corpori assumpto conjungatur; idem sentit Claudius, repet. 5, c. 3,'quatenus dicitcorpus Cbristi supplere vicem subjecti; et repet. 9, cap. 6, fol. 139, pag. 2, dicit, esse unionem arctissimam, non inheerentiee, nec hypostati- cam, sed sacramentalem. Fundamenta hujus sententiee varia afferuntur, ut, v. gr., quia ex corpore Christi et speciebus fit unum sacra- mentum ; ergo oportet , ut intercedat vera uriio. Sed hoc et similia non habent difficulta- tem, quia, ut constat, ad compositionem sa- cramenti non requiritur unio physica inter componentia , sed satis est propinquitas seu preesentia cum mutua relatione, quia sacra- mentum non est unum per se, nec physicum, sed artificiale. Duo igitur sunt, quee nonnul- lam difficultatem habent : primum est, quia nisi intercedat unio inter corpus et species, fieri non potest, ut corpus Christi inde exclu- dat formaliter substantiam panis, per intrin- secam incompossibilitatem. Sola enim prte- sentia realis non est formaliterincompossibilis cum substantia, nec cum existentia ejus, nec cum unione, quam cum suis accidentibus habet; est enim ibi substantia corporis Christi indivisibiliter et per modum substantiee; hoc autem modo non repugnat, quod sit intime prassens quantitati panis. Consequens autem est falsum, quia alias non posset esse vera conversio substantiee panis in corpus Christi, quia duo termini, nisi formaliter inter se re- pugnent, non possunt, ex vi ejusdem actionis, seu conversionis , unus in alium converti. Secundum fundamentum sumitur ex quadam
55 QILEST. LXXV, ART. I.
veluti communicatione idiomatum inter spe- cies et corpus Christi; nam visis, tactis, fractis aut motis speciebus, dicitur corpus Christi, videri, tangi, frangi, moveri; ergo nascitur hoc ex aliqua unione, sicut ex simili commu- nicatione inter humanitatem et Verbum colli- gunt sancti Patres unionem inter illa, unde comparant ssepe hanc compositionem ex carne Christi et accidentibus panis, cum illa unione ex carne et Verbo, ut refert late Claudius, repet. 8, c. 4; et hoc maxime convincit com- municatio in motu; nam motis speciebus mo- vetur per accidens corpus Christi, quod non posset ex natura rei consequi, nisi vera et realis conjunctio inter ea intercederet. Simile argumentum sumi potest ex eo quod, corrup- tis speciebus, statim desinit esse ibi corpus Christi, quia amittit unionem, sicut desineret substantia panis, cui corpus successit, ut si- gnificavit D. Thom., q. 77, art. 4, dicens, corpus Christi desinere esse hic, corruptis speciebus, quia succedit subslantise panis. Item, ex vi hujus unionis, accidentia separata habent vim efficiendi quidquid possent facere conjuncta suee substantiee, ut ait Bonaventura, d. 11, art. 1, q. 3. Denique, ratione hujus unionis, vere ac proprie designatur corpus Christi, dicendo : Hoc est corpus, quia illud pronomen proprie non designat, nisi quod realiter continetur et conjungitur cum his ac- cidentibus sensibilibus.
- Secunda sententia negat omnem unionem realem. — Secunda sententia negat omnem unionem realem inter Christum et species, prseter inseparabilem preesentiam ex pacto divino; ita sentit Scotus, d. 10, quaest. 1; Gabr. ibi, art. 2, concl. 10, et lect. 47 in can., ubi dicit, At Okam ; idem Major, d. 10, q. 6; et Thom. de Argen., queest. 2, art. ult.; Pe- trus de Aliac, quaest. 5, art. 2, quatenus di- cunt, corpus Christi moveri motis speciebus, ex voluntate, et ex pactoDei; et eadem est sententia Nominalium, ut videbimus infra, queest. 76, qui consequenter aiunt, Christum contineri sub speciebus, tanquam sub signo infallibiliter reprsesentante Christum ibi prse- sentem; heec autem significatio fundatur in impositione Christi, non autemin unionephy- sica et reali. Fundamentum hujus sententiae fuisse videtur, quia hoc satis est ad omnia, quee de hoc mysterio fides docet, intelligenda, quia sicut unitas et esse sacramenti non opor- tet , ut dicat necessario aliquid physicum , prseter res, quee ad significandum imponun- tur, ita neque unio sacramentalis requirit
propriam et physicam unionem, sed solum eam propinquitatem, quee ad significationem et effectum sacramenti sufficiens fuerit; ergo alia unio superflua est, et non satis intelligi potest.
Mihi videtur distinctione utendum : alia est enim unio intrinseca, quam vocamus for- malem, et est illa, in qua duo extrema ita conjunguntur physice, ut proprie ac realiter componant unum, quee compositio semper re- quirit in utroque, vel altero extremo intrin- secum et realem modum unionis; essentialiter dependentem ab altero extremo, cum quo est compositio, seu a toto composito, quatenus ipso destruclo, non potest ille modus conser- vari, sicut e converso, posito illo modo unio- nis, necesse est, ut compositum resultet, quse omnia ex metaphysica suppono, et ex his, quee traduntur in materia de incarnatione. Prseter hanc vero unionem , potest intelligi alia, quam voco effectivam, et erit, quando duo ita sunt sibi intime preesentia, ut ex effi- cientia, quam habet unum circa alterum, non possint separari, ac si dicamus, ferrum esse realiter conjunctum magneti, non solum pro- pinquitate locali, sed unione effectiva, quia magnes effective illud trahit et continet ne a se separetur.
Inter Christum et species non est unio formalis physica. — Non est unio sacramen- talis. — Dico ergo primo : inter corpus Christi et species non intercedit formalis unio seu compositio physica, ex qua resultet unum physicum compositum, tanquam ex duabus partibus, seu extremis vere componentibus. Heec conclusio, quamvis ab auctoribus dis- tincte et expresse non ponatur, tamen sub eisdem terminis contrarium doceri non video, imo nec fere tractari ; indicatur vero a Ca- preol., d. 10, q. 3; Ferrar., 4 cont. Gen., c. 63, quatenus dicunt, accidentia comparari ad corpus Christi per modum habitus, et rei extrinsece adjacentis seu continentis; idem indicant auctores, qui hanc unionem per so- lam efficientiam explicant, ut infra referam. Potest in eamdem sententiam afferri Algerus, lib. 1 de hoc sacramento dicens : In sacra- mento, ne dicamus panis formam Christo impersonatam, quia mansura in Christi cor- pore non est. Ubi nomine formee, panis acci- dentia intelligit; et ideo dicit inferius, illam formam esse mysticam, respectu Christi, non impersonatam , id est , non ipsius personee unitam. Hoc etiam videtur asseruisse Gloss. ordin., 1 ad Cor. 11, his verbis : Quxrema-
DISPUTAT. XLVII, SECT. III.
nent de priori substantia accidentia, scilicet color et sapor, etc, nec corpus Christi af/i- ciunt, nec in eo fundantur. Et probatur pri- mo, quia talis unio nec accidentalis esse po- test, nec substantialis; ergo nulla ; sicut enim non est medium inter substantiam et acci- dens, ita neque inter unionem accidentalem et substantialem. Nisi fortasse quis dicat, esse quasi mistam, et substantialem ex parte unius extremi, accidentalem vero ex parte alterius ; quod facile refelli potest, quia , ut unio sit substantialis, non satis est, id, quod unitur, essesubstantiam,sed oportet, modum ipsum unionis esse substantialem, et conse- quenter necesse est, terminum integrum ac- tionis unitivae esse substantiam, quia de ra- tione modi unionis substantialis est, ut ad constitutionem, seu complementum substan- tise pertineat ; at vero si ex parte unius ex- tremi unio est accidentalis , non potest in alio extremo modus unionis esse substan- tialis, nec potest tota conjunctio ad substan- tialem terminum referri. Et heec eadem ratio concludit, non posse totam hanc unionem esse substantialem, tum quia cum aliud extremum sit accidens, non ordinatur tota unio ad com- ponendam unam substantiam, neque unum ens per se; tum etiam quia modus unionis in altero extremorum est acciclentalis ; tum de- nique, quia unio illa non est in natura, neque in hypostasi, vel subsistentia, aut existentia substantiali, ut ex dicendis constabit; preeter haec autem non datur aliud genus substan- tialis unionis, ut constat ex doctrina de incar- natioue, et metaphysica, quia non est aliud genus realis compositionis in substantia.
- Nec accidentalis physica. — Superest, ut alteram partem probemus, nempe hanc unionem non posse esse accidentalem, quod sic ostendo, quia in omni unione reali acci- dentis et subjecti, seu quasi subjecti, necesse est, ut componentia sese aliquo modo affi- ciant, et unum sit aliquo modo actus alterius, saltem ad imitationem formalis et materialis causae; tam intrinsecum enim est hoc omni unioni, saltem ex parte alterius extremi, ut etiam inter Verbum divinum et humanitatem non intelligamus veram et realem unionem, nisi hoc modo illam explicando; sed inter corpus Christi et species non intercedit hujus- modi habituclo, seu conjunctio, ut constat. Primo ex parte specierum, quia illse nihil in se habent, in quo pendeant a corpore Christi lanquam ab intrinseco actu, seu termino, quia vel iliud esset ipsa accidentis essentia, et hoc
non, ut est per se notum, quia conceptus es- sentiaa est primus in re maximeque immuta- bilis; vel esset existentia, et hoc etiam dici non potest, quia, ut alias late probavi, nulla res potest per alienam existentiam, quin po- tius nec per eniltatem a se distinctam, exi- stere ; ut omittam certissimum esse, accidentia panis non existere formaliter per existentiam corporis Christi, alias quaedam hypostatica unio ibi interveniret, quod non est probabile, nullus enim Catholicorum id ausus est asse- rere. Et eadem ratione probatur, accidentia haec non habere subsistentiam a corporc Christi, quia in corpore Christi non est alia subsistentia, nisi divina; ut ergo illa acci- dentia subsisterent formaliter per subsisten- tiam corporis Christi, oporteret illa hyposta- tice uniri subsistentiee Verbi divini, quod asserere plus quam temerarium esset, quia esset novum et inauditum mysterium, sine fundamento, aut auctoritate assertum, prae- terquam quod agens de mysterio incarna- tionis ostendi, accidens non esse capax unio- nis hypostaticee, quia non est aptum, ut per se subsistat; inaccidentibus ergo nullus realis effectus intelligi potest, qui ex tali unione ad corpus Christi in eis resultet. Et eodem dis- cursu excludi potest eadem unioex parte cor- poris Christi, quod rationes sequentes clarius demonstrabunt.
- Secunda ratio sit, quia ubi est vera unio, est etiam in utroque vel altero extremorum realis modus unionis, ut dictum est; sed ne- que in speciebus, neque in corpore Christi fingi potest hic modus unionis. Quod impri- mis de speciebus probatur, quia facta conse- cratione, species per se existunt, vel per solam negationem actualis inheerentiee , ut Scotus et alii volunt, vel per modum absolu1 tum et positivum per se existendi, subsis- tentiae similem , et cum actuali inhaerentia ineompossibilem. Sed neuter modus exi- stendi ex his est modus unionis accidentium ad corpus Christi, ut de negatione inhaerendi est per se notum, et de modo per se exi- stendi est evidens, quia est modus omnino absolutus, ut subsistentia, et independens ab altero, ut ab intrinseco termino. Cujus evi- dens signum est, quia possunt conservari spe- cies consecratae, per se existentes, absque corpore Christi. Denique ipsa vox, per se existendi, indicat rem, quae sic existit, non inniti alteri, atque adeo illum modum sic exi- stendi per se, non requirere unionem ad al- terum ; at vero in accidentibus separatis
QILEST. LXXV, ART. I.
nullus alius positivus raodus hactenus exco- gitatus est, prseter illum , qui requiritur, ut per se existant; imo talis modus oppositus esset modo existendi per se; oporteret enim, ut per illum accidentia essent aliquo modo in corpore Christi, seu niteren^ur illi, ad simili- tudinem illius modi, quo humanitas existere dicitur in Verbo et niti illi, unde, sicut ille modus excludit ab humanitate modum per se existendi, ita hic ab accidentibus. Quod ita confirmo, quia modus unionis unius rei ad alteram, oportet, ut ad illam terminetur, vel ut adformam, vel ut ad materiam, vel ut ad lerminum, seu sustentaculum alterius, nara sine aliqua hujusmodi habitudine nec concipi potest moclus unionis, nec prteter illas aliee possunt excogitari, cum omnia rerum genera sub illis membris comprehendantur; secl in accidentibus non potest esse modus unionis, qui ad corpusChristi, utadformam, termine- tur, ut est per se notum; neque ut ad mate- riam, seu subjectum, alias inheererent illi, quod est absurdissimum, et contra principia fidei, quia alias neque ipsa essent per se, secl afficerent corpus Christi, ipsumque quantum, rotundum, etc, denominarent. Tandem, quod non terminetur heec unio ad corpus Christi, ut ad sustentans, vel terminans accidentia, ita ostendi potest, quia si hic modus unionis in aliquo accidenti intelligi potest, maxime in quantitate panis, quia illa est, quee proprie separatur a substantia et per se existit ; sed in ea non potest intelligi haec habitudo; quod ita ostendo. Nam tria possunt intelligi in quantitate : primum essentia ejus, et ratione ejus non potest dicere hanc habitudinem ad corpus Christi, quia illa essentia est immuta- bilis. Item, quia essentialis habitudo quanti- tatis esthabitudo cujusdam formse; ostensum est autem quantitatem non respicere corpus Christi, nec uniri illi, per modum formse. Se- cundum est, extensio ipsius quantitatis. Et de hac evidentius est, non posse terminari a corpore Christi, nam si sit extensio secundum se, essentialiter postulat proprios et intrin- secos terminos sui generis ; si sit extensio in ordine ad locum, nullum alium intrinsecum terminum requirit, prseter talem modum exi- stendi in loco. Tertium est existentia quan- titatis. Et de hac etiam probatur primo, quia jam existentia quantitatis inniteretur alteri, et consequenter non proprie et vere per se existeret, sicut humanitas, quia uniturVerbo, ut termino sustentanti, non per se existit. Secundo, quia nihil potest esse terminus exi-
stentia3 alterius, et non per modum subjecti, nisi ratione subsislentiee ; ergo illa unio quan- titatis esset immediate ad subsistentiam cor- poris Christi , quse est divina ; ergo esset quseclam unio hypostatica, quod nullus Catho- licus admittit. Tertio, quia omnis res, quae hoc modo unitur alteri, dat illi aliquam deno- minationem tali formse vel naturse proportio- natam, et ita Verbum vere dicitur homo, ab humanitate unita, et in universum in omni alia unione idem invenitur, quod ex partibus seu extremis componentibus oritur denomi- natio, vel eorum inter se, vel saltem respectu compositi; in prsesenti autem nihil hujusmodi fingi potest, quia corpus Christi nullam phy- sicam ac propriam denominationem accipit a quantitate panis. Nisi fortasse quis dicat, de- nominari Christum contentum, vel compo- situm ex Christo et speciebus denominari sa- cramentum, vel aliquid hujusmocli. Sed hsec levia sunt, quia hujusmodi denominationes, ex genero suo, realem unionem non requi- runt; unitas enim sacramenti, ex quacumque morali seu artificiali compositione resultat, si adjungatur impositio ad significandum. Ratio etiam continentis et contenti per se sola non sufficit, nec hujusmodi unionem re- quirit.
- Secundo ex dictis facile concluditur, nec in corpore Christi posse talem modura exco- gitari. Primo, quia si non est in accidentibus. cur erit in corpore Christi, cum accidentia non minus, imo magis mutabilia sint, quam corpus Christi? non est ergo ratio, cur unio fiat magis per mutationem corporis Christi, quam accidentium. Secundo , quia corpus Christi non unitur accidentibus , ut per se ipsum, quasi formaliter aut materialiter, seu terminative conferat aliquem effectum rea- lem, ut ostensum est. Et eisdem rationibus convincitur, non uniri, ut ab illis aliquid ac- cipiat aliquo ex prsedictis modis. Unde neque illa afficit, neque ab eis afficitur, nec cum illis componit aliquod compositum physicum vere unum. Tertio, quia res, quee habet modum unionis ad alterum, vel communicat illi suum esse; vel in illo habet suum esse, sicut huma- nitas in Verbo, vel denique ab illo incipit esse, quasi formaliter; sed corpus Christi nec communicat suum esse accidentibus , neque habet suum esse in illis, vel ab illis : ergo. Ultimo ille modus in corpore Christi non po- test esse substantialis, ut quee adduximus in prima ratione convincunt. Et prseterea, quia cum Ghristus sit substantia ex omni parte
DISPUTAT. XLVIl, SECT. III.
completa, non est capax novi modi substan- tialis. Deinde quis dicet, modum unionis sub- stantise cum accidente esse substantialem , cum accidens ad complementum substantia3 pertinere non possit? Tum denique quia alias differret Christus in sacramento a se ipso in ccelo substantialiter, saltem in modo existendi, quod nullus dicet. Nec vero potest esse hic modus accidentalis in corpore Christi ; inter- rogo enim adquod prpedicamentum pertineat, vel reducatur? nam suppono ex communi ratione unicnis, non esse relationem secun- dum esse; ad aliud autem prsedicamentum revocari non potest, quia maxime ad quan- titatem ; omnis enim modus unionis cum acci- dente reducitur ad illud prsedicamentum ac- cidentis, cum quo fit unio; hic autem, si quse est unio cum corpore Christi, proxime cum quantitate fit; ergo ad illam maxime revoca- bitur. Sed hoc etiam minime posse dici vide- tur, quia corpus Christi nonunitur quantitati, ut danti esse quantum ; ergo nec ut habenti propriam praedicamentalem rationem ; ergo non potest hic intercedere moclus unionis, ad quantitatem pertinens. Estergo inintelligibilis talis unio, et compositum ex ea resultans. Tertio ratio confici potest ex parte termini integri, qui resultare debet ex omni unione hujusmodi, quia neque illucl est una substan- tia, neque aliquod compositum accidentale, quia neque est unum quale, neque unum quantum, aut quid simile, neque omnino ha- bet unum esse reale; dicereautem esse unum sacramentum, nonsatis est, ut supra ostencli. 9. Replicatio. — Solutio. — Ad tiEec vero omnia dici potest, concludere quidem, illam unionem a nobis non posse intelligi, neque explicari, neque esse similem alicui earum, quas cognoscimus, non tamen directe et po- sitive concludere, esse impossibilem ; potest enim Deus facere unionem alterius ordinis, licet a nobis non concipiatur. Respondetur primo : si res esset de fide, et ab hominibus doctis aliud clici non posset, admittendum esset hujusmodi responsionic genus; at vero nec fides docet talem unionam, neque est ad- modum consentanea principiis fidei, ut ex existentia per se accidentium declaratum est, et ex alio capite jam declarabo; cur ergo re- vocabimur ad has augustias, et difficiliora reddemus mysteria fidei? Secundo, sancti Patres agentes de unione incarnationis, quee difficilior et omnium altissima est, non ita respondebant infidelibus. sed curabant expli- care, quse sit illa unio, primo dicentes esse
substantialem, quia ad substantiam termina- tur. Deinde distinxerunt unionem in natura et in subsistentia, et dicentes, illam non esse unionem in natura, concluscrunt, esse in sub- sistentia, indicantes, unionem illam, qua? in nullo genere rerum invenitur, discurrendo per omnia, commentitiam esse et impossibi- lem. Ex quo ulterius intulerunt Theologi, im- possibile esse inveniri unionem substantialem inter cluas naturas substantiales et comple- tas, ut sic, id est, nisi uniantur in una per- sona, ete contrario, non posse personam per- sonse substantialiter uniri, quia non potest ex duabus naturis completis una natura, ne- que ex duabus personis una persona resul- tare, ac denique quia non potest esse unio substantialis, ex qua non resultet una sub- stantia. Sic ergo nos concludimus, non posse esse veram unionem realem, ex qua non re- sultet una aliqua res, nec veram unionem in- trinsecam ac formalem ex substantia et acci- denti, ex qua non resultet unum in aliquo genere accidentis. Et ita tandem concludimus, non solum negative, non intelligi talem unio- nem, sed et positive intelligi implicare, et ideo non esse possibilem, quia dicitur esse vera unio realis, in quam nec ratio, nec mo- dus, nec terminus talis unionis convenire po- test. Loquor autem semper de intrinseca ac formali unione , ut terminorum aequivoca- tionem excludam. Solet enim interdum vo- cari unio accidentalis, quse solum est per con- tactum, vel extrinsecam habitudinem, ut est inter vestem, et rem vestitam, locum et loca- tum, calamum et manum, et similes, quse revera non sunt propriee uniones et composi- tiones, de quibus agimus, sed solum propin- quitates quaedam, seu habitudines aliquae vel extrinsecae clenominationes.
- Evasio. — Impugnatur. — Unde exclu- ditur aliorum evasio, qui dicunt hic interce- dere unionem, qualis esse solet inter causam principalem et instrumentum conjunctum ; nam ratio instrumenti, per se sumpta, solum requirit contactum , habitudinem, vel conco- mitantiam quandam, non autem propriam unionem physicam, nisi id, quod est instru- mentum, secundum suum esse, prius uniatur ad componendum unum ens cum altero, quod esse dicitur principalis causa; sicut manus dicitur instrumentum conjunctum hominis , unitum tamen illi ad componendum unum corpus, et corpus dicitur conjunctum instru- mentum animse, cum qua tamen unitur ad componendam unam naturam, et humani-
QILEST. LXXV, ART. I.
tas est organum conjunctum Verbi, cum quo prius unitur ad componendam unam per- sonam, ac denique calor dicitur esse instru- mentum conjunctum ignis, cui prius unitur ad existendum in ipso, et componendum unum calidum. Itaque ratio instrumenti non facit unionem propriam, sed interdum con- sequitur ex unione ; unde quando non suppo- nitur unio inesse, ex qua consequatur, solum intercedere potest inter instrumentum et cau- sam extrinseca vel effectiva aliqua conjunctio, ut est inter baculum et manum, et inter An- gelum et corpus assumptum, quee tamen in- strumenta interdum dicuntur separata, quia sunt supposita distincta a principalibus cau- sis, quamvis alio modo dicantur conjuncta, quatenus indigent actuali usu , seu influxu principalis causee; et uterque modus potest accommodari speciebus respectu corporis Christi, quia licet non sint suppositum, ta- men quatenus per se existunt, habent se ad modum suppositi distincti, indigent tamen actuali usu, et influxu corporis Christi pree- sentis intime, ut efficiant gratiam.
Probabile est inter Christum et species intercedere vinculum reale per efficientia?n. — Dico secundo : probabile est inter Christum et species intercedere reale vinculum per efficientiam, et quasi attractionem unius ad alterum. Heec assertio est consentanea omni- bus Theologis in prima sententia citatis; cum enim specialem unionem hic esse affirment, et illa non possit esse formalis, videntur sal- tem intelligendi de effectiva, quee satis etiam est ad eorum dicta interpretanda; imo non- nulli eorum ita diserte exposuerunt , ut Claud. deSainct.,rep. 9,c. 6, fol. 114, part.2, ubi ita Aureol.exponit; Palac, in 3, dist. 11, disp. 1, post. 2 conclusionem ; Guil. etiam Paris., tract. de Eucharist* § 1,fol. 14, dicit, corpus Christi sustentare accidentia sine in- heerentia, quod non videtur posse, nisi de efficientia intelligi, cum hic non intercedat hypostatica unio. Secundo, ut ratione hoc os- tendamus, duo declaranda sunt. Primum est hoc genus vinculi esse possibile, alterum ita esse de facto.
Probatur unionem effectivam inter cor- pus Christi, et species sacramentales esse pos- sibilem. — Primum ita declaro : nam spe- cies consecratee effective conservantur sine subjecto, singulari et supernaturali actione Dei, qua supplet subjecti defectum; ergo potest Deus hunc effectum seu actionem efficere per Christi corpus, tanquam per instrumentum ;
constat enim ex doctrina tradita supra in materia de sacramentis in genere, et de in- carnatione, Deum posse uti creatura, ut ins- trumento ad actionem supernaturalem. Ea- dem autem ratio est de hac, quee de ceeteris. Nisi fortasse quis dicat, actionem hanc, qua species separatee conservantur, esse creationi similem, quatenus est actio absque subjecto, sicut conservatio animee separatee est veluti quaedam continuata creatio, et si Deus produ- ceret actum separatum, esset vera creatio. Respondetur, etiam si hoc verum sit, non re- pugnare, creaturam esse hujus actionis ins- trumentum, ut preedictis locis ostendi. Deinde preeter hanc actionem, quee ad existentiam accidentis terminatur, potest in accidenti se- parato intelligi modus per se subsistendi, qui propria actione fit, quee non est creationi si- milis, sed versatur circa entitatem ipsiusacci- dentis, ut in subjecto; hujus ergo actionis poterit esse instrumentum corpus Chrisli. Denique preeter existentiam, et modum exi- stendi, est in accidenti localis preesentia, quee fieri, et conservari potest per actionem ad localem mutationem pertinentem; ethanc etiam actionem potest efficere corpus Christi, veluti trahendo ad se accidentia , ita ut se- cundum preesentiam realem ab ipso separari non possint, sicut magnes adsetrahit ferrum, et tractum quasi continet sibi preesens et conjunctum ; heec ergo actio potest sine dubio communicari corpori Christi. Eodem autem genere argumentandi seu ratiocinandi, os- tendi potest, species posse effective quasi attrahere ad se corpus Christi, et conservare realem preesentiam, et indistantiamcum ipsis, quod exemplo magnetis supra explicui ; et eisdem rationibus facile ostendi potest, et ex dicendis etiam constabit.
1 3. Probatur illam esse de facto. — Secundo ergo probatur ita esse de facto, argumentis factis in principio hujus sectionis; nam ad veritatem omnium fere locutionum, quee sunt de hoc sacramento, heec unio et sufficiens, et necessaria videtur. Primo enim dicitur cor- pus Christi supplere vicem substantiee panis, seclusa inheerentia, quod verissimum erit, si corpus Christi effective sustineat accidentia, quee panis materialiter sustinebat. Secundo recte dicentur species instrumentum conjunc- tum corporis Christi, quia ab illo sustinentur, et quasi omnipotenti manu tenentur; unde supernaturalem vim, seu concursum ad ope- randum accipiunt. Tertio dicuntur species continere corpus Christi, in cap. Firmiter, de
DISPUTAT. XLVIl, SECT. III.
Sum. Trinit., quodhac etiam ratione propriis- sime intelligitur, quia non solum respectu nostri illud quasi circumdant, secl etiam effi- cacia sua intra se continent, ita ut ab illis se- parari non possit; in quo etiam magis salva- tur similitudo accidentium, respectu proprise substantiee. Quarto, corruptis accidentibus amittit corpus Christi sacramentalem pree- senliam; cujus rei optima et intrinseca ralio redditur, si verum est illam ab efficacia acci- dentium pendere, quod magis consentaneum est, quam totam hujus rei causam in extrin- secum Dei pactum et voluntatem revocare; in quo etiam magis servatur proportio acci- dentis cum substantia. Unde etiam fit, ut heec accidentia aptissime significent corpus Christi quod continent, ejusque prsesentiam quam efficiunt; ut in hoc etiam servetur universalis lex sacramentorum novse legis, efficere, ni- mirum, quod significant. Quinto constat motis accidentibus moveri corpus Christi, quod vel revocandum etiam est in solum pactum divi- num ; et ita non tam movebitur, vel trahetur corpus Christi, tractis speciebus, quam ipse seipsum movebit, ut comitetur species; vel certe necessaria est hsec vis in speciebus, qua ad se trahant corpus Christi, nihil huic motioni resistens; sicut si magnes habeat ferrum sibi conjunctum, qui magnetem attraxerit, fer- rum etiam secum feret. Convenientius autem est, ut dixi, omnes hujusmodi effectus in proximas causas revocare, quam in solam Dei ordinationem. Nec vero ad hunc postremum effectum satis est, quod corpus Christi habeat efficientiam circa species, conservando illas, quia ex hac prsecisa efficientia non sequi- tur, quod propter intrinsecam connexionem Christus moveatur, motis speciebus, sicut in exemplo magnetis et ferri constat. Nam licet quis moveat ferrum, non propterea secum attrahet magnetem ; et idem esse existimo in corpore assumpto ab Angelo, quia, licet illo corpore moto, videatur, nostro modo conci- piendi et loquendi more, per accidens moveri Angelus, t-amen revera non movetur ex vi motus corporis, sed potius ipse se movet, ut corpus comitetur, quia nihil ipse patitur a corpore, nec proprie ab illo continetur, sed ipse potius illud continet, ac movet ; ita ergo esset in preesenti, si accidentia in corpus Christi preedictamefficaciamnon haberent. Et ratio est, quia causa ut sic non pendet a sub- jecto, circa quod operatur; et ideo licet illud removeatur, ipsa non necessario trahetur ex vi talis motus, si non habet cum illo conjunc-
tionem aliam ; necessarium ergo est hanc po- nere. Sexto tandem hoc declaratur, quia, ut supra ostendimus, esse sacramentale corpo- ris Christi, prseter intrinsecum modum pree- sentiee, includit inseparabilem quandam ha- bitudinem et conjunctionem ad species, ita ut inseparabilis prsesentia mutua corporis et specierum sit de ratione hujus sacramenti; ergo oportuit, hanc conjunctionem fieri per intrinsecum vinculum, quoad fieri posset; nam licet consistere possit, loquendo de abso- luta Dei potentia, ex solo pacto extrinseco, et efficacia divinae voluntatis, tamen melius dicitur fieri per causas secundas, quando commode fieri potest; hoc enim et divinee providentise magis est consentaneum, et ad majorem hujus sacramenti perfectionem , et efficaciam pertinet. Et per heec satis respon- sum est rationibus in principio factis; nam de aliis locutionibus, quee ibi attinguntur, dicemus plura in sectione seq.
Prima difficultas circa prsedicta. — Sed supersunt nonnulla^ difficultates circa posteriorem assertionem. Prima est, quia, vel heec conjunctio effectiva est cle intrinseca ra- tione, et unitate hujus sacramenti, vel non; si non, superflue et sine causa ponitur, quia sola illa unio hic asserencla est, quee ad ipsius sacramenti constitutionem pertinet. Si autem dicatur primum, sequitur primo, hoc sacra- mentum non confici per actionem verborum, quia unio effectiva non potest fieri per actio- nem quasi extrinsecam alterius, sed per mu- tuam actionem extremorum , quee inter se uniuntur, ut in preesenti uniuntur corpus et species per actionem corporis in species, et specierum in corpus; illse autem actiones non possunt fieri per actionem verborum; repu- gnat enim unam actionemper aliam fieri, tum quia hoc ipso,quod actio est fieri termini, in- trinsece et essentialiter est fieri sui ipsius; tum etiam quia alias procederetur in infini- tum. Ex quo sequitur secundo, hoc sacramen- tum non confici et constitui in primo instanti in quo terminatur prolatio verborum; patet sequela; quia in eo instanti fit actio verbo- rum, per quam efficitur tota consecratio; ergo tunc verba efficiunt preesentiam corpo- ris Christi sub speciebus, separando illas a proprio subjecto, et per se constituendo; ergo in eo instanti non est unio effectiva ; ergo non est integre sacramentum constitutum.
Solutio probabilis. — Responcleri potest primo, non esse inconveniens, in eodem ins- tanti, in quo verba efficiunt consecrationem,
58 QUjEST. lxxv, ART. I.
efficere simul corpus et species inter se, vel eumdem terminum efficienclo per actiones di- versas, vel certe, quod verba prius natura attingant substantiam corporis Ghristi, quam prsesentiam; illa vero substantia, quasi pro- ducta vi verborum , statim efficiat sepa- rationem specierum a substantia panis; e contrario vero species efficiant pra?sentiam corporis Christi secum. Hsec responsio est probabilis; sed mihi non omnino placet. Primo, quia non videtur negandum, quin virtute verborum fiat prsesentia corporis Christi sub speciebus, tum quia hoc signifi' cant verba, Hoc est, etc. ; tum etiam quia actio verborum in corpus Christi vel forma- liter terminatur ad solam prassentiam, vel certe taliter fit, ut necessario contingat ipsam praesentiam, ut disp. 11 latius dicam. Et si- militer negandum non est, quin verba effec- tive expellant substantiam panis, et conse- quenter separent accidentia; alias non fieret conversio virtute verborum. Deinde non recte dicitur, corpus et species simul cum verbis efficere eosdem terminos, quia vel efficerent, utcausae, seu instrumenta totalia ; et hoc su- perfluum est, et sine fundamento dictum, quia corpus et species non possunt inter se habere actionem, nisi ut actio verborum jam ad illa intelligitur terminata ; ad quid ergo ipsa efficient illud idem, quod virtute verbo- rum factum inveniunt? hoc enim est ingens miraculum, quod multis videbitur impossi- bile, et ut minimum, est valde superfluum; vel intelligentur corpus et species efficere cum verbis ut instrumenta partialia, et hoc etiam dici non potest, tum quia tota conse- cratio fit virtute verborum, ut infra videbi- mus ; tum etiam quia cum corpus et species non possunt efficere, nisi ut consecrata, seu confecta per verba, non possunt coefficere ipsi actioni, ut sit; terminus enim non potest esse actionis principium.
- Solutio vera primse difficultatis. — Di- cendum ergo videtur, in eo primo instanti non esse mutuam effectionem inter corpus et species; est enim haec notanda differentia in- ter unionem formalem et effectivam, quod unio formalis consistit in aliquo modo intrin- seco utrique vel alteri extremorum , qui , quantum est ex modo existendi, quem habet, potest esse terminus actionis unitivse. At vero unio effectiva solum constitit in actione, cujus terminus non est aliquis modus unionis, praeter existentiam, et prsesentiam mutuam extremorum inter se. Unde heec unio, quate-
nus est actio extremorum inter se, non potest esse terminus alterius actionis, ut argumen- tum supra factum recte concludil; quia ergo in instanti, quo finiuntur verba, non est nisi actio verborum, et terminus ejus, ideo non intercedit tunc mutua actio inter corpus, et species. Quapropter consequenter negandum est, hujusmodi actionem esse de intrinseca constitutione hujus sacramenti; sed solum id quod per illam fieri seu conservari potest, quod in eo instanti perfectum est ex efficacia verborum; postea vero , id est, immediate post illud instans incipit conservari per ef- ficaciam extremorum inter se; quod non per- tinet quidem ad rationem sacramenti, quia non in fieri, sed in facto esse consistit; perti- net tamen ad perfectionem ejus, ut per in- trinsecam efficaciam suam intercedat intima quaedam et indissolubilis conjunctio inter ea ex quibus coalescit; et hanc habet in primo instanti ex virtute formee, sub qua pro illo instanti totum sacramentum existit; post illud vero instans perseverat illa conjunctio per mutuam actionem extremorum inter se, quam efficiunt, veluti per virtutem relictam a for- ma ex vi consecrationis.
Aliter explicari posset, quamvis res eodem revolvatur, esse de ratione hujus sa- cramenti, ut hoc vinculum inter Christum, et species sit per actionem propriam et intrin- secam ipsius sacramenti, seu alicujus partis ejus; et ideo in primo instanti consecrationis immediate fieri virtute formae; postea vero conservari mutuo ab ipsis rebus quee sacra- mentum componunt, quasi ex virtute in eis relicta, ratione formee et consecrationis.
Secunda difficultas circa prxdicta. — Secunda difficultas est quomodo species et corpus Christi possint inter se invicem agere, et, in eodem generecausse efficientis, alterum ab altero mutuo pendere, quia causa efficiens supponitur ad actionem tam secundum exis- tentiam, quam secundum omnes conditiones ad agendum requisitas; ergo ut corpus Christi agat in species, supponitur existens, et prsesens hic , quia in hoc sacramento Christus non agit, nisi ut existens hic ; et e converso, ut species agant in corpus Christi, supponuntur esse, et tali modo esse, scilicet non inheerentes, sed subsistentes, tum quia, ut alibi latius probavi, prius natura res exis- tit. et subsistit, quam operetur ; tum etiam quia species nihil agunt nisi ut consecratae. et a substantia separatse, loquendo de actione sacramentali et supernaturali ; ergo vel spe-
DISPUTAT. XI
cies non possunt in hoc modo existendi de- pendere a corpore Christi, sibi praosente, vel si pendent, non possunt ipstc aliquid effieere circa corpus Christi, quia jam in illo suppo- nitur quidquid per illas effici posset. Dices fortasse, supponi ibi Christum constitutum, et species separatas in illo instanti verborum. Sed hoc non satisfacit, quia illa actio, qua Christus conservat species, supponit ipsum sub speciebus; ergo ut sic, non potest pen- dere a speciebus. Unde D. Thom. infra, q. 76, art. 6, ad 3, diserte negat, Christum pendere ab speciebus; est enim eadem ratio de con- servatione, et de prima effectione, quia con- servatio supponit principium agendi, non ut prseextitit in tempore , vel instanti imme- diate pr£ecedenti, sed ut prius natura, pro eodem instanti, in quo agit conservando. Aliter dici posset, ad hanc unionem effecti- vam non oportere, ut sit ista efficientia reci- proca, sedsatisesseex partealterius extremi, ut, v. gr., quod Christi corpus effective sus- tentet species, quamvis nihil efficiant circa corpus Christi, vel e contrario. Sed hoc etiam mihi non placet, quia, ut videbimus, si qure sint conjectura3, quae probant hanc unionem effectivam, non minus procedunt ex parte unius, quam alterius extremi; fortasse magis urgent ex parle specierum, cum tamen non videatur corpori Christi neganda hsec effi- cientia, quee ad perfectionem pertinet. Adhuc dici posset aliter, non repugnare de potentia absoluta aliqua duo a se mutuo pendere in genere eausae effectivse. Sed hoc, vel revera est falsum, ut argumentum factum probat; vel si aliquo modo est possibile, supponit multa miracula non necessaria, de quibus modo agendum non est. Respondetur ergo, in ordine ad diversa, non esse inconveniens, esse mutuam efficientiam inter aliqua duo; nam et habitus efficit actum, et actus habitum intendit; sic igitur declarari potest in prae- senti hsec mutua efficientia ; nam in primis, ut verisimilius suppono, species non attinge- re, seu conservare effective ipsam substan- tiam corporis Christi, ut infra dicemus; non est tamen necesse, ut species eamdem efficientiam habeant, quia magis expediens fuit, ut ipsse, quatenus consecratse, et separatse sunt, pen- deant et sustententur a corpore Christi, et ideo ordine naturse supponunt corpus Christi sub- sistens independenter ab ipsis ; sic igitur cor- pus Christi potest per suam substantiam et en-
VII, SECT. III. 59
titatem, qua?. ab accidentibus panisnon pendet, efficere in eadem accidentia, et conservarc illa, tum in existentia, tum in modo existendi, tum etiam in prsesentia ; at vero species pos- sunt efficere circa corpus Christi pracsentiam, seu conjunclionem, aut attractionem ad se, quia non est necesse, quod illa actio corporis Christi circa species supponat hanc praesen- tiam, ut conditionem necessariam ad agen- dum; hsec enim conditio, ut supra ostendi- mus, in divinis instrumentis non necessario supponitur; imo interdum fit actio sine tali preesentia ; in prEesenti vero, quamvis actio non fiat, nisi a corpore Christi prresente, illa tamen prsesentia concomitanter, seu conse- quenter se habet, non vero ut principium, seu conditio simpliciter necessaria, quse ad actionem supponatur; sic enim ille modus prsesentiee corporis Christi potest immediate pendere a substantia ejus; ergo et medianti- bus speciebus, quia est eadem ratio quoad hoc, quoniam efficientia illius praesentiae supponit substantiam, non tamen praesentiam ipsam.
4 9. Objectio. — Solutio. — Sed dices tan- dem : quomodo possunt species ad se trahere corpus Christi? oportebit enim, ut illse quali- tatem aliquam imprimant. Respondetur pri- mum : si ea qualitas solum est, veluti impetus motioni accommodatus, non est magnum in- conveniens illam admittere, quia non est qualitas corruptiva, nec majorem imperfec- tionem affert, quam ipse motus, vel preesen- tia localis. Secundo tamen dicitur, non esse hanc qualitatem necessariam; potest enim effectio proxime ad ipsam praesentiam termi- nari, sicut Deus solus potest illam efficere sine impressione qualitatis; et sicut fortasse Angelus movet ccelum sine impressione ali- eujus impetus; hic enim necessarius est, quando vis agentis non potest proxime attin- gere effectum; alioquin sicut potest impetus immediate efficere motum, et ita vis agentis, si sit satis propinqua et proportionata.
- Ad fundamenta secundae sententiae ex dictis patet responsio. Ad fundamenta vero primse opinionis nunc breviter dicitur, neque ad veram rationem conversionis , neque ad aliquid aliud, esse necessariam majorem unio- nem inter Christum et species, quam a nobis explicata est. Reliqua vero , quse ibi attin- guntur, partim in sequenti sectione, partim in sua disputatione de transubstantiatione tractabuntur. \
QILEST. LXXV, ART. I.
SECTIO IV.
Quae denominationes et quasi idiomatum commu- nicationes consequantur corpus Christi ex hac praesentia.
1 . Proponuntur varise rationes, quse in Eucharistia reperiuntur , sub quibus varia prsedicata illi tribuuntur. — Heec quaestio pro- ponitur ad explicandum modura loquendi in hac materia, qui in hujusmodi mysteriis est cognitu necessarius, tum ad exactius intelli- gendam rem ipsam, tum ad vitandos errores. Advertendum ergo est, cum Ghristus sit in hoc sacramento vere, realiter et substantiali- ter, qusedam posse de illo hic existente abso- lute et simpliciter dici, ratione suee substan- tise; qusedam vero ratione modi existendi hic; queedampropterconjunctionemad species, et propter relationes, quee inde consequuntur; qusedam denique ratione ipsarum specierum, quae duplicia esse possunt, alia, quee revera conveniunt corpori, quamvis mediis specie- bus; alia, quse revera solum speciebus insunt, denominant tamen €orpus, veluti per quam- dam idiomatum communicationem, quorum omnium exempla in sequentibus proponam. Similis fere distinctio intelligi potest in ipsis speciebus; manent enim in hoc sacramento accidentia panis, alio tamen modo; unde queedam de illis possunt dici propter id, quod sunt; qusedam propter modum existendi, quem habent; qusedam propter id quod con- tinent vel repreesentant; qusedam denique propter eam substantiam, quam antea con- tinebant, et ex natura sua postulabant. Hic preesertim agimus de locutionibus, pertinen- tibus ad corpus Ghristi, de quibus nonnullas regulas trademus; nam quse ad species per- tinent, pendent ex his, quse de absentia sub- stantias panis in sequenti disputatione dicturi sumus; indicabimus tamen moclum applicandi dictas regulas, quia fere est eadem proportio, supposita ficlei veritate. Primo ergo dicemus de Christo, postea de speciebus. Girca Christum
^autem, ea, quee ad absolutas prsedicationes pertinent, faciliora sunt.
- Omnia prsedicata absoluta, quse Christo secundum se conveniunt, de illo dicuntur, ut est inEucharistia. — Unde dico primo : omnia praedicata essentialia , seu substantialia, et accidentalia omnino absoluta, quae Christo secundum se conveniunt, dicuntur de eo, prout est in hoc sacramento. Advertendum est, aliud esse, aliquod praedicatum dici de Christo
hic existente, aliud vero convenire illi, prout hic existit. Primum est verum de omni praedi- cato conveniente Christo quacumque ratione, quia solum denotat, eam formam convenire subjecto hic existenti, non vero convenire hic, seu formam ipsam esse in illo, prout est hic; et hoc modo de Christo in sacramento existente vere dicitur esse in ccelo, et esse in loco naturali modo, etc, quia est idem om- nino Christus; at vero in posteriori modo prsedicationis denotatur preedicatum , quod dicitur de Christo prout est hic, seu formam, quse per tale prsedicatum significatur, esse hic prsesentem ; et hoc sensu, intelligitur con- clusio, quae tam est certa, quam certum est fcotam Christi substantiam et omnia accidentia absoluta , et connaluralia illi, esse in hoc sa- cramento; de quo dicendum est infra, q. 76 ; et ita Christus, prout est hic, vere ac proprie clicitur homo , Deus , sapiens , pulcher, et si- milia.
S.Prsedicata, quserespiciunt localem modum, non prsedicantur de Christo, ut est in Eucha- ristia; secus quse respiciunt sacramentalem. — Dico secundo : prsedicata, quse significant modum existendi, si respiciant localem mo- dum, non possunt dici de Christo, prout est in hoc sacramento ; si vero significent modum sacramentalem, veredeilloaffirmantur. Itaque poterit dici Christus esse hic substantialiter et realiter, quia haec solum denotant preesen- tiam realem; et poterit item dici esse hic in- visibiliter totus in toto et in singulis partibus, quia hsec et similia indicant verum modum sacramentalis praesentise; non poterit autem dici esse hic extensus aut circumscriptus, quia non habet hic realem rnodum existendi ; et eodem sensu, non polerit dici esse localiter hic; an vero in alio sensu dici possit, infra, q. 76, dicemus, ubi de hoc et de aliis modis inquirendum est. Hsec vero prsedicatio : Est hic corporaliter, sequivoca esl; nam si solum significet veram preesentiam corporis, vera est; sicut propler essenliam substantiae dici- tur, esse substantialiter; si vero illud corpo- raliter dicat modum proprium existendi cor- poris in loco, neganda est; et hoc modo dicunt interdum Sancti, non sumi hic Christum car- naliter, sed altiori raodo, ut disput. prseced., sect. 2 et 9, tractatum est; et idem judicium est de hac voce, naturaliter; absolute enim est hic Christus supernaturali modo, atque ita supernaturaliter. Interdum vero dicunl Sancti, vere ac naturaliter hic esse et a nobis sumi, ut explicent realem ejus naturam hic
DISPUTAT. XL
adesse, ut idem sit naturaliter, quod vere ac realiter.
Ea etiam, quse indicant unionem aliquam Christi ad species, dicuntur de illo, ut hic existente. — Dico tertio : preedicata qusedam, qua3 indicant unionem aliquam Christi ad species, per modum continentiae, seu muture realis praesentise, vere ac proprie dicuntur de Chrislo, ut hic existente. Sic dicitur Christus contineri sub speciebus, et similia ; et ratio est, quia vere intercedit aliqua unio, saltem per effectionem, et inseparabilem ac intimam pra?sentiam; ergo ab hac potest redundare aliqua denominatio ad Christum ex speciebus; si enim ex loco circumscribente denominatur corpus locatum seu contentum, et ex habitu vestitum, quid mirum, quod Christus sub speciebus existens aliquam proportionatam denominationem ab eis sumat?
In quo difficultas consistat, ostenditur. — His positis, quae clariora sunt, difficultas
^est, de quibusdam prreclicatis, quse significant mutationem, vel aliquid simile in acciclenti- bus, quomodo dici possint de corpore Christi, quasi per communicationem idiomatum; hu- jusmodi sunt, frangi, moveri, tangi, videri, et similia, de quibus duplex potest esse opinio.
- Prima sententia. — Prima, quee sine ulla distinctione affirmat, has locutiones vere ac proprie dici de corpore Christi; ita docere visus est Waldens., tom. 2 de Sacram., c. 53 et seq., et tom. 3 de Sacramentalibus, c. 41 et 42; eum secutus est Cano, lib. 5 de Locis, cap. ult., ad ultimum; et in eamdem senten- tiam inclinantRuard., art. '1 4, p. 301 ; et Soto, dist. 10, qusest. 2, art. 7; idem etiam sentit Alan., lib. 1 de Euchar., cap. 37, qui nimius videturin ea opinione tuenda. Fundamentum eorum esse potuit, quia Sancti Patres haec omnia indifferenter prsedicant de corpore Christi, scilicet videri, contrectari, frangi, ac dentibus atteri, ut videre licet in Chrysost., hom. 45 in Joan., et 24 et 46 in 1 ad Cor., 83 in Matth., et 61 ad Popul. ; Cyril. 12 in Joan., c. 58; Gregor., hom. 22 in Evang.; Theophyl. et aliis expositoribus, 1 ad Cor. 1 1 , circa illud verbum : Quod pro vobis frangitur ; Alger., lib. 1 de hoc sacram., cap. 18, ubi in eamdem sententiam Augustin. refert; et favet verbum Clemen is in epist. 1 , habetur in cap. Tribus, deConsecr., clist. 2, ubi appellat, fragmenta corporis Domini; denique Act. 2, Luc. 22, 1 ad Corinth. 10, videtur usurpari illa locutio : Panis, quem frangimus. Tandem (quod diffi- cilius est) Berengarius in sua professione fidei
VII, SECT. IV. 61
coactus est confileri, corpus Christi vere esse in altari, frangi, et sensibilibus manibus sacerdotum contrectari, ac dentibus atteri'. fidei autem professio et hteresis abjuratio propriis sermonibus fieri debet.
Secunda sententia. — Secunda sententia est, quse e contrario sine distinctione dicit, has omnes locutiones esse improprias, meta- phoricas, et solum per quamclam extrinsecam denominationem dici de corpore Christi. Quae sententia merito tribui potest Durand. in 4, dist. 10, qusest. 3, quatenus negal, eas etiam voces, quee mutationem localem significant, proprie ac vere dici cle Christo in hoc sacra- mento, quia revera (inquit) in se non muta- tur, etiam per accidens, sed solum denomi- natione extrinseca. Et fundatur in eo errore, quem supra ex eodem retulimus , scilicet Christum non esse hic prsesentem, nisi sola praesentia ordinis ; unde citato loco negat, hic vere et realiter contineri; unde consequenter etiam negat, vere et realiler moveri, in quo cum illo sentit Cajetanus infra, qusest. 76, art. 6, non quidem ex ilio erroneo funda- mento, secl ex alio falso metaphysico princi- pio; existimat enim, Angelos, et quamlibet substantiam non existentem in loco quantita- tive , non mutare locum per mutationem intrinsecam sibi inhserentem, sed per deno- minatiunem extrinsecam.
Distinctione tamen opus est; in hoc enim sacramento queedam ita fiunt circa species, ut ex eis consequenter fiat seu transeat ali- qua mutatio ad corpus Christi in seipso; quee- dam vero ita fiunt circa species, ut in eis tantum versentur, et non transeant ad corpus Christi in se; exempla postea subjiciam.
Ea quse circa species ita fiunt, ut vere ac proprie transeat aliquid ad corpus Domini, . cum omni proprietate de illo dicuntur. — Dico ergo quarto in hac sectione : prsedicata prio- ris generis, quatenus significare possunt mu- tationem aliquam vere ac proprie factam in corpore Christi, cum omni proprietate de illo dicuntur. Ratio est clara, quia unaquseque res proprie denominatur a mutatione in ipsa facta seu recepta, etiamsi contingat ex muta- tione alterius redundare. Exempla sunt, pri- mum in terminis significantibus mutationem localem; verissime enim ac propriissime dici- tur corpus Christi elevari, circumferri; et propterea etiam dicitur proprie manducari, quia haec vox mutationem localem indicat; solum est observandum, quod, sicut prsesentia realis corporis Christi, licet non sit proprium
62 QIL4EST. LXXV
Ubi quantitativum, significatur tamen termi- nis localibus, ut esse liic et ibi, quia non habemus alias voces, quibus veritatem illius preesentiae significemus, ita hanc mutationem, licet non sit proprius motus physicus quan- titativus, significamus vocibus indicantibus motum localem, quia nonhabemus alias, qui- bus deelaremus hanc veram, realem et suc- cessivam mutationem , quee fit in corpore Christi; et hoc modo dicimus hujusmodi locu- tiones esse proprias, ut recte notavit Petrus Soto, lect. 6 de Eucharistia, et est communis Theologorum sententia in 4, d. 10, ubi Scot., quaest. 5 et 6; Richard., art. 4, q. 1; Palud., et Capreol., qusest. 3; Major, q. 6; Argent., qusest. 2, art. ult.; MarsiL, qusest. 7, art. 3, concl. 4; Gabr.; lect. 46 in canon.; et alii, quos statim referam; et sine dubio est aperta sententia D. Thomae, qusest. sequent., art. 6, ubi dicit Christum moveri per accidens, motis speciebus, ad eum modum, quo movetur ani- ma , moto homine , et in universum motis nobis, moventur ea, quse sunt in nobis. Et contra Durandum sufficiens argumentum est, quod ex falso et erroneo fundamento proce- dit; definitum est enim cap. Firmiter, et in Trident., sess. 13; quod autem in aliquo con- tinetur, vel movetur moto illo, vel desinit sub illo contineri. Contra Cajetanum vero fieri possunt argumenta omnia, quse de Angelis fiunt, et in universum fieri possunt de omni eo, quod mutat prsesentiam realem, et con- sequenter propinquitatem vel distantiam ; ostendimus enirn, hanc prsesentiam esse ali- quid reale in re praesenti; ergo non potest mutari sine vera mutatione ipsius rei. Deinde mutata pra?senlia,mutanturrelationes; etnon propter mutationes terminorum, ut suppono; ergo propter mutationem ipsius subjecti, seu fundamenti, quod in illo est. Tandem in ipsa voce est repugnantia ; cum dicitur , aliquid mutari per solam extrinsecam denominatio- nem; alias Deus mutaretur, cum creat; et Verbum, cum est unitum humanitati. Et ratio est, quia mutatio proprie est actus mobilis, seu subjecti; et ideo nihil proprie ac vere dicitur mutari, nisi quod est subjectum motus, velsecundum se totum, vel secundum partem. Neque Durand. et Cajetan. contra hoc obji- ciunt aliquid, quod difficultatem faciat, ut ex infra probandis seu tractandis constabit. So- lum est advertendum, hoc exemplum debere intelligi, quando species mutant locum, ita ut novum aliquem locum acquirant, quia si motu circulari intra omnino idem spatium movean-
, ART. I.
tur, probabile est, tunc corpus Christi Domini non mutari, ut multi ex citatis auctoribus docent, preesertim Major, quaest. 6, quia ibi tantum fit mutatio loci specierum, secundum partes, in quibus totus Christus existit; et ideo necesse non est, in ipso fieri motum. Quae ratio recle probat, talem motum non esse necessarium ; et ideo verisimile est, non fieri; non esset tamen difficile defendere, etiam in illo modo posse Christi corpus mo- veri , quia posset mutare partiales modos praesentiae; sed non est, quod in hoc immore- mur. Secundum exemplum est, in desitione hujus prsesentise corporis Christi, corruptis speciebus ; hoc enim proprie et vere dicitur, quia vere fit in Christo aliqua mutatio amis- siva illius preesentiee; cum enim illa aliquid reale sit in corpore Christi, illa amissa aliler se habet corpus Christi, quam antea; ergo mutatum est; propter hsereticos vero, qui hoc sacramentum blasphemant, caute loquendum est; quamvis enim proprie dicatur corpus Christi amittere praesentiam , seu desinere esse hic, non tamen absolute dicendum est desinere esse, nec corrumpi, nec digeri, seu mutari in substantiam aliti, quia haec signifi- cant corruptionem substantialem. Unde etiam fit, eas transmutationes, quse fieri solent circa materiam panis, post corruptionem panis et accidentium ejus, nullo modo posse denomi- nare Christi corpus, cum post corruptionem specierum jam praesens non adsit, et omnis haec denominatio supponat hanc praesentiam, de qua re legite Waldensem, tom. 3, c. 65; et Claudium, repetit. 5, cap. 3.
- Adverbia localia simpliciter possunt de Christo dici. — Atque hinc sequitur primo, quid dicendum sit de adverbiis localibus, ut esse hic, vel alibi, vel in pluribus locis; sim- pliciter enim ita loqui possumus, quia non habemus alia verba, quibus hanc prsesentiam significemus ; et quia illae voces non necessa- rio significant modum existendi alicubi cir- cumscriptive, seu cum locali extensione quan- titatis; sic enim etiam dicimus, esse hic, vel alibi. Denique ita loquuntur Sancti et Theo-
logi, quos supra retuli; et eodem modo dici- mus etiam, Christum contineri sub speciebus, includi in tabernaculo, habitare in Ecclesia , et similia.
1 1 . Similiter et nomina significantia pro- pinquitatem vel distantiam. — Secundo colli- gitur, nomina significantia relalionem propin- quitatis, vel distantiae, proprieac vere dici de corpore Christi per intrinsecam denominatio-
DISPUTAT. XLVII, SECT. IV.
nem. Hoc per se clarum est, quia, cum realis praesentia sit verus modus corporis Christi, est sufficiens fundamentum hujus relationis; imo ex intrinseca ratione harum denomina- tionum necesse est, illas proprias esse et in- trinsecas, saltem ratione fundamenti; unde si alias sit res capax relationis realis, non est, cur illa non consurgat. Solum est in relatio- nibus, quse significant distantiam, cavenda aequivocatio qusedam; in verbo enim dislandi, includitur negatio prtesentice ad rem alteram, seu ad alium locum; cum autem Christus propter hanc preesentiam in uno loco, non privetur prsesentia in aliis locis, ideo licet propinquus terree, non distare diceturaccelo, et eadem ratione non dicitur proprie distare a seipso, quia non potest a seipso separari, quamvis modus existendi , quem habet in ccelo, potest distare a modo, quem habet in sacramento, et e contrario.
Tertio colligitur, propter has denomi- nationes non esse necessariam unionem for- malem, quia quod unum mutetur ad motum alterius, non semper provenit ex unione for- mali, sed ex quacumque connexione etiani effectiva oriri potest, ut ex se constat; et similiter, quod aliquid amittatur, deficiente altero, indicat quidem necessariam depen- dentiam , non tamen necessario formalem unionem. Unde quod ex illo exemplo colligit Henricus, Quodlib. 1 , qusest. 5, species esse corpori Christi rationem formalem existendi hic, si proprie et in rigore sumatur, non est verum, ut ex dictis constat.
Qux fiunt circa species, et non ponunt mutationem in Christo, non proprie dicuntur de illo. — Dico quinto : quse sunt circa species, et non ponimt aiiquam mutationem in ipso corpore Ghristi, neque attingunt ipsum in se, non proprie illud denominant, sed interdum nullo modo, interdum vero solum per aliquam metaphoram vel extrinsecam denqminatio- nem. Ratio primse partis est, quia cum corpus non sit proprie unitum speciebus unione for- mali, si ad ipsum non pertingit forma deno- minans, non est cur ipsum proprie denominet propter solas species, quod aperte confirma- bunt exempla secundse et tertiae partis. Pro- batur ergo secunda pars, quia licet species calefiant, vel alterentur, non dicitur corpus Christi alterari, sicut in cap. In quadam, de Celebr. miss., dicitur non madefieri, etiamsi madefiant species panis, cum mittuntur in caiicem. Et confirmatur, quia corpus Christi non denominatur quantum, rotundum, aut
album, ab ipsis speciebus panis, sub quibus ipsum manet; ergo nec denominabitur cali- dum a calore in eis existenle, sive antiquo, sive de novo facto; ergo nec denominabitur calefieri. Et confirmatur secundo, quia actio- nes procedentes ab speciebus non tribuuntur corpori aut sanguini Christi, ut non dicitur sanguis frigefacere, etiamsi species frigidis- simse sint, et haec exempla ostendunt, non in- tercedere formalem unionem, nec denomina- tiones alias in illa fundari; alias istae etiam denominationes ex illa orirentur; esset enim aequalis ratio, sicut etiam videmus fieri in mysterio incarnationis ; dicitur enim Verbum , ratione humanitatis unitum, et ambulare, et mori, et calefieri, etc.
- Exempla tertise partis conclusionis sunt, primum de fractione; quod enim corpus Christi frangi aliquo modo dicatur, probant adducta in prima sententia; quod vero illa locutio metaphorica sit et non propria, colli- gitur ex D. Thom. infra, qusest. 77, art. 7, in corp., et ad 3, ubi dicit, Christum proprie dici manducari, non sic autem frangi , sed tantum ratione specierum, in qua doctrina et differentia confirmat utramque conclusionem nostram; idem optime docet in 4, dist. 12, queest. 1, art. 3, qutestiunc. 1, ad 1; et ibi Bonav., art. 3, quaest. 1; Alens., qusest. 420, memb. 1; Gabr., lect. 80 in can.; Victor., in Sum., num. 69; et Petrus Soto, dicta lect. 6; et bene Innocent., lib. 4, cap. 9 et 10, ubi advertit , Berengarium haerelicum coactum esse uti in sua confessione nomine contrecta- tionis, fractionis, quia ipse antea dolose fate- batur, haac fieri circa corpus Christi, sed postea explicabat, id est, in signo corporis Christi, et ideo compulsus est fateri fieri non circa nudum signum ; etenim hoc sensu dictum est, fieri circa corpus, id est, circa sacramen- tum, quod vere et realiter continet corpus. Ratione patet, quia fraclio proprie et in rigore significat divisionem et discontinuationem par- tium, quam constat non fieri in partibus cor- poris Chrisli. Ratio autem metaphoree esse potuit, vel ut per illam locutionem magis cle- claretur realis preesentia, vel quia fractio nunquam fit sine motu locali; et ita cum fit fraclio, corpus Christi vere movetur, et ita aliquid participal de fractione ; vel quia frac- tio ad distributionem ordinatur, praesertim quando est ad usum, ut est illa, de qua fit mentio in Scriptura; corpus autem Christi proprie distribuitur, et ita sumi potuit fractio pro distributione ; vel certe, quia cum fran-
QILEST. LXXV, ART. II.
guntur species, ipsa prsesentia corporis Christi, qua3 antea tantum erat una in actu, et plures in potentia, per fractionem fit plures in actu, et ita quodammodo dividitur, quod Soto supra notavit. Denique quia hsec locutio metaphorica est, interdumsimpliciter negatur, ne ad ipsum Christi corpus referri videatur; et ita dicit Ecclesia : Nulla rei fit scissura, signi tantum fit fractura; et : Nonconfractus, non divisus, integer accipitur; de quo legatur Guitmund., lib. 1 de hoc sacram., parum a princ; Wal- dens., tom. 2, c. 39; etRoffens., lib. 2 contra OEcolampad., cap. 34.
Secundum exemplum huic simile est de contactu, seu contrectatione sensibili cor- poris Christi, nam proprius contactus solum est inter res extensas in ordine ad locum, quarum extrema sunt simul , et hoc modo non potest in hoc sacramento esse verus ac proprius contactus circa corpus Christi ; quin potius neque ipsee species ipsum proprie tangunt, ut recte dixit Henric, Quodlib. 1, quaest. 5; et Richar., dist. 10, art. 4, quaest.2; et Capreol., quaest. 1, ad 3 contra primam conclusionem ; et insinuavit Altisiod., lib. 4, tr. 5, cap. 4, dicens, quod species tantum assistunt corpori Christi, et velant ipsum; quia tamen, ut supra diximus, quodammodo comparantur species ad corpus, sicut habitus ad rem vestitam, quemadmodum dicimur tangere hominem, tangendo ejus vestem, ita dicimur quodammodo tangere Christum tan- gendo species; et prsesertim usurpatur haec locutio ad explicandam magis realem prae- sentiam, ut late Claud., repet. 5, cap. 3.
Tertium exemplum est simile de mistione ; dicitur enim corpus Christi misceri sanguini. ut in canone dicimus : Fiat com- mistio corporis et sanguinis. Proprie autem mistio per juxtapositionem videtur includere duo, et divisionem miscibilium in partes, et contactum partium inter se. Qua3 duo possunt intervenire inter species vini, et panis;non autem inter ipsum corpus, et sanguinem ; hsec autem dicuntur inter se misceri, qua- tenus ex vi verborum consecrationis sub par- tibus specierum panis est corpus; et sub partibus specierum vini est sanguis; et illae miscentur inter se; et ita quodammodo fit mistio inter corpus et sanguinem, secundum prsesentiam sacramentalem. Ultimo dicitur corpus Christi videri per species, non qui- dem proprie, et in se; hoc enim modo Christi corpus est hic invisibile, propter quod inter- dum invisibile vocatur ab Augustin. in cap.
Nos autem, et c Hoc corpus, de Consecr., dist. 2. Et sic etiam dicunt Sancti in hoc sa- cramento, aliud videri, aliud credi, Ambros., lib. de Myst. , cap. 9, et Cyril. Hieros., Catech. 4; dicitur ergo videri, sicut de con- tactu dixi , ad explicandam magis realem prsesentiam; dicuntur enim interdum videri, quee solum in proximo continente , vel per accidens sub aliquo signo, in quo realiter continentur, percipiuntur visu ; quomodo in- terdum in Scriptura dicuntur videri Angeli, in corporibus assumptis; ad hunc ergo mo- dum dicitur videri corpus Christi sub specie- bus, et sic etiam interdum dicitur visibiliter suini, ut est apud Augustin., serm. 2 de Verbis Apost. ; legatur D. Thom. infra , quffist. 76, art. 7; Hugo de S. Vict. , lib. 2 de Sacram., part. 8, cap. 7; Raban. , lib. de Corp. et sanguin. Dom., cap. 26; Claud., repet. 4, cap. 6.
Solutio argumentorum. — Atque hinc facile patet responsio ad fundamenta utrius- que opinionis, et prsesertim ad illam interro- gationem , si ha3 locutiones sint metaphoricas, cur Berengarius in sui erroris abjuratione illis uti coactus sit, cum fidei professio verbis maxime propriis fieri debeat. Respondetur enim primo, id factum esse, quia metaphora illorum verborum est satis perspicua , et aliunde est aptissima ad explicandam veram Christi praisentiam. Deinde ex Innoc supra cap. 10, quia ille hrereticus fatebatur hasc fieri circa corpus Christi in sacramento, do- lose tamen; iutelligebat enim fieri solum in signo, sub quo negabat, vere Christum con- tineri ; et ideo compulsus est confiteri realiter fieri circa Christum, id est, circa sacramen- tum, in quo Christus realiter continetur : nam quia sacramentum hoc constat ex cor- pore Christi, et speciebus, ideo, qua3 fiunt in illo ratione specierum, dicuntur quodammodo fieri circa corpus Christi.
Ex his vero sequitur, has locutiones, cum metaphoricas sint, non esse admodum extendendas, nec praster usum Sanctorum, ne alicui fortasse erroris occasio detur, propter quod vitamus eas, vel locutiones, vel deno- minationes ab accidentibus sumptas, quas indicare possunt, talia accidentia Christo inhasrere; ideo non dicimus, corpus Christi esse rotundum, aut album, calefieri, aut fri- gefieri, alteratis speciebus, et eadem ratione non dicitur obdurari corpus Chrisli, aut acescere sanguis, licet hasc fiant circa species. Et hasc etiam exempla confirmant, priores
DISPUTAT. XLVIII, SECT. I.
denominationes non esse proprias, nec fun- dalas in vera, ac formali unione inter Chri- stum et species, alioquin eadem ratio esset de omnibus praedictisfEt hinc obiter etiam intel- ligitur, an hee locutiones sint admittendee: Hoc album , vel hoc rotundum est corpus Christi, de quibus late agit Waldens., tom. 2 de Sacr., cap. 52, ubi simpliciter et in ri- gore falsas esse existimat, quia illud sub- jectum , album, vel rotundum , in rigore supponit pro subjeclo eorum accidentium, et illud non est corpus Christi ; sicut etiam, hsec est in rigore falsa : Hoc quantum est corpus Christi, quia hoc quantum supponit pro hac re extensa ; et haec quidem est dialectica pro- prielas locutionis, si sola proprietas iilorum terminorum connotativorum attendatur : ta- men, si illud pronomen, hoc, extrahat sub- jectum ab illa rigorosa significatione , et significet contentum sub hoc albo, vel quanto, verus erit sermo; et idem judicium est de his : Hoc sensibile est corpus Christi. E con- trario vero, an corpus Christi, prout est hic, possit dici sensibile, vel tangibile proprie, et non metaphorice, distinctione opus est; nam, si illa verba significent proprietatem corporis secundum se , verpe sunt propositiones ; si autem modum existendi, erunt falsae, quo sensu dixit Augustin. in cap. Nos autem, de Consecrat. , dist. 2, sumere nos in sacra- mento res insensibiles, carnem et sanguinem Domini. Corpus ergo Christi, quod hic est, visibile est et tangibile ; non est tamen pro- prie visibile, ut est hic, quamvis metaphorice dicatur ratione specierum visibiliter sumi, ut Augustin., serm. 2 de Verbis Apostoli, loquitur.
Dico sexto : quse conveniunt corpori Christi secundum se, non possunt dici de speciebus, nisi valde metaphorice et impro- prie, eo modo, quo nomen rei significatse tri- buitur signo. Ratio est clara , quia corpus Christi est res omnino distincta ab speciebus, neque ita illis unitur, ut sua attributa illis communicet. Juxta hanc conclusionem inter- pretantur multi quod alibi dixit Augustin., sacramentum corporis Christi, quodammodo dici corpus Christi.
Dico septimo : quse conveniunt pani preecise, ratione suse substantiee, non di- cuntur proprie de hoc sacramento, sed vel nullo modo, vel per metaphoram. Ratio est, quia hic non adest substantia. Unde fit, ut hoc sacramentum non posSit dici absolute et simpliciter panis, sed vel metaphorice, quia
xxi.
ex pane confectum est, vel quia sub acci- denlibus panis datur, vel cum addito signi- ficationem elevante, ut cum dicitur, panis vita?; qui de coelo dcscendit.
21 . Dico ultimo : denominationes, quae con- sequuntur actionem mutuam inter Christum et species, proprie de ipsis dicuntur, servata proporlione. Ratio est, quia, ut diximus, vera actio inter ipsa intercedit; unde proprie dicitur Christus sustentare species, si effec- tionem significet, et eodem sensu dicuntur species continere Christum , et eadem ratio est de relationibus consequentibus actionem, seu mutuam realem preesentiam.
DISPUTATIO XLVIII.
DE COMPARATIONE UTRIUSQUE PR^ESENTm , SACRA- MENTALIS ET NATURALIS, CORPORIS CHRISTI.
Docet catholica fides, Christum Dominum simul existere in hoc sacramento, et in coelo, et in nocte ccenae simul extitisse in csenaculo, modo sibi connaturali et visibili cum disci- pulis suis, et post consecrationem sub specie- bus panis, modo sacramentali.
Ad explicandam ergo propriam rationem et differentiam sacramentalis prsesentise, de qua nobis sermo est, oportet illam cum natu- rali seu quantitativa prsesentia conferre, ut ex utriusque collatione, essentia et propria definitio prsedictse sacramentalis prsesentise magis constet, et multa principia explicentur, quee ad solvendas plures difficultates in hoc myslerio occurrentes plurimum conferent. Possunt autem hae prsesentiae comparari, aut in unitate, et distinctione, aut independentia unius ab alia, aut in oppositione, et repug- nantia, aut demum in concomitantia quadam, de quibus sigillatim dicemus.
SECTIO I.
Utrum sacramentalis prsesentia corporis Christi specie differat a naturali seu quantitativa.
1 . Convenientise inter prsesentias naturalem et sacramentalem Christi. — Sensus hujus qusestionis satis constat ex prsemissa termi- norum expositione. Ut autem ratio difficul- tatis aperiatur, nonnullae convenientise, et differentise harum prsesentiarum prae oculis ponendse sunt. Primo itaque conveniunt, quia utraque est intrinsecus, et realis modus cor- poris Christi ; sicut de sacramentali prsesentia
QUjEST. lxxv, ART. I.
disputatione preecedente probatum est ; de quantitativa vero constat ex pbilosophicis principiis, quee in 4 Pbysic. traduntur. Se- cundo conveniunt, nam ulraque barum prae- sentiarum potest esse formalis ac per se terminus alicujus mutationis ; nam preesentia naturalis est terminus motus localis intrin- secus, et maxime proprius, ut constat ex pbysicis; preesentia vero sacramentalis, cum sit modus corpori adveniens, et non necessa- rio consequens existentiam ejus; constat eam fieri posse per aliquam mutationem, vel pro- priam, vel improprie dictam, prout compre- hendit omnem actionem novam , ut latius infra sumus disputaturi , de transubsfan- tiatione tractantes. Tertio conveniunt; quia utraque harum prsesentiarum est fundamen- tum propinquitatis, et distantiee, ut per se manifestum est in quantitativa preesentia ; de sacramentali vero, et in superioribus decla- ratum est, et videtur res certa ex principiis fidei; non enim nunc contendimus, an heec propinquitas , vel distantia, sit vera relatio realis preedicamentalis; nihil enim ad myste- rium fidei explicandum spectat; sed agimus de reali propinquitate, quee per modum rela- tionis facilius intelligitur et explicatur, vel per negationem quandam indistantiee ; atque hoc modo constat ex doctrina fidei, Christi corpus per sacramentalem praesentiain fieri indistans ab speciebus panis; et consequenter fieri propinquum aliis corporibus, quibus ipsee species panis propinquse sunt.
- Differentise plures inter easdem propo- nuntur. — Differunt autem hee preesentiee primo; quia corpus quantum, naturali modo existens in loco, ita occupat spatium quod replet, ut ab illo necessario excludat omnem aliam quantitatem; naturali modo extensam et existentem in loco; hac enim ratione , quando unum corpus ingreditur aliquem lo- cum, inde expellit corpus ibi preeexistens; neque naturaliter fieri potest, ut sibi pene- trentur ; at vero in sacramentali praesentia non ita contingit; nam per illam ita fit Christus preesens, ubi fuerat substantia panis et vini, ut ab illo loco non excludat totam panis et vini quantitatem , sed relinquat eam cum eadem extensione, et loci occupatione, quam antea habebat. Hoc enim modo docet fides, peracta consecratione, esse Christum preosen- tem intime quantitati panis et vini, secundum omnes eorum dimensiones, sicut antea erat eorum substantia. Preesentia ergo sacramen- talis Christi non est incompossibilis in eodem
loco vel spatio cum naturali preesentia alte- rius corporis quanti.
Secundo differunt, quia per naturalem praesentiam corpus extenditur in ordine ad locum, ita ut totum sit in toto, et pars in parte, quia, sicut totum corpus excludit lotum aliud corpus ab eodem loco, quia cum illo penetrari non potest, ita pars corporis exclu- dit a suo partiali loco aliam ejusdem corporis partem, quia etiam eorum quantitates par- tiales penetrari non possunt, supposito quod nulla fiat mutatio in raritate, aut densitate; at vero per sacramentalem preesentiam ita fit preesens Christi corpus, ut nullam recipiat extensionem, aut commensurationem in or- dine ad quanlijtatem panis, vel alterius cor- poris, cui fit preesens. Supponimus enim ex fide, Christum esse totum sub speciebus panis et vini, et sub singulis partibus earum; ut infra queest. 76 latius probandum est. Unde fit pattes corporis Christi; sic prae- sentes , non se excludere mutuo ab eodem spatio; nam ubi una est, ibi sunt omnes aliee; et consequenter fit, non habere eas exten- sionem in ordine ad spatium seu locum, cui sunt preesentes. Et heec differentia sequitur ex priori; nam si tota quantitas corporis Christi non excludit ab eodem spatio quanli- tatem panis, multo minus necesse est, ut quantitas unius partis corporis Cbristi exclu- dat reliquarum partium quantitatem.
Atque hinc oritur tertia differentia ; nam preesentia quantitativa duplicem habet ex- tensionem : unam ex parte subjecti, quia partialiter una est preesentia manus , alia pedis, alia capitis, etc; aliam in ordine ad spatium, seu per commensurationem partium corporis preesentis ad partes spatii veri, vel imaginarii, cui est preesens, quia singulee partes sunt in diversis partibus spatii ; at vero sacramentalis preesentia corporis Cbristi, quamvis ex parte subjecti divisibilitatem quandam , et extensionem habeat, quia est tali subjecto proportionata ; alia enim est partialis preesentia in manu, alia inpede, alia in capite, etc, quia in rigore, et de potentia absoluta loquendo, posset manere una sine alia , in quo differt heec preesentia a pree- sentia substantioe angehcae, quee ex parte subjecti omnino est indivisibibs , eo quod subjectum non habeat partes; nibilominus tamen per comparationem ad spatium; heec sacramentalis preesentia non est intrinsece divisibilis, quia preesentia totius corporis, et omnium partium ejus non habet necessariam
DISPUTAT. XLVIII, SECT. I.
habitudinem ad diversas partes spalii, neque ad spatium divisibile, quia ut diximus, ubi per hanc preesentiam constituitur una pars corporis, ibi ponitur totum corpus, quia in ordine ad spatium pars non est extra par- tem, sed omnes esse possunt etiam in indi- visibili; est ergo heec preesentia, sub hac ratione, suo modo indivisibilis.
Objectio. — Solutio. — Dices : etiam in ordine ad spatium est heec preesentia divisi- bilis; alia enim est partialis preesentia, quam habet corpus Christi in una parte specierum sacramenlalium, ab ea, quam habet in alia parte specierum; cujus signum manifestum est, quia potest una pars ab alia separari, consumpta, vel separata parte speciei. Res- pondetur : ideo dixi , per se , et intrinsece ; quia hujusmodi latitudo talis preesentiee non est simpliciter necessaria , cum preesentia totius corporis salvari possit in ordine ad indivisibile spatium, et quia ex vi talis pree- sentiee, partes rei preesentis non dicunt habi- tudinem ad diversas partes spatii ; et in hoc consistit propria differentia, quam consti- tuimus inter sacramentalem , et naturalem praesentiam corporis quanti; huic autem differentiee , seu proprietati non repugnat, quod eadem preesentia possit habere divisibi- litatem aliquam in ordine ad spatium, non per commensurationem partium corporis ad partes spatii; sed quasi per reduplicationem ejusdem corporis in pluribus partibus spatii, ut probat argumentum factum ; quee divisi- bilitas etiam in preesentia substantiee ange- licee reperiri potest, ut per se constat.
Ex his ergo oritur ratio dubitandi in proposita queestione, an scilicet, preedictee differentiee sint sufficientia signa essentialis diversitatis inter has preesentias, vel tantum accidentalis. Videntur enim omnia,quee dicta sunt, salvari posse de potentia Dei absoluta per solam accidentalem variationem, vel re- petitionem naturalis et quantitativee firee- sentiee; non est ergo, quod fingamus novum quemdam modum preesentiee differentis in specie, qui vix poterit mente concipi, aut intelligi. Antecedens declaratur, nam omnes differentiee assignatee solum in hoc fundantur, quocl Ghristi corpus est totum in toto, et in qualibet parte spatii ; sed hoc fieri potest per naturalem preesentiam quantitatis partium omnium ejusdem corporis sese invicem pe- netrantium in eodem spatio; ergo nihii aliud necessarium est; natn quando Deus ponit duo corpora penetrative in eodem loco, non dat
illis novum modum preesentiee localis; sed conservando potius naturales preesentias, quee naturaliler simul esse non possent, facit, ut actu non se excludant ab eodem loco ; sicut, si conservaret duas qualitates contra- rias in eodem subjecto, non tolleret, nec mutaret positivos effectus formales earum, sed impediret tantum repugnantiam; atque ad eumdem modum, ut Deus constituat qua- drupedale corpus in bipedali spatio, non est necesse, ut mutet naturalem modum pree- sentiee, sed solum ut faciat, dimidiam par- tem illius corporis cum altera parte eequali penetrari; et eodem modo poterit totum illud corpus in spatio pedali constitui, et in dimidia parte illius, et in qualibet minori parte, etiam si in infinitum minuatur; ergo per solam penetrationem partium, et per quantitativam preesentiam quasi repetitam, et multiplicatam in toto corpore, et in omni- bus partibus ejus, in orcline acl omnes partes spatii, potest optime fieri preedictus effectus existentiee totius corporis in toto, et in sin- gulis partibus spatii. Atque ita videntur non- nulli Scholastici hoc mysterium explicare; preesertim Soto in 4, dist. 10, queest. 1 , art. 4, post argumenta Ochami; et Gabr., lect. 43 in canonem .
- Prsesentia sacramentalis Christi in Eu- charistia differt essentialiter a prsesentia na- turali. — Nihilominus dicendum est, sa- cramentalem preesentiam corporis Ghristi in Eucharistia esse modum quemdam superna- turalem, essentialiter, et specifice diversum, a modo preesentiee, quem quantitas habet in loco, quando illud replet, et occupat, modo sibi connaturali. Hanc conclusionem sumo ex communi doctrina Theologorum in 4, dist. \ 0, docentium (ut infra viclebimus) quantitalem corporis Christi privari in hoc sacrainento extensione in ordine ad locum ; quee extensio nihil aliucl est, quam preesentia naturalis illius propria , et quantitativa; at vero, si preesentia corporis Christi in hoc sacramento non esset diversee rationis a preesentia natu- rali quantitatis, esset vera extensio in ordine ad locum ; non ergo careret corpus Christi in sacramento tali extensione, sed potius ha- beret illamseepius repetitam, et multiplicatam, et sic posset esse totum in toto, et in qualibet parte spatii, seu sacramentahum specierum. Deinde significat hanc sententiam D. Thom. tota queestione sequente, dum docet, hanc preesentiam non esse per modum quantitatis, sed per modum substantiee; esseque adeo
QILEST. LXXV, ART. I.
supernaturalem , ut non possit etiam ab in- tellectu angelico naturaliter videri ; quomodo dicunt alii auctores, hanc preesentiam, non solum esse supra naturam, sed etiam supra intellectum, Altisiod., lib. 4 Sum., tract. 5, cap. 4; Alensis, 4 part., queest. 40, memb. 3, art. 4; Bonav., in 4, dist. 4 0, art. 1 , queest. 1 . At vero, si modus hujus preesentiee non esset diversee rationis, et speciei, a modo naturalis preesentiee quantitatis, revera non esset su- pernaturalis, sed solum mulliplicatio et pe- netratio talium preesentiarum in eoclem cor- pore et in omnibus partibus ejus esset supernaturalis in fieri potius (ut sic dicam) quam in aliqua re facta. Unde neque per se esset Angelo invisibilis, quia queelibet pras- sentia naturalis, et consequenter queelibet multitudo earum, potest ab Angelo naturali- ter cognosci, sicut quando duo corpora pene- trative sunt in eodem loco, potest utrumque, eorumque preesentia mutua et intima ab An- gelo naturaliter cognosci. Praeterea ratione sic argumentor ex principiis positis, quia natu- ralis preesentia quantitatis essentialiter in- cludit extensionem partium in ordine ad locum; sed preesentia sacramentalis corporis Ghristi non includit hanc extensionem ; ergo essentialiter differunt. Major constat ex Phi- losophia , et ex ipsis terminis; nam licet extensio in ordine ad locum non sil de essen- tia quantitatis, tamen est de essentia illius preesentiee localis, quee naturaliter debetur quantitati; et est etiam passio ejus; imo for- maliter et essentialiter sunt una et eadem passio. Minor autem, et est commune axioma Theologorum, ut dixi , et declaratur variis modis. Primo , quia si illa preesentia inclu- deret in ratione sua extensionem in ordine ad locum, partes etiam corporis Christi ex vi et natura talis preesentiee sese mutuo exclu- derent ab eodem loco, et preesentia totius corporis Christi, naturaliter pugnaret cum quantitate panis , eamque a suo loco expel- leret, nisi speciali miraculo divinitus impedi- retur ; heec autem omnia sunt absurda , et preeter finem, et rationem hujus mysterii. Secundo, quia si illa preesentia haberet ex- tensionem in ordine ad locum, ex vi unius tantum preesentiee esset corpus Christi totum in uno integro loco, et pars in parte ejus. Unde, ut omnes partes corporis essent in singulis partibus spatii, necessarium esset, ut per iteratam seu repetitam preesentiam et extensionem, una pars constituatur, ubi est alia ; ita ut, si per unam preesentiam localem
intelligitur, caput corporis Christi esse in su- prema parte specierum sacramentalium, et pes in infima, per aliam preesentiam intelli- gantur e contrario pedes esse in superiori parte, et caput in inferiori, atque in hunc modum in infinitum variari, et multiplicari, et penetrari preesentias, donec partes omnes corporis in omnibus partibus loci coinciclant ; hoc enim totum necessario sequitur ex alio dicendi modo, vel potius praesupponitur ad eam partium penetrationem , quam illa sen- tentia fingit; consequens autem videtur valde absurdum , tum quia juxta hanc rationem explicandi preesentiam Christi in sacramento, necesse esset intelligere in corpore Christi varios situs et positiones valde indecentes; nam secundum unam preesentiam esset rec- tus, secundum aliam vero inversus omnino, et similia; quee incredibilia sunt; tum etiam quia oporteret, has preesentias esse multitu- dine infinitas, ut possent singulee partes cor- poris in singulas partes spatii cadere; nam hee partes in infinitum dividi possunt ; unde fit, ut situs corporis intra idem spatium pos- sint in infinitum variari, ut per se constat; ut ergo omnes partes corporis per hujusmodi iteratam preesentiam adsint omnibus spatii parlibus, necessarium esset, tales preesentias simul esse actu infinitas, quod est revera in- conveniens ; nam illee preesentiee essent in re ipsa distinctee, et possent a Deo separari, atque una sine aliis conservari, quia per acci- dens, et ex sola Dei voluntate multiplicantur. Tertio hic modus preesentiee, et omnis heec preesentiarum multiplicatio non esset satis , ut totum Christi corpus et omnes ejus partes constituerentur in quolibet puncto indivisi- bili hostiee, cum tamen hoc necessarium sit ad hujus mysterii veritatem, ut infra osten- demus. Sequela patet, quia per quantitati- vam preesentiam, includentem extensionem in ordine ad locum, non cadit seu respondet in puncto spatii , nisi punctum indivisibile corporis existentis in spatio; ergo etiam si illee preesentiee varientur et multiplicentur, cum eadem extensione, nunquam partes cor- poris erunt in indivisibili puncto spatii ; sed ad summum , varia indivisibilia corporis Christi puncta erunt, et quasi se penetrabunt in eodem puncto hostiee consecratee, alque ita non, ubicumque est aliquid corporis Christi, ibi est totum Christi corpus, quod est valde absurdum.
- Ultimo vix potest intelligi, corpus gran- dioris quantitatis, retinens extensionem ali-
DISPUTAT. XLVIII, SECT. I.
quam in ordine ad locum, absque ulla con- densatione constitui in minori loco sine imperfectione magna , et quasi confusione, seu complicatione totius corporis, et partium ejus; quod abhorret mens cogitare in corpore Chrisli; non est ergo heec prsesentia hoc in- fimo modo cogitanda, sed altiori, magisque abstracto ab hujusmodi materialibus imper- fectionibus; nam, quod hoc magis deceat tale myslerium , per se notum est; quod vero nullam involvat repugnantiam, ex dicendis constabit.
Prima illatio. — Ex hoc autem infero primo cum D. Thom. in 4, clist. 10, quaest. 1, art. 4, qusestiunc. 3, ad 2 et 3, hanc preesen- tiam sacramentalem esse participationem quamdam praesentise localis , quam habent spirituales substantise in locis suis ; non quod omnino sint ejusdem rationis ; clifferunt enim ex parte subjectorum, quibus accommodan- tur, nam praesentia angelica realiter spiri- tualis est, et inclivisibilis ex parte subjecti; haec vero preesentia corporis Christi est ma- terialis, et divisibilis ex subjecto; sed quod haec prsesentia imitetur illam in hoc, quod ex natura sua fit absque extensione sui subjecti in ordine ad locum, totumque illud iudivisibiliter constituit in loco , seu spatio, secundum comparationem corporis ad spa- tium; et in hoc consislit proprie ratio hujus preesentise, et essentialis differentiee ejus a quantitativa preesentia naturali, ut declara- tum est.
Secunda illatio. — Secundo infero ex dictis, hanc praesentiam non solum differre a naturali prsesentia quantitativa, sed etiam ab illa naturali prscsentia, quam materialis sub- stantia habet sub quantilate sua. Supponendo enim substantiam materialem, et quantitatem esse res omnino clistinctas, consequenter etiam statuendum est, quanquam simul sint, et se se comitentur, habere tamen prsesentias re ipsa distinctas, quia uniuscujusque rei prse- sentia est intrinsecus modus ejus; unde et separari reipsa possunt; sicut nunc, quanclo substantia panis desinit esse, manente quan- titate, non solum perit substantia panis, sed etiam prsesentia ejus, servatur autem quan- titas CUm sua preesentia ; et e contrario posset Deus destruere quantitatem panis, et preesen- tiam ejus, conservata substantia in eadem prsesentia et reali propinquitate et distantia ad res alias; nulla enim in hoc involvilur repugnantia, ut latius Philosophi docent, et in sequentibus etiam attingemus; habet ergo
substantia materialis, sub quantitate, suam propriam realem prsesentiam localem. Inferi- mus ergo ex clictis, sacramentalem prsesen- tiam corporis Christi etiam esse diversse rationis ab hac preesentia substantise mate- rialis; quia heec preesentia eonnaturalis ma- teriali substantise per se non habet indivi- sibilitatem aliquam , etiam in ordine ad spatium; nam, licet, separata quantitate a substantia per potentiam Dei, possent omnes partessubstantiae in eodem indivisibili puncto collocari, quia ablata quanlitate non neces- sario se expellerent ab eodem spatio, cum hic effectus a quantitate naturaliter prove- niat, tamen hoc accidentarium esset, et non simpliciter necessarium, quia etiam posset talis substantia constans ex partibus substan- tialibus entitative distinctis habere illas pree- sentes spatio divisibili, ita ut tota substantia esset in toto, et pars in parte spatii , quia hoc ipso, quod plures entitativee sunt, non est necessarium, ut, ubi una est, sit et alia ; sicut duo Angeli, licet quantitatem non ha- beant, tamen, quia distincti sunt, possunt etiam diversis locis esse prsesentes ; sic igitur praesentia heec, naturalis substantiae mate- riali, ex natura sua constituitsubjectum suum praesens, cum exjtensione quadam, ita ut sit totum in toto, et pars in parte; at vero sa- cramentalis praesentia natura sua potius postulat, ut totum subjectum suum faciat in- divisibiliter prsesens , ita ut ibi sit totum , ubi fuerit pars ejus, et consequenter totum sit prsesens in toto, et totum in singulis par- tibus spatii, ad modum preesentise spiritualis, cujus heec est participatio, ut dictum est.
\ \ . Deincle potest hsec differentia aliter exponi, nam subslantia materialis , ex vi prsesentise sibi connaturalis, et adeequatee, nunquam potest esse tota in toto spatio, et tota in qualibet parte ejus; nam, si sit con- juncta quantitati, coextenditur illi et com- mensuratur, ut per se constat; si vero fin- gatur talis substantia sine quantitate, aut omnes ejus partes entitativee confluerent ad eumdem punctum (ut quidam putant esse necessarium, et nos solum credimus esse possibile), et tunc tota quidem substantia et omnes ejus parles essent preesentes in eodem loco, non tamen esset tota in qualibet parte, quia spatium, seu locus non haberet partes, cum indivisibilis esse supponatur; si autem talis substantia maneret preesens spatio divi- sibili et extenso (prout etiam credimus esse possibile), tunc tota substantia esset preesens
QU^EST. LXXV, ART. I.
toti, et pars parti, quia hsec substantia non est nata, natura sua, ad existendum veluti replicata in pluribus locis integris, vel par- tialibus ; et ideo , si habet preesentiam ad spatium divisibile et extensum, per diversas partes suas est praesens diversis partibus spatii ; et si habet compositionem partium in ordine ad spatium , necessario habet etiam compositionem ■ex parte subjecti, et secun- dum diversas partes ejus, ad diversas parles spatii comparatas. At vero sacramentalis preesentia ex natura sua apta est constituere subjectum totum in toto spatio, et totum in qualibet parte ejus. Unde, quando respicit spatium divisibile, habet quidem composi- tionem, et divisibilitatem quandam ex parte ejus, non tamen juxta extensionem partium subjecti, sed altiori modo, scilicet, per quan- dam repetitam prsesentiam totius subjecti in Omnibus partibus spatii. Unde etiam fit, ut hsec naturalis preesentia materialis substan- tiae non pugnet cum naturali praesentia quan- titatis, sed potius ex natura rei conjuncta sit cum illa, ut diximus; prsesentia autem sacramentalis, ex natura sua, excludit quan- titativam, seu naturalem prsesentiam quanti- tatis, quia impedit extensionem ejus in ordine ad locum. Sunt ergo hse praesentias ex natura sua valde diversa?; atque ita constat, sacra- mentalem praesentiam esse prorsus superna- turalem, nec posse esse connaturalem alicui corpori, seu quantitati; sicut non possunt spiritualcs proprietates esse connaturales ma- terialibus substantiis, ut tales sunt.
- Tertio ex dictis infertur resolutio dubii supra tacti, an hsec prresentiasacramentalis dicenda sit localis, nec ne. Quod potest magis ad qusestionem de nomine, quam de re spec- tare; nam, si per localem preesentiam intelli- gamus .proprium locum , seu Ubi physicum, constat, hanc prsesentiam non esse localem, quia hujusmodi Ubi, si sit intrinsecum, nihil aliud esl quarn praesentia quantitativa, con- naturalis corpori quanto, quam diximus esse diversee rationis a prsesentia sacramentali; atque hoc modo dici solet, Christum non esse in hoc sacramento localiter pra3sentem; et eodem sensu dicit interdum August. , Christum tantum habere unam praesentiam localem , 20 contra Faustum, cap. 11 . Sic etiam D. Th. infra, qusest. seq., art. 5, negat Christum esse in hoc sacramento, tanquam in loco, quia ne- que habet intrinsecum Ubi physicum, ut de- claratum est; neque etiam habet proprium locum extrinsecum ambientem ; nam, vel ille
esset ipsa quantitas, seu species panis, et hoc non, quia Christus non est in illis speciebus per modum locati extrinsecus circumdati , sed per modum substantise, intime sub eis existentis; vel esset extrinseca superficies, ambiens species panis, et hsec non compara- tur ad corpus Christi per propriam ejus quan- titatem, sed peralienam, sibi non inheeren- tem, et ideo non est proprie locus ejus; sic igitur in hac proprietate et rigore stando , neque heec prsesentia localis est, neque ra- tione illius dicitur Christus hic esse localiter. At vero, si per localem prsesentiam intelliga- mus quamlibet realem et substantialem pree- sentiam, ratione cujus res hic adest, potius quam alibi, sic hujusmodi prsesentia localis est, ad eum modum, quo preesentia Angeli, existentis in suo loco, localis est; nam hujus- modi denominatio non connotat aliquem mo- dum physicum, seu quantitativum occupandi spatium, sed modum substantialem, aut enti- tativum, ratione cujus fit, ut spatium illud, cui res dicitur esse prassens, non sit omnino vacuum, sed tali re, vel substantia plenum; et hoc niodo loquuntur ssepe Patres, quos prsecedentibus disputationibus retulimus, de hac sacramentali Christi prassentia dicentes, ratione illius Christum esse hic, et esse potius in hoc loco, quain in alio. Atque hoc sensu dici etiam potest, Christum esse hic, aliquo modo , localiter, ut recte notavit Alensis , 4 part., qusest. 40, memb. 3, art. 7, et expli- catur facile per proportionem ad locum Ange- lorum; nam , si consideremus id , quod est quasi intrinsecum Ubi, habet hic Christus suam realem prassentiam, quae est intrinse- cus modns corporis ejus; si autem (juxta multorum sententiam) consideremus extrin- secum locum, qui, respectu Angeli, est ali- quod corpus, cui virtutem suam, seu opera- tionem applicat, sic species ipsee sacramen- tales dici poterunt quasi angelicus locus corporis Christi, quia et in eis mirabiliter operatur, ut inferius dicemus, et ibi habet speciali modo applicatam virtutem suam, ut per eas species nostram salutem operetur.
- Atque hinc etiam obiter expeditur aliud dubium, scilicet, an corpus Christi, ra- tione hujus pra3sentia3, sit capax relationis realis propinquitatis, vel ad ipsas species, vel ad locum specierum, vel ad alia corpora; Capreolus enim in 4, dist. 10, quasst. 3, ad 4 Durandi, dubius est; Palud. vero, ibidem, quasst. 3, in partem affirmantem magis in- clinat; ego vero nullam rationem dubitandi
DISPUTAT. XLVIII, SEGT. I.
invenio, si supponamus relationem propin- quitatis, fundatam in praesentia quantitativa, aut in qualibet alia creata, esse realem, quod hic disputandum non est, sed solum dicen- dum, eamclem esse rationem, de hac praesen- tia, et de reliquis creatis; nam eliam haec sacramentalis praesentia est finita, et potest esse terminus alicujus mutationis; et ratione illius potest res magis vel minus ab aliis rea- liter distare, ut in principio hujus disputatio- nis diximus.
'14. Prima difficultas contra supra dicta. •— Superest, ut quibusdam objectionibus et difficultatibus satisfaciamus, quae, licet infe- rius, qusest. 76, tractari possent, hic vero sunt necessariae, ubi rei essentiam et possi- bilitatem hujus praesentiae consideramus. Vi- detur ergo impossibile, ut corpus quantum recipiat talern modum praesentiae, qualem nos descripsimus, quia hujusmodi corpus essen- tialiter est divisibile, et extensum; ergo non potest indivisibiliter constitui in rerum na- tura ; sicut e contrario, quia spiritus est in- trinsece indivisibilis, non potest divisibiliter et extense in loco constitui.
Secunda. — Secundo n<fn potest quan- titas concipi in rerum natura sine figura, quia est intrinsecus terminus ejus; rursus neque figura intelligi potest sine extensione, in ordine ad locum, quia ex illa consurgit; unde per mutationem ejus mutatnr, et conse- quenter, omnino ablata extensione locali, omnino etiam auferetur figura ; sicut ergo hoc est impossibile manente quantilate, ita etiam illud ; ergo impossibile est intelligere in cor- pore quanto praesentiam omnino excluden- tem localem extensionem ; ergo differentia , a nobis assignata, est etiam impossibilis.
Tertia. — Tertio, si corpus divisibile esset indivisibiliter in loco, posset clividi in omnem suam partem, quod tamen est impos- sibile. Sequela patet, nam, cum in se maneat intrinsece divisibile, poterit a Deo dividi; cum vero indivisibiliter existat, non est major ratio, cur ex una parte potius, quam ex alia dividatur; dividetur ergo in omnem partem.
Quarta. — Quarto, quia si humanum corpus esset indivisibiliter in loco, modo a nobis explicato, non magis distaret una pars ab alia, quam reliquee, id est, manus a ca- pite, v. gr., quamhumerus; consequens est falsum : ergo. Sequela patet, quia omnes partes aeque essent praesentes, etiam indivi- sibili puncto seu spatio; ergo et inter se aeque distabunt; falsitas autem consequentis
probafur, quia hoc esset conlra naturalem compositionem talis corporis; destrueretur cniin debita organizatio ejus, quae intrinsece requirit talem ordinem, scilicet, ut talis pars mediet inter alias, et consequenter, ut extre- mse partes magis inter se distent, quam ab ea, quae interjacet.
Quinta. — Quinto, quia ex modo, quo explicuimus hanc Christi praesentiam, sequi- tur, illam esse compositam ex infinitis prae- sentiis perfectis, et divisibilibus ac aequalibus ex parte subjecti; hoc autem compositionis genus vix potest mente concipi. Sequela de- claratur, nam corpus Christi totum est prae- sens, quasi continue, speciebus, seu quanti- tati unius hostiae, et omnibus partibus, lineis, ac punctis ejus; ergo et ex parte corporis Christi necesse est, intelligere unam praesen- tiam quasi continuam, et diffusam per totam hostiae quantitatem, et ex parte ipsius hostiae in singulis partibus, et punctis ejus, necesse est intelligere integram preesentiam lolius corporis Chrisli divisibilem ex parte ejus, quam necesse etiam est in infinitum multipli- cari, sicut partes proportionales specierum quantitatis, vel puncta eas continuantia infi- nita sunt; constabit ergo illa integra praesen- tia corporis Christi ex illis praesentiis infinitis aequalibus, et divisibilibus ex parte subjecti, adeoque integris, et perfectis, ut possit una- quaeque illarum per se esse ab aliis separata; posset enim corpus Christi totum conservari praesens in qualibet parte minima specierum per se sola, imo et in quolibet puncto. Ultimo objici potest August., epist. 57 ad Dardan., dicens : Spatia tolle corporibus, et nusquam erunt, et quia nusquam erunt, neque erunt; sentit ergo non posse intelligi corpus existens et nullum spatium occupans.
Quorumdam responsio refertur et re- fellitur. — His et similibus argumentis con- vincuntur haeretici, qui negant esse possibi- lem hanc Christi praesentiam ; nonnulli vero e Catholicis negant, hanc praesentiam conve- nire quantitati corporis Christi, de qua pro- cedunt argumenta facta, sed soli substantiae, quam dicunt esse in hoc sacramento sine quantitate, ut opinatur Durandus; et idem ex parte sentiunt Nominales, quamvis diverso modo, et ex cliversis principiis, cum quibus disputandum est infra, quaest. 76; est enim haec Durancli sententia plus quam falsa, ut ibi videbimus. Alii vero ex Catholicis, quamvis negare non audeant, quantitatem corporis Christi esse in Eucharistia, et praesentem
72 QUjEST. LXXV, ART. T.
fieri per sacramentalein preesentiam, tamen, ut effugiant argumenta facta, dicunt, quanti- tatem illam non tribuere corpori Ghristi effec- tum suum formalem, sed solum esse illi inti- me preesentem. Quia non repugnat (inquiunl) accidens esse intime conjunctum subjecto, quasi in actu primo, et non exercere in illo causalitatem formalem, quae est veluti actus secundus, qui suspendi potest, saltem per suspensionem divini concursus. Ita refert Ledesma in 1, part. 4, queest. 4 7, art. 3. Heec tamen sententia, intellecta de proprio et primo effectu formali quantitatis, de quo re- vera loquitur, et omnino falsa est, et inutilis ad difficultates positas expediendas. Prior pars probatur, quia, non solum certum est, quantitatem corporis Ghristi in hoc sacra- mento esse, sed etiam est eeque certum, cor- pus Christi in sacramento esse quvtntum, at- que adeo quantitate affectum, et informatum; imo ideo certum est quantitatem in sacramento esse, quia necesse est dicere, corpus Christi ibi esse quantum, ut possit esse figuratum, organicum, et pulchrum. Quod ita declaratur: nam, vel quantitas corporis Christi inheeret illi existenti in sacramento, vel non; si inest, ergo necesse est, ut in illo habeat suum effec- tum formalem, quia non inest, nisi ut forma. Unde talis inheesio includit in suo intrinseco et essentiali conceptu unionem per modum formee, cum depenclentia a subjecto in genere causee materialis; unde ex utroque resultat unum compositum ex subjeclo seu potentia, et actu formali. Unde in hoc sensu implicat contradictionem, accidens actu inhaerens sub- jecto privari omni effectu formali suo, con- servata actuali inheesione; nec major Dei concursus requiritur ad effeclum formalem, quam ad actualem inheesionem in subjecto. Si autem quantitas illa non inheeret corpori Christi, erit tantum concomitanter preesens; quod licet non sit impossibile, est tamen im- pertinens, et ex nullis principiis fidei colligi potest, quia quantitas hic non adest, nisi ut afficit corpus , et illud necessario comitatur ratione naturalis unionis, quam cum illo ha- bet, quee est per inheerentiam et informatio- nem; ablata ergo hac unione, nullum est principium ad asserendum, adesse hic quan- titatem corporis Christi. Denfque probatur posterior pars, scilicet, hanc sententiam esse inutilem ad argumenta solvenda, quia, licet demus quantitatem posse privari suo effectu formali, respectu substantiee, tamen cum ipsa quantitas intrinsece et per se ipsam
quanta sit, non potest privari intrinseca par- tium compositione, et extensione, quia in ea consistit propria entitas ejus; et in ea proce- dere possunt omnia fere argumenta facta ; imo aliqua eorum, preesertim quintum, ac- commodari possunt ad substantiam ipsam materialem, etiam quantitate privatam.
- Responsio altera communis examinatur. — Alia responsio satis vulgaris esse solet, duplicem extensionem convenire corpori ra- tione quantitatis : unam ratione ipsarum par- tium in se, seu inter se; alteram in loco, seu in ordine ad locum; et priorem esse pro- prium effectum formalem quantitatis insepa- rabilem ab illa; posteriorem vero esse veluti proprietatem, vel passionem consequentem, quee impediri potest. Unde existimant, solvi posse facile argumenta facta, quia solum pro- cedunt in corpore quanto habente extensio- nem in ordine ad locum. Sed ut omittam, nonnulla ex argumentis factis, preesertim quintum, procedere de corpore, quocumque modo extenso etiam in ordine ad se, preedicta distinctio, quamvis recte explicata fortasse vera sit, tamen difficultate non caret. Inter- rogo enim qufd sit, quantitatem extendere partes substantiee in ordine ad se. Aut enim est facere, unam partem substantiee non esse aliam entitative, et formaliter; et hoc non potest pertinere ad effectum formalem quan- titatis, sed potius ordine naturee preesuppo- nitur, ut quantitas materiali substantiee possit inheerere. Primo quidem, quia universim nulla entitas, sive sit tota, sive pars, potest ab alia entitative seu realiter distingui per aliam entitatem, tanquam per causam forma- lem distinctionis, sed per se ipsam; nam unaqueeque res, per id, quod est, ab alia distinguitur; nam distinctio supra entitates eorum, quee distinguuntur, solam addit ne- gationem. Secundo, quia entitas subjecti sub- stantialis ordine naturee prior est, quam accidens illi inheerens; ergo est etiam prior, quam quantitas; ergo vel illa entitas, prout sic preesupposita, est indivisibilis entitative; et hoc non, quia alias non posset extendi en- titative per quantitatem supervenientem ; quomodo enim posset quantitas multiplicare partes entitatis in re secundum se indivisibili entitative? Vel illa entitas secundum se, et prout supponitur quantitati, est entitative di- visibilis in partes substantialiter distinctas; efc ita non poterit talis extensio partium secun- dum se et in entitate sua esse effectus formalis quantitatis, quia quantitas in nullo genere
DISPUTAT. XLVIII, SECT. I.
causa?, etiam materialis, vel efficientis, potest supponere secundum ordinem naturae effec- tum suum formalem ; nec subjectum ipsum quantitatis, quoad entitatem suam, est effectus formalis quantitatis, sed quantum ad aliquid additum suae entitati; distinctio autem entita- tiva partium nihil addit supra entitatem ea- rum, preeter negationem, ut dictum est. Ter- tio a posteriori declaratur, quia, si Deus, destructa quantitate, conservaret materialem substantiam corporis humani, entitas mate- rise, quae nunc est in manu, maneret entita- tive distincta ab entitate materise, quse est in pede, vel in capite; implicat enim, entitates prius distinctas, et realiter manentes, coales- cere in unam indivisibilem entitatem; nam, quamvis possint poni simul in uno puncto, vel indivisibili spatio, tamen una non potest esse alia, cum sint entitates distinctae. In hoc ergo sensu non potest esse effectus formalis quantitatis, facere partem substantise extra partem esse in ordine ad se. Unde ulterius colligi videtur, si extensio partium, vel quod una sit extra aliam, est effectus formalis quantitatis, solum posse id esse in ordine ad locum, vel spatium. Probatur, quia hoc non potest intelligi absolute, et in se, ut demon- stratum est; neque etiam in ordine ad ali- quod subjectum, quia partes materise, qua3 per quantitatem extenduntur, non sunt in subjecto, sed potius ipsee sunt primum sub- jectum; ergo erit in ordine ad spatium, vel locum, quia nihil aliud excogitari potest; erit ergo primarius effectus formalis quantilatis facere, ut una pars substantiae sit extra locum seu spatium allerius ; et ita destruitur com- munis illa distinctio, et objectiones factsesuam vim retinent. Nec refert, quod quidam di- cunt, quantitalem extendere partes substan- lise non entitative, sed quantitative. Nam hoc vel eodem revolvitur, vel in solis verbis con- sistit, et idem per idem explicat; interro- gabo enim, quid sit extendere quantitative, et quicquid respondeatur, procedent, sine dubio, argumenta facta.
21 . Communis sententia explicatur, et assi- gnatur vera solutio difficultatum. — Igitur, non impugnando, sed explicando potius com- munem sententiam, dicendum existimo, ma- terialem substantiam non habere a quantitate intrinsece ac formaliter entitativam exten- sionem, seu distinctionem, et conjunctionem suarum partium substantialium , sed eam habere per intrinsecam suam entitatem, ut argumenta facta concludunt. Habet autem
substantia a quantitate hanc corpoream mo- lem, quam nos per effectus explicamus, et per ordinem ad locum, et ad sensus noslros. Primum itaque habet hsec substantia a quan- titate ita occupare locum, ut una pars exclu- dat aliam ab eodem spatio, et consequenler, ut inter se localiter distent; et similiter inde habet substantia corporea, ut aliam similem ab eodem loco excludat, et impenetrabilis sit, et alteri corpori resistat, quamdiu non divi- ditur et loco pellitur. Possunt autem haec omnia dupliciter intelligi in substantia quanla : primo aptitudine tantum seu potentia proxi- ma ; secundo, in actu exercito, ut sic dicam. Priori modo pertinent ad primarium effectum quantitatis, inseparabilem ab illa, etiam per divinam potentiam ; nam hoc ipso, quod cor- pus est quantum, aptum est, natura sua, sic occupare spatium; unde consequuntur ceete- ra, quae numeravimus; nec potest privari hac naturali aptitudine, retenta quantitate, neque e contrario potest intelligi substantia habere hanc aptitudinem, nisi prout est af- fecta quantitate et ratione illius. Posteriori autem modo non pertinent hsec ad primarium effectum formalem quantitatis, sed sunt ve- luti proprietates naturales consequentes, quae proinde impediri possunt, conservata quanti- tate. Et juxta haec duo membra explicari po- test communis distinctio de extensione in ordine ad se, vel in ordine ad locum; nam prior illa aptitudinalis dispositio dici potest extensio quaedam corporis, secundum se, quia ratione illius aptum est occupare spa- tium extensum, et semper in se retinet illam extensionem, seu dispositionem, quamdiu re- tinet quantitatem, sive actu ita occupet lo- cum, sive non; posterior vero dici potest ex- tensio in ordine ad locum, quia consideratur secundum actualem modum, quo corpus oc- cupat spatium extensum, per commensura- tionem seu extensionem partium respectu illius.
- Respondetur in communi ad omnes dif- ficultates propositas. — Argumenta ergo facta procedunt de corpore quanto, actu occupante locum, modo extenso, proprio, et connaturali quantitati; corpus autem Ghristi in hoc sa- cramento, quamvis revera quantum sit, et in se ita dispositum, ut, sua? naturee relictum, locum esset praedicto modo occupaturum, ac repleturum, divina tamen virtute recipit al- tiorem modum praesentiae, impediturque ne modo sibi connaturali et extenso spatium re- pleat. Hoc autem esse possibile, quanquam
74 QU/EST. LXXV
directe demonstrari non possit, quia est valde supernaturale mysterium, satis tamen est, quod non demonstretur impossibile, neque possit ulla ratio ad impossibile probandum afferri, quse non possit sufficienter dissolvi, ut ex dicendis constabit; neque enim amplius in mysteriis fidei exigendum est. Deinde ra- tione sola naturali ulendo, afferre possumus conjecturas, quibus hoc fit aliquo modo cre- dibile. Prima, quia actu occupare locum, est quid distinctum ab esse quantum; unde et ab Aristotele in diversis pradicainentis consti- tuuntur, et illud prius mutari potest, altero immutato manente, quoad intrinsecum esse quantitatis. Unde hoc esse quantum, compa- ratur ad localem prassentiam, ut principium, et ut prius ad posterius; quid ergo mirum, quod possit Deus id, quod est prius, sine posteriori conservare? Secundo addit Scotus, quod corpus quantum , conservata eadem quantitate, potest privari hoc et illo loco, seu spatio, et quocumque sigillatim, seu de- terminate sumpto, quamvis confuse necessa- rio sit in aliquo loco; ergo non est, quod per potentiam Dei absolutam aliquid amplius non possit fieri; atque adeo quod possit corpus quantum privari extensa, seu quantitativa loci repletione. Quam rationem aliqui Theo- logi impugnant, et posset facile fieri, si ut ratio efficax adduceretur ; sed non ita su- menda est, sed ut suadens, et manu ducens intellectum ad ita judicandum, quamdiu de- monstrata non fuerit implicatio contradictio- nis. Atque eodem sensu potest afferri tertia conjectura, quia experimur, media condensa- tione naturaliter fieri, ut corpus, quod prius erat extensum per grande spatium, et totum illud quantilative replebat, postea continea- tur in brevissimo spatio , nulla deperdita quantitate, ut est opinio probabilior; quid ergo mirum, quod possit Deus, absque con- densatione media , constituere corpus gran- dioris quantitatis sub minori, vel etiam in spatio non extenso, et sine ulla actuali exten- sione locali?
- Pra3ter has conjecturas possumus alias sumere ex aiiis principiis fidei, pro his, quae illa recipiunt. Prima est, quia Deus constituit duo corpora quanta, intra eumdem locum pe- netrando illa , ut constat ex mysteriis nativi- tatis, et resurrectionis Christi, et superiori tomo late tractatum est contra Durandum; ergo e contrario poterit etiam Deus conser- vare corpus quantum, in rerum natura, abs- que actuali modo connaturali occupandi lo-
ART. I.
cum. Probatur consequentia, quia, sicut est proprietas corporis quanti, occupare locum, ita etiam non admittere aliud corpus in eodem loco. Secunda similis est, quia tam intrinse- cum est substantiali natura? proprium sub- sistere, et accidentali formae proprium inhte- rere, sicut corpori quanto, occupare locum ; sed potest Deus conservare naturam substan- tialem sine. propria subsistentia , et for- mam accidentalem sine propria inhserentia ; ergo et quantitatem sine propria et connatu- rali preesentia. Tertiam conjecturam addere possumus ex illis verbis Christi, Matth. 19 : Facilius est camelum per foramen acus tran- sire, quam divitem intrare in regnum ccelo- rum; et infra : Apud homines hoc impossibile est, apud Deum autem omnia possibilia sunt. QuEe verba ita exponunt Hilar., Hieron., Chrysost., Orig., et alii in illum locum, et August., epist. 89, qusest. 4, ut ex eis colli- gant, posse Deum constituere corpus cujusvis magnitudinis in quovis minimo loco, tola cor- poris mole conservata; utrumque enim mem- brum illorum verborum in sensu composito (ut sic dicam) intelligendum est, nimirum, divitem, retinendo divitias, difficile salvari, id tamen esse possibile per divinam gratiam, sicut fieri naturaliter non potest, ut camelus habens tantam corporis molem per foramen acus pertranseat, id tamen esse possibile per potentiam Dei. Unde idem August., lib. de Spiritu et littera, cap. 1 et 5, hoc exemplo utitur, ut probet multa Deo esse possibilia, quae naturam superant; et Greg. Naz., orat. 36 : Illud, inquit, impossibile dicitur, qu»d naturx quidem est impossibile, Deo autem vo- lenti possibile, quo in genere illud est, eum- d,em hominem bis nasci non posse, et acu camelum admitti; quid enim prohibet , quo- minus hsec fiant, si Dei voluntas ita tulerit? Ex his ergo ita concluclitur ratio : naturalis proprietas quantitatis non solum est occupare locum, sed etiam occupare locum sibi eequa- lem et coextensum; et nihilominus facere po- test Deus, ut magnum corpus non occupet locum aequalem, sed multo minorem , ut ex adducto testimonio constat; ergo eaclem ra- tione potest facere ut simpliciter non occupet locum, secl altiori modo prsesens fiat.
- Ad singulas objectiones. — Responsio ad primam. — Superest sigiliatim respondere ad objectiones factas. Ad primam respondent aliqui Theologi, quamvis corpus pure crea- tum sit incapax modi existendi in loco indi- visibiliter, tamen corpus Christi factum esse
DISPUTAT. XLVIII, SFXT. I.
capax illius modi propter unionem ad Ver- bum. Ita significant Alens., 4 part., q. 40, memb. 3, art. 3. Sed merito impugnalur a D. Thom. in 4, dist. 10, quaest. 1, art. 1, si de propria capacitate intelligatur, quia hy- postatica unio nihil ad hoc confert per se, ac formaliter, nec naturam corporis quanti im- mutat ; posset ergo Deus hunc existendi modum corpori non unito sibi hypostatice communicare, quia nulla esset major repu- gnantia. Potest autem intelligi in corpore Christi major quredam congruentia, ut in eo potius, quam in alio hoc mysterium perfec- tum sit, ratione unionis, sicut alia superna- turalia dona illi sunt communicata propter eamdem unionem; et fortasse de hac con- gruentia locutus est Alensis. Alii respondent, quantitatem corporis Christi esse capacem hujus modi, quia non est hic per se primo, sed concomitanter ad substantiam, et ita est ad modum ejus. Qua3 ratio existimatur esse D. Thom. infra, qusest. 72. Sed non est haec mens ejus, ut ibi exponam; neque etiam est ratio necessaria, aut sufficiens, tum quia etiam in prima creatione materialis substan- tiee quantitas consequitur substantiam, et ta- men secum affert naturalem modum, quem substantiae communicat; tum etiam quia licet per se primo faceret hic Deus praesentem quantitatem aliquam, vel simul cum substan- tia, vel per se separatam, posset Deus illi tri- buere modum existendi in loco indivisibiliter, quia non esset major repugnantia, quam nunc sit in corpore Christi. Ex parte igitur quanti- tatis ratio sumenda est ex dictis, scilicet, quia essentia quantitatis solum est esse natura sua divisibilem, et ex se postulare extensio- nem in loco, et hoc inseparabile est ab illa; at vero actu occupare locum divisibiliter, non est illi essentiale, sed est veluti efFectus qui- dam, quem non repugnat abilla separari per divinam virtutem et omnipotentiam, quse est prima radix et causa hujus mysterii ; de quo tractans Concilium Trident., sess. 13, cap. 1, inquit , corpus Christi esse sacramentaliter prpesens , ea existendi ratione , quam , etsi verbis exprimere vix possumus, possibilem tamen esse Deo, cognitione per fidem illustra- ta, assequi possumus; et Chrysost., hom. 83 in Matt. : Credamus, inquit, Deo, neque repu- gnemus, etiam si sensui vel cognitioni videa- tur absurdum; et Damasc, 1. 4, c. 14 : Hoc, inquit, Deus operatur supra omnem sermonem, et intelligentiam. Hoc etiam modo dixit Cyril., lib. 4 in Joan., c. 3, verba illa Capharnaita-
rum : Quomodo potest hic nobis carnem suam, dare ad manducandum? esse verba infide- lium , divinee omnipotenliae detrahentium. Unde recte dixit Hugo de S. Victor., lib. 2 de Sacram., part. 8, cap. 9 : Quxris, quo- modo? Cogita facientem, quia omnipotens est, et non est mirabile. Ac denique eodem sensu dixit Innocent., lib. 4 de hoc myst., cap. 9 : Credere jubemur, discutere prohibemur, sci- licet discussione impugnante veritatem, et divinam omnipotentiam in dubium revocante. Negatur ergo hoc esse impossibile, aut esse contra intrinsecam naturam et essentiam quantitatis. Neque est similis, aut par ratio in exemplo ibi adducto de re indivisibili, res- pectu modi existendi in loco extenso extense et divisibiliter. Et ratio differentiae est, quia extensio rei in ordine ad locum supponit ne- cessario extensionem rei in se, quoad distinc- tionem partium; et ideo repugnat, esse divi- sibiliter in loco, quod in se est indivisibile; quomodo enim habebit partes in loco, ita ut una sit in una parte loci, et alia in alia, quod in se non habet partes? Itaque, sicut esse in loco, supponit esse, ita esse divisibiliter ex~ tensuni in loco, supponit esse in se divisibile, et constans partibus, et ideo sine hoc, quod prius est, repugnat esse illud quod est poste- rius, et ab illo essentialiter pendet; sicut in universum non potest esse modus sine re; cujus est modus, a qua pendet essentialiter. At vero e contrario, rem extensam in se, esse etiam extensam in loco, est quid posterius, a quo illud prius essentialiter non pendet; et ideo facile intelligi potest quod, licet res ha- beat in se partes, non habeat illas loco dis- tantes, sed omnino simul. Non est ergo similis ratio; quin potius ex illo exemplo posset sumi alia conjectura ad veritatem fidei confirman- dam; nam substantia indivisibilis potest na- turaliter esse praesens spatio et loco divisi- bili , modo spirituali et indivisibili ; ergo mirum non est, quod per divinam potentiam possitcorpus divisibile totum constitui et fieri prsesens loco indivisibili, modo etiam indivi- sibili ac supernaturali.
- Ad secundam. — Ad secundam de figura, varia respondent Theologi, preesertim Nominales, quse hic referre et impugnare su- pervacaneum duco, prsesertim cum attin- genda inferius sint, quaest. 76. Dico igitur juxta distinctionem datam, in se, vel in or- dine ad locum, duplicem etiam figuram intel- ligi posse in corpore, v. gr., humano. Una dici potest organica, quee provenit ex intrin-
QU^EST. LXXV, ART. I.
seca compositione quantitatis ; alia dici potest situalis, aut localis; pam sicut quantitativa praesentia corporis in spatio est quidam mo- dus habens suam propriam extensionem , ita in ea intelligi potest propria figura. Unde ha?c intrinsece pendet ab extensione in loco, et solum mediante illa convenit quantitati; prior vero intrinsece pendet ex quantitate secundum se et ratione extensionis ac com- positionis quam in se habet, prius quam in- telligatur locum occupare. Christus ergo in hoc sacramento habet hanc intrinsecam figu- ram; non vero alteram extnnsecam seu si- tualem. Quae doctrina declaratur in primis exemplo, nam manus extensa vel plicata di- versam figuram habet in ordine ad locum, quamvis semper eamdem figuram organicam retineat; atque idem fere videre licet in cor- pore hominis stantis, vel sedentis. Ratione deinde declaratur, quia figura circularis, v. gr.; est illa, cujus extrema seque distant a centro; pupilla ergo oculi, quamvis in loco non sit, adhuc' intelligitur esse circularis, quia partes quantitatis ejus ita sunt in se compo- sitee, ut tanta quantitas sit in una parte, sicut in alia, a centro usque ad ultimam lineam earum ; atque idem est proportione servata de ceeteris partibus; recte ergo mente conci- pitur, posse corpus retinere suam intrinse- cam et organicam figuram, quamvis nullam habeat situalem. Hinc etiam facile intelligitur, argumentum factum procedere de figura si- tuali, non de organica; illa enim est, quse ratione solius motus localis mutari potest , hsec autem minime, per se loquendo, quod ideo addo, quia per accidens contingere po- test, ex motu locali sequi alterationem, et ex alteratione condensationem , vel rarefactio- nem aliquam , et consequenter mutationem intrinsecee et organicae figuree. Denique intel- ligitur ex dictis, etiam si Christus in ccelo stet, aut sedeat, in hoc sacramento non ha- bere eas figuras, seu positiones, quae intrin- secedependentab Ubiphysico et quantitativo. Addunt vero Bonavent. in 4, dist. 1 0, et Vict., in Summ., num. 64, quamvis Christus in hoc sacramento non habeat positionem, seu figu- ram partium in ordine ad locum , pie tamen posse a fidelibus cogitari seu apprehendi sub figura crucifixi, vel alia simili, quia quselibet pars corporis Christi est in qualibet parte hostiee. Quod intelligendum est de simplici, et veluti de apprehensione preecisiva, non de compositiva, affirmante hujusmodi figuram de corpore Christi sub sacramento existente.
Ad tertiam. — Ad tertiam de divisione, Major in 4, dist. 10, concedit utramque se- quelam, scilicet, etChristicorpus posse dividi in hoc sacramento, et consequenter fieri, ut in omnem suam partem dividatur. Soto vero ibid., art. 4, ut evitet hoc posterius conse- quens, quod revera absurdum est et impos- sibile, negat etiam prius, nimirum, posse di- vidi corpus Christi, prout in hoc sacramento existit, quia non est corpus divisibile etiam de potentia Dei absoluta, nisi sit actu exten- sum in ordine ad locum. Sed quanquam hoc verum sit, loquendo de materiali illa divi- sione, quae fit, v. gr., cultello, vel alio simili corpore interposito inter partes alterius con- tinui ; nam ad hujusmodi divisionem neces- sarium est, ut corpus, quo fit divisio, expellat aliquam partem allerius corporis a suo loco, quod fieri non posset, nisi utrumque corpus esset quantitative in loco; nihilominus tamen, generalius, ac formalius loquendo de divi- sione, ut dicit solum separationem unius partis ab alia, seu discontinuationem partium inter se, nulla est repugnantia, quod Deus dividat corpus sacramentaliter existens, vel annihilando quasdam partes corporis ejus, et conservando alias. vel destruendo tantum terminos, quibuscontinuantur, etconservando illas terminis propriis terminatas, et simul in eodem spatio existentes. In hoc enim nulla est repugnantia ; et alioqui illa partium com- positio, vel unio convenit corpori quanto, se- cundum se, et non ratione localis extensionis; ergo ratione illius poterit etiam dividi, quam- vis non sit localiter extensum. Denique ad omnem extensionem sequitur propria divisi- bilitas ; sicut ergo corpus manet in se exten- sum, quamvis non sit extensum in loco, ita manet aliquo modo divisibile, neque inde se- quitur divisio in omnem partem, quia posset facile destrui terminus continuans quasdam partes, et non terminus continuans alias; ne- que ad hoc oportet aliam rationem queerere, preeter voluntatem et potentiam divinam.
Ad quartam. — Ad quartam de dis- tantia partium, Nominales concedunt, in cor- pore Christi existente in Eucharistia , non magis distare pedem a capite, quam collum. Ita Ocham et Aliaco in 4, queest. 4 ; Soto vero, Ledesma, et alii hoc graviter reprehendunt , quia putant, sequi confusionem magnam in corpore Christi, et destrui organizationem ejus. Unde Major in4,qua3st. 3, hanc senten- tiam sequens, recte distinguit duplicem dis- tantiam : una dici potest quantitativa ; altera
DISPUTAT. XLV
localis seu situalis; prior sequitur ex intrin- seca extensione, quam quantitas habet in se, et consistit in hoc, quod inter partes tanta quantitas intercedat, et cum tanta densilate, vel raritate, quanta sufficit ex natura rei ad occupandum tantum spatium; posterior vero consistit in hoc, quod partes actu occupent partes spatii ita inter se distantes. Loquendo ergo de priori distantia, sic partes corporis Christi non seque inter se distant. Magis enim distat pes a capite, quam collum ; nam collum illi immediate copulatur; pes vero niinime, sed inter ipsum, et caput intercedit tota quantitas corporis; at vero tractando de pos- teriori distantia, sic verum est, partes corpo- ris Ghristi, seque inter se distare, quia omnes sunt indivisibiliter preesentes eidem spatio, propter quod recte dixit Hilarius : Ubi est pars, ibi est totum, cap. Ubi pars, de Con- secrat., dist. 2.
- Ad quintam. — Ad quintam de com- positione unius prsesentiae ex infinitis parti- bus , seu componentibus, concedendum est totum id, quod infertur, et sufficienter in ob- jectione probatur; hac enim de causa dixit D. Thom. in 4, d. 10, q. 1, art. 3, qusestiunc. 3, ad 1 , esse Christum in hostia semel in actu, et infinities in potentia ; nam primum est verum propter unam prsesentiam, quasi continue diffusam per totum spatium, quod species sacramentales occupant ; secundum autem est verum propter integram prsesen- tiam totius corporis Christi in qualibet parte, et quovis puncto specierum sacramentalium ; neque ex hujusmodi compositione sequitur aliquod absurdum, aut aliquod infinitum in actu, propterea quod in singulis punctis hos- tise intelligimus esse integras prsesentias totius corporis Christi in se divisibiles, et inter se eequales, ex quibus altera preesentia adee- quata componitur; quia oportet ibi distin- guere duas extensiones seu divisibilitates talis preesentiee, quee sunt diversarum ratio- num. Una est ex parte subjecti; altera ex parte spatii, ut supra dictum est; prsesentia ergo, quam corpus Christi habet in singulis partibus hostiee, licet ex parte subjecti sit divisibilis, tamen in ordine ad spatium, seu punctum, comparatur indivisibiliter ; et sub hac ratione componit, et continuat alteram prsesentiam totalem, et integram, quasi con- tinue diffusam et extensam per totam hos- tiam; et ideo non consurgit ex illis preesentia aclu infinita in aliqua extensione, quia non componunt illam, prout divisibiles sunt, sed
III, SECT. II. 77
prout sunt indivisibiles. Unde secundum eam extensionem, quam hsec praesentia habet per totum spalium hostias, non invenientur in ea infinitce partes eequales et non communican- tes. Potest hujus rei aliquale exemplum in naturalibus reperiri , in extensione scilicet caloris per subjectum , adjuncta intensione ejusdem in singulis partibus et punctis sub- jecti; nam in singulis partibus et punctis est aliquid caloris divisibile secundum intensio- nem, quod potest etiam esse eequale, si calor sitaequeintensusinomnibuspartibussubjecti; et nihilominus ex illis omnibus nullum infini- tum resultat, quia quantitates illse intensionis et extensionis sunt diversarum rationum; et illi gradus caloris, qui intelliguntur esse in singulis punctis subjecti, non concurrunt ad componendam quantitatem extensivam calo- ris, nisi prout in eo genere sunt indivisibiles. 29. Adsextam. — Ad sextam ex auctoritate August., respondetur locutum esse secundum naturalem cursum rerum, non in ordine ad divinam potentiam.
SECTIO II.
Utrum sacramentalis praesentia essentialiter pendeat a naturali, vel illam necessario supponat.
\ . Sensus qusestionis. — Ut intelligatur qusestionis titulus, et tollatur aequivocatio, in qua videtur laborasse Cajetanus infra citan- dus, supponendum est, aliud esse loqui de esse naturali corporis Christi, aliud de natu- rali praesentia, seu existentia in loco ; sunt enim haec duo ex natura rei distincta et se- parabilia. Quando enim corpus localiter mo- vetur, mutatur naturalis praesentia; non ta- men mutatur ipsum esse naturale corporis ; quod non est aliud, quam ipsamet substantia corporis quantitate affecta, ultra quam addit naturalis preesentia talem modum occupandi locum, corpori quanto connaturalem. Hic ergo non movemus quaestionem de esse naturali corporis Christi ; nam extra controversiam est , omnem preesentiam , tam naturalem quam sacramentalem, essentialiter pendere a corpore, quod fit prsesens, et ab existentia seu actuali entitate illius, tanquam a subjecto, quod modificat; est enim praesentia modus rei preesentis; id autem, quod tantum est modus alicujus rei, non potest esse sine re quam modificat ; quia non est res per se dis- tincta , secum ferens propriam entitatem ; hac enim ratione non potest intelligi figura sine re figurata , nec sessio sine sedente, nec
QILEST. LXXV, ART. I.
unio sine re unita, et similiter, neque prae- sentia sine re praesente ; hoc ergo sensu cer- tum est, praesentiam sacramentalem corporis Christi necessario supponere naturale esse, seu existere corporis Christi, et ab illo, ut a subjecto, essentialiter pendere; neque oppo- situm unquam docuit Scot., quicquid illi falso Cajetanus imponat. Comparamus ergo in hac quaestione unam praesentiam adaliam, et in- quirimus, an corpus Christi, ut recipere pos- sit sacramentalem prsesentiam, necessario ali- cubi habere debeat naturalem prsesentiam, seu modum existendi in loco, ita ut illa prse- sentia ab hac necessario pendeat.
Prima sententia docet, ad prsesentiam sacramentalem requiri prsesentiam naturalem alicubi. — Prima sententia affirmat, quam defendit Cajet. infra, qusest. 76, art. 2, quan- quam in discursu queestionis et probationibus ad alium sensum a nobis indicatum divertat. Idem senlire visus est Altisiodorens., lib. 4 Sum., tract. 5, c. 5, quaest. 6, dum ait, exi- stentiam Christi extra sacramentum compa- rari ad existentiam in sacramento, sicut pri- mam et secundam; et ideo illa ablata hanc etiam auferri. Ex quibus verbis sic potest for- mari ratio : nam, si destrueretur exislentia corporis Christi extra sacramentum, destrue- retur etiam in sacramento; ergo signum est, hanc praesentiam pendere ab illa; nam, si non penderet, manere posset, illa destrucla ; antecedens est communis sententia Theolo- gorum, et sequitur ex alio principio, quod, si corpus Christi extra sacramentum exanima- retur, intra sacramentum etiam fieret exa- nime, propterea quod anima tantum est in hoc sacramento per concomitantiam, ratione naturalis unionis, quam extra sacramentum habet cum corpore. Unde potest hoc confir- mari ex alio principio fidei , quod corpus Christi tale ponitur in hoc sacramento, quale est extra sacramentum, scilicet, passibile, vel impassibile, vivum, etc. Ergo signum est, sa- cramentalem praasentiam habere originem et dependentiam a prassentia naturali.
Secunda sententia hoc negat. — Secunda sententia negat, esse hujusmodi dependen- tiam, vel naturalem connexionem inter has prresentias. Ita tenent in 4, dist. 10, Scot., qusest. 4 ; Major, qusest. 7; Soto, queest. 1 , art. 2, et d. 8, art. 5; Ledesma, quaest. 14, art. 5, et queest. 16, arl 4, dub. 6; Gabriel, lect. 47 in canon. Et fundari potest primo a contrario, quia naturalis praesentia non pen- det a sacramentali, quia nullam habet con-
nexionem cum illa, ut in omnibus nobis patet, et in corpore Christi ante institutionem hujus sacramenti, et post diem judicii; et nunc etiam contingere posset, manere corpus Christi cum prsesentia naturali sine sacramentali, si omnes hostiee consecratse eodem tempore con- sumerentur; ergo et e converso, sacramen- talis praesentia non pendet a naturali, neque illam necessario supponit. Probatur conse- quentia : nam intercedit eadem ratio ; ideo enim naturalis praesenlia non penclet a sacra- mentali, quia nullam habet habitudinem ad illam, neque in ullo genere causae est effectus illius ; sed idem est de preesentia sacramentali respectu naturalis; quia haec non est causa illius, nec conditio necessaria in aliquo ge- nere causae, ut illa sit; sunt enim diverso- rum ordinum, et una non respicit aliam, ut subjectum, sed utraque immediate respicit ipsum corpus; sunt ergo disparatee, nullam- que inter se hahent connexionem ; sed ad summum possunt concomitanter sehabere in eodem subjecto per divinam potentiam, sicut duse preesentiee sacramentales, vel duae natu- rales, de qua re paulo inferius disputaturi sumus. Et hanc sententiam simpliciter veram esse existimo; ut tamen rem totam accuratius explicemus, advertendum est, dupliciter in- telligi posse, sacramentalem prsesentiam pen- dere a naturali : primo essentialiter et intrin- sece, ad eum modum, quo relatio pendet a termino, vel modus a re cujus est modus, etc. Alio modo extrinsece, tanquam ab efficiente principio, vel a conditione necessaria, quse ad aliquam extrinsecam causalitatem revo- cetur.
- Prsesentia sacramentalis nonpendet essen- tialiter a naturali. — Evasio. — Impugnatur. — Dico primo : sacramentalis praesentia non pendet a naturali, dependentia intrinseca, seu formali et essentiali. Probatur suflicienter fundamento secundae opinionis. Quod ullra declaratur primo, quia haec prsesentia nullam habet habitudinem intrinsecam ad illam, sed est respectu illius omnino absoluta; non est ergo unde ab illa intrinsece et essentialiter pendeat. Secundo , quia comparando has duas proesentias inter se, potius in modo suo dicunt repugnautiam. Nam una dicit exten- sionem in ordine ad locum, alia indi.visibili- tatem. Dices : quamvis hsec argumenta pro- bent, hanc prsesentiam non pendere ab illa ex immediata habitudine sui, posse tamen pendere ra.tione subjecti , vel quia corpus Christi, quod estsubjectum prsesentise sacra-
mentalis, essentialiter pendet a seipso alibt existente naturali nioclo ; vel certe, quia pen- det, non a se, sed a naturali prscsentia, quam alibi habet; unrte fit, ut sacramentalis pras- sentia, qua3 a suo subjecto pendet, necessario etiam pendeat ab alia prsesentia naturali, sine qua tale subjectum esse non polest. Sed neu- trum horum dici polest probabiliter; primum enim, corpus Christi, ut in sacramento exi- stens, non potest intrinsece et essentialiter pendere a se ipso, ut existente in ccelo; nam est unum et idem, habens eamdem essentiam seque absolulam in uno loco, atque in alio. Unde corpus Ghristi, ut existens in Eucha- ristia, non magis dicit habitudinem ad se, ut existens in ccelo, quam e contrario ; sicut existens in una hostia consecrata non dicit habitudinem ad se, ut existens in alia ; et idem esset, si unum corpus modo quantita- tivo existeret simul in duobus locis. Deinde non potest corpus Christi secundum suam substantiam et existentiam pendere ab ulla prsesentia locali, sive sacramentali, sive na- turali, nam illa extrinsecus tantum illi potest advenire per divinam potentiam et effica- ciain; hsec vero licet ex natura rei intrinsecus iili conveniat, non tamen ut intrinseca causa ejus; neque ut terminus alicujus habitudinis essentialis et intrinsecse; sed ut proprietas vel effectus manans ab ipsa, media quanti- tate. Unde ad summum fit, aptitudinem quam- dam radicalem, ad sic existendum in loco, esse essentialem tali corpori quanto, non vero dependentiam aliquam ab ipsamet prsesentia naturali. Unde superius ex hoc fere princi- pio probabamus, posse Deum alicubi conser- vare corpus, absque actuali extensione in ordine ad locum. Et eadem ratione concludi- tur, posse illud conservare realiter existens, etiam si nullibi habeat actualem extensionem in loco, quia, non magis est necessarium, ut alicubi eam habeat, quam ubicumque existit; nulla enim ratio hujus majoris necessitatis fingi, aut excogitari potest ; ergo potest exi- stere corpus quantum in rerum natura, sine ulla preesentia naturali ; non solum ergo non habet ab illa essentialem dependentiam, ve- rum nec connexionem simpliciter necessa- riam, in ordine ad potentiam Dei absolutam; multo ergo minus sacramentalis et superna- turalis prsesentia habet hujusmodi depen- dentiam vel connexionem cum naturali, vel immediate, vel mediante subjecto suo. Neque vero fingi etiam potest, sacramenlalem prse- sentiam intrinsece et essentialiter pendere a
DISPUTAT. XLVlll, SECT. II. 79
•suo subjecto, ut exislente alibi naturali modo. Hoc enim gratis et sine ullo fundamento esset conficfum, quia hic modus sacramentalisprse- sentise sufficienter terminatur in ipso corpore Christi, prout hic sub speciebus sacramenta- libus existente; nam illud, ut sic, afficit, et in illo, ut sic, excipitur et conservatur; quod ergo alibi alio modo existat, accidentarium est huic prsesentise. quse revera non dicit ha- bitudinem ad illud sub tali ratione.
- Objectio. — Solutio. — Atque hinc satis concluditur, quod in superioribus iterum tac- tum est, potuisse hoc mysterium Eucharistise perfici a Deo, priusquam Christi corpus in propria specie existens conciperetur, aut in- carnaretur, licet oppositum significent Palud., in 4, dist. 8, qusest. \ , art. 3, et Cajetanus supra. Probatur ex dictis, quia potest corpus Christi existere sacramentaliter, etiam si nullibi existat naturaliter; ergo potuit etiam primo produci, et uniri Verbo sub speciebus sacramentalibus, etiam sj anlea nullo modo existeret, quia eadem est ratio de prima productione , et de quacumque existentia, sive conservatione. Itein, quia corpus Christi cum preesentia sacramentali non pendet ex preesentia naturali ejusdem corporis, neque ab ipso corpore, ut alibi naturaliter existente; ergo posset Deus, infinita sua efficacia, effi- cere corpus Christi sub speciebus panis, etiam si alibi non prseextitisset. Sed objicit Cajetanus : nam tunc esset prsesentia, sine re prsesente , et relatio, sine fundamento , seu moclus, sine«subjecto; quse sunt impossibilia. Probatur sequela, quia prsesentia sacramen- talis non addit supra existentiam corporis Christi in propria specie, nisi relationem, seu modum preesentise; ergo, si potest esse hic modus sine illa existentia in propria specie, erit tunc prsesentia sine re prsesente, etc. Semper tamen versatur Cajetanus in eadem sequivocatione, quia non distinguit inter cor- pus Christi existens, et corpus Christi existens in propria specie, cum tamen hsec distincta sint aliquo modo ; illud enim prius , abstrac- tius est; corpus enim Christi, existens in rerum natura, prsescindit a modo existendi in pro- pria specie, vel sub aliena. Unde, sicut cor- pus Christi, prout in ccelo, est vere existens, ita prout in sacramento, est vere existens, etiam si ibi tantum esse supponatur, et non alibi. Quocirca falsum est prsesentiam sa- cramentalem adclere modum supra corpus Christi existens in propria specie; hoc enim significat, supponere illum modum existendi
QILEST. LXXV, ART. I. et addere alium, quod« sacramento conservari, quia non est inter
m propna specie esse falsum ostendimus. Nam illi duo mocli existendi non habent inter se intrinsecum ordinem; etquoad hoc dici possunt disparati. Proprie ergo dicendum est praesentiam sa- cramentalem addere modum supra corpus Cliristi existens, ut sic, sicut etiam praesentia naturalis addit modum supra corpus Christi existens, solumque differunt, quod hic modus est naturalis, ille vero supra naturam. Ac propterea non sequitur in preedicto casu dari praesentiam sine re prsesente, aut relationem seu modum sine fundamento ; quia nun- quam est prsesentia sacramentalis, sine cor- pore Christi existenle, non alibi, sed ibi sub speciebus sacramentalibus ; et ipsummet ibi est res prassens, et fundamentum, seu potius subjectum talis modi seu relationis. Quocirca licet haec prsesentia sacramentalis non addal supra substantiam et quantitatem corporis Christi, nisi modum, tamen sub speciebus sa- cramentalibus non est tantum ipse modus, sed corpus ipsum Christi realiter existens, lali modo affectum; et hoc ipsum esset sub speciebus, etiam si alibi non existeret ; tunc autem necessarium esset substantialiter pro- duci corpus Christi sub sacramento; hoc autem nullum est inconveniens, ut per se constat, et a fortiori patebit ex his, quae infra de transubstantialione dicemus.
- Corpus Christi potest conservari in Eu- charistia, etsi alibi omnino esse desinat. — Secundo infertur consequenter ex diclis , posse conservari corpus Christi in sacra- mento, etiam si extra illud omnino esse de- sinat; quod supra Scotus docuit, et sequitur manifeste ex principiis positis, quia non est major connexio vel dependentia in conser- vatione, quam in prima effectione; si ergo potuit in principio fieri corpus Christi in sacramento , et non extra , poterit etiam postea conservari. Patet etiam a contrario, prout supra in simili argumentabamur; nam Christus nunc existens in sacramento, et in ccelo, desinit esse in sacramento, quin desinat in ccelo ; et existens in multis hostiis desinit in una, quin desinat in alia ; et si unum cor- pus posset existere in pluribus locis quanti- tative, posset desinere in uno loco, et non in alio, et e converso, quia, nec necessarium esset inchoatum miraculum perpetuo con- servari, nec esset major ralio de uno loco, quam de alio; ergo similiter simul existens in ccelo, et in sncramento, licet ibi et omnino extra sacramentum esse desineret, posset in
haec major dependentia, aut connexio, per se et intrinsece, ut ostensum est.
Responsio ad fundamentum primse sen- tentise. — Objectio. — Solutio. — Contra hanc aulem illationem maxime procedit fun- damentum primae sententiae; ad quod con- sequenter concedendum est assumptum in sano sensu intellectum, scilicet non necessarlo destrui corpus Christi in sacramento, si extra destruatur. Sed, quod ad modum loquendi attinet, advertendum est, in eo casu, quo Christi corpus conservaretur in sacramento, et non extra, non posse proprie dici destrui simpliciter seu annihilari corpus Christi, quia supponitur absolute conservari substantia- liter, et in existentia reali; solum ergo amit- teret unam praesenliam localem , quod fieri posset per localem mutationem privativam ; sicut, quando abscissa manu, ibi desinit esse anima , non annihilatur ibi , nec proprie destruitur, sed amittit partialem modum praesentiae, seu informationis; et idem est de Angelo, qui prius bipedali spatio praesens aderat, et postea dimidiam partem relinquit, et in alia sola manet; non enim in altera destruitur, seu annihilalur, sed localiter tan- tum mutatur privativa mutatione. Quod si quis contendat, conservari corpus Christi extra sacramentum per actionem substan- tialem, distinctam ab ea, qua in sacramento conservatur, et consequenternon posse extra sacramentum desinere, nisi per suspensio- nem illius substantialis actionis , quae ad annihilandum sufficeret, dicendum est (hoc gratis concesso) illam suspensionem actionis conservativae per se sufficere ad annihilatio- nem, si terminus ejus alibi non conservetur; tamen, quia jam supponitur alibi conservari, ideo non potest dici annihilari, quia terminus ejus non transit simpliciter in nihilum, ut multi etiam nunc dicunt , quando corpus Christi sub speciebus sacramentalibus con- servari desinit , de qua re saepius redibit sermo in disputationibus sequentibus de transubstantiatione.
Ad argumentum autem, quod ulterius urgebatur in fundamento illius primae sen- tentiae, scilicet, quia sequitur pari ratione posse separari animam a corpore Christi estra sacramentum, et non in sacramento, atque adeo posse idem corpus esse mortuum in propria specie, et vivum sub speciebus sacramentalibus, quod videtur involvere con- tradictionem. Ad hoc, inquam, Scotus negat
DISPUTAT. XLVIll, SECT. II.
supra sequelam , nam ex hoc, quocl Christi corpus simpliciter esse desinat extra sa- cramentum, et non intra, nulla contradictio, vel repugnantia sequitur; sed solum , quod corpus Christi sit in uno loco et non in duobus , seu quod habeat unum modum tantum existendi et non duos, quod nullum est inconveniens ; ex hoc vero, quod extra sacramentum animam amittat, et intra sa- cramentum retineat, sequitur praedicta con- tradictio, quod simul vivat, et non vivat. Sed quanquam fortasse ex natura rei, seu juxta modum providentiae magis rebus na- turalem, ita sit dicendum, atque id etiam suadeat naturalis concomitantia, quam in hoc sacramento esse confitemur, ut infra dice- mus, nihilominus tamen respectu divinae potentise, non arbitror implicare contradic- tionem, quod, separata anima a corpore extra sacramentum, in illo non separetur, ut sentit Palacius, qui alios refert in 4, dist. 8, disp. 4, et infra latius dicturi sumus. Et bre- viter declaratur, quia eadem materia in diversis locis existens potest diversis formis informari, sicut eadem quantitas in diversis locis existens potest affici diversis modis, et in uno esse extensa in orcline ad locum, et non in alio. Item quia cum materia et forma sint res distincto, potest materia poni in di- versis locis, et non forma ; sicut Durand. dixit, materiam corporis Christi in sacra- mento esse, non vero quantitatem ; quocl licet sit falsum, nerao tamen dicet implicare con- tradictionem. Tandem, quse est contradictio quse sequitur? Dices, hoc corpus esse vivum, et non esse vivum. Sed respondetur, has contradictorias non esse simul veras ; nam negativa falsa est, quia, ut corpus dicatur non vivere, oportet, ut nullibi vivat ; ut autem dicatur vivere, satis est, quod alicubi vivat; quia affirmatio solum facit sensum particula- rem; negatio vero simpliciter omne destruit, et facit sensum universalem ; soium ergo po- test inferri, quocl idem corpus hic non vivat, quamvis alibi vivat : et hsec non magis est contradictio quam quod hic currat, et alibi quiescat, vel hic stet, et alibi sedeat ; sed de hoc, ut dixi, infra latius. Atque hsec sint satis de intrinseca dependentia.
- Probabile est, de facto prsesentiam Christi sacramentalem pendere a naturali aliquo modo. — Dico secundo : quamvis prse- sentia sacramentalis corporis Christi in Eu- charistia ex natura rei non pendeat a naturali modo existendi alibi , tamen nunc de facto
XXI.
probabile est, aliquo modo pendere ab illo in genere causse efficientis. Prior pars constat, tum ex dictis ; tum quia, cum hasc praesentia sit supernaturalis, ex natura sua non habet aliam causam, a qua pendeat, praster solum Deum, cui omnis creatura subjicitur secun- dum obedientialem potentiam; igitur nec substantia creata, nec quantitas, nec natu- ralis prassentia ejus possunt ex natura rei aliquid efficere ad prsesentiam sacramen- talem. At vero sicut potest Deus res alias efficere per instrumenta creata, ita etiam potest efficere hanc prsesentiam per hujus- modi instrumentum, quia nulla est hic spe- cialis repugnantia; sic igitur potest divinum Verbum uti suo corpore assumpto, et alibi naturaliter existente, ut organo vel instru- mento conjuncto ad efficiendum ejusdem corporis praesentiam in Eucharistia , quia etiam in hoc nulla est specialis repugnantia; nam etiam naturaliler potest Angelus in uno partiali loco existens efficere prsesentiam suse substantise in alia parte loci, retenta priori. Et iclem contingit in anima , quando per augmentationem, cujus ipsa est principium efficiens, ad novas partes informandas quo- dammodo extenditur. Quid ergo mirum, quod de polentia absoluta possit Deus efficere per corpus Christi jam existens in eo loco pree- sentiam ejusdem corporis in sacramento? Ratio autem est clara, quia illud corpus, quantum est de se, potest esse aptum instru- mentum ad quemcumque supernaturalem effectum; et aliunde supponitur jam prae- existens; et hic effectus hujus prsesentise non habet aliunde repugnantiam cum existentia ejusdem corporis, neque cum prsesentia ejus in alio loco, ut nunc supponimus; ergo ex nullo capite est repugnantia.
- Atque hinc probata manet posterior conclusionis pars, supposito alio principio probabili, supra posito in materia de sacra- mentis in genere, Christum Dominum ita esse auctorem sacramentorum omnium per huma- nitatem suam, ut non modoea instituerit, sed etiam cum omnibus illis actu concurrat per eamdem humanitatem ad effectus eorum; ita ut ipsa humanitas sit quasi principale et universale instrumentum conjunctum, sacra- menta vero sint instrumenta separata , et particularia ; nam ex his principiis recte con- cludilur, Christum per humanitatem in ccelo existentem actu concurrere in omni conse- cratione Eucharistiae cum verbis formse ad efficiendam sui corporis sacramentalem prae-
QU.EST. LXXV, ART. I.
sentiam in Eucharistia, quod clarius patuit in nocte eoenee, ubi ipsemet Ghristus visibiliter mensee accumbens se ipsum preesentein fecit sub speciebus panis et vini, quee consecravit. Hoc ergo modo intelligitur facile preesentia sacramentalis pendere a naturali, non ex necessitate intrinseca , sed ex Dei arbitrio volentis uti hoc instrumento ad talem pra3- sentiam efficiendam. Unde dupliciter hoc fieri potuit : primo, secundum emanationem per se unius prsesentiee ab alia, ita ut ipsamet preesentia naturalis inlelligatur per se in- fluere ut instrumentum in sacramentalem ; quod fieri quidem potuit ; nihil tamen est, quod nos cogat ad credendum , ita factum esse; nec per se est admodum verisimile. Secunclo ergo modo fieri potuit, quod una preesentia pendeat ab alia, tanquam a condi- tione necessaria, ita ut sacramentalis prse- sentia per se proprie fiat a corpore Christi prseexistente ; conditio autem necessaria sit, ut modo naturali in propria specie prae- existat, atque hoc satis est ad discursum factum, et ad intentam conclusionem. Neque enim dici potest, quod, licet supponatur existens alibi, non tamen modo naturali, sed sacramentali; hoc enim falsum est, tum quia preesentia sacramentalis in alio loco est mere accidentalis, et contingens; tum etiam quia Christus non concurrit cum omnibus sacra- mentis, ut sacramenlum est, seu prout in hoc sacramento continetur, sed ut naturali modo existit; heec ergo preesentia supponitur, ut conditio necessaria, ad effectionem hujus sa- cramenti. Aliqui vero addunt, etiam posse hic intercedere dependentiam quodammodo in genere causee exemplaris, quia nimirum corpus Christi tale constitui debet in sacra- mento quoad conditiones intrinsecas et inde- pendentes a loco, quale extra sacramentum in propria specie existit, quod mihi non omnino dispiicet, quamvis hoc causalitatis genus metaphoricum potius seu morale, quam proprium et physicum esse videatur; unde intercedere non potest ex sola natura rei, sed solum ex divino pacto, ac institutione; ac denique magis pertinet ad concomitantiam, quam ad dependentiam, ut latius dicemus secl. 5 et 6. Et ita omnino satisfactum est funclamento primee sententiee quoad ultimam partem ejus. Fundamentum autem secundee sententiee nihil urget contra hanc conclusio- nem, quia solum procedit de dependentia intrinseca , et in ordine ad potentiam ab- solutam; conclusio vero loquitur de depen-
dentia extrinseca secundum institutionem factam.
1 1 . Dubium. — Ex dictis expeditur obiter vulgare dubium, an, si nunc Christus non existeret homo in rerum natura, per verba consecrationis posset vere confici hoc sacra- mentum ex vi praesentis institutionis, et cor- pus Christi fieri praesens sacramentaliter in Eucharistia. Palacius enim supra refert Sco- tum in 4, dist. 10, quaest. 4, affirmantem. Tamen Scotus ibi preecipue loquitur non de extrinseca dependentia, nec de institutione, quae facta est, sed de intrinseca dependentia et essentiali, et de connexione necessaria utriusque preesentiae, quanquam interdum videatur sermonem extendere etiam in pree- dicto sensu; si tamen in suis principiis con- sequenter loquatur, non potest ita sentire, nam ipse tenet, verba consecrationis nullam habere vim productivam corporis Christi, etiam dese, sed tantum adductivam; si autem corpus Christi alibi non esset, non posset adduci;nec etiam posset produci virtute ver- borum juxta dictam sententiam; ergo non posset fieri sacramentaliter preesens; quia, ut supra dictum est, heec preesentia esse non potest sine reali et substantiali existentia corporis Christi, aut preeexistente, aut denuo producta ; et ita esset revera consequenter dicendum, quanquam fundamentum illud solidum non sit, ut dicemus de transubstan- tiatione disputantes. Palacius ergo supra negat in preedicto casu posse fieri sacramen- talem preesentiam ex vi preesentis institutio- nis et virtutis, quam verba de facto habent; et reddit rationem, quia verba nunc tantum habent virtutem convertendi panem in cor- pus Christi; et ideo virtus eorum necessario supponit, ut corpus, in quod fit conversio, preeexistat; alioquinnon essent verba tantum conversiva, sed etiam productiva. Sed heec ratio per se sumpta non cogit, quia virtutem aliquam esse conversivam , non excludit, quod sit etiam productiva, quantum est de se, sed potius id videtur includere, et pree- terea addere habitudinem ad positivum ter- minum, ex quo fiat actio ; posset autem recte intelligi conversio panis in corpus Christi, etiam si corpus antea non preeexisteret ; ergo ex hoc capite nihil obstaret, quominus heec conversio fieret per heec verba ex vi preesentis institutionis. Aliunde ergo videtur mihi, verba de facto non habere hanc virtutem, quia ni- mirum habent illam dependentem in agendo ab humanitate Christi preeexistente , ut ab
DISPUTAT.
instrumento conjuncto et principali, respectu omnium actionum, et effectuum sacramen- talium. Unde, sicut causa particularis ' nihil ageret, non existente universali, a qua pendet in agendo, nec calamus sine manu, ita nec verba sacramenlalia sine Ghristi humanitate. Quod cum generaliter, et consequenter ita dicendum sit in omnibus formis sacramen- torum, prout de facto sunt instilutee , multo specialiori ratione verum habet in verbis consecrationis , tum quia maxime proferuntur et verificanlur in persona Christi loquentis, ut infra, qusest. 78, art. 1, dicam; tum etiam quia relativum illud, meum , manifeste refert corpus Christi preeexistens ; quanquam h?ec postrema ratio non omnino convincat, ut ex materia de transubstantiatione constabit.
- Licet Christus non esset vivus, reci- peret pnesentiam sacramentalem ex forma de facto instituta. — Dubiolum. — Responsio. — Pelrus Soto. — Ex hac vero resolutione intulerunt aliqui, si corpus Christi extra sa- cramentum non existeret vivum , non posse virtute verborum, nt de facto instituta sunt, recipere sacramentalem prsesentiam. Quod tenuitGloss. inc.Timorem, deCons., dist. 2, et probabile existimat Ledesma , queest. 17, art. 1, dub. 5, qui tamen non utuntur funda- mento a nobis insinuato, sed aliis , scilicet, vel quia verba videntur designare corpus vivum, quale erat cum primo prolata sunt; vel quia cum corpus Christi in Eucharistia sit vivificans, non potest esse nisi vivum; vel quia Christus non contulit potestatem mi- nistris ad consecrandum , nisi pro eo tem- pore, quo suum corpus jam esset suscitatum, et vivificatum ; vel denique addere possu- mus, quia concursus, quem corpus Christi conferre debet ad efficiendam suammet sa- cramentalem prsesentiam , pendet ex vita ejus. Sed heec sententia falsa est, et communi doetrinae Theologorum contraria. Primumque fundamentum ejus repugnat communi doc- trinse probatee in Concilio Trident., quod in hoc sacramento non est vivum corpus Christi ex vi verborum , sed per concomitantiam ; ergo verba vi sua non significant corpus vivum. Secundum etiam fundamentum futile est, quia corpus Christi, etiain exanime, erat vivificativum animarum, quia hoc non habet ex unione ad animam, sed ex unione ad Ver- bum, quam semper retinuit. Adde, illud esse quid posterius, ideoque ex illo non pendere efficaciam verborum. Tertium item funda- mentum temere assertum est. Nam Christus
XLVllI, SECT. II. 83
in nocte ccense simpliciter dixit, Hoc facite; et illis verbis dedil ministris hanc potesta- lem; ergo temere limitatur ad tempus post resurrectionem Christi , contra communem doctrinam , ut patet ex Trident., sess. 21. Quartum ilem fundamentum, licet minus im- probabile sit (quia sacramentorum efficacia videtur pendere ab humanitate Christi; hu- manitas autem includit unionem animse et corporis), tamen hoc est valde debile, quia etiam anima vel corpus inter se separata, et Verbo unita possunt ad hujusmodi efficaciam sufficere. Quocirca verissima est sententia communis, inpreedicto casu, v. gr., in triduo, fuisse corpus Christi capax sacramentalis proesentiae; et tam in ipso Christo, quam in verbis fuisse sufficientem virtutem ad illam efficiendam, ex vi preesentis institutionis, ut D. Thom. infra, q. 76, art. 1 et 2, et quaest. 81, art. 4, et reliqui omnes docent, quia nihil deest ad hunc effectum ; nam, et in ministro esset character sacerdotalis, sicut fuit in Apostolis, ex quo Christus dixit, Hoc facite; et verba sufficienter significabant, et verifi- cari poterant de corpore Christi prout tunc erat, et erant efficacia ex vi institutionis, si aliunde non erat impedimentum; nullum au- tem erat, quia ex parte Christi, ut dictum est, erat sufficiens instrumentum conjunctum ad hujusmodi efficientiam. An vero Christus tunc concurreret per corpus exanime, vel per animam , problema esse potest; nam utrumque fuit possibile; magis tamen vide- tur hoc animee tribuendum; nam illa maxime videtur retinere virtutem efficiendi uiiracula, illuminandi Angelos, efficiendi gratiam, etc; sicut, si in triduo daretur baptismus, sine dubio esset verum sacramentum, et gratiam daret, ad quam, si necessarius est specialis humanitatis Christi concursus, tunc certe per animam dandus videretur. Idem ergo in praesenti dicendum est. Propter quod Petrus Soto, lect. 5 de Eucharist., sententiam hanc ex principiis fidei colligi affirmat.
- Dubium. — Responsio. — Sed qua?ret tandem aHquis, an nunc de facto idem dicen- dum sit de conservatione corporis Christi sub speciebus sacramentalibus, quod sciiicet, si Christus sub propria specie esse desineret, etiam in sacramento amitteret sacramenta- lem prsesentiam. Videtur enim , non esse eamdem rationem de conservatione, et de prima effectione, ut patet discurrendo per om- nes rationes supra adductas. Primum enim, etiam si demus fieri Christum prassentem sub
QU^ST. LXXV, ART. I.
speciebus per actionem adductivam ; et ideo necessario alibi supponi, ut adduci possit; tamen postquam semel adductus est, non est necesse, ut alibi prsesens duret, acl hoc, ut altera prsesentia sacramentalis conservetur", similiter, licet demus, hanc actionem ita esse conversivam, ut nullo modo etiam de se sit productiva, et ideo dicatur necessario suppo- nere in alio loco corpus, quod determinare debet conversionem, tamen, postquam semel est facta conversio, jam non est, cur duret illa dependentia. Tandem, quamvis hsec prse- sentia in fieri pendeat ex Christi humanitate alibi existente in propria specie, tamen, postquam facta est, non pendet'in conser- vari; sicut neque pendet a verbis sacramen- talibus, per quse facta est; nam Christus Do- minus in his effectibus nihil jam operatur, nisi mediis sacramentis. Sicut etiam gratia baptismalis in fieri pendet a baptismo et con- sequenter a Christi humanitate; tamen, finito baptismo, posteainconservari tantum pendet a Deo ; sic ergo in prsesenti dicendum est de effectu verborum consecrationis, qui est prae- sentia sacramentalis Ghristi. Et hic discur- sus, ac dicendi modus, est revera valde pro- babilis, juxta quem dicendum est, ex vi dependentise, seu causalitatis effectivse, non esse amissurum Christum pra^sentiam sacra- mentalem, etiam si naturalem, vel quantita- tivam prorsus amitteret. Nihilominus tamen ex alio capite id affirmari posset, scilicet ratione causalitatis exemplaris supra expli- catse, quam probabile est hic intercedere ex institutione divina , vel certe (quod idem est) ratione concomitantise , de quo fusius dicendum est in fine hujus disputationis, ubi qusestiunculas alias huc spectantes expedie- mus, quia licet non sint omnino necessanse, non tamen possunt prorsus omitti, tum prop- ter materiee complementum ; tum etiam quia non sunt omnino inutiles ad mysterium de- clarandum. Addo denique facile etiam posse defendi, prsesentiam sacramentalem corporis Christi perpetuo pendere in conservari ab actuali influxu humanitatis Ghristi existentis in ccelo ; quod si ita est, facile consequitur, ablato illo principio influente, auferendum esse hunc effectum sacramentalis prsesentise; et eadem ratione explicari posset, quomodo, ablata vita a corpore Christi extra sacramen- tum, consequenter auferenda esset in sacra- mento ; scilicet, quia , ut in sacramento existens , pendet ab influxu sui ipsius, naturali modo existentis, et sic de aliis proprietatibus. Et
hanc quidem viam non existimo impossibi- lem, sed incertam et novam; nam Theologi nunquam rem hanc declarant per rationem dependentise, sed concomitantise tantum, de qua statim dicturi sumus.
SECTIO III.
Utrura sacramentalis prsesentia et naturalis simul pos- sint eidem corpori convenire ex natura rei ; et con- sequenter, an per hanc prsesentiam res definiatur loco.
1 . Sensus qusestionis. — Diximus non esse necessarium, has duaspraesentiassimulinesse eidem corpori, etiam si alterutra insit; sequi- tur explicandum, an possint in eodem cor- pore conjungi, vel juxta naturam rei, quod hic expediendum est, vel per potentiam Dei absolutam , quod dicetur sectione sequente. Posset autem prsesens qusestio seu compara- tio extendi, et ad naturales pra^sentias ,seu quantitativas inter se, et ad sacramentales inter se , an scilicet plures earum ex natura rei possint eidem corpori inesse; et (quod propositum est) ad prsesentiam sacramenta- lem cum locali.
Unum corpus, unum locum, unica prse- sentia naturaliter occupat. — Prima autem comparatio nihil difficultatis habet. Nam per se clarum est, nullum corpus posse ex natura rei simul occupare, nisi unum locum sibi adsequatum, et unica prsesentia connaturali, quia per finitam quantitatem ad unum fini- tur ac terminatur locum, eique commensu- ratur; hsec enim est naturalis proprietas quantitatis.
Possibile est, idem corpus existens sa- cramentaliter habere sine novo miraculo plu- res prsesentias sacramentales. — In secunda comparatione est satis verisimile , suppositis principiis fidei, hujusmodi sacramentalem prsesentiam ex natura sua posse simul multi- plicari in eodem corpore in orcline ad diversa spatia ; non tamen est omnino certum, sed dubium. Prior pars declaratur. Nam licet hic modus prsesentise supernaturalis sit corpori, habet tamen ipse suam propriam essentialem rationem, quse potest dici propria ejus na- tura ; ratione cujus habere etiam potest pro- prietates naturales, non quidem corpori se- cundum se, sed ipsi modo prsesentise, seu corpori, ut affecto tali modo. Sicut lumen glorise, quamvis supernaturale sit intellectui humano, habet tamen suam propriam essen- tiam et naturam, ratione cujus visio illi est
DISRJJTAT. XLVIII, SECT. III.
connaturalis, vel etiam intellectui, ut infor- mato tali lumine. Hoc igitur modo connatu- rale est huic praesentiae sacramentali facere corpus, cui inest, esse praesens totum in toto, et totum in qualibet parte; quia ex vi suae speciei, et essentiae, liabet hanc indivisibili- tatem, et inextensionem secundum compa- rationem subjecti sui ad spatium, cui fit praesens; nam hac ratione dicebamus su- pra, praesentiam hanc sacramentalem specie differre a quantitativa seu naturali. Alque hinc ulterius probabile fit, huic praesentiae ex natura ejus non repugnare quominus in eodem corpore multiplicetur in ordine ad diversa et separata spatia ; primo quidem , quia, sicut nunc de facto corpus Ghristi in una hostia est totum in toto, et totum in qua- libet spatii parte , ita etiam de facto, totum est simul praesens in multis et distantissimis spatiis; ergo, sicut dicimus, illud primum esse connalurale huic praesentiae, ita dicen- dum est de hoc secundo, quia nulla est re- pugnantia, quin sit aliquis modus, cui possit hoc esse connaturale; et alioqui per se expe- dit, ut mysterium hoc, quod lege ordinaria ac stabili ita duralurum erat, juxta rerum naturas, quoad fieri posset, et paucioribus miraculis perficiendum institueretur. Se- cundo, quia si est connalurale huic praesen- tiae, ut in uno spatio continuo tota prsesentia subjecti sit in toto spatio, et tota in qualibet parte, ergo jam ibi est tota in duobus locis partialibus, componentibus unum; ergo ea- dem ratione esse poterit in duobus totalibus et discontinuis; patet consequentia, quia hoc fere nihil addit difficultatis, nec continuitas spatii videtur quicquam conferre ad ratio- nem indivisibilis praesentiae. Tertia ratio huic non dissimilis esse potest, quia haec prsesen- tia , neque ex ratione formali sua , neque ex subjecto, terminatur ad aliquod spatium de- terminatae magnitudinis; sed potest subjec- tum suum facere praesens in majori et minori spatio in infinitum ; ita ut considerata vi, et natura hujus praesentiae, posset illo modo corpus Christi fieri praesens universo orbi; ergo multo magis poterit fieri simul praesens in duabus partibus distantibus ; nam certe videtur hoc minus miraculosum , minusque difficile. Antecedens quoad primam partem declaratur; nam per hanc praesentiam non coextenditur corpus spatio, sed iterum atque iterum quasi replicatur corpus in qualibet parte, vel termino spatii ; et ideo ex vi talis modi praesentiae nulla est ratio, cur ad hunc
potius, quam ad alium terminum spatii limi- telur. Altera vero pars antecedentis declara- tur. Nam Angeius, qui habet proportionalem modum praescntiae, quia est totus in toto, et totus in qualibet parte, licet ex parte modi non sibi determinet certam loci magnitudi- nem, tamen ex parte subjecti illam deter- minat, quia ille modus preesentiae est conna- turalis tali subjecto, et commensuratur per- fectioni ejus; et ideo perfectior Angelus ex natura sua potest majori spatio fieri praesens., quam minus perfectus; non est autem ita in praesenti, quia corpus, quod fit sacramenta- liter praesens, natura sua non est aptum ad hanc praesentiam , et ita neque ex natura sua postulat terminum illius, sed est capax illius solum secundum potentiam obedientialem , secundum quam nullum habet terminum, sed tantum potest recipere, quantum Deus potest in ipso facere , seu quantum non implicat fieri; et ideo neque ex hac parte potest ter- minus hujus praesentiae assignari; et eadem ratione concludi potest, hanc praesentiarn , neque ex se, neque ex subjecto ad unum spatium terminari.
i. Oppositum etiam esse probabile ostenditur. — Ex his ergo satis declarata est prior pars assertionis; nihilominus explicatur altera, quia hoc ipsum, scilicet praesentias multipli- cari in eodem subjecto discrete, et absque ulla continuatione ex parte spatii, addit per se novam difficultatem, ratione cujus potest hoc non esse connaturale huic praesentiae, etiam si alioqui possit esse tota in toto, et tota in qualibet parte, quasi continue; ergo ex hoc principio non satis concluditur, alte- rum esse connaturale. Antecedens patet primo, in anima, vel Angelo; nam anima po- test informare unum integrum corpus , ita ut sit tota in toto, et tota in qualibet parte ; non tamen simul potest informare duo cor- pora discreta , etiam si simul sumpta non sint grandioris quantitatis, quam illud unum. Angelus item simul esse potest naturaliter praesens in grandi spatio continuo, totus in toto, et totus in qualibet parte ejus; et tamen juxta sententiam magis receptam non potest simul naturaliter esse praesens in pluribus spatiis multo minoribus omnino distantibus, ac discretis. Quod si ad fontem perfectionum omnium recurramus, Deus ipse naturali sua immensitate est praesens rebus omnibus quasi continue, et omnibus imaginariis spatiis; nec potest habere hanc praesentiam, quasi discre- tam, ita ut sit in rebus inter se distantibus,
QILEST. LXXV, ART. I.
et non in locis, seu spatiis interjectis; cum ergo omnis prsesentia participatio sit divinee prassentias et immensitatis , verisimile est, non posse, saltem ex natura rei, crescere in eodem subjecto, nisi per modum unius continuse prasentise. Tandem nonnulla ratio addi potest, quia, quando eadem res fit prse- sens in locis distantibus quocumque modo, et qualicumque prassentia, quodammodo eadem manens multiplicatur, et quasi a se ipsa se- jungitur, quod specialem habet difficultatem ; quanquam ergo ex illa proprietate existendi totum in toto, et totum in qualibet parte, quam admittimus esse connaturalem huic preesentiee , probabiliter colligatur altera exi- stendi in pluribus locis, non tamen evidenter, et certo; et ideo res est satis dubia, an hoc sit connaturale huic prsesentise. Sicut etiam e contrario, ex eo quod Ghristus in hoc sacra- mento sit prsesens multis hostiis, non potest ex vi solius rationis efficaciter concludi, posse in una hostia esse totum in tota, et totum in qualibet parte, modo sacramentali a nobis explicato; quia, cum sumitur, Christum esse in multis hostiis, vel intelligitur esse in eis praedicto sacramentali modo, et supponitur probandum; vel iutelligitur prsecise de reali prsesentia, qusecumque illa sit, et sic est qui- dem probabilis illatio, unum miraculum ex altero colligendo; non tamen est simpliciter necessaria; nam, quod corpus quantum indi- visibiliter in loco constiluatur, majorem quan- dam difficultatem habere videtur, saltem ex hoc capite , quod hoc maxime videtur re- pugnare cum natura, vel intima proprietate quantitatis. De his ergo rebus vix potest a nobis judicium ferri secundum naturas ea- rum ; sed ratio eorum, quse circa illas facta esse credimus, sumenda est es potentia fa- cientis, de qua dicemus sectione sequente.
- Prsesentia naturalis et sacramentalis uni corpori simul convenire, naturaliter repu- gnat. — Atque hinc fere constat, quid dicen- dum sit de tertia comparatione sacramentalis prsesentise cum naturali, de qua est quaestio proposita; quanquam enim hse preesentise sint diversorum ordinum , et altera earum omnino sit supra corporis naturam , et ideo vix possint preedicto modo comparari , nihilo- minus dicendum simpliciter videtur, ex na- tura rei non posse has preesentias in eoclem subjecto conjungi. Probatur, quia in primis non potest hoc esse connaturale ex parte sub- jecti, tum quia illud natura sua non est capax prsesentiae sacramentalis solius; ergo neque
illius simul cum locali; tum etiam quia hoc ipso, quod corpus finitum est, praeter natu- ram ejus est, ut sit realiter prsesens extra locum sibi adaequatum. Deinde non potest hoc esse connaturale ex parte prsesentise quantitativas, tum propter rationem iudica- tam, scilicet, quia ratione illius fit, ut corpus circumscribatur loco, et consequenter natu- raliter non sit extra illum; tum etiam quia actualis extensio in loco ex natura rei pugnat cum indivisibilitate. Unde tandem concludi- tur, hoc non posse esse connaturale ex parte praBsentias sacramentalis, tum propter ratio- nem factam, quia cum hic modus includat inextensionem in ordine ad locum, natura sua videtur pugnare cum alio modo; tum etiam quia cum faciat subjectum prassens in spatio distincto, videtur etiam hoc ipso pugnare cum alia adasquata pra^sentia , etiam si dis- tinctse rationis sit, quia revera constituit sub- jectum in distincto seu majori spatio, quam naturaliter esse possit; et hoc etiam confir- rnant ea , quas in secunda comparatione adduximus.
- Dubium. — Respondent aliqui Christum esse definitive in gualibet hostia. — Alii ne~ gant. — Auctor assentitur secundx sententise. — Solutio argumentorum primse opinionis. — Ultimo ex dictis definiri potest dubium supra tactum de hac prassentia corporis Christi in Eucharistia, an ratione illius dicendum sit, corpus Christi esse ibi definitive, necne; nam Theologi varie loquuntur. Quidam affirmant esse Christum in qualibet hostia definitive. Ita significat Gabriel, 4, d. 10, qurcst. unica, art. 2, conclus. 7, et idem videtur sentire Paludan. ibi, qurest. 3, art. 2, licet prima facie videatur docere contrarium; ait enim, proprie non esse definitive corpus Christi in una hos- tia, quia simul est in aliis; subjungit tamen, quod si una tantum esset hostia consecrata, in illa esset definitive. Probari autem potest hasc opinio, si juxta dicta in secunda compa- ratione teneamus, ex natura rei unam prae- sentiam sacramentalem non admittere alias omnino distinctas in eodem subjecto ; nam hinc sequitur, ex vi unius prassentias definiri et determinari corpus Christi, ut sit hic et non alibi, quantum est ex natura talis pras- sentias ; hoc autem sufficit, ut dicatur esse ibi definitive, etiamsi de facto sit in aliis locis per divinam potentiam; nam hoc non immutat propriam rationem uniuscujusque prsesentias. Sicut corpus Ghristi nunc est in ccelo defini- tive, quia ex vi illius prassentiae non potest
DISPLITAT. XLVIII, SECT. III.
naturaliter esse alibi, quamvis de facto etiam sit alibi per divinam potentiam et altiori modo; imo quamvis simul esset alibi etiam modo quanlitativo, nihilominus ibi esset defi- nitive et circumscriptive, quia ex natura rei illo tanturn loco circumscribi poterat et con- tineri. Dicet fortasse aliquis, quamvis ex vi talis praesentiee non possit Christus esse alibi, id est, in alio loco omnino distincto, posse lamen esse in majori spatio, et ideo non esse definilive ubi nunc est. Sed contra primo, quia ex moclo, quo incipit esse in hac hostia, scilicet per conversionem panis in ipsum, non potest esse in majori spatio, quam occupet quantitas panis. Secundo, quia inde, ad sum- mum, potest concludi, non esse Christum ibi definitive adaequate, sicut quando Angelusest in ioco inadeequalo tantum, revera est ibi de- finitive, quamvis inadaequate. Tertio, quia ex vi hujus praesentiee potest Christus moverilo- caliter; non movetur autem, nisi quod defini- tur loco. Quarto, quia illa preesentia estaliquis mudus existendi in loco, ut supra dictum est; et non circumscriptive; ergo saltem definitive. Alii vero Theologi negant Christum, ex vi hujus preesentiee esse definitive insacramento, quod sentit D. Thom., queest. sequent., art. 5; Alens., 4 part.; queest. 40, membr. 3, art. 6, § 1 ; JEgidius, tract. de Euchar., prop. 3, 4 et 5; Soto et alii, distinctione 10. Et probari potest, quia ChrBti corpus, ex vi hujus pree- sentiee, non est in loco definitive. Item, ita est in una hostia, ut sit etiam in aliis; ergo in nulla est definitive. Sed tota heec dissensio videtur esse magis de modo loquendi, quam de re, ut hee rationes ostendunt; mihi tamen simpliciter videtur proprius ac verius dici, Christum, ex vi hujus preesentiae, non esse definitive in loco; non tamen censeo facien- dam esse vini in illa particula, esse in loco, quia, ut supra dixi, si stricte sumatur pro loco physico, sic nulla est queestio, quia hoc modo etiam Angelus non est in loco defini- tive, neque ullo modo; latius ergo sumenda est, prout dicit esse realiter preesens ali- cubi, quomodo vere Christus ibi est, ratione hujus preesentiee, ubi species consecratee exis- tunt, et adhuc hoc modo negamus ibi esse definitive, ad quod explicandum vis facienda est in propria significatione hujus definitive. Duobus enim modis sumi potest : primo, ut includit negationem actualis preesentiee in alio loco, in quo sensu uti videntur hac voce Paludanus etalii; sicut multi etiam auctores utuntur hac voce, circumscriptive, ut dicam
quaestione sequente ; sed non est proprius, ut patet ex his, quee circa primam opinionem dicta sunt; et tamen constat, etiam in hoc sen- su, Christum in nulla hostia consecrata esse definitive, quia simul est, et in aliis, et in ccelo. Secundo accipi potest illa vox, ut includit negationem aptitudinis, seu potestatis, exis- tendi simul in alio seuinnirrjori loco, potesta- tis, inquam, intrinsecee et connaturalis, per quam intrinseca rei natura mensuranda et denominanda est, non per extrinsecam Dei potentiam. Et hoc revera est necessarium, ut res proprie dicatur esse definitive in loco; et ideo Christus ex vihujus preesentiee non po- test proprie clici esse definitive in loco, vel quia ex vi unius preesentiee sacramentalis non potest simul habere alias discretas, etiam ejusdem ordinis, ex natura rei, ut supra pro- babiliter dicebamus; vel certe, quia hujus- rnodi preesentia, neque ex ratione formali sua, neque ex parte subjecti, habet terminum ma- gnituclinis, utsupra etiam est ostensum; nam, quodloco definilur, ita clauditur terminis illius loci, ut juxta rei naturam extra illos esse non possit, ut ex vi illius vocis constat. Et ideo Deus non definitur loco, quia ejus immensitas nullis terminis clauditur. Sic ergo preesentia heec, quia natura sua nullo certo termino fini- tur, non potest ratione illius res proprie loco definiri; neque adeequate, quia nunquamhabet adaequatum terminum; neque inadoequate, quia nunquam talis preesentia est pars, ut dicit habitudinem ad preesentiam adeequatam et definitam in illo ordine. Unde facile patet responsio ad argumenta primee opinionis. Ad primum respondetur, solum probare, hanc preesentiam de facto esse finitam ad qUantita- tem panis vel vini; non vero quod ex natura sua sit preesentia definitiva ; quia posset fieri per conversionem ex majori et majori quan- titate panis, in majori et majori spatio in infinitum. Adsecundum respondetur, non esse simile de Angelo, quia, licet interdum non sit in loco adeequato, tarnen est in parte ejus, et ideo potest aliquo modo dici esse tunc defi- nitive inadeequate; non sic autem Christus, ut dictum est, quia nunquam heec preesentia est pars adeequatee preesentiee in illo genere. Ad tertium respondetur, solum probare, quod actu semper sit Christus in loco finito, ratione hujus prsesentiee. Nam hoc satis est, ut secun- dum illam possit mutationem recipere. Ad quartum respondetur, hunc modum essendi in loco, nec definitive, nec circumscriptive dici posse; neque enim necesse est, ut sub
88 QU^EST
his membris omnes modi essendi in loco con- tineantur; ut patet in Deo, qui neutro illorum modorum in loco est, sed immense; ad quam perfectionem non attingit etiam heec prsesen- tia, quia neque est, neque esse potest actu infinita; est autem qusedam singularis parti- cipatio ejus, quia, quantum in se est, potest in infinitum augeri, ut eleganter tractat Alge- rus, lib. 1 de Eucharistia, cap. 14. Estergo ^ hsec prsesentia altioris ordinis, et non mensu- ratur ex incapacitate naturali creaturse, sed ex obedientiali sub omnipotentia Dei, et ideo non habet speciale nomen impositum ; dicatur ergo hic modus essendi in loco sacramenta- liter.
SECTIO IV.
Utrum de potentia absoluta plures et distinctse prse- sentiae reales in spatiis distantibus possint eideni corpori convenire.
1 . Quibus modis accipi possit qusestio. — Negant hseretici corpus esse posse in duplici loco simul. — In hac qusestione possunt illae tres comparationes tractari, quse in prsece- dente; potest enim esse queestio prima de pluribus preesentiis sacramentalibus ; se- cunda, de pluribus, una naturali, et alia vel aliis sacramentalibus; tertia, de pluribus naturalibus, seu quantitativis. Prima, et se- cunda sunt proprie Theologicse, et solum cum haereticis est nobis controversia.Tertia etiam a Philosophis tractari solet, sed imperfecte, et ex principiis alienis; et ideo hic prsetermitti non potest, prsesertim quia haeretici magnam vim in ea faciunt, et ex opinione Catholico- rum ve*ritatem Catholicam impugnant. Hsere- tici ergo absolute negant esse possibile, idem corpus simul esse in duobus locis quocumque genere prsesentise; et ideo negant realem prse- sentiam Christi in sacramento Eucharistiee, quia, cum de fide certum sit Christi corpus esse realiter prsesens in ccslo, impossibile pu- tant, quod simul sit in aliqua hostia conse- crata, nedum in multis, ac pene infinitis. Probant autem suam sententiam ex verbis Angeli, Matthaei 28 : Jesum qui crucifixus est quseritis, non est hic, surrexit enim; quse causalis collectio non esset bona, si potuisset Christus simul esse in alio loco, et in sepul- chro. Secundo afferunt Patres negantes, idem corpus posse esse simul in duobus locis, quod videtur preecipue docere Augustinus, epist. 3 et 57, et 20, cap. 11, et magis ex professo Anselmus in Monologia, cap. 20. Tertio argu-
LXXV, ART. I.
mentantur ad hominem, quia Catholici do- cent, non posse idem corpus esse modo natu- rali, et quantitativo, in multis locis; ergo multo minus esse potest modo quantitativo, seu naturali, et sacramentali; nam in hoc posleriori miraculo includuntur omnes diffi- cultates et repugnantiae , quse in priori exco- gitari possunt, et prseterea additur specialis difficultas in hoc, quod corpus sit in uno loco extensum, et in alio inextensum. Antecedens probant ex his, quee adducemus in sequenti opinione.
Ex Catholicis quidam negant duas prse- sentias quantitativas eidem corpori posse si- mul convenire de potentia absoluta Dei. — Est ergo altera Catholicorum sententia negan- tium , duas prsesentias quantitativas adse- quatas et discontinuas posse simul eidem corpori convenire, etiam de potentia Dei absoluta ; quamvis de aliis prsesentiis sacra- mentalibus, vel solis,vel cum una naturali,id negare non possint, propter Catholicam fidem oppositum docentem. Hancsententiam indicat D. Thom. hic, ad 3, et expresse Quodlib. 3, art. 2, et in 4, dist. 10, quaest. 1, art. 1, et dist. 44, qusest. 2, art. 2, queestiunc. 3, ad 4; ubi etiam Bonavent., art. de Dote subtilitatis, quEest. 1; Capreol., dist. 10, queest. 1, art. 3; Palud., qusest. 1 ; Durand., queest. 1 , n. 30 et 31 , et qusest. 4, num. 8, et dist. 44, quaest. 6. ad 1 . Sed hic auctor in hac materia graviter fallitur, quia , dum ait, praasentiam sacra- mentalem solum esse prsesentiam ordinis , vere negat, esse veram prsesentiam realem. Et eamdem sententiam tenetHenricus, Quod- lib. 9, qusest. 32; Godof . , Quodlib. 13, qusest. 4; JEgid. , Quodlib. 1, quoest. 1, Quodlib. 2. quaest. 17, et Theorem. 3 de Eu- charistia; Hervee. , Quodlib. 11, queest. 13; Ferrar.,4 cont. Gen., cap. 68; Carthus., in 4, dist. 13, dub. 1; ac denique Soto, qui in 4 Phys., contrarium docuerat, hic subdubitat, magisque in hanc partem propendet, dist. 9, qusest. 1, art. 1, ad 3, et dist. 10, qusest. 1, art. 5; et eodem modo sentit Ledesma, q. 16, art. 1. Fundamenta hujus sententise commodius postea proponentur, ostendendo eadem adduci posse contra Catholicam fi- dem, et vix posse differentiam probabilem assignari.
Idem corpus simul potest esse in duplici loco distanti per diversas prsesentias sacra- mentales. — Dico primo : idem corpus potest simul esse preesens locis distantibus prse- sentia sacramentali indivisibili. Conclusio est
DISPUTAT. XLVIII, SECT. IV.
de fide, quse sufficienter probatur ex myste- rio Eucharistiae; et ex his, quae in superiori- bus adducta sunt ad probandam realem praesentiam Christi in hoc sacramento; nam inde credimus, Christum esse realiter pree- sentem in omnibus hostiis, quse in variis et distantibus Ecclesise locis consecrantur; non est ergo hsec praesentia ad unum locum co- arctanda, ut sensus et traditio Ecclesise satis probant , et illa verba Christi , et factum ipsum primse institutionis. Nam Christus eodem tempore communicavit Apostolos ; unde simul erat prsesens in omnibus parti- culis panis, quas singulis tribuit; quod autem hoc non implicet contradictionem, ex sola ra- tione naturali non potest evidenter probari; possunt tamen facile solvi argumenta, quse afferri possunt ad probandum hoc esse im- possibile, ut infra videbimus; possunt etiam adduci nonnullae conjecturae, quas in tertia conclusione afferemus de prsesentia quanti- tativa, quse eamdem vel majorem vim ha- bent in hac sacramentali. Tandem probare possumus ex alio mysterio hujus sacramenti, quod supra ostendimus, non implicare con- tradictionem, scilicet, Christum ex vi hujus prsesentiae esse totum in toto, et totum in qua- libet parte specierum sacramentalium, ante divisionem earum ; ergo etiam post divisio- nem potest manere totus in quavis parte divisa. Quia nulla fere major est difficultas; ergo etiam si illee partes divisee loco separen- tur, manebit Christus sub qualibet earum ; et ita erit simul in locis distantibus. Patet con- sequentia eadem ratione, quia etiam in hoc nihil fere est majoris difficultatis, et, si quid est, facile vinci potest per divinam poten- tiam; quia nullam novam contradictionem inducit; imo videtur quid consequens ad prius miracuium. Atque ex hac conclusione sequitur, conjungi simul in eodem corpore Christi distinctas praesentias sacramentales in ordine ad diversa spatia, quse occupant variae sacramentales species ; quod licet non sit tam aperte de fide, mihi tamen est indu- bitata veritas, quee necessario consequitur ex principiis fidei, quod recte vidit Paludanus in 4, dist. 1 0, qusest. 3, num. 22, quia hse prsesen- tiae sunt modi ita distincti in corpore Christi, ut unus corrumpi possit, alio manente , et e con- trario; et ut secundum unum possit Christus moveri , et secundum alterum non moveri ; ergo necesse est, illos esse modos re ipsa numero saltem distinctos, sicut sunt duse preesentise , quse successive fiunt in corpore Christi.
- Idem corpus etiam duplici loco distanti potest adesse, uni sacramentaliter, alteri na- turaliter. — Dico secundo : non est impossi- bile, idem corpus esse simul in diversis locis distantibus, in uno, naturali et quanti- tativo modo ; et in alio vel aliis sacramen- taliter. Heec conclusio est etiam de fide, eodemque modo probatur ex hoc mysterio : quia de ficle est, Christum in nocte ccense propter sacramentalem prsesentiam, quam sub speciebus panis habere ccepit, non ami- sisse visibilem, nec naturalem modum exi- stendi in loco, per quem erat praesens in propria specie discipulis suis. Et eodem modo de fide certum est, nunc existere in ccelo in propria specie, quamvis simul sit in terra in sacramento ; habet ergo simul utram- que prsesentiam, quas a fortiori constat ex supra dictis esse in re ipsa distinctas, cum non solum numero, sed etiam specie diffe- rant , et multo magis in una fiat mutatio, altera immutata manente. Potest etiam con- clusio haec probari ex prsecedente, quia revera nullam majorem repugnantiam intel- lectus in hoc concipit, quod Christus sit hic sacramentaliter et in ccelo quantitative, quam in hoc, quod sit hic et Romse sacramentaliter; nam tam vere et realiter adest praesens per sacramentalem prassentiam, sicut per quan- titativam ; quod autem una praesentia pateat sensibus, et non alia, aut quod una coexten- datur spatio, et repleat illud materiali moclo, alia vero, modo altiori, non auget difficulta- tem vel repugnantiam in hoc miraculo, sed potius in altero; quia tunc privatur corpus in utroque loco naturali modo existendi in loco; juxta hanc vero conclusionem solum caret illo in altero loco. Quocirca omnes ra- tiones et congruentiae , ac argumentorum solutiones, quse afferri possunt pro conclu- sione praecedente, et fient in sequente, eodem modo valent ad hanc conclusionem confir- mandam ; denique illa est sufficiens ratio, quia ex hoc, quod corpus quantum, et alicubi extensum in ordine ad locum, alibi ponatur sine tali extensione cum sacramentali prse- sentia, nihil fit directe repugnans essentiae quantitatis, aut modo proprio occupandi spa- tium, quem alicubi addit; nam horum ratio solum in hoc consistit, quod tale corpus constet partibus quantitative distinctis , et per eas occupet aliquod spatium cum com- mensuratione ad illud, diversas illius partes suis etiam distinctispartibus occupando : sed nihil horum destruitur ex hoc, quod tale
QILEST. LXXV, ART. I.
corpus simul ponatur alibi, sine hujusmodi locali extensione; ergo ex hoc capite istud non repugnat; neque ex ullo alio ostendi po- test, ut facile constabit respondendo objec- tionibus; non est ergo hoc impossibile, neque extra divinse omnipotentiee objectum.
- Idem, corpus potest per Dei potentiam duo loca occupare quantitative, etiam distan- tia. — Objectio. — Solutio. — Dico tertio : non est impossibile, idem corpus simul con- stitui in duobus locis distantibus, et in utro- que, modo naturali et quantitativo. Hanc sententiam tenet Hugo de S. Victor., lib. 2 de Sacrament., part. 8, cap. 11, ubi tamen non tam accurate et scholastice distinguit de modo existendi in loco, sed simpliciter docet, idem corpus per divinam potentiam posse esse in multis locis; quomodo loquuntur etiam plures Sancti, tractantes de preesentia reali in hoc sacramento, quos supra retuli- mus. Distinctius, et formalius docuerunt hanc sententiam Alexand. Alensis, 4 part., q. 11, art. 1, § ult., alias q. 44, memb. 7; Scotus, in 4, dist. 10, per multas qusestiones, prse- sertim in 2; Richard. , art. 2, qusest. 2; Major, queest. 2 ; Gabriel , queest. 1 , art. 2, et lect. 46 in canon. ; Marsil. in 4, quaest. 7, art. 3, dist. 2; Ocham , qua?st. 4; Aliac, quaest. 5, art. 2; Adam., queest. 5, art. 3; Aureol., apud Capreol., dist. 10, queest. 1; Palacius, dist. 10, qusest. 1; Ruard., quamvis subdubitans, art. 15 contra Luth.; Alanus, lib. 1 de hoc sacr. , cap. 38; Claudius de Sainctes, repet. 4 de Euchar., cap. 4 et 7; Bellarm., lib. 3 de Euchar., cap. 3 et 4, et fere communiter reliqui moderni scriptores Theologi, qui hoc tempore scripserunt, pree- sertim contra heereticos. Est enim heec opinio non solum aptior ad respondendum heere- ticis, et veritatem Catholicam tuendam; sed etiam judicio meo, tam necessario tamque evidenter consequens illam, ut mirabile sem- per mihi visum fuerit, contrariam sententiam gravissimis Theologis persuaderi potuisse. Probatur ergo conclusio primo , ratione nu- per facta, quia, quod idem corpus, alicubi existens quantitativo modo, alibi simul eodem modo ponatur, non est contra intrinsecam rationem quantitatis, neque est contra ra- tionem intrinsecam illius naturalis modi exi- stendi in loco, quem corpus quantum, in uno k>co habere supponitur ; ergo simpliciter non repugnat; consequentia probatur, quia a priori nullum aliud principium, seu caput re-
vero, quee a posteriori inferri posse videntur, facile inferius dissolventur. Major autem per se videtur nota ex supra dictis, quia ratio integra quantitatis prior est, quam extensio ejus in ordine ad locum ; ergo, sicut hac ra- tione dicimus privari hujusmodi extensione, non esse contra rationem quantitatis , ita di- cendum est , recipere unicam vel plures extensiones hujusmodi, non esse conlra ra- tionem quantitatis, quia hoc etiam est quid posterius, sicut illud, et certe minus disso- nans naturee quantitatis , quatenus minus videtur a natura uniuscujusque rei alienum recipere duplicatas (ut sic dicam) proprie- tates naturales, quam omnibus privari : sicut magis violentum est terrae privari motu deorsum , quam duplo intensius moveri , quam naturaliter possit; ac denique si solum res ipsa attente consideretur, facile intellectus concipit, quantitatem, ex hoc quod in multis locis ponatur, nihil eorum amittere, quee ad rationem suam, suumque effectum formalem intrinsece pertinent. Dices, quantitatem ex se reddere corpus aptum, ut in uno tantum loco extendatur ; unde , si in multis simul extensive ponatur, vel mutabitur, vel auge- bitur effectus formalis quantitatis, non mutata forma, vel recipiet corpus plures actus sine capacitate ad illos, sed ad unum tantum; utrumque autem horum impossibile est. Sed hoc nullius momenti est; laboratur enim in eequivoco, non distinguendo capacitatem na- turalem ab obedientiali, nec capacitatem ad plures actus divisim, aut copulatim sumptos; per quantitatem enim redditur corpus natu- raliter capax unius tantum extensionis in loco, non quidem determinate, sed confuse, quia potest hanc vel illam extensionem reci- pere in hoc, vel illo, aut quovis alio spatio ; atque ita disjunctim, seu divisive capax natu- raliter est plurium extensionum ; et quamvis simul tantum possit naturaliter unam reci- pere, tamen successive potest habere plures. Unde fit, ut cum hac capacitate naturali conjuncta esse possit capacitas obedientialis, ut supernaturaliter possit recipere simul et conjunctim ea, quee naturaliter tantum po- terat successive, aut disjunctim habere; et ita in hoc non fit contra capacitatem simpli- citer quantitatis, sed supra naturalem capa- citatem ejus; neque augetur aut immutatur formalis effectus ejus, quia cum illo intrinsece conjuncta est heec obedientialis capacitas. Quee doctrina non est hic specialiter inventa, pugnantiee excogitari potest; inconvenientia sed necessario est generaliter ab omnibus ad-
DISPUTAT. XLVIII, SECT. IV.
mittenda in rebus omnibus, C[ua3 habent po- tentiam obedientialem ad aliquos actus vel effectus; ut in superficie recipiente simul per potcntiam Dei albedinem et nigredinem in- tensas, quas solum poterat naturaliter reci- pere successive ; et in intellectu accipiente visionem Dei; et in pra?sente materia, in corpore quanto recipienle simul cum prre- sentia quantitativa unius loci, praasentiain sacramentalem in alio, cujus non erat natu- raliter capax.
- Objectio. — Solutio. — Exemplis natu- ralibus confirmatur conclusio. — Superest probanda altera pars antecedenlis, seuminor propositio in principali argumento assumpta, scilicet, hoc etiam non repugnare cum intrin- seea ratione modi existendi quantitative in uno loco, quod facile etiam patet ratione su- pra indicata ; nam ratio hujus modi solum in hoc consistit, ut corpus quantum, ita sit prae- sens spatio, ut ex vi modi, quo illud replet, habeat extensionem partium in ilio, ita ut una aliam excludat a suo partiali loco ; sed hoc totum integrum manet, etiam si corpus sic existens in hoc loco, alibi in alio spatio simili modo constituatur, quia per hoc non amittit extensionem in alio loco, nec aliquid aliud, quod intrinsece illi adveniat; imo hoc ipsum est, quod haec sententia affirmat, esse possibiie , scilicet, multiplicari hujusmodi praesentise modum, alia simili prsesentia in- tegra et immutata manente. Sed objiciunt, intrinsecam rationem hujusmodi prsesentise non satis explicari per totum illud positivum, quod nos proposuimus, sed includere etiam negativum, scilicet, quod corpus ita claudatur terminis illius loci, quem occupat, ut extra illos non sit; unde hoc ipso, quod alibi esse ponitur, directe fit aliquid repugnans priori modo existendi in loco et rationi ejus; quod sic etiam patet, nam esse in loco quantita- tive, idem est, quod esse in loco circumscrip- tive; sed de ratione ejus, quod circumscribi- tur, est, ut non sit extra terminos circumscri ■ bentis, ut ex ipsa voce patet, et ideo etiam id quod circumscribitur, dicitur definiri loco. Secl haec objectio, aut facit vim in solis verbis, aut petit principium, et ipsum sumit, quod probandum est. Si enim affirmat et sumit, de ratione modi existendi in uno loco quantita- tive esse, ut illudmet corpus non sit extra illum locum, vel actu non habeat aliam ra- tionem similem, petit principium; unde enim hoc probatur, aut probari potest? nam, con- siderata tota intrinseca natura, et ralione po-
sitiva illius mocli, ex illa nonsequitur intrin- sece hasc negatio, prsesertim in ordine ad absolutam Dei potentiam ; unde enim constat hasc connexio, aut quomodo colligi potest, cum totum illud positivum satis intelligatur sine tali negatione, ut declaratum est? Si vero solum affirmat et sumit, de ratione illius modi tantum esse, facere rem pra?sentem preediclo modo in uno spatio, hoc quidem ve- rissimum est; tamen ex eo solum sequitur, unam rem vel unum modum prassentiae tan- tum esse in uno loco ; et ad summum etiam sequitur, naturaliter unius modi talis prte- sentiae esse capacem ; non vero inde inferri potest, non posse eamdem rem per plures modos similes esse in pluribus locis, aut per potentiam Dei non posse illos moclos recipere. Quod si tandem fiat vis in illa voce, circum- scriptive, dico illam vocem recte explicatam solum dicere naturalem terminationem et ada?quationem locati ad locum, quo circum- scribitur. Unde ex vi illius vocis solum signi- ficatur, rem, quee circumscribitur loco, natu- raliter solum esse, ac posse esse in illo ; cui significato non repugnat, quod supernatura- liter sit extra illum. Quod si quis tandem pertinaciter contendat, illa voce significari id, quod est circumscriptive in loco, de facto non esse, nec posse esse alibi, etiam per divinam potentiam , primum, hoc dato, nego idem esse, esse quantitative inloco,et circumscrip- tive, quia in hoc posteriori additur quaedam negatio, quse non est de ratione prioris. Uncle, illa suppositione facta, recte sequitur, Deum non posse unum corpus ponere circumscrip- tive in multis locis, quia hoc nihil aliud est, quam dicere, Deum non posse facere, ut idem corpus simul sitintra unum tantum locum, et in multis ; quod frivolum valde est, et imper- tinens ad nostram assertionem. Deinde vero dicitur, illam vocis significationem falso esse et gratis confictam ad implicandam et con- fundendam quaestionem. Alioqui eodem modo dicere posset aliquis, de ratione essendi in loco circumscriptive esse, ut corpus, quod ita est in aliquo loco, in alio esse non possit, etiam definitive seu sacramentaliter. Secundo principaliter suaderi potest conclusio natura- libus exemplis; namAngelus (idem estde ani- ma) potest virtute naturali esse totus in totoali- quo loco et totus in qualibet parte; quid ergo mirum, quod Deus virtute supernaturali ali- quid simile possit operari in corpore, consti- tuendo totum illud in diversis locis? Quod si dicas Angelum solum posse esse illo modo in
92 QUjEST
spatio continuo, non vero in discretis , res-
poncletur, illud esse incertum et sub opi- nione; nam multi opinantur, posse Angelum virtute sua esse in locis distinctis, qui adse- quatam virtutem Angeli non excedant; extra controversiam autem esse debet, aliquid ma- jus dandum esse divinse potentiee, preesertim cum ex sola locorum discontinuatione nulla appareat specialis implicatio contradictionis, ut saepe in superioribus dictum est, quia, ut recte August. ait, lib. de Cura pro mortuis agenda, c. 16 et 17, alii sunt humanarum limites rerum, alia divinarum signa virtu- tum; alia sunt, quse naluraliter, alia, quae mirabiliter fiunt. Ex quo principio pro com- perto ibidem habet, posse animas Sanctorum simul esse in coelo et in terra, quando hic ali- quid mirabiliter operantur; quamvis dubitat, an de facto ita fiat. Unde etiam concluditur, posse Deum constituere Angelum in locisdis- tantibus, etiam si singula eorum adsequata sint, quia, licet hoc excedat naturalem virtu- tem angelicam, non tamen est, cur superet divinam potentiam. Et hoc etiam satis per- suadet mysterium Eucharistiee, in quo prae- sentia, quee multiplicatur, est indivisibilis, et similis angelicse; et per tot spatia extenditur, ut immense excedant spatium, quod natura- liter potest Christi corpus occupare; ergo idem posset facere Deus circa angelicam sub- stantiam, dando ei plures prsesentias distinc- tas et distantes; ita ut singulse earum essent connaturales , collectio autem vel multitudo esset preeternaturalis; ergo eodem modo pos- set dare corpori plures preesentias connatu- rales in modo et ratione earum , quamvis collectio earum supernaturali modo fiat. Pro- batur haec ultima consequentia : nam, quod res sit spiritualis vel materialis, et preesentia naturalis sit indivisibilis vel divisibilis, vide- tur valde materiale, et impertinens ad infe- rendam implicationem contradictionis, quia etiam res spiritualis suo definitur loco, et extra spatium adeequatum naturaliter esse non potest, et, quando ita constituitur, quo- dammodo a se dividi vicletur, et simul habet relationem distantiee et propinquitatis ad easdem res, et potest hic moveri et alibi quiescere. Denique habet plures adsequatas prsesentias, quam naturaliter possit; ergo, formaliter rem considerando, eadem est diffi- cultas, et quod corpus suum locum occupet modo materiali et sensibili, nullam inducit specialem contradictionem. 7. ltem exemplis supernaturalibus. — Eva-
LXXV, ART. 1.
sio. — Improbatur. — Responsio alia. — Sol- vitur. — Tertio argumentari possumus ex aliis supernaturalibusexemplis, etomissis Trinita- tis et incarnationis mysteriis; quia illud factum non est , neque sub operibus Dei cadit, hoc vero licet sitfactum et excellentius,tamenvi- detur esse alterius ordinis, et ideo non posse ab illo proprium argumentum proportionale seu a simili sumi, possumus tamen hinc aliquo modo argumentari, juxtaopinionem D. Thom. asserentis, posse Deum eamdem humanam na- turam hypostatice ponere in multis personis ; quod multo sane videtur difficilius , quam idem corpus poni in duobus locis. Unde aliud etiam potest confici argumentum, nam potest Deus facere, ut eadem accidentalis forma in- heereat multis subjectis; non est enim hoc difficilius, quam eamdem substantialem na- turam uniri multis personis. Item potest fa- cere, ut idem effectus simul pendeat a pluri- bus causis totalibus, ut probabiliorestopinio, et e conjtrario, ut eadem causa simul proclu- cat plures effectus adfequatos virtuti suse ; quia non est hoc difficilius, quam supernatu- ralem effectum producere; ergo poterit etiam unum corpus in diversis locis ponere ; tenet autem proportio argumenti in hoc, quocl in omnibus illis exemplis, aut res afficitur simul pluribus modis, cum ex natura sua tantum unius sit capax, aut aliquid amplius agit, vel patitur supernaturaliter, quam possit natura- liter. In hoc autem opere, de quo disputamus, nullum aliud mirabile reperitur, nisi alteru- trum ex his. Fortius tamen argumentum su- memus ex aliquo supernaturali effectu, quem constal, Deum effecisse ; hujusmodi autem est penetratio duorum corporum; nam Deus fa- cit, duo corpora in uno loco adeequato esse; ergo potest idem corpus constituere in diver- cis locis adsequatis; probatur consequentia, quia sicut naturaliter unum corpus tantum est in uno loco , ita etiam naturaliter in uno loco tantum est unurn corpus. Respondet D. Thom. negando consequentiam, quia de ra- tione unius, duo (inquit) sunt : primum, esse indivisum in se; secundum, esse divisum a quolibet alio ; et primum est magis intrinse- cum, quam secundum; quando autem duo corpora ponuntur in uno loco, solum fit, ut inter se non sint divisa ; si autem idem pone- retur in duobus locis, divideretur a se ipso, et ita in hoc magis fit contra rationem unius, quam in illo. Sed heec responsio probari certe non potest, primo, quia si esset solida, revera idem probaret de qualibet prsesentia reali,
DISPUTAT. XLVIIl, SECT. IV.
etiam sacramentali; nam licet corpus per hanc preesentiam non repleat spatium quan- titativo modo, tamen vere et proprie per illam est in terra eadem res, quee est in ccelo; et hic caret modo, quem ibi habet; ergo etiam dicetur distare, seu clividi a se ipsa. Deinde, inquiro, in quo sit vis illius rationis ; nam si sit sermo de propria divisione, vel indivisione entitativa , sicut repugnat, unam entitatem, manentem unam, esse divisam in cluas, ita seque repugnat duas entitates manentes duas esse unam indivisam; quia licet fieri possit, ut ex duabus entitatibus fiat una composita, tamen duee, ut sic, non possunt esseunasem- plex entitas; est ergo, quoad hoc, eequalis repugnantia. Si autem solum sit sermo de di- visione et indivisione quoad locum, prout re- vera esse clebet. quia nunc tantum de loco tractamus, sic rem esse vel non esse divisam quoad locum, nihil refert ad rationem unius, quee ex ipsa rei unitate vel quantitate con- surgit, non ex modo existendi in loco. Unde sicut duo corpora, existentia in eodem loco, non propterea fiunt unum corpus, imo neque habent unum et eumdem locum intrinsecum preesentiee localis, ita neque unum corpus, exi- stens in duobus locis, esset divisum in multa corpora, sed haberet tantura diversos modos preesentiee localis; nihil ergo in hoc fieret contra rationem unius, atque ita in sua vi manet consequentia facta, quia, sicut quanti- tas natura sua terminatur uno loco, ita ex- pellit aliud corpus ab eodem loco ; ergo, sicut Deus unatn difficultatem superat, ita potest vincere aliam. Aliter respondet Bonaventura, negando etiam consequentiam, et rationem differentiee addit; nam, quod unum corpus quantum, in uno tantum loco existere possit, ex eo provenit, quod finitum est; Deus au- tem non potest facere, quin sit finitum; imo (ut supponimus) Deus non aufert quantitatem ejus, et ideo non potest illud nisi in uno loco constituere ; quod autem duo corpora in uno loco naturaliter esse non possint, ex eo pro- venit, quod habent molem quam Deus potest quantitati auferre; et ideo facere etiam potest ut duo corpora sint in eodem loco. Sed heec responsio non est magis solutio, quam pree- cedens; et a ratione posteriori incipiendo, in- terrogo, quid nomine molis intelligat? nam, si per molem intelligamus ipsam quantitatis extensionem in se, ratione cujus natura sua postulatdiversum spatium, quod repleat, aut una pars respectu aliarum, aut unum corpus respectu alterius, hoc modo verum est, ideo
duo corpora natura sua apta esse se expellere ab uno loco, quia habent molem , quanquam id aclu non faciant sine actuali extensione in loco; falsum autem est, quantitatem posse privari mole in hoc sensu, quia sic habere molem, est intrinseca ratio quantilatis, et ad ejus primarium effectum formalem pertinet, ut supra ostensum est; et multo magis falsum est, corpora se penetrantia privari hujusmodi mole, ut a fortiori patebit ex dicendis. Si au- tem per molem intelligamus actualem in loco extensionem (nam preeter hoec duo nihil aliud excogitari potest), sic verum est, posse quan- titatem privari hujusmodi molc ; falsum autem hinc provenire, quod penetratio corporum sit possibilis; nam corpora , quee Deus ponit penetrative in eodem loco, non privantur propriis extensionibus in ordine ad locum, ut constat de corpore Christi et Virgineo, quando in partu sese penetrarunt; et de eo- dem Christi corpore et de lapide sepulchri in resurrectione. Imo, ut sit propria penetratio, necessario supponitur, utrumque corpus esse extensive in loco, et nihilominus divinitus fieri, ut non se impediant; et ideo corpus Christi non proprie se penetrat cum specie- bus panis, quia non est ibi extensive, sed altiori modo. Unde retorqueri potest argu- mentum hoc modo : nam, licet impenetratio corporum ex mole quantitatis proveniat na- turaliter, nihilominus, non ablata mole, Deus facit corpora penetrari; ergo, licet naturalis limitatio ad unum locum ex eo proveniat, quod quantitas finita est, poterit Deus, non r.blato, neque mutato quantitatis termino, idem corpus in pluribus locis constituere. Unde, si altera pars rationis Bonav. efficax esset, ea- dem probaretur, non posse Deum elevare creaturam ad aliquid agendum preeler virtu- tem suam finitam, quia eam limitationem in agendo habet ex eo, quod finita est, quod Deus non tollit; probaretur etiam, Angelum vel animam non posse constitui a Deo extra spheeram finitee perfectioni ejus adsequatam; imo etiam sequeretur, non posse Deum po- nere corpus Christi sacramentaliter extra locum, quem habet in coelo, quia etiam ille locus est adeequatus quantitati finitee corporis Christi, ex qua provenit, utnaturaliter limite- tur ad illam preesentiam. Quocirca, ut res fini- ta, quee natura sua limitatur ad certam pree- sentiam, vel spatium, supernaturaliter possit recipere simul aliam preesentiam ejusclem ra- tionis, vel alterius, non oportet ut infinita fiat, vel ut quantitas ejus augeatur; sed
94 QUiEST. LXXV, ART. I.
solum ut eadem res, cum tota sua quantitate sententia ab hxreticis
finita, iterum atque iterum quasi explicetur, et plures modos existendi recipiat.
Quarto principaliter argumentari possu- mus ex veritate hujus mysterii, et ex preece- dentibus conclusionibus , nam potuit Deus corpori habenti quantitativam et naturalem preesentiam, dare alibi preesentiam realem et supernaturalem et alterius ordinis; ergo po- tuisset etiara dare aliam naturalem et ejus- dem ordinis. Probatur consequentia , quia nulla potest major repugnantia assignari, ut evidentius statim patebit in solutionibus argumentorura, et nunc breviter declaratur. Primo, quia preesentia heec supernaturalis, tam vera et realis preesentia est, sicut naturalis. Unde seque potest esse fundamentum propin- quitatis, et distantiee realis; hoc autem est? quod per se videtur pertinere ad repugnan- tiam, quee inter duas preesenlias reales inter- cedere videtur ; non enim tantum repugnant, quia duae similes, et ejusdem rationis sunt; sed ex hoc preecise et maxime, quod duee distinctee et reales sunt in una omnino ea- demque re; quee tota difficultas versatur in- ter naturalem, etsacramentalem preesentiam. Et preeterea augetur ex eo quod sacramen- talis preesentia pugnare videtur cum naturali conditione quantitatis. Item ex eo, quod illae duee preesentiee videntur habere conditio- nes repugnantes, extensionem, et inexten- sionem in loco. Uncle non solum videntur heec esse eeque possibilia; verum etiam hoc, de quo agimus, esse multo facilius, ac possibi- Jius. Secundo ostendi potest illa consequentia excludendo omnes rationes differentiee, quee inter heec duo miracula possunt assignari; sed hoc melius etiam fiet in solutionibus argu- mentorum. Tertio tandem per sese videtur incredibile, potuisse Christum realiter adesse in sacramento visibili invisibiliter, et tamen non posse ibi se ostendere visibiliter, si ve- lit, nisi ccelura deserat. Atque hic afferri etiam possent variee Christi apparitiones in terra, quee post ascensionem ejus factee sunt per veram ac realem sensibilem preesentiam, ut multi existimant; cum tamen probabile etiam sit, tunc ccelestem locum non dese- ruisse ; propter quod plures ex citatis aucto- ribus non solum existimant, hoc esse possi- bile, sed etiam de facto Christum seepius fuisse in pluribus locis in propria et visibili specie, de qua re videri possunt, quee supe- riori tomo dixi disp. 51, sect. 4.
Solutio primi argumenti facti pro prima
Ad secundum. — Ad tertium. — Reliquum est, ut argumentis inoppositum satisfaciaraus. Et primum expe- diamus ea, quee ex heereticis adduximus. Ad primum ex verbis Angeli, Non est hic, sur- rexit enim, respondetur primo, verba non conlinere propriam argumentationem, sed simplicem narrationem eorum , quee gesta erant, preesertim quia Angelus loquebatur mulieribus, juxta mentem earum, quee Chri- stum mortuum in sepulchro queerebant, cum tamen jam omnino viveret. Unde secundo dicitur, etiam ex vi consequentiee, illam esse optimam, locmendo familiari sermone huma- no, in quo, non quid Deus possit facere, sed quid sit consequens ex ipsis rebus considera- mus. Tertio Angelus non ita intulit : Estalibi ; ergo non est hic; sed ita : Surrexit; ergo non est hic ; quse illatio est formalior, quia resurgere non solum significat incipere alibi vivere, sed quod illud idem corpus, quod hic mortuum jacebat, hinc vivum egressum fuerit, et ita ex vi illius verbi non solum significatur esse alibi, sed etiam non manere ibi. Ad secun- dum ex testimoniis Patrum, jam supra dic- tum est, August. loqui juxta naturas rerum, non autem explicare, quid Deus possit, vel non possit. Anselmus vero in citato loco non definiendo, sed argumentando procedit. Unde cap. 21, fatetur, discursum prius a se factum nihil concludere; addit vero ibi, in creaturis, quee loci spatium non excedunt, verum esse non posse unam simul esse in pluribus locis; quod recte intelligitur, considerata naturali virtute earum; nam secundum hanc, loci spatium non excedunt. Ad tertium, primum dicimus, non esse, quod heeretici Catholico- rum auctoritate abutantur; nam hi solum ne- gant, corpus esse posse in pluribus locis quantitative, quia circa hoc nihil est expresse revelatum, et ex principiis philosophicis, et nonnullis differentiis inter hujusmodi opus, et aliud mysterium nobis revelatum, ita eis probabiliter seu apparenter visum est ; nun- quam tamen ipsi ausi fuissent, propter phy- sicas apparentes rationes, veritatem revela- tam negare, quod heeretici faciunt. Deinde dicimus, Catholicos auctores, eam opinionem sequentes, deceptosinea re fuisse, et infirmis rationibus, quibus suam sententiam probare conati sunt, preeter intentionem suam, veri- tatem fidei impugnasse, quibus ante omnia objicimus verba illa Augustin., 22 cle Civit., cap. 11 : Ecce qualibus argumentis omnipo- tentise Dei humana tontradicit infirmitas,
D1SPUTAT. XLVJII, SECT. IV
quam possidet vanitas. Deinde sigillatim est hujusmodi rationibus satisfacienclum, in quo duo preestanda sunt : primum est fere omnes eodem modo procedere de praesentia sacra- mentali, et de quantitativa ; secundum, con- tra neutram earum quicquam concludere.
'10. Ad primum argumentum Catholicorum pro eadem. — Prima ergo ratio Catholicorura apud D. Thom. est, quia, si unum corpus posset esse in duohus locis, eadem ratione posset esse in multis, et in toto universo. et ubique; quod affirmare, aitD.Thom., hasreti- cum est, quia esse ubique est ita proprium Dei, ut ex hac proprietate sufficienter pro- bent Sancti, Filii et Spiritus Sancti divinita- tem , ut patet ex Augustin., lib. 6 contra Maximin., cap. 21; et Fulgentio , lib. 2 ad Trasimund., c. 17; Ambros., lib. 1 de Spiritu Sancto, c. 7; et Basil., lib. de Spiritu Sancto, cap. 22. Sed hasc ratio apparentius converti potest contra mysterium Eucharistipe; nam si corpus Christi sacramentaliter potest esse praesens multis locis, ergo omnibus; ergo ubique; si autem de fide est, creaturam non posse esse ubique , non solum est secundum prsesentiam quantitativam, sed etiam secun- dum quamcumque preesentiam realem, etiam indivisibilem, et angelicam; nam eliam de re spirituali creata, erit de fide non posse esse ubique ; alioqui ex illa proprietate non coili- geretur divinitas Filii, et Spiritus Sancti. Addo deinde, mullo apparentius sequi hanc ubiquitatem in preesentia sacramentali, quam in locali, quia quod proprie est ubique, debet esse totum in omni loco, quod non necessario haberet corpus extensum in loco, quamvis esset replicatura per omnia loca , quia in singulis eorum non esset totum in omnibus partibus loci, et maxime in indivisibilibus punctis; at vero si per sacramentalem prae- sentiam corpus esset in omnibus spatiis, ma- gis proprie corpus esset ubique; quia lotum esset in omnibus partibus, et in omnibus in- divisibilibus. Respondeo igitur, recte posse facere Deum, ut idem corpus sit prsesens ex- tenso vel inextenso modo omnibus rebus et spatiis creatis, et cuicumque loco majori et majori, etiamsi in infinitum assignetur; nego tamen inde sequi, creaturam esse immen- sam , tum quia ad immensitatem non satis est remesseactupreesentem omnibus rebus crea- tis , seu spatiis realibus , sed necessarium est, esse actu prsesentem omnibus spatiis imaginariis, quod a nobis melius ita explica- tur, oportere scilicet rem ita esse in se dis-
positam per suam preesentiam, ut sine sui mutatione possit esse proesens omnibus rebus seu spatiis creabilibus, etiam si in infinitum crescant seu multiplicentur, ad quod necesse est, ut talis preesentia sit in se actu infi- nita, et heec est, quse nomine immensilatis significatur, et est propria Dei, et non potest communicari creaturee. Neque oppositum se- quiturexprsedictis raysteriis, quia licet sequa- tur, posse Deum ponere idem corpus in pluri- bus et in pluribus locis in infinitum, aut ponere illud realiter preesens in majori et ma- jori spatio in infinitum, non sequitur, posse illi conferre preesentiam actu infinitam , vel preesentias multitudine infinitas, quia ab in- finito in potentia, seu syncategorematice, ad infinitum in actu, seu categorematice, nulla est consecutio, ut per se constat. Tandem addo, licet hoc, quod dixi, probabilius sit, scilicet, non posse Deum facere hujusmodi infinitum in actu in prsesentia seu preesentiis ejusdem corporis, propter generalia principia seu inconvenientia de infinito, non tamen esse de fide; sicut non est de fide, non posse Deum facere alia infinita creatainactu ; neque tunc illa preesentia creata esset proprie im- mensitas, vel quia non esset proprietas con- naturalis talis rei, seu corporis, sed extrinse- cus participata, vel quia non esset omnino necessario et immutabiliter ei conveniens, quae sunt de ratione propriee immensitatis, et hujusmodi est immensitas Filii, et Spiritus Sancti, ex qua recte colligitur, ipsos esse Deum. Simile quid dici solet de eeternitate per essentiam, et participata.
- Ad secundum. — Secunda ratio etiam D. Th. est, quia si idem corpus esset in duo- bus locis, unum corpus esset iu se divisum, quod est contra rationem unius. Sed jam su- pra ostendimus , et rationem hanc eodem modo posse objici contra sacramentalem prae- sentiam, et nihil contra alterutrum conclu- dere, quia ex duplici locali preesentia ejus- dem rei non sequitur eamdem rem in se esse divisam, sed preesentias inter se divisas et distinctas inesse eidera rei; hoc aulem nullo modo est contra rationem unius ex parte sub- jecti, sed ex parte modi; nos autem non dici- mus modum esse unum, sed duos in uno sub- jecto. Et eodem modo solvendum est, quod alii objiciunt, quod idem a se ipso distaret; hoc enim non sequitur de eodem secundum idem, sed secundum distincta Ubi, seu dis- tinctas prsesentias, et ita nullum est inconve- niens; imo distantia proprie non est secun-
96 QU^EST
dum entitatem, sed secundum locum, et ita, ubi sunt loca diversa, ratione illorum intelligi potest distanlia, quamvis res locata eadem sit.
Ad tertium. — Tertia ratio est, quia sequitur heec implicatio, nimirum, quod res sit extra aliquod spatium, quia est in alio loco, et quod non sit extra illud, quia in illo est circumscriptive. Sed de hac etiam ratione supra ostensum est, eodem modo applicari posse contra prsesentiam sacramentalem cor- poris Christi, ratione cujus est extra locum quem in coelo occupat, in quo tamen est circumscriptive et consequenter definitive. Responsum etiam est, illam negationem sim- pliciter sumptam non esse de ratione circum- scriptionis, neque ex illa necessario sequi in ordine ad omnipotentiam Dei, sed solum se- cundum naturalem capacitatem corporis, seu creaturee.
Ad quartum. — Quarta ratio supra est ex Bonaventura tacta, quia quantitas oc- cupat locum quasi formaliter, et est finita; ergo omnino limitata ad unum locum replen- dum; ergo manente quantitate eodem modo finita, non potest plura replere. Et confirma- tur, quia non potest quantitas esse extensa in ordine ad locum, nisi sit extensa in ordine ad se; ergo nec potest esse bis extensa in ordine ad locum, nisi sit bis extensa in se ; sed hoc posterius non potest convenire uni et eidem quantitati; ergo neque prius. Ad hanc vero rationem in superioribus etiam demon- stratum est, quomodo etiam deficiat in Eucha- ristiae mysterio, et in aliis operibus omnipoten- tiee Dei, et pro omnibus responsum est, finitam quidem quantitatem natura sua esse limita- tam, tamen supra naturam suam iterari posse in diversis spatiis, et in eis recipere plures modos extensionis in ordine ad locum, atque hoc satis esse, ut plura spatia simul repleat, quam naturaliter possit. Unde ad confirma- tionem negatur consequentia , quia extensio in se est proprium fundamentum, et radicalis ratio formalis exlensionis in ordine ad locum, et quasi adsequatum subjectum illius modi existendi in loco, et ideo nullus talis modus esse potest sine tali fundamento, quia non potest res habere partes in loco, nisi prius ipsa constans ex partibus intelligatur; illo autem fundamento simul supposito, jam res est capax extensionis in ordine ad locum, uniusautplurium, secundum capacitatem na- turalem, vel obedientialem, ut supra decla- ratum est, quia postquam res habet partes
LXXV, ART. I.
in se, nihil repugnat, quod eas habeat in di- versis partibus diversorum locorum; sicut substantia Angeli non potest intelligi existens tota alicubi; nisi praeintelligatur habens suam subslantiam, qua supposita per eam fit capax ut non tantum semel sit tota alicubi, sed etiam, ut naturaliter sit tota in toto, et tota in qualibetparte, supernaturaliter vero etiam in pluribus locis adaequatis.
- Ad quintum. — Solutio. — Rejicitur. — Quinta ratio, quia alioqui posset idem corpus bis poni in eodem loco, quod vix po- test mente concipi. Sequela patet, quia, si potest simul habere duas praesentias inter se distantes, cur non etiam indistantes? Res- pondetur imprimis, fieri posse idem argu- mentum de preesentia sacramentali ; et, quod in ea fuerit responsum, dicetur inalia. Deinde, Major supra negat sequelam; fortasse, quia praesentia sumit unitatem et distinctionem ex ordine ad spatium, quod oceupat, et ideo in ordine ad diversa spatia facile intelligi possunt diversse prsesentiae, etiam si subjec- tum idem sit; siautemsubjectum sit idem, et respectu ejusdem spatii, non videtur esse posse nisi una et eadem preesentia. Sed hsec ratio imprimis non procedit in prsesentiis di- versarum rationum, quia illse secundum se distinguuntur; poterit ergo in eodem spatio idem corpus esse semel quantitative, et ite- rum sacramentaliter; ut si Christus appare- ret intra hostiam extensus et in propria spe- cie, conservata sacramentali prsesentia, quam antea habebat; deinde non procedit illa ratio in praesentiis totalibus quantitativis, si se- cundum diversas partes respiciant diversa spatia partialia, ut si idem homo semel sit rectus in uno spatio, et iterum contrario modo, seu inversis partibus, quia jam est ha- bitndo aliquo modo diversa ad spatium, ut patet in motu circulari, in quo fere hasc tan- tummodo fit loci mutatio. Denique absolute verum non est, in eodem subjecto non posse esse praesentias numero diversas in ordine ad idem omnino spatium ; nam successive con- stat naturaliter id accidere; suppono enim, corpus, quod recuperat omnino eumdem lo- cum, seu spatium, quod prius amiserat, non recuperare eumdem numero modum prsesen- tiae; nam idem numero nunquam redit per naturam; quod autem causee naturales suc- cessive facere possunt, Deus, qui in agendo a tempore non pendet, potest facere simul, et ideo probabilius existimo, posse Deum, bis, et pluries constituere idem corpus in eodem
DISPUTAT. XLVIII
loco circumdante, seu in eodem spatio, mul- tiplicando in illo modos praesentiee numero distinctos, non aliunde, quam ex se ipsis, seu ex suis modalibus entitatibus.
Ad sextum. — Sexta ratio esse solet, quia non potest idem corpus esse in diversis temporibus; ergo neque in diversis locis. Hanc rationem non invenio apud Catholicos auctores, sedeamaliqui referunt ex bsereticis, et revera seque procedit contra mysterium Eucharistise, ut per se constat. Est autem frigidissima ratio ; aut enim est sermo de tem- pore extrinseco, aut de intrinseca uniuscujus- que rei duratione. Rursus, tempus extrinse- cum multiplicari potest uno modo, juxta probabilem opinionem, in diversis subjectis, seu motibus ; et hoc modo, sicut duc tempora possunl simul esse seu currere, ita potest una res esse simul in multis temporibus, seu illis commensurari; alio modo multiplicari potest hoc tempus secundum diversas partes ejus- dem subjecti, seu motus, quomodo multipli- cantur dies et anni ; et hoc modo non potest eadem res simul esse in diversis temporibus, quia talia tempora ipsa inter se non possunt esse simul, eo quod in suo proprio conceptu includunt successionem , in quo est aperta differentia inter tempus et locum; eo tamen modo, quo illa tempora habent esse, scilicet, unum post aliud, potest eaclem res perma- nens secundum eamdem omnino durationem in eis esse, seu illis coexistere. At, si loqua- mur de duratione intrinseca illi (ut opinor) non potest in eadem re secundum idem esse multiplicari, quia non est modus extrinsecus rei superadditus, sicut praesentia localis, sed ipsamet rei entitas seu existentia, solumque ratione ab ea distinguitur.
Ad septimum. — Septima ratio, quia sequitur, idem corpus quantum, esse sequale corpori majori, et minori, et consequenter sequale et insequale eidem, quod manifestam repugnantiam involvit; sequela probatur, quia corpus quantitative existens in loco est eequale loco, teste Aristotele; ergo si est in duobus locis, est sequale utrique loco simul; ergo est etiam majus quolibet illorum locorum per se, vel e contrario uterque locus simul erit major, quam locatum. Atque hsec ratio inter omnes nonnullis philosophis maxime placet, quia hsec non potest ita apparenter accommodari mysterio Eucharistise, quia se- cundum illum modum prsesentiee non est commensuratio inter locum et locatum. Sed revera, etiam hsec ratio est valde frivola, et
xxi.
SECT. IV.
omisso mysterio Eucharistise, manifeste re- torqueri potest ex alio miraculo penetrationis duorum corporurn in eodem loco; nam sicut locatum est sequale loco, ita locus locato; est enim relatio mutua; ergo, quando duo cor- pora sunt penetrative in loco, locus est sequalis utrique illorum, et utrumque illorum simul sequatur loco, quia simul commensura- turilli; et tamen utrumque simul est majus, quam quodlibet illorum per se; ergo idem locus est sequalis majori et minori locato, scilicet unicuique illorum corporum per se, et utrique simul. Constat autem, hanc argu- mentandi rationem esse sopbisticam. Quod aliter in hunc modum declaratur : fingamus enim, duo corpora, se penetrantia in eodem loco,unum et idem corpus intra se continere, ut, v. gr., duo vasa omnino sequalia et ejus- dem figurse, penetrative existentia in eodem loco, eamdem aquam continere, seu circum- dare; quo posito necesse est fateri, unum corpus esse in duobus locis materialibus, id est, sumendo locum tantum pro superficie extrinseca continente; et lunc redit idem argumentum; nam illud locatum eequale est illis duobus locis ; nam hsec eequalitas potis- simum intercedit secundum superficies conti- nentem et contentam ; ergo erit idem locatum sequale singulis locis , atque utrique simul. Quod si dicatur, facta tali penetratione, unum corpus esse sequale duobus, quia sunt per modum unius, et non occupant majorem lo- cum quam unum locum tantum, vel (quod idem est) esse sequale utrique quoad exten- sionem in loco, hoc ipsum declarat prioris argumenti fallaciam, nam eodem modo unum corpus existens in duobus locis est sequale illis, quoad extensionem in loco, seu quia est in illis per modum plurium, seu per plures extensiones in loco, et ideo tantum spatium occupat, quantum duo corpora sequalia. Ratio autem a priori hujus deceptionis est, quia non distinguitur duplex extensio quantitatis, altera in se, altera in ordine ad locum, neque duplex eequalitas, quse in eis potest fundari. Nam secundum eam extensionem seu dimen- sionem, quam habet quantitas secundum se, non potest eadem quantitas, eodem modo in se disposita secundum condensationem vel raritatem, esse sequalis majori et minori quantitati, et duabus quantitatibus sequalibus simul sumptis, quia, sicut hsec extensio con- sistit in hoc, quod inter talia extrema tanta quantitas mediet in unocorpore, sicut inalio, et a posteriori a nobis explicatur per natu-
QU/EST. LXXV, ART. I.
ralem aptitudinem ad occupandum locum quantitativum, ita sequalitas secundum hanc eamdem extensionem consistit in aptitudine ad occupandumaequalemlocum, seu spatium, et quia hsec aptitudo tantum est unica, ideo non potest, nisi unam relationem eequalitatis vel insequalitatis respectu ejusdem fundare. Atque ita etiam si unum corpus sit in duobus locis, non erit secundum hanc extensionem oequale utrique simul sumpto, quia nunquam est aptum ex natura sua occupare tantum locum, quantum duo corpora simul sumpta, qua ratione non potest vere dici, quantitatem hostiae esse eequalem quantitati corporis Christi, quia hsec de se potens est occupare majorem locum, quamvis actu non occupet in Eucharistia; et eadem ratione duo corpora penetrative existentia in eodem loco, simul sumpta, non sunt eequalia illi, sed majora, quia natura sua apta sunt ad occupandum majorem locum. Alia vero eequalitas vel inee- qualitas considerari potest secundum exten- sionem in ordineadlocum, ethoc modo potest corpus idem existens in duobus locis esse eequale singulis, per singulas extensiones, quas in illis habet, et utrique simul per ambas etiam simul, quia haec eequalitas nihil aliud est, quam relatio fundata in hoc, quod idem corpus tantum spatii occupet, quantum duo; sicut e contrario, si duo corpora penetrative ponanturin eodem loco&est similis eequalitas, quia non plus spatii occupant, quam unum; heec autem nulla inducunt inconvenientia, sed explicant tantum ipsa mysteria, et super- naturalia opera, quee dicimus esse possibilia. Sicut etiam ex natura rei satis magnum in- conveniens videri potest, quod duo corpora quanta, non sint inter se sequalia, neque inse- qualia, quod tamen factum est in mysterio Eu- charistiee, secundum extensionem ad locum, quia, sicut corpus Ghristi ibi est sine tali ex- tensione, ita etiam sine relationibus , quee in ea fundantur; sic igitur e converso corpus recipiens plures extensiones locales in diver- sis spatiis, potest in hoc eequari pluribus locis, et tunc non secundum idem est eequale uni, et multis, aut majori, vel minori qunntitati, sed secundum unam, vel plures extensiones locales. Atque hinc facile solvuntur alia in- commoda , quee hinc inferri solent, scilicet, quod sequatur, idem corpus posse esse ecquale sibi ipsi, et consequenter posse circumdare et continere se ipsum ; et ulterius posse esse sibi continuum, vel contiguum. Sed haec omnia
nullam habent difficultatem, quia eequalitas in eodem secundum diversas extensiones nihil habet incommodi; similiter si corpus idem potest esse in diversis locis distantibus, etiam in propinquis; et ideo nullum est in- conveniens, quod extrema ejus sint simul, et consequenter, quod secundum diversas, vel etiam secundum eamdem superficiem, bis existentem in eodem indivisibili spatio, se ipsum circumdet, vel contingat; aut si Deus etiam velit, nihil repugnat, quod secundum diversas partes eadem quantitas sibi ipsi continuetur, ablatis superficiebus terminanti- bus, et data una communi; ut si Deus poneret eumdem hominem supra se ipsum, posset Deus facere, ut non solum pedes super caput, sed etiam, ut continuarentur illi.
- Ultima ratio sumi solet ab inconve- nientibus, quee ex actionibus et passionibus oriuntur; quam late prosequitur, et in ea maguam facit vim Ledesma hic, quia sequi- tur, inquit , quod idem homo simul possit vivere, et mori, calefieri, et frigefieri, et (quod obscurius est) peccare in uno loco, et mereri in alio; et in uno amare Deum, et in alio odisse; fidelis in uno, et in alio heere- ticus. Quod si objicias , quia eadem incom- moda inferri possunt in mysterio Eucharisliee, respondetur, non esse eamdem rationem, quia corpus in loco extensum est expositum his mutationibus et passionibus; corpus au- tem sacramentaliter existens est incapax illorum. Sed hoc non satis considerate dictum est : primo quidem , quia res existens modo sacramentali est capax saltem spiritualium actionum animee; ergo in illa poterunt sal- tem illa incommoda sequi , quod in uno loco amet, in alio odio habeat; in uno credat, in alio discredat. Deinde, quamvis res existens modo sacramentali, ut sic, sit incapax mate- rialium alterationum et passionum , tamen, si alibi existit quantitative, ibi poterit pati, aut interfici, sicut potuit Christus in nocte ccenee, etiam si alias preesens conservaretur; tunc ergo eodem modo possunt inferri illa incommoda, quod in propria specie patere- tur, et non in sacramento; et hic viveret, ibi interficeretur. Heec ergo et similia seque pro- cedunt contra fidei mysterium ; quse non tam illud impugnant, quam postulant ut decla- remus, quomodo in his omnibus sentiendum et loquendum sit, seu quid in his omnibus con- sequatur, supposito mysterio, quod in duabus sequentibus sectionibus preestabimus.
DISPUTAT. XLVIII, SECT. V.
SECTIO V.
Utrum res habens duas praesentias, easdem proprietates utrobique necessario habeat.
Hae proprietates queedam sunt, quae in- trinsecam habitudinem dicunt ad praesentiam realem, seu localem, ut stare, sedere, loca- liter moveri, aut quiescere, et similes; quae- dam vero sunt, quee per se non pendent a loco, vel pra?sentia reali, quas omnino ab- solutas a loco vocabimus , ut sunt omnia praedicata essentialia et substantialia , vel qualitates, ut esse album, vel nigrum, vel aliquid simile. De prioribus nulla est contro- versia, quia hoc ipso, quod corpus in diversis locis constituitur, habet aliquam varietatem in ipsis proprietatibus. Nam in primis ne- cesse est, ut modus ille praesentiae, qui est in uno loco, non sit in alio, neque e converso : quia unaqueeque praesentia ita respicit in spatium illud, quod replet, vel cui adest, ut extra illud esse non possit , sed statim cor- rumpatur, vel mutetur, ut satis ostenditur in motu locali, per quem amittitur vel acqui- riturUbi, et modus preesentiae, solum quia eadem res mutat spatium quod replet : hoc enim est magis per se, et intrinsecum, quam mutare circumdantem superficiem, ut patet in ultima sphsera mobili, si nulla alia supra illam existeret; atque in hoc fundatur immu- tabilitas loci physici, de qua Philosophi cum Aristot. tractant in 4 Physic, cujus primaria ratio sumenda est ex natura talis modi, quse intrinsece et ex se postulat hanc immuta- bilitatem , et invariabilem habitudinem ad talem locum seu spatium; hinc ergo fit, ut ea , quee intrinsece fundantur in his modis praesentiae , variari possint in diversis locis, ut sunt quiescere, moveri, etc, quod est per se notuin, ut evidenter convincitur in myste- rio Eucharistiee.
Difficultas est de aliis proprietatibus absolutis; de quibus ulterius distinguimus, interdum preecedere, et adhaerere corpori, ut in loco existenti, prius quam alibi consti- tuatur, ut nunc contingit in corpore Christi : interdunf vero accidere potest, ut postquam res est in pluribus locis, in altero eorum no- vam proprietatem seu formam acquirat; de hoc posteriori modo dicam sect. sequent.; hic solum disputamus de prioribus formis, ex quibus quaedam esse possunt intrinsecge et connexee cum natura talis rei, seu corporis, queedam vero possunt esse extrinsecus, seu
per accidens adjunctae; rursus corpus ipsum potest, aut simul poni in duobus locis, aut prius in uno et postea in alio ; idque aut per actionem adductivam, aut per aliam actionem subslantialem, de se productivam, ut postea dicam.
Prima sententia. — Secunda sententia. — His positis, tres videntur esse opiniones : prima simpliciter et sine ulla distinctione affirmat, esse necessarium, ut res existens in duobus locis, in utroque habeat omnes pro- prietates absolutas, quas habet in quolibet eorum. Quod videtur sentire Scotus in 4, dist. 10, quaest. 4, quia repugnat, preedicata privative opposita, seu contradictorie, eidem rei simul convenire ; si autem idem corpus in uno loco haberet proprietatem seu formam, quam non habet in alio, idem esset, v. gr., simul ceecus et videns, aut videns et non videns. Nec enim satis videtur dicere, loci diversitatem impedire oppositionem privati- vam seu contradictoriam ; quia hae proprie- tates conveniunt rei absolute et secundum se, abstrahendo a loco; ergo de illa ut sjc praedicantur , vel negantur; ergo nihil ad contradictionem refert, quod in uno vel alio loco praedicentur, aut negentur. Preesertim ait Scotus, quia respectus extrinsecus adve- niens non potest variare absolutas preedica- tiones : praesentiae autem diversae solum sunt quidam respectus extrinsecus advenientes; ergo non variant hujusmodi praedicationes. Secunda opinio est extreme contraria, non solum de potentia absoluta , sed etiam ex natura rei posse idem corpus existens in duobus locis habere in uno aliqua accidentia hujusmodi, quse non habet in alio. Ita indicat Alens., 4 part., queest. 44, memb. 7; latius Major in 4, dist. 10, quaest. 4; Ocham , quaest. 4; favet Innoc, lib. 4 de hoc myste- rio, cap. 12; et Hugo Vict., lib. 2 de Sacram., part. 8, cap. 3, quatenussentit corpus Chrisli in nocte coenae non fuisse sub speciebus panis mortale, sicut erat in propria specie, sed glo- riosum et impassibile. Ratio autem solum est, quam supra indicavimus, quia ex hoc non sequitur contradictio, <ma seclusa, nulla esl talis repugnantia specialis.
Tertia sententia. — Tertia opinio media est, de potentia absoluta recte posse fieri, ut idem corpus habeat quasdam proprietates in uno loco, et non in alio, propter rationem dictam; tamen ex natura rei omnes proprie- tates hujusmodi comitari idem corpus ubi- cumque sit. Ita tenet Marsil. in 4, qua^st. 7,
QUjEST. LXXV, ART. I.
art. 3; Soto, dist. 10, quaest. 1, art. 5; Gabr., quaest. 1, art. 2, et lect. 46 in can., qui opi~ nionem Scoti ita interpretantur, ex quaest. 2 illius, in praedicta dist. 10; tamen qua^stio- nibus sequenlibus aliquid amplius sentit, ut dixi; et hoc etiam ut minimum sentit D. Thom., quaest. 81, art. 4; favet etiam Concil. Trident., sess. 13, approbans communem doctrinam, quod quaedam exislunt in hoc sa- cramento per concomitantiam tantum , de qua dicturi sumus, quaest. 76 ; ex ea enim sequi videtur, habiturum Christum in hoc sacramento omnes proprietates, quas habet extra sacramentum , quae non pendent ex . hac, vel illa praesentia, idque per naturalem concomitantiam, quae in praedicta connexione fundari videtur. Et haec opinio simpliciter mihi placet; ad eam vero exactius expli- candam,
- Dico primo : simpliciter non repugnat, de potentia absoluta , idem corpus habere aliquam proprietatem vel formam in uno loco, quam non habet in alio, dummodo talis forma vel proprietas a parte rei distinguatur a lali corpore, et alioqui sit ab ipso separa- bilis. Haec posterior pars per se nota est, quia nisi hujuscemodi sit proprietas, neque in uno tantum loco existens corpus poterit esse sine tali proprietate, quia supponitur inseparabilis, seu indistincta abillo; oportet ergo supponere, absolute loquendo, separa- bilem esse , quod habere non poterit , nisi aliquo etiam modo sit a parte rei ab illo dis- tincta. Hoc igitur posito, probatur prior pars, primo, argumento sumpto ex ipsamet locali praesentia , quee est modus quidam ipsius corporis, ex natura rei ab ipso distinctus et separabilis. Unde fit, utcorpus Christi, v. gr., quamvis in sacramento habeat totam sub- stantiam et quantitatem, quam habet in ccelo, nihilominus possit non habere ibi illum mo- dum praesentiae, quem habet in coelo, et e contrario non habere in coelo modum, quem in Eucharistia habet; ergo non implicat con- tradictionem, idem fieri in quacumque alia proprietate absoluta aeque distincta ac sepa- rabili. Probatur conSequentia , quia quoad possibilitatem eadem est ratio, quamvis non sit eadem quoad necessitatem ; id est, in illis modis localibus, non solum possibile, sed etiam necessarium est, ut non simul consti- tuantur in omnibus locis, propter rationem specialem supra dictam, quia ab intrinseco habent talem determinationem et immutabi- litatem, quae necessitas non est in aliis pro-
prietatibus sic absolutis a loco; tamen ex necessitate illarum colligitur possibilitas in aliis, tum quia eadem contradictio esse vi- detur in his et in aliis ; vel si in his non est, neque in aliis erit; tum etiam quia neque ex identitate subjecti, neque ex distinctione vel indistinctione proprietatum, potest colligi major repugnantia . Confirmatur alio exemplo : nam anima rationalis unita capiti, vel manui, non habet in hoc loco, ubi est manus, illum modum unionis, quem habet in capite, quia hic modus pendet intrinsece ab illo subjecto, cum quo fit unum, et ideo esse non potest, nisi ubi est illud ; et tamen isti modi unionis per se non pendent a praesentia locali, ut conslat, quia quamvis totus locus mutetur, semper servatur idem modus unionis , seu informationis; ergo etiam in his modis, qui per se a loco non pendent , potest eadem omnino res habere unum modum in uno loco, quem non habet in alio. Quod si hoc natura- liter possibile est, ut contingit in re spiri- tuali et in ordine ad modos et loca partialia, mirum non est, quod de potentia Dei absoluta hoc non repugnet in re corporea in ordine ad integra loca omnino diversa. Secundo sumi potest argumentum ex diversis temporibus ad loca diversa; nam idem corpus existens in temporibus diversis potest in uno habere proprietatem hujusmodi, quam non habet in alio; ergo idem erit in pluribus locis. Patet consequentia, quia, sicut potest separari in uno tempore, et non alio, ita in uno loco, et nonalio.Fateoressedifferentiam, quia quando separatur in uno tempore, omnino separatur a tali subjecto actu exislente; quando vero separatur in uno loco tantum, non omnino separatur a subjecto, ut actu existenle, sed tantum ut existente hic. Verumtamen haec differentia non obstat rationi factae, quia simi- litudo seu proportio non in hoc ponitur, sed in hoc solum, quod sicut subjectum potest in uno tempore durare, in quo non durat pro- prietas, quia est distincta, et separabilis, ita etiam subjectum potest poni in uno loco, in quo non ponatur proprietas , quia est dis- tincta, et separabilis. Tertio est optima ratio supra facta, quia hoc non involvit contra- dictionem, ut exempla supra adducta decla- rant, et supra etiam sect. 3 dictum est, quia si contradictio proprie et simpliciter fiat (et idem est de privata oppositione), semper altera pars est falsa, scilicet, quae absolute negat proprietatem convenientem rei in ali- quo loco; si vero fiat cum loci determina-
DISPLITAT. XLVIII, SECT. V.
tione , sic non est contradietio , quae esse debet ejusdem de eodeni s*ecundum idem. Neque contra hoc obstat replica Scoti, sci- licet, quod liEec prsedicata abstrahunt a loco; duobus enim modis hoc potest intelligi : prirno, quod hte proprietates per se non pen- dent a loco, et hoc est verum ; secundo, quod non requirant pnesentiam localem propor- tionatam preesentise subjecti, ut illi inhce- reant, et hoc est falsum, quia ante omnia oportet, ut sint simul loco, et indistanlia ; ex hoc capite provenit, ut non sit contradictio, rem esse hic albam, et non Romse, quia licet subjectum sit utrobique praesens, potest albedo non habere ulramque preesentiam, sed unam tantum, quia cum sit res absoluta, et ex natura rei distincta, potest multiplicari in subjecto, et non in forma ; et per hoc satis responsum est ad totum fundamentum priuise opinionis.
Secunda conclusio. — De potentia ordi- naria, ubicumque ponitur aliquod corpus , ponuntur omnes ejus proprietates connatu- rales et intrinsecse. — Dico secundo : proprie- tates intrinsecee et connaturales tali rei seu corpori, de potentia ordinaria , seu juxta naturam suam, necessario insunt rei, ubi- cumque existat. Hoc probat argumentum tertife opinionis sumptum ex concomitantia , quse in hoc sacramento reperitur. Et ratio est primo, quia istee proprietates cousequuntur rem necessaria quadam connexione, seu di- manatione. Ergo sine novo miraculo non po- test res alicubi esse sine illis. Secundo, quia non potest res naturaliter existere sine his proprietatibus; neque ex natura rei satis est, quod in loco distante illas habeat, quia una- quaeque forma sibi solum habet suum forma- lem effectum, ubi prtesens existit, sicut etiam, ut accidens alicubi naturaliter existat, non satis est, quod alibi inhcereat subjecto, sed necesse est, ut ubicumque existit, ibi sit in subjecto; idem ergo erit in alia quacumque proprietate, seu naturali existendi modo.
Si tale corpus per actionem adductivam ponatur in alio loco ab eo, in quo prxexiste- bat , necessario trahit omnes suas proprietates de potentia ordinaria. — Dico tertio : si corpus prius existens alibi postea ponatur simul in alio loco solum per actionem adductivam, ex natura rei affert secum omnes suas proprie- tates,-quas in priori loco habebat, atque ita secundum potentiam ordinariam necessario habebit easdem proprietates in utroque loco. Probatur. quia ha3 proprietates etiamsi acci-
dentariee sint , tamen supponuntur realiter inhcerentes, et unitce; et alioqui sunt inde- pendentes in suo esse a tali loco; ergo sicut Aristoteles dixit, motis nobis, moveri ea, quse sunt in nobis, ita nos dicere possumus, ad- ducto illo corpore in alium locum, adduci ea, quee sunt in ipso, propter realem unionem, qua3 non dissolvitur propter talem mutatio- nem. Et confirmatur, nam quando motio adductiva talis est, ut auferat rem ab uno loco, et transferat in alium, tunc necessario transfert illam cum hujusmodi proprietatibus omnibus, ut per se constat; ergo idem erit, etiamsi per adductionem non privetur res priori loco, quia ratio concouiitantiee, quas est connexio, eadem est; cujus nonnullum natu- rale vestigium esse potest in substantia An- geli, quando ex inadaequata parte sui loci se extendit suo modo ad ulteriores partes, nam secum defert suas potentias, et actus , et quicquid in se habet prceterpartialem modum prsesentice.
- Si tamen simul in duplici loco ponatur, non habet cum illis istam quasi necessariam connexionem. — Dico quarto : si idem corpus simul ponatur in pluribus locis, aut si per actiones substantiales diversas in eis consti- tuatur, etiamsi altera earum prius existat, quam alia, fere ex voluntate Dei pendet, quod in utroque loco habeat vel non habeat easdem qualitates seu proprietates extrinse- cas, seu accidentales; magis tamen congruum, et naturis rerum magis consentaneum esse videtur, ut easdem utrobique recipiat. Pro- batnr primo, quia hee proprietates neque ex re ipsa intrinsece sequuntur, neque ei sunt debitse ex natura rei, ut supponitur; ergo, quando res fit, ut aliquam habeat ex his pro- prietatibus, necessaria est nova actio, quse non solum est distincta ab actione, qua fit subjectum, sed etiam nullam habet con- nexionem cum illa; ergo quod de facto.con- jungantur, ex voluntate et concursu extrinseci agentis pendet; ergo similiter, quod con- jungantur in uno loco, et non in aliis , vel quod actio accidentalis conjungatur cum una actione substantiali, et non cum alia, pendet ex voluntate Dei, quia hsec supernaturaliter operatur. Dices : quamvis haec proprietas ab- solute non sit debita, tamen ex suppositione, quod inest, seu datur in uno loco, debetur in alio. Respondetur hoc declarare utcumque alteram partem conclusionis ; nam hoc debi- tum non potest esse omnino intrinsecum et connaturale, quia ista proprietas intrinseca
QU/EST. LXXV, ART. I.
et connaturalis non est, et ideo non tollit, quin pendeat ex Dei voluntate; videtur autem esse debitum quoddamcongruitatis; est enim magis consentaneum naturis rerum, ut cum identitate subjecti identitas proprietatum ser- vetur, quantum fieri possit. Item quia non est naturae rei consentaneum, ut idem sub- jectum habeat contrarias formas, etiam in diversis locis; ergo neque ut habeat simul formam et privationem ejus. Tandem hoc etiam persuadet communis doctrina supra data de concomitantia , quse in hoc sacra- mento intercedit, ut latius queest. 76 dicturi sumus.
SECTIO VI.
Utrum mutatio facta in aliquo corpore necessario fiat in omnibus locis, in quibus illud existit.
1 . Prima sententia. — Constat ex dictis
quaestionem hanc non tractari de mutatione
locali, quia cum hsec nihil aliud sit quam effec-
tio prassentiae, seu ipsamet praesentia, aut Ubi
in fieri, sicut una prsesentia est in uno loco, et
non in alio, ita potest fieri vel mutari, in uno
loco, et non in alio, et ita Christus mutat prae-
sentiam insacramento, etnon in coelo, et suo
modo anima in manu, et non in capite; imo
licet contingat simul moveri in duobus locis,
ut movetur Christus in duabus hostiis, non
est idem motus utrobique, sed diversus, quia
ad distinctam prsesentiam terminatur. Est
ergo qusestio de aliis mutationibus, inqua,
suppositis quse prsecedenti sectione dicta
sunt, nulla videtur esse difficultas in ordine
ad divinampotentiam, quia hujusmodi muta-
tio, superveniens rei existenti inloco, semper
terminatur ad aliquid ex natura rei distinc-
tum et separabile a subjecto; diximus autem
terminum ipsum posse esse in subjecto in uno
loco, et non in alio, quia quoad hoc non est
minor repugnantia in mutatione, quam in
ipso termino. Solum ergo superest inquiren-
dum, quid ex natura rei consequatur, et hoc
ipsum est, quod de Eucharistia inquiri solet,
an si Christus extra sacramentum calefieret,
vel doleret, easdem mutationes in sacramento
pateretur. Iii qua re D. Thom., q. 76, art. 1 ,
et qusest. 81, art. 4, simpliciter affirmat,
considerando preecise in his mutationibus
id quod est absolutum a motu locali; idem-
que sentit Scot., dist. 10, queest. 2 et 4, et
frequentius ibi Theologi, et Altisiod., lib. 4
Sum., tract. 5, oap. 5, qusest. 6; ^Egid.,
Theorem. 46 de Eucharist.; Petrus Soto,
lect. 6 de Euchar.; et favet Innocent., lib. 4 de hoc myst., cap. 6. Fundamentum esse po- test, quia subjectum mutationis idem est, et mutatio, quae in eo fit, non pendet a loco.
Secunda sententia. — Secunda vero sen- tentia negat, hoc sequi ex natura rei; indicat Hugo Vict., et Alexand. Alens., citati sect. praeced. Tenet Major, dist. 10, quaest. 5; Palac, d. 11, qusest. 1; Ledesm., quaest. 16, art. 1, dub. 3; Ruard., art. 15. Fundamenta afferemus postea.
Agensnaturale mutans corpusin uno loco, non mutat in alio, exvisuasvirtutis. — Evasio. — Impugnatur . — Dico ergo primo : ex sola virtute agentis naturalis, mutatio factainuno loco non fit in aliis locis distantibus, in quibus idem corpus existit. Haec conclusio probabitur melius, descendendo ad specificas mutationes et per eas sigillatim discurrendo. Haec ergo mutatio potest esse, aut per actionem trans- euntem, aut per immanentem; et prior potest ad tria capita revocari, quee sunt alteratio, augmentatio propria, vel impropria, et gene- ratio ; sub posteriori vero membro continentur omnes actus sensuum externorum et interno- rum, intellectus,appetitus, et voluntatis. Pro- batur ergo primo de alteratione, quia si cor- pus existat hic et Romse, et hic calefiat ab igne, ex virtute illius agentis non potest illa calefactio Romse fieri, quia ignis non habet virtutem naturalem ad agendum, nisi intra suam sphaeram ; non ergo potest calefactionem seu calorem Romam transmittere. Dices , quamvis agens per se consideratum non ha- beat hanc virtutem, nihilominus hunc effectum sequi ex necessitate materiae, quia, quod ac- tioni hujus agentis hic subjicitur, idem om- nino est Romae. Sed contra : primo, quia hic effectus, quod hic calor adsit Romse, est novus effectus realis; ergo necessario esse debet ab aliqua causa efficiente, quae habeat vim effec- tricem illius ; sed hanc non habet ignis ex se, neque identitas subjecti eam illi confert : ergo. Secundo ex illa actione sequetur, quod ille calor habeat duas prsesentias reales, unam hic, alteram Bomae; sed hic est effectus valde supernaturalis; ergo non potest illum efficere ignis virtute sua, etiamsi subjectum sit idem in utroque loco. Quin polius, si ad agendum illum calorem in illo subjecto in uno loco omnino necessarium esset, illurn efficere in utroque loco, potius dicendum esset,-ignem non posse omnino efficere illum calorem sola virtute naturali etiam in uno loco, quam posse in utroque ; quia facilius est, virtutem natu-
ralem impediri ab agendo, quam elevari ex sola conditione materialis subjecti ad agen- dum aliquid supra totam naturse virtutem. Quod autem nec hoc sit necessarium dicere, probatur tertio ex motu locali ; nam supposita existentia ejusdem corporis in duobus locis, potest agens virtute naturali illud movere localiter in uno loco, quamvis non possit illum et eumdem motum transferre in alterum lo- cum ; ergo similiter poterit calefacere illud in uno loco, quamvis non possit calefactionem illam mittere in alium locum ; signum est enim , solam identitatem subjecti non suffi- cere, utmutatioin eofacta inunolocotranseat in alium, si aliunde obstet aliquod impedi- mentum; hoc autem impedimentum in muta- tione locali provenit non solum ex defectu virtutis activse, sed etiam ex ratione ipsius mutationis et termini ejus;.in alleratione autem sufficienter provenit ex defectu virtu- tis agentis. Quarto etultimo est specialis ratio in hoc mysterio, ut calefactio facta in corpore Christi existentis, v. gr., in coenaculo, non posset virtute agentis naturalis transire in idem corpus sub speciebus panis existens ; quia oporteret, calorem illum recipere modum sacramentalem existendi sub speciebus, to- tumque existere in toto, et totum in qualibet parte et puncto; hoc autem neque ab agente naturali virtute, neque ex vi materialis alte- rationis fieri potest, quia ille modus sacra- mentalis, supernaturalis est et altioris ordinis. Et confirmatur : nam propter hanc maxime causam non potest corpus Christi, ut in hoc sacramento existit, immediate pati ab agente naturali; ergo nec mediate, id est, media alteratione facta in eodem corpore, in eoclem loco ; nam effectus idem futurus est sub sacra- mento, sive immediate, sive mediate fieri dicatur; prsesertim, quia semper requirit propriam et immediatam actionem, per quam fiat.
- Secundo probatur conclusio in motibus ad quantitatem, quos sub nomine augmenta- tionis proprie vel improprie dictee, ad quam diminutio reducitur, complexi sumus; potest enim hic motus triplex intelligi. Primus est, per modum continuationis, vel divisionis, ut cum aqua aquse infunditur, vel ab aqua sepa- ratur; et de hoc constat, non necessario con- sequi ex uno loco ad alium, quia fit per motum localem vel ipsius corporis, vel alterius, quod interponitur inter partes ejus; ostensum est autem, mutationem localem non transferri ex uno loco in alium. Unde, si eadem aqua esset
DISPUTAT. XLVIII, SECT. VI. 103
hic et Romsein duplici vase, possethic effun- di, et in vase hic existente diminui, et non Romas. Et eadem ratione, quamvis perfora- rentur manus Christi in cruce, ex vi talis agentis naturalis non perforarentur in Eucha- ristia, quia per se ac formaliter solum est quaedam divisio continui, motu locali facta; ac siniili modo, quamvis in propria specie effunderet sanguinem, non egrederetur hic sanguis ex corpore, prout in Eucharistia existeret, quia illa effusio solum erat mutatio localis, quae non necessario transit in alium locum, praesertim facta modo extenso, et quantitativo, cujus non est capax corpus sa- cramentaliter existens; manet ergo sanguis in sacramento intra corpus, etcontinuus reli- quo sanguini, sicut erat antea, quia nulla esset facta in eo mutatio, et quia cum sit res liquida , manens intra venas cum alio sanguine, non potest, ut videtur, non manere continua. Aliud genus hujus mutationis esse potest con- densatio et rarefactio; sed de hoc est eadem ratio, quae de alteratione et mutatione locali, quia in se ac formaliter revera est alteratio qusedam; habet autem adjunctam mutationem localem, interdum antecedentem , interdum consequentem. Tertius motus ad quantitatem est propria augmentatio et diminutio; et de hoc est mihi res evidentior, quod factus in corpore in uno loco non necessario fiat in alio, aut factus in corpore Christi extra sacramen- tum, non necessario fiat in sacramento, quam- vis contradicat Scotus, dist. 10, quaest. 6. Probatur autem, quia hoc augmentum non fit sine conjunctione extrinseci corporis, scilicet nutrimenti, seu materiee ejus; sed potest esse corpus in duobus locis, et nutrimentum tan- tum in uno ; ergo applicabitur nutrimentum viventi in uno loco et non in alio ; ergo conti- nuabitur illi in uno loco, et non in alio. Res- pondet Scotus, tunc necessario fieri, ut mate- ria et quantitas cibi in alterum etiam locum transferantur. Sed hoc, ut Major notavit, in- credibile est, prsesertim ex virtute sola agen- tium naturalium ; primo, quia ibi nullum est agens, quod habeat tantam virtutem. Secun- do, quia illa mutatio materice, seu corporis quanti in alium locum distantem, subita et instantanea, sine transituper medium, est, ut multis videtur, impossibilis, vel saltem, ut verius est, difficillima, et valde supernatura- lis; a quo ergo agente naturali ut sic fieri po- test? Tertio, quia si ignis, existens hic et Roma?, hic generet ignem ex stupa, non sibi illum continuando.
nemo dicet ignem illum
QtLEST. LXXV, ART. I.
statim incipere esse hic et hic specialis repugnantia ; nam quod eadem
denuo genitum Romse, quia stupa, ex qua genitus est, ut supponitur, non erat Romse, neque est alia causa vel ratio, a qua illuc sit translatus ; ergo eadem ratione, quamvis ignis ille genitus con- tinuaretur generanti, non propterea inciperet esse Romae, quia, ut ostendimus, continuatio, quoe in uno loco fit, non necessario fit in alio; sic igitur posset ignis ille per juxtapositio- nem augeri in uno loco et non in alio; ergo eadem ratione posset vivens per intus sump- tionem, quia revera est fere eadem ratio. Quarto, accedit specialis difficultas in hoc mysterio, si corpus Christi augeretur extra sacramentum, quia oporteret, illam partem materise et quantitatis additam, modum sa- cramentalem accipere, sicut- dictum est de alteratione; nam eodem modo hic applicari potest ratio ibi posita.
- Evasio. — Responsio. — ■ Impugnatur. — Tertio probatur conclusio in integra substan- tiali mutatione, qualis est, v. gr., corruptio; de generatione enim nihil est, quod dicamus, quia sisupponitur corpusjam existens inmul- tis locis, clarum est, virtute naturali, de qua nunc agimus, non posse alibi generari; nam devirtute supernaturaliinfra dicemusagentes de transubstantiatione. Quod ergo corruptio vel mors posset evenire eidem corpori in uno loco et non in alio, probatur primo ex dic- tis, quia eadem fere ratio est de corruptione ac de diminutione, in qua intercedit partialis corruptio. Secundo, quia ssepe corruptio fit ex divisione continui, semperque per actio- nem preeviam; utraque autem harum muta- tionum potest fieri in uno loco et non in alio. Tertio naturali exemplo animse, quas in uno loco est unita uni parti materise et non alteri, cui est tantum unita in alio loco. Unde fit, ut possit separari et amittere unionem in uno loco et nonin alio; ergo eadem ratione posset divina virtute esse in uno loco unita uni cor- pori, et in alio alteri; et tunc, licet separare- tur ab uno per actionem alicujus agentis naturalis, non propterea necessario separare- tur ab alio ; ergo pari ratione e converso potest materia in uno loco esse unita, et non in alio, et tunc, quamvis ab una forma separaretur in uno loco, non separaretur ab alia in alio. Ac tandem fere eadem ratione concluditur, quod si in duobus locis sit unita eidem formee, possit in uno ab ea separari, virtute agentis naturalis, et alteri uniri, et non in alio; nam est fere eadem ratio, suppositis prsesertim quae dicta sunt de alteratione ; nulla est enim
materia in diversis locis sit sub diversis for- mis, simpliciter non repugnat, ut recte nota- vitGabr.,lect. 47 iu canonem, contra Scotum, carpens illum, quod non consequenter fuerit locutus; nam in 4, dist. 10, qusest. 2, conce- dit, quod licet corpus Christi vivum et anima- tum fuerit ante incarnationem in Eucharistia, potuisset in propria specie ex puris sanguini- bus Virginis substantialiter concipi; ad hoc autem necessarium fuisset, ut prius eadem materia esset informata anima Christi in Eu- charistia, et forma sanguinisinuteroVirginis, ut ex illa posset Christus concipi et generari, neque in hoc, revera, est ulla implicatio con- tradictionis. Quo fit, -ut si causee naturales applicentur corpori in uno loco, et non in alio, possint illud corrumpere et aliud ex illo ge- nerare in uno loco, et non in alio. Dices : esto, non implicet contradictionem, eamdem mate- riam esse simul sub diversis formis, tamen naturaliter saltem hoc repugnat, sive materia sit in uno loco, sive in multis. Ubique enim eamdem capacitatem habet, et eamdem nu- mero potentiam, quee unica forma repletur. Ergo si idem numero corpus existit in duobus locis, ex eadem numero forma et materia com- positum, non potest virtute alicujus agentis naturalis corrurapi in unoloco, et non in alio. Probatur consequenlia, quia non potest ex- pellere formam in uno loco, nisi introducendo aliam ; non potest autem introducere aliam, quamdiu in alio loco manet prior forma in eadem materia, alias naturaliter maneretma- teria sub duabus formis. Atque idem argu- mentum fieri potest de alteratione, quia idem subjectum non est capax contrariarum forma- rum; ergo etiam in diversis locis positum non potest eas recipere, quia capacitas subjecti non augetur propter locorum multitudinem. Ergo non potest in uno loco calefieri, quin expellatur frigiditas ab illo subjecto, non in uno loco tantum, sed in quolibet; ergo necesse est, ut calor etiam ex vi talis calefactionis incipiat esse in omnibus locis, in quibus est subjectum. Ad priorem partem aliqui prop- ter illud argumentum concedunt, non posse agens naturale in uno loco tantum existens corrumpere aliud compositum existens in plu- ribus locis, quia non potest omnino expellere formam ab illa materia , ubicumque est , eo quod non possit actionem suam extendere ad distantem loeum ; et ideo etiam non posse ex- pellere illam formam in loco propinquo, prop- ter rationem factam, quia non potest illa
DISPUTAT. XLVIII, SECT. VI.
forma expelli hic, nisi ubique et oinnino ex- pellatur, quia alioqui agens naturale introdu- ceret aliam formam. Sed hasc opinio creditu difficilis est, scilicet, stupam in medio ignis positamnon esse comburendam, solum ex eo quod sit in alio loco distante, vel separato ab igne, aut Christum Dominum non potuisse in cruce interfici, si in triduoessetin sacramento vivus. Rationeitemargumentor, quiasicutnon potest naturale agens actionem suam trans- mittere in corpus illud, prout in loco distante existit, ita idem corpus alibi existens non potest resislere virtuti talis agentis ; ergo si agens habet virtutem ad superandum et cor- rumpendum illud corpus in loco propinquo tantum existens, poterit corrumpere illud, etiamsi alibi existat.
- Alise responsiones . — Improbantur. — Vera solutio. — Aliter ergo dici potest in eo casu agens naturale posse corrumpere immediate tale corpus, prout est ibi propin- quum, consequenter tamen et ex necessitate malerise expelli formam ab illa etiam in loco distante, ne materia maneat sub diversis for- mis. Quod si objicias, quia non potest agens introducere suam formam in loco distante, responderi poterit, vel propter hanc causam materiam desinere esse simpliciter, et an- nihilari in loco distante, quia nec potest reti- nere propriam formam priorem, cum alibi aliam recipiat, nec potest ibi recipere aliam formam, per quam conservetur; vel certe ma- gis philosophice dicendum esse, Deum tunc suppleturum defectum agentis naturalis, et introducturum ibi formam in materia, per quam ibi possit conservari. Aliter clici posset e contrario, in eo casu agens naturale posse disponere corpus sibi propinquum usque ad corruptionem, ita ut forma substantialis ex- pellatur ex defectu dispositionis conservantis, non posse tamen ex virtute naturali intro- ducere suam formam, solum quia in eodem subjecto est alia forma incompossibilis, quam non potest simpliciter expellere, ideoque oportere, ut aut Deus suppleat clefectum agentis ad introducendam talem formam, aut quocl materia siinpliciter desinat esse ob de- fectum formaa. Sed neuter horum modorum mihi probatur; nam imprimis quod in eis di- citur, Deum supplere defectum agentis, non pertinet ad hanc conclusionem , sed ad se- quentem, nec salvat, quod naturale agens sola naturali virtute possit corrumpere corpus existens in duobus locis, vel sibi simile ex illo generare. Deinde ratio supra facta, quod illud
passum, propter solam existcntiam in loco distante, non possit magis resistere agenti sibi propinquo in alio ioco, quam si ibi tantum esset, heec (inquam) ratio convincit, non so- lum posse expellere formam repugnantem, sed etiam posse introducere sibi similem in illa materia. Quod etiam confirmatur : nam si potest expellere aliam formam, necesse est, ut possit introducere dispositiones repugnan- tes, de quibus tamen eadem ratio est, ac de ipsa forma, ut probat argumentum factum cle alteratione. Quod autem e contrario possit hujusmodi agens naturali virtute expellere contrariam formam in loco distante, et ibi non introducere suam, non videtur conse- quenter dici, tum quia eadem est difficultas, quomodo virtute naturali agit in distans, sive ad corrumpendum, sive ad generandum; tum maxime, quia una forma non expellitur, nisi ratione alterius, quee introducitur; ergo si ex sola identitate materiee necessario sequitur expulsio in utroque loco, sequetur etiam in- trocluctio; et si recurramus ad dispositiones preevias, de eisdem fiet proportionale argu- mentum, quod etiam in eis non fit immutatio, seu remissio in aliquo loco, nisi quatenus in eodem fit alteratio ad contrariam formam. Ultimo tandem hsec omnia videntur satis impugnari exemplo supra adclucto de aliis contrariis, seu oppositis, qua3 immecliate con- sequuntur motum localem, vel etiam altera- tionem ahquam; ut sunt, esse densum et rarum, sedere et stare , quse nec se impe- diuntin diversis locis,necunum eorum, prout in loco distante existit, impedit virtutem agentis in alio. Quocirca clici potest ultimo, quod licet absolute et simpliciter, nullaque facta suppositione, materia eadem non possit recipere varias formas virtute agentis natu- ralis, tamen facta suppositione, quod sit in multis locis, et quod Deus relinquat naturalia agentia operari prtecisa virtute sua , conse- quenter sequi, ut eadem materia possit a va- riis agentibus naturalibus varias formas reci- pere, quia eadem materia in tantum non potest plures formas simul recipere, in quan- tum ipsae formre inter se formaliter pugnant ; potentia enim passiva subjecti de se indiffe- rens estad recipiendam quamcumque formam alteri non repugnantem; formae autem, ut actu sibi repugnent, et ut una expellat aliam, vendicant, ut non solum circa idem subjec- tum versentur, sedetiamin eodemloco. Nam vel hajc repugnantia est effectiva , vel formalis . Si effectiva, constat requirere loci approxi-
106 QUiEST
mationem, quia agens el patiens debent esse simul, vel sallem intra certam spheeram. Si formalis, ut verius est, multo magis requirit intimam preesentiam localem; nam hic effec- tus privativus expellendi aliam formam est secundarius, et supponit positivum effectum informandi ; hic autem effectus fieri non po- test, nisi forma intime preesens sit in loco, ubi est materia; ergo repugnantia formalis inter formas solum est respectu ejusdem sub- jecti, et loci, ubi altera forma prsesens adest; quod ergo una materia existens in diversis locis habeat varias formas, non est contra naturalem repugnantiam harum formarum; et ideo mirum non est, quod talis effectus sequi possit ex actione plurium agentium naturalium, supposito priori miraculo, per quod ablata fuit prima radix repugnantiee. Neque hocest admirabilius, quam quod idem corpus possit naturaliter moveri et quiescere, sedere et stare, densari et rarefieri, suppo- sito priori miraculo. Atque heec omnia appli- cari possunt ad quamcumque alterationem et ad qualitates contrarias (actus vitales excipio, de quibus statim) quae inter se non pugnant actu, nisi sint sufficienter propinquee, ut una alteri formaliter resistat, quod non habent, nisi sint in eodem loco, et circa subjectum idem versentur.
- Actiones sensuum externorum non esedem necessario erunt, in utroque loco, si corpus in duplici ponatur. — Quid sentiendum de sen- suum interiorum actibus voluntatisque ac appetitus. — Quarto loco, explicanda est con- clusio posita in actibus vitalibus, inter quos, et alias mutationes, heec est differentia, quod intrinsece manant ab eadem potentia, in qua recipiuntur; et ideo de eis est specialis diffi- cultas, nam hoc ipso, quod idem homo, v. gr., est in diversis locis, est in utroque loco agens et patiens hujusmodi actus, et seque sibi pro- pinquum , quia est omnino idem ; et ideo quicquid in hoc genere agit et recipit in uno loco, videtur necessario agere et recipere in alio; hic enim cessat difficultas posita in aliis generibus, scilicet quod non possint transmit- tere actiones suas ad loca dislantia. Sicut si idem ignis, et idem lignum essent simul hic, et Romee, et eeque sibi propinqua, tunc ne- cessario sequeretur calefactio in utroque loco. Qua3 quidem ratio convincere videtur in ali- quibus actibus, sed non in omnibus. Distinc- tione ergo opus est, nam quidam sunt actus immanentes, qui pendent non tantum a po- tentia, sed etiam ab objectis loco propinquis
LXXV, ART. I.
et actu immutantibus ipsas potentias, ut sunt actus sensuum externorum, et in his habet etiam conclusio posita locum , quod actus , v. gr., visionis, hoc loco factus, non neces- sario sit in alio realiter preesens, quia pendet ab objecto preesente; objectum autem , quod hic est preesens, non est alibi ; item species, causata ab objecto hic, non est alibi, propler rationem supra factam, quia non potest trans- mittere suam actionem in distans; ergo vir- tus activa visionis non est in alio loco, quia ipsa species est partialis virtus ; ergo neque actus erit necessario in utroque loco ex vi naturalis virtutis activee. Alii vero sunt ac- tus, qui non pendent ab aliquo objecto, vel agente extrinseco localiter applicato; ut sunt actus interiores memorise, intellectus, volun- tatis et appetitus; et in his verisimile est ne- cessario fieri in utroque loco, ubi idem homo existit, propter rationem factam, ad quam tamen supponendum est, totam virtutem ac- tivam talium actuum, per se necessariam ad eos efficiendos, esse in utroque loco. Quod in voluntate et appetitu semper accidit, quia juxta probabilem sententiam tota activa vir- tus est in ipsis potentiis ; objectum autem non effective, sed finaliter et metaphorice movet, non localiter applicatum, sed per cognitio- nem, ex sympathia potentiarum, quee in ea- dem anima radicantur. ln intellectu autem et phantasia necessarium esset, ut species im- pressa in utroque loco fieret, quod quidem fortasse naturaliter non fieret, speciebus com- paratis per sensus externos , maxime , si verum est effective causari ab ipsis, vel ab exteriori sensatione in interiori sensu, et a phantasmate in intellectu. Nam si forlasse species intelligibilis solum fit ab intellectu agente, phantasma autem solum requiritur per modum exemplaris per sympathiam etiam potentiarum, sic probabile est, speciem intelligibilem resultare in utroque loco, quam- vis objectum sensibile in uno tantum loco applicetur, quia virtus per se activa et re- ceptiva ipsius speciei est eadem in utroque loco, et in utroque sufficienter excitatur seu movetur a phantasmate per modum exem- plaris, et per sympathiam potentiarum, quae a distantia loci non pendet, ut jam dicam.
- Actus contrarios non posse esse natura- liter in eadern potentia existenti in duplici loco probabile est. — Atque hinc probabile fit, in hujusmodi actibus vitalibus non posse esse duos actus contrarios, odii et amoris, assensus et dissensus, in eadem potentia, tum
DISPtlTAT. XLVIH, SECT. VI.
quia talis actus naturaliter seinper est in utroque loco; tum etiam quia hujusmodi actus non solum pendet a potentia, ut a sub- jecto recipienle , sed etiam ut a principio agente; eadem autem potentia non habet vim naturalem ad efficiendum simul actus contra- rios, in quo multum differt virtus activa a passiva ; nam haec indifferens est, ut ab agente recipiat, juxta virtutem ejus, dummodo for- mas inter se non pugnent. Illa vero est ab intrinseco limitata in sua virtule, quse non crescit proptet* existentiam in pluribus locis. Dices , has rationes ad summum procedere secundum potentiam naturalem; supernatu- ralem autem videtur sequi , posse esse simul in diversis locis, quia supernaturaliter potest virtus activa confortari, et quilibet actus in uno loco tantum constitui. Quod videtur con- cedere Gabriel in 4, dist. 10, art. 3, dub. 3, non tantum in homine existente in diversis locis, sed etiam in eodem, quod frequens est apud Nominales. Ego autem suppono, inter actus vitales contrarios esse tantam repu- gnantiam, ut etiam per potentiam Dei abso- lutam non possint esse in eodem subjecto el loco simul, quia sese omnino destruunt ex parte objecti, unus enim destruit objectum alterius. Unde fit, ut cum alise qualitates con- trarias simul esse possint in gradibus remis- sis, hoc repugnet naturaliter actibus vitalibus contrariis. Unde probabilius etiam censeo, non posse hujusmodi actus contrarios esse simul in eodem subjecto etiam in diversis lo- cis, quia licet concedam, posse Deum ponere unum ex his actibus in uno loco, et non in alio, ubi esset idem subjectum, tamen inde impediret actum sibi contrarium in eodem subjecto etiam in alio loco , non per meram informationem et incompossibilitatem forma- rum, ad quam esset necessaria preesentia lo- calis, sicut in aliis contrariis, sed ex parte objecti , destruendo illud , per sympathiam ejusdem animse , seu potentiee, existentis in uno loco, ad se ipsam, ut existentem in alio loco; nam sicut eadem anima apprehendens aliquid per imaginationem excitatur ad ainan- dum per appetitum, quamvis illi actus imagi- nandi et appetendi non sint in eodem loco corporis , solum quia radicanlur in eadem anima , et intime ab illa fluunt, ita opinor, quod si idem homo hic et Romse esse intelli- gatur, quamvis hic tantum haberet actum imaginationis , vel intellectus, quo aliquod apprehenderetur bonum^ per illum sufficien- ter excitaretur, ut posset illud Romse appe-
lere, quia illa sympathia polentiarum non pendet ex loco, sed ex identitate animee, in qua illse potentise et actus radicantur ; est enim eadem ralioet proportio. Unde ulterius, sicut mutata apprehensione intellectus vel ( imaginalionis necesse est mutari actum appe- titus, quia mutatur objectum, ita in prsedicto casu, hoc ipso quod homo alicubi judicet, hoc esse falsum, destrnitur in eodem intel- lectu veritas , respectu illius objecti , et ita destruitur objectum , respectu assensus con- trarii; et idem est de omnibus similibus contrariis. Quae tandem sympathia , et cor- respondentia actionum vitalium, sic potest explicari , quia si ego nunc Romee simul existerem, quamvis non haberem hic realiter praesentem sensibilem visionem, quam habe- rem Romae, nihilominus hic possem narrare, quae Romee geruntur; unde quodammodo dici possem hinc videre , quod satis est, ut hic possem narrare, quia ad hoc non est neces- saria propinquitas seu identitas loci, quia nunc etiam lingua loquitur quee oculus videt, quia ab eadem movetur anima, quamvis loco distent ; quod idem esset, etiamsi fingatur homo tantae magnitudinis, ut longe amplius inter se distarent; hujusmodi ergo consonan- tia est ex parte objectorum in reliquis actibus vilalibus.
- Ultimo addendum est in hac materia , quamvis agentia naturalia per se non suffi- ciant ad immutandum eodem modo corpus in diversis locis existens, magis tamen con- gruum et consentaneum naturis rerum vi- deri , ut supposito priori miraculo Deus suppleat defectum causarum naturalium, praebeatque concursum sufficientem, ut talis immutatio eodem modo in omnibus locis fiat. Haec est consentanea D. Thom. et aliis aucto- ribus citatis in prima sententia , et idem sentit Alensis, qui rationibus indicat, quia alias magna confusio et perturbatio rerum sequeretur, quae non decet ordinem divinae sapientiae. Item, quia alioqui multa sequeren- tur praeter naturalem ordinem rerum, ut quod eadem materia sit sub diversis for- mis, etc, quae omnia evitantur posito hujus- modi concursu, consentaneo priori miraculo. Prteterea in hoc mysterio necessarium est hoc dicere, supposita communi doctrina, quod corpus Christi in hoc sacramento, eadem per concomitantiam habeat, quse extra sacra- mentum recipit ; quocl hic speciali ratione necesse est fieri singulari concursu Dei, prop- ter sacramentalem modum supernaturalem ,
108 QU^ST. LXXV, ART. II.
u t saepe supra indicatura est. Ad quod ita instituendum fuit etiam hic specialis ratio, tum propter excellentiam et majestatem cor- poris Christi; tum etiam quia hoc sacramen- tum est memoriale et signum ejusdem cor- poris in propria specie existentis ; et ideo decuit, ut eodem modo esset in hoc sacra- mento, quo extra, quoad omnia absoluta, quee a loco non pendent.
'10. Dubium. — Solutio. — Atque hinc ex- peditur dubium ; supra huc remissum , si corpus Christi extra sacramentum corrumpe- retur, usque ad resolutionem in elemento, ita ut jam nullo modo maneret corpus humanum, an nunc desineret esse omnino in sacra- mento. Scotus enim in 4, dist. 10, queest. 6, affirmat, et recte in uno sensu. Dico autem hypothesim esse impossibilem, supposita in- stitutione facta in hoc sacramento, et statu illius corporis , quem illa supponit. Unde ex illa hypothesi impossibili videntur sequi con- tradictoria ; nam ex vi prsesentis institutionis absolute et sine ulla conditione verum est, tamdiu corpus Christi conservari sub specie- bus quamdiu illse possunt substantiam panis conservare, et ex hoc principio Christus sem- per ibi manebit, quicquid extra sacramen- tum circa corpus ejus fieri fingatur. Aliunde vero, quia juxta eamdem institutionem cor- pus in sacramento debet esse substantialiter conforme sibi ipsi extra sacramentum , et quia in sacramento esse non polest, nisi cor- pus humanum, quod significant verba for- mae, ideo etiam sequitur in eo casu corpus Christi non mansurum sub sacramento, et hoc simpliciter verum est; alia autem promissio, quod Christi corpus tamdiu durat sub specie- bus, quamdiu species ipsee durant, involvit conditionem , quod Christi corpus in pro- pria specie perseveret, et duret in ratione corporis humani; quocl quia perpetuo ita fu- turum est e\ absoluta lege, et promissione divina , ideo alia etiam promissio transit in absolutam simpliciter, et alia conditionalis procedit ex hypothesi impossibili, supposita institutione, prout facta est.
ARTICULUS II.
Utrum in hoc sacramento remaneat substantia panis et vini post consecrationem (infra, art. 6, corp., et quaest. 77, art. 1 et 5; et 4, d. 11, queest. 1; etd. 12, q. 1, art. 1, qusest. 3 ; et 4 contra, cap. 63, in princ; et Quodlib. 7, art. 9, et Quodlib. 9, art. 5, ad 3; et 1 Gor. 11, lect. 4, col. 6, et lect. 9, col. 5).
'I. Ad secundum sic proceditur. Videtur, quod in hoc sacramento remaneat substantia panis et vini post consecrationem. Dicit enim Damascen., in 4 lib., c. I 4 : Quia consuetudo est hominibus comedere panem et vinum bibere, conjugavit eis Deus divinitatem, et fecit ea corpus et sanguinem suum, et ita panis com- municationis non panis simplex est, sed unitus divinitati. Sed conjugatio est rerum actu exi- stentium. Ergo panis et vinum simul sunt in hoc sacramento cum corpore et sanguine Christi.
Prxterea, inter Ecclesise sacramenta debet esse conformitas. Sed in aliis sacramentis, substantia materige manet, sicut in baptismo substantia aquse, et in confirmatione substantia chrismatis. Ergo et in hoc sacramento est sub- stantia panis et vini.
Prxterea, panis et vinum assumuntur in hoc sacramento, in quantum significant eccle- siasticam unitatem, prout unus panis fit ex mullis granis, et unum vinum ex multis ra- cemiSy ut August. dicit in lib. de Symb. Sed hoc pertinet ad ipsam substantiam panis et vini. Ergo substantia panis et vini remanet in hoc sacramento.
Sed contra est, quod Ambros. dicit in lib. 6 de Sacrament., cap \ : Licet figura panis et vini videatur, tamen nihil aliud quam caro Christi et sanguis post consecrationem cre- denda sunt.
Respondeo dicendum, quod quidam posue- runt post consecrationem, substantiam panis et vini in hoc sacramento remanere. Sed hsec positio stare non potest. Primo quidem, quia per hanc positionem tollitur veritas hujus sa- cramenti, ad quampertinet, ut verum corpus Christi in hoc sacramento existat, quod qui- dem ibi non est ante consecrationem. Non autem aliquid potest esse alicubi ubiprius non erat, nisi vel per loci mutationem, vel per alterius conversionem in ipsum, sicut in domo aliqua de novo incipit esse ignis, aut quia illuc defertur, aut ibi generatur. Manifestum est autem, quod corpus Christi non incipit esse in hoc sacramento per motum localem. Primo quidem, quia sequeretur , quod desineret
DISPUTAT. XLIX, SECT. I.
esse in ccelo; non enim quod localiter movetur, pervenitdenovo ad aliquem locum, nisi deserat priorem. Secundo, quia omne corpus localiter motum, pertransit omnia media, quocl hic dici non potest. Tertio, quia impossibile est, quod unus motus ejusdem corporis localiter moti terminetur simul ad diversa loca, cum tamen inpluribus locis corpus Christi sub hoc sacra- mento simul esse incipiat, et ideo relinquitur, quod non possit aliter corpus Christi incipere esse de novo in hoc sacramento, nisi per con- versionem substantise panis in ipsum. Quod autem convertitur in aliquid, facta conver- sione nonmanet. Unde relinquitur, quodsalva veritate hujus sacramenti , substantia panis post consecrationem remanere non possit. Secundo, quia hsec positio contrariatur formse hujus sacramenti, in qua dicitur : Hoc est corpus meum, quod non esset verum, si sub- stantia panis ibi remaneret; nunquam enim substantia panis est corpus Christi ; sed potius esset dicendum : Hic est corpus meum. Tertio, quia contrariatur venerationi hujus sacra- menti, si aliqua substantia creata esset ibi, quse non posset adoratione latrise adorari. Quarto, quia contrariatur ritui Ecclesise, se- cundum quempost corporalem cibum non licet sumere corpus Christi, cum tamen post unam hostiamconsecratam liceat sumere aliam. Unde hsec positio vitanda est tanquam hseretica.
Ad \ ergo dicendum, quod Deus conjugavit divinitatem suam, icl est divinam virtutem pani et vino, non ut remaneant in hoc sacra- mento, sed ut faciat inde corpus et sanguinem suum.
AdQ, dicendum, quod in aliis sacramentis non est ipse Christus realiter, sicut in hoc sa- cramento; et ideo in aliis sacramentis manet substantia materise, non autem in isto.
Ad 3, dicendum, quod species, quse remanent in hoc sacramento, ut infra dicetur (queest. 77; art. 3 et 4}, sufficiunt ad significationem hujus sacramenti , nam per accidentia cognoscitur ratio substantise.
COMMENTARIUS.
Conclusio D. Thom. est negativa. — Negat D. Thom. manerein hoc sacramento substan- tiam panis et vini. Quse assertio , certa et facilis est. Rationes tamen, quibus D. Thom. illam probat, magnam habent difficultatem; quia vero singulee fere singulas queestiones requirunt, in sequenti disputat. commodius disputabuntur. Solutiones autem argumento-
rum sunt faciles. De testimonio vero Damasc, quod in solutione ad 1 explicatur, dicemus in sequentibus.
DISPUTATIO XLIX.
DE ABSENTIA PANIS ET VINI AB HOC SACRAMENTO.
Disputatio undecima de Eucharistia. — Postquam diximus de praesentia corporis Christi, quee est velut terminus ad quem consecrationis hujus sacramenti, antequam modum, quo heec preesentia fit, et rationem transubstantiationis explicemus , oportet di- cere de absentia panis, quee est veluti termi- nus a quo ejusdem consecrationis; intellecto enim utroque termino, facilius erit trans- itum unius ad alium contemplari ; loquar autem semper, brevitatis gratia, de substan- tia panis, quia in omnibus eadem ratio est de substantia vini.
SECTIO I.
Utrum de potenlia absoluta potuerit Christus fieri hic realiter prsesens manente substantia panis.
\ . Sensus qusestionis exponitur. — Preemit- timus hanc queestionem, quoniam valde con- fert ad explicandam rationem, propter quam negamus manere in hoc sacramento substan- tiam panis. Agimus autem de possibili abso- lute et simpliciter, ac sine respectu ad deter- minata verba, per quee fiat consecratio, salva eorum veritate. De hoc enim sectione se- quente dicturi sumus; hic vero generaliter inquirimus de quocumque modo actionis divinee, et de quocumque instrumento, quo Deus uti velit, aut si malit sine illo operari. Denique suppono, sermonem esse preecise de preesentia , non de unione corporis Christi cum accidentibus panis; quee et est incerta, et per se non pertinet ad doctrinam fidei, quanquam de illa etiam nonnihil obiter attin- gemus. Ratio itaque dubitandi est, quia D. Thom. hic ex sola preesentia corporis Christi colligit absentiam substantiee panis, quee col- lectio nulla esset, si cum preesentia Christi simul esse posset substantia panis. Et eodem modo procedit in 4, dist. 1 1 , queest. 1 , art. 1 , queestiun. 1, in corp., et ad 3, et 4 contra Gent., cap. 63. Quibus locis hac ratione utitur. Non potest aliquid incipere esse ali- cubi, nisi aut per motum localem, aut per conversionem alterius in ipsum ; ergo nec corpus Christi incipere potest esse in hoc sa->
110 QUjEST. LXXV
cramento, nisi alterutro ex his modis. Sed non potest incipere per motum localem. Primo, quia necessario desineret esse in coelo. Secundo, quia necessario transiret per omnia media loca. Tertio, quia non potest simul in- cipere esse in diversis locis, cum unus motus ad unum locum terminetur. Ergo necessario incipit in hoc sacramento per conversionem panis in ipsum; quod autem in aliud conver- litur, desinit esse : ergo.
Quorumdam opinio. — Propter hsec antiqui discipuli D. Thomse asseruerunt, fieri non potuisse de potentia absoluta, ut corpus Christi haberet sub accidentibus realem prse- sentiam sacramentalem, quam nunc habet, manente sub eisdem substantia panis; et quidam eorum omnem prsesentiam negant fuisse possibilem. Alii, licet fateantur, po- tuisse Deum facere aliquam, non tamen ejus- dem rationis cum illa, quse nunc est. Ita sentit Hervseus in 4, dist. 1 0, qusest. 1 , art. 1 ; Palu- danus, dist. 14, qusest. 2, art. 4 et 2; Ca- preol., qusest. 4 , art. 3, ad 3 Scoti cont. 4 concl., qui secundam adhibet rationem, quia si corpus Christi (inquit) fieret hic prsesens sine conversione panis in ipsum, vel haberet prsesentiam per suam quantitatem, vel per suam substantiam, vel per utramque; non primum, nec tertium, alias esset corpus Christi hic quantitative, et consequenter non posset esse in pluribus locis; neque etiam secundum, quia substantia materialis, ut abstrahit a quantitate, non potest fundare genus aliquod prsesentise, quia si abstrahit a quantitate, abstrahit ab actione; ergo ab omni contactu quantitativo et virtuali; ergo ab omni prsesentia. Idem videtur senlire Ferrar., 4 contra Genles, cap. 63, qui tertiam indicat rationem, quia impossibile est, rela- tionem esse sine fundamento. Sed relatio prsesentise, quam Christus nunc habet, fun- datur in conversione panis in ipsum : ergo. Ejusdem opinionis videtur fuisse Marsil. in 4, qusest. 8, art. 4, conclus. 4; Bonavent., dist. 4 1 , art. 4 , qusest. 4 , et clarius, qusest. 3. Ex quibus sumitur quarta ratio, quia im- possibile est aliquid incipere esse, ubi antea non erat, sine sui mutatione, vel mutatione alterius in ipsum; sed Christus non incipit esse hic per sui mutationem; ergo necessaria omnino fuit mutatio in substantia panis. Tandem in hanc sententiam inclinare videtur Alan., lib. 1 , cap. 35.
Prima conclusio. — Dico tamen primo, potuisse Deum facere vere et realiter prse-
, ART. II.
sentem Christum intra panem , conservata, imo et immutata manente substantia panis. Heec est communior sententia Theologorum in 4, dist. 10; Scoti, qusest. 1, § Quantum ad istud, et latius, dist. 11, qusest. 3; Durand., qusest. 1 ; Richard., art. 1, qusest. 1; Gabr., Major. et aliorum ; et ex Thomistis eam tenet Cajet. hic; Soto, dist. 9, qusest. 2, art. 2; Ledesm., qusest. 46, art. 2; et tandem idem dicit Ferrar. supra, ad 4 Scoti contra 2 dic- tum D. Thom. Antequam vero hanc conclu- sionem probem ,
- Secunda conclusio. — Dico secundo, potuisse Deum dare hanc prsesentiam corpori Christi omnino ejusdem rationis cum illa , quam nunc habet, et cum omnibus intrin- secis conditionibus ejus, id est, ut illam ha- beret , non amittendo eam , quam habet in coelo, et ut per eam esset totum in toto, et totum in qualibet parte panis, et cum intima et inseparabilidistantia ab ipso, ablata solum ea actione, qua accidentia separantur a sub- jecto, vel etiam cum illa, si Deus vellet simul conservare prsesentem subslantiam panis, non unitam accidentibus. Ita sentiunt prse- dicti Doctores, licet non tam distincte mentem suam declarent; videtur tamen res adeo clara , ut nulla appareat dubitandi ratio. Primo, quia nulla intercedit contradictio. Quod ita ostendo, quia nec ratione ipsarum rerum, seu terminorum, id est, corporis Christi et substantise panis, nec ratione modi, seu actionis vel mutationis, per quam debet hic constitui corpus Christi, intercedit hecc repugnantia ; ergo revera nulla est. Prior pars videtur per se evidens. Primo, quia etiam quantitativo modo non repugnat unum corpus fieri intime prsesens alteri, conservata illius substantia. Secundo, quia hic de facto quantitas corporis Christi fit intime prsesens quantitati panis, illa manente et conservata, neque est ex parte ipsarum rerum repugnan- tia; ergo multo minus est inter substantias, si solas ipsas, et earum prsesentias intimas consideremus. Tertio, quia hic est substantia corporis Christi, per modum substantise indi- visibiliter prsesens. Hujusmodi autem prse- sentia indivisibilis substantise non repugnat, nec excludit formaliter prsesentiam alterius substantise ab eodem loco seu spatio; hac enim ratione substantia Angeli potest esse prsesens intime in quavis alia substantia, et materialis substantia , si privaretur quanti- tate, non excluderet aliam substantiam ex hoc loco, ubi ipsa est, quia hoc est, quod
DISPUTAT. XI
potissime facit quantitas naturae suas relicta; quibus rationibus convincor ad dicendum , nonsolum de potentia Dei absolula, sed etiam ex natura rei, si solum consideremus vim pra?sentia3 et formalem incompossibilitatem, abstrahendoab efficacia et veritate verborum, prsesentiam corporis Christi non expellere formaliter substantiam panis physica expul- sione, de quo latius dicam disputalione se- quenti. Aliud membrum , scilicet, hoc non repugnare ex parte vise, seu mutationis, pro- batur primo in genere, quia ut recte notavit Scotus, duse partiales mutationes possunt hic intelligi, alia privativa, qua substantia panis transit ab esse ad non esse, alia positiva, qua corpus Christi ex non praesente fit prsesens ; sed istse non sunt essentialiter connexa3, nec termini unius cum terminis alterius; ergo possunt separari; ergo corpus Christi non necessario fit hic ex substantia panis, quia solum hic terminus a quo, est simpliciter ne- cessarius in tali mutatione. Deinde magis in particulari, quia repugnantia constituebatur in hoc, quod si substantia panis non desinit, nulla est actio, vel mutatio, per quam hic fiat corpus Christi; ostendam duos modos esse possibiles, et quoniam ad disputationem de transubstantialione multum conferent, eos diligenter explicabo.
- Manente substantia panis possei Christus illi intime adesse per actionem substantia- lem. — Dico ergo tertio, potuisse Christum fieri substantialiter pra3sentem intra panem per actionem substantialem per se primo terminatam ad substantiam corporis Christi per modum creationis, vel conservationis, ad quam talis prsesentia consequatur. Probatur, nam si Christi corpus alibi non existeret, posset creari a Deo cum nova prsesentia lo- cali absque alterius rei desitione ; ergo etiam posset creari hic, intra substantiam panis, cum hac prtesentia sacramentali, absque de- sitione substantiee panis, quia, neque ex parte termini a quo, neque ex parte termini ad quem , neque ex formali repugnantia sub- stantiarum esset contradictio , ut ostensum est; ergo etiamsi corpus Christi alibi existat, poterit per simile genus actionis fieri prasens intra substantiam panis. Probo consequen- tiam, quia eadem res potest duplici actione produci, aut conservari; unde, licet suppo- natur existens alicubi una actione, potest alibi idem esse recipere per aliam actionem, quse de se esset sufficiens rei productio, si non supponeretur existens; tunc autem non
.IX, SECT. I. 111
denominabitur productio, quia hsec vox con- notat ordinem ad terminum a quo, qui sit privatio, seu negatio simpliciter existentiee termini ad quem, quia produci significat ad- duci de non esse simpliciter ad esse; sed denominatur quasi conservatio, quia conser- vatio est influxus ejusdemesse, quod antea erat, et hoc convenit 111 i actioni. Nec refert, quod conservatio propriissime est eadem actio cum productione, quatenus permanet et durat, influendo idem esse, quod in primo instanti produxit, ut constat ex D. Thom., 1 part., qua3st. 104, art. 1, ad 4; quia etiam potest per novam actionem conservari id, quod peralleram actionem fuerat productum, ut si lumen productum ab una lucerna con- servaretur ab alia, et in hoc mysterio con- servaret Deus quantitatem separalam, alia actione ab illa, qua antea fuerat producta ; at vero sicut fieri potest, etiam naturaliter, ut res conservetur per distinctam actionem a productione, cessante priori actione, ita, saltem supernaturaliter, fieri potest, ut con- servetur per novam aclionem absque cessa- tione prioris.
Idem effectus a duabus causis totalibus simul potest produci supernaturaliter . — Quoniam vero ex hoc principio pendent, non solum ratio facta, sed multa etiam dicenda de transubstantiatione, oportet illud fundare ac declarare. Primo igitur ponendum est ex philosophia , fieri posse divina virtute, ut idem effectus simul a duabus causis totalibus producatur; dicuntur autem causa3 totales, quando unaquseque actu efficit actione suffi- ciente ad totum producendum , quas non repugnat fieri simul, quia una non destruit aliam, neque aliunde est specialis repugnan- tia, aut implicatio contradictionis , ut suo loco ostendimus.
Hoc autern fieri debet duabus actionibus diversis, ac sufficientibus sigillatim. — Hinc fit secundo, ut si effectus fiat a duabus causis totalibus, necessarium esse, ut fiat duabus actionibus diversis; quia si causa est totalis, necesse est, ut dixi, actionem esse per se sufficientem ad effectum, ita ut quamvis alia et melior tolleretur, ex vi talis agentis et actionis, fieret effectus tam perfectus et in- teger, sicut ab utraque producebatur; nam si causa non sit hujusmodi, non erit totalis, sed partialis, cum indigeat consortio, et adju- torio alterius ; ergo necesse est, talem causam agere actione propria et integra, dislincta ab actione totali alterius causa3. Patet conse-
QU^EST. LXXV, ART. II.
quentia, tum quia actio dicit habitudinem intrinsecam ad agens, et ita ab illo pendet, ut invariato agente non possit variari actio, ut supra agentes de instrumentis declara- vimus; tum etiam quia, una destructa, potest manere alia, et e contrario, quia potest unum agens cessare ab agendo, alio perseverante in actione, et idem omnino esse in effectum influente; lioc autem ipso, quod agens cessat ab agendo, pcrit ejus actio, quia si antea age- bat, et nunc non agit, nOcesse est, aliquam matationem esse factam, vel in causa, vel in effectu, vel in actione; sed non in causa, quae per transeuntem actionem non mutatur, et pra?sertim quia suppono cessare ab actione per suspensionem divini concursus ; neque in effectu, ut est res facla, quia suppono, in- tegre conservari ab alia causa totali; ergo in actione. Ergo potest una actio desinere, manente alia, et e converso : sunt ergo dis- tinctse.
Unus effectus potest duplici actione to- tali conservari. — Objectio. — Solutio. — Ex quo ulterius concludo, sicut potest una res ab initio productionis suee fieri a duobus agentibus duplici actione totali, ita licet in principio producta sit una actione , posse deinceps duplici actione conservari; nam si duse illae actiones possunt simul fieri et du- rare, cur non poterit una post aliam inci- pere, et postea simul durare? Prseterea naturaliter fieri potest, ut res producta per unam actionem, per aliam conservetur, ces- sante priori; cur ergo fieri non poterit per potentiam absolutam Dei, ut res producta per unam actionem similiter conservetur per aliam actionem, non cessante priori? Nam, si qua3 esset repugnantia, maxime quia illee duee actiones simul durarent ; sed in hoc non est, quia possent simul a principio durare, ut ostensum est. Dices : quomodo potest in- telligi nova actio, si nihil novum facit in ter- mino? actio enim non est sine termino; ergo neque nova actio sine novo termino. Respon- detur, idem quseri posse, quando eadem omnino res incipit conservari per novam actionem, desinente priori; ut ergo actio sit nova, satis est, quod eadem res incipiat ha- bere novam dependentiam, quam antea non habebat, etiamsi novum esse non recipiat, sed illud ipsum per influxuni alterius causae; et hoc sensu falsum est, nihil fieri in ter- mino per illam actionem, si fieri late sumatur, ut extendatur ad conservationem, et alium quemcumque inlluxum.
Res in uno loco producta potest in alio simul poni per actionem terminatam ad ejus substantiam. — Quarto hinc colligo, posse rem factam et existentem in uno loco, de novo in alio constitui per actionem novam termi- natam ad substantiale esse ipsius rei conser- vateeintali loco. Probatur, quia eademrespo- test conservari duplici actione, ut dictum est ; ergo cum possit simul poni in diversis locis (ut suppono),poterit in uno conservari per unam actionem, et in alio per aliam. Probatur con- sequentia, quia cum duae actiones, et inter se, et a termino ex natura rei distinguantur, po- terit per unam earum res fieri et conservari in uno loco, et per aliam in alio.
Objectio. — Solutio. — Secunda. — Dices : talis actio per se primo terminatur ad substantiam, ut sic, abstrahendo ab hoc vel illo loco; ergo necessario terminatur ad illam, ubicumque est ; ergo etiam si res sit in duobus locis, vel in utroque fiet aut conservabitur substantialiter per eamdem actionem, vel si non ponatur duplex actio, utraque termina- bitur ad rem secundum se. Et confirmatur non posse esse nisi unam, alias posset Deus etiam in eodem loco conservare unam rem duabus actionibus distinctis et totalibus. Res- pondetur ad argumentum, primo , distin- guendo antecedens; nam actio substantialis potest dici abstrahere ab hoc vel illo loco, quia de se non postulat potius hunc , quam alium, et hoc sensu transeat antecedens, quia non est ad rem; alio modo potest dici abstra- here, quia cum sit actio, non magis est pree- sens in hoc loco, quam in alio, et hoc sensu est falsum, quia actio seu passio, aut dima- natio seu dependentia, habet etiam suam prse- sentiam, et necessario alicubi fit, et tantum ponit effectum, ubi ipsa fit; non est autem necesse, ut dixi, actionem esse in pluribus locis, etiamsi in illis sit res facta, quia potest esse in illis, non ut est per illam actionem solam, sed ut est vel conservatur perplures; igitur in hoc modo productionis nulla est repugnantia. Secundo admisso antecedenti in priori sensu , nulla est consequentia ; nam licet actio terminetur ad substantiam , et ideo necessarium sit, ibi esse substantiam, ubi substantialiter est actio, per quam conser- vatur, quia, ut suppono, actio identice est in ipso termino, et in illa entitate ratio essen- tialis, et prorsus inseparabilis est illa, quae constituit terminum in suo esse reali seu sub- stantiali, ac denique, quia non potest actio influere in terminum, nisi ubi ipsa est, non
DISPUTAT. XLIX, SECT. I.
tamen e contrario necesse est, ut ubicumque est res facta per aliquam actionem, ibi sit omnis actio, per quam fit, vel conservatur. Cum enim «ctio sitveluti modus rei, ad quam terminatur, et ex natura rei ab ea distinctus, niliil obstat, quominus alicubi sittalis res, ubi non est illa actio, sed alia, per quam eadem res fit et conservatur; ut enim supra osten- dimus, potest res in uno loco carere aliquo modo existendi , quo non caret in alio, quando modus ex natura rei ab ea distin- guitur. Quse omnia aperte confirmantur in ordine ad tempus seu durationem, quia licet, quando durat actio, duret terminus per illam factus, tamen e contrario fieri potest, ut ces- sante actione conservante, res nihilominus duret, et conservetur per aliam actionem, ut patet in lumine producto ab una lucerna, et conservato ab alia; ergo sicut hasc possunt tempore separari, ita et loco.
Objectio. — Solutio. — Ad confirma- tionem respondetur, concedendo sequelam ; nam sicut Deus potest efficere eumdem effec- tum per duas causas secundas totales , ita posset se solo eumdem effectum facere per duas acliones totales, quia quod potesl facere per causas secundas efficientes, potest se solo prsestare. Dices : quando concurrunt duie causse secundse, habent actiones, unde dis- tinguantur; at vero respectu ipsius solius Dei minime. Respondeo, ad hoc sufficere eminen- tiam divinee virtutis , quee efficaciam habet ad agendum pluribus actionibus inter se dis- tinctis; sicut potest Deus creare rem unam una actione, et annihilare illam, ac postea eam reproducere alia actione distincta, quia ad agendum hac vel illa actione non deter- minatur a loco, tempore, vel circumstantiis, sed a sua libera voluntate. Addo, ad prtesen- tem difficultatem non refert hoc, sed satis est, quod in uno loco possit res immediate conservari a solo Deo, in alio vero fieri seu conservari meclio instrumento creato; nam hoc satis est, ut oporteat actiones esse dis- tinctas, ut tractando de actione sacramento- rum in genere latius diximus.
Ultimo ex his colligitur primus modus, quo fieri potuit preesens heec substantia cor- poris Christi absque desitione substantise panis, scilicet, per modum productionis, seu conservationis substantialis hic factee denovo, ex qua non sequitur desitio panis, nam cum istee sint duee veluti mutationes partiales, altera privativa, altera positiva, circa res omnino distinctas, potest per divinam po-
XXI.
tentiam una ab alia separari. Nec existimo D. Thom. hoc negasse, sed sub conversione hanc actionem comprehendisse, quia revera, propria ac subslantialis conversio non est sine hujusmodi actione, ut infra ostendam; imo hccc actio est potissima, quec in conver- sione intercedit; sicut si Deus introduceret formam ignis in ligno , efficiendo ut forma ligni non recederet, illa actio, quamvis tunc non converteret lignum in ignem, tamen de se esset conversiva, et ita nomine conver- sionis comprehenderetur; sic igitur in pree- senti intelligi potest D. Thom.; quomodo autem cum hac expositione consonent ceetera, quee docet, dicam in sequentibus.
- Conclusio — Dicoquarto, de potentia Dei absoluta potuisse fieri prsesens corpus Christi in hoc sacramento, conservata sub- stantia panis, per actionem, seu mutationem accidentalem, scilicet, per actionem adducti- vam, seu mutativam quasi localem , id est, per quam tantum acquiratur illa preesentia realis, per quam Christus dicitur esse hic. Quod ostendo primo, quia hsec preesentia realis, quam habet corpus Christi in hoc sa- cramento, est modus realis et accidentalis ipsius corporis, habens similitudinem, seu proportionem cum Ubi ; sed hic modus est per se primo producibilis per actionem per se et formaliter ad ipsum terminatam, sicut supra etiam dixi, et constat a simili de motu locali, et ejus termino; imo etiam patet in mutatione locali, quse quotidie fit in corpore Christi jam existente sub speciebus; ergo po- tuisset a principio hic constitui per similem mutationem, non excludendo substantiam panis, quia cum illa |non habet necessariam, aut formalem repugnantiam, ut patet ex dic- tis in prima conclusione. Secundo specialius id probatur excludendo difficultates, quee hic sequi videbantur : quia si aliquid obstaret, maxime, quod Christus acquirit hanc preesen- tiam, non amittendo illam, quam habet in ccelo; sed hoc non obstat, ut patet evidenti- bus exemplis naturalibus ; Angelus enim exi- stens in loco inadeequato acquirit de novo preesentiam in alia parte loci, non amittendo priorem ; unde intelligitur, dari posse muta- tionem localem acquirendi locum absque mu- tatione amittendi locum; similiter anima hominis per nutritionem acquirit novam pree- sentiam et unionem partialem, non amit- tendo priorem. Ratio a priori est, quia quod mobile deserat unum locum, quando alium acquirit, ex eo tantum provenit, quod non
QU£ST. LXXV, ART. II.
potest esse simul in diversis locis; nam si possit, non erunt termini inter se repugnan- tes; et ideo ad unum acquirendum, non erit necessarium alium deserere, ut patet in dic- tis exemplis de Angelo et anima ; sed in no- stro proposito, heec praesentia sacramentalis non repugnat cum locali, quee est coelo, nec cum alia sacramentali, quse est in alio loco, in ordine ad divinam potentiam; ergo potest fieri per mutationem localem per se termina- tam ad illam preesentiam in corpore Christi, absque amissione alterius preesentiee, vel Ubi. Nam cum hi termini non habeant inter se re- pugnantiam, acquisitio unius non repugnabit cum conservatione alterius. Et confirniatur, nam supposito quocl possit Deus ponere unum corpus in duobus locis quantitative, poterit etiam corpus, quod jam est in uno loco, constituere in alio, solum de novo fa- ciendo in illo illud novum Ubi, quod alibi ac- quirit absque alia actione productiva sub- stantiee. Potest enim per eamdem utrobique conservari, ponendo illam in utroque loco, ubi ponitur terminus, sicut necessario dicen- dum est in Angelo, et in anima existente in toto, etin qualibet parte, et in eodem Angelo, et in quovis corpore, quando localiter move- tur; eadem enim actione substantiali conser- vatur a Deo, quee, prout est in termino, se- quitur illum quocumque ierit, et similiter desinit esse in alio loco, quia corpus illum amittit. Si autem res ipsa posset in utroque loco manere, etiam actio subslantialis in utroque constitueretur. Sola ergo mutatio lo- calis per divinam potentiam facta sufficeret ad acquirendum locum illum, non perdendo priorem, quia illi duo lermini in ordine ad divinam potentiam non repugnant; unde ilia mutatio non esset proprie inter terminos po- sitivos, scilicet ex uno loco ad alium; sed in- ter privativos, scilicet ex nonesse ibi, ad esse ibi ; ergo similiter in praesenti mysterio fieri poterat, quia specifica preesentiee diversitas nihil refert, cum eadem sit ratio et proportio inter mutationes et terminos.
- Objectiones. — Solutiones. — Dices : po- test assignari differentia , quia fortasse non potest corpus Christi eadem actione substan- tiali hic conservari,qua conservatur in ccelo, sicut potest corpus in duobus locis quantita- tive existens. Respondeo, hoc esse per acci- dens ad preesentem queestionem , et ideo non esse hic examinandum, quod lamen preestabi- mus infra , tractantes de transubstantiatione, nam ad preesentem difficultatem sufficit, quod
preecedat, etiam si fingamus Christum esse in ccelo eo modo, quo est in sacramento, vel per eamdern substantialem actionem. Neque ob- stat huic mutationi, quod per eanadem acqui- ratur locus distans, sine transitu per medium. Nam hoc totum potest cadere sub divinam po- tentiam ; imo multi censent, Angelum id posse facere naturaliter. Quid ergo mirum, quod possit Deus idem facere in corporibus? Pree- sertirn quia, cum in hac mutatione non dese- ratur unus locus ad acquirendum alium, non est proprie transitus a loco in locum , in quo videatur reqniri transitus per medium, sed est quasi simplex productio novi loci, sive novee preesentiae in subjecto preeexistente, ad quam non est necessarius transitus per medium, cum non comparetur ad priorem terminum tanquam ad terminum a quo. Dices : compa- ratur tanquam ad subjectum, quod inde ad- ducitur; et ideo videtur debere adcluci per medium. Respondetur, divinam virtutem non esse ad hoc alligatam, cum in illo modo non sit repugnantia, vel implicatio, quia non fie- ret tunc mutatio successiva, sed simplex ac momentanea acquisitio unius preesentiee sine amissione allerius.
- Altera objectio cum sua solutione. — Denique non obstat, quod corpus Christi si- mul acquirat multas ex his preesentiis; hinc enim solum fit, debere etiam ibi intercedere mutationes clistinctas pro diversitate termi- norum, cum quibus identificantur; omnes ta- men esse poterunt ejusdem rationis, scilicet per modum mutationis localis acquisitivee ; sicut enim non repugnat, idem corpus habere simul multas preesentias hujusmodi, ita non repugnabit illas simul acquirere.
4 6. Unde tandem concludo, per hoc genus mutationis potuisse hic poni corpus Christi, sine desitione substantiee panis, quia neque ex formali ratione talis mutationis essentiali- ter requiritur illa desitio, cum mutatio localis per se non transmutet substantias; neque ex ipsarum rerum incompossibilitate necessario sequitur ; ostensum est enim non esse inter eas formalem repugnantiam, preesertim in ordine ad divinarn potentiam.
- Responsio ad rationem et auctoritatem D. Thom. — Ad rationem D. Thom., quatenus contra nostram sententiam fieri potest, jam responsum est. Ad auctoritatem ejus fateor difficile responderi posse non negando illam, quia si dicamus, locutum esse de proprio ac naturali motu locali, ac de propria conver- sione, non video quomodo sufficienter nume-
DISPUTAT. XLIX
ret omnes modos possibiles, quibus preesentia corporis Christi fieri poterat, et consequenter quomodo recte concludat. Si vero cum Cajet. et Soto dieamus, locutum esse de absoluta potentia, et non de ordinaria, non videtur vitari difficultas; nam cum hoc mysterium per absolutam Dei potentiam factum sit, si non ostenditur omnis alius modus impossibi- lis de polentia absoluta, quomodo potest con- cludi, alium modum esse necessarium? Item cur dicemus , unum modum magis quam alium esse de potentia ordinaria, vel abso- luta, nisi quia Christus voluit hoc modo potius facere, quam illo? nam secundum se ofimes sunt supernaturales , eT miraculosi, et si Christus elegisset alium ex positis a nobis, ille nec certe diceretur possibilis secundum legem ordinariam. Nihilominus tamen hsec expositioD. Thom. necessario est admittenda ; nam fere in omnibus articulis, et quaest. se- quentibus, similibus rationibus utitur, quae necessario ita explicandae sunt, ut videbimus.
SECT. II.
Sensus ergo illius in tota hac materia fuit, pri- mum, ut in tota hac materia nullum miraculum admittamus, quod in verbis, quibus confici- tur, non necessario contineatur, et inferatur ex illis, ac deinde, quoad fieri possit, pau- ciora multiplicentur miracula. In prsesenti ergo supponit ipse, Deum non facere novas rerum creationes ; et ideo recte sumit, rem; qua3 alicubi non est, solum posse ibi constitui peractionem localem, vel conversionem, quia in rebus non inveniuntur alii modi, et cum al- ter illorum hic sufficiat, non opoitet addere nova miracula; comparando autem illos duos modos inter se, judicavit D. Thom. plura mul- tiplicari miracula, si ponatur, hoc fieri per mutationem localem , quod est probabile; examinabitur autem amplius disput. seq.
- Ad argumentum Capreoli. — Ad se- cundam rationem Capreoli respondeo, esse nullius momenti, quia corpus Christi nunc de facto est hic preesens per suam substantiam, et per suam quantitatem , non quantitative, sed concomitantem substantiam, et imitan- tem illam in modo preesentiae ; ipsa tamen preesentia revera inest in ipsa substantia et quantitate, in utraque tamen immediate, et hoc sensu dico, esse preesentem per suam substantiam et quantitatem , quamvis prima- rio adsit substantia , et consequenter quantitas. Ratio autem formalis existendi hic est ille in- trinsecus modus preesentiee, qui licet insit quantitati, non tamen est quantitativus, quia non est connaturalis quantitati, sed superna-
turalis. Hoc autem totum dici posset, etiam si cum preesentia Christi maneret substantia paftis. Cuin autem dicit, substantiam secun- dum se abstrahere a quantitate, et eonse- quenter ab actione, et consequenter a pree- sentia, male infert in utraque consequentia. Tum quia substantia spirilualis per se est ca- pax preesentiee, etiam si nihil agat; substantia autem materialis, quamvis naturaliter illam non habeat, nisi per quantitatem, tamen su- pernaturaliter potest illam recipere per se et immediate, vel cum quantitate, velsineilla, pro Dei arbitrio. Tum etiam quia licet sub- stantia materialis, abstrahens a quantitate, naturaliter non sit eapax actionis, tamen su- pernaturaliter potest illam habere, utnunc de facto habet corpus Christi sub speciebus, et posset habere, etiam»si ibi maneret substan- tia, si aliunde ex parte actionis. vel termini non ponatur aliquid repugnans.
Ad argumentum Ferrar. — Ad tertium Ferrariensis, quod est infirmius, respondetur relationem preesentiec non fundari in conver- sione, quee in instanti fit, et transit, queeque non tantufn includit preesentieeacquisitionem, sed etiam desitionem alterius rei; quee desitio per accidens se habet ad hanc relationem, quae per se et immediate solum fundatur in modoexistendicorporisChristi, quinuncfitvel resultnt per conversionem. Unde, si ille idem modus per aliud genus actionis vel mutatio- nis fieret, eamdem relationem fundaret; osten- sum autem est, eumdem modum prtesentiae posse fieri sine conversione; sicut corporibus fundamenturn relationis propinquitatis est ipsum Ubi; quod vero tale Ubi per seacqui- situm sit per motuin localem, vel consecutum per creationem, vel generationem, nihil re- fert ad relationem illam.
Ad argumentum Bonav. — Ad quartum Bonaventuroe et aliorum respondetur, corpus Christi incipere esse hic sine mutatione, qua perdat aliquid eorum, queehabet in ccelo, non tamen sine mutatione, qua acquirat ali- quid in sacramento, et hanc mutationem pos- set separare Deus a mutatione substantiae pa- nis, ut dictum est.
SECTIO II.
Utrurn de facto desinat substantia panis sub speciebus post consecrationeui.
I. In Eucharistia manere substantiam pa- nissimul, etcorpus Christi, asserunt hseretici. — Omnes haeretici, qui negarunt praesen- tiam corporis Christi, affirmarunt, substan
QILEST. LXXV, ART. IT.
tiam panis manere; sed et Berengarius, post- quam realem Christi preesentiam confiteri coactns est in alium incidit errorem, ut Chri- stumsimulcum substantia panis esse diceret; ita colligitur ex Guidmundo, lib. 1 de hoc mysterio, in principio; et fortasse, cum in prioribus Conciliis coactus esset praesentiam Christi fateri, postea in Concilio Romano sub Gregorio VII etiam conversionem substantia- lem confiteri compulsus est, ut notat Wal- densis, tomo 3, c. 43, et Laurentius Surius, 3 tom. Conciliorum, in fine Concilii Romani, sub Nicol. II. In quo errore advertendum est, dupliciter affirmari potuisse. Primo, ut sit sensus, corpus Christi esse simul cum sub- stantia panis, solum secundumintimam prse- sentiam et aliquam accidentalem habiludi- nem. Secundo, ut non solum sint simul, sed etiam substantia panis sit ibi hypostatice unita Christo; non constat autem, quo sensu Berengarius eum asseruerit; magis tamen videtur priorem sensum tenuisse, quem fe- runt secutum esse Valerianum illum, ad quem Anselmus scripsit epistolas de fermentato et azymo, et de differentia sacramentorum, ut refert Waldensis supra, cap. 65. Et eum- dem errorem tenuit Joan. Hus, ut colligi po- test ex Concilio Constantiensi, sess. 15. Lu- therus etiam, quem multi ex suis sunt secuti, hanc heeresim excitavit. Fundamentum ho- rum esse potuit, quia ad veritatem verborum Christi, Hoc est corpus meum, et, Caro mea vere est cibus, et similium, satis est. Christum esse prsesenlem, quamvis substantia panis adsit. Ergo non est cur hoc negetur. Patet consequentia, quia non sunt miracula sine necessitate multiplicanda. Hic autem nulla est necessitas, cum ostensum sit, potuisse utramque substantiam simul manere; nec ad mysterium, neque etiam ad finem mysterii, vel utilitatis ejus; nam sola preesentia Christi ad omnia sufficit. Et confirmatur, primum, quia in Scriptura ssepe hoc sacramentum vo- catur panis, Joan. 6 : Panis, quem eo dabo, caro mea est; manet ergo panis, qui dicitur caro propter intimam conjunctionem et pene- trationem, et sicut ferrum ignitum solet vo- cari ignis. Quo exemplo utitur Damasc, lib. 4 de Fide, cap. 14; sic Actor. 2, 1 ad Cor. 10, Matth. 6, dicitur Panis quotidianus, ut expo- nunt Cyprian., de Oratione Domin.; et Aug., lib. 2 de Serm. Domini, cap. 12; et Damasc. supra. Confirmatur secundo testimoniis Pa- trum, in quibus tria sunt, quse videntur dif- ficultatem habere. Primum est Gelas . lib. 2
contra Eutych., infine : Sacramentum, inquit, corporis et sanguinis Christi divina res est, et tamen esse non desinit substantia, vel natura panisetvini. Alterum est Chrysostom., epist. ad Ceesar. monach., ubi inquit, post consecra- tionem liberari vanem ab appellatione panis et dignum fieri appellatione Dominici corpo- ris, etiam si natura panis in ipso permaneat. Tertium est Theodor., dialog. 1, non longe a principio : Symbola et signa quse videntur, nomine corporis et sanguinis honoravit, non naturam mutans, sed naturse gratiam adji- ciens. Et alia verba similia ex dial. 1 tracta- vimus supra, disput. 8, sect. 4.
- Alius error dvtentium Christum in Eu- charistia uniri hypostatice panis naturse. — Secundus error affirmat, manere naturam substantialem panis, non 'autem ejus suppo- situm, sed illam naturam hypostatice uniri Christo. Hujus auctorem fuisse Joan. quem- dam Parisiensem refert Waldens. supra, et sunt, qui existiment, Rupertum Abbatem fuisse hujus sententiee auctorem,quia in libris de Divinis officiis, qui illi tribuuntur, lib. 2, cap. 9, invenitur hic error; auctor autem illius operis, licet prius ignoratus fuerit, et postea existimatus fuerit fuisse Valeran., ut patet ex Waldens. supra, cap. 47 et 93, ta- men revera fuit Rupertus, ut constat ex Trithemio, et ex communi omnium consensu; in preedicto autem capite habentur eadem, quse Waldens. Valerano tribuit; et licet ipse Valeranum referat in sensu primi erroris, tamen verba Ruperti potius videntur hunc posteriorem indicare. Adde, quod eodem
- 2, cap. 2, sic inquit : Nec duo corpora di- cuntur, autsunt, hoc, quod de altari, eihoc, quod acceptum est de utero Virginis, quia vi- delicet unum idemque Verbum sursum est in carne, et hic in pane. Circa quee verba adver- tendum est, hunc errorem tribus modis po- tuisse affirmari. Primo, quod hic sit caro Christi, et illi immediate uniatur hypostatice panis substantia, Verbo autem media carne, et hoc modo videtur asseruisse hunc errorem Joan. Parisiensis. Secundo, quod hic sit caro Christi, panis vero natura non uniatur illi im- mediate, sed Verbo, et ita maneant inter se unitse hypostatice, et hunc sensum a nemine explicatum invenio, licet insinuetur a Ruperto in aliquibus locis citandis. Tertio, quod caro Christi humana revera non sit hic, sed sola natura panis assumpta hypostatice a Verbo, ratione cujus unionis dicatur corpus Christi, et hunc sensum videtur indicare Rupert. in
DISPUTAT. XLIX
citatis verbis, et in aliis, qua3 subjungit : Unitas Verbi unitatem efficit sacrificii; simi- liter enim unum Verbum, et olim carnem cle Maria Virgine sumpsit, et nunc de altari sa- lutarem hostiam accipit; et in dicto cap. 9 : Verbum quod humanam acceperat naturam., idem in carne manens panis et vini accipiebat substantiam, vita media panem cumsuacarne, etvinum cum suojungeba t sanguine . Ubi sentit, panem et carnem Christi uniri inter se medio Verbo. Idem, lib. 5 in Joan., circa illa verba : Panis, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita : Sicut Verbum caro factum est, non mu- tatum in carnem, ita Verbum caro factum, panis visibilis fit, non mutatum in panem, sed assumendo, et in unitatem personse suse trans- ferendo panem; et lib. 2 in Exod., cap. 10 : Tolum attribuatis operationi Spiritus Sancti, cujus effectus non est desiruere, vel corrum- pere substantiam, quam in suos usus assumit, substantise bono permanenti quod erat, invi- sibiliter adjicere quod non erat, sicut natu- ram humanam non destruxit, quando eam assumpsit, sic substantiam panis et vini, se- cundum exteriorem speciem, quinque sensibus subjectam, non mutat aut destruit, cum eidem Verbo in unitatem corporis ejusdem, quod in cruce pependit, e t sanguinis, quem de la tere suo fudit, ista conjungit . Picus etiam Mirandul., in Apol., queest. 6, quamvis absolute hunc errorem non defendat, existimat tamen, non repugnare Scripturis, et abstrahendo a Con- ciliis, et Patribus, esse sufficientem ad omnia qu88 Scriptura dicit de hoc mysterio ; el hoc videtur esse fundamenlum potissimum hujus sententiae, quia veritas illorum verborum, Hoc est corpus meum, propriissime salvatur hoc modo. Et confirmatur, quia SS. Patres in hunc modum videntur explicare interdum hoc mysterium. Euseb. Emis., hom. 5 de Pasch.; Ambros., lib. 4 de Sacram., cap. 4; Justin., Apolog. 2 : Sicut per Verbum Dei caro factum, Jesus Christus carnem et san- guinempro salute nostra habuit, sic etiam per verbum precationis, sacratam ab ipso alimo- niam illius incarnati Jesu carnem et sangui- nem esse didicimus. Difficilius Damasc, 1. 4, cap. 14 : Quoniam ita fert hominum usus at- que consuetudo, ut panem edant, vinumque et aquam bibant, idcirco divinitatem suam cum ipsis conjunxit, eaque corpus et sanguinem suum fecit. Alia refert Claudius, repet. 8, cap. 4. Rursus confirmatur, quia inter Chri- stum et panem est idiomatum communicatio ; ipse enim Christus dicitur panis, et panis di-
SECT. II. 117
citur caro Christi; ex hac autem communica- tione hypostaticam unionem in mysterio in- carnalionis colligimus.
- Subslanha panis et vini non est in Eu- charistia unita Verbo divino. — Dicendum est ergo primo , panis substantiam non ma- nere in hoc sacramento unitam hypostatice Verbo Dei. Hsec conclusio est de fide, quam teslimoniis statim confirmabimus. Rationibus vero late illam confirmat Durandus, clist. 10, qusest. 1; Paludanus, dist. 11, quaest. 2. Pro- batur tamen breviter, quia, vel illa unio facta esset immediate inter substantialem naturam panis et Verbum, aut inter corpus Christi et naturam panis. At neutrum dici potest. Pro- batur prior pars, primo, quia alias ita esset Verbum impanatum, sicut fuit incarnatum, quod est absurdissimum, et inauditum in Scripturis et Patribus. Quis enim dicat, Ver- bum tam vere ac proprie esse panem, sicut est homo? et cum in natura humana semel tantum incarnatum fuerit, in natura panis quotidie impanari? Secundo, interrogo, ad quid ponatur hsec hypostatica unio inter pa- nem et Verbum? Dices : ut sit vera illa locu- tio : Hoc est corpusmeum; nam ibi designatur panis, unde necesse est, ut adsit; ut autem iili convenire possit tale prsedicatum, neces- sarium est esse unitum Verbo. Sed contra, quia, si propter hanc solum unionem esset vera locutio : Hoc est corpus meum, ergo ex vi illorum verborum non esset hic realiter praesens corpus humanum Christi; nam, si illud, Hoc, designat panem, qui dicitur corpus Christi propter hanc unionem, eodem modo dici posset, etiamsi corpus humanum Christi hic non aclesset ; consequens autem est haere- ticum , ut supra ostensum est, et repugnat verbis a Christo subjunctis : Quod pro vobis tradetur, quia etiamsi panis fuisset assump- tus, non posset clici corpus quod pro nobis traditum est in cruce. Nisi fortasse aliquis dicat, illud verbum, tradetur, non esse refe- rendum ad passionem, sed ad ipsam sacra- mentalem distributionem. Quod posset qui- dem accommoclari Luc. dicenti : Quod pro vobis datur. Sed nihilominus prior sensus est verior, magisque a Christo intentus, ut ex ipso mysterio et ex omnibus Patribus constat, atque ex verbis illis Joan. 6 : Panis quem ego dabo, caromea est, promundi vita; nam prop- ter solam unionem in eodem supposito non posset panis appellari caro , sicut non potest corpus Christi appellari anima. Ac praeterea ex verbis calicis : Hic est sanguis meus, evi-
QU.-EST. lxxv, ART. II.
denlius hoc constat; nam, licet vinum esset hypostatice unitum Verbo, non posset dici sanguis Christi propter solam unionem, sicut caput Chrisli non potest dici pes, vel manus ejus, licet omnia sint immediate unita Verbo, quia hae voces, quse significant partes, non supponunt pro supposito, in quo fit idioma- tum communicatio. Et eadem ratione, licet Verbum assumeret cluas naturas, Angelicam, v. gr., et humanam, non posset una de alia preedicari, licet inter concreta esset cornmu- nicatio idiomatum; ergo ad veritatem illorum verborum necessaria est realis preesentia san- guinis et corporis. Quod si dicas, esse quidem hsec realiter preesentia , simul tamen unita pani in eadem persona, hoc facile excluditur, tum ratione facta de unione hypostatica; tum quia tollitur hoc modo omnis ratio transub- stantiationis etconversionis, contra doctrinam Ecclesise; tum etiam quia ex illo errore se- quitur, ad veritatem horum verborum prse- cise : Hoc est corpus meum, non esse necessa- riam realem preesentiam corporis Christi, quod est contra fidem. Quocirca ille sensus explicatus juxta dictum errorem omnino est falsus atque confictus; imo in rigore non est verus propter solam unionem hypostaticam utriusque naturae in Verbo Dei, ut partim ex dictis constat, et ex dicendis circa secundam conclusionem magis declarabilur.
Posterior pars, scilicet, non potuisse substantiam panis uniri hypostatice Verbo divino, medio corpore Christi, probatur primo rationibus illis generalibus, quia alia unio hypostatica prseter incarnationem inaudita est ; lum quia hoc modo tollitur conversio et transubstantiatio; lum etiam quia neque illa unio satis esset, ut panis diceretur corpus Christi, aut vinum sanguis. Secundo speciali ac propria ratione, quia unio hypostatica non fit in natura, sed in persona, seu subsistentia ; in Christo autem homine, abstracta seu prre- cisa substantia Verbi, nulla manet subsisten- tia in humana natura, sed sola natura; ergo non potest fieri unio hypostatica immediate in tali natura, seu in corpore, aut in partibus ejus; sed, si aliqua fit, necesse est, ut imme- diate fiat in subsistentia Verbi, tanquam in termino unionis, ut prior dicendi modus asse- rebat, qui improbatus est.
Secunda conclusio defide : substantiapa- nis et vini nullo modo manet in hocsacramento. — Dico secundo : substantia panis, vel sup- positum ejus nullo moclo manet in hoc sacra- mento. Hanc conclusionem docuerunt omnes
Scholastici cum D. Thom. hic, et Magist. in 4, dist. 10 et 1 1 , quee etiam est ab Ecclesia defi- nita de ficle, primum in Conciliis congregatis contra Berengarium, de quibus supra diclum est. Solum est in eis considerandum, in prio- ribus Conciliis non fuisse hoc tam aperte de- claratum, quia Berengarius nonclum mentem suam et errorem hunc satis prodiderat; postea vero ad retractanclum hunc errorem, coactus est in Concil. Romano, sub Gregor. VII, con- versionem substantialem expresse confiteri, ut notarunt Waldens., t. % de Sacram., c. 43; Surius, 3 tom. Concil., in Scholio ad Concil. Roman., sub Nicol. II. Apertius hanc tradidit veritatem Concil. Lateran., sub Innocent. III, ethabeturin c.Firmiter, deSumm. Trinilat. et fide Cathol. Deinde in Constantiensi, sess. 8, ubi damnantur errores Wiclef., dicentis manere in Eucharistia substanliam panis et vini, et accidentia panis non esse sine subjecto. Refert etiam Joan. Cochlseus. inhistoria Hussitarum, lib. 1, anno 1413, fuisse congregatum Concil. Romanum contra Joan. Hus ; et eosdem erro- res in eo fuisse clamnatos. Idem tradit Concil. Florent. in Litteris unionis, etTrid., sess. 13, cap. 4, et can. 2. Secundo probatur haec ve- ritas ex SS. Patribus; omnes enim, qui no- mine conversionis, transmutationis, vel tran- substantiationis , usi sunt , hanc veritatem supponunt; citabimus autein illos disputatione sequente. Expressiora vero testimonia sunt sequentia. Primum, Irensei, lib. 4, cap. 34 : Qui est antea panis, percipiens invocationem Dei, jam non communis panis est, sed Eucha- ristia, ex duabus rebus constans, terrena, et cmlesti; id est, ex corpore Christi et acciden- tibus panis. Secundo, Justin.; Apol. 2, in fine : Non ut vulgarem panem et commune poculum haec sumimus; et infra dicit heec mutari per verbum precationis. Tertio, Cyrill. Hierosol., Catech. 3 mystag. : Hoc sciens, ac pro certis- simo habens, panem hunc, gui videtur, non esse panem, etiamsi gustus panem esse sentiat. Quarto, Chrysostom., hom. de Eucharist. in encoeniis : Num vides panem? num vinum? num, sicut reliqui cibi in secessum vadit? absic ne sic cogites, etc. Quibus evidenler hanc veri- tatem confirmat. Quinto, Gregor. Nyssen., lib. de Sancto baptismo, non longe ab initio ; Panis iste panis est in initio communis; sed ubi eum mysteriam sacrificaverit , corpus Christi dicitur et est. Euseb. Emiss., hom. 1 , de Pasch. : Antequam consecrentur, substan- tia illic est panis et vini; post verba autem Christi, corpus et sanguis ejus est; nec dubi-
DISPUTAT. XLIX, SECT. II.
tet quisquam nutu potentise et prxsentix ma- jestatis, in Dominici corporis transire posse naturam, cum ipsum hominem videat arti/icio coelestis misericordice Christi corpus ejfectum. Scptimo, Ambros., de Sacram., cap. 4 : Panis hic, panis est ante verba sacramentorum ; sed ubi accesserit consecratio, de pane fit caro Christi; et lib. de Mysler., cap. 19 : Probemus igitur, non hoc esse, quod natura formavit, sed quod b&nedictio consecravit, majoremque vim esse benedictionis , quam naturie, quia be- nediclione ipsa natura mutatur. Et in cap. Omnia, de Consecr., dist. 2, ex Ambros. hasc verba referuntur : Licet figura panis et vini hic sit, nihil tamen aliud, quam corpus Christi et sanguis post consecrationem credendum est. Quee licet non ad verbum, in sententia sumpta sunt ex lib. 4 de Sacram., c. 4 et 5, et lib. 6, cap. 1. Octavo August., in cap. Ulrum sub figura, de Consecrat., dist. 2 : Ficleliter fate- mur ante consecrationem panem esse et vinum, quod natura formavit; post consecrationem vero carnem Christi et sanguinem esse, quod benedictio consecravit. Et serm. 28 de Verbis Dom. : Ante verba Christi, quod offertur, panis dicitur; ubi Christi verba deprompta fuerint, jam non panis dicitur, sed corpus appellatur ; et ibidem ait vocari hunc panem, non communem, sed supersubstantialem . Sunt etiam optima verba Augustini, quas refert, et se vidisse testatur Waldens., tom 2, de Sacr., cap. 83, ex tractatu August. de corp. et san- guine Domini : Nec dubitare debet aliquis, quod panis et vinum mutentur in veram sub- stantiam Christi, ita ut non remaneat substan- tia panis vel vini. Nono, Remig., Psalm. 2! : Panis, inquit, et vinum a Christiana veritate dicuntur, non quocl naturam panis et vini post consecrationem retineant, sed quod nu- triant. Decimo, Beda, lib. de Myster. Missa3 : Ibi forma panis videtur, ubi substantia panis non est. Undecimo, Bernard., de Ccena Dom. : Hostia, quam vides, jam non est panis, sed caro mea; similiter liquor iste, quem vides, jam non est vinum, sed sanguis meus; quem- admodum illic species cernuntur, quarum res vel substantix ibi non esse creduntur, sic res veraciter et substantialiter creditur, cujusspe- cies non cernitur. Denique Petrus Cluniacen. contra Petrobrusianos dicit, reservari species panis et vini, ut appareat in ipso sacramento panis et vinum quod non est, et lateat oculos carnis caro et sanguis, quod est. Vide Claud., repet. 9; Ruard., art. 4; Alan., lib. 2, cap. 34; Bellarm., lib. 3, cap. 18 et sequent.
Tertio, fundamentum hujus fidei sumitur a gravioribus Theologis ex verbis Chrisli : Hoc est corpus meum , ut videre licet in D. Thom. hic, et in 4 contra Gentes, cap. 63, et in 4, dist. 11, qutest. 1, et aliis Theologis ibi, uno vel alio exceptis, et in aliis recenlioribus, et ab omnibus ita explicatur : quia, si maneret panis, finita consecratione, non posset vere dici, Hoc, quod in manibus habent, esse corpus Christi, sed solum dicere potuisset Christus : Hic est corpus meum; illud enim pronomen hoc, quod substantiale est, prseser- tim substanlive sumptum , non potest per adverbium locale explicari, quia non esset expositio, sedcorruptioproprisesignificationis vocis. Non ergo designat locum, sed substan- liam praesentem, et sub accidentibus conten- tam; ergo, si ibi maneret substantia panis, ex vi suse significationis designaret illam. Ergo reddetur tota propositio falsa, quia falsum est dicere, panem esse corpus Christi; sola enim intima prpesentia non satis est, ut unum possit de alio vere praedicari. Quando enim Christus exivit de utero, vel de sepulchro, intime erat praesens cum lapide, quando in illo erat pene- trative, et tamen non poterat veredici, signato lapide, Hoc est corpus Christi. Ergo etiamsi intercederet aliqua unio, si illa non esset hypostatica, non satis esset ad veritatem et proprietatem illius sermonis; ut anima non dicitur corpus, nec signato corpore vere dici potest, Hoc est anima, etiamsi intime sit illi prajsens et unita, quia si non sit identitas inter prsedicatum et subjectum, saltem in supposito, pro quo utrumque supponit, non potest vere unum prtedicari de alio, ut in Dialectica est principium per se notum, et in Theologia fides mysterii incarnationis hoc principio potissimum nititur, et multn etiam, qua3 ad mysterium Trinitatis spectant, et de hoc mysterio idem ostensum est supra, disput. 8, ubi exclusimus metaphoras, ac improprias interpretationes , ad quas etiam hoc loco haaretici recurrunt, in quibus refellendis, quia ejusdem rationis sunt, amplius immorari non expedit.
Scoti et aliorum sententia, de ineffcacia verborum consecrationis ad convertendum pa- nem in Christum, expungitur. — Evasio. — Impugnatur. — Sed haec ratio non convincit Scotum in 4, d. 11, quaast. 3; nec Durandum, quaest. 1, n. 14; nec Paludan., quasst. n. 24; dicunt enim, quamvis sub speciebus maneret substantia panis, dummodo cum illa simul adesset substantia corporis Christi, vere ac
QU/EST. LXXV, ART. II.
proprie potuisse a Christo dici : Hoc est corpus meum, quia potuisset per illud pronomen de- signari id, quod speciebus continetur, et illud revera esset corpus Christi , quamvis etiam esset substantia panis. Quod si dicas, facta illa hypothesi, non solum corpus esset contentum sub speciebus, sed etiam aggregatum ex corpore et substantia panis; hoc autem to- tum aggregatum non posse vere dici corpus Christi ; respondebunt, non oportere, ut hoc pronomine demonstretur totum id, quod sub sensibilibus accidentibus continetur, sed ex intentione loquentis posse, salva omni pro- prietate et veritate verborum , quando res plures sub eisdem accidentibus continentur, definiri, ac determinari pronomen illud ad designandam unam et non aliam rem; prse- sertim quando ea res, quse signatur, est pree- cipua, et majoris aastimationis; sicut, signato marsupio, vere dicimus, Hoc est aurum, quamvis aliquid argenti ibi etiam inclusum sit. Adde, quando substantia una intra aliam continetur, recte designari pronomine, hoc, etiamsi sola substantia continens per sua ac- cidentia sensibus objiciatur, ut prredictis exemplis constat. Posset autem hic manere substantia panis, et intra illam contineri cor- pus Christi, atque ita in ea, seu per eam de- signari. Sed horum auctorum sententia et multum favet hujus temporis heereticis, et nullo modo defendi potest. Nam Concilium Trident., sess. 13, cap. 4, expresse probavit praedictum fundamentum et verborum Christi expositionem, dicens : Quoniam Christus re- demptor noster, corpus id, quod sub speciebus panis offerebat, vere esse dixit, ideo persua- suni semper in Ecclesia Dei fuit, conversionem fieri totius substantidd panis , etc. Quibus verbis aperte docet, ex veritate verborum Christi collegisse Ecclesiam desitionem sub- stantiee panis; ergo ex veritate verborum, prout ab Ecclesia intellecta sunt, colligitur absentia panis. Et confirmatur, quia si nec sola preesentia sacramenti corporis Christi, nec veritas verborum ejus absentiam panis pos- tularent, gratis et sine fundamento videretur hoc assertum, ac persuasum Ecclesise. Dici tamen potest, Ecclesiam non fundari in veri- tate verborum, secundum omnem sensum, quem habere possuntper se, et nude sumpta, sed secundum illum sensum, quem Ecclesia intellexit. Sed licet hoc sit probabile, nihilo- minus verissimum etiam est, Ecclesiam inter- pretatam esse illa verba in sensu maxime proprio, quem verba prse se ferunt. Ut autem
intelligatur vis hujus rationis, et satisfiat ob- jectionibus, supponendum imprimis est, illud pronomen hoc, applicari posse, vel ad rem, quaa natura sua, aut ex arte et usu aliam con- tinet, et tunc in propria significatione de- signare posse substantiam contentam sub alia substantia, ut patet in exemplo adducto de marsupio, et idem est de dolio, cum dicimus, Hoc est vinum, vel oleum ; interdum vero applicatur rei seu substantias, qnse non est apta continere aliam, ut est, verbigratia, tri- ticum, et res similis, et tunc ex vi et proprie- tate sua , designat illam substantiam , quae proxime sub illis accidentibus continetur, neque potest aliam designare, sermonis pro- prietate ac veritate retenta, quia, ut supra diximus, pronomen hoc, prout in hac forma usurpatur, est signum sensibile demonstrans rem ad sensum, et non indicat directe et pro- prie ipsa accidentia (nisi fortasse prEedicatum interdum hoc requirat), sed demonstrat sub- stantiam materialem, sub accidentibus laten- tem, ac proxime sub illis contentam. Unde, quando talis substantia de se non est apta ad continendam aliam, nec accidentia nata sunt continere talem substantiam, ex vi illius vocis designatur illa substantia , quse sub talibus accidentibus continetur. Cum ergo panis de se non sit res apta nata ad continendam aliam, neque in hunc usum assumi soleat, si sub accidentibus illius adest substantia panis, illa demonstratur ex vi et proprietate talis pro- nominis. Et declaratur, nam si quis in pomo aurum includeret, et deinde diceret, Hoc est aurum, in proprio et simplici sermone non censeretur verum dicere, quia, cum pomum non sit de se res apta, nec usurpata ad conti- nendam aliam, absolute censeretur demons- trare id, quod proxime sub accidentibus pomi continetur; simile autem est in preesente.
- Replicatio. — Responsio. — Dices : hoc argumento probaretur, non posse ullo modo designari, in proprietate sermonis , corpus Christi sub ratione substantise contentse sub his accidentibus, quia illud pronomen natura et vi sua designat substantiam, quse sit pro- prium subjectum illorum accidentium; heec enim est usitata significatio et intelligentia illius vocis. Respondetur, hinc potius confir- mari quod intendimus; quamdiu enim sub illis accidentibus substantia panis contineturj non potest excludi a propria et usitata signi- ficatione ac demonstratione illius pronominis; postquam vero illa in aliam convertitur, quse vice illius sub eisdem accidentibus subest,
DISPtiTAT. XLIX, SECT. II.
jam non substantia panis, sed illa, qnpe loco illius substituitur, illo signo propriissime de- monstratur, quia nihil aliud est, quod ibi jam deinonstraripossit. Denique confirmatur, quia cum pronomen, hoc, substantiam ipsam sub accidentibus praesentem ostendat, et non lo- cum, vei partem ejus (nisi admitlatur magna improprietas et aequivocatio), de se cadit in totam substantiam sub accidentibus conten- tam, ac totam illam demonstrat, et ideo qui, demonstrato iigno, diceret, Hoc est materia prima, falsum est in rigore dicere, quia, licet ibi sit materia, tamen illud totum, quod ibi continetur, non est materia ; si autem Deus, ablata forma, sub illis accidentibus conserva- ret soiam materiam, jam vere diceretur, Hoc est materia, quia, Ucet illa accidentia de se non sint nata illam solam continere, tamen hic et nunc , jam de facto nihil aliud conti- nent; ita ergo dicendum est in prsesenti. Denique licet demus hsec omnia per se non sufficere ad convincendum inteilectum, tamen ut supra dicebam, nemo negare potest, quin hic sensus sit proprior et simplicior; Ecclesia autem a Spiritu Sancto edocta intellexit, Christum Dominum in hoc sincero ac proprio sensu fuisse locutum, et non sine mysterio fuisse usum illis pronominibus, ad suam sub- stantiam sub accidentibus designandam ac- commodatis. Huic rationi addi possunt con- gruentise. Prima , quia non expediebat ad significationem hujus sacramenti ibi manere substantiam panis cum corpore Ghristi; ne- cessarium enim erat, ut substantia ibi manens per sua accidentia primario significaretur; decuit autem solum Christum significari, ita ut queerenti, quid hoc sit, simpliciter respon- deatur esse corpus Christi, non panem. Se- cundo, hoc decuit propter adorationem, ut simpliciter et absolute exhiberi posset, sine ulla occasione et periculo erroris et idolola- trise, ut recte D. Thom. exposuit. Tertio, ut hoc modo mysterium hoc esset mirabilius, magisque declarans divinam potentiam; ac denique, ut Christi caro, quasi substituta loco substantise panis, quodam modo magis pro- prio fieret panis, ac cibus noster juxta illud : Panis, quem ego dabo, caro mea est. Et ex his omnibus intelligitur, doctrinam datam proce- dere tam de tota substantia panis, quam de singulis partibus integrantibus illius, quia, quando consecratur tota hostia, singulae par- tes consecrantur et transmutantur in corpus Christi , quod totum. sub singulis partibus specierum existit.
- Ad fundamentum primi erroris respon- sio. — Ad fundamentum igitur primi erroris negatur veritatem verborum Christi proprie ac simpliciter posse subsistere, si substantia panis sub speciebus manere dicatur, ut de- claratum est. Ad primam confirmationem, primo jam responsum est, materialem panem nonpossevere ac propriedici corpus Christi, neque ad hoc sufficere intimam preesentiam, neque Damascenus ad hoc utitur exemplo carbonis igniti, sed ad declarandum , hunc ccelestem panem esse corpus Christi divini- tati unitum. Unde dicitur secundo, hoc sacra- mentum interdum vocari panem, ut supra etiam (cum de nominibus ejus ageremus) no- tavimus, primo, quia ex pane confectus est, et speciem et figuram sensibilem panis re- fert, et panis usum retinet; cibat enim ho- minem et nutrit. Ita Remig. supra. Et in Scriptura ssepe res, quae fit per conversio- nem, ac mutationem alterius in ipsam, appel- latur nomine rei conversse, ut Joan. 2 : Cum vidisset architriclinus aquam vinum factam, ubi ipsum vinum adhuc aqua appeliatur. Sic etiam Exod. 7, virga Aaron, in serpentem conversa, virga appellatur; et Genes. 2, dixit Adam : Hoc nunc os ex ossibus meis. Secundo vocatur panis, quia in Scriptura sacra omnis cibus, praesertim si sit solidus, ac perfectus, hoc nomine solet appellari, quomodo manna, quod fuit potissima figura hujus mysterii , panis vocatnr Psal. 77, Sapientiee 16, quan- quam non absolute panis , sed cum addito, panis Angelorum dicatur, quod etiam in hoc sacramento observandum esse supra annota- vimus. Quandocumque enim vocatur panis, aliquid additur, quod excellentiam hujus panis indicet. Unde dicitur tertio , ipsum Christum, qui sub specie panis datur, vocari panem vitae, coelestem, et supersubstantia- lem, ut notarunt Cyprianus, Augustinus et Damascenus supra relati. Unde Damasc. : Cibus, inquit, panis ipse vitse, hoc est, Domi- nus noster Jesus Christus; et similia habet Ambros., 5 de Sacram., cap. 4, et in cap. Omnia, de Consecrat., dist. 2,dicens : Panem ipsum quem sumimus in mysterio, illum uti- que intelligo, qui manu Spiritus Sancti for- matus est in utero Virginis, et igne passionis coctus in ara crucis. Unde eleganter Hierony- mus super ad Titum 2, declarans verbum Graecum imovviov, interpretatur, idest, prse- cipuum, egregium, peculiarem , videlicet, qui descendens ait : Ego sumpanis vitse, qui de ccelo descendi; et similia habet Ezech. 18,
122 QU£ST
circa illa verba : Panem suum esurienti de- derit. Denique Christus ipse, Joan. 6, videtur satis aperte ita exposuisse, tum citatis verbis qum ponderavit Hieronym., tura in illis : Panis, quem ego dabo, caro mea est. Unde Paulus, 1 ad Corint. : Panis, quem frangimus, id est, quem sacrificamus et distribuimus, nonne communicatio corporis Christi est?
- Replicatio. — Solutio. — Sed urgent haeretici, quia Evangelistee dicunt : Ccenanti- bus eis, accepit Jesus panem, et benedixit, ac fregit , deditque discipulis suis. Ubi qua- tuor ponunt verba , accepit, benedixit, fregit, dedit; sed tria priora referunt ad verum materialem panem; ergo et ultimum. Res- pondetur primum, si verbum, benedixit. con- secrationem significet, falsum esse assump- tum , sed sensum esse , Accepit panem , consecravit, id est, in corpus suum mutavit, et tunc fregit, ac dedit. Deinde, si conceda- mus, benedictionem illam non esse eonsecra- tionem, sed aliquid prsevium, et similiter fractionem illam factam esse circa materia- lem panem , dicendum est , verbum illud , dedit, positum esse per anticipationem; prius enim dixit : Accipite, hoc est corpus meum. Unde idem sensus redit, scilicet, dedit panem, non qualis antea erat, sed consecratum, et ad sacramentalem usum paratum, sicut Genes. 18, clicitur de Abraham : Tulit vitulum, de- ditque puero, et coxit illum, et posuit coram eis; ubi constat , non fuisse omnino eumdem vitulura, quem tulerat, et quem posuit coram eis, sed substantialiter mutatum ; tum quia per modum unius, et una veluti continuata actione illa omnia fiebant, et circa eamdem rem secundum externam speciem, ideo etiam eadem continuata serie verborum narrantur.
1 1 . Ad secundam confirmationem, ex testi- moniis Patrum. Primum erat ex Gelasio, ad quod primum dicitur, verisimilius esse, istum librum non esse Gelasii P., quod aliqui inde conjectant, quia in Coneil. Chalcedonensi , cum multa alia ex Patribus contra Eutyche- tem referantur, nulla in eo fit mentio ejus libri Gelasii. Sed melius sumerent conjectu- ram ex eo quod auctor illius libri, scribens contra Eutychetem, nullam facit mentionem Concilii Chalcedonensis ; fuit enim Gelasius post illius Concilii tempora ; unde non poterat opus ejus a Concilio allegari. Si autem Gela- sius Papa esset auctor illius libri, non est verisimile prsetermissurum auctoritatem Con- cilii Ephesini et Chalcedonensis, acLeonis P., a quibus ille error potissime damnatus est.
LXXV, ABT. II.
Accedit, in eo libro multum laudari Euse- bium Ca?sariensem , cujus opera Gelasius P. inter apocrypha recensuit. Denique Theodo- retus, qui antiquior est Gelasio P., in dialogo contra Eutychetem , multa ex illo libello sumpsisse videtur, et ideo verisimile est, auc- torem illius libri fuisse Gelasium Caesariens., Graecum scriptorem ; cujus meminit Hiero- nymus, lib. de Scriptoribus Eccles. Ita opi- natur Can., lib. 6 de Locis, c. ult., ad 9, et Claudius, repet. 8, cap. 4. Secundo tamen hic exponi possunt illa verba , ut auctor Bi- biioth. Sanct. annotavit, non desinere na- turampanis, quoad proprietates et effectus panis, quia eodem modo nutrit sicut antea ; quee expositio eo facilius admitti potest, quod in aliis verbis ibi indicat transmulationem panis in corpus Christi, dum dicit, panem et vinum in divina transire. Ad verba, secundo loco ibi citata ex Chrys., eadem expositio accoramodari potest, prsesertim cum constet, Chrysoslomum aliis locis veram de transub- stantiatione doctrinam docuisse, ut hom. 83 in Matth., et saepe alibi; vera tamen res- ponsio est, illum Joannem Constantinopolita- num, cui illa epistola tribuitur, non fuisse Chrysostomum, sed quemdam alium, ut late ostendit Claudius supra, et latius Turrianus, lib. 1 de Euchar., cap. 18. Ad tertium ex Theodoreto optime quadrat expositio data , cum inquit, Non naturam mutans, scilicet; quoad externam speciem et sensibilem; vere enim illa, qure manent, sunt accidentia panis, quamvis non in pane maneant, sed sub illis positum sit corpus Christi ; unde ibidem ait, non esse attendendum ad naturam eorum , quee videntur, sed credendum mutationi , quee hic fit ex gratia.
- Ad fundamenta secundi erroris. — Ad fundamentum secundi erroris , primum , quod ad Rupertum altinet, Robertus Bellar- minus Sotum reprehendit, quod Rupertum excusare voluerit ab errore; non solum enim putat , non posse excusari ab errore, sed etiam fuisse primum auctorem erroris de im- panatione per hypostaticam unionem. Ego vero nec invenio, ubi Soto eom excusaverit, nam potius in eo loco, quem ipse citat, sci- licet in 4, dist. 9, quaj,st. 2, art. 2, illi tribuit hunc errorem. Deinde censeo, non fore re- prehensione dignum eum, qui varia hujus auctoris dicta observando, eum pie interpre- tari studuerit; sunt enim in praedictis ejus locis multa, quee indicare possunt, illum non habuisse erroneum sensum. Primo et pree-
DISPUTAT.
eipue, quia spepe utitur nominc conversionis, maxime Joan. 6. ubi seepius et verissime et elegantissime explicat hoc mysterium ; et Iractans illa verba : Pater meus dat vobis pa- nem de ccelo verum, dicit, panem in veram subslantiam corporis Christi clivina virtute converti. Qaod vero non loquatur de pane, quod fiat corpus Christi ratione unionis , patet, tum quia idem dicit de vino, scilicet verti in sanguinem, quod per solam unionern non posset esse verum ; tum etiam quia dicit, illud corpus esse ipsum, et quod de ccelo des- cendit, et sumptum est ex Virgine , quia Christus dixit, Hoc est corpus, quod pro vobis tradetur ; quod etiam non potest verificari de corpore panis ratione unionis, ut nos etiam supra argumentabamur. Prseterea ibidem dicit, hseretieos decipi , eo quod panis et vinum nihil de externa specie mutarint, prop- ter quod putant non esse vere facta corpus et sanguinem Domini ; et subdit : Crede, quia panis iste sensibilis, et vinum, quamvis nihil de exteriori specie mutatum. sit, in alium transierint, et in illum cibum potumque con- versa sint, qui Angelorum victus est. Deni- que tractans eadem verba , panis, quem ego dabo, caro mea est, inquit, panem, ut vitam det ssternam, in carnem suam transmutari. Nomina autem conversionis, et transmutatio- nis non videntur cum hypostatica unione quadrare; nunquam enim ille dixit, humani- tatem esse conversam in divinitatem propter hypostaticam unionem. Videtur ergo posse pie explicari, suppositis praedictis ejusdem auctoris verbis, et conjecturis, si distingua- mus in pane, substantiam et speciem sensi- bilem, el intelligamus. Christum esse factum panem , non materialem, sed panem vitee, assumendo panem, non quoad substantiam, sed quoad speciem sensibilem, quam sibi ali- quo modo univit. Unde in citato loco Exod. aperte dicit, panem secundum exteriorem speciem , quas sensibus subjicitur, non mu- tari; quod inferius explicans dicit, panem non esse mutatum in carnis saporem, nec vinum in sanguinis horrorem. Denique non minus expressa videntur verba Theocloreti, et tamen pie exponimus propter alias ejus- dem sententias. Cur ergo non poterit idem fieri in Ruperto? Postremo, si alicui videntur lam expressa verba Ruperti, ut expositionem non patiantur, non immoror; potuit enim errare; si tamen erravit, a culpa et perti- nacia excusatur, quia nondum erat res tam aperte explicata et definita, quoacl hanc par-
XLIX, SECT. II. 123
tem de absentia subslantiaj panis; nam pr;c- scnliam corporis Christi ille nunquam ne- gavit; et hoc ipsum aliqui de Theodorelo respondent; unius enim, vel aiterius Doctoris lapsus non potest Calholieee veritati prsejudi- care.
- Pra:termissa ergo auctoritate Ruperti, ad rationem factam negatur, proprietalem ac veritatem verborum Christi requirere hypostaticam unionem panis, vel cum ea sola salvari posse, ut probatum est. Ad sanctos vero Patres, comparantes hoc saeramentum cum mysterio incarnationis, respondeo, eos uti illa comparatione, vel, ut unum opus ad- mirabile ac divinum credibile faciant per aliud mirabilius et divinius, vel, utperquan- dam proportionem et analogiam unum per alium explicent ; intercedit enim quasdam analogia, quia Christus aliquo modo conjun- gitur accidentibus panis, et ratione illorum denominatur panis. Quod vero non intendant docere unionem esse similem, et ejusclem ra- tionis, constat, quia docent Christum non esse materialem panem, quo corpus refici- tur, sed ccelestem ac divinum reficientem animas; tenet ergo illa similitudo solum in hoc, quocl, sicut in Christo sunt duse naturre, ex quibus constat, ita in Eucharistia sunt duae res, scilicet, corpus Christi, et species panis, ex quibus aliquo modo inter se con- junctis hic divinus panis et Eucharistiee sa- cramentum coalescit, ut supra disput. 4, ex Irenaeo, Augustino, et aliis Patribus compro- bavimus, essentiam hujus sacramenti decla- rando, etnonnulla etiam adduximus disp. 10, sect. 3, explicandounionem, quse interChrisli corpus et species sacramentales intercedit.
\ 4. Dubium. — Solutio. — Sed quaeret ali- quis (esto, ita sit, substantiam panis non ma- nere sub speciebus cum corpore Christi) an sit de fide certum , non manere in rerum na- tura ; posset enim alibi manere cum acciden- tibus aliis, vel, si non tota substantia, saltem materia ejus sub forma aeris, vel alia simili, et hoc satis esset ad veritatem verborum Christi. Non est ergo, unde sit de fide cer- tum, substantiam illam omnino ac substan- tialiter desinere ; preesertim quia , ut infra videbimus, Scotus et alii censent, hoc satis esse ad conversionem et transubstantiatio- nem, scilicet, ut substantia expellatur, ne sub his accidentibus maneat , et alia loco illius inducatur, sive substantialiter una fiat, et alia desinat, sive non. Respondeo, nihilo- minus certum omnino esse, substantiam pa-
QILEST. LXXV, ART. II.
nis et vini substanlialiter desinere esse, in qua sententia omnes Theologi conveniunt, ita explicantes hoc mysterium. Patres etiam, et Concilia in hoc sensu docent, fieri conversio- nem substantialem, et ipsa ratio conversionis substantialis hoc requirit, ut infra videbimus. Ratio vero est fere eadem, scilicet, quia veri- tas verborum Christi hoc requirit, si non fingantur nova miracula, quse sine ratione et auctoritate temere fingenda non sunt; non potest enim tota substantia materialis pri- vari quanlitate et omnibus accidentibus suis, quin naturaliter desinat esse substantialiter ; quia ergo hic substantia panis expellitur, ne sub suis accidentibus maneat, pro comperto habuit Ecclesia, ab Spiritu Sancto edocta, simpliciter non manere in rerum natura , quod prsesertim certissimum est de tota sub- stantia ; quid vero de materia sentiendum sit, in sequenti sectione dicam.
SECTIO III.
Utrum aliqua pars physica substantiae panis et vini maneat sub speciebus consecratis.
1 . Sententia asserentium manere formam panis et non materiam, in Eucharistia. — In superiori sectione ostensum est; non manere suppositum , neque integram naturam panis et vini. Nunc videndum superest, de parti- bus naturee, materia, scilicet, et forma ; postea vero dicemus de existentia et subsistentia , et de gradibus communibus et genericis; nam de his omnibus, etiam inter Catholicos, non- nulla sententiarum diversitas reperta est. De partibus vero integrantibus non oportet mo- vere qusestionem; nam eadem est de illis ratio, quae de tota substantia, quia singulse earum in totum Christum convertuntur ; unde de singulis verificantur verba : Hoc est cor- pus meum; in singuiis ergo substantia panis et vini convertitur. Igitur circa partes essen- tiales est prima opinio, post consecrationem manere formam panis. ut D. Thom. infra refert, art. 2, et sunt, qui hanc opinionem tribuant Scot., dist. 12, queest. 6; Major., qusest. 1; Gabr., qusest. 2, et lect. 25 in canon., eo quod sentiant formam, qua panis constituitur in esse panis, esse accidentaiem. Ex quo sequi videtur illam formam manere post consecrationem , sicut manent csetera accidentia. Sed hi auctores non dicunt ma- nere formam substantialem illius rei seu sub- stantise, quee est panis; quocirca, nec aucto-
rem aliquem invenio, qui hanc sententiam defenderit, nec rationem, qua niti potuerit.
Altera est opposila, manere materiam et non formam. — Secundus error est, manere materiam panis, quae sit subjeclum acciden- tium et totius conversionis. Hasc fuit antiqua sententia, ut refert Bonavent., d. 11, art. 1, queest. 2, etScot., quasst. 3, art. 2, et tribui- tur iEgid., Theorema. 1 et 2. Sed praecipuus ejus defensor fuit Durand., dist. 1 1 , queest. 3, qui potissimum motus est, ut mysterium con- versionis panis in corpus Christi faceret in- telligibile; est enim propria conversio, quando subjectum manet idem sub utroque termino; et confirmat, quia Patres explicant hanc conversionem per illam, quae fiebat in ali- mento, quando Christus convertebat illud in corpus suum, ut constat ex Damasc, lib. 4, cap. 14, et Theoph., Joan. 6. Ubi propterea conversionem hanc transformationem appel- lant; et similiter comparant hanc conversio- nem cum aliis conversionibus formalibus , aquse in vinum, virgse in serpentem, etc, ut patet in Ambros., libro de Myst., cap. 9; Cyrillo Hierosolymit., Cateches. 4 Mystag. ; Gregorio Nysseno, in Orat. Catechet., et aliis infra citandis.
De fide est, facta consecratione solumma- nere in Eucharistia accidentia panis. — Prin- cipio statuendum est fidei fundamentum, ex quo csetera omnia definienda sunt, scilicet, post consecrationem tantum manere acciden- tia panis, sub quibus Christus continetur. Haec propositio sub his terminis jam est de fide; priora enim Concilia, prassertim Roma- num contra Bereng. coactum, et Lateranens. sub Innocent. III, in c Firrniter, de Sum. Trinit. et fid. Cathol., et Constant., sess. 8 et 15, et Florentin., in decreto Eugenii , so- lum definierant, substantiam converti ; postea vero additum est, totam substantiam con- verti; sic enim Trident., sess. 13, c 4, docet, totam substantiam panis converti in corpus, et totam substantiam vini in sanguinem Christi; non enim sine mysterio addit Concil. particulam, totam, ut nimirum significaret, quidquid substantiee est in pane, totum id converti; quod magis explicans can. 2, dixit, mysterium hoc perfici per conversionem totius substantise panis et vini; et addit, manen- tibus duntaxat speciebus panis ; ubi acci- dentia species vocat, juxta usitatum Theo- logorum morem. Unde Concil. Coloniense, part. 7, cap. 15, rectissime dixit : Quid enim panis, vinique species post consecrationem
DISPUTAT. XLIX
sunt, nisi species sacramentales et accidentia sine subjecto? et similiter in c. Omnia, de Consecrat., dist. 2, ex Ambrosio dicitur, post consecrationem nihil aliud manere, nisi acci- dentia panis, et corpus Domini. Ratio autem hujus veritatis petenda est ex institutione, voluntate et verbis Christi, ut in sequentibus magis explicabimus, afferendo congruentias hujus institutionis.
Prima conclusio. — Post consecrationem non manent formse panis et vini, et est de fide. — Et hoc supposito, dico primo , post con- secrationem non manere formam substantia- lem panis et vini. Est certa secundum fidem; et ita in ea conveniunt omnes Theologi cum D. Thom. hic, art. 6, et in 4, dist. 11, ubi Bonavent., art. 1, quaest. 2; Richard., art. 1, qusest.2, et reliqui;HugoVict., lib. 2, part. 8, cap. 9; Innocent., lib. 4 de hoc myst., cap. 8 et 19; el probatur ex principio posito, quia forma subslantialis non est accidens; sed se- cundum fidem , post consecrationem non manent, nisi accidentia : ergo. Et confirmatur primo, quia alias non esset transubstantiatio integra ; quia non esset conversio totius sub- stantise, sed alterius tantum partis. Confir- matur secundo, quia vel illa forma maneret in materia; et ita non maneret illa forma, sed totus panis ; vel separata ; et hoc fieret, vel quia esset naturale lali fonnee; et hoc dici non potest, alias illa forma esset imma- terialis; vel ex speciali miraculo, et hoc etiam dici non potest, quia nullum habet funda- mentum, neque in forma hujus sacramenti, neque in alia ratione, vel auctoritate, neque utile aut conveniens est huic mysterio ; acci- dentia enim conservantur, quia sensibus per- cipiuntur; et ita deserviunt, ad occultandum mysterium, et conservandam fidem Christi. At vero substantialis forma, cum omnino in- sensibilis sit, non potest ad rationem sacra- menti deservire, et cum ipsa ex natura sua indigeat materia sustentante, non magis po- testper se esse, vel rationem subjecti subire, quam quantitas; ergo, nulla ratione manet, etjuxtahunc discursum interpretandae sunt rationes, quas D. Thom. affert infra, art. 6.
Dubium. — Responsio. — Sed quaeres : quid si aliquis negaret, formam panis esse substantialem, et ideo affirmaret, manerefor- mam panis? nunquid in fide erraret? Tho- mistee enim videntur eam sententiam ut erroneam damnare, ut videre licet in Cajet. hic, art. 6; Soto, dist. 9, queest. 2, art. 6; Ledesma , quasst. 6, art. 6; et eodem fere
SECT. III.
cap. 11 et 14.
modo loquitur Bellarm., lib. 3 Respondeo, duplicitcr posse intelligi illam asserlionem : primo si juxta antiquum Philo- sophorum errorem, quis arbitretur, panem, et vinum, et hujusmodi res alias non consti- lui, et distingui per formas substantiales, sed solum per accidentia, quibus substat unum et idem subjectum, sive illud appelletur ma- teria prima, sive simplex quaedam substantia completa ; et hoc sensu invenio Greg. de Va- lentia, lib. 2 de Transubst., cap. 7, explican- tem in hunc modum sententiam Ruperti locis in superiori sectione citatis, ut dicat asse- ruisse Rupertum, non mutari consecratione naturam et essentiam panis, quia non rnulan- tur ac identia, quibus formaliler constituitur in esse panis. Sed non video, quid eum mo- verit ad hoc tribuendum Ruperto, quia in locis ibi citatis nullum habet fundamentum , et ipse non citat locum alium; neque ego invenire potui, ubi Rupertus neget formas substantiales, aut veram transmutationem substantialium rerumnaturalium. Itaque haec sententia non est Ruperti; et illam asserere plus esset, quam temerarium ; nam praeter apertum errorem in Philosophia, pugnat cum multis principiis fidei. Quapropter certum est, aliquam formam substantialem hic trans- mutari. Alio ergo sensu negare quis posset, illam esse formam substantialem propriam panis, sed communem massae ac pultibus, et aliis id genus : proprium vero constitutivum panis, Ut sic, esse accidens aliquod, quia panis ut sic non dicit solum rem naturalem, seu substantialem, sed artificialem, qute forma accidenlali completur; atque hocsensu, etiam si sola accidentia maneant, posset quis di- cere, formam panis manere; sicut posset dici manere formam domus , conservata quanti- tate cum eadem figura, etiam si tota substan- tia lignorum, ac lapidum periret; et hoc sensu in re nihil est periculi ; pendet enim ex re philosophica valde dubia ; nam fides solum docet, totam substantiam panis, quee est sub illis accidentibus, converti et desinere esse; an vero illa substantia ut sic sit panis, vel tantum ut affecta aliquo accidente, nihil de hoc docet fides ; qui tamen sic opinaretur, dicere deberet , manere formam artificialem panis, non lamen formam absolute. Nam per formam panis jam omnes intelligunt formam illius substantise, quae est panis ; et simpli- citer probabilius est, panem substantialiter differre a massa, ut supra diximus. 6. Secunda conclusio. — Post consecratio-
126 QU^ST. LXXV, ART. II.
nem non manet materia panis, ei oppositum est error in fide. — Dico secundo, post conse- crationem non manere materiam panis. Con- clusio est de fide, et sententia Durandi error in fide reputatur a gravissimis Theologis, Palud., Cajetan., Soto, et aliis; et, ut ego existimo, etiam tempore Durandi erat hse- resis, quia tunc etiam erat de fide transub- stantiari panem in corpus Christi , ex defini- lione ConciL Lateran. sub lnnocentio III, et ex traditione Sanctorum; quamquam ipse heereticus non fuerit, quia sine contumacia id asseruit, et cum subjectione ad Ecclesiam ; addunt vero aliqui, etiam hoc non fuisse de fide, quia adhuc in Philosophia non est cer- tum, materiam esse partem quiddilatis sub- stantiee materialis; sed hoc nihil juvat, quia quicquid sit de quidditate subhac voce, tamen omnino indubitatum est, materiam esse par- tem substantiee, et substantialiter componere panem; qui ergo dicit totam substantiam, materiam etiam includit. Sed Concil. Trident. apertius hoc declaravit addendo particulam exclusivam, et dicendo, dumtaxat manere accidentia; evidens autem est materiam non esse accidens. Preelerea argumenlor ratione, quia, si materia panis manet, vel manet in- formata aliqua forma, vel non ; posterius nec Durand. dicit, nec in alicujus mentem venire potuit. Quseram enirn rursus, an in illa ma- leria maneant subjective accidentia panis; et hoc dici non polest sine haeresi, quia de fide est, accidentia manere sine subjecto; et prseterea est contra veritatem formas, quia proxime contentum sub his accidentibus non esset corpus Christi, sed materia panis; vel maneret illa materia sine accidentibus panis, et sine ulla forma substantiali, et hoc esset novum inusitatum miraculum, impertinens omnino ad hoc sacramentum , et sine ullo fundamento; vel manet illa materia infor- mata aliqua forma substantiali, et hoc dici non potest ; quia neque illa esse potest forma panis, alioqui maneret pams; neque aliae quaecumque, prseler animam Christi ; quia, preelerquam quod esset impertinens, et sine ullo fundamento, non minus certum est, non manere sub illis accidentibus substantiam cujuscumque alterius rei, quam panis , ut patet, tum ex necessitate formas, tum ex se- paratione accidentium ab omni subjecto. De- nique non potest illa forma esse aniina Christi (quee est sententia Durandi), primo, quia jam non esset transubstanliatio, sed transforma- tio per veram corruptionem panis, et genera-
tionem novi corporis, vel saltem novas partis corporis Christi, quod est contra Ecclesiee traditionem et definitionem, et est per se absurdissimum; quid enim indignius est et absurdius, quam existimare gloriosam ani- mam, et impassibile corpus Christi esse nunc in continua resolutione partium materialium? Quotiescumque enim consecratur sacramen- tuuj, anima Christi incipiet informare novam materiam; et quoties species sacramentales corrumpuntur, corrumpetur pars corporis, anima Christi informati; alioqui oporteret nunc Christi animam informare pene infini- tam materise molem; unde rursus fit, ex vero corpore Christi generari vermes per veram corruptionem ejus, vel partis illius, quce ornnia Durandus non ducit incommoda , cum sint absurdissima. Quin potius ait , etiam post Christi resurrectionem accidisse , ut cum Christus comedebat, alimentum converteretur in substantiam corporis gloriosi, non necessi- tate, sed potestate, et voluntate; sed in hoc etiam valde errat. Nam licet Christus vere comederit post resurrectionem , ad verita- tem corporis viventis demonstrandam , non tamen in substantiam Christi cibus ille con- versus est, de quo superiori tom. dictum est.
- Secundo qusero a Durando, utrum anima Christi in Eucharistia simul informet corpus, quod habet in coelo, et materiam panis, vel solam panis materiam, ita ut sub illis speciebus corpus ipsum Christi, quocl est in ccelo, non contincatur? si hoc posterius dicat, est plane haerelicum, ut patet ex verbis Christi : Quod pro vobis tradetur, et : Quipro vobis effundetur, quse supra contra impana- tores adduximus; omnia, quse ibi dicta sunt, ad hoc improbandum sufficiunt; ostendunt enim, illud idem corpus, quod in ccelo est, quodque in cruce pependit, esse sub specie- bus sacramentalibus; si vero primum dicat, ponit quoddam miraculum , quod nec in verbis Christi habet fundamentum (nam ipse solum dixit, hoc esse corpus suum, quod cru- cifigendum erat pro nobis), neque in aliqua auctoritate vel ratione, et sine ulla prorsus necessitate, quia vel negare debet conversio- nem in ipsum Christi corpus, quocl pro nobis traditum est, quod etiam est hsereticum; vel ad illam explicandam nihil confert hoc aliud corpus ex materia panis de novo productum ; et praeterea ponit quid monstrosum, et non minus absurdum, quam sit impanatio, quod recte nolavit Alan., lib. , cap. 35 ; oportebit
DISPUTAT. XLIX
enim, ut Christus in sacramento vel habeat duo corpora, vel unum majus quam hafceat in ccelo. Neque ftmdamentum Durandi ali- cujus est momenli, ut ex dictis patet, et la- tius disputat. sequent. Exempla vero quibus Sancti utuntur, non afferunlur, ut in omni- bus sint similia; imo, quia nullum hujusmodi inveniri potest, varia usurpant, vel hancesse veram et realem conversionem , vel posse Deum supernaturales conversiones efficere, vel ut declarent, hic esse per conversionem verum ac proprium corpus Christi. Quod vero heec conversio alterius rationis sit ab omnibus conversionibus naturalibus, variis nominibus, ac rationibus declarant, ut se- quente disputatione videbimus.
Objectio. — Responsio. — Sed dicet ali- quis, non esse de fide, esse vel non esse materiam in rebus; quomodo ergo potest esse de fide hic non manere materiam? Respon- detur, per se et directe esse de fide, hic non manere particulam aliquam panis, quicquid illa substantia sit; unde posita materia in rebus, ut necessario in lumine naturee po- nenda est, sequitur juxta principia fidei, non posse manere materiam.
Objectio altera. — Solutio. — Dices tan- dem : quid si aliquis confiteretur, materiam panis non manere sub accidentibus panis;
SECT. IV.
SECTIO IV.
negaret tamen substantialiter desinere esse, sed manere, v. gr., in aere circumslante sub forma ejus?contra hoc enim non procedunt rationes factee, neque ex verbis formaa potest aliud colligi. Respondetur, hunc non esse tam claruni errorem in fide, esse tamen valde temerarium id asserere contra omnium Scho- lasticorum doctrinam, et contra id, quod vi- dentur docere Patres, et Concilia; et preeterea, quia eadem ralione posset quis dicere, con- servari in rerurn natura lotam substantiam panis, tamen alio in loco, et sub aliis acci- dentibus, quod est conlra veritatem con- versionis et transubstantiationis, ut infra ostendam; ac preeterea est novum genus miraculi, sine fundamento; substantia enim panis separata a suis accidentibus naturaliter esse desinit. Rursus materia illius, cum non disponatur ad aliam formam, non potest na- turaliter illam recipere; ergo ex hoc mysterio necessario sequitur substantialis desitio to- tius substantiee, et materiae ejus, si non fin- gantur temere nova miracula.
Utrum post consecrationem maneat aliquis realis modus, seu gradus, vel entitas rnetaphysica sub- stantice panis.
'I . Subsistentiam panis manere in Eucha- ristia docent aliqui. — Duas. seu tres falsas sententias circa hanc queestionem reperio. Prima est, manere post consecrationem sub- sistentiam panis, destructa natura integra ejus. Ita sentit Godofr., Quodlib. 8, q. 16, ut refert Paludan., dist. '12, quaest. 3; et Pi- cus Mirand., in Apolog., qutest. 9, defendit, hanc sententiam esse possibilem, nihil affir- mando. Fundamentum est, quia subsislentia est distineta a natura; ergo potest conservari sine illa. Rursus tantum illud desinit in pane, quod convertilur in corpus Christi ; sed in corpus Christi non potest converti subsi- stentia, sed sola natura, quia in Christo sola natura humana est creata, subsislentia vero est increata, in quam non potest fieri conver- sio ; ergo converlilur natura, et manet sub- sistentia, quee deserviet, ut per illam subsi- stant accidentia.
Alii manere existentiam. — Secunda opinio esse potest, manere existentiam sub- stantialem panis, quam hoc tempore mo- derni aliqui Thomistee defendunt. Et fundari potest, supponendo duo principia metaphy- sica : primum est, existentiam esse realitalem omnino distinctam ; ex quo colligunt, posse conservari sine essentia, sicut e contrario in humanitate Christi existimant conservatam esse essentiam sine existentia propria. Unde applicari potest fundamentum factum pro prima sententia, quia in Christo Domino so- lum est essentia creata , et non existentia , quia conversio solum fieri potest in id, quod creatum est; quod autem non convertitur ex pane, manet post consecrationem ; ergo ma- net existentia panis. Secundum principium est, accidentia non habere proprias existen- tias, sed existere eodem esse, quo existit substantia, in qua sunt; ex quo fit, necessa- riam hic esse existentiam panis, ut per illam existant acciclentia, quee manent, quia, ut D. Thom. docet infra, queest. 77, existunt per idem esse, quod antea habebant.
Alii manere eamdem substantiam , quse antea erat panis, factam per conversionem cor- pus Christi. — Tertia opinio negat, manere aliquiclsubstantiee panissub eadem differentia specifica, sub qua antea erat. Affirmat tamen,
QILEST. LXXV, ART. II.
hanc individuam entitatem, vel substantiam, quse antea erat panis, per conversionem fieri eorpus Christi, et ita manere. Hanc senten- tiam insinuat Henric, Quodl. 9, quasst. 9, et Quodl. 11, quasst. 4; praecipue tamen tribui solet Cajet., qui multuru illam insinuat infra art. 3, circa solutionem ad 3, ubi seepe re- petit, manere, quod erat panis, et explicat illud relativum quod, referre substantiam, et veram realitatem, quse manet, et est corpus Chnsti, et infra concludit, pronomen hoc in verbis consecrationis designare hanc sub- stantiam, quse est panis, non sub esse panis, sed absolute; et illam dicit esse corpus Christi in fine prolationis verborum; similia vero habet in art. 4. Ubi in primo dubio dicit, id, quod erat panis, per conversionem fieri id? quod est corpus Christi ; et in fine dicit, illud relativum, quod, referreeamdemsubstantiam; et hanc sententiam Cajetan. et modum lo- quendi ejus, approbat Richard., art. 14, circa principium;Waldens. etiaminterdum videtur ita loqui, tom. 2 de Sacr., c. 48, 68, 69; imo et D. Thom. in 4, dist. 1 1 , q. 1 , art. 2, ad 1 , dicit, in hac conversione , terminum a quo, scilicet, substantiam panis, converti in ter- minum ad quem , scilicet corpus Christi, non ut sit sub ipso, sed ut sit ipsummet. Adducit etiam Cajelan. locutiones Ambros., 4 de Sacr., cap. 4 et 5, ubi sic inquit : Si tanta vis fuit in sermone Domini Jesu, ut in- ciperent esse, qux non erant, quanto magis operatorius erit, ut sint, quae erant , et in aliud commutentur. Ssepe etiam Patres, ut disput. sequente videbimus , dicunt, panem fieri corpus Christi ; et in cap. Berengarius, dicitur, panem et vinum, quse in altari po- nuntur, post consecrationem esse corpus et sanguinem Chrisli. Quse verba non possunt in alio sensu vera esse. Fundamentum vero hujus sententise esse potest, quia, nisi saltem hoc modo substantia seu entitas panis ma- neret in corpore Christi, nulla esset conver- sio, sed annihilatio potius panis. Et confirmari potest ex D. Thom. infra, quaesl. 77, art. 5, et in 4, dist. 12, qua^st. 1 , arl.3, qusestiunc. 4, ubi dicit, non posse reproduci panem conver- sum in corpus Christi, nisi per conversionem corporis Christi in ipsum; quod non potest esse verum, nisi quia entitas, et substantia panis manet aliquo modo in corpore Christi, in quo absorbetur et imbibitur; quia, si sub- stantia panis omnino desiisset , quid impe- diret, quominus Deus posset illam iterum producere absque mutatione corporisChristi?
Prima conclusio. — Non manet subsi- stentia. — Dico primo , in hoc sacramento non manere subsistentiam seu suppositalilatem panis. Probatur primo ex verbis Concil. Trident. : nam heec subsistentia non est acci- dens; dixit autem Concilium , manere dun- taxat accidentia. Deinde, quia si subsistentia dicitur manere, ut aiebat Godofr., ut sit ve- rum ac proprium subjectum accidentium , illud est contra fidem traditam in Concil. Constant., sess. 8. Si vero dicitur manere, ut terminet, et subsistere faciat accidentia, illud imprimis non est necessarium, quia non oportet, ut accidentia illa subsistant propria subsistentia substantiali. Deinde non est pos- sibile, tam ex parle accidenlium, quam ex parte subsistentiae createe. Primum patet, quia, si accidentia terminarentur et subsiste- rent tali subsistentia, oporteret fieri novum miraculum unionis cujusdam hypostaticse in- ter quantitatem panis, et subsistentiam panis, nam sine hac unione nova, non potest intel- ligi quantitas illa subsistens tali subsistentia magis post consecrationem , quam antea; prius enim non erat quantitas unita subsi- stentiae immediate, sed rei subsistenti, ra- tione naturse, et propterea non subsistebat, sed inheerebat; ergo, si postea subsistit, et terminatur nova subsistentia , oportet, ut nova unio quasi hypostatica facta sit; at vero accidens non est capax talis unionis, ut in materia de incarnatione diximus, osten- dendo, hac de causa accidens non esse imme- diate assumptibile a Verbo; et licet non esset omnino impossibile, esset vanum, et super- fluum, tantum et tam novum miraculum sine fundamento affirmare. Secundum patet, quia juxta veriorem sententiam , subsistentia est modus naturee, et non res, omnino realiter ab illa distincta; quando autem duo se habent lanquam res et modus, licet res possit manere sinemodo, non tamen modus sine re, quia non affert secum entitatem propriam, sed ex in- trinseca ratione sua identificatur rei, cujus est modus, ut agendo de subsistentia latius in materia de incarnatione declaravimus.
Ad fundamenta primse opinionis respon- sio. — Neque contra hanc conclusionem obslat fundamenlum primae opinionis; jam enim ostensum est, non obstante distinctione sub- sistentiee a natura, non posse subsistentiam manere, destructa natura, et quamvis posset, in prresenti mysterio non esset necessarium. Ad aliam vero confirmationem, scilicet, sub- sistentiam panis non posse converti in sub-
DISPUTAT. XLIX, SECT. IV.
sistentiam corporis Christi, quee increata est, et ideo manere, negatur consequentia; primo, quia facere potest Deus, ut suppositum inte- grum convertatur in naturam alterius corpo- ris. Deinde, quia sicut subsistentia corporis Christi est in hoc sacramento, non ex vi con- versionis, sed per concomitantiam, ita in- telligi potest, subsistentiam panis desinere esse, non ex vi conversionis, formaliter lo- quendo, sed per concomitantiam , scilicet, quia ipsa natura panis desinit esse, sine qua non potest manere subsistentia panis.
- Secunda conclusio. — Non manere exi- stentiam panis. — Evasio. — Impugnatur. — Dico secundo , post consecrationem non ma- nere existentiam substantialem panis. Ha3C conclusio est omnium Theologorum, prseter eos, quos supra commemoravimus. Probatur primo ex principiis fidei : unum est, quod tota substantia panis convertatur; nomine vero totius substantiee non intelligitur essen- tia abstracta, et prsecisa ab existentia, sed intelligitur substantia completa, prouterat in rerum natura, quse maxime existentiam in- cludit, tanquam proprium et inlrinsecum ac- tum constituentem hanc entitatem in esse actualis entitatis ; imo sicut productio, ita et conversio potissimum fit ratione existentia?, utalibi latius tractatum est. Alterum est, post consecrationem duntaxat manere accidentia, ut Concil. Trident. dixit. Existentia autem substantise panis non est accidens, ut omnes quotquot sunt Philosophi docent, et est per se evidens, quia, vel est ipsamet entitas substan- tise, ut substantia actualis est, vel intrinsecus actussubea rationeillam constituens. Respon- det tamen quidam auctor ad hanc Concilii de- finitionem , quod qui ad pauca respiciunt, fa- cile hallucinantur; sienim(inquit) sophisticus argumentator attenderet, eo ipso quod Con- cilium definit accidentia manere, definire etiam, manere cum existentia, videret, con- sequentiam sui argumenti nullam esse, quia dictio exclusiva non excludit a concomitanti- bus; unde non excludit existentiam ; ad fidei autem mysterium nihil refert, quod illa exi- stentia sit res distincta a substantia, necne. Sed, si quis attente consideret, facile, ut existimo, intelliget, hanc fugam non enervare vim testimonii Concilii Trident.; verum est enim, illud non excludere existentiam acci- dentium; quod tamen non excludat existen- tiam substantiee, falsum est. Quod si licet alicui dicere, existentiam substantise non ex- cludi, quia esl connexa cum existentia acci-
XXI,
dentis, pari ratione posset alius assumere licentiam dicendi, manere illam rem, quae est forma panis, quia posset in metaphysica opi- nari, formam esse ipsam existentiam rei, vel omnium proprietatum ejus; et Durandus pos- set confingere , materiam esse existentiam quantitatis, et ideo manere. Deinde conse- quenter posset quis opinari, manere subsisten- tiam panis, quod prorsus falsum est , et tamen necessarium sequitur, loquendo magis proba- biliter et consequenter in illa sententia, qure necessario supponit, existentiam esse rem distinctam a substantia etseparabilem ab illa; qui autem hoc sentiunt, probabilius et conse- quentius dicunt, existentiam substantialem esse ipsam subsistentiam. Unde ulterius ex illo principio posset quis opinari in materia de incarnatione, manere inhumanitate Christi subsistentiam creatam, non ut per illam sub- sistat humanitas, sed ut per eam existant accidentia ; cum Concilia negant, manere sub- sistentiam in humanitate Christi, posset esse licentia explicandi, non manere ut sic, id est, ut respicit humanitatem et terminat illam; manere autem, ut respicit accidentia. Denique non deberent hi auctores negare, manere in humanitate Christi existentiam substantialem creatam, saltem ut per eam existant acciden- tia, nisi velint dicere, etiam accidentia huma- nitatis existere per existentiam increatam Verbi ; atque adeo tam immediate esse unita Verbo, sicut animam et corpus, quod inaudi- tum est et improbabile; Concilium ergo Tri- dentinum , absolute excludendo quicquid substantiale est , satis significavit , nullum substantialem actum esse necessarium , ut accidentia existant et conserventur.
- Evasio. — Impugnatur. — Secundo principaliter probatur conclusio ex meta- physicis principiis. Primum enim, quod sub- stantia pereat et maneat existentia ejus, impossibile est, cum nihil aliud sit perire, quam amittere esse existentiee, nam esse essentice immutabile est, nisi ratione exi- stentite. Dicent, substantiam amittere esse, non quia ipsum esse in se destruatur, sed quia desinat actuare hanc naturam, vel sub- stantiam. Sed heec responsio fingit sub- stantiam esse velut subjectum existentias, hanc vero esse actum realiter distinctum ab illa, quod in prima philosophia, et in materia de incarnatione probavi esse impossibile, quia actualitas existentise est ita intima rei, prout est vera, realis et actualis entitas, ut nullo modo discerni possint tanquam actus et
130 QILEST
potentia receptiva, quia separata existentia, etiam per intellectum, solam intelligitar ma- nere potentia objectiva; nam si intelligitur manere aliquid actu ens, illud est existens; sed de hoc latius dictis locis; unde ex hoc principio, falsum est fundamentum, quo nite- batur illa sententia ; scilicet, accidentia reali- ter dislincta a substantia , realiter existere per ipsam existentiam substantias, quia in universum impossibile est, quod aliqua enti- tas existat per entitatem a se realiter distinc- tam. Sed non solum posito hoc principio, sed etiam admisso, quod existentia sit res dis- tincta ab essentia, est falsum illud fundamen- tum, quia supposita illa distinctione, existen- tia comparatur ad essentiam , ut actus ad potentiam ; sicut ergo essentise substantise et accidentis sunt diversarum rationum et ordi- num, ita requirunt actus, re ipsa distinctos; loquor enim de accidentibus, quse realiter a substantia distinguuntur. Vel aliter compara- tur essentia ad existentiam, sicut principium vel radix ad actum vel terminum ab illa manantem, aut sicut principium formale ad effectum formalem, quasi secundarium; ergo si principia sunt omnino diversa, erunt etiam diversse existentipe. Denique existentia sub- stantise est existentia simpliciter, et natura sua postulat intrinsecum terminum subsis- tentia?; existentia autem accidentis natura sua est imperfecta , et postulat per modum ter- mini unionem ad alterum, a quo sustentetur; sunt ergo distinctse, ut aperte docuit D. Thomas in his articulis, et in tota hac qusestione, et supra, qusest. 17, art. 2, et 4 contra Gent., cap. 1 4, et seepe alias ; et Cajetan., de Enle et essent., c. 7; et Palud.; Soncin., 7 Metaph., qusest. 5; et Scotus in 2, dist. 12, qusest. 1 .
- Dubium. — Sed quaeres, qua certitudine tenenda sit hsec conclusio; nam Dominicus Bannes, cum in priori editione primae partis simpliciter docuisset, existentiam substantia- lem panis manere, ut per eam existant acci- dentia panis, in posteriori ita illam retracta- vit, ut tamen probabiliter posse sustineri dicat, solum, quia probabile est, accidentia non habere existentiam prseter existentiam substantiee, et dicit, se consuluisse Theologos doctissimos. qui ita censuerint. Ego vero, cum multum de hac re cogitaverim, nunquam in eam sententiam adduci potui, ut credcrem eam opinionem esse probabilem, imo nec to- lerabilem in Theologia, et cum plures etiam, eosque doctissimos de hac re consuluerim, neminem aliter sentientem inveni; quin po-
LXXV, ART. II.
tius legiapud Pic. Mirand., in citato loco, cum ipse de hac re Romse qusestionem movisset, a pluribus Theologis judicatum esse, non posse sine errore defendi, manere in hoc sacra- mento existentiam substantialem, quibus ipse contradicere non est ausus, loquendo de mys- terio, prout factum est, licet contenderit po- tuisse aliter fieri. Deinde eliam in Metaphy- sica, illa opinio, quod accidentia, realiter a substantia distincta, non habeant propriam existentiam, revera, non est probabilis, quia nec ratione firma utitur, neque habet auctorem gravem. Nam licet fortasse Sotus in philoso- phia id interdum insinuaverit, non tamen rem ex professo disputans et examinans; et postea in 4, disp. 10, tota q. 2, contrarium aperte supponit. Ac denique, quamvis illa opinio esset probabilis, non tamen omne id, quod ex metaphysica opinione probabile colligitur, est in Theologia probabile; alioqui etiam dici posset, esse probabile, manere materiam in hoc sacramento, quia manetquantitas, etpro- babile est, materiam esse eamdem rem cum quantitate; vel formam panis manere, quia opinio est, formam illam esse accidentalem, quod tamen simpliciter damnatur a Thomis- tis, ut alienum a doctrina fidei; et facile esset
*similia exempla afferre, qute docent, quando ex opinione metaphysicasequi videtur aliquid in Theologia, quod doctrinee fidei non est con- sentaneum, sed videtur adversum, aut quae- rendam esse probabilem viam ad vitandum tale consequens, et negandam consecutionem, vel si hsec inveniri non potest, illud esse suf- ficiens argumentum ad judicandum, illam opinionem metaphysicam esse improbabilem potius, quam e converso. Theologia enim, quse suprema sapientia est, judicat de infe- rioribus doctrinis et illas corrigit, non e con- trario. Quocirca idem judicium ferendum est in prsesenti controversia ; si ex illo principio metaphysico vitari nullo modo potest, quin sequatur, existentiam substantialem manere in hoc sacramento, hoc est sufficiens argu- mentum, ut illud judicetur improbabile; si tamen quis mordicus vellet illud defendere, potiusdebelnegare consequenliam, et dicere, naturaliter quidem accidentia existere illo modo, tamen ablata substantia, Deum illis conferre novam existentiam, qua existant; et licet praedictus auctor dicat, eum desipere, qui ita sentit, et mihi quidem absolute loquen- do idem videatur, supposito tamen illo alio
errore, existimo fore, ut hoc modo minus desipiat.
DISPUT. XLIX
- Tertia conclusio. — Dico tertio : post consecrationem non manet eadem numero entitas vel substantia, queefuitpanis,sub esse corporis Christi. Haec est aperta sententia D. Thomse hic, et art. 3, ad 3, et art. 4 et 8, ubi negat, in transmutalione, quee fit in hoc sacramento, manere aliquid commune utri- que termino, praeter accidentia panis et vini, et idem in 4, dist. 1 I , qusest. \ , art. 4; et eam late defendit Soto, dist. 9, queest. 2, art. 4; Ledesma, queest. 16, art. 4; qui contrariam sententiam Gajetano tribuunt -et eam impu- gnant; sed fortasse Cajetanus, licet in modo loquendi minus proprie et caute loquatur, tamen in re non sentit contra hanc conclusio- nem, ut apertius explicabo in commentario art. 4 D. Thom., ubi Cajetanus nonnulla dicit, quee non possunt vera esse, nisi supposita hac sententia, prsesertim illud, scilicet, quod possit a Deo reproduci idem numero panis, absque conversione corporis Christi in ipsum, quod etiam docent Capreol. in 4, dist. 11, q. 1, art. 3, ad \ Scoti contra 2 conclus.; et Ferrar., 4 contra Gent., cap. 63, qui proinde possunt pro hac sententia afferri. Nam aperte supponunt totalem distinctionem numericam inter corpus Christi et panem, etiam ut sunt hsesubstantiee, seu entitates; non ergo manet heec entitas panis in corpore Christi. Proba- tur autem primo ex principiis fidei ; sequitur enim ex illa sententia, primo, non totam sub- stantiam panis converti, quia, quod manet, non convertitur; dicitur autem manere illa substantia, prout hsec substantia vel entitas esl. Sequitur secundo, non manere duntaxat accidentia panis, quia heec entitas vel sub- stantia panis non est accidens, et manere dicitur. Sequitur tertio, non esse omnino idem corpus Christi, quod est in ccelo, et quod est in sacramento, quoad enlitatem vel substan- tiam suam, quod est contra fidem; patet se- quela, quia corpus, quod est in sacramento, est illa entitas, vel substantia, quse fuit panis; corpus autem, quod est in coelo, non est illa substantia, neque illa entitas, quia non est creatum ex illa. Quin potius sequitur quarto, hsec corpora saltem numero distingui, quod ita declaro, quia ante consecrationem heee entitas panis distinguebatur numero a cor- pore Christi, quod est in coelo, et tamen post consecralionem dicitur manere eadem numero entitas vel substantia sub esse corporis Christi in sacramento; ergo corpus Christi, prout est in sacramento, est res et substantia numero distincta ab eodem corpore, prout est in ccelo;
SECT. IV.
non enim potest manere eaclem numero enti- tas, et non distingui numero suo realiter ab eo a quo per se ipsam clistinguebatur. Quin potius cum per conversionem dicatur heoc entitas, vel substantia mutare specificationem suam, et ita ex pane transire ad esse corporis Christi, necesse est, ut illud esse corporis Christi, quasi individuetur per hanc substan- tiam, quam contrahit. Uiteriusque sequitur quinto, sub cliversis speciebus sacramentali- bus multo magis esse corpora Christi numero distincta, quia sub illis erant panes numero distincti, non solum in esse panis, sed etiam in esse hujus entitatis et substantiee; unde posita fide, quod in omnibus his sacramentis est iclem corpus Christi, sequitur ulterius, non solum idem corpus Christi esse in pluri- bus locis, sed etiam esse plures entitates rea- liter inter se distinctas, quod est mysterium quodammodo majus mysterio Trinitatis, quia una res finita erit idem realiter cum innume- ris rebus absolutis et infinitis, quse antea inter se tam essentia, quam supposito distin- guebantur.
- Secundo principaliter probatur conclu- sio ex principiis metaphysicis. Primo, quia non potest, mutata essentia rei, manereeadem numero entitas; quia per illam constituitur in esse hujus entitatis ; sed hsec entitas vel sub- stantia, queeest panis, essentialiter est panis. Non enim constituitur hsec entitas per sola preedicata transcendentalia, seu generica, sed per propria et specifica : ergo. Secundum principium, quod ex hoc colligitur, est, non posse fieri transmutationem realem inter dif- ferentias specificas, manente eodem individuo generis sub illis, tanquam subjecto manente sub utroque termino, ut, quod ex leone fiat equus, manente eodem individuo animalis, quia hsec compositio est metaphysica, et ex- trema non realiter, sed ratione formali tantum distinguuntur. Ergo fieri non potest, ut ma- neat heec entitas, vel eadem numero substan- tia, quee fuit panis, sub esse corporis Christi; quod si non manet eadem numero entitas vel substantia, ut sic, nihil omnino manet de sub- stantia et enlitate panis, neque ut erat panis, neque ut erat hsec subslantia, aut hoc ens. Nam individuum substantise, vel entis, quod sub illis accidentibus incipit, omnino est nu- mero distinctum. Tanclem confirmatur, quia, si hic fieret transmutatio solum in his, quee sunt propria panis, et non in his, quse sunt communia, etiam si substantialia sint, conse- quenter dicendum esset manere materiam,
132 QU£ST. lxxv, ART. III
ut materia prima est, et eamdem formam sub
eommuni ratione formas.
\ \ . Responsio ad fundamentum tertise sen- tentise. — Ad fundamentum tertise sententiae non potest exacte responderi usque ad se- quentem disputationem, ubi explicabimus , quomodo panis non annihilatur, sed vere convertitur in corpus Christi, et explicabimus locutiones inter terminos hujus conversionis. docendo cum D. Thom. hic, art. 4, et q. 78, art. 5, panem non proprie fieri corpus, sed ex pane corpus. Gonfirmatio vero ibi adducta potius contrarium persuadet; nam certum est, posse Deum, conservato corpore Christi in sacramento, iterum producere, seu creare eamdem substantiam panis, quae transubstan- tiata fuerat, ut docent Cajetan., Capreol., et Ferrar., locis citatis; signum est ergo, illam entitatem panis non manere proprie in corpore Christi, nec realiter, nec formaliter, sed so- lum esse conversam in illud; et ideo dicitur id, quod erat panis, esse nunc corpus Christi, sumendo vage illud relativum, quod, quantum ad rationem contenti sub speciebus, sub qui- bus corpus Christi quasi loco panis constitui- tur, et quodammodo illius officium subit; ac propter eamdem causam dici potest secundum naturee ordinem, non posse eamdem numero substantiam panis redire, nisi per conversio- nem corporis Christi in ipsam, quia deberet redire sub eisdem numero accidentibus, et ila explicant D. Thomampr8edictiauctores,et etde eadem reiterum dicemus in sequentibus.
ARTICULUS III,
Utrum substantia panis vel vini post consecrationem hujus sacramenti annihiletur (4, dist. 11, quaest. 1, art. 2, et 4 contra, cap. 63, et Quodlib. 5, art. 11, et Quodlib. 9, art. 5, ad 3, etl Gor. 11, lect. 5, col. 5).
\ . Ad tertium sic proceditur . Videtur, quod substantia panis post consecrationem hujus sacramenti, annihiletur, ac in pristinam ma- teriam resolvatur. Quod enim est aliquid cor- porale, oportet alicubi esse. Sed substantia panis, quse est quiddam corporale, non manet in hoc sacramento, ut dictum est (art. preec), nec etiam est dare aliquem locum, ubi sit. Ergo non est aliquid post consecrationem. Igi- tur aut est annihilata , aut in prsejacentem materiam resoluta.
- Prseterea, illud quod est terminus a quo, in qualibet mutatione non remanet, nisi forte in potentia materise, sicut cum ex aere fit ignis, forma aeris non manet, nisi in potentia
muterise, et similiter , quando ex albo fil ni- grum. Sed in hoc sacramento substantia panis et vini se habet, sicut terminus a quo; corpus autem vel sanguis Christi, sicut terminus ad quem; dicit enim Ambros. in lib. de Officiis (in lib. de His qui mysteriis initiantur, c. 9, a med., tom. 4, refertur de Consecr , dist. 2, cap. Ante) : Ante benedictionem alia species nominatur ; post benedictionem corpus Christi significatur. Ergo facta consecratione sub- stantia panis vel vini non manet, nisi forte resoluta in suam materiam.
- Prseterea, oportet alterum contradicto- rium esse verum. Sed hsec est falsa : Facta consecratione , substantia panis vel vini est aliquid. Ergo hsec est vera : Substantia panis vel vini est nihil.
Sed contra est, quod Augustinus dicit (lib. 83 Queest., quaest. 21, in med., tom. 4) :Deus non est causa tendendi in non esse. Sed hoc sacramentum divina virtute perficitur. Ergo in sacramento non annihilatur substantia pa- nis aut vini.
Respondeo dicendum, quod quia substantia panis vel vini non manet in hoc sacramento, quidam impossibile reputantes, quod substan- tia panis vel vini in corpus vel sanguinem Christi convertatur, posuerunt, quodper con- secrationem substantia panis vel vini, vel resolvitur in prsejacentem materiam, vel quod annihilatur. Prsejacens autem materia , in quam corpora mixta resolvi possunt, sunt quatuor elementa. Non enim potest resolutio fieri in materiamprimam, ita quod sine forma existat, quia materia sine forma esse non potest. Cum autem post consecrationem nihil sub speciebus sacramenti remaneat, nisi cor- pus et sanguis Christi, oportebit dicere, quod elementa, in quse resoluta est substantia panis vel vini, inde discedant per motum localem, quod sensu perciperetur . Similiter etiam sub- stantia panis vel vini manet usque ad ulti- mum instans consecrationis . In ultimo autem instanti consecrationis jam est ibi substantia corporis vel sanguinis Christi, sicut in ultimo insianti generationis jam inest forma. Unde non erit dare aliquod instans, in quo sit ibi prsejacens materia. Non enimpotest dici, quod paulatim substantia panis, vel vini resolvatur in prsejacentem materiam, vel successive egre- diatur de loco specierum , quia si hoc inci- peret fieri in ultimo instanti suse consecra- tionis, simul sub aliqua parte hostise esset corpus Christi cum substantia panis, quod est contra prxdicta (in isto art. et preec).
QU/EST. LXXV, ART. IV.
Si vero hoc incipiat fieri ante consecrationem, erit dare aliquocl tempus , in quo sub aliqua parte hostixneque erit substantia panis, neque erit corpus Christi, quod est inconveniens, et hoc ipsimet perpendisse viclentur . Undeposue- runt aliud sub disjunctione, scilicet, quod vel annihiletur, vel in prsejacentem materiam re- solvatur. Sed nec hoc potest esse, quia non est dare aliquem modum, quo corpus Christi ve- rum esse incipiat in hoc sacramento , nisi per conversionem substantix panis in ipsum, quse quidem conversio tollitur, posita vel annihila- tione substantix panis, vel resolutione inprx- jacentem materiam. Similiter etiam non est dare, unde talis resolutio, vel annihilatio in hoc sacramento causetur, cum effectus sacra- menti significetur per formam. Neutrum autem horum significatur per hxcverba formx ; Hoc est corpus meum. Unde patet, prxdictam posi- tionem esse falsam.
Ad 1 ergo dicendum, quod substantia panis vel vini, facta consecratione, neque sub specie- bus sacramenti manet, neque alibi. Non tamen sequitur, quod annihiletur. Convertitur enim in corpus Christi. Sicut non sequitur, si aer, ex quo generatus est ignis, non sit ibi vel alibi, quod sit annihilatus.
Ad 2; dicendum, quod forma, qux est ter- minus a quo, non convertitur in aliam for- mam, sed una forma accedit alteri in subjecto, et ideo prima forma non remanet, nisi in potentia materix. Secl hic substantia panis convertitur in corpus Christi, ut supra dictum est (in corp., et in art. praeced.). Unde ratio non sequitur.
Ad 3, dicendum, quod licet post consecra- tionem hsec sit falsa : Substantia panis est ali- quid, id tamen, in quod substantia panis est conversa, est aliquid. Et ideo substantia panis non est annihilata.
COMMENTARIUS.
Conclusiones D. Thom. — Prima est panem in Eucharistia non annihilari; secunda, non resolvi in prsejacentem materiam. — Respon- det D. Thomas duabus assertionibus. Prima est, panem non annihilari, quia verba formse tantum efficiunt quod significant; non signi- ficant autem annihilationem, sed conversio- nem panis in corpus Christi, cui annihilatio repugnat, quia terminus annihilationis est, non esse simpliciter; terminus autem conver- sionis est aliud esse. Altera est, panem non resolvi in praejacentem materiam; quam ea-
dem fere ratione confirmat, quia videlicet verba formse neque significant hanc resolu- tionem in preejacentem materiam, sed solum conversionem in corpus Christi ; ex qua non modo non sequitur illa resolutio, sed etiam cum illa stare non potest, quod longo discursu D. Thom. declarat, cujus littera satis est per- spicua. Solum est tam in hoc, quam in aliis articulis hujus materiae observandum, quod et Cajet. infra notavit quaest. 77, art. 5, non esse mentem D. Thom. docere, esse simplici- ter impossibilia, vel contradictionem impli- cantia, quee assumit; sensum illius esse, in hoc mysterio non esse sine fundamento fin- genda vel multiplicanda miracula, sed ea so- lum asserenda, quse ex verbis seu significa- tione formee, supposita fide et interpretatione Ecclesiee, necessario consequuntur ; et ideo omnia, quae hujusmodi non sunt, et naturali virtute fieri non possunt, dicuntur in hac materia impossibilia, quamvis absolutam con- tradiclionem non implicent; et ita facile ex- poni possunt multa, quee tam in hoc articulo, quam in aliis hujus materiee dicuntur.
ARTICULUS IV.
Utrum panis possit converti in corpus Christi (infra, art. 6, corp.,el art. 8, corp., et ad 3; et 4, dist. 11, quaest. 1, art. 1, quaest. 2,ad 1, et qusest. 3, ad 3, et art. 3, q. 1 per tot. ; et 4 contra, c. 63; et Quodlib. 5, art. 11; et opusc. 2, cap. 8; et 1 Cor. 115 lect. 4, col. 6, et lect. 5, col. 3).
\ . Ad quartum sic proceditur. Videtur, quod panis non possit converti in corpus Christi. Conversio enim quxdam mutatio est. Sed in omni mutatione oportet esse aliquod subjec- tum, quod prius est in potentia, et postea est in actu; ut enim dicitur 3 Physic. (tex. 6) : Motus est actus existentis in potentia. Non est autem clare aliquod subjectum substantix panis et corporis Christi, quia de ratione substantise est, quocl sitnon in subjecto, utdicitur in Prse- dicamentis (in cap. de Substantia). Non ergo potest esse, quod tota substantia panis conver- tatur in corpus Christi.
- Prxterea, forma illius, in quod aliquid convertitur , de novo incipit esse in materia ejus quod in ipsum convertitur , sicut cum aer convertitur in ignem prius non existentem, forma ignis incipit de novo esse in materia aeris , et similiter cum cibus convertitur in hominem prius non existentem, forma hominis incipit esse de novo in materia cibi. Si ergo panis convertitur in corpus Christi, necesse est, quod forma corporis Christi de novo in-
134 QILEST. LXXV, ART. IV.
cipiat esse in materia panis, quod est falsum. Non ergo panis convertitur in substantiam corporis Christi.
- Prxterea, ea qux sunt secundum sedi- versa, nunquam unum eorum fit alterum, sicut albedo nunquam fit nigredo. Sed subjectum albedinis fit subjectum nigredinis, ut dicitur in \ Physic. Sed sicut duse formx contrarix sunt secundum se diversx (utpote principia formalis differentise existentes),ita dux mate- rise signatse sunt secundum se diversse, utpote existentes principia materialis distinctionis . Ergo non potest esse, quod hsec materia panis fiat hsec materia, qua individuatur corpus Christi, et ita nonpotest esse, quod substantia hujuspanis convertatur in substantiam corpo- ris Christi.
Sed contra est, quod Eusebius Emiss. dicit (ex homil. 10. Refertur de Consecr., dist. 2, cap. 35) : Novum tibi et impossibile esse non clebet, quod in Christi substantiam terrena et mortalia convertuntur.
Respondeo dicendum, quod sicut supra dic- tum est (art. \ hujus qusest.), cum in hoc sa- cramento sitverum corpus Christi, nec incipiat ibi esse de novo per motum localem, cum etiam nec corpus Christi sit ibi, sicut in loco, ut ex dictis patet (art. 2 hujus qurest.), necesse est dicere, quod incipiat ibi esse per conversionem substantise panis in ipsum. Hsec tamen con- versio non est similis conversionibus naturali- bus, sed est omnino supernaturalis , sola Dei virtute effecta. Unde Ambrosius dicit in lib. de Sacram. (1. 4, c. 4) : Accipe quemadmodum sermo Christi mutet, quando vult, instituta naturx; consuetudo est ut non generetur homo nisi ex viro et muliere; vides ergo quia contra instituta et ordinem homo est natus ex Vir- gine. Ut et lib. de lnitiandis (c. 9, a med.) : Liquet , quod prxter naturse ordinem Virgo generavit, et hoc quod conficimus corpus, ex Virgine est; quidergo quxris naturse ordinem in Christi corpore, cumprseter naturam sit ipse Dominus Jesus partus ex Virgine. Et super illud Joan. 6 : Verba quse ego locutus sum vobis, scilicet, de hoc sacramento, spiritus et vita sunt, dicit Chrysostomus (Homil. 46 in Joan., ante med., tom. 3) : Id est, spiritualia sunt, nihil habentiacarnale, neque consequen- tiam naturalem, sed eruta sunt ab omni tali necessitate, qux interra, et a legibus, quxhic positx sunt. Manifestum est enim , quod omne agens agit in quantum est actu. Quodlibet au~ tem agens creatum, est determinatum in suo actu, cum sit determinati generis et speciei; et
ideo cujuslibet agentis creati actio fertur super aliquem determinatum actum; determinatio autem cujuslibet rei in esse actuali est per ejus formam. Unde nullum agens naturale, seu creatum, potest agere, nisi ad immutatio- nem formx, et propter hoc omnis conversio, qux fit secundum Jeges naturx, est formalis. Sed Deus est actus infinitus, ut in prima parte habitum est (q. 7, art. 4, et q. 25, art. 2), unde ejus actio se extendit ad totam naturam entis. Non igitur solum potest perficere con- versionem formalem, ut scilicet diversx formx sibi in eodem subjecto succedant, sed conver- sionem totius entis, ut, scilicet, tota substan- tia hujus convertatur in totam substantiam illius. Et hoc agitur divina virtute in hoc sa- cramento. Nam tota substantia panis conver- titur in totam substantiam corporis Christi, et tota substantia vini in totam substantiam san- guinis Christi. Unde hxc conversio non est formalis, sed substantialis , nec continetur inter species tnotus naturalis , sed proprio nomine potest dici transubstantiatio .
Ad \ ergo dicendum,, quod objectio procedit de mutatione formali, quia formx proprium est in materia vel subjecto esse. Non autem habet locum in conversione totius substantix. Unde cum hxc conversio substantialis importet quemdam ordinem substantiarum, quarum una convertitur in alteram, est sicut in subjecto in utraque substantia, sicut ordo et numerus.
Ad 2; dicendum, quod illa objectio procedit de conversione formali seu mutatione, quia oportet sicut dictum est (in corp., et art. 3), formam esse in materia vel subjecto . Non autem habet locum in conversione totius substantix , cujus non est accipere aliquod subjectum.
Ad 3, dicendum, quod virtute agentis finiti non potest forma in formam mutari, nec ma- teria in materiam. Sed virtute agentis infiniti, quod habet actionem in tolum ens, potest talis conversio fieri, quia utrique formx et utrique materix est communis natura entis, et id, quod est entitatis in una , potest auctor entis convertere in id, quocl est entitatis in altera, sublato eo, per quod ab illa distinguebatur .
COMMENTARIUS.
1 . Conclusio D. Thom. est panem converti in corpus Christi. — Quamvis de potestate sit queeslio, mens tamen D.Thom. est inquirere, an revera in hoc sacramento talis conversio fiat. Unde respondet, non solum possibilem, sed etiam necessariam esse hanc conversio-
Qll.llST. LXXV, ART. IV.
m
nem, ut Christus hic esse incipiat, sine muta- tione locali, quain conclusionem colligit ex principiis positis in art. 2. Deinde vero de- clarat hanc conversionem esse supra omnem naturse ordinem, quia virtute agentis natura- lis solum polest fieri conversio formalis, qua3 fit per successionem formarum in eodem sub- jecto, quia naturale agens (inquit) cum sit finitum, et habeat determinatum esse per formam suam, solum agit ad immutationem formas, id est, solum potest agere ex prse- supposito subjecto; et ideo lantum potest con- vertere et immutare, aliquid inducendo, et expellendo formam a subjecto; in hac autem conversione fit transmutatio totius substan- tife in totam substantiam, nullo manente com- muni subjecto; et ideo supernaturalis est, et singularem rationem habet, etspecialinomine transubstantiatio dicitur, ac denique a solo agente virtutis infinitas fieri potest.
- Objectio contra D. Thom. — Solutio. — Replicatio. — Solutio. — ln solutione ad pri- mum et secundum videri potest D. Thom. do- cere contraria ; nam in priori dicit, conver- sionem hanc fieri in utraque substantia, panis scilicet et corporis Christi, tanquam in sub- jecto ; in posteriori vero simpliciter negat7 hanc conversionem habere subjectum. Dicen- dum vero est mentem D. Thom. esse, hanc conversionem, prout est effectio quaedam vel transitus unius substantiee in aliam, non ha- bere proprium subjectum, ex quo fiat, vel quod maneat sub utroque termino, ut elegan- ■ter explicat infra art. 8. Cum ergo in hac so- lutione ad primum dicit, conversionem esse in terminis tanquam in subjecto, non loquitur de ipsa conversione proprie, et ratione sui, sed ratione ordinis et successionis substan- tiarum, quam connotat, vel includit; verba enim illius sunl : Cum hxc conversio substan- tialis importet quemdam ordinem substantia- rum, quarum una convertitur in alteram, est in utraque substantia, sicut in subjecto, sicut ordo et numerus. Non ergo formaliter ipsa conversio, sed ordo illam consequens dicitur esse in utraque substantia. Dices : substantia panis non manet in instanti conversionis ; quomodo ergo potest esse subjectum ordinis? Respondetur : hic ordo, et successio, cum sit inter ens et non ens, solum est relatio ratio- nis, fundata in quadam denominatione ex- trinseca ; cujus relationis et denominationis recte intelligitur esse quasi subjectum id, quod prseteriit, ut constat in omnibus rebus, quse inter se habent ordinem prioris et poste-
rioris in successione temporis, et in terminis aquo, et aclquem, omnis mutationis, seu con- versionis. Circa solutionem ad tertium habet Cajet. longum commentarium ; breviter ta- men duo in ea solutione explicat D. Thom. : primum est, cur possit Deus totum ens om- nino in aliud commutare, et convertere, quod non possent agentia creata ; et rationem in- quit esse, quia ratio entis utrique termino est communis, et Deus est auctor totius entis; sicut ergo omne ens obedit Deo lam ad agen- dum, quam ad patiendum omne id quod non involvit contradiclionem, quia subditur Deo, ut auctori, ita (inquit D. Thomas) potest Deus omnino convertere unum ens in aliud, quia est utriusque auctor; unde constat D. Thom. loqui de ente creato; constat etiam, rationem ejus communem esse omni superna- turali transmutationi, et non solius transub- stanliationis propriam, quia revera non pote- rat aliam magis propriam afferre. Secundo indicat D. Thom. modum hujus conversionis, dicens posse auctorem entis convertere id, quod est in una re, in id, quod est in altera, sublato eo, per quod distinguuntur; in quo verbo fundare videtur Cajetani sententiam supra tractatam; sensus tamen D. Th. non est obscurus; solum enim dicit, totam entitatem unius rei posse converti in aliam, sublatis propriis preedicatis rei conversae, et manen- tibus in re, ad quam fit conversio, prsedicatis communibus utrique termino; non quidem eisdem numero (nunquam enim id D. Thom. excogitavit), sed gradu, aut genere; quod eo- dem fere modo accidit in conversione for- mali; solumque est differentia, quia in ea manet idem numero subjectum commune, quod nonmanet in hac conversione; et Cajet. etiam certe non videtur ab hac expositione alienus; dicit enim, hanc conversionem non esse intelligendam per abstractionem, vel se- parationem unius gradus, vel rationis forma- lis ab alia, scilicet superioris ab inferiori, ita ut intelligatur manere gradus superior, et fieri conversio in inferiorem ; sic enim (in- quit) non converteretur tota substantia ; non ergo intelligit manere eamdem rem numero secundum gradum superiorem ; alias non pos- set fieri conversio, nisi praedicto modo. Unde inferius subdit, panem secundum specificam rationem ita converti, ut neque in se, neque in suo simili maneat; secundum rationem autem, in qua communicat cum alia re, ma- nere, non in seipso, sic enim, inquit, non con- verteretur, sed in sibi simili; et propterea
QUjEST. lxxv, art. V.
dicitur salvari formalis ratio ejus; non ergo videtur Cajet. male sensisse de re ipsa; non- nullas vero locutiones habet, quse omnino vitandae videntur; dicit enim : Post conver- sionem panis, entitas conversa, entitas quse- dam est, quod D. Thom. nusquam dicit; sed potius substantiam , vel entitatem panis post conversionem non esse aliquid, quia jam transiit in aliam entitatem. Alia propositio Cajet. est : Res conversa ita salvatur secun- dum commune , ut eorum prszdicationem sus- cipiat. Quod non video, quomodo possit esse verum, quia sicut panis non est panis, ita neque substantia ; neque ergo ita servantur preedicata communia, ut de re conversa dici possint; sed ut dici possint de re, in quam fit conversio, et fortasse hoc dicere voluit Cajet.
ARTICULUS V.
Utrum in hoc sacramento maneant acciclentia panis et vini post conversionem (supra, art. 2, ad 3, et infra queest. 76, art. 1, ad 3; et 4, d. 11, qusest. 1, art. 1, queest. 2, et dist. 12, qusest. 1, art. 1, quaest. 2; et 1 Cor. 11, lect. 5, et 6).
\ . Ad quintum sic proceditur. Videtur, quod in hoc sacramento non remaneant acci- dentia panis et vini; remoto enim priori remo- vetur et posterius. Sed substantia estnatura- liter prior accidente, ut probatur Metaph. (lib. 7, text. 4, tom. 3) ; cum igitur, facta consecratione, non remaneat substantia panis in hoc sacramento, videtur, quod non possint remanere accidentia ejus.
Prseterea, in sacramento veritatis non debet esse aliqua deceptio; sed per accidentia judicamus de substantia. Videtur ergo, quod decipiatur humanum judicium, si remanenti- bus accidentibus, substantia panis non rema- neat. Non ergo hoc est conveniens huic sacra- mento.
Prseterea, quamvis fides nostra non sit subjecta rationi, non tamen est contra ratio- nem, sed supra ipsam, ut in principio hujus operis dictum est (q. 1 , art. 2 et 8, et 2. 2, q. 1, q. 4 et 5, et q. 10, art. 1). Sed ratio nostra habet ortum a sensu; ergo fides nostra non debet esse contra sensum Est autem contra sensum, dumsensusjudicat essepanem, etfides credit esse substantiam corporis Christi. Non ergo hoc est conveniens huic sacramento, quod accidentia panis subjecta sensibus maneant et substantia non maneat.
Prseterea, illud, quod manet conversione facta, videtur esse subjectum mutationis. Si
ergo accidentia panis manent conversione fac- ta, videtur, quod ipsa accidentia sint conver- sionis subjectum, quod est im,possibile ; nam accidentis non est accidens. Non ergo in hoc sacramento debent remanere accidentia panis et vini.
Sed contra est, quod August. dicit in lib. Sentent. Prosperi : Nos in specie panis et vini, quam videmus, res invisibiles, id est, carnem et sanguinem honoramus (refertur de Consec, dist. W, cap. Nos autem).
Respondeo dicendum, quod sensu apparet, facta consecratione, omnia accidentia panis et vini remanere. Quod quidem rationabiliter per divinam providentiam fit . Primo quidem, quia non est consuetum hominibus, sed horribile, carnem hominis comedere et sanguinem bibere. Et ideo proponuntur nobis caro et sanguis Christi sumenda sub speciebus illorum, quse frequentius in usum hominibus veniunt, scili- cet panis et vini. Secundo, ne hoc sacramen- tum ab infidelibus irrideretur , si sub specie propria Dominum nostrum manducaremus. Tertio, ut dum indivisibiliter corpus et san- guinem Domini nostri sumimus, hoc proficiat ad meritum fidei.
Ad \ ergo dicendum, quod sicut dicitur in lib. de Causis (in propos. \ , habetur hic liber inter opera Arist., tom. 3), effectus plus de- pendet a causa prima, quam a causa secunda. Et ideo virtute Dei, qui est causa prima omnium, fieri potest, ut remaneant posteriora, prioribus sublatis.
Ad 2, dicendum, quod in hoc sacramento nulla est deceptio; sunt enim ibi secundum rei veritatem accidentia, qu& sensibus dijudican- tur. Intellectus autem, cujus est proprium objectum substantia, ut dicitur in 3 de Anima (text. 29, tom. 3),per fidem a deceptione prx- servatur.
Et sic patet responsio ad 3. Nam fides non est contra sensum; sed est de eo, quod sensus non attingit.
Ad 4, dicendum, quod hsec conversio non proprie habet subjectum, ut dictum est (art. 4 hujus queest., ad \ et 2); sed tamen accidentia, qux remanent, habent aliquam similitudinem subjecti.
COMMENTARIUS.
In hoc articulo nihil circa corpus ejus occurrit notandum , quia tam assertio , quam congruentise D. Thomae satis perspicuse. In solutione autem ad 1 , rationem indicat , ob
QU/EST. LXXV, ART. VI.
quam potest accidens a substantia separari, quam infra, qusest. 77, art. 1, ex professo disputat. In solutione vero ad 2 et 3, agit de cognitione subslantise, quse ex sensibilibus speciebus consecratis acquiri potest; de qua re clicemus commodius infra , quaest. 77, disput. 16, sect. 1 .
ARTICULUS VI.
Utrum facta consecratione remaneat in hoc sacramento forma substantialis panis (infra, qnsest. 77, art. 1, et 6, corp.; et 4, dist. 11, queest. 1, art. 1, queest. 3, et dist. 12, queest. 1, art. 2, quasst. 3, corp.; etQuodlib. 9, art. 5, ad 1; et 1 Cor. 11, lect. 4, fin.).
\ . Adsextum sic proceditur. Videtur, quod facta consecratione , remaneat in hoc sacra- mento forma substantialis panis. Dictum est enim, quod facta consecratione, remanent ac- cidentia. Sed cum panis sit quoddam artifi- ciale, etiam forma ejus est accidens. Ergo remanet, facta consecratione.
Prseterea, forma corporis Christi est anima; dicitur enim% de Anima (tex. 4 et 6, tom. 3), quod animaest actus corporis physici potentia vitam habentis. Sed non potest dici, quod forma substantialis panis convertatur in animam. Ergo videtur, quod remaneat, facta consecratione.
Prseterea, propria operatio rei sequitur formam substantialem ejus. Sed illud, quod remanet in hoc sacramento, nutrit, et omnem operationem facit, quam faceret panis exi- stens. Ergo forma substantialis panis remanet in hoc sacramento.
Sed contra, forma substantialis panis est de substantia panis. Sed substantia panis con- vertitur in corpus Christi, sicut dictum est (art. 2 et 4 hujus qua?st.). Ergo forma sub- stantialis panis non manet.
Respondeo dicendum, quod quidam posue- runt, quod facta consecratione , non solum remanent accidentia panis, sed etiam forma substantialis ejus. Sed hoc esse non potest. Primo, quia si forma substantialis panis re- maneret, nihil depane converteretur in corpus Chrisli, nisi sola materia. Et ita sequeretur, quod non converteretur in corpus Christi to- tum, sed in ejus materiam, quod repugnat formx sacramenti, qua dicitur : Hoc est cor- pus meum. Secundo, quia, si forma substan- tialis panis remaneret, aut remaneret in ma- teria, aut a materia separata. Primum autem esse non potest, quia si remaneret in mate-
riapanis, tunc tota substantia panis remane- ret, quod est contra prscdicta (art. 2 hujus quaest.). In alia autem materia remanere non posset, quia propria forma non est, nisi in propria materia. Si autem remaneret a mate- ria separata, jam esset forma intelligibilis actu et etiam intelligens; nam omnes formse a materia separatse sunt tales. Tertio esset in- conveniens huic sacramento. Nam accidentia panis in hoc sacramento remanent, ut sub eis videatur corpus Christi, non autem sub pro- pria specie, sicut supra dictum est (art. prsec). Et ideo dicendum est, quod forma substantia- lis panis non remanet.
Ad \ ergo dicendum, quod nihil prohibet arte fieri aliquid, cujus forma non est acci- dens, sed forma substantialis, sicut arte pos- sunt produci ranx et serpentes; talem enim formam non producit ars virlute propria, sed virtute naturalium principiorum. Et hoc modo producit formam substantialem panis virtute ignis decoquentis materiam ex farina et aqua confectam.
Ad %, dicendum, quod anima est forma cor- poris, dans ei totum ordinem esse perfecti, scilicet esse, et esse corporeum, et esse anima- tum, et sic de aliis. Convertitur igitur forma panis in formam corporis Christi, secundum quod dat esse corporeum, non autem secundum quocl dat esse animatum tali anima.
Ad 3, dicendum, quod operationum panis, quxdam consequuntur ipsum ratione acciden- tium, sicut immutare sensum. Et tales opera- tiones inveniuntur in speciebus panis post consecrationem, propter illa accidentia, qicse remanent. Queedam autem operationes conse- quuntur panem, vel ratione materix, sicut quod convertatur in aliquid, vel ratione formx substantialis , sicut est operatio consequens speciem ejus, puta, quod confirmat cor homi- nis. Et tales operationes inveniuntur in hoc sacramento, non propter formam vel materiam qux remaneat, sed quia miraculose conferun- tur ipsis accidentibus, ut infra dicetur.
COMMENTARIUS.
\ . Hic articulus ex secundo expeditus erat ; tamen D. Thom. illum movit propter specia- lem errorem impugnandum , quem in illo refert; negat ergo manere formam substan- tialem panis, et tres rationes affert, quarum prima solum in probabili proportione funda- tur, quia cum tota substantia in totam sub- stantiam convertatur, necesse est materiam
QILEST. LXXV, ART. VII.
et formam in formam converti, de qua pro- portione infra dicemus.
- Secunda ratio est difficilis; iufert D. Tho- mas, si maneret forma panis a materia sepa- rata, illam fore intelligibilem actu, et intelli- gentem ; quod tamen non sequitur, si illa forma non ex natura sua, sed per divinam omnipotentiam separata maneat; sed, ut su- pra dixi, D. Thomas his rationibus contentus est, probando hoc non esse fierijuxta rerum naturas; nam supponit, non esse asserenda miracula, quse nec in verbis formse funda- mentum habent, neque mysterio deserviunt, et ad hoc inducit tertiam rationem , quse optime probat, inutilem esse futuram hujus- modi formse separationem, et miraculosam conservationem. In solutione ad 2 et 3, ali- qua dicit, quae pertinent ad explicandum ter- minum conversionis, et operationis acciden- tium, qua3 separata manent, quse non possunt usque acl qusest. 76 et 77, recte explicari.
ARTICULUS VII.
Utrurn ista conversio fiat in instanti (supra, art. 3, corp., et infra, queest. 78, art. 2, et 5, corp.; et 4, dist. 11, queest. 1, art. 2, corp., et art. 3, qusest. 2, per tot. Et 4 contra, cap. 73).
1 . Ad septimum sic proceditur. Videtur, quod ista conversio non fiat in instanti, sed sit successiva. In hac enim conversione prius est substantia panis et postea substantia corporis Christi. Non ergo utrumque est in eodem in- stanti, sed in duobus instantibus. Sed inter quxlibet duo instantia est tempus medium. Ergo oportet, quod hxc conversio fiat secun- dum successionem temporis, quod est inter ultimum instans, quo ibiest panis, etprimum instans, quo ibi est corpus Christi.
Prxterea, in omni conversione est fieri et factum esse. Sed hxc duo non sunt simul, quia, quod fit, non est; quod autem factum est,jam est. Ergo in hac conversione est prius et pos- terius, et ita oportet, quod non sit instantanea, sed successiva.
Prxterea, Ambrosius dicit in lib. 4 de Sacram. (c. 4, parum a princ, tom. i),quod istud sacramentum Christi sermone conficitur. Sed sermo Christi successive profertur. Ergo hxc conversio fit successive.
Sed contra est, quod hxc conversio perfici- tur virtute infinita, cujus est subito operari.
Respondeo dicendum, quod aliqua mutatio est instantanea triplici ratione. Uno quidem modo ex parte formse, qux, est terminus muta-
tionis. Si enim fit aliqua forma, qux recipiat magis et minus, successive acquiritur sub- jecto, sicut sanitas. Et ideo, quia forma sub- stantialis non recipit magis et minus, inde est, quod subito fit ejus introductio in materia. Alio modo ex parte subjecti, qicod quandoque successive prseparatur ad susceptionem formse, et ideo aqua successive calefit. Quando vero ipsum subjectum est in ultima dispositione ad formam, subito recipit ipsam, sicut diapha- num subito illuminatur. Tertio modoex parte agentis, quod est infinitx virtutis. Unde statim potest materiam ad formam disponere, sicut dicitur Marci 1, quod cum Christus dixisset Epheta, quod est, adaperire, statim apertae sint aures hominis, et solutum, est vinculum lingux ejus. Ex his tribus rationibus hsec con- versio est instantanea. Primo quidem, quia substantia corporis Christi, ad quam termina- tur ista conversio, non suscipit magis neque minus. Secundo, quia in hac conversione non est aliquod subjectum, quod successive prx- paretur. Tertio, quia agitur Dei virtute infi- nita.
Ad \ ergo dicendum, quod quidam non sim- pliciter concedunt, quod inter quxlibet duo instantia sit tempus medium. Dicunt enim, quod hoc habet locum in duobus instantibus, qux referuntur ad eumdem motum; non autem in duobus instantibus , qux referuntur ad diversa; unde inter instans, quod mensurat finem quietis, et aliud instans, quod mensurat principium motus, non est tempus medium. Sed in hoc decipiuntur, quia unitas temporis et instantis, vel etiam pluralitas eorum, non accipitur secundum quoscumque motus, sed secundum primum motum cceli, qui est men- sura omnis motus et quietis. Et ideo alii hoc concedunt in tempore, quod mensurat motum dependentem ex motu coeli. Sunt autem qui- dam motus ex motu coelinon dependentes, nec ad eos mensurati, sicut in \ parte dictum est de motibus Angelorum (qusest. 53, art. 3). Unde inter duo instantia, illis motibus respon- dentia, non est tempus medium. Sed hoc non habet locum in proposito, quia quamvis ista conversio secundum se non habeat ordinem ad motum cosli, consequitur tamen prolationem verborum, quam necesse est motu coeli mensu- rari. Et ideo necesse est inter quxlibet duo instantia, circa istam conversionem signata, esse tempus medium. Quidam ergo dicunt, quod instans, in quo ultimo est panis, et in- stans, in quo primo est corpus Christi, sunt quidem duoper comparationem ad mensurata,
QILEST. LXXV
sed sunt unum per comparationem ad tempus mensurans, sicut cum duae lineee se contingunt, sunt duo puncta ex parte duarum linearum, unum autem punctum ex parte loci continen- tis. Sed hoc non est simile, quia instans et tempus particularibus motibus non est men- sura intrinseca, sicut linea et punctum corpo- ribus, sed solum extrinseca, sicut corporibus hcus. Unde alii dicunt, quod est idem instans re, sed aliud ratione. Sed secundum hoc se- queretur, quod realiter opposita essent simul, nam diversitas rationis non variat aliquid ex parle rei. Et ideo dicendum est, quod hsec conversio, sicut dictum est (in corp. art.); per- ficitur per verba Christi, quse a sacerdote proferuniur, ita quod ultimum instans pro- lationis verborum est primum instans, in quo est in sacramento corpus Christi; in toto autem tempore prsecedente est ibi substantia panis, cujus temporis non est accipere aliquod instans proxime prsecedens ultimum, quia tempus non componitur ex instantibus consequenter se habentibus, ut probatur 6 Physic. (in princ. lib., text. 4 0, tom. 2). Et ideo est quidem dare primuminstans, in quo estcorpusChristi. Non est autem dare ultimum instans, in quo sit substantia panis, secl est dare ultimum tempus. Et idem est in mutationibus natura- libus, utpatetper Philos. in 8 Physic. (tex. 72, tom. 2).
Ad 2; dicendum, quod in mutationibus in- stantaneis simul est fieri et factum esse. Sicut simul est illuminari et illuminatum esse. Dici- tur enim in talibus factum esse secundum quod jam est; fieri autem, secundum quod ante non fuit.
Ad 3; dicendum, quod ista conversio, sicut dictum est (in solut. ad -I in isto art.), fit in ultimo instanti prolationis verborum; tunc enim completur verborum significatio , quze est efficax in sacramentorum formis. Et ideo non sequitur, quod ista conversio sit successiva.
ARTICULUS VIII.
Utrum heec sit falsa : Ex paue fit corpus Christi (4; d. 11, qtfaest. 1, art. 4).
- Ad octavum sic proceditur. Videtur, quod hsec sit falsa : Ex panefitcorpus Christi. Omne enim id, exquo fit aliquid, etiam dicitur, quod fit illud, sed non convertitur . Dicimus enim, quod ex albo fit nigrum, et quod album fit nigrum, et licet dicamus, quod homo fiat niger, non tamen dicimus, quod ex homine fiat nigrum, utpatet in \ Physic. (text. 44). Si ergo
ART. VIII.
verum est, quod ex pane fiat corpus Christi, verum erit dicere, quod panis fiat corpus Christi. Quod videtur esse falsum, quiapanis non est subjectum factionis, sed magis est ter- minus. Ergo non vere dicitur, quod ex pane fiat corpus Chrisii.
Prxterea, fieri terminatur ad esse, vel ad factum esse. Sed hxc nunquam est vera : Panis est corpus Christi, vel panis faclus est corpus Christi, vel etiam, panis erit corpus Christi. Ergo videtur, quod nec eiiam hxc sit vera : Ex pane fit corpus Christi.
Praeterea, omne id, ex quo fit aliquid, convertitur in id, quod fit ex eo. Sed haec videtur esse falsa : Panis convertitur in corpus Christi, quia haec conversio videtur esse mira- culosior, quam creatio mundi, in qua tamen non dicitur, quod non ens convertitur in ens. Ergo videtur, quod etiam hsec sit falsa : Ex pane fit corpus Christi.
Praeterea, illud, ex quo fit aliquid, potest esse illud. Sed hxc est falsa: Panis potest esse corpus Christi. Ergo ethaec est falsa : Ex pane fit corpus Christi.
Sed contra est, quod Ambros. dicit in lib. de Sacramentis (4, c. 4, circa princ, tom. 5) : Ubi accedit consecratio , de pane fit corpus Christi.
Respondeo dicendum, quod haec conversio panis in corpus Christi, quantum ad aliquid, convenit cum creatione et cum transmutatione naturali, et quantum ad aliquid differt ab utraque. Est enim commune his tribus, ordo terminorum, scilicet, ut post hoc sit hoc (in creatione enim est esse post non esse, in hoc sacramento corpus Christi post substantiam panis, in transmutatione naturali album post nigrum, vel ignis postaerem), etquodprsedicti termini non sint simul. Convenit autem con- versio, de qua nunc loquimur, cum creatione, quia in neutra earum est aliquod commune subjectum utrique extremorum, cujus contra- rium apparet in omni transmutatione naturali. Convenit vero haec conversio cum transmuta- tione naturali in duobus, licet non similiter. Primo quidem, quia in utraque unum extre- morum transit in aliud (sicut panis in corpus Christi, et aer inignem), non autem non ens convertitur in ens. Aliter tamen hoc accidit utrobique. Nam in hoc sacramento tota sub- stantia panis transit in totum corpus Christi, sed in transmutatione naturali materia unius suscipit formam alterius, priori forma depo- sita. Secundo conveniunt in hoc, quod utrobi- que remanet aliquid idem, quod non accidi
140 QU,EST. LXXV
in creatione. Differenter tamen, nam in trans- mutatione naturali remanet eadem materia, vel subjectum; in hoc autem, sacramento re- manent eadem accidentia. Et ex his potest accipi, qualiter differenter in talibus loqui debeamus. Quia enim in nullo prsedictorum txium extrema sunt simul, ideo in nullo eorum potest unum extremum de alio prsedicari per verbum substantivum prsesentis temporis; non enim dicimus : Non ens est ens, vel panis est corpus Christi, vel aer est ignis, vel album est nigrum. Propter ordinem vero extremorum possumus uti in omnibus hac prsepositione, ex, quse ordinem designat; possumus enim vere et proprie dicere, quod ex non ente fit ens, et ex pane corpus Christi, et ex aere ignis, vel ex albo nigrum. Quia vero in creatione unum extremorum non transit in alterum, non pos- sumus in creatione uti verbo conversionis, ut dicamus, quod non ens convertiturinens. Quo tamen verbo uti possumus in hoc sacramento, sicut in transmutatione naturali. Sed quia in hoc sacramento, tota substantia in totam sub- stantiam mutatur, propter hoc hsec conversio proprie transubstantiatio vocatur. Rursus, quia hujus conversionis non est accipere ali- quod subjectum, ea, quse verificantur in con- versione naturali ratione subjecti, non sunt concedenda in hac conversione. Et primo qui- dem manifestum est, quod potentia ad opposi- tum consequitur subjectum, ratione cujus dicimus, quod album potest esse nigrum. et aer potest esse ignis, licet hsec non sit ita pro- pria, sicutprima. Nam subjectum albi (in quo est potentia ad nigredinem) est tota substantia albi; non enim albedo est pars ejus; subjectum autem formse aeris, est pars ejus; unde cum dicitur : Aer potest esse ignis, verificatur ra- tione partis per synecdochen. Sed in hac con- versione, et similiter in creatione, quia nullum est subjectum, non dicitur, quod unum extre- mum possit esse aliud, sicut, quod non ens possit esse ens, vel quod panis possit esse cor- pus Christi. Et eadem ratione non potestpro- prie dici, quod de non enie fiat ens, vel quod de pane fiat corpus Christi, quia hsec prseposi- tio, de, designat causam consubstantialem, quse quidem consubstantialitas extremorum in transmutationibus naturalibus attenditur penes convenientiam in subjecto. Et simili ra- tione non conceditur, quod panis erit corpus Christi, vel quod fiat corpus Christi, sicut neque conceditur in creatione, quod non ens erit ens, vel quod non ens fiat ens, quia hic modus loquendi verificatur in transmutationi-
, ART. VIII.
bus naturalibus ratione subjecti, puta, cum dicimus, quod album fit nigrum, vel album erit nigrum. Quia tamen in hoc sacramento, facta conversione, aliquid idem manet, scilicet accidentia panis, ut supra dictum est (art. 5 hujus qusest.), secundum quamdam similitu- dinem aliqux harum locutionum possunt con- cedi, scilicet, quocl panis sit corpus Christi, vel panis erit corpus Christi, vel de pane fit corpus Christi, ut nomine panis non intelliga- tur substantia panis, sed in universali, hoc, quod sub speciebus panis continetur, sub qui- bus prius continetur substantia panis, etpostea corpus Christi.
Ad I ergo dicendum, quod illud, ex quo aliquid fit, quandoque quidem importat simul subjectum cum uno extremorum transmuta- tionis, sicut cum dicitur : Ex albo fit nigrum, et sic etiam dici potest : Hoc fit illud, id est, album fit nigrum; quandoque vero importat solum oppositum vel extremum , sicut cum dicitur : Ex mane fit dies, et sic non concedi- tur, quod hoc fiat illud, id est, quod mane fiat dies. Et ita etiam in proposito, licet pro- prie dicatur, quod expane fiat corpus Christi, non tamen proprie dicitur, quod panis fiat corpus Christi, nisi secundum quamdam simi- litudinem, ut dictum est (in corp. art.).
Ad 2, dicendum, quod illud, ex quo fit aliquid, quandoque erit illud propter subjec- tum, quod importatur. Et ideo cum hujus conversionis non sit aliquod subjectum, non est similis ratio.
Ad 3, dicendum, quod in hac conversione sunt plura difficiliora, quam in creatione, in qua hoc solum difficile est, quod aliquid fit ex nihilo, quod tamen pertinet ad proprium mo- dum productionis primx causse, quse nihil aliud prsesupponit. Sed in hac conversione non solum est difficile, quod hoc totum convertitur in illud totum, ita quod nihil prioris rema- neat (quod non pertinet ad communem modum productionis alicujus causse), sed etiam habet hoc difficile, quod accidentia remaneant cor- rupta substantia, et multa alia, de quibus in sequentibus agetur (qusest. 77). Tamenverbum conversionis recipitur in hoc sacram,ento, non autem in creatione, sicut dictum est (in corp.).
Ad &, dicendum, quod sicut dictum est, potentia pertinet ad subjectum, quod non est accidere in hac conversione. Et ideo non con- ceditur, quod panis possit esse corpus Christi; non enim hsec conversio fit per potentiam pas- sivam creaturse, sedper solam potentiam acti- vam Creatoris.
DISPUTAT.
Hic explicat D. Thom. modum loquendi cle hac conversione , de quo dicemus sectione penultima sequentis disputationis, explicata prius ipsa re.
DISPUTATIO L.
DE TRANSITU SEU CONVERSIONE PANIS ET VINI IN CORPUS ET SANGUINEM CHRISTI, QILE TRAN- SURSTANTIATIO DICITUR.
In superioribus disputationibus explicatum est, quicl in consecratione hujus sacramenti fiat. Nunc expouendum est, quomodo et per quam actionem seu mutationem fiat; diximus enim, in hac consecratione esse successionem quandam duarum substantiarum, quarum al- tera desinit esse, et habet rationem termini a quo ; altera vero incipit esse sub speciebus, et habet rationem termini ad quem princi- paliter tendit consecratio; videndum ergo superest, qualis sit heec successio, seu transi- tus, quae res Theologis omnibus difficillima visa est, quia et omnino supernaturalis est, et nullam similem habet in natura. Quoniam vero tota pendet ex doctrina fidei, primum statuemus, quid de hac conversione fides do- ceat; deinde, ul fidei doctrinam cleclaremus, proponemus ea , quae sunt de ratione verse conversionis; ac postea singula in hoc myste- rio investigabimus; ac tandem, quomodo de hac conversione loquendum sit, docebimus.
SECTIO I.
An sacramentum Eucharistise perficiatur per veram conversionem, et transubstantiationem.
1 . Lutheranorum et Calvinistarum hseresis eirca transubstantiationem. — Primo hsere- tici, qui vel negant preesentiam Christi, vel affirmant prpesentiam substantiee panis, con- versionem tollunt , et in hoc inter se conve- niunt Lutherani et Calvinistse, et alii supra relati, qui omnes in transubstantiationis no- men invehuntur, illucl appellantes novum , barbarum, et portentosum. Secundo, qui ne- gant, manere substantiam panis, concedunt tamen aliquid illius manere, admittunt qui- dem conversionem, transubstantiationem ta- men evertunt, licet fortasse nomen transub- stantiationis retineant; sed de his erroribus, et de eorum fundamentis nihil novi dicen- dum occurrit, quia non habent nova funda- menta, sed ex falsis principiis consequenter pullulant.
., SECT. I. 141
- Prima conclusio. — Eucharistia confi- citur per veram conversionem panis et vini in corpus Christi, et est de fide. — Dico ergo primo : sacramentum Eucharistiee conficitur per veram conversionem panis et vini in cor- pus et sanguinem Christi. Heec assertio est de fide; nam licet sub his verbis non habea- tur in Scriptura, ea tamen docet Ecclesia ab Apostolis edocta, docens simul, ita esse in- telligenda verba formse , et in vero sensu eorum hanc veritatem contineri. Hinc Con- cilium Florentinum dixit : Substantia panis in corpus, substantia vini in sanguinem con- vertitur; fusius Tridentinum , sess. 13, c. 4, dicens : Quoniam Christus corpus suum, id quod sub speciebus panis offerebat, vere esse dixit, ideo persuasum semper in Ecclesia Dei fuit, idque nunc denuo sancta Synodus de- clarat, per consecrationem panis et vini, con- versionem fieri totius substantiee, panis in sub- stantiam corporis Christi Domini nostri, et totius substantise vini in substantiam sangui- nis ejus. Hanc vero esse Ecclesiasticam tra- clitionem , ut Concilium dixit, constat ex antiquissimis Patribus; nomine enim conver- sionis utitur Ambros., lib. 4 de Sacramentis, cap. 5, et lib. 6, cap. 1, et lib. de Mysteriis, cap. 9, utitur nomine transmutationis , quod perinde est. Idem Cyprian., serm. de Ccena Domini, in illo verbo : Non effigie, sed natura mutatus. Idem Damasc, lib. 4, cap. 14; Chrysost., homil. de Proditione Judse, et homil. 83 in Matth.; Cyrill. Hierosol., Catech.
4 Mystag.; et Cyrill. Alexand., in epist. ad Colosirium, apud D. Thom. in Catena., Luc. 22; Gregor. Nyssen., orat. Catech., cap. 37; Hesych., lib. 6 in Levit., cap. 22; Orig., 8 contra Celsum, dicit, panem fieri corpus sanc- tum per precationem. Quod etiam dixit Ter- tull., lib. 4 contra Marcionem, cap. 40; quod magis proprie dixit August., in cap. Utrum sub figura, cle Consecr., dist. 2, corpus et sanguinem Chrisli virtute Spiritus Sancti ex panis et vini substantia effici ; et Gaudentius Brixiens., tr. 2 in Exod., cle pane effici cor- pus, et de vino sanguinem; et infra : Ne terrenum putes, quod caileste effectum est per eum, qui transit in illum, efficit illud corpus suum, et sanguinem. Sic Euseb. Emiss., hom.
5 de Paschate dixit , sacerdotem visibiles creaturas in substantiam corporis et sangui- nis Christi secreta potestate convertere. Et ibidem ait, panem transire in naturam Domi- nici corporis ; et eadem voce transitus usus est Remig. , 1 ad Corint. 10. Anselm. vero,
QU/EST. LXXV, ART. VIII.
epist. de Corpore et sanguine Domini, mi- grare dicit panem in corpus. Fulbertus vero, epist. ad Bereng., dixit, transfundi; Alger. dixit, trajici et transferri, in lib. de hoc sa- cramento; Theoph., Matt. 23 et Marc. 24, et converti dixit, et transelementari, et Joan. 6, dixit, transformari ; et similia verba saepe habet Rupertus, lib. 5 in Joannem ; et plures loquendi formulas antiquissimas, quae hanc conversionem aperte indicant , referam in progressu hujus disputationis; quse adduxi- mus etiam disput. prseced., sect. 2, hanc ve- ritatem eonfirmant, et ex veritate ibi tradita petenda est ratio hujus conclusionis. Nam ad veritatem verborum Christi necesse est, ut in fine illorum , contenlum sub speciebus jam non sit panis, sed corpus Christi ; ergo ne- cesse est, ut panis desierit, et vice illius cor- pus Christi successerit; ergo facta est con- versio unius in aliud. Probatio hujus ultimee consequentiee pendet ex omnibus dicendis in hac disputatione; nam ex hac ratione nasci- tur aliud dubium , scilicet an possint verba Christi esse vera absque vera conversione.
- Secunda conclusio. — Prsedicta conversio est vera transubstantiatio. — Dico secundo, sacramentum Eucharistise confici per veram transubstantiationem panis in corpus, et vini in sanguinem Christi. Haec conclusio non con- tinet rem distinctam a praecedente, sed solum ponitur ad explicandam vocem, qua usum est Concilium Lateranense sub Innocentio III , cap. 4, ubi sub hac voce fidem hujus sacra- menti credendam proponit, et cap. 3, ana- thematizat eos, qui aliter sentiunt; et eamdem rem probavit Concil. Florent., in decreto Eu- genii, quamvis non omnino sub eadem voce, sed illis verbis : Substantia panis in corpus Christi, et substantia vini in sanguinem con- vertitur. Clarius Tridentin. supra dixit : Quse conversio convenienter etproprie a sancta Ca- tholica Ecclesia transubstantialio est appel- lata; et canone 4, quam conversionem Catho- lica Ecclesia aptissime transubstantiationem appellat. Ratio vero hujus conclusionis est eadem, qure prsecedentis, quod ad rem atti- net; quin hic commutatur tota substantia in totam. quod singulare est huic conversioni; habet ergo propriam et specificam rationem, distinctam ab aliis conversionibus ex prae- supposito subjecto; hanc ergo rationem illa voce significamus. Quod vero attinet ad no- men, ratio est, quia cum hic transeat tota substantia in totam substantiam , quod in nulla alia conversione accidit , nullum erat
nomen conversiones alias significans, quod propriam rationem hujus conversionis indi- caret; quapropter necessarium fuit, novum excogitare nomen, quodillamexplicriret, tum, ut simpliciter possemus de hoc mysterio lo- qui , tum ad notandos et cavendos novos errores circa hoc mysterium insurgentes. Quocirca, licet antiqui Patres usi fuerint va- riis nominibus, ut vidimus inter explicandum hoc mysterium, omnia tamen illa, vel gene- ralia sunt, ut nomen conversionis , mutatio- nis, transitus et migrationis; vel accidentariae mutationi magis sunt accommodata, ut no- men transfigurationis, et si quae sunt similia ; solum illud nomen transelementatio, quo usus est Theophylactus , magis accedere vi- deturad proprietatem mysterii explicandam, quia significat mutationem usque ad prima elementa, etiam usque ad materiam primam ; tamen illa vox et durior est, et non satis accommodata; significare enim potest conver- sionem unius elementi in aliud, vel resolu- tionem misti in elementa; at vero transub- stantiatio propriissime et accomrnodatissime significat transitum seu conversionem totius substantiee in totam substantiam. Neque est novum in Ecclesia, ad confutandashaereses et explicanda mysteria, nova invenire nomina, quae res antiquas proprie significent, et veri- tatem Cathoiicam salis exprimant; et sic olim inventum est o^ovo-iog, seu consubstantialis, et nomen Qeozoxog, Deipara ; sic etiam Evange- lista mutalionem Cliristi in externo splendore et specie transfigurationem vocavit; eodem ergo Spiritu ducta Ecclesia mutationem sub- stantiarum transubstantiationem appellat.
Ex hac fidei doctrina colligitur primo , corrigendos esse Scholasticos, qui hanc doc- trinam de conversione hac, seu de transub- stantiatione, non admodum antiquam esse dixerunt, inter quos sunt Scotus, dist. 10, quaest. 1 , § Quantum ergo ad istud argumen- tum, et dist. II, quaest. 3; Gabriel, lectione 41 in canon. Constat enim ex dictis, et ex definitione Goncilii Tridentini, et ex Concilio Romano sub Gregorio VII, supra relato, rem ipsam antiquissimam esse, ac perpetuo in Ec- clesia creditam, quamvisfortasse superioribus temporibus non fuerjt tam aperte explicata, sicut modo est.
Secundo infero, si quis confiteatur pree- sentiam corporis Christi, et absentiam panis, neget tamen veram conversionem unius in aliud, in hseresim labi, quia Ecclesia Catho- lica non solum duo priora, sed etiarn hoc ler-
DISPUTAT. L, SECT. II.
tium definit ac docet; sicut in miraculo facto a Christo, Joannis 2, non solum cle fide est, illis hydriis prius fuisse acjuam impositam, et postea inventum illic fuisse vinum; sed etiam est de fide, aquam conversam esse in vinuni ; si quis tamen confitendo rem totam, vocem transubstantiationis abjiceret, ut ineptam et barbaram, in re ipsa non existimo esse heere- ticum, quia usus vocis per se non pertinet ad objectum fidei; esset tamen valde temerarius, scandalosus, ac pias aures offenderet, ac de- nique in externo foro habendus esset vehe- menler de haeresi suspectus.
SECTIO II.
Quse sint ad verain conversionem et transubstantia- tionem necessaria.
• 1. Conversio nonestrelatio. — Haec queestio magna ex parte philosophica est; absque illius tamen cognilione non potest explicari hoc mysterium, nec reddi ratio veritatis tra- ditee. Supponendum vero imprimis est, quid nomine conversionis significetur; significat enim haec vox transitum unius rei in aliam, ut constat ex communi conceptione hominum. Ex hac autem communi conceptione intu- lerunt aliqui, conversionem tantum esse rela- lionem talium rerum , seu terminorum inter se, et adducunt D. Thomam hic, art. 4, ad 1 , dicentem, conversionem substantialem impor- tare ordinem substantiarum. Sed hoc, si de propria relatione intelligitur, verum esse non potest, ut ostendemus ; potius igitur ex pree- dicta vocis significatione sumendum primo est, ad conversionem necessarium esse, ut sit inter duas res positivas, quarum altera ha- beat rationem termini a quo, et altera ad quem, quia ab una fit transitus in aliam, quod videre licet in omni conversione, si incluctio fiat. Et confirmatur, quia iri hoc distinguitur conversio a simplici productione, in qua non sequitur alterius desitio, vel corruptio; et a simplici desitione et corruptione, quee non terminatur ad alterius rei productionem; crea- tio enim nonest conversio, neque etiam anni- hilatio, neque illuminatio, vel obtenebratio. Est autem propria conversio, quando ex ca- lido fit frigidum, etc.
- Objectio. — Responsio. — Dices : motus localis fit inler terminos positivos, et tamen non est conversio, quia unum ibi non con- vertitur in aliud. Respondetur primo : non diximus omnem transitum inter terminos po- sitivos esse conversionem , sed e contrario ,
omnem conversionem esse inter terminos po- sitivos. Deinde illa etiam mutatio potest dici conversio non loci in locum, aut Ubi in Ubi, quia, ut D. Thom. docet, conversio non est inter formas, sed inter composita aut con- creta ; non enim convertitur albedo in nigre- clinem, sed album in nigrum ; et similiter in preesenti ex sedente fit stans, et ex existente in loco superiori fit existens in loco inferiori. 3. Objectio. — Aliquorum evasio. — Impu- gnatur. — Prima responsio. — Sed potest rursus objici, quia generatio ignis est propria conversio, et tamen, si res attente considere- tur, non fit ex termino positivo, sed priva- tivo, quia prius natura expellitur forma ligni per dispositiones preecedentes , et ita cum fit ipsa generatio substantialis, jam non fit proprie ex ligno, sed ex non igne. Propter hoc dicunt aliqui , naturalem conversionem , preesertim substantialem, non esse propriam conversionem, et in hoc superari a superna- lurali conversione, quee subito fit, et sine alteratione praevia, ut quando Christus con- vertit aquam in vinum, vel Deus fceminam in statuam salis ; nam ibi proprie fit transitus a substantia in substantiam. Sed imprimis in hoc nulla est differentia, quee ad rem spectet; nam istee supernaturales conversiones in exemplum adductee vere sunt conversiones formales, et non differunt a naturali conver- sione, in substantia, sed in modo, ut D. Tho- mas docuit in 2, dist. 18, queest. 4, art. 3, ad 4, et in 4, dist. 17, queest. 1, art. 5, queestiunc. 1 . Modus autem ille solum est , quod subito et immediate fit, quod ab agente naturali, nonnisi paulatim, et iuterdum for- tasse per multas transmutationes fieri posset; tamen sicut in naturali conversione praece- dunt clispositiones, quee prius incipiunt, et in instante generationis consummantur, ita in hac supernaturali conversione formali , in ipsomet instante conversionis subito fiunt in- tegree dispositiones , quee natura etiam ante- ceduntformam substantialem, et eodem modo dici possunt expellere contrariam; ergo re- vera nulla est differentia. Nam quod illee dis- positiones prius fuerint inchoatae , necne , nihil refert ad veritatem et proprietatem conversionis substantialis , quee in momento fit. Et confirmatur, quia propriissime dici- tur, vivens convertere alimentum in substan- tiam suam. Respondetur ergo, etiam si dis- positiones aliquo modo dicantur in suo genere expellere formam, proprie tamen unam for- mam substantialem expellere aliam forma-
144 QUiEST. LXXV
liter, et ex vi generationis unius sequi cor- ruptionem alterius, et hoc satis esse ad veram conversionem.
Et addo ulterius, etiam si lignum cor- rumperetur per solam alterationem , quae extrinsece tantum ad generationem termina- retur, illud fore sufficiens ad veram conver- sionem, quia simpliciter illa res fieret ex ter- mino positivo, aliquo modo sibi repugnante, et talis terminus non desineret esse, nisi ex illo alius fieret, quod satis est ad conversio- nem, ut magis ex dicendis constabit.
Secunda conditio necessaria ad conver- sionem est, ut unus terminus, ex quo fit con- versio, aliquo modo desinat esse, et alius, ad quem fit conversio, aliquo modo fiat seu inci- piat esse. Hsec etiam assertio communis est et fere per se nota ex significatione vocis; patet enim prior pars, quia, quod converti- tur, transit in aliud ; ergo necesse est, ut ali- quo modo desinat esse. Item in omni muta- tione, terminus a quo, desinit ; sed res, quse convertitur, habet in hoc transitu rationem termini a quo; ergo necesse est, ut aliquo modo esse desinat. Denique si nullo modo esse desineret, nullomodo mutaretur, nec proprie, nec improprie, sed maneret, sicut antea; ergo nulla esset ratio, ob quam ex tali re diceretur fieri alia, magis quam ex aliis rebus, quae immutatse etiam manent. Altera pars de ter- mino ad quem, fere eisdem modis probari po- test, quia conversio, ut dixi, non est pura corruptio, vel desitio, sed includit positivum transitum vel effectionem aliquam positivam; ergo necesse est, ut per eam aliquid fiat in re, ad quam conversio tendit; nam impossibile est, intelligere positivum influxum causse effi- cientis, quin illi respondeat aliquo modo fieri et factum esse in aliqua re. Secundo, quiahoc invenitur in omni termino ad quem cujus- cumque alterius mutationis; ergo et in hoc. Tertio quia, si ille terminus eodem modo se haberet, sicut antea, non esset ratio, propter quam alia res diceretur in eum conversa, magis quam in res alias, quia talis denomi- natio nullum habet in re fundamentum, sed gratis est conficta. Quod ita ostendo et decla- ro, quia, cum res aliqua dicitur esse termi- nus, in quem alia est conversa, vel hsec de- nominatio est intrinseca tali termino, et sic necesse est sumi ab aliqua re in ipso exi- stente, quaa in illo fiat nova vel novo modo, cum denominatio sit nova, et quee antea non erat, sed ex conversione provenerit ; ergo, quoad hoc necesse est, talem terminum esse
, ART. VIII.
aliquo modo de novo factum ; vel illa deno- minatio est per se extrinseca, et tunc ulterius interrogo, an sumatur a forma reali positiva, licet extrinseca ; de qua forma ulterius in- quiram, ubi sit, et an facta sit de novo, et nihil poterit in his omnibus responderi pro- babiliter, et quicquid dicatur, talis forma, vel compositum in quo illa fuerit, erit potius terminus conversionis, quam res illa, quse dicitur extrinsece denominari, quia realis ef- fectio non tendit per se ad extrinsecam deno- minationem; vel sumitur extrinseca hsec de- nominatio solum a desitione alterius termini et hoc etiam non potest, quia illa desitio est quid privativum, a quo non potest sumi de- nominatio positiva ; esse autem terminum ad quem conversionis, est aliquid positivum; neque etiam intelligi potest, quee alia deno- minatio, etiam privativa, redundet in termf- numadquem, exsola desitione termini a quo, quandoquidem ille nulla re privatur propter desitionem alterius.
- Evasio. — Impugnatur. — Alia evasio etiam refutatur. — Evasio. — Impugnatur . — Dicunt aliqui posse unam rem converti in aliam, solum quia desinit in illam; ita ut desitio unius non terminetur simpliciter ad non esse, sed ad aliam rem; potest autem hoc modo lerminari (inquiunt) ad aliam rem, quae antea existebat, etiam si in illa nihil de novo ponatur, nec novum esse, nec novus modus, nec nova dependentia. Gujus sententise vide- tur esse Cajet. supra, qusest. 2, art. 1; et Scotus in 4, dist. 10, qusest. 4, art. 2, et in Quodlib. 10. Ille enim, etiam in hoc sacra- mento, videtur distinguere actionem conver- sivam ab adductiva; et priorem explicare vi- detur dicto modo; et ita eum inlelligunt discipuli ejus, unde inferunt, posse fieri actionem conversivam panis in corpus Ghri- sti, manente corpore in ccelo, et eodem modo quo antea, si actioni conversivae non con- jungatur adductiva, et consequenter Cajeta- nus concedere videtur posse aliquid converti in Deum. Sed heec ratio, et preedicta ratione facta, et suismet illationibus satis confutatur. Interrogo enim, quid sit, desitionem unius rei terminari ad aliam, si in illa nec rem, nec de- pendentiam novam ponit. Illud enim termi- nari, non poterit esse aliquid intrinsecum in illo termino ad quem, quia in illo nihil ponit de novo. Si autem est aliquid extrinsecum, illud esse non potest, nisi sola privatio, quee non potest denominare talem terminum, cum non privet illum. neque extrinseco aliquo,
DISPUTAT. L, SECT. II.
neque intrinseco. Deinde illud, quod in ter- mino ad quem, supponitur actioni, quatenus supponitur, non est terminus, quia ut sic, nullo modo fit, sed potius, ut sic, se habet ad modum subjecti; ergo, si actio conversiva terminatur ad prseexistentem , illa quatenus praeexistens non poterit esse terminus ; ergo oportet, ut sit terminus, quatenus aliquid de novo, vel novo modo in illa fit; non potestenim esse terminus actionis realis, solum quatenus de novo extrinsece denominatur, quia ne- cesse est, ut actio realis positiva habeat rea- lem et intrinsecum terminum, qui per illam fiat, a quo poterit resultare denominatio ex- trinseca ; patet antecedens argumento facto, quia actio est realis influxus causse efficientis cui respondet realis effectus. Nam, si datur facere, illi respondet fieri, et fieri respondet factum esse. Nec valet distinctio aliorum de actione conversiva, quia actio conversiva, si est vera actio, ut revera est, et statim etiam probabimus, necesse est ut illi conveniat id, quod est de essentia actionis realis ut sic. Prseterea, si corpus Christi, v. gr., in ccelo post desitionem panis eodem modo prorsus se habet, quo corpus Virginis, quare panis magis conversus est in illud, quam in corpus Virginis? Gerte, neque ex parte corporis, ne- que ex parte panis, reddi potest ratio. Sed dicere possunt, quia ex intentione agentis hsec desitio panis terminatur ad corpus Ghri- sti, et non ad corpus Virginis. Sed quid refert intentio agentis?aut qualis illa esse potest, si in re nihil operatur? Hic vero nihil operatur, quia non ponit majorem habitudinem in hac desitione respectu unius corporis, quam res- pectu alterius, quia neque ipsa desitio in se aliter se habet, cum sit mera negatio, vel privatio, neque ipsum corpus aliter etiam se habet, ut prtedicta sententia supponit. De- nique, quod aliqua creatura possit converti in Deum, est satis falsum et absurdum, et con- tra D. Thom. in illa qua3Stione, art. 2, et fere contra omnes Doctores, ut postea videbimus. 7. Tertio ex preedictis colligitur, in omni reali conversione necessariam esse, ut mini- mum, unam realem actionem, et duas partia- les mutationes, vel quasi mutationes. Hoc totum manifestum est in omni conversione formali, tam naturali, quam supernaturali. Quod autem hoc sit simpliciter de necessitate conversionis realis ut sic, facile potest ex dic- tis probari. Et primo patet prior pas de ac- tione, quia, ut dicebam, conversio differt a mera desitione, vel corruptione; ergo con-
XXI.
versio non fit per solam suspensionem in- fluxus causa? agentis, quia ex hac desitione praecise non sequitur, nisi pura desitio vel corruptio; ergo requirit conversio positivuin influxum causas agentis; ergo requirit actio- nem. Quod prseterea tam notum videtur ex terminis, ut superfluum sit illud probare, quia conversio passiva sine conversione acti- va, mente concipi non potest, et minus intel- ligi potest conversio activa sine reali actione. Dixi autem, ut minimum, quia in dubium verti potest, an necessarium sit actionem hanc esse unam tantum, vel possint interclum esse plures, quasi partiales, et inter se con- nexee; inconversionibus enim formalibusuna actio sufficit, per quam fit terminus ad quem, et consequenter expellitur etiam formaliter terminus a quo, et hoc fortasse invenitur in omni alia actione tam naturali, quam su- pernaturali, extra hoc mysterium; hic vero habet specialem difficultatem , quam infra tractabimus, quia pendet ex dicendis.
- Altera pars conclusionis de duplici mu- tatione satis patet ex dictis, quia in conver- sione sunt duo termini, et unus transit aliquo moclo de esse ad non esse; fit ergo in illo mu- tatio privativa; de hoc nullus dubitat, quia, quod convertitur, quatenus convertitur, non manet, ut supra dixit D. Thom. art. 2; et ex ipsa voce est per se notum; alter vero termi- nus, scilicet ad quem, aliquo modo fit, seu transit de non esse ad esse, ut probavi; ergo ex parte illius est mutatio positiva; dixi autem, vel quasi mutationes; quia juxta phy- sicam proprietatem mutatio prresupponit sub- jectum, et hoc modo est quidem necessaria mutatio in omni conversione formali, quia in ea fit solum mutatio ratione formae. manente eodem subjecto sub utroque termino. Non po- test autem hoc esse de ratione conversionis ut sic, quia potest dari conversio, quse non sit ex subjecto; latius ergo potest clici mutatio, om- nis inceptio, vel desitio rei, quia, quod inci- pit, aut desinit, aliter se habet, quam antea ; et hoc sensu diximus, necessariam esse in omni conversione duplicem mutationem, vel quasi mutationem. Atque hinc constat, con- versionem non posse dici relationem, si pro- prie loquamur, quia conversio activa est actio, ut ostensum est; conversio autem passiva, prout se tenet ex parte termini, non potest esse sola relatio prasdicamentalis, ut jam etiam ostendimus; sed necessario esse debet dependentia, vel fieri unius termini cum de- sitione alterius; et confirmatur, quia, si est
146 QU^ST
relatio, vel est inter terminos conversionis inter se, vel inter terminum ad quem, seu suppositivum terminum conversionis, et ip- sum agens; primum dici non potest, quia illa relatio tantum potest esse relatio relationis, quse est inter ens et non ens ; quis autem di- cat, realem conversionem esse tantum rela- tionem rationis? Preeterea, quamvis fingatur esse relatio realis, necessarium esset ante- cedere fundamen um ejus , ex quo conse- queretur. Non est autem aliud, nisi ipsa con- versio. Idem argumentum fieri potest in alio membro, si dicatur hsec relatio esse inter ter- minum conversionis, et causam agentem, quia etiam oportet, talem relationem fundari in ipsa emanatione talis termini ab agente, sive illa emanatio dicat aliquam dependentiam ex natura rei distinctam ab ipso termino, sive essentialiter in formali ratione ejus inclusam, hoc enim ad prsesentem qusestionem non pertinet, dummodo intelligamus, hanc con- versionem passivam non consistere proprie in illa relatione, sed in fundamento ejus, con- currentibus aliis conditionibus statim decla- randis.
- Dubium. — Sed occurrit in hac conditione gravis difficultas, an oporteat in conversione substantiali hanc duplicem mutationem esse substantialem ex parte utriusque termini, vel alterius. Sunt enim in hoc variee sententise. Quidam enim existimant, requiri mutationem substantialem ex parte rei conversse, non vero ex parte ejus, in quam fit conversio. Ita videtur sentire Okam in 4, qusest. 6, dub. 3, quem aliqui recentioressequuntur,fundatiso- lum in nomine conversionis, quod potissime significare videtur habitudinem termini a quo, qui dum convertitur, non manet; sed praeser- tim videtur inventus hic dicendi modus ad explicandum hoc mysterium, in quo nulla substantialis mutatio fieri videtur in termino ad quem, cum tamen hic fiat conversio sub- stantialis. Sed nihilominus hsec sententia mihi non probatur. Primo quidem quia neque ad hoc mysterium explicandum est necessa- ria, ut infra ostendam, neque in aliqua alia conversione naturali, aut supernaturali habet fundamentum; semper enim conversio sub- stantialisadaliquam substantiam terminatur, vel ad aliquod esse substantiale , quod de novo acquiratur, saltem respectu totius com- positi, quod dico propter generationem homi- nis, vel propter conversionem alimenti in ho- minis substantiam, in qua, licet non fiant de novo essentiales partes, ex quibus constat
LXXV, ART. VIII.
terminus ad quem talis conversionis, uniun- tur tamen substantialiter, et ita de novo fit aliqua substantia. Et declaratur, nam, si fin- geremus per alterationem fieri corruptionem substantiarum, et tamen formee substantiali non succedere aliam substantialem formam, sed solum qualitatem aliquam conservantem materiam, nullus diceret esse conversione-n substantialem, sed solam corruptionem, sicut opinati sunt multi, ponentes formam corpo- reitatis, et asserentes, interdum manere ma- teriam cum sola illa, ablata specifica forma. Secundo, quia in conversione considerari po- test vel actio, quae dici potest conversio activa, vel passio, sive passiva conversio; si de actione sit sermo, illa necessario est acci- dentaria, quando terminus ad quem est acci- dens, quia actio totam suam rationem et enti- tatem habet ex termino ad quem. Si vero loquamur de conversione passiva, illa, ut di- cebam, constat ex duplici mutatione, quse partim fit in termino a quo, partim in termino ad quem. Si ergo illa, quae fit in termino ad quem, est accidentalis, licet illa, quse fit in termino a quo, sit aliquo modo substantialis, cur tota conversio dicetur substantialis, cum acquisitio termini ad quem sit per se intenta, desitio vero termini a quo sit per accidens consecuta, cumque illa mutatio, quse esl ad terminum ad quem, sit positiva, altera sit tantum privativa, ac denique cum omnis alia mutatio suam rationem preecipue sumat ex termino ad quem? Et confirmatur; nam, quis dicat fore conversionem substantialem , si substantia panis converteretur in solam quan- titatem corporis Christi, fore vero accidenta- lem, si quantitas converteretur in materiam, seu substantiam? Ratio autem fundata solum in nomine conversionis non videtur esse ullius momenti, quia conversio utramque habiludi- nem significat, nec magis importat destruc- tionem unius termini, quam alterius effectio- nem; et contrarium gratis et sine fundamento assumitur.
'iO. Falsum est etiam quod requiratur ex parte termini ad quem. — Propter has ergo rationes potest esse secundus dicendi modus, ad conversionem substantialem per se requiri ut in termino ad quem fiat mutatio, seu in- ceptio substantialis, sive in termino a quo fiat, sive non; et hoc videri potest verisimi- lius, quia terminus ad quem, est praecipuus, et per se intentus. Sed nihilominus etiam hoc non placet, quia neque hoc deservit ad prsesens mysterium, in quo clarior est mutatio sub-
DISPUTAT.
stantialis in termino a quo, quam in lermino ad quem, neque afferri poierit aliud genus conversionis substantialis, in quo hoc repe- riatur. Deinde quia conversio, licet respiciat terminum ad quem per se et directe, involvit tamen terminum a quo, et utriusque muta- tione quodammodo componitur; et sicut sub- stantia ex substantiis componitur, ita hasc conversio si substantialis sit, ex mutationibus substantialibus componi debet, et nomen ipsum conversionis substantialis significare videtur, substantiam esse, quae convertitur; unde si ex accidentali termino fieret res sub- stantialis, esset quidem illa substantialis pro- ductio, non tamen proprie substantialis con- versio.
- Sententia Scoti est, quod non sit de ratione conversionis substantialis actio vel mutatio substantialis. — Tertia ergo senten- tia esse potest, de ratione conversionis sub- stantialis esse, ut substantia succedat sub- stantise, non per inceptionem, vel desitionem aut mutationem substantialem earum , sed per hoc solum, quod inter eas fiat talis trans- mutatio, ut altera vice alterius substituatur. Ita sentit Scotus in 4, d. 11, qusest. 3, art. 2, § Quantum ergo ad istum articulum ; et indi- cat etiam Ochamsupra,dubio 6; etFerrar., 4 contra Gentes, cap. 63; cum enim D. Thomas dixisset, conversionem substantialem esse substantialem successionem, ipse exponit esse successionem unius substantise post aliam. Juxta quam sententiam, utmagisintelligatur, si Deus ita transmutaret duos panes inter se, ut substantiam hujus sub accidentibus illius, et e converso substantiam illius sub acci- dentibus hujus poneret, esset mutua conver- sio substantialis unius in alterum. Quod si objicias, quia ibi nihil substantiale fit, nec de- perditur, respondent , hanc non dici conver- sionem substantialem a termino acquisito, vel perdito, sed a rebus vel substantiis, inter quas fit transmutatio, quia nimirum sunt substantise. Et aliqui addunt, mutari tunc sub- stantiam in officio substantiee, quod est sus- tentare accidentia , et hoc satis esse, ut conversiosit substantialis. Hic modus dicendi prsesertim inventus est propter hoc myste- rium, in quo non videtur posse inveniri ter- minus substantialis, ut ex dubio 4 constabit; ex quo infert consequenter Scotus,adconver- sionem substantialem, quae hic fit, per se non requiri, ut substantia panis simpliciter desi- nat esse, sed solum, ut fiat extra hsec acci- dentia ; an vero inde sequatur desitio simpli-
L, SECT. II. 147
citer, aliunde petendum esse. Potest autem haec Scoti sententia apparenter confirmari ex Concil. Trident., sess. 13, cap. 4, dicente : Quoniam Christus corpus suum, id, quod sub speciebus panis offerebat, vere esse dixit, ideo persuasum semper in Ecclesia Dei fuit, per consecrationem panis et vini, conversionem fieri, etc. Ex quibus verbis sic argumentor. Ex sola veritate verborum Christi colligitur vera conversio, ut aperte docet Concilium. Sed ad veritatem verborum Christi satis est, quod substantia corporis Christi in fine pro- lationis verborum sit sub accidentibus, et substantia panis jam ibi non sit; ergo hoc pra?cise sufficit ad veram conversionem ; pos- sunt autem illa duo fieri per solam successio- nem substantiarum sub illis accidentibus, quacumque ratione facta sit; id est, sive sub- stantia panis in nihilum redacta sit, sive alibi conservata, et similiter, sive Christi corpus ibi fuerit productum, sive aliunde adductum. 12. Refutatur prsedicta sententia. — Htec tamen sententia mihi etiam displicet, quia nisi abutamur vocibus, illa non est conversio substantialis, sed commutatio substantiarum, quod non satis est ad conversionem substan- tialem; alias quandocumque una substantia alteri succedit solum in loco, aut situ aut alio accidentali munere , conversio fieret sub- stantialis; quod est contra communem sen- sum omnium, et contra rationem, quia cum dicitur conversio substantialis, illa differentia substantialis dicit speciem, non subjectum conversionis, sicut et dicitur mutatio localis; at vero quando commutatio est inter substan- tias in re accidentali, licet subjectum conver- sionis sit substantia, tamen species conver- sionis non est substantialis; ut si Christus mutaret aquam in vinum, invisibiliter trans- ferendo in alium locum substantiam aquse, et inde adducendo vinum, et illud constituendo in locum aquse, nullus diceret, esse conver- sionem substantialem. Unde August., lib. 18 de Civit., cap. 18, hanc assignat differentiam inter conversiones miraculosas ac veras, quas Deus facit, et apparentes, quee fiunt a dsemo- ne, quod illse fiunt per veram, et substantia- iem rerum conversionem ; hse vero per solam invisibilem translationem, quam merito negat esse veram conversionem. Tota autem trans- mutatio, quee in hac opinione asseritur, re- vera non est nisi translatio qusedam. 111 ud autem, quod addebatur de officio substantise, nihil juvat, quia totum illud officium acciden- tale est, ut constat ex Dialectica, et infra
QUiEST. LXXV, ART. VIII.
etiam dicam. Unde in illo casu de transmuta- tione inter duos panes, commutatio non fit, nisi ex uno composito accidentali in aliud; quee tota fieri posset per mutationem acciden- tium; ut, si Deus privaret aliquam substan- tiam omnibus suis accidentibus, mutaretur compositum accidentale, et substantia ipsa mutaret modum substandi aecidentibus ; et tamen ibi sine dubio nulla fieret mutatio sub- stantialis; in praedicta autem transmutatione duarum substantiarum sub accidentibus, re- vera nihil aliud fit. Nam quod heec transmu- tatio fiat mutando substantias, secundum prsesentiam, vel mutando accidentia, non ex- cedit rationem accidentahs mutationis , unde non propterea erit mutatio substantialis. Addo, hoc etiam non posse applicari ad prse- sens mysterium, quia corpus Christi, ex vi conversionis preecise, non participat illum modum substandi accidentibus, ut in preece- dentibus tactum est, et dicemus iterum statim dubio 4.
- Responsio ad objectionem, Scoti. — Ad objectionem in favorem Scoti factam, respon- detur, duobus modis colligi posse ex veritate verborum formae hujus sacramenti, fieri hanc conversionem substantialem. Primo, quia nulla alia ratione , etiam per potentiam Dei absolutam, possunt verba illa fieri vera, nisi intercedente vera , propriaque substantiali conversione, et hic sensus non est intentus a Concilio. Quis enim dicat, ConciliumTridenti- num docuisse aut ad suam doctrinam traden- dam supposuisse, quamcumque substantiarum commutationem esse veram conversionem substantialem? aut fieri non posse a Deo, nisi per ejusmodi conversionem? hoc enim totum pendet ex principiis metaphysicis, et philoso- phicis, et ad fidei doctrinam non est simpli- citer necessarium. Secundo modo intelligen- dum est, ex. veritate verborum collegisse Ecclesiam, hic fieri conversionem unius sub- stantiee in aliam, quia a Spiritu Sancto et ab Apostolis, Patrumque traditione edocta intel- lexit Deum fecisse hoc mysterium (sicut ceetera aliquo modo similia perficere solet) modo sibi maxime proprio et convenienti, ipsisque re- bus, ac verborum significationi maxime ac- commodato; hic autem modus est, ut fiat per conversionem propriam ac substantialem, ut in sequentibuslatius exponemus. Dices : ergo illatio, quam Concilium facit ex veritate ver- borum, non procedit simpliciter, sedex aliqua suppositione, scilicet, quod hic Deus operetur modo maxime connaturali, et convenienti, et
quod hic modus, scilicet, per conversionem,
talis sit. Respondeo, nullo modo posse illatio-
nem illam tenere, nisi aliquod principium
supponatur in quo illa fundetur ; ut in priori
sensu supponebatur illud principium : Ubi-
cumque fit commutatio substantiarum sub
eisdem accidentibus, est vera conversio sub-
stantialis. vel illud : Verba formeenon poterant
de absoluta potentia Dei verificari, nisi per
veram conversionem; quia ergo non esl veri-
simile, docuisse Concilium Ecclesiam fun-
dasse doctrinam suam de conversione in solis
his principiis metaphysicis, quee valde infirma
sunt et dubia, ideo nos dicimus, non fundari
illam illationem in sola ratione physica, sed
in traditione Ecclesiee, quee non solum natu-
rali discursu, sed divinitus illustrata, intel-
lexit, quia Christus in sensu proprio et vero
dixit, Hoc est corpus suum, ideo illud dicen-
do, effecisse simul conversionem unius sub-
stantiee in aliam. An vero ita illud effecerit,
quia erat simpliciter necessarium, et quia
erat convenientius, vel connaturalius, de hoc
Ecclesia nihil dixit, quia nihil ad fidem per-
tinebat, sed Theologorum disputationi reli-
quil. Aliterergo dici posset, Ecclesiam solum
docuisse, hic fieri commulationem substantia-
rum, quee omnino necessario sequitur ex ve-
ritate verborum; hancque vocasse conversio-
nem, quia hsec vox in propria significatione
quamcumque rerum commutationem signifi-
care potest. An vero ibi intercedat substan-
tialis actio vel mutatio physica et propria,
de hoc non oportet Concilium aliquid defini-
visse, quia ad fidem nihil referebat; et ila
licet hanc commutationem vocaverit conver-
sionem et transubstantiationem , nunquam
tamen appellavit substantialem conversio-
nem; et posset aliquis dicere, esse conversio-
nem substantiarum, non substantialem, quia
illa voxsignificat subjectum, heec vero intrin-
secam differentiam, et proprium ac formalem
terminum conversionis, et hoc modo non lo-
quimur de conversione substantiali. An vero
cum hoc rigore et proprietate in hoc mysterio
interveniat, hactenus dictum non est, dicetur
autem inferius.
- In substantiali conversione terminus a quo et ad quem aliquam debent subire muta- tionem substantialem. — Dicendum est ergo, ad veram conversionem substantialem requiri, ut ex parte utriusque termini fiat aliqua mu- tatio vel desitio, aut inceptio, aut denique nova dependentia substantialis , id est, ad ipsum esse substantiale aliquo modo termi-
DISPUTAT. L, SECT. II.
nata. Hanc conclusionem colligo ex D. Thonia, tota hac quaest., ab art. 2; et Bonaventura in 4, d. 10, art. 1, queest. 1, et ex aliis multis, quos referam statim dub. 4, et hujus rei probatio satis constat ex dictis contra alias sententias; neque est in hoc alia difficultas, nisi illa, quee est in explicando, quomodo heec conciilio possit habere locum in hoc mysterio.
Horum terminorum mutationes inter se aliqualiter connecti debent. — Quarta princi- palis conditio necessaria ad conversionem est, ut terminus a quo et ad quem, seu mutatio unius et allerius habeant inter se aliquam connexionem seu ordinem, ita ut una ex altera aliquo modo sequatur. In hoc etiam videntur omnes convenire. Et ratio est clara , quia , nisi sit habitudo inter res illas, inter quas dicitur esse conversio, non habebunt rationem termini a quo et ad quem. Illa autem habi- tudo debetin aliqua connexionefundari, alias solum quasi ex accidente contingeret , ut quando unum desinit, alterum incipiat, quod non satis est ad rationem conversionis. Prse- terea conversio dicit aliquid quodammodo compositum, exmutationeutriusque extremi, ut dictum est; ergo oportet, ut illse mutatio- nes sint aliquo modo unitse, quse unio non potest intelligi, nisi ratione alicujus connexio- nis, aut habitudinis per se inter illas, alioquin solum essent veluti aggregatum quoddam per accidens duarum simplicium mutatio- num; ut si in eodem instante, in quo aer, v. gr., fit calidus, amittat lucem, non est conversio, licet sit aggregatio duarum muta- tionum, unius productivse alicujus rei, etalte- rius destructivee. Tandem tertio patet induc- tione, in omnibus conversionibus naturalibus; agens enim naturale non convertit unum in aliud, nisi ex preesupposito subjecto, in quod inducit formam, et expellit aliam, quee ex- pulsio, atque adeo conversio non est, nisi quia ex natura rei sequitur ex tali actione. Et idem videre licet in conversionibus superna- turalibus, ut aquae in vinum, et mulieris in statuamsalis, et similibus, quee formales sunt, et licet quoad modum sint supernaturales, tamen quoad substantiam terminorum sunt naturales, et ideo facile intelliguntur imitari conversiones naturales, quoad hanc conditio- nem, quee sequitur ex repugnantia termino- rum. Habet tamen heec conditio in hoc mysterio singularem difficultatem, qui erit secundus punctus in hac disputatione expli- candus.
Hi termini tertium aliquod, circa quod versentur, requirunt. — Quinta conditio est, ut praeter terminos a quo et ad quem, sit ali- quod tertium communeutrique termino, circa quod et termini formales sibi succedant et aliquo modo repugnent, ac denique fiat tota conversio. lta colligitur ex D. Thom. hic, preesertim art. 5, et 4 contra Gent., cap. 63; et iclem sentit Soto, dist. 9, queest. 2, art. 2, ad3;Ledesma, queest. 10, art. 2, ad 11 Scoti, et art. 4, dub. 3 et 5; Duranclus, dist. 11, queest. 2 ; et probatur primo inductione, nam in conversione formali manet materia , seu subjectum commune, sive conversio naturali- ter fiat, sive supernaturaliter; et in conver- sione locali , si intelligatur conversio fieri inter duo locata, quatenus unum excluditur, et aliud introducitur, manet locus aliquo modo communis; si vero fiat inter diversa loca, necesse est, ut fiat in eodem subjecto. Denique etiam in hoc mysterio sunt accidentia panis aliquo modo communia utriquetermino, sub quibus fit conversio. Ratio vero reddi potest, quia connexio, repugnantia, aut ordo per se inter terminos conversionis non potest convenienter intelligi, nisi ratione alicujus rei communis utrique, in qua, vel sub qua unus introducitur, et expellitur alius. Et quoniam in hac conversione fere nulla est difficultas, quee ad hoc mysterium pertineat, et ad pree- cedentes non revocetur, iclcirco solum est notancla differentia inter conversionem for- malem, et hanc sacramentalem, quod in for- mali, id quod est commune utrique termino, est subjectum seu receptaculum formee, et pars integri termini, quem cum forma com- ponit; at vero in hac conversione, id, quocl est commune, scilicet accidentia, nec sunt subjectum talis conversionis, nec pars integri termini, quia conversio propria non fit ex composito accidentali ad compositum acci- dentale, sed ex substantia ad substantiam, ut Goncil. Trident. cum antiquis Patribus loqui- tur ; accidentia vero non componunt substan- tiam, nec sunt partes ejus. Unde fit, quod ad modum loquendi spectat, ut in conversione formali minime dicatur forma converti in formam, ut D. Thom. hic annotavit, licet forma succedat formee in materia, sed di- citur compositum converti in compositum , quia terminus integer, qui proprie fit, vel desinit, est compositum. At vero hic proprie substantia ipsa condistincta ab illo tertio, quod manet, id est, ab accidentibus, est, quae convertitur, et similiter substantia est, quee
150 QU.EST. LXXV
per se intenditur, et quee suo modo fit per se • per hanc conversionem.
- Quidquid est de ratione conversionis, est item de ratione transubstantiationis . — Ultimo constat ex dictis, ea omnia, quee sunt neces- saria ad veram conversionem, requiri etiam ad veram transubstantiationem, et preeterea necessarium esse, ut in tota substantia fiat commutatio et conversio in aliam substan- tiam. Primum constat, quoniam transubstan- tiatio sub conversione continetur, tanquam sub genere. Omnia autem, quee sunt de ra- tione generis, sunt de ratione speciei. Secun- dum vero patet, quia heec conversio differt ab omnibus aliis in eo, quod est conversio tolius substantiee, ut nomen ipsum pree se fert, et Concilia explicarunt.
SECTIO III.
An in hac conversione intercedat vera et realis actio, quae circa corpus Christi versetur.
\ . Sunt qui dicant in transubstantiatione nullajn actionem veram intercedere. — Expli- catis omnibus, queesunt de ratione veree con- versionis, oportet, ut sigillatim inquiramus, quo modo illa omnia in hac conversione repe- riantur. Quoniam vero diximus in omni con- versione imprimis necessariam esse actionem agentis, a quo omnis transmutatio quodam- modo incipit, ideo primum omnium de hac re queestionem instituimus. Non defuerunt enim qui negarent, in hac conversione intercedere actionem aliquam, sed solam relationem ordi- nis Christi ad species; qui occasionem sumere potuerunt ex verbis D. Thom., art. 4, ad 1, dicentis, hanc conversionem substantialem importare ordinem substantiarum, quarum una convertitur inaliam. Item in art. 4, ad 2, et art. 8, ubi dicit, transubstantiationem si- milem esse creationi in hoc, quod non fit ex subjecto; at vero creatio, juxta doctrinam D. Thom., quia non fit ex subjecto, nihil ponit in creatura, preeter relationem. Preeterea in 4, dist. \ \ , quaest. \ , art. 3, queest. 1 , ad \ , ponit differentiam inter hanc, et transmutationem naturalem, quod in naturali intercedit actus imperfectus inter subjectum, et ultimum ac perfectum terminum; transmutatio autem hujus conversionis, inquit, non ponit aliquem actum imperfectum, sed solum, successionem quamdam perfectorum, non solum actuum, sed rerum subsistentium ; ac postea explicat hanc successionem esse relationem ordinis, quam dicit secundum rem esse in pane, qui
, ART. VIII.
mutatur; in corpore autem Christi tantum secundum rationem, quia immutatum manet. Et heec potest esse ratio fundamentalis hujus sententiee, quia corpus Christi non mutatur; non enim incipithic esse per sui mutationem, sed per mutationem panis in ipsum. Ergo non est necessaria aliqua actio, quae ad illud ali- quo modo tendat. Confirmatur, quia vel talis actio esset in corpore Christi, et hoc non, quia non mutatur; vel in pane, et hocnon, quia in instante conversionis jam non est panis; neque vero in accidentibus esse po- test, quia neque illa sunt subjectum conver- sionis, neque posset actio in illis recepta circa corpus Christi versari; ergo nulla est talis actio.
Varii hujus qusestionis sensus explanan- tur. — In hac quaestione possunt multa includi, quee oportet distinguere, ne in eequivoco laboremus. Primum est, an in hoc mysterio necessario interveniat aliqua actio, quae verse- tur circa corpus Christi, aut illud aliquo modo attingat. Secundum, an heec actio sit in cor- pore Christi, vel in alia aliqua re creata, vel tantum in ipso Deo; certum est enim, creatio- nem esse solius Dei, cum sit actus ultimus potentiae activee, cumque per illam aliquid fiat; tamen in queestione versatur, an haec actio sit in Deo vel in creatura. Tertium quod in qusestionem vocari potest, est, supponendo intervenire hic aliquam actionem, an illa sit transubstantiatio, vel intrinseca illi, an vero solum sit preevia et antecedens ipsam tran- substantiationem , atque illam inducens; et heec queestio videtur mihi de nomine, sup- positis his, quee de conversione in genere dicta sunt, ut statim explicabo. Ex his ergo queestionibus, prima est hoc loco preecipue intenta, quia ad explicandum mysterium maxime pertinet; breviter tamen reliquas attingemus.
In hac conversione datur aliqua vera actio, qua corpus Christi sub panis speciebus constituatur . — Dico ergo primo, in hac con- versione necessariam esse aliquam actionem realem, qua corpus Christi sub speciebus panis constituatur, et hoc sensu dicimus, ac- tionem hanc versari circa corpus Christi. Hanc conclusionem existimo prorsus certam, si ipsi terminiintelligantur, supposita ipsius myste- rii veritate; et ita in ea consentiunt omnes Theologi, ut sect. sequent. referam. Probatur primo ex Patribus, loquentibus de hoc mys- terio; dicunt enim, Christum, quando conse- cravit, effecisse quod dixit, et panem effecisse
DISPUTAT.
corpus suum , et Christum constitui sub speciebus, esse opus diviuee onmipotentiae, et similia multa, quae videbimus sectione se- quente, et necessario includunt actionem rea- lem; quid enim est actio, nisi effectio? aut quomodo potest divina onmipotentia operari sine actione seu operatione? Confirmatur exemplo creationis, incarnationis, aut alterius miraculosae conversionis, quibus exemplis utuntur Patres ad hanc rem illustrandam; et in aliis omnibus, quatenus sunt a Deo, ut a causa efficiente, necessario intervenit aliqua actio , quae sit veluti actus ultimus omnipo- tentise divinse. Ergo similiter in proposito. Ultimo est ratio a priori, quia Christum Domi- num esse sub accidentibus panis et vini, est aliquis effectus realis, qui antea non erat, et in ipso corpore Christi existens; ergo necesse est, ut sit per aliquam actionem factus ; ante- cedens satis probatum et declaratum fuit supra disputat. 9; consequentia vero constat, primo inductione in omnilus aliis effectibus, tam naturalibus, quam supernaturalibus; ubi- cumque enim est novus effectus, nova actio necessaria est. Deinde quia si res nunc est, antea non erat ; ergo est effecta ; ergo per in- fluxum causse agentis; ergo per actionem, quia nomine actionis nihil aliud intelligimus, quam actualeni influxum causee agentis.
- Evasio. — Impugnatur. — Posset tamen respondere aliquis, verum quidem esse, poni Christi corpus sub speciebus per aliquam ac- tionem, non tamen per actionem, quse circa ipsum corpus Christi versetur, sed circa pa- nem, convertendo ipsum in corpus Christi, seu expellendo ipsum. Sed hoc nullo modo potest consistere, quia panem expelli, seu desinere esse, est terminus a quo, et privati- \us; ergo circa illum per se non versatur actio positiva, quee essentialiter respicit ter- minum positivum, quem efficit. seu ad quem tendit. Deinde quamvis intelligi possit posi- tiva actio circa accidentia panis, separans illa a substantia, et ita consequenter expellens substantiam, tamen per totam illam actio- nem ut sic non fit, ut corpus Christi sit sub speciebus; posset enim tota illa actio fieri sine hoc lermino, vel certe cum alio termino, si Deus vellet, expulsa substantia panis, ponere sub illis accidentibus aliam substantiam, et non corpus Christi. Unde confirmatur ratio facta, nam Christum constitui sub speciebus, est novus effectus in rerum natura , et non sequitur ex alio effectu; nullus enim talis fingi potest, cum ex desitione panis non consequa-
L, SECT. III. 151
tur; quinimo si aliqua est consecutio, potius desitio panis sequitur ex introcluctione cor- poris Christi, quam e contrario; ergo neces- saria est actio, quse versetur circa ipsum corpus Christi.
Actio illa nonest prolatio verborum con- secrationis. — Et hinc tandem infertur, hanc actionem non esse prolationem verborum consecralionis , ut coliigitur ex D. Thom. infra, quaest. 78, art. 4, et est per se notum, quia prolatio illorum verborum est actio per se sensibilis et naturalis ; haac autem actio conversiva est supernaturalis et insensibilis ; unde illa actio antececlit istam, quia actio, qua proferuntur verba, ad verba ipsa termi- natur, ut sunt sonus quidam, habens aliquod esse factum ; at vero verba ipsa prolata per hanc actionem sunt instrumentum ad efficien- dam transubstantiationem , cum tamen non sint instrumentum ad productionem sui ipsius ; sunt ergo hae actiones distinctae, quod recte explicatur in formis aliorum sacramentorum, quatenus gratiam efficiunt ; actio enim produc- liva gratiee distincta est a prolatione formae, cum sit actio supernaturalis, pendens ab ipsa forma prolata tanquam ab instrumento divi- no; huic enim actioni correspondet in forma hujus sacramenti actio conversiva panis in corpus Christi. Tandem tota actio, quae est prolatio verborum, reperilur in non sacerdote vel in sacerdote proferente verba absque in- tentione consecrandi, et non est actio illa con- secrativa, quae terminatur seu versatur circa corpus Christi; ergo sunt valde distinctse; neque in tota hac doctrina rationem dubitandi invenio, aut novam difficultatem, cui respon- dere necessarium sit.
Talis actio non est in Deo proprie, sed in effectu. — Dico secundo : haec actio non est in ipso Deo proprie, sed est aliquid creatum in ipso effectu, per quod pendet a sua causa. Haec conclusio communis est creationi, et aliis actionibus Dei ad extra ; et ideo non est hoc loco latius probanda; sufficit illa ratio, quod actio nihil aliud est, quam emanatio effectus ab agente, ut sic ; sed heec emanatio est in effectu; confirmatur in prsesenti, quia haec actio est a verbis, ut ab instrumento; ergo necesse est, ut sit creatum quid. De qua re iterum occurret sermo sect. 5, et infra, q. 76.
Transubstantiatio , ut et reliquse actio- nes, utpassiva, etut activapotest considerari. — Dico tertio : sicut in omni effectu distingui- tur productio activa et passiva, et in omni conversione conversio activa, et passiva, ita
152 QILEST. LXXV
in transubstantiatione distinguenda est tran- substantiatio activa et passiva , quia in ea reperitur agens efficiens illam, cujus effectio dicetur transubstantiatio activa ; ex parte vero effectus reperitur conversio unius rei in aliam, et haec optime dicitur transubstan- tiatio passiva; illa igitur actio intrinseca est transubstantiationi activse, ut ex terminis constat, et inducit transubstantiationem pas- sivam, sicut actio inducit passionem. An vero illa actio sit tota transubstantiatio ac- tiva, vel cum illa requiratur alia actio, dicam postea sect. 6 el sequent. Addendum vero est, etiam transubstantiationem passive in- tellectam non consistere proprie in sola re- latione prsedicamentali, sed in dependentia effectus a causa, quse est per modum cujus- dam fieri, quia si est actio positiva, aliquid per eam fit, et ideo necesse est, ut illi res- pondeat fieri, quasi passivum; ergo transub- stantiatio quasi passiva primario consistit in hac dependentia, seu fieri unius termini, cum desitione aut ex desitione alterius. Et confir- matur, quia in hoc effectu intelligi potest re- latio inter ipsos terminos, et hsec non habet rationem conversionis realis, tum quia est tantum relatio rationis, tum quia ipsius rela- tionis oportet esse aliquod fundamentum, et illud non est, nisi ipsa conversio ; potest etiam intelligi relatio ipsius termini facti ad causam agentem, et hsec etiam supponit, ut funda- mentum, emanationem et dependentiam talis termini a tali causa, sive illa dependentia sit ex natura rei distincta ab ipso termino, sive non; de hoc enim nunc non agimus, nec ad rem prsesentem attinet; illa ergo emanatio, et dependentia est prior relatione; in illa ergo per se primo consistit conversio passiva; nam intellecta pracise tali emanatione cum desitione alterius termini, intelligitur facta conversio ante intellectam omnem aliam rela- tionem ; et in hoc etiam nullam invenio diffi- cultatem, quam solvam; nisi fortasse sit qusestio de nomine, dependentiam ipsam appellando relationem. Ad rationem dubi- tandi in principio positam respondettfr, falso niti fundamento ; nam revera in corpore Ghristi fit aliqua mutatio per hoc mysterium, ut postea latius dicturi sumus.
SECTIO IV.
Qualis sit haec actio, et quis terminus fornialis ejus.
- Ratio dubii proponitur. — Ratio dubii est, quia formalis terminus actionis videtur
, ART. VIII.
esse id, quod de novo fit in effectu; in cor- pore autem Ghristi nihil fit de novo, nisi prse- sentia realis sub speciebus ; illa ergo erit formalis terminus actionis hujus; ergo tota actio erit accidentalis qusedam mutatio. In contrarium vero est, quia actio accidentalis, etqufe solum est quasi totalis qurcdam motio, seu novi loci acquisitio, non satis est ad con- versionem realem, et transubstantiationem. 2. Terminum hujus actionis esse prsesentiam Christi dixerunt aliqui. — Propter hanc dif- ficultatem Theologi,in explicanda hac actione et termino ejus, valde divisi sunt. Prima sen- tentia est hujus actionis terminum esse prse- sentiam corporis Ghristi, et actionem ipsam esse adductivam hujus corporis ad hunc lo- cum. Hsec opinio tribuitur Scoto in 4, dist. 10, quaest. 1 , § Quantum ergo ad istud argumen- tum, et dist. 11, qusest. 3, § Quantum ergo ad istum articulum, et qusest. 4, et in Quod- lib., quaest. 10. Verum est, sententiam Scoti esse obscuriorem ; distinguit enim ille dupli- cem actionem, alteram conversivam, quam dicit terminari ad substantiam corporis Ghristi secundum se, nulla facta in illo mutatione, neque in aliquo modo, seu dependentia ejus; alleram adductivam, terminatam ad praesen- tiam; non tamen satis explicat, an ha3 duse actiones modo de facto concurrant ad con- versionem, an vero sint duo modi distincti conversionis seu transubstantiationis possi- bilis : unus, quo incipiat esse substantia, quse antea simpliciter non erat, ad quem dicat esse necessariam actionem substantialem, quse ad substantiam ipsam terminetur; alius, quo substantia alibi existens, hic fiat prsesens ; et hujusmodi esse dicat, qui de facto est insti- tutus, et in eo ponat solam actionem adducti- vam, cujus formalis terminus est prsesentia, adaequatus vero est substantia prsesens sub speciebus. Sed omissa nunc priori actione conversiva, non est dubium, quin juxta hanc sententiam posterior sufficiat ad consecra- tionem efficiendam, prout de facto fit, et ita sequuntur omnes Scotistae in 4, dist. 10, 11; Tartaret. ibi., queest. 4, etQuodlib. 10, q. 1, § Et si dicas; Leuchet. in 4, dist. 1 1 , qusest. 4, art. 2, § Ulterius, quantum ad istum art., et § Gontra ista ; Guiliel. de Rubio. , quaest. 1, art. 3; et multi ex Nominalibus, ut Major, qusest. 1; Franciscus Mayron., q. penult. ; Ocham., queest. 6; Petrus de Aliaco, quaest. 6. Eamdem sententiam indicat Palud., dist. 11, queest. 3, art. 2, num. 24, ubi dicit, termi- num hujus actionis esse modum corporis
DISPUTAT. L
Christi in altari, et infra dicit, panem non converti in corpus Christi secundum esse intrinsecum additum, sed in modum essendi ejus in sacramento. Quee verba refert, et approbat Capreol. ibi., ad 2; Durancl., cont. 2 concl. Item Ledes., quiest. 16, art. 2, ad 9 Scoti, et art. 4, dub. 3, ad 5; dicit enim, ad conversionem solum requiri successionem substantiarum, et novum modum essendi in substanlia, quee altari succedit. Ex aliis vero Theologis favent huic sententise Alens. 34, memb. 3, art. 1 et 2; Bonav., dist. 10, art. 2, queest. 1; Marsil., qusest. 8, art. 2, concl. 7 et 8; dicunt enim per hanc actionem non fieri, quod non erat, sed, quod alicubi erat, poni alibi. Item per consecrationem corpus Christi non accipere esse, sed accipere esse hic. Nec multum discordat D. Thom., q. 78, art. 5, dicens, per consecrationem non fieri, ut corpus Christi sit corpus Christi, jam enim hoc anlea erat, sed fieri, ut contentum sub his speciebus sit corpus Christi. Denique mo- derni scribentes contra hsereticos, libenler hanc sententiam amplectuntur, quia facili- tatem quandam pree se fert, ut videre licet in Joan. Hessels., lib. de Corpore Christi, fol. 77 et 213; Claud., rep. 7, cap. 6; Guiliel. Paris., tractatu de Euchar., § 1, paulo ante finem; Bellarm., lib. 2 de Euchar., cap. 18. Funda- mentum est, quod in principio quEestionis est indicatum; preeterea, quia hoc satis est ad veritatem verborum, quia, si Christus vere fiat prsesens sub speciebus, nihil amplius es hac parte requiritur; ergo nihil aliud est po- nendum ; patet consequentia , quia , ut Tri- dentinum docuit, tota heec actio et conversio solum excogitata est, quatenus in verbis Christi fundamentum habet, et ad eorum ve- ritatem est necessaria, ad quod sine dubio satis esse videtur, quod corpus Christi addu- catur sub speciebus, et inde expellatur sub- stantia panis. Ad rationem vero dubitandi in contrarium positam respondebit hsec opinio, ad essentiam transubstantiationis satis esse conversionem , seu successionem substantia- rum sub eisdem accidentibus, sive heec voce- tur conversio substantialis, sive tantum con- versio substantiarum ; neutrum enim potest ex Conciliis definite colligi. Solum enim dicunt, substantiam converti in substantiam, quod potest esse verum, non ratione termini for- malis de novo producti, sed ratione termini adeequati, qui necessario debet includere sub- stantiam, quse loco alterius substituatur ; quod etiam ipsum nomen transubstantiatio-
SECT. IV. 153
nis prie se ferre videtur, quia in illa parti- cula trans de se transitum significat, ut patet in his verbis, transferre, transmutare, trans- vadere. Unde applicata substantiis, ut fit per eam vocem transubstantiatio , significat tran- situm unius substantiae in aliam, qui veram rationem subslantia? obtinebit, sive substan- tia producatur de novo, sive adducatur. Ex quotandem fit, ut juxta hanc opinionem tran- subslantiatio denominala sit, non a termino formali, sed a materiali, seu subjecto, circa quod fit terminus formalis; quemadmodum enim, si intelligeremus accidentia panis esse vacua omni substantia, et postea sub illis in- troduci substantiam aliquam, dici posset hoc sensibile substantiari illa actione, ita quando fit sub illis mutatio substantiarum, potest dici transubstantiatio ; quse sententia sic expli- cata non est omnino improbabilis.
- Alii esse unionem Christi cum acciden- tibus. — Secunda sententia dicit, formalem ter- minum hujus actionis esse unionem corporis Christi ad species sacramentales, quam unio- nem dicit esse substantialem modum in ipso corpore Christi, quo supplet vicem substan- tise panis , et sustentat accidentia , eodem modo , quo substantia panis, seclusa inhae- rentia. Ita sentitSoto, dist. 9, qusest. 2, art. 2, ad 2 Scoti, ubi dicit per consecrationem fieri corpus Christi prsesens, sed taliter contentum sub speciebus, qualiter panis continebatur, seclusa inhserentia, et hoc existimat satis esse ad transubstantiationem ; idem latius art. 4, § Igitur converlendo. Idem Palacius in 4, dist. 11, disput. 1. Indicat Ledesma, q. 16, art. 1, dub. ult.; et Capreol., dist. 11, ad 1 et 3 Scoti contra 1 concl., et ad 1 Durandi cont. 2, et ad argum. Scoti, Durandi, et Au- reoli cont. 3 concl. ; et Claud., rep. 4, cap. 4, et rep. 7, cap. 6. Sed clarissime omnium do- cuit hoc Alanus, lib. 1 , cap. 34, 35, 36 et 37. Favet D. Thom. infra, queest. 78, art. 5, in verbis supra citatis, per verba consecrationis non fieri, ut cocpus Christi sit corpus Christi; jam enim hoc antea erat; sed fieri, ut con- tentum sub speciebus sit corpus Christi. Ergo sentit terminum hujus actionis solum esse, contineri, vel uniri corpus Christi speciebus. Et quidem, si supponamus, dari hanc unio- nem corpori Christi ad species, videtur satis consequenter loqui hsec opinio, quia necesse est unionem hanc fieri per aliquam aclionem; ergo fit per illam actionem, qua conficitur hoc sacramentum, quia , cum hoc sacramen- tum componatur ex corpore Christi, et spe-
QILEST. LXXV, ART. VIII.
ciebus, intrinsece includit hanc unionem; ergo necesse est, illam fieri per actionem, qua conficitur hoc sacramentum; ergo fit per transubstantiationem, quia per transubstan- tiationem intelligimus confici sacramentum Eucharistiee; ergo formalis lerminus actionis transubstantiantis est hic modus unionis. Quod explicatur exemplo incarnationis : ibi enim distinguimus actionem, qua fit incar- natio, et terminum formalem ejus, qui est modus unionis humanitatis ad Verbum, ex qua resultat hic Deus homo, qui est integer terminus illius actionis, qua? substanlialis est, quia modus ille est substantialis ; et in gene- ratione hominis, actio, qua ex embrione fit homo, est substantialis conversio, et tamen per eam formaliter non fit de novo, nisi mo- dus unionis animse ad corpus, unde resultat homo; sic igitur hic fiet modus unionis cor- poris Christi ad species, unde resultat hoc sacramentum. Quanquam enim supposita hac sententia, intelligi possit modus unionis, tam ex parte specierum, quam ex parte cor- poris Ghristi, et ideo necessaria sit actio, qua uterque fiat, vel resultet, tamen, conse- quenter in ea loquendo, dicendum est, actio- nem hanc, ut est transubstantiatio activa, directe versari circa corpus uniendo illud speciebus, ut etiam verba ipsa formse prae se ferunt, Hoc est corpus meum, et ideo talem actionem proprie formaliter terminari ad hunc modum unionis , ut est in corpore Ghristi.
- Impugnatur prsecedens opinio. — Ut vero necesse non sit iterum ad hanc opinio- nem redire, quae , ut a prrecedente distin- guitur, mihi non videlur fere probabilis , primum necesse est, ut preeter hanc actionem unitivam, quam fingit, ponat actionem adduc- livam, et terminum ejus, prout praecedens sententia asserebat, quia, quandocumque res aliqua alteri unitur, ubi antea non erat, ne- cesse est, ut vel ibi fiat denuo et producatur. vel ut aliunde illuc adducatur. Exemplis res constat. nam, quando anima rationalis unitur materiae, quia non eadem actione, qua uni- tur, fit, necesse est, ut alia actione prius natura ibi fiat, et creetur, et in resurrectione, quia de novo non creatur, necesse est, ut ad eum locum, in quo unienda est, corpori affe- ratur. Ratio est, quia unio requirit prsesen- tiam uniendorum, et actio unitiva ut sic non facit illam; prserequirit ergo illam, ut etiam exemplo incarnationis constat. Nam incarna- tionis actio solum facit unionem inter huma-
nitatem et Verbum, et ideo supponit actionera, qua fit ipsa humanitas, seu anima et corpus, per quam consequenter fit, ut sit preesens Verbo, quod propter immensitatem ubique est preesens, et hoc modo intelliguntur illa extrema apta, et satis applicata ad unionera; cum ergo juxta hanc sententiam corpus Christi nullo modo fiat, aut producatur per consecrationem, et ante illam non sit praesens, ubi sunt species panis, non potest illis uniri, nisi prius illuc adducatur; ergo necessario bsec sententia supponere debet totam actio- nem et terminum , quem prima sententia probat. Secundo, id, quod addit haec opinio, vel procedit ex falso fundamento, vel non potest consistere, nec ad mysterium expli- candumconferre. Probatur, quia, si supponat unionem formalem inter corpus et species (ut videtur) falsum supponit, ut supra probalum est; et praeterea, licet hanc admittamus unio- nem, et illam concedamus esse terminum transubstantiationis, non assequitur quod in- tendit, scilicet, assignare terminum substan- tialem hujus actionis , quia hsec unio non potest esse substantialis modus, sed acciden- talis. ut supra probavimus, sicut substantiam actu substare accidentibus, non potest in ea esse modus substantialis, quandoquidem ad accidens terminatur, et ad componendum ens per accidens, et non substantiale, ordi- natur. Adde, quod illa opinio asserit, uniri corpus Ghristi accidentibus eodem moclo, quo substantia panis, seclusa inheerentia, apertam implicare contradictionem , quia ille modus consistebat in hoc, quod substantia uniatur accidentibus per modum subjecti, et in ge- nere causse materialis ; repugnat ergo auferri hoc genus causalitatis, et remanere eumdem modum unionis; excluso autem hoc modo unionis, qui fit per modum causae materialis, nullus alius intelligi potest superesse, nisi per efficientiam, ut supra ostensum est.
- Quorumdam aliorum placitum improba- tur. — Non desunt autem, qui, licet solam unionem effectivam in hoc sacramento admit- tant, nihilominus illam dicant terminum for- malem hujus actionis, quia per illam datur corpori Christi, ut suppleat officium substan- tise panis, quod non facit, nisi sustentando accidentia, sub quibus continetur, etiam si effective solum illa sustineat. Sed hic dicendi modus defendi non potest, quia unio effectiva non fit nisi per actionem, ut supra declara- tum est; actio vero non potest esse formaiis terminus alterius actionis, quia essentialiter
DTSPUTAT. L
includit, ut se ipsa fiat, dum per illam termi- nus fit, alioquin procederetur in infinitum. Nec dici potest, illam actionem unitivam vo- cari terminum alterius actionis, non quia per se primo ad illam terminetur, sed quia con- sequatur terminum alterius actionis, sicut dici solet generatio terminus alterationis, vel illuminatio terminus motus solis. Hoc (inquam) dici non potest, primo, quia interrogo, quis sit ille alius terminus, ex quo sequitur haec actio , et ille potius erit terminus formalis hujus actionis. Secundo, quia nulla est hic necessaria consecutio. Nam illa unio effectiva, si est, non ideo est, quia sit necessaria sim- pliciter, sed ex ordinatione divina propter majorem perfectionem ; ergo absque tali unione , manebit integra actio et formalis terminus ejus. Quidam dicunt, hanc actionem esse debitam corpori Christi ex vi modi, quo hic existit. Sed hoc infra erit latius exami- nandum. Nunc enim ad praesentem qusestio- nem non multum refert, quia etiam si id demus, non esl satis, ut illa actio dicatur for- malis terminus actionis transubstantiativae , et multo minus sufficiet, ut dicatur terminus substantialis. Tertio, quia supra ostendi, hanc unionem effectivam, prout est actio corporis Christi et specierum, non inchoari intrinsece in instante consecrationis, et tran- substantiationis, sed immediate post illud; et tamen in illo instante intrinsece est terminus illius actionis transubstantiativae : ergo. Quarto, quia unio effectiva includit actionem corporis Christi circa species, et e contrario ; ergo, vel dicitur esse terminus hujus actionis, prout est actio corporis Christi circa species, et hoc dici non potest, quia illa actio non est in corpore Christi, nec in eo ponit aliquid , sed in speciebus; et praeterea tota est acci- dentalis ; vel est actio specierum circa corpus Christi, et hoc etiam dici non potest, quia illa actio non est, nisi conservatio prsesentiee lo- calis, quse etiam est accidentalis; imo solum est conservatio termini facti per adductionem. Quinto, heec unio effectiva proxime est a cor- pore Christi, et ab speciebus; at vero actio transubstantiativa, et terminus ejus, imme- diate fit virtute verborum ; ergo illa unio non est terminus illius actionis.
- Alii illius actionis terminum Christi cor- pus esse asseverant, quod multipliciter expli- cant. — Prima explicatio confutatur. — Tertia principalis sententia est, proprium ac forma- lem terminum hujus actionis esse ipsam sub- stantiam corporis Christi. Quia vero tota
, SECT. IV. 155
substantia praeexistit ante consecrationem , ideo difficile visum fuit explicare, quomodo possit esse terminus novee actionis; unde orti sunt varii modi explicandi hanc sententiam, quos oportet referre, antequam auctores af- feramus. Primus est, subslantiam corporis Christi secundum se preeexistere, per hanc vero actionem fieri, quatenus supplet officiurn substantiee panis. Sed hic modus non differt a secundo modo explicandi primam senten- tiam, nuper improbato; in quo enim potest dici, corpus Christi supplere munus substan- tieepanis, nisiquia fortasse sustentat acciden- tia, et continetur sub illis? ostensum est autem, totum hoc non pertinere ad terminum fornialem hujus actionis.
- Secundus rejicitur. — Alter modus est, substantiam corporis Christi considerari posse, vel secundum se, et hoc modo preeexi- stere, et non esse terminum hujus actionis; velprout id, quoderatpanis, nuncincipitesse corpus Christi, et hoc modo non preeexislere, sed fieri per actionem hanc conversivam, et hunc modum indicat Henric, Cajet. et Ri- chard., disput. superiori, sect. 4, citati. Unde Cajet. hic, art. 4, dicit, substantiam panis, ut conversam, seu id, quod erat panis, aliquo modo pertinere ad terminum ad quem hujus actionis. Sed hic modus vel incidit in erro- rem supra improbatum disput. preeced., sect. 3, vel in opinionem Scoti; nam, si ille terminus , id quod erat panis, designet ali- quam rem individuam , et substantialem , quae prius fuerit panis, et postea fiat corpus Christi , devolvitur in priorem errorem , et destruit hanc transubstantiationem in verum corpus Christi , quia ponit terminum a quo , manere aliquo modo in substantia sua , ex quo fit, non posse converti in verum corpus Christi, ut supra satis probatum est; si vero id quod erat panis non designet aliquam rem individuam , et substantialem , quee maneat sub utroque termino, sed quasi singulare vagum in ordine ad species, scilicet, sub ra- tione contenti sub illis, quomodo explicandas esse similes locutiones, ut veree sint, docuit D. Thomas hic, art. 4, et 4, dist. 1 1 , queest. 1 , art. 5, queestiunc. 1 , ad 1 , si, inquam , hoc modo exponatur haec opinio , non differt ab opinione Scoti, quia in re solum dixit, sub- stantiam corporis Chrisli, ut contentam sub speciebus, esse adeequatum terminum hujus actionis, et consequenter formalem terminum ejus, solum esse, Christum contineri sub spe- ciebus loco panis; hoc autem totum est acci-
QU^EST. LXXV, ART. VIII.
dentale, et in re nihil addit, nisi prassentiam realem sub speciebus; sed hoc ipsum confu- sius explicatur conjungendo terminum ad quem cum termino a quo; cum enim dicitur, per hanc actionem fieri, ut id, quod erat panis, sit substantia corporis Christi, nihil aliud dicitur, quam fieri, ut contentum sub speciebus, sit corpus Christi, cum antea esset substantia panis ; non autem explicatur, quid per hoc fiat in corpore Christi, preeter ratio- nem contenti sub speciebus, quee in illo non ponit, nisi preesentiam realem.
- Tertius modus explicandi. — Explodi- lur. — Tertia explicatio est, substantiam cor- poris Christi esse terminum hujus actionis, quatenus in eam est conversus panis; dicitur autem panis conversus in illud corpus, non quia illud de novo fiat, vel conservetur, ne- que quia aliquid etiam additum sit, sed so- lum quia desitio panis terminatur in ipsum absque illius mutatione. Quod si inquiras , quid sit, desitionem panis terminari in ipsum corpus, quidam respondent, substantiam pa- nis imbibi, et quasi absorberi in substantiam corporis Christi; hanc enim vim habet actio conversiva. Alii vero dicunt, hoc mysterium esse ininvestigabile, et non esse amplius in- quirendum. Et hanc sententiam videntur supponere Theologi , qui putant conversio- nem hanc fieri sine ulla mutatione in corpore Christi, ut videtur loqui D. Thom. in tota hac queestione, et alii, quos referam sectione sequente ; et multi existimant , Scotum non dissentire ab hac sententia, quia licet ponat actionem adductivam, videtur simul ponere aliam priorem conversivam, quee terminetur ad corpus Christi, solum priori modo. Et ita illum exponunt Tartar., d. '10, art. 1 , et An- gles in 4, part. 1, queest. 5 de Euchar. Sed heec explicatio videtur mente concipi non posse, propter ea, quse sect. 1 tractavi, quia, si ex vi hujus actionis substantia corporis nullo modo aliter se habet, quam antea, im- possibile est, conversionem panis terminari ad ipsam, ut ibi late probavi, et patet bre- viter, quia si in Christi corpore nihil reale denuo positum est, totum id, quod de illo de- nuo dicitur, est denominatio extrinseca, de qua nec explicari potest, in quo fundetur, vel a qua forma oriatur, vel quomodo termi- net actionem. Secundum, esto admittamus hanc denominationem, et Christum, ut sic denominatum, esse terminum hujus actionis, necessario fit formalem terminum non esse substantiam, sed aliquid accidentarium. Pro-
batur, quia substantia corporis Christi secun- dum se negatur esse terminus hujus actionis, quia hoc modo supponitur actioni; sed heec ratio procedit de omni modo seu actione reali, ac substantiali, quia secundum omnem illum supponitur actioni juxta hanc sententiam; ergo sub nulla ratione substantiali est lermi- nus hujus actionis. Rursus dicitur substantia Christi esse terminus, solum quatenus in eam est conversus panis, seu in quantum desitio panis terminatur ad ipsam; ergo terminus formalis hujus actionis non est ullo modo substantia Christi, sed solum illa denomina- tio, qua substantia corporis Christi dicitur esse id, in quod conversus est panis, seu forma, a qua provenit illa denominatio, cui substailtia corporis Christi supponitur, ut subjectum, cui accidit, et omnino extrinseca est talis denominatio; ergo juxta hanc sen- tentiam formalis terminus est aliquid acci- dentarium, eo modo, quo extrinseca denomi- nalio potest dici accidentalis; ut si quis cliceret terminum visionis Dei esse ipsum Deum ut visum , non assignaret pro termino formali aliquam substantiam ; et si quis fin- geret terminum calefactionis esse corpus, ut ad illud terminatur calefactio, ita tamen ut calefactio nihil in ipso corpore poneret, pree- terquam quod repugnantia diceret, ut sect. 2 probavi, tamen non assignaret pro termino formali calefactionis ipsum corpus, sed deno- minationem aliam. Tertio, quia, si ex vi talis modi conversionis substantia corporis Christi nullo modo se habet aliter, quam prius , ergo ex vi illius non constituetur substantia cor- poris Christi sub speciebus panis, quia talis conversio eodem modo potest fieri juxta hanc sententiam in corpus Christi in solo ccelo ma- nens, et ideo Scotus, ponens talem conversio- nem, addit actionem adductivam ; ergo illa conversio prorsus est inutilis ad hoc myste- rium, et ad veritatem verborum Christi, nam illa sola facta non satis erit ad verborum ve- ritatem, et quamvis illa fiat, ex illa, ut sic, non sequitur necessario adductio, sed per se, et quasi nova omnino causalitate facienda est; quod si heec fiat, illa sufficiet ad verita- tem verborum sine tali conversione; ergo im- pertinens est talis modus conversionis, etiam si esset possibilis.
- Quarta explicatio. — Quartus modus explicandi hanc sententiam est, formalem terminum hujus actionis esse substantiam corporis Christi, non quia nunc de faclo heec actio influat esse substantiale in illud corpus,
DISPUTAT.
sed quia de se efficax est ad illud influen- dum, si alibi non existeret, et hoc salis est, ut hcec actio dicatur nunc transubstantiatio, sicut absolutio sacramentaiis simpliciter est absolutio, etiam quando actu non confert gratiam, et remissionem peccati. Hanc opi- nionem indicat Soto, dist. 9, qusest. 2, ort. 4, in solut. argum., quanquam illi non omnino acquiescat. Inhoc autem dicendi modo magna esse potest ajquivocatio ; potest enirn expli- cari juxta ea, quee dicemns in ultima sen- tentia ; vel si aliter intelligatur, nihil in eo dicitur, quod ad rem pertineat ; aliucl enim est loqui de virtute verbomm, quse significat actum primum ; aliud de actione, quee signi- ficat actum secundum; hic non agimus de virtute, sed de actione, quia actualis conse- cratio, et transubstantiatio non solurn requirit virtutem, sed actionem, et de hac actione in- quirimus, quem terminum habeat. Quod au- tem heec opinio dicit, ad summum accommo- dari potest virtuti, non actioni. Quod patet primo exemplo, quo utitur; nam si inlerdum absolutio sacramentalis est informis, et non habet effectum gratias, et remissionis peccati, licet de se virtutem habeat ad efficiendam gratiam, lamen hic et nunc, quando est in- formis. sicut non habet effectum gratite, ita neque actionem. Secundo, ex ipsa re, quia loquendo de aclione, implicat dicere, esse aptam ad influendum in aliquem terminum, et non actu influere, quia actio non dicit ac- tumprimum, sedsecundum ; nec posse agere, sed agere; ergo si actio est non solum in po- tentia, sed etiam in actu, necesse est, ut actu influat in terminum, quia in hoc actuali in- fluxu consistit essentia ejus. Confirmatur, et explicatur, quia aut verba consecrationis nunc actu influunt in substantiam corporis Christi, aut non. Si primum, male ergo nega- tur ab hac opinione, et hoc inquirimus, quo- modo fiat. Si secundum, ergo nunc de facto verba non habent actionem, quse ad substan- tiam corporis Christi terminetur; ergo, si hsec actio est necessaria ad transubstantia- tionem , nunc de facto non fit transubstan- tiatio per verba , esto concedamus, in illis esse virtulem ad faciendam illam, si esset necessarium; vel, si heec actio non est neces- saria ad transubstantiationem, sine causa fin- gitur illa virtus in verbis, cum talis actio, neque ad transubstantiationem necessaria sit, neque per verba sit unquam efficienda. Unde oritur tertia ratio, quod falso fingatur talis virtus sine actione, nam heec virtus, si est,
L, SECT. IV. 157
non est naturalis, sed obedientialis, et instru- mentalis, ut per se constat; virtus autem obedientialis in instrumcnto divino preeter naturalem entitatein ipsius inslrumenti non addit, nisi clivinam elevationem, seu auxilium proportionatum illi actioni. Verba igitur con- secrationis non elevantur, ut instrumentum, nisi ad actionem quam actu efficiunt, et sine causa finguntur habere paratum divinum auxilium ad actionem, quam nunquam effec- tura sunt, neque secundum ordinariam legem possunt efficere, preesertim cum supra osten- derimus, heec verba, sicut et omnia alia sa- cramenta, pendere in sua actione ab existen- tia humanitatis Christi, et influxu ejus. Quarto ita rem totam declaro et confirmo; nam, po- sita illa hypothesi, quod Christi humanitas alibi non existeret, vel heec verba efficerent substantiam corporis Christi per actionem , quam nunc habent, vel per novam aliam ; si primum, ergo non tantum sunt factiva, sed actu faciunt illam substantiam ; si secundum, rursus interrogo, an illa actio sit necessaria ad transubstantiationem, vel non; si est ne- cessaria , ergo sine illa non fit transubstanlia- tio; ergo nunc de facto non fit; si non est necessaria , ergo falso dicuntur verba habere virtutem ad hanc actionem, cum verba tan- tum habeant virtutem ad transubstantian- dum. Ex his facile patet, quid sit dicenclum ad exemplum preedictee sententiee ; actio enim effectiva gratiee non est necessaria ad consti- tuendum sacramentum pcenitentiee , sed po- tius manat ab illo jam constituto; et ideo, quando impeditur effectus propter obicem , cessat actio, manente sacramento, quod se dicitur habere virtutem ad illam actionem, quia ad illam est institutum, et de facto illam habet, si non ponatur obex; at vero in pree- senti, actio, de qua agimus, est simpliciter necessaria ad constituendum hoc sacramen- tum ; et ex parte materiee impediri non po- test, si sit verus panis, et ex parte ministri ac verborum concurrant omnia necessaria.
- Modits quintus explicandi hanc senten- tiam exponitur. — Quintus ergo modus ex- plicandi hanc sententiam est, substantiam corporis Christi esse terminum hujus actio- nis, quia verba consecrationis revera influunt cle facto ipsum esse substantiale in corpus Christi, el consequenter habent veram actio- nem substantialem , quee nunc dicitur esse per modum conservationis, quia aliunde sup- ponitur eadem res alibi antea existens, et in hunc modum posset illa actio dici esse suffi-
158 QU,EST. LXXV
ciens productio termini, si alibi non esset; nunc vero de facto solum habere rationem conservationis , juxta dicta supra disput. prseced., sect. 1, ubi late ostendi, hunc mo- dum actionis esse possibilem. Quod vero de facto ita fiat, docuit in terminis Gab., d. 11, queest. 1 , art. 3, dub. 2, et lect. 40 in can. Deinde necesse est, ut D. Thom. hoc senserit, quamvis aperte non explicuerit, nam supra art. 2, et fere in tota hac queest. et sequente negat, Christi corpus incipere esse in hoc sa- cramento per mutationem localem; negat ergo, fieri prsesens per actionem adductivam, quia illa revera non est, nisi queedam muta- tio localis, cum per se primo tantum termi- netur ad preesentiam, quee, ut diximus, ad preedicamentum Ubi pertinet; exclusa au- tem actione adductiva , non superest , nisi preedicta substanlialis actio , ut declaratum est ; et hoc modo citari etiam possunt pro hac sententia Altisiodorensis , lib. Sum., trac- tatu 5, cap. 3; Richard. in 4, dist. 11, art. 1, queest. 11; Palud., queest. 2, art. 1, et alii, qui negant, actionem hanc esse similem ac- quisitioni novi loci. Deinde alia etiam ratione necesse est, ut D. Thom. in hac sit opinione, quia negat actionem hanc esse ex preesuppo- sito subjecto, et in hoc dicit esse similem creationi; at vero, si actio heec esset adduc- tiva , esset ex prsesupposito subjecto; ergo non est adductiva; sed potius de se produc- tiva, seu conservativa corporis Christi, quod hic fit preesens, quia ut ex dictis patet, non potest fingi aliud probabile medium. Illud vero, quod hic assumitur, docuit D. Thom. hic, art. 3, in corp., et ad 2, et in 4, dist. 1 1 , art. 2, queest. 1. Idem Bonavent., dist. 10, art. 2, queest. 1; Alens., 4 part., queest. 43, membr. 3,art. 1; Henric, Quodlibet. 9, q. 8. Referri etiam possunt, qui dicunt, panem converti in corpus Christi, quod antea existe- bat, ut Bonavent. in 4, dist. 11, art. 1, q. 1, in fine, et queest. 3, ubi expresse dicit, ter- minum finalem hujus conversionis non esse aliquid de novo factum, sed prius existens; quod etiam sentit Marsil., queest. 8, art. 1, conclus. 2 cujusdam incidentis dubii, et in fine queestionis in solut. ad 2 et 4. In quibus auctoribus , et in aliis etiam advertendum est, dicere quidem eos, nihil denuo fieri in corpore Christi preeter modum preesentiee sub speciebus, non tamen dicere, hunc modum esse formalem terminum conversionis , sed ipsummet corpus seu substantiam Christi. Quin potius Capr., dist. 11, ad 2 Durandi
, ART. VIII.
cont. 2,concl., approbatsententiamquamdam Paludani, dummodo intelligatur, inquit. ter- minum hujus conversionis non esse solum respectum, aut modum, sed substantiam sub modo essendi; quod clarius explicat in solu- tione ad 1 Scoti contra 1 conclus., dicens , sicut generatio per se primo terminatur ad substantiam, consequenter vero ad proprie- tates et locum substantiae genitee , ita actio- nem hanc per se primo terminari ad sub- stantiam corporis Christi, consequenter vero ad praesentiam illius sub speciebus. Idem dicit Ferrar., 4 contra Gent., cap. 63, circa 2 dictum D. Thom., et ad 3 Scoti. Denique om- nes, qui absolute dicunt, hanc actionem esse substantialem , et terminum ejus esse sub- stantiam, possunt pro hac sententia referri, quia illud non potest aliter probabiliter ex- plicari ; docuit vero hoc aperte D. Thom. hic, art. 3, in corp., et ad 3, et art. 4, ubi in hoc docet, conversionem hanc convenire cum con- versione formali, differre tamen, quia ibi for- malis terminus est forma, hic vero tota sub- stantia. IdemdocetAltisiodor. supra, Alensis, quaest. 38, membr. 4; Albert., dist. 11; et ibi Richard., art. 1, queest. 1; Paludan., queest. 2, num. 1 .
1 1 . Probatur ex modo loquendi Sanctorum Patrum. — Secundo principaliter ostendo, hunc dicendi modum esse valde consenta- neum antiquis Patribus. Primo, quia ubique explicant hoc mysterium per verba , quee effectionem substantialem , et actionem ad substantiam terminatam indicant. Cyprian., serm. de Coena Domini dixit, panem in car- nem, et vinum in sanguinem mutari ; et infra : Panis iste non effigie, sed natura mutatus , omnipotentia Dei factus est caro; et clarius inferius : Qui usque hodie (de Christo loqui- tur) verissimum et sanctissimum corpus suum creat et sanctificat, et benedicit, etpie sumen- tibus dividit. Ubi alludit ad illa verba cano- nis Missee : Hsec omnia Domine semper bona creas, sanctificas, benedicis, et prsestas no- bis, etc. Ambros., lib. 3 de Sacram., cap. 4 : Panis iste panis communis est ante verba sa- cramentorum; ubi advenerit consecratio, de pane fit corpus Christi; et infra : Ergo didi- cisti, quod ex pane fiat corpus Christi. Au- gustin., c. Utrum sub figura, deConsec, d. 2, dicit, per Spiritum Sanctum potentialiter creari, et ex substantia panis effici. Damasc, lib. 4, cap. 14 : Panem et vinum carnem, et sanguinem suum fecit. Gauden., tract. 2 in Exod. : De pane efficit corpus. Adelman.,
DISPUTAT. L
epist. ad Berengar. : Christus per hos sacer- dotes, corpus, et sanguinem suum creat. Nota sunt etiam illa verba Hieronymi , quse infra agentes de forma latius tractabimus : Sacer- clotes ore suo corpus Christi conficiunt. Unde Bessar., lib. de Verb. Consecrat. : Tota, in- quit, Trinitas, hoc corpus altaris creat. Quse sane verba omnia , non loci acquisitionem , sed substantialem actionem et mutationem indicant. Secundo, aliquando ex parte ter- mini ad quem, hoc distinclius explicant. Euseb. Emissen., homil. 5 dePaschate, dixit, creaturas in Dominici corporis transire na- turam; non dixit, in prassentiam, sed in na- turam; et simile est, quod infra subdit, visi- biles creaturas converti in substantiam cor- poris Christi. Quo loco etiam notanda sunt verba Goncilii Trid. dicentis, substantiam mutari in substantiam. Tertio, semper utun- tur Sancti exemplis conversionum substantia- lium ad hoc mysterium explicandum. Ambr. supra utitur exemplo virgee conversse in co- lubrum, Gyrill. Hieros., Gatech. 4, et Cypr., epist. 63, utuntur exemplo conversionis aquse in vinum. August., apud Waldens., tom. 2, cap. 83, conversione uxoris Loth in statuam salis. Irenreus, lib. 4, cap. 34, alias affert transmutationesnaturales : Numper verbum, inquit, Dei lignum fert fructum, et semen emortuum transit prius in herbam, deinde in spicam, tandem in plenum fructum. Denique Damasc. et Ansel. supra explicant per con- versionem alimenti in substantiam viventis; et specialiter Gregor. Nyssen., orat. Gatech., cap. 37, et Theoph. Joan. 6, exemplum ponit in illa conversione panis in corpus Christi, qua3 fiebat in ejus nutritione vel augmento. Quse fere omnia congerit Innocent., lib. 4 de hoc myst., cap. 7.
- Confirmatur rationibus. — Tertio prin- cipaliter persuadetur hsec sententia rationi- bus. Prima et prsecipua est, quia per solam actionem adductivam revera non explicatur vera- conversio substantialis et transubstan- tiatio, sed solum translocatio qusedam, ut supra sect. 2 explicatum reliquimus ; estau- tem de fide, hanc esse veram conversionem, et valde consentaneum fidei est asserere, esse substantiarum conversionem, nam revera no- men transubstantiationis hoc prassefert; et idem significat satis conversio substantise in substantiam, ut loquuntur Concilia ; quando enim una substantia solum succedit loco alte- rius, non potest proprie dici una converti in aliam ; ergo hoc mysterium non satis explica-
, SECT. IV. 159
tur per solam adduclionem ; sed non potest praeter adductionem excogitari alia actio sub- stantialis, nisi prout in hac ultima sententia explicatur, ut constat, quia evidenter refu- tavimus omnes alios modos, qui vel dici, vel fingi possunt. Quod vero hic modus pos- sibilis sit, supra disputatione prascedente, sect. 4, satis probatum est. Tandem, quod hic suffiCiat ad veram actionem transubstantia- tionis, probatur, quia hoc modo intervenit hic actio influens verum esse substantiale in ter- minum ad quem, quee ex ratione et specie sua sufficiens esset ad rem producendam, etiamsi alibi non esset; ergo hoc satis super- que est ad transmutationem substantialem ; nam ea, qure sunt per accidens, non mutant specificam naluram rei.
4 3. Secundo potest probabiliter suaderi, hanc actionem esse necessariam, quia sola actio subslantialis, qua Christi corpus conser- vatur in coelo, non videtur sufficiens ad con- servandum illud, prout est in sacramento, quia hic existit modo preeternaturali corpori; unaquseque autem res, ut conservetur sine modo naturali, majorem influxum requirit a causa agente, quia necesse est, ut causa effi- ciens suppleat efficacia sua defectum natura- lis modi ; si autem mutatur influxus causaa agentis, mutalur actio. Exemplo res declara- tur; nam, quando accidens existit extra sub- jectum, necesse est, ut distincta actione conservetur, ab illa, qua conservabatur in subjecto, quia ex diverso modo existendi ne- cessario sequitur diversitas actionis, quse sup- pleat defectum subjecti, ut latius quaest. 77 dicemus. Deinde, si Deus conservat materiam sine forma, vel substantiam materialem sine quantitate, vel aliis dispositionibus acciden- tariis, necesse est, ut mutet actionem conser- vativam, quia per efficientiam oportet, ut suppleat defectum formee, vel dispositionum, sine quibus non posset materia vel substantia naturaliter conservari. Unde, si uno loco con- servaret eamdem materiam vel substantiam naturali modo, in alio vero sine forma vel dispositionibus naturalibus, necessarium esset, ut diversis actionibus in illis diversis locis illas conservaret; cum ergo substantia corporis Christi tali modo supernaturali sit in sacramento, ut cum illo naturaliter esse non possit, videtur verisimile, actionem, qua hic conservatur ipsa substantia, esse diversae rationis ab ea, qua conservatur in coelo. Quod prselerea hoc modo explicari et confirmari potest : nam illamet actio seu dependentia
16 0 QILEST. LXXV
substantialis corporis Christi in coelo ex na- tura sua postulat extensionem in ordine ad locum, ita ut, sicut terminus ejus ex natura sua postulat esse totus in toto, et pars jn parte, ita illa actio seu dependentia natura sua postulet similem extensionem partium, proportionatam suo termino ; at vero actio substantialis, qua hic constituitur seu conser- vatur substantia corporis Ghristi, ex se est quodammodo indivisibilis, constituens totum suum terminum, ubicumque est aliquid ejus. Unde fit, ut etiam ipsa quantitas, consequens talem terminum, sic substantialiter effectum, amittat suum naturalem existendi modum, et accommodetur suo subjecto sic effecto; ergo talis actio est diversse rationis ab alia, quse est in ccelo. Sed, quamvis hic discursus sit probabilis, quia revera non satis percipitur actio mere accidentalis et localis, per quam substantia materialis, prseexistens sub quan- titate, preecise ac secundum se adducatur ad alium locum, ut in eo existat modo substan- tiali et indivisibili, et ratione illius adducatur quantitas, acsimilem essendi modum recipiat, et facilius intelligitur hoc fieri per modum novse cujusdam actionis substantialis, et quasi productionis illius novee substantiae, sub altiori ratione existendi , ad quam consequantur cseterae proprietates, tali modo existendi ac- commodatse, quamvis (inquam) hic discursus nonnullam apparentiam habeat, non tamen satis ostendit necessitatem hujus actionis; actio enim,perquamagens influitin effeclum, tunc necessario variatur, variato modo exi- stendi talis effectus, quando modus est de intrinseca ratione illius actionis seu depen- dentise effectus a causa, ut contingit in exem- plo accidentis in subjecto vel extra subjectum conservati. Nam actio illa, qua accidens fit ex subjecto, essentialiter pendet ab illo, et ideo, utfiat extra subjectum, longe diversam actio- nem et altiorem vim agendi requirit; at vero quando modus existendi ipsius rei factae non est de intrinseca ratione actionis, seu depen- dentiee illius rei a causa efficiente. sed aliquid omnino posterius, quanquam ille modus exi- stendi varietur, et, ablato modo naturali, tri- buatur rei modus supernaturalis, non prop- terea erit necessaria diversa actio terminata ad existentiam rei, sed satis erit, adjungere actionem, qua supernaturalis modus fiat, et impediatur naturalis, ut videtur fieri in mys- terio incarnationis; eteadem ratio videtur esse in prsesenti ; et modus prsesentiee non est de intrinseca ratione actionis magis, quam ter-
ART. VIII.
mini, sed est proprietas accidentario conse- quens, et ideo, ut mutetur hic modus, non videtur simpliciter necessarium, mutari actio- nem terminatam ad substantiam rei, sed ad- jungere aliam, qua fiat modus supernatu- ralis, et naturalis impediatur.
- Objectio. — Responsio. — Tertio igitur argumentor, relorquendo argumentum Scoti, quod erat, quia verba sufficienter verifican- tur per actionem adductivam; contra quod est , quia sufficienter, melius, ac proprius veri- ficantur per actionem productivam, vel quasi productivam ; ergo, licet concedamus, utrum- que modum esse possibilem, non recte ipse infert fieri priori modo. Quod autem potius inferendum sit, fieri posteriori modo, decla- ratur imprimis, quia omnes mutationes mira- culosee, quas a Deo factas legimus, possent quoad omnia, quse sensibiliter fiunt, salvari per transmutationem localem ; ut, v. gr., in conversione aquee in vinum, si aqua preeexi- stens alibi, esset translata, et vinum aliunde invisibiliter adductum , id satis esset , ut Christus suppleret defectum vini , et nihilo- minus fatemur, et verissimum ac certissimum est; illud factum esse per conversionem sub- stantise; et idem est de omnibus similibus conversionibus, utsupra annotaviexAugust., 18 de Civitat., cap. 18, distinguente in hoc, veras Dei conversiones ab apparentibus dse- monis ; ergo idem dicendum est de hac con- versione, quam perfectissimo modo fieri opor- tet. Quod si quis dicat, de illo miraculo nuptiarum, dictum esse ab Evangelista : Ut vidit Architriclinus aquam vinum factam, et inde sumptam esse conversionem, hoc ipsum confirmat intentionem nostram, quia, si prae- cise consideremus verba Christi, scilicet : Haurite nunc, etc, et effectum sensibilem, scilicet, ubi erat aqua, inventum esse vinum, ex hoc prsecise non poterat evidenter con- stare, an esset factum per adductionem, vel per conversionem ; et nihilominus Evangelista in illis verbis, aquam vinum factam, intelli- gitur explicasse, factum esse miraculum per conversionem. Sed eodem modo explicat Ec- clesia, panem fieri corpus, seu ex pane fieri corpus per veram conversionem substantiee in substantiam : ergo. Et ratio utriusque reddi potest, vel quia propria et intrinseca transmu- tatio, facta in rei substantia, veluti ex natura sua postulat, ut substantiali modo fiat, et non per localem adductionem; vel quia hic modus operandi, praeterquam quod est ipsis verbis magis accommodatus , est etiam magis con-
DISPUTAT. L
sentaneus divinee omnipotentiae. Quocl item a simili confirmalur, quia etiam clesitio panis, quse in hoc mysterio fit, si clivinam omnipo- tentiam attendamus, non fuit necessario snb- stantialis; poterat enim Deus, salva veritale illorum verborum : Hoc est corpus meum., illam substantiam extra locum suorum acci- dentium conservare, vel nudam, vel sub aliis accidentibus, vel certe, saltem quoad mate- riam, constituendo illam sub alia forma ; et nihilominus de facto intervenit in hoc myste- rio desitio totius substantise panis, quia hoc magis est consentaneum ipsis rebus, suppo- sito mysterio ; cur ergo non eodem moclo phi- losophabimur de termino ad quem?
- Unde sumitur secunda conjectura, quia hic modus ex suo genere est nobilior, et per- fectior, et, si aliunde consideretur rei difficul- tas, non est minus difficile intellectu, quod in substantia materiali prseexistente modoquan- titativo et naturali, per actionem mere loca- lem aclducatur per se primo ipsa substantia, ut condistincta a quantitate, ut in alio loco existat modo indivisibili, et ratione illius ad- ductionis adducatur quantitas ad similem modum praesentioe; ergo facilius intelligitur fieri ex vi alicujus actionis substantialis, qua substantia secundum se fiat, et consequenter recipiat talem modum existendi, et inde con- sequenter aliae proprietates cum simili exi- stendi modo. Deinde clifficile est ad intelli- gendum, quomodo verba operentur indepen- denler ab existentia corporis Christi in ccelo, illud inde adducendo, et tamen nihil impri- menclo in illo, ut ibi est, neque respiciendo illud , ut sic, tanquam subjectum actionis suse; si tamen actio est productiva ipsius substantise, facile intelligitur non pendere ab ipsa, ut alibi existente, formaliter loquendo; sed terminari ad illam, ut ad proprium ter- minum, non quatenus ibi existit, sed secun- dum se, seu quatenus existit in sacramento. Tertio, est magis accommodatum verbis con- secrationis : Hoc est corpus meum; quee non localiter (ut^ita dicam) sed substantialiter significant; unde non indicant aliquid huc adduci, sed permodum substantiae, hoc, quod significatur, esse corpus Christi, nec signifi- cant aliquod efficere circa corpus Christi, ut est in ccelo, sed circa hunc panem, transmu- tando illum in corpus Christi ; ergo hic moclus actionis magis est accommodatus modo signi- ficandi horum verborum, quam adductio sola. Et hoc videntur indicare SS. Patres, quando negant, Christum venire de ccelo, ut sub spe-
XXI.
, SECT. IV. 161
ciebus panis constituatur, sed hoc fieri per conversionem panis in ipsum; in quo genere observationedigna suntverba EcclesiseOrien- talis in censura doctrinae Lutheranorum nu- per acl eos missse, cap. 10 : Ecclesix sanctse judicium est , panem et vinum in corpus et sanguinem Christi virtute Spiritus Sancti transire ac immutari, non quod Christus des- cendat de ccelo , ut in Eucharistia prxsens adsit, sed quod per transmutationem et tran- sitionem panis in ipsum corpus fiat prsesens. Quae verba fere sunt ex Damascen., lib. 4 de Fide, cap. 14.
- Objectio. — Responsio. — Difficultates aliquot circa dicta enodantur. — Sed, ut hoc amplius explicetur, instare possumus in favo- rem Scoti; nam hsec actio substantialis sic explicata, sola non sufficit ad conficiendum hoc mysterium, sine alia adductiva; illa vero sufficitsine hac; ergo illa tantum estponenda. Antecedens explicatur, quia substantia cor- poris Christi secundum se non constituit hoc sacramentum, sed ut prsesens sub speciebus ; illa vero actio substantialis attingit substan- tiam secundum se, non vero prsesentiam; est ergo necessaria alia actio, per quam fiat prae- sentia; si autem hsec sola fiat, substantia Christi erit praesens in sacramento , quod satis erit, ut illud sit constitutum^ Responde- tur, posita illa actione substantiali, nullam esse necessariam actionem adductivam, imo neque proprie actionem aliam ; sicut quando creatum fuit ccelum, ex vi talis actionis con- sequenter positum est in tali loco, vel spatio, absque adductione, ut per se constat; nam aclductio connotat rem adductam alibi praeexi- stere; illa ergo prsesentia localis intelligi po- test, vel resultare ex substantia, prout nunc producta, vel certe (quod clarius est) sicut in re facta intelligitur esse realis prsesentia, ita et in actione, seu dependentia, quae hic nunc fit et non alibi. Unde sicut per illam actionem, secundum se consideratam, resultat esse sub- slantiale, ita ex praesentia ejus consequitur, ut terminus ejus hic potius, quam alibi fiat, ita ut praesentia actionis sit quasi fieri pree- sentise termini ; et ita nulla multiplicatur actio, sedillud solum asseritur, quod in omni ac- tione necessarium est, scilicet, ut alicubi fiat. Addo preeterea , sacramentum Eucharistiae non constare ex sola prwsentia, sed ex sub- stantia corporis Christi prsesente , et ideo verba non solum habere vim ad efficiendam prsesentiam, sed etiam ad efficiendam sub- stantiam preesentem debito modo et ordine,
162 QU£ST. lxxv
scilicet, primario substantiam etconsequenter preesentiam. Quod ita ulterius declaro contra Scotum, quia negari non potest, quin, si hic est substantia corporis Christi, hic etiam sit actio vel dependentia, per quam conservatur substantialiler existens in rerum natura, pree- sertim cum Scotus fateatur, existentiam cor- poris in hoc sacramento non pendere intrin- sece ac formaliter ab existentia ejusdem corporis in alio loco ; ergo prout est hic, sufficienter conservatur actione propria, con- servante substantiam; hsec autem actio intel- ligi potest, hic adesse, vel concomitanter adducta cum termino, hic facto preesente per solam actionem adductivam, et e contrario, quod ipsa actio conservativa per se primo hic fiat, et prsesentia sit modus ejus, qui conse- quenter resultet in termino. Sedhic posterior modus est magis proprius ad salvandam con- versionem substantialem ; ergo ille potius est asserendus; et posset defendi, etiamsi illa actio substantialis, qua hic conservatur cor- pus Christi, sit omnino eadem, qua conserva- tur in coelo, hic repetita et quasi de novo facta. Sed magis hoc necessarium est, si sup- ponamus, quod queest. 78 probandum est, verba consecrationis efficere physice et acti- ve quicquid est in hoc sacramento; nam ex hoc necessario sequitur, actionem illam esse diversam, quia, ut diximus, agentes de sa- cramentis in genere, actio, quee fit ab agente principali solo , vel mediante aliquo instru- mento, necessario est distincta.
- Supersunt tamen circa doctrinam tra- ditam nonnullee difficultates; nam si Christus hic constituitur per actionem terminatam ad substantiam et de se productivam, sequitur, verba habere vim ad ponendum hic corpus Christi, etiamsi alibi non existeret; conse- quens est falsum : ergo. Sequela patet, quia actio de se productiva ponit suum terminum, etiamsi alibi non sit. Item, quia si heec actio necessario supponit corpus alibi, et tale illud ponit sub speciebus, quale est in propria spe- cie , id est, vivens hic, si alibi vivat, vel exa- nime, si alibi sit mortuum, signum est, non hic illud producere. sed aliunde adducere; minor vero patet, tum ex dictis supra disp. 1 0; tum etiam ex verbis formee : Hoc est co'rpus meum, quee manifeste supponunt preeexisten- tiam illius corporis; tum denique quia si per verba fieret corpus in sacramento, alibi non preeexistens, vel fieret mortuum, vel vivum; neutrum dici potest, quia de se ad neutrum terminum sunt determinata; sed nunc pos-
, ART. VIII.
sunt efficere aut mortuum, aut vivum, prout in re extiterit; in eo autem casu non esset, a quo determinarentur. Ex quo etiam sumitur conjectura, quia, cum heec verba ad consti- tuendum Christum in sacramento supponant illum extra sacramentum, ut etiam sumitur ex pronomine illo : Hoc est corpus meum, cumque taleconstituantcorpus in sacramento, quale est extra sacramentum, argumento est, non efficere corpus in sacramento; sed afferre tantum. Respondetur breviter, negando se- quelam; potest enim dupliciter intelligi, hanc actionem pendere a corpore Christi extra sacramentum : uno modo inlrinsece, et quasi a subjecto propter imperfectionem ipsius ac- tionis, si formaliter tendat ad efficiendum accidens, et ideo supponat corpus, circa quod versetur. Alio modo potest intelligi pendere extrinsece, vel propter institutionem divinam, vel certe propter dependentiam in genere causee efficientis ; quamvis ergo aclio substan- tialis non pendeat, nec supponat corpus Christi priori ratione, potest tamen pendere et supponere illud posteriori modo, quia eadem actio secundum speciem, seu rationem forma- lem, potest fieri perhoc vel illud instrumen- tum; ita ut diversitas instrumentorum mate- rialis sit et non causet essentialerft cliversita- tem in actione; hoc igitur modo pendet, ut supra dixi, actio, qua fit hoc sacramentum, a corpore Christi, in propria specie existenle; et ideo illa actio esse non potest secundum preesentem institutionem , si corpus illud in propria specie non existat. Ad argumentum ergo negatur sequela propter rationem dic- tam. Et similiter ad confirrnationem, negatur illa conjectura; potest enim illa necessitas oriri ex alio capite, quod non deroget perfec- tioni hujus actionis, et rationi transubstan- tiationis.
- Alia difficultas. — Sed ex hac solulione oritur alia difficultas; nam sequitur idem cor- pus substantialiter efficere, seu conservare seipsum, et substantialiter actionem pendere effective a suo termino; hoc autem videtur valde absurdum, et contra prima philosophiee principia, quia si idemposset efficere seipsum, esset antequam fieret, nec possent ex effecti- bus inferri existentiee causarum efficientium. Respondetur, impossibile esse, idem efficere seu conservare seipsum secundum primam rationem existendi, vel secundum primam dependentiam , vel primum influxum causae efficientis, per quam sufficienter constituitur vel conservatur in rerum natura; ethoc est,
DISPUTAT.
quod demonstrant principia philosophiee, quia causa efficiens supponitur existens et inde- pendens a suo effectu, quomodo dixit D. Tho- mas infra, q. 78, art. 4, ad 2, non potuisse corpus Christi, vel aliquid ab illo procedens, esse instrumentum ad suam primam forma- tionem ex matre, et eodem modo est efficax ralio argumentandi ab effectibus ad causas efficientes; at vero, si postquam res semel sufficienter existit per actionem et influxum totalem unius causse, per aliam actionem dis- tinctam quasi iterum fiat, seu conservetur, nullum est inconveniens, quod eadem res, ut jam facta, possit esse instrumentuin ad hanc actionem, quia jam cessat tota ratio, quee ob- stare videbatur, cum res illa supponatur exi- stens ante talem actionem, et aliunde possit Deus uti quacumque re, ut instrumento, ad om- nem subsequentem actionem, quia ad hoc est potentia obedientialis in creatura, et aliunde nulla est contradictio, et ita fit in preesenti mysterio; propter quod dixerunt alii Patres supra citati, Christum Dominum quotidie cor- pus suum creare.
- Alise difficultates hic erant de hac actio- ne, an sit creatio nunc. Item, an per illam fiat maleria sola corporis Christi, vel forma, vel sola unio compositi. Item, an per illam fiat etiam unio hyposlatica. Ex quibus prima dif- ficultas tractabitur commode dubio sequenti, alice vero pertinent ad quaest. 76.
SECTIO V.
Utrum hsec actio sit vera mutatio in corpore Christi.
- Quidam volunt actionem transubsta,ntia- tionis non esse mutationem in Christi corpore, sed in pane, alii vero esse mutationem corpo- ris Christi. — Ratio dubitandi est, quia Chri- stus Dominus cum sit in statu gloriee et im- passibili, non mutatur ullo modo ab eo statu; ergo incipit esse in hoc sacramento sine sui mutatione; ergo actio per quam hic constitui- tur, non est vera mutatio ejus. Atque ita vi- dentur loqui, et sentire antiqui Theologi, qui etiam hinc colligunt necessariam mutationem panis, quia oportet, novum mysterium fieri per mutationem in aliquo factam ; et non per mutationem factam in corpore Christi; ergo saltem per mutationem panis in ipsum; ita sentit D. Thomas hic, praesertim art. 4, ad 1 , et in 4, dist. 11, quaest. 1, art. 3* q. 1, in corp.. et ad 3. Ubi Capreol. idem docet ex doctrina D. Thom., q. 1, art. 2, conclus. 3, et
L, SECT. V. 163
in ejus defensione; Bonavent., dist. 10, art. 1 , qusest. 1, ad 2; et Richard., disl. 11, art. 1, quo?s!.. 5 et 6; Alens., 4 part., quaest. 34, membr. 3; Marsil., quaest. 8, art. I; Soto, dist. 9, qua?st. 2, art. 4, paulo ante solutiones argumentorum. Alii vero absolute affirmant, actionem hanc fieri per mutationem corporis Christi. Ita loquitur Scolus, d. 10, queest. 1, § Quantum ergo ad istud argumentum, et in- fra solut. ad 1; Palud., qusest. 3, num. 14, 15 et 16; Capreolus, q. 3, ad 4 et 5 Durand. contr. 2 conclus.; Gabr., art. 2, conclus. 8, et lect. 40 in canon.; Ocham, in 4, qusest. 8, et Quodlib. 6, quaest. 4, qui absolute vocat hanc mutationem localem, quomodo etiam loquitur Gabr., lect. 46 in can., et fere eodem modo loquuntur Nominales omnes.
Hsec qusestio, suppositis his, quee in su- periori dicta sunt, facile expediri potest; oportet enim distinguere, quid per se primo fiat per hanc actionem, quid vero secundario consequatur. Item oportet recolere, quod su- pra dictum est, mutationem posse sumi pro- prie, et in rigore, ut dicit passionem denuo factam circa praesuppositum subjectum; vel generaliter, ut dicit quamcumque rei incep- tionem, vel desitionem, vel novum moduin se habendi. Denique in superioribus etiam nota- vimus, mutationem posse fieri amittendo , vel solum acquirendo.
Primo ergo certum est, hic non posse esse queestionem de mutatione, qua corpus Christi, prout est in ccelo, aliquid amittat eo- rum, quae ibi habet; certum deinde est, in hoc sensu non fieri mutationem corporis Christi, quia, ut in hoc sacramento constitua- tur, nec deserit illum locum, neque aliquid, quod ibi habeat. Et hic potest esse unus sen- sus auctorum, quos in principio cilavi, et hoc etiam solum probat ratio dubitandi ibi posita.
Certum est per transubstantiationem fieri aliquam mutationem late sumptam in Christi corpore. — Secundoetiam est certum, per hanc actionem fieri aliquam mutationem late sumptam in corpore Christi, quia ex vi illius aliter se habet, quain prius; primo qui- dem et per se, quia in suo esse substantiali habet aliquam dependentiam, quam antea non habebat, quia per novum influxum causse agentis recipit idem esse substantiale; secun- dario vero, et consequenter, quia acquirit novam praesentiam realem, quam antea non habebat, ut in superioribus explicatum est. Nec vero ad hanc mutationem sufficit mutatio in pane; primo quidem, quia si sit sermo de
QUyEST. LXXV, ART. VIII.
substantia panis, mutatio, vel quasi mutatio, quee in illa fit, est privativa seu negativa, et terminatur ad non esse; ergo ab illa ut sic non potest Christus denominari mutatus, et positive aliter se habens, quam antea ; si vero sit sermo de accidentibus panis, licet admit- teremus, in illis factam esse mutationem po- sitivam, tamen neque ab illa corpus potest denominari mutatum, cum longe sit diversus terminus mutationis, resultans in corpore Christi, ac in accidentibus panis, ut ex supra dictis constat; nam illa prsesentia, quae est in corpore Christi, est quid distinctum ab omni modo accidentium; non potest ergo totum hoc mysterium perfici per solam mutationem ac- cidentium. Secundo, quia ostensum est, de novo non solum esse in corpore Christi deno- minationem aliquam extrinsecam, aut pro- priam relationem; ergo non potest fieri per solam mutationem alterius in ipsam. Quinimo si praecise loquamur de eo, quod fit in cor- pore Christi, ut id fieret, non esset necessaria mutatio alterius in Christum, quia posset hic fieri, vel conservari substantia corporis Chri- sti, et praesentia ejus, absque mulatione ulla facta in substantia vel accidentibus panis, ut ex supra dictis satis patet.
Non est mutatio proprie dicta illa actio substantialis transubstantiationis. — Tertio ergo addendum est, actionem hanc substan- tialem, per quam hic fit, seu conservalur cor- pus Christi, non esse mutationem proprie dictam, sed solum actionem seu dependen- tiam quamdam. Hunc etiam sensum fortasse intendunt primi auctores supra citati, et se- quitur ex dictis, quia propria mutatio fit ex prsesupposito subjecto; hoec autem actio non fit ex subjecto; nam licet fiat ex pane, non tamen tanquam ex subjecto, sed tanquam ex termino a quo; unde substantia panis nullo modo est subjectum hujus actionis : ergo. Et confirmatur ex D. Thom., 1 part., qusest. 45, dicente, creationem non esse mutationem, quia non fit ex preesupposito subjecto; hic vero art. 8, dicit, hanc actionem in hoc esse similem creationi, quod non fit ex praesup- posito subjecto; ergo est in hoc etiam illi si- milis, quia non est proprie mutatio.
Imo nec altera illa quse est acquisitio prsesentise localis. — Quarto denique hinc concluditur, acquisitionem praesentiae, quae consequenter hic fit, non esse proprie muta- tionem localem, sed acquisitionem simplicem concomitantem alleram actionem. Et explica- tur exemplo; nam quando res creatur, con-
sequenter acquirit aliquem locum, vel prse- sentiam ; quse acquisitio non dicitur proprie mutatio localis, quia non per se fit, sed con- comitanter; et quia non proprie facit, ut res aliter existat in loco, quam antea, sed simpli- citer constituit rem in loco; sed ad eumdem modum se habet hsec actio ex vi sua, quia, ut dictum est, per se primo facit substantiam , reliqua consequenter; et ita de se facit hanc prEesentiam, ac si corpus Christi alibi non praeexisteret; ergo. Et confirmatur : nam propter hanc causam antiquiores et graviores Theologi negant Christum constitui in hoc sa- cramento per mutationem localem, ut videre est in D. Thom., q. seq., art. 6; Alexand. Alens., 4 part., quaest. 38, membr. 4, art. 4; Capreol. etPalud., dist. '10, quaest. 3, et aliis auctoribus ibi; qui negare non possunt, hic fieri acquisitionem localis praesentiae, negant tamen esse proprie mutationem localem, quia non per se fit, sed concomitanter ad actionem substantialem.
- Dubium, utrum actio transubstantiatio- nis sit creatio. — Una tantum circa heec su- perest difficultas, praesertim circa tertiam conclusionem ; nam ex illa sequi videtur, actionem illam, per quam hic fit corpus Ghri- sti, esse creationem, quia est actio ex vi so- lius causse efficientis sine concursu causse materialis, in quo consistit essentia actionis creativse; qusepropterea dicituresseexnihilo, quia fit ab agente ex nullo subjecto. Nec satis est, si quis dicat, non esse creationem, quia terminus ejus non fit omnino de novo , sed quasi conservatur : tum quia actio conserva- tiva, quae terminaturadtotum ejus, revera in substantia sua est creatio, et solum denomi- nalur conservatio, ut denotetur, non incipere de novo, sed permanere el durare, quae antea inceperat; tum etiam quia huic actioni per se et formaliter consideratae accidentarium est, quod terminus ejus alibi praeexistat, ut ex dictis constat; ergo illa de se, et in sub- stantia sua erit vera creatio, quamvis nunc denominetur potius conservalio propter termi- norum prseexistentiam. Neque etiam satisfa- cit, si quis respondeat, non esse creationem, quia fit ex pane, aut vino, quse sunt aliquid, cum tamencreatio debeat esse ex nihilo; tum quia illa particula, ex, quando creatio dicitur ex nihilo, solum dicit habitudinem causse ma- terialis, id est, ex nullo subjecto ; hic autem significat*habitudinem tantum termini a quo; ergo illud non repugnat creationi ; tum etiam quia, ut supra dixi, tota hsec actio de poten-
DISPUTAT. L, SECT. V.
tia absoluta potuisset fieri conservata sub- stantia panis; tunc ergo non fieret ex pane ; ergo illud nunc non est essentiale huic actio- ni ; alias non esset separabile, etiam de po- tentia Dei absoluta. Solum ergo dicitur fieri ex. pane nunc, quia ex ordinatione divina non fit hasc actio sine desitione panis; ordi- natio autem divina non mutat naturam rei; ergo ejusdem rationis est haec actio, cujus es- set, si non desineret substantia panis. Tunc autem esset creatio, quia fieret ex nihilo, et tanquam ex subjecto, ettanquam ex termino a quo; ergo et nunc est vera creatio. Conse- quens autem videtur falsum imprimis, quia D. Thom. hic, art. 8,dixitactionem hanc esse similem creationi, distinctam tamen ab illa. Unde SS. Patres, arguentes tanquam a majori ad minus, ex creatione colligunt, hanc actio- nem esse possibilem ; sentiunt ergo esse dis- tinctam, et minoris virtutis, quam sit creatio. Assumptum patet ex Ambrosio, lib. 4 de Sacram., c. 4; et Innoc, 1. 4 de hoc myster., cap. 7; et eodem modo loquuntur Scholastici; Alens. 34, membr. 3; Bonavent., Richard., Capreol. et Palud., Marsil. et Soto, locispaulo ante citatis. Et confirmatur, quia desitio pa- nis non est annihilatio; ergo nec confectio corporis Christi erit creatio.
- Respondetur non esse creationem. — Im- pugnatur. — Ad hanc difficultatem primo responderisolet, actionem hanc non esse crea- tionem, quia non attingit corpus Christi, in quantum ens, seu secundum totam rationem entis, quam in se habet, sed solum in quan- tum corpus; quia perhanc actionem, nec fit materia, nec forma, sed solum unio earum inler se ; hoc enim satis est, ut illa actio sit substantialis, et consequenter sufficit ad sal- vandam rationem transubstantiationis. Sed haec responsio mihi non probatur; et impri- mis repugnat illi D. Thomas, tum quia dicit, actionem transubstantiativam non prsesuppo- nere subjectum; illa autem actio explicata isto modo supponit materiam et subjectum, circa quod versatur; tum etiam quia dicit, in hac conversione materiam transire in mate- riam, et formam in formam, et totum in to- tum; aperte ergo sentit tam materiam, quam forrnam, fieri, seu attingi per hanc actionem. Secundo ratio tr<msubstantiationis hoc postu- lat? quia illa actio explicata dicto modo, ut non sit creatio, erit generatio qusedam sub- stantialis; ergo non est transitus in totam substantiam simpliciter; sicut e contrario, si ex parte termini a quo, esset desitio panis
per separationem formae a materia, manente tamen in rerum natura ipsa materia, esset corruptio quasdam totius compositi, non ta- men sufficiens desitio ad transubstantiatio- nem. Tertio, quia ad intelligendum illum modum actionis sunt multiplicanclre multae acliones valde miraculosse; non potest enim illa unio inter materiam et formam corporis Christi fieri virtute verborum, nisi sub spe- ciebus, quia extra illas nihil operantur illa verba ; ergo necesse est, illam materiam et formam prcesupponi sub speciebus acl illam unionem; quia, ut supra dixi, non possunt aliqua uniri intime, nisi ubi sunt prsesentia ; ergo vel fiunt ibi substantialiter eadem vir- tute verborum, et habetur intentum; vel ad- ducuntur alia priori actione distincta, et ita jam multiplicantur actiones, et addjtur no- vum miraculum, quia partes alibi unitee inde adducuntur sine unione, ut sola unio sub- stantialiter alibi fiat. Et prrelerea inquiro, an illa adductio fiat virtute verborum, vel non; si non, ergo verba non efficiunt totum id, quod necessarium est ad suam veritatem, quod est contra eorum officium ; si vero fit eorum virtute, procedunt argumenta supra facta contra actionem adductivam; nam illa probant, verba hic operari quicquicl operan- tur sine dependentia intrinseca et formali a corpore Christi alibi existente, tanquam a subjecto vel termino a quo.
- Potest responderi esse creationem, non tamen per modum creationis. — Alia ergo res- ponsio esse potest, concedendo illam actionem esse creationem; Patres enim supra citati sic illam vocant, et nullum ex hoc videtur sequi inconveniens; sed in hoc oportet non disce- dere a communi modoloquendi omnium, licet fortasse in re non sit diversitas, quia revera hic influxus substantialis habet in substantia sua quicquid habet influxus creativus, ut ar- gumenta in principio facta probant; tamen in hoc mysterio non fit per modum creationis, non solum, quia non fit res omnino de novo, sed per modum conservationis; sed prsecipue quia fit per modum conversionis unius in aliud, ita ut ex vi illius modi, quo fit hic cor- pus Christi a tali agente, requiratur res ali- qua positiva, ex qua fiat, et sub qua fiat, ita ut verba non habeant virtutem ad efficiendum alio modo illucl corpus. Et ex hac parte virtus eorum deficit a ratione virtutis creativse est- que inferior, quia est magis limitata. Et ea- dem ratione actio ipsa non appellatur creatio, sed conservatio, vel transubstantiatio , quia
166 QU^EST. LXXV
de ratione creationis est, ut nullo modo sup- ponat rem positivam, ex qua, vel circa quam aut sub qua fiat; sed solum ac preecise cau- sam agentem. An vero hoc causet diversita- tem essentialem in ipsis actionibus positivis praecise consideratis, auctores nihil dicunt; et fortasse non est talis diversitas. Oportet ta- men caute loqui, etexplicare propriam unius- cujusque rationem modo praedicto.
- Objectio. — Responsio. — Sed hic tan- dem urgebit aliquis, quia si heecactio est sine subjecto ullo modo, cum sit prior natura suo termino, non poterit esse in illo, neque extra ipsam causam agentem fieri. Respondeo, eamdem difficultatem esse de creatione, prop- ter quam multi putant, actionem creativam non esse extra Deum; sed juxta nostram sen- tentiam non potest hoc in preesenti accom- modari. Existimamus enim illam actionern esse a verbis, et non a solo Deo; non potest autem esse subjective in verbis, ut per se constnt, quia, ut supra ostendi, est actio dis- tincta a prolatione verborum; et est omnino transiens respectu illorum ; neque etiam po- test esse in Deo ; quia actio existens in Deo, non potest essentialiter pendere a verbis; et preelerea in universum non satisfacit heec responsio; quia eadem difficultas est de de- pendentia veluti passiva creaturee a Deo, quam dubium non est esse in ipsa creatura. Propter quod alii dicunt. hanc dependen- tiam ita esse in creatura, ut nullo modo, etiam ex natura rei, ab ea distinguatur, sed sit formaliter et essentialiter ipsa creatura, quod tamen preesenti difficultati accommo- dari non potest; quin constat, hanc depen- dentiam non esse essentialem corpori Christi, quia sine illa existebat antea; et hoc qui- dem argumentum convincit, aliam etiam de- pendentiam, quam habet in coelo, non esse essentialem, quia sine illa posset conservari per solam dependentiam, quam habet in sa- cramento hoc, mediis verbis. Et idem argu- mentum fieri potest in accidentibus, quee una actione et dependentia conservantur in sub- jecto, alia vero distincta extra subjectum; hinc enim evidenter apparet, neutram illa- rum dependentiarum esse essentialem illi for- mee, verbi gralia, quantitati. Et idem argu- mentum fieri potest in creatura, quee diversis modis et actionibus fieri potest vel conser- vari. Respondetur ergo, hanc actionem, de- pendentiam, seu fieri, esse extra causam agentem, non proprie tanquam in subjecto, sed identice, ut in re, cum qua identificatur ;
, ART. VIII.
est enim quasi modus seu via ad terminum, in quo manet; unde haec via, quatenus pree- intelligitur termino, non preeintelligitur in subjecto, sed veluti in se ; quasi via queedam substantialis, et quodammodo fieri per se, seu in se ; et hoc nullum habet incommodum, quia satis est, quod in eodem instanti illudmet fieri identificetur cum re facta ; imo in hoc differt haec actio a propria et rigorosa muta- tione.
1 1 . Objectio. — Dices : si illa actio est prior natura, quam terminus, et ut sic, est acci- dens, quia non est substantia, et videtur esse proprie de praedicamento Actionis; ergo utsic oportet, ut sit in aliquo subjecto; quomodo ergo intelligi potest prior natura, et absque subjecto? Respondetur primum, non oportere actionem seu dependentiam illam intelligi per modum accidentis, sed per modum cujusdam substantialis viee ad substantiam, quee redu- citur ad preedicamentum Substantiee, sicut de motu dicit Aristoteles in Postpreedic, quate- nus via queedam est, reduci ad preedicamen- tum sui termini. Secundo, si quis velit illam constituere in preedicamento Actionis, dicat, non oportere in illo priori illam concipere, ut in aliquo subjecto, sed ut ab aliquo agente, et quod habet esse ita diminutum, ut in eo- dem instante requirat substantialem termi- num, cui per identitatem conjungatur. Quee responsio est probabilis, sed altera est verior. An vero de actione generativa eodem modo loquendum sit, non est hocloco disserendum.
SECTIO VI.
Utrum panis esse desiuat ex vi actiouis, qua corpus Christi pouitur sub speciebus, vel ex vi alterius.
- Prima sententia. — Expltcato termino ad quem hujus actionis, et rnodo effectionis ejus, sequitur, ut explicemus terminuma quo, et modum desitionis illius, et in hoc ultimo est tota difficultas ; nam de re ipsa, quee desi- nit, jam supra dictum est, esse totam sub- stantiam panis et vini, quee omnino sub- stantialiter esse desinit in rerum natura. De modo ergo est prima sententra, eadem omnino actione, qua corpus Christi Domini sub spe- ciebus constituitur, expelli atque desinere esse substantiam panis. Ita sentit Cajetan. hic, art. 4; et Soto, dist. 9, queest. 2, art. 4; Ledesma, 1, part. 4, queest. 16, art. 4. Funda- mentum esse potest, quia de ratione veree conversionis est, ut ex vi effectionis termini ad quem , expellatur aut destruatur terminus
DISPUTAT. L, SECT. VI.
a quo, "et consequenter, ut eadem actione, qua unus fit, aliud destruatur; ut videre licet inductive in omnibus conversionibus extra hanc : ergo. Et confirmatur primo, quia, si per hanc actionem non destruitur panis, ergo per nullam aliam, et per solam suspensionem influxus causre agentis conservantis; ergo annihilatur, quia annihilatio nihil aliud est, quam desitio totalis per suspensionem influ- xus. Confirmatur secundo, quia Concilia et Sancti ex praesentia corporis Christi colligunt absentiam panis; intelligunt ergo introduc- tionem unius esse formalem expulsionem al- terius, et consequenter eadem actione fieri.
Secunda sententia. — Secunda sententia extreme contraria est, panis substantiam non desinere esse per illam actionem, qua effici- tur corpus Christi, neque per ullam aliam po- sitivam; sed solum ex pacto, et voluntate Dei, qui statuit non conservare panis sub- stantiam, statim ac corpus Christi sub acci- dentibus panis conslitueretur. Ita sentit Scotus in 4, dist. 11, quaest. 4, quem ibi se- quuntur Scotistae, Major, qusest. 1; Gabriel, queest. unica, et lect. 40 et 41 in canon.; Ocham, in qufest.6, dub. 6; Angel., Euch.,1, num. 31. Fundamentum est, quia nulla res desinit esse primo per actionem positivam ; omnis enim positiva actio per se tendit ad dandum aliquod esse; ad destruendum au- tem, seu ad tollendum esse, non nisi ex acci- dente, et consequenter, quatenus unum esse alteri repugnal; quod docuit etiam D. Th., 1 part., qusest. 104, art. 3, ad 1 ; sed in prae- senti esse corporis Christi non repugnat cum substantia panis; nec fingi potesl aliqua alia res, qua3 possit esse terminus actionis posi- tivse, qiue cum illa substantia repugnet; ergo nulla est actio positiva , per quam illa sub- stantia expelli possit ; ergo solum potest desi- nere, quia non conservatur a causa agente. Inter has tamen sententias media via tenenda est.
Probabilius est panem desinere ex vi actionis positivx. — Dico ergo primo : proba- bilius est, panis substantiam desinere esse ex vi alicujus actionis positiva3. Ita sentit D. Th. in his articulis, et clarius in 4, dist. 1 , q. 1 , art. 4, quaest. 1, ad 6, dist. 8, queest. 2, art. 3, ad 5; Capreol., dist. 1, ad argum. Scoti contra 3 concl. Et hsec conclusio proba- bitur a priori statim, declarando, qualis esse possit heec actio ; nunc solum probatur, quia ad veritatem verborum necesse est, ut sub- stantia panis excludatur, ut in superioribus
probatum est; sed hfec verba habent effica- ciam ad veritatem efficiendam, quam signi- ficant; ergo possunt effective expellere sub- slantiam panis; ergo possunt expellere ex vi alicujus actionis realis; patet consequen- tia, quia si illa substantia non expellitur per actioncm , quicquid verba efficiant , non destruetur, sed ad summum intelligi poterit, desinere esse illam substantiam , quia Deus suspendit influxum ad prEesentiam talis ac- tionis, non quia actio hoc requirat ex natura sua, sed quia ex institutione divina ita ordi- natum est. Ex quo etiam sequitur, non posse ita proprie salvari rationem conversionis , nec satis explicari, cur illa substantia non annihiletur.
- Non tamen destruitur per eamdem, actio- nem , qua introducitur corpus Christi. — Responsio. — Improbatur . — Dico secundo : substantia panis non destruitur per eamdem omnino actionem, qua introducitur corpus Christi sub speciebus, sed per aliam distinc- tam. Haec conclusio sumitur ex D. Thom. et Capreol. citatis locis, quatenus dicunt, verba consecrationis non attingere effective intro- ductionem corporis Christi sub speciebus in se, ac per se, sed solum quasi dispositive, quatenus effective expellunt substantiam pa- nis ; quicquid enim sit de veritate hujus dicti, quod infra, quaest. 88, examinandum est, in illo tamen evidenter supponitur conclusio po- sita, quia non solum censetur actio distincta, qua introducitur corpus Christi, et qua ex- pellitur substantia panis, sed etiam heec po- sterior censetur esse talis, ut possit per se, ac immediate fieri per instrumentum , scilicet, per verba ; prior vero minime. Ratio vero conclusionis sumenda est, partim ex dictis supra, disputat. 9, sect. 3, partim ex dictis disputatione prsecedenti, sectione 1; substan- tia enim panis, et substantia corporis Christi inter se non repugnant formaliter intrinsece, propria physica repugnantia ; ergo actio effectiva unius non est physice et intrinsece destructiva alterius. Patet consequentia ex fundamento posito in opinione secunda, quocl actio non tendit ad destruendum, sed id facit tantum consequenter, quatenus termini inter sepugnant; antecedens vero declaratur, quia, si illee duee substantiee absolute considerentur sine ordine ad aliquod tertium , nullam re- pugnantiam habent in suo esse, quia hoc modo nulla substantia alteri substantise re- pugnat; ut ergo intelligantur repugnare, ne- cesse est, ut sumantur in ordine ad aliquod
QILEST. LXXV, ART. VIII.
tertium ; quod in prsesenti esse non potest, nisi vel spatium, seu locus, in quo sunt spe- cies sacramentales, nam ibi introducilur cor- pus Ghristi , et expellitur substantia panis ; vel sunt ipsaemet species sacramentales; neu- trum autem dici potest. Primum de loco seu spatio constat ex dictis, quia prsesentia loca- lis corporis Christi in hoc sacramento talis est, ut sit modo indivisibili, et consequenter, ut non expellat inde aliam substantiam ex natura sua; imo neque aliam quantitatem, ut de facto fit. Quod si quis fingat^ potuisse a Deo fieri talem modum preesentise, qui ex na- tura sua repugnet cum preesentia substantise materialis, non vero cum prsesentia quanti- tatis, neque cum prsesentia alterius substan- tiee spiritualis , mihi quidem et voluntarie dictum videtur, et nulla ratione concipi, aut explicari posse. Nam, si ille modus est indivi- sibilis ex se, cur excludet aliam substantiam? Item una pars substantise corporis Christi non excludit aliam ab eodem omnino spatio, licet utraque materialis sit. Item substantia ma- terialis solum ratione quantilatis habet re- pugnantiam localem cum quacumque alia re; ergo si corpus Christi sic prsesens non repugnat quantitati panis, non repugnabit substantise. Alterum membrum de speciebus sacramentalibus probatur, quia seclusa prse- sentia, non possunt duse substantise repugnare in ordine ad accidentia, nisi propter aliquam unionem cum illis, quia, videhcet unio unius expellit unionem alterius; sed hoc dici non potest in prsesente , tum quia ostensum est in superioribus, corpus Christi non habere unio- nem formalem cum accidentibus panis; unio autem effectiva non satis est, quia etiam de- monstratum est, illam non esse formalem terminum transubstantiationis ; tum etiam quia licet daremus esse aliquam unionem for- malem inter corpus Christi et species panis, illa non esset talis, quse formaliter dissol- veret unionem inter illa accidentia, et sub- stantiam panis, quia per talem unionem acci- dentia illa non constituerentur per se; ergo neque ex vi illius separarentur a subjecto; ergo ex vi illius non expelleretur substantia panis ab illis accidentibus, quia non expelli- tur, nisi quando accidentia separantur ab illa, et per se constituuntur. Dici tamen po- test, repugnare his accidentibus , habere si- mul duas uniones, quamvis diversarum ra- tionum, alteram cum corpore Christi, alteram cum substantia panis ; et ideo, facta una, ex natura rei dissolvi aliam. Quee responsio, ut
verum fatear, non potest satis impugnari, quamvis nec admitti etiam debeat, quia, cum illa unio, quse superacldi dicitur, supernatu- ralis sit, solum convenit subjecto secundum capacitatem obedientialem; ergo, si ex modo suo et effectu formali non habet directam re- pugnantiam et oppositionem cum alia unione naturali, propter solam multitudinem non re- pugnabunt. Quod vero ad rem pertinet, est, quia nulla fingi potest talis unio.
- Evasio. — Impugnatur. — Sed adhuc possunt duo alii modi excogitari, quibus sub- stantia corporis Christi per se ipsam, et ra- tione suse pra^senlias, dicatur formaliter ex- pellere substantiam panis. Prior est, si dicamus, substantiee corporis Christi sic proe- senti sub accidentibus ex natura et conditione illius prsesentiee debitum esse , ut alia sub- stantia sub illis accidentibus non conservetur. Quod si ita est, satis erit ad expulsionem for- malem , quia non alia ratione calor expellit formaliter frigus, nisi quia, posito calore in subjecto, illi debetur, ut frigusibinon conser- vetur; illud autem ita verisimile fit ex com- muni ratione subjecti et accidentis; nam uni accidenti unum tantum subjectum debetur, unde hoc ipso, quod unum loco alterius con- stituitur, debitum est, ut aliud excludatur. Hic modus potest quidem facile sustineri, quia, cum non omnino nobis constet, qualis sit cujusve naturse haec preesentia corporis Christi in hoc sacramento, non est etiam evi- dens, quid illi ex natura ejus debitum sit. Mihi tamen, quantum ex his, quee cognosci- mus, philosophari Iicet, videtur ille modus voluntarius, quia nullum habemus fundamen- tum ad asserendum , hoc esse debitum illi prsesentise, quia ratio prsesentise substantialis hoc non postulat, ut ostensum est. Quod vero dicitur, hanc substantiam substitui loco alte- rius subjecti, si formaliter, et proprie de ra- tione subjecti intelligatur, falsum est, quia corpus Chrisli non est subjectum accidentium panis; si late, et improprie de supplente vi- cem subjecti in quocumque genere causse, jam non erit sermo de exclusione formali, sed de effectiva, quia corpus Christi non supplet vicem subjecti formaliter, sed effective, et per illameffectionemnonpotestformaliter ex- cludere substantiam panis, ut per se constat, et in sequente conclusione commodius dice- tur. Denique, licet verum sit, quando unum expellit aliud , formaliter intercedere illud naturale debitum non conservandi unum si- mul cum alio, tamen hoc ipsum debitum sup-
DISPUTAT. L, SECT. VI.
ponit naturalem repugriantiam, vel contrarie- tatem inter ea , quae sese mutno excluclunt. Ostensum est autem, hic non reperiri hanc repugnantiam, vel saltem nullum esse funda- mentum acl affirmandam illam; illud ergo, quod de hoc debito dicitur, gratis et volun- tarie dictum videtur.
- Evasio alia. — Refellitur. — Alter moclus posset excogitari, scilicet, quamvis illa duo ex natura rei formaliter non repugnent, ta- men divina virtute fieri, ut sese formaliter excludant; nam, sicut e contrario facere po- test Deus, ut quoe ex natura rei formaliter repugnant, et se excludunt, actu non se ex- cluclant, ita e contrario videtur fieri posse, ut, quse non se excluclunt formaliler ex na- tura rei, se excludant formaliter ex obedientia Dei. Gur enim potest Deus elevare aliquid ad destruendum aliud effective per potentiam obedientialem, et non poterit iclem facere for- maliter? Respondetur, hoc involvere contra- dictionem, si sermo sit de vera expulsione formali. Potest quidem Deus facere ut, posito hoc, infallibili lege aliud tollatur, etiam sine alia actione, vel causalitate positiva ex parte alterius; sed hoc non satis est ad intrinsecam formalem expulsionem, de qua loquimur; nam de alia, quee est ex lege, vel pacto Dei, nulla potest esse queestio. Tamen, quod ea, quse ex natura sua non repugnant, novam repugnantiam formalem et intrinsecam ha- beant per solam potentiam obedientialem, id intelligi non potest, quia hsec repugnantia so- lum oriri potest ex posito effectu formali ; hic autem crescere non potest nec mutari per potentiam obedientialem, non mutata, neque aucta forma; et ideo non est simile de effi- cientia. Nam potest elevari res ad efficiendum aliquid, quod ex natura sua facere non po- terat; et ex illa actione potest naturaliter et inlrinsece sequi destructio allerius ; at vero forma non potest elevari ad clandum novum effectum formalem per potentiam obedien- tialem, et ideo neque ad novam expulsionem alterius ; maxime quia hic loquimur, suppo- sito eodem effectu, vel quasi effectu formali prsesentiae corporis Christi. Stante autem ea- dem actione positiva, vel productiva unius, non potest ex illa sequi destructio alicujus, quseexnatura sua et intrinsece nonsequatur, alias erit solum ex pacto Dei. Denique non est simile aliud, quod adducebatur, quia nulla est repugnantia , quod Deus alicui non con- ferat actu, quod ex natura sua illi debitum est, quia per hoc non mutatur rei natura, sed
solum non explelur, seu satiatur in omnibus; tamen quod alicui intrinsece, et ex vi suse enlitatis fiat de novo debitum id, quod ex natura rei clebitum non erat, non mutata rei entitate seu natura, id concipi non potest, quia hoc debitum nihil aliud est, quam in- trinseca conditio, vel proportio talis rei vel naturse cum tali actu; non est ergo possibilis ille modus formalis repugnantia?.
- Substantia panis desinit esse per realem actionem, qua accidentia ab illa separantur . — Dico lertio : substantia panis expellitur per realem actionem, qua accidentia ab illa sepa- rantur, et per se constituuntur. Haec conclusio sumitur ex D. Thom. et Gapreolo locis cita- tis, et a sufficiente enumeratione. Duo vero sunt in illa explicancia. Primum est, qualis sit hsec actio, et quis terminus ejus per se; nam separatio unius ab alio videtur tantum consistere in carentia unionis , quee non po- test esse terminus actionis positivee. Duobus tamen modis potest explicari haec actio. Primo, quia acciclentia panis, quando a sub- jecto separantur, non solum privantur inhse- rentia, sed etiam accipiunt positivum moclum per se existendi; heec igitur actio per se primo efficit in his accidentibus hujusmodi modum , qui formaliter repugnat cum actuali inhaerentia , et unione accidentium in sub- jecto, quia unus modus includit negationem alterius; et ideo ex vi hujus actionis sepa- rantur heec acciclentia a suo subjecto; et hic modus est facilis. Solum habet difficultatem, quia supponit sententiam de illo moclo posi- tivo, quee non est certa. Satis vero est, quod sit probabilis, et fortasse est probabilior, ut videbimus infra, qusest. 77. Secundus modus explicandi hanc sententiam, est, quocl termi- netursolum ad conservandum entitatem ipso- rum accidentium absolute, et sine dependen- tia a subjecto, per modum creationis, etiam si illis nullum positivum modum superaddat. Et in hoc modo explicandi non est dubium, quin talis actio interveniat de facto, ut infra etiara qusest. 77 demonstrabimus. Difficile vero est, quomodo haec actio preecise sumpta repugnet formaliter actuali inhaerentias et unioni acciclentium cum subjecto, et excludat illam, quia solum terminatur ad entitatem formae conservandam illa alia actione, et alio modo, quam antea conservaretur; recte au- tem intelligi potest, quod maneat sub priori modo, et conservetur priori actione, qua in subjecto conservabatur, et simul etiam con- servetur actione superaddita, quia, ut supra
170 QILEST. LXXV, ART. VIII
diximus, non repugnat, eamdem rem simul
conservari duplici actione totali, prsesertim quando naturalis est, et aliasnaturaliteraddi- tur. Maxime, quia non desunt, qui existi- ment, nunc de facto accidentia conservari seu fieri a Deo per actionem creativam, et ab agente naturali simul per actionem educti- vam. Sed hoc ultimum mihi improbabile est; illud vero prius est probabile , supernatura- liter loquendo; dici tamen potest, satis esse, ex natura rei eamdem rem non esse capacem illius duplicis actionis, ut, una posita, ex na- tura rei cesset alia. Sednequehoc planesatis- facit. Primo quidem, quia illa actio conserva- tiva accidentium per se, et sine dependentia a subjecto, cum non sit connaturalis acci- denti, sed tantum per divinam potentiam, non potest dici, illa posita, deberi accidenti, ut privetur naturali modo conservationis suae, sicut, licet infundatur homini scientia infusa, non ideo debitum est, ut privetur naturali, et idem est de omni perfectione naturali, et su- pernaturali, quando inler eas non est forma- lis repugnantia ; quse inter praedictas minime videtur esse, si in terminis earum non inve- niantur modi repugnantes. Adde , modum unionis inheerentise esse quid distinctum ab entitate accidentis ; qui non conservatur per aliam actionem, qua conservatur accidens independenter a subjecto. Nec vero est, cur per illam destruatur, Si per illam nihil fit re- pugnans illi unioni, etiamsi per illam fiat ipsa entitas accidentis alio modo non pendente ab unione. Denique, esto, verum sit, videri su- perfluam actionem conservativam accidentis sine dependentia a subjecto, si accidens adhuc manet unitum subjecto, tamen inde non tam fit, unam actionem excludi per aliam forma- liter, quam supponere destructum subjectum, et ideo adjungi talem actionem , ne acciden- tia simul pereant. Prior ergo modus videtur solidior; quamvis, cui posterior placuerit, poterit illum sustinere.
- Quomodo remotis accidentibus substan- tia naturaliter desinat esse, exponitur. — Ad fundamentum contrarium respondetur. — Alterum explicandum in hac tertia conclusione erat, quomodo, separatis accidentibus a sub- stantia, slatim illa ex natura rei naturaliter desinat esse. Quod per principia philosophiee declarandum est, vel quia remotis accidenti- bus , tolluntur dispositiones necessariee ad conservandam unionem formae substantialis cum materia; et ideo statim solvitur illa unio,« , et consequenter desinit esse forma substan-
tialis, quse a materia pendebat; et, quia haec actio non est talis, ut per eam introducatur alia dispositio vel forma in materiam, conse- quenter etiam fit desitio ipsius materise, quee sine forma naturaliter esse non potest; vel cerle, quia etiam est naturale materiee, ut sine quantitate conservari non possit; per hanc autem actionem privatur omni quanti- tate. Potest autem hoc explicari, vel per mo- dum dependentiee, quia, scilicet materia pen- det aliquo modo, vel in aliquo genere causee, a forma, vel quantitate sua ; vel per natura- lem quamdam connexionem , et connaturale debitum, quia videlicet, ita postulat materia naturalem modum existendi cum quantitate et forma, ut si omnino illo privetur, non de- beatur illi conservatio naturalis sub alio existendi modo ; quomodo dici potest, ani- mam naturaliter esse non posse sine intellectu et voluntate, ita ut, si illis privetur, natura- liter eliam postulet privari esse suo, et con- servatione in rerum natura. Ex his ergo satis constat, quomodo possit tota substantia panis desinere per actionem positivam; et solutum est fundamentum secundae sententiee. Ad fundamentum ergo primae cum prima confir- matione, clicemus fusius duabus sectionibus sequentibus. Ad secundam vero confirmatio- nem dicitur, nunquam Concilia aut Patres, ex sola praesentia corporis Ghristi per se sumpta colligere desitionem panis ; sed ex veritate verborum, ut aperte constat ex Tri- dentino. Unde recte colligitur utrumque fieri ex efficacia verborum, non vero fieri eadem indivisibili actione.
- Objectio. — Solutio. — Sed dicunt ali- qui, etiam si verum sit, necessariam esse spe- cialem actionem ad expellendum substantiam panis, distinctam ab ea, qua fit hic corpus Christi, tamen illam actionem ex natura rei sequi, posita altera actione, seu termino ejus, id est, ex corpore Christi hic preesente; et ideo dici posset, ex vi prioris actionis, per quam constituitur hic corpus Christi, destrui substantiam panis, non primario, sed effec- tive. Sed hoc, licet videatur pie excogitatum ad inveniendum aliquem modum, quo omnia, quee sunt necessaria ad transubstantiationem, dicantur esse connexa in una actione , tamen revera non est fundatum, nec potest illius sufficiens ratio reddi. Quo enim fundamento dicitur, ex corpore Chrjsti hic prsesente na- turaliter sequi hanc actionem destructivam panis? nam illa actio neque est naturalis cor- pori secundum se, ut est per se notum, quia
DISPUTAT. L, SECT. VII.
est mirabilis actio et supernaturalis ; nequc eliam est naturalis preesentiee sacramentali, quia illa preesentia per se non est magis ac- tiva, quam alia preesenlia localis. Praeterea illa actio conservativa accidentium sine sub- jecto est per modum cujusdam creationis; quomodo ergo dici potest, manare naturaliter ex corpore Christi, aut illi esse naturaliter debita, ex eo solum, quod ita sacramentaliter exislit? Denique nulla virtus excogitari potest in illo corpore, cui sit connaturalis illa actio; sed est solum instrumentalis, per potenliam obedientialem elevata juxta divinum bene- placitum, et institutionem. Unde verius for- tasse est, in primo instante consecrationis non esse illam actionem a corpore Christi, sed a solis verbis; non est ergo necessaria naturalis connexio physica inter has actiones, sed tota est ex divina institutione et lege, quam ex veritate verborum, prout ab Ecciesia intellecta sunt, colligimus.
SECTIO VII.
Utrum substantia panis aimihiletur.
1 . Qui dicant in Eucharistia panem annihi- lari. — Heec queestio ex pra3cedente expe- dienda est; qui enim negant, panem desinere per actionem positivam, consequenter non verentur concedere, substantiam panis an- nihilari. Ita Gabr., dist. 11, qusest. 1, et in canon., lect. 40 et 41; Major etiam , dist. 11, queest. 1; Ocham, in 4, q. 6, dub. 7; Angel., verb. Eucharist., 1, num. 31, quos etiam queestione preecedente citavimus. Tribuitur etiam Scoto, dist. 11, queest. 4 ; sed ille, licet in re non differat, tamen modum loquendi vitare conatur, et fortasse tota queestio est de modo loquendi; Durandus item idem sentit, supponendo materiam panis desinere; nam in ejus sententia non fit annihilatio, sed cor- ruptio panis. Hanc vero opinionem probabi- liorem existimat Albertus, dist. 10, art. 6. Fundamentum hujus opinionis esse potest, primo, quia substantia panis omnino desinit esse, nihilo illius mauente, et non desinit ex vi alicujus actionis positivee, per quam des- truatur, sed per solam suspensionem divini concursus, quo conservabatur; ergo annihila- tur. Major de fide est; minor supponitur ab his auctoribus ex rationibus factis in prsece- dente sectione; consequenlia vero patet, quia neque ex parte termini, neque ex parte modi, aliquid ibi deest ad rationem annihilationis.
Respondet Ledesma , q. 16, art. 4, ex parte termini deficere aliquid ad annihilationem, quia manent accidentia ; sicut e contrario, si Deusdestruatomnia accidentia per suspensio- nem infiuxus, conservando subslantiam, non annihilabuntur, solum quia manet substantia. Sed hsec responsio non satisfacit, quia acci- dentia sunt extrinseca substantiee; unde non mutant modum productionis , vel desitionis ejus. Quocirca, si Deusnunc produceret inte- gram substantiam panis sub accidentibus preeexistentibus, illa nihilominus esset crea- tio, quia esset productio substantiee ex nihilo ; ergo e contrario desitio substantiee, quamvis maneant accidentia , erit annihilatio. Qua- propter non est eadem ratio in exemplo ad- ducto, quia accidens pendet a substantia tan- quam a subjecto, de cujus potentia educitur; et ideo, quando destruitur, non est annihila- tio, sed corruptio accidentalis compositi, ma- nente subjecto tanquam materia , ex qua educitur accidens; at vero substantia per se est et non in accidentibus ; unde, quando tota desinit esse per suspensionem influxus, quo ab efficiente causa conservabatur tale esse, illa per se primo est desitio totius substantiee, nullo manente subjecto, et ideo est propriis- sime annihilatio; cujus signum etiam est, quia ex vi talis desitionis ex natura rei omnia accidentia desinerent; quod autem miraculose conserventur, non mutant prioris desitionis modum. Confirmatur et explicatur, quia an- nihilatio proprie opponitur creationi; sed omnis productio rei absque preesupposito subjecto est creatio, quamvis contingat, acci- dens vel formam supponi, ut patet, si post creatam animam Deus crearet materiam, uniendo illam animee preeexistenti, vel (sicut infra dicemus) nunc de facto in hoc sacra- menlo, quando in illo desinit esse corpus Christi, Deus creat materiam et ponit illam sub quantitate preeexistente; ergo desitio rei usque ad prinmm subjectum, seu quae nullum subjectum, vel potentiam passivam relinquit in re, quee desinit esse, est annihilatio. Unde confirmatur secundo, quia substantia conser- vatur a Deo per actionem creativam; ergo desinit per suspensionem illius actionis; ergo per annihilationem ; nam, sicut corruptio op- ponitur generationi, seu conservationi formee in subjecto, ita annihilatio creationi; nihil enim aliud esse videtur, quam suspensio in- fluxus de se creativi.
- Prxdicta sententia non est improbabilis. — Hanc sententiam sic explicatam non exi-
172 QILEST. LXXV, ART. VIII
stimo dignam censura aliqua, vel nota, imo
neque esse omnino improbabilem ; et valde miror, quam ob causam DominicusSoto, d. 9, quaest. 2, art. 4, ante solutionem argumento- rum clixerit, annihilationis opinionem minime citra errorem sustineri posse; cum enim haec sit opinio gravium et Catholicorum Doctorum, et habeat probabilia fundamenta, et probabi- liter salvet omnia, quae docet fides, non video quo fundamento, aut ratione possit ita notari. Praesertim cum Innocent., lib. 4 de hoc myst., cap. 20, hancattingens opinionem, etiam pro- babilem censeat. Dicet fortasse, annihilationis nomen et rationem pugnare cum ratione et nomine conversionis; at praedicti auctores facile hocnegabunt, quia, licettotus transitus panis iu corpus Christi, ut includit duas mu- tationes et plures terminos , non possit dici annihilatio, quia altera illarum mutationum tendit ad terminum positivum, tamen altera preecise sumpta, qua3 fit in substantia panis, seu termino a quo, potest juxta hanc senten- tiam dici annihilatio, quia est transitus in nihilum; non enim repugnat, eamdem sub- stantiam omnino desinere esse, et ut sic an- nihilari ; et illi succedere aliam substantiam, et ut sic converti; sicut in transmutatione rerum naturalium, eadem res simul corrum- pitur, et convertitur in aliam, quia et desinit esse substantialiter per separationem formae a materia, et illi formae succedit alia forma in eadem materia. Unde, licet totus ille transitus unius rei in aliam non sit corruptio, sed con- versio, tamen altera mutatio praecise sumpta, quae fit in termino a quo, est corruptio. Sic ergo existimat hsec opinio dici posse in prae- sente conversione.
- Verior tamen sententia docet panem non annihilari. — Prima ratio illam defendendi improbatur . — Nihilominus tamen verior sen- tentia est, panem non annihilari. Ita docet D. Thom. hic, et graviores Theologi cum Magist., in 4, dist. 11; Alberto, Bonavent., Richard., Capreol., Palud.; et inclinat etiam Scotus, quaest. 4;Innocent.,pauloantecitatus. Tenet Alens., 4 part., quaest. 38, membr. 3; Altisiodor., lib. 4 Summ., tract. 5, cap. 2; Hugo Victor., lib. 2 de Sacram., part. 8, c. 9; Henric, Quodlib. 9, quaest. 9, Quodlib. 11, quaest. 4; iEgid., Theorem. 1 et 34 de Eucharist. Rationes autem variae redduntur, propter quas haec desitio non est dicenda an- nihilatio; et quidem, qui dicunt, substantiam panis, vel aliquid ejus aliquo modo manere, facile se expediunt dicentes, non annihilari,
quia non omnino desinit esse. Sed haec ratio supponit fundamentum erroneum ; et ideo ad reddendam rationem, statuendum imprimis est, illam substantiam ita desinere, ut nihil omnino illius maneat. Quocirca post conver- sionem ita jam non est, ac si esset annihilata, vel ac si nulla substantia sub accidentibus panis illi successisset. Denique post conver- sionem vere posset a Deo iterum creari et consequenter ex nihilo produci; ita ergo desiit esse, ac si esset annihilata, quantum attinet ad negationem existendi. Quod autem hoc non satissitadpropriam annihilationem, in genere ostendi potest, quia ad annihilationem non tantum attendendum est, ad quid tandem terminetur rei desitio, sed etiam qualis fuerit modus mutationis seu desitionis rei; sicut in corruptione naturali, etiam forma ita transit in non esse, ut post corruptionem vere sit nihil; cujus signum etiam esse potest, quia posset a Deo iterum creari ex nihilo ; et tamen non dicitur annihilari, propter modum desi- tionis, quia ad corruptionem compositi desinit esse, manente subjecto, de cujus potentia- est educta ; sic ergo in praesente, quamvis post transubstantiationem jam substantia panis vere sit nihil, non sequitur necessario esse annihilatam, si aliunde ex modo desitionis potest sufficiens ratio reddi, in quo difficultas. 4. Similiter et secunda. — Item tertia. — Secundo dicunt aliqui panem non annihilari, quia ita transit in substantiam corporis Christi, ut in illa veluti imbibatur et absorbeatur. Sed, ut supra dixi, haec tantum sunt verba, quibus nihil rei subest, quia in corpore Christi nihil manet substantiae panis, sed solum quae- dam habitudo rationis ad illam, quatenus ille succedit sub eisdem accidentibus; qui respec- tus rationis non refert ad tollendam annihila- tionem, nisi aliquid aliud addatur. Tertio, alii affirmant, panem non annihilari, quia non omni modo desinit esse, quia rnanet in poten- tia obedientiali corporis Christi sub speciebus. Ita Paludan., in 4, dist. 11, quaest. 3, art. 2, num. 23; et ibi Capreol. ad 1 Scoti contra 2 concl. Sed hanc sententiam improbat Ferrar., 4 contra Gent., cap. 63, et merito. Quia, vel intelligitur manere panis in potentia obedien- tiali activa corporis Christi ; et hoc non est ad rem, quia virtus activa est omnino extrinseca rei,quae desinit esse; unde non impedit, quo- minus annihiletur, vel nonsit; ut, licet Deus annihilaret ccelum, nihilominus maneret in potentia activa Dei, et in potentia obedientiali activa cujuscumque instrumenti divini. Vel
DISPUTAT. L
intelligitur de potentia obedientiali passiva, et hoc modo est falsum, quia totus panis, qui desiit esse etiam secundum materiam, non potest educi de potentia passiva corporis Christi, quia repugnat, materiam primam re~ cipi in potentia passiva. Vel vocatur potentia obedientialis quaelibet ratio termini a quo positivi; ita ut dicatur panis manere in poten- tia obedientiali corporis Christi, solum quia ex illo produci potest, tanquam ex termino positivo conversionis. Et haec imprimis im- propriissime dicitur potentia obedientialis; deincle, etiamsi Deus annihilet coelum, manet illo modo in potentia obedientiali terra, quia per conversionem terrse in ipsum potest re- produci. Deinde, quamvis admittamus cum D. Thom., qua?st. 77, art. 5, et in 4, dist. 12, qusest. 'I , art. 2, quaestiuncul. 4, illam numero substantiam panis, cui successit corpus Christi sub speciebus, non posse modo accommodato naturis rerum reproduci, nisi per conversio- nem corporis Christi in ipsam, quia debet producisubeisdem dimensionibus, et propter hanc rationem dicatur specialiter manere in polentia obedientiali corporis Christi, aclhuc in hoc sensu per illum obscurum et impro- prium loquendi modum non explicatur alia ratio, propter quam panis non annihiletur, nisi quia illi succedit substantia corporis Christi sub illis eisdem speciebus. Quam ra- tionem ipsi improbant in Scoto. Quod autem eorum verba nihil aliud in re contineant, probatur, quia Christus non continet panem in potentia obedientiali propria, ut probatum est, sed solum est terminus, qui loco alterius introducitur, et excludenclus dicitur, ut iteruin ibi fiat substantia, quae desierat.
- Quarta etiam rejicitur. — Quarto ergo alii dicunt, panem non annihilari, solum, quia ex intentione agentis tota illa mutatio ordina- tur ad esse termini positivi sub illis specie- bus; omnis enim mutatio sumit suam rationem et denominationem a termino ad quem. Ita Ferrar. supra , et Scoto non displicet hsec ratio ; neque est omnino contemnenda ; habet tamen nonnullam difficultatem, quia, licetilla ratione recte explicetur, totam conversionem non esse annihilationem , tamen quod illa pars hujus mutationis, quee est desitio panis, non sit annihilatio, solum quia ordinatur ad intro- cluctionem alterius rei, non videtur satis per- suaderi illa ratione; sicut in generatione hominis antececlit ordine naturae creatio ani- mse, quas ad illam generationem ordinatur, et nihilominus vera creatio est, quia est produc-
, SECT. VII. 173
tio ex nihilo; ergo similiter, si hsec desilio panis sit in nihilum, quamvis ad prassentiam corporis Christi ordinetur, erit annihilatio. Et hoc maxime urget, si iila desitio solum per suspensionemdivini concursus, et introductio corporis Christi esl per actionem omnino dis- tinctam, non habens ullam connexionem rea- lem et physicam cum illa desitione; ut, si Deus statueret in instante, quo homo moritur et generatur cadaver, suspendere illum con- cursum, quo rationalem animam in esse con- servat, illa esset vera annihilatio animae, quamvis in re simul fieret cum productione alterius rei. Nihilominus tamen responderi potest, hsec exempla non esse similia, quia in illis creatio vel desitio anirnae non componit unam integram conversionem cum aliis mu- tationibus, sed est quid antecedens, vel con- sequens conversionem, et ad illam quodam- modo ultimate terminatur; et ideo non habet rationem annihilationis; annihilatio enim dicit mutationem quasi integram et totalem, quse omnino desinit in non esse. Unde hoc ipso , quod ordinatur ad conversionempositivam, et illam quoclammodo componit, deficita ratione annihilationis.
- Ultima probatur. — Quinta ratio, quae mihi videtur preecipua , reddi potest , quia panis non desinit per meram suspensionem concursus Dei, sed ex vi actionis positivse et physicse, quam supra explicavimus. Est enim contra rationem annihilationis, ut per positi- vam actionem fiat, seu consequatur, ut sentit D. Thom., 1 part., qusest. 104, art. 3, ad 3; et Scotusin 4, dist. 1 1 , quaest. 4, in ultimis verbis. Ratio vero est, quia actio positiva necessario terminatur ad positivum terminum, et, si ex illa sequitur desitio alicujus rei, non potest omnino destrui totum id, quod per se suppo- nitur ad talem actionem ; et ideo non potest habere rationis annihilationis. Et explicatur hsec ratio, quia omnis actio realis vel est in subjecto, vel sine subjecto : si est in subjecto, non destruit illud, prsesertim si loquamur de actione substantiali, cujus subjectum sit ma- teria, et eadem ratio est de omni actione, cujus subjectum est res simplex, quse destrui non potest per actionem in se receptam, quia actio, prsesertim momentanea, non destruit aliquid nisi in instante quo existit; ergo, si in illo instante est in subjecto, necesse est, ut in eodem instante existat subjectum; ergo impossibile est, per illam actionem destrui subjectum; ergo illa actio non potest esse destructio totalis illius rei, quam per se sup-
174 QU^ST; LXXV
ponit; unde non erit vera annihilatio; talis ergo actio non potest esse annihilatio. Si vero actio sit sine subjecto, illa terminatur ad rem non receptam in subjecto; et consequenter ex sola sua vi et efficacia non infert totalem desitionem alicujus rei, quia per actionem non destruitur alia res, nisi in quantum est incompossibilis cum termino talis actionis. Si autem actio et terminus ejus non respiciunt aliquod subjectum, non habebunt repugnan- tiam in existentia cum alia re, quia duae res ut sic absolute consideratse non repugnant simpliciter, nisi in ordine ad aliquod tertium, quod sit subjectum, vel quasi subjectum; et ideo inter substantias ut sic, id est, quatenus subsistentes sunt, non est contrarietas nec oppositio, qua una, hoc ipso quod est, destruat aliam, ne sit in rerum natura ; imo neque con- trariae qualitates hoc modo inter se pugnant, nisi in ordine ad idcm subjectum; ergo ex actione, quee nuHo modo respicit subjectum, non potest intrinsece sequi ullo modo destruc- tio alterius rei.
- Confirmatur. — Et confirmatur haec ra- tio, applicando illam rem praesenti mysterio; desinit enim substantia panis per actionem, qua separantur accidentia ab illa; ergo ex vi actionis per se primo non destruitur substan- tia, ut totum quoddam est, sed destruitur compositum ex illa substantia et accidentibus, et consequenter illa substantia desinit omnino esse, non tamen proprie annihilatur, quia non desinit ut totum quoddam per se, sed ut quaedam pars illius compositi, manente alio exlremo in rerum natura , quod est veluli subjectum illius actionis, praesertim, si actio illa efficit in quantitate modum per se exi- stendi, formaliter repugnantem actuali inhae- renthc. Nam explicata hoc modo illa actio, optime dicitur versari in quantitate, tanquam in subjecto. At vero si sequamur alium di- cendi modum, quod quantitas solum conser- vaturperactionem independentem a subjecto, et ex vi illius separatur ab illo, non poterit dici proprie quantitas subjectum talis actio- nis, sed solum terminus, quia illa actio solum fit per modum creationis, quod videtur ob- stare discursui facto, et ideo supra existimavi hunc modum dicendi dubium el difficilem. Dici tamen potest, hujusmodi agendi modum solum posse esse causam desitionis alterius rei, quando ex illo sequitur dissolutio alicujus compositi, cujus alterum extremum compo- nens ex vi illius dissolutionis desinit esse, et tunc eamdem vim retinet ratio, quia necesse
, ART. VIII.
est, alterum extremum manere conservatum per talem actionem ; unde fit, ut illa non sit annihilatio. Et juxta hanc rationem potest explicari et accommodari alia ratio, quse dari solet, scilicet, panem ea ratione non annihila- ri, quia aliquid ejus manet, nimirum acciden- tia. Ha?c enim ratio, si solum ex parte ter- mini, qui desinit esse, consideretur, apparebit insufficiens , quia accidentia sunt valde ex- trinseca substantise, et ideo substantia potest per se creari sine accidentibus, vel sub acci- dentibus praeexistentibus ; et ideo videtur etiam posse annihilari, si per se primo desi- nat esse, etiam si accidentia ejus alias con- serventur inesse. Atvero explicata raliohaec ex parte modi actionis, seu desitionis, est probabilis et coincidit cum praecedente; sci- licet, hanc non esse annihilationem, quia fit ex vi cujusdam actionis conservantis acci- dentia per se existentia , et consequenter destruentis substantiam, non per se primo, ut totum quoddam est, sed ut componebat unum cum accidentibus, quse manent.
- Objectio. — Responsio. — Sed instabit aliquis, quia licet verum sit, ex hac actione immediate sequi dissolutionem illius compo- siti, tandem vero fit totalis deslructio sub- stantiae panis , ita ut nihil illius maneat. Respondetur, jam hoc pertinere ad quaestio- nem de nomine; in omni enim vera, vel etiam probabili sententia, supponi debet, substan- tiam panis ita desinere, ut nihil illius maneat; unde post conversionem illa substantia om- nino non est, ac si esset aiinihilata, vel ac si nihil sub accidentibus illi successisset, quia revera , post conversionem illa substantia est omnino nihil, cujus signum evidens est, quia posset iterum a Deo creari ex nihilo; si ergo propter hanc solam causam dicatur annihila- tio, erit quaestio de nomine; impropria tamen erit locutio, quia ad rationem annihilationis, non tantum est attendendum ad quid tan- dem terminetur rei desitio, sed etiam qualis fuerit modus mutationis vel desitionis; sicut in corruptione rei naturalis, forma tandem ad hoc terminatur, ut omnino sit nihil ; cujus etiam signum esl, quia potest ex nihilo creari; et nihilominus non annihilatur, quia solum desinit ad dissolutionem compositi ; ergo idem etiam erit in praesenti dicendum. Et hinc col- ligitur differentia inter corruptionem et an- nihilationem ; nam, quia illa opponitur gene- rationi, quee fit per unionem formae cum materia , quae est subjectum illius actionis, idco potest proxime ac necessario sequi cor-
DISPUTAT. L, SECT. VIII.
ruplio ex generatione; at vero annihilatio proprie opponitur creationi, et clicit destruc- tionem entis, in quantum ens, seu quatenus habet esse per creationem; creatio autem non versatur circa subjectum, et ideo esse rei, quatenus ab illa pendet, non potest des- trui per actionem illi esse repugnantem, ac propterea non potest sequi annihilatio ex actione positiva, sicut sequitur corruptio. Et ex his satisfaclum est rationi dubilandi initio hujus sectionis positae.
- Objectio altera. — Respondetur. — Sed objiciet aliquis , quia sequitur, panem non fore annihilandum, etiam si corpus Christi illi non succederet; patet sequela, quia etiam tunc desineret substantia, non per suspen- sionem influxus, sed per actionem positivam, ex qua per accidens sequitur destructio illius; consequens autem videtur falsum , tum quia fere omnes contrarium sentiunt, durn dicunt, illam non esse annihilationem, quia est con- versio in substantiam corporis Christi ; tum etiam quia si illa non est conversio, neque est annihilatio, neque corruptio , quid tandem erit, vel quomodo appellabitur illa desitio? Tandem, quia si intelligeremus, per altera- tionem expelli formam substantialem a ma- teria, et illi non succedere aliam, et propter hanc causam materiam omnino desinere esse, fateremur illam annihilari, licet illa desitio per accidens consecuta sit. Respondetur, con- cedendo, etiam in eo casu, illam non esse proprie, et in rigore annihilationem, quia ut dixi, annihilatio est desitio totius entis secun- dum se ; per hanc autem actionem non de- sinit substantia, quasi per se, ut est quoddam totum, sed quatenus componit unum cum accidentibus ; ex quo tandem sequitur, ut omnino non sit. Neque est inconveniens, quod illa desitio sit innominata ; nam etiam actio, qua separantur accidentia a subjecto, et per se constituuntur, innominata est, et nunc etiam non habet proprium nomen, quia no- men conversionis non significat illam partia- lem mutationem privativam , sed transitum unius rei in aliam ; illa autem mutatio gene- rali nomine vocatur desitio substantiae, sicut in motu locali descensus, v. gr., significat transitum a superiori ad inferiorem locum; in quo includitur amissio unius loci, et acqui- sitio alterius, qufe sunt partiales mutationes, propriis nominibiis carentes. Addi preeterea potest etiam in eo casu deficere ex alio capite rationem annihilationis, quia illa actio sepa- rativa accidentium a subjecto quodammodo
ad hoc terminatur natura sua, ut sub illis alia substantia introducatur; nam cum acci- denlia sint propter substantiam, connaturale illis est, ut non sint vacua omni substantia; atque adeo, ut si aliquando separentur, non propter se tantum separentur, sed ut altiori modo alteram substantiam contineant, illique deserviant; hoc igitur modo illa actio ordi- natur ad conversionem ; et ideo desitio, qure per illam fit, non est annihilatio, etiam si per accidens non consummetur conversio. Neque est simile illud aliud de materia , tum quia ibi totalis fieret desitio, ita ut nihil omnino maneret; tum quia ex ipso hoc sequitur, illud non posse fieri ex vi alicujus actionis, qua3 fit in instante desitionis materiee; quia oporteret talem actionem recipi in subjecto, quod esset impossibile, si jam in illo instante materia non esset, neque esset aliquod accidens se- paratum, ut supponitur; deberet ergo fieri per solam suspensionem divini influxus.
SECTIO VIII.
An praedicta actio et desitio substantiae panis ad ratio- neni conversionis et transubstantiationis sufficiaut.
. Ratio dubii. — Ratio dubitandi potest esse duplex. Prima est, quia hrec actio non est substantialis, sed accidentalis, cum solum versetur circa accidentia, quibus praBbet mo- dum per se essendi. Altera et major dubita- tio est, quia hasc actio non est ex natura rei connexa cum actione effectiva prresentise cor- poris Christi, quia una non sequitur necessa- rio ex alia, nec terminus unius ex termino alterius; supra enim ostendimus, posse hic constitui substantiam corporis Christi, ma- nente substantia panis; et eadem ratione posse Deum conservare per se accidentia, excludendo substantiam panis, non introdu- cendo corpus Christi, neque aliquod aliud; unde tandem videtur hic non fieri unum ex alio, sed unum post aliud; quod non satis est ad rationem conversionis.
- Propter hanc difficultatem dixerunt ali- qui Theologi, ad rationem conversionis non esse necessariam connexionem inter amissio- nem unius termini, et effectionem alterius, ita ut ex sola rei natura unum ex alio sequa- tur, sed satis esse, quod ex lege et paclo Dei connectantur. Ita sentit Scotus in Quodl. 10; Gabr., lect. 40 in can.; Major in 4, dist. 41, q. 1; Guil. de Rub., quaest. 1, art. 3; Palac, disput. 2, in fine; et idem sentit Capreol. ibi, citans varia loca D. Thom., qusest. 1, art. 1,
176 QILEST. LXXV
concl. 3; Ferrar., 4 contra Gent. , cap. 63; Ledesma, part. 4, quasst. 16, dub. 3, in fin. Quod si objicias, quod divina lex seu ordi- natio non mutat rerum naturas, et ideo, si unius inceptio, et alterius desitio non habeant ex se connexionem sufficientem ad conver- sionem, etiam si Deus statuat non facere unam absque alia, non propterea fore meram conversionem, respondere poterunt, primo, in naturalibus rebus , quse naturis rerum coaptantur, id verum esse ; tamen super- naturales, et miraculosas mutationes, quse solum ex omnipotentia agentis mensurantur, non habere aliam naturam neque aliam le- gem, nisi quam Deus statuit; et ideo, quia hoc opus est omnino supernaturale, et Deus statuit, ut non fieret, nisi transmutando unam rem in aliam, id satis esse, ut haec actio censeatur vera conversio, etsi ex pluribus actionibus non habenlibus inter se naturalem connexionem componatur. Vel secundo di- cere poterunt hanc conversionem non esse omnino physicam et naturalem, sed sacra- mentalem et artificialem; et ideo mirum non esse, quod actio, per quam fit, non sit simpli- citer una, sed ex multis partialibus constans per artificialem compositionem, sicut est eedi- ficatio domus, et similes. Et ad hanc satis est connexio illarum duarum mutationum ex pacto, seu institutione divina. Quod ita potest explicari. Quia, quod sacramenla physice causent, non est undequaque certum; et quamvis supponatur, causare physice aliquos effectus, nihilominus necessario fatemur, ali- qua etiam causare tantum moraliter , quando vel effectus ipse talis est, ut physice causari non possit, vel quando alia ratio sufficiens occurritad impediendam causalitatem physi- cam ; sic igilur in preesente mysterio actiones et mutationes , quibus fit praesens corpus Christi, et accidentia panis per se constituun- tur, et a substantia separantur, et ipsa sub- stantia excluditur, ac desinit esse, efficiuntur physice, quia in rebus ipsis nulla est re- pugnantia; at vero connexio inter has ac- tiones non est physica, quia inter terminos earum nulla est repugnantia intrinseca, et formalis; nam cum non fit conversio formalis et totalis, termini non respiciunt subjectum aliquod, nec tertium aliquod, sub quo forma- liter repugnent; solum ergo est connexio sa- cramentalis, et quasi artificialis ex institutione divina ; quse sufficit, et consentanea est ter- mino hujus conversionis, qui non est unum simpliciter, sed artificiale, includens corpus
, ART. VIII.
Christi et species, quod etiam sufficit ad pro- priissirnam veritatem verborum formae, et rerum omnium, quas Concilia et Patres de hac conversione docent. Et hic modus dicendi sic explicatus, non est certe improbabilis. Ad majorem tamen magisque propriam hujus rei explicationem duo addenda videntur.
- Explicatur et probatur relata sententia. — Primo igitur addi potest, non esse de ra- tione conversionis simpliciter dictae, ut illse mutationes inter se necessario connexas sint propter formalem terminorum repugnantiam, sed satis esse, ut una ad alteram ordinetur, et propter illam fiat ex intentione agentis , na- turis rerum magis consentanea, quia nulla est ratio, quee probet, aliud esse de ratione conversionis. Nam licet in omnibus conver- sionibus formalibus id fortasse reperiatur propterspecialem rationem talis conversionis, quse fit circa iclem subjectum , non est tamen, cur hoc attribuamus omni conversioni ut sic, quia ubi est singularis modus conversionis, ibi etiam potest esse alia ratio vinculi seu ordinis inter mutationes, ex quibus constat conversio; ut in translocatione, quaa non fit circa idem subjectum proprie, sed inter di- versa corpora, respectu ejusdem spatii, seu continentis, invenitur quodammodo alius mo- dus transmutationis; nam unum corpus ex~ pellit aliud, non tantum formaliter, sed etiam effective; et fortasse prius effeetive, quam formaliter; unde alia actione et mutatione receclit unum, et alia introducitur aliud; inter- dum enim Angelus, v. gr., amittit unum par- tialemlocum, utalterum acquirat; quaepotest dici vera conversio seu commutatio locorum ; quamvis fortasse illa loca non repugnent simul eidem Angelo ; suppono enim, esse ina- dsequata. Denique ratio est, quia tota heec connexio harum mutationum solum existi- matur necessaria, ne illae videantur concur- rere quasi per accidens, sed habeant inter se aliquod vinculum, et unionem ; sed adhoc satis est ut sint per se ordinatae , et una ad aliam tendat. Quod autem in hac conversione hoc reperiatur, ita explicari potest. Nam in primis actio, qua excluditur substantia panis , ad introcluctionem corporis Christi ordinatur; propter quod non male dixit Soto, dist. 9, qurest. 2, art. 4, post recitatam quartam opi- nionem, expulsionem illius substantise esse quasi modum ad introductionem alterius; et inidem fere redit, quod dicit Ferrar., 4 cor^,. Gent. , cap. 63, circa tertium dictum D. Thomaa, illam expulsionem esse dispositio-
DISPUTAT. L,
nem ad aliam introductionem. Et supra de- claravi, hoc habere aliquod fundamentum in ipsis naturis rerum, ne accidentia maneant vacua omni substantia; et aliunde consenta- neum etiam est, ut sub eisdem accidentibus non contineantur duse substantise corporales, et integrse. Unde cum hic introducitur sub- stantia corporis Christi, ut sub illis acciden- tibus contineatur, et per illa ita significetur, ut simpliciter et absolute hoc sensibile possit dici esse corpus Cliristi, et non aliud quid, valde consentaneum, et quasi debitum huic mysterio est, ut ad introductionem corporis Christi expellatur alia substantia ; vel ut hsec expulsio ad illam introductionem ordinetur. 4. Secundo adjungi potest, ad rationem conversionis non oportere, ut effectio unius termini, et destructio alterius conjungantur, propter formalem repugnantiam terminorum secundum se, sed satis esse, ut ratione agentis sint necessario conjuncta; v. gr., si ignis non posset producere ignem ex ligno, nisi cor- rumpendo illud, non propter formalem re- pugnantiam formarum substantialium , sed propter solas dispositiones praecise sumptas, quia videlicet non potest introducere formam ignis, nisi mediis dispositionibus destruen- tibus dispositionem ligni, et consequenter expellentibus formam ligni , hoc praecise con- sideratum sufficiet, ut ignis dicalur conver- tere unum in aliud, quia simpliciter unum expellit, et introducit aliud, et ejus virtus determinata est ad agendum hoc ordine et modo , sive hoc oriatur ex causalitate formali, sive ex dispositiva, vel effectiva; et sive id fiat una simplici actione, sive duabus subor- dinatis; cur enim, sicut conversio est com- posita ex duplici mutatione , non poterit interdum componi ex duplici actione subor- dinata et connexa, saltem in ordine ad talem causam, quse non potest aliter producere ta- lem effectum? Ad hunc ergo modum intelligi potest in preesenti, verba non habere vim ad agendum unum terminum, nisi expellendo alium, et quia non potest expelli, nisi per aliam actionem, ideo non posse unam efficere, nisi veluti preemitlendo aliam, seu in ordine ad aliam ; et ideo merito dici, virtutem ver- borum esse conversivam, et non agere, nisi convertendo ; quod totum fundatur quidem in significatione verborum, et consequenter in divina lege, tanquam in prima radice, proxime tamen fundatur in virtute verborum, quia sicut posita institutione , verba revera habent virtutem ad agendum quod signifi-
XXI.
SECT. VIII. 177
cant, ita in illa virtute connectuntur necessa- rio illse duee actiones vel mulationes, quod satis est ad rationem conversionis; nam sicut illa est virtus activa physica, ita etiam est virtus conversiva non naturalis, sed obe- dientialis ; cujus ratio non ex pura rerum natura, sed ex modo, quo ad agendum assu- mitur, et ex auxilio , seu modo concursus, quem habere potest secundum legem ordina- riam, sumenda est.
Et hinc obiter colligitur primo, qua ra- tione existimata fuerit necessaria conversio ad conficiendum hoc mysterium , prout nunc a Christo institutum est; tota enim haec ne- cessitas fundata est in necessitate verborum, ciii eorum efficacia est accommodata ; sunt enim verba practica, quee virtutem habent, ut sese vera efficiant in simplicissima signi- ficatione sua; et ad hoc fuit necessaria con- versio substantialis, vel simpliciter, vel juxta modum agendi perfectiorem, et magis accom- modatum, ut explicatum est.
Secundo colligitur responsio ad primam difficultatem positam; nam ad rationem con- versionis substantialis ex parte termini a quo, satis est, quod desitio ejus sit substan- tialis, sive sequatur proxime ex actione sub- stantiali, sive ex accidentali; hoc enim non refert, quia illa actio formaliter et intrinsece non est de conceptu substantialis conversionis, sed sola desitio; potest autem substantia de- sinere esse per actionem accidentalem, qua- tenus ab accidentibus pendere, vel cum eis necessario connexionem habere potest, quia ut res desinat esse, non est necessaria spe- cialis actio preeter eam, qua destruitur aliud, a quo ipsapendet; quia desitio, ut sic, non fit per actionem, sed potius per carentiam actionis; secus vero est de productione et effectione substantise, quia illa fieri non potest per actionem accidentalem, quia requirit ac- tionem, quse directe tendat ad dandum esse substantiale.
Tertio infertur, si Deus de potentia abso- luta efficeret corpus Christi preesens sub acci- dentibus panis, conservando simul substan- tiam panis , illam actionem tunc non fore conversionem, ut per se constat, quia non fieret ex termino positivo destructo; nihilo- minus tanien illa actio, quoad totam positivam rationem suam, ejusdem esset rationis cum actione, quse nunc fit circa corpus Christi, quia ad eumdem terminum, eodem modp, et ex eodem termino a quo privativo tenderet; actio autem, ut sic, ex his principiis sumit
QU/EST. LXXV, ART. VIII.
rationem suam. Quod etiam in naturalibus actfonibus et conversionibus videre licet; conversio enim ultra rationem productionis solum addit respectum et ordinem ad termi- num a quo positivum, qui non est de necessi- tate actionis ut sic, sed interdum necessario conjungitur ex parte materiae circa quam versalur actio; ut calefactio si fiat in subjecto carente omni frigore, est simplex actio, non conversio; si vero fiat ex subjecto frigido, erit conversio frigidi in calidum; et tamen illa actio positiva, tendens ad calorem, ejus- dem rationis est, cum inter eosdem intrin- secos terminos, et eodem modo versetur. Idem ergo, et majori ratione esset in praesenti mysterio in praedicto casu, quia solum deesset mutatio termini a quo, et etiam illa actio, per quam terminus ille nunc excluditur. Quocirca cum auctores interdum ex prsesentia corporis Christi in hoc sacramento colligunt conversio- nem, intelligendi sunt, vel supposita veritate verborum , et efficientia illis accommodata : vel juxta modum actionis , vel mutationis magis accommodatum naturis rerum, ut saepe explicatum est.
- Quarto sequitur, totam hanc conversio- nem uno instante ac momento perfici, ita ut primum esse corporis Ghristi sub speciebus, sit primum non esse substantiae panis , et primum esse per se existentise accidentium et separationis eorum a subjecto; in his enim omnibus non potest esse successio, quia non prius consecratur una pars materiae, quam alia ; nec prius, etiam per instans, introdu- citur corpus Christi, quam expellatur panis, vel e contrario. Quia in nullo momento, aut accidentia sunt vacua utraque substantia, aut utramque simul sub se continent. Unde vehe- menter errant, qui corpus Christi incipere ibi per primum sui esse, substantiam autem panis desinere per ultimum sui esse dicunt ; nam si loquuntur proprie, et in ordine ad eamdem mensuram, et ad idem indivisibile instans nostri temporis, sequitur in aliqua duratione reali simul esse sub accidentibus substantiam panis, et corpus Christi, quod est erroneum. Quod si inquiras, quod sit illud instans, respondet D. Thom., art. 7, et cum illo caeteri Theologi, dist. 11, esse illud, in quo sensus verborum consummatur, sicut in genere dictum supra est de formis sacramen- torum; est enim eadem ratio. Solet vero hic referri Altisiod., lib. 4 Sum., tract. 5, cap. 2, quod dicat, hanc conversionem non in in-
stante, sed successive perfici; si tamen attente legatur, hoc non affirmat, nec ab ali- quo probabiliter affirmari potest.
Quinto sequitur ex dictis hanc conver- sionem omni ex parte esse supernaturalem, scilicet ex parte actionum, quse in ea interve- niunt, et ex parte terminorum, qui per illas fiunt. Denique ex parte agentis, quia per ma- terialia verba fit a Deo tam admirabilis trans- mutatio. Et propter has causas Sancti supra citati hoc opus valde exaggerant, tanquam unum ex maximis omnipotentiae Dei.
Solet vero a Theologis quaeri, quod sit majus opus, creationis, aut incarnationis, aut transubstantiationis, quodex parte attigit hic D. Thom., art. 8, ad 3, et latius in 4, dist. 1 1 , quaest. 1; Gabr. ibi, art. 3; Bonav., dist. 10, art. 1, quaest. 1, ad 2; Alens., quaest. 34, memb. 3; et Innocent., lib. 4 de hoc myst., cap. 7. Sed quod ad incarnationem attinet, non est dubium , quin sit majus opus; nisi fortasse quatenus in hoc mysterio ipsa incar- natio quodammodo iterum fil, de quo dicemus quaest. seq.; nam licet demus, ita esse, tamen illud est solum concomitanter, et praeter ra- tionem transubstantiationis, ut sic. De crea- tione autem jam in superioribus dictum est, et D. Thom. supra fatetur, in hoc mysterio esse plura mirabiliora, magisque naturas re- rum superantia, quam in creatione.
1 1 . Dubium alterum. — Solutio. — Denique solet quaeri, an hoc opus dicendum sit proprie miraculum ; aliqui enim Theologi negare vi- dentur, ut videre licet in Alber., dist. 11, art. 3, et Carth. ibi, quaest. 1; et ratio est, quia quod consuetum est, et quasi ordinaria lege statutum, non est miraculum, ut docuit etiam Cajet., quaest. 105, art. 8; quia mira- culum dicitur, quasi admirationem inducens; quod autem ordinaria Jege, et consuetudine fit, non efficit admirationem; et ideo justifi- catio impii non est miraculum. Alii vero existimant, hanc conversionem dicendam esse miraculosam; quibus favet D. Thom., 2. 2, quaest. 1, art. 8, ad 6. Et ratio est, quia hoc opus non solum est admirabile, sed etiam est compendium quoddam admirabilium operum Dei, unde de se natum est causare maximam admirationem , licet per accidens fortasse in fidelibus , vel propter consuetudinem , vel quod non satis attente rem considerant, hunc effectum non habeat. Sed haec controversia est de modo loquendi; res enim de se satis constat.
DISPTJTAT. L, SECT. IX.
SECTIO IX.
Quomodo loguendum sit de hac conversione, sive transitu unius rei in aliain.
\ . Haec qusestio movetur a Theologis prop- ter varios modos loquendi SS. Patrum, eam- queoptime expedivitD. Thom. in art. 8, cujus doctrina ad tres breves regulas reducitur. Prima est, propositiones significantes succes- sionem terminorum, seu transitum unius in aliumesse verasetproprias; hujusmodi sunt: Ex pane fit corpus, quia illa particula, ex, latissime patet, et non necessario dicit habi- tudinem causa3, vel principii, sed successio- nis, vel termini a quo; unde dicimus, coelum fieri ex nihilo, et ex nocte diem. Similes sunt illee loculiones ; Panis convertitur in corpus, seu transit in corpus ;< et hee locutiones sunt valde usitataa inter Sanctos Patres, ut constat ex adductis sect. I hujus disputationis. Et ratio etiam est ex dictis manifesta , quia illis verbis nihil aJiud significatur, quam habitudo et successio terminorum inter se; sed heec habitudo et suecessio revera intervenit inter substantiam panis et corpus Ghristi; ergo lo- cutiones illse quse hoc significant verae ac propriee sunt.
- Secunda regula est : propositiones, quse denotant subjectum substantiale, seu mate- rialem causam communem utrique termino, improprite sunt, et in rigore falsee. Unde, si alicubiinventsefuerintin probatis auctoribus, pie explicandee sunt. Ratio regulee clara est, quia in hac conversione nullum est subjec- tum commune utrique termino; ergo propo- sitiones, quse illud supponunt, nituntur falso fundamento ; sunt ergo falsse. Primum exem- plum sit in hac propositione : De pane fit caro Christi; nam illa particula de in rigore si- gnificat consubstantialitatem, atque ita in illa locutione significatur, aliquam materiam, vel substantiam panis transire in corpus Christi, vel communicari corpori Christi. Ita sumitur ex communi doctrina Theologorum in \ , dist. 46, et in 3, dist. 4; et D. Thom. in 1 part., qusest. 41, art. 3, et hac 3 part., qusest. 32, art. 2. Nihilominus tamen reperitur illa locu- tio apud Ambros., 4 de Sacram., c. 4, dicen- tem : Ubi accesserit consecratio , de pane fit caro Christi; et eodem modo loquuntur non- nulli ex supra citatis, qui non utuntur illa particula in tanto rigore, sed in sensu primse regulae; ita ut idem sit dicere de pane, quod ex pane. Secundum exemplum est : Panis fit
caro et vinum fit sanguis; quse quidem in formali conversione verificantur ratione sub- jecti communis; et quidem in conversione ac- cidentali sunt propriissima1, quia manet idem suppositum sub utroque termino ; et sic dici- mus, calidum fieri frigidum; tainen in con- versione substantiali, etiam formoli, viden- tur minus propriae, quia non manet idem suppositum commune ; nihilominus tamen ha- bet aliquod veritatis fundamentum, quia ma- net eadem materia communis; atque hoc modo dicitur Joan. 2 : Cum vidisset, aquam vinum factum; ergo in conversione totali, ubi non est commune subjectum. in rigore non est propria, nec vera illa locutio. Potest autem altero e duobus modis explicari. Prior est, ut non tam panis dicatur fieri corpus, quam corpus fieripanis, non quidemsumendo panem specifice pro lali cibo materiali , sed pro cibo reficiente hominem, et praesertim pro illo cibo, qui sub forma panis datur. Quomodo I acl Cor. 1 \ : Quotiescumque man- ducabitis panem hunc, etc. Et multas locutio- nes, quee sunt Joan. 6, possunt in hunc mo- dum explicari; et in VII Synodo, act. 6, t. 3, circa finem, dicitur, vere nos confiteri, divi- num corpus panem fieri. Sic etiam Ambros., lib. 5 de Sacram., cap. 3 : Non iste panis est (inquit) quivadit in corpus, sed ille panis vitee seternx, qui animse nostrse substantiam fulcit. Sic Cyprian., serm. de Ccena Domini : Ipse enim etpanis, et caro, et sanguis, idem cibus, et substantia, et vita factus est Ecclesise suse. Secunda explicatio est juxta sensum primee regulse, ut scilicet, verbum illud explicetur transitive, scilicet, panis fit corpus, id est, transit in corpus. Sicut Damasc, lib. 4 de Fide, cap. 14, dicit : Panis ipse ac vinum in corpus et sanguinem Dei immutantur ; nam verbum faciendi, valde commune est, et ad significandam quamcumque similem habitu- dinem inter terminos conversionis extendi potest; sic exponendus est Augustin. citatus a Beda I ad Cor. 11 , et habetur in cap. Non omnis, de Consecr., dist. 2,' cum eit : Non omnispanis, sed accipiens benedictionem Chri- sti, fit corpus Christi. Sic etiam exponi potest Cyril., Catech. 4, et alii statim citandi.
- Tertia regula fitfere prsecedenti similis : propositiones, in quibus id, quod erat ante consecrationem, affirmaturdecorporeChristi, et generatim, quae significant aliquid com- mune utrique termino manere, ut veree sint, non debent sumi pro re aliqua, vel substantia individua, sed abstractive pro re contenta
180 QILEST. LXXV, ART. VIII
sub accidentibus panis aut vini. Sic expo
nenda est heec locutio : Panis et vinum post consecrationem sunt verum corpuset sanguis Ghristi, quee habetur in cap. Ego Bereng., de Consecr., dist. 2 ; et apud Damasc, lib. 4 de Fide, cap. 14 : Quomodo potest, quipanis est, corpus esse Christi? Consecratione. Et illa : Panis fit corpus, et vinum sanguis, conse- cratione; et similes reperiuntur apud Inno- centium, lib. 4 de hoc mysterio, cap. 6, et apud alios Patres supra citatos. Ratio ergo prioris partis hujus regulse est, quia praeter accidentia nulla res individua manet commu- nis utrique termino ; ipsa autem accidentia in recto et proprie de nullo terminorum prsedi- cantur; non enim quantitas dici potest esse id, quod erat panis; ergo illce locutiones non possunt esse verae, si subjectum earum sup- ponat pro re aliqua singulari communi utri- que termino. Et hinc facile patet altera pars regulae, quia termini hujus conversionis inter se conveniunt in ratione contenti sub his spe- ciebus; ergo, ut locutio illa sit vera, oportet, ut subjectum preecise supponat pro contento; et hoc modo sunt verse, quamvis non admo- dum proprie, quia illud subjectum in rigore priorem modum supponendi indicat; usurpa- tur tamen ad indicandam proprietatem verse conversionis, scilicet, quod in ea maneat ali- quid commune utrique termino, quae pree- dicto modo in hac conversione salvatur, ut in superioribus explicatum est ; et tota ex doc- trina in his regulis contenta, facilis est, et communis Theologorum in 4, dist. 1 1 , ubi etiam videri potest D. Thom., q. 1, art. 4; et Bonav., art 1, qusest. 6; Scotus, qusest. 3; Albert., art. 6; Alens., 4 part., queest. 39, memb. 2 et 3; Gabr., lect. 49; Soto, dist. 9, qusest. 2, art. 8.
SECTIO X.
Utruin quodlibet possit converti in quodlibet.
1 . Hactenus explicuimus mysterium Eucha- ristiae ; nunc ad complementum doctrinee ge- neraliter dicendum est, an possit heec conver- sio alio modo fieri ; et in universum, an possit quaelibet res in aliam converti. Theologi enim absolute et sine distinctione affirmant; in- dicat D. Thom. hic, art. 4, ad 3, dicens, Deum propter infinitam virtutem, quam habet su- pra omne ens, posse totum ens in aliud totum convertere, hoc ipso, quod in ratione entis conveniunt. Quae ratio inter queelibet entia
procedit. Sentit ergo D. Thom. divina virtute posse quodlibet converti in quodlibet, et ita exponit, et late defendit Cajet. ibi, et Soto, dist. 9, quaest. 2, art. 4, in fine; tenet Scotus, dist. 41, quaest. 1, art. 2,qusest. 2, in princ, et Quodlib., queest. 4 0. Idem sentit Richard., dist. 4 0, art. 3, quaest. 4; Paludan., dist. 41, queest. 3, num. 3; Capreol., art. 3, ad 4 Du- rand. conlra 2 conclus.; Major, qusest. 1, art. 3 ; Guil. Rub., qusest. 1, art. 3; Gabr., quaest. 2, et lect. 40 in can. Quam sententiam debere esse fidelibus indubitatam, lib. 3 de Euchar., cap. 13, dicit Bellarm. Sed non existimo posse qusestionem hanc ita genera- tim sumptam commode definiri, et explicari.
Ut ergo res tota intelligatur, distin- guenda sunt varia genera rerum, et conver- sionum; sunt enim in rebus substantiee, et accidentia; et inter substantias queedam sunt compositae ex materia et forma; alise simpli- ces et integrae, ut Angeli: et partiales, ut materia et forma. Accidentia vero considerari possunt, vel per se, ut sunt quaedam entia simplicia, et completa, vel ut cum subjecto unum aliquid componunt. Rursus conversio una est formalis, quae fit per successionem diversarum formarum in eodem subjecto; al- tera intelligi potest materialis, ut si unum compositum convertatur in aliud ex parte materiae, seu subjecti, manente eadem forma; altera esse potest totalis ex parte utriusque extremi, quae intelligi potest,vel inter simpli- cia entia integra inter se, vel inter ens sim- plex, et compositum substantiale, vel etiam accidentale. Altera denique conversioessepo- test totalis ex parte tantum alterius extremi , ut si tota aliqua substantia convertatur in materiam, vel formam alterius; et in his om- nibus potest esse magna varietas, materialis potius, quam formalis.
Dico ergo primo : conversio formalis vel materialis proprie esse non potest inter res simplices, neque inter rem simplicem et com- positam. Probatur ex definitione conversionis formalis ; est enim illa , quee fit inter duas res ratione formarum, manente eodem subjecto, vel materia communi utrique ; ergo haec con- versio essentialiter postulat in utroque ex- tremo compositionem ex materia seu sub- jecto, et forma, proportionatam conversioni. Confirmatur, quia si ulerque terminus sit simplex, per modum integrae substantiee, aut per modum materiee , non poterit informare subjectum, et ita non poterit esse terminus hujus conversionis ; si autem intelligatur esse
DISPUTAT. L, SECT. X.
res simplex per modum formae separatse a materia, vel naturaliter, ut est anima ratio- nalis, vel divina virtute, ut si Deus conserva- ret aliam formam per se existentem, et tunc si illa forma iterum uniatur materise, exclu- dendo ab illa aliam formam, fit quidem con- versio, non inter res simplices, sed inter composita, ad quee per se primo terminatur actio vel corruptio; ergo nunquam hujusmodi corruptio fieri potest, si alter terminus est omnino simplex. Et hic discursus eadem pro- portione procedit in conversione, quam ma- terialem vocabimus.
Objectio. — Solvitur. — Sed contra, fin- gamus materiam sine forma, et Angelum ifli preesentem seu unitum illi, ut motorem; hoc posito Deus posset convertere illum Angelum in animamrationalemuniendo illam materiee, vel in animam equi; ergo illa esset conversio formalis, et tamen fit ex re simplici in com- positam. Respondetur, si talem modum con- versionis admittamus, illam non esse pro- prie conversionem formalem, sed potius esse transubstantiationem Angeli in animam , cum qua conjungitur simplex productio alterius compositi. Quod quidem recte dicitur, si anima illa sit rationalis, quee prius natura fit quam uniatur, et distincta actione; at vero in aliis formis malerialibus, quee nec prius nec alia actione fiunt, quam uniantur, non videtur hoc habere locum, cum ex parte ter- mini, ad quem terminatur conversio, tantum sit una actio, quee non ad formam, sed ad compositum per se primo terminatur; et ideo videtur tunc illa conversio quasi mista ex transubstantiatione et conversione formali. Et fortasse verius est, illam non fore veram et proprie conversionem, ut amplius ex di- cendis constabit.
Dico secundo : ut fieri possil conversio formalis inter res aliquas compositas, etiam de potentia Dei absoluta, duas conditiones concurrerenecesseest.Prima,utunaformaita cum alia pugnet aliquo modo, ut ad introduc- tionem unius altera excludatur. Secunda est, ut subjectum sit capax utriusque formee, sal- tem capacitale obedientiali. Probatur primo exemplis ; nam licet ccelum constet materia et forma, si tamen illa materia non est capax formee ignis, aut e contrario, si forma ignis nullo modo potest conferre in illa materia suum effectum formalem, non posset ccelum converti in ignem ; et idem est de compositis accidentalibus ; nam album ut sic non potest converti in justum aut sapiens, quia subjec-
tum albedinis proprium, non est capax sa- pientia3, aut justitiee. Et eisdem exemplis de- claratur altera conditio. Nam quia albedo nullum ordinem habet cum sapientia aut jus- titia, non potest compositum ex una talium formarum in compositum ex alia converti. Et similiter, si fingamus, nullam esse formam, aut modum positivum, ex quo sequatur de- sitio luminis,non poterit lucidum, ut sic, per conversionem in aliud destrui, sed tantum per simplicem corruptionem ; ratio vero utri- usque partis est, quia hujusmodi conversio per se fit inter composita, quorum unum desinit, et aliud per conversionem fit; ergo, ut locum habeat talis conversio, necesse est, ut possit fieri compositio ex subjecto seu ma- teria, et forma, ad quam introducendam alia expellitur; ergo ad hanc conversionem ne- cessario supponendum est subjectum, quod unam formam amittat, et sit capax alterius; concurrentibus autem his duabus conditioni- bus, fieri potest heec conversio inter quas- cumque res, cum neque in subjecto, neque in terminis sit repugnantia.
- Dico tertio : ut conversio materialis seu ex parte subjecti fieri possit, duee etiam con- ditiones necessariae sunt. Prima est, ut fiat inter composita ex subjecto et forma realiter distincta. Altera est, ut forma, sub qua fit conversio, apta sit afficere subjectum utrum- que, et consequenter, ut utrumque subjeclum sit capax talis formee. Ratio vero primee con- ditionis est, quia si forma non sit res distincta, sed tantum modus, non poterit conservato tali modo seu forma destrui subjectum, quia essentialis ratio illius entitatis est ipsa ratio subjecti, et ideo non potest conservari illa entitas, destructa ratione subjecti; non con- servata autem illa entijate, non potest con- servari modus ejus, quia per se non habet propriam entitatem, in qua conservetur; et hac ratione non potest istud subjectum con- verti inaliudsub eadem numerosubsistentia, una natura alteri succedente, quia destructa natura non potest conservari subsistentia, quse tantum est modus ejus; et eadem ratione non potest hic globus converti in alium, succe- dentibus sibi quantitatibus subeadem numero figura. Ratio vero alterius conditionis est ea- dem, queepreecedentis conciusionis, quia etiam terminus istius conversionis est compositum ex forma manente , et subjecto alii succe- dente ; ergo necesse est, ut forma possit uniri utrique subjecto, et consequenter, ut utrum- que subjectum sit capax formee, quia, sine
QILEST. LXXV, ART. VIII.
unione inter ipsa, nonfiet compositum; siau- lem forma non sit apta ad informandum sub- jectum, vel hoc non sit capax ejus, non pote- rit inter ea formalis unio intercedere; suppono enim ex tractatis disputat. 47, non posse in- tervenire aliud genus unionis; et ex dictis hac disput., sect. 4, sumo, solam unionem effectivam nihil referre ad terminum hujus conversionis , tum quia non facit verani con- versionem; tum etiam quia consistit in ac- tione, quse non potest esse terminus actionis; requiritur ergo illa duplex conditio ad hoc genus conversionis; illis vero concurrentibus, poterit fieri a Deo hsec conversio inter quas- cumque res, quia nulla est repugnantia ex parte alicujus termini, nec aliunde, ut patebit facile applicando conditiones omnes conver- sionis supra expositas.
Dubium. — Responsio. — Sed quseres, an haec conversio sit transubstantiatio. Res- pondeoprimo : si sit conversio ex parte solius materiee, quia, v. gr., sub eadem forma una materia alteri succedit, et ita ex uno compo- sito fit aliud, illa non erit transubstantiatio, quia non erit conversio totius substantiee ; si vero sit commutatio totius substantiae in to- tam substantiam sub eisdem accidentibus , distinctione opus est, quia variis modis potest hoc accidere. Primo, per solain adductionem totius substantias, et quasi localem expulsio- nem alterius. Secundo, per unius adductio- nem, et desitionem alterius substantialem. Tertio, e contrario per productionem unius, et solam localem expulsionem alterius; et hos tres modosexistimo non sufficere ad transub- stantiationem, ut supra dixi. Quarto, intelligi potest hoc fieri per substantialem , totam- que desitionem unius substantise, et effectio- nem alterius, et hsec erit vera transubstan- tiatio, sive cum illa actione conjungatur actio uniens ipsam substantiam cum accidentibus, sive non; utroque enim modo fieri potest, et neuter transubstantiationi repugnat.
Solum est advertendum, hujusmodi con- versionem totius substantise non esse proprie conversionem materialem , de qua nunc lo- quimur, quia conversio materialis proprie dicta est, quse per se primo fit in composi- tum ex parte tantum materise, quatenus est pars illius compositi; in supradicta vero con- versione totali per se primo fit tota substan- tia ; unio vero , vel compositio illius cum aceidentibus, est accidentalis, et extrinseca, sive consequatur, sive non.
Quarta conclusio. — Dico ergo quarto :
quaelibet res existens sub accidentibus rea- liter a se distinctis, si ab illis in suo esse pendeat, potest converti in aliam. qute loco illius sub eisdem accidentibus constituatur ac fiat. Hsec conclusio imprimis probatur exem- pio prsesentis mysterii, quia nulla major re- pugnantia in qualibet alia re ostendi potest, sive substantias materiales inter se compare- mus, sive spirituales inter se, sive materialem et spiritualem, sive spiritualem et materia- lem, quod omnium difficillimum est. Explico breviter singula :primum enim membrumde substantiis materialibus facile est, quia est prorsus eadem ratio in omnibus aliis, quee in pane et vino, et corpore ac sanguine Christi. Unde obiter colligo eadem proportione posse unam quantitatem converti in aliam divina virtute, v. gr., sub eadem albedine, ut ex eisdem principiis constat.
Secundum membrum est difficilius , quia substantiee spirituales vix habent acci- dentia, quse ab illis possint separari; nihilo- minus tamen, ponendo, intellectum et volun- tatem distingui re ipsa a substantia Angeli, probabile fit, posse ab illa separari, et conse- quenter posse aliam substantiam spiritualem sub illis accidentibus constitui, vel per mo- dum subjecli, vel per intimam preesentiam cum unione aliqua effectiva, simili sacramen- tali.
Tertium membrum facilius est, suppo- sito mysterio Eucharistise, quia sicut loco substantise panis fit sub accidentibus sub- stantia corporis Christi per veram actionem conversivam, ita fieri potest quselibet sub- stantia angelica, quse realem preesentiam, et similem unionem habeat cum illis accidenti- bus; nulla est enim major repugnantia ; nam licet corpus Christi materiale sit, tamen hic fit, et constituitur ad modum rei spiritualis.
Quartum membrum propterea difficilli- mum est, quia non solum pendet ex separa- tione accidentium spiritualium a substantia spirituali, sed etiam ex eo quod non apparet, quomodo sub accidentibus spiritualibus sub- stantia malerialis constitui possit. Nihilomi- nus tamen mulli existimant, hanc conversio- nem spiritus in corpus non implicare apertam contradictionem, quia sub accidentibus ange- licis potest etiam constitui substantia male- rialis, vel per modum subjecti, ut quidam volunt, vel saltem per intimam prsesentiam, et aliquem modum unionis effectivse, quan- quam heec non sit essentialis conversioni, sed eam consequatur. Ex quibus facile patet,
DISPUTAT.
idem judicium esse (sicut in primo membro dixi) de accidenlibus, qure sub aliis a se rea- liter distinctis existunt. Nam sub illis com- mutari seu converti possunt. Quse omnia eodem modo intelligi et applicari possunt ad conversionem, vel accidentium inter se, vel accidentis in substantiam, vel substantise in accidentia, dummodo transitus fieri possit sub aliqua re utrique termino communi; est enim eadem ratio, ut facile consideranti patebit.
Dico quinto : si aliqua res omnino destruatur, ita ut nihil illius maneat, id est, nec substantia, nec accidens aliquod, non po- test proprie in aliam converti. Declaratur, ne forte disputemus de modo loquendi : potest enim Deus aliquam substantiam cum omnibus accidentibus ejus destruere, et loco illius aliam constituere ; de quo nullus potest dubi- tare; quod vero hoc non sufficiat ad pro- priam rationem conversionis, sed solum sit ibi annihilatio unius substantiee, et creatio al- terius, sinlque substantiae sibi succedentes ex. voluntate divina, patet ex supradictis, quia nulla alia connexio, vel ordo invenilur inter duas illas mutationes, vel quasi mulationes, neque desitio illa sequitur ex vi alterius ac- tionis , ac denique non sibi succedunt illae duee res in aliquo tertio, in quo aliquo modo sibi repugnent.
Objectio. — Solutio. — Replicatio. — Dices : si in eodem corpore continente Deus omnino mutaret corpus contentum in aliud, illud posset sufficere ad rationem conversio- nis, etiam si nulla alia res maneret communis utrique termino; ut, v. gr., si Deus in loco unius cceli, v. gr., octavee spheerse, produceret aliud corpus cceleste, ex natura rei neces- saria esset expulsio corporis ccelestis, quod nunc ibi est, et consequenter sequeretur desi- tio substantialis illius, quia non-posset per solam motionem localem discedere, quia non posset penetrare alios ccelos, neque illos divi- dere , ut transiret ; ergo hoc satis esset ad conversionem, quandoquidem ex vi produc- tionis unius, sequitur desitio alterius. Res- pondetur, introductionem unius corporis in aliquem locum per se et ratione formali non sufficere ad conversionem, sed ad transloca- tionem, quiaexvi illius solum sequitur localis mutatio in alio corpore. Quod si fortasse ob alia corpora interjacentia , et impedientia , non possit corpus extra locum suum moveri, non poterit substantialiter destrui ab alio corpore introducto, prsesertirn si illud, quod antea erat, sit incorruptibile, ita ut neque
L, SECT. X. 183
dividi, neque comminui possit, sed potius im- pedire, ne aliud illud introducatur. Unde, si Deus velit aliud corpus ibi creare absque penetralione, oportebit, ut prius saltem na- tura suspendat influxum, quo conservabat aliud corpus, ut desinat esse, ut cedat alteri corpori ibi creando. Sed contra : quia esto, heec omnia vera sint, ut revera esse viden- tur, illud satis erit ad rationem conversionis, quia non est de ratione conversionis, ut ex vi productionisunius terminidesinatalius, sedut agens, prout potuerit, deslruatunum, et faciat alium, preesertim si ad talem aclionem, prout hic et nunc fit, necessaria sit talis desitio.
Solvitur. — Altera replica. — Res- ponsio. — Respondetur, explicando hoc modo has mutationes, et earum conversionem, sal- vari aliqualiter rationem conversionis; tamen eo modo, quo ibi est conversio, manere sub utroque termino aliquid commune utrique, quod licet non sit proprie accidens illis inhserens, est tamen per modum accidentis, quatenus circumdat, et continet utrumque; nam ex hac circumscriptione oritur repu- gnantia, et consequenter connexio inter in- ceptionem unius, et desitionem alterius. Sed urgebis : fingamus, illam conversionem non fieri circa aliquod corpus continens, vel cir- cumdans, sed solum in eodem spatio, ut si Deus totum hunc mundum subito transmu- taret in alium constantem alia materia , et aliis corporibus, ac substantiis. Respondetur, illam non fore propriam conversionem , sed annihilationem unius, et creationem alterius, quia solo Dei arbitrio simul conjungerentur; et si viderentur habere aliquod vestigium conversionis , solum est , quatenus aliquo modo concipiuntur illi termini cum habitu- dine ad idem spatium.
Et hinc obiter colligo non posse unam rem in alleram converti, quin res, in quam fit conversio, succedat in preesentia rei conversee, ita ut ibi fiat prsesens, ubi alia erat, quanquam Scotus, d. 10, q. 1, et Du- rand., dist. 1 1 , contrarium sentiant, dicentes, quando conversio fit in rem prseexistentem, potius trahi rem conversam ad locum et con- ditionem ejus, in quam convertitur. Exem- plum ponit Durand. in alimento, quod, ut convertatur in substantiam aliti , trahitur ubi alitum est. Sed non satis perpenclerunt, et considerarunt ; nam Patres omnes, ut magis explicarent preesentiam Christi, usi sunt no- mine conversionis; supponentes , si panis convertitur in substantiam Christi, necessa-
184 QILEST. LXXV
rium fore, ut Christus fiat preesens, ubi erat panis. Quod recte etiara docuerunt Scho- lastici, dist. 11; Richardus, art. 1, queest. 12, ad 2; Gapreolus, ad 5 Scot. contra 5 concl.; Gabr., queest. 1, art. 2; Major, queest. 1; Pa- lacius, disput. 1, concl. 2; Ferrar., 4 cont. Gent., cap. 63; eteodem sensu dixit D. Thom. et docent omnes discipuli ejus, conversionem esse rationem hujus preesentiee, quia est quasi via, ex qua necessario sequitur talis preesen- tia, ut in superioribus explicatum est. Prae- terea quod Scotus dicit, posse fieri conversio- nem panis existentis in terra, in corpus Christi existens in coelo, prout ibi est, nulla muta- tione in eo facta, nec mente concipi potest, cum nihil omnino resultet in illo termino, nec sit aliqua successio, aut vera habitudo realis inter illas res.
Objectio. — Solutio. — Deinde exem- pluin, quo utitur Durandus, non est ad rem, vel potius confirmat quod intendimus, quia vivens convertit alimentum in se, non ut praeexistens est, sed prout novam partem ac- quirit, secundum quam revera acquirit par- tialem preesentiam ibi, ubi erat materia ali- menti, in instante, in quo fit illa partialis conversio. Ratio denique est, quia conversio proprie, ut supra dictum est, non fit in rem, ut preeexistit, sed ut terminat conversionem, et consequenter ut recipit aliquo modo esse per illam; et quoniam conversio debet fieri circa aliquod commune utrique termino, in quo sibi repugnant, ideo necesse est, ut respectu illius sibi succedant in reali preesen- tia. Dices, fieri posse, ut in instante conver- sionis, res illa, circa quam fit conversio, in alium locum transferatur ; v. gr., si species panis, quee, dum proferuntur verba,hic sunt, in instante, quo perficitur consecratio, divina virtute ponantur alibi, tunc nihilominus erit vera conversio, et tamen corpus Christi non succedet ibi, ubi fuit panis. Respondetur primo, illudfieri nonposse naturaliter; deinde in eo casu quasi materialiter variari preesen- tiam; nam formaliter Christus succedit sub eisdem speciebus, sub quibus erat panis, et ita ibi fit praesens, ubi adesset substantia pa- nis, si tunc maneret, et hoc per se pertinet ad rationem conversionis , et ita est intelli- gendum quod diximus.
Ex his dico sexto, quamlibet crealu- ram posse in aliam converti, non quidem omni genere conversionis, sed uno aut altero, unicuique rei accommodato pro earum diver- sitate. Heec assertio constat ex dictis. Solum
, ART. VIII.
potest objici August., lib. 6 super Gen. ad litteram, cap. 9 et 12, et lib. de Immortalitate anim., cap. 15, etBoet., lib. de Duabus na- turis, qui negant corpus posse converti in animam, vel in spiritum. Sed hi Palres lo- quuntur de conversione naturali cuicumque rei, vel certe disputant de eo genere conver- sionis, in quo ex una substantia fit altera, non solum ut ex termino a quo, sed ut ex subjecto vel parte, quee maneat in termino conversionis.
- Nonnulli contrarium tenuerunt. — Ul- timo addo. omnia heec, quae de rerum conver- sionibus diximus, intelligenda esse inter res creatas; nam inter Deum et creaturam nulla potest esse conversio, quia nec Deus potest converti in creaturam, ut est per se evidens, quia non potest mutari , nec desinere esse, ut recte docuit S. Thom. supra, queest. 2, art. 1,et 4 contra Gent., c. 31; et Waldens., tom. 2 de Sacram., cap. 20; nec creatura po- test converti in Deum, ut communior Theolo- gorum sententia docet in 4, dist. 11; Palud., queest. 3, num. 16; Capr., ad 4 Scoti cont. 3 concl.; Scotus, queest. 2, et Quodlib. 8, art. 1 et 2; Gabr., queest. 2, art. 1, et lect. 40 in canon.; Henric, Quodlib. 11, quaest. 4; Sotus, dist. 8, queest. 2, art. 4; Ledes., quaest. 16, art. 4, dub. 5. Ratio vero est clara ex supra dictis, quia in lermino ad quem conversionis, necessario fit aliquis modus mutationis, in- ceptionis, aut nova3 dependentiee, quia sola denominatio extrinseca non sufficit ; illa vero omnia Deo repugnant, ut recte etiam docuit D. Thom. sup., queest. 2, art. 1, ubi hoc ex- plicuimus. Confirmatur primo : quia Deus non potest succedere substantiee desinenti esse, ratione novee preesentiee, quia ante omnem creaturee mutationem est ubique preesens ; nec ratione novi modi existendi ipsius Dei, quia repugnat immutabilitati ejus; nec ra- tione novee unionis alterius ad ipsum, quia illa unio non potest esse nisi hypostatica, et tunc non fieret conversio secundum se, sed in assumpta natura ; hic autem loquimur de conversione in Deum , secundum propriam entitatem increatam; ut si Deus assumeret naturam, quee prius existebat in propria per- sona, posset quodammodo dici persona creata converti in divinam; proprie tamen formalis terminus illius conversionis esset unio illius naturee ad personam divinam; nam ex sub- sistente in se fieret unita, et illa esset quasi conversio formalis, quia in eadem humani- tate succederet modus unionis modo substan-
QILEST. LXXVI, ART. I.
tue ; et ita conversio proprie non esset in personam divinam secundum se ; posset ta- men Deus succedere quodammodo substan- tise crealee in officio sustentandi accidentia per efficientiam , ut si destructa substantia panis, conservaret Deus se solo accidentia ejus; sed hoc non satis est, ut dicatur panis converti in Deum, quia nullo modo se habet ut terminus actionis seu conversionis, sed so- lum ut principium efficiens illam mutatio- nem ; alias etiam nunc panis transubstantia- retur in divinitatem, quia illa est principalis causa effective sustentans accidentia sine sub- jecto. Gontra hanc vero partem opinatus est Cajet. supra, queest. 2, art. '1 , et Major, d. 1 1 , queest. 1, quia sicut potest Deus assumere corpus, teste Aug., 3 de Trin., cap. 12, vel fieri homo sine sui mutatione, ita existimant, posse esse terminum conversionis sine sui mutatione. Sed non est simile, quia Deus di- citur assumere corpus vel per solam efficien- tiam, vel quia terminat unionem corporis ad ipsum, quod facerepotest sine sui mutatione, per mutationem alterius ; at vero non potest esse terminus actionis realis , quia includit intrinsecam dependentiam talis termini ab agente per actionem illam, quas dependentia repugnat Deo.
ARTICULUS I.
QUiESTIO LXXVI.
DE MODO QUO CHRISTUS EST IN HOC SACRAMENTO, IN OCTO ARTICULOS DIVISA.
Deinde considerandum est de modo, quo corpus Christi existit in hoc sacramento.
Et circa hoc queeruntur octo.
1 . Utrum totus Christus sit sub hoc sacra- mento.
Utrum totus Christus sit sub utraque specie sacramenti.
Utrum totus Christus sit sub qualibet parte specierum.
An dimensiones totse corporis Christi sint in Eucharistia.
An corpus Christi sit localiter in Eucha- ristia.
Utrum corpus Christi moveatur admotum hostise, vel calicis post consecrationem.
Utrum corpus Christi prout est in hoc sacramento, possit videri ab aliquo oculo, sal- tem glorificato.
Utrum verum corpus Christi remaneat in hoc sacramento, quando miraculose apparet sub specie pueri, vel carnis.
Utrurn totus Christus contineatur sub hoc sacramento (infra, quaest. 79, art. , ad 3; et 4, dist. 10, art. 2;et Quodlib. 7, art. 1; et Joan. 6, lect. 6, fin.).
1 . Ad primum sic proceditur . Videtur, quod non totus Christus contineatur sub hoc sacra- mento. Christus enim incipit esse in hoc sacra- mento per conversionem panis et vini, sicut dictum est (quaest. 75, art. 4). Sed manifestum est, quodpanis etvinum non possunt converti, neque in divinitatem Christi, neque in ejus animam. Cum ergo Christus existat ex tribus substantiis, scilicet, divinitate, anima, et cor- pore, ut supra habitum est (quaest. 2), vide- tur, quod totus Christus non sit sub hoc sa- cramento.
Prxterea, Christusest inhoc sacramento, secundum quod competit refectioni fidelium, quse in cibo et potu consistit, sicut supra dic- tum est (queest. 74, art. 1). Sed Dominus dicit Joan. 6 : Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus. Ergo solum caro et san- guis Christi continentur in hoc sacramento. Sunt autem multse alise partes corporis Christi, puta, nervi, ossa, et alia hujusmodi. Non ergo totus Christus continetur sub hoc sacramento.
Prseterea, corpus majoris quantitatis non potest totum contineri sub minoris quantitatis mensura. Sed mensurapanis et vini consecrata est multo minor, quam propria mensura cor- poris Christi. Nonpotest ergo esse, quod totus Christus sub hoc sacramento contineatur.
Sed contra est, quod Ambros. dicit in lib. de Offic. : In illo sacramento Christus est (re- fertur de Consecr., dist. 2, cap. Ante bene- dictionem, et cap. In sacramento. Et habetur
- de His qui mysteriis initiantur, cap. 5).
Respondeo dicendum, quod omnino necesse est confiteri secundum fidem catholicam, quod totus Christus sit in hoc sacramento. Sciendum tamen, quod aliquid Christi est in hoc sacra- mento dupliciter. Uno modo, quasi ex vi sa- cramenti, alio modo ex naturali concomitan- tia. Ex vi quidem sacramenti est sub speciebus hujus sacramenti id, in quod directe conver- titur substantia panis et vini prxexistens, prout significatur per verba formse, quse sunt effectiva in hoc sacramento, sicut et in cseteris mutationibus, puta cum dicitur, hoc est cor- pus meum, vel hic est sanguis meus. Ex natu- rali autem concomitantia estin hoc sacramento illud, qaod realiter est conjunctum ei, in quod prsedicta conversio terminatur. Si enim aliqua duo sunt realiter conjuncta, ubicumque est
QILEST. LXXVI, ART. 1.
unum realiter, oportet et aliud esse. Sola enim operatione animse discernuntur , quse realiter sunt conjuncta.
Ad \ ergo dicendum, quod quia conversio panis et vini non terminalur ad divinitatem, vel animam Christi, consequens est, quod divi- nitas, vel anima Christi non sit in sacramento ex vi sacramenti, sed ex tali concomitantia. Quia enim divinitas corpus assumptum nun- quam deposuit, ubicumque est corpus Christi, necesse est, et ejus divinitatem esse, et ideo in hoc sacramento necesse est esse divinitatem Christi concomitantem ejus corpus. Unde in symbolo Ephesino legitur (habetur in Goncil. Ephes., in epist. adNestor., a medio illius. Et refertur de Consec, d. 2, cap. Necessariee) : Participes efficimur corporis et sanguinis Christi, non ut communem carnem percipien- tes, nec viri sanctificati et Verbo conjuncti secundum dignitatis unitatem, sed vere vivi- ficatricem, et ipsius Verbi propriam factam. Anima vero realiter separata fuit a corpore, ut supra dictum est (quaest. 50, art. 3 et 4). Et ideo, si in illo triduo mortis fuisset hoc sacramentum celebratum, non fuisset ibi anima Christi, nec ex vi sacramenti , nec ex reali concomitantia. Sed quia Christus resurgensex mortuis jam non moritur, ut dicitur ad Rom. 6, anima ejus semper est realiler corpori ejus unita. Et ideo in hoc sacramento corpus qui- dem Christi est ex visacramenti; anima autem Christi ex reali concomitantia.
Ad^, dicendwn, quod ex vi sacramenti sub hoc sacramento continetur, quantum adspecies panis, non solum caro, sed totum corpus, sci- licet Christi ossa, nervi, et alia hujusmodi. Et hoc apparet ex forma hujus sacramenti , in qua non dicitur, hsec est caro mea, sed, hoc est corpus meum. Et ideo cum Dominus dixit Joan. 6 : Caro mea vere est cibus, caro poni- tur ibi pro toto corpore, quia secundum con- suetudinem humanam videtur esse magis man- ducationi accommodata, prout scilicet homines carnibus animalium vescuntur communiter, non autem ossibus, vel aliis hujusmodi.
Ad 3; dicendum, quod, sicut supra dictum est (qusest. 75, art. 5), facta conversione panis in corpus Christi, vel vini in sanguinem, acci- dentia utriusque manent. Ex quo patet, quod dimensiones panis vel vini non convertuntur in dimensiones corporis Christi, sed substan- tia in substantiam. Et sic substantia corporis Christi, vel sanguinis, est sub sacramento ex vi sacramenti. Unde patet, quod corpus Christi est in hoc sacramento per modum substantise
et non per modum quantdatis. Propria autem totalitas sitbstantix continetur indifferenter in parva vel magna quantitate, sicut tota natura aeris in magno vel parvo aere, et tota natura hominis, in magno vel parvo homine. Unde et tota substantia corporis et sanguinis Christi continetur in hoc sacramento post con- secrationem, sicut ante consecrationem cohti- nebatur ibi tota substantia panis et vini.
COMMENTARIUS.
Sensus articuli. — Sensus tituli hujus articuli (ut a sequente distinguatur) est, an sub toto sacramento, sive sub singulis specie- bus, sive sub utraque simul sumpta continea- tur totus Christus, id est, persona ejus et integra humanitas, quee corpus, animam, et quidquid est de veritate humanae naturas com- plectitur. Hoc ergo sensu affirmat D. Thom. totum Christum esse in hoc sacramento. Quod hac ratione ostendit, nam in hoc sacra- mento est corpus et sanguis Ghristi, nam hoc saltem necessarium est ad verborum formas veritatem ; ergo etiam in hoc sacramento sunt csetera omnia, quse corpori etsanguini Christi in re ipsa conjuncta sunt, ut sunt anima et divinitas, et alia, ex quibus totus Deus homo constat; unde obiter colligit D. Thorn., quan- quam in hoc sacramento sit totus Christus, non tamen eodem modo fieri, seu poni in ipso; sed quaedam ex vi verborum, alia per concomitantiam, quae omnia in sequente dis- putatione copiosius sunt explicanda.
Vis rationis D. Thom. exponitur. — Nunc vero propositio illa, in qua illatio, et totus fere discursus D. Thom. nititur, decla- randa est, scilicet, si aliqua duo sunt realiter conjuncta , ubicumque est unum realiter, oportet et aliud esse. Videtur enim hoc prin- cipium repugnare his, quee a nobis fuse trac- tata sunt disputat. 48. Et adhuc difficilior est alia propositio, qua praecedentem probat D. Thom., scilicet, quia sola operatione animae distinguuntur, quae realiter conjuncta sunt. Contra hanc ergo rationem objicit Durand. in 4, dist. 10, queest. 2. Quia, licet illud prin- cipium verum sit in his rebus, quse localiter sunt alicubi, non tamen in his, quse tantum sunt per habitudinem ordinis, sicut est Ange- lus in corpore; nam inde fit, ut possit habere prsesentiam ad unum et aliud corpus, quam- vis ipsa corpora inter se similem praesentife habitudinem non habeant. Sed haec objectio Durandi nullius est momenti-, procedit enim
QILEST. LXXVI, ART. I.
ex falso errore; existimat eniin, praesenliam hanc sacramentalem corporis Christi solum esse per habitudinem, nescio quam extrinse- cam, et operativam, et non esse tam veram, propriam et realem, ac est preesentia sensi- bilis seu quantitativa , quod, ut supra dixi, est contra fidei veritatem, quam D. Thomas supponit, et ideo colligit concomitantiam preesentiee ex conjunctione, seu unione rerum inter se. Nam si hujusmodi res inter se unitee habent concomitantiam in loco sensibili et quanlitativo, non id provenit ex modo pree- sentiee, sed simpliciter ex veritate preesentiae reaiis, quee includil intimam propinquitatem, et indistantiam rerum inter se unitarum.
- Difficultas contra illam. — Solutio Ca- jetani. — Improbatur.— Major difficultas est, quam nuper insinuabamus, quia, ut proposi- tio a D. Thom. assumpta aliquam vim habeat, videtur intelligenda etiam de potentia Dei absoluta , per quam hoc mysterium factum est, et ita ad hoc tendere videtur probatio ejus ; at vero supra ostendimus, illud princi- pium non esse verum in ordine ad potentiam Dei absolutam. Deinde falsum est, quee reali- ter sunt conjuncta , sola operatione animee discerni; aliud enim est esse idem, aliud esse realiter unita; materia enim et forma, quamvis realiter unita sint, non sunt idem, sed re ipsa distinguuntur et non sola animee operatione; ex quo in superioribus concludebamus, con- servata unione earum inunoloco, posse unam earum in altero loco poni sine alia. Tandem inductione etiam hoc ostendi potest, nam anima et caput realiter sunt unita, et tamen in re ipsa ita discernuntur, ut alicubi sit ani- ma , ubi non est caput; similiter humanitas Christi realiter est unita Verbo, et tamen non ubicumque est Verbum, ibi est humanitas, nam Verbum est ubique, non humanitas; et in triduo anima et corpus erant realiter unita Verbo, et tamen Verbum erat in inferno, et non corpus; et similiter Verbunrerat in se- pulchro, et non anima. Respondet Cajetan. propositionem D. Thom. intelligendam esse non de quacumque habitudine conjunctorum, sed de habitudine continentis et contenti ; si enim ex duobus realiter conjunctis unum alicubi continetur, necesse est contineri et reliquum. Sed haec distinctio et responsio Cajetani data est ab ipso ad objectionem Du- randi, unde per habitudinem continentis nihil aliud significare videtur, quam habitudinem seu modum veree et propriee preesentiee realis. Vel si aliud significat, nec ipse explicuit, quid
illud sit, nec a nobis intelligitur, quid addat continenlia supra realem praesentiam, nisi denominationem extrinsecam aut efficientiam aliquam, quae non potest majorem concomi- lantiam requirere inter res unitas, quam praesentia; neque D. Thom. illud posuit in propositione sua, sed voluntarie additum est. Nec denique deservit proposito, quia Christus non aliter continetur sub speciebus, quam ratione praesentiae realis, ut in superioribus ostensum est; quocl si per illam continentiam, nihil aliud, quam realis preesenlia significe- tur, non solvuntur argumenta facta, quee de quacumque reali praesentia procedunt , ut patet ex eisdem exemplis, quia anima conti- netur in pede et in manu, et tamen ibi non eontinetur caput. Quod si dicas, continentiam non dicere quamcumque preesentiam, sed adoequatam, sicque non contineri animam in pede, quia non est in illo adeequate, contra hoc est, quia hoc modo enervatur totus dis- cursus et petitur principium; nam pari ra- tione dicam corpus Christi non contineri sub speciebus, quia non est adeequate sub illis, cum sit etiam in ccelo; et ideo non oporteret, ut ibi sit anima, licet ibi sit corpus.
- Solutio vera. — Aliler ergo responderi potest, in primis D. Thom. loqui non simpli- citer de potentia absoluta, sed de ordinaria , quia, licet hoc sacramentum per omnipoten- tiam Dei factum sit, supponit tamen, Deum in eo non facere plura miracula, quam neces- saria sint ad perfectionem sacramenti. Rursus propter exempla adducta addendum necessa- rio est, priorem propositionem intelligi de his, quee adeequata unione realiter uniuntur; neque in hoc petitur principium, sicut paulo ante objiciebam, quia hic non est sermo de adeequata preesentia, sicut in priori respon- sione, sed de adeequata unione, quee a pree- sentia distincta est; et ex adeequata unione dicimus inferri necessariam concomitantiam in mutua preesentia rerum unitarum; quando vero unio non est adeequata , concomitantia non est mutua, sed solum ex parte inferioris extremi; ut in dictis exemplis, ubicumque est humanitas, ibi est Verbum, quamvis non e contrario, et ubiest caput, ibi est anima, licet non e converso. Unio autem adeequata dice- tur, quando unum respicit aliud, ut adeequa- tum terminum suee habitudinis, et e converso, vel quia aliquo modo habent inter se mutuam clependentiam, et hoc modo corpus organicum adeequate unitur animee, non vero aninia capiti, vel alicui parti ejus, nec humanitas
188 QUiEST
Verbo, quia, licet pendeat ab ipso, non tamen e contrario. Atque haac responsio est satis probabilis; tamen ulterius addi potest (etcolli- gitur etiam ex dictis) propositionem D. Thom. intelligendam esse de his, quse realiter con- juncta sunt, et conjuncta permanent, nec privantur unione vel conjunctione, ut alicubi constituantur; sic enim impossibile est, quse realiter conjuncta sunt, loco separari, nisi priventur unione, saltem alicubi; supponit autem D. Thom. ex fide, corpus Christi ita nunc esse conjunctum animae, ut nunquam et nullibi privari possit hac unione, quia sem- per et ubique est vivum et immortale; et similiter supponit, illud corpus ita esse uni- tum divinitati, ut nullibi privari possit illa unione, quia ubicumque est, est corpus divi- num ac deificum, quod patet ex solut. ad 1 , ex qua hsec interpretatio facile sumi potest. Atque in hoc sensu prior propositio vera erit, etiam de potentia absoluta , quia fieri non potest, ut res realiter alteri conjuncta, ut sic, id est, retinens et secum deferens hunc mo- dum unionis, sit ubi non est alia, cui unitur, quia talis conjunctio intrinsece requirit inti- mam prsesentiam alterius rei, cui fit conjunc- tio, et ab illa omnino pendet; et sic non pro- cedunt instantias adductee, ut per se constat, quia Verbum non habet modum unionis ad humanitatem, quo privari possit, sed tota unio estex parte humanitatis; et ideo ubicum- que est humanitas, ibi est Verbum, quia ibi est unio ; non tamen, ubicumque est Verbum, ibi est humanitas, quia non necessario ibi est unio; anima vero, licet habeat unionem ad corpus et singulas partes ejus, tamen quia illa unio, respectu singularum partium non est totalis, ideo non ubicumque est anima, ibi est unio ad singulas partes. Unde fit, ut possit esse anima alicubi sine unione ad hanc, vel illam partem corporis, et consequenter quod alicubi sit anima, ubi non sit caput, vel pes, etc. Tandem hinc facile intelligitur sensus posterioris propositionis D. Thomse; non enim est sensus, quse realiter conjunguntur, sola ratione distingui; hoc enim tam aperte falsum est, ut non potuerit in D. Thomae mentem cadere; sed est sensus, quse realiter conjuncta sunt, sola operatione animee separari, prse- scindi, aut cogitari unum eorum alicubi, ac si ibi aliud non existeret.
- De solutione ad 1 satis dictum est; quid vero sit in hoc sacramento ex vi verborum, quid autem per concomitantiam, quod in illa e.t in solutione ad 2 tangitur, in sequente
LXXVI, ART. II.
disputatione tractandum est; quod vero tan- gitur in solutione ad 3, de modo existendi Christi in hoc sacramento per modum sub- stantise, partim in superioribus est dictum, parlim dicetur in disputatione 52.
ARTICULUS II.
Utruni totus Christus contineatur sub utraque specie hujus sacramenti (infra, quaest. 78, art. 6, ad 2, et quaest. 79, art. 1, ad 3, et quaest. 80, art. 12, ad 3, et 4, dist. 11. quaest. 2, art. 1, quaest. 1, ad 2. Et Joan. 6, lect. 7, et 1 Cor. ll,lect. 6).
Ad secundum sic proceditur. Videtur, quod non sub utraque specie hujus sacramenti totus Christus contineatur. Hoc enim sacra- mentum ad salutem fidelium ordinatur, non virtute specierum, sed virtute ejus, quod sub speciebus continetur, quia species etiam erant ante consecrationem, ex qua est virtus hujus sacramenti. Si ergo nihil continetur sub una specie, quod non contineatur sub alia, sed totus Christus continetur sub utraque, vide- tur , quod altera illarum superfluat in hoc sacramento.
Prseterea dictum est (art. praeced.), quod sub nomine carnis omnes alix partes corporis continentur, sicut ossa, nervi, et alia hujus- modi. Sed sanguis est una partium humani corporis, sicut patet per Aristot. (lib. 3 de Generat. animal., cap. 2, tom. 4). Si ergo sanguis Christi continetur sub specie panis, sicut continentur ibi alise partes corporis, non deberet seorsum sanguis consecrari, sicut neque seorsum consecratur aliqua alia pars corporis.
Prseterea, quodjam factum est, iterum fierinon potest. Sed corpus Christi jam incepit esse in hoc sacramento per consecrationem panis. Ergo non potest esse , quod de novo incipiat esse per consecrationem vini. Et ita sub specie vini non continebitur corpus Christi, et per consequens, nec totus Christus. Non ergo sub utraque specie totus Christus continetur.
Sed contra est, quod 1 Corinth. 11, super illud : Et calicem, dicit Gloss., quod sub utra- que specie, scilicet panis etvini, idem sumitur. Et ita videtur sub utraque specie totus Christus esse.
Respondeo dicendum, certissime tenendum esse, quod sub utraque specie sacramenti totus est Christus, aliter tamen et aliter. Nam sub speciebus panis est quidem corpus Christi ex vi sacramenti , sanguis autem ex reali
QUiEST
concomitantia, sicut supra dictum est de anima et de divinitate Christi (arfc. preeced., ad1). Sub speciebus vero vini est quidem sanguis Christi ex vi sacramenti, corpus autem Christi ex reali concomitantia, sicut anima et divini- tas, eo quod nunc sanguis Christi non est ab ejus corpore separatus, sicut fuit tempore pas- sionis et mortis. Unde si tunc fuisset hoc sa- cramentum' celebratum sub speciebus panis, fuisset corpus Christi sine sanguine, et sub speciebus vini sanguis sine corpore, sicut erat in rei veritate.
Ad 1 ergo dicendum, quod quamvis totus Christus sit sub utraque specie , non tamen frustra. Nam primo quidem hoc valet ad re- prsesentandam passionem Christi, in qua seor- sum fuit sanguis a corpore separatus. Unde et in forma consecrationis sanguinis fit mentio de ejus effusione. Secundo, hoc est conveniens usui hujus sacramenti, ut seorsum exhibeatur fidelibus corpus Christi in cibum et sanguis in potum. Tertio, quantum ad effectum, secun- dum quod supra dictum est (q. 74, art. 1), quod corpus exhibetur pro salute corporis, et sanguis pro salute animx.
Ad 2; dicendum quod in passione Christi (cujus hoc sacramentum est memoriale) non fuerunt alisepartes corporis ab invicem sepa- ratse, sicut sanguis, sed corpus indissolutum permansit, secundum quod legiturExod. 12 : Nec os illius confringetis. Et ideo in hoc sa- cramento seorsum consecratur sanguis a cor- pore, non autem aliqua alia pars ab alia.
Ad 3, dicendum, quod sicut dictum est (in corp. art.), corpus Christi non est sub specie vini ex vi sacramenti, sed ex reali concomi- tantia. Et ideo per consecrationem vini non fit ibi corpus Christi per se, sed concomitanter .
COMMENTARIUS.
Juxta dicta in preeced. art., hic titulus intelligendus est de utraque specie, non col- lective, sed distributive, ita ut resolutio sit, totum Ghristum esse sub singulis speciebus panis et vini; et ita est facilis tota doctrina corporis articuli , quee fundatur in eodem principio posito in preeced. articulo; unde nihil circa hanc litteram occurrit notandum, preeter ea, quee de re ipsa disputanda sunt.
Ex argumentis D. Thomee solum secun- dum nonnullam habet difficultatem; sic enim
LXXVI, ART. II. 189
colligit : sanguis est pars integralis corporis humani; sed aliee partes humani corporis non consecrantur separatim a toto corpore; ergo nec sanguis debet ita consecrari; patet con- sequentia , quia ita continetur sanguis sub speciebus panis, sicut aliee partes. Respondet autem negando consequentiam , eo quod in sanguine specialis ratio intercedat; quoniam sanguis separatus fuit, et a corpore effusus; aliee vero partes non fuerunt a corpore Christi separatae; ad repreesentandum autem hanc separationem, prout conveniens fuit ad ex- pressiorem passionis Christi significationem, sanguis seorsum a corpore consecratur. Quse responsio optima est ad satisfaciendum priori parti argumenti, et preecipue intentioni ejus; adhuc tamen solvenda superest altera pars difficultatis , quee in ultima probatione insi- nuatur, scilicet, quod sanguis eodem modo sit sub speciebus panis, quo alise partes, sci- licet, ex vi verborum, nam ex vi illorum est totum corpus cum suis partibus constans. Responderi tamen potest negando consequen- tiam, quia non est eodem modo pars; aliee enim sunt partes in actu, sanguis vero tan- tum in potentia. Sed non placet mihi heec responsio; nam si partes actu dicantur, quse anima informantur, nihil ad praesens refert, quia ipsamet anima non est hic ex vi verbo- rum; si vero dicantur, quee actu componunt, et constituunt corpus, etiam sanguis potest dici actu pars. Et confirmatur, nam hac ra- tione Verbum divinum, assumendo corpus humanum, assumpsit etiam sanguinem, quia assumpsit totum, et quidquid est de veritate et integritate ejus. Aliter ergo respondet D. Thom. hic, quamvis implicite et subobscure , sicut sanguis seorsum a corpore consecratur, quia ab illo fuit effusus et separatus, ita etiam e contrario corpus ex vi verborum non con- secrari, ut constans ex sanguine, sed preecise, utest quid separabile ab ipso; et ut sic, non includit sanguinem, ut partem sui ; est enim sanguis pars non corporis humani utcumque, sed vivi ; corpus autem humanum ut sic, et ut consecratur ex vi verborum, preescindit, seu abstrahit a mortuo et vivo, et ideo sanguis non est sub speciebus panis ex vi verborum , et idem est de aliis humoribus, qui cum san- guine fluunt et miscentur ; secus vero de aliis partibus solidis, quee sunt de integritate cor- poris humani, in quocumque statu existat.
QUiEST. LXXVI, ART. II.
DISPUTATIO LI.
DE HIS, QVJE SUNT SUB SINGULIS SPECIEBUS EUCHABISTLE.
Disput. 1 3 de Eucharistia. — Cum dictura sit, Christum sub speciebus panis et vini rea- liter contineri, Christusque plura includat, divinitatem scilicet, et humanitatem , quse anima et corpore ejusque partibus constat, et accidentibus etiam ornata est, videndum superest, an hsec omnia sint realiter prsesen- tia in hoc sacramento, et quo titulo, ac ra- tione. Duplex enim distingui solet, scilicet vis verborum, et concomitantia rerum, ita ut duobus modis possit aliquid esse praesens in hoc sacramento, scilicet aut ex vi verborum, aut per concomitantiam. Dicemus ergo pri- mum absolute, quid hic sit prsesens, deinde quid ex vi verborum, ac tandem quid per concomitantiam.
SECTIO I.
Utrum tota"Christi substantia sit sub singulis spe- ciebus Eucharistiae.
1 . Solet hoc loco adduci error Nestorii, ne- gantis hic adesse totum Christum; sed ille quidem , cum Christum a Deo personaliter separaret, consequenter censere debuit in hoc sacramento nullo modo esse veram divinita- tem; circa humanitatem vero nihil invenio in hoc specialiter errasse, carnem a sanguine, aut corpus ab anima in hoc sacramento se- parando. Fuerunt vero alii hseretici , dicti Intinctores, prout refert Waldens. , tom. 2, cap. 87, qui panis species tinctas speciebus vini ad complementum communionis dabant, unde existimasse creduntur, sanguinem non esse sub speciebus panis; illa vero consue- tudo damnata esl a Julio I in cap. Cum omne crimen, de Cons., dist. 2. Hinc etiam Alan.,- lib. 1 de Euch. , cap. 41, hunc errorem tri- buit hsereticis existimantibus necessariam esse communionem sub utraque specie; vi- dentur enim in hunc errorem incidere, quia non credunt, sub singulis speciebus esse to- tum Christum. Sed hsec collectio incerta est, nam ex aliis causis moveri potuerunt. Deni- queLutherum fuisse hujus erroris magistrum, refert Eckius, homil. 32 de Sacram., eumque aliquos Lutheranos nunc sequi refert Bellar., lib. 4 de Euch., cap. 21. Calvinum etiam et alios, qui negant realem Christi prsesentiam,
eodem modoloqui"necesseest, quia siChristus hic tantum est, ut in signo, id tantum erit sub singulis speciebus, quod per illas signifi- catur.
- Totus Christus est sub singulis speciebus Eucharistiee. — Primo probatio ex Patribus. — Secundo probatio ex Conciliis et Ecclesiee traditione. — Dicendum vero est, totum Christum, totamque substantiam ejus esse in hoc sacramento, et sub singulis speciebus ejus. Est de fide, et primo colligi potest ex verbis Christi Joan. 6 : Ego sum panis vi~ vus, etc, et irif. : Qui manducat me, vivet propter me; ergo sub speciebus panis totus Christus continetur, et manducatur; et eodem modo loquuntur SS. Patres, agentes de hoc sacramento, prout manducatur in pane, vel prout permanet in altari , absque speciebus vini; sic loquitur Augustin., ser. 2 de Verbis Apost., ubi ait, eumdem Christum, qui in coelo sedet, esse in altari; et Ambr., lib. de Myster., cap. 9 : In illo sacramento Christus est, quia corpus est Christi; et lib. 5 de Sacr., cap. 3 : Venisti ad altare, accepisti corpus Christi; audi dicentem sanctum David; etille in spiritu hsec mysteria prxvidebat, et Iseta- batur, et nihil sibi abesse dicebat. Similiaque sumi possunt ex Dionys., cap. 3 de Eccles. Hierar.; et Nazianz., orat. de S. Gorgonia; et Cyril. Hierosol., Cateches. 4, ubi hac de causa dicit, Christianos manducando corpus Christi fieri Christiferos. Hoc etiam confirmant illa verba , quibus ex usu Ecclesiee utuntur fi- deles ante communionem : Domine non sum dignus, etc, ut observavit etiam Origen., hom. 6 in diversos. Dices : etiam Christus di- citur jacuisse in sepulchro, quamvis ibi non esset sanguis, neque anima. Respondetur, non esse locutiones nude et abstracte consi- derandas, sed juxta intentionem loquentium, et omnibus circumstantiis pensatis; sic autem constat, Christum locutum fuisse de se ipso vi- vente, et perfecto Deo ac homine, cum dixit : Qui manducat me, etc, unde ibid. ait : Panis Dei est, qui de coelo descendit, et dat vivam mundo; et iterum : Ego sum panis vivus, qui deccelo descendi. Diei enim potest panis vivus, quia in eo datur caro ejus non mortua, sed viva ; et de ccelo descendisse dicitur propter divinum suppositum. Atque idem est sensus SS. Patrum; dicunt enim, Christum ita esse hic, sicut in coelo, itaque illum sub speciebus panis existentem alloquuntur, et ad eum ora- tiones fundunt, ac si in propria specie vide- retur. Accedit, quod ex illa locutione, etiam
DISPUTAT. Ll, SECT. I.
in sensu minus proprie sumpto, salleni con- clnditur, divinum Christi suppositum esse sub speciebus panis simul cum corpore ; quod ex eo est, quod in propria specie ei unitur, nunquamque ab eo separatur ; pari ergo ra- tione concludetur, non esse hic corpus sine anima et sanguine, aut e converso, propter realem conjunctionem, quam in re ipsa ha- bent. Unde hic optime accommodari polest illud primee Joan. 4 : Omnis spiritus, qui solvit Jesum, ex Deo non est; solvit enim quicumque alicubi separat aut humanitatem a divinitate, aut corpus a sanguine. Secundo principaliter probatur conclusio ex defini- tione et traditione Ecclesiee, nam in Concil. Constant., sess. 13, et Basil., sess. 30, dicitur veritas heec firmissime et sine dubitatione tenenda, quae traditur etiam in Florent. in decreto Eugenii, et definitur in Trident. , sess. 13, cap. 3, et can. 1 et 3, et sess. 21, c. 3; et habetur etiam in cap. Qui manducat, cap. Singuli , cap. Ubi pars, cap. Invitat, et aliis, de Consec, dist. 2; eamque explicuit Augustin. in hom. quam refert Beda; 1 ad Cor. 10; et Eusebius Emissenus, hom. 5, de Paschate; et alios infra referemus, qui non solum sub singulis speciebus, sed etiam sub singularum partibus dicunt Christum totum contineri. Tractando etiam de communione sub una specie, afferemus alios dicentes, ideo unam speciem sufficere laicis, quia sub ea totus Christus continetur. Tertio probatur ra- tione D. Thom., quse jam satis explicata est; nullo enim modo decuit, gloriosum et divi- num Christi corpus alicubi esse exanime, aut sine unione ad Verbum, prsesertim cum in hoc sacramento sit ad homines spiritualiter vivificandos, quam vim habet caro illa ex unione ad Verbum, ut Concil. Ephes. dixit. Adde denique non esse consentaneum naturis rerum, ut corpus alicubi vivum, alibi sit ab anima separatum, neque quod corpus anima- tum sit exangue. Sunt ergo sub qualibet specie essentiales partes humanitatis Christi ; sunt etiam inter se unitaa, quia hoc etiam necessarium est, ut sit ibi totus Christus ; sunt prseterea partes omnes, substantialiter integrantes corpus Christi , eo modo con- junclse, qui ad perficiendum corpus huma- num necessarius est, quia corpus Christi non est mutilum, nec monstrosum, sed pulchrum et ornatum, et ideo capillos etiam habet, et barbam, quia heec etiam pertinent ad inte- gritatem, et intrinsecum ornamentum humani corporis; sunt denique cum sanguine reli-
qui humores, quia omnes sunt de veritate corporis humani, ideoque in glorioso corpore existunt. De aere vero, qui intra corpus hu- manum, etiam gloriosum includitur, et ali- quas partes porosas, vel concavas replet, ut locutioni deserviat, dubitari potest, an sit etiam in hoc sacramento, cum per se non per- tineat ad corporis compositionem, et alioqui hic non sitnecessarius, vel ad replendum ali- quod vacuum , vel ad loquendum, quia Christi corpus, prout est hic, nec loqui potest, nec per spatium quantitative extenditur. Nihilo- minus contrarium videtur probabilius, et in universum omnem substantiam, quse est intra corpus Christi gloriosum, praesentem fieri in hoc sacramento, quia aliquo modo est de necessitate et perfectione humani corporis ; Christi autem corpus hic est omni ex parte perfectum et sufficiens ad omnes actiones, quamvis ratione modi existendi illas non exe- quatur. Secus vero dicendum est de aliis rebus mere extrinsece et accidentaliter ad- junctis, quales fuerunt in nocte ccense vestes, quae nullo modo componunt humanum cor- pus, sed adjacent extrinsecus; item saliva, cibus indigestus , et excrementa , quse tunc fortasse erant in corpore Christi omnino per accidens ; nam ad compositionem, et perfec- tionem corporis Christi non pertinebant, quod notarunt Soto in 4, dist. 10, qusest. 1, art. 2; Ledesm., qusest. 17, art. 2.
SECTIO II.
Utrujr) in Eucharistia sit quantitas corporis Christi cum reliquis accidentibus.
1 . Prima opinio negans in Eucharistia esse Christi quantitatem. — In praecedente sec- tione diximus de tota. substantia, et omnibus partibus ejus; hic dicendum est de omnibus accidentibus, quam rem attigit D. Thom. inf., art. 4, sed eam anteponimus, ut institutum ordinem observemus, et plures qusestiones inter se fere connexas facilius expediamus. Punctus autem controversiae versatur circa quantitatem, et alia accidentia, quse ratione illius, vel per ipsam, substantiae corporeae insunt; nam de accidentibus spiritualibus nulla est difficultas, quin sint in hoc sacra- mento, quia nec locum occupant, neque ab illo pendent, neque ab extrinseco agente, sed ipsa Christi anima , ad cujus perfectionem pertinent, ac proinde hTairi comitantur, ubi- cumque existit. De quantitate vero est prima opinio, negans esse prsesentem in Eucharistia
QUiEST. LXXVI, ART. II.
quantitatem corporis Christi, sed solam, ac nudam substantiam materiee anima informa- tam. Ita docet Durand. in 4, dist. 10, q. 2, et probabile censent Major, queest. 2; Gabr., art. 2, concl. 2, et lect. 43 in can. ; Ocham, in 4, qusest. 4, et tract. de Euch., cap. 29. Est autem magnum discrimen inter hos auctores, nam Durand. distinguit realiter quantitatem a substantia, et putat in sacramento poni realitatem substantiee sine re et forma quan- titatis, quia putat primarium effectum for- malem quantitatis esse ipsam extensionem in loco, seu quantitativam occupationem, et impenetrabilitatem , propter quod existimat implicare contradictionem, substantiamquan- titate affectam, vel non occupare locum, vel in eodem loco cum alia quantitate penetrari. Unde ulterius infert, nullam qualitatem, seu proprium accidens absolutum , a materiali substantia realiter distinctum, illique media quantitate inhaerens, esse in hoc sacramento, qualia sunt, color, calor et similia. At vero Ocham, etNominales, non censent, quantita- tem esse unam rem a substantia , et aliis accidentibus distinctam ; sed esse vel ipsam substantiam, vel modum ejus, ita ut substan- tiam esse quantam, nihil aliud sit, quam habere nunc extensionem localem, ratione cujus corpus habet molem sensibilem, et na- turaliter impenetrabilem ; ex quo principio colligunt, substantiam carentem hac exten- sione non esse actu quantam, sed potentia tantum, quia caret illo modo actuali, quo fit quanta; et ita consequenter loquuntur de corpore Christi, quod in sacramento exten- sione caret; quanquam interdum dicant, identice habere hic rem illam, quee est quan- titas, non tamen formaliter quantitatem, cujus rationem in illo modo et extensione po- nunt; de qualitatibus vero aliter senliunt, quia putant, eas habere proprias quantitates distinctas a substantia et quantitate ejus; unde dicunt, esse in hoc sacramento sine propriis quantitatibus; sic enim sunt modo accommodato, ut inhserere possint substantise, tanquam immediato subjecto suo. Et hic modus Nominalium , licet in eo, quod sup- ponit, magis falsus sit, tamen opinio Durandi, quod ad preesens attinet, multo est periculo- sior gravioremque errorem continet. Nomi- nales enim solum dicunt, carere corpus Christi aliquo modo, quem habet in coelo; quod in aliquo sensu omnes dicunt, ut vide- bimus; unde solum in modo loquendi videntur differre a communi sententia, vocando illum
modum , quantitatem. Durandus vero dicit, carere corpus Christi in sacramento aliqua forma reali, propria et accidentaria; et quod difficilius est, dicit carere omnibus qualita- tibus propriis, et connaturalibus. Solet autem hoc loco referri alia opinio, et tribui iEgidio, et Carthusiano, scilicet, esse in Eucharistia quantitatem corporis Christi, non tamen con- stituere illud quantum. Verum neque illi auctores hanc sententiam docent, ut constat ex Carthus. in 4, dist. 10, queest. 1 et 3, ubi iEgid. etiam refert, neque in re ipsa potest habere aliquam probabilitatis speciem, nisi fortasse sit abusus terminorum, ipsum esse extensum in loco vocando esse quantum , seu effectum formalem quantitatis, ut facile patere potest ex dictis supra, disp. 48.
- Corpus Christi habet in Eucharistia suam quantitatem. — Dicendum ergo est, corpus Christi in Eucharistia habere ibi prse- sentem suam quantitatem , qua afficitur, et vere quantum ibi constituitur. Est communis sententia ; tenetD. Thom. hic, art. 4, et in 4, dist. 10, queest. 1, art. 2, queestiunc 3; Bonaven., art. 1, queest. 2; Richard., art. 1, queest. 2; Palud., queest. 2; Scot., queest. 1, § De secundo; Major, quaest. 3; Herveeus , queest. 1, art. 3; Soto, queest. 2, art. 4; Alens., 4 part., queest. 40, membr. 3, art. 4; Altisiodor., lib. 4 Summee, tract. 5, cap. 4; Marsil. in 4, queest. 7, art. 1; Ledesm., queest. 17, art. 4 ; Henric, Quodl. 1 , queest. 5; yEgid., Quodl. 2, queest. 4, Quodl. 2, q. 17, et Theor. 10 et 33 de Euchar.; Ferrar., 4 cont. Gent. , cap. 64; atque idem docuit Innoc, lib 4 de Myster. Euchar., cap. 8. Pro- batur autem in hunc modum, quia, vel pro- cedimus in opinione negante quantitatem distingui realiter a re quanta, vel in alia, quee affirmat, esse rem prorsus distinctam a substantia, et materia prima; in utraque autem sententia necessario dicendum est, Christi corpus habere hic suam quantitatem : ergo. Probatur prior pars contra Nominales, qui revera non loquuntur consequenter ; con- fundunt enim ipsum Ubi intrinsecum cum quantitate, quia nihil aliud dicunt esse quan- titatem, quam ipsam in loco extensionem, seu actualem loci occupationem, quae non distin- guitur ab ipso Ubi; hoc autem esse per se falsum, constat, quia per omnem loci muta- tionem, mutatur Ubi intrinsecum, et extensio in loco, saltem haec numero in individuo; et tamen non mutatur quantitas in individuo; ergo non sunt omnino idem, sed quantitas et
DISPUTAT.
esse quantum , est aliquid prius, quarn ac- tualis repletio loci, quod naturaliter subest successive variis ubicationibus , seu exten- sionibus in Ioco, et ad illas comparatur, ut potentia ad actum, seu ut actus primus ad secundum. Quod si fortasse hoc totum conce- dant, inquiram ulterius, an illud esse quan- tum. quod supponitur et permanet sub variis ubicationibus, sit ex natura rei distinctum a substantia, necne. Si non est distinctum, est inseparabile ab illa ; et consequenter necesse est; ut corpus Christi in sacramento habeat illud esse quantum. Si vero distinguitur, aut lanquam res a re, ethoc ipsi negant, auttan- quam modus, et tunc non habent Nominales aliquod fundamentum , quo talem modum magis distinguant ex natura rei modaliter a substantia, quam proprie et in rigore realiter, ut rem a re, et ita revera solum ipsi explicant modum aliqualiter distinctum et separabi- lem secundum extensionem localem. Deinde esto, admittamus hunc modum ex natura rei distinctum, nullum est fundamentum ad ne- gandum, corpus Christi in sacramento secum atferre talem modum , quia non est modus pendens a loco, sed prior omni loco, idemque permanens variatis locis ; et alioqui est magis intrinsece conjunctus corpori Christi, quam alia accidentia vel qualitates ejus, quas ipsi Nominales concedunt comitari in sacramento corpus Christi. Quod si fortasse clicant, hunc moclum posse quidem manere sine hac vel illa extensione ad locum , non vero simpli- citer sine ulla extensione, hoc jam revocatur ad quaestionem de possibili, quse cum Du- rando communis est, et fuse est a nobis in superioribus tractata, disputat. quadragesima octava, ubi ostenclimus, posse quantitatem per potentiam Dei absolutam privari omni actuali extensione in orcline ad locum. Nec Nominales in prsedicto sensu hoc negant, sed quia non admittunt rem aliquam, vel realem modum, intersubstantiam, et actualem exten- sionem in loco. Unde necesse est, ut vel fateantur, substantiam per se ipsam forma- liter esse quantam , et consequenter corpus etiam Christi in sacramento esse quantum, vel certe formaliter fieri quantam per ipsam actualem extensionem in loco, etconsequenter quantitatem nihil aliud esse, quam actualem ipsam extensionem, et, hac mutata, mutari etiam quantitatem, quo nihil absurdius dici potest.
S.Impugnatur Durandus. — Procedendo au- tem in alia sententia , ponente quantitatem xxi.
LI, SECT. II. 193
rcaliter distinctam amateria, fit argumentum contra Duranclum ex D. Thom. supra, art. 1 . QuiasubstantiacorporisChrisli ita est realiter conjuncta suse quantitati, ut ab ea nullatenus usquam separetur; ergo ubicumque est sub- stantia, ibi est quantitas ; ergo etiam in sacra- mento. Eespondet Durandus, negando secun- dam consequentiam, quia Christus non est in sacramento localiter, sed tantum secundum preesentiam ordinis, et icleo quamvis substan- tia ejus et quantitas nusquam localiter sepa- rentur,separaripossuntsecundumpra3sentiam sacramentalem, quia potestsubstantia habere quamdam habituclinem et ordinem ad hoc sacramentum, quem non habet quantitas. Sed haec responsio Durandi et ex alio errore pro- cedit, et sane in ea non consequenter loquilur. Primum patet, quia talem ponit prsesentiam ordinis, ut videatur destruere veritatem rea- lis prsesentise, qua substantia corporis Christi intime sit contenta sub speciebus panis et ab illis realiter indistans. Secundum patet, quia, si hsec prsesentia sacramentalis solum esset cujusdam ordinis et habitudinis extrinsecse, facillimum intellectu esset, Christi corpus non solum habere illam habitudinem ratione sub- stantise, sed etiam rationequantitatis. Suppo- sita autem sana doctrina de veritate, ac pro- prietate hujus prsesentise realissacramentalis, consequenter juxta contrariam sententiam concedendum esset, substantiam corporis Christi, licet in ccelo sit realiter unita quantitati, tamen, prout est in sacramento, esse separa- tam ab illa, quia ibi caret illa et unione ad illam; hoc autem, quamvis secunclum poten- tiam Dei absolutam non sit impossibile, tamen concedere ita factum esse, est valde absur- dum. Primo, quia in superioribus ostensum est, non esse impossibile, esse hic corpus quantum, quamvis non sit in loco extensum, et alioqui magis est decens, magisque conna- turale, ut materia secum deferat suam quan- titatem, suamque unionem cum illa ubique retineat; non est ergo, cur negetur ita factum esse. Secundo, quia alias eadem ratione dice- tur, esse in sacramento corpus sine anima, quia etiam hoc non est impossibile, neque est majus inconveniens , materiam corporis Christi carere alicubi anima, quam quanti- tate, quse est passio magis intrinseca, et ex natura rei inseparabilem unionem habens cum illa. Atque idem fere argumentum fieri potest cle subsistentiadivina, quia non est in illa majorratio concomitantiee. Fortiusque fiet argumentum de sanguine, quod nimirum se-
QUdEST. lxxvi, ART. II.
quatur, non esse sub speciebus panis, quia multo minus vinculum habet cum corpore, quam intrinseca ejus quantitas. Quod si Du- randus semel fatetur animam Christi sub speciebus panis informare materiam, etiamsi ibi nec quantitate, neque qualitate in tempe- ramento sit disposita, multo facilius concedere posset et deberet, informare materiam corpo- ris, etiamsi non habeat conjunctam materiam sanguinis, quia sanguinis conjunctio in cor- pore vivo solum requiritur ad debitam et connaturalem talis corporis dispositionem. Ac denique, si de sua preesentia ordinis Durandus consequenter loqueretur, dicere etiam facile posset, sanguinem ad species vini habere habitudinem ordinis, quam nonhabet corpus, et e contrario corpus ad species panis, atque ita in sententia Durandi fere omnis concomi- tantia destruitur. Tertio (et hoc argumentum etiam procedit contra Nominales) sequitur ex dicta sententia, in corpore Christi, prout est in sacramento, nullam esse organicarum par- tium distinctionem , et illud compositum ex anima et materia nuda quantitate, vel nullas habere parles, ut multi putant, vel, quamvis habeat entitativas, ut verius est, omnes illas esse quasi homogeneas et omnino similes, quia, seclusa quantitate, et proprietatibus, qua3 necessario illam supponunt, non potest intelligi in corpore diversitas partium orga- nicarum. Quod quidem in opinione Durandi, negantis etiam qualitatum temperamentum, est per se evidens; ponendo autem cum No- minalibus in illo corpore qualitates, posset intelligi in partibus aliqua diversitas ex vario temperamento qualitatum, non tamen suffi- ciens, quia imprimis non posset intelligi di- versa figura, ut ipsi fatentur ; est autem haec una ex dispositionibus necessariis ad organi- zationem, et ad functiones vitales. Deinde non posset intelligi densitas et raritas, neque du- rities, cum tamen sine his non possit satis intelligi organizatio vitalis, neque distinctio propria inter os et carnem, etc. Ponere autem corpus Christi in sacramento ita confusum et homogeneum, absurdissimum est, tum quia anima non est apta ad informandum hujus- modi corpus, neque ipsum est capax vitse, sicut nec vitalium actionum ; tum etiam quia tale corpus careret omni pulchritudine, et esset valde monstrosum ; tum maxime, quia hoc pugnat cum proprietate illorum verbo- rum Christi : Caro mea vere est cibus, et san- guis meus vere estpotus, quia vera caro non est sine tali temperamento et tali densitate, et
dispositione, neque aliter potest distingui ab osse et aliis membris, ut diximus.
Atque ex his probationibus intelligi po- lest, conclusionem positam non solum proce- dere de quantitate, sed etiam de modis quan- titatis absolutis et independentibus a loco, et intrinsecis, ac connaturalibus corpori huma- no, et membris ejus, ut sunt talis densitas vel raritas, aut figura, et ceetera. Item de quali- tatibus similiter connaturalibus humano cor- pori in specie, et in tali individuo, ut ex rationibus factis satis patet. Item de omnibus, non in abstracto tantum (ut sic dicam),sed in concreto, seu quoad realem unionem et infor- mationem corporis Christi, ita ut ei, prout existenti in Eucharistia, suos effectus forma- les conferant; nam ad hoc ponuntur hsec omnia in sacramento, ut rationes factse osten- dunt, et alioqui impertinenter et sine causa ibi esse dicerentur.
Dubium. — Solutio. — Sed inquires, qua certitudine tenenda sit hsec doctrina, prout a nobis explicata est, et qua censura rejicienda sit contiaria. Aliqui enim sententiam Durandi haeresis damnant. Sed non invenio expressam contra illam definitionem, nec testimonium Scripturee irrefragabile; imo necquod omnino evidenter ex principiis revelatis convinci pos- sit; nam fere omnes rationes factee ex aliqui- bus philosophicis principiis pendent, veris quidem, ac fere cerlis, non tamen omnino evidentibus; et ideo nimia mihi videtur heec heeresis censura ; non tamen omnino displicet censura Alexandri Alensis, qui erroneam illam vocat; et saltem videtur mihi temera- ria, quia et est contra mentem Doctorum, et sine ulla necessitate, vel urgente fundamento admittit in hoc sacramento multa indecentia et absurda, parumque consentanea modo lo- quendi Scripturee, Conciliorum et Sanctorum Patrum, qui ubique docent, esse hic corpus Christi, quale est coelo, aut quale erat in nocte ccenee, juxta verba Christi : Hoc est corpus meum, quodprovobis tradetur. et: Hic est san- guis meus, qui pro vobis effundetur, quia nec tradi potest corpus non affectum quantitate, nec effunditur sanguis, nisi liquidus, et conse- quenter tali modo quantitatis, et talibus dis- positionibus temperatus. Est ergo heec doc- trina theologice certa, quamvis non de fide.
Qusesitum. — Sed queeret aliquis ultimo, an heec doctrina ad reliqua etiam extrinseea accidentia extendenda sit. Respondetur, non universaliter, neque cum eequali certitudine; itaque inter heec accidentia, et est preesentia
DISPUTAT. LI
localis, et accidentia , quse ab ea intrinsece pendent, ut sunt motus localis, relalionespro- pinquitatis et distantiae, etc, et heec non con- comitantur corpusChristi in hoc sacramento; non enim habet hic preesentiam quam habet in coelo, tum quia prajsentia non transfertur de loco ad locum, ut supra dictum est; tum quia hoc specialiter repugnat illi praesentiee extensae et divisibili , respectu indivisibilis prsesentise hujus sacramenti, et hoc docuit D. Thom. infra, art. 5, ad 3. Alia vero simt accidentia independentia quidem a loco, ta- men mere contingenter evenientia , ut est nunc in ccelo species visibilis ad actus videndi hoc vel illud objectum, vel in terra aliquis calor vel frigus, et cle his Major, dist. 10, queest. 5, negat esse in hoc sacramento, quia pendent ab extrinseca causa , quse alibi est propinqua et non hic, quse opinio non est ita improbabilis, sicut opinio Durandi, vel Nomi- nalium, quia hoc non est contra connatura- lem dispositionem et perfectionem corporis Christi; neque contra communes locutiones Scripturee et Sanctorum. Nihilominus proba- bilior est contraria sententia, quam D. Thom, insinuat dict. art. 5, ad 3, quam caeteri auc- tores communiter sequi videntur, quia etiam hic habet locum realis concomitantia; et nihil est quod illam impediat, preesertim cum in superioribus ostensum sit, magis connaturale esse corpori in duobus locis existenti, ut in utroque loco habeat quicquid inaltero eorum denuo recipil, de qua re videnda sunt, et ad hunc locum applicanda, quee supra disp. 48, de hac re tractala sunt.
SECTIO III.
Utrum caro et sanguis Christi sint sub speciebus sacramentalibus ex vi verborum vel per concomi- tantiam.
- Lutherus, ut referunt Ruardus, art. 13, et Cochleeus, lib. 2 Miscellan., cap. 9, irrisit hanc distinctionem de iis quse existunt in hoc sacramento ex vi verborum, et de iis quae existunt per concomitantiam , quam omnes Scholastici recipiunt; eam vero approbavit Concil. Trident., sess. 13, cap. 3, non quod modum illum loquendi tanquam de fide cer- tum definire intendat, sed rem solam; heec enim est, quee directe ad doctrinam fidei per- tinet, scilicet, totum Christum sub singulis speciebus contineri, et ita hoc solum tradit sub anathemate can. 1 et 3. Quia vero heec
, SECT. III. 195
fides optime explicatur per illum duplicem modum constituendi aliquid in hoc sacra- mento, ideo Concilium, ad declarandum mys- terium, ea distinctione usum est. Quocirca licet non sit aperta heeresis illam negare, est tamen ingens temerilas et magnus error; preesertim cum ex principiis fidei non obscure colligntur, ut ex dicendis constabit. Id ergo clicitur poni ex vi verborum in Eucharistia, cujus preesentia ad verborum veritatem ne- cessaria est, seu (quod perinde est) quod pree- cise per verba significatur; nam tam veritas, quam efficacia significationi respondet; verba enim efficiunt conversionem, quam vere si- gnificant; unde etiam dici potest esse ex vi verborum id, quod per se terminat conversio- nem, quod quomodo intelligendum sit, postea trademus. Unde e contrario per concomitan- tiam dicitur esse, quidquid in hoc sacramento ponitur, non quia sit simpliciter necessarium ad veritatem verborum, sed quia habet rea- lem unionem cum eo, quod necessarium est ad verborum veritatem; an vero id, quod tantum est per concomitantiam, nihilominus etiam fiat per verborum efficaciam, dicemus postea.
- Objectio. — Solutio. — Instantia. — Enodatur. — Dubium. — Responsio. — Hac explicata distinctione, dicendum est primo, sub speciebus panis esse corpus Christi Do- mini ex vi verborum. Conclusio est de fide, definita in Concilio Tridentino supra, et ab omnibusCatholicisDoctoribus recepta, et satis per se clara, supposita veritate hujus myste- rii, quia verba formas, qua consecraturpanis, nihil aliud immediatius significant, vel ad suam veritatem requirunt. Difficultas autem est in explicando quid complectatur ea vox, corpus Christi; includere enim potest mate- riam, formam et accidentia; et de forma qui- dem et accidentibus dicemus duabus sectio- nibus sequentibus. Hic igitur circa materiam certum imprimis videtur, totam illam mate- riam, qua3 in nocte ccenee, quando Christus instituit hoc sacramentum, constituebat seu integrabat corpus ejus, ccepisse esse ex vi verborum sub speciebus panis, et hoc convin- cit illa particula, meum; nam illa determinat significationem ad illam materiam, quee tunc erat Christi; dicitur autem fuisse Christi, quia corpus ejus tunc componebat. Unde obiter primo colligitur, corpus, quod hic est ex vi verborum, non dicere materiam in communi, ut abstrahit ab hac vel illa individua materia, nec dicere solum communem illum gradum
QU/EST. LXXVI, ART. II.
corporis, quod est suballernum genus prsedi- camenti substantia?, ut sentire visus est Picus Mirandulanus in Apologia, qusest. 6, quia non qurelibet materia, sed hsec tantum individua Christi corpus composuit ; et similiter corpus in illa generalitate sumptum non petit hanc determinatam etindividuam materiam, quam petit corpus Christi, quod hic est ex vi ver- borum. Et ratio adhiberi potest, quia hsec sunt verba practica et operativa, et ideo opor- tet, ut, tam ex sua significatione, quam ex intentione operanlis, individuum corpus si- gnificent, saltem exparte materise, quiaomnis actio circa singulare versatur. Unde ulterius colligitur, non tantum partem aliquam, sed materiam omnium partium organicarum, quse tunc erant in corpore Christi, coepisse esse sub speciebus panis ex vi verborum ; ita docet D. Thom. hic, art. \ , qusest. 1 , ad 2; et reliqui Doctores in4, d. 10; Alexand. Alens., 4part., qusest. 38, membr. 5; Gabr., lect. 42 in can.; et yEgidius, Theorem. 30 de Eucharist.; qui non solum docet, materiam harum partium, sed etiam ipsasmet partes organicas fuisse in sacramento ex vi verborum, quod nos supra insinuavimus contra Durand. et Nominales; tum quia illa particula (meum) determinat corpus humanum; corpus autem humanum intrinsece requirit, ut sit organicum; tum quia propria caro non intelligitur sine orga- nizatione; est autem sub speciebus panis ex vi verborum propria et vera caro, juxta illud : Caro mea vere est cibus, etc. Et ideo Sancti indifferenter dicunt, converti panem virtute verborum in corpus, vel carnem Christi. Unde illud Ambros., 4 de Sacram., cap. 4 : Depane fit corpus Christi. Et Cyprian., serm. de Coena Domini, dicit, Christum consecrasse his ver- bis : Hsec est caro mea, intelligens, carnem (a parte totum significando) interdum totum corpushominiindicare, juxta illud Caromea requiescet in spe; atque adeo, tam propriam carnis partem, quam cseteras, quse totum corpus componunt, ex vi talium verborum sub speciebus panis constitui. Dices : aliquse sunt partes, quarum licet una vel altera a corpore separetur, nihilominus permanebit verum corpus humanum, ut digitus, aut bra- chium, etc. Ergo sine illis vera essent illa verba : Hoc est corpus meum; ergo illse non erunt hic ex vi verborum, juxta definitionem supra datam. Respondetur, negando conse- quentiam, quia corpus Christi proferentis illa verba non erat mutilum, sed perfecte inte- grum, et ideo tale corpus significatur et de-
terminatur per illa verba (Corpus meum); hse autem partes omnes necessarise sunt in cor- pore humano integro et perfecto; omnes ergo conferuntad perfectam et inlegram veritatem illorum verborum ; sunt igitur omnes ex vi verborum, et ad omnes per se terminatur con- versio, non sigillatim, sed ut omnes compo- nunt unum totum perfectum. Dices ulterius : licet hse partes requirantur in corpore vivo, non tamen in mortuo; hic autem non est cor- pus vivum ex vi verborum; ergo neque illse parles. Respondetur negando simpliciter ma- jorem, quia corpus, etiam mortuum, prout suo modo humanum est, suam requirit par- tium integritatem, ne truncum sit, vel muti- lum; ilkeergo parles, quse sunt de integritate hujus corporis perfecti in utroque statu vitse, aut mortis,, dicuntur hic esse ex vi verborum, nam ut supponimus, corpus hic prsescindit a mortuo et vivo ; et hujusmodi videntur esse partes solidse; alise vero, quse dici possunt partes fluidse, ut sunt humores, non pertinent ad corpus exanime, sed lantum ad corpus vivum, ad cujus naturalem consistentiam re- quiruntur, et ideo necesse non est hujusmodi partes esse sub speciebus panis ex vi verbo- rum, ut infra dicetur. Sed quicl landem dicen- dum est de praeputio corporis Christi, quod in ipso non erat, quando primum dixit : Hoc est corpus meum; ergo tunc non fuit re ipsa positum in sacramento sub speciebus panis; ergo nec nunc ponetur ex vi verborum, sed ad summum per concomitantiam, quia tunc exercuerunt verba Christi totam vim suam. Nihilominus contrarium vicletur probabilius, scilicetprseputiumChristi, seu materiam ejus, nunc poni sub sacramento ex vi verborum, quia revera pertinet ad integritatem illius corporis, et de substantia ejus, et ita etiam in prima consecratione futurum fuisse, si tunc corpori non deesset, quia revera clauditur sub perfecta corporis significatione. Quocirca, sicut interdum ponitur aliquid in hoc sacra- mento per concomitantiam, quamvis veritas verborum id non requirat, quia in re ipsa est conjunctum corpori Christi, ita e contrario, interdum aliquid quod fieri potest ex vi ver- borum, non fit, quia in re ipsa deest corpori Christi in propria specie existenti, quia juxta institutionem , tale corpus ponitur in sacra- mento, quale in se est.
- Sanguis Christi ex vi verborum est sub speciebus vini. — Dico secundo : sanguis Christi Domini est sub speciebus vini ex vi verborum. Hsec conclusio eodem modo trac-
DISPUTAT.
tanda est, quo prsecedens; est enim eadem definilioConcilii et eadem communis doctrina, eademque ratio, ut per se constat. Quid vero nomine sanguinis significetur, quoad formam et accidentia, dicetur postea; quoad materiam vero dicendum est, sanguinem, qui fit ex vi verborum in calice, constare debere ex illa singulari materia, ex qua fuit totus sanguis, quem Christus in corpore suo habuit in nocte ccenne, ut satis declarant illa verba : Hic est sanguis meus, qui pro vobis effundetur. Sed ex his eisdem verbis sumpserunt aliqui occa- sionem dicendi non totum sanguinem corpo- ris Christi ccenantis cum discipulis esse hic ex vi verborum, sed solum illum, quem in passione effudit; credunt enim, aliam sangui- nis copiam remansisse in venis, vel in jecore, qui non consecraretur in triduo, quia non fuerat in passione effusus; verba enimChristi limitata fuerunt ad illum sanguinem; ergo nec nunc consecratur ex vi verborum. Imo fortasse neque ullo modo nunc consecratur; nam in corpore Christi glorioso minor copia sanguinis esse videtur, quam fuit in nocte ccenee in corpore passibili, quia non requiri- tur nuncin alimentum, sicut tunc; ille autem sanguis preecipue creditur reassumptus in resurrectione, qui in passione fuit effusus. Unde juxta hanc opinionem satis erit dicere, nunc esse ex vi verborum in calice totum sanguinem in passione effusum, et totum etiam, qui nunc est in corpore Christi glo- rioso; nam creditur esse omnino idem. Sed quanquam hsec vera sint, etiam existimo ve- rum, in nocte coenee fuisse ex vi verborum sub speciebus vini totum sanguinem, qui tunc erat incorpore Christi; quia essentialia verba formaa sunt hasc : Hic est sanguis meus; et Concilium Trident. absolute docuit, sangui- nem Christi fuisse in calice ex vi verborum; heec autem indefinita significatio Eequivalet universali; neque est verisimile, Christum intentione sua potius unam partem sanguinis assignasse, quam aliam, cum verba totum significent. Neque obstant verba illa : Quipro vobis effundetur, tum quia pium est, et valde probabile, Christum totum suum sanguinem in passione effudisse; cujus testes sunt aqua et sanguis, quae de latere ejus fluxerunt; tum etiam quia (quicquid de hoc sit) illa particula non est de essentia formse, ut infra dicam, neque addita est ad limitandam quantitatem sanguinis consecrandi, sed ad commendan- dum valorem et efficaciam hujus sanguinis, et indicandum finem, propter quem illa con-
LI, SECT. III. 197
secratio fit, scilicet in memoriam nostras re- demptionis, qua3 effusione illius sanguinis peracta est. Exemplo res declaratur; nam, cum consecratur oleum ad infirmos ungendos, quamvis in ipsa benedictione ssepe fiat mentio hujus finis, non ideo tantum illa pars olei be- nedicta creditur qua postea perficitur unctio, sed similiter totum oleum ; sic igitur Christus totum sanguinem suum simpliciter consecra- vit, quia illo nos erat redempturus, sive illum postea totum effuderit, sive non. Quapropter, si in triduo vinum consecraretur, totus san- guis, tam qui effusus est, etiam si esset per varia loca dispersus, quam si quis in corpore mansit, in calice esset sub speciebus vini ; nunc vero consecratur totus, qui est in cor- pore glorioso, qui non est, cur censeatur minoris quantitatis, quam fuit in nocte coenee, quia licet non requiratur per modum alimenti, tamen corpus gloriosum est purius ab omni- bus excrementis, et loca illa, quas excrementa occupabant, plena sunt sanguine, et purissi- mis humoribus.
Dubium. — Solvitur. — Sed queeres obiter, an hic sanguis sit ex vi verborum, per modum unius continui sub speciebus vini; et est ratio dubii, quia contingit extra sacramentum illum sanguinem esse discon- tinuum, et per varia loca dispersum ; ita au- tem est in sacramento, sicut extra , ut ssepe dictum est; esset ergo tunc sanguis in sacra- mento discontinuus et divisus; ergo vis ver- borum non requirit illam unitatem et conti- nuitatem. Respondetur esse hoc probabile, neque aliquod inconveniens ex illo sequi, ni- hilominus tamen posse contrarium facile de- fendi, nam hic sanguis sine dubio per modum unius per formam significatur, atque ita etiam conficitur. Unde si ulterius addamus, ex vi verborum fieri, ut totus ille sanguis sub speciebus sit sibi conjunctus, et loco indi- stans, probabile etiam fit debere esse conti- nuum; quia res liquidse, et ejusdem rationis, et loco indistantes, statim continuantur; di- visio autem illa, quse interdum reperi potest inter partes sanguinis, prsecise orilur ex distantia locali, et ideo necesse non est, ut sanguis qui est in sacramento, in hoc imite- tur modum existendi, quem idem sanguis habet extra sacramentum, ut patet ex doc- trina supra tradita de proprietatibus rei plu- ribus locis existentis.
Tertia conclusio. — Nec corpus sub spe- ciebus vini, nec sanguis sub panis speciebus est ex vi verborum ; est tamen per concomi-
QILEST. LXXVI, ART. II.
tantiam. — Scoti dictum rejicitur. — Dico tertio : corpus non est sub specie vini, nec sanguis sub specie panis ex vi verborum; sunt tamen per concomitantiam. Prior pars negativa non ponitur expresse a Concil. Trident., nisi quatenus ex altera affirmaliva inferri potest; eam tamen docent communi- ter Theologi cum Magistro in 4, dist. 10; D. Thom. hic; Alens., 3 part., quaest. 38, memb. 5; Bonavent., dist. 11, art. 1, qusest. 4; Marsil., qusest. 8, art. 2; et Gabr., lect. 42 in canonem. Et patet ex terminorum exposi- tione supra data, quia neque verba consecra- tionis panis quicquam de sanguine dicunt, neque verba calicis aliquid de corpore. Unde in triduo illorum veritas integra et efficax esset sine praesentia sanguinis sub specie pa- nis, etc. : ergo. Et confirmatur ex fine talis institutionis, quia est expressa reprsesentatio mortis Christi; ut enim effusio sanguinis, et separatio animse a corpore expressius reprae- sentaretur, voluit Christus, corpus et sangui- nem ex vi verborum seorsim consecrari; nam quia re ipsa separari jam non poterant, quo- niam Christus resurgens a mortuis jam non moritur, saltem in modo, et vi consecrationis decuit separationem reprsesentari. Quaprop- pter non videtur mihi probabile, quod Scoto visum est in 4, dist. 10, qusest. 4, ad secun- dum, scilicet esse sanguineni in hostia ex vi verborum, non quidem, ut terminum conse- crationis, sicut est in calice, sed ut partem integri termini, nam sanguis est pars corpo- ris. Sed ad hoc jam responsum est in Com- ment. art. 2, et in hac ipsa sectione, circa conclusionem primam, sanguinem non esse partem corporis, prout est in hostia ex vi verborum, quia sanguis solius corporis vivi pars est; hic autem non est vivum ex vi ver- borum. Unde facile etiam constat, idem di- cendum esse de aliis humoribus, et de spiri- tibus vitalibus; hsec enim sub neutra specie sunt ex vi verborum, quia non sunt partes corporis aut sanguinis, ut sic; unde nec sunt per se necessaria ad veritatem utriusque for- mse.
- Solvitur. — Altera pars conclusionis, quoad rem ipsam, defide certa est, ut constat ex Concilio Trident., elex hactenus tractatis; ostendimus enim totum Christum esse sub singulis speciebus; est ergo corpus in calice, et sanguis in hostia. Unde ad hoc probandum interdum sanguis miraculose ab hostia mana- vit, ut referuntVincentius, in Speculohistor., lib. 30, c. 24, et Alens., 4 part., qusest. 53,
membr. 1 ; et propter eamdem causam di- cuntur fideles sumere sanguinem sub specie- bus panis, juxta illud Oseee 14, ut legunt 70 Interpretes : Bibent, et inebriabuntur fru- mento, florebunt quasi vinea, et memoriale ejus, quasi vinum Libani. Modus autem lo- quendi seu explicandi hanc rem concluditur ex dictis; nam sanguis est in hostia, et corpus in calice; et non ex vi verborum, ut ostensum est; ergo per concomitantiam. Rogabis, qua- lis sit haec concomitantia, vel in qua reali connexione fundetur; nulla enim realis unio inter corpus et sanguinem intercedere vide- tur, sed tantum localis continentia ; est enim sanguis in corpore, tanquam in vase; hrec autem conjunctio sola non satis esse videtur ad concomitantiam sacramentalem. Respon- detur : si vera esset opinio dicens sanguinem informari anima, facilis esset responsio; opor- teret enim sanguinem aliqua ex parte esse continuum cseteris partibus, et ita esset faci- lis concomitantia ; tamen quia illa opinio falsa est, dicendum aliter est, concomitantiamcon- sistere in naturali dependentia, quam corpus vivum et sanguis habeant inter se, ratione cujus postulent, ut sint inter se connexa et commista, quia neque corpus in naturali stalu suo potest conservari sine sanguine, neque sanguis extra corpus conservari potest incorruptus, neque in proprio et connaturali statu; unde mutuo se fovent, et juvant, vel per effectionem, vel aliis modis. Unde fate- mur, localem continentiam per se solam non sufficere; nam, si in triduo pars aliqua san- guinis intra corpus remansisset, et fieret con- secratio, nulla esset concomitantia , ut sentit D. Thom. hic, art. 2, quia tunc non esset in- ter illa preedicta naturalis connexio; sicufc supra etiam de corpore et vestibus diceba- mus.
SECTIO IV.
Utrum ex vi verborum sit in sacramento aliqua forma substantialis.
1 . Quaestio hsec tractari solet specialiter de corpore Christi, prout sub speciebus panis continetur, fortasse quia illa species, et prior et notior, ac usu frequentior, et ita etiam a nobispriusdisseretur, etdeinde adsanguinem facile applicabitur resolutio , quia qusestio revera communis est utrique speciei, ut a nobis proposita est.
- Prima opinio negat in Eucharistia esse aliquam formam substantialem ex vi verbo-
DISPUTAT. LI, SECT. IV.
rum. — • Prima itaque opinio negat, aliquam formam substantialem esse hie ex vi verbo- rum , sed solam materiam primam ; tenet Gabr., lect. 42 in can., et in 4, dist. 11, q. 4, art. 1; Marsil., queest. 8, art. 2, in fine;Ms,[- dius, Theor. 28, 29 et 30; Major, d. 4 0, q. 5, in princ; citatur etiam Palud., queest. 3, art. 3, n. 32, sed immerito. Fundamentum, quia corpus, cum forma panis, non significat compositum, sed alteram partem physicam compositi, illo modo, quo dicitur homo con- stare ex corpore, et anima, vel quo Aristote- les dixit, animam esse actum corporis phy- sici organici ; ergo ex vi illius formee solum illud corpus fit in sacramento, quod est pars physica, et essentialis humanitatis; hoc au- tem nullam includit formam, sed solam ma- teriam. Assumptum declaratur primo, quia hocsatis est ad propriissimam significationem illius formee. Secundo colligi potest ex illa particula, meum , quee non proprie indicat totum compositum sub aliquo preeciso gradu metaphysico, sed proprie parlem aut rem physicam; ut si quis dicat, Hoc est animal meum, proprie designabit aliquod animal, quod possidet, non tamen proprie seipsum sub preeciso gradu animalis, sed potius diceret, Ego sum hoc animal. Christus ergo dicendo : Hoc est corpus meum, designavit partem phy- sicam humanitatis, quee est materia. Tertio, quia in triduo fuit materia corporis Ghristi sine ulla forma substantiali, ut preedicti auc- tores putant; ergo, si tunc fieret consecratio, sola materia esset sub speciebus panis, et in illa salvaretur tota veritas et efficacia formee; ergo sola illa est ex vi verborum. Quod si quis dicat, assumptum esse falsum, respon- detur, vim argumenti non hinc dependere, quia saltem conditionalis est vera, quod si materia corporis Christi ita permansisset, consecratio etiam preedicto modo fieret, quod satis est ad vim verborum explicandam. Quarto, quia nulla forma substantialis potest hic esse ex vi verborum, quia neque anima, quia non est hic corpus vivum ex vi verbo- rum; nec forma cadaveris, quia etiam non est mortuum ex vi verborum; nec aliqua forma physica, communis utrique, quia nulla est; nec forma communis abstracte seu logice secundum aliquem gradum metaphysicum, quia (ut supra dicebamus contra Mirandula- num) communis gradus non potest esse ter- minus actionis realis, qualis significari debet per verba hujus formee, quee practica sunt, et intendi ab operante seu consecrante. Quod
tandem confirmatur, quia alias ex vi horum verborum non esset semper idem numero corpus sub his speciebus, contra vim illius vocis, meum, qua3 designat singulare et in- dividuum corpus.
Secunda opinio ex vi verborum ponit formam corporeitatis. — Iiejicitur. — Se- cunda opinio est, esse hic ex vi verborum formam corporeitatis, ut loquuntur Scotus, dist. 4 0, queest. 4, dist. 41, queest. 3, art. 2; Richard., art. 2, queest. 2; Ocham., in 4, queest. 6 ; vel formarn mixti, ut loquitur Hen- ricus, Quodlib. 3, queest. 6 et 8, Quodlib. 9, queest. 8 et 9; qui eis fundamentis niti debent quibus preecedens opinio, addendo , corpus in preedicta forma panis non significare tan- tum corpus quantitativum, sed subslantiale, quod non solam materiam includit, sed etiam formam constituentem illud sub ratione cor- poris; hujusmodi autem forma juxta hanc opinionem est specialis forma physica, dis- tincta ab anima, quee sola (secundum Scotum) mansit in corpore Christi in triduo. Quocirca, qui opinaretur, partes organicas distingui partialibus formis substantialibus, dislinctis ab anima, et prioribus, independentibus ab illa, consequenter diceret, etiam illas esse hic ex vi verborum; atque idem censerent de formis elementorum, qui existimant eas esse formaliter in misto. Ego vero suppono has omnes opiniones philosophicas esse falsas, quibus sublatis nullus in Theologia relinqui- tur locus huic secundeesententiee, etideo nihil amplius de illa dicam, quia non est hic locus latius exanimandi et improbandi illa philoso- phica fundamenta; procedemus ergo suppo- nendo, tantum esse in humano corpore unam formam substantialem, quee est anima.
Tertia clocet ex vi verborum esse ibi animam ut anima est. — Hinc ergo orta est tertia opinio affirmans, esse hic ex vi verbo- rum animam, ut anima est. Quee tribuitur Herveeo, opusculo de pluralitate formarum, ad argument. 143, qui dicitquidem, hic esse animam propter unionem ad Verbum, non tamen esse hic vivificantem et informantem corpus. In quo sensu, est opinio falsa et im- pertinens, primo, quia, si non informat cor- pus, adhuc superest queestio, an ex vi verbo- rum sit aliqua forma informans, vel sola ma- teria. Secundo, quia, si non informat, est impertinens ad veritatem verborum ; non ergo erit hic ex vi verborum ; unio enim ad Ver- bum ad hoc non satis est, quia ipsamet unio ad Verbum non est ex vi verborum, sed per
QUjEST. LXXVI, ART. II.
concomitantiam , ut infra dicetur; imo talis unio neque ad concomitantiam sufficeret, quia non ubicumque est Verbum, ibi est anima, et ideo in triduo, licet anima esset unita Verbo, non propterea fuit per concomitantiam in sepulchro, ubi erat corpus, etiam unitum Verbo. Ut ergo haec opinio aliquid ad rem afferret, dicere deberet, hic esse ex vi verbo- rum corpus Ghristi vivum , et ideo eodem etiatn modo esse animam. Potest autem as- sumptum suaderi, primo, quia, cum Christus dixit : Hoc est corpus meurn, suum corpus designavit, prout tunc erat; ergo, sicut tunc erat vivum, ita significatur et conficitur ex vi illorum verborum. Secundo, quia signifi- catio illorum verborum debet esse univoca et particularis, ut possit esse efficax, et prac- tica ; ergo debet determinate significare cor- pus vivum; nam si disjunctim significaret corpus vivum, vel mortuum, haberet signifi- cationem aequivocam, nam, teste Aristotele, caro, os, et similia eequivoce dicuntur de corpore vivo et mortuo. Tertio, quia in'cap. In quadam, de Celebrat. Missar., dicitur cor- pus Christi esse humanum, quia informatur anima; corpus autem in illa forma significat corpus humanum , et in hac significatione prolatum fuit hoc verbum a Christo; non ergo potest in alia proferri. Quod si objiciatur, quia juxta haec non posset heec forma in tri- duo vere proferri, nec quicquam efficere, res- pondendum consequenter est, vel concedendo totum, ut supra ex quaclam Glossa retulimus, vel certe dicendum esset, quod etiam tunc verba efficerent corpus Christi vivum, sicut illud significant, quia cum non sint tantum adductiva, sed etiam effectiva, non semper illud efficiunt, quale in propria specie existit, sed quale illa significant.
- Quarta dicit esse ibi animam, ut dat esse corporeum prsecise. — Quarta sententia est, hic esse ex vi verborum formam sub- stantialem, ut preecise dantem esse corpo- reum, non quod talis forma in re ipsa sit physice distincta a forma specifica, sed quod sit ipsamet forma specifica, quse a parte rei fuerit in tali corpore, non secundum pro- priam rationem suam, sed secundum preeci- sam rationem, qua constituit corpus. Quo- circa, si in corpore Christi, in propria specie existente, fuerit anima rationalis, illa erit in hoc sacramento ex vi verborum, non tamen ut anima est, sed ut est forma corporis. Hsec est opinio D. Thom.prsecedentiqueest., art. 6, ad 2, sed non eodem modo illam Thomistae
interpretantur; quidam enim dicunt, corpus in forma consecrationis supponere tantum pro materia, connotare autem animam, ut dat esse corporeum. Ita Soto, d. 10, queest. 1, art. 4; Ledesma, qusest. 17, art. 1, dub. 4; Palacius, dist. 8, disp. 4, conclus. 4,quirefert Averroem in paraphrasi Metaphys. Sed hic modus loquendi mihi non videtur necessa*- rius, nec D. Thom. consentaneus; hic enim, 1 part., queest. 76, art. 4, ad 4, simpliciter dicit, corpus per animam constitui in esse corporis, sicut in esse viventis; nemo autem dicet vivens supponere pro materia conno- tando animam; ratio autem est, quia compo- situm ex materia et forma substantiali ut sic, est per se unum, quod per modum absolutum significatur per vocem corporis, sicut per vocem viventis, aut animalis; sicut ergo hee voces non supponunt pro materia prima con- notando formam, sed pro subsistente in tali natura composita ex materia et forma sub tali gradu, ita corpus non supponit pro materia, connotando animam, ut dantem esse corpo- reum, sed pro natura corporea, id est, com- posita ex materia et forma dante esse corpo- reum. Quocirca sine causa aequiparant prse- dicti auctores in hac suppositione corpus cum albo; alioqui, sicut haec est vera locutio : Album est homo, vel nix, ita etiam hsec esset vera : Corpus est materia et pura potentia, quod est prceter communem loquendi modum ; dicitur enim corpus materiale, non materia ipsa. Ratio autem differentiae est, quia com- positio ex subjecto et albedine est accidenta- lis, et illa forma advenit supposito constituto, quod in illa subsistit, et ideo pro illo tantum supponit vox album; corpus vero dicit com- positum per se unum et substantiale, cujus forma non advenit supposito constituto, sed ex illa cum materia resultat; quod proinde non in sola forma, vel materia subsistit, sed in tota natura ipsius compositi, et propterea etiam, album est terminus connotativus , de formali significans albedinem et connotans sfibjectum, corpus vero est lerminus abso- lutus, adaaquate significans naturam corpo- ream. Unde si corpus non sumatur per mo- dum partis, sed in vi concreti et per modum tolius, illique tribuendum sit aliquod formale significatum, illud certe non erit forma phy- sica substantialis, dans esse corporeum, sed integra natura metaphysica, constans ex ma- teria et forma substantiali , ut sic; sicut homo de formali significat, non animam rationalem, sed humanitatem. Tandem hoc
DISPUTAT.
plane constat in forma calicis ; quis enim di- cat sanguinem ibi supponere pro materia prima, et non pro subsistente in tali natura composita ex materia et forma sanguinis? ergo idem eequali vel majori ratione dicen- dum est de corpore in forma consecrationis panis. Aliter ergo explicatur haec sententia, scilicet, directe, et ex vi verborum esse hic corpus substantiale, quatenus dicit composi- tum ex materia et forma substantiali dante esse corporeum; etita illam defendunt Gajet., circa dictam solut. ad 3 D. Thom.; Palud., in 4, dist. 10, qusest. 3, circa finem; Gapreol., dist. 10, q. 2, art. 3, ad argum. Scoti con- tra 1 conclus. ; et mihi videtur vera senten- tia, quam ut sigillatim probem, sequentes conclusiones subjicio.
- In Eucharistia est forma substantialis, et non pura materia, ex vi verborum. — Prima sit : in hoc sacramento est forma substantialis , et non sola materia, ex vi verborum. Probatur ex propria significatione verborum : corpus enim substantiale, ut dictum est, non est sola materia, sed compositum aliquo modo ex ma- teria et forma. Quod aptius declaratur ex forma sanguinis; nullus enim dicet sangui- nem esse solam materiam, aut posse intelligi sine propria forma substantiali ; ergo eaclem ratione corpus includit suam formam; est enim par ratio, quia corpus illud est huma- num, et includit carnem et ossa, etc. Eticleo ex vi verborum est hic caro, ut supra cliceba- mus; non magis autem potest intelligi caro, quam sanguis, sine forma substantiali. Deni- que sola materia non sufficit ad veritatem verborum ; ergo non sola est ex vi verborum ; antecedens patet, tum quia materia non est corpus, ut ostensum est; tum etiam quia hic esse non potest corpus Ghristi, nisi aut mor- tuum, aut vivum; in neutro autem statu in- cludit solam materiam, ut de corpore vivo est per se notum. et de mortuo ostensum late est in superiori tomo ; corpus enim Chri- sti mortuum naturali modo existit, excepta unione hypostatica ; materia autem non potest naturaliter existere sine omni forma; ergo id etiam, quod commune est corpori humano, vivo ac mortuo, scilicet, quod sit constans ex materia et forma substantiali aliquo modo organica, est hic ex vi verborum. Unde ori- tur duplex confirmatio : quia in hoc sacra- mento fit propria transubstantiatio ; ergo ex vi verborum non terminatur ad solam mate- riam, sed ad compositum substantiale ; ergo non solum materia, sed tale compositum est
LI, SECT. IV. 201
hic ex vi verborum. Secunda confirmatio est, quia terminus actionis, quam verba ex vi sua efficiunt, esse debet aliquid, quocl naturaliler possit existere ex vi suae substantise; sed non est hnjusmodi sola materia ; ergo non sola illa fit ex vi verborum.
- Anima ut anima est, non est cleterminate in hoc sacramento ex vi verborum. — Se- cunda conclusio. Anima, ut anima est. non est hic definite ac determinate ex vi verbo- rum. Haec conclusio videtur certior, quam prsecedens; nam Concilium Trident., sess. 13, cap. 5, cliserte docet, animam esse sub utra- que specie per concomitantiam. Et satis con- cluditur illa ratione, quia corpus Christi non est hic vivum ex vi verborum , tum quia alias etiam sanguis esset in hostia ex vi ver- borum, quia corpus vivum includit sangui- nem, ut partem sui; consequens autem est contra Concilium Triclentin.; tum etiam quia in forma nulla fit mentio vivi, aut mortui, sed corporis , quod, ut sic, ab utroque statu preescindit. Neque illa particula, meum, aut tota forma prolata a Christo vivente, deter- minat significationem ad corpus vivum, sed solum ad corpus proprium, de quo tanquam de uno et eodem ipsemet homo vivens loqui potest, prsescindendo ab illius vita aut morte. Nam, sicut Christus dixit, Hoc est corpus meum, quocl pro vobis tradetur, potuisset ad- dere, Sepelietur et resurget, sicut Psal. 19, dicitur in persona Christi : Caro mearequiescet in spe. Et ita SS. loquuntur de hoc sacra- mento, dicentes, illud corpus esse in Eucha- ristia, quod natum est ex Virgine, pependit in Cruce, jacuit in sepulchro, et gloriosum resurrexit : Ambr., 4 de Sacram., c. 4 et 6 ; August., citat. a Beda, 1 ad Cor.; Paschasius, et alii ; corpus ergo illucl, quod Christus appel- lavit suum, indifferens est ad mortuum, et vivum ; solumque clicit proprium corpus hu- manum. Tanclem hoc convincit illa ratio de consecratione facta in triduo virtute horum verborum. Evasiones enim supra datae pro- babiles non sunt. Prima namque in superio- ribus rejecta est; ostendimus etenim tunc revera potuisse corpus consecrari; et hic addi potest, quod de illo corpore jacente in sepulchro verissime dicitur : Hoc est corpus Christi; et anima Christi spiritualiter, vel sen- sibiliter per aliquod corpus loquens, vere di- cere posset : Hoc est corpus meum, signaudo idem corpus, quod jacebat in sepulchro; ergo eadem ratione potuisset tunc sacerdos vere dicere in persona Ghristi super panem : Hoc
QU^ST. LXXVI, ART. II.
est corpus meum; intendendo illum conver- tere in illud corpus, quod vere dici poterat corpus Christi. Et idem eliam est manifestum in sanguine; nam sanguis effusus vere pro- prie dicitur sanguis Ghristi , et ab ipso vere vocaretur sanguis meus. Quod si de sanguine admittitur, tunc potuisse consecrari separa- tum a corpore, non potest ulla verisimilitu- dine negari de corpore a sanguine separato. Altera vero responsio, quod tunc fieret cor- pus Ghristi vivum, et non tale quale erat in propria specie, prseterquam quod repugnat torrenti Doctorum, in multas incidit difficul- tates, quas non poterit explicare; quale enim esset illud corpus, gloriosumne, an mortale? neutrum dici potest, cum fundamento; san- guis item vel consecraretur tunc corruptus, qualis statim est extra corpus, vel in ea na- turali dispositione, qilam habet in corpore? si enim primum dicatur, non consequenter proceditur; si autem dicatur secundum, di- cenclum consequenter esset, tunc etiam fu- turum fuisse corpus sub speciebus vini, atque ita evertitur tota concomitantise ratio. Ac tandem , si corpus Christi in propria specie existens non sit quasi mensura et exemplar ejusdem existentis in sacramento, nihil cer- tum dici potest de proprietatibus et conditio- nibus, quas hujusmodi corpus in sacramento habet ; nam, ut dixi, ratio concomitantise tol- litur, et alioqui vis verborum indifferens ma- net ad multa hujusmodi; ergo necessario dicendum est, tale fuisse consecrandum cor- pus in triduo, quale tunc erat in propria spe- cie, et consequenter vim et veritalem verbo- rum non requirere corpus vivum.
- Ex viverborumest in Eucharistia forma substantialis quatenus sufficit constituere cor- pus organicum humanum. — Tertia igitur conclusio sit, ex vi verborum esse hic for- mam substantialem, quatenus sufficiens est ad constituendum corpus organicum huma- num , quse , licet secundum hanc rationem prsescindat a propria ratione animas vel for- mse cadaveris, tamen in re semper est anima, vel forma cadaveris. Tota heec conclusio con- sequitur ex duabus prsecedentibus, et proba- tionibus earum, et ex aliis rationibus contra alias sententias adductis, et juxta illam exi- stimo declarandam esse D. Thom. mentem; cum enim dicit formam panis converti in formam corporis Christi, secunclum quod dat esse corporeum, non oportet intelligi de esse corporeo communissimo, quia revera non tantum est hic ex vi verborum corpus ut sic
(quod alii nobis objiciunt, ac si id dicere- mus), sed est corpus ut tale aliquo modo, scilicet, ut organicum, et preeterea non ut or- ganicum in communi, sed tali organizatione, scilicet, humana, quia hic est ex vi verborum corpus humanum ; ergo etiam est hic ex vi verborum forma substantialis , non ut est forma corporeitatis preecise, quia, ut sic, abstrahit ab organica vel non organica ; ne- que ut est forma organica preecise, quia, ut sic, abstrahit ab humana, vel non humana; erit ergo forma corporis organici humani ut sic, quee ex vi sui conceptus prsescindit ab anima eWforma cadaveris humani ; utraque enim requirit aliquam organizationem pro- priam et accommodatam corpori humano. Duplex enim in hoc corpore intelligitur orga- nizatio. Una perfecta et connaturalis; altera imperfecta, et in via corruptionis, ut constat ex Aristot., \ de Gener., text. 37; et inler utramque concipi potest propria convenien- tia , non tantum ratione accidentium , sed etiam ratione formse substantialis, quee, si in- divisibilis sit, ut est anima, est (ut ita dicam) eminenter heterogenea ; si autem est divisi- bilis, ut forma cadaveris, erit formaliter he- terogenea, constans ex partibus aliquo modo diversis, juxta diversum temperamentum , quod in diversis partibus materiee requirit; sic igitur corpus humanum, propriis membris constans, potest concipi ut abstrahens qui- dem a vivo et mortuo, non tamen ut com- mune cuicumque corpori, sed solum ut hu- mano; ergo, ut sic, includit formam corporis, non quamcumque, sed talem, quee habeat for- maliter vel eminenter humanam organizatio- nem, seu illam in membris corporis requirat. Et ideo, ut in superioribus dicebamus, forma cinerum, etiam in eadem numero materia re- cepta, non sufficeretad verificandam formam hujus sacramenti; si enim corpus Christi per impossibile in cineres fuisset redactum, non constitueretur in sacramento sub illa disposi- tione , neque illius prsesentia ad verborum veritatem satis fuisset. Quanquam illa forma etiam esset forma dans esse corporeum. Et idem argumentum fieri potest de formis ele- mentorum, etaliis similibus; necessario ergo illucl esse corporeum determinandum est ad esse humanum , juxta modum explicatum. Atque hinc satis patet ultima conclusionis pars, formam scilicet, quse hic est ex vi ver- borum, secundum propriam quidem ratio- nem preescindere a ratione animse, quia po- lest salvari in forma cadaveris ; et e converso ;
DISPUTAT.
tamen in re semper esse, aut animam , aut formam cadaveris, quia corpus proprie hu- manum tantum potest altera ex his formis constare; quod magis declarabitur, solvendo argumenta aliarum opinionum, ubi expedie- mus difficultatem hinc emergentem, scilicet, quomodo verba attingant effectionem hujus- modi formae.
- Ad argumenta primse opinionis respon- sio. — Ad primum igitur argumentum pro prima opinione, negatur, solam materiam sufficere ad propriam significationem, et ve- ritatem verborum consecrationis , quia , ut dictum est, sola materia non est corpus, nisi includat formam, saltem sub aliquo gradu seu consideratione; itaque ita etiam a multis explicatur definitio animse, quod ad hunc locum non spectat. Ad secundum responde- tur, concedendo , corpus suum designasse Christum sub ratione partis; non tamen inde fit, designasse solam materiam, sed ut in- cludit formam, prsescindendo a ratione ani- mas, ut anima est. Dico autem significari hoc modo corpus Christi per modum partis, quia in re, sola materia est una pars physica, et tota forma est altera , quse unamet realiter et indivisibiliter, et constituit corpus, et tale corpus; a nobis tamen praescinditur, et signi- ficatur, ac si essent in re formae distinctse; et ideo ita nunc significamus corpus per modum partis, ac si vere forma corporeitatis esset distincta ab anima, ut Scotus putavit ; hic au- tem modus significandi sufficit ad proprieta- tem illius locutionis : Hoc est corpus meum. Ad tertium jam dictum est, in triduo non fuisse materiam corpus Christi sine forma, et ex hypothesi constat etiam ex dictis, illam conditionalem esse falsam ; videlicet , si ita tunc existeret materia Christi sine forma, de illa sufficienter verificari verba formse. Quo- circa , posita illa hypothesi , idem dicendum esset, quod supra dicebamus de eo casu, in quo corpus Christi in cineres esset redac- tum , quod scilicet, talis suppositio repugnat institutioni, quse simpliciter facta est ex certa preesuppositione , quod verum ac primum Ghristi corpus non erat defuturum in rerum natura, et sub propria specie existens; unde, cum illa suppositio sit impossibilis in sensu composito, in eodem possunt ex ea contradic- toria inferri, scilicet, et quod fieret consecra- tio propter institutionem, et quod non fieret, quia non est in rerum natura verum Christi corpus. Vel, si quis velit simpliciter admit- tere, quod tunc fieret consecratio ex sola ma-
LI, SECT. IV. 203
teria , consequenter diceret, futuram tunc fuisse imperfectam et mutilam, qualis esset, si fingeretur corpus Christi carens brachio, aut simili parte.
- Dubium primum circa quartum argu- mentum prinise opinionis. — Solutio clubii. — Quartum argumentum petit nonnulla dubia. Primum est, an efficientia verborum attingat formam substantialem, quse de faclo ponitur in hoc sacramento; duplex enim excogitari potest modus dicendi. Primus est, verba attingere et efficere solam materiam; Deum autem supplere inefficaciam verborum, intro- ducendo formam. Probatur, quia verba non possunt efficere formam secundum propriam specificam rationem ejus; alioqui anima , ut anima , esset ex vi et efficacia verborum ; ergo nullo modo possunt illam efficere. Dices ex D. Thoma supra, formam panis converti in animam, ul forma corporis est, non ut anima est; et ita etiam verba per suam vir- tutem et actionem attingere animam sub una ratione, et non sub alia. Sed hoc non videtur posse intelligi , tum quia forma in se et phy- sice sumpta indivisibiliter est eadem, nec gradus ille genericus distinguitur in re ab specifico; ergo non potest intelligi, actionem realem et physicam , qualis actio verborum , attingere unum, et non aliud ; tum etiam propter rationem in argumento factam, quia actiones terminantur ad res singulares, prout in re ipsa existunt; in re autem non existit ralio generica, nisimedia specifica.Confirma- tur primo hic modus dicendi, quia alia, quse hic sunt per concomitantiam, vel non fiunt speciali actione, ut divinitas, vel si indigent speciali actione, fit a Deo, et non a verbis, ut infra dicetur; ergo idem dicendum est in preesente de anima, ut anima. Confirmatur secundo : nam, si in triduo consecratus esset panis, ibi fuisset corpus sine anima ; si autem ille panis consecratus usque ad diem resur- rectionis conservaretur, inciperet esse anima sub illis speciebus, ut est communis doctrina D. Thom. infra, queest. 81, et Doctorum in 4, dist. 10; ubi Scotus, queest. 4; Capreol., q. 2, art. 3; Gabr., lect. 42 in can.; tunc au- tem non inciperet esse anima per actionem verborum, quee jam non essent; ergo per actionem Dei; ergo idem nunc dici potest. Nihilominus alter dicendi modus verior mihi videtur, scilicet, eamformam corporisChristi, quee in sacramento ponitur, ibi fieri, seu adduci ex efficacia verborum, a quibus fit una completa actio conversiva, quse complete
terminatur ad corpus Christi materia et tali forma ; ita tenet Capreolus su- pra , ad argumenta Aureoli et Scoti contra primam conclus.; et idem videntur sentire re- liquiThomistae, Cajetanus,pra3cedentequaest., art. 5 et 6; Hispalensis, in 4, dist. 10, q. 1, art. 5, ad 2 Aureoli et Scoti ; et Soto, qusest. 1 , art. 1 , ad 1 . Et probatur convertendo ratio- nem prioris sententise ; nam hic est forma substantialis ex vi verborum, ut ostensum est; ergo fit in sacramento per efficaciam et actionem verborum , quia verba sacramen- torum efficiunt quod significant; quodautem est in sacramento ex vi verborum, est ex propria significatione verborum ; ergo ex efficacia et actione eorum; sed non potest actio terminari ad formam sub ratione com- muni, et non sub specifica; ergo terminatur ad totam formam physicam, prout in re est. Secundo, quia verba perficiunt totam tran- substantiationem actione sua ; sed transub- stantiatio non terminatur ad materiam solam, neque adcompositum sub gradu generico tan- tiim, sed ad corpus Christi, prout in re ipsa constituitur sub speciebus panis, quia actio- nes physicae terminantur ad res ipsas singu- lares et physicas, prout in se existunt; prse- sertim actio transubstantiativa, quae postulat, ut sit a tota substantia in totam substantiam. Quocirca ad rem intelligendam, et solvendum contrarium fundamentum, oportet distin- guere, ex D. Thom. infra, quaest. 81, art. 2, ad 3, aliud esse poni in sacramento aliquid ex vi verborum, aliud vero poni per efficien- tiam verborum; hoc enim latius patet, quam illud; nam ex vi verborum solum clicitur esse illud, quod preecise necessarium est ad veri- tatem verborum; per efficientiam autem est omne illud , quod a parte rei identice con- junctum est cum veritate verborum, seu cum eo, quod ad illa est necessarium; Christus enim dedit virtutem verbis ad perficiendam veritatem, quam significant, et consequenter ad efficiendum omne id, sine quo res signifi- cata fieri non potest ; quia ergo verba solum significant corpus ratione quadam de se in- differente, ideo sub ea ratione tantum dicitur esse in sacramento ex vi verborum; tamen quia in re fieri non potest, nisi secundum ra- tionem specificam, ideo virtus activa verbo- rum ad illam etiam extenditur, prout in re fuerit necessarium, non ex partesignificatio- nis verborum, sed ex parle ipsius termini. Ad fundamenlum ergo prioris modi negatur assumptum, et ad probationem negatur se-
QILEST. LXXVI, ART. II.
constans ex quela , quia
ut dictum est, aliquid est ex actione verborum, quod non est ex vi verbo- rum, quia non est absolute necessarium ad veritalem eorum, sed solum ex suppositione, quod Christi corpus in propria specie taliler existit. Et ad hunc modum exponendum cen- seo D. Thom., cum dicit, converti formam panis in animam, ut non animam, sed ut for- mam corporis; scilicet, quantum est ex ne- cessitate verborum secundum se, non secun- dum id, quod ex parte rei est necessarium. Unde ad primam confirmationem responde- tur, non oportere omnia, quce sunt hic per concomilantiam, fieri eodem modo; et quic- quid de aliis sit, tamen,quando id, quoddici- tur esse per concomitantiam , inrenon distin- guitur ab eo, quod est ex vi verborum, ne- cesse est etiam fieri per actionem verborum. Ad secundam confirmationem respondetur, in eo casu animam poni sub speciebus panis divina virtute, tamen ratione verborum prse- cedentium, quae tunc non effecerunt animam, quia , quoad hoc, fuerunt quasi impedita , quia anima non erat in corpore Chrisli in propria specie ; virtus autem verborum ex institutione limitata est ad agendum talem formam , qualem corpus Christi habuerit in propria specie; inde autem non recte infer- tur, nunc verba non habere virtutem ad effi- ciendam animam; sed potius contrarium po- test inde inferri. Sicut dici solet de effectu sacramenti , qui datur, recedente fictione, quod non fit tunc ab ipso sacramento, quia jam non existit, datur tamen ratione illius, quia ipsum per se erat causaturum talem effectum, si subjeclum non esset impeditum. 1 1 . Dubium secundum. — Secundo petitur in dicto argumento, quomodo forma secun- dum gradum abstractum et communem possit esse hic ex vi verborum ; aut quomoclo actio verborum determinetur ad talem formam in specie et individuo efficiendam, cum signifi- eatio practica et actio physica debeant versari circa singularia. Respondetur, virtutem ver- borum consideratam veluti in actu primo, et potentialiter (ut sic dicam), habere quasi pro adaequato subjecto corpus humanum, id est, eonstans ex materia et forma sufficiente ad constituendum corpus humanum; et secun- dum hanc adaequatam habitudinem conside- randam esse formam, quae hic dicitur esse ex vi verborum ; et hoc modo nullum est in- conveniens, virtutem verborum terminari ad aliquid abstractum et commune; nam hoc in omnibus fere potentiis et virtutibus reperi-
DISPUTAT. Ll
tur; prsesertim in his, quse sunt indifferentes ad plures effectus, vel objecta inadsequata, quee comprehendunlur sub aliqua ratione communi et abstracta, qua3 dicilur esse adse- quata tali virtuti vel potentia3. At vero in actu secundo semper actio verborum deter- minatur ad agendam hanc vel illam formam in particulari, sicut alise virtutes universales in particulari semper efficiunt hunc actum aut effectum. Hsec autem determinatio in preesente sumenda est ex statu, seu forma , quam in propria specie habet corpus Christi; et radicaliter eruitur ex institutione , per quam data est virtus verbis ad tale corpus efficiendum, quale in re ipsa extiterit ; proxime vero sumi poterit ex intentione operantis, quee debet esse institutioni conformis, et semper •talis est sub aliqua saltem ratione universali, quamvis interdum ex errore privato alia esse videatur.
- Dubium tertium. — Solutio. — Tertio petitur in eodem argumento, an corpus, quod per haec verba sub sacramento constitui po- test, semper sit idem numero , vel etiam specie ; nam ex his, quee diximus, consequi videtur, non semper esse idem numero , ne- que specie, quia non semper eadem specifica forma constituitur ; unde ulterius fit conse- quens, transubstantiationem, quse per hsec verba fieri potest, non esse semper ejusdem rationis ex parte termini ad quem; nam in triduo haberet terminum specie distinctum ab eo, quem nunc habet; erit ergo transub- stantiatio diversa, sicut esset transubstantiatio facta in lignum, vel aurum ; et sicut est di- versa creatio equi, et leonis , ex parte termi- norum, quamvis in modo conveniant. Res- pondetur ex prsedictis auctoribus, preesertim Capreolo, et Hispalensi, esse quidem idem numero corpus, quod sub speciebus panis per actionem verborum constitui potest in quocumque statu, eo modo, quo est idem numero corpus Christi mortuum et vivum ; est autem hujusmodi corpus iclem ex parte suppositi, materise et quantitatis , non autem ex parte formee, ut latius dixi in superiori tomo; hoc autem sufficit, ut humano modo de illo loquamur, tanquam de eodem numero, quamvis in rigore physico revera non sit idem numero compositum ex parte formee. Atque eodem modo concedendum est, corpus Christi in triduo, et vivum, et specie differre ex parte formee , et consequenter transub- stantiationemin utroquestatu factam, exparte termini, ad quem conversio terminatur, esse
, SECT. IV. 205
diversam; neque ex hoc sequitur ullum in- conveniens, qui.i cum hac distinclione salva- tur veritas verborum in ulroque statu, ut declaratum est.
Ad argumenta tertise opinionis res~ ponsio. — Et ex his patet etiam responsio ad argumenta terlise opinionis. Ad primuin enim jam cleclaravimus, quomodo, licet Christus viveos illa verba protulerit : Hoc est corpus meum, non propterea in particulari locutus fuerit de suo corpore vivo, ut sic, quia verba, quse protulit, ex praecisa sua signifi- catione indifferentia sunt ad corpus vivum et mortuum indicandum , et utrumque potuit Christus appellare suum, ut expiicuimus. Unde patet etiam responsio ad secundum; non est enim necesse, propriam eequivoca- tionem in hac forma admittere, quia, licet oculus, caro, etc, secundum proprias et spe- cificas rationes sequivoce talia clicantur in corpore vivo et mortuo, quo sensu locutus est Arist., 2 de Anima, etD. Thom., 1 part., qusest. 76, art. 8, nihilominus tamen in utro- que corpore, ut constat ex tali materia, et forma, quae sufficit acl rationem corporis hu- mani ut sic, potest intelligi aliqua ratio com- munis, sub qua sit univoca significatio hujus vocis. Ad tertium vero, ex cap. In quaclam, de Celebr. Miss., respondetur ibi non dici, ani- mam ut sic esse de veritate, aut necessitate corporis humani ut sic, neque corpus Christi esse humanum, quia anima informatur; sed potius e contrario, animam non fuisse vivifi- caturam illud corpus, nisi esset humanum ; Christumque esse yerum hominem , quia anima et humano corpore conslat.
Secundo, ex praedictis facile est defi- nire, quid dicendum sit de forma substantiali sanguinis, quse per verba consecrationis con- stituitur sub specieLus vini; nam eodem modo et proportione explicanda res est. Si enim verum est, sanguinem informari anima, distingui suo modo potest sanguis veluli vi- vens a mortuo, qui dici potest veluti cadaver sanguinis; quos necesse est secundum pro- prias rationes specifice differre ; conveniunt tamen sub communi ratione sanguinis hu- mani; uterque enim absolute et simpliciter sanguis humanus dicitur. Sic igitur ex vi verborum erit hic substantialis forma consti- tutiva sanguinis humani ut sic; tamen in par- ticulari semper erit, aut anima, aut forma sanguinis effusi, juxta statum, quem sanguis ipse in propria specie habuerit, sicut dictum est de corpore. Supponendo autem, sangui-
QILF.ST. LXXVI, ART. II.
nem non informari anima, duobus modis pro- cedi potesf. Primo, sustinendo, sanguinem , quamdiu verus sanguis est, semper retinere eamdem specie formam, sive in corpore, sive extra corpus sit. Unde fit consequens, illam formam poni in hoc sacramento ex vi verbo- rum , quia illa determinate est juxta hanc opinionem de ratione sanguinis, quem verba significant. Alter modus, et forlasse probabi- lior, est sanguinem, quamvis non informetur anima, nihilominus distinctam formam ha- bere, quando est intra corpus viventis in sua naturali dispositione, et postquam^est effusus, prpesertim post aliquam moram, et post im- mutatam naturalem dispositionem, quam in corpore viventis habet; et juxta hanc senten- tiam eodem modo philosophandum est, ac si sanguis informaretur aniina, quia est omnino eadem proportio. Atque hinc facile solvitur objectio, quse hic fieri posset, scilicet, quod si ex vi verborum lantum est forma substan- tialis, ut dat esse corporeum, non esset alia forma ex vi verborum sub speciebus vini, quam sub speciebus panis, quia sub utrisque est forma, ut dat esse corporeum. Respon- detur autem negando sequelam , quia , ut diximus, non est hoc intelligendum de forma, ut dante esse corporeum in communi, sed in ratione corporis humani, vel sanguinis hu- mani; haec autem forma, etiam sub hac pree- cisa ratione, non est ejusdem rationis in corpore et in sanguine ; et ideo non sequitur, eamdem formam esse ex vi utrorumque ver- borum sub utraque specie.
- Tertio, juxla principia posita expediri facile potest dubitatio facta in superioribus, scilicet, per quam actionem ponatur sanguis sub speciebus panis, et corpus sub speciebus vini; an sciiicet, per actionem conversivam, quseipsis verbis fit, vel peraliam, quamDens conjungat cum actione verborum. Dicendum est enim , sicut sanguis est in re ipsa sub- stantia distincta a corpore, quamvis habeat rationem partis respectu totius viventis, ita necessariam esse distinctam actionem,saltem partialem, per quam sanguis fiat sub specie- bus panis, et corpus sub speciebus vini; prse- sertim, cum non tantum materia, sed etiam forma ha?c duo distinguantur. Simpliciter tamen et absolute, sicut corpus vivum ho- minis una dicilur substantia constans corpore et sanguine, ita una est actio totalis et in- tegra, qua totum hoc sub speciebus panis, aut vini constituitur; atque ita probabilius existimo , totum hoc fieri per efficientiam
ipsorum verborum, et per actionem transub- stantiativam. Nam, licet ex vi verborum, qui- bus consecratur corpus, absolute loquendo, non sit necessarius sanguis, tamen, quando in re ipsa necessarium est, corpus, quod fit per verba , esse animatum et vivens, juxta Christi institutionem, ex eadein habent verba efficaciam ad efficiendum quicquid est de necessitate corporis animati et vivi , juxta modum explicatum de forma substantiali ; qui similiter applicandus est ad efficientiam corporis sub speciebus vini; nam in his om- nibus est eadem proportionalis ratio. Legatur Innocent., lib. 4 de Myst., cap. 19; Alensis et Scotus, locis supra citatis, qui videntur alium sequi dicendi modum. Sed quod dixi- mus, videtur probabilius, quamvis non sit tam certum, sicut quod de anima diximus, quia non est inter corpus et sanguinem illa identitas, quse est inter formam secundum communem vel specificam rationem con- ceptam ; et ita in preesente concomitanlia, non est tanta necessitas, sicut in illa. Est autem magna congruentia, quia non repugnat, insti- tutionem factam fuisse illo modo; et alioqui expediebat verba habere illam virtutem et efficaciam, ut simpliciter possent terminum suum, prout in re ipsa necessarium esset, sub speciebus sacramentalibus constituere; et ita potest hoc dici necessarium ad necessi- tatem verborum, non simpliciter, sed ex suppositione.
- Dubium alterum. — Resolutio. — Ul- timo expeditur obiter ex dictis aliud dubium, quando scilicet panis convertitur in corpus Christi et vinum in sanguinem, an materia convertatur in materiam, et forma in formam, velsimpliciter totum in totum; nam D. Thom., Quodl. 3, art. 11, ad 1, negat partem essen- tialem converti in partem, sed simpliciter totum in totum; idem Alens., 4 part., q. 10, membr. 5, art. 3, § 6; late Soto, dist. 9, qusest. 2, art. 5, circa finem; Ledesma, q. 16, art. 4, dub. 2; et videtur fuisse sententia Innocent., lib. 4 de hoc myst., cap. 8; ratio esse potest, quia unica actione introducitur corpus Christi sub speciebus, et expellitur substantia panis ; ergo simpliciter totum con- vertitur in totum , neque est ulla specialis ratio, propter quam materia potius dicatur converti in materiam, quam in formam, vel e contrario. Nihilominus idem D. Thom., queest. prrecedent., art. 4, ad 3, et art. 6, ad 2, sentit, ita totum converti in totum, ut materia convertatur in materiam, et forma
DISPUTAT. LT
in formam; idem in 4, dist. 11, qusest. 1, art. 1; et Scotus, quaest. 3, circa finein; Paludan., quaest. 1, art. 1, queest. 3, art. 2; Capreol., quaest. unica, art. 3, ad I Durandi contra 1 conclus.; Richard., art. 1, qua?st. 2; Marsil., qurest. 8, art. 2; etHenric, Quodl. 9, queest. 9. Et videntur fundarPsolum in qua- dam debita proportione, quia totum non con- vertitur in partem, nec pars in totum; ergo totum in totum, et pars in partem; ergo ma- teria in materiam, et forma in formam. Sed hasc dissensio videtur esse de rnodo loquendi ; nam actio , qua introducitur corpus Christi sub speciebus, cum sit accommodata suo ter- mino adaequato , non potest esse omnino simplex, cum terminus ipse simplex non sit; prout ergo illa actio una est, qua per se primo fit totum , recte dicitur totum converti in totum ; quia vero ad integram transubstan- tiationem non satis est integram substantiam introduci, nisi etiam integra substantia ex- pellatur, et consequenter materia ejus et forma, si ex eis constat, ut alterius materia et forma introducatur, et ideo satis etiam accommodate dicitur, materiam converti in materiam, et formam in formam; neque in hoc modo locutionis aliquod inconveniens in- venio.
SECTIO V.
Utrum quantitas et accidentia hurnanitatis Cbristi sint in hoc sacramento ex vi verboruin, vel per con- comitantiam.
1 . Dubii ratio expeditur. — Ratio dubi- tandi est, quia ex vi verborum est in hoc sacramento corpus organicum, utex D. Thom. et aliis supra docuimus ; sed corpus organi- cum in suo intrinseco conceptu et ratione includit quantitatem, et alia accidentia ; ergo hsec sunt ex vi verborum. Minor probatur, quia corpus organicum in suo conceptu inclu- dit membrorum distinctionem in figura, den- sitate, et raritale, atque adeo in quantitate et magnitudine; quo argumento supra conclu- debamus contra Durandum, haec omnia fieri praesentia in hoc sacramento; eadem igitur, servata proportione, concluditur debere esse ex vi verborum. Confirmatur et explicatur, nam , si Christus dixisset : Hoc est corpus quantum meum, sine dubio quantitas hic fieret ex vi verborum, quia in ipsis verbis expresse contineretur; sed quamvis non ita explicite, implicite saltem idem continetur inillis verbis, quia qui dicitcorpus humanum,
, SECT. V. 207
et heterogeneum, dicit corpus quantum; imo loquendo familiariter, et juxta comrnunem usum , prout Christus locutus est, nomine corporis non intelligunt homines nudam sub- stantiam, sed habentem molem, et quantita- tem; prsesertim, cum addiderit Christus illa verba, Quod pro vobis tradetur; non enim tradi aut pati poterat corpus, nisi quantum.
Nominales dicunt ex vi verborum esse in sacramento aliqua accidentia. — In hac re Gabr. et Nominales,locis citatisinprtecedenti sectione, propter difficultatem tactam sentire videntur, heec accidentia esse ex vi verborum in hoc sacramento. Qui non de omnibus acci- dentibus, sed de his tantum, quse videntur esse de ratione corporis, aut sanguinis hu- mani ut sic, loquuntur. Aliter vero vEgid., Theor. 28 et seq., licet neget, quantitatem esse hic ex vi verborum , affirmat tamen , modum quantitatis esseex viverborum, quia saltem ille modus est cle ratione corporis he- terogenei, licet non sit quantitas ipsa. Sed difficile est intelligere, quid appellet modum quantitatis; nullus enim modus quanlitatis intelligitur, nisi per modum extensionis, aut secundum se, aut in ordine ad locum; sed in prtesente non potest esse sermo de exten- sione in ordine ad locum, quia heec, nec ex vi verborum, neque per concomitantiam con- venit corpori ut in hoc sacramento existenti; neque est ullo modo de ratione corporis hu- mani seu organici ; extensio autem in ordine ad se est effectus formalis quantitatis, modo in superioribus explicato; ergo repugnat, hunc modum convenire corpori in sacramento existenti ex vi verborum, et non quantitatem ipsam, quia effectus formalis convenire non potest, nisi mediante forma. Quod si forte sit sermo de extensione entitativa ipsius ma- teriee, illa non est modus quantitatis, neque est accidens aliquod, sed est modus substan- lialis, seu ipsamet naturalis entitas materialis substantiee; nisi forte vocetur modus quanti- tatis, quia a nobis concipitur per habitudi- nem quamdam, seu analogiam, et proportio- nem ad quantitatem ; quee erit impropria locutio. Non est tamen contendendum de vocibus, quando res constant.
Quantitas, et quse illam consequuntur , sunt in hoc sacramento per concomitantiam. — Dicendum est igitur, quantitatem, et reliqua accidentia, quee quantitatem consequuntur, vel disponunt materiam ad hanc formam, esse in hoc sacramento per concomitantiam , et non ex vi verborum. Ita docet S. Thom. hica
208 QIL-EST. LXXVI, ART. II.
art. 4, quem sequuntur ibi omnes Thomistee,
Cajetanus, Soto , Ledesma , et communiter
Doctores in 4, dist. 10. Et ratio D. Thom. est
optima , quia transubstantiatio, quee fit vir-
tute verborum, non terminatur ad quantita-
tem vel alia accidentia, sed ad solam sub-
stantiam ; ergo non sunt hic accidentia ex vi
verborum, sed sola substantia ; sunt ergo per
concomitanliam; haec ultima consequentia est
per se nota, quia supra ostensum est, hic esse
quantitatem et accidentia, et preeterea etiam
ostensum est, quicquid hic adest, altero ex
dictis duobus modis fieri. Primum autem
antecedens probatur a D. Thom. ex termino
a quo, quia, scilicet, qui convertitur, est sola
substantia panis, et non quantitas; ergo tran-
sit per se in substantiam, et non in quanti-
tatem. Deinde optime confirmatur verbis
Concilii Trident., sess. 13, cap. 4, ubi S. Sy-
nodus declarat, per consecrationem panis et
vini conversionem fieri totius substantiee
panis in substantiam corporis Christi Domini
nostri, et totius substantiee vini in substan-
tiam sanguinis ejus; quee conversio proprie
transubstantiatio appellatur. Ex quibus ver-
bis alia etiam ratio desumitur ex natura talis
aclionis, quee cum substantialis sit, solum ad
substantialem terminum per se terminatur.
Prima denique consequentia declaratur, et
probatur in hunc modum : cliximus enim in
superioribus, aliud esse fieri aliquid in sacra-
mento per efficaciam verborum, aliud ex vi
significationis verborum; licet autem non
omne id, quod in sacramento fit per efficien-
tiam verborum, sit etiam ex vi significationis
eorum, tamen e contrario, quicquid est ex vi
verborum, necesse est, ut per se fiat ex effi-
cientia verborum, quia potissima et primaria
virtus verborum est ad efficiendum id quod
per se primo significant; ergo quicquid est ex
vi verborum, est etiam exprimaria efficientia
verborum ; ergo e contrario accidentia, quee
hic non sunt ex primaria efficientia verborum,
non possunt esse ex vi verborum. Quee ratio
universaliter concludit de omnibus acciden-
tibus, quia transubstantiatio ad nullum acci-
dens per se terminatur, sed ad solam sub-
stantiam.
- Dubium. — Solulio. — Sed queeres, quisnam sit hic concomitantiee modus, et per quam actionem ponatur hic quantitas, vel quodlibet accidens. Respondetur. non esse in omnibus eamdem radicem ; et consequenter, neque eumdem concomitantiee modum ; quan- titas enim, et alia accidentia, quee sunt in-
trinsece connaturalia huic substantiee, ponun- tur inhocsacramento, non solum quia insunt in tali substantia, quatenus in propria specie existit, sed etiam quia quodammodo per se conveniunt huic substantiee , et intrinsece illam comitantur. Quo fit, ut talia accidentia, quamvis non per se fiant per actionem tran- substantiativam, concomitanter tamen et se- cundario fieri censeantur, quia naturaliter resultant ex primario termino illius actionis, sicut per creationem animae dicuntur con- creari intelleclus, volunlas, vel quantitas per materiee creationem. Alia vero sunt acci- dentia, quee solum ponuntur per concomitan- tiam in hoc sacramento, quia realiter inhee- rent in eodem corpore, vel anima , extra sacramentum, quamvis non sint intrinseca, sed mere contingentia seu accidentia; heec autem esse possunt duplicia : queedam per efficientiam intrinsecam ipsius animse Christi, ut sunt aclus vitales ejus, visio, amor, etc, et heec fiunt in hoc sacramento per eamdem actionem ab anima Christi, per quam fiuntin ccelo ; alia vero sunt omnino ab extrinseco agente, ut sunt habitus infusi, dotes gloriee, species intentionales sensuum externorum, et heec non videntur fieri in hoc sacramento, nisi per specialem Dei actionem, quia hsec concomitantia est magis extrinseca , ut in superioribus declaratum est, preesertiin in hac disputatione, sectione secunda, et supra, disput. 48. An vero ad hanc ipsam actionem verba instrumentaliter concurrant , incerta res est; nam licet id sit possibile, tamen ex sola institutione non satis colligitur, an ita fiat, de quo iterum redibit sermo sect. seq.
- Responsio ad rationes dubitandi. — Ad rationem dubitancli in principio positam, duo dici possunt. Unum est, duplicem dislingui posse organizationem : unam substantialem, et alteram mere quantitativam, et priorem esse hic ex vi verborum, non autem quanti- tativam. Substantialis autem organizatio, quee obscurior est, explicari potest ex parte formae, et ex parte materiee; et quidem ex parte formee, si illa sit divisibilis et extensa per partes in partibus materiee, consistit in hoc, quod non omnes partes talis formee sunt om- ninoejusdem rationis, sed partialiter diversee; nam inde provenit, quod in diversis partibus materiee diversas dispositiones requirat; si autem forma sit indivisibilis, ut anima ratio- nalis, solum virtute et eminenter continet hujusmodi organizationem, quee per ordinem etiam ad dispositiones a nobis explicatur,
DISPUTAT. LI
quatenus diversas illas requirit in diversis materiae partibus. Ex parte autem materiee intelligi aliquo modo polest heec organizatio, quia major nmltitudo materife intelligitur esse in una parte, quam in alia, quee diversitas potest in illa substantia intelligi, etiam prae- cisa quantitate. Quamvis enim haec varietas ex natura rei comitetur quantitatem, et quo- dammodo per illam fiat , nihilominus , si intelligeremus corpus animalis privari quan- titate, et substantiam in reliquis manere im- mutatam, manerent plures materiee in osse, quam in carne, majorque unio inler manum et digitum, quam inter cligitos inter se, et sic de aliis partibus. Potest etiam hoc explicari juxta opinionem asserentem , non manere eamdem quantitatem in genito et corrupto, sed fieri resolutionem usque ad materiam primam; tunc enim in instanti generationis, materia secundum se, et prsecisaomni quanti- tate, prseintelligitur formee, et absolute loquen- do, prius natura forma ingreditur materiam, quam quantitas, quse juxta hanc opinionem ex forma resultat; materia autem sic prsein- tellecta non est uniformis secundum omnes partes, sed necesse est, ut alium modum prseintelligatur habere in una parte, quam in alia; inde est, ut aliter informetur in una parte, quam in alia; vel si forma est divisibi- lis? ut aliam partem recipiat una pars mate- riee, et aliam alia ; et inde etiam fit ut varise dispositiones in materise partibus consequan- tur, proportionatse his, quee immediate prse- cesserunt. Hic modus dicendi est probabilis, sed imprimis est valde obscurus, quia illa diversitas in sola substantia non satis conci- pitur, in quo consistat. seclusa quantitate, nisi fortasse in modo preesentias , quee est valde extrinseca et per accidens. Deinde non videtur omnino satisfacere, quia organizatio debita corpori humano non tantum est illa substantialis, sed etiam accidentalis, ut supra dicebamus contra Durand. Et ideo ulterius addendum est secundo, concedendo quanti- tatem et accidentia esse de ratione corporis organici, ut organicum est, non tamen esse de substantia illius corporis simpliciter, sed esse proprietatem vel dispositionem debitam tali substantice, et ideo non oportere, ut hic sint ex vi verborum, quia verba per se ac forma- liter solamsubstantiam significant, sicut illam tantum per se primo efficiunt; quasi concomi- tanter vero possunt dici significare etiam ac- cidentia , quatenus illa sunt necessaria tali corpori, ut esse possit in rerum natura cum
XXI.
SECT. VI. 209
tali esse substantiali. Quapropter, quamvis haec accidentia intrinseca proprie non dican- tur hic adesse ex vi verborum, dici tamen possunt necessitate quadam consequi ex veri- tate et proprietate talium verborum. Unde haec concomitantia quodammodo major est, quam concomitantia animae , ut anima est ; quamvis aliunde videatur esse minor, nimi- rum, quia est minor identitas inter quantita- tem et substantiam, quam sit inter animam, ut anima, et ut dat esse corporeum. Dico autem, ex alio capite concomitantiam quan- titatis videri majorem, quia non ex supposi- tione aliqua, sed simpliciter ex intrinseca natura et necessitate corporis humani, ut sic, et, ut quantitas consequitur ad aclionem ver- borum ; anima vero, ut anima, non concomi- tatur ex necessitate simpliciter, sed solum ex suppositione, quod in propria specie tale cor- pus animatum existat.
SECTIO VI.
Utruin Verbum, divinitas, aut aliae personee sint in Eucharistia ex vi verhorum, vel per concomitantiaua.
1 . Verbum divinum esse speciali modo in Eucharistia , multis probatur . — Haec qusestio praecipue tractanda est de Verbo divino. Nam ex illius decisione facile reliqua constabunt. Est ergo imprimis certum de fide, esse divi- num Verbum in Eucharistia speciali modo, quod colligitur^ex Concilio Trident., sess. 4 3, can. , definiente, esse hic corpus, et san- guinem Christi, una cum anima et divinitate; non enim potest hic esse divinitas speciali modo, nisi ratione ipsius Verbi; sicut non est unita divinitas humanitati nisi ratione Verbi; tandem de fide est, in Eucharistia esse totum Christum, ut supra ostensum est; sed totus Chrislus dicit Verbum subsistens in natura di- vina ethumana; ergo totum hoc praesens est in in hoc sacramento. Unde eodem modo certum est corpus Christi esse in hoc sacramento uni- tum Verbo, seu (quod idem est) esse hic non tantum substantiam corporis et sanguinis, sed etiam unionem ipsam hypostaticam, quam ad Verbum habet, quod colligit hic D. Thom. ex Conc. Ephesino, in quadam epistola ad Nesto- rianos dicente , nos accipere in Eucharistia carnem Christi non ut communem, neque ut alicujus viri sancticarnem, sed ut vere vivifi- catricem, et ipsius Verbi propriam factam. Est ergo in Eucharistia caro Christi, ut propria Verbi effecta est ; sed est facta propria Verbi per unionem; est ergo in hoc sacramento , ut
U
QU/EST. LXXVI, ART. II.
unita Verbo; ergo est etiam hic ipsa unio. Item est hic caro Christi, ut vivificatrix ; sed est vivificatrix ratione unionis; ergo est hic ut unita. Tandem ratio declarata in articulo primo hoc convincit, quia caro Chrisli est realiter et inseparabiliter unita Verbo; ergo, sicut nunquam est, nisi unita , ita etiam nus- quam est, nisi unita; ergo ubicumque est, habet unionem ad Verbum ; fuisset enim non solum indecens et indecorum, verum etiam magnum miraculum et minime necessarium (ut omittam, an sit possibile) ut idem corpus in uno loco essel unitum Verbo, et in alio ca- reret unione, et consequenter in proprio sup- posito existeret; ergo dicendum est, habere hoc corpus in sacramento eamdem unionem ad Verbum, quam habet in ccelo. Et propter hanc causam dicituresse hic Verbum speciali modo, quia ad illud terminatur heec unio; Verbum enim divinum, cum sit immensum, non potest in se novam realem praesentiam alicubi acquirere; et ideo non dicitur esse specialiter in sacramento, quia in eo novum modum existendi sibi intrinsecum acquirat ; ergo solum propter rationem extrinsecam seu propter novum titulum ; scilicet, quia in hoc sacramento est ut terminus humanitatis seu corporis, quod in ipso sacramento existit ipsi unitum ; ergo tam Verbum , quam unio ad Verbum, sunt in hoc sacramento.
- Argumenta quibus probatur esseibi exvi verborum. — Superest ut exj^licemus, quo- modohic esse incipiant, et primum de unione; nam inde facile constabit, quid dicendum sit de Verbo. Primo ergo videri potest, unionem illam debere hic esse ex vi verborum, quia hoc requirit vis illius verbi, corpus meum, nam Verbum divinum est, quod loquitur, et dicit hoc esse corpus suum; non est autem suum nisi propter unionem ; ergo perinde est ac si dicat, hoc esse corpus sibi unitum ; ergo ex vi talium verborum necesse est, ut hic sit corpus unitum; ergo ut sit unio ipsa. Secundo, cor- pus proprie significat naturam corpoream subsistentem, supponit autem pro subsistente in natura corporea ; ergo ex vi verborum est hic corpus subsistens;etnonsubsistentia pro- pria ; ergo subsistentia Verbi ; sed corpus non subsistit subsistentia Verbi, nisi mediante unione; ergo oportet, ut etiam unio sit hic ex vi verborum. Tertio, ex parte termini a quo, non solum convertitur ex vi verborum natura substantialis panis, sed etiam subsistentia panis; ergo etiam ex parte termini ad quem, non solum est hic aliqua natura, sed etiam
aliquid subsistens; nam terminus ad quem proportionaliter respondet termino a quo, et ipsamet ratio lotalis transubstantiationis et perfectee substantialis actionis, requirit in completo termino ad quem, subsistentem ut sic. Ac denique, vis etiam fieri potest in illa particula, hoc; nam , ut infra dicetur, desi- gnat id, quod sub his accidentibus continetur; unde ex vi suee substantise sumitur, et aliquid sub his accidentibus subsistens designat ; ergo ex vi illius necesse est, ut sit hic corpus Christi subsistens; ergo unitum ad subsisten- dum in Verbo divino, quia non est subsistens propria subsistentia. Et ad hoc confirmandum etiam possunt induci verba Concilii Ephesini supra citata , et rationes ex illis desumptse.
- Rationes quibus oppositum ostenditur. — In contrarium autem videtur, non posse hic unionem esse ex vi verborum, sed tantum per concomitantiam. Primo quidem quia, si unio esset ex vi verborum, etiam Verbum essel ex vi verborum ; consequens est falsum ; ergo et illud, ex quo sequitur. Sequela videtur evi- dens, tum quia unio non potest esse sine ter- mino unionis; ubi ergo unio est ex vi verbo- rum, etiam terminus ejus, qui est Verbum; tum etiam quia si unio hic est, solum est, quia est nexus inter corpus et Verbum, ex quibus resultat hoc mirabiliter compositum ex hac natura corporea et Verbo; ergo hoc compositum erit hic per se primo ex vi ver- borum. Nam hic est terminus adaequatus illius actionis, per quam fit unio; ergo utrumque componentium erit hic ex vi verborum ; ergo Verbum erit ex vi verborum. Falsitas autem consequentis ostendi potest, primo ex Concilio Trident., sess. 13, cap. 3, ubi inter ea, quse sunt per concomitantiam in hoc sacramento, videtur ponere divinitatem ; neque est, quod aliquis vim faciat in divinitatis voce, quae naturam, non suppositum, significat, ac si Concilium sentiat, naturam divinam esse hic per concomitantiam , non tamen Verbum ipsum; nam hoc videtur esse praeter mentem Concilii; sed sub divinitate comprehendit Verbum, quod idem est cum illa, tum quia nullam aliam mentionem Verbi facit, cum tamen ibi numeret omnia substantialia, quae sunt in Christo, et inde concludat , totum Christum esse in hoc sacramento; ergo ne- cesse est, ut suppositum divinum sub divini- tate includat; alioqui non sufficienter omnia numerasset, nec integram doctrinam tradi- disset; tum quia alias dicturum erat, divini- tatem esse hic concomitanter ratione Verbi ;
DISPUTAT. LI
non autem reddit hanc rationem, sed propter admirabilem (inquit) illam ejus cum corpore et anima hypostaticam unionem ; quae ratio propria est Verbi, ad quod per se terminatur illa unio; quin potius in praedictis verbis in- dicat Concilium, ipsammet unionem esse hic per concomitantiam. Secundo, constat falsitas ejusdem consequentis ex communi sententia Doctorum, asserentium Verbum esse hic tan- tum per concomitantiam, ut patet ex D. Thom. hic, art. 1 , ad 1 ; et Innocentio, lib. 4 de hoc mysterio, cap. 19; Marsilio in 5, qusest. 8, art. 2; Durando, dist. 10, qucest. 2, et aliis Doctoribus communiter ibi, et d. 11. Tertio, quia Verbum divinum non potest esse termi- nus per se actionis verborum sacramenta- lium, seu conversionis; ergo non potest hic poni ex vi verborum. Antecedens patet, quia nihil potest in divinitatem converti; et conse- quenter neque in Verbum divinum , quod est ipsa divinitas, et teque immutabile; conse- quentia vero probatur, quia, ut supra osten- sum est, quicquid est ex vi verborum, est etiam ex actione verborum. Dicet aliquis, satis esse conversionem terminari formaliter ad naturam corporis, ut unitam Verbo, ita ut sicut intelligimus materiam panis converti in materiam corporis , et formam in animam, ut dantem esse corporeum , ita intelligamus , subsistentiam panis converti in unionem cor- poris ad Verbum; non vero est necesse, ipsum Verbum fieri per talem actionem, sicut per actionem, qua generatur homo, fit unio formas admateriam, cum tamen per illam actionem non fiat materia. Hoc autem videtur satis, ut dicatur, Verbum hic esse ex vi verborum, quia Verbum esse hic, ut dixi, non est acqui- rere novam prsesentiam, vel aliquid intrinse- cum sibi, sed est acquirere novam rationem existendi hic, qute in ipso, ut est hic, solum addit relationem rationis et denominationem extrinsecam terminantis humanitatem ; hanc autem denominationem acquirit ex vi verbo- rum, si verba vi sua ponunt hic corpus uni- tum; hoc ergo erit satis, ut Verbum dicatur hic esse ex vi verborum. Sed contra, quia licet Verbum non acquirat de novo prresen- tiam realem in hoc sacramento, illa tamen prsesentia simpliciter necessaria est, ut Ver- bum vere sit in hoc sacramento; verba autem non possunt ex vi sua hanc preesentiam effi- cere; ergo non possunt, simpliciter loquendo, virtute sua ponere hic divinum Verbum.
- Unio corporis Christi acl Verbum in hoc sacramento tantwn estper concomitantiam. —
, SECT. VI. 2H
In hac re, quamvis rationes in utramquepar- lem faclae non convincant, simpliciter dicen- dum censeo primo, unionem corporis Chrisli ad Verbum non poni in hoc sacramento ex vi verborum, sed per concomitantiam. Ralio est, non quia sit impossibile, illam unionem fieri ex vi verborum, seu per actionem verborum, ut multi existimant; nam, si Ghristus per heec verba voluisset consecrare : Hoc est cor- pus Verbo Dei unitum, aut per heec : Hoc est Christus, aut per alia similia, ex vi talium verborum esset in sacramento, non solum corpus vel humanitas, sed etiam unio corpo- ris vel humanitatis ad Verbum, seu totus Christus ; hoc enim formaliter verba signifi- carent, et consequenter idem efficerent per actionem suam; neque enim repugnat actio- nem divini instrumenti attingere hanc unio- nem, ut latius dixi in primo tomo hujus 3 partis. Ratio ergo solum est, quia verba, qui- bus de facto Ghristus consecravit, formaliter non significant unionem ad Verbum; nam, licet fingamus, corpus in sacramento non habere unionem ad Verbum , vere posset Christus de illo dicere : Hoc est corpus meum, quia illud relativum (meum) in rigore solum denotat identitatem illius corporis cum cor- pore quod ratione unionis est corpus Verbi; non vero denotat, corpus illud habere talem unio- nem, ubicuinque existit, neque hoc requiritur in rigore ad veritatem talium verborum ; ergo, si ita fit, ut vere fit, est solum propter conco- mitantiam supra explicatam.
- Verbwn divinum est specialiter in hoc sacramento tantum per concomitantiam. — Secundo consequenter dicendum est cum Theologis supra citatis, Verbum divinum esse hic per concomitantiam, non ex vi verborum. Hasc conclusio non est etiam ita probanda, ac si oppositum repugnaret, ut ratio superius facta in contrarium procedere videtur, quee propterea mihi non placet; nam in prsedictis casibus, si Christus consecrasset his verbis : Ego sum hoc, vel, Hoc est Christus, ex vi talium verborum, id, quod demonstraretur sub speciebus, esset Deus homo; ergo ex vi talium verborum esset Verbum sub speciebus sacramentalibus. Neque ad hoc esset necessa- rium, ut realis preesentia de novo fieret in Verbo,sed solum,quodVerbum novomodo ibi esse inciperet per preesentiam corporis seu humanitatis sibi unitee, sicutin instantiincar- nationis ccepit Verbum novo modo esse in utero Virginis, et nunc etiam dicitur Verbum per concomitantiam existere sub speciebus sacra-
QUiEST. LXXVI, ART. II.
mentalibus, non quia novam praesentiam ac- cipiat, etiam per concomitantiam ; sed solum per novam rationem existendi, quee in illo solum addit denominationem quamdam, ut recte supra dicebatur; posset autem hoc ipsum, quod nunc est per concomitantiam, esse ex vi aliquorum verborum, ut ostensum est; ergo ad hoc non est necessarium, ut ipsa realis prsesentia Verbi de novo fiat. Et ratio a priori est, quia, licet heec prsesentia revera sit necessaria, tamen ex se supponitur ex na- turali immensitate Verbi ; et ideo non oportet, quod verba vi sua illam efficiant, sed solum quod addant quicquid ex parte corporis, vel humanitatis deest. Aliter ergo probanda est heec conclusio ex preecedente ; nam verba non possunt ex vi sua efficere, ut Verbum incipiat novo modo esse sub speciebus ex parte ipsius Verbi; debent ergo id efficere ex parte huma- nitatis; constat autem ex parte humanitatis id non efficere, quia non efficiunt unionem, ut ostensum est ; quia proxima ratio, ob quam Verbum dici potest hic esse novo modo, est ipsa unio ; ergo nullo modo verba hoc efficiunt ex vi sua; ergo solum per concomitantiam. Et confirmatur, quia ex vi formalis et prae- cisse significationis verborum non est necesse, ut id, quod est sub accidentibus panis, sit Deus, quia verba hoc non significant; ergo non est ibi divina persona ex vi verborum.
- Responsio ad argumenta prioris opinio- nis. — Ad primam autem rationem pro priori opinione jam satis dictum. Ad secundam autem et tertiam duobus modis responderi potest. Prior est, corpus, quod sub speciebus panis ponitur ex vi verborum, non esse sub- sistens, ut ea voce significatur, sed tantum esse partem quamdam substantialem naturae subsistentis ; Vjorpus enim pars est humanita- tis; vere enim dicitur humanitas ex corpore et anima componi; et tamen humanitas, ut sic , non includit subsistentiam ; et anima etiam, licet in re subsistat, tamen ut signifi- catur hac voce (anima), non significatur ut subsistens, sed tantum ut pars. Unde, si per possibile vel impossibile, corpus et anima Ghristi dimitlerentur a Verbo, et sine nova subsistentia conservarentur, nihilominus es- sent verum corpus et anima ; ergo in signifi- cato corporis, ut sic, non includitur subsis- tentia; ergo ex vi verborum formee nulla subsistentia, nec propria, neque aliena, poni- tur in hoc sacramento. Et quamvis conceda- mus, in reipsa nunquam esse posse naturam corporis sine aliqua subsistentia, non inde
fit, subsistentiam formaliter significari, aut fieri ex vi verborum, sed solum necessario comitari veritatem et efficientiam eorum. Et confirmatur, quia corpus Christi vere et pro- prie dicitur conceptum ex Virgine, quamvis non habuerit subsistentiam ex vi illius actio- nis, per quam conceptum est, sed per aliam, qua unitum est Verbo, quse in eodem instanti simul fuit cum altera; et similiter anima Verbi creata dicitur in primo instanli per actionem creativam, et tamen per illam non fuit sub- sistens, nec unita Verbo; sic ergo, quamvis per actionem transubstantiativam , quee fit virtute verborum, fiat hic corpus Christi, non est necesse, ut ex vi illius fiat subsistens, sed per aliam actionem concomitantem. Haec res- ponsio est probabilis , prsesertim in forma consecrationis panis, quia vox corpus admit- tit illam significationem partis essentialis , prsescindendo a subsistentia. Sed nihilomi- nus adhuc ingerit difficultatem aliud argu- mentum sumptum ex particula hoc, quse licet possit demonstrare hoc ens, vel hoc con- tentum , tamen revera demonstrat illud per modum subsistentis; indicat enim hunc cibum seu hoc edulium, quod subsistens est, et ut tale demonstratur. Deinde in forma calicis sanguis revera videtur significare rem sub- sistentem, sicut vinum, aqua et alia hujus- modi. Quocirca, persistendo in hac respon- sione, non esset negandum per has formas significari res subsistentes , sed dicendum esset non significari formaliter subsisten- tiam earum , sed substantiam , seu substan- tialem naturam, sicut homo, licet significet renrsubsistentem, non tamen significat de formali subsistentiam seu humanitatem sub- sistentem. Et hoc satis est, ut actio verbo- rum non terminetur formaliter et per se ad subsistentiam, sed solum ad substantiam corporis, ex qua consequitur subsistentia na- turalis, vel eam concomitatur unio ad divi- nam subsistentiam. Alter dicendi modus esse posset, concedendo, ex vi verborum fieri hic corpus subsistens, non tamen subsistentia Verbi, aut connaturali corporis, sed prsecise, quia licet in re semper debeat esse subsistens, alteroexpraedictis modis, tamenneutereorum est determinate necessarius ex vi verborum, nam idem numero corpus potest subsistere, et subsistentia creata, et increata ; sicut supra dicebamus de forma corporis ut sic, quod licet sub hac prsecisione sit hic ex vi verbo- rum, nihilominus, ut anima est, est tantum per concomitantiam ; sic ergo dici poterit de
DISPUTAT.
subsistentia ; scilicet, quod licet sub hac pree- cisa ratione ex vi verborum requiratur, nihilominus subsistentia divina, ut talis est, solum sit hic per concomitantiam; sicut beata Virgo, concipiendo hunc hominem, necessario concepit rem subsislentem ; quod vero hac sub- sistentia subsistat, scilicet, divina, fuit quasi concomitans, et non ex vi Virgineae concep- tionis. Atque haec responsio esl etiam proba- bilis, et facile defendi potest, quamvis non invenio aliquem Theologorum hoc asserentem in subsistentia, sicut in anima.
Declaratur per quam actionem ponatur Verbiwi etunio hypostatica. — Ex his autem duobus respondendi modis colligere licet, per quam actionem ponatur sub speciebus sacra- mentalibus unio corporis vel sanguinis ad Verbum , et consequenter Verbum ipsum; ha3c enim duo in praesente idem sunt; nam Verbum solum ratione unionis dicitur hic novo modo existere. Necesse est igitur, unio- nem hic fieri per actionem diversam ab illa actione, qua hic fit substantia corporis vel sanguinis, quia, sicut actio creativa animae, seu humanitatis, secundum substantiam sup- ponitur actioni unitivae, quia substantia ipsa supponitur unioni, ita actio conversiva, quae est ad substantiam corporis et sanguinis , distincta est ab actione, qua fit unio eorum in sacramento; nam etiam hic subslantia suppo- nitur unioni, et non necessario ex illa resul- tat, et ideo necessaria est actio specialis, qua haec fiat, seu ponatur; sive talis actio sit eadem cum actione, qua Deus conservat hanc unionem humanitatis in ccelo, iterum posita in sacramento, sive sit alia distincta, quod ad praesentem quaestionem nihil refert, et in- certum est. Atque eodem modo est incertum, an haec actio, qua fit unio in sacramento, sit hic per efficientiam verborum, annon ; utrum- que enim est possibiie, et neutrum colligi potest ex priucipiis certis. Quamvis juxta priorem modum respondendi supra positum probabile sit, fieri a solo Deo, quia est per meram concomitantiam valde extrinsecam ; juxta posteriorem autem modum videtur pro- babile satis. debere fieri per verba, quia est magis intrinseca concomitantia, et saltem se- cundum communem rationem necessaria ad perfectam verborum veritatem, quod expli- candum est ad moclum supra dictum de forma substantiali.
Solutio dubii. — Secundo, potest obiter ex dictis expediri dubium, quod attigit Inno- centius, dicto libro de hoc myster., cap. 19,
LI, SECT. VI. 213
an per communicalionem idiomatum possit dici panis transubstantiari in Verbum, vel Christus consecrari, sicut dicitur manducari, vel in altari offerri ; non enim offertur Chri- stus, nisi quatenus consecratur; per conse- crationem enim offertur; si autem Christus offertur, et consecratur, etiam Verbum ; nam, quod dc Christo dicitur, per communicatio- nem idiomatum dici potest etiam de Deo. Unde in oblatione cruenta, quee facta est in cruce, sicut oblatus est Christus, ita et Deus, et Verbum ; ergo similiter in hac incruenta ; nam ex parte rei oblatae non est minus digna et infinita , quam illa ; sicut ergo ibi Deus mortuus est, ita hic est consecratus, et man- ducatus; sic Cyrillus, lib. 4 in Joann., c. 18, et lib. 11, cap. 23, dicit, in Eucharistia nos suscipere Filium Dei; et Theodoretus, dial. 2, citans Ignatium, et explicans canon. 11 Con- cilii Ephesini , dicit nos suscipere carnem Verbi, seu potius carnem Verbum. Et eodem fere modo loquitur Theophylactus, Joan. 6, et Hilarius, lib. 8 de Trinit. Et hinc ulterius sequi videtur, concedendum esse , panem transubstantiari in Verbum, quia consecrari dicitur aliquid, aut tanquam terminus a quo; et hoc modo non dicitur de Christo, nec de Verbo, sed de pane, aut vino; aut tanquam terminus ad quem ; ergo non potest, nisi hoc modo, dici de Verbo ; ergo si Verbum conse- cratur, est terminus in quem transit panis. In contrarium vero est, quia per hanc actio- nem transubstantiativam revera non fit Ver- bum, nec talis actio ullo modo terminatur in ipsum ; non ergo potest proprie panis dici converti in Verbum. Item panis solum dici- tur converti in id, quod hic fit ex vi ver- borum; sed Verbum non fit hic ex vi verbo- rum : ergo. Praeterea, ratione partis proprie et in rigore non est communicatio idiomatum; et ideo non dicitur Verbum esse caput, aut sanguis; sed hic corpus significatur per mo- dum partis, ut dictum est : ergo. Tandem licet anima Christi fuerit creata, et in eodem instanti assumpta , non tamen dicitur Ver- bum creari, vel quia anima est pars, vel quia illa creatio non attingit unionem, sed ad illam praesupponitur ; ergo similiter in praesente. In hoc dubio Marsilius in 4, quaest. 8, art. 2, censet illas locutiones non esse admittendas ; ego tamen nullum inconveniens in eis re- perio; sed videntur a Patribus usitatae, et consentaneae principiis positis in materia de incarnatione ; sicut enim Deus dicitur con- ceptus ex Virgine, quia corpus, seu humani-
QILEST. LXXVI, ART. III.
tas, eodem instanti, quo ex Virgine procreata
fuerant, assumpta sunt a Verbo divino, quan-
quam actione distincta , ita dici potest Ver-
bum in hoc sacramento consecrari, quia caro
Christi, quaa hic conficitur, non terminat ac-
tionem verborum, ut in se subsistens, sed
in Verbo; nam in eodem instanti, in quo in-
cipit esse sub speciebus, incipit esse unita
Verbo. Patet consequentia a paritate rationis,
quia utraque est actio substantialis, quae per
se lendit ad rem subsistentem , et ideo illam
proprie denominat, praesertim, quia nihil in-
cludit repugnans Verbo divino secundum se,
sicut creatio; eo vel maxime, quod licet ex vi
verborum non significetur totus Christus, ta-
men de facto semper totus Christus constitui-
tur sub speciebus per actionem verborum; et
ideo recte dicitur consecrari, quia hoc nihil
aliud est, quam per actiones verborum in sa-
cramento constitui ; quod autem de Christo
simpliciter dicitur, potest etiam dici de Verbo.
Atque hoc certius et notius est de illis deno-
minationibus, quee supponunt consecrationem
jam factam, ul sunt manducari, moveri, etc.
- Tertio ex dictis constat, quid sit dicen-
dum de divinitate, prout significat proprie
naturam divinam ratione distinctam a Verbo.
Dicendum est enim, esse speciali modo in hoc
sacramento, ut est certum ex definitione Con-
cilii Tridentini dicentis, divinitatem hic esse
ratione admirabilis unionis inler ipsam, et
humanitatem. Nam, licet dixerimus, sub di-
vinitate Verbum comprehendi, non exclu-
denda est, neque excludi potest ipsa natura,
quee propriissime divinitatis voce significa-
tur. Et ex re ipsa sumitur clara ratio, quia
Verbum divinum intime et essentialiter in-
cludit divinitatem. Item, quia Christus dici-
tur subsistens in duplici natura, divina, et
humana. Item, quia licet per unionem hypo-
staticam proxime divina natura unita sit
substantiae divinae, hinc tamen simul ac ne-
cessario effectum est, ut duae naturse unitae
sint in una subsistentia Verbi; non ergo po-
test hic esse totus Christus, et Verbum, ra-
tio^e unionis, quin sit etiam ipsa divinitas.
Unde etiam concluditur, non esse hic ex vi
verborum, sed per concomitantiam media-
tam secundum rationem , ad eum modum,
quo unio hypostatica dicitur terminata imme-
diate ad subsistentiam relativam, et conse-
quenter ad naturam absolutam ; sic enim
concomitantia , quae in hac unione fundatur,
proxime et immediate est respectu Verbi ,
consequenter vero, respectu divinae naturee.
- Pater et Spiritus Sanctus sunt per concomitantiam in Eucharistia, sed non sicut Verbum. — Quarto et ultimo constat ex dic- tis, quid dicendum sit de Patre et Spiritu Sancto, an, scilicet, speciali titulo et ratione adsint in hoc sacramento ; hoc enim dubium expediendum est ex alio principio posito in 1 tomo, tractatu de lncarnatione, videlicet, quamvis unio hypostatica nullo modo lermi- nata sit ad Patrem , vel Spiritum Sanctum, nihilominus ratione illius effectum esse, ut Pater et Spiritus Sanctus speciali modo, ac tituio sint in Christi humanitate, vel quia in ea singulariter operantur, vel quia necessario ibi adsunt, ubi adest divinitas; cum ergoprse- sens concomitantia tota fundetur in hyposta- tica unione, praedicto modo et ratione extendi potest ad has personas, et nulla alia via. Unde nec verba habent ullam vim, ut speciali modo hic eas constituant, nec per sacramentales species significantur, nec ab actionibus sa- cramentalibus denominantur ; non enim Pater offertuf, aut Spiritus Sanctus manducatur, quia hae personee non sunt unitae humanitati per modum suppositi,licet propter naturalem connexionem , quam habent cum persona Verbi, mediante divina natura, necessario sint ubi est illa, non tamen terminando eam- dem unionem, in qua preedictse denominatio- nes fundantur. Quocirca, licet Pater et Spiri- tus Sanctus ob rationem superius factam dici possint esse hic per concomitantiam , aliter tamen, quam Verbum et divinitas ; nam Ver- bum est immediate tanquam proprium sup- positum humanitatis ; divinitas vero secun- dum rationem quidem mediate, secundum rem autem immediale, quia est idem cum Verbo, et in illo vere est humanitati unita ; Paler autem et Spiritus Sanctus omnino me- diate, etiam secundum rem ; realiter enim distinguuntur a Verbo, et ideo cum humani- tate non habent unionem realem, sed solum intimam preesentiam, ratione jam dicta.
ARTICULUS III.
Utrurn sit totus Christus sub qualibet parte specierum panis vel vini (4, dist. 10, art 3, quaest. 3, et dist. 12, qusest. 1, art. 3, queest. 2, ad 3; et 4 cont., c. 67. Et Quodl. 4, art. 8, corp., fin.).
1 . Acl tertium sic proceditur. Videtur, quod non sit totus Christus sub gualibet parte spe- cierumpanis vel vini. Species enim illx clividi possunt in infinitum. Si ergo Christus totus est sub qualibet parte specierum prsedictarum,
DISPUTAT.
sequeretur, quod infinities esset in hoc sacra- mento, quocl est inconveniens ; nam infinitum repugnat non solum nalurx, sed etiam gratix.
Prxterea, corpus Christi cum sit organi- cum, habet partes determinate distantes; est enim cle ratione organici corporis determinata distantia singularum partium ab invicem, sicut oculi ab oculo, et oculi ab aure. Sed hoc non posset esse, si sub qualibet parte specie- rum esset totus Christus; oporteretenim, quod sub qualibet parte esset quxlibet pars, et ita ubi esset una pars, esset et alia. Non ergo potest esse, quod totus Christus sit sub quali- betparte hostix, vel vini contenti in calice.
Prxterea, corpus Christi semper veram retinet corporis naturam, nec unquam muta- tur in spiritum. Sed de ratione corporis est, ut sit quantitas positionem habens, ut patet in Prxdicamentis (cap. de Qaantitate). Sed ad rationem hujus quantitatis pertinet, quod diversx partes in diversis partibus loci exi- stant. Non ergo potest esse (ut videtur), quod totus Christus sit sub qualibet parte specie- rum.
Sed contra est, quodAugust. clicit in quodam sermone (refertur de Consec, d. \ , c. Singuli) : Singuli accipiunt Christum Dominum, et in singulis portionibus totus est, necper singulas minuitur, sed integrum se prsebet in singulis.
Respondeo dicendum, quod, sicut ex supra dictispatet (art. \ hujusquaest., etart. preec), quia in hoc sacramento substantia corpo- ris Christi est ex vi sacramenti, quantitas autem dimensiva ex vi realis concomitantise, ideo corpus Christi est in hoc sacramento per modum substantix, id est, per modum, quo substantia est sub dimensionibus ; non autem per modum dimensionum, id est, non per mo- dum illum, quo quantitas dimensiva alicujus corporis est sub quantitate dimensiva loci. Manifestum est autem, quod natura substantise tota est sub qualibet parte dimensionum, sub quibus continetur, sicut sub qualibet parte aeris est tota natura aeris, et sub qualibet parte panis est tota natura panis. Et hoc in- differenter, sive sint dimensiones actu divisx (sicut cum aer dividitur, vel panis secatur), vel etiamsi sint actu indivkx, divisibiles vero potentia. Et ideo manifestum est, quocl totus Christus est sub qualibet parte specierum panis, etiam hostia integra manente, et non solum, cum frangitur, sicut quidam dicunt, ponentes exemplum de imagine quse apparet in speculo, quse apparet una in speculo integro, in speculo autem fracto apparent singulse in
LII, SECT. I. 215
in singulis partibus. Quod quidem non est omnino simile, quia multiplicatio hujusmodi imaginum accidit in speculo fracto propter diversas reflexiones ad diversas partes spe- culi; hic autemnon est nisi una consecratio , propter quam corpus Christi est in hoc sacra- mento.
Ad \ ergo dicendum, quod numerus sequitur divisionem. Et ideo, quamdiu quantitas manet indivisa actu, neque substantia alicujus rei est pluries sub dimensionibus propriis, neque cor- pus Christi sub dimensionibus panis, et per consequens, neque infinities, sed toties in quot partes dividitur.
Ad 2 dicendum, quod illa determinata dis- tantia partium in corpore organico fundatur super quantitate dimensiva ipsius; ipsa autem natura substantise prsecedit etiam quantita- tem dimensivam,. Et ideo, quia conversio sub- stantise panis directe terminatur ad substan- tiam corporis Christi, secundum cujus moclum proprie et directe est in hoc sacramento corpus Christi, talis distantia partium est quidem in ipso corpore Christi vero, sed non secundum hanc distantiam comparatur ad hoc sacra- mentum, sed secundum modum suse substantise, sicut dictum est (in corp. art.).
Ad 3 dicendum, quod ratio illa procedit de natura corporis, quam habet secundum quan- titatem dimensivam. Dictum est autem (in corp., et art. \ hujus qusest.), quod corpus Christi comparatur ad hoc sacramentum, non ratione quantitatis dimensivse, sed ratione suse substantiee, sicut dictum est (in corp. art.).
De materia hujus articuli multa dicta sunt in superioribus , disp. 48, ubi preecipue trac- tavimus omnia , quse in solutionibus argu- mentorum tangit D. Thom . ; ceetera expone- mus disputat. sequente.
DISPUTATIO LII.
DE HIS QILE SUNT SUB SINGULIS PARTIBUS SPECIERUM PAINIS ET VINI.
Disputat. 14 de Eucharistia. — Diximus, totum Christum esse sub singulis speciebus panis et vini; quia vero ipste species extensee sunt, partes habent; ideo necesse est, ut de ipsis etiam dicamus; quia vero hee partes specierum esse possunt, vel divisse, ut sunt partes hostise post fractionem, vel continuee, ut ante fractionem, quando aliquo indivisi- bili termino copulantur, ideo dicemus prius
QUiEST. LXXVI, ART. III.
de partibus divisis, quia in eis res est clara ; deinde de continuis; ac tandem de ipsis indi- visibilibus terminis quantitatis.
SECTIO I.
An totus Christus sit sub singulis partibus specierum , post earum divisionem.
1 . Heec queestio videri potest superflua, suppositis his quee in preecedente disputa- tione dicta sunt; ostendimus enim , totum Christum esse sub singulis speciebus sacra- mentalibus panis, et vini ; quod de singulis individuis harum specierum necessario intel- ligendum est, quia nec Christus esse potest sub speciebus in communi seu abstracte sumptis; neque est major ratio de uno earum individuo, quam de alio; est ergo sub omni- bus; sed hoc ipso, quod partes specierum sunt actu divisee, jam non sunt partes; sed tot sunt individua, quot per divisionem re- sultant; ergo nullus est locus queestioni pro- positee ; constat enim ex superiori resolulione ita debere esse Christum sub his partibus di- visis, quemadmodum est sub singulis indivi- duis specierum sacramentalium.
Ut ergo qusestionis ratio et difficullas aperiatur, advertendum est, tribus modis accidere posse, species sacramentales panis et vini esse actu divisas : primo ante conse- crationem et in consecratione ipsa , ita ut distinctis etiam consecrationibus, seu verbo- rum prolationibus consecratee fuerint, quo- modo sunt distinctee duee hostiee in distinctis sacrificiis consecratee, et de his potissimum intelligitur doctrina tradita in preecedente disputatione, et de eis maxime procedit ratio dubitandi hic facta. Et accedit alia, quod per quamlibet formam totum Chrisli corpus, vel sanguis indicatur.
Secundo modo contingit, species esse actu divisas ante consecrationem, atque etiam dum consecrantur, in ipsa tamen consecra- tione unica forma consecrari, ut quando sa- cerdos unica verborum prolatione plures hostias, vel plures calices consecrat; et de his potest jam esse nonnulla major dubitandi ratio, quia in hoc casu magis videntur hee species partes unius sacramenti, quam in priori; nam licet, ea consideratione , qua in superioribus dicebamus totum Eucharistiee sacramentum esse unum tantum, possunt queelibet hostiee actu divisee, et seorsim con- secratee, dici partes unius sacramenti, tamen
secundum se singulee species illarum sunt in- tegree et totales, quantum in preesenti mate- ria esse possunt ; at vero in hoc posteriori casu magis videntur partes unius sacramenti, quia unica forma informantur. Unde etiam fit, ut per eam formam semel tantum indice- tur, seu significetur lotus Christus, ut sub illis omnibus speciebus contentus; et ideo major esse potest dubitandi ratio, an sub omnibus illis speciebus simul sumptis totus Christus simul actu contineatur, vel toties, quot sunt species actu divisee. Nihilominus in hoc etiam casu certissima est resolutio superius tradita, totum scilicet Christum esse sub hujusmodi speciebus singulis, ut a fortiori constabit ex his, quee in tertio puncto dice- mus. Et declaratur breviter, quia sub singu- lis speciebus actu divisis est aliquid corporis Christi ; ergo est totus Christus. Antecedens constat, quia illee omnes species manent con- secratee, ut de fide constat ex usu Ecclesiee, et ex facto Christi, quia unica verborum prolatione totum consecravit panem, quem discipulis distribuit, et ut supra diximus, prius panem ipsum in frusta divisit, vel si prius consecravit, et postea divisit, a fortiori idem inferri potest, ut jam dicam; ergo sub omnibus illis speciebus sic consecratis non manet substantia panis, sed corpus Christi. Consequentia vero probatur, tum ex dictis de preesentia sacramentali corporis Christi, quee natura sua, ita est indivisibilis, ut ibi totum constituat, ubi partem; tum ex dictis de concomitantia , quia non potest corpus Christi esse in frusta divisum, saltem propter incorruptibilitatem suam, et realem partium unionem; tum denique quia non est major ratio cur una pars corporis sit sub his specie- bus, quam alia; est ergo totum corpus sub singulis. Neque contra hoc obstat ratio du- bitandi posita, lum quia licet hujusmodi hos- tiee, seu species distinctee' per eamdem for- mam consecrentur, tamen quatenus disconti- nuee sunt, et panis sub eis existens erat quoddam totum, dici possunt integra queedam individua specierum sacramentalium, saltem physice, et ideo necesse est, sub illis totum Christum contineri ; tum etiam quia licet ve- rum sit, illas esse partes unius sacramenti, hoc ipsum est, quod contendimus, adesse totum Christum in partibus actu divisis. Ne- que etiam refert, quod per unicam formam semel tantum in tota materia totus Christus designari videatur, quia ex vi lalis formee manent singulee hostiee consecratee, et ideo
DISPUTAT.
de singulis lota forma verificatur, quia per totam illam, et per efficientiam ejus conse- crantur. Unde fit, ut pronomen, hoc, quam- yis totam illam materiam demonstret per modum unius cibi, tamen ex Christi institu- tione et debita ministri intentione non solum designet totam collectionem, sed etiam quam- libet partem ejus; ita ut illa sit veluti indivi- sibilis forma, tota in toto, et tota in singulis partibus suo modo existens, et veritatem ha- bens, ut magis ex sequentibus patebit.
- Divisa hostia post consecrationem, in singulis partibus manet Christus. — Tertio modo contingit, species esse aclu divisas so- lum post consecratitinem, ut quando una hos- tia continua, vel unus calix prius consecra- tur, et postea frangitur seu distribuitur in plures; et tunc adhuc videtur esse major du- bitandi ratio, quia illse species ex vi prioris consecrationis non fuerunt species totales et integrse, et ideo ex principiis positis disputa- tione prascedente non satis vicletur colligi in singulis earum esse totum Christum. Nihilo- minus de fide etiam certum est, sub singulis partibus hujusmodi totum Christum contineri. Hoc enim sensu definit hanc veritatem Conc. Trident., sess. 13, can. 3, dicens, sub una- quaque specie, et sub singulis cujusque spe- ciei partibus, separatione facta, totum Chri- stum contineri; quod prius docuerat Concil. Florent. in decreto Eugenii, et habetur etiam in c. Singulis, quod hic citat D. Thom. in ar- gumento Sed conlra , ex x\ugustino ; est autem Ambrosii, velHieronymi, vel incerti auctoris, ut in decreto Gregoriano notatur. Ubi alia decreta referuntur, cap. Qui manducat, cap. Ubi pars, ubi HilariusP. dicit, figuram hujus mysterii praecessisse in manna, cle quo dici- tur : Qui plus collegerat, non habuit amplius, neque qui minus paraverat, habuit minus;non enim est quantitas visibilis in hoc xstimanda mysterio, sed virtus sacramenti spiritualis. Unde Basilius in epist. ad Ctesaream Patri- tiam : Idem est, inquit, virtute, sive unam partem quis accipiat, sive plures; et Eusebius Emiss., hom. 5 de Pasch. : Eucharistise sanctse perceptio non in quantitate, sed in vir- tute consistit; nam corpus, sacerdote dispen- sanle, tantum est in exiguo, quantum esse constat in toto ; et alia congerit Canisius in Catechismo, tit. de Euchar., § 8. Ratio vero est, quia post hujusmodi divisionem et sepa- rationem factam, aut Christus desinit omnino esse sub illis partibus divisis, aut pars c%- poris ejus sub una specie, et pars sub alia,
LII, SECT. I. 217
aut lotus Christus sub singulis; primum et secunclum dici non possunt; ergo necessario dicendum est tertium. Probatur prima pars minoris, primo ex facto Christi juxta proba- bilem opinionem asserentem, prius conse- crasse, postea fregisse; quod saitem in spe- ciebus calicis videtur omnino certum; non enim duodecim calices consecravit, nec in eodem calice toties consecrationem repetivit, sed unica consecratione eam quantitatem vini in uno calice consecravit, quse omnibus suffi- ceret, quibus propterea dixit, Accipite et di- vidite inter vos; singuli ergo sumendo par- tem specieruma reliquis partibus dividebant, et tamen verum Christi sanguinem sumebant; ergo per divisionem non amittunt species consecrationem, sed sub eis divisi corpus et sanguis Christi manent. Hoc etiam confirmat usus Ecclesice, nam in primis in Missa frangi- tur hostia, et nihilominus post fractionem quselibet pars consecrata manet, alioqui sa- cerdos postea non acciperet corpus Christi ; similiter, solet frangi ad communicandos fkleles; reliquiee etiam, seu minimse particu- lee, quse interdum ab hostia consecrata ca- dunt et separantur, magna veneratione ser- vantur, tanquam Christi corpus continentes. De qua re multa in superioribus ex antiqua traditione adduximus. Ratio denique est, quia dum consecratur hostia integra, omnes ejus partes etiam consecrantur; neque enim pos- set consecrari totum, non consecratis parti- bus integrantibus ipsum, ut per se constal; sed per solam divisionem non amittunt par- tes consecrationem , tum quia si in initio ipsius consecrationis divisio jam facta fuisset, non impediret, quominus fieret omnium illa- rum consecratio ; ergo nec postea impedirepo- test, quominus conservetur; tum etiam quia si sub illis accidentibus esset substantia panis, iicet fieret divisio, sub singulis partibus divi- sis conservaretur panis substantia; ergo etiam conservatur corpus Christi. Patet consequen- tia ex quodam principio supra posito, et pro- bato disput. 46, tamdiu corpus Christi sub speciebus consecratis manere, quamdiu sub eisdem naturaliter posset substantia panis conservari. Altera autem pars minoris facile probari potest ex dictis in secundo puncto, quia nec corpus Christi potest esse in partes divisum, neque etiam posset reddi ratio, ob quam magis una pars esset sub una parte speciei, quam alia, quod evidentius constabit ex sectione sequente; hoc enim pendet ex his quEe ibi dicemus ; ita enim manet Christus in
218 QU,EST. LXXVI, ART. 111.
parlibus divisis specierum, sicut antea erat in eisdem conjunctis.
- Dubium. — Mojor. — Solum potest hic oriri dubium, si pars aliqua specierum tam minima separaretur, ut sub ea non posset naturaliter substantia panis et vini conser- vari. Quae res pendet ex alia philosophica queestione, an hujusmodi entia naturalia ho- mogenea terminentur ad minimum ; nam sup- posita opinione hoc affirmante, recte dicitur consequenter sub tali particula non manere Christi corpus; neque hoc repugnat superius dictis, quia illa particula proprie non esset pars specierum panis; supponendo autem, ut fortasse verius est, non dari terminum mi- nimum in hujusmodi rebus, Major in 4, d. 1 1 , queest. 3, adhuc docet posse separari tam minimam particulam specierum, ut sub ea non possit conservari corpus Christi, quamvis posset conservari substantia panis; ut ,v. gr., si tam sit minima, ut nullo sensu percipi pos- sit. Sed hsec sententia est falsa, et preeter generalem doctrinam fidei, seu qusedam ex- ceptio ejus sine fundamento; nam illud de perceptione sensus, est valde per accidens; nam satis est, quod illa res sit per se et na- tura sua sensibilis,ut dictum est supra, disp. 43, sect. 7.
SECTIO II.
Utrum sit totus Christus sub singulis partibus inter se continuis.
1 . Prima sententia. — Secunda sententia. — Impugnatur hsec sententia quatenus a pri- ma differt. — Prima opinio est, in una hostia integra semel tantum esse totum Christum, et partibus hostise non totum corpus, sed partes ejus respondere. Tribuitur Altisiodorensi, lib. 4 Sum., tract. 5, cap. 4, sed excusari posset, quia solum dicit, ante fractionem per se esse Christum in loto, et non in partibus, post fractionem vero per se etiam esse sub singulis partibus divisis. Hanc vero opinio- nem plane supponit Albertus in 4, dist. 13, art. 14; non enim probal, ante divisionem, non esse totum Christum sub singulis parti- bus specierum, sed id potius supponit; et ra- tionem inquirit cur post divisionem sit totus in singulis partibus; et non affert aliam ratio- nem, nisi quia ante divisionem solum signifi- catur Christus per species continuas per mo- dum unius cibi, et ideo semel tantum est sub illis ; post divisionem vero significatur, ut plures cibi, et ideo oportet, ut pluries
etiam sit sub talibus speciebus. Confirmari hoc potest, quia hoc satis est ad veritatem formee, et ad omnem doctrinam fidei; non enim sine causa Concilia supra citata addunt illam particulam , separatione facta , et alio- qui hoc modo fit hoc mysterium facilius , et intelligibilius, quia non cogimur dicere corpus quantum esse totum in toto, et totum in qua- libet parte, absque ulla extensione in ordine ad locum, quod in hoc mysterio est difficilli- mum intellectu. Secunda sententia est, ante divisionem esse Christum in toto, et totum in singulis partibus, quse tantam habent quan- titatem, utsi separarentur a toto, posset in eis conservari substantia panis, in illis vero partibus minimis semel tantum esse Christum totum in toto, et partem in parte minore mi- nima separabili. Tribuitur Alex. Alens., 4 part., qusest. 40, memb. 3, art. 5; et Bonav. in 4, d. 10, art. 1, qusest. 1; Gabr., lect. 80 in can., dub. 4, in fine; qui dicunt. totum Christi corpus non esse infinities in hoc sa- cramento, sed in aliquo numero finito, quia minima, ex quibus constal tota hostia, sunt in aliquo numero finito. Et ita hsec opinio, in eo, in quo cum praecedente convenit, habet idem fundamentum, nam excusat prsedictum inconveniens, et non admittit corpus absolute esse totum in toto, et in qualibet parte; neque quod sit omnino inextensum in loco. Quoad id vero, in quo heec sententia differt a preece- dente, fundari. potest, quia in ea parte, sub qua totus Christus potest post separationem conservari,est etiam totusante separationem, quia separatio non mutat consecrationem, ut dicemus; sed potest lotus conservari in parte minima separata : ergo. Et hinc etiam potest altera pars probari, quia sub ea parte, sub qua non potest totus Christus conservari post separationem, neque etiam est totus ante se- parationem, propter eamdem rationem. Et prseterea, quia ibi non potest esse substantia panis per modum totius; ergo neque etiam est, cur ibi sit totus Christus. Sed haec sen- tentia in eo, in quo a preecedenti differt, sup- ponit falsam philosophicam sententiam de minimo naturali in homogeneis; et adhuc illa supposita, non est verisimilis, tum quia illa minima possunt infinitis modis designari, prsesertim in pane et vino, quse homogenea sunt, quia illa minima inter se communicant in partibus, quse omnes sunt ejusdem ratio- nis. Unde non potest assignari ratio, cur to- lus Christus sit potius in hoc minimo, quam in illo, seu in tot minimis designatis ho
DISPUTAT. Lll, SECT. II.
modo, potius quam in alio; tum maxime quia quando dividitur hostia , possunt dividi illa minima, quia pars minima conservari polest aliis unita ; imo semper necesse est, ut ali- quod minimum clividatur secundum aliquam designationem. Finge etiam hostiam constare tribus aut quinque minimis, et dividi postea in partes eequales; conservatur ergo postea corpus Christi in tota illa quantitate ex mini- mo et dimidio constante, quia in tota illa substantia panis conservaretur; si ergo in uno minimo est semel totum Christi corpus, quo- modo erit sub alia dimidia parte miniuii? Itaque hsec posterior opinio incidit in omnes difficultatespriorisopinionis,etaugetpra3terea multas, quibus satisfacere non potest; nam contingere sa?pe potest, ut fractio hostire fiat dividendo illa minima, in quibus juxta hanc opinionem corpus Christi est totum in toto, et pars in parte; quare necesse erit, aut post di- visionem Christi corpus secundum aliquam partem esse sub aliqua parte specierum abs- que integritate et conjunctione aliarum par- tium suarum, vel certe ralione divisionis mu- tare totum modum existendi, quem in illis minimis habebat; et adhuc hoc non satis erit, quotiescumque hostia , qua? manet integra , non constat prtecise ex tot minimis, sed prae- terea includit aliquam quantitatem minorem minima, quia dici non poterit, quomodo in illa sit corpus Christi. Supposita ergo aliqua extensione corporis Christi sub speciebus consecratis, minus verisimiliter loquitur heec sententia, quam preecedens.
- Christus in quibuslibet partibus hostise consecratx, quantumvis exiguis, totusexisiit. — Dicendum vero est, ante divisionem spe- cierum sacramentalium totum Christum esse in tota quantitate et totum sub singulis par- tibus quantumvis minimis, et ejusdem quan- titatis. Hsec est sententia communis Theolo- gorum ; tenet D. Thom. hic; Scotus, Richard., Palud., Major, et alii in 4, dist. 10; Marsil., qua?st. 7, art. 1 ; Henric, Quodlib. 1, quaest. 5; iEgid., Quodlib. 1, queest. 4; Herveeus, Quodlib. 1, art. 3; Gab., lect. 43 in can.; et idem sentit Hugo Vict., lib. 2 de Sacram., part. 8, cap. 11; Innoc, lib. 4 de hoc myst., c 8. Favet Concil. Trident., nam licet can. 3 addat particulam illam, separatione facta, lamen cap. 3, ubi eamdem tradit doctrinam, illam omittit, simpliciterque dicit : Totus et integer Christus sub panis specie , et sub qualibet ipsius speciei parte , totus item sub vini specie, et sub ejus partibus existit. Fa-
vent denique varia decrela citata ex dist. i, de Consec, in quibus haec verilas absolute, et sine praedicta limitatione docetur ; et pra3- sertim prsedictum cap. Ubi pars; ibi enim ge- neratim dicitur, totum Chrisli corpus adesse ubi est pars ejus; sed ante divisionem sub qualibet parte specierum est aliqua pars cor- poris Christi; ergo ibidem est totum Christi corpus.
- Rationes autem hujus veritatis varias traduntur. Prima polest sumi ex dictis supra, disput. 48, quia Christum existere hoc modo in sacramento, non est impossibile, ut ibi ostensum est, quia extensio in ordine ad lo- cum est omnino extra rationem quantitatis, posterior illa, alque adeo separabilis ab illa; de quo late Scot., dist. 10, quasst. 1, ubi va- rias rationes congerit, qua3 hoc, ad summum, suadent; non tamen hoc sufficit ad inferen- dum quod intendimus, quia etiam fuit possi- bilis alius modus,quemprimasententia docet, ut ex dictis in eadem disputatione constare potest. Et icleo addenclurn ulterius est, hoc non solum esse possibile, sed etiam decentius magisque consentaneum principiis fidei. Hoc autem probatur, quia alias Christus esset ex- tensus in ordine ad locum sub minori, et ho- mogenea quantitate; hoc autem fieri non po- tuit conveniente, ac decente modo : ergo. Sequela per se constat ex declaratione alia- rum opinionum, quia nihil aliud est esse ex- tensum in ordine ad locum , quam habere to- tam quantitatem in tota quantitate loci, et partem in parte; minor vero probatur, quia, si magna quantitas corporis est sub minima quantitate specierum, necesse est, quod ali- qua3 partes corporis Christi sint per conden- sationem aut penetrationem ad eumdem lo- cum redacta?, licet alias inter se loco distent, quia alias impossibile esset, majorem quanli- tatem in minimo spatio collocari, secl solum in adaequato, quod natura sua nata est occu- pare; non enim alia de causa illud naturali- ter occupat, nisi quia tot partibus a?qualibus constat, et qua?libet earum nata est occupare tantum locum distinctum a loco alterius; si ergo totum hoc integre servatur, impossibile est grande corpus acl minus spatium reduci ; necesse est ergo, ut partes aliqua? illius cor- poris, vel condensentur, vel in eodem spatio penetrentur. Primum autem horum, scilicet, condensatio, repugnat incorruptibilitati cor- poris Christi, et naturali dispositioni ejus; se- cundum autem etiam includit imperfectio- nem , nam cogitur contraria opinio admittere
220 QUjEST
id, quod vitare intendebat, nimirum, quod partes corporis quanti inter se loco non dis- tent; et alioqui hoc ipsum fieri dicit modo maxime materiali, et imperfecto. Atque idem argumentum fieri potest, si ponamus, fieri consecrationem unius panis majoris quanti- tatis, quam sit corpus Ghristi; ut enim corpus Christi totam illam quantitatem occupet per unam tantum prsesentiam extensam , necesse est, aut corpus ipsum Christi rarefieri in se, aut aliquas partes ejus constitui in pluribus locis partialibus, et sibi adsequatis ; aliter enim concipi non potest. Accedit, quod cum species panis sint homogenese, et nullam ha- beant determinatam figuram, sed possint esse, vel circulares, vel angulares, etc, cor- pus autem Christi sit heterogeneum, et de- terminatse figurse, fieri non potest, secundum commensurationem et extensionem localem adsequate sibi respondeant, nisi corpus Chri- sti, seu aliquse partes ejus in se mutentur, et indecente modo constituantur, ut possit to- tum ad figuram circularem adaequate redigi, aut ut possit plures angulos panis implere, et alia hujusmodi. Possunt etiam hic afferri in- commoda supra illata de variis positionibus corporis physici in ordine ad locum, et de si- tibus indecentibus, etc. Denique si hoc dica- tur, nulla potest reddi ratio, cur una pars corporis Christisit potius in hac parte specie- rum, quam in alia, aut cur partes qusedam corporis inter se penetrentur, et non alise, sed totum revocandum erit ad Christi bene- placitum.
- Secunda ratio principalis sumi potest ex dictis sectione praecedente, nam post divi- sionem Christus totus est in singulis parti- bus; ergo ita erat ante divisionem; sed licet divisio procedat in infinitum, semper totus Christus erit in quibuscumque partibus divi- sis; ergoetiam ante divisionem totus Christus est in singulis partibus , quse in infinitum di- vidi possunt; probatur utraque consequentia, quiasola separationonmutat consecrationem, nec constituit corpus Christi , vel aliquam partem ejus, ubi antea non erat. Atque idem argumentum e contrario fieri potest de conti- nuitate ; nam contingit , duas species conse- cratas in duplici calice, in uno conjungi et copulari ; prius autem erat totus Christus in singulis illis speciebus; ergo et postea ; nam propter solam continuationem non amittit Christus prsesentiam, quam antea habebat, nec mutat illam. Respondere quis potest, se- parationem esse conditionem sine qua non,
LXXVI, ART. III.
ut Christus habeat repetitam prsesentiam spe- ciebus. Sed hoc est mere gratis et volunlarie dictum; nulla enim ratio hujus necessitatis afferri potest. Quod prseterea in hunc modum declaratur : nam sumpta hostia integra, po- test sacerdos solam dimidiam ejus partem consecrare, ut supra dictum est; tunc ergo esset totus Christus sub illa dimidia parte; ergo, ut sit totus Christus in aliqua parte hostia?, non oportet, ut sit actu divisa. Rursus posset ibidem idem sacerdos alteram partem denuo consecrare; ergo etiam in illa esset totum corpus Christi, quia hoc etiam exigit veritas formse; esset ergo totus Christus in singulis iliarum partium, quamvis continuis. Idemque argumentum de quibuscumque aliis partibus fieri potest, quia quod per plures consecrationes intelligitur fieri posse circa eamdem materiam continuam , intelligendum est fieri posse per unam, quia tam efficax est una forma cadens in totam aliquam mate- riam, sicut plures, in pluribus hostiis divisis, quee tam efficaciter et integre una forma con- secrantur, sicut multis, ut ex dictis in prasce- dente sectione constat.
- Unde adjungi potest tertia ratio, fundata in vero sensu verborum formse, et ex modo conversionis , quse ex efficacia eorum fit ex pane et vino, quse est materia remota in se homogenea, et ejusdem rationis in omnibus suis partibus. Verba enim seque cadunt in totam hanc materiam, et in quamlibet par- tem ejus, et vi sua convertunt illam in cor- pus Christi; ergo seque convertunt illam to- tam, et quamlibetpartem ejus in totum corpus Christi ; ergo est totum corpus Christi in tota illa materia, et in qualibet parle ejus. Major declaratur, nam quando profero, Hoc est cor- pus, etc, per illud pronomen seque designo totam hanc quanlitatem panis, ut continen- tem corpus Christi, nec magis designo unani partem, ut continentem caput, quam pedes; et sic de cseteris partibus; hoc ergo appello, indifferenter designare totum et partes. Hinc autem probatur prima consequentia (csetera enim omnia clara sunt) : primo, quia non est major ratio, cur una pars substantise panis convertatur in hanc partem corporis Christi potius, quam in aliam, v. gr., in caput po- tius, quam in pedes, etc Neque hoc potest ex intentione ministri determinari , ut per se manifestum est; absurdum est autem expec- tare semper, ut a Deo determinetur, cum effectus sacramentorum ex institutione certi debeant esse et definiti. Secundo, quia sacra-
DISPUTAT. L
mentorum effectus significationi respondent, ac proporlionati sunt; species autem sacra- mentales significant Ghristum , quem conli- nent; etquaelibet pars specierum indifferenter significat quamlibet partem corporis Christi, seu Christum ipsum, qui est panis vitfe; ergo inclifferenter continent quamlibet partem, vel potius totum corpus Christi. Atque idem ar- gumentum fieri potest ex parte formae, ut dicebam; nam illud pronomen Hoc indiffe- renter indicat totam hostiam et partem ejus; sicut qui profert eamclem formam super plures hostias , indifferenter indicat singulas, et earum aggregatum ; sicut ergo, quoad hoc, eadem est ratio de partibus hostise continuis, vel disjunctis, ita etiam quoad hoc, ut Christus sit in toto, et in qualibet parte, tam continua, quam disjuncta.
- Quarto loco addi potest ratio, qua hic D. Thom. usus est; eamque Scotus, Gabriel, Ocham et Aureol. impugnant ; defendunt au- tem Capreol., dist. 10, queest. 2, et ibi Sotus, et Cajet., et Ferrar., 4 contra Gent., cap. 67, ejusque expositionem ex commentario huc remisi, quee ex ratione proxime prsecedente pendet. Est autem hsecsumma rationisD. Th. : In Eucharistia est per se, et ex vi verborum substantia corporis Christi , quantitas vero solum ex reali concomitantia ; ergo totum Christi corpus in hoc sacramento ad eum mo- dum est, quo substantia est sub dimensioni- bus quantitatis, et non acl eum modum, quo dimensiones quantitatis sunt in loco ; sed na- tura substantiae tota est sub tota quantitate, et tota sub qualibet parte suarum dimensio- num; tota enim natura panis est sub qualibet parte specierum panis; ergo totum Christi corpus est ad eumdem modum sub dimensio- nibus panis tam continuis, quam divisis; est ergo totum sub qualibet parte earum. In quo discursu duplex praecipua diffieultas occurrit. Prima est circa illam consequentiam : Sub- stantia est hic ex vi verborum , quantitas per concomitantiam; ergo Christi corpus est hic per modum substantiae, et non per modum quantitatis; haec enim consequentia nec a D. Thom. probatur, nec per se nota est ex parte materiae; et si ad syllogisticam formam revocetur, fundata est in hoc principio, quod, quicquid est in hoc sacramento per concomi- tantiam , non est secundum proprium mo- dum , sed ad modum alterius , quod ex vi verborum est; quod tamen videtur falsum, ut patet inductione, nam Verbum hic est per concomitantiam, et tamen non propterea est
II, SECT. II. 221
ad modum substantioe corporeee; et e con- trario, substantia corporis est ex vi verbo- rum, et tamen non est naturali modo, sed in Verbo. Item anima est per concomitantiam, et nihilominus est secundum modum suum, scilicet spirituali modo. Item ratione patet, quia quantitatem esse per concomitantiam , nihil aliud est, quam naturaliter resultare, seu comitari substantiam corporis Christi, ad quam per se terminatur conversio, quse fit virtute verborum; sed hinc non sequitur, de- bere quantitatem privari suo effectu formali, aut proprietate connaturali, ut patet in simili forma ; nam etiam in ereatione, substantia corporis, vel materia per se terminat creatio- nem, quantitas autem etiam fit ibi per con- comitantiam ; concreatur enim, et resultat ex materia , seu tota substantia corporea . Ac tandem quamvis hic esset quantitas ex vi verborum, ut si consecratio fieret his verbis : Hoc est corpus meum sua quantitate affectum, nihilominus posset corpus Christi esse totum in toto, et totum in qualibet parte, per con- versionem factam virtute talium verborum; non est enim dubium , quin posset esse haec Christi institutio ; imo haec esset magis accom- modata mysterio, et significationi specierum, et ipsius formse; e contrario vero, quamvis quantitas sit per concomitantiam, et transub- stantiatio fiat per eadem verba, per quse nunc fit, potuisset corpus Christi non esse hic to- tum in toto, et in qualibet parte, sed cum aliqua extensione, prout altera opinio affir- mat; illud enim, quamvis de facto ita non sit, tamen non implical contradictionem, sed ex institutione pendet; ergo principium illud, quod quantitas hic sit per concomitantiam , insufficiens est, et impertinens ad inferen- dum, totum Christi corpus esse in qualibet parte.
- Secunda difficultas est circa posteriorem partem rationis D. Thom., de modo existendi substanliae sub dimensionibus ; fit enim tran- situs eequivocus a natura substantiae ad sub- stantiae entitatem , quae valde diversa sunt; sub quantitate enim substantiae materialis, et sub qualibet parte ejus, dici potest esse tota natura, seu essentia talissubstantiae; etadhuc hoc non videtur universaliter verum, sed lan- tum in substantiis homogeneis; sic enimquce- libet pars panis est panis, et pars vini est vinum; et ideo clicitur tota natura talis sub- tantiae esse sub qualibet parte dimensionum; in heterogeneis autem non ita est ; non enim pars quselibet hominis est homo; loquendo
222 QILEST. LXXVI, ART. III.
autem de entitate substantise, etiam in homo- geneis, non ita contingit, quod tota entilas substantiae sit sub qualfbet parte dimensio- num, ut plane constat in pane ; nam licet pars dimensionum ejus corrumpatur, non cor- rumpitur tota substantia panis, quoad entita- tem ejus, quamvis corrumpatur aliquid ejus; non ergo tota enlitas ejus erat sub quali- bet parte dimensionum; neque hic modus existendi est connaturalis aut debitus sub- stantiee, hoc solo, quod substantia est, sed substantia spiritualis hoc habet ex se, quia spiritualis est, et partibus caret; materialis autem, quatenus materialis est, non postulat talem modum existendi, sed potius postulat natura sua, ut non sit tota entitas ejus, ubi est pars ejus; quamvis ad hunc effectum ob- tinendum postulet etiam quantitatem. In prae- sente autem corpus Christi, in quod fit con- versio, non succedit substantise spirituali, sed materiali substantise panis, cujus entitas non tota erat in qualibet parte dimensionum, neque hunc modum existendi natura sua postulabat; ergo licet corpus Christi illi suc- cedat, non erit tota entitas ejus sub qualibet parte dimensionum panis.
- Omitto alia argumenta, quee praedicti discipuli D. Thom. referunt, et solutiones eorum. Et respondeo breviter, rationem D. Thom. non esse sumendam , ut absolute et per se demonstrativam ; in his enim myste- riis, quse ex voluntate, et omnipotentia Dei pendent, hujusmodi rationes petendae non sunt; est ergo convenientissima ratio ad ex- plicandam institutionem , quse facta est, et rationem ejus. Ad hoc ergo sumitur illud principium, quantitalem esse hic per conco- mitantiam, et non ex vi verborum, non quia hoc sit simpliciter necessarium , ut totum Christi corpus sub qualibet parte specierum constituatur, nec quia hoc ex illo necessario consequatur; sed quia, illo supposito, facilius intelligitur, quantitatem accommodari sub- stantia?, et non e converso; et ita facile patet responsio ad priorem difficultatem. Circa posteriorem vero explicare oportet, quid sit, esse per modum substantiee; argumenta enim supponunt, hunc modum esse modum prae- sentiee localis, quem substantia ex natura sua postulat; sed non est hic sensus D. Thom., et ideo difficultas procedit ex falso fundamento. Corpus igitur Christi esse hic per modum substantise, nihil aliud est, quam recipere modum prsesentiee, proportionatum naturee substantiali panis; nam quia corpus Christi
succedit substantiee panis, et natura panis ta- lis est, ut seque sit tota in toto, et tota in qualibet parte suarum dimensionum , ideo recte D. Thom. colligit, totam substantiam cor- poris Christi debere esse sub qualibet parte dimensionum panis, quia substantia Chrisli incipit esse hic ex vi conversionis panis in ipsam, quam verba ita efficiunt, ut absolute indicent totum corpus, et nihil aliud requi- rant, quam panem, ut ex illo Christi corpus efficiant. Nulla est ergo sequivocatio in dis- cursu D. Thom.; non enim estnecesse, ut tota entitas panis sit sub qualibet parte suarum dimensionum, sed solum ut tota natura panis sub illa sit, quia conversio in totum corpus Christi per se non requirit tantam entitatem panis , sed simpliciter panem , quem cum verba reperiant sub qualibet parte dimensio- num, ibi totum Christi corpus constituunt, quod absolute et indifferenter indicant. Igitur (unico verbo) corpus Christi esse per modum substantise est, esse per illum modum, quo natura substantialis preeexistens sub illis di- mensionibus erat. Quod autem Christi corpus hunc modum habeat , colligendum est ex modo conversionis , quem ipsa verba indi- cant; est enim magis consentaneus significa- tioni eorum et ipsius materise, ut in superio- ribus declaratum est. Quod vero quantitas ipsius corporis Christi non impediat talem modum existendi ipsius corporis sub specie- bus panis, sed potius induat et participet illum, optime declarat D. Thom. ex eo, quod verba per se primo, et ex institutione sua ad hoc tendunt, ut substantiam corporis Christi loco substantiee panis, et modo accommodato naturse illius, sub ejus speciebus constituant; quantitatem autem solum concomitanter po- nunt; et ideo, si naturalis, ac proprius modus quantitatis repugnat modo sacramentali , quem verba requirunt in substantia corporis Christi, non debet substantia propter quanti- tatem hoc modo privari, sed potius e cod- trario, naturalis modus quantitatis impediri debet propter substantiam. Quocirca licetne- cessarium non sit, ut id, quod est in hoc sa- cramento per concomitantiam, suo naturali modo privetur, erit tamen hoc necessarium, quando modus connaturalis talis rei puguat cum sacramentali modo , quem verborum forma, seu actio transubstantiandi in suo pri- mario termino requirit; atque hinc explicatur melius fundamentum rationis D. Thomse, ma- gisque declaratur, et expeditur prior diffi- cultas.
DISPUTAT.
Sed quaeres, quam sit certa sentenlia et assertio a nobis confirmata. Bonaventura su- pra solum dicit esse probabiliorem, et utilio- rem ad fidem defendendam. Alensis autem dicit, esse veram et sanam doctrinam; sed hi duo auctores non loquuntur de existentia to- tius corporis Christi in omnibus partibus hostise simpliciter, sed in qualibet parte mi- nima; quo sensu, ut dixi, eorum opinio, non solum non est vera et sana doctrina, sed inter omnes opiniones est minus probabilis. Alii ergo existimanl sententiam a nobis confirma- tam esse de fide, ut Ledesma hic, qusest. 17, art. 3, dub. 4; et Palacius in 4, dist. 10, disput. 1, concl. 1 . Sed argumenta, quee pro- ferunt, vel solum probant de partibus actu divisis, vel ad summum convincunt esse con- clusionem valde conformem principiis fidei. Itaque non existimo, rem esse tam certam, ut contraria sit hseresis; non enim sine causa Concilia Florent. et Trident. in propria et ex- pressa fidei definitione addiderunt illam par- ticulam, separatione facta; sed illam plane addidisse videntur, ut a definitione fidei ab- stinerent, seu, ut definitionem suam limita- rent. Unde non placet etiam, quod Soto dicit, tam certum esse, totum Christum esse sub qualibet parte specierum ante divisionem , sicut post ; nam oppositum colligitur ex prse- dictis Conciliis, et ex antiquis Theologis, qui non censuerunt contrariam sententiam hsere- ticam, post quorum tempora non est expresse damnata , ut hasretica , neque contraria de fide definita ; est ergo conclusio nostra Theo- logice tam certa, ut contraria sit, vel erronea, vel errori proxima, ut hoc probant omnia, quse adduximus, et Concil. Trident. doctrina.
Responsio ad argumenta primse senten- tise. — Ad fundamenta ergo primee sententise respondetur, et in primis ad rationem Al- berti, quod licet per species continuas reprse- sentetur Christus per modum unius cibi, non tamen repraesenlatur ut extensus, sed potius ut indifferenter exislens in toto, et in parti- bus ; neque enim unitas cibi repugnat huic modo prsesentioe ; sicut etiam corporis hu- mani unitas seu continuitas indicat unain ani- mam, non tamen propterea indicat illam, ut extensam ; potest enim esse una , et tota in toto, et tota in qualibet parte. Ad confirma- tionem negatur, illum modum sufficere, aut aptiorem esse ad doctrinam fidei declaran- dath, ut satis a nobis demonstratum est. Ad fundamenta secundse opinionis fere eadem est responsio, prseterquam ad illud inconve-
LII, SECT. II. 223
niens, qtrod corpus Christi esset infinities re- petitum in eadem hostia, ad quod responsum jam est in superioribus, cum D. Thoma in 4, dist. 1 0, qusest. 1 , art. 3, qua3Stiunc. 3, ad 1 , Christum semel esse in actu sub tota quanti- tate specierum; in potentia vero esse infi- nities in singulis partibus ; quod nullum est inconveniens, quia sicut partes continui sunt infinitce, ita possunt esse et partiales prsesen- tise, ut patet etiam in anima, quatenus tota in qualibet parlecorporis existit. Vocaturau- tem hsec infinitas in potentia, non quia Chri- stus totus non sit revera actu praesens singu- lispartibus, sed quia partiales illse prsesentise, licet sint totales ex parte subjecti, sunt par- tiales ex parte spatii, seu quantitatis panis, et actu sunt inter se unitse, unamque inle- gram praesentiam componunt. Et fortasse Alexand., Bonav. et Gabr. in re non dissen- tiunt, sed in modo loquendi. Gabriel conceclit esse Christum in hostia infinities syncatego- rematice ; et alii dicunt prsesentias Christi in hostia tantum esse finitas in potentia, quia per divisionem specierum solum possunt fieri praasentiee in actu plures, usque ad certum numerum finitum, scilicet usque ad tot mi- nima, quot sunt in hostia, quia si ulterius procedat divisio, non conservabitur ibi prae- sentia corporis Christi in minoribus partibus, aut in majori numero preesentiarum; non tamen negant hi auctores, quamdiu illse mi- nores partes sunt in toto, in eis esse totum Christum; et consequenter saltem per desi- gnationem, negare non possunt, quin in illis sit totus Christus infinities in potentia; et hoc satis est ad mysterii veritatem; et in hoc sensu iila opinio Alensis in Theologia non continet errorem, sed solum pendet ex falso philosophico principio de termino quantita- tis , quoad minimum in rebus homogeneis , quod nos non admittimus. Ex quo etiam fa- cile respondetur ad ultimam rationem illius secundse opinionis ; negatur enim esse in pane aliquam partem, sub qua ab aliis divisa non possit substantia panis, et consequenter prse- sentia etiam Christi conservari; tamen hoc etiam dato, negatur consequentia, quia licet illfe partes per se non sufficiant, ut in eis separatis sit totus Christus, vel tota entitas panis, tamen quando sunt in toto, sicut suffi- ciunt, ut in eis sit tota natura seu essentia panis, ita etiam, ut sit in eis totus Christus, quia propter modum conversionis, et propter altiorem modum praesentise, quem habet, non potest esse praesens secundum partem, sed
QILEST. LXXV1, ART. III.
secundum se totum ; sicut in corpore humano est aliqua pars minima, in qua separata non potest anima conservari; tamen, quamdiu illa est in toto, necesse est, ut tota anima in illa sit propter modum entitatis, seu praesentiae, quem habet; sic ergo de corpore Christi phi- losophandum est.
SECTIO III.
Utrum toturn Christi corpus sit in temiinis, seu punctis indivisibilibus specieruni panis.
1 . Prima opinio negat. — Prima sententia negat, quam consequenter tenet Albertus in 4, dist. 13, art. 10; ex auctoribus vero, qui tenent, Christum esse in singulis partibus continuis, tenent hoc Scotus, d. 10, qusest. 9, dist. 11, queest. 4, paulo ante solutiones ar- gumentorum; Richard., dist. 10, art. 6, q. 2; iEgidius, Theorem. 11 et 20 de Eucharist. Duobus autem modis potest heec opinio fun- darietdefendi. Primo, si negentur haec puncta indivisibilia esse aliquid positivum in rerum natura existens, affirmando prseter parlium quantitatem solum addere negationem quam- dam; hoc enim supposito, manifestum est, nec totum Christi corpus, neque aliquid ejus, esse sub hujusmodi punctis; nam Christus solum est, ubi aliquid substantise panis fuit, vel saltem ubi manet aliquid quantitatis pa- nis; si ergo punctum nihil est quantitatis panis, sed potius dicit negationem partium ejus, non erit ibi Christus, sed potius erit etiam negatio corporis Christi. Sed quamvis in hoc discursu quoad illationem recte proce- datur, tamen fundamentum, ut existimo, est in philosophia valde falsum; nam licet ha3c puncta dicantur esse in potentia , et non in actu, ad eum modum, quo partes unitse di- cuntur esse in potentia in continuo, et non in actu, in quibus locutionibus termini illi, in potentia et. in actu, sumuntur in ordine ad actualem divisionem, non in ordine ad actua- lem existentiam, ita ut esse in potentia, non excludat esse in actu in rerum natura, sed ex- cludat esse in actu divisum et separatum a toto; licet ergo puncta hoc modo dicantur esse entia in potentia , quia nec separata sunt a toto, nec naturaliter separari possunt; tamen negari non potest, quin in ipso toto aliquid en- titatis habeant, qua totum ipsum aliquo modo componunt, partes ejus terminando, aut co- pulanclo. Hoc ergo principio supposito, potest aliter citata opinio fundari. Primo, quia vide- tur impossibile, corpus in se extensum, et
magnee molis, cum tota sua organizatione , quantitate et figura in puncto collocari. Se- cundo , quia substantia panis non erat in puncto, cum naturaliter extensa sit; corpus autem Christi solum succedit, ubi substantia panis erat. Tertio, quia alias posset sacerdos solum indivisibile consecrare, ut, v. gr., si intendat consecrare solam ultimam superfi- ciem, quse sensibus immediate objicitur, aut punctum, in quo hostia perfecte sphae- rica tangit planum, et similia, quee videntur absurda. Quarto, quia alias, quoties frangitur hostia, sicut corrumpitur una linea, vel su- perficies continuans, et resultant duse termi- nantes; ita Christi corpus amitteret prsesen- tiam, quam habebat in priori superficie, et acquireret duplicem similem in duabus super- ficiebus ; quod repugnare videtur superius dictis, quia propter solam separationem, nec preesentia mutatur, nec nova fieri potest, nisi per consecrationis verba. Et argumentum si- mile fieri potest, quando e contrario species consecratee, priusdivisae, continuariincipiunt. 2. Totum Christi corpus est in indivisibili- bus, quantitatem terminantibus et continuan- tibus. — Dicendum nihilominus est, totum Christi corpus et sanguinem intrinsece, ac realiter esse in omnibus terminis et punctis specierum sacramentalium, non quidem per se primo et adsequate, sed necessaria qua- dam consecutione. Ita docuit Capreol. in 4, dist. 10, qusesl. 4, art. 3, ad 2 Scoti contra 1 conclus.; et Soto in 4, d. 49, qusest. 4, art. 6, ad argum. Durandi, ubi dicit non licere Theo- logo hoc negare. Et declaratur primo exem- plo Angeli, vel animse, quo D. Thom. et alii auctores in hac materia utuntur, qui proinde videntur idem sentire, quamvis distincte non explicent. Angeius itaque cum prsesens adest loco, totus in toto, et in qualibet parte, conti- nua quadam prsesentia, necesse est, ut sit etiam totus intrinsece prsesens in singulis punctis illius spatii, seu loci continui, quia intelligi non potest, prsesentiam Angeli esse in se continuam et unitam, nisi simili modo res- pondeat omnibus partibus, et terminis alte- rius extremi; sic ergo in prsesenti non polest corpus Christi esse continue prsesens toti quantitati panis, nisi aliquid etiam corporis Christi sit intrinsece et realiter prsesens omni- bus terminis et punctis illius quantitatis; ubi autem est aliquid corporis Christi, ibi est totum corpus, ut ssepe dictum est. Responcferi potest ex Richardo supra, dupliciter posse aliquid esse prsesens puncto : uno modo in-
DISPUTAT. LII, SECT. III.
trinsece, quia est sub illo, ut itn dicam, quasi penetrative; ethoc moclo non est necesse, id, quod esttotum in singulis partibus, esse etiam tolum in punctis, quia nec partes ipsre hoc modo conlingunt puncta. Alio modo polest id contingere extrinsece, quia immediate ante adest seu contingit punctum, sicut partes lineee, quae immediate continuantur puncto, possunt dici esse preesentes illi; et eodem modo corpus Christi potest dici esse pra?sens omnibus punctis, quia sicut indivisibile acldi- tum non facit majus, ita non causat distan- tiam; et ideo, quod est prsesens parti immc- diataa, potest dici esse preesens puncto. Sed hoc non satisfacit, tum quia in adducto exem- plo de Angelo, nonsatisest, Angelum esse illo extrinseco modo in singulis punctis, sed etiam intrinsece per intimam preesentiam; tum etiam quia hoc est omnino necessarium, ut ipsa prsesentia totiuscorporisGhristi sub speciebus panis sit in se continua et unita ; habet enim illa extensionem quamdam et compositionem partium ex parte spatii, ut supra dictum est; oportet ergo, ut partes illse aliquo communi termino copulentur, qui terminus ex parte spatiinecessariofuturus est inclivisibilis, alio- qui non esset terminus, sed partibus consta- ret; ergo ille necessario respondet, et est intime prsesens alicui termino seu puncto specierum sacramentalium; habet ergo ibi Christus intimam etindivisibilem prsesentiam, et consequenter totus ipse ibi adest. Confir- malur ac declaratur, quia, nisi partes ipsius prsesentise intelligantur sic unitte, necesse est illam preesentiam esse divisam in omnem suam partem, quod omnino repugnat; et ideo seque repugnat, esse tolum Christi corpus prsesens in omnibus partibus specierum, et non esse intime in omnibus punctis earum.
- Secundo declaratur exemplo durationis; nam si duratio Angeli sine ulla interruptione coexistit temporinostrocontinuo, necesse est, ut tota sit non solum in omnibus partibus nostri temporis , sed etiam in instantibus ejus; nec potest mente concipi, quocl duratio Angeli coexistatomnibus partibus ejus, et non etiam instantibus; aut si alicui non coexistit, necesse est, ut saltem in illo interrumpatur duratio, ita ut in illo verum sit dicere Ange- lum non esse; idem ergo est in prsesentia locali; est enim omnino eadem proportio quoad hoc, quod, sicut duratio Angeli sine interruptione perseverat, quamdiu tempus continue discurrit, ita corpus Christi , seu preesentia ejus continue diffunditur per totam
XXI.
quantitalem continuam specierum panis. Al- que hoc ipsum exsolulionibus argumentorum magis constabit.
- Respondetur ad argumentum primee opi- nionis. — Ad primam ergo rationem alterius opinionis negatur, esse impossibile, corpus quantum in indivisibili puncto collocari;quin potius impossibile est , Christi corpus esse totum in toto , et in qualibet parte, absque propria penetratione et extensione in ordine ad locum, quin sitetiam in punctis, seu termi- nis, quibus partes specierum sacramentaliurn continuantur ; quomodo autem hoc possibile sit, superius in disp. 48, fuse tractatum est. Ad secundum argumentum respondetur, potius illo concludi contrarium; nam si quantitas corporis, ut sit continua, indiget his terminis indivisibilibus, necesse est, ut in ipsa substan- tia seu materia , aliqua indivisibilia substan- tialia illis proportionata respondeant; ut de- clarari potest applicando rationem factam , quia substantia materise existens sub quanti- tateadaaquateestillicoextensa, etaltera alteri ad invicem est intime et continue preesens; ergo necesse est, ut ubicumque est aliquid quanti- tatis, qualecumque illud sit, aliquidetiamma- teria? proportionate respondeat. Et confirma- tur primo , quia prsecisa quantitate, posset intelligi et conservari substantia materiee, in qua, utsupra dixi, necessariomanerentomnes partes entitativee, quee antea preefuissent, quia illte, cum sint distinctse, non possunt in eam- dem coalescere indivisibilem entitatem ; ma- nerent ergo partes entitative distinctae, et non inter se omnino divisse (quia non est possi- bile, manere continuum divisum in omnem suam partem); ergo unitee propriis substan- tialibus terminis, quia illa unio non esset per modum actus et" potentise, sed per modum integritatis entitative, proportionatae integri- tati quantitatis. Confirmatur secundo, quia cum quantitas secundum se totam sit accidens substantiee, necesse est ut ex parte substan- tiaa correspondeat aliquid substantialiter et entitative indivisibile, quod sit proportiona- tum subjectum indivisibilium quantitatis , sicut e contrario, quia albedo continue exten- clilur et subjectatur in superficie, necesse est, ut indivisibilibus quantitativis ipsius su- perficiei respondeant in albedine aliqua indi- visibilia talis qualitatis, quee in illis recipi possint. Hoc ergo principio supposito, sequi- tur, aliquod indivisibile materiee panis pree- fuisse sub indivisibilibus terminis quantitatis ejus, et consequenter aliquod etiam indivisi-
226 QILEST. LXXVI, ART. IV.
bile formse substantialis panis, quia talis for- raa extensa est, et continue diffusa per totam materiam, quia nihil in materia intelligi po- test, quod in pura potentia maneat sine sub- stantiali actu proportionato; prsefuit ergo aliquid substantiale panis sub indivisibilibus terminis quantitatis, quod post factam tran- substantiationem non manet, sed illi termini quantitatis sine proprio subjecto relinquun- tur; ergo succedit sub illis corpus Chrisli, in quod convertitur illud indivisibile substantise panis, quod sub eis erat, quidquid illud sit, sive illud vocetur substantia, sive initium aut terminus substantise; hoc enim spectat ad modum loquendi , et ad prsesens institutum parum refert, hoc vel illo modo loqui; nam si panis vocetur, aperte sequitur convertendum fuisse in corpus Christi; si autem solum ap- pelletur terminus substantialis panis, dicen- dum est, consecutione quadam et quasi per concomitantiam converti in corpus Christi , quia nec possunt partes omnes substantiae panis converti sine suis terminis substantiali- bus , nec potest hujusmodi terminus converti in aliquid corporis Christi, quin ibi adsit totum. Ad tertium posset aliquis concedere sequelam, quia nihil contradictionis in eo casu involvitur. Quod si fortasse videtur inconve- niens, etiam casus ibi excogitatus, est mora- literimpossibilis etsatis indecens. Melius vero negatur simpliciter sequela , quia , ut dixi , Christus non est per se in his indivisibilibus, sed quasi per concomitantiam; et ideo ablato eo quod est per se, necesse est, quod conco- mitatur, auferri; sicut enim substantia mate- rialis intrinsece postulat suam extensionem, et non habet indivisibilia, nisi propter inte- gritatem et continuitatem in ipsa extensione, ita haec Christi prsesentia intrinsece et per se postulat extensionem in speciebus panis; in indivisibilibusautemtantum est propter inte- gritatem ipsiusprEesentiee; quapropter in solis illis esse non potest, saltem secundum preesen- tem institutionem. Ad quartum respondetur, nullum esse inconveniens, mutata separatione seu continuatione specierum, sicut mutantur termini ipsarum specierum, ita etiam mutari, aliquomodo, preesentiam Christi quoadtermi- nos suos, quia hoc intrinsece et ex natura rei sequitur ex illa separatione, vel continuatione; neque hoc est proprie mutari prsesentiam, sed prsesentise terminum; et ita hoc non repugnat superius dictis, ubi agebamus de prsesentia simpliciter vel per se, quse absolute non pen- det a continuitate, vel divisione specierum.
ARTICULUS IV.
Utrum tota quantitas dimensiva corporis Christi sit in boc sacramento (4, dist. 10, art. 2, quaest. 3 et 4, d. 12, qusest. i, art. 2, qusest. 1, corp.; et 4 cont., cap. 03, 64 et 67. Et Quodlib. 7, art. 8, corp.).
Ad quartum sic proceditur. Videtur, quod non tota quantitas dimensiva corporis Christi sit in hoc sacramento. Dictum est enim (art. preeced.), quod totum corpus Christi con- tinetur sub qualibet parte hostise consecratse. Sed nulla quantitas dimensiva tota continetur in aliquo toto, et in qualibet parte ejus. Ergo est impossibile, quod tota quantitas dimensiva corporis Christi contineatur in hoc sacra- mento.
Prseterea, impossibile est, duas quantita- tes dimensivas esse simul, etiamsi una sit se- parata, et alia in corpore naturali, ut patet per Philos. (in lib. 3 Metaph., text. 9). Sed in hoc sacramento remanet quantitas dimensiva panis, ut sensu apparet. Non ergo est ibi quantitas dimensiva corporis Christi.
Prseterea, si duse quantitates dimensivse insequales juxta se ponantur, major extendi- tur ultra minorem. Sed quantitas dimensiva corporis Christi est multo major, quam quan- titas dimensiva hostise consecratse, secundum omnem dimensionem. Si ergo in hoc sacramento sit quantitas dimensiva corporis Christi cum quantitate dimensiva hostise, quantitas dimen- siva corporis Christi extendetur ultra quan- titatem hostise, quse tamen non est sine substantia corporis Christi. Ergo substantia corporis Christi erit in hoc sacramento, etiam prseter species panis, quod est inconveniens ; cum substantia corporis Christi non sit in hoc sacramento, nisi per consecrationem panis, ut dictum est (art. \ hujus quasst.). Impossibile ergo videtur , quod tota quantitas dimensiva corporis Christi sit in hoc sacramento.
Sed contra est quod quantitas dimensiva corporis alicujus non separatur secundum esse a substantia ejus. Sed in hoc sacramento est tota substantia corporis Christi, ut supra habitum est (art. preeced.). Ergo tota quanti- tas dimensiva corporis Christi est in hoc sa- cramento.
Respondeo dicendum quod , sicut supra dictum est ( art. 1 hujus qusest. ) dupliciter aliquid Christi est in hoc sacramento. Uno modo ex vi sacramenti , alio modo ex reali concomitantia. Ex vi quidem sacramenti quantitas dimensiva corporis Christi non est inhoc sacramento. Ex vi enim sacramenti est
QU^EST. LXXVI, ART. V.
in hoc sacramento illud, in quod directe con- versio terminatur. Conversio autem, quse fit in hoc sacramento, directe terminatur ad substantiam corporis Christi, non autem ad dimensiones ejus. Quod patet ex hoc, quod quantitas dimensiva panis remanet facta con- secratione, sola substantia panis transeunte. Quia tamen substantia corporis Chrisli reali- ter non dividitur a sua quantitate dimensiva et ab aliis accidentibus, inde est, quod ex vi realis concomitantix , est in hoc sacramento tota quantitas dimensiva corporis Christi et omnia accidentia ejus.
Ad \ ergo dicendum, quocl modus essendi cujuslibet rei determinatur secundum id, quod est eiper se, non autem secundum icl, quod est ei per accidens , sicut corpus est in visu, se- cundum quod est album, non autem secundum quod est dulce, licet idem corpus sit album et clulce. Unde et dulcedo est in visu secundum modum albedinis, non secundum modum dulce- dinis. Quia igitur ex vi hujus sacramenti est in altari substantia corporis Christi, quanti- tas autem dimensiva ejus est ibi concomitanter et quasi per accidens, ideo quantitas dimen- siva corporis Christi est in hoc sacramento, non secundum proprium modum (ut scilicet sit tota in toto, et singulse partes in singulis par- tibus) seclper modum substantise, cujus natura est tota in toto, et tota in qualibet parie.
Ad 2, dicendum, quod duse quantitates di- mensivse non possunt naturaliter simul esse in eodem, ita quod utraque sit ibi secundum pro- prium modum quantitatis dimensivse. In hoc autem sacramento quantitas dimensiva panis est secundum proprium modum, scilicet secun- dum commensurationem quamdam, non autem quantitas dimensiva corporis Christi, sed est ibi per modum substantise, ut dictum est (in corp. art., et art. I).
Ad 3, dicendum, quod quantitas dimensiva corporis Christi non est in hoc sacramento secundum modum commensurationis , qui est proprius quantitati, ad quem pertinet, quod major quantitas extendatur ultra minorem, sed est ibi per modum jam dictuni (in corp. art.).
Hic articulus explicatus est disputatione prsecedente, sect. 2 et 3.
ARTICULUS V.
Utrum corpus Christi sit in hoc sacramento, sicut in loco (infra, art. 6, corp., etad 1; et 4, d. 10, art. 1, ad 5, C, 7 et 8, et art. 3, quaest. 2, ad 2; et 4 contra, cap. 04, fin. Et Quodlib. 1, art. 12, ad 2).
. Ad quintum sic proceditur. Videtur, quod corpus Christi sit in hoc sacramento, sicut in loco. Esse enim in aliquo definitive vel cir- cumscriptive , est pars ejus quod est esse in loco. Sed corpus Christi videtur esse definitive in hoc sacramento (quia ita est ubi sunt species panis vel vini, quod non est in alio loco alta- ris); videtur etiam ibi esse circumscriptive, quia ita continetur superficie hostise conse- cratse, quod nec excedit, nec exceditur. Ergo corpus Christi est in hoc sacramento, sicut in loco.
Prseterea, locus specierum panis non est vacuus (natura enim nonpatitur vacuum), nec est ibi substantia panis, ut supra habitum est (qurest. prceced.. art. 1 , 2 et 3), sed est ibi solum corpus Christi. Ergo corpus Christi replet locum illum. Sed omne quod replet locum aliquem est in eo localiter. Ergo cor- pus Christi est in hoc sacramento localiter.
Prseterea, sicut dictum est (art. prseced., et 3 hujus qusest.), in hoc sacramento est cor- pus Christi cum sua quantitate dimensiva et cum omnibus suis accidentibus. Sed esse in loco, est accidens corporis, unde et ibi connu- meratur inter novem genera accidentium. Ergo corpus Christi est in hoc sacramento localiter.
Sed contra est, quod oportet locum et loca- tum esse sequalia, ut patet per Philos. in 4 Physic, (iex. 30, tom. 2). Sed locus, ubi est hoc sacramentum , est multo minor , quam corpus Christi. Ergo corpus Christi non est in hoc sacramento sicut in loco.
Respondeo dicendum, quocl, sicutjam dictum est (art. 3 hujus qutest.), corpus Christi non est in hoc sacramento secundum proprium modum quantitatis dimensivse, sed magis se- cundum modum substantise. Omne autem cor- pus locatum est in loco secundum modum quantitatis dimensivse; in quantum scilicet commensuratur loco secundum suam quanti- tatem dimensivam. Unde relinquitur quod corpus Christi non est in hoc sacramento, sicut in loco, sed per modum substantise, eo scilicet modo, quo substantia continetur a dimensioni- bus. Succedit enim substantia corporis Christi in hoc sacramento substantisepanis, undesicut
QU^ST. LXXVI, ART. V.
substantia panis non erat sub suis dimensioni- bus localiter, sed per modum substantiee, ita nec substantia corporis Christi; non tamen substantia corporis Christi est subjectum illa- rum dimensionum, sicut erat substantia panis. Et ideo substantia panis ratione suarum di- mensionum localiter erat ibi, quia compara- batur ad locum illum, mediantibus propriis dimensionibus . Substantia autem corporis Christi comparatur ad locum illum, medianti- bus dimensionibus alienis, ita quod e converso dimensiones proprix corporis Christi compa- rantur ad locum illum, mediante substantia, quod est contra rationem corporis locati. Unde nullo modo corpus Christi est in hoc sacramento localiter.
Ad 1 ergo dicendum, quod corpus Christi non est in hoc sacramento definitive, quia sic non esset alibi, quaminhoc altari, ubi confici- tur hoc sacramentum, cum tamen sit et in coelo in propria specie, et in multis aliis altaribus sub specie sacramenti. Similiter etiam patet, quod non est in hoc sacramento circumscrip- tive, quia non est ibi secundum commensura- tionem proprise quantitatis, ut dictum est (in corp., etart. 3 et 4). Quod autem non estextra superficiem sacramenti, nec est in alia parte altaris, non pertinet ad hoc, quod sit ibi defi- nitive vel circumscriptive , sed ad hoc quod incepit ibi esse per consecrationem et conver- sionem panis et vini, ut supra dictum est (quaest. prseced., art. 3 et 4).
Ad 2, dicendum, quod locus ille, in quo est corpus Christi, non est vacuus, neque tamen proprie estrepletus substantia corporis Christi, qui non est ibi localiter , sicut dictum est (in corp. art.). Sed est repletus speciebus sa- cramentorum, qux habent replere locum, vel propter naturam dimensionum, vel saltem mi- raculose subsistunt per modum substantise.
Ad 3, dicendum, quod accidentia corporis Christi sunt in hoc sacramento , sicut supra dictum est (art. preeced.), secundum realem concomitantiam. Et ideo illa accidentia cor- poris sunt in hoc sacramento, quse sunt ei in- trinseca. Esse autem in loco, est accidens per comparationem ad extrinsecum continens. Et ideo non oportet, quod Christus sit in hoc sa- cramento sicut in loco.
COMMENTARIUS.
Materia hujus fuse tractata est supra dis- putat. 47 et 48, ubi declaravimus, hic non
posse esse qusestionem de re, sed de modo lo- quendi. Sumit itaque D. Thom. hic, esse in loco, in rigore physico, prout dicit commen- surationem inter locum et locatum in ratione continentis, et contenti; et hoc sensu negat in primis, corpus Ghristi esse sub quantitate panis tanquam in loco; quod est verissimum, quia corpus Chrlsti non est sub illis speciebus modo quantitativo; neque ab eis continetur secundum extrinsecum contactum ultimse su- perficiei. quomodo solet locus continere loca- tum; sed est intime in omnibus illis, et omnibus earum partibus per mirabilem quarn- dam substantialem prsesentiam, quod D. Thom. appellat esse in eis per modum sub- stantise, quia (ut supra declaratum est) corpus Christi succedit, sub speciebus, sub- stantise panis, quae non erat sub eis, ut in loco, sed per modum substantise; quamvis enim quantitas sit suse substantise funda- mentalis ratio existendi in loco, non tamen est locus ejus, ut per se constat, sed est prior ; unde substantia cum movetur, secum defert suam quantitatem, non autem suum locum. Hinc vero addit secundo D. Thom., Christum non esse in loco ipsarum superfi- cierum, mediantibus ipsis ; ne videatur in omnibus esse similitudo inter substantiam panis, et corpus Christi, quod ilfi succedit ; intercedit enim differentia, quia substantia panis quamvis non sit sub quantitale, ut in loco, tamen illa mediante, dicitur esse in loco ambiente, vel continente quantitatem suam, quia est proprium subjectum illius quanti- tatis, et per illam habet propriam extensio- nem et dimensionem; corpus autem Christi non est sub quantitate panis, ut subjectum ejus, nec per illam extenditur; et ideo nec ratione illius dici potest esse in loco ejusdem quantitatis. Atque hinc ulterius in solut. ad 1 negat, corpus Christi esse hic circum- scriptive aut definitive; quod etiarn verissi- mum est, ut prsedicto loco declaravimus, non solum sumendo existentiam in loco in rigore prsedicto, sed etiam latius ea voce utendo, pro quacumque vera, et reali preesentia, quo modo loquimur, cum dicimus, Christum esse hic; hoc enim modo negari non potest, quin possit Christus esse hic localiter alio excel- lentiori, et quodammodo spirituali modo, qui non est proprie definitivus, aut circum- scriptivus, sed sacramentalis, ut ibidem de- claratum est.
QU.EST. LXXVI, ART. VI.
ARTICULUS VI.
Utrum corpus Christi sit mobilitor in hoc sacrarnento (4, dist. 10,art. l,quoest. 4. Et opusc. 11, art. 34).
1 . Ad sextum sic proceditur . Videtur, quod corpus Christi sit mobiliter in hoc sacramento . Dicit enim Philosoph., 2 Top. (cap. 3, in declarat. 24 loci, tom. 1), quod motis nobis, moventur ea, quse in nobis sunt. Quod quidem est verum , etiam de spirituali substantia animse. Sed Christus est in hoc.sacramento, ut supra habitum est (art. 1 hujus qusest.). Ergo movetur ad motum ipsius.
Prseterea, veritas debet respondere figu- rse. Sed de agno paschali, qui erat figura hujus sacramenti, non remunebat quicquam usquemane, sicut prsecipitur Exod. 12. Ergo neque etiam, si hoc sacramentum reservetur in crastinum, erit ibi corpus Christi. Et ita non est immobiliter in hoc sacramento.
Prseterea, si corpus Christi remaneat sub hoc sacramento etiam in crastino, pari ratione remanebit et per totum sequens tempus; non enim potest dici, quod desinat ibi esse, cessan- tibus speciebus, quia esse corporis Christi non dependet a speciebus illis. Non autem remanet sub hoc sacramento Christus per totum tempus futurum. Videtur ergo, quod statim in cras- tino, vel post modicum tempus desinat esse sub hoc sacramento. Et ita videtur , quod Chnstus mobiliter sit in hoc sacramento .
Sed contra, impossibile est idem esse motum et quietum, quia sic contradictoria verifica- rentur de eodem. Sed corpus Christi in cxlo quietum residet. Non ergo est mobiliter in hoc sacramento.
Respondeo dicendum, quod cum aliquid est unum subjecto, et multiplex secundum esse, nihil prohibet secundum aliquid moveri, et secundum aliquid immobile permanere, sicut corpori est aliud esse album, et aliud esse magnum; unde potest moveri secundum albe- dinem, et permanere immobile secundum ma- gnitudinem. Christo autem non est idem esse secundum se, et esse sub hoc sacramento, quia per hoc quod dicimus, ipsum esse sub hoc sacramento , significatur qusedam habitudo ejus ad hoc sacramentum. Secundum igitur hoc esse non movetur Christus per se secundum locum, sed solum per accidens, quia Christus non est in hoc sacramento, sicut in loco, sicut prsedictum est (art. preeced.). Quod autem non est in loco, non movetur per se in loco, sed solum ad motum ejus, in quo est. Similiter
autem neque per se movetur secundum esse, quod habet in hoc sacramento, quacumque alia mutatione, puta, quantum ad hoc, quod de- sinat esse sub hoc sacramento ; quia illud, quod de se habet esse indeficiens, non potest esse deficiendi principium, sed alio deficiente, hoc desinit esse in eo; sicut Deus, cujus esse est indeficiens et immortale, desinit esse in aliqua creatura corruptibili per hoc, quod creatura corruptibilis desinit esse. Et hoc modo cum Christus habeat de se esse indeficiens et incorruptibile, non desinit esse sub sacra- mento, neque per hoc, quod ipsum desinatesse, neque etiam per motum localem sui, ut ex dictis patet (art. praeced.), sed solum per hoc, quod species sacramenti desinunt esse. Unde patet, quod Christus, perse loquendo, immobi- liter est in hoc sacramento.
Ad\ ergo dicendum, quod ratio illa procedit demotuper accidens, quo, ad motum nostri, moventur ea, quse in nobis sunt. Aliter tamen ea, quse per se possunt esse in loco, sicut cor- pus; et aliter ea, qua per se non possunt esse in loco, sicut formse, et spirituales substantise, Ad quem modum potest reduci, quod dicimus Christum moveri per accidens secundum esse, quod habet in sacramento, in quo non est, sicut in loco.
Ad 2; dicendum, quod hac ratione moti videntur fuisse quidam,ponentes, quod corpus Christi non remaneat sub hoc sacramento, si in crastinum reservetur. Contra quos Cyrillus dicit : Insaniunt quidam dicentes , mysticam benedictionem cessare a sanctificatione , si quse ejus reliquise remanserint in diem subsequen- tem; non enim mutatur sacratum corpus Christi, sed virtus benedictionis et vivificativa gratia, jugis in eo est. Sicut etiam omnes alise consecrationes immobiliter manent, permanen- tibus rebus consecratis, propter quod non ite- rantur. Veritas autem licet figurse respondeat , tamen figura nonpotest eam adsequare.
Ad3, dicendum, quod corpus Christi rema- net in hoc sacramento, non solum in crastino, sed etiam in futuro, quousque species sacra- mentales manent. Quibus cessantibus desinit esse corpus Christi sub eis, non quia ab eis dependeat, sed quia tollitur habitudo corporis Christi ad illas species, per quem modum Deus desinit esse Dominus creaturx desinentis.
COMMENTARIUS.
1 . Christum non moveri per se in Eucha- ristia, sed per accidens, docet S. Thom. — De
930 QILEST
duplici genere mutationis mentionem facit D. Thom. in articulo, scilicet, de mutatione locali, et de mutatione, qua desinit esse cor- pus Christi prsesens in hoc sacramento ; et de utraque dicit duo. Primum est, non posse corpus Christi per se mutari hujusmodi mu- tationibus; de locali probat, quia Christi cor- pus, ut est in sacramento, non est per se in loco; ergo nec per se potest mutare locum. Quee ratio probat quidem de motu physico proprie sumpto, non tamen de mutalione proportionata praesentiae, quam hic habet, quse est etiam mutatio localis ad eum modum, quo motus localis in Angelo reperitur; cur ergo non poterit corpus Christi secundum hanc mutationemper se moveri, sicutAngelus per se movetur localiter? Respondetur, hanc mutationem non esse simpliciter impossibi- iem, ut argumentum probat, D. Thom. autem loqui juxta praesentem institutionem; ita enim corpus Christi nunc habet hanc prse- sentiam in se, ut illam habeat quasi alliga- tam speciebus, a quibus hsec praesentia suo modo pendet et ab iis continetur, et cum eis unum quodammodo componit, et ideo quoad hunc modum, non est de illo corpore judi- candum, sicut de re spirituali per se separata a corpore, sed ut de re conjuncta quantitati, sicut erat substantia panis, quae conversa fuit in corpus Christi; et ideo recte dicitur corpus Christi, ut est in sacramento, non posse per se localiter mutari. Atque hinc pro- bat D. Thom. eamdem conclusionem de altera mutatione, quia Christus non potest desinere esse sub speciebus per motum localem, qui per se fiat in ipso, ut dictum est; nec per de- sitionem simpliciter, quae in ipso immediate contingat, quia corpus Christi est de se inde- ficiens et incorruptibile; ergo nullo modo potest per se desinere esse sub speciebus, ita ut haec desitio ab ipso corpore Christi in- cipiat (ut sic dicam) et non ab speciebus; quod est certissimum de lege ordinaria, et juxta pra3sentem institutionem ; nam de po- tentia absoluta recte posset fieri, ut facile ex dictis patet, et constabit amplius ex seq. disput.
- Secundo ait D. Thom. posse corpus Christi per accidens mutari utroque genere mutationis, quia mutatis localiter speciebus mutatur etiam corpus Christi, et corruptis etiam speciebus, desinit ibi esse corpus Christi. Est autem advertendum, dupliciter posse explicari hanc mutationem per acci- dens. Primo ut tota mutatio inhaereat in solis
LXXVI, ART. VI.
speciebus, corpus autem Christi solum ex- trinsece ab ea denominetur. Secundo , ut mutatio primo quidem fiat in speciebus, inde autem resultet in corpus Christi, et ideo di- catur per accidens illi convenire, quamvis in ipso revera fiat , et suo modo ei inhaereat. Cajetanusergo priori modo explicatD.Thom., quia existimat, res, quse non sunt quantita- tive in loco, solum iilo modo mutari. Sed ut omittam, hanc sententiam esse in se falsam et impossibilem , sine ullo fundamento eam tribuit D. Thom. Primo, quia D. Thom. abso- lute dicit, Christi corpus per accidens mutari, quod non posset dici propter solam extrinse- cam denominationem , quia mutari, non est alitor denominari, sed aliter se habere, seu esse, quam prius; et ideo Deus, quamvis de- sinat esse in creatura illa corrupta, non mu- tatur, nec per se, nec per accidens, quia totum illud est sola extrinseca denominatio in Deo. Secundo, quia alias posset corpus Christi per accidens mutari, non solum mu- tatione locali, sed alteratione, et alia simili, quia calefactis speciebus sacramentalibus, per denominationem extrinsecam posset etiam dici corpus Christi calefieri; esset enim eadem ratio, quod tarnen est falsum, ut constat ex supra tractatis disp. 47; et ideo non immerito D. Thom. aliarum mutationum hic mentio- nem non fecit, quia nec per se, nec per acci- dens possunt vere convenire corpori Christi, ut ibidem tactum est, et disputatione sequenti dicetur; cum ergo has mutationes affirmat illi convenire, non loquitur secundum solam denominationem extrinsecam, sed alio modo dicto. Tertio, quia alias idem corpus Christi, secundum idem esse, quod habet in ccelo, posset dici per accidens mutari, quia non repugnat, idem, secundum idem esse intrin- secum , manere immutatum , et extrinsecus aliter denominari; consequens autem est contra mentemD. Thom.; non enim sine causa in principio corporis articuli praemisit illam distinctionem, quod, quando in eodem sub- jecto est duplex esse, non repugnat secundum unum mutari, et non secundum aliud, et lo- quitur de esse proprio et inhaerente, ut sunt esse album et nigrum, in quibus ponit exem- plum, et non de extrinseca denominalione tantum. Sub quo principio sumit, corpus Christi habere aliud esse in ccelo, et aliud in sacramento, quod non de esse substantiali , sed de locali, seu de prsesentiali (ut sic di- cam) intelligendum est, ut per se constat. Atque ita concludit, quamvis non mutetur
QILEST. LXXVI, ART. VII.
secundum esse, quod habet in coelo, posse mutari , quamvis per accidens , secundum esse, quocl habet in sacramento; agit ergo de mutatione intrinseca et propria, quamvis ex alio resultante. Tandem in solut. ad 1, id manifesle declarat, nam dicit, hunc modum per accidens esse similem illi, quo movetur anima, moto corpore, vel quo, motis nobis, movenlnr ea, quee sunt in nobis; constat autem, mutationem in his non esse solam ex- trinsecam denominationem. Atque ita intel- lexisse videnturD.ThomamCapreol.etPalucl., in 4, dist. 10, quasst. 3. Sed objici potest pro Cajetani sententia argumentum Sed contra D. Thom.; sic enim argumentatur : Impossi- bile est idem moveri et quiescere; sed corpus Christi quiescit in coelo ; ergo non potest mo- veri in sacramento ; hasc enim ratio absolute concludit de motu proprie afficiente ipsum corpus, sive per se in illo fiat, sive per acci- dens resultet. Secundo, quia D. Thom. circa finem corporis articuli, ad explicandam mu- tationem, quae fit in corpore Christi, cum desinit esse in hoc sacramento, utitur exem- plo Dei desinentis esse in creatura per muta- tionem ejus; constat autem desitionem hanc in Deo solum esse denominationem extrinse- cam. Ad primum respondetur, imprimis argumentum Sed contra apud D. Thom. non esse semper efficax, et preesertim hic constat D. Thom. in principio articuli tacite solvisse, aut explicasse argumentum illud, dicentem, secundum idem esse, non posse idem simul quiescere et moveri, posse tamen secundum diversa esse; igitur argumento illo solum concluditur, corpus Christi, ut est in sacra- mento, non esse mobile proprio locali motu opposito illi quieti, seu locali esse, quocl habet in ccelo, et hoc verum esse tali motu tam per se, quam per accidens ; non autem pro- cedit argumentum de mutatione opposita quieti sacramentali (ut sic dicam), nam se- cundum hanc rationem non quiescit corpus Christi, quando mutari dicitur per accidens, modo superius declarato. Ad secundum res- pondetur, exempla non esse applicanda nisi secundum id, in quo afferuntur, quia non seniper sunt in omnibus similia; D. Thom. autem solum affert illud exemplum, quoad hoc quod, sicut clesitio Dei in creatura non potest incipere a desitione Dei, cujus esse est indeficiens , ita nec desitio corporis Christi sub speciebus incipit ab ipso, el in hoc est aliqualis similitudo ; rn aliis vero neque est, neque esse polest.
- In solutione ad secundum et tertium tan- gitD. Thom. queestionem, quamdiu pra?sentia corporis Christi sub speciebus duret, quaj in superioribus tractata est disput. 48, sect. 8.
ARTICULUS VII.
Utrum corpus Ghristi, prout est in hoc sacraoiento, possit videri ab aliquo oculo, saltem glorificato (infra, art. 8, corp., et 4, dist. 10, art. 1, quaest. 2, ad 3, et art. 4, qucest. 1, per tot., et quffist. 4, art. 2, et in expos. litt., ad 1, 2 et 4).
1 . Ad septimum sic proceditur. Videtur, quod corpus Christi, prout est in hoc sacra- mento , possit videri ab aliquo oculo saltem glorificato. Oculus enim noster impeditur a visione corporis in hoc sacramento existentis, propter species sacramentales ipsum circum- velantes. Sed oculus glorificatus nonpotest ab aliquo impediri, quin corporaquxlibet videat, prout sunt. Ergo oculus glorificatus potest videre corpus Christi, prout est in hoc sacra- mento.
Prseterea, corpora gloriosa Sanctorum erunt configurata corpori claritatis Christi, ut dicitur Philip. 3. Sed oculus Christi videt se ipsum, prout est in hoc sacramento. Ergo pari ratione quilibet alius oculus glorificatus potest ipsum videre.
Prxterea, Sancti in resurrectione erunt sequalesAngelis, utdicitur Luc. W.SedAngeli viclent corpus Christi, prout est in sacramento, quia etiam dxmones inveniuntur huic sacra- mento reverentiam exhibere et ipsum timere. Ergo pari ratione oculus glorificatus potest Christum videre, prout est in hoc sacramento.
Sed contra, nihil idem existens potest simul ab eodem videri in diversis speciebus. Sed oculus glorificatus semper videt Christum , prout est in sua specie, secundum illud Isai. 33 : Regemin decore suo videbunt. Ergo vide- tur, quod non videant Christum, prout est sub speciebus hujus sacramenti.
Respondeo dicendum, quod duplex est ocu- lus, scilicet, corporalis proprie dictus, et in- tellectualis, qui per similitudinem dicitur; a nullo autem oculo corporali corpus Christi potest videri, prout est in sacramento. Primo quidem, quia corpusvisibile per sua accidentia immutat medium. Accidentia autem corporis Christi sunt in hoc sacramento mediante sub- stantia, ita, scilicet, quod accidentia corporis Christi non habent immediatam habitudinem, neque ad hoc sacramentum,, neque ad corpora, quse ipsum circum-stant. Et ideo non possunt
QUjEST. LXXVI, ART. VII.
immutare medium, ut sic ab aliquo corporali oculo videri possint . Secundo, quia sicut supra dictum est (art. 1 hujus queest., ad 3), corpus Christi est in hoc sacramento per modum sub- stantise. Substantia autem,inquantum hujus- modi, non est visibilis oculo corporali, neque subjacet alicui sensui, sed nec etiam imagina- tioni, sed soli intellectui, cujus objectum est quod quid est, ut dicitur lib. 3 de Anima (tex. 26, tom. 2). Et ideo proprie loquendo cor- pus Christi secundum modum essendi, quem habet in hoc sacramento, neque sensu, neque imaginatione perceptibile est, sed solo intel- lectu, qui dicitur oculus spiritualis. Percipi- tur autem diversimode a diversis intellecti- bus. Quia enim modus essendi, quo Christus est in hoc sacramento, est penitus supernatu- ralis, a supernaturali intellectu, scilicet divi- no, secundum se visibilis est, etper consequens ab intellectu beato , vel Angeli, vel hominis, qui secundum participatam claritatem divini intellectus videt ea, quse supernaturalia sunt, per visionem divinse essentix; ab intellectu autem hominis viatoris non potest conspici nisiper fide?n, sicut et csetera supernaturalia. Sed nec etiam intellectus angelicus secundum sua naturalia sufficit ad hoc intuendum. Unde dsemones non possunt videre per intellectum Christum in hoc sacramento nisi per fidem, cui nojivoluntarie assentiunt, sed adeam evi- dentia signorum convincuntur , prout dicitur Jac. 2 : Quod dxmones credunt, et contremis- cunt.
Ad \ ergo dicendum, quod oculus noster corporeus per species sacramentales impeditur a visione corporis Christi sub eis existentis, non solum per modum tegumenti, sicut impe- dimur videre id, quod est velatum quocumque corporali velamine, sed quia corpus Christi non habet habitudinem ad medium, quod cir- cumstat hoc sacramentum , mediantibus pro- priis accidentibus, sed mediantibus speciebus sacramentalibus.
Ad 2, dicendum, quod oculus corporalis Christi videt seipsum sub sacramCnto existen- tem, non tamen potest videre ipsum modum essendi, quo est sub sacramento, quod pertinet ad solum intellectum. Nec tamen est simile de alio oculo glorioso, quia etiam ipse oculus Christi est sub hoc sacramento, in quo non conformatur ei alius oculus gloriosus.
Ad 3, dicendum , quod Angelus bonus, vel malusnon potest aliquid, videre oculo corporeo, sed solum oculo intellectuali. Unde non est similis ratio, ut ex dictis patet (in corp. art.).
COMMENTARIUS.
\ . Christum non posse videri oculo corporeo, prout est in Eucharistia, probat D. Thom. — Quamvis in titulo articuli secundum verbo- rum proprietatem solum videatur proponi quaestio de visu corporeo, tamen D. Thom. in corpore art. extendit sermonem ad visum intellectualem. Unde duplici assertione res- pondet. Prima est, non posse corpus Christi, prout est in hoc sacramento, videri aliquo oculo corporeo. Quam duabus rationibus pro- bat. Prima est, quia corpus Christi, prout est iu hoc sacramento, non potest multiplicare species per medium; ergo non potest impri- mere speciem in oculo ; ergo non potest vi- deri ; consequentiae notee sunt. Antecedens probatur, quia corpus non multiplicat species, nisi per accidentia sua; sed corpus Christi, prout est in sacramenlo, non potest per acci- dentia immutare medium : ergo. Probatur minor, quia accidentia corporis Christi non habent immediatam habitudinem ad hoc sa- cramentum, neque ad corpora, qua? ipsum circumstant, quia non sunt in sacramenlo nisi mediante substantia. Et in solutione ad ! magis hoc explicat, dicens, ipsum cor- pus Christi non habere habitudinem ad me- dium , quod circumstat hoc sacramentum, mediantibus propriis accidentibus, sed me- diantibus speciebus sacramentalibus. Secuncla ratio est, quia Christus est in sacramento per modum substantiae; substantia autem non est visibilis oculo corporeo, scilicet per se, ita ut aut per propriam speciem illum immutet, aut sit proprius ac per se terminus, in quem vi- sio tendat; ergo nec modus, quo Christus est in hoc sacramento, videri potest oculo cor- poreo; ergo nec ipsum corpus Christi, prout est in hoc sacramento, videri potest. Tertia ratio videtur insinuari in solut. ad 1, quod corpus Christi hic videri non potest, quia te- gitur speciebus panis, sicut imago, quamdiu latet sub aliquo velo, videri non potest. Onines tamen has rationes patiuntur difficul- tatem, et (contrario ordine incipiendo) tertia quidem ratio non approbatur a D. Thoma, sed potius rejicitur ; ita enim accipienda sunt illa verba solutionis ad primum : Non solum per modum tegumenti, sed quia, etc, id est, non quod sola illa ratio tegumenti sufficiat ad impediendam visionem, sed quia ipsum cor- pus, prout est hic, visibilenonest ; quod enim sola quantitas panis non sufficiat tegere cor-
QILEST. LXXVI
pus Christi, constat, quia corpus Ghristi non est tantum in profundo panis (ut sic dicam), sed in ipsa etiam superficie ; quomodo ergo potest tegi ab illa, cum illa non interponatur inter oculumet corpus Christi? sicut, si imago esset penetrative in eodem loco, in quo est velum, non posset ab illo occullari, sed ad summum posset perturbari visio, et quo- dammodo oculus confundi, quia utrumque corpus simul, species sui simul multipli- caret.
- In secunda vero ratione est nonnulla diffi- cultas, primo quidem, quia D. Thom. videtur transgredi a metaphorica locutione ad pro- priam ; nam, quod Christi corpus dicatur hic esse per modum substantise, solum videtur esse quaedam metaphorica locutio, et accom- modata proportio; nam reverac modus, quem hic habet corpus Christi, non est substantia, sed accidens, neque est proprius alicujus substantiaa; quomodo ergo ex eo quocl sub- stantia non est visibilis, infert D. Thom. ne- que hunc modum Csse visibilem? Secundo, quamvis demus probasse D. Thom. illum modum non esse visibilem, non recte infert, corpus ipsum non esse visibile ; posset enim videri, non viso modo, cum ex natura rei dis- tinguantur ; sicut in solut. ad 2, dicit idem D. Tliom., oculumChristi insacramento viderese ipsum, quamvis non videat modum, quo est in hoc sacramento. Ad primum respondetur D. Thom. non intellesisse modum hunc cor- poris Christi in sacramento esse substantiam, sed esse talem, qui per se convenire potest substantiee secundum se, et ut prsescindit ab acciclentibus corporalibus, et ideo dicit esse per modum substantiee; et hinc recte infert, quod si substantia ipsa, ut abstracta ab acci- dentibus corporalibus, non cst visibilis, ne- qne etiam per accidentia corporalia est in se ipsa visibilis, ergo etiam hic modus non erit in se et proprie visibilis-; est argumentum quasi proportionale, et satis efficax, quod ad hoc principium revocandum est, quod talis modus est supra naturam omnis accidentis visibilis, et alterius rationis ac ordinis. Ad secundum responderi potest D. Thom. semper posuisse conclusionem cum illa reduplicativa : Corpus Christi, prout est hic, videri non potest; de corpore autem ipso absolute nihil dicit in littera articuli; tamen in solut. ad 2 plane explicat conclusionem, etiam de ipso corpore absolute et simpliciter, et ideo dicendum est, respectu visionis corporalis non posse sepa- rari corpus a rnodo ; el ideo, si modus est
ART. VII.
invisibilis, etiam ipsum corpus in sacramento est invisibile, cujus rationem postea in dispu- tatione tractabimus. Ubi etiam examinabi- mus, quoinodo intelligendum sit id, quod ex solut. acl 2 afferebatur, oculum scilicet Christi iu sacramento videre se ipsum; proprie enim ac per se loquendo fortasse verutn non est, sed ad summum per concomitantiam ; sensus autem D. Thom. quoad hoc melius cum re ipsa explicabitur. Major difficultas esse vi- detur in prima ratione. Quid enim refert, quod accidentia corporis Christi sint hic me- diante substantia , ut non possint medium immutare? nam illa mediatio solum esse potest in causalitate, seu in fieri, quatenus accidentia hic fiunt per concomitantiam cum substantia corporis Christi ; tamen ita fiunt, ut ipsa revera hic sint tam proprie sicut ipsa substantia. Unde in facto esse dici possunt immediate hic esse per propriam prsesen- tiam ; ergo illa mediatio nihil obstare potest, quominus talia accidentia possint medium immutare; sicut etiam anima, ut anima, est mediante corpore, et omnia accidentia exis- tunt mediante substantia, vel quanlitate, quod non impeclit actiones eorum. Deinde obscurum est, quid sit, accidentia corporis Christi, aut corpus Christi mediis suis acci- dentibus non habere habitudinem immedia- tam ad medium, quod species sacramentales circumstat; quee est enim heec habitudo? aut enim est habitudo agentis ad passum, et sic petitur principium; aut est habitudo propin- quitatis et indistantise, et sic falsum est quod assumitur, nam accidentia corporis Christi revera habent immediatam habitudinem pree- sentise ad circumstantia corpora. Responde- tur propriam causam et radicem, ob quam heec acciclentia non sint activa propriarum specierum visibilium, esse, quia non sunt hic modo naturali, et quantitativo, ut infra di- cemus ; et hoc ipsum circumscripsit D. Thom. illis verbis declarando causam, ob quam illa accidentia habent talem existendi modum , scilicet, quia sunt mediante substantia cor- poris, quod, ex vi conversionis, per quam hic ponitur, est hic per modum substantise; ita- que sola mediatio causalitatis non sufficeret ad impediendam actionem, ut probat argu- mentum, sed illa mediatio, qua trahuntur acciclentia ad supernaturalem modum exis- tendi ipsius substanlise. Et hoc ipsum signifi- care voluit D. Thom. addens : Ita quod accidentia corporis Christi non habent imme- diatam habiludinem ad corpus circumstans ;
$34 QU^ST. LXXVI
quae verba non intelliguntur de habitudine agentis et passi, nec de communi habitudine preesentiee, ut ratio etiam facta probat, sed de habitudine coextensionis, seu commensu- rationis, aut continentiee, seu contactus quan- titativi, quee est conditio necessaria ad phy- sicam actionem.
- Asserit tamen esse visibile ab intellectu. — Secunda assertio D. Thomee est, corpus Christi, ut est in hoc sacramento, esse visi- bile ab intellectu divino , et ab intellectu creato supernaturaliter elevato per visionem beatam, non tamen ab intellectu creato vir- tute naturali. Prima pars relinquitur a D. Thom. ut per se nota. Secunda etiam clara est. Solum est advertendum, licet D. Thom. addat illam particulam, per visionem divinse essentm, non tamen esse restringendam con- clusionem ad solam illam formaliter, ac si preesentia corporis Christi in hoc sacramento solum possit videri in Verbo per ipsam for- malem visionem Verbi ; est enim hoc falsum, et sine fundamento; nam etiam potest videri in proprio genere per species et lumen infusa, sicut alia supernaturalia entia ; non enim hic modus preesentiee magis supernaturalis est, aut infinitus. Item, quia virtus divini inlel- lectus ad videndam hanc preesentiam suffi- cienter participari potest per claritatem, et speciem supernaturalem, proportionalam et accommodatam tali rei ; D. Thom. ergo, vel gratia illustrioris exempli , visionis beatae meminit, vel cum dicit, per visionem, in- telligit, vel formaliter, vel causaliter ; omnis enim scienlia per se infusa supernaturalium rerum censetur, saltem secundum legem or- dinariam, esse propria beatorum, et causari aliquo modo ex visione Dei. Terlia pars con- clusionis, ut probata relinquitur a D. Thom., ex eo quod modus existendi Christi in sa- cramento est penitus supernaturalis; quod autem hujusmodi est, cognosci non potest ab intellectu creato virtute naturali ; de qua re fusius statim est disputandum.
DISPUTATIO Llll.
DE HIS, QIL£ CHRISTUS AGERE POTEST , AUT PATI, PROUT HIC EST IN SACRAMENTO.
Disputatio decima quinta de Eucharistia. — Postquam tractavimus, an sit, quid sit prsesentia sacramentalis Christi , et quibus rebus et quomodo conveniat, sequebatur di- cendum de proprietatibus , quee illam con-
ART. VII.
sequuntur; hee autem nullee sunt preeter relationes quasdam propinquitatis vel dis- tantiee, aut similes, de quibus in superioribus actum est, nihilque addendum occurrit; so- lum igitur superest dicendum de actionibus et passionibus, quas possunt Christo Domino convenire ratione hujus preesentiee, seu me- diante illa; complectimur autem non solum transeuntes actiones, sed etiam immanentes, nec solum propriam mutationem seu recep- tionem , sed etiam denominationes illis si- miles ex extrinseca actione immanente pro- venientes, ut esse visum, cognitum , etc, ut hoc modo disputemus omnia, quee D. Thomas in his duobus ultimis articulis attigit.
SECTIO I.
Utrum corpus Gliristi , prout est in hoc sacrarnento, possit localiter moveri.
\ . Ut a queestione de modo loquendi absti- neamus, supponendum imprimis est, hic non esse sermonem de motu"proprie physico, qui requirit extensionem secundum partes sub- jecti in ordine ad spatium, et terminatur ad Ubi quantitativum , seu circumscriptivum ; constat enim , corpus Christi non esse hic mobile hoc genere motus, cum hic non habeat
illum extensionis seu locationis modum ; agi- mus ergo de motu proportionato sacramen- tali praesentiee, quem possumus etiam sacra- mentalem, et quasi immaterialem appellare. De quo omnes conveniunt, posse corpus Christi aliquo modo hic mulari; quomodo autem vel a quo, id a nobis explicandum est. Nam de modo Cajet. hic ait, solum dici mu- tari per denominationem extrinsecam propter mutationem quee fit in speciebus ; de motore autem Scot., clist. 10, et Gabr., lect. 47 in can., existimant, a nemine moveri, nisi a Deo, vel a seipso, neque per se, neque me- diis speciebus, quia tractis seu motis specie- bus, non necessario trahitur, vel movetur Christi corpus virtute naturali. Quo fit, ut juxta hanc opinionem non possit Christi cor- pus per accidens moveri etiam ab ipso Deo. quia nulla est inter species et Christum colli- gatio sufficiens ad hoc genus motus; poterit ergo tantum per se moveri ab habente supe- riorem virtutem.
- Aliorum vero sententia, et commumor est, corpus Christi, ut est hic, a nemine posse per se moveri, nisi fortasse a Deo miraculose, per accidens autem posse moveri a quocum- que agente, qui virtutem habeat ad movendas
D1SPL1TAT.
localiter sacramentales species. Hsec videtur esse sententia D. Thomse hic, quem sequuntur Paludan. et Capreolus, dist. 10, qusest. 3; Richardus, art. 4, queest. 1; Gabriel, queest. unica, art. 3, dub. 4; Marsilius, queest. 7.
Prima conclusio. — Dico primo : corpus Chrigti existens in hoc sacramento mutari po- test secundum localem prassentiam mutatione propria, et in ipsomet corpore Christi recepta. Heec conclusio, quoad mentemD. Thom., pro- bata est in commentario art. 6; quoad rem vero ipsam probata esj; supra , disputat. 47, sect. 4, quod hic repetere non est necesse.
Secunda conclusio. — Dico secundo : corpus Christi, prout est in hoc sacramento, potest per se moveri localiter a Deo. Loquor de potentia absoluta, nam juxta legem statu- tam suppono, corpus Christi nunquam sepa- rari ab speciebus , nec moveri , nisi motis illis ; si autem Deus vellet in hac lege dis- pensare, posset transferre corpus Christi in alium locum, relinquendo ibi species, vel constituendo Christi corpus sub aliis acci- dentibus, vel sub nullis, quia in his omnibus nulla est contradictio neque repugnantia. Posset etiam simul quidem movere totum sacramentum, ut ex Christi corpore et spe- ciebus sacramentalibus constat, imprimendo tamen primo ac per se motum in corpus Christi, et efficiendo, ut ipsum corpus conco- mitanter et per accidens secum traheret spe- cies; nam in hoc etiam nulla est difficultas, supposita unione, quam supra diximus esse inter corpus Christi et species ; neque in hac conclusione invenio difficultatem ullam, nec Theologum aperte contradicentem.
Tertia conclusio. — Dico tertio : corpus Christi, ut est in hoc sacramento, non potest naturaliler moveri localiter ab intrinseco a propria anima, et interna virtute motiva na- turali, neque per se, neque per accidens. Lo- quor de naturali virtute, quia si anima Christi consideretur ut instrumentum Verbi, et ope- retur per virtutem miraculorum effectricem, potest suum corpus in hoc sacramento exis- tensprimario movere, vel deserendo species, vel secum illasdeferendo, quia sicut non repu- gnat, hoc fieri a Deo, ut principali operante, ita neque a creatura, ut instrumento ejus, quia non est in hoc major repugnantia, quam in aliis supernaturalibus effectibus, in quo genere communicata est Christi humanitati omnipotentia queedam instrumentalis, ut in 1 tomo hujus 3 partis dictum est. Quocirca licet nunquam fuerit Christus usus hac po-
Ltll, SECT. I. 235
testate priori modo, id est, deserendo spe- cies, et non corrumpendo, nec transmu- tando illas, quia hoc neque ab hominibus videri poterat, neque sciri, nisi per revela- tionem, neque ad fidei confirmationem utile esse poterat, cum non posset sensibus per- cipi, nec fortasse expediens, quia magis necessarium est, stalutam legem de reali praesentia Christi, durantibus speciebus, esse omnino infallibilem, et immutabilein , nihilo- minus tamen existimo alio posteriori modo, scilicet deferenclo secum species, interclum fuisse Christum usum hac potestate. Legimus enim interdum hostiam consecratam nullo deferente, sua sponte fuisse motam, vel ad aliquem justum et Dei amicum, ut communi- care posset, ut de S. Catharina Senensi, et de aliis refertur, et legi potest Sozomenus, lib. 6 Histor., cap. 29, vel ut infidelium inju- riam evitaret, et pertinaciam confunderet. Quanquam enim dicere quis posset, in his casibus moveri species consecratas ab Ange- lis, tamen etiam potuit Christi corpus interno impetu ferri, secumque species deferre. Quod autem lroc fieri non possit naturali animec virtute, probatur, quia non potest anima mo- vere corpus saum, nisi per membra organica, quibus non potest uti, ut in hoc sacramento sunt, quia naturalis motus horum membro- rum requirit extensionem eorum in loco, ita ut in diversis locis partialibus existant, et unum impellat aliud; membra autem corpo- ris Christi non existunt hoc modo in hoc sa- cramento.
Dices , hanc rationem solum procedere de motu progressivo, aut ei simili , in quo ne- cesse est, unam partem prius moveri, quam aliam, et aliquam quiescere, ut aliee movean- tur, non autem in motu simplici aut impul- sivo, ut ita dicam, qui uno impetu fit, ad quem non est necessaria extensio organorum in loco, sed sola vis imprimens impulsum seu motum.
Respondetur, non posse animam movere corpus suum hoc genere motus; duobus enim tantum modis potest a nobis hic motus intel- ligi, scilicet, aut per aliquem vehementem contactum physicum, aut per imperium effi- cax alicujus voluntatis habentis hujusmodi virtutem motivam sibi subordinatam. Primus autem modus non habet locum in toto cor- pore humano, respectu sui ipsius, quia non potest idem corpus, secundum se totum, sei- psum contingere, ut per se constat, quia contactus supponit distinctionem, vel saltem
236 QU,EST
existentiam quantitativam in loco, et multi- plicationem illius; et ideo, quamvis secun- dum diversas partes possit aliquo modo anima impellere corpus suum, ut per saltum, tamen ad hoc ipsum necessaria est extensio partium in loco, et aliquod genus contactus physici vel partium inter se, vel cum corpore circumstante, et ideo hujusmodi motus non potest babere locum in corpore sacramentali- ter tantum existente. Secundus etiam moclus movendi est prseter virtutem naturalem ani- maeinformantiscorpus; nonenimpotestanima solo imperio voluntatis vel appetitus totum suum corpus transferre ab uno loco in alium, itautnec rnoveatunampartem, mediantealia, sed totum per se primo ; nec corpus ad illum motum concurrat, sed tantum passive reci- piendo illum ; tota vero efficientia sit in anima; quamvis enim hujusmodi genus motus repu- gnantiam non involvat, ut aliqui putant, et supernaturaliter communicetur corporibus gloriosis, ut praecedente tomo dixi, tamen ipsa experientia docet, exceclere naturalem animee virtutem.
Constat igitur, non posse corpus Christi, ut est in sacramento, seipsum per se movere virtute naturali, et inde a fortiori fit, neque per accidens posse, quia multo minus potest movere ipsas species sacramentales, quas nec physice contingere potest, ut ex supra clictis patet, neque ad nutum voluntatis movere, loquendo de virtute naturali; utrumque enim per se satis clarum est.
Corpus Christi in Eucharistia existens nonpotest per se moveri ab aliquo agente ex- trinseco naturali. — Objectio. — Responsio. — Dico quarto : corpus Christi, ut iti est hoc sa- cramento, non potest naturaliter per se mo- veri ab aliqua virtute naturali seu agente ex- trinseco, id est, primario illi imprimendo motum, et non per species. Hsec conclusio de agentibus corporalibus est per se manifesta, quia hasc non possunt movere alia corpora, nisi aut trahendo, quod faciunt (ut creditur) praevia aliqua alteratione, impressione alicu- jus qualitatis, aut impellendo, quod faciunt per contactum physicum ; neutro autem modo possunt movere corpus Christi immediate et per se, quia, neque illud possunt tangere, ut seepe dictum est, neque alterare, ut sectione sequente dicam. De virtute autem motiva An- gelorum potest esse nonnulla dubitatio, quia illi possunt movere corpus sine physico con- tactu, per virtualem, medio voluntatis impe- rio; nec solum corpora, sed etiam spiritus sic
LXXVl, ART. VII.
movere possunt ; cur ergo non poterunt mo- vere etiam corpus Christi hic, si supernaturali virtute non resistat? Nihilominus etiam de angelica virtute videtur probabilior conclusio posita, quia dupliciter intelligi potest Chri- stum hinc mutari : primo, pure privative, amittendo prsesentiam, quam hic habet, et nullam aliam acquirendo ; et hoc non potest fieri ab Angelo, quia hujusmodi mutationis genus non potest fieriper actionempositivam, quia necesse est, ut omnis positiva actio ten- dat ad aliquem terminum positivum, quod est contra rationem mutationis pure priva- tivar, solum ergo potest fieri per ablationem concursus, vel alicujus causse conservantis; Angelus autem nullum influxum habet in hanc prfesentiam corporis Christi, quem au- ferre possit, nec aliquam causam auferre potest, e qua illa prsesentia* pendeat, nisi for- tasse species sacramentales ; a quibus si mu- tatio incipiat, jam non per se fiet in corpore Christi, ut nunc loquimur. Alio modo potest fierihaec mutatio, scilicel, efficiendoin corpore Christi aliam prsesentiam incompossibilem huic, et sic mutando illud; sed neque ad hoc habet Angelus naturalem virtutem, quia illa preesentia est supernaturalis huic corpori; ergo non potest fieri ab Angelo naturali vir- tute. Dices : quamvishic modusprsesentise sit supernaturalis corpori Christi, et ideo non possit Angelus illum efficere in corpore Christi, nisi in eo prassupponatur, tamen postquam Christi corpus supponitur ita existens, non videtur adeo supernaturale, vel difficile, illucl corpus transferre ab uno loco in alium, mu- tando habitudinem ad spatium, et propinqui- tatem vel distantiamadaliacorpora. Respon- detur. Si hujusmodi praesentia , secundum speciem suam , superat naturalem virtutem angelicam, in quolibet individuo superabit, quia et tota species clauditur in quolibet in- dividuo, et actio per se primo circa indivi- duum versatur ; sicut ergo Angelus non potest virtute naturali conferre corpori primam sacramentalem prsesentiam, ita neque corpori, jam habenti unam preesentiam sacramenta- lem, potest dare alteram, ut priorem auferat, quia non est minus supernaturalis secunda, quam prima ; et quod prima prsecesserit, nihil refert, quia nec dedit corpori naturalem apti- tudinem ad similem praesentise modum ; neque auxit virtutem causa3agentis,nec minuitper- fectionem, aut difficultatem effectus; nam ip- samet praesentia prior appetit suam conserva- tionem, et suo modo resistit formaliter alteri
DISPUTAT. LIII, SECT. I.
praesentiaesibi incompossibili; exceditergohic efiectus naturalem virtulem eliam Angelorum . 10. Potest per accidens moveri Christus ab eo, qui localiter potest mutare sacramentales species. — Objectio. — Responsio. — Dico ul- timo : supposita institutione hujus sacramenti prout facta est, potest corpus Christi per acci- dens moveri ab eo, qui potest species conse- cratas secundum locum mutare. Hoc stepe est in superioribus tactum, quia alias, nec sacer- dos posset elevare corpus Christi, nec nos manducaremus illud. Ratio autem conclusio- nis reddenda est ex unione supra posita inter corpus Ghristi, et species sacramentales; communicatur enim divinilus his speciebus virtus trahendi, et conjungendi sibi corpus Christi, et consequenter conservandi sacra- mentalem prasentiam ejus, et efficiendi aliam similem, quod in superioribus probalum est. Hinc autem fit, ut motis speciebus, prout na- turaliter moveri possunt ab agenle naturali, illa? secum deferant corpus Christi, quod propterea dicitur per accidens moveri ab eo qui movet species, quia licet revera fiat mu- tatio in ipso corpore Christi, illa per se et im- mediate fit ab instrumentaria virtute specie- rum, ab alio autem non nisi remote, et per accidens ; seclusa autem hac virtute. et con- nexione inter species et corpus Christi, im- possibile esset, agens aliquod creatum movere corpus Christi, etiam per accidens, tum quia nulla esset ratio, cur Christi corpus comita- retur motum specierum, si cum eis noo esset dicto modoconjunctum; tum etiam quia, quo- modocumque Christus dicatur moveri, per se, aut per accidens , necesse est ut mutet praesentiam, et quod unam amittat, et alte- ram acquirat; ergo necesse est, ut aliqua vir- tute fiat talis praesentia; non potest autem fieri a naturali virtute per se, ut probatum est, nec per accidens, nisi sit aliqua alia causa, quee per se illam efficiat, cujus actio resultet ex naturali mutatione alterius agentis natu- ralis; hsec autem causa non potest esse, nisi species sacramentales, ut per se notum. Ex quo discursu ulterius concludo, ad hujusmodi mutationem per accidens corporis Christi, ut fieri possit ab agente naturali, non sufficere formalem unionem inter ipsum et species, non solum, quia illa fortasse est impossibi- lis, ut supra dixi; sed etiam, quia licet ad- mitteretur, illa sola esset insufficiens ad hunc effectum sine unione effectiva. Quia quantum- vis corpus Christi, et species dicantur esse formaliter unita, semper tamen manent dis-
lincla, habentque prsesentias omnino diver- sarum rationum; nain in speciebus est quan- titativa, et naturalis; ergo, ut hoccomposilum ex corpore et speciebus possit moveri, ne- cesse est, ut in movente sit virtus activa utriusque pnesentife, quam non habet agens creatum naturali virtule; ergo, si in ipsis speciebus non esset virtus activa in corpus ad trahendum illud, non posset extrinsecum agens movere totum hoc compositum ex cor- pore et speciebus; quare consequenter potius dicendum esset, non posse movere ipsas spe- cies, quia nec posset dissolvere unioneni, nec cum speciebus trahere corpus Christi ; est ergo necessaria hsec effectiva unio. Et ideo dixi in conclusione, supponendam esse insli- tutionem, et unionem inter corpus et species, qualem factam esse censemus. Dices, etiam supposita hac unione effectiva, non sequi ex illa corpus Christi posse naturaliter moveri, sed potius sequi ipsas species non posse na- turaliter moveri ab agenle naturali, quia illa- met unio et conjunctio est sufficiens ad resis- tendum illi, et quia ex motione naturali non potest necessario sequi supernaturalis muta- tio, et quasi attractio corporis Christi. Vel certe alia ratione videri hoc potest supra vir- tutem naturalis motoris, quia quantitas est hic separata a substantia, et ideo non videtur naturaliter capax mutationis localis ab agente physico naturali, magis quam esset sola sub- stantia sine quantitate existens. Respondetur ad priorem partem, negando assumptum, quia nec ex parte corporis Christi, nec ex parte specierum, est in hoc aliqua resistentia; supposita namque prsedicta institutione, spe- cies, necessitate quadam simili agentibus na- turalibus, semper trahunt ad se corpus Christi et agunt seu conservant preesentiam ejus; cui actioni corpus Christi non resistit, sed per obedientialem potentiam eam cumindifferentia recipit ;consequenter, quando moventur spe- cies, neque ipsse resistunt illi motui ratione prseclictee actionis, quia non privantur illa,et virtus earum indifferens est ad hanc numero prsesentiam , vel alia m s i milem ef ficienda m ; nec corpus etiamChristi resistitspeciebus, ut dic- tum est, nec motori earum, quia cum hic non existat modo quantitativo, nec ratione pon- deris aut gravitatis, neque alio titulo potest resistere. Neque mirum est, quod ex naturali motione per accidens sequatur aliqua super- naturalis actio, tanquam a causa applicanle; sic enim species sacramentales, applicatee ad hanc vel illam animam, diversam numero
238 QU^EST. LXXVI, ART. VII.
gratiam in illis efficiunt ; atque ita in praesente
applicatae per motum localem ad hunc vel
illum locum, seu ad hoc vel illud spatium,
consequenter efficiunt hanc vel illam numero
praesentiam in corpore Christi. Ad posterio-
rem partem respondet D. Thom., hoc art. 5,
ad 2, quantitatem separatam e substantia,
hoc ipso, quod miraculose subsistit, naturali-
ter replere locum, in quo est, et ideo natura-
liter etiam posse impelli et moveri, quia na-
luraliter resistit alteri corpori in eodem loco,
et naturaliter etiam posse trahi, sicut potest
etiam tangi et alterari. Et ideo non est simile
de substantia carente quantitate, quia illa non
ita repleret locum, ut posset tangi, aut alte^
rari.
SECTIO II.
Utrum corpus Christi, prout est in hoc sacramento, aliquam aliam actionem physicam efficere possit, vel recipere.
1 . Prima sententia affirmat. — Non agimus de Christi corpore glorioso , quod propter dotes gloriae inalterabile est, et impassibile propria passione corruptiva , sed agimus de Christi corpore solum secundum suam praecisam naturam considerato , et sub spe- ciebus sacramentalibus constituto, prout in nocte ccenae fuit. De quo potest tractari haec qusestio in orcline ad absolutam Dei poten- tiam, et sic etiam non habet difficultatem , quia Deus in actione sua non pendet a loco, tempore, aut modo existendi. Unde sine diffi- cultate posset qualitatem quamcumque im- primere in corpus Christi, simul illam effi- ciendo. et modum sacramentaliter existendi illi praebendo. Eaclem ratione posset Christi corpus corrumpere, et in illa materia aliam formam introducere, vel etiam posset illo corpore uti ut instrumento ad quamcumque actionem efficiendam circa alia corpora , si- cut nunc illo utitur ad sanctificandas animas eorum, qui illo vescuntur; et juxta aliquo- rum sententiam , etiam in eorum corpora aliquam actionem habet, ut, vel ad statum gloriaD, vel ad virtutem operandam, melius illa disponat, in quo saltem certum est nul- lam esse repugnantiam, quia Deus non requi- rit in instrumento suo extensionem in loco. Omissa ergo qusestione de divina potentia, praesens disputatio solum est de naturali vir- tute, de qua est prima sententia generatim affirmans, posse naturalia agentia, alterare et immutare Christi corpus in hoc sacramento existens, ipsumque similiter posse extriuseca
corpora propinqua alterare per calorem suum, frigiditatern, et similes qualitates. Ita sentiunt Nominales, Ocham in 4, quaest. 4; Aliaco, qusest. 5, art. 2; Major, dist. 40, qusest. 5; Gabr., lect. 45 in can.; ratione, quia Christi corpus non fit incapax harum actionum vel passionum propter modum existendi in sa- cramento; secl nihil est aliud, quod possit hanc actionem et passionem impedire : ergo. Probatur major, quia localis praesentia, res- pectu actionum et passionum, solum requiri- tur, ut conditio necessaria, ut agens et pas- sum sint propinqua ; sed quod hujusmodi praesentia sit sacramentalis , non impeclit hanc propinquitatem, sed illam quoclammodo auget; nam, dum tota res constituitur in qua- libet parte, et in quolibet puncto loci, tota secundum omnem suam partem est propin- quior agenti, vel passo; ergo non est, cur hic modus prsesentise actionem vel passionem impediat; sicut, si duo corpora essent in eo- dem loco penetrative, ille existendi modus mutuam inter ea actionem non impediret, secl augeret potius; ignis enim velocius com- bureret lignum sic intime penetratum, quam in superficie tantum applicatum. Atque eadem ratione possent illa duQ corpora simul agere in aliud sibi propinquum, et ab eodem pati, si sufficiens virtus agendi in illo esset; idem ergo dicunt hi auctores de corpore Christi, praesertim cum existiment, sacramentalem ejus existendi modum solurn in quadam om- nium suarum partium penetratione consis- tere. Dices, accidentia panis posse impeclire hujusmodiactionemvel passionem naturalem. Sed hoc nullius momenti est, tum quia ipsa- met accidenlia sunt capacia hujus actionis et passionis, ut quaest. 77 dicetur; tum etiam quia corpus Christi aeque est praesens seu propinquum circumstantibus corporibus, ac ipsae sacramentaies species.
- Secunda sententia negat. — Secunda sententia , extreme contraria , negat Christi corpus, sacramentali modo existens, esse na- turaliter capax hujusmodi actionum, et pas- sionum. Ita sentit D. Thom. hic, et infra, quaest. 91, art. 4; Scotus in 4, d. 10, quaest. 9; Richard., art. 5, quaest. 2; Palud., quaest. 4; Capreol., quaest. 4, art. 3, ad arg. Scoti contra 1 conclus.. ubi plura D. Thom. testi- monia congerit; Carth., qusest. 4; Marsil., q. 8, art. 3; vEgid.,Theor. 46 deEuch., et om- nes moderni. qui non afferunt aliud funda- mentum, nisi quia moclus existendi in loco quantitativus et connaturalis corporibus est
DISPUTAT. LIII, SEGT. II.
necessaria conditio ad hujusmodi acliones et passiones, quia ha3C naturalia agentia agunt per contactum. Et haac sententia mihi pro- batur ; non videtur tamen eequc certa de ac- lionibus sicut de passionibus.
- Christi corpus in Eucharistia pati non potest ab agentibus extrinsecis naturali vir- tute operantibus. — Dico ergo primo, corpus Christi, ut in Eucharistia existit, nihil pati posse ab extrinsecis agentibus sola naturali virtute operantibus. Probatur primo ex fun- damento adducto , quod est probabile. Se- cunda ratio etiam probabilis adjungi solet, quia corpora non patiuntur naturaliter, nisi per quantitatem, sicut e contrario, agentia naturalia non agunt immediate in substan- tiarn, sed in quantitatem; sed corpus, prout in hoc sacramento existit, supplet vicem sub- stantiae panis, et ideo quantitas ejus est etiam hic per modum substantiae; undetantum me- dia quantitate panis actionibus externorum agentium subjicilur; ergo illa solum possunt agere in hoc sacramentum, ratione quanti- tatis panis, non vero in corpus Christi et in quantitatem ejus immediate et secundum se. Tertia vero ratio est, quas mihi videtur potis- sima, et maxime rem declarans; nam hujus- modi actio naturalis agentis , cum sit tran- siens, recipitur in passo, sicut et terminus ejus; omne autem quod recipitur, ad modum recipientis aecommodatur; ut ergo talis actio posset recipi in corpore Christi, deberet re- cipi per modum ejus; ita ut sicut ipsum est indivisibiliter prsesens et totum in qualibet parte, ita actio, vel qualitas, quse in eo fieret, acciperet similem indivisibilem praesentiae modum, et tota esset preesens in qualibet parte spatii seu specierum sacramentalium; sed nullum agens naturale potest efficere ac- tionem suam vel terminum ejus cum tali modo existendi ; nam, sicut corpus natura sua postulat modum existendi in loco extenso, ita etiam qualitates et passiones ejus; et sicut hic modus sacramentalis est superuaturalis corpori, ita et qualitatibus et actionibus ejus; agentia autem naturalia nihil supernaturale efficere possunt virtute naturali ; ergo non possunt efficere actionem , passionem , aut qualitatem, cum tali modo; ergo absolute non possunt heec efficere in corpore Christi in Eu- charistia existente. Patet consequentia, quia non possunt heec fieri in corpore Christi sine tali modo. Quee ratio eadem fere est cum illa, qua probavimussectione praecedentenonposse agens naturale movere localiter corpus Christi,
ut est in hoc sacramento; et propter eamdem dicebamus in superioribus, qualitatem , fac- tam in corpore Christi in propria specie exi- stente , non posse per concomitantiam poni in hoc sacramento ex sola virtule agentium naturalium. Atque hinc ulterius sequitur, in- terheterogeneaspartes corporisChrisli, prout in hoc sacramento existunt, non posse esse muluam actionem et passionem, quia omnes hic sunt indivisibili modo,'sicut totum ; unde et qualitates earum eodem modo existunt, et si de novo recipiantur, ad eumdem modum recipi debent; et icleo, sicut non possunt re- cipi in toto per virtutem naturalis agentis, ita neque in parte; igitur neque una pars po- test pati ab alia; est enim eadem ratio, cum partes ipsae etiam operaturae sint per solam naturalem virtutem. Atque hinc ulterius fit, corpus Christi, ut est hic, non posse nutriri, augeri, aut minui, tum quia haec non fiunt naturaliter sine alteratione parlium corporis Christi; ostensum est autem non posse alte- rari; tum etiam quia non potest illi applicari nutrimentum per intus sumptionem, prout ad vitalem nutritionem necessarium est; et quamvis fingamus , nutrimentum divinitus applicari, oporteret existere modo indivisi- bili, sicut existit corpus Christi. alioqui non posset esse intra illud ; sic autem applicatum non magis pati posset, quam ipsummet cor- pus Christi; non posset ergo alterari, distri- bui, aut in corpus Christi converti; non potest ergo corpus Christi, ut est hic, naturaliter nu- triri , et consequenter neque augeri , quia auctio intrinsece requirit nutrilionem , nec minui, quia diminutio requirit propriarum partium alterationem. Unde tandem fit, non posse Christi corpus, prout esthic, corrumpi, seu interfici, quia, neque ab intrinseco cor- rumpi potest, cum inter partes ejus nulla possit esse actio; neque ab extrinseco per al- terationem, quia est illius incapax; nec per divisionem seu partiuin sectionem, quia haec non fit naturaliter, nisi per motum localem, vel interpositionem alterius corporis, quse ne- cessario supponit extensionem inloco; prseter hos autem modos nullus est alius, quo huma- num corpus corrumpi possit. Et fortasse hoc sensu dixit Hugo de S. Victore, quem in su- perioribus citavi, in nocte ccenae fuisse cor- pus Christi in sacramento impassibile; nani potuit hoc dici, non propter dotem gloriae, quam Christi corpus tunc non habuit, sed propter modum existendi, ut declaratum est. 4. Probabile est Christwn non posse habere
240 QU^EST
actionem transeuntem, ut est in Eucharistia. — Dico secundo : probabile est Christi cor- pus, ut est in hoc sacramento, non posse na- turaliter habere actionem transeuntem in extrinsecum corpus, quanquam hoc magis sit; dubium ; ratio mese dubitationis oritur ex diffe- rentia inter agens et patiens; actio enim tran- siens et passio recipitur in passo, non vero in agente; unde fit, ut necessario reeipiatur ad modum patientis , et consequenter, ut parti- cipet modum existendi ejus; non est autem necesse, ut induat modum existendi agentis, quia non est in illo, sed ab illo; ab eo autem, qui existit modo spirituali, potest manare ac- tio corporali extensoque modo recepta in passo, quia, quidquid recipitur, ad modum recipientis recipilur. Quamvis ergo corpus Christi sit supernaturali modo in Eucharistia, posset ab illo prodire actio , non recipiens illum modum; ergo ex hac parte non repu- gnat, hujusmodi actionem fluere a corpore Christi ; hsec autem erat potissima repugnan- tia in ipsa passione; nam altera ratio de re- ceptione passionis, media quantitate, non habethic locum, quia immediata ratio agendi non est quantitas, sed qualitas aliqua; alia vero ratio de contactu quantitativo non vide- tur admodum urgens; nam hic contactus non est per se simpliciter necessarius, sed solum, supposita imperfectione modi existendi in loco, quem habent corpora; absolute tamen sufficit virtualis contactus cum sufficiente propinquitate per realem prsesentiam, ut pa- tet in agente spirituali. Igitur, quod agens naturale nunc debeat esse extensum, quan- quam ex natura rei necessarium sit, non ta- men ex necessitale ipsius actionis seu virtutis activre, ut sic, sed ex necessilate materise, ratione cujus non potest corpus nalurale alio modo naturaliter existere. Hsec igitur est du- bitandi ratio, quee certe ostendit et preedictas rationes in prsesente non convincere, et ratio- nem Nominalium, quoad hanc partem, esse probabilem. Nihilominus probatur conclusio, primo, quia in re incerta non est recedendum a communi sententia, quam graviores Theo- logi sequuntur. Secundo, quia de facto constat experientia, corpus Christi non alterare spe- cies sacramenlales sub quibus est, nec corpus tangentis, aut recipientis ipsum ; non est autem hoc tribuendum soli Christi voluntati, autspe- ciali miraculo, si, supposito priori mysterio, potest hujus effectus probabilis et naturalis ratio reddi; nonenim facile suntmultiplicanda miracula. Tertio, quia probabile est, sicutcor-
LXXVI, ART. VII.
pus, et qualitas naturalis, natura sua postu- lant extensum modum occupandi locum, ut existere possint, ita eumdem modum postu- lare, ut naturaliter agere possint, quia modus agendi consequitur modum essendi , et quia materiale agens et patiens debent esse propor- tionata, et quia actio ipsa, cum sit materialis et extensa, videtur eam conditionem postulare in agente proportionato, et ejusdem ordinis.
SECTIO III.
Utruni Cbristus, prout est in hoc sacramento, possit virtute naturali actus immanentes exercere.
Varue opiniones circa qusestionem hanc. — Distinguamus tres ordines horum actuum, scilicet , sensuum externorum, internorum cum appetitu sensitivo, inlellectus cum vo- luntate ; et supponamus, non esse hic sermo- nem per concomilantiam, sed per directum et primarium usum harum potentiarum in hoc sacramento. De sensibus ergo exteriori- bus Nominalescitati sect. prseced. consequen- ter concedunt, posse hic Christum videre, audire, etc, quia, si ab aliis agentibus pati potest, multo facilius poterit recipere ab ob- jectis sensibilibus intentionales species ; et si in alia agere potest, etiam actione materiali, multo magis poterit agere in se ipsum actione quodammodo immateriali, qualis est sensatio. Alii vero consequenter etiam negant, posse Christum in hoc sacramento exercere hujus- modi actus; et sunt nonnulli, qui etiam de potenlia Dei absoluta negant id fieri posse, quia fieri non pote&t, ut corpus inextensum in loco videatur ab aliis; ergo etiam fieri non potest, ut ipsum alia videat.
Naturaliter non potest Christus exer- cere actus sensuum externorum, ut est in sa- cramento Eucharistiae. — Dico tamen primo : Christus, ut est in hoc sacramento, non potest naturaliter exercere actus sensuum externo- rum. Ita tenet D. Thomas, et alii auctores; et prseterea iEgidius, Theor. 16; Henricus, Quodlib. 5, quaest. 6; Antonin., 3 part., tit. 13, cap. 6, § 13. Et probatur duplici via, juxta principia posita. Prima via est ex parte specierum , quia non possunt sensus Christi hic existentis recipere has species ab objectis externis; sine illis autem non possunt actus elicere, ut supponitur ex libris de Anima. Assumptum paiet, quia pati non potest ab extrinsecis agentibus, ut ostensum est ; ea- dem autem ratio est de his speciebus, quia etiam illse natura sua petunt extensionem in
DISPUTAT. LIII, SECT. III. 241
unde etiam modus existendi quam in actu, qui ponitur hic per concomi-
ordine ad locum in hoc sacramento est illis supernaturalis ; unde fieri non potest naturaliter ab objectis. Secunda ratio sumitur ex parle ipsorum ac- tuum, idque duplici litulo; scilicet, quia etiam hic actus est materialis et extensus natura sua; hic autem recipitur in corpore Christi modo indivisibili, et supernaturali; et prse- terea, quia hic actus est effective ab ipsomet sensu , qui etiam est potentia materialis et extensa. Unde natura sua requirit moduin extensum et divisibilem , ut operari possit, de qua ratione, plura statim. Atque ex his ralionibus fit, Ghristi oculum in hoc sacra- mento, sicut non potest alia videre, ita nec posse seipsum, nec suum corpus videre; et idem est de tactu, et de quolibet alio sensu; nam rationes factae eodem modo hic proce- dunt, quia etiam respectu proprii corporis non est aptus oculus hic existens, ut immute- tur per speciem, atque efficiat actum, neque etiam, ut tribuat illi modum supernaturalem existendi. Addi etiam posset alia ratio ex parte objecti; de qua dicam sectionesequente. Alias vero addunt Henricus et Scotus sumptas ex principiis Perspectivse, quse in eis videri possunt.
- Supernaturaliter potest Christus in Eu- charistia extemorum sensuum actus elicere. — Dico secundo : de potentia absoluta nihil repugnat, quominus sensus Ghristi externi hic exerceant suas operationes; neque est improbabile, id facere nunc circa objecta propinqua. Nam primo supra diximus, veri- similius esse habere hic Ghristum per con- comitantiam species et actus sensuum exter- norum, quos habet in ccelo; sicut ergo hic recipit species distantium objectorum, eorum scilicet, quas in ccelo quantitativo modo exi- stens videt, ita posset recipere species pro- pinquorum objeciorum, vel Deo per se illas conferente, vel elevante objecta ad efficien- das illas; in neutro enim horum est major repugnantia, et uterque modus sufficeret ad sentiendum per tales species, quantum est ex parte earum, eliam si Christus alibi non esset quantitativo modo, vel si ibi non reciperet tales species ; id enim impertinens est ad ope- randum hic per species hic receptas. Rursus eadem ratione posset Deus elevare virtutem activam oculi, vel ad agendum sine exten- sione connaturali, vel ad efficiendum actum, dando illi modum indivisibilem et superna- turalem existendi. Nam in hoc nulla est etiam repugnantia major in actu hic directe facto,
XXI.
tantiam, quia etiam ille fit a potentia, ut est hic, et similiter in ea recipitur, et in ea habet suum effeclum formalem ; nam in hoc eliam nulla potest esse difficultas, cum talis potentia et actus ex natura sua sint ad hoc proportionata, et alioquin supponatur etiam hic habere divina virtute proportionalum modum existendi indivisibilem et sacramen- talem; nulla ergo est repugnantia, aut diffi- cultas, propter quam hoc fieri non possit, si alioqui objectum ipsum per se sit sensibile, ut supponimus; nam interdum propter con- ditionem aliquam poterit esse insensibile ; et lunc aliud erit judicium ferendum, ut dice- mus sectione sequente.
- Eodem modo loquendum est de sensibus internis, ac de externis dictum est. — Evasio aliquorum. — Impugnatur. — Atque ex his constat, quid dicendum sit de sensibus inte- rioribus, et appetitu sentiente; nam de po- tentia absoluta idem dicendum est, ut facile constat ex dictis; de naturali autem potentia aliqui existimant, non esse eamdem rationem de his sensibus , qua3 de externis, saltem quoad eos actus exercendos, ad quos jam ha- bent sufficientes species seu phantasmata, quia in eis non pendent ab extrinsecis agentibus. Dico tamen, etiamsi interior sensus Christi in hoc sacramento sit phantasmatibus seu speciebus in actu primo constitutus, non posse naturaliter illis uti, neque actum secundum elicere, quia, licet in sensu interiori non pro- cedat prior ratio facta de sensibus exteriori- bus, tamen posterior eamdem vim habet, quia etiam actus secundus sensus interioris (et quoad hoc idem est de appetitu) est materia- lis, et naturaliter fieri non potest, nisi a prin- cipio materiali et extenso, et cum modo etiam existendi quantitativo et extenso, et conse- quenter etiam in subjecto, eodem modo exi- stente ; quse omnia deficiunt supposita sacra- mentali existentia corporis Christi in sacra- mento. Respondent aliqui, hoc ipso, quod interior sensus cum suis speciebus existit sa- cramentali modo , habere virtutem ad effi- ciendum actum sibi proportionatum, et eodem modo existentem , quia ratione suse naturas et entitatis potest actus entitatem elicere; ratione autem modi existendi potest actio si- milem modum communicare. Sed hoc non recte dictum est, primo quidem, quia supra dictum est, materialem potentiam requirere extensionem in loco, ut possit suammet vir- tutem naturalem exercere; et per modum in-
QILEST. LXXVI, ART. VII.
divisibiliter existendi in sacramento impediri, ne hoc etiam possit ; ergo similiter sensus in- terior ratione modi existendi impeditur, ne possit uti naturali virtute activa; ergo hac ratione neque actum quoad enlitatem potest efficere. Secundo, quia hic modus preesentise non est activus sui similis, sicut Ubi non est ratio agendi aliud Ubi; sed; ad summum est conditio, sine qua non; ergo modus pree- sentiee sacramentalis, quem habet potentia, non dat ei virtutem ad efficiendum similem modum in actu. Eo vel maxime, quod hic modus, cum sit supernaturalis, solum inest rei materiali per potentiam obedientialem ; et ideo a solo Deo , vel a creatura , ut instru- mento Dei, fieri potest. Gonfirmatur tandem, quia alias corpus Christi hic existens posset calefacerenaturaliteraliud corpus similimodo existens, et sibi propinquum, vel ab illo cale- fieri, quod satis absurdum est, ut a fortiori constat ex dictis. Sequela patet, quia eadem proportione dici posset, calorem unius cor- poris ratione suee entitatis posse efficere si- milem calorem in alio corpore quoad entita- tem illius, ratione vero modi supernaturalis, quem ipse habet, posse efficere alium calorem simili modo existentem ; sicut ergo hoc falsum est et impossibile, ita id, de quo nunc agimus. 5. Idem judicium est, quoad hoc, de intel- lectu et voluntate, si non supponatur aliquod aliud miraculum. — Ultimo constat ex dictis, quid dicendum sit de intellectu, nam impri- mis intellectus humanus conjunctus corpori, sacramentali modo existenti, ut sic, non pos- set naturaliter novas species acquirere; quia naturaliter solum potest illas acquirere per sensus; corpus autem illud non posset uti sensibus, ut dictum est. Deinde preecise ut sic existens, et secluso omni alio miraculo, seu supernaturali privilegio, non potest uti speciebus prius acquisitis, quia intellectus non potest naturaliter intelligere, neque uti speciebus, quas in memoria retinet, nisi cum conversione ad phantasmata, id est, nisi simul phantasia cooperetur cum intellectu, ut experientia docet, et scientia de anima ; osten- sum est autem, in eo statu non posse esse usum phantasmatum; ergo neque intelligibi- lia recipi; loquor de speciebus acquisitis, quia, si intellectus habet species aliquas per se infusas, cum lumine seu auxilio proportio- nato, recte potest illis uti sine conversione ad phantasmata ; et ideo bene posset illis uti Christus Dominus in hoc sacramento, sine novo miraculo, quia ex parte ipsius intellec-
tus, vel actus ejus, nulla est repugnantia ; nam, cum sint supernaturales, naturale illis est, esse modo indivisibili totum in toto, et totum in qualibet parte; unde neque intellec- tus caret ex hac parte modo connaturali ad operandum , nec actus indiget aliquo modo supernaturali, ut de novo fiat, etiam in sa- cramento. Atque idem dicendum est, quoad naturales actus, et usum specierum acquisi- tarum, si supponatur, animam informantem corpus aliunde habere supernaturalem vim ad intelligendas quascumque res, et quocum- que modo, sine conversione ad phantasmata, ut censentur habere onmes animee gloriosa corpora informantes, et ideo dixi in princi- pio, secluso omni alio miraculo, vel privilegio supernaturali. Locutus sum etiam de intel- lectu, ut praecise existente in sacramento; nam, si simul alibi existat naturali modo, ut nunc existit Christus, et extitit in nocte coena?, tunc, quia in propria specie potest converti ad phantasmata, id satis erit, ut in sacra- mento possit exercere actus intellectus cum conversione ad phantasmata in propria spe- cie; idque non solum quia illa conversio ad phantasmata erit etiam per concomitantiam in sacramento, sed etiam si non esset, vel prius natura quam sit, propter radicationem harum potentiarum in eadem anima, et sym- pathiam earum, quee sufficit ad preedietam conversionem ad phantasmata sufficientem ad intellectionem ; nam distantia vel propin- quitas localis ipsorum actuum videtur nimis accidentaria ad hunc effectum , sicut variis exemplis ostendipotest, quee superius, dispu- tatione 48, tractavimus.
SECTIO IV.
Utrum corpus Christi, prout est in Eucharistia, possit naturaliter videri oculo corporeo.
\ . Dictum est de omni genere actionis, et passionis, seu receptionis propriee; superest di- cendum depassivisdenominationibus, quaead corpusChristi pertinent, ratione actuum imma- nentium, quee circa illud versantur. In qua re non est difficultas de actibus appetitus , quia hi, neque immediate pendent ab aliqua effi- cientia, seu impressione objecti , neque re- preesentantobjecta ipsa, sedsolum sunt veluti quidam motus in objecta, supposita eorum cognitione, et ideo non est dubium, quin possit Chnstus amari et diligi, prout esl in hoc sacra- mento, si ejus cognitio supponatur; tota ergo difficultas versatur circa cognitionem ; quee hic
DISPUTAT. LIII
tractabitur desensitiva, in sequenti vero sec- tionede intellectiva. Quoad sensus exteriores cum ex supra dictis constet, Christum, ut hic est, non posse loqui, certum eliam est, non posse audiri; inaliis verotribussensibusmul- tiplicatio specierum non fit sine materiali con- tactu, etactione, quamcorpusChristihicexer- cere non potest. Et si aliquando possunt species hujusmodi tantum intentionaliter multiplicari, ut in odoratu, eadem fere ratio erit de illo, quee de visu ; et ideo de hoc sensu fere omnes Theologi tractant preesentem queestionem, ex cujus resolutione facile etiam constabit, quid sil de interiori sensu dicendum.
- Prima sententia. — Prima itaque sen- tentia affirmat, Christi corpus. ut hic existens et cum suo modosacramenlali, posse natura- liter videri oculo corporeo, divinitus tamen nunc impediri propter fidem. Ita tenent No- minalescitatisect. 3,eisdem locis. Fundantur, quia vel ad videndum non requiruntur spe- cies, vel Christi corpus potest illas efficere, sicut de quacumque alia actione transeunte ipsi opinantur; ergo in oculo sufficienter pro- pinquo Eucharistiee sufficiens erit virtus na- turalis ad videndum corpus Christi ; ergo poterit videri, quia nihil est, quod possit exercitium illius virtutis impedire, quia neque ex parte ipsius oculi, neque ex parte medii potest aliquid hujusmodi assignari. ut per se constat, neque ex parte sacramentalium spe- cierum, ut supra in commentario articuli septimi ostensum est; nec denique ex parte ipsius corporis Christi; nam, si quid esset, esset maxime modus ipse existendi; nihil enim aliud fingi potest; modus autem ille, licet fortasse possit esse in causa, ut visio minus sit clara et dislincta, non vero potest omnino illam impedire, quia solum efficit, ut omnes partes corporis sint eeque propinquee visui, et per eamdem lineam, et non per unam tantum, sed per infinitas, prout Christus infi- nities in potentia existit totus in infinitis par- tibus; ex quo fit, ut eequaliter, et variis moclis multiplicentur species ab omnibus partibus corporis, quod non potest non parere aliquam confusionem in visione, ita ut non videatur Christus distincte secundum suam figuram et organizationem ; non tamen omnino impeditur specierummultiplicatio; etideo saltem videri poterit per modum cujusdam objecti lucidi. Sicut, si duo homines essent penetrative in eodem loco, non impediretur eorum visio, sed solum, ne tam distincte etclare unusquis- que videretur.
, SECT. IV. 243
Secunda sententia. — Secunda sententia est, naturaliler non posse videri corpus Christi in hoc sacramento, miraculose tamenposse; ita sentit D. Thom. in 4, d. 10, q. 9, art. 4, queest. 1 , ubi loquitur de oculo glorificato, et negat ordinarie videri corpus Christi in sa- cramento, per miraculum autem posse; idem dist. 11, queest. 3, art. 1, ad 4, atque idem potest sumi ex hoc art. 7, ad 3, ubi D. Thom. ait, oculum Christi videre seipsum sub sacra- mento exislentem ; et idem dicit in priori loco citato ex 4, ad 2; non est autem major ratio de Christi oculo, quam de quocumque alio miraculose elevato. Unde etiam Alens. , 4 part. , queest. 40, memb. 3, art. 8, § 2, dicit, beatam Virginem speciali privilegio viderehic corpus Christi; et de oculo Christi tenet idem Marsil. in 4, quaest. 7, art. 9, ad 4; et generaliter tenet eamclem opinionem Bonavent., dist. 10, queest. ult.; Scotus, q. 9; Waldens., tom. 2 de Sacram., cap. 65; Vict., in Sum., num. 70; Soto, et omnes recentiores Thomistee. Funda- mentum hujus opinionis quoad priorem par- tem de potentia naturali sumendum est ex cluabus sectionibus proxime preecedentibus ; quoad posteriorem vero de potentia superna- turali, solum est, quia nulla est implicatio contradictionis, cum Deus possit speciem et sufficientem vim activam dare oculo, et alioqui Christi corpus sit objectum visibile, cum sit coloratum et lucidum.
Tertia sententia. — Tertia opinio negat hoc posse fieri, etiam de potentia absoluta. Tenent Paluclan. et Capreol., dist. 10, queest. ull.; Hispalens. ibi, queest. 1, art. 3, ad 6 contra 5 conclus.; Richard., art. 5, queest. 2; fundamentum esse debet, quia corpus Christi, ut esthic, non est objectum visibile. Hi tamen auctores omnes non distinguunt inter corpus Christi, et modum existendi in sacramento, quod nobis videtur imprimis distinguendum, ut distinctius queestioni respondeamus ; aliud enim est queerere, an corpus Christi cum modo sacramentali videri possit oculo corpo- rali; aliud est, an, quamvis modus ipse sit invisibilis, corpus tamen ipsum preecise et secundum se videri possit, non viso modo.
Modus existendi sacramentaliter, videri non potest oculis corporeis, etiam de potentia Dei absoluta. — Dico ergo primo : modus, quo hic existit corpus Christi, omnino invisibilis est oculo corporali, non solum ex natura rei, sed etiam de potentia Dei absoluta. Explica- tur et probatur conclusio. Quia tribus modis potest aliqua res dici visibilis : uno modo, per
244 QILEST
accidens, sicut dicitur visibilis substantia materialis; et de hoc non est hic sermo, tum quia esse aliquid isto modo visibile, est valde improprium; nam visus revera non attingit, nec in se concipit, aut sibi repreesentat rem, quam solum per accidens videre dicitur, sed videt formam, quee cum tali re conjuncta est, seu qua3 in tali re subjectatur; quia tamen videt per modum unius, dicitur per accidens videre subjectum ipsum, aut aliam formam in illo inheerentem, ut hic attigit D. Thom., art. 4, ad 1 ; hic autem modus sacramentalis non comparaturad formam visibilem, ut sub- jectum ejus ; unde hac ratione non potest per accidens videri; an vero videri per accidens possit, ut forma simul conjuncta in eodem subjecto, coincidit cum alio membro queestio- nis positee, an possit videri corpus habens talem modum existendi, viso ejus colore, et non viso ipso modo in seipso. Secundo modo dicitur res propriissime visibilis per se primo, tanquam proprium objectum visus, ut lux, vel color; et hoc modo certum est, hunc mo- dum non esse natura sua visibilem , quia neque est color, neque lux ; preeter lucem autem, aut colorem, nihil potest per se visum immutare. Quo fit, ut nec de potentia absoluta fieri possit, ut visus per se primo ac proprie in hunc modum feratur, vel ab eo immutetur, tanquam a proprio objeclo, quia omnino re- pugnat, ut hujusmodi vitales potentiee extra sua subjecta adeequata ferantur; hic autem modus preesentiee non continetur sub objecto adeequato visus, quia, ut dictum est, et per se constat, neque est lux, nec per se lucidum, aut coloratum, sed est quidam modus per se conveniens substantiae, ut sic, et concomitan- ter potens convenire tam quantitati, quam cuilibet qualitati. Tertio modo quasi medio potest aliquid esse visibile, nec omnino per accidens, nec per se primo, sed per se secun- do, tanquam sensibile commune, quo modo videntur motus, aut quies, aut magnitudo rei, etc, et ad hunc ordinem revocanda est quan- titativa preesentia corporis visibiiis, sive sub quantitate rei comprehendatur, sive (quod verisimilius videtur) ad motum et quietem revocetur. Nam heec preesentia nihil aliud est, quam ipsum Ubi, a quo fere non distinguitur motus localis, nisi ut fieri et factum esse, seu lanquam queedam successio diversorum Ubi. Quies autem secundum id positivum, quod in ea esse polest per se visibile, nihil aliud est, quam idem Ubi perseverans, quod nec videri potest, nisi mediante colore, vel luce, nec
LXXVI, ART. VII.
omniuo per accidens videtur, sed per se visu percipitur, ut experientia ipsa docet. Videmus enim, hominem esse hic preesenteui, et sede- re, aut stare, moveri, aut quiescere, quee in se videri non possent, nisi videretur etiam per se ipsa preesentia. De hoc igitur genere visionis seu visibilitatis, maxime apparere posset, esse visibilem modum preesentiee sa- cramentalis, saltem quatenus modificat ipsum colorem, vel lucem corporis Christi; quod autem neque hoc modo sit naturaliler visibi- lis, per se notum videtur, quia hic modus, neque est connaturalis colori, neque color sic affectus aptus est ad suas naturales actiones preestandas ; et hoc a fortiori ex dicendis con- stabit. Quod autem nec de potentia absoluta possit hic modus sic videri, probatur ratione proportionali supra facta, quia sicut non po- test visus ferri ad per se primo videndum aliquid, quod omnino sit extra latitudinem proprii objecti adeequati, ita non potest ele- vari ad videndum per se secundo aliquid, quod omnino est extra latitudinem communis sensibilis; sed hujusmodi est modus preesentiee sacramentalis, quee sub nullo sensibili com- muni continetur, cum sit alterius ordinis a quantitate et ab omni Ubi quantitativo; imo hoc ipso, quod hic modus est per se indivisi- bilis, est etiam per se insensibilis , et extra ordinem rerum sensibilium; unde per se potest convenire substantiee , ut substantia est; imo secundum genus suum soli spirituali substantiee natura sua convenit, divinitus- que communicatur substantiee materiali et consequenter accidentibus ejus. Atque heec ratio apud me etiam concludit, hunc modum existendi corporis Ghristi, seu, corpus ipsum, ut tali modo affectum, non posse cadere se- cundum proprium conceptum, vel secunduui propria mimaginem, autrepreesentationem, in sensum internum, seu phantasiam, non solum naturaliter, verum nec supernaturaliter. Pri- mum est per se evidens, quia non magis potest formare imaginatio, qualis sit hic modus, quam qualis sitsubstantiain se, vel qualis sit Angelus, vel preesentia ejus. Secundum autem patet proportionali ratione supra facta, quia hic modus est extra latitudinem objecti adee- quati imaginationis, velsensus interioris. ltem propter hanc causam non potest elevari ima- ginatio ad formandum proprium idolum sub- stantiee vel Angeli, prout in se esl; hic autem modus est quadam ratione ejusdem ordinis, cum ex sua essentia solum possit esse conna- turalis substantiee spirituali : ergo, etc.
DISPUTAT
- Non potest Christus naturaliter vicleri ut in Eucharistia est. — Dico secundo : natura- liler non potest videri corpus Christi in Eucharistia existens, praeciso modo ;imo pro- babile est, etiam de potentia absoluta id re- pugnare. Prima pars est mihi certa et satis clara. Primo, quia dictum est supra, corpus Christi sic existens nullam posse naturaliter habere transeuntem actionem; non igitur poterit sui speciem visibilem in medio, vel in oculo imprimere; non est ergo sic naturaliter visibile. Secundo evidentius, quia hoc ipsum, scilicet, videri objectum non visa ejus prse- sentia seu modo prsesentiee, est omnino prae- ter naturas rerum , juxta quas non potest oculus videre suum sensibile proprium, nisi prout in re est affectum suis sensibilibus com- munibus, ut non potest videre colorem, nisi prout in re est affectus tali extensione vel prsesentia. Maxime, quia non potest sensibilis oculus videre , nisi per modum intuitionis ; intuitiva autem cognitio, preesertimsensitiva, tendit in rem prout existentem, et secundum omnes conditiones existentise; intelligi ergo non potest, quod talis intuitio ita naturaliter tendat in rem, ut praescindat ab intrinseco modo realis prsesentiee. Atque hinc declaratur posterior pars conclusionis ; nam, si oculus a Deo elevatus videt corpus Christi, vel videt illud sub speciebus, vel abstrahendo ab omni loco et preesentia ; neutrum autem horum dici potest : ergo. Probatur prima pars minoris, quia, si videtur corpus Christi sub speciebus, ergo formaliter et per se videtur, ut sub eis praesens; ergo videtur prsesentia, quam sub illis habet, quia haec est formalis ratio exi- stendi ibi; non potest autem per se videri aliquod quasi concretum, quin simul per se videatur forma, qua formaliter constituitur. Item, quia Christus sub speciebus non vide- tur, ut extensus; ergo non videtur pars ejus sub parte specierum, et totus in totis; ergo videtur totus sub singulis partibus ; ergo ne- cesse est, ut modus preesentise videatur. Dices, divinitus posse fieri, ut videatur ibi, quasi extensus. Respondetur, aliud esse loqui de apparente visione, aliud de propria et vera visione, quee repraesentat rem, prout revera est in se ; hoc enim loco de hac posteriori vi- sione disputamus; hoc autem modo impossi- bile est, videri corpus Christi in sacramento, et videri quasi extensum, quia, cum in se non habeat talem extensionis modum, jam non videretur prout est in se ; priori autem modo nihil repugnaret Deum imprimere in oculo
LIII, SECT. IV. 245
speciem corporis Christi, per quam videretur ac si esset preesens et extensum in tali dislan- tia, ut notavitD. Thom. in 4, dist. 10, q. 1, art. 4, qusestiunc. 2; nam species visibilis non ita pendet ab objecto, quin possit Deus per se solum illam efficere et conservare in oculo; neque aclus visionis ita pendet ex vera pmesentia et existentia objecti, quin fieri possit ab oculo informato specie, etiamsi ob- jectum in re ipsa non existat, cujus vestigium habemus etiam in naturalibus, in visione colorum apparentium in nubibus ex refrac- tione lucis, et in speculo, in quo videtur ap- parere objectum per species in eo reflexas, ac si ibi esset vel ipsummet vel imago ejus depicta , de quo genere visionis multa scri- bunt Scotus hic, dist. 10, et queest. 5 et 9; et Durand., in prolog. Sentent., q. 3; Gabriel, queest. 1 , art. 3, dub. ult. ; sed nihil referunt ad prsesentem quaestionem, quia, ut dixi, non agimus de apparenle visione, sed de vera, et quae in objecto, prout in re existit, vere fun- detur. Dices : cum totum Christi corpus sit in singulis partibus specierum, fieri poterit, ut totum illud corpus, non prout in singulis par- tibus existit, sed tantum prout est in toto, efficiat speciem sui , ita ut, prout est in una parte specierum, efficiat per unam partem, verbi gratia, per caput, et ut est in alia parte, peraliam, verbi gratia, manum,etsicdealiis; atque ita fiet, ut totum videatur quasi exten- sum. Respondetur, argumentumprocedere, ac si Christus existeret in sacramento per partium penetrationem cum extensione aliqua ; non autem ita est, sed existit altiori modo et indi- visibili, ut supra dixi, et ideo fieri nullo modo potest, ut videatur cum extensione, si vide- tur prout est in re; quare, etiamsi fingatur, tantum partes corporis videri in partibus specierum, semper videbuntur, ut indivisibili modo existentes; nunquam ergo videbitur totum ut extensum, ex vi talis visionis.
- Christus nullo sensu etiam interiori per- cipi potest ut est in Eucharistia. — Superest probanda alia pars propositionis assumptae, scilicet, per hanc visionem non posse videri corpus Christi abstrahendo a speciebus, seu a loco specierum, quia videtur repugnare mate- riali sensui hoc modo abstrahere in actione et cognitione sua ; primo, quia alias posset etiam elevari ad videndum colorem in communi, abstrahendo ab hoc et illo individuo coloris. Secundo, quia actus videndi intrinsece est visio intuitiva, aut per modum intuitionis; de ratione autem hujusmodi cognitionis est, ut
QU,EST. LXXVl, ART. VII.
tendat in rem, ut actualiter existentem et sub conditionibus existendi. Terlio, quia videtur impossibilis ille modus abstractionis. Necesse est enim ut videatur corpus Christi, aut ex- tensum, aut inextensum, neque inter heec videturposse darimedium, cum immediatam contradictionem includere videantur; nam licet dici possit, respectu ipsius rei includere hujusmodi immediatam contradictionem, et nihilominus respectu mentis posse considera- tione utrumque preescindi, et rem solam con- siderari, nihilominus in potentia visiva, quee valde materialis est, non videtur posse repe- riri hoc medium , quia ille modus preescin- dendi est valde spiritualis, et excedens capa- citatem et objectum oculi materialis. Dices •' extensio in loco seu preesentia realis non est ratio, sed tantum conditio necessaria objecti visibilis; ergo poteritDeus facere, utobjectum sine tali conditione videatur. Aut e contrario, quia color corporis Christi de facto est affec- tus tali modo preesentiee sacramentalis, et ad hoc elevatur per divinam potentiam, eadem ratione poterit elevari oculus ad videndum colorem sic affectum; nam hoc ipso, quod ille est modus coloris, etiamsi supernaturalis sit, videtur comprehendi sub latitudine communis sensibilis, seu visibilis, quia est aliquid ipsius coloris; nec refert, quod sit quid supernatu- rale, quia divina virtute potest potentia ele- vari ad objectum supernaturale, quando illud comprehenditur aliquo modo sub naturali ob- jecto talis potentiee, ut de intellectu constat. Propter has conjecturas el similes, quse facile excogitari possunt, dixi tantum, hanc partem esse probabilem , quia implicatio contradic- tionis non est tam aperta, quin possit aliquis contrarium opinari. Nihilominus, quod dixi- mus, verisimilius videtur; et ad priorem par- tem respondeo, prsesentiam objecti non esse tantum conditionem per accidens requisitam in objecto visus, sed esse objectum per se visibile, tanquam sensibile commune, quod separabile non est sensibili proprio in actuali visione intuitiva, preesertim materiali et sen- sitiva. Ad aliam partem respondetur, pree- sentiam sacramentalem nullo modo contineri sub objecto sensibili, proprio vel communi- non enim preesentia, ut sic, sed talis, id est, extensa et quantilativa, est unum ex sensibi- libus communibus objecti visibilis; et adeo sacramentalis preesentia, quee indivisibilis est, nullo modo sub hoc subjecto continetur. Nec refert, quod possit esse supernaturalis modus coloris, quia non omnis modus coloris est per
se visibilis, ut patet de intensione et similibus. Atque hinc tandem constat, quid sit, quoad hoc, dicendum de sensu interiori, seu imagi- natione, quia in illa facile intelligi potest, formari idolum corporis Christi, preescindendo a modo sacramentali; sed tunc non cognosce- tur Christus in sacramento, nec prout est in sacramento , sed tantum cognitione quadam abstractiva , ad quam impertinens est exi- stentia Christi in sacramento ; et ideo simpli- citer dicendum est, Christum in sacramento nullo sensu, etiam interiori, apprehendi posse, sed solum fingi aliquo modo quantitativo.
- Responsio ad fundamenta primse opinio- nis. — Ad fundamentum primee opinionis responsio patet ex supra dictis ; supponit enim falsum, quoad omnes partes, scilicet, vel quod species intentionales non requiran- tur ad videndum, vel quod illee naturaliter fieri possint a corpore inextenso in ordine ad locum, aut quod repreesentare possint talem modum existendi, aut corpus ipsum, prees- cindendo ab omni preesentia et situ. Ad fun- damentum secundee sententiee negatur, cor- pus Christi tali modo existens esse objectum visibile ; neque enim salis est, quod sit colo- ratum, nisi existat modo accommodato vi- sioni. Ad D. Thom. autem ibi citatum solum respondeo, in hac 3 parte nunquam illam sententiam docuisse. Solum indiget explica- tione, quod hic dicit, oculum Christi videre se ipsum sub sacramento. Capreolus enim, dist. 10, queest. 4, ad 7 contra 1 conclusio- nem, et Cajet. hic, exponunt, oculum Christi videre se, non per se, sed per accidens, quod diverso modo explicant. Cajet. enim ait, ocu- lum Christi ita videre se, ut statim intellectus videat modum; sed hoc est gratis dictum, quia hoc non est videri per oculutn, Christum in sacramento, sed per intellectum. Et prae- terea, quia ostensum est , non posse oculum videre seinsacramento, non videndo modum, quia quoad hoc non est alia ratio de oculo ipsius Christi, quam de quolibet alio. Gapreo- lus vero ait, videre Ghristum in hoc sacra- mento queedam corporalia signa, quee sunt testimonia preesentiee ejus; et sumpsit occasio- nemex D.Thom.,tum a simili ex1 part.,q. 12, art. 3, ad 2, ubi hac ratione dicit, oculum beati quodammodo videre Deum ; tum ex alia antiqua lectione hujus loci, quee sic habet : Oculus Christi videt se ipsum in sacramento, quantum pertinet ad intellectum. Sed heec etiam expositio est gratis conficta; nihil enim fingi potest, quod ibi videat oculus corpora-
DISPUTAT. LHI, SECT. V.
Iis Christi, quod sit signum prsesentiee sacra- mentalis ejus; neque enim videt absentiam substantiae panis, nec subsistentiam acci- dentium, neque aliquem alium sensibilem ef- fectum supernaturalem, quia revera nullus est, et si esset, posset aeque videri ab alio oculo glorificato; et tamen D. Thom. plane constituit differentiam inter Christum et alios beatos. Adde, veram lectionem non habere particulam illam, quantum pertinet ad intel- lectum, nec congrue posse conjungi cum cse- tero contexu, nec cum intentione D. Thom., qui aperte solum loquitur de corporali vi- sione. Vera responsio est, cum D. Thom. di- cit, Christum in sacramento videre se ipsum, illud, in sacramento, non esse conjungendum cum objecto visionis, quod significatur illa particulase ipsum, sed cum oculo vidente, qui etiam sub sacramcnto habet visionem sui ip- sius, non prout insacramento est, sed proutin propria specie existit. Habet autem hic illam visionem, non per se primo hic elicitam, sed per concomitantiam; nam quia in coelo habet visionem sui , illa visio in sacramento per concomitantiam ponitur. Et ideo merito dixit, D. Thomas, per hancvisionem videre oculum Christi se ipsum , non tamen modum, quo in sacramento existit; quod non ideo dictum est, quia oculus Christi videat se, seu corpus suum prascise, et abstrahendo ab omni modo prae- sentiae localis; hoc enim diximus fieri non posse in corporali oculo; intelligendum ergo est ideo oculum Christi videre se, non tamen modum sacramentalem , quia videt se pras- sentem in ccelo, et extensum in loco, prout ibi existit. Atque hinc etiam optime intelli- gitur ratio differentiee inter oculum Christi, et aliorum beatorum; nam, Christi oculus (inquit) videt se in sacramento, quiaibiest; oculi vero aliorum beatorum non vident Chri- stum in sacramento, quia ibi non sunt; quae ratio aperte declarat illam particulam, in sa- cramento, referendam esse ad oculum viden- tem, non ad objectum visum; sic enim ratio est efficax, et alio sensu esset impertinens; nam si objectum esset in sacramento videndum, et esset visibile ab aliquo oculo corporali, quid referret, quod oculi beatorum non essent in sacramento, ut illud videre non possent, cum necesse non sit, oculum videntem esse in eo- dem loco, ubi est objectum visum, igitur non est sermo de objecto viso in sacramento, sed de oculo vidente in sacramento, seu (ad tol- lendam eequivocationem) ex sacramento. Ra- tio autem hujus necessario sumenda est ex
concomitantia , ut dixi, nam quia oculus Christi simul est extra et in sacramento, ideo per concomitantiam habet in sacramento ac- tum visionis, quem habet extra ; oculi autem aliorum beatorum, licet sint extra sacramen- tum, non tamen intra illud, et ideo non habel in eis locum concomitantise ratio; et hanc ex- positionem significavit etiam D. Thom., in 4, dist. 10, qusest. 2, art. % queest. 1,et2, ad 3; Theor. 16 et17.
iEgid
SECTIO V.
Utrum Christus, prout est in hoc sacramento, possit cognosci ab intellectu creato.
1 . Principio supponendum est, non esse sermonem de cognitione fidei, quse obscura est, et alterius testimonio nititur; nam per se constat, posse hoc mysterium cognosci per fidem, non solum divinam et supernatura- lem, sed etiam humanam et naturalem, si quis velit ex humano tantum testimonio id credere. Imo non tantum fide voluntaria, sed etiam fide coacta , seu necessitante intellec- tum, potest interdum naturaliter credi hoc mysterium, prsesertim ab Angelo, secundum illud Jacobi : Dxmones credunt, et contremis- cunt; sicut enim in aliis mysteriis fidei, evi- dentibus signis et miraculis, ac testimoniis coguntur dsemones credere vera esse, quse fides docet, ita etiam in hoc mysterio, ut in art. 7 expresse docuit D. Thomas.; imo addit Bonavent., dist. 10, queest. ult., ad 1, quem imitatur Waldens., tom. 2 de Sacram., cap. 62, aliquando etiam intellectum huma- num, et sensibus conjunctum, certis indiciis cognoscere, esse ibi corpus Christi. Quod quidem, si solum intelligatur juxta generalem doctrinam, qua probabile est, aliquos Sanc- tos, visis miraculis Christi, habuisse eviden- tiam in testificante mysteriorum fidei, non ha- bet hic aliquid speciale ; si vero intelligatur, aliquos consequi hujusmodi cognitionem per indicia aliqua, aut effcctus, quos in ipsius sacramenti usu experiuntur, in hoc sensu suspecta est illa doctrina, et plena periculi, nisi caute intelligatur ; quee enim sunt hujus- modi indicia prsesentiae Christi? sensibilia enim nulla sunt, et si quee interdum sunt, possent a dsemone causari; spiritualia vero in ipsomet sacramento nulla etiam excogitari possunt; in suscipiente vero interdum sunt aliquiboni motus, quospossetChrisluscausa- re, etiam si in sacramento realiler prsesens non adesset; simpliciter ergo ex his effectibus
248 QU^ST
nulla haberi potest rei evidentia; supposita taroen certa fide realis prsesentise Christi, ex hujusmodi effectibus, adjunctis etiam Spiri- tus Sancti donis sapientise et inlellectus, fit ha3c veritas ita evidenter credibilis, ut intel- lectus fere non indigeat motione voluntatis ad illam credendam, quia ipsa experientia et affectu ita inducitur intellectus, ut necessi- tari quodammodo videatur ad assentiendum , quamvis revera nonsitnecessitas simpliciter, sed magna queedam promptitudo et facilitas.
Christus in Eucharistia existens cogni- tione supernaturali videri potest, et actu a beatis omnibus videtur. — Secundo supponen- dum est, non esse difficultatem ullam de co- gnitione supernaturali evidente ac per se in- fusa ; nam , ut in commentario diximus , duobus modis potest Deus infundere scien- tiam hujus mysterii. Primo, per visionem beatam, quo modo non solum potest, sed etiam credibile est, omnes beatos videre in Verbo hoc mysterium, quanquam Gabr., lect. 47 in can., in fine, hoc limitet ad eos tan- tum, qui in via hujus mysterii fidem ha- buerunt; sed mihi verisimilius est, hunc esse unum ex effectibus divinae providentiee, qui ex generali perfectione status beatifici omnibus beatis patet in Verbo; magis enim hoc per- linet ad perfectionem illius status, quam vi- deregenera et species rerum naturalium, quod omnibus beatiscommuneest; neque est credi- bile, omnes fere qui in lege gratise salvantur, etiam si infimi ordinis sint, viclere hoc myste- rium in Verbo, Angelos vero, et omnes anti- quos Patres, etiam si sanctissimi fuerint, non videre illud, solum quia in via expressam ejus revelationem non habuerunt; sed de hoc latius alibi. Secundo modo potest supernatu- raliter infundi scientia hujus mysterii, infun- dendo speciem propriam , reprsesentantem Ghristum in sacramento, et modum existendi quem ibi habet, et modum quo accidentia existunt, et vinculum, si quod est, inter Christum et accidentia panis, et dando lumen et auxilium usui talis speciei accommodatum; et in hoc etiam genere scientiee nulla est re- pugnantia; imo in 1 cap. ostendi, Christi ani- mam habere illam; idemque pie credendum est de beata Virgine in statu gloriae; de aliis autem beatis res est incerta ; et heec vocari potest scientia perfecta in proprio genere.
Tertius tamen modus excogitari posset hujus scientias infusae, imperfectae tamen in illo ordine, et per effectus, quse appellatur a dialecticis scientia Quia. Et quidem, si sunt
LXXVI, ART. VII.
aliqui supernaturales effectus, qui necessa- riam habeant connexionem cum hac reali prsesentia Chrisli in sacramento, non est du- bium, quin illa scientia sit possibilis; ego ta- men non satis capio qui sint, vel esse possint tales effectus, et ideo existimo, saltem de facto, nullos fieri a corpore Christi, ut est in sacramento, qui non possent fieri ab eodem sine tali prresentia sacramentali; nisi forte quis dicat, ipsummet dependentiee modum, quo nunc fluit sacramentalis gratia a corpore Christi, ita pendere essentialiter ab hac praa- sentia, ut quamvis ipsa gratia possit aliter fieri, non tamen ille modus dependentiae; et ideo, cognito illo modo dependentise , prout in se est, ex illo posse a posteriori cognosci praesentiam Christi.
i. Sed hoc, licet acutum videatur, non ta- men solidum, quia licet fortasse ille modus dependentise essentialiter pendeat a corpore Christi, non tamen a prsesentia sacramentali; illa enim non est ratio agendi, etiam instru- mentalis; sed solum est conditio requisita, non tam ex natura rei, quam ex institutione divina. Unde, licet illa dependentia dicat ha- bitudinem ad corpus Christi essentialiter, ta- men forte non respicit illud ut propinquum vel distans, et multo minus, ut existens in hoc vel iho spatio. At denique, licet dicat habitu- dinemad instrumentum creatum, fortasse, ex vi rationis specificee talis dependentias, non magis respicit hoc instrumentum , quam aliud. Itaque nullum effectum invenio, ex quo possit hsec scientia a posteriori infundi. Unde, seclusa evidentia jn testificante, nul- lam existimo esse posse de hoc mysterio mere abstractivam, et per extrinseca signa, secluso proprio lumine et specie ipsius my- sterii; at hsec de supernaturali cognitione.
- Christus ut in Eucharistia existit non potest cognosci evidenter lumine naturali. — Tertio de naturali cognitione supponendum est, id quod a fortiori sequitur ex dictis, non posse Christi corpus in sacramento existens evidenter cognosci lumine naturali, cognitione abstractiva per signa vel effectus; quod qui- dem in intellectu humano corpori conjuncto per se notum est; accipit enim cognitionem per sensus; nullus est autem sensibilis effec- tus, qui ex prsesentia corporis Christi in s;t- cramento oriatur, ex quo, vel ipsamet prse- sentia, vel existentia ipsius corporis, vel absentia panis, vel subsistentia accidentium, probabiliter colligi possit, nedum evidenter. Quee ratio, eadem proportione, potest ad in-
DTSPUTAT. LHT, SECT. V.
tellectum separatum, seu angelicum appli- cari, quia similiter nullus est insensibilis, seu spiritualis effectus, ex quo in hujusmodi co- gnitionem cleveniri possit.
- Dubium. — Sohitio prima. — Solum posset aliquis dubitare, quia Angelus videt evidentia naturali, non esse substantiam pa- nis sub accidentibus ejus; ergo et videt acci- dentia esse sine subjecto, quod inde necessa- rio sequitur ; et ex eodem effectu potest satis manifesle elicere, ibi adesse corpus Christi. Primum antecedens patet ex Aristotele, 2 de Anima, dicente, visum, qui naturaliter co- gnoscit praesentiam lucis, percipere etiam te- nebras, quocl eadem proportione applicari potest ad omnem potentiam et objectum, praesertim ad intellectum , qui per actum positivum potest aliquo modo cognoscere privationem; intellectus ergo angelicus, qui naturaliter videt praesentiam substantiae , quando adest, viclet etiam absentiam ejus quando non adest, non solum per privatio- nem actus, id est, quia caret intuitione ejus (sicut contingit in corporali visu), sed etiam, quia per positivum actum cognoscit, ideo a se non videri, quia ibi non est; nam sibi est evidens, quod si adesset, potest illam videre; neque aliter cognoscit Angelus absentiam aliarum substantiarum, quando corrumpun- tur, nisi quia non videt illas in rerum natura existentes. Respondetur primum : licet hoc concederemus de absentia panis, non esset magnum inconveniens, quia, licet illa carentia supernaturali modo. fiat in hoc sacramento, tamen in se, et in fapto esse (ut sic dicam) non est aliquid supernaturale, sed aliquid mere naturale, quia solum est negatio cujus- dam entis naturalis; sicut e contrario, licet Deus supernaturali modo produceret Ange- lum per transubstantiationem, vel hominem per resurrectionem, postea naturaliter posset videri, ut actu existens; idem ergo est pro- portionaliter de desitione. Unde consequenter etiam nullum erit inconveniens, Angelum co- gnoscere accidentia panis existere, et carere actuali inhaerentia ad substantiam; nam utrumque hoc naturalis ordinis est; illud po- sitivum, scilicet , ipsa actualis entitas acci- dentium; hoc privativum cujusdam formae seu modi naturalis, qualis est actualis inhse- rentia accidentis. Quod, si haec accidentia separata habent modum positivum subsi- stendi, illum non oportet cognosci ab Angelo, quia neque habet naturalem speciem ejus, neque ex aliis effectibus sufficienter manifes-
talur. quia potest Deus variis modis conser- vare hsec accidentia sine actuali inhaerenlia in substantia panis. Unde etiam fit, multo minus hinc consequi, cognoscere Angelum ex his effeclibus praesentiam corporis Christi sub illis speciebus, seclusa alia fide, quia hoc non sequitur immediate ex absentia panis, cum possit Deus alia acciclentia conservare ornni substantia carentia.
- Solutio secunda. — Secundo dicitur, etiam ipsam absentiam substantiae panis, vel vini, non essesatisevidentem Angelo eviden- tia naturali, quia , quamvis sit evidens non videri ab ipso , tamen non est eviclens, non videri, quia nonest; possetenimillamnonvi- dere, quia divinitus impediretur; potest ergo merito dubitare, unde sibi proveniat, quod substantiam panis ibi non videat? an, quia non est, vel quia Deus secum non concurrat? neutrum ergo horum potest definite ac evi- denter judicare. Unde quoad hoc magna esl differentia inter positivam productionem sub- stantiae naturalis moclo supernaturali, et de- sitionem; nam productio habet terminum positivum, qui per propriam speciem et ima- ginem potest evidenter et directe in se vi- deri ; carentia vero non videtur in se directe positive, sed per formalem vel virtualem discursum, inferendo rem non esse, quia non videtur; quae illatio non semper est evidens, quando illa carentia cognitionis potest habere aliam causam ejusdem rationis et orclinis. Unde non est eadem ratio de omni alia ab- sentia substantiae, quse fit per naturalem de- sitionem, seu corruptionem, quia ibi videri possunt causae et principia corruptionis; et alioqui nulla videntur principia, seu natura- les causae, quae ad existentiam talis substan- tiae sufficiant; et ideo evidens est, talem substantiam non esse; quia, licet posset con- tingere, ut aliter res se haberet, Deo super- naturali virtute impediente, vel immutante ordinem rerum naturalium, tamen hoc non tollit naturalem evidentiam, quando nullum est principium, vel fundamentum in natura ad suspicandum, vel judicandum, ibi inter- venire aliquem supernaturalem effectum; at veroin prsesentenullum apparerepotest prin- cipium desitionis hujus substantiae; imo aliunde videntur adesse sufficientes disposi- tiones, et causae ad conservandam illam sub- stantiam, nullumque adesse principium suffi- ciens naturale desitionis ejus. Unde fit evi- dens. illam non desivisse naturaliter, et consequenter etiam est evidens, carentiam
QUjEST. lxxvi, ART. VII.
intuitionis ejus non esse sine aliqua superna- turali causa vel raysterio; et ideo non potest definite sciri naturaliter quomodo supernatu- ralis causa id effecerit, cum possit variis mo- dis illud prsestare. Et heec de cognitione per extrinsecos effectus.
- Quorumdam opinio. — Superest prseci- pua quaestio de cognitione rei directa pcr prupriam speciem et naturale lumen, quod- cumque illud sit. Potest autem de duobus du- bitari, quee sectione prsecedente distinximus, scilicet, vel de prsesentia corporis Ghristi sub sacramento, vel tantum de existentia ejus in rerum natura, sunt enim hse duse quaestiones valde diversse. Prima est, an Angelus, verbi gratia, per species suas naturales possit natu- raliter videre corpus Ghristi esse sub specie- bus panis , intuendo illud ibi ; circa quam multi affirmant, posseAngelum virtute natu- rali cognoscere evidenter et in se hoc myste- rium, intuendo corpus Christi sub speciebus, et modum existendi, quem ibi habet. Ita te- net Scotus in 4, dist. 10, quaest. 8; Major, queest. 5; Palacius, d. 3, conclus. 7; Ocharn, in 4, queest. 5; Gabr., lect. 45 in can.; ^Egi- dius, Theor. 16. Fundamenlum hujus senten- tise est, quia nihil est in corpore Christi, prout est in Eucharistia, quod latere possit naturalem virtutem Angeli, preeter modum existendi; sed hic non : ergo. Probatur minor primo, quia ille modus est res queedam finita; ergo non est, cur necessario excedat in ra- tione intelligibilis naturalem virtutem intel- lectivam Angeli. Secundo, quia si quid obsta- ret, maxime, quia supernaturaliter fit; sed hoc non refert, quia etiam duo corpora , se penetrantia in eodem loco, supernaturaliter ita constituuntur, ettamenpostquam ita sunt, possunt ab Angelo virtutenaturali videri; ita vero se habent omnes partes corporis Christi hic, ut supra vidimus ex horum auctorum sententia. Tertio, addunt hi auctores nihil creatum esse simpliciter supernaturale, sed tantum respective, scilicet, respectu hujus vel illius naturee ; ut in praesente, modus hic existendi, quamvis sit supra naturam corpo- ris, tamen absolute non est quid supernatu- rale, quia non est supra naturam Angeli; non ergo repugnabit ab Angelo naturalitercogno- sci. Preesertim, quia secundum Scotum, An- gelus accipit species a rebus; poterit ergo accipere etiam a corpore Christi sic existente. Tandem maxime videtur urgere argumentum de Christi anima ; modus enim existendi , quem in sacramento habet, non est illi super-
naturalis, quia nalurale illi est, esse totam in toto, et in qualibet parte; ergo poterit Angelus intueri animam Christi hic; ergo et unionem ejus ad corpus; ergo et corpus ipsum, quasi per concomitantiam, ut sic dicam.
- Creatus intellectus naturali virtute, nec modum quem in Eucharistia habet Christi corpus, nec corpus ipsum ibi esse , cognoscere potest. — Nihilominus dicendum est, non posse intellectum creatum virtute naturali videre modum existendi, quem corpus Christi habet in sacramento, et consequenter neque intueri corpus Ghristi, ut est sub speciebus, seu cognoscere clare, quod ibi sit; heec enim omnia sunt inter se connexa, quia ille modus essentialiter nihil aliud est, quam praesentia, quam hic habet ; quee praesentia est ratio existendi hic ; et ideo nisi modus ipse in se videatur, non potest clare videri corpus sub speciebus existere. Hanc ergo conclusionem tenet D. Thom. hic ; et Bonav. in 4, dist. 10, queest. ult.; Richar., art. 5, queest. 1; Du- rand., queest. 4; et Thomistae omnes, Palud., Capreol., Hervaeus, Soto, Cajet.; et Henric, Quodlib. 11, queest. 12; Antonin. , 3 part., tit. 13, cap. 6, § 13. Et probatur primo sup- ponendo, intellectum corpori conjunctum non posse accipere species a corpore Christi, ut hic existit, ut ex supra dictis patet, quia non potest recipere species nisi per sensus, sensus autem non possunt immutari a cor- pore Christi ut est hic; intellectum autem se- paratum, non accipere species a rebus, sed habere illas congenitas ; et consequenter so- lum posse naturaliter cognoscere ea, quorum habet naturales species congenitas, seu quo- rum species ei debentur ex natura rei, quod suppono ex prima parte. Tunc sic : intellec- tus angelicus (et idem est de quolibet creato) non habet ex natura sua speciem illius modi, quo Christus existit in sacramentq, quia talis species non debetur ei ex natura rei ; ergo non potest illum naturaliter cognoscere ; ante- cedens patet primo, quia ille modus est super- naturalis simpliciter, ut supra ostensum est; non enim pertinet ad naturalem ordinem ; Angelo autem solum debentur species rerum pertinentium ad ordinem naturse. Secundo, quia Angelus, aut cognoscit accidentia per species ipsius substantiee, seu subjecti, aut per distinctas et proprias species ; priori modo non cognoscit hanc prsesentiam sacra- mentalem per speciem corporis Christi natu- ralem, quia talis modus non habet conjunc- tionem naturalem cum corpore Christi , sed
DISPUTAT. I
potius ex natura rei videtur illi repugnarc, maxime eomparando hunc modum ad quan- titntem ipsam. Poslerior autem modus cog- noscendi accidens per propriam speciem distinctam ab specie subjecti, vel non est connaturalis Angelo, ut multi putant, vel, ad summum , pertinet ad naturalem ordinem intelligendi, quando accidens tale est, ut conveniat subjecto secundum naturalem ca- pacitatem ejus, ita ut ex illo et accidente resultet unum compositum naturale, perti- nens ad naturee ordinem. Terlio, quia ca , qute potest Angelus naluraliter intueri, quan- do existunt , potest etiam , naturaliter co- gnoscere esse possibilia, antequam existant, cognoscendo eorum essentiam et naturam per proprias eorum species; sednon potestAnge- lus cognoscere hoc mysterium esse possibile, nec scire rationem et essentiam hujus prse- sentise sacramentalis, priusquam fiat; quod Deus decrevisset, nunquam hoc mysterium facere, fortasse nunquam ascendisset in cogi- talionem Angeli illud esse possibile; unde SS. Patres illud vocant ineffabile, et supra omnem intellectum.
- Evasio. — Rejicitur. — Alia evasio. — Rejicitur. — Dici autem posset, dupliciter posse Angelum cognoscere hunc modum, pri- mo per speciem quantitatis, quia per illam videtur quantitas corporis Christi existens ; et non cum proprio modo; ergo cum alio illi repugnante; sunt enim hi duo modi immediate oppositi, nec potest unus, nisi per alium ex- cludi. Sed imprimis adhuc incertum est, an per illam speciem videatur quantitas existens, ex vi solius existentiae, quam habet in sacra- mento. Deinde illo dato, non recte infertur ex negatione positivum, id est, ex eo quod Angelus non videat modum extensum, videre modum indivisibilem , ut patere potest ex dictis sect. prceced., et constat etiam in hu- manitate Christi, quse naturaliter videbatur existens ab Angelo , et in ea non videbatur modus proprise subsistentise; et non propte- rea videbatur modus unionis ad aliam sub- sistenliam, cum tamen duo ilii modi etiam sint immediate oppositi, et unus non nisi per alium excludatur. Et ratio est , quia , licef, respectu ipsius rei ita sit, tamen respectu cognitionis potest per solam abstractionem , seu prsecisionem, unum cognosci sine alio, sicut paulo antea dicebamus, interdum posse modum seu proprietatem alicujus rei latere, seu non cognosci , non quia in re non sit, sed quia cognilio ad illam non extendatur, vel ex
,\, SECT. V. 251
defectu virtutis, vel ex alio impedimento. Quocirca, cum hic modus sit aliquid posi- tivum, et alterius ordinis a quantitate cor- porea, non est verisimile, posse videri per solam speciem naturalem quantitatis absque alioprincipio. Secundo ergo moclo clici possel, hunc modurn praesenlioe convenire in com- muni ratione sua cum modo substantise spi- ritualis, quse tota est in toto, et tota in qua- libet parte, cujus Angelus habet propriam speciem; et hoc satis esse ut Augelus utendo simul illa specie, et specie corporis, possit cognoscere illum rnodum , ut existenlem in corpore. Sicut, si Deus poneret formam cceli in materia ignis, vel formam ignis in materia cceli, quamvis Angelus non habeat unam spe- ciem naturalem, repreesentantem illud com- positum, conjungendo tamen species partium, et simul illis uteudo, posset illud cognoscere. Sed imprimis valde dubito de veritate exem- pli, quia, sicut totum non dicit tantum partes, sed prseterea unionem earum , ita ad cognos- cendum totum, non satis est habere species partium, nisi adsit species, qua unio earum reprsesentetur ; unio autem inter materiam cceli, et formam ignis, per nullam speciem na- turalem reprsesentatur. Preeterea in preesente est specialis ratio ; nam hic modus preesentiae in corpore Christi, licet secundum quamdam communem rationem videatur convenire cum spirituali modo Angelorum, tamen re ipsa, in specifica ratione est valde diversus, quia re- vera est materialis , et habet extensionem quamdam ex parte subjecti, quamvis habeat inextensionem in habitudine omnium par- tium ad idem spatium ; ac tandem illud com- positum ex corpore, et tali modo, est onmino preeter ordinem naturse; unde nec per unam, nec per plures species naturales repreesen- tatur.
W. Responsio ad argumenta proposita. ~ Ad fundamenta ergo respondetur. Ad pri- mum negando consequentiam, quia, licet res sit finita, hoc ipso, quod ad ordinem naturee non pertinet, satis est, ut excedat naturalem virtutem intellectivam Angeli. Dices , hac- tenus probatum non esse, hunc modum non posse cognosci ab Angelo ex defectu virtutis intellectivee, sed ex defectu specierum; quod videtur valde diversum; nam, licet demus hujusmodi speciem non esse Angelo natura- liter debitam , tamen , si illi detur, naturali virtute poterit illa uti ad cognoscendum ta- lem modum; non ergo deest illi virtus in- telleclualis, proprie loquendo. Respondetur,
252 QU/EST
hunc esse aliuin modum dicendi, et respon- dendi, aliis fortasse probabilem ; mihi tamen non probatur, nec videtur consequenter dic- tum, quia, ut Philosophus ait, omni potentiee passivee naturali respondet potentia activa naturalis, unde si Angelus haberet naturalem virtutem ad cognoscendum hunc effectum, deberet respondere illi aliquod principium naturale, quo posset capacitas ejus naturalis in actum reduci; et consequenter illi esset debita species, tanquam actus primus, et pro- prium principium , quo posset comparare actum secundum. Dico ergo : sicut species est supernaturalis Angelo, ita etiam requireret lumen intellectuale superioris ordinis, quo posset tali specie uti, ut latius in genere trac- tavi in primo tomo, disputando de scientia beata, et infusa animee Christi. Ad secundum respondetur, hunc modum, non solum esse supernaturalem in modo, quo fit, sed in se, et in facto esse, neque est simile de penetra- tione corporum , ut seepe dixi. Acl tertium respondetur, illud clogma esse falsum; sunt enim multae res simpliciter supernaturales, et hic modus secundum propriam speciem suam nulli rei potest esse connaturalis, quia, neque corporibus, ut per se constat, neque spiritibus, quia ut dixi, est longe diversee rationis a naturali modo illorum. Ad ultimum de anima , probabile valde est posse Ange- lum vel animam separatam, videre animam Ghristi existentem sub speciebus sacramen- talibus, quoad substantiam ejus, existenliam, et localem preesentiam ; nou tamen inde fit, posse videre corpus, quia sunt res distinclee, et nihil repugnat videri unam non visa alia, si in una est impediinentum, et non in alia ; de unione vero ad corpus probabilius est non posse videri naturaliter, vel quia non potest videri non viso corpore, vel certe, quia illa unio ex natura sua coextenclitur corpori , unde etiam respectu illius, modus iile exis- tendi totam in toto, et in qualibet parte, est supernaturalis; et ideo ratione talis modi vi- deri non potest, prout est in sacramento; nec repugnat videri animam cum sua preesentia locali, non visa unione, quia sunt ex natura rei distinctee, sicut humanitas Christi vicletur existens, et preesens, non visa unione ejus ad Verbum, ut paulo antea dicebamus.
- Dubium. — Prima sententia. — Hinc vero oritur secunda queestio supra proposita, videlicet, si fingeremus Christi corpus non existere alibi in rerum natura, nisi in sacra- mento, utrum Angelus per naturalem speciem,
LXXVI, ART. VII.
quam habet corpus Christi, possit naturaliter cognoscere illud corpus existere in rerum natura, esto, non possit cognoscere ubi, vel quomodo existat; auctores enim non tam distincte hoc disputant; multi tamen ex citatis pro nostra sententia absolute videntur ne- gare omnem cognitionem corporis Christi ex vi talis existentiee; et potest suaderi, quia visio rei existentis per propriam speciem non potest esse nisi intuitiva; visio autem intui- tiva non satis concipitur, nisi res alicubi pree- sens videatur, quia heec est conditio maxime intrinseca et inseparabilis a productione, et existentia rei; non enim potest res produci, nisi alicubi producatur; et ut supra dicebam, cum cognitio intuitiva tendat ad naturalem existentiam, ut sic, non videtur posse natu- raliter separari a conditionibus necessariis ad existendum.
- Secunda sententia . — NihilominusCajet. hic, art. 7, ad 1 Scoti, sentit, posse Angelum per species et lumen naturale cognoscere exis- tentiam corporis Christi, quamvis non videat modum, quem in sacramento habet; idem significatiEgid., Theor. 29; et potest declarari exemplo incarnationis, quo seepe usi sumus; nam deemon videt Christi humanitatem exis- lentem, preescindendo a modo subsistentiee, vel unionis; ergo eadem ratione posset vi- dere corpus Christi existens , preescindendo a modo preesentiee; probatur consequentia , quia naturee substantiali actu existenti tam intrinsecus est ex natura rei modus subsi- stentiee, sicut modus preesentiee ipsimet sub- stantiee vel quantitati; imo quodammodo vicletur magis intrinsecus, quia est substan- tialis, et ad complementum substantiee perti- nens ; et aliunde etiam tam necessarium est, ut natura substantialis habeat alterum ex his duobusmodis, subsislentia3, vel unionis, sicut est necessarium , corpus quantum habere hanc vel illam preesentiam ; est ergo eadem ratio. Neque enim refert, si dicatur, pra?sen- tiam esse modum absolulum, et independen- tem ab alio, ut subjecto, et termino, pree- terquam ab ipso corpore quanto ; et ideo necessarium esse simul cum illo cognosci ; modum autem unionis esse quodammodo res- pectivum , et dependere a Verbo, sine quo videri non potest ; heec enim differentia , quamvis quoad aliquicl vera sit, parum re- ferre videtur ad preesentem causam. Tum quia , licet modus unionis terminetur ad Verbum, potest fortasse videri, non viso Verbo intuitive, sed tantum abstractive, sub
DISPUTAT.
ratione personre terminantis illuni modum unionis; tum etiam quia, licet eoncedamus, hoc titulo esse minus cognoscibilem modum unionis virtute naturali, nobis sntis est, quod etiam ratione supernaturalitatis, ut sic, co- gnosci non potest; et heec ratio sufficit, ut possit videri natura existens , non viso unio- nis modo ; sed eadem ratio locum habet in modoprsesentiaesacramenlalis, quia superna- turalis etiam est; est ergo eadem ratio. Tum denique, quia argumentum illud ostendit, ex parte objecti non esse repugnantiam , quo- minus naturaliter videatur existentia ali- cujus rei, non viso modo ejus, sive absolutus sit, ut est subsistentia, sive respectivus, ut unio; ergo si ex parte potentise est sufficiens principium ad videndum existentiam, et non modum, non repugnabit, videri unum, non viso alio, sive ille modus sit absolutus, sive respectivus, imo sive naturalis sit, sive su- pernaturalis, vel etiam si in re ipsa desit, sive non ; nam etiam in natura habente pro- priam subsistentiam posset Deus facere, ut Angelus videret existentiam talis naturee, et non subsistentiam, velnon dandospeciem ma- gis repreesentantem, vel non magis concur- rendo Atque hinc sumitur ratio a priori hujus sententiae, quia existentia , et modus prsesentise sunt ex natura rei distincta ; et existentia est secundum se prior ; et alioqui ex parte Angeli est sufficiens principium na- turale ad cognoscendam existentiam, scilicet, species propria illius corporis, et naturale lumen; et non habet principium ad cognos- cendum moclum preesentiee ; ergo potest na- turaliter cognoscere substantiam , et exis- tentiam talis corporis, et quantitatem ejus, independenter a moclo preesentiee. Et confir- matur, quia intellectui, cum sit spiritualis potentia , non repugnat preescindere rem a modo, et existentiam a preesentia locali, sive illa cognitio vocetur sinrpliciter intuitiva, sive secundum quid, quia terminatur ad existen- tiam, ut actu exercitam, et secundum quid abstractiva, quia preescindit ab aliqua condi- tione existentiee.
- Approbatur et explicatur secunda sen- tentia. — Atque heec posterior opinio videtur efficacioribus niti fundamentis, et difficul- tatibus omnibus satisfacere. Solum addo, quando corpus Christi existit, non solum in sacramento, sed etiam extra, modo naturali, et quantitativo, Angelum per speciem ejus naturaliter videre iliud in propria specie existens , quia totum illud objectum cadit
L!V, SECT. I. 253
sub illam speciem , et proprium actum ejus ; unde non posset tunc Angelus lumine naturali per illam speciem cognoscere, corpus Chrisli alibi existere quasi iteratum seu repetitum, quia in hac multiplicatione preesentiee, non multiplicatur existentia substantiee, vel quan- titatis, sed est prorsus eadem; ergo Angelus per naturalem speciem illius corporis, qua- tenus repreesentat existentiam ejus, non po- test cognoscere illam exislentiam, ut replica- tam, seu per moclum plurium , sed preecise utunam. Rursus per illam speciem, quatenus repreesentare potest preesentiam localem, non repreesentatur nisi una preesentia, scilicet, naturalis; non autem sacramentalis, nec per illam, necperaliam speciem, ut supponimus; ergo nullo modo potest Angelus naturaliter cognoscere corpus Christi esse in rerum na- tura, quasi bis existens , quod proprius di- citur bis preesens; et consequenter, si alicubi videt illud preesens, scilicet, ubi est modo nalurali, non potest naturaliter percipere, an alibi existat. Et hac ratione , loquendo de facto, nullus Angelus potest lumine naturee cognoscere existentiam corporis Christi, ra- tione sacramentalis preesentiee, quia semper potest videre illud in propria specie existens; si autem fingeremus, corpus Christi omnino amittere naturalem seu quantitativam pree- sentiam, conservata sacramentali, tuncposset Angelus per alium actum percipere, corpus Christi adhuc manere existens in rerum na- tura, quamvis ipse non videat, ubi sit.
DISPUTATIO LIV.
DE MODO , QUO CHRISTUS DESINIT ESSE SUB SPECIEBUS SACRAMENTALIBUS.
Disputatio 16 de Eucharistia. — Disputa- tionem hanc brevissime attigit D. Thom. in hoc art. 6, ceeterique Theologi perpauca de illa disputant , habet tamen non parum diffi- cultatis; et ideo diligentius examinanda est, optimeque in hunclocum cadit; est enim hoc fere postremum , quod de hac Christi prae- sentia desiderari potest.
SECTIO I.
An corpus Christi, cuni in Eucharistia esse desinit, mutetur, acquirendo aliquid, vel amittendo.
1 . Prima opinio. — Prima sententia esse potest, corpus Ghristi in hujusmodi desilione nullo modo mutari, sed mutationem totam
254 QU^EST. LXXVI
fieri circa species, et ab ea denominari corpus Christi, desinens esse sub speciebus. Hsec opinio tribuitur D. Thomse hic, sed jam osten- dimus, non esse hanc ejus mentem; indicant eam Alens., 1 part. , queest. 45, memb. 1, art. 2; Marsil., in 4, qusest. 7, art. 1, ad6; Ledesma, quaest. 17, art. 6, dub. 5 et 6; et clarius Gajetanus hic , art. 6. Fundamentum esse potest, quia ad illam denominationem sufficit mutatio facta in speciebus, sicut suf- ficit in Deo, ut dicatur desinere esse in crea- tura ; et alioqui est hoc magis consentaneum perfectioni corporis Ghristi, quod impassibile est, et immutabile. Et confirmatur, quia non potest explicari, quale sit hoc mutationis genus.
Secunda opinio. — Secunda sententia est extreme contraria, scilicet corpus Christi ex vi hujus desitionis mutari quadam mutatione substantiali ex genere suo, quia ex vi hujus desitionis amittit non solum prsesentiam lo- calem, sed esse simpliciter, si alibi non exis- teret, quod est per accidens ad intrinsecam rationem talis mutationis; ratio autem hujus est, quia corpus Christi ex vi hujus desitionis non transfertur in alium locum; ergo ita de- sinit esse hic, quod, si alibi non esset, sim- pliciter desineret esse; ergo talis desitio ex se est desitio existentiee substantialis, quia re- pugnat substantiam manere, et non alicubi existere. Et confirmatur ex supra dictis de conversione et effectione hujus sacramenti; diximus enim , hic poni corpus Christi per substantialem actionem, quae revera dat sub- stantiale esse, et denuo daret, si alibi non esset, quod ei accidentarium est ; ergo eodem proportionali modo philosophandum est de desitione, quia resolutio compositioni oppo- nitur cum proportione debita ; et ita illud esse amittit corpus Christi per desitionem in hoc sacramento, quod per effectionem ejus acquisierat, quantum erat ex vi actionis.
Tertia opinio. — Tertia sententia est, Christum desinere esse sub speciebus per mu- tationem localem, qua ex hoc sacramenlo in alium locum transfertur, scilicet, in coelum. Quo fit, ut hcec mutatio non sit tantum priva- tiva, sed acquisitiva alicujus loci. Tribuitur Marsil., d. qusest. 7, art. 1 , sed falso; Le- desma etiam tribuit Canonistis, quia inter- dum dicunt, Chrislum avolare in ccelum, ut patet ex Glossa in c. Tribus gradibus, de Gonsecr., dist. 2; sed illa locutio recte potest per metaphoram intelligi, ut avolare dicatur in coelum, quia ibi tantum manet; sicut e
, ART. VII.
contrario dicit interdum Gregorius aperiri coelos, et Ghristum descendere, quando Eu- charistia consecratur. Non defuere tamen mo- derni Theologi, qui hanc sententiam publice defenderint, ac docuerint, qui consequenter aiebant, Christum ex sacramento ascendere in ccelum motu continuo, habereque prsesen- tiam in ccelo toties repetitam, quoties Eucha- ristia consumpta est post institutionem ejus. Fundamentum est fere idem, quod secundee sententise, licet diverso modo, quia, nisi cor- pus Christi hoc modo mutetur, necesse est fateri, illud substantialiter mutari, quanlum est ex vi hujus mutationis, et consequenter, vel annihilari, vel converti in corpus huma- num, aut aliam substantiam ; utrumque au- tem est valde absurdum. Sequela probatur argumentis secundae opinionis. Et declaratur preeterea in hunc modum, quia in Eucha- ristia non solum est prcesentia, sed est sub- stantia corporis , ut* subjectum prsesentiar, ergo, si per hanc desitionem perditur prse- sentia, et corpus non alio transfertur, non solum destruitur preesentia , sed ipsa etiam substantia.
- Aliqua mutatio est in Christi corpore desinente esse sacramentaliter . — Dico primo, corpus Christi non desinere esse sub specie- bus sine aliqua mutatione facta in ipso. Pro- batur primo, quia prsesentia realis est aliquid in corpore Christi , ut in proprio subjecto , quod intrinsece afficit; sed amittit hanc prse- sentiam ; ergo amittit aliquem realem modum se intrinsece afficientem; ergo aliter se ha- bet, quam prius; ergo mutatur. Secundo, hac seu proportionali ratione supra ostendimus Christi corpus non poni in sacramento sine aliqua mutatione in ipso facta, qua aliquid acquirit, quod antea non habebat; sed simi- liter amittit hic aliquid, quod antea habebat; ergo mutatur. Tertio, Christi corpus de po- tentia absoluta posset desinere esse prsesens sub speciebus sacramentalibus, nulla facta mutatione in ipsis speciebus , neque succe- dente ibi aliqua alia substantia ; nulla enim in hoc potest excogitari implicatio contradictio- nis; sed tunc desineret esse per sui muta- tionem, quia non esset facta mutatio in alio, a quo posset denominari; ergo et nunc muta- tur. Probatur consequentia, quia revera idem nunc amittit, quod tunc amitteret, et nihil minus, et in hoc consistit ratio mutationis. Quod autem cum hac conjungatur, vel non conjungatur mutatio specierum , accidenta- rium est, pendens ex institutione divina, unde
DISPUTAT. LIV
non variat rationem mutationis in ipso cor- pore Ghristi. Quarto a priori patet, quia in corpore Christi mutatur relatio propinquita- tis vel distantise ad alia corpora, nulla facta mutatione in terminis; ergo oportet, ut mu- tatio fiat in ipso fundamento , et corpore Christi, quia mutatio in solis speciebus non satis est, tum quia per se formaliter non est necessaria, ut ostendi ; tum etiam quia sola non sufficit, ut patet, si corruptis, vel muta- tis speciebus, adhuc vellet Deus conservare praesentiam corporis Christi, ut sine contro- versia facere posset. Quinto declaratur exem- plo animae rationalis , quando abscinditur pars corporis, et ibi esse desinit ; nam illa desitio non fit sine aliqua mutatione facta in anima, per quam amittit partialem unionem, et praesentiam ; ergo simili modo philoso- phandum est de corpore Christi. Ultimo de- claratur ex differentia, quse est inter Deum desinentem esse in creatura, illa destructa, et corpus Christi desinens esse sub speciebus; nam, licet Deus desinat esse in creatura, non tamen desinit esse ibi, ubi erat creatura ; hoc enim convenit Deo ratione immensitatis, quae est immutabilis in ipso; quod ex relationibus distantiae, vel propinquitatis a posteriori in- telligitur; nam omnes creaturae eamdem re- tinent habitudinem propinquitatis ad Deum, praeter illam quae desinit esse; cui si aliqua successit, tam intime est conjuncta Deo, vel Deus in ipsa, sicut quse antecessit; si autem nulla illi successit (utpote quae annihilata fin- gitur) ita manet Deus in se dispositus, utsine sui mutatione, possit esse in creatura, quo- tiescumque ibi fiat ; qua ratione dicitur Deus manere in illo spatio imaginario, quod crea- tura replebat. Atque hinc etiam est, ut non possit Deus desinere esse in creatura, nisi illa mutetur, etiam praecisa per intellectum ratione causalitatis , et prsecise consiclerata immensitate, ratione cujus impossibile est, quin Deus maneat, ubicumque manet crea- tura ; haec autem omnia longe diverso modo contingunt in corpore Christi ; quia non solum desinit esse in speciebus , sed etiam desinit esse ibi ubi erant species , seu (quod idem est) desinit esse in re genita ex speciebus ; et, si illae iterum ibi reproducerentur, non inci- peret esse in illis ex vi prioris praesentiae, secl necessaria esset nova consecratio, et ideo mutantur relationes in ipso corpore Christi; et ut ibi esse desinat, non sufficit (ex natura rei loquendo, et seclusa institutione) nec sim- pliciter necessaria est specierum mutatio, ut
SECT. I. 255
ostendi; est ergo necessaria mutatio in ipso corpore Christi; et ita obiter satisfactum est fundamento primse sententiae.
- Christus nihil acquirit per hanc muta- tionem. — Dico secundo : Christus per hanc mutationem nihil omnino acquirit, sed amittit tantum prsesentiam sacramentalem; est ita- que haec mutatio privativa tantum, non ac- quisitiva; hoc videntur supponere Theologi omnes; dislincle vero id attigit Palud., d. 9, quaest. 1; Major, dist. 10, quaest. 6, dubit. ult.; Marsil., quaest. 7, art. 1, in fine; Gabr., lect. 84- in canon.; Ledesma, dicto dub. 5; et patet rationibus factis sectione praecedente ; omnes enim probant, Christum amiltere ali- quid per hanc mutationem, non autem acqui- rere. Deinde nihil probabiliter cogitari, aut affirmari potest, quod revera acquirat; et quoniam de rebus omnium praadicamento- rum, praeterUbi, id est per se notum, et a nemine contrarium est affirmatum, ideo de soloUbi, probalur primo. Quia si Christus cum desinit esse sub speciebus sacramentali- bus , acquirit aliud Ubi , vel illud est pro- prium, et quantitativum, vel est ejusdem ra- tionis cum praesentia sacramentali, ita ut iu illo sit totus in toto, et totus in qualibet parte modo indivisibili. Hoc posterius est omnino alienum a doctrina fidei, quae sicut tantum docet, Christum esse hoc modo sub speciebus panis et vini, ita simpliciter et virtute negat, alibi habere hujusmodi genus praesentiae; alias etiam posset quis fingere, Christum ma- nere cum eodem modo existendi, ubi erant species panis, simul cum alia re ibi genita, quia non est major ratio ad fingendum, ma- nere alibi cum illo modo existendi, quam ibi; et similia deliramenta facile fingi possent. Quapropter in hujusmodi rebus doctrina ficlei, quae aliquicl singulare affirmat, habet vim exclusivam. Si autem dicatur primum , scilicet, Christum hinc transferri in alium lo- cum, ubi connaturali seu quantitativo modo existat, inquiram rursus, quisnam sit ille locus, an ccelestis, quem nunc habet, vel ali- quis alius. Ad quod imprimis nihil potest cum fundamento responderi, quia, quicquid dicatur, nec ratione probari, nec testimonio ullo confirmari poterit. Deinde potest facile impugnari, nam si quis gratis affirmet, illum locum esse distinctum ab illo loco ccelesti, quem Christus occupavit per ascensionem suam, sequitur, nunc esse actu Christum cir- cumscriptive seu quantitative in pluribus lo- cis; imo in tot locis, quot fuerunt consecra-
QU^ST.
tiones Eucbaristise factse post ascensionem ejus in ccelum ; nam qua ralione dicitur semel fuisse translatus in locum diversum, eadem ratione dicendum erit, semper ita fieri. Si vero alia pars eligatur, eodem modo inquiri poterit, an in illo loco existat modo diverso, seu sitibus diversis , et hoc habet fere idem inconveniens , et prseterea non polerunt non sequi inclecentissimi situs in corpore Ghristi, ut cuilibet recte cogitanti facile patebit; an vero existat prorsus eodem modo et situ , et adhuc inquiram, an in illo habeat plura Ubi, seu plures prsesentias omnino similes in spe- cie, et in habitudine ad spatium, numero tamen diversas. Et hoc est quodammodo majus miraculum, quam simul esse circum- scriptive in pluribus locis, et spatiis distinc- tis, ut patet ex supra tractatis disput. 48. Et praeterea est miraculum prorsus inutile, et sine fundamento. Aut tandem dicitur, cum ad ccelum pervenit, ibi postea manere in eo- dem situ, et cum eodem Ubi, quod antea ha- bebat; et hoc nihil prorsus est, sed videtur contradictio; nam inde concluditur, per hanc desitionem nihil denuo acquirere, quod inten- dimus; solum enim retinet idem Ubi, quocl ante consecrationem habebat; quomodo ergo dicitur illuc translatus ex sacramento? Item, quia in illo Ubi ccelesti nullaest facta mutatio juxta hanc responsionem; ergo non est ter- minus ad quem alicujus mutationis; nisi forte quis dicat, in illo Ubi ccelesti additas esse plures dependentias ; quod est prorsus im- pertinens, quia neque aliquid confert, ad amittendam sacramentalem praesenliam, quod Ubi cceleste fiat per unam, vel plures actio- nes, neque ad aliquid aliud id utile est, ne- que talis miraculi est aliquod fundamentum, aut vestigium, sicut de aliis dictum est. Adde preeterea , similem discursum fieri posse ex parte ipsius motus, seu transitus ab uno loco in alium ; nam vel est discretus sine transitu per medium , et hoc moclo , revera nullus est transitus, quia in instanti, in quo primum de- sinit esse Ghristus sub speciebus sacramen- talibus, Ghristus non est in medio, ut nunc responsum est; neque etiam in ultimo ter- mino habet novum Ubi , ut praecedente dis- cursu conclusum est; ergo nullus est transi- tus; vel est motus continuus per medium, et tunc inquiro, quomodo Ghristus est in medio, postquam desinit esse sub speciebus; quia nec potest esse modo sacramentali, nec quan- titativo, ut patebit applicando priorem dis- cursum factum. Preeterea ex lermino ad quem
LXXVI, ART. VII.
posset discursus fieri non admodum diversus ; nam , cum in termino ad quem, sit Chrislus totus in toto, et totus in qualibet parte, et aliquando sit in una hostia continua, ali- quando in diversis, vel propinquis, vel loco distantibus, inquiri poterit, an amittendo has omnes praesentias habeat semper eamdem mutationem acquisitivam, vel diversam. Quod sit semper eadem , non videtur dici posse, propter rationes factas in primo discursu, et quia termini a quibus sunt valde distincti, et interdum distantes , et nullam habent con- nexionem necessariam cum aliquo termino positivo; si vero dicantur esse diversae, non poterit dici, an ex singulis hostiis, sive distan- tibus, sive propinquis, discedatper clistinctas mutationes positivas, nec ne ; vel si ex singu- lis hostiis, cur non ex singulis partibus ejus- dem hostise? aut si ex divisis partibus, cur non ex conjunctis, cum in utrisque seque sit totus Christus? aut si ex singulis etiam conjunctis, quomodo non procedetur in in- finitum? itaque nihil solidum, nihil firmum affirmari potest. Ac denique de nocte ccense , quando Christus nondum erat in ccelo, inqui- ram, quo transivit, quando consumptis spe- ciebus panis per calorem naturalem, desiit esse sub illis; nihil enim video, quod respon- deri possit, quod non male sonet in fide; nam quis audeat cogitare , nedum dicere , Christum, quando a Judaeis tenebatur, et cruci tradebatur, alibi simul fuisse?
- Hsec mutatio est privativa loci. — Dico ergo tertio , hanc mutationem tantum esse privativam loci mutationem, seu quasi loca- lem. Hasc conclusio sequiturex dictis, et par- tim etiam suadetur argumentis secundse sen- tentise; nam praster Sanctorum omnium, et Theologorum menlem est, dicere, fieri in cor- pore Christi mutationem aliquam substantia- lem; neque id videtur decens, et consenta- neum dignitati illius corporis , etiam si non dicatur re ipsa amittere aliquid substantiale, sed solum, quantum est ex parte desitionis; relinquitur ergo, tantum esse mutationem lo- calem; nam de aliis mutationum generibus nulla est dubitandi ratio ; ostensum est au- tem non esse mutationem positivam; erit ergo tantum mutatio localis privativa. Deinde (ut simul solvamus fundamenta secundae et ter- tise opinionis) constat, hanc mutationem non esse impossibilem , et esse sufficientem ad hoc mysterium. Primum patet exemplis na- turalibus; nam Angelus existens in loco adse- quato potest relinquere partem ejus, et in
DISPUTAT. LIV, SECT. II.
alia parte manere, nihil de novo acquirendo, et tunc fit in eo aliqua mulatio, nam aliter se habet, quam prius; et tamen illa non potest esse, nisi mulatio localis, qua amittitur, et non acquiritur aliquid loci; idemque erit, si fortasse Angelus simul esse potest in partiali- bus locis distantibus, nam potest unum amit- tere, et in alio solo manere. Idem etiam est de anima, quse unam partem corporis amit- tit, nam revera aliquo modo mutatur, cum aliter se habeat, quam prius, et tamen nihil acquirit, sed perdit, qunnquam (quia anima non amittit tantum praesentiam localem, sed etiam partialem unionem, quee modus sub- stantialis est) ex hac parte dici illa potest substantialis mutatio, tamen pure privativa. Alterum membrum assumptum patet , quia omnes rationes, quibus supra probavimus, mutationem hic fieri in corpore Christi, non probant de alia mutatione ; ergo haec sufficit. Item quia Christus, ut existit in hoc sacra- mento, non pendet ab speciebus, nisi quoad praesentiam, non vero quoad substantiae con- servationem, ut supra dictum est ; neque in eo aliquid aliud permanet, quod fuerit de novo per consecrationem ei additum; ergo nihil aliud amittitur per desitionem ; sed amis- sio preesentise est qusedam localis mutatio pure privativa, vel quasi localis (ne sit queestio de nomine, juxla superius explicata) : ergo.
- Dubium. — Responsio. — Solum su- perest respondere, quid fieret in eo casu, si Christus non esset in propria specie, sed tan- tum sub una hostia , et ibi esse desineret. Ledesma non male respondet , hypolhesim esse impossibilem juxta preesentem instilu- tionem; et ideo, casu posito, petenda esset alia institutio, quse talis esset, qualem Deus vellet. Addit vero Marsil. ex vi talis desitionis non desiturum Christum in rerum natura , sed in aliquo loco futurum; in quo tamen, vel quomodo, fortasse penderet ex ipsius Christi arbitrio, qui fortasse tunc necessario eligeret alium locum, quod est etiam rebus ipsis naturalibus, et exemplis supra adductis consentaneum; nam, quando Angelus existit in duobus locis partialibus, facile potest unum dimittere per mutationem pure privativam; si tamen sit in uno tantum, non potest totum illum dimittere, quin acquirat alium, quia non potest seipsum in nihilum redigere; sic ergo in preesenti philosophandum est.
XXI.
SECTIO II.
Utrum Christo desinente esse sub speciebus sacramen- talibus, semper aliqua substantia succedat.
Quorumdam placitum. — Nonnulli auc- tores docuerunt, recedere corpus Christi ab speciebus sacramentalibus , etiam si in eis nulla mutatio facta sit, quae ad introductio- nem novse substantiee possit esse sufficiens; quod duobus modis assertum est : primo , semper ita fieri quotiescumque homo accedit ad sumendum hoc sacramentum, quia statim ac species ore sumentis attinguntur, vel sal- tem statim atque in stomachum trajiciuntur, prius quam alterentur, Christus recedit. Ita sentit Gloss., c. Tribus gradibus, de Consec, dist. 2; nec censet improbabile Bonav. in 4, dist. 13, art. 2, queest. 2, saltem finita man- ducatione, ante specierum alterationem; et favet Hugo de S. Vict., lib. 2 de Sacram., p. 8, cap. 13; Innocent., lib. 4 de hoc mysle- rio, cap. 15; citantur etiam Ambr., lib. 1 de Sacram., cap. 4, et August., serm. 28 de Verbis Domini, quia clicunt : Panis iste non est ille, qui vadit in corpus, sed ille, qui ani- mse nostrse substantiam fulcit. Secundus mo- dus asserendi hanc sententiam est. hoc non esse regulare, sed in aliquibus casibus ita fieri , quando videretur indecens , corpus Christi manere sub speciebus, etiam si non sit in eis facta alteratio sufficiens ad panis vel vini corruptionem ; vel quando hostia conse- crata in locum immundum projicitur; aut quanclo a mure comeditur; et in hunc modum magis inclinat Bonav. supra, et Gloss., 1 ad Cor. 11, et Walclensis, tom. 2 de Sacram., cap. 60, qui solum videntur in quadam pie- tate fundari. Juxta hos ergo dicendi modos videtur plane sequi, deserere Christum inter- dum sacramentales species, etiam si nulla substantia in eis succedat, quanquam non clefuerunt, qui dicerent, Deum tunc sub eis creare substantiam panis et vini, vel eam- dem numero que antea fuerat, reproducere; quod probabile judicat Magist., d. 13; Innoc, lib. 4, cap. 12.
Nunquam species deseruntur a Christo, nisi succedente aliqua substantia. — Dico primo , nunquam corpus Christi deserere sacramentales species, nisi quando ibi succe- dit alia substantia, in qua subjectetur quan- titas , quse manet , sive sit eadem omnino , sive alia similis. Hsec est certa et communis
QU/EST. LXXVI, ART. VII.
sententia Theologorum , quam significat D. Thom. hic, art. 7, infra, quaest. 80, art. 4, clarius in 4, d. 9, quaest. 1 , art. 2, qua^stiunc. 1; et ibi Albertus, art. 5; Alens., 4 part., queest. 45, membr. 1 , art. 2; Palud., dist. 12, queest. 1; Durancl., quaest. 3; Richard., art. 2, quaest. 2; Scot., quaest. 6; Gapr., dist. 13, quaest. 1, art. 3; Gabr., dist. 12, q. 1, art. 3, dub. 2 et 3, et lect. 84 in can., dub. 1 . Probatur, quia supra, disputat. 46, sect. ult., ostendiinus , tamdiu Christum manere sub Speciebus consecratis, quamcliu ibi maneret substantia panis; secl substantia panis ibi maneret, quamdiu alia forma substantialis ibi non introduceretur, seu alia substantia ge- neraretur, quia substantia panis aut vini na- turaliter non desinit, nisi per corruptionem; nulla autem substantia corrumpitur, nisi ejus corruptio sit alterius generatio; ergo non re- cedit substantia Christi, nisi ibi succedat alia substantia. Secundo, quia , vel in accidenti- bus consecratis fit alteratio sufficiens ad cor- ruptionem panis, vel non; si fit sufficiens, ex vi illius aliqua alia substantia generabitur, non minus, quam si ibi aclesset substantia panis, ut qusestione sequente ostendemus, ex- perientiaque ipsa docet, quia necessarium hoc fuit ad fidei nostrae confirmationem ; si autem non fit praedicta alteratio, non desi- neret ibi substantia panis ; ergo nec recedit substantia Christi. Tertio, quamdiu acciden- tia sunt sine subjecto, sub illis est Christus; ergo, quando recedit, oportet, vel accidentia annihilari, quod nunquam fit, vel succeclere substantiam, in qua subjectentur; antecedens probatur, quia supra dictum est, accidentia conservari sine subjecto, ab ipso corpore Christi; item, quia, quamdiu accidentia se- parata durant, manent etiam consecrata; quamdiu autem consecrationem retinent, si- gnificant Christum preesentem, et sub se con- tentum ex vi significationis formae, qua con- secrata fuerunt, quae significatio semper est vera; et ideo juxta communem sensum Eccle- siae perinde est dicere, accidentia esse sine subjecto, et Christum sub illis esse, quia haec duo censentur semper esse connexa.
- Ckristo recedenti ab speciebus semper succedit alia substantia a substantia panis, et vini. — Probatur primo. — Probatur se- cundo. — Dubium. — Dico secundo : Christo recedenti ab hoc sacramento nunquam succe- dit substantia panis et vini, sed semper ali- qua alia. Ita D. Thom., queest. 77, art. 5. Et colligitur ex dictis auctoribus, et eisdem prin-
cipiis : primo, quia Christus non hinc recedit, donec talis fiat alteratio in accidentibus, quae ad corrumpendum panem, vel vinum suffi- ceret; ergo non potest ibi succedere alia sub- stantia panis, aut vini; patet consequentia , quia alteratio corrumpens substantiam panis non disponit ad alterius panis generationem ; sunt enim heec opposita; sed ad aliam sub- stantiam generandam, cui sunt connaturalia talia accidentia ; illa ergo succedet corpori Christi; nunquam enim introducitur hic sub- stantia, nisi quae ex natura rei est accommo- data accidentibus. Secundo , si substantia panis interdum succedit, vel esset eadem nu- mero, vel diversa; non eadem, ut D. Thom. supra ait, quia non posset eadem numero substantia panis redire, nisi per conversio- nem corporis Christi in ipsam, quee est im- possibilis; quae ratio est difficillima, quia iila conversio necnecessaria, nec impossibilis vi- detur, de qua re dicam in commentario illius articuli; nunc sufficiens ratio sit , quod re- productio ejusdem numero substantiae est speciale miraculum, quocl in hoc sacramento fingendum non est, nisi ubi necessitas cogat, quae hic nulla est, nam, ut infra ostendemus, productio substantiae, quae succedit corpori Christi, a naturali agente aliquo moclo fieri polest. Denique, facta alteratione necessaria, non manent eadem numero accidentia, quae ad priorem substantiam conservandam erant requisita ; non ergo redibit eadem numero; neque etiam alia numero distincta, quia sub- stantiae solo numero distinctae non ita invi- cem alterantur, ut una aliam corrumpat. Unde per corruptionem unius nunquam dis- ponitur materia ad generationem alterius, intra eamdem speciem. Solum possunt duo casus excogitari. Unus est, in quo videtur succedere eadern numero substantia, scilicet, si panis consecratus in pultes redigeretur; tuuc enim non maneret ibi Christus, quia sub tali materia consecrari non potest; ergo nec conservari; neque illa immutatio sufficeret ad corrumpendum substantiam panis, quee antea erat, quia ibi solum mutatur forma et usus panis, non substantia ; quod satis est, ut ibi non possit fieri consecratio, ut supra dixi- mus ; redibit ergo tunc eadem numero sub- stantia panis. Alter casus est, in quo redire videtur substantia vini, numero, aut specie diversa, ut si species vini albi consecratee corrumpantur a vino rubro non consecrato, generabitur sub eis substantia vini aut nu- mero, aut specie distincta. Ad primum res-
pondetur, si supponamus talem esse, quse non suffice.ret ad corrum- pendam substantiam panis praexistenlem , non desinere sub eis esse corpus Christi, quia illa immutatio solum esset per mistionem quamdam accidentalem factam per juxtapo- sitionem , et divisionem in minimas parti- culas; diximus autem supra, manere Christum in speciebus panis, etiam divisis in parti- culas adeo parvas, ut sentiri non possint. Quocirca, sicut minima et insensibilis parti- cula in principio non posset sufficere ad consecrationem faciendam, quia non posset sensibiliter demonstrari per formam, et ta- men postquam consecrata est, retinet corpus Christi, donec sufficienter immutetur usque ad corruptionem panis, ita in proposito casu dicendum erit, illam materiam in pultes re- dactam non sufficere in principio ad conse- crationem , quia non proponitur ibi forma cibi apti ut comedatur; postquam vero con- secrata semel fuit, permanere ibi corpus Christi, donec alteretur sufficienter usque acl corruptionem panis. Ad alterum casum di- cendum est, diversas esse philosophorum opiniones de differentia inter vinum album et rubrum ; si ergo non differunt specie sub- stantiali, sed in accidentibus tantum, dicen- dum est, nunquam vinum album a rubro substantialiter transmutari, sed tantum in accidentibus assimilari ; et tunc, licet species vini albi consecrati ita alterentur a vino ru- bro, non desinit sub eis esse corpus Christi; quia nec desineret substantia vini ; et ita non oportebit, ut aliqua substantia succedat nu- mero distincta. Si vero hsec vina specie diffe- runt, poterit rubrum corrumpere substantia- liter album, et generare sibi simile, et tunc concedendum est, in prEedicto casu succedere corpori Christi substantiain vini specie dis- tinctam; conclusio autem posita intelligenda erit de substantia panis et vini ejusdem om- nino rationis specificse cum illa, ex qua facta est consecratio.
- Tertio probatur conclusio ex refutatione fundamenti prim.se sententix. — Tertio prin- cipaliter probatur utraque conclusio, exclu- dendo illos casus, quos fingebat prior senten- tia ; nam imprimis dicere, statim ac species consecratse sunt intra os sumentis, recedere Christum , heereticum est, contra veritatem illorum verborum : Accipite et m,anducate, hoc est, etc, et illorum : Nisi manducaveritis carnem filii hominis, et biberitis ejus sangui- nem, etc, nam comedere et bibere non signi-
DISPUTAT. LIV, SECT. III. 259
immutationem ficant, intra os sumere, sed intra corpus trajicere; si ergo Christus statim recederet, ncc comedi posset, nec bibi, de qua re latius dicetur infra, queest. 80, ubi ostendemus, eliam in quibusdam haereticis fuisse damna- tam, quod de solis peccatoribus assererent, non sumere corpus Christi, sed recedere sta- tim ac ore suo species attingerent. Rursus, quod Christus recedat statim ac species de- glutiuntur, antequam alterentur, nullo fun- clamento assertum est, et est contra generale principium supra demonstratum; et est contra propriam rationem cibi, qui non transmula- tur, nisi per actionem ipsius sumentis. Alii vero speciales casus ficti sunt ex falsa qua- dam pietate, quia quamvis in eis permaneat corpus Christi sub speciebus, nihil indignum patitur, cum sit hoc modo impassibile, nec magis lcedatur ex his, qua3 circa species fiunt, quam Verbum divinum ex his, quse humanitas ejus passa 'est. Unde quidam ex Cathoiicis non tam videntur negare rem, quam moclum loquendi; ut, v. gr., quando hostia consecrata comeditur a mure, negant comecli corpus Christi, non quia ibi non sit, scd quia illa, ut aiunt, non est sacramentalis sumptio ; sed in hoc etiam sine causa timue- runt, quia denominationes, quaa tantum indi- cant modum localem vel terminum ejus, pro- prie tribuuntur corpori Christi, a quocumque fiant; hujusmodi autem est illa, quee revera est sacramenti comestio, quicquid sit de no- mine sacramentalis sumptionis, de quo postea suo loco dicemus.
SECTIO III.
An haec substantiarum successio sit conversio, vel transubstantiatio .
1 . Qui dicant Christi corpus transubstan- tiari in nostram substantiam, cum desinit esse in sacramento. — Opposita sententia tenenda est. — Ratio dubitandi est, quia est transitus totius substantiae in totam substantiam sub eoclem sensibili; nihil ergo deest, quia nec deest terminus ad quem, cum fiat productio totius substantise ; nec terminus a quo, cum tota aliqua substantia recedat ; neque aliquid commune utrique termino, quia species acci- clentales sunt communes; nec connexio inter unius termini introductionem , et expulsio- nem alterius, quia hsec etiam reperitur, sal- tem ex pacto Dei , quia non potest aliter mutari corpus Christi, ut ostensum est, quod est aliquo modo in ipsis rebus fundatum,
QU^EST. LXXVI, ART. VII.
turn ex parte accidentium, ne vacua maneant, sicut adveniente Ghrislo , recedit substantia panis ne duplicem substantiam contineant; tum ex parte agentis, quod expellendo acci- dentia disponit ad aiterius substantiee intro- ductionem; hsec autem connexionis ratio sufficit ad rationem conversionis, quia ne- cesse non est, ut semper sit per formalem incompossibilitatem terminorum. Propter hsec aliqui moderni ausi sunt concedere, cor- pus Ghristi converti, et transubstantiari in nosiram substantiam, quando illud communi- camus. Quae sententia confirmari potest, ex alia, a multis Theologis recepta ; posse sci- licet corpus Christi, ut est in sacramento, converti in aliquam substantiam, etiam si in coelo maneat, quod alii dicunt posse converti secundum esse sacramentale, quod hic habet, etiam si non convertatur secundum esse sim- pliciter, quod habet in rerum natura. Ita Paluclanus, in 4, dist. 11, qusest. 3, num. 23; Capreol., quaest. 1 , art. 3, ad 1 Scoti, et ad 1 et 7 Durandi contra 2 conclus.; Cajet. hic, qusest. 75, art. 4, ad 3 Durandi, et in- fra qusest. 77, art. 5. Non apparet autem, quo alio modo possit converti corpus Christi in aliam substantiam sibi succedentem, quam nunc fiat. Nihilominus dicendum est, in hu- jusmodi substantiarum successione non fieri transubstantiationem, neque ullam propriam conversionem. Haec conclusioprobariimprimis potestauctoritate negativa omnium Theologo- rum; nullus enim eorum vel antiquorum Patrum, talem conversionem agnovit; in re autem adeo gravi non est tutum, novum aliquid introducere, praesertim, quia conce- dendum consequenler esset, Christi corpus converti in corpus sumentis, seu in carnem aut vermem , quse pias aures offendunt, et aliena sunt a modo loquendi sanctorum Pa- trum, qui potius dicunt, Christum nos in se convertere, quam ipsum in nos converti. Imo addit D. Thom., quaest. seq., art. 5, et in 4, dist. 12, qusest. 1, art. 2, qusest. 4, et ibi Richard, art. 2, queest. 2, impossibile esse, corpus Christi in aliud converti ; quod saltem est verum de potentia ordinaria^et secundum virtutem agentium naturalium , supposita Christi impassibilitate, et modo, quo in hoc sacramento existit. Ratio autem hujus veri- tatis reddi potest, primo ex parte acciden- tium,supposita opinione, quse negat, eamdem numero quantitatem et caetera accidentia ma- nere in genito , quee fuerant in corrupto ; nam, si hoc verum est, nihil manet com-
mune, sub quo fiat conversio; quse tamen ratio nititur fundamento minus probabili, ut ego existimo. Addi vero potest, quamvis ma- neat quantitas eisdem qualitatibus affecta, id tamen esse modo quodam accidentario ad rationem conversionis ; non enim ideo manet, ut sub illa fiat conversio, neque quia actio, quae ibi intervenit, per se hoc requirat, secl quia hoc est consentaneum naturae ejus, quia supponitur in materia prima subjectari, et ideo quod eadem quantitas maneat , admo- dum accidentarium videtur ad rationem con- versionis.
Responsio. — Impugnatur . — Secunda ratio sumi potest ex parte termini a quo, quia ex vi modi, quo Ghristus hic desinil, non mu- tatur substantialiter sed localiter tantum ; ergo hic non intervenit conversio totius sub- stantise. Hsec vero ratio duobus modis solvi posse videtur : primus est, dicendo, ad con- versionem sufficere, terminum ad quem, esse substantialem ; nam ab hoc termino omnis actio et conversio speciem sumit. Etenim, si juxla opinionem Scoti ad transubstantia- tionem sufficit accidentalis et localis mutatio seu actio adductiva ex parte termini acl quem, multo magis sufficiet in lermino a quo, mutatio amissiva praesentiae sacramentalis, quia magis necessarius est terminus ad quem; aut cerle, si hoc non sufficit acl propriam transubstantiationem, saltem sufficere pole- rit ad aliquod genus proprise conversionis, sive illa substantialis ciicatur, sive mista ex accidentali, et substantiali. Sed haec respon- sio non satisfacit, primo quidem quia conver- sio, ut conversio, intrinsecam dicit habitudi- nem ad terminum a quo, et ad quem, ut supra dictum est, et ideo, si substantia aliqua non transit in aliam secundum esse substantiale, non potest conversio substantialis intelligi. Deinde, quia illa mutatio amissiva ioci seu praesentiae per se clauditur intra suos termi- nos, qui sunt praesentia, quae amiltitur, et carentia ejus , vel alia ei incompossibilis; nuilo modo ordinatur ad productionem ali- cujus substantiae, neque est pars alicujus conversionis. Unde, quod ibi succedat alia subslantia, accidentarium est; possetque fieri, aut per meram creationem, aut per aliam mutationem localem adductivam; et hic fit per physicam quamdam generationem sup- posita materiae creatione, ut infra dicetur.
Altera responsio. — Impugnatur. — Se- cunda responsio esse potest, ex parte termini a quo, aliquid substantiale deperdi, scilicet,
DISPUTAT. LIV
vel specialem dependentiam substantialem corporis Christi, juxta opinionem asserentem necessariam esse specialem actionem sub- stantialem, ad conservandum Christi corpus in sacramento, propler specialem modum existendi, quem ibi habet; vel certe amitti modum aliquem substantialem, quem (juxta aliquorum opinionem) acquirit corpus Christi per transubstantiationem, quod satis erit ad conversionem substantialem ; sicut, quando homo moritur, fil vera conversio formalis in caclaver, quamvis partes essentiales hominis solum substantialem modum unionis amit- tant. Sed hcec responsio supponit etiam falsas opiniones, quee a nobis in superioribus rejectce sunt; et prceterea, ut vera fiat con- versio substantialis, necesse est, ut ex vi alicujus actionis, tendentis aliquo modo ad substantialem terminum, destruatur in ter- mino a quo illud esse, cui aliud succedit; hic autem non ita fit, quia actio, quee hic inter- venit, solum est alteratio qucedam naturalis, tendens ad generationem alicujus rei; et ad hoc expellens dispositiones panis conserva- tivas. Uncle natura sua non ordinatur, nisi ad formalem conversionem, quce esse potest inter panem, et aliam substantiam; non au- lem ad conversionem corporis Christi in ali- quid aliud, quia neque ex natura sua id habet, neque ex institutione divina, neque per illam aliquicl fit, quod per se sufficiat ad destruendum illud esse, quocl Christus habet in sacramento, qualecumque illud sit; nec per illam dissolvitur aliquod compositum physicum, ad cujus dissolutionem corpus Christi necessario desineret esse; non ergo fit mutatio hic per modum conversionis ; sed ad preesentiam rei, quae generatur, Christus voluntare discedit, juxta legem et institu- tionem ab eo statutam.
- Unde potest lertia ratio formari ex parte termini ad quem ; qui, si materialiter (ut sic dicam) consicleretur, non est determinatse ra- tionis, seu speciei, sed pro diversitate agen- tum, et allerationum potest esse queelibet res ex pane et vino generabilis; si autem consi- deretur formaliter ut producibilis, sic proprie terminat generationem substantialem , quee solum pertinet ad conversionem formalem , qua non potest hic corpus Christi converti, ut per se notum est ; si autem consideretur productio materiee primee, quee prius natura ad hanc generationem subintroclucitur, per nullam conversionem fit, sed per creationem, ut infra dicetur; nullus est ergo hic terminus
SECT. III.
ad quem, qui fiat per conversionem corporis Christi in ipsum.
- Quarto inter mutntiones, et actiones, quee hic interveniunt, nulla est connexio, nec subordinatio ad conversionem necessaria, sed sunt omnino diversarum rationum et ordi- num ; et unaqueeque est in suo genere com- pleta, solumque ex Chrisli arbitrio et insti- tutione ita conjunguntur, ut quotiescunique ab agente nalurali talis mutatio fiat, ipse suam sacramentalem prcesentiam deserat, ut declarari brcviter potest : heec enim omnia hoc ordine hic interveniunt, scilicet alteratio specierum usque ad talem gradum, quee na- turaliter fit virtute agentis naturalis; creatio materiee; unio ejus cum preeexistente quan- titate et accidentibus; eductio formee seu generatio compositi; et amissio preesentiee corporis Christi , in quibus facile perspici potest, quasdam esse supernaturales, alias naturales; quasdam accidentales, alias sub- stantiales; et inter eas nullum esse per se ordinem, neque intercedere ibi aliquam vir- tutem activam, cui illee omnes subordinentur, sed solum ex voluntate divina conjungi, par- tim ad occultandum fidei mysterium, partim ad supplendum naturee defectum; non est igitur in hoc transitu seu successione sub- stantiarum vera conversio , sed solum plu- rium mutationum et actionum aggregatio.
ARTICULUS VIII.
Utrum, qnando in hoc sacramento apparet miraculosc caro vel puer, sit ibi vere corpus Christi (4, d. 10, art. 2, qusest. % ad 3, et art. 4, quaest. 2 et 3. Et opusc. 58, cap. 11).
1 . Ad octavum sic proceditur. Videtur, quod quando in hoc sacramento miraculose apparet caro velpuer, non sit ibi vere corpus Christi. Corpus enim Christi desinit esse sub hoc sacra- mento, quando desinunt esse species sacramen- tales, ut dictum est (art. preeced., ad 3 arg.). Sed quando apparet caro vel puer, desinunt esse species sacramentales. Ergo non est ibi vere corpus Christi.
- Prxterea, ubicumque est corpus Christi, vel est ibi sub specie propria, vel sub specie sacramenti. Sed quando tales apparitiones fiunt, manifestum est, quod non est ibi Christus sub specie propria (quia in hoc sacramento totus Christus continetur, qui permanet inte- ger in forma qua ascendit in coelum, cum tamen id, quod miraculose apparet in hoc sa- cramento, quandoque videatur ut quxdam
QU^EST. LXXVI, ART. VIII.
parva caro, quandoque autem, ut parvus puer); manifestum est etiam, quod non est ibi sub specie sacramenti , quse est species panis vel vini. Ergo videtur , quod coryus Christi nullo modo sit ibi.
- Prseterea, corpus Christi incipit esse in hoc sacramento per consecrationem et conver- sionem, ut supra dictum est (q. 75, art. 2). Sed caro et sanguis miraculose apparens, non sunt consecrata, nec conversa in verum corpus et sanguinem Christi. Non ergo sub his spe- ciebus est corpus et sanguis Christi.
Sed contra est, quod tali apparitione facta eadem reverentia exhibetur ei quod apparet, quse primo exhibebatur. Quod quidem non fieret, si vere non esset ibi Christus, cui reve- rentiam latrise, exhibemus. Ergo etiam tali apparitione facta, Christus est sub hoc sacra- mento.
Respondeo dicendum, quod dupliciter con- tingit talisapparitio, quaquandocumque in hoc sacramento miraculose videtur caro, aut san- guis, aut etiam aliquis puer. Quandoque enim hoc contingit ex parte videntium, quo- rum oculi immutantur tali immutatione, ac si expresse viderent exierius carnem, vel san~ guinem, velpuerum, nulla tamen immutatione facta ex parte sacramenti. Et hoc quidem videtur contingere, quando uni videtur sub specie carnis vel pueri, alii tamen videtur sicut et prius sub specie panis; vel quando eidem ad horam videtur sub specie carnis, vel pueri, et postmodum sub specie panis. Nec hoc tamen pertinet ad aliquam deceptionem, sicut accidit in magorum prsestigiis, quia talis spe- cies divinitus formatur in oculo, ad aliquam veritatem figurandam , ad hoc scilicet quod manifestetur vere corpus Christi esse sub hoc sacramento, sicut etiam Christus absque de- ceptione apparuitcliscipulis euntibus inEmaus. Dicit enim August. in lib. 2 de Qusest. Evang. (cap. ult., non procul a princ, tom. 4), quod cum fictio nostra refertur ad aliquam signifi- cationem , non est mendacium , sed aliqua figura veritatis. Et quia per hunc modum nulla immutatio fit ex parte sacramenti, ma- nifestum est, quod non desinit Christus esse sub hoc sacramento, tali apparitione facta. Quandoque vero contingit talis apparitio, non per solam immutationem videntium, sed specie quse videtur, realiter exterius existente. Et hoc quidem videtur esse, quando sub tali spe- cie ab omnibus videtur, et non acl horam, sed per longum tempus ita permanet. Et in hoc casu quidam dicunt, quod est propria species
corporis Christi; nec obstat, quod quandoque non videtur ibi totus Christus, sed aliqua pars carnis, vel etiam videtur, non in specie juve- nili, sed in effigie puerili, quia in potestate corporis gloriosi est, quod videatur ab oculo non glorificato, vel secundum totum, vel se- cundum partem, et in effigie vel propria, vel aliena, ut infra dicetur (non absolvit morte prseventus, sed vide in Sent., lib. 2, dist. 44, qusest. 2, art. 4). Sed hoc videtur esse incon- veniens, primo quidem, quia corpus Christi non potest in propria specie videri, nisi in uno loco, in quo definitive continetur. Unde cum videatur in propria specieet adoretur in toelis, sub propria specie non videtur in hoc sacra- mento.
Secundo, quia corpus gloriosum, quod ap- paret ut vult, post apparitionem cum voluerit disparet, sicut dicitur Lucse ultimo, quocl Dominus ex oculis discipulorum evanuit. Hoc autem quod sub specie carnis in hoc sacra- mento apparet, diu permanet ; quinimo legitur quandoque esse inclusum, et multorum Epi- scoporum consilio in pyxide reservatum, quocl nefas esset de Christo sentire secundum pro- priam speciem. Et ideo dicendum est, quod, manentibus dimensionibus, quxprius fuerant, fiat miraculose qusedam immutatio circa alia accidentia (puta figuram et colorem, et alia hujusmodi), ut vicleatur caro, vel sanguis, aut etiam puer. Et, sicut prius dictum est (in ipsomet art.), hoc non est deceptio, quia fit in figuram cujusdam veritatis, scilicet, ad osten- denclum, per hanc miraculosam apparitionem, quocl in hoc sacramento est vere corpus et sanguis Christi. Et sic patet, quod remanenti- bus dimensionibus, quse sunt fundamenta alio- rum accidentium, ut infra dicetur (qusest. sequent., art. 2), remanet vere corpus Christi in hoc sacramento.
Ad \ ergo dicendum, quod facta tali appa- rltione species sacramentales quandoque qui- dem totaliter remanent in se ipsis, quandoque autem secundum id, quod est principale in eis, ut dictum est (in corp. art.).
Ad 2; dicendum, quod in hujusmodi appa- ritionibus, sicut clictum est (in corp. art.), non videtur propria species Christi, sed species miraculose formata, vel in oculis intuentium, vel etiam in ipsis sacramentalibus dimensioni- bus, ut diclum est (ibidem).
Ad 3, dicendum, quod dimensiones panis et vini consecrati manent, immutatione circa eas miraculose facta, quantum ad alia acciden- tia, ut dictum est (qusest. 75, art. 5 et 6).
DISPUTAT. LV, SECT. I.
COMMENTARIUS.
Duplicem sensum facere possunt verba hujus tituli. Unus est, an in hisapparitionibus id, quod exterius videtur, sit verum Ghristi corpus. Alius est, an facta hujusmodi appa- ritione sub speciebus sic immutatis, maneat adhuc Christi corpus. Et hunc posteriorem sensum videtur maxime intendere D. Thom., quanquam illi respondendo, alteri etiam obiter satisfacere videatur. Ut igitur qusestioni res- pondeat, distinguit cluplicem modum harum apparitionum : nam interdum fiunt sine im- mutatione specierum sacramentalium per so- lam immutationem vel impressionem sensibi- lium specierum factam in sensu videntis; aliquando vero fiunt per veram mutationem speeierum sacramentalium. Qua distinctione supposita, tria responclet. Primum est, quando apparitiones fiunt primo modo, corpus Christi manere sub speciebus, et revera non videri in propria specie, quod est clarissimum, nec nova indiget probatione. Secundo ait, in se- cunclo modo apparitionum, id, quod videtur, non esse verum corpus Christi, quia non po- test esse in propria specie simul in ccelo et in hoc sacramento, maxime quia id, quod sic apparet, seepe diu permanet eodem modo , clausum in pyxide ; quod nefas, inquit, esset de corpore Christi sentire. Tertio ait, tunc nihilominus manere corpus Christi sub spe- ciebus, quia illa immutatio fit solum in quali- tatibus, manente eaclem quantitate, circa quam fiunt, seu in qua fundantur; manenti- bus autem dimensionibus permanet etiam corpus Christi in hoc sacramento. Haec est summa cloctrinae D. Thomee, quse magna in- diget examinatione , et expositione, quam commodius trademus clisputat. sequente.
DISPUTATIO LV.
DE APPARENTIBUS MUTATIONIBUS , QU^E IN EUCHARISTIA CONTINGUNT.
Disp. 17 de Euchar, — Diximus de veris mutationibus, quee communi et ordinaria lege in hoc sacramento, et Christi corpore fieri so- lent; optimo ergo ordine sequitur, ut dicamus de his, quee sensibus apparent, et extraordi- narie fiunt; et primum viclebimus , quot mo- dis accidant, deinde quomodo corpus Christi attingant, ac denique quidin hujusmoclieven- tibus agendum sit.
SECTIO I.
Quot moclis fieri soleant liujusmodi mutationes, quse in Eucharistia apparent.
1 . Primum omnium statuendum est, negari non posse, quin seepius hujusmodi mutationes contigerint , quia non solum eas referunt graves auctores, Paschasius, lib. de Euchar., cap. 14 ; Guitmundus, lib. 3 de eodem sacra- mento; Garetius, Classe 6; verum etiam adhuc extant, et oculis conspiciuntur vestigia harum mutationum, quee ante multos annos miraculose factse sunt, ut in Hispania, Daro- cse, et Abulee, et aliis locis. Secundo observat Paschasius supra, hujusmocli apparitiones, quando a Deo procedunt, frequentius ordi- nari ad confirmandam fidem de reali preesen- tia Christi in hoc sacramento, quod non sem- per eodem modo fit, ut statim dicam; nam interdum fiunt ad confundendum infideles, et praesertim hujus veritatis impugnatores; ali- quando ad terrendos peccatores, qui indigne accedunt; nonnunquam ad confirmanclos de- biles, ac infirmos in fide; seepe vero ad ami- cos consolandos, ac recreandos. Quocirca ad discernendum, an visio quee apparet, divina sit, vel illusio deemonis, aut tantum propria? imaginationis debilitas, prudenter conside- randus est et fructus visionis, et dispositio videntis, et alii effectus, seu circumstantiee occurrentes.
- Tertio, cum dictum sit has immutationes fieri ad confirmandam fidem cle preesentia Christi, oportet observare, interdum appari- tionem fieri in testimonium preesentiee, non quee tunc duret, sed quee preecessit; hujus- modi autem sunt illse, quas ex Cypriano, Nicephoro, et aliis supra retulimus, disp. 46, videlicet, Eucharistiam interdum versam esse in lapidem in ore indigne sumentis, interdum in cineres, et similia; et tunc dubitari non potest, quin desinat Christi corpus esse sub speciebus sacramentalibus, subitoque virtute divina vere generari ibi rem illam, quae ap- paret, et tam veram ac realem, tantamque mulationem fieri in accidentibus panis, ut jam sub eis esse non possit substantia panis, secl lapidis, aut alterius similis, quae apparet. Hoc enim Deo facile est, estque magis consen- taneum fini talium mutationum, scilicet, ad confundendum peccatorem, et significandum Christum ab eo fugere propter infidelitatem, vel impuritatem ejus. Idem etiam indicat mo- dus harum mutationum; sunt enim perma-
264 QUifiST. LXXVI
nentes, neque amplius species sacramentales apparent, ut antea erant, neque sub aliarum rerum specie; atque ita sentit Cypr., in lib. de Lapsis; nec D. Tliom. contrarium hic sen- tit, quia in his mutationibus nunquam appa- ret Christns vel caro Christi, sed potius res adeo diversse. et a natura carnis et omnis cibi aliense, ut vel hac ipsa tantum mutatione satis significetur. Christum discessisse. Alise igitur mutationes fiunt ad significandam actua- lem Christi praesentiam ; de aliis vero incer- tum esse potest, cujusmodi sunt eas de quibus D.Thom. proprie loquitur, et a nobis dicetur. 3. Est igitur circa hoc observandum quarto, multiplex posse esse visibile signum, quo in- visibilis prsesentia corporis Christi confirma- tur; possunt vero ad duo capita revocari. Unum est, quando hoc fit cum visibili prae- sentia Christi, aut carnis vel sanguinis ejus, ut quando circa species sacramentales appa- ret splendor, vel audiuntur Angeli laudantes, vel adorantes Dominum, ut legimus apud Cyprianum, lib. de Lapsis, et apud Chrysost., lib. 6 de Sacerdotio; huc etiam pertinet, quod ipsaemet species consecratee aliquando visee sunt suo impulsu moveri, ut quando ab infi- delibus projectse sunt in ignem, et ipsse abs- que ulla kesione sursum motse sunt. Item huc spectat, quod interdum conculcatse, et lapidi- bus contusas, integrae et quasi intactse per- manserunt; item quod aliquando ita patenae adhseserunt, ut nec frangi, nec divelli potue- rint, propterindispositionem indigneacceden- lis. Atque in hoc toto priori genere mutatio- num nulla potest esse dubitandi ratio, quin sub illis speciebus Christus permaneat, quia nulla in eis facta est alteratio, nec mutatio, quse ad corruptionem panis sufficeret, estque hoc magis consentaneum fini talium miracu- lorum, in quorum confirmationem saepe con- tingit species sic immutatas, v. gr., patena3 adhasrentes, longo tempore conservari. Quo etiam fit, ut temporis successione possit tanta corruptio fieri, ut ibi jam non maneat corpus Christi, et nihilominus conservari semper po- test cum reverentia id, quod exterius perma- net, quasi in monumentum et testimonium prioris miraculi, et ob reverentiam sacra- menti, quod ibi prsecessit. Soluin igitur su- persunt mutationes, quse fiunt cum apparente ostensione Christi, aut corporis vel sanguinis ejus. De quibus solis non sine causa D.Thom. quaestionem proposuit; et illius varia exem- pla referunt auctores citati ; et Amphilochius in vita Basilii refert, quemdam Hebrseum so-
, ART. VIII.
litum fuisse videre, quemdam infantem ad cornedendum dari iis quibus hoc sacramen- tum dabatur.
- Objectio. — Quinlo observanda est dis- tinctio a D. Thom. data, quod hujusmodi visio interdum fit per immutationem objecti, in- terdum per immutationem solius potentice, aut organi seu medii. Adhibet autem D. Thom. duplex signum ad hoc discernendum : primum est, si eodem tempore uni vel alteri apparet talis immutatio, alii vero solum vi- dent speciem panis, sicut antea ; tunc enim signum est, immutationem illam non esse factam in objecto, nam si esset, omnibus eo- dem modo ostenderetur, nisi novum addere- tur miraculum, quod non est sine causa fin- gendum aut dicendum. Secundum signum est, si immutatio brevi tempore duret, et spe- cies consecratee iterum statim videantur abs- que ulla mutatione, sicut in principio erant, quod signum minus certum aiiquibus videtur, quia facile fieri potest, ut revera sit immuta- tio facta in objecto, quod postea iterum ad propriam formam redeat, et ita aliquando accidisse referunt Gabr., lect. 41 in can., et Palac, dist. 10, disp. ult., circa finem. Sed nihilominus signum, a D. Thom. datum, est moraliter satis verisimile, quia facilius est ita fieri, et quando ex aliis conjecturis aliud non constiterit, ita certe existimandum est; quia in omnibus his rebus, qua3 miraculose appa- rent, id semper juclicandum est fieri, quod facilius est, magisque consentaneum apparen- tibus signis, et ad finem ipsius apparitionis est sufficiens. Dices : ergo omnes apparitioiies quse hoc modo fiunt, virtute dasmonis effi- cientur, quia sunt deceptoriae ; solum enim sunt quffidam sensuum illusiones. Responde- tur ex D. Thom. hic, et August., lib. 2 Quae- stionum Evangel., et lib. contra mendacium, cap. 9, negando sequelam, quia in hujusmodi apparitionibus nullum miscetur mendacium, quia licet in objecto non fiat id, quod sensui apparet, tamen ea immutatio, quae in sensu fit, ad aliquam veritatem significandam ordina- tur; nam, quando simulatio (inquit August.) ad aliquid verum significandum refertur, non est mendacium. Adde, posse hujusmodi appa- ritionem fieri per aliquam immutationem ob- jectivam factam in medio, ad eum modum, quo fiunt in nubibus apparentes colores, et tunc nulla est deceptio ex parte agentis, se- clusa intentione decipiendi ; ut non decipit pictor, qui tam perfecte depingit imaginem, aut florem, ut alteri veram rem esse appareat.
DISPCTAT.
Deinde vero dicitur, verum esse hujusmodi apparitiones posse saspefieri virtutedsemonis, et ideo necessariam esse spirituum discretio- nem, ad quam, ut dixi, multa considerare ne- cesse est, et quod est prcecipuum, orationibus ad Deum, et prudentium consilio uti; quin potius interdum possunt accidere ex vehe- mente imaginatione, aut lsesione, vel debili- tate phantasise; de quo recte videri potest Alex., 4 part., queest. 53, membr. 4, art. 3; de hoc igitur toto genere apparitionum nihil dicendum relinquitur, quod ad prcesentem materiam pertineat, quia manifestum cst, non obstantibus his visionibus, Ghristum Do- minum manere eodem modo prassentem sub speciebus sacramentalibus, quia ut supponi- tur, nulla est in eis facla mutatio ; et similiter certum est, non videri veram carnem aut sanguinem Christi, cum id, quod apparet, non sit in objecto, secl solum appareat esse, propter immutationem factam in sensu. So- lum igitur superest dicendum de alio genere harum apparitionum , quse fiunt per veram et realem mutationem factam in speciebus sa- cramentalibus; nam quod aliquando ita fiant, nemo dubitat, prcesertim quando duee illse conditiones concurrunt, scilicet et quod om- nibus videntibus eodem modo apparent spe- cies sacramentales, et quod diu ita perma- nent; quid ergo tunc appareat, queeve muta- tio in talibus speciebus , explicandum est.
SECTIO II.
Utrum vera Ghristi caro, aut sanguis aliquando in Eucharistia videatur.
1 . In miraculosis apparitionibus carnis vel sanguinis in Eucharistia nec verum corpus, nec sanguis Christi apparet. — Prima senten- tia affirmat, quoties per realem immutatio- nem specierum apparet vicleri Ghristus sub speciebus pueri, aut carnis vel sanguinis, re- vera videri Ghristum ; ita opinatur Alens., 4 part., qusest. 53, membr. 4, art. 3; Gabr., lect. 51 in can.; Palacius, chst. 10, disputat. iilt., circa finem, qui praecipue hoc affirmat, quando species apparens brevi tempore durat; omnes tamen modeste et magna cum dubi- tatione loquuntur. Fundari potuerunt, quia imprimis hoc non est impossibile, quia , ut diximus, potest iclem corpus simul esse, et consequenter videri simul in duobus locis; ' item potest corpus gloriosum sese, prout vo- luerit, humanis sensibus manifestare in ma- jori, vel minori quantitate, et secundum unam
LV, SECT. II. 265
partem, et non secundum aliam, quod maxi- me vcrum est in corpore Christi, qui quam- dam omnipotentiam participat circa corpus suum; potest ergo, vel retinens sacramenta- lem prccsentiam, vel illam mutans, si volue- rit, incipere esse in Eucharistia modo quanti- tativo, ostendendo humano visui partem, et non totum, aut sub hac vel illa figura, sicut se ostendit Magdalence aut discipulis euntibus in Emaus. Deinde, si modus hic est possibilis, vi- detur etiam convenientior, quia hoec ostensio fit in veritatis testimonium, aut in singularem favorem, et solatium alicujus justi; veritas autem confirmanda est veris, et non tautum apparentibus indiciis aut signis; justo etiam non erit vera consolatio, rem tantum appa- rentem, et non veram Ghristi carnem videre; imo videtur ei creari quoddam idololatria3 pe- riculum, nam adorabit, ut carnem Ghristi, quse vere non est.
- Dicendum est tamen primo, in hujus- modi apparitionibus non videri Christum Do- minum in se, nec carnem ejus, et sanguinem. Ita D. Thom. hic, et communiter Theologi in 4, dist. 10; Richard., art. 5, qucest. 2; Durand., Palud. et Carthus., q. 4; Marsil., qua?st. 7, art. 3, dub. 5; Antonin., 3 part., tit. 13, cap. 6, § 14; ^Egidius, Theor. 33, et omnes Thomistce. Et colligitur ex Paschasio et Guitmundo supra; Lanfranco, lib. de hoc sacram., circa medium. Et probatur, quia vel hcec immutatio diu permanet, ita ut caro, aut sanguis Christi semper ibi videri, diuque in pyxide conservari videatur, aut cito tran- sit , et sacramentales species eodem modo , sicut antea, apparent; quando priori modo fit, nefas est credere, dixit D. Thom., illud, quod apparet, et pyxide clauditur, esse car- nem Christi in propria specie existentem; et revera non est verisimile, quia, et est valde indecens, et non ne-essarium ; primum patet, quia tangi facile potest, et contrectari ab ho- minibus ; imo experientia docet, diuturnitate temporis mutari et tabescere id , quod caro aut sanguis esse videbatur, quod non potest ulla ratione carniChristi attribui. UndeAlen- sis , et Gabriel concedunt, non esse veram carnem Christi, quando in ea talis mutatio fit; aiunt tamen, tunc esse signum, priorem apparitionem non esse factam virtute Dei , sed dsemonis; sed hoc gratis est dictum, et contra plures antiquas traditiones; nam mul- tis in locis referuntur aliqua miracula hujus- modi, quse et ex ratione ob quam facla sunt, et ex effectibus eorum, vera esse non dubi-
266 QU^ST. LXXVI
tantur; et tamen in eis preedictus effectus aperte conspicitur. Deinde, quee est ratio, ob quam hoc semper dsemoni tribuatur, cum in hoc nulla sit intrinseca malitia, nullave de- ceptio? Unde facile probatur altera pars su- pra assumpta, scilicet, hoc non esse necessa- rium, quia neque ad vitandam deceptionem, ut a simili patet ex dictis in fine sectionis preecedentis, neque ad commovendos animos aut mentes fidelium, quia, si id tantum, quod in sensibus fit, consideretur, eumdem effec- tum parit in anima, sive objectum sensibile tale sit in se, quale apparet, sive non; si au- tem consideretur fides animee, quee his signis excitatur, heec non indiget illa sensibili prse- sentia carnis Christi. Quod si sit sermo de his apparitionibus, quee brevi tempore du- rant, habent etiam in eis locum rationes fac- ta?, et proeterea probabilissimum est, non fieri tunc illam immutationein in objecto. Deinde, quis facile credat, quando visus est sanguis ab hostia fluere, illum esse sangui- nem Ghristi, et in terram, vel linteum cadere, et similiter, quando calix visus est repleri Christi sanguine, ibi esse verum sanguinem Christi extra venas corporis, ita ut et tangi et bibi possit? Et simile est, quando apparet, quasi frustum carnis, quod illa sit vera caro Christi? nam per sese apparent indecentia, sive multo, sivebrevi tempore durent, etnulla est necessitas tot miracula multiplicandi.
- Nec vera caro, vel sanguis in talibus apparitionibus conspicitur. — Dubium. — Solutio. — Secundo dicendum est, in hujus- modi apparitionibus id, quod videtur, non solum non esse carnem et sanguinem Christi ,in propria specie , verum etiam non esse veram carnem aut verum sanguinem, sed co- lore tantum et figura eum referre. Probatur fere eodem discursu, nam hoc satis est ad ea omnia salvanda, quee apparent, et ad omne id, quocl per haac intenditur, et non multipli- cantur miracula sine causa. Deinde, quia nec probabiliter cogitari potest, quod illa sit caro humana; alterius autem animalis non est de- cens. Tandem, quia, si res tota cito transit, non est in objecto necessaria mutatio, ut ssepe dictum est; si autem diu permanet, non est ad hoG apta vera caro, quse cito corrumpere- tur, nisi speciali miraculo conservaretur; satis ergo est, ut ibi objiciatur aliquid affec- tum colore et figura carnis. Rogabis, ubi inhsereant illa accidentia carnis, quse ibi apparent. yEgidius respondet species sacra- mentales converti in dimensiones carnis. Sed
, ART. VIII.
hoc est impertinens, quia, si sit sermo de quantitate , ejusdem rationis est in pane et carne; non est ergo necessaria talis conver- sio ; ut omittam an, proprie loquendo, sit pos- sibilis. Richard. dicit illa accidentia inheerere in quodam corpore circumdante species sa- cramentales; sed hoc est negare quod suppo- nimus, scilicet, immutationem fieri in specie- bus; et deinde hoc non est verisimile, quando id, quod apparet, est ejusdem figurse et quan- titatis cum speciebus sacramentalibus. D. Th. ergo ait, illum colorem adhaerere ipsismet speciebus sacramenlalibus , quod est facilli- mum , et sufficiens, quando, ut dicebam , quod apparet, est ejusdem figurse et magni- tudinis, cujus erant sacramentales species; aut, si est in majori magnitudine, non est tanta quin per rarefactionem specierum fieri potuerit; quando vero multo majus est aug- mentum, necessario dicendum est, aut immu- tationem simul factam esse in corpore cir- cumstante , aut certe sacramentales species fuisse corruptas , juxta ea, quee sectione seq. dicemus.
- Ad fundamentum oppositse opinionis. — Ad fundamentum contrarise sententiee respon- sum jam est; hic nullam intervenire decep- tionem; negari enim non potest in omni opinione, quin res aliter *appareat quam sit; apparet enim caro separata a ceeteris parti- bus corporis, et sanguis, ac si esset in vase extra venas, et tamen neutrum in re ita est; fit ergo hic aliquid, quasi in externa imagine sine deceptione, imo ad veritatis confirma- tionem, ad quod sufficit, quod ibi intervenit aliquod opus divinitus factum, quamvis non fiat ibi vera caro aut sanguis, et idem sufficit ad quemlibet alium effectum, ut jam dixi; adoratio vero, quee ibi fit, non sistit in eo, quod sensibililer apparet, sed per illud tran- sit ad verum Christi corpus, aut in sacra- mento latens, aut in propria specie existens.
SECTIO III.
Utrurn Christi caro et sanguis maneant sacranientaliter sub speciebus, in quibus sensibiliter apparent.
\ . Prima sententia, Christi carnem et san- guinem non manere quando sub speciebus illa visibiliter apparent. — Secunda extreme oppo- sita. — Duae sunt sententiae extreme contra- rise : prirna absolute negat, manere in sacra- mento corpus Christi post prcedictam immu- tationem. Ita tenet Durand., dicta qusest. 4, n. 10. Fundamentum ejus est, quia sub spe-
DISPUTAT. LV, SECT. III.
ciebus sic immutalis non potest substantia panis conservari; nam sub accidentibus car- nis non potest manere substantia panis; et idem fere sentit Palacius supra, quamvis adclat, si talis mutatio non sit facta in tota hostia , sed in parte simpliciter, dicendum esse, manere ibi corpus Christi, saltem ra- tione alterius partis, quse immutata perman- sit. Secunda opinio est, Christum manere sub speciebus sacramentalibus, quamvis facta sit mutatio in qualitatibus , dummodo eadem quantitas perseveret. Hsec videtur esse opi- nio D. Thorn. hic, et in 4, dist. 10, quaest. 1, art. 4, quasstiunc. 2, quem ila interpretantur et defendunt Palud., dist. 12, quaest. 5, et Capreol., quaest. , ad argum. contra 2 con- clus.; et ex parte consentit Cajet. hic, addit vero, tunc manere species in eadem quanti- tate, quando manent ejusdem magnitudinis ; quando vero multum augentur, ut quando calix, in quo erat modicum vinum, sanguine plenus apparet, tunc inquit, immutatam esse quantitatem , et ideo non manere ibi Chri- stum. De qua posteriori parle postea dicetur. Fundamentum hujus sententise est, quia quan- titas est primum fundamentum specierum pa- nis; et ideo quamdiu illa manet, Christi etiam praesentia conservatur.
- Prima conclusio. — Simutatio est tanta, ut non patiatur formavi panis, non patitur etiam Christi prsesentiam. — Dicendum vero est primo : quotiescumque fit tanta irnmu- tatio in qualitatibus harum specierum, ut sub eis non possit conservari substantia panis et vini, non manet sub eis Christus, sive ma- neat eadem quantitas, sive non. Hoc princi- pium positum est a nobis in superioribus, et est expresse D. Thom., qusest. 77, art. 4, et illucl probat Palacius supra, et alii auctores in superioribus citati; hic autem solum pro- ponitur ad refellendam sententiam Paludan. et Capreoli, prout ab eis intelligi videtur ; aut enim procedimus in opinione asserente, quan- titatem esse in toto composito, et destrui ac mutari illo corrupto, aut in opinione con- traria ; neutro autem modo potest opinio hsec constanter defencli. Probatur prior pars ; nam, si quantitas est in toto composito, et cum illo destruitur, ergo facta alteratione sufficiente ad corrumpenclum substantiale compositum panis et vini, destruetur quan- titas; ergo supposita institutione hujus sa- cramenti, implicat in adjecto , dicere , facta mutatione in qualitatibus necessariis ad con- servandam substantiam panis, manere quan-
titatem panis, quia jam non maneret sub- stantia panis; unde absolule concluditur, non posse manere corpus Christi, quia solum tam- diu manet, quamdiu maneret substantia pa- nis, ut supra probatum est; et facile patet, quia haec alteratio est sufficiens dispositio ad alterius substantise generationem ; ergo re- vera generatur, quia ex speciebus sacramen- lalibus ita fit alterius rei generatio , sicut fieret ex vero pane; ergo non potest jam ma- nere substantia corporis Christi, et conse- quenler concludi potest juxta opinionem, in qua procedimus, non manere quantitatem panis , quia cum nova substantia congenita fuit nova quantitas, et antiqua ex consequenti destructa est. Posterior pars assumptas pro- positionis patet, nam, si quantitas est in ma- teria prima, et manet in genito eadem, quaa erat in corrupto, non potest esse necessaria transmutatio seu desitio quanlitatis panis, ut desinat hic esse corpus Christi, alias nun- quam esse desineret, quia juxta hanc opinio- nem quantitas non corrumpitur, sed manet semper coseva materise, quia nec per se cor- rumpi potest a contrario, quia illud non ha- bet, nec per accidens ad corruptionem sub- jecti, cum non sit in composito corruptibili, sed in materia incorruptibili; et eadem ra- tione in hoc mysterio, postquam generatur aliquid ex speciebus panis, manebit eadem quantitas, quee fuerat in pane, in re genita, ut infra latius dicetur; ergo juxta hanc etiam opinionem dici nullo modo potest, mutatis qualitatibus, propter solam quantitatem con- servari Christi preesentiam. Nec refert, quod quantitas sit fundamentum accidentium pa- nis; solum enim dicitur funclamentum, quia est subjectum eorum, non quia per se suffi- ciat ad panis substantiam conservandam, et consequenter, neque ad conservandam prse- sentiam corporis Christi, nam sola quantitas non est signum sensibile panis, et vini, sed ut est talibus qualitatibus affecta, et conse- quenter neque est sufficiens signum sub se continens corpus et sanguinem Christi. Atque ita concluditur generalis ratio conclusionis, quia facta praedicta immutatione qualilatum, non maneret substantia panis, sed generare- tur alia ; ergo nec manet corpus Christi, sed generatur alia substantia, sive maneat eadem quantitas, sive non; sicut eadem ratione, si duae qualitates in tali gradu simul essent ne- cessariae ad conservandam substantiam pa- nis, et una corrumperetur infra illum gra- dum, quamvis alia maneret, desineret ibi esse
268 QUiEST. LXXVI
corpus Christi, quia per similem alterationem corrumperetur substantia panis; sicut ergo non sufficit, quod maneat una qualitas sine alia necessaria, ita non satis est, quod ma- neat eadem quantitas sine necessariis quali- tatibus. Respondet iEgidius, Theorem. 23, hocquidem esse regulare, et secundum legem ordinariam ita fieri, tamen in his apparitio- nibus dispensari, ut Christus conservetur sub quantitate sine qualitatibus necessariis ad conservandam substantiam panis. Sed, qui affirmat dispensationem in divina lege, opor- tet, ut illam ostendat aut probet, alias temere loquitur ; deinde ex hoc sequeretur, Christum manere sacramentaliter sub quodam signo ab ipso non instituto; item alia accidentia , pree- terquam panis et vini, manere sine subjecto, et alia , quse inaudita sunt. Quomodo autem exponendus sit D. Thomas hic, statim dicam. 3. Hoc itaque posito principio solum super- est examinare, an ad preedictas apparitio- nes necessaria sit tanta qualitatum immuta- tio, ut sub eis non possit substantia panis conservari; quod a nobis certe diffieile diju- dicari potest; nam, licet nos per accidentia cognoscamus substantiam, et per accidentium mutationem substantialem transmutationem factam esse conjectemus, difficile tamen est, praesertim in his rebus inanimatis, discer- nere, quando accidentalis transmutatio sit tanta, ut substantialem etiam secum habeat conjunctam; utendo tamen conjectura, veri- similius videtur, regulariter non fieri in his apparitionibus tantam mutationem acciden- tium panis, quee ad substantiam corrumpen- dam sufficiat; unde consequenter fit, manere hic corpus Christi sacramentaliter post pree- dictam apparitionem, utD. Thom. hic sentit. Probatur, quia mutatio in accidentibus com- munibus non sufficit ad corrumpendam sub- stantiam, nisi fiat in propriis; sed hic prse- cipua immutatio fit in accidentibus commu- nibus, ut sunt color, qui potest esse diversus in individuis ejusdem speciei, et in eodem facilius mutari potest, quamvis non omnino dissolvatur temperamentum primarum quali- tatum, ad conservandam substantiam neces- sarium, ut tractat Soto, dist. .10. queest. 1, art. 8, ubi refert, etiarn per artem id saepe fieri; et idem facile est in figuree mutatione, et heec duo fere sufficiunt, ut appareat caro, sanguis, et similia ; accidentia autem magis intrinseca et propria sunt odor et sapor, quee non necessario mutantur propter has appari- tiones, et multo minus e converso sentiuntur
, ART. VIII.
ibi similes proprietates carnis aut sanguinis; hujusmodi eliam est tanta condensatio, nam revera ob nimiam rarefactionem corrumpere- tur substantia; sed heec regulariter non in- lercedit, praecipue , quando apparent species in eadem magnitudine, quod fortasse in- tellexit D. Thom. hic, cum dixit, manere easdem dimensiones, scilicet, cum eadem den- sitate, et consequenter, cum temperamento ad illam necessario; ita enim exponendus est, ne sibi contrarius videatur, quam expo- sitionem Cajetanus eliam sua clistinctione et exceptione indicat; cujus sententia , quoad casum illum, seu exceptionem, scilicet, quando immutatio apparet facta in multo majori ma- gnitudine , quam erant species, probabilis est; et ideo dixi. regulariter, seu frequenter; quia non repugnat ahquando aliter accidere, ut in eo casu, quia videtur nimia rarefactio in speciebus fieri; quamvis (ut supra dice- bam) etiam posset dici, in eo casu non rare- fieri species, qua3, si tangantur, videntur sentiri eeque densee; sed ex corpore circum- stante adjungi partem aliquam, eisdem colo- ribus affectam, ut illa magnitudo appareat; et consequenter manere Christum sub specie- bus, non vero in reliqua parte corporis cir- cumstantis. Preeterea hoc modo sunt hee apparitiones proportionatee fini earum; nam, vel fiunt ad confirmandam fidem preesentiee corporis Christi, et ita conveniens est, ut illa duret; vel ad solatium alicujus justi, quod non esset solidum , si Christus discederet quoad veram praesentiam sacramentalem, so- lumque appareret secundum sensibilem re- preesentationem. Tandem huic sententioe sic exposita? vicletur consentanea Ecclesiee con- suetudo, quee hoslias consecratas immutatas in colore carneo, aut sanguineo, diu conser- vat, et veneratur, ut verum Eucharistiae sa- cramentum.
- Dices, hoc nimiurn probare, quia inter- dum tam diuturno tempore coiiservantur, ut in eis non possit substantia panis conservari sine corruptione. Respondetur, fortasse in- terdum divinitus conservantur, sicut aliee Sanctorum reliquiee, maxime quando eodem inodo,etejusdemomninocolorissemperappa- rent; fortasse etiam substantia panis, si ab extrinsecis corrumpentibus multum activis reservetur, longo tempore durare potest; non est denique negandum, aliquando posse diu- turnitate temporis apparere sufficientia signa corruptionis ; quod observandum est, ut jam tunc non adhibeatur veneratio, quee corpori
DISPUTAT. LV
Christi ibi exislenti dari solebat, secl quse dari potest signo , seu vestigio corporis Christi , quod ibi fuit.
SECTIO IV.
Quid agendum sit, quando apparent hujusmodi mutationes in Eucharistia.
'1 . Primo inquiri potest, quid sit agendum quoad adorationem talium specierum, et hoc jam est sufficienter explicatum, et fere eam- dem doctrinam habet Cajetanus hic.
- Species circa quas fiunt prxdictx inuta- tiones esse conservandas . — Secundo inquiri potest, quid sit agendum quoad usum ; et di- cendum est, non esse consumendas, sed con- servandas in loco decente et sacro, quamdiu sunt sub tali forma. Ita D. Thom. hic, et in 4, dist. 10, quaest. 1, art. 4, quaestiunc. 3, et casteri Theologi. Et usus Ecclesise id confir- mat; et ratio, quia sub illa forma non pos- sunt sine horrore sumi; et quia tunc non proponuntur sub specie cibi humani ; nempe sub specie panis et vini, sub quibus tanlum Christus sumi voluit, ut argumentatur D. Th. ex capit. De hac, de Consecratione, distinc- tione secunda. Fateor tamen, rationes has non concludere, hoc esse proprie et rigorose praeceptum, seu prohibitum, quia posset esse minister, qui nullum haberet horrorem, nec desunt ibi omnino species panis et vini, ut probatum est, sub quibus Chrislus sumatur ; Christus autem nunquam prohibuit sumere corpus suum propter solam hujusmodi muta- tionem, neque etiam est ullum expressum Ecclesiasticum preeceptum; nihilominus ta- men servanda est Ecclesiae consuetudo, a qua non licet facile discedere, preesertim quia hoc conferre potest ad majorem sacramenti reve- rentiam , et ad vitandum omne periculum horroris et vomitus, etc. Dixi autem, quam- diu sunt sub tali forma, quia si ad priorem redeant, tunc consumi possunt, quia cessant rationes factse, et est probabile, non esse fac- tam mutationem in speciebus, sed in oculis; qua ratione colligit D. Thom., si immutatio appareat uni, et non alteri, posse species con- sumi, quia non est facta in illis; idem autem est , etiam si sit facta , et postea cesset , et nudas species panis ac vini appareant; sicque refert Paschasius supra accidisse cuidam viro sancto, qui, cum similem visionem vidisset, rogavit Deum, ut ad formam sacramenli re- diret quod posset consumere, atque ita fac- tum est; et similia legi possunt apud Guit-
, SECT. IV. 269
mundum et Garecium supra , et Petrum Diaconum in vita Gregorii.
- Ultimo quaeri potest, quid aget sacerdos, si post perfectam consecrationem utriusque speciei, talis accidat immutatio. Responde- tur, si in aliqun parte nihil est immutatum, illud consumi potest, et satis erit ad perfec- tionem illius sacrificii; si autem nihil con- sumi potest corporis et sanguinis, dicunt quidam esse necessariurn ex preecepto conse- crare iterum et consumere alias species. Ita Antoninus ex Alberto, 3 part., tit. 16, cap. 6, § 14, quia est praeceptum divinum, ut sacer- dos consumat sacrificium, et videtur favere D. Thom. supra. Nihilominus verius est, hoc non esse prseceptum, sed consilium; et ita esse exponendum D. Thom., censent Palud. et Cajet.; Soto, dist. 13, queest. 1 , art. 4; Syl- vester, verbo Euchar. 3, in fine; Victoria, in Summa, num. 70; et ratio est, quia in eo casu non potest impleri illud preeceptum in inchoato sacrificio, seu in speciebus conse- cratis ; denuo vero consecrare alias, non esset prius sacrificium consummare, secl aliud in- choare, quod ex vi prioris consecrationis praeceptum non est, prout nunc loquimur; nam aliunde , et per accidens, posset tunc occurrere aliud prseceptum , ut, v. gr., au- diendi Missam, vel quid simile, de quo hic non agimus, et fortasse probabiMus est, etiam ex illis prseceptis non oriri talem obligatio- nem, maxime si verum est, consumptionem specierum non esse de substantia sacrificii, ut infra dicemus.
QILESTIO LXXVII.
DE REMANENTIBUS IN SACRAMENTO ACCIDENTIBUS, IN OCTO ARTICULOS DIVISA.
Deinde considerandum est de accidentibus in hoc sacramento.
Et circa hoc queeruntur octo.
Utrum accidentia, quse remanent, sint sine subjecto.
Utrum quantitas dimensiva sitsubjectum aliorum accidentium,.
Utrum hujusmodi accidentia possint im- mutare aliquod corpus extrinsecum.
Utrumpossint corrumpi.
Utrum ex eis possit aliquid generari.
Utrum possint nutrire.
De fractione panis consecrati.
Utrum vino consecrato possit aliquid permisceri.
QUJEST.
ARTICULUS I.
Utrum accidentia remaneaiit sine subjecto in hoc sacraniento (supra, qurest. 75, art. 5; et 1, dist. 47, art. 4, corp. Et 4, d. 12, queest. 1, art. 1; et 4 contra, cap. 63 et 66; et Quodlib. 3, art. 1. Et Quodlib. 4, art. 5. Et opusc. 3, c. 8; et 1 Cor. 2, lect 5, col S).
. Acl primum sic proceditur. Videtur, quod accidentia non remaneant in hoc sacra- mento sine subjecto. Nihil enim inordinatum, aut fallax debet esse in hoc sacramento veri- tatis. Sed accidentia esse sine subjecto, est contra rerum ordinem, quem Deus naturse in- didit; videtur etiam ad quamdam fallaciam pertinere, cum accidentia naturaliter sint si- gna naturse subjecti. Ergo in hoc sacramento non sunt accidentia sine subjecto.
Prseterea, fieri non potest etiam miracu- lose, quod definitio rei ab ea separetur, vel quod uni rei conveniat definitio alterius rei (puta, quodhomo, manens homo, sit animal irrationale); ad hoc enim sequeretur , contra- dicloria esse simulvera; hoc enim, quodsigni- ficat nomen rei, est definitio, ut dicitur in 4 Metaph. (text. 28, t. 3). Sed ad definitionem accidentis pertinet quod sit in subjecto; ad definitionem vero substantise, quod per se sub- sistat, non in subjecto. Non ergo potest mira- culose fieri, quod in hoc sacramento sint acci- dentia sine subjecto.
Prseterea, accidens individuatur ex sub- jecto. Si ergo accidentia remanent in hoc sacramento sine subjecto, non erunt individua, sed universalia, quod patet esse falsum, quia sic non essent sensibilia, sed intelligibilia tantum.
Prxterea, accidentia per consecrationem hujus sacramenti non adipiscuntur aliquam compositionem. Sed ante consecrationem non erant composita, neque ex materia et forma, neque ex quo est, et quod est. Ergo etiam post consecrationem non sunt composita altero horum modorum, quod est inconveniens, quia sic essent simpliciora, quamAngeli, cum tamen hsec accidentia sint sensibilia. Non ergo acci- dentia remanent in hoc sacramento sine sub- jecto.
Sed contra est, quod Gregor. dicit in homilia Paschali (refertur de Consecr., dist. 2, cap. Species), quod species sacramentales sunt illa- rwn rerum vocabula, quse ante fuerunt, sci- licet, panis et vini. Et ita, cum non remaneat substantia panis et vini, videtur quod hujus- modi species remaneant sine subjecto.
Respondeo dicendum, quod accidentia panis
LXXVII, ART. I.
et vini (quse sensu deprehenduntur in hoc sa- cramento remanere post consecrationem), non sunt sicut in subjecto, in substantia panis et vini, quse non manet, ut supra habitum est (qusest. 75, art. 2 et 6); neque etiam in forma substantiali, qux non manet, et si remaneret, subjectum esse non posset, utpatetper Boetium (in lib. 1 deTrinit., ante med.). Manifestum est etiam, quod hujusmodi accidentia non sunt in substantia corporis et sanguinis Christi, sicut in subjecto, quia substantia humani corporis nullo modo potest his accidentibus affici, neque etiam est possibile, quod corpus Christi, glo-
- riosum et impassibile existens, alteretur ad suscipiendas hujusmodi qualitates.
Dicunt autem quidam, quod sunt sicut in subjecto, in aere circumstante. Sed nec hoc esse potest. Primo quidem, quia aer non est hujusmodi accidentium susceptivus. Secundo, quia hujusmodi accidentia non sunt ubi est aer, quinimo ad motum harum specierum aer depellitur. Tertio, quia accidentia non trans- eunt de subjecto in subjectum, ut, scilicet idem accidens numero, quod primo fuit in uno sub- jecto, postmodum fiat in alio; accidens enim numerum accipit a subjecto; unde non potest esse, quod idem numero manens sit quandoque in hoc, quandoque in illo subjecto. Quarto, quia cum aer non spolietur accidentibus pro- priis, simul haberet accidentia propria et aliena. Nec potest dici, quod hoc fiat miracu- lose virtute consecrationis, quia verba conse- crationis hoc non significant, quse tamen non efficiunt, nisi suum significatum. Et ideo relinquitur, quod accidentia in hoc sacramento manent sine subjecto. Quod quidem virtute divina fieri potest. Cum enim effectus magis dependeat a causa prima , quam a causa secunda, Deus, qui estprima causa substantise et accidentis , per suam infinitamvirtutem con- servare potest in esse accidens, subtracta sub- stantia, per quam conservabatur in esse, sicut per propriam causam, sicut etiam alios effec- tus naturalium causarum potest producere sine naturalibus causis, sicut humanum cor- pus formavit in utero Virginis sine virili semine.
Ad 4 ergo dicendum, quod nihil prohibet aliquid esse ordinatum secundum communem legem naturse, cujus tamen contrarium est ordinatum secundum speciale privilegium gra- tise , ut patet in resuscitatione mortuorum et in illuminatione csecorum, prout etiam in rebus humanis qusedam aliquibus conceduntur ex speciali privilegio, prseter legem communem.
QU/EST. LXXVII, ART. I.
Et ita etiam, licet sit secundum communem naturse ordinem, quod accidens sft in subjecto, ex speciali tamen ratione, secundum ordinem gratix, accidentia sunt in hoc sacramento sine subjecto, propter rationes supra inductas.
Acl 2, dicendum, quod cum ens non sit genus, hoc ipsum, quod est esse, nonpolest esse essentia subslantix, vel accidentis. Non est ergo definitio substantix ens per se sine sub- jecto, nec definitio accidentis, ens in subjecto; sed quidditati seu essentix substantix compe- tit habere esse, non in subjecto; quidditati autem, sive essentix accidentis competit habere esse in subjecto. In hoc autem sacramento non datur accidentibus, quod ex vi suse essentix non sint in subjecto, sed ex divina virtute sustentanle. Et ideo non desinunt esse acci- dentia, quia nec separatur ab eis definitio accidentis, qux est aptitudo ad subjectum, quse semper manet in iis, non actualis inhx- rentia; nec competit eis definitio substantix.
Ad 3, dicendum, quod hujusmodi accidentia acquisierunt esse individuum in substantia panis et vini, qua conversa in corpus et san- guinem Christi, remanent virtute divina acci- dentia in illo esse individuato, quod prius habebant. Unde sunt singularia et sensibilia .
Ad 4, dicendum, quod accidentia hujus- modi, manente substantia panis et vini, non habebant ipsa esse, sicutnec alia accidentia, sed subjecta eorum habebant hujusmodi esse per ea. sicut nix est alba per albedinem. Sed post consecrationem ipsa accidentia, qux remanent, habent esse; unde sunt composita ex esse et quod est, sicut in \ parte de Angelis dictum est (queest. 50. art. 2, ad 3), et cum hoc habent compositionem partium quantitativarum.
COMMENTARIUS.
\ . Girca titulum articuli advertendum est, non esse sermonem de singulis accidentibus, sed de tota collectione, seu aggregato, aut composito accidentium panis, et vini, quas post consecrntionem manent; atque hoc sensu facilis est responsio articuli, manere scilicet haec accidentia sine subjecto, quia manent sine propria substantia, quamvis non singula eorum careant proprio inheesionis modo, ut in sequente articulo D. Thom. docet. Nisi quis velit potius de subjecto distinguere; aliud est enim subjectum proximum, cui acci- dens immediate inheeret, de quo procedunt, quaa diximus ; aliud vero est subjectum re- motum, id est, suppositum, quod ex natura
rei omnia accidentia sustentat, sive illi imme- diate inhacreant, sive queedam mediis aliis, et hoc modo omnia, et singula accidentia ca- rent hujusmodi subjecto. Utrumque autem horum sufficienter oslensum est ex illo prin- cipio (idei, substanliam, scilicet, panis et vini sub eis non manere; D. Thom. autem, ad magis confirmandum veritatem, discurrit per alia subjecta, quse fingi possent, et singula excludit.Unum est, forma substantialis panis, de qua eadem est ratio, quse de tota sub- stantia, quia similiter non rnanet, et quoad hoc idem est de materia panis. Addit vero D. Thom. quod licet forma maneret, non posset esse subjectum accidentium , quod satis est, si ex natura rei intelligatur, et sine novo miraculo, quod fingere non est necesse, quanquam etiam de potentia absoluta facile posset defendi, hoc non esse possibile, quia et in forma materiali deest intrinseca capa- citas passiva et receptiva accidentium, et in ipsis accidentibus deest intrinseca habitudo ad tale subjectum, et formalis aptitudo ad illud formandum; sed non libet in hac dispu- tatione, quse preesenti mysterio nihil deservit, amplius immorari. Aliud subjectum, quod fingi posset, est corpus ipsum Christi, quod etiam D. Thomas excludit, tum ex generali ratione humani corporis , quod hujusmodi accidentibus affici non potest ; tum ex spe- ciali ratione corporis gloriosi, quod impassi- bile est, et alterari non potest; utrumque autem horum intelligendum est juxta con- naturalem conditionem , seu statum taiis corporis , quia revera , illud non implicat contradictionem ; esset tamen valde prseter- naturale, et indecens, ac monstrosum corpori humano, prsesertim glorioso; et ideo nullo modo est tribuendum corpori Christi. Addo tamen , specialem repugnantiam involvere , ut Christi corpus hic existat modo indivisi- bili et invisibili, et tamen, quod, illi inhae- reat quantitas panis, occupans locum modo extenso et divisibili. Tertium subjectum ex- cogitari posset, corpus, quod species sacra- mentales circumstat (de aliis enim, quae remotius distant, non potest hoc fingi, vel a fortiori illa excluduntur illo excluso); hoc ergo excludit D. Thom. quatuor facillimis ratio- nibus, quae in eo legi possunt; nam ipsemet explicat, eis non probari, hoc esse simpli- citer impossibile in ordine ad divinam potentiam , sed fieri non posse sine alio ex- traordinario miraculo, quod neque ex forma talis sacramenti colligi potest, nec gratis
272 QU^EST. LXXVII, ART. I.
fingendum est, cum sacramenti forma solum efficiat quod significat, quod est valde no- tandum ad explicandas similes rationes D. Thom. in tota hac materia. Observandum vero existimo circa secundam ex his ratio- nibus, omnino repugnare, etiam de potentia absoluta, quantitatem panis inhserere aeri circumstanti, suppositis his quee credimus, et visu experimur de his accidentibus; crecli- mus enim, neque substantiam aeris, neque ullam aliam, prseter corpus Christi, esse in- time intra quantitatem panis penetrative, seu realiter ibi prassens secundum totam pro- funditatem suam; nam, sicut ex veritate formae sacramenti hujus excluditur substan- tia panis, aut vini, ita et quselibet alia pe- regrina substantia, preeter corpus Christi; quantitas autem inhaerere nulli potest sub- stantise, nisi intime illi sit praesens, sicut nec forma materiae , quia hoc intrinsece inclu- ditur in hujusmodi compositione. Rursus experimur, quantitatem hostiae consecratae solum esse contiguam aeri circumstanti illam, et ideo facile experimur moveri, eumque di- videre, et a suo loco pellere, quod facere non potest forma in subjecto, in quo inhseret ; relinquitur ergo, nullum esse subjectum, in quo talia accidentia possint subjectari.
- Ultimo vero probat D. Tbom. divina virtute posse ita conservari, quia potest Deus causalitatem subjecti supplere. Sed objici potest, quia quantitas maxime pendet a sub- jecto, ut a causa materiali, quicquid sit de dependentia in genere causae efficientis ; Deus autem, licet supplere possit efficientiam cau- sarum secundarum, non tamen causalitalem materialem, sicut nec formalem, quee intrin- secee sunt. Respondetur, Deum non posse supplere causalitatem malerialem, vel for- malem , quee consistit in intrinseca compo- sitione ex subjecto et forma , quia hoc et imperfectionem includit, et repugnantiam involvit ; potest autem Deus supplere causa- litatem quandam, quae consistit in extrinseco influxu, seu adhaesione unius ad aliud; prio- ris generis est causalitas materiae et formae, respectu compositi , quod sine illis neque intelligi potest, quia alias esset compositum, quia supponitur esse, et non esset, quia deessent componentia ; posterioris autem ge- neris est mutua causalitas, quam ad invicem habent inter se materia et forma, nam neutra alteram componit , et utraque aliquo modo pendet ex consortio alterius, quod Deus sup- plere potest per vim activam, et creativam,
quia neque in Deo hoc ponit imperfectionem, sed supponft potius perfectionem, neque in rebus ipsis est repugnantia, quod de acciden- tibus respectu subjecti, de quibus nunc est sermo, probatD. Thom. solvendo argumenta, quibus apparens repugnantia ostencli posset.
Solutio ad primum est facilis, indicatur vero in ea esse contra naturam accidentis, quod sit sine subjecto; intelligenclum est autem esse supra naturam, aut pra3ter ordi- nariam legem naturee, aut esse quemdain modum existendi, contrarium illi, quem na- tura sua postulat; aut denique esse contra naturam , quod talis modus sit ei connatu- ralis, nisi naturale vocetur creaturse, quid- quid Deus circa illam operatur, ut Augusti- nus loquitur, 26 contra Faustum, cap. 3; ubi etiam addit, posse Deum dici agere contra naturam, quando agit contra usitatum cursum naturse; proprie vero dicitur agere preeter, vel supra naturam.
Secundum argumentum D. Thomse est proprium et vulgare in hac maleria, quia est contra essentiam acciclentisessesine subjecto, quia ejus esse est inesse, propter quod dixit Aristoteles, 1 Physicorum, text. 30, affectus esse inseparabiles, et absurdam esse mentem, quse ea quaerit, quae fieri nequeunt, scilicet, accidentium separationem. At communis faci- lis responsio est, aptitudine inesse, pertinere ad essentiam accidentis, non tamen actu in- esse, sed hunc esse modumcomitantem talem essentiam; sicut in substantia non est de essentia ejus subsistentia, sed modus sub- stantiee ; de qua solutione videri potest Scotus in 4, dist. 12, ubi late conatur ostendere, non esse cle essentia accidentis actu inheerere , cum habeat entitatem absolutam, distinctam ab entitate substantiae, quarum una non est cle essentia alterius, saltem intrinsece, sed ad summum, ut terminus alicujus transcenden- talis habitudinis; est ergo hoc satis probabile, etiam in ratione naturali, praeter fidei certi- tudinem, et quamvis non sit omnino evidens, tamen manifestissimum est, non posse con- trarium demonstrari. Aristot. vero locutus est ex natura rei ; sic enim accidentia sunt inse- parabilia ; indigent enim naturaliter concursu subjecti, ut conserventur; et in idem recidit, quod D. Thom. in solutione dicit, scilicet, esse in subjecto, non esse de essentia acci- dentis, sed esse talem naturam, cui competat esse in subjecto, quantum ex se, seu quod ex vi sua non possit sine subjecto conservari.
In solutione ad tertium explicat D. Thom.
QILEST. LXXVIl, ART. II.
<m
quomodo possint accidentia individuata con- servari sine subjecto, cum ab illo indivi- duentur; et dicit, rationem esse, quia jam acquisierunt individuationem in tali subjecto, in qua postea conservantur; non est autem dubium, quin a principio potuerint creari eadem individua accidentia sine tali subjecto; dicuntur autem habere tunc aptitudinalem habitudinem ad tale subjectum,et inde indi- viduari. Veritas autem est, intrinsece unum- quodque accidens esse tale individuum ex vi suoe entitatis, et per illam distingui ab alio simili in specie , etiam si contingat habere habitudinem ad idem numero subjectum, ei- que inheerere, saltem successive; respectu vero naturalium agentium dicitur accidens individuari a subjecto, non solo, sed talibus circumstantiis applicato; neque intrinsece, et in facto esse, sed extrinsece, et in fieri, quia , scilicet, a tali subjecto et circum- stantiis determinatur hoc agens naturale ad efficiendum hoc; Deus vero non indiget extrinseco determinante ; et ideo potest, quando, et quomodo voluerit, quodlibet in- dividuum producere; et ita potest creare individua accidentia extra subjectum, et si- militer conservare; non nego tamen, esse probabile,hocaccidensnumero tantum dicere nabitudinem ad hoc numero subjectum, quamvis e contrario non omne accidens , quod dicit habitudinem ad idem subjectum, sit idem numero; nec dubitari posse videtur, quin possit Deus simul et eodem loco creare duo accidentia numero distincta, habentia ordinem ad idem numero subjectum; sed de hoc alias.
- Solutio ad quartum caute legenda est, et intelligenda ; cum enim ait D. Thom., acci- dentia in subjecto non habere esse, non inten- dit negare propriam et accidentalem existen- tiam accidenlium; id enim esset improbabile; sed solum docet, hujusmodi existentiam non convenire accidenti, ut ei quod habet esse, sed esse talem , quae indiget sustentante, quod proprie dicitur (ait D. Thom.) habere tale esse per talem formam, ubi clare conce- dit, formam accidentalem afferre esse secum, et conferre illud tali subjecto. Unde cum sub- dit, accidentia post consecrationem habere esse, non intelligit acquirere novam existen- tiam, ut aperte constat ex eodem, art. inse- quente, sed solum novum modum habendi illam, ratione cujus dicuntur aliqualiter sub- sistere, et esse composita ex esse, et quod est; quod magis in disputatione explicabimus.
XXI.
ARTICULUS II.
Utrum in hoc sacramento quantitas dimensiva panis, vel vini, sit aliorum accidentium subjectum (4, d. 12, queest. 1 , art. 1, quaest. 3 ; et 4 contra, cap. G2, et cap. 04; et 1 Gor. 11, lect. 5, in fin.).
. Ad secundum sic proceditur. Videlur, quod in hoc sacramento quantitas dimensiva panis, vel vini non sit aliorum accidentium subjectum. Subjectum enim accidentis non est accidens; nulla enim forma potest esse sub- jectum, cum subjici pertineat ad proprietatem materise. Sed quantitas dimensiva est quod- dam accidens. Ergo quantitas dimensiva non potest esse subjectum aliorum accidentium.
Prseterea, sicut quantitas individuatur ex substantia, ita etidm et alia accidentia. Si ergo quantitas dimensiva panis aut vini re- manet individuata secundum esse prius habi- tum, in quo conservatur, pari ratione et alia accidentia remanent individuata secunaum esse, quod prius habebant in substantia. Non ergo sunt in quantitate dimensiva, sicut in subjecto, cum omne accidens individuetur per suum subjectum.
Prxterea, inter alia accidentia panis et vini, quse remanent, deprehenduntur etiam sensu rarum et densum, quse non possunt esse in quantitate dimensiva prseter materiam existente, quia rarum est, quod habet parum de materia sub magnis dimensionibus; densum autem, quod habet multum de materia sub parvis dimensionibus , ut dicitur 4 Physico- rum (text. 84, tom. 2). Non ergo videtur, quod quantitas dimensiva possit esse subjectum ac- cidentium, quse remanent in hoc sacramento .
Prseterea, quantitas a subjecto separata videtur esse quantitas mathematica, quse non est subjectum qualitatum sensibilium. Cum ergo accidentia, quse remanent in hoc sacra- mento sint sensibilia, videtur, quod non possint esse in hoc sacramento, sicut in subjecto, in quantitate dimensiva panis et vini remanente post consecrationem.
Sed contra est, quod qualitates non sunt divisibiles, nisi per accidens, scilicet ratione subjecti. Dividuntur autem qualitates, rema- nentes in hoc sacramento,per divisionem quan- titatis dimensivse, sicutpatet ad sensum. Ergo quantitas dimensiva est subjectum acciden- tium, quse remanent in hoc sacramento.
Respondeo dicendum, quod necesse est dicere, accidentia, alia, quseremanent in hoc sacra- mento , esse, sicut in subjecto, in quantitate
QUiEST. LXXVIl, ART. II.
dimensivapanis velvini remanente. Primo qui- dem per hoc, quod ad sensum apparet aliquid quantum ibi esse coloratum, etaliis accidenti- bus affectum, nec in talibus sensus decipitur. Secundo, quia prima dispositio materix est quantitasdimensiva;unde etPlato (apud Arist. , lib. 1 Metaph., text. 6 et 7), posuit primas differentias materix, magnum etparvum. Et quiaprimum subjectumestmateria, consequens est, quod omnia alia accidentia referantur ad subjectum, mediante quantitate dimensiva (sicut et primum subjectum coloris dicitur esse superficies), ratione cujus quidam posue- runt, dimensiones esse substantias corporum, ■ ut dicitur in \ Metaphys. (text. 19 et seq.). Et quia subtracto subjecto, remanent acciden- tia secundum esse, quod prius habebanl, con- sequens est, quod omnia accidentia remaneant fundata super quantitatem dimensivam. Ter- tio, quia cum subjectum sit principium indi- viduationis accidentium, oportet id, quod jjonikir aliquorum accidentium subjectum, esse aliquo modo individuationis principium. Quantitas autem dimensiva est quoddam indi- viduationis principium,; est enim de ratione individui, quod non possit in pluribus esse. Quod quidem contingit dupliciter : uno modo, quia non est natum esse in aliquo, et hoc modo formse immateriales separatse, per se subsis- tentes, sunt etiamper se ipsas individux. Alio modo ex eo , quod forma substantialis vel accidentalis est quidem nata in aliquo esse, non tamen in pluribus, sicut hsec albedo, qux est in hoc corpore.
Quantum igitur adprimum, materia est in- dividuationis principium omnibus formis in- hxrentibus, quia cum hujusmodi formse, quan- tum est de se, sint natse. in aliquo esse, sicut in subjecto, ex quo aliqua earum recipitur in materia, quse non est in alio, ideo nec forma ipsa sic existens potest in alio esse. Quantum autem ad secundum dicendum est, quod indi- viduationis principium est quantitas dimensi- va. Ex hoc enim aliquid est natum esse in uno solo, quod illud est inse indivisum, etdivisum ab omnibus aliis. Divisio autem uccidit sub- stantise, ratione quantitatis, ut dicitur in \ Physic. (text. 4 5, tom. 2). Et ideo ipsa quan- titas dimensiva est quoddam individuationis principium hujusmodi formis , in quantum scilicet, diversse. formx numero sunt in diver- sis partibus materise. Unde et ipsa quantitas dimensiva secundum se habet quamdam indi- viduationem; ita quod possumus imaginari plures lineas separatas ejusdem speciei, diffe-
rentes positione, quse cadit in ratione hujus quantitatis; convenit enim dimensioni, quod sit quantitas positionem habens. Et ideopotius quantitas dimensiva potest esse subjectum aliorum accidentium, quam e converso.
Ad 1 ergo dicendum, quod accidens per se nonpotest esse subjectum alterius accidentis, quia per se non est. Secundum vero quod est in alio, unum accidens dicitur esse subjectum alterius, in quantum unum accidens recipitur in subjecto, alio mediante, sicut superficies dicitur esse subjectum coloris. Unde, quando accidenti datur divinitus, ut per se sit, potest etiamperse alterius accidentis subjectumesse.
Ad 2, dicendum, quod alia accidentia, etiam secundum quod erant in substantia panis, in- dividuabantur mediante quantitate dimen- siva, sicut dictum est (in corp. art.). Et ideo potius quantitas dimensiva est subjectum alio- rum accidentium remanentium in hoc sacra- mento, quam e converso.
Ad 3, dicendum, quod rarum et densum sunt qusedam qualitates consequentes corpora ex hoc, quod habent multum, vel parum de materia sub dimensionibus ; sicut etiam omnia alia accidentia consequuntur ex principiis substantise. Et ideo, sicut subtracta substan- tia divina^virtute conservantur alia acciden- tia, ita subtracta materia, divina virtute conservantur qualitates materiam consequen- tes, sicut rarum et densum.
Ad 4, dicendum, quocl quantitas mathema- tica non abstrahit a materia intelligibili, sed a materia sensibili, ut dicitur 7 Metaphysic. (text. 35). Dicitur autem materia sensibilis ex hoc, quod subjicitur sensibilibus quali- tatibus. Et ideo manifestum est, quod quan- titas dimensiva, quse remanet in hoc sacra- mento sine subjecto, non est quantitas mathe- matica.
COMMENTAMUS.
Quantitatem in Eucharistia esse subjectum reliquorum accidentium sentit D.Thom. — Respondet D. Thomas, quantitatem panis vel vini esse subjectum aliorum accidentium, quee remanent. Quae assertio supponit duo principia : unum est quantitatem substantice esse specialem formam realiter ab illa dis- tinctam, quse separari et conservari possit sine illa ; de quo hic D. Thomas nihil dicit, sed tacite illud supponit, quod et nobis fa- ciendum est, ne rebus philosophicis implice- mur. Secundum principium est, quantitatem
DISPUTAT. LVI, SECT. I.
esse primarn materiae dispositionem, qua me- diante recipit alias formas accidcntales, ita ut proxime illi inhaereant, sicut color in superfi- cie, ut ipsa experientia videtur ostendere; et potest etiam declarari, quia per eamdem sub- stanlias quantitalem extenduntur alias quali- tates, et omnes quantitalivas dimensiones re- cipiunt; et hoc non fit, quia informentur quantitate; ergo erit e contrario, quia illae immediate inhaereant quantitati. Ex his ergo optime concludit D. Thom. in ratione secuncla, ablato subjecto primario, seu fundamentali accidentium, quod est substantia, solum mu- tari quantitatem quoad existendi modum, reliqua vero eodem modo manere in quanti- tate fundata, quia nullam aliam mutationem necesse est fieri ad veritatem hujus mysterii. Et hoc confirmat, in prima ratione, satis pro- babili et sensibili experientia, qua videmus manere ibi quoddam quantumcoloratum, etc. Tertiam vero rationem adhibet valde mela- physicam, quam pertractare non est necesse; involvit enim longam disputationem de prin- cipio individualionis ab hocloco satis alienam. Neque in solutionibus argumentorum aliquid declarandum occurrit.
DISPUTATIO LVI.
DE MODO EXISTENDI ACCIDENTIUM PANIS ET VINI POST CONSECRATIONEM.
Disp. 18 de Eucharistia. — Diximus in su- perioribus, hoc Eucharistiee sacramentum ex parte materise duobus constare, corpore sci- licet et sanguine Christi realiter prsesente , de quo hactenus dictum est, et accidentibus pa- nis et vini, de quibus subinde dicendum se- quitur. Duo autem in illis consideranda oc- currunt : unum est eorum esse; aliud, quo modo agant, et patiantur; illud prius decla- rabimus in hac disputatione, posterius vero in sequente.
SEGTIO I.
Quae accidentia panis et vini post consecrationem maneant sine substantia.
1 . Supponimus ut certum, manere aliqua accidentia panis etviniconsecratione peracta, quod non solum fide certum est, ut patet ex Concil. Trident., sess. 13, can. 2, sed etiam sensibus est manifestum. Quanquam non de- fuerit unus Petrus de Aliaco, qui dixerit, sensibus non satis judicari, an illa sint vera,
vcl apparentia; posseque probabiliter negari; quod si verum est, nullum plane judicium ob sensuum experimentum, potest esse certum, etiam in objcctis propriis ac per se ipsorum sensuum; quo nihil potest dici absurdius. Ad hanc ergo certitudinem satis est, ut naturali- ter sit evidens ibi non posse esse deceptio- nem, et alioqui nullum sit fundamentum ad fingendum miraculum; prresertim, cum illud fingere contra fidem sit, et contra veritatem sensibilis sacramenti. Atque hinc ulterius colligitur, heec accidentia, quse in hoc sacra- mento videntur, esse eadem numero, quae in pane et vino preefuerunt, de quo minus cer- tum existimari potest sensuum judicium, quia non minori sensuum apparentia seu experi- mento videntur manere eadem numero acci- dentia in corpore mortuo, quae immediate antea fuerant in vivo; et tamen multis Philo- soptiis visum est, non esse eadem; nihilomi- nus in prsesenti res est evidentior, quia neque in ipsis, neque in subjecto eorum facta est ali- qua naturalis mutatio, quse sensibus, aut ra- tione naturali discerni possit; et est etiam res certa in doctrina fidei, ut patetexConcil. Tri- dent., loco nuper citato; Florent. in decreto Eugenii; Constantiensi.,sess. 8; Lateranens., in cap. Firmiter, de Summ. Trinitat.; et ex communi traditione Sanctorum, quos supra retuli tractando de reali praesentia Christi in Eucharistia, et aliorum, qui referuntur de Consecr., dist. 2, cap. Quia corpus, cap. Quia passus, cap. Forte, cap. Sanguis, cap. Hoc est, cap. Utrum sub figura. Omnes enim do- cent, sub eisdem accidentibus corpus et san- guinem Christi contineri, sub quibus prius substantia panis et vini continebatur. Idem- que docet Hugo de S. Victor., 2 de Sacra- ment., part. 8, cap. 7;D. Thom. hic, et supra, quaest. 75, art. 5, et optime, 4 contra Gent., cap. 36; Alens., 4 part., queest. 40; Gabr. lect. 44 in can.; et reliqui Theologi in 4, dist. 12. Ratio vero, seu congruentia hujus est quia imprimis, ad rationem sacramenti ne- cessarium fuit, ut sub signo sensibili Christus sumeretur. Secundo, quia oportuit Christum manere sub aliena specie, ut fides conserva- retur et exerceretur, propriis sensibus divi-" nam auctoritatem prseferendo , propter quod sacramentum hoc, quasi per antonomasiam, dictum est mysterium fidei, quia in eo aliud videtur, et aliud traditur, ut dicitur in cap. Cum Marthae, de Celebrat. Missarum. Unde, et utile fuit, ut hoc mysterium infidelibus esset occultum; item fuit ratione sacramenti,
276 QUiEST
ut posset manducari et bibi, tum in ratione sacrificii, ut posset in altari offerri, et neces- sarium ad convenientem usum fidelium tum incruente immolari. Ad hsec autem omnia sufficiunt, et aptiora sunt eadem numero ac- cidentia, quse in pane et vino extiterunt, et facilius fuit, illa eademconservari, quam,illis destructis, alia omnino similia sine subjecto creari; fuit etiam hoc magis expediens ad ve- ritatem conversionis, ut aliquid utrique ter- mino commune maneret; ac denique ipsa verba formse hoc indicant, et ad suam verita- tem requirunt ut pronomen Hoc possit ali- quod individuum sensibile designare, quod in principio et termino prolationis idem sit, sal- tem per habitudinem ad eadem numero acci- dentia. Atque hinc ulterius concludo, et sumo ut certum, manere post consecrationem ea- dem numero accidentia , non solum quoad essentiam, sed etiam quoad existentiam,"vel quia existentia (juxta veram sententiam) nihil est, nisi actualis entitas rei; unde fieri non potest, ut maneat eadem numero entitas es- sentise realis et actualis sub diversis existen- tiis, ut in primo tomo de incarnatione late tractavi; vel etiam si demus, distingui in re ipsa existentiam ab essentia actuali, posseque variari existentiam in eadem numero essen- tia, nihilominus hic nulla est necessitas, nec ratio probabilis ad hoc asserendum, et multi- plicanda miracula, quia non magis pendet a subjecto existentia connaturalis accidenti, quam essentia; unde nulla est ratio, cur una maneat, et non alia; et alioqui, saltem ex na- tura rei, ut essentia accidentis et cujuscum- que formee conservetur eadem in individuo, et in entitate sua, necesse est, ut eamdem existentiam retineat; manent ergo eadem nu- mero accidentia quoad essentiam, et existen- tiam. Ex his autem, quse diximus, non pro- batur, omnia accidentia panis et vini post consecrationem manere, sed solum aliqua, prsesertim ea, quee externis sensibus per se percipi possunt; et ideo explicandum super- est, quid in hoc certo tenendum sit; Soto enim in 4, dist. 9, qusest. \ , art. 5, censet esse errorem negare, quod maneant omnia acci- dentia panis et vini, etiam propriee passiones; nam, licet Concilia indefinite dicant, manere accidentia, seu (ut ipsa loquuntur) species panis et vini, tamen in hujusmodi locutioni- bus, quee doctrinales sunt, indefinita eequiva- let universali. In contrarium vero est ratio nuper facta; item, quia multi existimant, esse aliquas proprias passiones ita intrinsecas, ut
LXXVII, ART. II.
non possint a subjecto separari, et queedam esse accidentia, quee a substantia non distin- guuntur ut res omnino distinctae, sed tan- tum ut modi, qui etiam manere non possunt, destructo subjecto.
- Prima conclusio. — Dicendum est ergo primo , certum esse ablata substantia panis et vini post consecrationem manere omnia acci- dentia, quae per se possunt sensibus percipi; hoc probant, ut dixi, omnia, quee ex Conciliis et Patribus adduximus, et experientia ipsa, quee necessaria fuit, ut mysterium fidei esset occultum, quia si aliquod accidens persesen- sibile non maneret, ergo posset hoc natura- liter cognosci quadam naturali,, seu morali evidentia; nam, si ante consecrationem senti- retur, v. gr., odor vini, et statim post verba consecrationis prolata non sentiretur, esset humano modo evidens fuisse ablatum; ergo eodem modo esset evidens, ad preesentiam illorum verborum aliquam realem mutatio- nem ibi esse factam ; ergo mysterium conse- crationis aliquo modo experimento cognosce- retur. Quee ratio potest eodem modo fieri in objecto cujuscumque sensus, imo et in com- munibus sensibilibus, ut figura, etc. Nam de iis etiam satis evidenter judicat sensus, pree- cipue quando sunt satis applicata, et nullum intercedit impedimentum. Sed an sit eadem certitudo et evidentia de quantitate? Respon- deo loquendo in communi, esse eamdem, quia hoc modo quantitas est unum ex sensibilibus communibus; unde evidenter percipimus ma- nere aliquid extensum, habens molem, loco impenetrabile, et hoc vocamus quantum, et consequenter habens quantitatem; an vero illa quantitas sit aliqua res distincta a quali- tatibus ipsis, el consequenter, an sit quanti- tas substantiee, vel accidentium tantum, quse manet, non potest sensibus percipi, neque in hoc est aliquid de fide certum, sed in opinione Theologorum versatur; est autem, ut in Com- mentario dixi, probabilius, unam esse quanti- tatern substantise, et qualilatum omnium in ea existentiura, quse est res ab omnibus illis distincta , quam necesse fuit in hoc sacra- mento manere; tum, ut omnes qualitates ha- berent corpoream molem, qua possent occu- pare locum, tangi, videri, etc; tum, ut retinerent in se conjunctionem aliquam, natu- ralemque unionem. Denique, ut essent loco impenetrabiles; nam hoc, revera, habent ab hujusmodi quantitate; nam, si hoc per se ha- berent, nulla posset naturalis ratio reddi, ob quam duse albedines in duabus hostiis conse-
DISPUTAT.
cratis existentes essent inter se loco impene- trabiles, et tamen calor, et color, sapor et odor, in eadem hostia possent in eodem loco penetrari, cum sint tamen corporeai et extensee quatuor qualitates, sicut dua3 albedi- nes ; quse ratio applicari facile potest ad os- tendendum, non habere accidentia quantitatem suam distinctam a quantitate substantiae, et consequenter illam esse unum accidens reali- ter ab omnibus illis distinctum.
Secunda conclusio. — Objectio. — Solu- tio. — Dico secundo : non est certum manere post consecrationem alia accidentia panis et vini, praeter prsedicta per se sensibilia ; pro- babilius tamen videtur, manere omnia, quse habent entitatem propriam distinctam ab en- titate substantise. Probatur prior pars, quia Concilia aut Patres non potuerunt habere ali- quod certum fundamentum, prsesertim Theo- logicum, ad id definiendum in eo sensu; ergo non sunt in eo sensu intelligendi. Antececlens patet, quia ad occultandum mysterium fidei nihil aliud est necessarium ; neque ullo expe- rimento aliud constare potest; neque etiam sunt alia principia , ex quibus colligi possit. Unde ipso modo loquendi hoc insinuarunt Concilia ; nam hac ratione videntur appellasse haec accidentia panis et vini, species sacra- mentales; scilicet, vel quia per species sensi- biles percipi possunt , vel quia in externa specie eo modo substantiam referunt, quo sensibus percipi potest. Dices : fides docet in hoc mysterio fieri solam transubstantiatio- nem, per qfiam sola substantia desinit; ergo ex principio satis certo colligi potest, nullum accidens desinere. Respondetur, negando consequentiam ; nam licet ex vi transubstan- tiationis per se non desinat nisi substantia , quod tamen cum illa concomitanter desinat aliquod accidens. non repugnat transubstan- tiationi; nam quoad hoc, non videtur major ratio de termino a quo, quam de termino ad quem ; nam transubstantiatio ita est ad sub- stantiam, sicut ex substantia; et tamen huic rationi non repugnat, quod cum illo termino ad quem, concomitanter veniant accidentia; ergo similiter non repugnabit, quod concomi- tanter recedant, seu esse desinant cum ter- mino a quo, saltem aliqua, si in eis est spe- cialis ratio aut difficultas.
Objectio. — Solutio. — Aliter objici potest, quia sunt in pane et vino qusedam proprietates occultae, quse, licet non sint per se sensibiles, sunt tamen principia sensibi- lium dispositionum, quibus corruptio et gene-
LVI, SECT. I. 277
ratio fit; ergo necesse est has manere; alioqui non essent aeque activa sensibiliter acciden- tia , quas manent; atque ita posset myste- rium hoc sensibili experimento aliquo modo cognosci. Respondetur, hanc esse probabilem rationem, quse juvat ad posteriorem partem conclusionis probandam; non esse tamen cer- tam , quia certum non est dari hujusmodi proprietates occultas ; id enim prseter alios philosophos negat Claudius de Sainctes, repet. 6, cap. 2, quia lemperamentum primarum qualitatum sufficit ad hujusmodi actiones; fortasse tamenprobabiliusest, hujusmodi pro- prietates esse admittendas. Vinum enim vehe- rnentius calefacit, quam solus formalis calor ipsius vini posse videatur calefacere; eis vero admissis, necessario fatendum est, manere in hoc sacramento; et prima conclusio intelli- genda erit de accidentibus per se sensibilibus formaliter vel eminenter; nam quod ad pree- sens attinet, eadem est utrorumque ratio, ea- demque necessitas, ut ratio facta probat.
- Objectio. — Solutio. — Nihilominus posterior pars conclusionis est conformis doc- trinse Conciliorum, Sanctorum, et Theologo- rum, eamque late probat Ferrariens., 4 contr. Gent., cap. 65. Et probatur in hunc moclum, quia omnia haec accidentia, aut sunt quanti- tas, aut qualitates materiales, aut modi ali- qui accidentales, qui cum quantitate, aut qualitate realiter identificantur, ut sunt Ubi quantitativum , figura , relationes aliquse, et alia hujusmodi; sed ostensum est, quantita- tem manere, et de quibusdam qualitatibus id est certum , ut dixi; est autem fere eadem ratio de omnibus, tum quia omnes inhaerent proxime quantitati ; unde illa conservata , conservant eamdem inhserentiam , qua pos- sunt in esse conservari; tum etiam quia osten- sum est, manere omnes qualitates formaliter per se sensibiles, et omnes etiam proprietates occultas, quse possunt esse principia simi- lium qualitatum ; at vero preeler has qualita- tes, nullae alise videntur posse excogitari in pane aut vino. Denique, quamvis aliee esse fingantur, non erit difficilius, illas conser- vari, quam caeteras; neque erit ulla specialis ralio, cur potius destruantur. Dices, fortasse esse proprias quasdam passiones magis in- time pendentes a substantia. Sed hoc gratis dictum est, quia tam intrinseca proprietas materise seu corporis est quantitas, quam esse potest ulla qualitas, respectu panis et vini; et similiter connaturales et intrinsecae proprietates habent eamdem naturalem unio-
QtLEST. LXXVII, ART. II.
nem et dimanationem , quam possunt alise qualitates habere; ergo eadem est omnium ralio. Tandem relationes, aut alii modi acci- dentales, cum fundentur in quantitate, vel qualitate, eisque solis proxime adhaereant, non solum manere possunt, sed etiam neces- sario manent, manentibus quantitate et qua- litatibus, nisi speciali actione corrumpantur, quod est extrinsecum , et per accidens ad transubstantiationem, quam solam hic consi- deramus. Loquimur autem de modis acciden- talibus propriis, qui ad aliquod ex praedica- mentis pertinent ; nam loquendo de modo inhaerentise , hic manere non potest, ut infra dicam, saltem in quantitate, quia essentiali- ter est modus unionis, de cujus intrinseca ratione est, ut pendeat a termino talis unio- nis, qui in praesenti est substantia ; et ideo, illa ablata, non potest manere quantitatis inhaerentia.
- Tertia conclusio. — Dico tertio : si qui sunt in substantia modi accidentales, qui non sunt re omnino ab illa diversi, sed tantum modi ex natura rei distincti, hi non manent post consecrationem in hoc sacramento ; hu- jusmodi esse possunt modus prsesentise, mo- dus unionis materise ad quantitatem, et ali- quae relationes ; de quibus omnibus ita sentiunt Scot., Durand., Gabr., et alii dicta dist. 12, nam, licet diversis utantur vocibus, scilicet relationum transcendentalium, aut praedicamentalium , aut respectuum extrin- secus advenientium, vel modorum, illis ta- men omnibus eamdem rem significant; ratio autem omnium esse debet, quia hujusmodi accidentia conservari non possunt, destructa substantia. Sed in hujus rei reddencla ratione laborant praedicti auctores, quia etiam de his accidentibus dici potest, essentiam eorum non esse actu inesse, sed aptitudine, et con- sequenter posse conservari sine subjecto. Dico tamen non esse eamdem rationem de his, et de reliquis. Nam caetera accidentia , aut ex propria ratione sua secum afferunt propriam entitatem, et realitatem , in qua possunt conservari, ut sunt quantitas et qua- litas ; aut sunt modi hujus entitatis, quae est quantitas vel qualitas, in qua sufficienter con- servari possunt; hi autem mocli, de quibus agimus, ex proprio conceptu non afferunt propriam entitatem; et ideo essentialiter re- quirunt entitatem, quam immediate afficiant, ut conservari possint ; illa autem enlitas est substantia, quse cum includat in sua essen- tiali ratione, quod sit substantia, nullo modo
conservari potest, ratione substantiae destruc- ta. Est enim hoc metaphysicum principium observanclum, in onmi re, quae variis modis affici potest ex natura rei ab illa distinctis, dari unam rationem essentialem, et invaria- bilem, sine qua talis res conservari non po- test, quainvis in caeteris rationibus. et modis possit esse varietas. Ex quo fit, ut res illa manere possit in rerum natura cum sua ra- tione formali essentiali sine aliis rationibus modificantibus ipsam, non possit autein ma- nere sub ratione alicujus modi, sine primaria ratione essentiali tali entitati; et consequenter fit, ut nec modus possit manere sine tali re, quam modificat, quia cum per se non consti- tuat propriam entitatem, essentialiter pendet ab entitate sui subjecti, et cum sit tanturn modus, non inhaeret per alium modum, sed per se ipsum unitur ; unde fit, ut in suo con- ceptu includat actualem unionem, et non tan- tum aptitudinalem.
SECTIO II.
Quaenam mutatio fiat in quantitate , ut possit sine subjecto conservari.
1 . Difficultas gravis circa quantitatem se- paratam a substantia. — Ad explicandum rnodum, quo sacramentales species sine sub- stantia existunt, a quantitate incipimus, quae est ceeterorum fundamentum; nam de illa certius est, sine subjecto manere, quia in nulla substantia esse potest, ut in art. \ D. Thom. satis probatum est; neque est aliud accidens quantitate prius, in quo ipsa subjec- tari possit, ut per se constat ex Philosophia ; nec denique inter substantiam et accidens aliquod medium excogitari potest, quod sit quantitatis subjectum. Quocirca, cum de fide sit, accidentia in hoc sacramento manere sine subjecto, ut universa Ecclesia sentit, et Con- cilia citata definiunt, quod saltem de tota col- lectione accidentium verum esse necesse est, ut supra diximus , maxime verificandum est de illo accidente, quod est primum, et reli- quorum fundamentum , quod est quantitas. Cum ergo certum sit, quantitatem sine sub- jecto manere in eadem entitate numero quoad essentiam, et existentiam, ut dictum est su- pra, explicandum superest, quae mutatio in ea sit necessaria, ut ita conservetur; id est, qua re privetur, aut quid ei addatur, aut in fieri, quoad actionem et depenclentiam per quam sic constituitur et conservatur, aut in facto esse, quoad modum per se existendi.
DISPUTAT.
Prima opinio circa illam. — Prima sen- tentia esse potest, nullam prorsus in ea mu- tationem intrinsecam fieri, neque privativam, neque positivam , neque in fieri, ncque in facto esse; sed solmn destrui subjcctum, et inde quasi per exlrinsecam denominationem dici manere per se sine subjecto; qui niodus dicendi plures partes includit, quas omnes simul non invenio apud aliquem auctorem ; et ideo oportet sigillatim de eis dicere. Primo itaque negat hsec opinio, privari quantitatem aliquo reali modo, quem in subjecto suo ha- bet, quia in subjecto nihil habet, nisi entita- tem suam, id est, essentiam, et existentiam, quam Deus conservat, non conservando sub- jectum; sicut posset conservare tectum domus immutatum, destruendo fundamenta, et pa- rietes ; et tunc nihil positivum auferret a tecto, sed solum per clestructionem aliorum diceretur conservare tectum , quasi per se, sine fundamentis, quibus nitatur. Dices, pri- vari quantitatem inhserentia. Secl contra; nam etiam in prsedicto exemplo posset dici tectum privari contactu, et sustentatione ; sicut aulem his verbis non significatur ali- qua res intrinseca, qua tectum privetur, sed denominatio, et acl summum, quasdam extrin- seca causalitas, ita per illucl verbum (inhae- rentia) nulla res denotatur intrinseca quanti- tati, sed cum existentia ejus connotatur subjeclum , illam sustentans et conservans; dicitur ergo auferri inheerentia, ablato sub- jecto, non quia a quantitate tollatur aliquid preeter subjectum, sed quia illa denominatio seu connotatio tollitur; id est, quia illa exi- stentia jam non conservatur ab eodem sub- jecto, in quo prius nitebatur.
Secundo negat hsec opinio addi quanti- tati a subjecto separatse modum aliquem positivum, quo per se existat, sed a sola ne- gatione subjecti sic clenominari. Hoc opinatur Scot., dist. 12, qusest. 4 et 6; inclinant Ri- chard., art. 1, quaest. 2; Palud., quaest. 1 et 3; Marsil., quaest. 9, art. 4, ad 4; indicat etiam Soto, dist. 10, qusest. 2, art. 2; im- pugnat enim Gajet. contrarium sentientem. Et D. Thom. hic, cum solum dicat acciclentia conservari sine subjecto, divina virtute sus- tentante, nullum alium positivum moclum ponere videtur. Et probatur, quia hic modus positivus, nec facile intelligi potest, neque est necessarius; nam ex prseciso conceptu nega- tionis subjecti et inhserentiae satis clenomina- tur accidens esse per se; non est ergo su- perflue multiplicanclus hic modus ; sicut anima
LVI, SECT. II. 279
rationalis, cum separatur a corpore, per solani negationem unionis, seu informationis, clici- tur per se esse, seu separala; nam licet ali- qui censeant illi addi positivum modum sub- sistendi, tamcn Scotus illum negat, et saltem probabilius est illum non accipere ratione separalionis, scd eumdem habere etiam in corpore, quia natura sua est res subsistens; ac denique, licet antea illo modo careret, et postea ex separatione resultaret, illud esset ex speciali ratione, quia anima natura sua conservatur separata, et ideo positive sub- sistit, et quasi se ipsam sustinet; quantitas autem non est nata ex se sic existere, secl tantum virtute agentis extrinseci separata durat ; et ideo nullum intrinsecum modum re- quirit, sed solum extrinsecum influxum cau- SEe agentis. Possumus autem in favorem hujus sentenlice argumentari; nam hic positivus mo- dus in quantitate videtur impossibilis, quia si talis modus adcleretur quantitati, necessario futurus essetaccidentalis; sed hujusmodi esse non potest : ergo. Major patet, tum ex princi- pio fidei, quia in accidentibus Eucharistiee nihil substantiale manet, nec denuo ponitur praeter Christum; tum etiam quia cum quan- titas sit accidens, non est capax modi sub- stantialis ; neque e contrario substantialis modus separabilis est a substantia , quam adsequate respicit, non ut res distincta, sed ut modus tantum, ut a fortiori patet ex dictis in fine sectionis praecedentis. Minor autem pa- tet, quia nullum potest esse accidens, cui ex natura sua repugnet inesse subjecto. Est enim hoc contra essentiam accidentis ; huic autein modo intrinsece repugnat inhserere, quia cum sit modus per se existendi, habet quasi for- malem effectum directe et immediate actuali inheerentiae contrarium ; sicut e converso ac- tuali inhaerentiae repugnat ut per se sit.
- Tertio negat hsec opinio mutari in quan- titate actionem seu dependentiam, per quam in esse conservabatur, quod duobus modis defendi potest; primo conjungendo hancpar- tem simul cum preecedentibus, ut si conclu- datur, nullam in quantitate fieri mutationem ; et in hoc sensu fundari debet, cruia Deus eadem omnino actione, qua conservat quan- titatem in subjecto, potest illam conservare sine subjecto, solum continuanclo eamdem ac- tionem seu influxum ; ergo nihil aliud est ne- cessarium. Antececlens cleclaratur, altero e duobus modis : prior est, quia quantitas, prse- sertim si est in materia prima, non conserva- tur ab illa effective, sed tantum materialiter;
280 QU/EST. LXXVII
ergo solus divinus influxus sufficiens est in genere causse efficientis ad conservandum quantitatem. Suppono enim , nullam aliam causam secundam efficientem per se inter- venire in hac actione; ergo si Deus illummet influxum conservat, sufficiet ad quantitatem sine subjecto conservandam; miracuium so- lum in hocconsistet, quodille influxus non est quantitati debitus, nisi in subjecto; Deus au- tem vult illum etiam extra subjectum dare; et juxta hunc modum nulla mutatio actionis, seu dependentias hic intervenit, nec posi- tiva nec negativa. Alio modo declaratur ab aliquibus illud antecedens. Nam in omni re creata est intrinseca et essentialis dependen- tia a Deo, per quam solam potest sufficienter e nihilo educi, quia est vera creatio, et per eamdem solam potest similiter in esse con- servari; quantitas ergo cum sit forma creata, habet hanc dependentiam essentialem a Deo, etiam cum inhseret subjecto, quamvis preeter eam habeat aliam dependentiam non essen- tialem, per quam educitur de potentia sub- jecti, seu conservatur dependenter ab illo; ergo cum separatur a subjecto, sufficienter conservari potest per priorem dependentiam essentialem, absque ulla nova actione. Unde juxta hunc modum hic quidem non intervenit positiva mutatio, seu additio novi influxus, sed intercedit privativa mutatio, seu ablatio illius actionis, qua conservabatur quantitas dependenter a materia, quasi per continua- tam eductionem ex illa ; repugnat enim esse actionem eductivam, ubi non est subjectum. Unde tandem fit (quod mirabile est) minori influxu , seu paucioribus actionibus conser- vari quantitatem sine subjecto, quam in illo. 5. Aliter vero principalis modus negandi specialem actionem novam, qua conservetur quantitas separata, insinuatura Gajetan. hic; supponittamen principium contrarium, quoad secundam partem supra tractatam , scilicet quantitati separatse addi positivum modum, quo per se existat, quo addito, dicit naturali modo posse quantitatem conservari, sicut an- tea conservabatur in subjecto per idem genus
ART. II.
actionis , et dependentiee , quia modus ille supplet vicem subjecti, et dat quandam sub- stantialem vim quantitati; et ideo quamvis supernaturaliter accipiat illum existendi mo- dum, tamen illo supposilo (ait Gajetan.) natu- raliter conservatur.
- Quantitas a subjecto separata privatur modo positivo reali et intrinseco. — Dico primo, quantitatem separatam privari posi-
tivo, reali et intrinseco modo, quem in sub- jecto habebat, qui appellatur actualis inhae- rentia, seu modus unionis. In hac conclusione videnlur consentire auctores citati in secunda parte prascedentis opinionis, et alii statim ci- tandi, quia hsec inheerentia, vel unio non est in quantitate sola denominatio a subjecto, sed internus modus ejus; quod sic patet, quia in omni composito ex partibus, seu actu et po- tentia , realiter distinctis , praeter entitates partium seu componentium, unio est aliquid reale distinctum ab illis, et in utroque, vel altero eorum intrinsece existens ; ergo idem dicendum est in hoc composito ex materia et quantitate; ergo talis modus unionis, ut mi- nimum, esse debet intrinsecus quantitati, sive alius correspondeat in materia, sive non; ergo necesse est quantitatem, cum separatur a subjecto, privari hoc intrinseco modo. Pri- mum antecedens cum prima consequentia probatur, quia est omnium eadem ratio ; po- sitis enim in rerum natura, materia et anima, Verbo ethumanitate, quantitateetsubstantia, non resultat compositum, nisi aliquid aliud addatur, nimirum quod illa sint unita ; ergo hoc addit aliquid preeter unibilia, quod non potest esse, nisi in illis, vel aliquo illorum. Nec potest dici, solum addi intimam prsesen- tiam et indistantiam eorum inter se, nam existente hujusmodi prsesentia potest non esse unio, ut evidenter patet in Verbo et hu- manitate, et in Angelo intime existente in corpore, et eodem modo posset Deus ponere animam intime prsesentem corpori et non in- formantem illud ; et hoc discursu in materia de incarnatione probatum est, unionem hypo- staticam esse aliquid ex natura rei distinctum a Verbo, et humanitate, et necessario esse in humanitate, cum non possit esse in Verbo.
- Jam ergo probatur secunda consequen- tia, quia si modus unionis inter materiam et quantitatem non est in materia prima, seu substantia, necesse est, ut sit in quantitate; suppono enim hanc unionem non posse esse aliquam rem, seu formam habentem pro- priam entitatem omnino realiter distinctam ab utroque componente, seu unibili, sed tan- tum esse modum quemdam illorum, vel alte- rius eorum; tum quia est supervacaneum addere novam entitatem , cum modus hic sufficiat ad discursum factum; tum etiam quia ad uniendam illam formam requireretur alia unio; cum enim esset entitas distincta, esset separabilis ab utroque extremorum ; tum denique, quia alias non immediate uni-
DISPUTAT. LVI, SECT. II.
rentur talia unibilia inter se, sed in illo tertio; quod in preesente dici non potest, quia quantitas et substantia iramediate uniuntur, sicut actus et potentia ; de qua re legi possunt, quee de unione humanitatis ad Verbum dixi- raus in 1 tomo; nam quoad hoc habent prse- sentem proportionem. Si vero quis contendat, unionem hanc esse intrinsecum modum in subjecto ipso seu materia , esto hoc ita sit, non propterea negari potest consequenter, etiam ex parte quanlitatis esse modum ipsi intrinsecum, tum quia , non repugnat, unio- nes quasi partiales esse in utroque compo- nente, quando utrumque mutabile est; hac enim sola ratione in Verbo divino negatur partialis unio, quia iramutabile est, et novi modi incapax ; hic autem utrumque compo- nentium est mutabile, neque est major ratio, cur in materia hic modus sit intrinsecus, quam in quantitate; tum etiam quia quan- titas magis pendet a substantia , quam e converso; ergo heec unio, quee est cum de- pendentia, et ideo inheerentia dicitur, magis esse debet in forma, quse pendet, quam in subjecto, a quo pendet. Denique, quia unio formee ad subjectum fit per actionem magis intrinsecam ipsi formee, quam subjecto; hic autem quantitas est forma accidentalis sub- stantiee; est ergo illi intrinsecus modus unio- nis, seu inheerentia ad substantiam.
- Atque hinc evidens relinquitur ultima illatio, quia implicat contradictionem , des- tructo altero unibilium manere unionem; destructa ergo substantia non manet in quan- titate unio, quam cum illa habebat; quid autem hic modus sit, non spectat ad hunc locum explicare, nam commune est omnibus accidentibus, imo et omnibus unionibus; et ideo, ut supra dixi, quee de unione ad Ver- bum tractavi, applicari possunt ad reliquas, proportione servata ; ostendi autem , hunc modum non esse relationem secundum esse, sed modum absolutum, quamvis per modum relationis explicari soleat, propter dependen- tiam, quam habet non solum a subjecto, sed etiam ab altero extremo, cum quo fit unio, propter quod fortasse ab Scoto vocatur rela- tio extrinsecus adveniens. Qui tamen sine causa dicit, hanc inheerentiam quantilatis pertinere ad preedicainentum passionis; pas- sio enim consistit in fieri, seu in actuali mu- tatiohe subjecti ; heec autem inheerentia habet esse permanens et in facto esse, et ad illud potius terminatur actio, seu passio unitiva, quamvis in accidentibus , quee connaturali
modo fiunt, heec actio non sit distincta ab illa, qua fit ipsamet entitas formee, quee uni- tur; hic ergo inheerentiee modus, prout est in quantitale, ad preedicamenlum quantitatis revocatur, quia spectat ad formalem causali- tatem ; et idem est, proportione servata, in ceeteris accidentibus ; in communi vero ad nullum preedicamentura spectat, sed est ve- luti transcendens , quod pluribus preedica- mentis commune est. Ad fundamentum autem contrariee partis prsecedentis opinionis jam responsum est, falsum esse, quod sine pro- batione assumit; exemplum autem illud de parietibus et tecto non est simile, tum quia ibi non est formalis et intrinseca unio, sed localis tantum propinquitas , et contactus ; tum etiam quia ibi non est propria causa- litas intrinseca, sed solum resistentia quee- dam, qua unum impedit aliud, ne a suo loco illud depellat; quod si est aliqua causalitas effectiva, tantum erit respectu illius Ubi, in quo tectura detinelur, et hanc necesse est mutari, mutato suslentante, et per alterius efficientiam suppleri.
- Probabile est quantitatem separatamreci- pere modum positivum quo per se existat. — Dico secundo : probabile est quantitatem, quee separata conservatur, positive mutari recipiendo modum per se essendi, actuali inheerentiee repugnantem. Hanc conclusionem dico tantum esse probabilem, quia demon- strari non potest; et opinio Scoti non difficile posset defendi; heec tamen mihi magis pro- batur, quia videtur esse opinio D. Thom., art. 1 , ad 4 ; dicit enim, in quantitate sepa- rata esse novam compositionem ex esse, et quod est, ubi non loquitur de compositione de esse et essentia, quia heec etiam erat in quantitate inheerente; item quia indicat, hanc compositionem advenire ipsi existentiee; non potest autem intelligicompositio, nisiaddatur aliquid, quod cum preeexistente compositio- nem faciat. Unde art. 2, ad 1, dicit, divinitus dari accidentibus, ut per se sint; et in 4, dist. 12, queest. 1, art. 1, queest. 3, dicit dari quantitati, ut per se subsistat; et ita expli- cant et defendunt Gajet. hic; Ferrar., 4 contra Gent., cap. 66; Richard., art. 14, pag. 295. Rationes, quas Cajetanus adducit, sunt ad explicandam necessitatem, et utilitatem hujus positivi modi ex effectibus ejus ; et omnes huc tendunt, quod posilo hoc modo, quantitas na- turaliter conservabitur separata ; sine hoc autem modo erit violenter. Rursus , posito hoc modo, absque novo miraculo poterit sus-
QUiEST. LXXVII, ART. II.
tentare reliqua accidentia, et nova recipere, et vicem materiae subire, ut pati possit et transmutari, praesertim in raritate et densi- tate, quae intrinsecam habitudinem dicunt ad materiam. Denique posito hoc modo, potest quantitas esse principium non tantum ut quo, sed ut quod, quia jam non tantum erit quo aliquid est, sed etiam id, quod est; secluso aulem hoc modo non possent heec fieri sine multis miraculis. Deinde adhibet Cajetanus varia exempla, quibus hoc explicet et sua- deat, quee vel magis obscura, vel minus certa sunt, quam id, de quo agimus ; et ideo illa omitto.
- Ut autem hujus conclusionis sensus, et vis rationis intelligatur, advertendum est, duobus modis posse intelligi addi aliquid quantitati separatse, ut per se sit : primo, ut id, quod additur, sit res aliqua ex se habens propriam entitatem realiter a quantitate dis- tinctam; secundo, ut solum sit quidam mo- dus ex natura rei seu formaliter distinctus a quantitate, non tamen addens propriam entitatem omnino realiter distinctam; prior sensus tribuitur Henric, Quodl. 4, quaest. 7, 16 et 36, et Quodl. 8, qusest. 37; sed revera id non docet; Gajetanus vero, quamvis non distincte sic explicet suam sententiam, tamen indicat illam, tum in discursu et rationibus suis; dicit enim, hanc entitalem supplere vi- cem materiae, et esse quasi instrumentum ejus, sicut semen, aut calor est instrumentum substantiae, licet in alio genere ; tum etiam quia supra dixit, subsistentiam naturse sub- stantialis esse entitatem omnino realiter dis- tinctam ab illa; videtur autem hic cum eadem proportione loqui. Ego vero non loquor in hoc sensu in conclusione posita, nec mihi videtur verisimilis, quia nulla est necessitas talis en- titatis; omnia enim, quae Cajetan. accumulat, in quocumque sensu non admodum urgent, in hoc vero nihil omnino suadent; nam quan- titas proprie non est principium agendi, nisi quatenus sustentat qualitates, quse sunt prin- cipia agendi; non ergo magis indiget hac entitate ad hoc munus agendi, quam ad illud sustentandi; ad sustentandum autem solum necesse est, ut ipsa quantitas in sua entitate et existentia conservetur; nam quacumque ratione id fiat, naturaliter, et sine novo mira- culo sequitur, ut sustentet reliqua accidentia, quia quantitas per suam entitatem recipit, et in se habet inhaerentia reliqua accidentia ; ergo hoc ipso, quod entitas quantitatis con- servatur, conservabit in se reliqua accidentia
sibi inhaerentia, quod est sustentare illa ; et per eamdem entilatem suam similiter conser- vatam poterit alterari , seu transmutari se- cundum heec accidentia, quia idem potest esse principium recipiendi in fieri, quod est prin- cipium retinendi, seu sustentandi formam in facto esse, ad quam ierminatur illud fieri; omnes autem transmutationes, quae in quan- titate separata fiunt, terminantur ad quali- tates, quae in illa recipiuntur; nam ad formam substantialem ipsa proprie non transmuta- tur, ut inferius dicam.
11 . Igitur ad haec omnia non magis indiget quantitas illa entitate, quam ad existendum separata; ergo ex illis omnibus non potest probari necessitas talis entitatis; neque etiam probatur ex sola conservatione quantitatis se- paratae in existentia sua; nam sine tali enti- tate facile concipitur quantitas existens per influxum Dei sine subjecto. Imo non facile intelligitur, quomodo entitas illa deservire possit ad sustentanclam quantitatem; inquiro enim, an illa sit substantia, vel accidens. Primum dici non potest secundum fidem , quia in speciebus consecratis nulla est sub- stantia praeter Christum ; haec autem entitas, cum per se dicatur afferre propriam realita- tem distinctam a caeteris, si substantialis est, erit vera substantia, et cum materialis sit, erit, aut materia, aut forma, aut compositum; si autem dicatur esse accidens, erit vera ac propria accidentalis forma, cum dicatur ha- bere propriam entitatem ; potius ergo indi- gebit ipsa alio sustentante, quam sustentare possit quantitatem; redibitque de illa quaestio, quomodo per se sit, atque ita poterit in infi- nitum procedi; item orietur quaestio, in quo genere causae sustentet illa entitas quantila- tem, nam, si id faciat in ratione subjecti, seu materialis causae, erit quantitas inhaerens, et non per se; si in ratione efficientis, est im- pertinens, nam ad hoc sufficit virtus divina, ut principalis, et virtus verborum, seu cor- poris Christi, ut instrumentalis; si vero solum est in ratione termini, impertinens etiam est res sic distincta, sed sufficit intrinsecus mo- dus , sicut alias dictum est de subsistentia substantiali.
- Tandem illa entitas, cum materialis sit, debet esse extensa, et corpoream molem ha- bere; ergo necesse est, ut per quantitatem illam habeat; ergo oportet ut, vel quantitas illi inhaereat, quod omnino falsum est; vel illa inhaereat quantitati, quod huic positioni repugnat, cum dicatur ipsa sustentare quan-
DISPUTAT. LVI, SECT. II.
titiitem. Conclusio ergo posita a nobis est in posteriori sensu ; et quamvis etiam in illo non satis probetur illis conjecturis Cajetani, ut ostendi potesl applicando discursum factum, est tamen per se facilis, et valde credibilis; primo ex proportione ad subsistentiam sub- stantiae; est enim illa realis modus positivus, quo natura substaniialis terminatur, ut per se sit; cum ergo hic quantitas separetur, ut perse sit, verisimile est, illi dari realem mo- dum proportionatum; nam per se esse, non dicit tantum privationem ; alias vix posset probari, subsistentiam esse plus quam pri- vationem. Secundo , quia hi modi non dis- tincti realiter a rebus, sed tantum ex natura rei, facile in eis resultant, quando privantur aliis contrariis modis; imo saepe experimur, non auferri unum ex his modis, prsesertim connaturalem, nisi addito alio opposito; nec facile intelligimus posse aliter fieri ; sic enim aufertur ab humanitate Christi modus sub- sistentiae, posito in illa modo unionis ad Ver- bum ; et a quantitate corporis Christi aufertur modus extensionis in ordine ad locum, posito modo indivisibiliter existendi in loco; sicut etiam in naturalibus non aufertur a corpore quanto unum Ubi, nisi detur aliud; neque a corpore sedente, vel stante aufertur talis situs, nisi detur alius; et e linea recta non aufertur rectitudo, nisi detur obliquitas, vel similis modus; sic ergo, cum a quantitate auferatur inhaerentia, quse est modus posi- tivus connaturalis illi, verisimile est, dari illi alium modum immediate oppositum, quo per se sit.
- Tertio, hoc maxime declaratur in his modis, qui sunt veluti ultimi termini illius rei, quam afficiunt ; nam ablato uno, statim resultat alius, ne res sine termino maneat; sic divisa linea, et ablato puncto continuante, resultant alii terminales ; et hac ratione non potest quantitas privari una figura, quin aliam recipiat, quia figura est quasi termi- nus quantitatis; sic etiam subsistentia est terminus existentiae substantialis. et ideo non aufertur, nisi addito alio termino, media unione; e contrario vero inhserentia suo modo est connaturalis terminus existentise acciden- talis; et ideo non aufertur, nisi addito alio termino opposito, quem vocamus modum per se essendi. Tandem, quicquid sit, an hoc sit simpliciter necessarium in ordine ad poten- tiam Dei absolutam, negari non potest, quin sit possibilis; quee est enim repugnantia? Nam quse supra insinuabatur in favorem Scoti ,
scilicct, quod repugnet, modum accidentalem carere naturali ordine ad subjectum, revera nulla est, tum quia statim ostendemus ne- cessario esse concedendum in quantitate se- parata alium modum habentem hujusmodi naturam; tum etiam quia, licet hic modus non possit esse connaturalis formae acciden- tali, supernaturaliter tamen potest ei adve- nire, quia Deus potest facere, ut accidens aliqualiter participet modum existendi sub- stantise, per quemdam modum, qui formaliter (ut sic dicam) similitudinem habeat cum substantiali modo, materialiter autem et entitative sit accidentalis, ad quod satis est, quod afficiat et terminet entitatem acciden- talem, quamvis aliud subjectum non respi- ciat. Quod si hic modus est possibilis, negari non potest, quin perfectiori ratione separetur quantitas affecta illo modo, quam per solam negationem inhaerentise, quia ille modus ali- quid perfectionis affert ; imo majoris perfec- tionis videtur, quam inhserentia, propter majorem cum substantia similitudinem. At- que hoc sensu fient probabiles conjecturae Cajetani; prsesertim illa, quod quantitas sic terminata minus violenter erit, magisque connaturali modo , meliusque disposita ad actiones et passiones, nec solum erit actu non inhserens subjecto , sed etiam erit incapax inhsesionis ex vi talis modi existendi, quem habet; in quo intelligitur differre ab anima separata, narn haec licet careat actuali infor- matione, non tamen habet positivum modum repugnantem informationi , unde quoad id incompleta manet, et quasi interminata , et violenter; quantitas vero separata recipit modum incompossibilem inhaerentiae, ut se- cundum eum statum terminata maneat, et in statu quasi connaturali, supposito miraculo. Denique hic modus necessarius est, ut possit quantitas per positivam actionem separari a substantia , quod supra diximus convenien- tius dici, ad vitandam in hoc mysterio sub- stantiae annihilationem, meliusque rationem conversionis, et transubstantiationis explican- dam. Argumenta vero facta in favorem opi- nionis Scoti in his, quse diximus, soluta sunt. 'I 4. Quantitate a subjecto separata mutatur actio qua illa in subjecto conservabatur. — Dico tertio : cum quantitas a substantia se- paratur, necesse est actionem mutari, qua conservatur a Deo, ita ut cesset actio, qua prius in substantia conservabatur, et per novam aliam in se conservetur. Ad hanc conclusionem probandam suppono primo,
QUiEST. LXXVII, ART. II.
quantitatem, et omnem formam, quae in sub- jecto, et dependenter a subjecto a Deo con- servatur, unica tantum actione conservari; vanum est enim plures actiones conservativas totales fingere, cum una sufficiat. Inauditum etiam est, formam, quse educitur de potentia subjecti, simul per aliam actionem vere ac proprie creari; hoc enim modo fieri, ex natura sua proprium est animse rationalis; alioqui, sicut heec conservatur separata, ita aliae na- turaliter conservarentur, quia, licet cessaret actio conservativa ex subjecto, non tamen conservativa per modum creationis, quee per se sufficere dicitur, et non est cur pendeat ab alia actione , cum tantum concomitanter se habeant. Quod autem dicebatur de depen- dentia essentiali, intellectum de unica et de- terminata dependentia actuali per modum creationis, falsum omnino est, ut supra etiam attigi tractando de sacramentis in genere. Se- cundo suppono, actionem, qua conservatur quantitas dependenter a subjecto, vel extra subjectum, tantum inter se differre, quantum differunt generatio seu eductio formse de po- tentia materise, et creatio ejus; ita enim inter se comparantur actiones conservativse, sicut productivee inter se; nam conservatio per se et in eodem ordine, nihil aliud est, quam actio productiva durans ; sed productio quan- titatis extra subjectum esset creatio, quia esset productio ex nihilo; productio vero quantitatis in et ex subjecto, non est creatio, sed eductio talis formae de potentia subjecti, alterationi seu potius augmentationi similis; sunt ergo illee actiones inter se omnino di- versee; ergo eadem diversitas est inter actio- nem, qua quantitas conservatur separala, vel dependenter a subjecto ; nam illa est ad modum creationis, heec ad modum educ- tionis, cum quantitas ex natura sua a materia pendeat. Ex his ergo manifcste concluditur assertio posita, nam, ablata materia, necesse est, tolli actionem, qua in ea quantitas con- servabatur; tum quia per illam solum con- servabatur quantitas dependenter a materia ; tum etiam quia illamet actio essentialiter pendebat a concursu materiae; in hoc enim differt ab actione creativa ; neque ad hanc actionem potest quicquam conferre modus per se essendi datus quantitati, tum quia ille nullo modo habet vicem causse materialis , respectu talis actionis ; tura etiam quia ille modus ordine naturse supponit existentiam quantitatis, ut possit illam terminare7 et con- sequenter etiam supponit actionem, per quam
conservatur; non est ergo illa actio eadem, quse antea erat cum concursu materiae; oportet ergo, ut sit alia per modum creatio- nis, quse nec sit ex subjecto, nec sit quau- titati connaturalis. Atque ita facile intelli- gitur, quomodo Deus suppleat causalitatem subjecti per novam actionem altioris ordinis; intelligitur etiam hanc actionem esse aliquid ex natura rei distinctum a quantitate ipsa, cum possit illi advenire, et ab illa separari; est ergo modus ejus, de quo negari non po- test, quin nullam dicat habitudinem ad sub- jectum , sed solum ad terminum , qui esfc quantitas ipsa, quia actio creativa intrinsece et essentialiter postulat independentiam a materiali causa.
SECTIO III.
Utrum alia accidentia panis et vini, quae cum quanti- tate manent post consecrationem, mutent existendi modum.
1 . Qusestio intelligitur de qualitatibus, quee proprias entitates habent. Nam de relationi- bus et aliis modis nulla est difficultas, quin in suis fundamentis maneant. De qualitatibus ergo Nominales consequenter dicunt, omnes mutare existendi modum, et manere per se separatas, quia negant esse unam aliquam quantitatem substantiae, quae maneat, in qua reliqua accidentia possint inhaerere, et non est ulla ratio, ob quam una qualitas magis in alia sit, quam e contrario. Ita Ocham, tract. de Eucharist., cap. 28, et in 4, q. 7; Aliaco, quaest. 5; Major, dist. 12, quaest. 2; Gabriel, lect. 44 in canon. At vero Marsil., in 4, q. 9, art. 2, admittens propriam quantitatem a substantia distinctam, negat, qualitates ma- nentes in ea inhaerere; fortasse, quia existi- mavit, cum hse omnes sunt in subjecto, neutram alteri inhaerere, quia nihil potest substare, nisi quod subsistit, ut Aristot. indi- cat, 4Metaph., text. 14, etpatet, quia nullum afferri potest signum hujus inhaesionis; nam, sicut quantitas est alba, ita albedo est quanta; ergo vel mutuo sibi inhaerent, quod est im- possibile, vel neutra alteri, cum sit eequa ratio ; solum ergo, quia in eodem subjecto uniuntur, mutuo se denominant. Atque hinc necessario sequitur qualitates omnes mutare existendi modum, quia amittunt inheerentiam, quam in substantia habebant. Unde concludit Marsil. acquirere modum per se essendi. Posset autem alius fingere, quod, licet ex na- tura rei non inhsereant quantitati, postea vero
DISPUTAT. LVI, SECT. III.
divinitus fit, ut inhsereant; ita ut non mutent inheerentiam in per se existentiam, sed unam inhoerentiam in aliam, ut maneant magis unita et colligata quantitati, et ut heec subeat vicem materiee, possitque alterationibus subesse.
- Qualitates panis et vini post consecratio- nem quantitati unitse maneat. — Dico primo , qualitates panis et vini post consecrationem inhflerere quantitati. Ita D. Thom. hic, et in 4, dist. 12; ubi Bonav., art. 1,q. 3, art. 2, q. 3; Richard., art. 1, q. 2; Scolus, queest. 2 et 5; Durand., qusest. 1; Paludan., q. 3; Capreol., Soto, et alii moderni ; Alens., 4 part., q. 40, memb. 1 et 2 ; Henric, Quodlib. 8, q. 17; JEgid., Theorem. 45; Ferrar., 4 contra Gentes, cap. 65. Probatur primo, quia necesse est, sacramentales species manere inter se unitas, alias solum haberent inter se intimam prse- sentiam et quasi penetrationem ; unde ex na- tura rei non moveretur vel traheretur calor, v. gr., mota albedine, aut e contrario, quia non habent inter se colligationem ; sed quali- tates non uniuntur inter se immediate, quia nec possunt uniri per modum actus et poten- tise, propter rationem Nominalium, quia non est major ratio de una, quam de alia; et quia neutra respectu alterius habet rationem sub- jecti aut formee; neque inter eas fingi potest aliud genus immediatfle unionis, ut ex his, queedicemus^fortioriconstabit; ergooportet, ut in aliquo tertio uniantur ; ergo in quanti- tate; quia nullum potest cogitari aliquid aptius, magisque proportionatum; nam non potest esse substantia, ut ex principiis fidei constat; nec qualitas, cum sit eadem omnium ratio ; ergo quantitas, nam de ceeteris preedi- camentis nulla potest esse suspicio; ergo uniuntur in illa tanquam formse in subjecto, quia scilicet, omnes inhserent illi. Probatur hsec ultima consequentia, quia, si omnes qua- litates in quantitate uniuntur, necesse est, ut singulee qualitates immediate uniantur cum quantitate ipsa ; non potest autem inter eas aliud genus unionis excogitari, nisi formee et subjecti; nam effectiva unio nulla est, nisi miraculose sine fundamento fingatur; neque etiam alia unio formaiis, quia nullum aliud compositionis genus inler se habere possunt, ut facile etiam patebit, accommodando hic discursum supra factum de unione inter cor- pus Christi et species. Secundo probatur, quia necesse est, qualitates esse in aliquo subjecto, alias non possent species consecratee natura- liter alterari, nec calor et frigus inter se pu- gnarent, nec quantacumque unius intensio
alterius remissionem causaret, quia formaliter solum inter se pugnant in ordine ad idem subjectum ; sed non possunt esse in alio, nisi in quantitate : ergo.
Objectio. — Solutio. — Dices : eodem argumento probaretur quantitatem esse in subjecto, quia alias non posset naturaliter rarefieri aut condensari, quod consequenter concedit Scotus, dist. 12, queest. 4, quia putat per rarefactionem acquiri novam quantitatem; Cajetan. vero hic admittens idem fundamen- tum conatur nihilominus defendere, quantita- tem separatam posse naturaliter rarefieri; sed mihi non sunt intelligibilia, quee dicit; nega- tur ergo consequentia ex D. Thom. hic, art. 2, ad 3; sed potius sequitur, raritatem et densi- tatem esse in quantitate, ut in subjecto; nam quantitatem rarefieri, non est acquirere quan- titatem, sed modum quemdam, qui est quali- las, seu dispositio illius, ut ex Philosophia suppono.
Tertio argumentor, retorquendo ratio- nem factam pro Marsilio , quia experimur, albedinem existentem in speciebus consecra- tis, esse ita extensam in loco, ut penetrari non possit ab alio corpore; ergo hoc habet ratione quantitatis; ergo, vel quia quantitas est in ipsa, ut in subjecto, quod nullus dicet, quia quantitas est propinquior materifle, ma- gisque participat rationem potentise recep- tivee, quam qualitas, quse formam consequi- tur; vel quia ipsa est in quantitate ut in subjecto, quod inlendimus, quia non potest excogitari alius modus, quo id fiat, quia sola concomitantia in preesentia locali non suffice- ret ad illum effectum; nam posset pelli quan- titasetpenetrariqualitas, si tantum concomi- tanter ibi essent ; imo nec qualitas posset ha- bere extensionem in ordine ad locum, nisi quia inhseret subjecto habenti talem extensionem ; simileque argumentum sumitur ex eo quod superficies est et videtur alba ; nisi enim affi- ceretur albedine, non posset in ea talis effec- tus esse, aut apparere, quia sola concomitan- tia non sufficit, alioqui eliam aliee qualitates inter se afficerentur aliquo modo propter solam concomitantiam.
Inhxrentia qualitatum in quantitate post consecrationem eadem, quse ante , perseverat. — Dico secundo : heec inheerentia qualitatum in quantitate in speciebus consecratis, non est ex speciali miraculo, sed quia ante conse- crationem erat, et per illam non tollitur, sed manet. Ita docent consequenter preedicti auc- tores, potestque a posteriori probari, argu-
QILEST. LXXVII, ART. II.
mento in prsecedente conclusione facto, nam experientia ibi adducta , preesertim ultima , aeque procedit de his accidentibus in subjecto existentibus; et potest ita declarari, quia aliter uniuntur in eodem subjecto superficies et albedo, quam albedo et calor; sed albedo et calor, licet non uniantur immediale inter se, uniuntur tamen in uno tertio. scilicet sub- jecto; ergo albedo et superficies magis debent inter se uniri, quam in illo tertio; ergo imme- diate, et consequenter ut potentia et actus. Major probatur illa experientia , quod calor, propter solam unionem, quam habet in sub- jecto cum albedine, non fit per se visibilis, sed tantum per accidens; superficies verofit aliquo modo per se visibilis, ut sensibile com- mune, saltem secundum extensionem, quam causat in ipsa albedine; ergo est inter hsec major unio, ratione cujus proprietates suas aliquo modo sibi invicem communicant.
- Secundo solet ratio a priori reddi, quia hee qualitates non recipiuntur, nisi in materia seu subjecto extenso; ergo recipiuntur media quantitate ; ergo recipiuntur proxime in ipsa; hcec vero secunda consequentia, ut existimo, non est formalis; nam ex vi antecedentis solum sequitur, quantitatem esse dispositio- nem pra3viam, seu medium quo; prout for- tasse est respectu substantialis forma3; non vero sequitur esse medium quod, sicut non est respectu formse substantialis. Addendum ergo est, quantitatem in materia esse preeviam creteris accidentibus; et alioqui esse propor- tionatam illis, ut in ea recipiantur ; accidens enim potest esse proportionatum subjectum proximum respectu alterius accidentis; sic enim potentise animales et rationales sunt subjeclum proximum suorum actuum et habituum, quia sunt ex suo genere potentiee passivse et proportionatas talibus formis; sic ergo quantitas est tanquam potentia passiva respectu qualitatum corporalium; est enim in hoc similis materise primae, cujus est pro- prietas, esse aptam, ut afficiatur his acci- dentibus, sicut experientia etiam monstra- tum est; et ipsse etiam qualitates, cum sint materiales , aptissime recipiuntur in quantitate, ut ab illa recipiant corpoream molem et extensionem. Tandem hoc etiam confirmatur ex mysterio Eucharistiee, quod hoc modo facilius intelligitur; nam si qualitas ex natura sua non esset forma quantitatis, fortasse nec supernaturaliter posset elevari ad informandam illam, quia fo-rma non habet effectum formalem extra adsequatum subjejc-
tum suum; qua ratione non potest una quali- tas informare aliam, ad quam non dicit natu- ralem habitudinem , ut albedo colorem , aut intentio voluntatem. Dices : nulla substantia potest alteri inhcerere ; ergo nullum accidens potest alteri substare. Respondetur, ut pri- mum subjectum aptum de se ad sustentandum accidens tanquam primum fundamentum, sic conceditur consequentia , et hoc modo est proprium substantise substare accidentibus; et de eodem dixit Aristoteles , accidens non accidere accidenti ; scilicet, nisi in ordine ad aliquod subjectum utrique commune; et eodem sensu dici solet sola substantia subjectum quod, accidens vero subjectum quo, quamvis in quantum accidens vere inhseret accidenti, dici potest unum esse subjectum quod alte- rius, ut intellectus suorum actuum, et quan- titas qualitatum ; et hoc modo substare, neque est proprium substantise, nec excedit naturam accidentis.
Nulla fit mutatio per consecrationem in qualitatibus panis et vini. — Dico tertio : per consecrationem nulla fit mutatio in qualitati- tibus ex pane et vino remanentibus. Proba- tur, quia non mutant inhserentiam, et conse- quenter non acquirunt modum per se; ergo nulla in eis fit mutatio. Dices, amittere unio- nem, quam cum substantia habebant. Res- pondeo, immediate nullam habebant, sed media quantitate; et ideo in se non mutantur, sed in quantitate ; sicut si humanitas desine- ret esse unita Verbo, accidentia ejus non mu- tarent modum existendi, quamvis dicerentur desinere esse unita Verbo media humanitate, quia solum per illam uniebantur Verbo; hoc autem intelligendum est, quantum ad modum unionis; nam quantum ad modum dependen- tia3 effectivcB, si aliquse proprietates panis et vini effective pendent in conservari a forma substantiali, ablata illa, necesse est, depen- dentiam illam ab alio agente suppleri, et con- sequenter depenclentiam mutari; et eadem ratione, destructa substantia, et conservata quantitate, naturaliter et sine novo miraculo conservantur accidentia, quse effective a sub- stantia non pendebant, quia non habebant immediatam unionem cum illa ; sicut etiam postea similia accidentia naturaliter recipiun- tur in quantitate, ut, v. gr., cum species ca- lefiunt; at vero accidentia , quse pendebant effective a subslantia, non conservantur na- turaliter, nisi Deus efficientiam suppleat.
Dubium. — Obiter vero hicinquiri solet, an supernaturaliter possint qualitates per se
QILEST. LXXVII, ART
conservari, separata? non solum a substantia, sed etiam a quantitale; aliqui enim negant hoc esse possibile, ut iEgid., Thcorem. 36 et sequent.; Hervceus, Quodlib. II, qurest. 29; et videtur esse opinio D. Thom., Quodlib. 7, art. 10; quia qualilas (inquiunt) separata, neque esset individua, neque haberet, quo distinguerelur ab aliis, sicut habet quantitas, qua3 ex se et natura sua est principium dis- tinctionis, ul hic ait D. Thom., art. 2. Unde, 1 part., q. 50, art. 4, dicit, si albedo esset separata , non posset secundum numerum multiplicari. Mihi lamen hsee opinio est incre- dibilis, pra^sertim suppositis mysteriis ficlei, et contrarium docent reliqui Theologi citati conclus. 1, et specialiter Gapreol., dist. 12, qnasst. 1; Marsil.. qua^st. 9; Ferrar., 4 contra Gentes, cap. 65; Soto, d. 10, qua^st. 2, art. 2; Ledesma, qua^st. 18, art. 2; et ratio est, quia, si quantitas eonservatur a Deo, cur non po- test qualitas?neque enim magis est de essen- tia qualitatis actu inha^rere quantitati, quam sit de essentia quantitatis aclu inhrerere ma- teriffi. Illud vero, quod de individuatione dicebatur, valde frivolum est, quia melius potest una qualitas per suam entitatem nu- mero el realiter distingui ab alia, quam una quantitas ab alia, quia qualitas magis habet de actualitate; actus autem_est, quidislinguit; unde impossibile est, quod Capreolus et Ferrar. significant, posse quidem albedinem sic separatam conservari, illam tamen non fore individuam, et quia impossibile est, ali- quid realiter existere et non esse singulare et individuum, et specialiter repugnat, eamdem qualitatem, quas prius inhasrebat, postea se- paratam conservari, ettamennon esse indivi- duam, sicut antea erat, cum eamdem entita- tem retineat, eo vel maxime, quod, licet non sit in subjecto, retinet habituclinem ad sub- jectum, per quam potest intelligi individua, sicut de anima rationali ipsi docent. D. Thom. autem in prima parte (quicquid sit de illo Quocllibeto)non loquitursolum de separatione actualis existentiee forma3 a materia, sed de omnimoda abstractione, quas abstrahat for- mam etiam ab habitudine ad materiam, qualis esse non potest in albedine, neque in inclivi- duo, neque in specie, sed reperitur in Ange- lis, de quibus alia quasstio est.
III.
ARTICULUS III.
Utrum species, quae reinanent in hoc sacramento, possint immutare aliquid extrinsecum (4, dist. 12, qiuest. 1, dist. 2, qucest. 1 et 2).
1 . Ad tertium sicproceditur. Videtur, quod species, quse remanent in hoc sacramento, non possint immutare aliquid extrinsecum. Pro- batur enim 7 Physic, quod formse, guse sunt in materia, fiunt a formis, quse sunt in mate- ria, non autem a formis, qusesunt sine mate^ ria, eo quod simile agit in sibi simile. Sed species sacramentales sunt spedes sine materia, quia remanent sine subjecto, ut ex dictis patet (art. 1 hujus qurest.). Nonergopossuntimmu- tare materiam exteriorem, inducendo aliquam formam.
Prse.terea, cessante actione principalis agentis, necesse est, quod cesset actio instru- menti, sicut quiescente fabro , non movetur martellus. Sed omnes formx accidentales agunt instrumentaliter in virtute formse substantia- lis tanquam principalis agentis. Cum ergo in hoc sacramento non remaneat forma substan- tialis panis et vini, sicut supra habitum est (quasst. 75, art. 2 et 3), videtur, quod formse accidentales remanentes, agere nonpossiniad immutationem exterioris materise.
Prseterea, nihil agit ultra suam speciem, quia effectus non potest esse potior causa. Sed species sacramentales omnes sunt accidentia. Non ergo possunt exteriorem materiam immu- tare, ad minus ad formam substantialem.
Sed contra est, quod si non possent immu- tare exteriora corpora, non possent sentiri. Sentitur enim aliquid per hoc, quod immuta- tur sensus a sensibili, ut dicitur lib. 2 de Anima (text. 74, et 121, tom. 2).
Respondeo dicendum, quod quia unumquod- que agit, in quantum est ens actu, consequens est, quod unumquodque sicut se habet ad esse, ita se habeat ad agere. Quia igitur secundum prsedicta (art. 1 hujus quasst., ad 3), speciebus sacramentalibus datum est divina virtute, ut remaneant in suo esse, quod habebant, sub- stantia panis etvini existente, consequens est, quod etiam remaneant in suo agere, et ideo omnem actionem, quam poterant agere, sub- stantia panis et vini existente, possunt etiam agere, substantia panis et vini transeunte in corpus et sanguinem Christi. Unde non est dubiwm , quod possunt immutare exteriora corpora.
Ad \ ergo dicendum, quod species sacra-
QILEST. LXXVII, ART. IV.
mentales, licet sint formse sine materia exi- stentes, retinent tamen idem esse, quod habe- bantprius in materia. Et ideo secundum suum esse assimilantur formis, quse sunt in materia.
Ad % dicendum,, quod ita actio formse acci- dentalis dependet ab actione formse substan- tialis, sicut esse accidentis dependet ab esse substantiee. Et ideo, sicut divina virtute datur speciebus sacramentalibus, ut possint esse sine substantia, ita datur eis utpossint agere sine forma substantiali, virtute Dei, a quo sicut a primo agente dependet omnis actio formse, et substantialis et accidentalis.
Ad 3, dicendum, quod immutatio, quse est ad formam substantialem , non fit a forma substantiali immediate, sed mediantibus qua- litatibus activis et passivis, quae agunt in virtute formse substantialis . Hxc autem virtus instrumentalis conservatur in speciebus sacra- mentalibus divina virtute, sicut et prius erat. Et ideo possunt agere ad formam substantia- lem instrumentaliter . Per quem modum ali- quid potest agere ultra suam speciem., non quasi virtute propria, sed virtute principalis agentis.
COMMENTARIUS.
Conclusio D. Thom. est, species separatas posse habere omnes actiones, quas haberent in subjecto. — RespondetD. Thom. species sepa- ratas posse habere omnem actionem, quam in substantiis panis et vini habere possent; et ratio ejus est, quia retinent idem esse; subin- telligendum vero est, retinere illud cum modo suo naturali ad actionem physicam accommo- dato ; nam etiam corpus Christi habet suum esse, et tamen non potest naturaliter habere omnem actionem suam, quia non habet illud modo accommodato ad agendum; hoc autem non distincte explicuit D.Thom., quia perse facile erat ex preecedentibus articulis ; quan- titas enim non est principium agendi, sed sustentat qualitates, quse sunt actionum prin- cipia ; qualitates autem, ut diximus, non mu- tant existendi modum; et quamvis mutarent quoad inhserentiam, ita ut per se essent, hoc non posset impedire actionem, tum quia mo- dus per se existendi est satis accommodatus ad agendum ; tum quia in humanitate Christi nihil impedit ejus actiones, quod non in se subsistat, sed in Verbo. Ultimo, conclusio intelligenda est de illis actionibus, quarum principia adsequata sunt accidentia. Nam, si quse est actio, ad quam preeter concursum accidentis requiralur immediatus concursus
formse substantialis, aliter erit de illa philo- sophandum, ut in sequent. disput. dicemus, ubi explicabimus solutiones ad 2 et 3, in quibus hoc D. Thom. tetigit.
ARTICULUS IV.
Utrum species sacramentales possint corrumpi (infra, art. 5, corp. Et4, dist. 12, quaest. l,art. 2, quaest. 3. Et 4 contra, cap. 66).
\ . Ad quartum sic proceditur. Videtur, quod species sacramentales corrumpi non pos- sint. Corruptio enim accidit per separationem formse a materia. Sed materia panis non re- manet in hoc sacramento, sicut ex supra dictis patet (queest. 75, art. 2 et 6). Ergo hujusmodi species non possunt corrumpi.
Prseterea, nulla forma corrumpitur, nisi per accidens, corrupto subjecto; unde formse per se subsistentes incorruptibiles sunt, sicut patet in substantiis spiritualibus . Sed species sacramentales sunt formse sine subjecto; ergo corrumpi non possunt.
Prseterea, si corrumpuntur , aut hoc erit naturaliter, aut miraculose. Sed non natura- liter, quia non est ibi assignare aliquod cor- ruptionis subjectum, quodmaneat, corruptione terminata; similiter etiam nec miraculose, quia miracula, quse sunt in hoc sacramento, fiunt virtute consecrationis, per quam species sacramentales conservantur ; non est autem idem causa conservationis et corruptionis. Ergo nullo modo species sacramentales cor- rumpi possunt.
Sed contra est, quod sensu deprehenditur, hostias consecratas putrefieri et corrumpi.
Respondeo dicendum, quod corruptio est motus ex esse in non esse. Dictum est autem supra (art. prseced.), quod species sacramen- tales retinent idem esse, quod prius habebant, substantia panis et vini existente. Et ideo, sicut esse horum accidentium poterat corrum- pi, substantia panis et vini existente, ita etiam potest corrumpi, illa substantia ab- eunte. Poterant autem hujusmodi accidentia primo corrumpi dupliciter : uno modo per se, alio modo per accidens. Per se quidem, sicut per alterationem qualitatum, et augmentum, vel diminutionem quantitatis. Non quidem per modum augmenti vel diminutionis , qui invenitur in solis corporibus animatis (qualia non sunt substantia panis et vini) , sed per additionem vel divisionem. Nam sicut dicitur 3 Metaph., per divisionem una dimensio cor- rumpitur, et fiunt duse; per additionem autem
QU/EST. LXXVII, ART. IV.
e converso, ex duabus fit una. Et per hunc modum manifeste possunt corrumpi hujusmodi accidentia post consecrationem, quia et ipsa quantitas dimensiva remanens potest divisio- nem et additionem suscipere, et cum sit sub- jectum qualitatum sensibilium, sicut dictum est (art. 2 hujus qusest.), potest etiam esse subjectum alterationis earum, puta, si altere- tur color aut sapor panis aut vini. Alio modo poterant corrumpi per accidens per corrup- tionem subjecti; et hoc modo possunt corrumpi etiampost consecrationem. Quamvis enim sub- jectum non remaneat, remanet tamen esse, quocl habebant hujusmodi accidentia in sub- jecto, quod quidem est proprium et conforme subjecto. Et ideo hujusmodi esse potest cor- rumpi a contrario agente, sicut corrumpeba- tur substantia panis vel vini, quse etiam non corrumpebatur , nisi prsecedente alteratione circa accidentia.
Distinguendum tamen est inter utrumque modum harum prsedictarim corruptionum. Quia cum corpus Christi et sanguis succedant in hoc sacramento substantise panis et vini, si fiat talis immutatio ex parte accidentium , quse non suffecisset ad corruptionem panis et vini, propter talem immutationem non desinit corpus et sanguis Christi esse sub hoc sacra- mento, sive fiat immutatio ex parte qualitatis (puta cum modicum immutatur color aut sapor panis vel vini), sive ex parte quantitatis, sicut cum dividitur panis aut vinum in tales partes, quod adhuc in eis possit salvari natura panis aut vini.
Si vero fiat tanta immutatio, quod fuisset corrupta substantia panis et vini, non rema- nent corpus et sanguis Christi sub hoc sacra- mento, et hoc sive ex parte qualitatum, sicut cum ita immutatur color et sapor, et alise qualitates panis et vini, quod nullo modo pos- sent compati naturam panis aut vini; sive etiam exparte quantitatis, puta si pulverize- tur panis, vel vinum in tam minutas partes diviclaiur, ut jam non remaneat species panis vel vini.
Ad \ ergo dicendum, quod ad corruptionem per se pertinet, quod auferat esse rei, unde in quantum esse alicujus formse est in materia, consequens est, quod per corruptionem separe- tur forma a materia. Si vero hujusmodi esse non esset in materia, simile tamen ei, quod est in materia, posset per corruptionem auferri, etiam materia non existente, sicut accidit in hoc sacramento, ut ex dictis patet (in corp. art.).
XXI.
Ad 2; dicendum, quod species sacramenta- les, licet sint formse non in materia, habent tamen esse, quod prius in materia habebant.
Ad 3, dicendum, quod corruptio illarum specierum non est miraculosa, sed naturalis. Proesupponit tamen miraculum, quod est fac- tum in consecratione, scilicet, quod illse species sacramentales . retineant esse sine subjecto, quodprius habebant in subjecto, sicut et csecus miraculose illuminatus, naturaliter videt.
GOMMENTARIUS.
1 . Conclusio D. Thom. est, eodem modo posse corrumpi accidentia omnia separata, sicut et conjuncta subjecto. — Titulus articuli duobus modis intelligi potest, primo indefinite, utrum aliquae species sacramentales, et sic est facilis, nam sufficienter intelligitur quoad qualita- tes, et hic sensus videtur consentaneus his, quee D. Thom. docet in art. 5 et 8, in quibus significat, quantitatem non corrumpi. Se- cundo potest intelligi titulus universaliter de omnibus speciebus, et hunc sensum videtur indicare D. Thom. in progressu articuli ; est autem difficilior propter quantitatem; abslra- hamus ergo ab utroque sensu, et intelliga- mus, hanc queestionem ad eum modum, quo queestio praecedentis art. definita est, an sci- licet ita possint corrumpi accidentia separata sicut poterant conjuncta, ethoc sensu intelli- getur qusestio universaliter de omnibus acci- dentibus. Huic autem sensui consentanea est responsio D. Thom., scilicet, ita posse esse horuin accidentium destrui sine substantia sicut in substantia poterat, quam explicat D. Thom. distinguendo duplicem modum cor- ruptionis, per se, et per accidens, et utrum- que conclusioni applicando. De corruptione autem per se nulla est difficultas, neque in qualitatibus, quae per alterationem fiunt, et corrumpuntur, quae alteratio hic fieri potest media quantitate, ut subjecto ; neque in quan- titate ipsa, eo sensu, quem D. Thom. explicat, scilicet, non de propria corruptione, sed de divisione solum, per quam continuum, ut sic, potest dici corrumpi; sic enim quantitas se- parata divisibilis per se est non minus, quam dum erat conjuncta. At vero de corruptione per accidens, quoe est ad corruptionein sub- jecti, difficilius intelligitur conclusio, tam in qualitatibus, quam in quantitate; in illis qui- dem, quia non habent aliud subjectum, nisi quantitatem; ergo non possunt per accidens corrumpi, nisi corrupta quantitate; heec au-
QtLEST. LXXVII, ART. V.
tem corrumpi non potest, ut supra significa- tum est; unde in quantitate separata est dif- ficilior hic modus corruptionis, quia illa non habet subjectum; non ergo potest corrumpi ad destructionem subjecti. Unde ulterius est specialis difficultas circa rationem D. Thom., scilicet, ha?c accidentia posseper accidens cor- rumpi, quia licet non maneat subjectum, ma- net tamen idem esse accidentium ; hoc enim non satis esse videtur, quia hoc genus cor- ruptionis non oritur tantum ex ipso esse, ut sic, sed ex dependentia illius e subjecto ; ergo ablata hac dependentia, non poterit illud esse corrumpi illo genere corruptionis.
- Respondetur discursum D. Thom. par- tim in philosophico principio, partim in Theologico fundari; supponit itaque ex phi- losophia, accidentia per accidens corrumpi ad corruptionem substantiee, quod absolute verum est, non descendendo ad omnia et singula accidentia, de quo hic D. Thom. nihil dicit. Deinde ex Theologia , quamvis in Eu- charistia non sit substantia panis, Christi ta- men corpus ita substitui loco illius, ut tam- diu conservetur sub accidentibus, quamdiu substantia panis conservaretur; et e contrario ita desinant accidentia, ablata prsesentia cor- poris Christi, sicut desinerent ablata substan- tia; atque hinc recte concludit non minus corrumpi posse hic accidentia per accidens, quam corrumperentur, prsesente substantia, quia retinent idem esse, et quodammodo eamdem dependentiam , quia, licet non sit omnino ejusdem rationis, est tamen ejusdem proportionis, quoad hoc, quod ablato corpore Christi, illa accidentia destruuntur, quse des- truerentur, ablata substantia panis. Unde hanc corruptionem per accidens non est ne- cesse intelligi de ea quee est ad corruptionem subjecti proprie et in rigore sumptam, sed, aut de tali subjecto, aut de eo, quocl aliquo modo supplet vicem illius; et ita est sufficien- ter responsum ad omnes difficultates tactas. Quse veroaccidentia hoc modo corrumpantur, an omnia, vel aliqua, hic D. Thom. diserte non explicat. Dicemus tamen disputatione se- quente, post sequenlium articulorum explica- tionem in quibus aliud D. Thom. insinuat. Et haec sufficiant etiam de solutionibus argu- mentorum.
ARTICULUS V.
Utrurn ex speciebus sacramentalibus aliquid possit generari (infra, art. 8, ad secundum. Et 4, dist. 12, qusest. 1, art. 2, queest. 4. Et 4 contra, cap. 66. Et Quodlib. 9, art. 5, ad 3. Et 1 cor. 11, lect. 4, fin.).
1 . Ad quintum sic proceditur. Videtur, quod ex speciebus sacramentalibus nihilpossit gene- rari. Quod enim generatur, ex aliqua materia generatur. Ex nihilo enim nihil generatur, quamvis ex nihilo fiat aliquidper creationem. Sed speciebus sacramentalibus non subest ali- qua materia, nisi corpus Christi, quod est in- corruptibile. Ergo videtur, quod ex speciebus sacramentalibus nihilpossit generari.
Prseterea, ea, quse non sunt unius gene- ris, non possunt ex se invicem fieri, non enim ex albedine fit linea. Sed accidens et substan- tia differunt genere. Cum ergo species sacra- mentales sint accidentia, videtur, quod ex eis nonpossit aliqua substantia generari.
Prseterea, si ex eis generetur aliqua sub- stantia corporea, illa substantia non erit sine accidente. Si ergo ex speciebus sacramentalibus generetur aliqua substantia corporea, oportet, quod ex accidente generetur substantia et accidens, duo ex uno, quod est impossibile. Ergo impossibile est, quod ex speciebus sacra- mentalibus aliqua substantia corporea gene- retur.
Sed contra est, quod ad sensum videri po- test , ex speciebus sacramentalibus aliquid generari, vel cineres , si comburantur, vel vermes, si putrefiant, vel pulveres, si conte- rantur.
Respondeo dicendum, quod cum corruptio unius sit generatio alterius, ut dicitur in primo de Generatione (text. 47, lom. 2), necesse est, quod ex speciebus sacramentali- bus aliquid generetur, cum corrumpantur , ut dictum est (art. prseced.). Non enim sic corrumpuntur , ut omnino dispareant , quasi in nihilum redigantur, sed manifeste aliquid sensibile eis succedit. Quomodo autem ex eis aliquid generari possit, difficile est videre. Manifestum est enim, quod ex corpore et san- guine Christi, quze ibi veraciter sunt, non ge- neratur aliquid, cum sint incorruptibilia. Si autem substantia panis, aut vini remaneret in hoc sacramento , vel eorum materia , facile esset assignare, quod ex eis generatur illud sensibile, quod succedit , ut quidam posuerunt . Sed hoc est falsum, ut supra habitum est (q. 75, art. 2 et 6). Et ideo quidam dixerunt,
QILEST. LXXVII, ART. V.
quod ea, quse generantur , non fiunt ex specie-
bus sacramentalibus, sed ex aere circumstan-
te. Quod quidem multipliciter apparet esse
impossibile. Primo, quia ex eo generatur ali-
quid , quod prius alteratum et corruptum
apparet. Nulla autem alteratio vel corruptio
prius apparuit in aere circumstante, unde ex eo
vermes, vel cineres non generantur . Secundo,
quia natura aeris non est talis, quod ex eo
per tales alterationes talia generentur. Tertio
quia potest contingere in magna quantitate
hostias consecratas comburi, vel putrefieri;
nec esset possibile tantum de corpore terreno
ex aere generari, nisi magna et valde sensibili
inspissatione aeris facta. Quarto, quia idem
potest accidere, corporibus solidis vircumstan-
tibus (puta, ferro aut lapidibus), qux integra
remanent post prsedictorum generationem.
Unde hsec positio stare non potest, quia con-
trariatur ei, quod ad sensum apparet. Et ideo
alii dixerunt, quod redit substantia panis et
vini in ipsa corruptione specierum ; et sic ex
substantia panis et vini redeunte generantur
cineres, aut vermes, aut aliquid hujusmodi.
Sed hsec positio videtur esse impossibilis. Primo
quidem, quia si substantia panis et vini con-
versa est in corpus et sanguinem Christi, ut
supra habitum est (qusest. 75, art. 2 et 4),
non potest substantia panis et vini redire, nisi
corpore etsanguine Christi iterum converso in
substantiam panis vel vini, quod est impossi-
bile; sicut si aer sit conversus in ignem, non
potest aer redire, nisi iterum ignis converta-
tur in aerem. Si vero substantia panis , aut
vini sit annihilata, non potest iterum redire,
quia quod in nihilum decidit, non redit idem
numero , nisi forte dicatur redire prsedicta
substantia, quia Deus de novo creat aliam
novam substantiam loco primse. Secundo vide-
tur hoc esse impossibile , quia non est dare,
quando substantia panis redeat. Manifestum
est enim ex supra dictis (art. 4 hujus qusest.,
et quasst. 76, art. 6, ad 3), quod manentibus
speciebus panis et vini, manent corpus et san-
guis Christi, quse. non sunt simul cum substan-
tia panis et vini in hoc sacramento, secundum
prsehabita (qusest. 75, art. 2 et 6). Unde sub-
stantia panis et vini non potest redire, specie-
bus sacramentalibus manentibus. Similiter
etiam nec eis cessantibus, quiajam substantia
panis et vini esset sine propriis accidentibus,
quod est impossibile. Nisi forte dicatur, quod
ipso ultimo instanti corruptionis specierum,
redit, non quidem substantia panis et vini
(quia illud idem instans est} in quo primo
habent esse substantix generatse ex speciebus), sed materia panis et vini, quse magis de novo creata diceretur, quam rediens, proprie lo- quendo. Et secundum hoc posset sustineri prse- dicta positio. Verum quia non rationabiliter videtur dici, quod miraculose aliquid acciaat in hoc sacramento, nisi ex ipsa consecratione, ex qua non est, quod materia creetur, vel re- deat, melius videtur dicendum, quod in ipsa consecratione miraculose datur quantitati di- mensivse panis et vini, quod sit primum sub- jectum substquentium formarum. Hoc autem est proprium materise, et ideo ex consequenti datur prscdictse quantitati dimensivse omne illud, quod ad materiam pertinet. Et ideo quicquid posset generari ex materia panis vel vini si adesset, totum potest generari exprse- dicta quantitate dimensiva panis, vel vini, non quidem novo miraculo, sed ex vi miraculi prius facti.
Ad \ ergo dicendum, quod quamvis non sit ibi materia, ex qua aliquid generetur, quan- titas tamen dimensiva supplet vicem materise, ut dictum est (in corp. art.).
Ad 2, dicendum, quod illse species sacra- mentales sunt quidem accidentia, habent ta- men actum et vim substantise, ut dictum est (ibidem).
Ad 3, dicendum, quod quantitas dimensiva panis et vini retinet naturam propriam, et accipit miraculose vim et proprietatem sub- stantise. Et ideo potest transire in utrumque, id est, in substantiam et dimensionem.
COMMENTARIUS.
- Quamvis D. Thom. proponat qusestio- nem, an hsec generatio fiat, praecipue tamen intendit explicare quomodo fiat, nam, quod fiat, dubium non est, cum experimentis con- stet; difficultas ergo circa modum est, quia generatio substantialis, de qua est sermo, non fit, nisi ex materia ; hic autem nulla est ma- teria, ex qua fiat, cum constet ex corpore Ghristi fieri non posse. Refert ergo primo opinionem asserentem, id, quod ex speciebus consecratis generari videtur, ex aere circum- stante, seu materia ejus fieri, quam opinionem dicit esse contrariam ei, quod ad sensum apparet, quod revera ita est, satisque ab ipso quatuor rationibus explicatur. Secundo refert opinionem asserentem, redire substantiam panis, ut ex illa aliquid aliud generetur, quam duabus rationibus impugnat, quarum prima est valde difficilis, quia, in ea sumit
292 QILEST. LXXVII, ART. V.
D. Thom., substantiampanis,siannihilataest, non posse eamdem numero redire per crea- tionem ; si autem in Christi corpiis con- versa est, non posse redire, nisi per conver- sionem corporis Christi in ipsam, quee omnia cffcit esse impossibilia ; hoc autem videtur esse plane falsum, quia certum est posse Deum reproducere per creationem idem in- dividuum, etiam si in nihilum redactum sit, ut idem D. Thom. docet, Quodlib. 4, art. 5, et aliis locis, ut fuse tractavi preecedente tomo, in materia de resurrectione. Deinde constat, quamvis lignum, v. gr., sit conver- sum in ignem, posse Deum idem numero lignum producere, non per conversionem ignis in ipsum, sed per creationem, quia nihil est, quod limitet potentiam Dei ad unum agendi modum. Tandem certum mihi est, non esse impossibile Deo, convertere corpus Christi in priorem substantiam panis, ut etiam in supe- rioribus dixi. Cum ergo D. Thom. dicit, heec esse impossibilia, non est intelligendus de po- tentia absoluta ; sic enim esset improbabilis ejus sententia ; sed intelligendus est, non posse fieri sine novis miraculis, quee cum consecratione non habent necessariam con- nexionem,etita exponit Cajet., et in superio- ribus, praasertim in commentario art. 1 , nota- vimus hanc esse D. Thom. mentem in hac materia. Fateor tamen, stante hac expositione rationem non esse admodum efficacem , quoad illationem; satis vero est, esse proba- bilem. Secunda vero ratio est optima et effi- cax, quia substantia panis non potest redire ante instans, in quo fit generatio alterius ex speciebus sacramentalibus, quia toto illo tem- pore non recedit corpus Christi, quia toto illo tempore non est facta alteratio, quee suffice- ret ad corrumpendam substantiam panis; nam, si facta fuisset, prius etiam fuisset gene- ratio, cum corruptio unius sit generatio alte- rius. Rursus nec redit substantia panis in eo instanti, quo fit generatio, quia tunc jam est facta alteratio sufficiens ad corrumpendum panem; unde nec jam sunt propriee disposi- tiones ad substantiam panis requisitee, nec ■ materia prima est in eo instanti capax for- mee panis, cum habeat formam alterius rei quee ex illa in eodem instanti generatur.
- Tertio refert D. Thom. opinionem asse- rentem, in instanti corruptionis ac generatio- nis redire, seu creari materiam panis et vini, ut ex illa fiat generatio, quam etiam rejicit D. Thom., solum, quianon est asserendum in hoc mysterio miraculum, quod non accidat
ex ipsa consecratione, ex qua (inquit) non est, quod materia creetur, vel redeat.
- Conclusio D. Thom., generationem factam ex accidentibus Eucharistix fieri ex quanti- tate ut ex subjecto. — Quarto itaque conclu- dit, hanc generationem fieri ex ipsa quanti- tate, quee per consecrationem miraculose accepit, quod sit primum subjectum subse- quentium formarum. Quee sententia difficil- lima est, et ideo in ea explicanda varii sunt discipuli D. Thom.; duplicem enim potest ha- bere sensum : primus est planus et simplex, quem verba pree se ferunt, scilicet, solam quantitatem esse subjectum hujus generatio- nis; ita ut res genita non constet ex forma, et propria materia, sed ex forma et quantitate, loco materiee; et ita intellexerunt D. Thom. omnes, qui illum impugnant, et ex sectatori- bus Ferrariensis, 4 contra Gentes, cap. 66, et verba D. Thom., hic, aperte hoc sonant, primo, quia dicit quantitati dari ut sit pri- mumsubjectum,quod est proprium materiee, ideoque dari illi omne illud, quod ad mate- riam pertinet. Secundo, quia dicit fieri gene- rationem ex quantitate, sine novo miraculo; at vero quacumque ratione aliqua materia preeter quantitatem necessaria sit, non pote- rit fieri sine novo miraeulo. Nam si dicas, ne- cessariam quidem esse novam actionem, non tamen esse necessarium novum miraculum, quia sequitur ex vi prioris consecrationis , contra hoc est, quia si hic esset sensus D. Thom., maleimpugnasset tertiam sententiam; nam similiter in ea dicendum esset, creatio- nem seu reditum materiee esse ex vi prioris consecrationis ; quid est enim esse ex vi prioris consecrationis, nisi quod ex vi institutionis heec actio est cum illa connexa, ut mysterium sit omnino sensibus occultum? Hoc autem dici potest de quacumque actione, sive heec actio vocetur reditus, sive creatio, sive con- versio; parum enim hoc refert, magisque ad modum loquendi, quam ad rem pertinet. Unde sumitur tertium argumentum; nam D. Thom.,impugnando tertiam opinionem,abso- lute negat redire materiam, quod generale est, sive dicatur redire per creationem, sive per conversionem, sive quocumque alio mo- do, ut expresse declarat Quodlib. 9, art. 5, ad 3. Ubi etiam exponit, non loqui solum de eadem numero materia, quae prius fuit, ne- que in hoc constitui vim rationis, sed simpli- citer de materia, quia non potest redire, nisi per novam actionem miraculosam. Secundo in solutione ad primum expresse negat,
ibi
QtLEST. LXXVII, ART. VI.
esse materiam ex qua fiat generatio. affirmat vero quantitatem supplere vicem ejus; et in solutione ad secundum addit, licet quantitas sitaccidens,habere vim, etactumsubstantice; et in solutione ad tertium, clarissiine subdit, quantitati, retenta propria natura , accidere miraculose vim et proprietatem substantice; et in 4, dist. 12, quaest. 1, art. 2, qucestiunc. 4, dicit, sicut datur quantitati, ut subsistat, ita etiain dari, ut subjiciatur alteri forma3. Prseterea idem D. Thom., 4 contra Gentes, cap. 66, expresse reprobat opinionem dicen- tem, accidenlia miraculose converti in sub- stantiam; unde concludit sola accidentia ad generationem substantialem sufficere. Nihilo- minus alii Thomistse alium sensum adhibent, nimirum quantitatem panis in instanti gene- rationis revera non manere, neque per se ipsam subjici formse substantiali, aut sub- stantialiter componere substantiam genitam. sed in illo instanti converti in materiam quantam, ex qua proxime fit generatio, et ideo dici, quantitatem accipere vim substan- tia3, quia accipit vim transeundi in substan- tiam , non quod ipsa accipiat vim activam hujusmodi conversionis ; hoc enim est impos- sibile, cum ipsa sit terminus a quo ejusdem conversionis, et desinat esse per illam; sed quod ex vi institutionis sequatur htec con- versio, et quantitati datum sit, ut media con- versione, suppleat absentiam materise; ita exposuit D.Thom. Capreolus, in4,qu8est. 12, ad argument. cont. 3 conclus., quem secuti sunt Cajet., Soto, et alii, qui potissimum moti sunt hac ratione, quia haec opinio in priori sensu est incredibilis; namsilittera D. Thom. sincere inspiciatur, aliquantulum violenta vi- detur; favent tamen ultima verba art., in solut. ad 3; cum enim D. Thom. dixisset ma- nere quantitatem in propria natura, et acci- pere proprietatem substantise, subdit : Etideo potest transire in utrumque, id est, in sub- stantiam et dimensionem; nam verbum, tran- sire, conversionemsignificat, etitaponderavit Capreol. ; quanquam, si consideretur argumen- tum, et cum illo conjungatur solutio, magis videtur significare productionem, seu educ- tionem fornlce substantialis et accidentalis ex una quantitate; de hac enim re argumentum procedebat, et in solutione explicatur, quo- modo hoc fiat, supposito priori miraculo. Et similem Eequivocationem habent verba se- quentis articuli in corp., et ad 2; ubiD. Thom. ait, species sacramentalesconverti in substan- tiam et species rerum, quee ex eis generantur;
tamen in 4, loco supra citalo, prsesertim in solutionibus argumentorum, videtur apertius huic sensui favere. Quapropter satis obscura est in hac re mens D. Thom., nec video, quo- modo possit satisfieri omnibus difficultatibus ibi expositis ; unde in 4 Sent. , pra3sertim solut. ad 4, hunc posteriorem sensum indicat; in hac vero 3 part., magis in priorem inclinat; de re vero ipsa in disputatione sequenti di- cemus.
ARTICULUS VI.
Utrum species sacramentales possint nutrire (4, d. 12, quaest. 1, art. 2, queest. 5. Et 4 contra, cap. 66. Et 1 Cor. 11, lect. k, fin.).
\ . Adsextum sic proceditur . Videtur, quod species sacramentales non possint nutrire. Dicit enim Ambros. (lib. 5 de Sacram., cap. 4, in med., tom. 4) : Non istepanis est, qui vadit in corpus, sed panis vitse seternse, qui animse, nostrse substantiam fulcit. Sed omne, quod nutrit, vadit in corpus. Ergo panis iste non nutrit. Et eadem ratio est de vino.
Prseterea, sicut dicitur de Generatione (lib. 2, text. 50, tom. 2), ex eisdem nutrimur, ex quibus sumus. Species autem sacramenta- les sunt accidentia, ex quibus homo non con- stat; non enim accidens est pars substantise, Ergo videtur, quod species sacramentales nu- trire non possint.
Prseterea, Philosophus 2 de Anima dicit (text. 47, tom. 2), quod alimentum nutrit, prout est substantia qusedam, auget autetn, prout est aliquid quantum. Sed species sacra- mentalesnon sunt substantia. Ergononpossunt nutrire.
Sed contra est, quod Apostol., 1 Cor. 11, loquens de hoc sacramento, dicit : A lius qui- dem esurit, alius autem ebrius est. Ubi dicit Gloss. (ord. ibi), quod notat illos, qui post celebrationem sacri mysterii et consecrationem jjanis et vini, suas oblationes vendicabant, et aliis non communicantes soli sumebant, ita ut inde etiam inebriarentur. Quod quidem non posset contingere, si sacramentales species non nutrirent. Ergo species sacramentales nu- triunt.
Respondeo dicendum, quod hsec qusestio dif- ficultatem non habet, prsecedenti qusestione soluta. Ex hoc enim, ut dicitur 2 de Anima, cibus nutrit, quod convertitur in substantiam nutriti. Dictum autem est (art. prsec), quod species sacramentales possunt converti in sub- stantiam aliquam, quse ex eis generatur. Per
QtLEST. LXXVII, ART. VII.
eamdem autem rationem possunt converti in corpus humanum, per quam possunt converti in cineres, vel in vermes, et ideo manifestum est, quodnutriunt. Quod autem quidam dicunt, quod non vere nutriunt, quasi in corpus hu- manum convertantur, sed reficiunt et confor- tant quadam sensuum immutatione (sicut homo confortatur ex odore cibi et inebriatur ex odore vini) ad sensum patet esset falsum. Talis enim refectio non diu sufficit homini, cujus corpus propter continuam deperditionem res- tauratione indiget, et tamen homo diu susten- tari posset, si hostias et vinum consecratum sumeret in magna quantitate. Similiter etiam non potest stare, quod quidam dicunt, quod species sacramentales nutriunt propter for- mam substantialem panis et vini, quse remanet, tum quia non remanet, ut supra habitum est, (qusest. 75, art. 6), tum quia non esfactus formse, nutrire, sed magis materise, quse accipit formam nutriti, recedente forma nu- trimenti. Unde dicitur in 2 de Anima (tex. 45, tom. 2), quod nutrimentum in principio est dissimile, in fine autem simile.
Ad 1 ergo dicendum, quod facta consecra- tione dupliciter potest dicipanis in hoc sacra- mento esse. Uno modo ipsse species panis, quse retinent nomen prioris substantise, ut Gregor. dicit in homil. Paschali (refertur de Gonsecr., dist. 2, cap. Species). Alio modo potest dici panis mysticus de ccelo descendens. Ambros. ergo , cum dicit (loco cit.), quod iste panis non transit in corpus, accipit panem secundo modo, quia scilicet, corpus Christi non con- vertitur in corpus hominis, sed reficit mentem ejus; non autem loquitur de pane primo modo dicto.
Ad% dicendum; quod species sacramenta- les, etsi non sint ea, ex quibus corpus hominis constat, tamen in ea convertuntur, sicut dic- tum est (in corp. art.).
Ad 3, dicendum, quod species sacramentales quamvis non sint substantia, habent tamen virtutem substantise, sicut dictum est (ibidem).
ARTICULUS VII.
Utrum species sacramentales frangantur in hoc sacra- mento (4, dist. 10, art. 1, ad 1, et dist. 12, queest. 1, art. 3, quaest. 1 et 2; et 4 contra, c. 67.Etopusc. 2, cap. 8. Et 1 Cor. 11, lect. 5, col. 6).
- Ad septimum sic proceditur. Videtur, quod species sacramentales non frangantur in hoc sacramento. Dicit enim Philos., 4 Meteor. (Summa 3, cap. 11, ante medium), quod cor-
pora dicuntur frangibilia propter determina- tam dispositionem pororum; quod non potest attribui sacramentalibus speciebus. Ergo sa- cramentales species non possunt frangi.
Prseterea, fractionem sequitur sonus. Sed species sacramentales non sunt sonabiles . Dicit enim Philos., 2 de Anima (text. 77 et 78, tom. 2), quod sonabile est corpus durum, habens superficiem lenem. Ergo species sacra- mentales non franguntur .
Prseterea, ejusdem videtur esse mandu- cari, frangi et masticari. Sed verum corpus Christi est quod manducatur , secundum illud Joan. 6 : Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem; ergo corpus Christi est , quod frangitur et masticatur . Unde in confes- sione Berengarii dicitur (de Consecrat., d. 2, cap. Ego Berengarius) : Consentio sanctse Ro- manse Ecclesix, et corde et ore profiteor ,panem et vinum, qux in altari ponuntur, post conse- crationem, verum corpus et sanguinem Christi esse, et in veritate ?nanibus sacerdotum trac- tari, frangi, et fidelium dentibus atteri. Non ergo fractio debet attribui sacramentalibus speciebus.
Sed contra est, quod fractio fit per divisio- nem quanti. Sed nullum quantum ibi dividi- tur, nisi species sacramentales , quia neque corpus Christi, quod est incorruptibile, neque substantia panis, quse non manet, neque sub- stantia vini. Ergo species sacramentales fran- guntur.
Respondeo dicendum, quod apud antiquos circa hoc multiplex fuit opinio. Quidam enim dixerunt, quod non erat in hoc sacramento fractio secundum rei veritatem, sed solum secundum aspectum intuentium. Sed hoc non potest stare, quia in hoc sacramento veritatis sensus non decipitur circa ea, quorum judi- cium ad ipsum pertinet, inter quse est fractio, per quam ex uno fiunt multa, quse quiclem sunt sensibilia communia, utpatet in lib. 2 de Anima (tex. 64, .tom. 2). Unde alii dixe- runt, quod erat quidem ibi vera fractio, sine subjecto existente (alias non habetur, ly, exi- stente). Sed hoc etiam sensui contradicit. Apparet enim in hoc sacramento aliquid quan- tum, prius unum existens, postea in multa partitum, quod quidem oportet esse subjectum fractionis. No?i autem potest dici, quod ipsum corpus Christi verum frangatur, primo qui- dem, quia est incorruptibile et impassibile. Secundo , quia est totum sub qualibet parte, ut supra habitum est (qusest. 76, art. 3), quod quidem est contra rationem ejus, quod frangi-
QU^ST. LXXVII, ART. VIII.
tur. Unde relinquitur, guod fractio sit, sicut in subjecto, in quantitate dimensiva panis, sicut et alia accidentia. Et sicut species sacra- mentales sunt sacramentum corporis Christi veri, ita fractio hujusmodi specierum est sa- cramentum Dominicse passionis, quge fuit in corpore Christi vero.
Ad \ ergo dicendum, quod sicut in speciebus sacramentalibus remanet rarum et densum, ut supra dictum est (art. 2 hujus qurest., ad 3), ita eliam remanet ibi porositas, et per conse- quens fragilitas.
Ad 2, dicendum, quod densitatem sequitur duritia. Et ideo, ex quo in speciebus sacra- mentalibus remanet densitas, consequens est, quod remaneat ibi duritia, et per consequens sonabilitas.
Ad 3, dicendum, quod illud, quod mandu- catur in propria specie, ipsum et frangitur et masticatur in sua specie. Corpus autem Christi non manducatur in sua specie, sed in specie sacramentali . Unde et super illud Joan. 6 : Caro non prodest quicquam, dicit Augustin. (tract. 27 in Joan., inter princip. et med., tom. 9) : Hoc est intelligendum secundum illos, qui carnaliter intelligebant ; carnem quippe sic intellexerunt , quomodo in cadavere dila- niatur, aut in macello venditur. Et ideo ipsum corpus Christi non frangitur, nisi secundum speciem sacramentalem. Et hoc modo intelli- genda est confessio Berengarii (posita in arg.), ut fractio et attritio dentium referatur ad speciem sacramentalem, sub qua vere est cor- pus Christi.
COMMENTARIUS.
Qusestio hujus articuli, quantum ad rem spectat, non habet difficultatem, nam res est sensibus nota; nam cum species sacramenta- les continuse sint, et extensse in se, et in or- dine ad locum, facile possunt discontinuari, et hoc est frangi; dicuntur autem esse sub- jectum fractionis, quia sunt subjectum motus, quo fractio fit, et terminantur terminis, qui inde resultant. Quod vero spectat ad denomi- nationem, respectu corporis Christi, tracta- tum est supra, disput. 10 de Euchar., seu 48, sect. 4, ubi solutionem ad 3 hujus articuli explicatam reliquimus.
ARTICULUS VIII.
Utrum aliquis liquor possit vino consecrato commis- ceri (4, dist. 12, qusest. 1, art. 2, q. 6; etQuodlib. 10, arl. 3).
. Ad octavum sic proceditur. Videtur, quod vino consecrato non possit aliquis liquor misceri. Omne enim, quod permiscetur alicui, recipit qualitatem ipsius. Sed nullus liquor potest recipere qualitatem sacramentalium specierum, quia accidentia illa sunt sine sub- jecto, ut dictum est (art. \ hujus qusest.). Ergo videtur, quod nullus liquor possit per- misceri speciebus sacramentalibus vini.
Prseterea, si aliquis liquor permisceatur illis speciebus, oportet,quod ex his fiat aliquid unum. Sed non potest fieri aliquid unum, neque ex liquore, qui est substantia, et spe- ciebus sacramentalibus , quae sunt accidentia, neque ex liquore et sanguine Christi, qui ra- tione sux incorruptibilitatis neque additionem recipit , neque diminutionem. Ergo nullus liquor potest admisceri vino consecrato.
Prseterea, si aliquis liquor admisceatur vino consecrato , videtur , quocl etiam ipsum efficiatur consecratum, sicut aqua, quse ad- miscetur aquse benedictae, efficitur benedicta. Sed vinum consecratum est vere sanguis Christi. Ergo etiam liquor permistus esset sanguis Christi. Et ita aliquid fieret sanguis Christi aliter, quamper consecrationem, quod est inconveniens . Non ergo vino consecrato potest aliquis liquor permisceri.
Preeterea, si duorumunum totaliter cor- rumpatur, non erit mistio, ut dicitur in 1 de Gener. (text. 82, usque ad 90, tom. 2). Sed ad permistionem cujuscumque liquoris , videtur corrumpi totalis species sacramentalis vini, ita quod sub ea desinat esse sanguis Christi, tum quia magnum et parvum sunt di/ferentise quantitatis, et diversificant ipsam sicut album et nigrum, colorem; tum etiam quia liquor permistus, cum non habeat obsta- culum, videtur undique diffundi per totum, et ita desinit ibi esse sanguis Christi, qui non est ibi simul cum alia substantia. Non ergo aliquis liquor potest permisceri vino conse- crato.
Sed contra est, quod ad sensum patet , alium liquorem vino permisceri posse post consecra- tionem, sicut et ante.
Respondeo dicendum, quod istius qusestionis veritas manifesta est ex praemissis. Dictum est enim supra (art, 1 et 5 hujus qusest.), quod
296 QILEST
species in hoc sacramento remanentes , sicut adipiscuntur virtute consecrationis modum essendi substantise, ita etiam consequuntur modum agendi et patiendi, ut, scilicet, agere et pati possint quicquid ageret vel pateretur substantia, si ibi prsesens existeret. Manifes- tum est autem, quod si esset ibi substantia vini, liquor aliquis posset eipermisceri. Hujus tamen permislionis diversus esset effectus, et secundum formam liquoris, et secundum quan- titatem. Si enim permisceretur aliquis liquor in tanta quantitate, quod posset diffundi per totum vinum, tolum fieret permistum. Quod autem est commistum ex duobus, neutrum miscibilium est, sed utrumque transit in quod- dam tertium ex his compositum. Unde seque- retur, quod vinum prius existens, non rema- neret, sed liquor permistus esset alterius speciei; puta, si permisceretur aqua, solvere- tur species vini, et esset liquor alterius spe- ciei; si autem esset ejusdem speciei liquor ad- junctus (puta, si vinum permisceretur vino) remaneret quidem eadem species, sed non re- maneret idem numero vinum, quod declarat diversitas accideniium , puta si unum vinum esset album et aliud rubeum. Si vero liquor adjunctus esset tam parvse quantitatis, quod nonpossetperfundiper totum, non fieret totum vinum permistum, sed aliqua pars ejus. Quse quidem non remaneret eadem numero propter permistionem extranex materise; remaneret tamen eadem specie, non solum, si parvus liquor permistus esset ejusdem speciei , sed etiam si esset alterius speciei , quia gutta aquse multo vino permista, transit in speciem vini, ut dicitur \ de Gener. (text. 34, 39 et 88, tom. 2). Manifestum est autem ex pree- dictis (art. 4 hujus qusest., et q. 76, art. 6, ad 3), quod corpus et sanguis Christi rema- nent in hoc sacramento, quamdiu illse, species manent eodem numero; consecratur enim hic panis et hoc vinum. Unde si fiat tantapermis- tio liquoris cujuscumque, quod pertingat ad totum vinum consecratum et fiat permistum, erit aliud numero et non remanebit ibi san- guis Christi. Si vero fiat tam parva alicujus liquoris adjunctio, quod non possit diffundi per totum, sed usque ad aliquam partem spe- cierum, desinet esse sanguis Christi sub illa parte vini consecrati, remanebit tamen sub alia.
Ad 1 ergo dicendum, quod Innocent. III dicit (in decr., lib. 3, tit. 41, c. Cum Marthse, § Queesivisti), quod ipsa accidentia vinum appositum videntur afficere , quia si aqua
LXXVII, ART. VIII.
fuerit apposita, vini saporem assumit; contin- git igitur, accidentia mutare subjectum, sicut et subjectum contingit accidentia permutare; cedit quippe natura miraculo , etvirtus supra consuetudinem operatur. Hoc tamen non est sic intelligendum, quasi idem numero acci- dens, quod prius fuit in vino ante consecra- tionem, postmodum fiat in vino apposito, sed talispermutatio fitper actionem. Nam acciden- tia vini remanentia, retinent actionem sub- stantix secundum prsedicta (in corp. art.), et itaimmutando, afficiunt liquorem appositum.
Ad%, dicendum, quod liquor appositus vino consecrato, nullo modo miscetur substantiee sanguinis Christi, miscetur tamen speciebus sacramentalibus. Ita tamen quod permistione facta, corrumpuntur prsedictse species, vel in toto, vel inparte, secundum modum, quo supra dictumest (art. 5), quod ex speciebus illis potest aliquid generari. Et si quidem corrumpantur in toto, nulla jam remanet qusestio, quiajam totum erit uniforme. Si autem corrumpantur in parte, erit quidem una dimensio secundum continuitatem quantitatis, non tamen una se- cundum modum essendi, quia una pars ejus erit sine subjecto, alia erit in subjecto, sicut si aliquod corpus constituatur ex duobus me- tallis, erit unum corpus secundum rationem quantitatis, non tamenunum, secundum speciem materise.
Ad 3, dicendum, quod sicut Innocent. III dicit in Decretali prsedicta (loco citat. in sol. 1 art.) , si post consecrationem calicis aliud vinum mittatur in calicem, illud quidem non transit in sanguinem, neque sanguini commis- cetur; sed accidentibus prioris vini commistum, corpori, quod sub eis latet, undique circum- funditur, non madidans circumfusum. Quod quidem intelligendum est, quando non fit tanta permistio liquoris extranei , quod sanguis Christi desinat esse sub toto; tunc enim dicitur undique circumfundi, non quia tangat san- guinem Christi secundum ejus proprias dimen- siones, sed secunclum dimensiones sacramenta- les, sub quibus continetur. Nec est simiU de aqua benedicta, quia illa benedictio nullam immutationem facit circa substantiam aqux, sicut facit consecratio vini.
Ad 4 ergo dicendum, quod quidam posue- runt, quod quantumcumque parva fiat extra- nei liquoris permistio, substantia sanguinis Christi desinit esse sub toto, et hoc rationein- ducta (in argum.). Quse tamennon cogit, quia magnum etparvum diversificant quantitatem dimensivam, non quantum ad ejus essentiam,
DISPUTAT. LVIl, SECT. T.
sed quantum ad determinationem mensurx. Similiter etiam liquor appositus adeo potest esse parvus, quod sua parvitate impediatur, ne diffundatur per totum, et non solis dimen- sionibus, qux licet sint sine subjecto, tamen obstant alteri liquori, sicut et substantia, si ibi adesset, secundum ea quse prsemissa sunt.
DISPUTATIO LVII.
DE HIS, QtLE POSSUNT SPECIES SACRAMENTALES AGERE ET PATI.
Disputat. 19 de Eucharist. — Quoniam ma- teria hujus disputationis philosophica valde est, eam breviterexpedire curabimus, primo- que dicemus de actione tam intentionali, quam materiali, postea de passione tam accidentali, quam substantiali.
SECTIO I.
Utrum species sacrarnentales possint consecratae effi- cere, quicquid poterant non consecratse.
I. Species consecratx possunt facere omnem actionem intentionalem, quam non consecratx efficere possunt. — Dico primo : possunt spe- cies consecratse efficere omnem actionem in- tentionalem, quam antea poterant. Ita D. Thom. hic, et supra, q. 75, art. 5, et omnes Theologi. Et patet experientia, quae necessa- ria fuit ad occultandum mysterium et fidem conservandam. Ratio vero jam est facta in commentariis, quia tota ratio agendi hujus- modi actionum est accidentalis forma , quae eadem , eodemque modo perseverat ; quod autem quantitas per se sit, vel in subjecto, nihil refert ad hanc actionem, preesertim, quia ipsa non imprimit speciem sui, sed modificat qualitates per se primo sensibiles eodem modo, quo antea. Atque hinc expeditur pro- lixa disputatio, quam Soto persequitur d. 9, qusest. 2, art. 5, de notitiis sensitivis et in- tellectivis, quas species sacramentales possunt in nobis efficere; ubi contendit, posse tam in sensu, quam in intellectu, causare non solum notitiam accidentis , sed etiam substantiee. Dicendum autem est, idem omnino posse effi- cere in quacumque potentia post consecratio- nem, quod antea poterant, quia per se nihil aliud possunt, quam efficere species in sensi- bus externis, in quo eamdem vim semper habent, ut dixi. Unde fit, has species non posse per se causare notitiam substantise, secl accidentis per modum cujusdam concreti, ut
hujus albi aut rubei, quia etiam ante conse- crationem non habebant majorem vim, ut recte docet D. Thom. supra, q. 75, art. 5, et 1 part., qusest. 57, art. 1 , ad 2, et 1 . 2, q. 31 , et ideo omnes Philosophi docent, substantiam non sentiri per se, sed tantum per accidens ; uncle evidens est, sensum non posse discer- nere clare et in se, praasentiam vel absentiam substantiee sub eisdem accidentibus , quia eadem notitia de hoc objecto sensibili forma- tur in sensu externo , quae idem , et eodem modo repraesentat, sive adsit substantia, sive non. Quo tandem fit, idem proportionaliter esse dicendum de simplici notitia apprehen- siva, quae per exteriores sensus in interiori- bus, vel in intellectu causatur, quia etiam illa prrccise sumpta non reprasentat substantiam in se ipsa, sed tantum hoc quantum, vel hoc album; inde vero intellectus per discursum colligit, sub his accidentibus esse aliquod subjectum, quod illa sustentat, et ad hunc moclum pervenit ad aliqualem substantise no- titiam, saltem connotativam, quam aliqui in- tuitivam vocant propter preesentiam acciden- tium; alii abstractivam, quia non est propria rei , ut in se est. Quomodocumque autem vocetur, species sacramentales ita ad illam concurrunt et ministrant, quantum est ex se, ac si non essent consecratse, ut in homine infideli videre licet; nam in fideli fides corrigit discursum, ut non judicet, ibi esse substan- tiam, seu (quod idem est) non concipiat sub- stantiam tanquam ibi existentem. Et hinc etiam explicatur facile, quomodo in hoc sa- cramento nulla sit deceptio, etiamsi maneant species sine substantia, quam significare, et referre videntur; dicendum est enim illas de se eamdem offerre sensibus notitiam, in quo neminem decipiunt(utsic dicam) ; quod homo autem inde discurrens decipiatur, per ac- cidens est, et fide potest eam deceptionem praevenire.
- Species consecratse possunt efficere omnem accidentalem alterationem, quam ante conse- crationem. — Dico secundo : species conse- cratse possunt efficere omnem accidentalem alterationem, quam antea poterant. Est etiam communis, ethabetidem fundamentum, quia tota ratio agendi in hujusmodi alteratione est aliqua qualitas; quantitas vero per se non concurrit, sed solum ut sustentans qualita- tem. Quod si interdum ad actionem aliquam videtur per se concurrere, ut ad imprimen- dum impetum, ad dividendum aliquid, vel suo loco pellendum, id non facit absque qua-
298 QU/EST
litatibus, quibus est affecta, ut sunt siccitas, durities, gravitas, et si quid ipsa per se juvat, etiam separata potest idem conferre, quia non id facit per inhserentiam , sed per entitatem suam, quae manet. Nec refert, quod hee actio- nes tribuantur quantitati; nam ut significavit D. Thom. in 4, dist. 12, qusest. 1, art. 1, quaestiunc. 3, et Cajetan. hic, et alii, illud solum est secundum quamdam denominatio- nem, qua actiones dicuntur esse subsisten- tium; quantitas enim hic suo modo subsistit in his accidentibus, et ideo ita dicitur cale- facere, sicut aqua calida, in qua tota ratio calefaciendi est calor.
Species consecratx possunt substantiam corrumpere et generare. — Dico tertio : spe- cies consecratse possunt substantiam corrum- pere et generare; est etiam communis, et se- quitur ex prsecedentibus, nam heec accidentia possunt alterare substantiam; ergo possunt in ea alteratione eousque procedere, ut illam corrumpant. Patet consequentia, quia eadem est ratio de initio et progressu alterationis ; imo, ceeteris paribus, ac per se loquendo, quo in eadem parte alteratio magis ac magis in- tensive procedit, eo facilius agens in ea pro- greditur, quia semper est minor resistentia in passo, et plura sunt, quse juvant ipsum agens ; ergo possunt hsec accidentia alterando disponeresubstantiam ad corruptionemunius et generationem alterius. Et confirmatur, quia hoc etiam fuit necessarium, ut hoc mys- terium magis esset occultum ; verum est, mi- norem hic esse necessitatem , quia sensus minus percipit ipsius substantise transmuta- tionem, preesertim quod panis non videtur adeo activus, ut possit generare sibi similem, et quamvis vinum hoc possit, tamen sensus nunquam satis percipit, an perveniat altera- tio ad corruptionem substantialem, maxime, cum semper antecedat imperfecta mistio, qua confunduntur partes utriusque miscibilis, ut sensu non discernantur. Denique, esto, sit necessarium, hanc generationem consequi ex alteratione sensibili, quadam naturali conse- cutione, eo quod non possit assignari gradus, in quo cesset alteratio, veluti sponte sua, et sine impedimento, et priusquam agens agat quantum potest, nihilominus tamen non est necessarium , ut sequatur ex virtute specie- rum, sed ex virtute alicujus agentis superioris supplentis earum defectum; ssepe enim ita contingit in physicis alterationibus et genera- tionibus.
Quaesitum. — Unde hoc loco quseri solet,
LXXVII, ART. VIII.
qua virtute efficiant accidentia
consecrata
formam substantialem , nam non videntur habere sufficientem vim naturalem, cum sint imperfectiora. Quse dubitatio penclet ex cele- bri qusestione physica , quomodo accidentia attingant ad productionem substantise; qui enim opinantur, eductionem formse substan- tialis immediate fieri a forma accidentali, ut est virtus substantiee, ita tamen, ut quamvis substantia pr&esens sit, immediate nihil influat per substantialem formam , facile et conse- quenter dicunt, eodem modo operari nunc species consecratas, quia qualitas manens est eadem virtus substantise, etabsentia substan- tisenon minuit actionem, quia, cum est pra3- sens, non auget illam, sed tantum conservat et sustentat qualitates, quod supplet Deus in hoc sacramento ; ethsec videturesseD.Thom. sententia hic, art. 3, ad 3, quam Cajet. sequi- tur, et Capreol., in 4, d. 12, q. unica; Palud., q.4;Richard.,art.3,q.2;Ferrar., cont. Gent., cap. 66; Soto, et recentiores. Alii existimant, accidentia, vel solum attingere dispositionem ultimam, eductionem autem formee substan- tialis solum fieri, vel a forma substantiali simili, vel a superiori principio; vel certe, si accidentia aliquid immediate influunt in sub- stantialem formam, sola tamen non sufficere, quacumque ratione considerentur, nisi forma substantialis actu juvet et immediate etiam influat. Et hi consequenter dicunt, accidentia quidem consecrata conferre ad generationem substantialem totum influxum, quem darent substantise conjuncta; tamen quia ille non sufficit, necessarium esse, ut Deus suppleat illam efficacitatem, quam substantia praesens conferret. Ita procedit Scotus, dist. 12, q. 1; Durand., qusest. 2; Bonav. art. 2, qusest. 3; Ocham, qusest. 7; Alens., 4 part., qusest. 40, membr. 2, art. 3; Gabriel , lect. 45 in can., qui dicit, accidentia concurrere partialiter, et Deum supplere reliquum. Et hoc tenet etiam Richard., art. 14, pag. 295, nec censetur ab hac sententia alienus D. Thom. hic, art. 3, ad 2, dum ait, accidentia consecrata efficere formam substantialem virtute Dei, quod imi- tatus etiam est Paludan. dicta q. 4. Neque in hoc ponitur aliquod novum miraculum ; sed est naturalis modus concurrendi primse cau- sse, qui clebetur ex suppositione prioris mira- culi; nam, ut supra dicebam, ssepe in natu- ralibus corruptionibus et generationibus id accidit, quod agens proximum possit alterare et corrumpere, non vero per se solum sub- stantialem formam efficere, et tunc naturalis
WSPUTAT. LVII, SECT. II.
ordo poslulat, ut id suppleatur per influxum causarum universalium, preesertim prima3.
- Difficultas specialis solvitur. — Et juxta hasc expedienda est spccialis clifficultas hic occurrens, quando contingit species vini fri- gefieri, v. gr., preeter naturalem vim et dis- positionem, postea vero remoto agente, et suse naturee relictas se reducere ad pristinum calorem connaturalem substantiee vini, a quo principio fiat illa alteratio, quia naturaliter est ab intrinseca forma substantiali per natu- ralem resultantiam. Nam quod quidam res- pondent, fieri a generante, nonsatisfacit, quia oportet assignare immediatum principium agendi, sive actio tribuatur generanti, sive non, quod magis pertinet ad verborum deno- minationem, quam ad rem. Nec potest dici, principium illud esse qualitatem ipsam, quee intenditur, quiain proprio subjecto nunquam qualitas remissaestvis activa suee intensionis. Neque etiam satis est dicere, hanc reductionem fieri ab alia qualitate virtuali seu proprietate occulta; nam heec etiam remitti potest, ut experimento constat in vino, quando ad cor- ruptionem tendit; unde de illa redibit quees- tio. Dicendum ergo est, in eo casu, quando omnes qualitates remissee sunt, et reducenda est ad pristinum statum illa, quee immedia- tam habet dimanationem a forma, necessa- rium esse , ut Deus suppleat efficientiam formee, quia connaturale principium illius actionis ibi deest, deficiente forma.
SECTIO II.
Utrum species consecratse possint mutari, aut corrumpi.
\ . Species consecratx ab agente naturali allerari possunt. — Item augmentari vel di- minui. — De motu locaii nulla potest esse queestio, quia species hee ita sunt in loco, et illum occupant, ac si ibi esset substantia ; et ideo ita etiam moveri possunt, ut re ipsa experimur. Secundo certum est, hujusmodi species posse alterari virtute naturalis agen- tis; quamvis Nominales, qui negant, qualita- tes, quee in his speciebus manent, inheerere quantitati , sed per se esse , consequenter negare debeant posse naturaliter intendi et remitti, et ideo necessarium illis sit multipli- care miracula; nam experientia constat, has species calefieri, etc. Si ergo id non potest fieri virtute agentis naturalis, oportet, ut supernaturaliter a Deo fiat ad mysterium occultandum. At vero, suppositis quee dixi-
mus, has scilicet qualitates eodem modo in- heorere quanlitati, quo ante consecrationem inheerebant, facile intelligitur, posse ab agente naturali in eadem quantitate intendi, vel denuo produci, quia ex parte quantitatis est sufficiens potentia passiva, ex qua educantur, quia immediate in illa recipiuntur, et ab illa pendent, et in suo esse conservantur; ergo fieri etiam possunt ex illa, quia nihil aliud est ecluci de potentia subjecti, quam in illo fieri cum dependentia in fieri et in esse ab illo. Tertio de motu augmentationis, vel diminu- tionis ipsius quantilatis res est etiam facil- lima, si augmentum et diminutionem a pro- ductione et corruptione separemus; tribus enim modis intelligi potest, quantitatem panis et viui augeri, aut climinui : primo per rare- factionem, vel condensationem, et de hoc jam in superioribus diximus, hoc non esse pro- prium augmentum, vel diminutionem quan- titatis , quia per hunc moclum nulla pars quantitatis additur, vel demitur, sed solum mutatur qualitas, seu quiciam modus ipsius quantitatis; unde fit, ut novis etiam terminis terminetur, et majorem vel minorem locum* occupet. ut disputat. preeced., sect. 3, attigi- mus. Secundo, per divisionem vel adclitio- nem, seunovam continuationem, et hoc modo etiam estper se notum, species sacramentales posse dividi, atque ita diminui; proprie vero continuatio, seu additio non tam facile fit, preesertim in speciebus panis, propter earum duritiem et siccitatem; nam ea, quee liquida sunt, ut vinum, facilius continuantur ; quia tamen hoc naturaliter non fit sine mistione, de qua est specialis difficultas, tractabimus illam in ultima sectione hujus disputationis. Tertio modo fit diminutio per corruptionem alicujus partis, de qua eadem est ratio, quee de cor- ruptione totius ; augmentum autem huic cor- ruptioni contrarium non fit nisi per mistionem, de qua infra, ut dixi.
%.. Solum ergo superest hic dicendum de corruptione, an locum habeat in quantitate consecrata ; in qua queestione existimo , di- verso modo esse procedendum, juxta diversa principia philosophica de subjecto et natura quantitatis. Est enim opinio satis communis, quantitatem inesse toti composito, et ita esse per accidens corruptibilem ad corruptionem ejus, et novam aliam cum re genita compro- cluci ; et juxta hanc opinionem consequenter hic dicendum est, facta in his speciebus alte- ratione sufficiente ad corruptionem panis, quantitatem corrumpi per accidens ; non quia
300 QUjEST
de facto pereat ad corruptionem subjecti, quod non habet, sed quia ex natura rei ita desineret, si subjectum adesset; hic autem supposito mysterio, servatur naturalis ordo in reliquis omnibus, quoad fieri potest. Item quia corrumpitur ad desitionem praesentise corporis Christi, quod locoproprise substantiee quantitatem conservabat. Denique quia in termino illius alterationis substantia nova succedit, secum afferens quantitatem novam, quse aliam secum non admittit, et ideo necesse est, praeexistentem perire; et haec censetur esse sententia D. Thom. hic, art. 4, quam sequuntur Gajetan. hic; et Capreol., dist. 12, queest. 1; et Paludan., queest. 4; Carthus., qusest. 3; Richard., art. 2, queest. 2, art. 4, quaest. 2; Scot., queest. 5; Durand., qusest. 2; iEgid., Theor. 43 et 44; Soto, et omnes Tho- mistse. Est autem differentia inter hos auc- tores, primum in casu hujus corruptionis ; Scotus enim et Durandus dicunt, corrumpi solum ex pacto Dei, qui statuit illam non con- servare, nisi sub talibus accidentibus, et ideo suspendit influsum facta illa alteratione, quia aliunde nulla potest reddi causa hujus cor- ruptionis, quia cum haec quantitas sit pri- mum subjectum alterationum, quee hic fiunt, non magis potest per illas destrui ex natura rei, quam materia prima per generationem seu corruptionem substantialem; praesertim quia quantitas de se independens est a quali- tatibus, et est aeque indifferens, et quasi in potentia neutra ad quascumque qualitates ; et hoc sane est satis consequenter dictum, si supponatur corpus Christi, ut est sub hac quantitate, nullo modo concurrere ad conser- vandam illam per se existentem. At vero supponendo Christi corpus non subjective, sed effective supplere vicem substantice, et con- servare quantitatem, facile videtur, sicut re- moto sole , destruitur lumen aeris , quod in suo esse a preesentia solis pendebat, ita ablata sacramentali prsesentia corporis Christi pe- rire quantitatem, quee ab illo, ut a principio conservante pcndebat; hoc tamen totum ne- cessario revocandum est ad institutionem et pactum divinum , quo statuit Deus, non con- servare ibi praesentiam Christi, nisi sub dis- positionibus panis et vini. Secundo est diffe- rentia circa modum seu qualitatem ■ hujus desitionis; nam quidam dicunt annihilari quantitatem, ut Ocham in 4, qusest. 7, quia desinit solum ex defectu causee effectivee con- servantis; sed illa conservatio erat per actio- nem per se creativam, ut supra dictum est;
LXXVII, ART. VIII.
ergo illa suspensio seu carentia actionis est annihilatio. Item , quia illa desitio omnino sistit in non esse, et in nihilo ; neque est ibi ulla actio positiva tendens ad aliquod esse, ex quo sequatur hujusmodi non esse; hoc au- tem solum est de ratione annihilationis. Multi vero ex Thomistis dicunt, desinere quantita- tem per conversionem in materiam, quse ibi succedit. Sed, quicquid sit de hoc moclo lo- quendi, de quo dicam sectione sequente, cer- tum est talem conversionem non posse fieri virtute agentis naturalis, prout ipsi affirmare videntur, quia in illa conversione nullum est subjectum, circa quod versari possit natu- ralis actio; neque etiam terminus ad quem illius conversionis potest a naturali agente fieri ; melius lamen potest haec desitio vocari corruptio per accidens, prout D. Thom. loqui videtur, si ad quantitatem ejus sententia ex- tendatur, propter rationes factas.
- Multo vero aliter philosophandum est juxta opinionem aliam, quee affirmat, quanti- tatem in sola materia recipi, et ab ea sola pendere in genere causee materialis; ideoque manere eamdem numero in genito et cor- rupto, esseque ingenerabilem et incorrupti- bilem, sicut est materia, et cum ea sola con- creari posse, et coannihilari , si materia annihiletur; nam juxta hanc opinionem di- cendum est , quantitatem specierum sacra- mentalium non corrumpi , etiamsi alteratio fiat usque ad corruptionem panis, primo qui- dem, quia si substantia adesset, quantitas non corrumperetur per illam alterationem ; ergo nec nunc destruitur; patet consequen- tia, quia, ut dixi, in hoc mysterio, suppositis his, quae per se ad ipsum perlinent, in reli- quis, quoad fieri potest, naturalis ordo serva- tur. Secundo, quia, sicut substantias panis successit corpus Christi conservans quantita- tem, ita praesentiee corporis Christi succedit aliqua materia, cui potest illa quantitas uniri, et naturaliter conservari; ergo non destrui- tur, sed in ea conservatur, quia hoc est magis consentaneum naturis rerum. Tertio, quia juxta illamphilosophicamopinionem de quan- titate, reliquee etiam qualitates, quibus dispo- nitur materia ad introductionem novae formae, non pereunt, sed manent in re genita ; ergo etiam hic, quando generatur aliquid ex spe- ciebus consecratis, manent dispositiones in re de novo genita ; ergo multo magis quantitas, quae est subjectum earum; et hanc senten- tiam tenet Alens., 4 p., quaest. 49, memb. 2, art. 4, § 1; et Henric, Quodl. 8, quaest. 36;
DISPUTAT.
Ferrar., 4 contra Gent., cap. 66, tenet qui- dem manere quantitatem, quamvis non ex praedicto fundamento, sed quia supernatura- liter subit vicem materipe, de quo stalim ; et videtur favere huic opinioni D. Thom. hic, art. 5, et in 4, dist. 12, queest. 1, art. 3, quaestiunc. 3, ad 2. Et fundamentum illud philosophicum mihi semper probabilius visum est, ex quo in Theologia etiam heec opinio est magis consequens, et facilius omnes difficul- tates expedit.
SECTIO III.
Utrum ex speciebus consecratis possit aliqua substan- tia generari, vel nutriri.
1 . Prima sententia negat, ex his speciebus fieri generationem, vel nutritionem , quia deest materia, ex qua fiant, unde ad expe- rientias apparentes dicit hsec opinio, id, quod generari videtur, revera non esse id quod apparet, vel si est, miraculose creari a Deo; dicit etiam, hominem posse confortari odore, vel alteratione earum specierum, non vero proprie nutriri. Ila sentit Algerus, lib. 2 de hoc sacram., cap. 1; Guitmundus, lib. 2 de hoc myster.; et Waldens., tom. 2 de Sacram., cap. 26; qui addunt, non decere , hominem his speciebus nutriri , quia oporteret aliquid etiam earum in secessum mitti. Heec vero opinio antiquata jam est, et ut improbabilis omnino ab scholis rejecta, quia omnino prse- ter rationemest, experientias negare; constat enim, ex hostiis consecratis vermes generari, etnonminuscomburi, quam non consecratas ; in quibus effectibus non est tantum externa species, seu apparentia, quia sunt permanen- tes, et eodem semper modo fiunt. Item, si Deus est auctor eorum, tam facile potest illos vere efficere, sicut fingere ; et alioqui est ma- gis consentaneum ad veritatem mysterii occultandam ; si vero naturale agens eos effi- cit, non potest eos fingere, aut simulare, et hoc posterius est magis rationi consentaneum, quia non sunt hic plura miracula fingenda, quam sint necessaria; non est autem necessa- rium, ut solus Deus totum etfectum operetur, ut videbimus. Atque eadem experientia sumi potest ex nutritione, nam si homo integrum panem consecratum comedat, non solum con- fortabitur, sed eliam nutrietur, et saturabi- tur eodem modo, quo id assequeretur pane non consecrato.
- Secundo, hac relicta sententia , circa difficultatem , quse auctores ejus movit, sci-
LVII, SECT. III. 301
licet, exqua materia fiat hsec mutatio, est alia opinio dicens, nullam esse necessariam ma- teriain, sed solam quantitatem sufficere, ut substet formse substantiali advenienti, sive de potentia ejus educatur, sive per nutritio- nem unialur. Ha?c, ut dixi, videtur esse opi- nio D. Thom. hic, quam ita exponit et sequi- tur Ferrar., dict. cap. 66, et eam tenet Henric, Quodl. 8, qusest. 36, et Viguerius in Summa, v. 9 de Euchar., et Ruar., art. 14; Sotoeliamet Ledesm. citant iEgidium, Theor. 44 et 45. Dionys. autem Garthus., dist. 12, qusest. 2, oppositum illi tribuit. Fundamen- tum non est aliud, nisi quia hoc sufficit, et est magis consentaneum, ut ex vi prioris con- secrationis reliqua fiant naturali modo. sine novis miraculis.
- Oppositum placet auctori. — Heec vero opinio mihi videtur omnino falsa et incredi- bilis ; dicendum est ergo solam quantitatem non sufficere, sed necessariam esse aliquam materiam , ex qua haec generatio fiat; ita docentomnes auctores statim citandi. Et pro- batur prior pars, primo, quia forma substan- tialis non potest habere suum effectum for- malem circa aliquod accidens, cum quo non habet proportionem , neque habitudinem ; alias posset etiam una forma informare aliam, vel qualitatem aliquam. Secundo, quia inter quantitatem et formam non potest esse sub- stantialis unio, tum quia, cum quantitas sit accidens, unio etiam illius, vel cum illa ne- cessario est accidentalis ; et compositum ex illa non potest esse substantiale, nec potest esse ignis, aut carbo, vel quid simile, quia de ratione essentiali hujus compositi est substan- tialis materia, propter quod dixit Aristot., 1 Phys., impossibile esse substantiam com- poni ex non substantiis. Et confirmatur, nam impossibile est, qualitatem elevari, ut forma- liter suppleat vicem formse substantialis, et substantialiter aliquid componat; ergo simi- liter est impossibile , ut quantitas elevetur ad proprium munus materise, et substantia- lem causalitatem ejus. Tertio, etiam si dare- mus, hoc esse possibile, tamen illo posito, se- quuntur multo plura miracula, quod tamen vitari intenditur. Probatur, quia imprimis eductioformsesubstantialis de potentia quan- titatis, non posset fieri ab agente naturali, propria virtule, quia quantitas non est in po- tentia naturali ad hujusmodi formam, quic- quid sit de obedientiali , sicut non potest aeens naturale virtute sua educere formam
ignis de materia cceli, quia non est in potentia
QUiEST. LXXVII, ART. VIII.
naturali ad illam, supposita opinione, quocl sit alterius rationis a materia generabilium. Item, quia alias etiam nunc ignis educeret formam ignis ex quantitate ligni, eamque ipsi uniret, quia eamdem capacitatem habet hsec quantitas, et est propinquior igni.
- Evasio. — Impugnatar. — Fortasse di- cetur, in quantitate, ex sola natura rei, seu secundum se sumpta, non esse capacitatem naturalem ad hujusmodi formam et actionem seu passionem; at vero in quantitate elevata, quae per consecrationem accepit vim substan- tiee, esse hujusmodi capacitatem, et ideo sup- posito illo miraculo agens naturale posset naturaliter ex illa educere formam. Sed hoc imprimis intelligi non potest, quia quantitati per consecrationem nihil additum est, neque immutatum, prseter existendi modum ; tamen in entitate sua eadem omnino est; at vero capacitas passiva non est in quantitate, ra- tione modi essendi, sed ratione suee entitatis; ergo, si antea non habebat capacitatem natu- ralem, nec postea habebit; quee est enim illa elevatio, aut quee vis materiee? Si enim dice- retur, esse in potenlia obedientiali, et ratione consecrationis manere quasi in potentia proxima, fortasse non esset tam evidens con- tradictio, quamvis revera etiam hoc sit fal- sum propter argumenta priora; tamen quod res, quee non habet capacitatem naturalem ex se, incipiat habere illam, non mutando en- titatem vel naturara , intelligi non potest; sicut in causis agentibus repugnat, quod id, quod non habet naturalem virtutem agendi, incipiat habere eam per solam suam entita- tem, sine sui mutatione; imo nec posset agere per potentiam obedientialem, nisi heec intime innata in ipsa re preesupponeretur. Adde , etiam hoc posito , non vitari inconveniens illatum, scilicet, quod majora miracula multi- plicentur; nam revera majus est hoc, quam quod creatur materia , vel quodcumque si- mile; et preeterea durabit quantitas per se existens, et sine subjecto, non solum quam- diu durat hoc sacramentum, sed etiam in omnibus rebus, quee ex illa generantur; et, quamvis plurimee transmutationes in illa fie- rent, semper ita maneret, quia non est major ratio de una generatione, quam de reliquis; ac deinde tota materia prima, quse ab institu- tione hujus sacramenti usque nunc transub- stantiata est, deficiet in orbe, et loco illius sola quantitas erit substituta; unde fiet, ut magna pars naturalium rerum jam non con- stet materia et forma, sed quantitateet forma ;
quae nec subslantialia entia erunt, neque acci- dentalia, sed monstra queedam naturee.
Dubium quoddam dissolvilur. — Unde etiam contingere posset, ut illa quantitas per varias transmutationes informaretur alia forma panis et consecraretur; quomodo ergo tunc fieret transubstantiatio? quia, si totum compositum transmutaretur, non maneret quantitas; si sola forma, non esset transub- stantiatio. Dicendum ergo esset ex tali pane non posse fieri consecrationem, quod revera non male diceretur, quia ille non esset panis, cum non constaret ex principiis essentialibus panis; sed lunc idem consequenter dicendum esset de quacumque re genita ex hujusmodi speciebus, quod revera non sit substantia illa, quee apparet, sed semisubstantia , ut sic dicam. Unde , si contingeret, hominem longo tempore solis speciebus consecratis nu- triri, successu temporis, aut totum, aut fere totum substantiale corpus amitteret, maneret- que anima solam quantitatem informans; et similia monstra possunt facile excogitari, et maximum omnium est dicere, haec omnia na- turaliter sequi ex priori miraculo solius con- secrationis. Necessario ergo dicendum est, in instanti quo hujusmodi generationes fiunt ex speciebus consecratis, aliquam veram , et substantialem materiam ibi existere, ex qua fiant.
Sed quaenam est haec materia ? Circa hoc fuit tertia opinio antiqua, esse aliquam antea preeexistentem in aliquo corpore, et tunc denuo poni sub speciebus sacramentalibus in illo instanti generationis. Et quidam dixe- runt, esse quamdam partem materiae ipsius corporis Christi, ut refert Algerus supra , quod maxime videbatur dici posse, si vera esset sententia Durandi, quod materia panis manet in corpore Christi ; sed hic est error in fide, quia Christi corpus nunc est incorrupti- bile, et impassibile. Unde non potest partem materiee acquirere, et multo minus perdere. Unde Durandus, qui primum temere dixit , non est ausus dicere secundum. Alii vero dixerunt, illam materiam esse corporis cir- cumstantis, vel alterius similis, quam optime impugnat D. Thom. hic, ut in commentario articuli quinti vidimus; quibus addere pos- sumus, quando hostia consecrata in ignem injecta comburitur, ibi totum corpus circum- stans habere rationem agentis, et non patien- tis; non potest ergo aliquid generare ex suamet materia. Solum posset quis fingere, Deum aliunde sumere materiam ex aliquo
DISPUTAT. LVII
corpore, et in eodem instanti illam sub spe- ciebus sacramentalibus constituere; at vero, licet hic modus non sit impossibilis Deo, non est tamen aptus neque conveniens prresenti mysterio , primum, quia oporteret alteram rem in alio loco divinitus corrumpi; non enim constituenda est eadem materia in duobus locis sub duabus formis. Secundo necesse esset , materiam illam in instanti, et mira- culoso modo transferri ab alio loco in locum specierum. Tertio consequenter etiam dicen- dum esset, deesse in his generabilibus rebus totam materiam, quee hactenus per consecra- tionem transubstantiala est, quod magnum videtur inconveniens. Quarto denique opor- teret, aut duplicem quantitatem destrui, ut una fieret in re genita ex speciebus consecra- tis, juxta opinionem asserentem , quantita- tem corrumpi ad corruptionem substantiae; aut juxta contrariam sententiam oporteret, vel duas quantitates manere in eadem mate- ria , quod est satis absurdum , vel alteram sine causa naturalia solo Deo corrumpi. Unde etiam fieret, tantam quantitatem deesse nunc in hoc orbe generabilium rerum, quanta fuit in toto pane et vino simul sumptis, quee hac- tenus consecrata sunt, nulla aequalis magni- tudinis alteri succedente, quae sine dubio esset magna diminutio hujus inferioris uni- versi corporei. Dicendum est igitur (quod omnes Theologi citandi sentiunt) in instanti generationis quee fit ex speciebus consecra- tis, prius natura, quam talis generatio fiat, poni sub illis speciebus quamdam materiam primam, quae immediate ante illud instans in rerum natura non existebat; hoc enim neces- sario ex dictis concluditur; ostensum est enim, aliquam materiam primam esse neces- sariam sub illis speciebus , seu in loco earum, quia ibi fit generatio. Rursus ostensum est, illam non fuisse praeexistentem , neque ibi , neque alibi, in illo proximo tempore, quo fiebat alteratio, quove Ghristi preesentia du- rabat; ergo necesse est ibi de novo fieri.
- Rursus deinde inquirenclum superest, an hsec materia sit eadem numero, quae prius fuit sub talibus speciebus, et transubstantiata est, vel alia. D. Thom. enim hic significat, non esse eamdem numero, quia idem numero reproduci, est novum miraculum, quod non est ponendum sine necessitate. Mihi tamen (quamvis res sit incerta) verisimillimum est esse eamdem numero, et in hoc sensu intelli- gendam existimo quorumdam veterum sen- tentiam dicentium redire substantiam panis,
SECT. III.
ut ex ea fiat generatio, quod tenuit Alexand. Alens., 4 p., quaest. 40, memb. 2, art. 4; et Bonav., dist. 12, art. 2, quaest. 1; et Innoc, lib. 4 de hoc mysterio, cap. 11; non est enim verisimile, eos locutos esse de tota substantia panis, tum quia hoc sensu est res valde im- probabilis, ut D. Thom. convincit in articulo; tum etiam quia ad talem generationem im- pertinens est, quod redeat forma panis, cum potius illam corrumpi necesse sit. At vero, quod eadem materia recleat, conjectura esse potest, primo respectu naturas universalis, quia sic nulla fiet propter hoc mysterium mu- tatio in materia rerum generabilium, et cor- ruptibilium; sed eadem semper durabit. Se- cundo respectu natura? particularis , quia manet eadem quantitas numero, cui conna- turale est esse in hac materia, eique inniti. Tandem respectu Dei seque facile est eamdem materiam facere, sicut diversam, unde non est majus miraculum , nec proprie est no- vum , quia congruente quadam necessitate connexum est cum ipso mysterio.
- Ulterius autem interrogandum superest, per quam actionem fiat heec materia. Tho- mistce enim, ut aliquo modo D. Thom. inter- pretentur, contendunt fieri per conversio- nem, ut in commentario art. 5 citavi, quod tenet etiam Palud., dist. 12, quaest. 2; Her- vaeus, queest. 1, art. 3; et Hispal., quaest. 1, notab. 4, qui addit, non solum materiam, sed totum composilum fieri per conversionem quantitatis in ipsum, quod est improbabile, et sine fundamento, ut a fortiori patebit ex dicendis, et refutatur etiam a D. Thom. ex professo, 4 contra Gent., cap. 66. Alii dicunt illam materiam congenerari; ita loquitur Soto supra Reliqui vero auctores citati dicunt, iterum creari, seu per creationem reproduci. Scotus, clist. 12, quaest. 5; Durandus, q. 2; Major, quaest. 4; Marsil., quaest. 8, art. 4; Gabr., lect. 45 in canon.; vEgid., Theor. 44 et 45, et alii communiter. Et hoc sine dubio verius est, primo quidem quia existimo, quan- titatem panis non desinere esse per hanc generationem, sed manere in re genita; non ergo convertitur. Secundo , quia , etsi non maneat, negari non potest, quin sit ibi neces- saria nova actio, generatione prior ordine naturae, per quam haec materia fiat, quia eclucitur de non esse ad esse, prius quam ex illa fiat generatio ; hsec autem actio non est ex praesupposito subjecto, quia quantitas non est subjectum priiis, ut per se constat; est ergo creatio. Neque est ulla ratio, ob quam
QILEST. LXXVII, ART. VIII.
appelletur conversio , etiam si desinat esse quantitas, quia, neque ibi relinquitur aliquid commune, circa quod fiat conversio, et quia rationes omnes, quibus supra probatum est corpus Christi non converti in talem mate- riam, idem probant de quantitate; quia non est major connexio inter actionem, qua pro- ducitur materia , et desitionem quantitatis , quam sit inter illam actionem, et desitionem vel absentiam corporis Christi. Tandem , si ratio conversionis aliquid in re ipsa addit creationi, illud est magis miraculosum, quam sola creatio, nec potest probabiliter dici, na- turaliter sequi ex priori miraculo; quod au- tem post alterationem sub illis accidentibus fiat creatio materise, est maxime connaturale, supposito priori mysterio, et indigentia, quee ex illo nascilur in rebus ipsis naturalibus ad suas generationes et corruptiones ; sicut in generatione hominis naturale est, ut Deus creet animam post sufficientem alterationem inmateria disposita. Atque hincetiam constat, quam sitfalsum dicere, materiam congenerari quoad entitatem suam, de qua agimus, nam quoad unionem id dici posset, sicut anima rationalis, quoad unionem dici potest conge- nerari, non vero secundum se, quod magis patebit ex sequente puncto.
- Adhuc enim inquirendum superest, a quo agente fiat haec materia. Richard. enim, dist. 12, art. 2, queest. 2, dicit fieri ab agente naturali ex possibilitate materise , quse ibi mansit. Quod frivolum valde est, quia illa possibilitas nihil est, nisi potentia objectiva, unde non excludit creationem, quse non po- test fieri ab agente naturali ; nam potentia subjectiva repugnat materiae primre , cum ipsa sit primum subjectum; statimque inqui- remus, an hsec possibilitas sit substantia, vel accidens; primum esse non potest, tum, quia repugnat mysterio , quod aliqua substantia manserit; turn quia necesse est, ut sit ma- teria, aut forma, aut compositum; si vero est accidens, quomodo potest esse subjectum, ex quo fiat materia? Soto, dist. 10, queest. 2, art. 6 (et significat etiam Hispalensis supra), dicit, materiam illam comproduci ab agente naturali, idque naturaliter, supposito primo miraculo. Sed, si loquuntur proprie de vir- tute naturali, dicunt rem plane impossibi- lem , quia prius miraculum non dedit vir- tutem naturalem igni, aut simili agenti ad producendum aliquid ex nullo subjecto, cum potius tota necessitas hujus materiee sit, ut possit naturale agens ex subjecto aliquo for-
mam substantialem educere; si autem non loquantur de virtute connaturali ipsi agenti secundum se, sed potius ipsi mysterio, ita ut ratione illius debitus sit naturali agenti con- cursus, quo possit materiam producere, hoc gratis et sine fundamento dicitur ; nam, licet hic modus agendi non sit impossibilis, ta- men necesse est, ut in eo concurrat naturalis causa, solum ut instrumentum Dei, et non qualecumque, sed creationis, quod omnium difficillimum esse censetur ; hoc autem est magnum miraculum, quod non est fundatum in consecratione, quia non oportet, ut agens creet materiam, etiarn si a Deo creanda sit; non est ergo asserendum hoc miraculum sine majori fundamento, ut etiam Sotus fatetur; fit ergo heec actio a solo Deo absque ullo instru- mento separato; probabile tamen est, hu- manitatem Christi ad illam concurrere, ut instrumentum conjunctum ; de qua re non- nulla dixi in 1 tomo, ad queest. 13 D. Thom. 10. Ultimo inquiri potest, quomodo ex hac materia possit naturale agens educere for- mam, et aliquid generare. Et ratio dubitandi est, quia illa materia de novo creatur a Deo in eodem instante, in quo fit generatio ; agens autem naturale non potest tam subito illam disponere, nec sine dispositione prrevia po- test naturaliler formam ex illa educere. Propter hanc enim rationem Scotus, queest. 6, et alii ex citatis auctoribus existimant, agens naturale non concurrere ibi ad gene- rationem substantialem , nec solam mate- riam primam creari tunc a Deo, sed totam substantiam compositam, cui debita sunt illa accidentia. Sed immeritoita opinantur. Juxta nostram ergo sententiam, qua credimus, ma- nere eamdem quantitatem in genito et cor- rupto, dicendum est, prseter actionem crea- tivam materiae, de qua jam diximus, duas alias hic esse considerandas actiones. Una est, qua species sacramentales, sive quantitas panis prseexistens unitur materiae ; hic enim est novus effectus realis, qui specialem cau- salitatem requirit; potest autem intelligi fieri altero e duobus modis : prior est per natura- lem resultantiam ex intrinseca natura ipsius materise et quantitatis, nam cum in illo instanti desinat ibi esse corpus Christi, consequenter desinit esse in quantitate modus ille per se existendi, quem habebat separata, et aliunde materia prima in eodem instanti fit per crea- tionem intime preesens tali quantitati, et ideo ablato jam omni impedimento, ex naturali propensione et inclinatione, quam ad invicem
DISPUTAT. LVII, SECT. IV.
habent, propria virtute copulantur et uniun- tur, et hic modus subtilis est et probabilis. Alter vero modus facilior est, ut a Deo spe- ciali actione uniantur, nam actio pure unitiva, et non eductiva quantitatis de potentia ma- teriae, non est naturalis, unde non potest resultare ex sola natura materiee et quanli- tatis; neque ab aliquo agente naturali fieri; si vero (ut probabile est) actio unitiva) quae ibi intervenit, est ejusdem rationis cum educ- tiva, seu cum illa, qua naturaliter conservatur quantitas in materia, illa non potest esse a quantitate, quia respectu illius non suppo- nitur prius natura existens ; neque etiam esse potest ab aliquo extrinseco agente naturali, quia praesupponitur alterationi ejus, et quia juxta hanc opiuionem, quam prosequimur, quantitas naturaliter solum fit per concrea- tionem cum materia, et similiter conservatur; fit ergo praedicta unio per actionem Dei, quae, supposito mysterio, dici potest naturalis, quia debetur materiae sic creatse sub illa quanti- tate; sicut deberetur illi concreatio quanti- tatis, si non supponeretur quantitas existens. Altera actio, quse hic intervenit, est eductio formse substantialis rei genitae, v. gr., ver- mis, aut unio animse rationalis in nutritione hominis, et heec naturali virtute fit ab agente naturali, quod est facillimum, suppositis quae diximus ; nam, facta unione quantitatis ad illam materiam, manet etiam disposita per qualitates, quse in illa inheerebant, et, media quantitate, illi conjunctsemanent, et ab eodem agente introductae fuerant, et ideo nullum est impedimentum, quominus idem agens suam formam introducat. Atque idem facile de- fendi potest, juxta opinionem asserenlem, fieri resolutionem usque ad materiam pri- mam , juxta quam consequenter dicendum est, in omni naturali corruptione et gene- ratione manere materiam primam spoliatam quantitate et qualitatibus omnibus, quse immediate ante illud instans in illa prse- cesserunt, et nihilominus dicitur manere dis- posita, ut agens hanc formam in illa intro- ducat, vel positive per habitudinem nescio quam ad totam alterationem praecedentem, et dispositiones, quse immediate antea ante- cesserunt, vel negative, quia per hoc, quod manet non repugnans , neque indisposita , egens potens est ad agendum in illa, quan- tum potest in uno instanti, et consequenter ad introducendam formam substantialem cum ultima dispositione ejus. Ad eumdem autem modum loquendum est in hoc mysterio juxta
XXI.
hanc sententiam, vel quod Deus introducit materiam, ubi praefuit quantitas, cum eadem sigillatione et habitudine, ac si illa quantitas toto tempore antecedente inhaesisset materiae, vel certe creari tunc materiam nudam et non repugnanlem, in quam proinde operatur agens tota virtute formam substantialem in- troducendo.
SECTIO IV.
Utrurn species sacramentales possint misceri, et an tunc desinat ibi sanguis Christi.
1 . Hsec quaestio proponitur propter diffici- lem doctrinam D. Thom., in art. 8, et melius faciliusque explicabitur in speciebus vini ; nam regulariter solum illae possunt pro- prie misceri , eo quod liquidae sint. Dupli- citer autem solent liquores misceri, primo imperfecte per divisionem in minutissimas partes, earumque localem interpositionem, et nonnullam alterationem mutuam , quse ad substantialem corruptionem non perveniat. Secundo fieri potest cum transmutatione sub- stantiali, vel unius miscibilium in alterum, quod prsedominatur, quae potius est corrup- tio unius et generatio, vel adgeneratio, seu accretio alterius, quam mistio; vel cum trans- mutatione utriusque in unum tertium, si debita proportione misceantur, et hanc vo- cavit propriam mistionem Arist., \ de Gener., text. 88, etlib. 2, text. 48.
- Secundo suppono, inter liquores ejus- dem speciei solum posse fieri iniperfectam mistionem, quia unus non potest corrumpere alium substantialiter, nec per divisionem in minimas particulas, nec per nimiam altera- tionem. Prior pars probatur, vel quia in his rebus homogeneis nou datur minimum, vel certe, quia licet detur minimum existens, non autem inexistens; in praesente autem, quam- vis divisio fiat in minutissimas partes, illae non manent per se separatoe, sed statim uniuntur aliis partibus ejusdem speciei, cum quibus miscentur, ut patet, cum una aqua alteri infunditur;nam quomodocumque partes sese dividant, et interponant, nulla fit cor- ruptio; nam eadem facilitate, qua dividuntur, uniuntur. Posterior autem pars de alteratione patet, quia nulla res corrumpit alteram suse speciei, ut in alia specie aliam producat, cum omne agens tendat ad producendum sibi si- mile; neque etiam corrumpit illam, ut in eadem specieproducataliud individuum, quia agens non intendit individualem similitudi-
306 * QIMEST. LXXVII, ART. VIII.
nem, quam consequi non potest, sed speci- reperiatur illa locutio
ficam, quae jam preesupponebatur. Dices, hoc solum procedere, quando res sunt similes in substantia et accidentibus, ut sunt duo vina alba, non vero quando, licet sint similia in substantia, sunt dissimilia in accidentibus, ut sunt vinum album et rubrum ; tunc enim videtur posse vinum , aliud corrumpere, ut producat aliud sibi simile , non tantum in substantia , sed etiam in accidentibus. Sed hoc non videtur recte dici, nam cum tota dissimilitudo tunc sit in accidentibus, satis erit, quod possit unum accidentaliter aliud immutare, ut illud sibi reddat omnino simile, quee immutatio ad alterius substantialem cor- ruptionem non erit sufficiens, quia cum sub- stantise sint omnino similes et homogeneae, accidentia unius sufficiunt ad conservandam formam substantialem alterius, et e converso, de quo latius in philosophia, ex cujus prin- cipiis, adjunctis Theologicis supra positis, prresens qusestio definienda est.
- Species vini consecrati possunt misceri vino ejusdem speciei, et tunc non desinit san- guis sub eis. — Omissis ergo opinionibus, dico primo : species vini consecrati possunt misceri cum alio liquore ejusdem vel alterius speciei tantum imperfecte, et tunc non de- sinit sub eis esse sanguis Ghristi. Probatur prima pars experientia, et ratione, quia hae species sunt facile divisibiles, et penetra- biles, et quia eis fieri potest, quicquid ex vino fiebat, quia ita se gerit quantitas affecta illis accidentibus, ac si esset substantia, et ideo nihil obstat, quod secundum Aristotelem acci- dens non possit misceri substantiee, quia tunc non miscetur quantitas per modum acci- dentis, sed per modum substantiee, tanquam per se existens ; et hinc patet secunda pars, quia semper hsec mistio in principio pro ali- quo tempore est imperfecta, quando alte- ratio non potuit usque ad corruptionem subslantialem perducere. Et inde etiam con- cluditur pars ultima, nam quamdiu alteratio non est tanta , quse ad corruptionem vini sufficiat, manet ibi sanguis Christi, ut supra probatum est ; sed quamdiu mistio est imper- fecta, alteratio est hujusmodi; ergo manet ibi sanguis Christi. Dices : ergo miscetur sanguis Christi alteri liquori. Respondetur, proprie loquendo non misceri, ut hic dicit D. Thom., art. 8, ad 2, quia mistio non tantum dicit mutationem localem, sed etiam divisionem, interpositionem, etalterationempartium, quse non fiunt in corpore Christi ; unde, si alicubi
est metaphorica, et per extrinsecam quamdam denominationem ; sicut dicitur frangi corpus Christi, juxta su- pra dicta disput. 48, sect. 4.
- Si species vini consecratx perfecte mis- ceantur cum liquore specie distincto , non manet ibi sanguis Christi. — Dubium. — So- lutio. — Dico secundo : species consecratee perfecte misceri possunt cum liquore specie distincto, et tunc non manet sub eis sanguis Christi. Ita D. Thom., dicto art. 8, et in 4, dist. 12, ubi Durand., queest. 3; Palud. , queest. 5; Richard., art. 4, quaest. 1;CapreoL, dist. 13, qusest. 1, ad argumenta contra se- cundam conclusionem ; et prior pars constat ex dictis, quia facta mistione imperfecta cum liquore specie distincto, potest tanta alteratio fieri in speciebus consecratis, quanta suffi- ceret ad vinum corrumpendum, et aliam rem generandam, juxta dicta seclione preecedente; ergo tunc fiet generatio seu mistio perfecta. Et inde etiam concluditur ullima pars, quia jam tunc non mansisset ibi substantia vini ; ergo nec manet sanguis Christi. Rogabis, quid fiet, si in hujusmodi mistione cum liquore specie distincto (v. gr., cum aqua), virtus activa specierum sacramentalium praedominetur, et aquam corrumpat. Dicunt aliqui totam illam manere consecratam et conversam in species vini, quia si in principio ante consecratio- nem facta fuisset illa alteratio, postea, per verba, tota illa materia consecraretur ; ergo idem postea fiet virtute prioris consecratio- nis, sicut, si pars aquae non benedictae cum alia benedicta misceatur, tota manet bene- dicta, cap. Quod in dubiis, de Consecr. Eccl. vel altaris. Nihilominus dicendum est, tunc quidem ex illa particula extranea, quaa mis- cetur, generari vinum, juxta dicta in prima sectione hujus disputationis; sub illius tamen accidentibus , non esse sanguinem Christi , quia praecedentia verba consecrationis tan- tum potuerunt consecrare materiam sibi pras- sentem ; hsec autem materia, nec tunc erat praesens, imo neque erat materia, quia non erat vinum ; species autem consecratee non possunt postea alias species consecrare, quia non est eis data hsec vis, sed tantum verbis consecrationis. Neque est simile de aqua be- nedicta ; quia ejus consecratio solum est per quamdam extrinsecam denominationem ab Ecclesia institutam, quse voluit, eam extendi et ad partes postea admistas, seu voluit eam fieri solum per contactum seu admistionem cum alia aqua benedicta; hsec autem conse-
DISPUTAT. LVII, SECT. IV.
cratio fit per realem transmutationem , et supernaturalem actionem, ad quam efficien- dam solis verbis virtus et efficacia data est. 5. Sub speciebus consecratis mistis vino non consecrato manet sanguis Christi. — Dico tertio : quando species consecratee miscentur vino non consecrato, sub eis semper manet sanguis Ghristi. Est communis sententia , quam tenent Durand., Richard. et Palud., paulo antea citati; Scot., dist. 12, queest. 4; Bonav., art. 1 , queest. 2;et significat Alens.,4, part. 40, memb. 2, art. 3; et Innocent., lib. 4 de hoc myster., cap. 32; et idem in re sen- tiunt recentiores Thomistee, Soto, Ledesma hic;etVictor., inSum., num. 64; et colligitur ex cap. Cum Marthee, de Celebrat. Missar., ubi in § Queesivisti, dicitur, si post calicis consecrationem aliud vinum mittatur in ca- licem, non transire in sanguinem, sed com- mistum manere cum speciebus consecratis. Supponit vero heec conclusio , omnia vina ejusdem speciei, et ea , quee sunt ejusdem speciei, non substantialiter, sed accidentaliter tantum transmutari, et consequenter tantum posse inter se imperfecte misceri ; unde concluditur ratio, nam species consecratee tantum imperfecte miscentur vino non con- secrato, quia non magis alterantur, quam si ibi esset substantia vini ; sed quamdiu mistio est imperfecta , ibi manet sanguis Christi, ut dictum est in prima conclusione , quia ibi etiam maneret substantia vini;ergo, quando- cumque fit mistio inter species consecratas, et aliud vinuin, non amittitur consecratio, etiamsi minima quantitas majori misceatur, et longo tempore duret. Sed obstat auctoritas D. Thom. qui contrarium docere videtur hic , et in 4, dist. 12, art. 2, queestiunc. 1, et Quodlib. 10, art. 3. Exponi tamen potest, primo, quod tantum loquatur de.vinis dis- tinctee qualitatis, inter quae est alteratio. Sed revera D. Thom. absolute loquitur, et non fundatur in ratione alterationis, sed solum quia per divisionem fit distinctum indivi- duum, et ideo dicit desinere ibi esse Christum. Quee ratio eeque procedit in vinis ejusdem qualitalis ; imo etiam procedit in divisione hostiee, vel calicis, quia etiam tunc fiunt duo individua, et ita non manebit Christus sub partibus divisis, quod est contra fidem. Sicut ergo hic dicuntur fieri plura individua quoad terminos quantitatis, non tamen quoad sub- stantiam, quee eadem manet sub eis divisis, quee erat sub conjunctis, et ideo sub utrisque manet Christus, ita dicendum est de mistione
specierum. Aclde eliam in vinis distinctee qualitatis non esse veram illam sententiam, quia, ut dixi, non fit inter ea alteratio usque ad corruptionem substantialem. Aliter ergo Victoria ei Soto dicunt, sententiam D. Thomee intelligi, quando species consecratee per mis- tionem dividuntur in partes minores mi- nimis. Sed hoc etiam rejectum est, quia illee parles minores non manerent per se sepa- ratee, sed unitee alteri vino, cum quo miscen- tur ; ergo sub eis conservaretur vinum ; ergo sanguis Christi. Respondent alii, posse vinum, cui miscentur species, esse adeo crassum, ut non possint species divisee statim illi conti- nuari, et in hoc casu loqui D. Thom. Secl hoc est plane voluntarium, et preeterea recte Soto notavit, in eo casu, si non potest fieri conti- nuatio, multo minus posse fieri tantam di- visionem specierum , quee ad corruptionem sufficiat, preesertim quia heec omnia suppo- nunt opinionem valde incertam, quod vinum terminetur ad minimum. Quocirca nullam expositionem, quee mihi satisfaciat, invenio, nec ratio ejus quicquam convineit, ut proba- tum est; ratio autem conclusionis videtur convincens, et ideo heec opinio magis pro- batur.
- Sed queeres, quid fiet de illo vino non consecrato. Finge enim in magno dolio vini non consecrati apponi paucam quantitatem specierum consecratarum. Aliqui affirmant , illud existimandum et habendum, ut vinum commune. Ita sentiunt Paludan.; Soto. Sed mihi certe non probatur, quia est contra re- verentiam debitam speciebus consecratis; et icleo existimo, separandum, et ad sacros usus reservandum, quia, ut Richardus dixit, totum manet quodammodo benedictum, ratione con- tactus ; et licet non fiat contactus in omnibus et singulis partibus, tamen propter pericu- lum et dubium preedicta diligentia adhibenda est.
QILESTIO LXXVIII.
DE FORMA SACRAMENTI EUCHARISTLE , IN SEX ARTICULOS DIVISA.
Deinde considerandum est de forma hujus sacramenti.
Et circa hoc queeruntur sex.
1 . Qux sit forma hujus sacramenti.
- Utrum sit conveniens forma consecratio- nis panis.
QILEST. LXXVIII, ART. I.
Utrum sit conveniens forma consecratio- nis sanguinis.
De virtute utriusque formse.
De virtute locutionis.
De comparatione unius formse, ad aliam.
ARTICULUS I.
Utrum hsec sit fornia hujus sacramenti : Hoc est corpus meum, et : Hic est calix sanguinis mei (4, dist. 8, quaest. 2, art. 2 et 3).
\ . Adprimicm sicproceditur. Videtur, quod hsec non sit forma hujus sacramenti : Hoc est corpus meum; et : Hic est calix sanguinis mei. Illa enim verba videntur pertinere ad formam hujus sacramenti , quibus Christus corpus suum et sanguinem consecravit. Sed Christus antea benedixit panem acceptum, et postea dixit : Accipite et comedite, hoc est corpus meum,, ut habetur Matth. 26, et similiter fecit de calice. Ergo prsedicta verba non sunt forma hujus sacramenti.
Prse.terea, Euseb. Emissen. dicit (refertur deConsecr. d. 2, c. Quia corpus assumptum), quod invisibilis sacerdos creaturas in suum corpus convertit, dicens : Accipite et comedite, hoc est corpus meum. Ergo totum hoc videtur pertinere ad formam hujus sacramenti. Et eadem ratio est de verbis pertinentibus ad sanguinem.
Prseterea, in forma baptismi exprimitur persona ministri et actus ejus, cum dicitur : Ego te baptizo. Sed in prsemissis verbis nulla fit mentio de persona ministri, nec de actu * ejus. Ergo non est conveniens forma sacra- menti.
Prseterea, forma sacramenti sufficit ad perfectionem sacramenti , unde sacramentum baptismi quandoque perfici potest solis verbis formseprolatis, omnibus aliis prsetermissis. Si ergo prsedicta verba (in argum. 1 posita), sunt forma hujus sacramenti, videtur, quod ali- quando possit hoc sacramentumperfici his solis verbis prolatis et omnibus aliis prsetermissis, quse in missa dicuntur. Quod tamen videtur esse falsum, quia ubi verba alia prse.termitte- rentur, prsedicta verba (ibidem), acciperentur ex persona sacerdotis proferentis, in cujus corpus et sanguinem panis et vinum non con- vertuntur. Non ergo prsedicta verba sunt forma hujus sacramenti.
Sed contra est, quod Ambros. dicit in lib. 4 de Sacramentis (c. 4, paulo a princ, tom. 4) : Consecratio fit verbis et sermonibus Domini
Jesu; nam per reliqua omnia, quse dicuntur, laus Deo defertur, oratione petitur pro po- pulo, pro regibus, pro cseteris. Ubi autem ve- nitur, ut conficiatur venerabile sacramentum, jam non suis sermonibus sacerdos utitur, sed utitur sermonibus Christi. Ergo sermo Christi hoc conficit sacramentum.
Respondeo dicendum, quod hoc sacramentum ab aliis sacramentis differt in duobus : primo quidem, quantum ad hoc, quod hoc sacramen- tum perficitur in consecratione materise; alia vero sacramenta perficiuntur in usu materise consecratse. Secundo, quia in aliis sacramentis consecratio materise consistit solum in quadam benedictione, ex qua materia consecrata acci- pit instrumentaliter quamdam spiritualem virtutem, quse per ministrum, qui est instru- mentum animatum , potest ad instrumenta inanimata procedere. Sed in hoc sacramento consecratio materise consistit in quadammira- culosa conversione substantise, quse a solo Deo perficipotest. Unde minister in hoc sacramento perficiendo non habet alium actum, nisi prola- tionem verborum. Et quia formadebet esse con- veniens rei, ideo forma hujus sacramenti differt a formis aliorum sacramentorum in duobus : primo quidem, quiaformse aliorum sacramen- torum important usum materise, puta bapti- zationem, vel consignationem; sed forma hujus sacramentiimportat solam consecrationem ma- terise, quse in transubstantiatione consistit, puta, cum dicitur : Hoc est corpusmeum, vel : Hic est calix sanguinis mei. Secundo, quia formse aliorum sacramentorum proferuntur ex persona ministri, sive per modum exercen- tis actum; sicut cum dicitur : Ego te baptizo, vel : Ego te confirmo; sivepermodum imperan- tis, sicut insacramento Ordinis dicitur : Accipe potestatem, etc, siveper modum deprecantis, sicut cum in sacramento extremse unctionis dicitur : Per istam unctionem, et nostram in- tercessionem, etc. Sed forma hujus sacramenti profertur, quasi ex persona ipsius Christi loquentis, ut detur intelligi, quod minister in perfectione hujus sacramenti nihil agit, nisi quod profert verba Christi.
Ad \ ergo dicendum, quod circa hoc est multiplex opinio. Quidam enim dixerunt , quod Christus, qui habebat potestatem excel- lentise in sacrammtis, absque omni forma ver- borum hoc sacramentum perfecit et postea verba protulit, sub quibus alii postmodum consecrarent. Quod videntur sonare verba Innocentii III dicentis (habetur in 1. 4 de Sacro altaris mysterio, c. 6, circa fin.) : Sane
QILEST. LXXVIII, ART. I.
dici potest, quod Christus virtute divina con- fecit, et postea formam expressit, sub qua posteri benedicerent . Sed contra hoc expresse sunt verba Evangelii, in quibus dicitur, quod Christus benedixit, qux quidem benedictio aliquibus verbis facta est. Unde prsedicta verba Innocentii sunt opinative magis dicta, quamdeterminative. Quidam autem dixerunt, quod benedictio illa facta est quibusdam aliis verbis, nobis ignotis. Sed nec koc starepotest, quia benedictio consecrationis nunc perficitur per recitationem eorum, qux facta sunt. Unde si tunc per hxc verba non estfacta consecratio, nec modo fieret. Et ideo alii dixerunt, quod illa benedictio eisdem etiam verbis facta est, quibus modo fii, sed Christus ea bis protulit, primo quidem secrete ad consecrandum , se- cundo manifeste ad instruendum. Sed nec hoc stare potest, quia sacerdos consecrat, profe- rens hxc verba non ut a Christo in occulta benedictione dicta, sed ut publice prolata. Unde, cum non habeant vim hujusmodi verba, nisi ex Christi prolatione, videtur, quod etiam Christus manifeste ea proferens consecraverit. Et ideo alii dixerunt, quod Evangelistx non semper eumdem ordinem in recitando serva- verunt, quo res sunt gestee, ut patet per Augustin., in lib. % de Consensu Evangel. (colligitur ex cap. 30, et 31, et 44, tom. 4). Unde intelligendum est, ordinem rei gestae sic exprimi posse : Accipiens panem benedixit, dicens : Hoc est corpus meum, et deinde fregit et dedit discipulis suis. Sed idem sensus haberi potest, etiam verbis Evangelii non mutatis, nam hoc participium, dicens, concomitantiam , quamdam importat verborum prolatorum ad ea, qux prsecedunt. Non autem oportet, quod hxc concomitantia intelligatur solum respectu ultimi verbi prolati, quasi Christus tunc ista verba protulerit, quando dedit discipulis suis. Sed potest intelligi concomitantia respectu totius prxcedentis,ut sit sensus : Dum benedi- ceret, frangeret et daret discipulis suis, hxc verba dixit : Accipite, etc.
Ad 2, dicendum, quod in his verbis : Acci- pite et comedite, intelligitur usus materix consecratx , qui non est de necessitate hujus sacramenti, ut supra habitum est (qusest. 74, art. 7), et ideo nec verba sunt de substantia formx. Quia tamen ad quamdam perfectionem sacramenti pertinet materix consecratx usus (sicut operatio non estprima, sed secunda per- fectio rei), ideo per omnia ista verba exprimi- tur tota perfectio hujus sacramenti. Et hoc modo Eusebius intellexit (loco citato in arg.)
his verbis confici sacramentum, quantum ad primam, et secundam perfectionem ipsius.
Ad 3, dicendum., quod in sacramento bap- tismi minister aliquem actum exercet circa usum malerix, qui est de essentia sacramenti, quod non est in hoc sacramento. Et ideo non est similis ratio .
Ad 4, dicendum, quod quidam dixerunt, hoc sacramentum perfici non posse prxdictis verbis prolatis et aliis prxtermissis ; prxcipue qux sunt in can. Missx. Sed patet esse falsum, tum exverbis Ambros. supra inductis (in arg. Sed contra) ; tum etiam, quia canon Missx non est idem apud omnes, nec secundum omnia tempora, sed diversa sunt a diversis apposita. Unde dicendum est, quod si sacerdos sola verba prxdicta proferret cum intentione con- ficiendi hoc sacramentum, perficeretur hoc sacramentum, quia intentio faceret, ut hxc verba intelligerentur, quasi ex persona Christi prolata, etiamsi verbis prxcedentibus hoc non recitaretur. Graviter tamen peccaret sacerdos sic conficiens hoc sacramentum, utpote ritum Ecclesix non servans. Nec est simile de bap- tismo, quod est sacramentum necessitatis; de- fectum autem hujus sacramenti potest supplere spirilualis manducatio, sicut Augustin. dicit (tract. 26 in Joan.,tom. 9. Golligitur etiam ex eo quod ex August. refertur de Gonsecrat., dist. 4, cap. Nulli).
COMMENTARIUS.
- Conclusio D. TJiomx, formam Eucha- ristix materix consecrationem significare. — Disputaturus D. Thom. de forma Eucha- ristite, ex generica convenienlia sacramen- torum supponit, hoc sacramentum habere formam ; ex differentia vero inter hoc sacra- mentum et reliqua , propriam ejus formee ra- tionem colligit. Dicit ergo primo, formam hujus sacramenti debuisse materise consecra- tionem significare. Probatur, quia forma ordi- natur ad complendum et constituendum sa- cramentum ; sed hoc sacramentum perficitur in consecratione materife; ergo debuit forma hanc consecrationem significare. Unaquaeque enim forma debet significare quod facit; in quo differt hsec forma a formis reliquorum sacramentorum ; nam alia in usu consistunt ; unde illorum formae non consecrationem ma- teriaa significant, sed usum, nec confectionem materiae, sed effectum aliquem, qui fit in suscipiente, ut in pcenitentia : Ego te absolvo; in Ordine : Accipite potestatem, etc; inma-
QUjEST. lxxviii, ART. I.
trimonio : Accipio te in meum, vel in meam; in aliis enim tribus apertum estformam signi- ficare usum materise. Respondetur, hoc ipsum in praedictis etiam materiis quodammodo re- periri, nam, cum in poenitentia materia re- mota sunt peccata, proxima vero, confessio peccatorum, quse est veluti quaedam judicia- lis confessio, proprius illius usus esse videtur, ut juxta ipsius qualitatem et merita, condem- netur reus, vel absolvatur; et hoc illa forma significat. Et in sacramento Ordinis inte- rior potestas datur per aliquod signum, seu instrumentum potestatis exterius exhibitum ; et hoc totum significant verba formse; unde usum materiae significant, qui in illo sacra- mento est traditio, seu contactus talis instru- menti. Denique in matrimonio, cum materia sit mutua traditio corporum, et forma signi- ficet acceptionem illius traditionis, significat usum materise, qualis in talem materiam ca- dere potest.
- Formam Eucharislise proferri a sacer- dote in persona Christi, non sic in aliis sacra- mentis ex opinione S. Thom. — Objectio. — Solutio. — Addit deinde D. Thom. in aliis sacramentis formam proferri in persona mi- nistri exercentis aliquem actum ; in hoc vero formam proferri in persona Christi, ut signi- ficetur, in hoc sacramento ministrum nihil agere nisi verba Ghristi proferre. Quae diffe- rentia explicatu difficilis est : primo , quia in aliis etiam sacramentis minister profert for- mam in persona Ghristi ; ut enim inquit August. super Joan. : Cum Petrus baptizat, Christus est, qui baptizat; et similiter, quando sacerdos absolvit, in persona Ghristi absolvit. Secunda ratio difficultatis est : nam sicut in aliis sacramentis minister profert verba a Christo instituta et prolata, et per illa efficit effectum verborum , ita in hoc sacramento ; ergo nulla est differentia, nam, quod in aliis sacramentis minister non solum proferat for- mam, sed etiam applicet materiam, et imper- tinens est ad hanc differentiam, et non uni- versale, cum hoc in pcenitentia non servetur. Respondetur ad priorem partem, dupliciter posse aliquem loqui in persona alterius : primo, ut ministrum ejus, ad operandum potestate ab ipso data, ita ut ratione hujus potestatis verba de ipsa persona ministri ve- ritatem habeant; ethoc modo loquitur minis- ter aliorumsacramentoruminpersona Christi, non excludendo propriam, ut cum dicit : Ego te baptizo, Ego te absolvo. Secundo, loquitur aliquis in persona alterius prsecise, ut reprse-
sentans illum, ita ut tota veritas verborum non ad personam ministri, sed ejus, in cujus persona loquitur, referenda sit; sic enim aiebat Angelus in persona Dei : Ego sum Deus; et hoc modo loquitur minister hujus sacra- menti in persona Christi, cum dicit : Hoc est corpus meum. Quae doctrina supponit, minis- trum non tantum materialiter, sed formaliter etiam proferre illa verba, quod infra dispu- tandum est. Hinc ad alteram partem difficul- tatis respondetur; verum est enim, in modo instrumentaliter operandi non esse differen- tiam inter ministrum hujus sacramenti et aliorum , ut probat objectio. Differentia ergo intenta a D. Thom. est, quod in sacramento minister ita profert verba, quse Christus pro- tulit, ut illud ipsum tantum significet, quod Christus significavit ; in aliis vero profert verba tanquam propria, significans actionem propriam, quam ipse exercet. Quae differentia supponit aliam, nam hic intervenit specialis actio circa materiam, quae licet sit a ministro, ut instrumento, principaliter tamen estaDeo, juxta doctrinam D. Thom. infra, art. 4, ad 1; in aliis vero sacramentis, si quse est actio ministri circa materiam, ab illo est, ut a prin- cipali agente, quia solum est actio qusedam exterior; et quia verba ministri significant hanc actionem, ideo non tantum loquitur mi- nister, ut proferens verba Christi, sed etiam in propria persona, ut significans actionem propriam.
- Ex tota hac doctrina conclusio a D. Thom. intentaesse videtur, formamhujus sacramenti ita debuisse significare consecrationem mate- riee, ut in persona Christi proferatur et veri- ficetur ; utrumque autem fit illis verbis : Hoc est corpus meum, etc. Et ideo est heec conve- nientissima forma.
DISPUTATIO LVIII.
DE FORMA SACRAMENTI EUCHARISTI^ IN COMMUNI.
Disputat. 20 de Eucharist. — In hoc sacra- mento sicut est duplex maleria , ita et est duplex forma partialis ; ideo sicut disputantes de materia, prius quse communia sunt utrique parti, postea unicuique propria, tractavimus, ita nunc agentes de forma, eamdem metho- dum observabimus. Dicemus ergo primo de hac forma in communi, deinde de forma pa- nis, postea de forma calicis.
DISPUTAT.
SECTIO I.
Quibus verbis Christus Domiuus cousecrarit.
1 . Pritna sententia. — Quoniam veritas hujus formse ex facto Christi Domini potissi- mum sumenda est, ideo a quaestione hac dis- putationem istam exordimur, quam altigit D. Thom. hic, in solutione ad 1 , ubi tres de illa sententias refert. Prima negat, Christum con- secrasse aliquibus verbis, sed sola voluntate et tactu, vel alio signo externo, prout voluit, utens sua excellentirepotestate. Ita Innocent,, lib. 4 de hoc myslerio, cap. 6. Idem Innocent. et Archidiac, inc. Qui scelerate, de Consecr., d. 2; Guil. Durand., in Ration., lib. 4, c. 44, num. 15; citantur etiam Gotfred. Mayronius et alii ; Erasm., annot. in cap. 14 Marci, et 1 ad Cor. 11; Catherin., opusc. de hac re in Concil. Trident. edito. Quam sententiam cen- sent probabilem Gabr., lect. 36 et 48 in can.; Armach., lib. 9 de quaest. Armen., cap. 5; Petrus Aliac, in 4, qucest. 5, qui falso illam tribuit Scoto. Fundamentum hujus sententise fuisse videtur, quia quanclo Christus protulit illa verba, jam consecraverat, ut patet ex contextu Evangelistarum : Accepit Jesus pa- nem, benedixit, fregit, deditque discipulis suis dicens : Accipite et manducate, hoc est cor- pus meum; ergo prius benedixit, quam con- secraverit; sed illa benedictio ex communi sententia fuit consecratio : ergo. Quod argu- mentum maxime urgetin contextu Marci, ubi prius dicitur, Apostolos bibisse sanguinem, quam Christus dixerit illa verba : Hic est san- guis meus. Et confirmari solet, quia hsec verba : Hoc est corpus meum, ut vera sint, supponunt consecrationem factam , tum quia Christus prsemisit : Accipite et comedite, quse verba supponunt jam habuisse in manibus cibum, quem ad comedendum dabat; tum quia si jam non fuisset factum ex pane corpus, sed efficiendum esset per verba, non dixisset Christus : Hoc est, sed Hoc sit corpus meum. Maxime cum alias pronomen illud Hoc, nihil posset significare, de quo vere diceretur, esse corpus Christi. Quod si dicas, idem argumen- tum fieri posse in consecratione, quee nunc fit a sacerdote, respondet Innocentius, non esse eamdem rationem, quia nunc profertur reci- tative tantum et materialiter.
- Secunda sententia. — Secunda opinio con- venit cum preecedente, dum negat, Christum prsedictis verbis consecrasse; differt tamen, quia affirmat consecrasse aliis. Fundamen-
LVIII, SECT. I. 311
tum esse potest, quia prima opinionon proba- vit, Christum sine ullis verbis consecrasse, sed tantum non consecrasse illis : Hoc est, etc. Aliunde, vero , ut argumentatur D. Thom. verbum illud, benedixit, ex propria signifi- catione requirit, ul benedictio aliquibus ver- bis fiat; fuit autem illa benedictio consecratio, ut dictum est. Confirmatur ex Justino, Apol. 2, in fine, ubi prius dicit consecrationem fieri per verbum precationis et gratiarum actionis; pos tea vero subdit Christum Dominum , sumpto pane actisque gratiis, dixisse : Hoc est corpus meum; sentit ergo prius aliis verbis conse- crasse.
Tertid sententia. — Tertia sententia est, Christum consecrasse illis verbis : Hoc est corpus meum, ita tamen, ut bis ea protulerit, semel secreto, antequam panem acciperet, daretque discipulis, iterum publice, ut Evan- gelista refert. Unde fit, juxtahanc sententiam, non consecrasse Christum illis verbis, prout ab ipso prolata sunt, quanclo ab Evangelistis referuntur. Et in hoc convenit hsec sententia cum preecedentibus, propter primum funda- mentum primse sententise ; differt tamen a prima, et convenit cum secunda, dum dicit, Christum aliquibus verbis consecrasse, pro- pter ipsius secundae sententiaefundamentum ; sed differt ab hac secunda, quia affirmat Christum non aliis verbis, sed eisclem conse- crasse. Et quidem, quod ad hoc attinet, fun- damentum hujus sententise esse potest, vel quia nulla alia verba possunt esse commo- diora ; vel quia alia sine ullo, aut Scripturee, aut rationis fundamento, fingerentur; vel denique, quia oportuit, ut ea forma Christus uteretur, quam erat Ecclesise tracliturus. Uncle, quando dixit Apostolis : Hoc est cor- pus meum, ac postea : Hoc facite in meam commemorationem, illis manifestavit et quod ipse fecerat, et quod illos facturos statuerat.
Christus consecravit semel proferendo verba, Hoc est corpus meum. — Dicenclum est tamen, Christum consecrasse praedictis ver- bis semel prolatis, prout ab Evangelistis refe- runtur. Haec ita certa est meo judicio, ut con- traria non possit absque temeritate defendi; est communis Theologorum, cumD.Thom.hic,et Magistro, dist. 8, quos latius referam sectione sequente. Eamdem docent omnes expositores Evangeliorum, quique hoc tempore contra Lutheranos scribunt. Probatur primo auctori- tate Ecclesiee, quse in canone Missse, in verbis illis : Qui pridie,quam pateretur, accepit pa- nem in sanctas ac venerabiles manus suas,
QtLEST. LXXVII, ART. I.
fregit, deditque discipulis suis, dicens, Acci- pite et manducate, Hoc est corpus meum, plane significat, Ghristum illis verbis prse- dicto modo prolatis consecrasse; simul enim sacerdes, factum Christi et refert, ac reprse- sentat, etimitatur; Concilium item Florenti- num dicit, formam hujus sacramenti esse verba, quibus Christus confecit; vel (ut alia exemplaria habent) quibus Salvator confecit hoc sacramentum ; et in cap. Cum Marthse, de Celebr. Miss., dicitur Christus formam hujus sacramenti expressisse, cum panem et vinum in suum corpus et sanguinem transubstantia- vit. Denique Trident., sess. 13, c. 1 : Christus (inquit) in ccena hoc sacramentum instituit, cumpost panis vinique benedictionem, sesuum corpus illis prsebere ac suum sanguinem, di- sertis ac perspicuis verbis testatus est. Si ergo tunc instituit, tunc etiam consecravit, quia non aliter instituit, quam efficiendo consecra- tionem, ritu, et verbis, quibus nos postea uti voluit, ut illis verbis declaravit : Hoc facite in meam commemorationem; quod statim in- dicavit idem Concil., cap. 3, et 4, sentiens, illorum verborum prolationem fuisse panis et vini consecrationem.
Secundo, principaliter probatur anti- quorum Patrum traditione. Tertullianus, 1. 4, contra Marcionem, cap. 4 : Acceptum panem, corpus suum illum fecit, Hoc est corpus meum dicendo; et lib. de Orat., cap. 6 : Corpus ejus in pane censetur, Hoc est corpus meum. Cy- prian., serm. de Coena Dom. : Ante verba illa, cibus communis erat, sed ex quo a Do- mino dictum est, Hoc est corpus meum, etc. Ambros., lib. 4 de Sacramentis, cap. 4 et 5, et lib. de His qui initiantur, cap. 10; Euse- bius Emissen., hom. 5 de Paschate, et habe- tur in cap. Quia corpus, de Consecr., dist. 2; August. apud Bedam, 1 ad Cor. 10, et in cap. Utrum sub figura, de Consecr., dist. 2; Auctor homil. de corpore et sanguine Christi, quee habetur inter opera Hieronymi, tom. 9 : Christus (inquit) verbo suo panem sua potes- tate convertit, dicens, Accipite, etc. Omnium aptissime, et elegantissime Chrysostomus , hom. 2 de Prodit. Judse, et hom. 2 in epist. 2 ad Tim., et hom. 83 in Matth., et hom. 60 ad Pop., quibus locis inter alia dicit, sacer- dotes nunc eisdem verbis conficere, quibus Christus, proferendo illa in persona illius, fac- toque suo factum illius repreesentando ; quare, ut imago respondeat prototypo, necesse est dicere, Christum ita consecrasse, sicut nunc reprsesentatur, et in canone Missse refertur.
Tertio probatur, nam omnes aliee opi- niones loquuntur sine fundamento Scripturee, traditionis, aut Ecclesiee; nam ex Evangelio non potest colligi alius modus consecrationis, quam per illa verba, et qui alium modum fin- git, omnino divinat. Nec minus voluntarie, et sine fundamento dicitur, Christum dixisse bis illa verba ; praesertim cum non fuerit ne- cessarium. Nam semel dicla, erant satis effi- cacia, et ad nostram instructionem sufficien- tia, ut ex sequentibus sectionibus evidentius constabit, in quibus satisfiet etiam fundamen- tis aliarum opinionum. Quarto accedit con- gruentia, quia decuit, ut verba illa ex Christi facto, solemnem ritum hujus sacramenti con- tinente, vim transubstantiandi acciperent. Item oportuit, ut verba prius ab ipso Christo prolata haberent efficaciam, quam postea ha- bitura erant, cum in ejuspersona dicerentur. Denique decuit, ut sacramentum hoc, quod omnium divinissimum est atque sanctissi- mum, primum omnium ab ipso Christo pro- prio ac sacramentali ritu conficeretur; et hoc etiam sumi potest ex ratione sacrificii; de- cuit enim, ut Christus primus omnium illud incruente offerret, ac conficeret eo modo, quo in Ecclesia, et conficiendum, et offerendum erat.
SECTIO II.
Utrum benedictio Ghristi, et gratiarum actio fuerit ipsa consecratio.
1 . Quoniam opinionum diversitas, quae in preecedente sectione tractata est, ex ordine verborum, quibus Evangelistse Christi fac- tum referunt, et ex varia intelligentia bene- dictionis Christi, et gratiarum actionis, orta est, ideo, quo cuncta enucleatius intelligan- tur, res heec diligenter explicanda est.
- Prima opinio. — Prima igitur opinio asserit gratiarum actionem et consecralionem idem esse. D. Thom. hic, ad 1 ; Durand., dist. 88, q. 2, ad 3; Marsil., qusest. 6, art. 1; Gabr., lect. 36 in can.; Bessarion, lit. de Verbis consecrationis. Et probatur primo haac sententia ex Catechismo Pii V, tit. de Eucha- rist., post medium; et ex sacrse Scripturee expositoribus illam sequuntur Hugo Cardin., Marci 14; Bemigius, 1 ad Cor. 10; Brunus, et Lyran., cap. 1 1 . Ac primum consecrationem appellari nomine benedictionis suaderi potest ex Paul. ibi, cap. 10, ubi calicis consecratio- nem, benedictionem appellat, dicens : Calix cui benedicimus, nonne communicatio sangui-
DISPUTAT. LVIII, SECT. II.
nis Christi est? Quare Cyril., epist. 10 ad Nestorium , consecrationem vocat mysticam benedictionem et lib. 4 in Joan., cap. 17, et lib. 10, c. 13, ipsummet sacramentum bene- dictionem mysticam appellat, et lib. 9, c. 17 et 19, eodem sensu dicit Judam benedictio- nem sprevisse, quam daemon timuit. Sic etiam Chrysost., hom. 25 in 1 ad Cor. : Cum benedictionem , inquit, dico , Eucharistiam dico; et Ambros., lib. de Iis qui initiantur, cap. 9 : Hic est panis, quem benedictio conse- cravit; major est vis benedictionis, quam na- turx, quia benedictione etiam natura ipsa mutatur. Et adjungi potest conjectura, quia in sacra Scriptura benedictio non solam de- precationem significat, sed etiam sanctifica- tionem, vel.effectionem, vel collationem ali- cujus boni; unde dicitur Deus benedixisse creaturas, quando eis vim ad suam propa- gationem dedit; dicitur etiam benedixisse Abraham, quando illum ditavit, vel sanctifi- cavit ; ergo, si illa benedictio Christi ad panem referatur, recte intelligitur facta per sanctificationem panis. Et confirmatur, nam Evangelistee illius benedictionis meminerunt, non autem benedictionis, qua vel agnus Pas- chalis, vel alii communes cibi benedici sole- bant; ergo signum est, annotasse illam bene- dictionem, ut singularem; atque adeo ut sacramentalem et consecrativam ; et non tan- tum esse locutos de communi et ceeremoniali seu deprecativa benedictione. Denique , quod heec eadem benedictio, seu consecratio, sit etiam gratiarum actio, colligi potest ex Justin. Mart., apolog. 2, in fine; Ireneeo, lib. 4, cap. 57, qui dicunt, hoc sacramentum confici gratiarum actione. Unde Cyprian., epist. 63, dicit, Christum accepto calice benedixisse (cum tamen Evangelistee dicant, gratias egisse, significans utrumque idem esse; et si- militer Hieronym., 1 ad Cor. 11, exponit Gratias egit, id est, benedixit. Et potest hoc confirmari ex usu Scripturee sacree; primo his locis Evangeliorum, quia Evangelistee indiffe- renter loquuntur, et utuntur verbo benedi- cendi et gratias agendi; Marcus enim et Matthaeus in consecratione corporis utuntur verbo Eulogeo, in consecratione autem calicis, verbo Eucharisteo. Unde Chrysost., hom. 83 in Matth., verbum Eulogeo, per gratiarum actionem explicat. Idem Euthym., cap. 64 in Matth.; Theophyl., Matth. 36; Origenes, trac- tat. 35 in Matth. Praeterea ex aliis etiam locis hoc idem colligitur; Matth. enim, cap. 25, di- cit, Christum gratias egisse super septem
panes et duos pisces; ettamenMarcus, cap. 8, circa panes utitur verbo Eucharisteo, circa pisces vero, verbo Eulogeo. Paul. item, 1 ad Cor. 14, sic inquit : Si benedixeris spiritu, qui supplet locum idiotx, quomodo dicet, amen, super tuam benedictionem? quoniam quid dicas, nescit; quoniam tu quidem bene gratias agis, sed alter non bene sedificatur. Ubi aperte, quod in priori versu dictum erat, benedicere, in posteriori vocatur gratias agere; unde in priori est verbum Eulogeo, in posteriori,Eucharisteo; et, ubi vulgatahabet, super tuam benedictionem, Greeca habet, super tuam Eucharistiam; sunt ergo idem bene- dictio et gratiarum actio; et, si benedictio est consecratio, etiam erit gratiarum actio. Confirmari potest, quia heec consecratio est queedam sacrificatio; sed hoc sacrificium est laudis et gratiarum actionis; ergo recte ipsa consecratio dici potest queedam gratiarum actio.
3, Solvitur objectio contra prsedictam sen- tentiam facta. — Quod si contra hanc senten- tiam objiciatur, quia Evangelistee dicunt, Christum prius benedixisse panem, postea vero protulisse illa verba : Hoc est corpus meum, respondetur primum, Evangelistas in ea narratione servasse ordinem, non quo res factee sunt, sed quo melius et commodius po- terant explicari; nam, cum in aliquo contextu multa verba conjungantur, ad rem breviter et concise explicandam, si aliquid addendum est uni verbo, quod aliis non convenit, ne rumpatur filum orationis, non fit additio in medio, sed in fine, quia facile intelligi potest, cui verbo debeat accommodari; quod seepe in Evangeliis fieri docet Augustinus, libr. de Consensu Evangelistarum, c. 30, 31 et 44. Sic ergo in preesente, cum conjungantur illa qua- tuor verba : Accepit Jesus panem, benedixit, fregit deditque discipulis suis, in fine facta est illa additio : Dicens : Hoc est corpus meum, quae cum verbo benedixit, quod per anticipa- tionem prius positum fuerat, construenda est, ut sensus sit : Benedixit, dicens : Hoc est cor- pus meum. Ex quo sensu potius colligitur, be- nedictionem illam fuisse consecrationem. Et potest hic sensus confirmari, quia apertum est, in illa narratione Evangelistarum aliqua per anticipationem dicta esse. Est enim prius consecrasse, quam sacramentum Apostolis porrexit, cum tamen prius Evangelistae di- cant, porrexisse, postea referant verba con- secrationis. DeindeMarcusprius dicit, Aposto- los bibisse calicem; postea vero refert verba
QILEST. LXXVIII, ART. I.
consecrationis, cum tamen hsec prsecessisse dubium non sit, tum ex aliis Evangelistis, tum ex re ipsa; quia sallem per instructio- nem oportuit Apostolos prius audire, quid illud esset, quam sumerent.
Secunda opinio. — Secunda opinio est, benedictionem illam, et gratiarum actionem fuisse distincta a consecratione , non vero inter se. Ita Bonavent., d. 8, art. 2, queest. 3, ad 1,; Soto, dist. 13, quaest. 1, art. 2, ad 1; Armach., lib. 9 de qusest. Armen., cap. 5; et iuter expositores Evangel., Beda, Marc. 14; Gloss. ordin., Cajetan., et Titelman., Matth. 26 ; Jansen., cap. 131 Concordise. Gujus sen- tentiee posterior pars, scilicet, gratiarum ac- tionem et benedictionem inter se non esse distinctas, satis sumitur ex praecedentibus rationibus, atque testimoniis; quod vero illae a consecratione distinguantur, in sequentibus opinionibus melius confirmabitur.
Tertia opinio. — Tertia igitur opinio esse potest, benedictionem et consecrationem non esse distinctas, ut asserebat prima sententia cum suis fundamentis, sed gratiarum actio- nem a consecratione distingui. Indicat Alan., lib. 1 de Euchar., cap. 23; concludit enim in fine, benedictionem nihil aliud fuisse quam consecrationem, cum in principio dixisset, gratiarum actionem, prasparatorium quid fuisse ad operationem tanti mysterii, neque fuisse nudam laudem, sed simul aut invoca- tionem aliquam, aut orationem, complexam esse. Explicatur ex aliis Ghristi factis : sole- batenim, operaturus aliquid magnum, prse- mittere gratiarum actionem, ut Joann. 6, Matth. 13, multiplicaturus panes, et Joan. 1 1 , Lazarum suscitaturus. Potest etiam hsec sen- tentia suaderi ex proprietate verbi , agendi gratias, et benedicendi vel consecrandi; con- secratio enim proprie refertur ad panem, ut per se constat ; benedictio autem, licet inter- dum sit idem quod gratiarum actio, tamen ex propria significatione latius patet; et, prout ab Evangelistis hse voces usurpantur, vide- tur ab illa esse diversa. Quod ita declaro. Nam benedicere, idem esse videtur, quod im- precari, vel impertiri aliquod bonum alicui. Unde, relatum ad diversas res vel personas, varia significat; nam , si Deus est, qui benedicit, significat efficacem benedictionem, qua bonum aliquod impertitur; si verohomo benedicit rei inferiori, significat deprecationem alicujus boni ; et hic usus est frequentissimus in Scri- ptura, ut patet Gen. 27, et 47, et seepe alias. Unde quia Christus simul Deus est et homo,
cum dicilur benedictionem impertiri rei infe- riori, potest utrumquesensum reddere; verbi gratia, Lucse 9, et Marci 8, dicitur, benedixisse panibus, quod potest intelligi, vel precatione prsevia, vel potestate, qua illos multiplicavit. Si vero homo est, qui benedicit, et benedictio ad Deum refertur, proprie significat laudem Dei, vel gratiarum actionem, vel quamcum- que grati animi significationem, ut patet, tum ex freq-uente usu Scripturas sacrse, Gen. 24, Exod. 1 3, Deut. 8 : Ut, cum comederis et satu- ratus fueris, benedicas Domino Deo tuo pro terra optima, quam dedit tibi; tum etiam quia homo non potest alia ratione Deum benedi- cere, quam, aut bona ejus prsedicando, aut beneficia ejus recognoscendo, aut gloriam et honorem ejus reputando. Sic igitur benedictio relata tamen ad creaturam, prsesertim irra- tionalem, non potest esse gratiarum actio, ut per se constat. Jam vero in prsesenti my- sterio benedictio illa Ghristi, non in Deum, sed in panem cecidit, ut patet, tum ex illis verbis : Accepit Jesus panem, et benedixit, ac fregit, deditque discipulis suis; quse omnia ad panem referuntur; tum etiam ex Paulo, 1 ad Cor. 1 0 , dicente : Calix cui benedici- mus, etc. Ergo illa benedictio non fuit gratia- rum actio ; ergo, si benedictio fuit consecratio, ut dictum est, necessario concluditur, gratia- rum actionem ab illa distingui.
Quarta opinio. — Quarta opinio est, tria ista esse inter se distincta, quse mihi valde probabilis, ac verisimilis esse videtur.
Prima conclusio. — Sed, ut explicem, dico primo, benedictionem fuisse aliquid dis- tinctum a consecratione, et velut praeparatio- nem quamclam ad illam. Hanc partem eligo cum auctoribus supra citatis, prsesertim prop- ter Concil. Trident., sess. 13, cap. 1, dicens, Redemptorem nostrum hoc sacramentum in ccena instituisse, cum post panis, vinique be- nedictionem, se suum corpus illis prsebere ac suum sanguinem, disertis ac perspicuis ver- bis testatus est. Ergo, teste Concilio, protulit Christus verba consecrationis post benedic- tionem; ergo fuit illa benedictio aliquid di- versum a consecratione. Secundo hoc confir- mo ex canone Missse, et ex omnibus liturgiis ; ante consecrationem enim semper benedictio aliqua ceeremonialis prsemittitur, quse est ve- luti praeparatio ad consecrationem ; et fieri solet simul, cum proferturverbum, benedixit. Tertio, heec interpretatio consentanea est nar- rationi Evangelistarum, et propriae significa- tioni illius verbi; et facillime, ac sine ulla
DISPUTAT. LVIII, SECT. II.
figura explicat contextum; et nullum habet in- commodum, neque ullam diflicultatem ; cur ergo retinenda non est? Denique per se verisi- mileest, Christum Dominumante operationem tanti mysterii preeparasse animos discipulo- rum, illosque elevasse preemittendo insignem aliquam orationem, et invocationem, sicut aliis locis supra adductis fecisse legimus, et ex dicendis amplius constabit.
Secunda conclusio. — Dico secundo : probabilius videlur gratiarum actionem fuisse distinctam a consecratione. Hoc recte pro- bant, quee in tertia sententia adducta sunt, et videtur communior Patrum sententia. An- selm., Matth. 16, et 1 Gor. 10, aperte dicit, gratiarum actionem preemissam fuisse ante consecrationem. Idem Theophyl., etEuthym., c. 64 in Matth. ; Beda , Lucee 22; et Justinus, dicta Apolog. 2, in fine, diserte inquit, Chri- stum, actis gratiis dixisse : Accipite et come- clite, hoc est corpus meum. Chrysost. etiam, hom. 83 in Matth., et 28 in 1 ad Cor., dicit, illam gratiarum actionem fuisse actum grati- tudinis ad Deum pro beneficiis suee humani- tati collatis; vel etiam pro laboribus, seu doloribus pro ipso susceptis. Unde etiam for- matur ratio, nam illa gratiarum actio proprie refertur ad Deum ; consecratio vero ad pa- nem; sunt ergo actiones distinctee.
Tertia conclusio. — Dico tertio : bene- dictio panis , et gratiarum actio , secundum proprias rationes et significationes distinctse fuerunt, quamvis simul, et fere una et eadem actione perfectee fuerint. Ratio prioris partis supra tacta est in tertia opinione, quia gra- tiarum actio secundum propriam rationem refertur ad Deum, benedictio autem (de qua Evangelistee loquuntur) ad panem. Ultima vero pars, et simul tota conclusio explicatur, quia uno orationis contextu, simul gratiee Deo agi possunt, et bonum aliquod creaturae postulari; quee oratio sub priori ratione erit gratiarum actio ; sub posteriori vero, benedic- tio illius rei, cui bonum deprecamur. Exem- plum est Gen. 24, ubi Melchisedech benedi- cens Abrahee dixit : Benedictus Abraham Deo excelso, qui creavit ca&lum et terram, et bene- dictus Deus excelsus, quo protegente, hostes in manibus tuis sunt. Alterum exemplum est apud Paulum, 1 ad Tim. 4, ubi agens de ci- bis, quos creavit Deus ad percipiendum cum gratiarum actione, inquit : Nihil rejiciendum, quod cum gratiarum actione recipitur; sanc- tificatur enim per verbum Dei, et orationem. Denique Joan. 1 1 , unico verbo videtur Chri-
stus conjunxisse gratiarum actionem et de- precationem, dicens : Pater gratias ago tibi, quoniam audisti me. Sic igitur in preesente mysterio, ut Anselmus supnt notat, videtur benedixisse, gralias agendo Patri, et gratias egisse benedicendo panem , quia simul et unica oratione, et gratias egit, et perfectio- nem tanti mysterii deprecatus est. Quod vi- detur significasse Ecclesia in canone Missee , cum dicit : Qui pridie quam pateretur, acce- pit panem in sanctas, ac venerabiles manus suas, et elevatis oculis in ccelum, ad te Deum Patrem suum omnipotentem tibi gratias agens, benedixit; et poslea ante calicis consecratio- nem : Item, tibi gratias agens, benedixit, quibus verbis non obscure significatur, et gratiarum actionem antecessisse consecratio- nem, et cum illa conjunctam fuisse panis benedictionem, quia illa gratiarum actio, non nudam laudem, sed etiam orationem seu in- vocationem aliquam continebat. Quod etiam confirmari potest ex usu Greecorum, qui in sua Anaphora, id est, diviniori Missae parte, dicunt, Christum , cum gratias egit, et in coelum aspexit, simul sumpsisse panem, ele- vasse ac ostendisse Deo Patri, ut nomen Do- mini, ac Spiritus Sancti virtutem super eum invocaret, et ita benedictionem adhibuisse ad propositorum donorum commutationem postu- landam; et ita Nicephorus, lib. 1 Hist., c. 28, dicit, Christum benedixisse panem per gra- tiarum actionem, et sanctificationem.
- Sed observandum hoc loco est, caven- dos esse heereticos hujus temporis, qui hac sententia abutuntur. Ita enim distinguunt hanc benedictionem, et gratiarum actionem a consecratione, ut dicant, nihil aliud fuisse, quam communem benedictionem , quee ad usualem coenam et cibos communes adhiberi solet, quod ideo confingunt, ut dicant, Chri- stum per verba consecrationis nullum admi- rabile opus effecisse , propter quod illam benedictionem et gratiarum actionem preemi- serit, in quo manifeste errant, et contra om- nium Patrum, et Ecclesise interpretationem, et contra vim verborum Evangelii ; ideo enim fit specialis mentio hujus benedictionis , et gratiarum actionis, quia- etiam ipsa fuit sin- gularis, continens singularem invocationem, et preeparationem ad divinum et mirabile mysterium ; et ideo singulari ritu , et modo facta dicitur; scilicet, sigillatim circa panem et vinum, et assumendo prius illa in mani- bus, et elevando oculos in ccelum; quee om- nia indicant, illam non fuisse vulgarem bene-
316 QILEST
dictionem, quia illa in principio tantum ccenee fieri solet, et non circa singulos cibos, neque ritu ita solemni, ac tanto verborum apparatu.
- Ex his etiam facile intelligi potest, quare consecratio interdum a Patribus voce- tur benedictio, vel gratiarum actio. Potest enim ita vocari, non quia nulla gratiarum ac- tio vel benedictio distincta illam antecedat; contrarium enim observari videmus in com- muni ritu Ecclesiee, de quo Sancti supra ci- tati potissimum loquuntur; sed quia inter- dum actio sacramentalis a circumstantiis nomen accipit, sicut confirmatio appellatur interdum manus impositio; et prseterea, quia tota illa prsecedens invocatio ad sanctificatio- nem panis ordinatur, quse suo etiam modo est benedictio efficax et operativa.
1 2. De ordineverborum,, Accepit, Benedixit, Fregit, Dedit. — Ultimo ex dictis recteintelli- gitur, illa quatuor verba , quse ab Evange- listis ponuntur circa panem, videlicet : Acce- pit, benedixit, fregit, dedit, eumdem ordinem in re tenuisse, quem habent in ipsa narra- tione, quanquam non omnia antecedere po- luerint prolationem verborum consecrationis; nam prius consecravit, quam daret panem ; licet enim, ut recte dixit D. Thom., simul potuerit dare, et verba consecrationis pro- ferre, id tamen verum est, morali, non meta- physica concomitantia , quia , scilicet, simul ccepit porrigere, et quasi offerre panem, ac verba proferre; secundum physicam autem durationem, verius est, prius absolvisse verba consecrationis, quam panem vel vinum dis- cipulis dederit, ut expresse docet Tridentin., sess. 13, cap. 3. Nec vero timendum est, quod objicit Soto, ne videlicet multitudine actio- num Christus impediretur; nam perfectissima attentio poterat simul has actiones omnes exercere. Hoc ergo sensu , plane facileque exponitur, quod dictum est : Accepit, bene- dixit, fregit, dedit, dicens : Accipite, etc.
- Quanquam de illoverbo^fre^^, contro- versia sit, num fuerit positum per anticipa- tionem. Volunt enim aliqui fractionem factam esse post consecrationem , et consequenter ibi esse anticipationem; quia Ecclesiee usus ita habet; et illa fractio, mystica videtur et signi- ficativa, sicut nunc est; et ideo videtur facta circa corpus Ghristi. Contra quod objicit Soto, quia esset periculum, ne in fractione aliquee particulae dilaberentur. Sed hoc leve est ; id enim Christus facile vitare posset , vel ita frangendo, ut nec minutse partes laberentur, vel frangendo super patinam, et postea reli-
LXXVIII, ART. I.
quias consumendo ; idem enim periculum ex- cogitari posset, etiam si fractio antecessisset, quia totus panis, qui erat in patina, conse- cratus fuit, et verisimile est, ibi fuisse micas, vel ex quocumque contactu facile capere po- tuisse.
- Nihilominus Bonavent. et alii supra citati existimant, fractionem antecessisse , quia illa figuralis non fuit, sed usualis, etlicet hoc sit etiam incertum, est tamen valde pro- babile, et indicatur a Clemente Papa , lib. 8 Constitut., cap. 12, et ordo contextus valde favet; ubi autem nulla ratio cogit, non opor- tet illum immutare, praesertim cum ab Evan- gelistis, et Paulo tanta consensione observa- tus sit. Itaque postquam Christus accepit et benedixit panem, illum in partes sufficientes distribuit, et in patina accommodate posuit, ac porrexit discipulis suis, dicens verba con- secrationis , quibus finitis , singuli partem suam acceperunt, et communicarunt.
SECTIO III.
An illa verba, quibus Cbristus consecravit, sint forina, qua boc sacramentum in Ecclesia perficitur.
1 . Varii hxreticorum errores circa formam consecrationis. — Nomine formee intelligi- mus verba illa , quibus fit praesens corpus Christi in hoc sacramento in omni consecra- tione, quee a ministris Christi fit, juxta ejus institutionem. Primum igitur quidam hseretici negarunt, ad conficiendum hoc sacramentum requiri determinata verba, in quem errorem referri possunt Ophitae , qui non utebantur ullis verbis, sed incantationibus quibusdam, ut videre est apud August., hser. 17. Heeretici etiam hujus temporis, vel non utuntur ver- bis, vel, si quse recitant, id quidem faciunt propter instructionem, non vero propter con- secrationem , qui non solum de hoc , sed etiam de reliquis sacramentis ita sentiunt. Legatur Ruard., artic. 14; Hosius, lib. 1 con- tra Brentium , et in confession., cap. 39; Clictovaeus, lib. 2 Antiluther., cap. 19; Claud., repetit. 7, cap. 5. Secundo alii hee- retici , Chrisii verbis prsetermissis, alias for- mas consecrandi confinxerunt. Pauperes de Lugduno, septies recitata oratione dominica, et quibusdam aliis orationibus , panem et vinum benedicebant , ut testes sunt Guido Carmelita, de hser., cap. 9; etPrateolus, ver- bo Pauperes de Lugduno, num. 12. Quan- quam Castro, verb. Euchar., heer. 3, et Claud., repet. 7, cap. 5, eos liberent ab hac nota,
DISPUTAT. LVIII, SECT. III.
quia nec iEneas Sylvius, in hist. Bohemor., cap. 25; nec D. Antonin., 4 p. Hist., lit. 11, cap. 7; nec Directorium Inquisitorum, 2 part., quaest. 14, qui accurate referunt horum ho- minum errores, hujus mentionem fecerunt. Refert item Claudius , Anabaptistas solitos esse consecrare his verbis : Accipe, ede, me- mento Domini; Hosius vero , lib. 1 contra Brentium, et idem Claud. referunt, quosdam novatores mutasse verba consecrationis in hcec : Hic est panis meus. Alios vero praeter- missis essentialibus verbis solum dicere : Accipite, comedite, hoc facite in meam com- memorationem. Alios legere caput sextum Joannis. Alios, 1 ad Corinth., cap. 11. Alios hoc relinquere ministrorum arbitrio , prout magis ad asdificationem fidelium expedire censuerint. Quibus non parum favet Erasmus, qui, 1 ad Corinth., exoptat, ut insacra Scrip- tura nobis esset expressum , quibus verbis Christus consecravit, quibusque nos conse- crare oporteat. Antiquorum vero hseretico- rum deliramenta videri possunt in Irenseo, libro 1 contra hsereses, c. 9; Epiph., hseres. 34. 2. Alii errores circa efficaciam verborum. — Tertia sententia esse potest, illa verba , quibus Christus consecravit, esse necessaria, non tamen sufficere, nisi qusedam alia addan- tur. Quod variis modis affirmari potest : primo, de quibusdam verbis Evangelistarum, quee a Christo dicta non sunt; et ab Ecclesia in sacrificio referuntur : Qui pridie quampa- teretur, etc. Secundo de quibusdam verbis, quee ab ipso Christo dicta sunt, etsi illis non consecraverit; ut sunt illa : Accipite et come- dite, vel, bibite, et illa : -Hoc facite in meam commemorationem. Et de hoc duplici capite sequentibus disputationibus dicendum est. Tertio intelligitur hrec sententia de quibus- dam precationibus, quse post illa verba ad- duntur ab Ecclesia. Ita sentiunt quidam Grseci, Nicol. Cabasilas, in expositione litur- gise, c. 29 et 30; Marcus , Episcopus Ephes., lib. de Verbis consecr.; Hieremias,Patriarcha Constantin., in censura Lutheranse doclrinee, cap. 10. Hi dicunt, non confici hoc sacramen- tum statim ac verba Christi proferuntur, sed post quasdam orationes Ecclesise. Fundantur, quia in Liturgia Jacobi post preedicta verba precatur Deum sacerdos, ut mittat Spiritum Sanctum super dona sancta proposita, ut su- perveniens sancta et gloriosa sua prsesentia sanctificet, et efficiat hunc panem corpus sanc- tum Christi, et calicem hunc pretiosum san- guinem Christi, et postea gratias agit Deo,
quod haec dona perficere, sanctificare, et in odorem suavitatis acceptare dignatus est. Ergo haec oratio supponit, ante hanc Spiritus Sancti invocationem , consecralionem non esse factam, etiam si verba Christi recitata sint. Idem argumentum sumi potest ex Cle- ment., lib. 8 Consl., cap. 12, alias 17. Et preesertim videtur hoc confirmari ex Basilio; nam post illa verba : Hoc est corpus meum, vocat panem et vinum, antitypa corporis et sanguinisChristi. DixitautemDamasc, lib. 4, cap. 14; et Epiphan., in 7 Synod., act. 8, tom. 3, haec dicta esse antitypa a Basilio, ante consecrationem, non post. Tandem hinc ortum videtur, quod anliqui Patres dicunt, consecrationem perfici invocatione Spiritus Sancti, precatione, vel oratione. Unde nunc etiam orat Ecclesia in canone Missae, ut hoc sacramento fiat corpus et sanguis Christi; et in abjuratione Berengarii sub Gregorio Vll heec verba leguntur : Ego Berengarius corde credo, et ore profiteor panem et vinum, qux ponuntur in altari per mysterium sacrse ora- tionis, et verba Redemptoris, substantialiter converti. Sic etiam Cyril. Hieros., Catech. 3, ad hoc alludere visus est, cum dixit, post Spiritus Sancti invocationem panem illum non esse panem communem. Et Ambr., 4 de Fide ad Grat., c. 5, per sacree orationis myste- riumdicittransfiguraripanemincorpus. Just., Apol. 2, in fine : Mystica (inquit) prece. Iren., libr. 4, cap. 32 : Invocatione Dei. Hier., epist. 85, ad Evagrium : Ad quorum preces Christi corpus conficitur. Similia habet August., lib. 3 de Trinit., cap. i, et epist. 59, ad 5 quaest. Difficilia sunt verba ProcliEpiscopi, Conslant., opusc. de traditione Missse : Per has preces Spiritus Sancti adventum expectabant , ut ejus divina prsesentia propositum in sacrificio panem, et vinum aqua permistum, ipsum illud corpus et sanguinem Salvatoris nostri Jesu Christi efficiat. Nec dissimilia sunt verba Sa- monae, ; azensis Episcopi, in disceptatione de corpore et sanguine Christi : Sacerdos panem super mensam sanctam deponit, et compre- cando invocatione sancta, Spiritus Sanctus descendit, panem in coryus Domini commutat. Cumque sibi objecisset, quod Christus non indiguit precatione , respondet , Christum , utpote Deum, statim ac dixit : Hoc est corpus meum, convertisse panem in suum corpus , sacerdotes autem, qui tantum ministri sunt ejus, indigere precatione.
- Eucharistia solis verbis sacerdotis con- ficitur, et non alias. — Dicendum vero est
318 QILEST
primo, hoc sacramentum solis verbis a sa- cerdote prolatis confici, ita ut verba in omni proprietate et rigore sumpta sint ad hunc effectum necessaria. Est certa conclusio ex definitione Goncilii Florent., ubi dicit, verba esse formam, qua conficitur hoc sacramen- turn ; utitur autem proprie nomine verbo- rum, sicut in baplismo, confirmatione, etaliis similibus sacramentis , et ita universa Eccle- sia intelligit; et est antiqua traditio SS. Pa- trum. Unde Iren., lib. 5, c. 2 : Quando mistus calix, et fractus panis percipit verbum Dei, fit Eucharistia corporis et sanguinis Christi. Et Greg. Nys., in ser. Catech., cap. 37, dicit, panem in corpus mutari per verbum Dei. Hier., epist. 1 , ad Heliod : Sacerdotes (inquit) proprio ore corpus Domini conficiunt, qua?, verba habentur etiam in epist. I Pontiani P.; et apud Damas., epist. 3 ad Steph., c. 9; et Felicem II, epist. 1 , in principio. Ratio a priori sumenda est ex Christi institutione, quse ex illius facto, quo verbis consecravit, et verbis quae adjunxit : Hoc facite, et Ecclesise decla- ratione satis constat. Congruentia vero sumi potest, primo ex generali ratione sacramen- torum novse legis, quae habere oportuit ex- pressam significationem; verba autem ex- pressius significant, quam res. Secundo, quia verba sunt aptum instrumentum sensibile, ut, sicut ipse dixit, et factum est, ita minister in persona ejus loquendo operetur, sicut Am- brosius dixit.
- Consecrationis verba certa sunt et prse- scripta. — Dico secundo : verba, quibus hoc sacramentum conficitur, sunt certa, et prse- scripta. Est de fide ex eodem Concil. Florent. Indicatur etiam in Trident., sess. 13. Proba- tur ex doctrina sacramentorum in genere; requiruntur enim in omnibus sacramentis formse certse et determinatse , non tantum propter instructionem, sed etiam propter con- secrationem et institutionem sacramenti. Optimum est testimonium August., 2 contra Faust. : Panis noster et calix non quilibet, sed certa consecratione mysticus fit nobis; proinde quod non ita fit, quamvis sit panis et calix, non sacramentum est religionis, secl alimentum refectionis, nisi quod benedicimus et gratias agimus Domino in omni munere suo. Orig., Matth. 15 : Non materia panis, sed super illum dictus sermo est, qui prodest. Et hoc sensu ssepe inquiunt Patres, hoc sa- cramentum confici verbis coelestibus, verbis Dei, verbis Christi, quorum statim testimonia referam. Rationes sunt esedem, quse prsece-
LXXVIII, ART. I.
dentis conclusionis. Prima, quia Christus ita fecit, faciendumque prsecepit et instituit. Se- cunda, quia oportuit, verba sacramentorum esse certa et prsescripta, tum propter cer- tiorem, et expressiorem significationem; tum propter majorem effectus certitudinem. Quse ratio in hoc sacramento maxime locum habet, nam, cum prsesentia Christi per verba fiat, ut de illa certi esse possimus, oportuit, verba esse definita, ac certa, ut illis prolatis certum esse -possit , Christi corpus adesse. Intelli- genda est autem hsec conclusio de certis ver- bis, non quoad materialem sonum, sed quoad sensum et significationem , juxta doctrinam de sacramentis in genere ; quse in sequentibus magis explicabitur, magisque ad prsesentem formam accommodabitur. Hinc constat deli- rium esse hsereticorum , hoc sacramentum confici legendo epistolam aliquam, aut par- tem Evangelii. Tum quia antiquior est ritus consecrationis, quam, vel Epistolse Pauli, vel Joannis Evangelium. Tum quia ssepe hsec non leguntur, vel certe a diacono, vel subdia- cono ; demum , quia in Evangelio Joannis nec habetur institutio hujus sacramenti , nec forma , sed promissio duntaxat ; in Epistola autem ad Corint. narratur institutio hujus sa- cramenti, quse ex tali narratione non pendet; sed eadem esset, quamvis Paulus illam Episto- lam nunquam scripsisset.
- Verba consecrationis eadem sunt, quibus Christus confecit. — Dico tertio : verba suffi- cientia , et necessaria ad hoc sacramentum conficiendum, sunt illa, quibus Christus illud confecit. Est de fide ex eisdem Conciliis, Flo- rent. dicente : Forma hujus sacramenti sunt verba Salvatoris, quibus hoc confecit, vel (ut alia exemplaria habent) confecit sacramen- tum. Trident., sess. 13, cap. 3; et colligitur ex cap. Cum Marthse, de Celebr. Missarum , ubi dicitur, Christum conficiendo hoc sacra- mentum expressisse formam, qua hoc sacra- mentum conficitur. Unde , in c. Utrum sub figura, de Consecr. dist. 2 : Credendum est (inquit Augustinus, vel Paschasius) quod ver- bis Christi sacramenta conficiantur ; cujus enim potentia creantur prius, ejus utique verbo ad melius procreantur . Reliqua omnia, quse sacerdos dicit, aut cleri chorus cantat, nihil aliud quam laudes, et gratiarum actio- nes sunt, aut certe obsecrationes, et fidelium petitiones ; unde sacerdos dicit prius, Evange- listarum verba assumens : Qui pridie, quam paterelur, etc; porro deinceps suntverba, Dei potestate, et omni efficientia plena : Accipite
DISPUTAT. LVIII
et manducate, Hoc est corpus meum; in hoc ergo corpus illud creatur. Sic eliam August., serm. 28 de Verbis Domini : Ante verba Christi panis dicitur ; ubi Christi verba de- prompta fuerint, jam non panis, sed corpus appellatur. Clarius Amb., 4 deSacr., cap. i : Quomodo potest quod panis est, corpus esse Christi? Consecratione. Consecratio igitur cujus verbis est et cujus sermonibus ? Domini Jesu. Nam reliqua qux dicuntur, laus Deo defertur, etc. Ubi venitur, ut conficiatur ve- nerabile sacramentum, jam non suis sermoni- bus sacerdos, sed utitur sermonibus Christi. Christi ergo sermo hoc conficit sacramentum. Idem repetit cap. 5, et lib. de Iis qui ini- tiantur, c. 9, et lib. de Bened. Patriar., c. 7; Chrys., hom. 2 in 2 ad Tim., in fine, inquit : Sicut verba, qws locutus est Christus, eadem sunt, quse sacerdotes nunc quoque pronun- ciant, ita et oblatio eadem est. Et homil. de Procl. Judee : Hoc est, inquit, corpus meum, hoc verbo proposita consecrantur . Et Cypr., serm. de Ccena Domini : Ex quo a Domino dictum est : Hoc facite in meam commemora- tionem, hsec est caro mea, et hic est sanguis meus, quotiescumque his verbis, et hac fide actum est, panis ipse substantialis, et calix benedictione solemni sacratus, ad totius homi- nis vitam salutemque profecit. Sic etiam Hesych., lib. 6 in Lev., cap. 22, per virtutem Christi, et verborum a Deo prolalorum dicit, sacrificari ea, quae in altari proferuntur. Si- milia sumi possunt ex Just., Apol. 2; et Cyr. Hier., Catech. 4, et aliis supra citatis. Ratio est eadem, quee prsecedentium conclusionum. Prima, quia Christus, postquam suis verbis confecit, dixit : Hoc facite. Respondent haere- tici, non dixisse, Hoc dicite ;sed : Hoc facite, id est, consecrate. Sed contra , quia ipsum loqui est quoddam operari ; ergo etiam illud potest comprehendi sub illo verbo : Hoc fa- cite. Deinde licet verum sit, illis verbis prse- cepisse, ut consecrarent, tamen etiam preece- pit modum, quia alias non posset illis constare quomodo consecraturi essent; non prsecepit autem alium modum, nisi quem ipse exer- cuit. Unde egregie Damasc, lib. 4, cap. 14 : Dixit Deus, Hoc est corpus meum, et, hic est sanguis meus, et, hoc facite in meam comme- morationem ; atque omnipotenti ejus prxcepto, donecipseveniat, hoc efficitur (his enim verbis usus est, donec veniat), ac pluvia huic novse segeti per consecrationem existit Sancti Spi- ritus vi inundans. Denique cum prsecepit ritum baptizandi, non dixit : Dicite, Ego te
SECT. III. 319
baplizo in nomine Patris, sed solum : Bapti- zantes eos in nomine Patris, etc; ergo, sicut ex materia subjecta, et apostolica traditione intellexit Ecclesia , illis verbis preescriptam fuisse formam et ritum baptizandi, ita majori ratione in praesente, ex facto Christi, et sub- junctis ejus verbis, Hoc facite, intelligimus, prsescriptum esse ritum consecrandi. Et con- firmatur, quia alioqui incertum reliquisset Christus, quomodo facienda esset consecra- tio. Unde inutile esse preeceptum consecrandi, si modum non docuisset; ergo necessario di- cendum est, utrumque verbis illis intendisse. Secundo est congruentia, quia sacerdos con- ficit in persona Christi, ut dicit Concilium Florent., et explicabimus sectione sequenti ; ergo nulla verba aptiora sunt ad conficien- dum , quam illa, quibus Christus confecit. Preeterea quia, cum hoc sacramentum sit admirabilius, et maxime declarans Christi omnipotentiam, maxime etiam decuit, ut ver- bis ejusdem Christi conficeretur; et ideo de nullo sacramento legimus, quod illud simul instituerit etfecerit, seu quocl conficiendo illud instituerit, nisi de hoc Unde neque alia verba instituit, nisi illa, per quee confecit. Quod si, cum baptizatus est, ut Patres dicunt, vim re- generativam contulit aquis , multo magis , cum consecravit, verbis , quse tunc protulit,
largitus est consecrandi vim.
Prima illatio ex dictis. — Ex his sequi- tur primo, ad consecrandum non esse ne- cessarium totum canonem Missse, loquendo de necessitate sacramenti ; nam de Eccle- siastico prseceplo postea dicemus. Patet, quia nec Christus totum canonem dixit, cum con- secravit; nec in Ecclesia semper fuit in usu totus canon, neque eodem modo. Nam licet ab initio nascentis Ecclesiae aliquid ejus in- choatum fuerit, tamen non semper integre ac perfecte fuit prsescriptus, sed temporis suc- cessu auctus est, partimque mutatus, ut con- stat ex antiquisliturgiis, et exDionysio, cap. 3 Eccl. Hier.; et Justin., Apolog. 2; et Clem., lib. 8 Constit., cap. 12 et 17. Quinimo addit Greg., lib. 7 Registri, epist. 63, tempore Apostolorum, solam orationem Dominicam adjungi solitam verbis consecrationis. De qua re videri potest Gabr., lect. 5 in canon., et Guil. Durand., lib. 4 Ration., cap. 34.
Secunda. — Secundo sequitur, non omnia verba et orationes, quee in Missa pro- feruntur, ante verba, quibus Christus conse- cravit, esse simpliciter necessaria ad confi- ciendum hoc sacramentum, sive sint verba
320 QILEST. LXXVIII, ART. I
Ecclesiee, utilla : Communicantes, etmemoriam venerantes , etc, sive Evangelistarum, ut illa : Simili modo, postquam coenatum est, etc. Patet iisdem rationibus, quia verba Ecclesiee nec semper adhibita sunt, nec Ecclesia potest instituere aliquid necessarium. Unde Dionys.,
Clem., Ambr. , et alii Patres supra citati aperte docent, orationes omnes, quee ante- cedunt verba Christi, esse, ut ita dicam, ceeremoniales , et preevias , non vero sim- pliciter necessarias. Et ex eisdem Patribus et rationibus constat altera pars de verbis Evangelistarum et Pauli, quia Christus ad consecrandum non dixit illa, sed fecit id, quod per ea refertur; ostensum est autem, sola verba Ghristi esse sufficientia ad con- secrandum. Et confirmatur, nam antequam Evangelistee , et Paulus scriberent similia verba, fiebat in Ecclesia consecratio, et ta- men non recitabantur ea verba. Tandem , quod significatur per illa verba , non est essentiale nec necessarium ad conficiendum hoc sacramentum; non enim est necesse, ut sacerdos accipiat panem in manus; neque ut preemittat aliam benedictionem, nec gratia- rum actionem; ergo nec verba ipsa erunt simpliciter necessaria. Conlra hanc partem referri solet opinio Scoti, quam tractabimus disputatione sequente, in princ.
- Tertia. — Tertio sequitur, nec verba, nec orationes, quee adjunguntur post verba Christi, esse necessaria simpliciter ad conse- crandum. Hoc est jam omnino certum de fide, et primum constat ex principio posito, quod hoc sacramentum conficitur verbis Christi, ut Concil. Florent. dixit, et Sancti supra citati; ergo tantum verba Salvatoris sunt necessaria. Confirmatur primo, quia statim ac Christus dixit. hoc esse suum corpus vel sanguinem, coepit esse verum, quod dixit, et consecratio perfecta fuit , ut docuit Trident., sess. 4 3, cap. 4 ; et statim subjunxit : Hoc facite in meam commemorationem, quee verba sine du- bio non sunt necessaria ad consecrationem, cum supponant factam; ergo multo minus queelibet alia necessaria erunt. Patet conse- quentia, quia implendo verbum illud Christi : Hoc facite, sufficienter fit consecratio. Sed fortasse pro Greecis aliquis dicet, Christum anle illa verba pauem benedixisse, quam be- nedictionem probabile est, ut supra vidimus, fuisse orationem sive deprecationem aliquam preeviam, qua tanti mysterii sanctificationem a Patre postulavit; sic igitur dicet, ex facto Christi colligi aliquam orationem vel depre-
cationem esse necessariam, quamvis fortasse necessarium non sit, ut fiat his verbis, aut illis ; nam idem est substantialis sensus, ut in variis liturgiis videre licet. Unde etiam Catherin., op. deVerbis consecr.,circa finem, existimat, de- precationem esse necessariam, quamvisinter- dum anteponi possit, interdum postponi aliis verbis Christi. Et consequenter sentit, quando deprecatio anteponitur, ut nunc fit inEccIesia Latina, statim post verba Christi, incipere ipsum esse in sacramento ; si vero postpona- tur, non incipere donec fiat deprecatio, in quo gravissime errat, ut dicam statim.
- Ceeterum heec Greecorum fuga facile re- fellitur, tum quia valde incertum est, fuerit- ne Christi benedictio oratio preevia, a conse- cratione distincta, et qualis fuerit; verba au- tem ad consecrationem necessaria certa esse oportet; tum etiam quia esto, admittamus illam orationem , nullo fundamento dicitur necessariam esse, cum adhiberi potuerit so- lum propter exemplum, ut miraculi magni- tudinem commendaret, ut Joan. \ \ , et alias seepe facere solebat. Preesertim , quia non omnia, quae tunc fecit Christus, de necessi- tate consecrationis sunt; alias omnino neces- sarium erat sumere panem in manus, levare oculos, gratias agere, et similia ; ergo ex traditione Ecclesiee, et prsecisa verborum significatione ac veritate est discernendum, quid sit simpliciter necessarium ; Ecclesia autem nunquam judicavit, aliam deprecatio- nem esse necessariam, cum nec semper illam adhibuerit, nec semper eodem modo illa usa fuerit. neque eodem tempore. Unde secundo confirmatur, quia, sicut in facto Christi, ita etiam nunc in consecratione , quee fit per ministros Christi, statim post illa verba : Hoc est corpus meum, nullo superaddito, est Cbristus preesens sub speciebus panis; ergo alia verba necessaria non sunt. Antecedens de fide est, et satis constat ex usu Ecclesiee, nam statim, illis verbis finitis, Christi corpus adorandum populo proponitur. Respondet Catherinus, in Ecclesia Latina ita fieri, quia jam preecesserat deprecatio, quod temere et sine fundamento dictum est, tum quia Eccle- sia et Patres non tribuunt efficaciam depre- cationi prsecedenti, sed verbis Christi; tum etiam quia nullus Catholicorum censet, ali- quam orationem ex his, quee preecedunt in canone Missee ante verba Christi, esse ita necessariam, ut si fortasse, vel oblivione, vel malitia mutetur, consecratio non teneat, quia non esL defectus essentialis, sed ceeremonialis
DISPUTAT. LVIII
duntaxat. Praeterea, quia etiam in Ecclesia Graaca creditum est, adesse Christum post ipsius verba, etiam si deprecatio postea sub- jiceretur; quod recte probat Bessarion, lib. de Verbis consecrationis, quia etiam ex usu anli- quorum Graecorum, statim ac verba Christi super oblata proferebantur, populo adoranda proponebantur, quocl ex antiquis liturgiis colligere licet, praesertim Basilii, et Chrysost., in quibus statim post illa verba : Hoc est cor- pus meum, ostenditur populo corpus Christi, et populus responclet Amen, quasi huic veri- tati consentiens; nam, ut recte dicit Leo P., serm. 6 de Jejunio septimi mensis : Frustra ab illis respondetur, Amen, qui non credunt adesse vere corpus et sanguinem Domini. Unde in Missa iEthiopum, post verba consecratio- nis dicit populus : Amen, amen, amen, credi- mus et confidimus, te laudamus Deus noster, hoc vere corpus tuum est; et similia repetunt post verba calicis. Denique Grseci inFlorent., sess. 25, hanc veritatem confessi sunt; nam ex eorum antiquis Patribus, Chrysost. , Da- masc. et Cyrill., evidenter colligitur. Ultimo confirmatur hsec veritas, quia in omni sacra- mento verba formse sufficiunt ad effectum ipsius formse, neque indigent alia precatione adjuncta , ut constat ex doctrina de sacra- mentis in genere, et de baptismo specialiter docuit Augustin., lib. 6 cle Baptism., cap. 25, et est eadem ratio de reliquis ; nam, licet in extrema unctione requiralur oratio depreca- tiva, tamen illa non est adjuncta formee, sed est ipsa forma, sic a Christo instituta propter specialem rationem illius sacramenti; depre- catio autem ab Ecclesia acljuncta nunquam requiritur ad efficaciam formae; ergo multo minus requiritur in hoc sacramento. Proba- tur consequentia, non solum a paritate ratio- nis, sed etiam ex majori nobilitate hujus sacramenti; et quia in eo speciali modo ope- ratur minister in persona Christi, et utitur verbis ejus, reprsesentans illum. Item, quia alias valde ambigua, et indeterminata esset heec forma, et efficacia ejus. Unde enim con- staret, quando esset facta oratio vel depre- catio necessaria? Denique veritas illorum verborum valde esset incerta ; neque ex illa satis posset convinci infallibilis Christi pree- sentia , quia saepe non fieret , si non esset facta sufficiens cleprecatio ; et tunc esset falsa forma. Vel, si dicatur esse quasi sus- pensa , donec fiat precatio, eadem ratione poterit dicere alius haereticus , esse suspen- sam usque ad usum, vel ad aliud tempus pro
XXI.
, SECT. III. 321
uniuscujusque placito. Unde (ut hoc obiter dicamus) propter hanc rationem inter alias non oportet, formam hujus sacramenti esse deprecativam ; quia cum talis forma non significet, ita esse, vel futurum esse, quod postulatur, ex modo suo non indicat infalli- bilem effectum, quamvis aliunde possit esse infallibilis ex pacto divino. Oportuit autem, formam hujus sacramenli , ita significare Christi prsesentiam, ut ex veritate ejus in- fallibilis esset talis praesentia.
- Ad fundamentum tertise opinionis so- lutiones varix. — Prima. — Ad fundamen- tum tertiae sententiae (reliquse enim nullum habent) sunt qui existiment, ut refert supra Bessarion, orationes positas esse olim ante verba consecrationis , nunc autem ordinem liturgiarum inversum esse. Quae responsio inventa est ad vitandam argumenti vim ; sed nulla conjectura nititur; quin potius Graeci in Concil. Florentino concesserunt, se illum ri- tum servare, quem a Patribus acceperant; et Germ. Constantinop.. cosetaneus Damasceno, in Theoria rerum Eccles., illas preces ponit post consecrationem. Denique apud Clemen- tem eodem orcline collocantur. Quapropter variee adhibenlur a Bessarione et ab aliis responsiones. Prima, ut illa deprecatio non tam intelligatur in sensu deprecatorio, quam gratulatorio, quemadmodum cum oramus, ut Deus ab Angelis laudetur, et ut sit infinite beatus ac gloriosus. Cui responsioni acldi po- test, voluisse Patres hac oratione explicare simul, et Spiritum Sanctum esse auctorem hujus doni , et affectum suum , quo vehe- menter exoptant illud; et ideo per modum deprecationis illam orationem protulisse.
1 1 . Secunda. — Secundo additur, eos non petere, ut denuo conficiatur sacramentum, sed ut permaneat, et conservetur Christus in illo; non quia necessaria existimetur oratio, vel quia dubitetur, an illa preesentia Christi sub speciebus duratura sit, sed solum ad explicandum affectum, quasi per exaggera- tionem quamdam; sicut etiam nunc ante con- secrationem petit Ecclesia , ut fiat corpus Christi, et ut illa oblatio benedicta, adscripta, et rata habeatur; non quia formiclet de effectu verborum, neque quia existimet, illam ora- tionem esse necessariam , sed ut fateatur, auctorem illius operis esse SpiritumSanctum, simulque affectum suum explicet; ad hunc ergo modum potest explicari oratio post con- secrationem facta. Sicut Marci 15, mulieri, cui sanilatem contulerat, dixit Christus : Vade
QUEST. LXXVIII, ART. I.
in pace et esto sana aplaga tua, ubi non con- cedit novum beneficium, sed ostendit bene- placitum suum, ut sanitate sibi concessa fruatur; ita ergo potuilEcclesia, illa oratione, divinum hoc beneplacitum postulare. Quee responsio placuit Gentiano Herveto in praefa- tione ad libr. Nicolai Cabasilse.
Tertia. — Tertio, intelligendo oratio- nem illam deprecatorie et per illam postulari consecrationem, clicunt aliqui, quamvis pos- terius tempore fiat, tamen referri ad ipsum- met tempus consecrationis ; nam, licet hsec successive fiant, quia non potest homo simul omnia explicare, tamen ita geruntur, ut ad idem instans consecrationis referantur; quo- modo Gabr., lect. 54 in can., exponit illam orationem canonis Missee : Fiat commistio et consecratio; sed illa oratio alium habet sen- sum, ut statim dicemus, et, ut verum fatear, heec tertia expositio captu est difficilis.
Quarta. — Quarto ergo, et prsecipue
exponitur illa deprecatio, ut per illam non
postuletur consecratio corporis Christi veri,
sed mystici; id est, non petitur, ut fiat sacra-
mentum, sed ut ita fiat, ut illis proficiat, qui
ad illud adorandum, vel suscipiendum acce-
dunt. Et hanc responsionem dederunt Patres
Graaci in Concil. Florent., et patet ex ipsis
verbis; apud Clem. enim dicitur : Utostendat
panem hunc corpus Christi ; non dicit, ut
faciat, sed, ut ostendat, scilicetin effectu; et
ideo concluclit : Ut qui eum participaverint,
in pietate firmentur. Sic etiam Basilius orat
venire Spiritum Sanctum super nos et super
proposita munera, et benedicere ea et sancti-
ficare, et ostendere corpus Christi, nos autem
de uno pane et calice participantes coadunet
invicem, etc; Chryst., sic inquit : Fac panem
istum pretiosum corpus Filii tui, et quod est
in calice isto, pretiosum sanguinem, ut fiat
communicantibus in emundationem animx.
Hic est ergo scopus illarum omnium oratio-
num. Unde Jacobus sic inquit : Nepropterme,
et peccata mea repudies populum tuum, beni-
gne Domine, miserere nostri Domine, etmitte
supernos et super hsec dona Spiritum Sanctum
tuum; et concludit : Ut sint nobis ex iis summ-
tibus in remissionem peccatorum. Et in eum-
dem sensum dicebatur antea in can. Missse illa
oratio : Fiat commistio et consecratio corporis
et sanguinis tui accipientibus nobis in vitam
seternam; quse ad tollendam ambiguitatem
mutata est in hunc modum : Hsec commistio,
et consecratio corporis et sanguinis Domini
fiat accipientibus nobis in vitam seternam.
- Ad Patres, qui dicunt, consecrationem perfici precatione , vel gratiarum actione , primum dicitur, saepe significari per has voces totum Missae officium, in quo fit cor- poris et sanguinis Domini consecratio ; solent enim seepe Sancti appellare sacramentum , vel effectionem sacramenti , a caeremoniis, quee in illo peraguntur; quando vero oportet distinguere Ecclesiasticas preces a verbis consecrationis , satis distincte et expresse id faciunt, ut vidimus. Deinde ipsamet conse- cratio in actu exercito (ut sic dicam) est quasdam invocatio Spiritus Sancti et depre- catio ; nam, quia ex promissione et institu- tione Christi, Spiritus Sanctus assistit his verbis ad perficiendum consecrationem, ideo minister hujus sacramenti profert illa verba, nixus in virtute Spirilus Sancti , et ideo implicite invocat illum, quod quia commune est omnibus formis sacramentorum, ideo hoc eodem modo 'de omnibus Sancti loquuntur. Quod autem consecratio sit etiam gratiarum actio, jam in superioribus dictum est, nam hoc est sacrificium laudis, et gratiarum actio- nis, quod ipsa consecratione perficitur, et offertur. Alii denique Patres intra doctrinam traditam exponendi sunt. Quod si interdum viclentur requirere preces Ecclesiee, expo- nendum est ex quadam congruitate et de- centia , tum, ut minister sacramenti fateatur indignitatem et infirmitatem suam; tum etiam ut populus ad devotionem excitetur; de loco autem Damasceni ibi citato, in superioribus dictum est, etiam post consecrationem vo- catam esse a Patribus antitypon ; quando autem Damasc. ibi citat Basil., fortasse non meminit hujus loci liturgise, vel in oratione, qua ipse utebatur, non erat verbum antity- pon. Nam quod ipse non dubitaverit, quin statim post verba Christi perficiatur conse- cratio, ex aliis ejus verbis manifeste ostensum est.
SECTIO IV.
Utrum forma hujus sacramenti proferatur a ministro, recitando, vel etiam significando.
1 . Prima sententia. — Prima sententia est, ministrum recitare quid Christus dixerit, atque adeo in verbis ministri non oportere aliam veritatem quserere, nisi solum, quod Christus talia verba protulerit. Ita Innocent., lib. 4 de hoc myst., cap. 47; Durand., in 4, dist. 8, qusest. 2, ad 1 ; Major ibi, ad 2; Gloss., in cap. Timor, de Consecr., dist. 2; Ocham,
DISPUTAT. LV
Quodlib. 2, qurest. 1; Cath., opusc. Quibus verbisChristus consecraverit; et PicusMirand. in Apolog., quaest. 10. Et hanc opinionem satis probabilem esse existimant Gabriel , lect. 48 in can.; Ledesm., qusest. 19, art. 5. Fundamentum est, quia sacerdos non potest significative vere dicere : IIoc est corpus meum, quia illud nullo modo est corpus sacerdotis. Dices, illud meum, referri ad Christum, in cujus persona sacerdos loquitur, sicut cum Angelus in persona Dei dicebat : Ego sum Deus. Sed contra, quia ex ipso raodo, quo sacerdos loquitur, ostendit se non agere per- sonam alterius, sed referre quae alter loculus est ; sic enim inquit : Qui pridie, quam pate- retur, accepit panem, fregit, deditque disci- pulis suis, dicens : Hoc est corpus meum; ergo aperte refert quod alter dixit. Et deinde, ut Durand. ponderavit, subjungit verbum de futuro : Qui pro vobis effundetur, vel, quod pro vobis tradetur, ut Grseci addunt, quee verba nunc formaliter prolata falsa essent, quia jam nunc non est effundenclus sanguis Christi; est ergo tota illa materialis tantum recitatio.
Secunda sententia. — Secunda sententia extreme contraria est, sacerdotem etiamsi priora verba canonis, usque ad illud verbum, dicens , tantum recitando proferat , tamen quando verba consecrationisprofert, jam nullo modo recitando, sed significando loqui. Ita Marsil., qusest. 6, art. 1, 2 p., dub. 6, infine; Gabriel, dicta lect. 48. Fundamentum est^ quia repugnat, eadem verba simul raateriali- ter et formaliter proferri, tum quia non potest idem homo simul in propria et in aliena per- sona eisdem verbis loqui; lum etiam quia illi duo modi proferendi requirunt cliversam, et cequivocam significationem in verbis; ut in prtesente , si sacerdos refert quid Christus dixerit, verba Christi designabunt illas nu- mero species panis, quse fuerunt in manibus Christi; si vero formaliter et significative loquitur, designabunt species, quse sunt in manibus ipsius sacerdotis. Repugnat ergo simul conjungi illos duos modos in eodem sermone.
Tertia sententia. — Tertia opinio est, sacerdotem materialiter et formaliter dicere verba consecrationis; indicat D. Thom. hic, art. 5; expressius tenet Bonavent., dist. 8, 2 p., art. 1, qua3St. 1; iEgidius, Theor. 42; clarius Soto, dist. 14, q. 1, art. 5, qui tamen videtur distinguere inter proferre materialiter et proferre recitative; ait enim sacerdotem
III, SECT. IV. 323
proferre hfec verba et significative et recita- tive, non tamen materialiter, et subdit, D. Thom. non reprobare dictum Innocentii, qua- tenus dicit accipi hrec verba recitalive, sed quatenus dicit accipi materialiter. Quse verba alicui videri poterunt involvere repugnan- tiam, sed non ita est, si termini intelligantur, quia Soto accipit illucl, materialiter , quasi privative , ita ut idem sit quod recitative, absque ulla prsesente significatione. Omissis autem verbis, ut rem exponamus, conside- randum est, aliud esse loqui de his verbis, prout nunc dicuntur a sacerdotibus in canone Missa3, et aliud prout necessarium est ea pro- ferri ad sacramentum conficiendum.
Verba quibus cons&cravit Christus Domi- nus recitat sacerdos. — Dico*ergo primo : nunc cle facto sacerdos ita profert verba con- secrationis, ut referat ac recitet quid Christus dixerit. Hsec est evidens ex ipso contextu canonis Missse : Benedixit, fregit, deditque discipulis suis, dicens : Accipite et comedite, hoc est corpus meum. Ubi in tribus primis verbis refert, quid Christus fecerit ; in verbo autem illo, dicens, refert, quid dixerit; unde illa duo verba : Accipite et comedite, recita- tive proferuntur; ergo idem est de immediate sequentibus : Hoc est corpus meum. Cur enim contra omnium conceptionem dicemus subito preeseindi, ac prsetermitti historiee recitatio- nem? Et confirmatur primo, ex illa particula enim; nam si illa non sumitur recitative, in- congrue, et absque ullo sensu adjungitur, quia prout hic et nunc profertur, nihil formaliter significare potest, cum reddat causam prsece- dentium verborum, quaesolum recitando fue- runt prolata. Confirmatur secundo, quia ut verus sit totus ille sermo sacerdotis, necesse est, ut Christus protulerit illa verba : Hoc est enim corpus meum, quia revera, et sacerdos hoc affirmare intendit, et qui audiunt, ita in- telligunt ; erge revera est recitatio.
Consecrationis verba non recitative tan- tum, sed significative simul a sacerdote pro- feruntur. — Dico secundo : verba consecra- tionis non tantum recitando, sed formaliter etiam significando proferuntur a sacerclote. Hanc conclusionem , preeter auctores supra citatos in secunda et tertia opinione, tenet Alexand. Alens., 4 part., q. 33, membr. 3, art. 2, § 1; Richard,, d. 8. art. 3, qusest. 1, ubi idem sentit Scotus, queest. 2; Paludan., Capreol., etalii; Ocham, Quodlib. 2, queest. ultim. Ratio D. Thomse est, quia, si verba non proferrentur formaliter, non applicarentur ad
QILEST. LXXVIII, ART. I.
materiam prsesentem, et ita non perficeretur sacramentum. Quam rationem impugnant Richard. et alii, quia potuisset Ghristus insti- tuere, ut verba solum materialiter prolata haberent vim sacramentalem, et ita possent applicari ad materiam per intentionem mi- nistri, supposita institutione. Tamen D. Tho- mas non loquitur de potentia Dei absoluta, sed supposita ordinaria lege gratiee; et hoc modo est ratio solida, quia sacramenta effi- ciunt quod significant; ergo, ut verba effi- ciant consecrationem prsesentis materise, oportet ut illam significent, vel e contrario, si illam non significant, nec etiam efficiunt, et hic est sensus rationis D. Thom. Et amplius explicatur, quia, si illa verba solum materia- liter proferrentur , ex veritate illorum non posset colligi, hoc, quod nunc est in manibus sacerdotis , esse verum corpus Ghristi, quia illa hoc non significant. Dices, colligi hoc ex veritate verborum Christi ; nam ipse forma- liter illa protulit. Gontra, quia ex illis solum colligitur, id quod fuit in manibus Ghristi, fuisse corpus ejus, quia verba Christi, forma- liter sumpta solum illud significabant. Dices, ex facto Ghristi colligi, idem fieri in manibus sacerdotis, quia ipse Christus dixit : Hoc facite in meam commemorationem ; sed certe, si sa- cerdos tantum recitat verba Christi, et veritas verborum, ut a sacerdote proferuntur, non requirit praesentiam realem, valde enervan- tur hujus fidei fundamenta, dum ad solam facti Christi similitudinem revocantur; nam posset aliquis dicere, similitudinem tantum esse in externa ceeremonia et recitatione ver- borum, non in efficacia et potentia ; multo ergo congruentius dicitur accipi verba forma- liter. Unde Concil. Trident. cum ex veritate verborum colligit prsesentiam, et cum dicit quaedam esse hic ex vi verborum, nonloquitur tantum de verbis, ut a Christo prolata sunt, sed etiam ut a sacerdote proferuntur. Sancti prseterea propter hanc causam dicunt, sacer- dotem loqui in persona Christi, ut virtute verborum conficiat. Sic Chrysostom., hom. 83 in Matth., et hom. 2 in 2 ad Tim., eumdem esse dicit, qui nunc consecrat, quippe per os sacerdotis eadem verba pronuntiat; sic eliam Ambros., 4 de Sacram., cap. 4 : Quando per- venit (inquit) sacerdos ad conficiendum sacra- mentum,jam non suis, sed utitur sermonibus Christi. Et confirmatur primo a posteriori, quia alias ex vi talis formee non esset neces- saria praesentia materise, quia si sacerdos non profert significative , ergo per pronomen Hoc,
non designat aliquid, sed solum refert quid Christus dixerit et designaverit. Gonfirmatur secundo, quia alias formaliter ac proprie non uteremur nunc ea forma, qua Christus usus est, sed solum in materiali sono verborum, quia Christus usus est illis verbis , ut sunt propositio significans verum vel falsum; nos vero materialiter tantum illa sumimus, ut ex- tremum cujusdam propositionis, in qua affir- mamus, Ghristum illa dixisse. Gonfirmatur tertio , quia in omnibus aliis sacramentis novae legis verba formaliter proferuntur; ergo majori ratione et altiori modo, id debuit ser- vari in hoc sacramento , quod excellentius est. Hoc vero ex sequente conclusione amplius constabit.
- De necessitate consecrationis est quod verba significative proferanlur, non vero quod recitentur. — Objectio. — Solutio. — Objectio altera. — Solutio. — Dico tertio : de necessi- tate consecrationis est, quod heec verba for- maliter proferantur, non vero quod reciten- tur, Christum ea protulisse. Heec posterior pars probari facile potest, quia, si sacerdos nulla alia proferat verba, nisi sola illa, quibus corpus conficitur, sufficient ad consecratio- nem; sed, si sola illa proferat, non referet, Christum illa dixisse, quia non conficit propo- sitionem, qua id affirmet; ergo recitatio illa, seu materialis prolatio, non est de necessitate sacramenti. Dicet aliquis fortasse : ex inten- tione ministri possunt tunc materialiter tan- tum proferri, ut, si non intendat aliquid affir- mare, sed solum proferre verba similia iis, quse Christus protulit. Respondetur et hanc intentionem vix esse possibilem, si minister revera intendit praesentem panem consecrare, et esto, sit possibilis, constat nulla ratione esse necessariam. Quod prseterea explicatur, probando simul formalem significationem esse necessariam, quia necesse est, ut sacerdos intendat conficere praesentem panem; ergo necesse est, ut hoc ipsum intendat, cum dicit : Hoc est, etc, quod est, formaliter verba illa proferre. Patet consequentia, quia non potest aliter hunc panem conficere et transmutare in corpus Christi, nisi hoc significando per verba, quaeprofert, quia in sacramentis novse legis non sunt separabilia illa duo, scilicet, proferre ad efficiendum et ad significandum; imo hoc secundum est quasi fundamentum alterius, et magis essentiale sacramento, ut sic. Dices: ergo quipriorem opinionem sequi- tur, cum intendat verba illa materialiter tan- tum proferre, non conficiet. Respondetur,
DISPUTAT. LVIII, SECT. IV.
aliud esse opinari, aliud intendere; licetergo quis opinelur, illa verba malerialiter pro- ferre, tamen re ipsa inlendit ea proferre , prout Christus instituit; unde, licet quis ex privato errore intenderet materialiter pro- ferre, tamen quia semper habet intentionem faciendi, prout Christus instituit, necessario habet implicitam intentionem proferendi ver- ba formaliter et significative ; nec prior inten- tio hanc posteriorem excludit, sed haec potius illam corrigit. Dices : quicl si expressa inten- tione excluderel formalem significationem verborum, ita ut omnino nolit aliquid verbis illis affirmare? Respondetur, dummodo sem- per retineat generalem intentionem, existi- mans, ob privatum errorem, unam non esse contrariam alteri, vere conficiet, quia semper submittet particularem intentionem, qucema- terialis est, alleri universali, quaa est veluti formalis et non procedens ab aliquo errore, sed ex absoluta voluntate conficiendi sacra- mentum , et ideo est omnino efficax ; male autem faceret minisler habendo illam inten- tionem, et abutendo sua privata opinione, praesertim , cum nihil, vel parum probabilis sit; quod si adeo esset temerarius, ut directe excluderet generalem intentionem , si suse privatse repugnaret, id est, si intenderet non proferre verba formaliler, etiamsi ex Christi inslitutione ita proferenda sint, tunc nihil conficeret, quia non habel debitam intentio- tionem, scilicet, formaliter loquendi et profe- rencli verba , quae aliqua ratione necessaria est; sed hic modus intentionis non potest mo- raliter accidere ; quin potius existimo, quid- quicl speculative opinentur ministri hujus sa- cramenti, practice tamen nullum esse, qui cum incipit proferre formam : Hoc est corpus meum, non intendat demonstrare id, quod habet in manibus, vel coram oculis; atque ita formaliter et significative loqui.
- Ad fundamenta primse opinionis respon- sio. — Ad fundamenta primse opinionis jam responsum est, illud pronomen meum non referre sacerdotem, sed Christum, in cujus persona minister loquitur. Ad primam vero confirmationem in contrarium respondetur, illam probare, sacerdotem etiam loqui recita- tive; non vero, non loqui significalive. Ad secundam Durandi, prima expositio est, verba hfec, quipro vobis effundetur, non significare effusionem cruentam, quae facta est in pas- sione, sed incruentam, quae fit in sacramento, ut sensus sit : Qui pro vobis effundetur , id est, ad bibendum dabitur separatim a cor-
pore ex vi verborum ; vel certe, ut referatur ad effectum, quia, cum sanguine Chrisli ablua- mur, quando illum suscipimus, merito pro nobis effundi dici potest; qua3 expositio indi- catur deConsecr., dist. 2, cap. Si quotiescum- que, ex Ambros.,lib. 4 cle Sacram., c. ull.;et eam videtur probare Cano, 12 deLocis, c. 12. Melius Jansen., c. 121 Concord., dicit, effundi in sacramento, non esse dari ad bibendum, seu in nobis infundi; hoc enim modo non effunclitur, sed de se supponit potius peccata remissa. Igitur effundi in sacramento, est, offerri et libari Deo in sacrificium. Cui expo- sitioni favet , quod in Graecis codicibus de praesente legitur, effunditur , et preesertim apud Lucam, non solum dicitur sanguis ef- fundi, sed calix, quod proprie indicat effusio- nem sacramentalem. Et ita etiam in praesenti legitur in VII Synodo, act. 6, tomo 3, in fine; legisse etiam ita viclentur Theoph., Euthym., et alii Graeci. Secunda expositio, quee com- munior, sine dubio, magisque litteralis est, Christum fuisse locutum de cruenta effusione, quae, quia jam proxime instabat, de prae- sente etiam significari potuit, quanquam recte Vulgatus interpres ad exprimendum sensum magis litteralem, de futuro verterit; et ita legunt et exponunt, non modo Latini Patres, sed etiam Grseci, Basil., Damasc, Chrysost., superius citati, et Scholastici, praBsertim D. Thom., art. 3 sequent. Hac ergo exposi- tione supposita, ad Durandi argumentum res- ponderi potest, primo, sicut loquitur sacerdos in persona Christi, ita sua intenlione fieri prae- sentem illi tempori, in quo Christus illa verba protulit; atqueita illa verba de futuro referri ad tempus, pro quo dicta fuerunt, sicut nunc interdum orat Ecclesia : Veni Domine, et noli tardare. Sed hoc non placet, quia est sensus valde metaphoricus, et solum est verus per quamdam repraesentationem, et multum po- test derogare verilati hujus sacramenti; nam similiter posset quis dicere illa verba : Hoc est corpus meum, non referri ad prsesens tempus, sed ad illud, pro quo Christus illa protulit. Verius ergo dicitur, illa verba de futuro non esse de essentia formae, et ideo non proferri formaliter, sed materialiter tantum, sicut enim verba quae proxime prsecedunt, Accipite et comedite, quia non sunt de essentia, profe- runtur tantummaterialiter, etimmediate post illa sacerdos induit personam Christi, et jam non tantum recitative, sed formaliter loqui- tur, ita finitis essentialibus verbis formae de- ponit personam Christi, quia jam explevit
QUiEST. LXXVIH, ART. I.
nmnus, quod sub ea ratione exercebat, et ma- terialiter tantum sensum, recitationemque prosequitur. Neque est inconveniens, in eodem contextu orationis, qusedam verba intermeclia significative proferri, cum anlecedentia et subsequentia solum proferantur materialiter, quia tota illa oratio continua unum integrum sensum reddit, quia omnia verba recitative proferunlur; quasdam tamen ex illis sumi possunt ultra hunc sensum significative , propler mysterium, quod operantur, et hoc nullam parit confusionem , vel aequivocatio- nem, quia ratio ipsius mysterii et intentio sacerdotis exterioribus signis indicata utrum- que sensum facile admittit.
- Unde ad fundamentum secundee opinio- nis negatur, esse impossibile idem verbum proferri recitative et significative , quando utrumque potest cadere sub intentionem lo- quentis, et accommodari verbis; ut, si quis dicat : Christus docuit orare, dicens : Pater noster, elc. , potest simul recitare factum Christi et orare; et ita secundum diversos respectus potest loqui in persona aliena, et in propria; in propria, quatenus verba alterius refert; in aliena, quatenus personam alterius induit et reprsesentat; ut, si regium consilium hoc modo sententiam proferat his vel similibus verbis : Nobis injunctum est ut sententiam feramus, dicentes : Ego rex in hac causa dico, etc. Aliud exemplum est, si quis ita loquatur: Aristoteles dixit, quocl ego etiam dico, Mundus fuit ab seterno, ille simul recitative proferret illa verba : Mundus fuit ab asterno, et signifi- cative, nam sic loquendo haereticus esset. Hoc ergo non est impossibile, et ita in proposito fit ex intentione sacerdotis, qui intendit, et verba Christi referre, et circa materiam sibi proesentem significare et facere effectum simi- lem illi, quem Christus effecit et significavit. Dices, ilium duplicem sensum recte conjungi, quando in utroque verba habent eamdem omnino significationem, ut servatur in omni- bus allatis exemplis ; hic vero habet specialem difficultatem , propter pronomen illud Hoc, quod aliud demonstrat in ore Christi, aliud in ore sacerdotis. Respondetur, satis esse, verba esse eadem et ejusdem formalis significatio- nis, et demonstrare idem proportionaliter, scilicet, corpus Christi , ut contentum sub speciebus prsesentibus respective. Unde non repugnat, sacerdotem, simul et eodem verbo, referre, Christum dixisse Hoc, quod sibi erat praesens, esse corpus suum, et simul affir- mare, hoc, quod sibi est praesens, esse corpus
Christi; prsesertim, quia illa verba : Hoc est corpus meum, considerari possunt, vel conti- nuata cum prsecedentibus, vel preecise et ab- solute, ac si sola dicerenlur, et priori modo tenent materialiter, posteriori vero formaliter.
SECTIO V.
Quomodo sint vera verba fornuB, siquidein rion supponunt consecrationein factam.
\ . Prima sententia. — Hanc qusestionem attigit D. Thomas, art. 5, sed quia communis est utrique formee, et ad earum intelligentiam necessaria, necesse est illam hoc loco expe- dire. Ralio igitur difficultatis est, quia ver- bum, est, indicativi modi, conjungit extrema pro tempore, in quo profertur; ergo si in illo instanli non est facta consecratio, non erit vera illa propositio; ergo, ut sit vera, oportet ut, cum incipit proferri, supponatur consecratio facta. Major patet, quia copula de prassente non indicat tempus praeteritum, vel futurum, sed illud pro quo profertur. Unde non videtur satisfacere communis responsio, scilicet, ad veritatem illius propositionis satis esse, quod in primo non esse verborum ita sit, sicut per illam significatur, quia illud instans non est prsesens, sed futurum, respectu talis locutio- nis. Et patet exemplo, nam, si quis diceret : Hoc est albwn, de re, qua3 erat alba, quando copula prolata est, verum diceret, etiamsi contingeret in fine verborum illam jam non esse albam; e contrario vero, si tempore, quo proposilio proferebatur, non erat alba, licet in fine sit alba, propositio esset falsa, quia jam tunc propositio, nec est, nec significat. Propter hanc dificultatem dixerunt quidam Theologi, propositionem illam nude et ex vi verborum consideratam esse falsam ; ex inten- tione tamen proferentis habuisse veritatem, quia retulit significationem illius verbi, est, ad illucl instans, in quo jam propositio non erat. Ita sentire videtur Scot., in 4, dist. 8, q. 2, art. 3, § Aliter ergo; et Gabriel, lect. 48 in can., littera R.; Marsil. in 4, quaest. 6, art. \ ; Major, dist. 8, qusest. unica.
- Rejicitur. — Haec vero sententia, ut proposita est, nullo modo probari polest; nam verba illa Christi in omni rigore, et pro- prietate, vera esse oportet, quia, si locutio non sit vera in propria verborum significa- tione, quam habent ex institutione sua et communi usu. non fiet vera propter solam in- tentionem loquentis ; quid enim refert inten- tio, nisi verbis ipsis verus sensus exprimatur?
DISPUTAT. LVIII, SECT. V.
et fortasse Scotns et Gabr. non aliter censue- runt, ut explicabimus.
Secunda sententia. — Secunda opinio dicit illam locutionem esse veram, quia sen- sus illius est : Hoc est, vel proxime futurum est corpus meum. Ita Richardus, dist. 8, art. 3, qusest. 4, ad 5. Sed etiam displicet, tum quia verbum est, in rigore non significat illam disjunctionem, sed tantum de preesente; tum maxime, quia juxta illam interpretationem non potest ex veritate verborumcolligi, Chri- stum esse prEesentem in hoc sacramento in fine proiationis verborum ; quod est contra Concil. Trident. Sequela patet, quia illud membrum disjunctionis, vel proxime futurum est, latius potest ampliare.
Tertia sententia. — Rejicitur etiam. — Tertia sententia est, illam locutionem esse veram, quia in primo non esse illius, ita est, sicut per illam significatur, licet antea non fuerit; et hoc satis esse in omni rigore et proprietate ad veritatem cujuscumque pro- positionis de preesente, quia tota significatio hujusmodi propositionis refertur ad instans, quod est terminus prolationis ejus, quia ante illud non est completa, cum pendeat ex pro- latione omnium dictionum sic conjunctarum; unde ante illud instans, significatio est quasi inchoata et incompleta, et suspensa, ut exem- plis facile declarari potest; ut, si quis dicat : Adam est mortuus, verum dicit; et tamen illa propositio non potest esse vera, cum pro- fertur copula; nam potius, si ibi sistatur, erit falsa, quia significabit Adam esse ; est ergo significatio, et veritas suspensa, donec absol- vatur prsedicatum; et idem est in praesente, nam cum dixit Christus : Hoc est corpus, aclhuc erat suspensa significatio, quia posset adjungere aliam determinationem, scilicet, Petri, vel Pauli; ergo, donec absolvit meum, suspensa erat significatio; completur ergo in primo non esse verborum. Ita Ocham, Quod- lib. 2, qusest. ult., et Quodlib. 30, qusest. 11. Quse opinio, quod ad rem Theologicam perti- net, veritatem continet, sed modus explicandi displicet. Primum, quia aliud est, significa- tionem propositionis compleri in fine prola- tionis ejus, et tunc incipere esse veram et falsam ; aliud vero est totam significationem propositionis et copulee referendam esse ad illud instans; primum enim est verissimum et recte explicatum, quia ut Aristotel. dicit, primo de Interpretation., copula significat compositionem, quam sine extremis non est intelligere; secundum vero non est universa-
liter verum, quia non semper uniuntur ex- trema pro illo instanti, sed pro alio tempore, ut in propositionibus de preeterito, aut de fu- turo plane constat, et in propositionihus de pra^sente patebit ex dicendis. Deinde non placet quod illud instans vocetur, primum non esse propositionis, quia cum propositio in illo instanti incipiat esse vera, oportet, ut in eo aliquo modo sit.
- Instans consummativum sensus proposi- tionis, intrinsecum est ipsi propositioni. — Quocirca , ut rem breviter explicemus, sup- pono primo, instans in quo consummatur sen- sus propositionis, esse aliquo modo intrinse- cum ipsi propositioni, ita ut in illo vere sit; imo potius primum in quo incipit esse abso- luta propositio. Ita D. Thom. hic, art. 5, ad 3, et in 4, dist. 8, q. 2, art. 3, ad 6 et 7; et Cajet. hic. Et probatur argumento facto, quia propositio in eo instanti incipit esse vera, vel falsa, quia veritas indivisibiliter consurgit ex tota significatione et unione extremorum ; ergo in illo instante est, seu incipit esse pro- positio. Patet consequentia , tum quia non est propositio, donec verum vel falsum significet; tum etiam quia veritas inest propositioni, ut subjecto. Preeterea magis physice hoc decla- ratur, quia propositio vocalis, de qua loqui- mur, est sonus articulatus, qui licet succes- sive causetur ex motu labiorum , et linguse, tamen in instante terminatur, ita ut tantus sonus, ut sic, incipiat esse in instante, sicut tantus calor, vel tantus ignis, et in univer- sum terminus tantse quantitatis, qui in in- stante perficitur; propositio autem tunc primo existit, cum tantus sonus articulatus est, in quo instante adhuc ille sonus durat, et habet esse; ergo etiam propositio in illo instante realiter existit. Quod tandem confirmatur ex effectibus, quia in eo instante movet intellec- tum, illique objicitur, ut proprium ejus con- ceptum formet, quia tunc primo complete significat; secl hsec sunt proprietates rei exi- stentis; ergo in illo instanti realiter exi- stit propositio. Denique supra agentes de sacramentis in genere ostendimus, formas sacramentorum, quse sunt propositiones quse- dam, habere esse in instanti, quo consumman- tur. Unde facile solvitur objectio, si quis di- cat, res successivas incipere per ultimum non esse, et desinere per primum non esse. Dicen- dum est enim illud esse verum in rebus, quse consistunt in continua quadam successione; esse nutem propositionis non esse hujusmodi, sed potius incipere, quando successio termi-
328 QILEST. LXXVIII, ART. I.
nattir, praesertim quia sonus, licet successive fiat, cito transeat, non tamen omnino in suc- cessione consistit, sed potest interdum habere plures partes simul durantes.
- Verbum, est, indicat tempus prsesens, et ad ejus veritatem satis est unum instans. — De variis modis, quibus verificatur verbum, est. — Secundo suppono, verbum es£ indicare tempus prsesens, quia tum tempus non est prsesens secundum aliquam partem divisibi- lem, nisi ratione instantis, icleo ad illius verbi significationem. et ad veritatem propositionis ex tali verbo compositse, satis est unum in- stans, quia quod in instante est, vere ac pro- prie esse dicitur. Quapropter ad veritatem hujusmodi propositionis de • Indicativo, non est necesse, ut significatum ejus pro aliquo tempore suecessivoexistat, nisi interdum spe- cialis significatio verbi, aut praedicati hoc re- quirat; generatim tamen loquendo satis est, quod in aliquo instante sit; nam licet hujus- modi propositio successive et in tempore a nobis proferatur, quia non possumus nisi per motum loqui , tamen per hanc successivam locutionem explicare possumus id, quod in instante fit, aut existit. Quod autem oporteat esse hoc instans, pro quo veritas propositio- nis de praesente metienda est, non facile ex- plicatur, nec videtur posse in omnibus verbis seu propositionibus eodem modo declarari, quia, licet omnium propositionum veritas in instante terminante propositionem esse inci- piat, non tamen semper ab illo instante men- suratur. Nam imprimis verba significantia motum, qui successive fit, non possunt nisi tempore mensurari. Deinde quaedam sunt verba, quse, dum proferuntur, proprie veri- ficantur, ut in hac propositione : Ego loquor, qua?, dum profertur,quasi perse ipsamet vera est; alia autem sunt verba, quorum veritas mensurari non potest pro tempore vel in- stante, quo proferuntur, sed pro immediate antecedente aut sequente, juxta intentionem loquentis, ut in hac propositione : Ego taceo, nam cum quis illam profert, tacere non potest. Unde sensum ejus esse oportet : Hactenus ta- cui, vel, jam tacere incipio; et idem judicium est de ego dormio, ego bibo, et similibus , quee significant actum, vel privationem locu- tioni repugnantem; imo ex accommodatione usus solet hic sermo ad alia verba extendi, ut si dicas : Ego venio, id est, statim veniam; ego eo, id est, statim ibo. Alia denique sunt verba quorum veritas pro uno instanti existit vel existere potest, ut sunt illa, quse non si-
gnificant motum , sed vel actionem instanta- neam vel existentiam rei permanentis, et ad id existimo in omni proprietate et rigore ser- monis sufficere quodlibet instans eorum, quse coexistunt prolationi propositionis, ut ex illo possit veritas propositionis mensurari, quia nullum tempus potest ad hominem magis preesens designari, et ad illam praesentiam sufficit unum instans, sive illud continuati- vum sit, sive terminativum propositionis, et fortasse etiam initiativum sufficit, quia, si res existit, cum homo incipit loqui, vel dum loquitur, satis proprie affirmare potest, rem illam esse. Quocirca, sicut in propositione in- definita, et termino communi constante, ut vera sit, satis est, ut verificetur pro uno sin- gulari, quodcumque illud sit, ita ut hsec pro- positio indicantis modi de prsesente sit vera, sufficit unum instans prolationis, quodcum- que illud sit; et intra hanc latitudinem potest valere intentio proferentis, ut ad unum, vel ad aliud instans dirigat sui sermonis signifi- eationem, preesertim, quia ultimum instans propositionis aliquo modo pendet ex inten- tione proferentis, quatenus potest acldere prsedicato unam vel alteram determinatio- nem, a quibus pendeat sermonis veritas, quae nulla est, donec extrema propositionis sint integre prolata, quia (ut recte Cajetan. dixit) sunt veluti suspensa , quatenus sunt partes talis compositionis; statim vero, ac praedicatum omnino absolvitur, incipit pro- positio suam veritatem, vel falsitatem ha- bere. Qua? doctrina generalis esse mihi vide- tur, tam ad propositiones speculativas, quam ad praclicas, seu operativas; quanquam multi Theologi inter eas diversitatem constituant, quod propositiones practicee verificentur pro ultimo instante, speculativae vero pro instante in quo incipiunt proferri, quia, cum tantum explicent mentis conceptionem, supponunt jam rem conceptam esse. Ita videre licet in Palud., dist. 8, quaest. 3, art. I, conclus. 3; Capreol. ibi, ad 1 contra 'I conclus.; Ferrar., 4 contra Gentes, cap. 63, in fine; sed, quocl dixi, est magis consentaneum D. Thom. cita- tis locis, et ita sentiunt Cajet., Soto, et alii; et ex discursu facto satis patet, et in prae- sente mysterio declarari potest; nam si eo- dem tempore, quo sacerdos dicit : Hoc est corpus meum, dicat laicus : Hoc est corpus Christi, quamvis sermo unius sit operativus, alterius vero solum speculativus, seu ostensi- vus,uterque tamen verus est, quia in instante in quo utraque propositio absolvitur, habet
DISPUTAT. LVIII, SECT. VI.
conformitatem cum re, quam significat; solum est differentia, quod quando locutio est ope- rativa, ipsa facit suam veritatem, non vero quando est tantum ostensiva. Unde etiam fit, ut, quando locutio est operativa seu conver- siva, necessario referatsuam veritatem totam ad ultimum instans, quia in eo operatur, et non antea; quando vero locutio est specula- tiva, de se non determinatur ad illud instans, sed est indifferens, ut pro ratione rei signifi- catee in uno vel alio inslante verificetur, et hoc sensu accipienda sunt, qure Cajet. hic do- cet; et eadem fere sentit Gabr.; et Scot. non contradicit; et eamdem doclrinam videtur amplecti Carth., dist. 10, queest. 5; Ledesm., qmest. 19, art. 5, dub. ult.
- Ex his ergo facillime explicari potest, quo sensu locutio illa Christi vera esse potue- rit; nam in primis ad ejus veritatem necessa- rium fuit ut saltem in ultimo inslante prola- tionis ita esset, sicut per illam significabatur. Deinde constat etiam ex dictis, hoc satis fuisse ad illius propositionis veritatem ; imo non po- tuisse aliter propositionem illam verificari, quia erat locutio practica et conversiva. Dices- quid, si Deus in illo instante impediret con- versionem? Dicunt aliqui, etiam tunc futu- ram propositionem veram, quia sensus est : Hoc est corpus Christi ex vi verborum , si aliunde non impediatur ; sicut est etiam vera propositio : Ego te absolvo , etiam si propter impedimentum non maneat poenitens absolu- tus. Sed illa hypothesis contradictionem in- volvit, supposita Christi locutione, et institu- tione, quia sicut impossibile est, Christum mentiri, ita impossibile est, ipso dicente : Hoc est corpus meum, Deum impedire conversio- nem, vel ad illam non concurrere. Unde ego exislimo, posita illa hypothesi, propositionem tunc esse falsam, quia sensus illius non est ullo modo conditionatus, sed omnino absolu- tus, simpliciter significans, hoc ita esse;et si- militer institutio, et efficacia horum verborum est simpliciter absolula et infallibilis, si a de- bito ministro. debita intentione, et super de- bitam materiam proferantur.
SECTIO VI.
An praedicta Christi verba ratione suse veritatis hoc mysteriuui perficiant.
- Ex dictis sectione prsecedente dubium inter Theologos controversum oritur, an illa verba efficiant conversionem, ut vera. Et est ratio dubii, quia si efficiunt conversionem,
prius natura sunt, quam corpus Christi sit% sub speciebus , cum prius natura efficiant ; ergo efficiunt prius natura, quam sint vera, quia non sunt vera, donec Christus intelliga- tur sub speciebus, quia veritas consistit in conformitate ad rem significatam , unde non potest esse prior natura, quam illa, sicut non potest esse relatio prior natura, quam ter- minus. In contrarium vero est, quia, si verba non efficiunt ut vera, efficiunt ut falsa ; patet sequela, quia efficinnt, quatenus significant; ergo prius natura significant, quam efficiant; ergo in illo priori naturse significant vere vel falso, quia necesse est significationem termi- nari ad rem significatam ; ergo, vel termina- tur ad illam, ut est in re, et sic erit vera, vel non, et erit falsa.
2t. Primus modus dicendi refellitur. — Ad hanc difficultatem aliqui dicunt, verba non prius natura significare, aut esse vera, vel falsa, quam efficiant, quia significatio, cum sit tantum extrinseca denominatio in verbis, non potest esse ratio agendi ; et ideo, quamvis verba, quse significant, efficiant, non tamen efficiunt, quatenus significant; ac propterea, quamvis verba, quantum ad realem entita- tem suam, prius natura sint, quam efficiant, non tamen prius natura significant; quia si- gnificatio concomitanter se habet ad efficien- tiam, non causaliter. Sed heec responsio fugit potius quam declaret difficultatem, quia, licet verba non efficiant physice per significatio- nem, sed per suam entitatem, significatio ta- men est aliquo modo conditio ex parle divi- na3 institutionis prasvia et necessaria ad illam causalitatem; est enim conditio, sine qua Deus non uteretur verbis , ut instrumento. Hoc ergo modo dicendum est, verba prius natura significare, quam efficere. Et confir- matur primo, quia sacramentum prius natura est sacramentum, quam efficiat; ergo prius natura est signum; ergo cum hsec verba sint sacramentalia, prius natura significant, quam efficiant. Confirmatur etiam ex distinctione communi Theologorum, et Concil. Trident., queedam in hoc sacramento fieri ex vi verbo- rum, qusedam per concomitantiam, quee dis- tinctionis membra ex significatione verborum distinguuntur; ergo ordine naturse supponi- tur significatio ad efficientiam , et est velut ratio et mensura ejus. Dicunt aliqui, has ra- tiones procedere de significatione in actu primo, non vero in actu secundo. Sed non video, quomodo possit hsec distinctio pree- senti instituto accommodari, quia supposita
QUJFST. LXXVIII, ART. I.
institutione verborum, et debita eorum pro- latione, non apparet, quomodo in eis possit distingui significatio in actu primo et secundo, nisi actus secundus vocetur actualis motio alicujus intellectus ad cognoscendam rem si- gnificatarp. Sed hfec est impertinens, quia neque est necessaria ad rationem sacramenti, neque ad efficientiam; significatio ergo, de qua loquimur, tantuin consistit in aptitudine, quam res habet ex impositione ad reprsesen- tandum aliquid ; non est ergo in ea distinctio actus primi et secundi.
Secundus modus dicendi impugnatur. — Secundo ergo Soto supra respondet, conver- sionem panis et veritatem verborum ad invi- cem esse priorem et posteriorem in diversis generibus causarum; nam conversio, inquit, est prior in genere causse materialis, veritas autem est prior in genere causee efficientis, et exemplum ponit in apertione fenestrae et in- gressu aeris. Sed heec doctrina, et generaliter obscura est, et illo exemplo non bene explica- tur; nam licet impulsus aeris sit prior in ge- nere causse efficientis, quam apertio feneslrse, tamen ingressus aeris non est proprie prior in illo genere. Ac denique, quicquid sit de aliis materiis, in preesente non bene accom- modatur,neque expeditdifficultatempositam, quia cum veritas consistat in adaequatione ad rem, non potest esse causa efficiens sui ter- mini, nec prior natura illo in aliquo genere causee, quia relatio nullo moclo potest esse prior natura suo termino. Dicunt aliqui, cum veritas sit relatio ralionis, nihil obstare, quo- minus intelligatur prius natura quam termi- nus ejus. Secl hoc dici non potest de proposi- tione significante existentiam rei actualem, et prsesentem, quia veritas ejus consistit in adeequalione ad illam ut existentem , et ad hoc nihil refert, quod veritas sit relatio ratio- nis, vel realis. Et his rationibus confutatur opinio, quam indicat Gapreolus, supra, ad \ cont. 5 conclus., scilicet, verba illa, ut vera, esse causam existentise Christi in sacramenlo, et ita, etiam ut vera, esse prius natura ; et in nullo genere esse posteriora, etiam ut vera, quia res significata nullo modo est causa ve- ritatis propositionis ; et hoc ultimum docuit etiam Ledesma supra. Sed non videtur esse consentaneum Aristoteli dicenti, ex eo quod res est, vel non est, propositionem esse ve- ram, vel falsam; sicut enim, posito funda- mento et termino, resultat relatio, ita posita propositione, et re significata, resultat veritas per illam : ergo, etc.
Tertius modus dicendi rejicitur. — Ter- tio, Cajetanus distinguit veritatem speculati- vam, et practicam, et dicit, verba illa utram- que habere veritatem; tamen, ut sunt vera practice, esse causam prassentiee Christi, et hanc veritatem antecedere natura suum ob- jectum, quia est causa illius ; tamen, ut sic, seu in illo priori naturae non esse vera specu- lative, sed hanc veritatem resultare posterius natura, posito effectu. Sed in hac opinione non estfacile ad explicandum, quid sit veritas illa practica in hujusmodi verbis, quia illa verba, licet significent aliquid quod non erit sine operatione eorum , non tamen significant moclo practico, neque aliter quam significa- rent ante institutionem, a qua nunc habent efficaciam ; veritas autem fundatur in signifi- catione, et modo significationis; ergo in illis verbis nulla est veritas practica, nisi fortasse ipsa efficacia verborum dicatur veritas prac- tica, quae magis erit veritas in causando quam in significando. Et confirmatur, quia si est veritas, debet consistere in conformitate ad rem significatam; sed illa verba, ut priora na- tura, nullam conformitatem habent ; ergo ne- que veritatem. Minor patet, quia in illo priori non intelligitur esse terminus, quem respicit ipsa conformitas. Confirmatur denique, quia (quidquid sit de veritate practica) interrogo, an verba efficiant, prout vera speculative, necne : et redit difficultas in principio tacta, quia illa verba efficiunt, quatenus significant, non tantum practice, sed etiam speculalive; ergo quatenus vere, vel falso significant.
Sententia Scoti proponitur. — Quarto, Scotus loco supra citato dicit, verba non effi- cere, ut vera, quia ex efficientia eorum re- sultat eorum veritas; imo indicat , totam significationem propositionis prius duratione esse, quam illius veritatem, eo modo, quo instans est duratione posterius tempore, quod ipsum immediate antecedit, quia ipse existi- mat, significationem propositionis perfici in tempore, veritatem autem ejus incipere esse in primo non esse propositionis. Hoc tamen ultimum ipse solum dubitando proponit; ta- men juxta ea, quas supra diximus, stare non potest, tum quia supra ostendimns, illucl instans, in quo propositio incipit esse vera, non esse extrinsecum, sed in illo propositio- nem intrinsece durare, et consummari signi- ficationem ejus; tum etiam quia si admitta- mus, totam propositionem, et significationem ejus, consummatam esse in tempore antece- dente, necesse est, ut dicamus, in eodem fuisse
DISPUTAT. LVHI, SECT. VI vel significatum ejus
veram vel falsam, quia referebatur acl tempus, pro quo ipsamet pro- positio proferebatur, et sicnecesse est, ut pro eodem tempore habuerit conformitatem, vel difformitalem ad rem significatam, et conse- quenter, ut fuerit vera, vel falsa, vel refere- batur ad instans, quo terminatur ipsa propo- sitio, et redit fere idem argumentum, quia si in eo instante ita res est, sicut per propositio- nem significatur, propositio fuit vera, si vero res ita non est, fuit falsa. Unde nunquam fuit veritas vel falsitas suspensa, sed determinata ad alterutram partem; sicut in propositioni- bus de futuro, licet earum significatio refera- tur ad futurum tempus, nihilominus earum verilas et falsitas non est suspensa, seu in- differens, sed determinata juxta exigentiam objecti.
Ex parte probatur. — Prior vero pars hujus sententise probabilis est, quam videtur etiam sequi Durand., dist. 8, qusest. 2; et Carth., queest. 5, et favere videtur D. Thom. hic, art. 5, ad 3, et potest ita explicari : nam significatio propositionis significantis existen- tiam rei non pendet ab existentia rei signifi- catae ; veritas autem pendet ab existentia rei significatse. Utrumque facile patet ex Dialec- tica, quia propositio ex vi suse impositionis significat, sive ita sit, sive non sit, quod per illam significatur, indeque oritur, quod Dia- lectici dicunt, eamdem propositionem posse esse veram et falsam successive; veritas au- tem non convenit propositioni ex vi solius impositionis, sed requirit preeterea conformi- tatem cum re significata.
Ex quo principio sequitur primo, posse propositionem ut significantem intelligi prius natura, quam existat res significata, quia tam impositio, quam significatio ejus est indepen- dens ab illa re, et fieri potest, ut res ipsa de- pendeat in aliquo genere causae a proposi- tione significante.
Sequitur secundo posse propositionem prius natura significare, quam vera, vel falsa esse intelligatur, quia est magis independens in significando, et quia comparatur ad veri- tatem, ut subjectum ad proprietatem , vel sicut universale , seu indifferens, ad particu- lare, seu determinatum. Neque contra hoc procedit ratio in principio facta , tum quia significatio, ut sic, terminatur ad rem secun- dumse, abstrahendo a conformitate vel diffor- mitate rei significatse; tum etiam quia priori- tas naturee solum est prioritas dependentise ; unde non recte colligitur, in aliquo instante
vel signo propositionem significare, in quo non sit vera vel falsa; sed solum potest in- ferri, aliquid pendere a significatione propo- silionis, quod non pendeat a veritate, et ab aliquo pendere veritalem, a quo non pendeat significalio ; ac denique veritatem resultare a significatione et effectu ejus, quse omnia vera sunt, et absque difficultate.
Sequitur tertio illam Chrisli propositio- nem : Hoc est corpus meum, efficere praesen- tiam Christi, non quia vera est, sed ut vera sit; et consequenter, licet prius natura signi- ficet, quam efficiat, non tamen prius natura est vera; efficit enim rem, quam significat, et ex illo effectu resultat conformitas in ipsa ad rem significatam; et quia hoc totum est in illo eodem instante, hoc sufficit ad illius veri- tatem, quod aperte docuitD. Thom. supra, et Scotus, Durand., Carth., locis citatis, et ex- plicatur exemplo : nam, si calor in instanti faciat calorem, consequenter facit, ut resultet similitudo inter calores, non tamen facit ca- lorem, quatenus similis est, licet ex efficientia resultet similitudo.
Addo denique ultimo, haec omnia recte procedere de propria veritate speculativa , seu enunciativa. Quod vero Cajetanus acldit de veritate practica, non omnino rejiciendum est, sed dici potest heec forma efficere, quia vera practice est, quia illa propositio effica- ciam habet infallibilem , ut suam veritatem efficiat, ratione cujus potest aliquo modo dici vera practice, quia veritas consistere videtur in conformitate ad intentionem et potestatem loquentis ; unde potest esse prior, quam con- formitas ad rem significatam ; ut cum quis dicit : Hoc a me fiet, intentione faciendi, prac- tice verum dicit, licet fortasse cum re signi- ficata non sit conformitas speculativa, quia de facto futura non est, et quamvis de facto contingat habere utramque conformitatem , tamen potest una praeintelligi natura prior et independentior altera. Sic igitur illa verba Christi possunt clici vera practice,etiamprius natura, quam efficiant, quia erant conformia intentioni loquentis, a qua prius natura pro- deunt, quam efficiant, et ut sic sunt vera, quia prodeunt ab intentione efficaci, et cum sufficiente virtute ad suam veritatem efficien- dam, et ita possunt dici efficere, quia vera practice sunt. In his igitur formarum verbis primo intelligitur materialis verborum sonus, deinde significatio , postea conformitas cum intentione et potestate loquentis, quse est ve- ritas practica ; ex hac subinde subsequitur
QtLEST. LXXVIII, ART. I.
efficientia, et consequenter prsesentia corpo- ris Christi , ac tandem speculativa veritas , quaa consurgit, posito illo effectu, qui est ter- minus conformitalis.
SECTIO VII.
Quid designetur in forma per pronomen, hoc, vel hic.
\ . De sensu harum formarum diximus multa supra, disputatione 46, agentes de reali prsesentia corporis Christi in hoc sacramento ; ubi conclusimus, illo pronomine hoc desi- gnasse Christum id, quod habebat in mani- bus, et discipulis tradebat, in quo Catholici omnes conveniunt; dissentiunt tamen in ex- plicando in particulari, quid illud sit, an sub- stantia panis, an accidentia, ancorpus Christi, an aliquid commune.
- Prima sententia. — Primus modus expli- candi hanc sententiam. — Secundus modus explicandi eamdem. — Tertius modus expli- candi prxdictam sententiam impugnatur. — Prima sententia est, pronomen hoc designare panem. Quod variis modis exponitur : primo, ut revera designet panem, quatenus in sua substantia adhuc permanet; totam autem pro- positionem non esse substantive, sed transi- tive interpretandam, scilicet, hoc est corpus, id est, transit in corpus, seu, ex hoc fit corpus. Ita Bonav., dist. 8, part. 2, et idem fere docet Ocham, in 4, dist. 8; et Holcot, qusest. 3; in- sinuat etiam Waldens.. tom. 2, cap. 50, in fine. Sed haec opinio nullo modo a Catholicis sustinenda est; corrumpit enim propriam significationem verbi est, quod si semel per- mittatur, nulla est vis in hujusmodi verbis ad probandam realem prsesentiam corporis Christi, ut ex supradictis patet. Item probari non poterit, substantiam panis hic non ma- nere, quia, sicut ipsi exponunt, hoc, id est, panis, transit in corpus, ita hsereticus poterit exponere, hoc, id est, panis, retinet, vel re- prsesentat corpus. Prseterea illud pronomen hoc, positum in recto, et substantive sump- tum, non recte accommodatur ad rem prse- sentem , prout est nota sensibus , et per se patet; ut signatoPetro, non recte dicitur: Hoc est doctor, vel quid simile, sed, hic; quia illud pronomen hoc, sic usurpatum, designat rem sub conceptu valde confuso et univer- sali, sub quo non recte designatur res, quee sensibus clare et distincte nota est; ergo non designavit Christus illo pronomine panem , quia est res masculini generis, et per se nota sensibus. Secundus modus explicandi est,
illud pronomen designare substantiam panis, non ut est in se, sed ut est conversa in cor- pus Christi, in termino prolationis verborum. Ita referunt antiqui Theologi. Sed hoc nihil est dictum, quia in instanti conversionis non est panis, sed corpus Christi, et panis ut con- versus, nihil est, nisi corpus Christi. Tertius modusest, pronomen hoc, designare substan- tiam panis, non ut panis est, sed ut heec sub- stantia, vel hoc ens. Sed hsec explicatio sup- ponit falsam sententiam supra improbatam, quod eadem res vel substantia, quae prius erat panis, sit postea corpus Christi; nullo ergo modo illud pronomen potest designare panis substantiam, cum illa non possit vere dici esse corpus Christi , nisi metaphorice explicando significationem verbi est, quod secundum rectam fidem fieri non potest.
Secunda sententia. — Secunda principa- lis opinio est, pronomen hoc, designare acci- dentia, seu species panis, quia illud prono- men designat rem sensibilem, quse est eo tempore, quo fit designatio, et manet, quando perficitur significatio verborum; in hocautem mysterio nihil esl in principio prolationis verborum, et permanet in fine, prseter acci- dentia. Hsec opinio tribuitur D. Thom. hic, art. 2, et Ruard., art. 13. Sed longe alia est D. Thom. sententia, ut videbimus. Hsec vero opinio, si intelligat, sola accidentia proprie et in reclo designari, eadem ratione rejicitur, qua prsecedens; oportet enim, ut corrumpat propriam significationem verbi est, quia acci- dentia panis non sunt corpus Christi; expo- netur ergo , hoc est , id est, hoc continet corpus Christi, quod est dare ansam sacra- mentariis, ut explicent, hoc est, id est, hoc significat corpus Christi. Si vero hsec opinio intelligat, designari accidentia non in recto, sed in obliquo, verum quidem dicit, sed non explicat difficultatem, scilicet quid sit illud, quod sub accidentibus in recto designelur.
Tertia sententia. — Tertia sententia dicit, pronomen hoc, designarecorpusChristi; quse variis modis intelligitur. Primo, ut in- telligatur corpus Christi, prout est in se, et in propria specie , quem sensum indicat Ocham, Quodl. 2, qusest. ult.; clarius Major, dist. 8, qusest. unica, in solut. 2 argumenti, dub. 2, qui dicit, posse demonstrari corpus Christi prout est in coelo, intendendo, quod prolatis verbis incipiat esse sub hostia hac. Sed hic sensus nullo modo potest adaptari verbis, quia verba non dicunt, hoc esse, vel incipere esse sub his accidentibus, sed, hoc
DISPUTAT. LVIIl, SECT
esse corpus meum. Unde supra, contra heere- ticos argumentabamur, si pronomen hoc de- monslraret corpus, ut est in propria specie, locutionem hanc fore valde frivolam , quia solum indicaret rem per se notam et claram, scilicet corpus Christi esse corpus Christi, et nihil pertinentem ad rem , de qua Christus agebat, cum sacramentum panis et vini dis- cipulis distribuebat ; undejuxta illam exposi- tionem, nec preesentia corporis Christi, nec transmutatio panis ex vi verborum significa- retur. Addo denique , cum corpus Christi, prout nunc est in propria specie, sit absens, non posse proprie designari pronomine hoc. 5. Quarta sententia. — Quarta ergo opinio sit, demonstrari illo pronomine hoc, corpus Christi prout est sub accidentibus panis in termino prolationis verborum. Ita sentiunt Alens., queest. 43, membr. 3, art. 2, § 1; Major, supra; Marsil., in 4, queest. 6, art. 1, dub. 7; Gabr., lect. 48 et 52 in canon.; Ri- chard., dist. 8, art. 3, queest. I; Angel., verb. Eucharist., 1. Ex quibus auctoribus Alensis et Major dicunt, designari corpus Christi, ut significatum per accidentia panis, ut sensus sit : Hoc, quod significatur his accidentibus, est corpus meum. Sed accurate hoc interpre- tandum est, quia absolute dictum continere potest sensum heereticum, quia posset corpus Christi significari per accidentia panis, etiam si non esset preesens, et verum esset dicere : Quod significalur per heec accidentia, estcor- pus Christi; sed hi auctores catholice expli- cant, demonstrari corpus, ut significatum per accidentia, tanquam realiter preesens, et con- tentum sub illis ; et in idem fere redit, quod Marsilius et alii exponunt, sensum verborum esse : Hoc, in quod panis convertitur, est corpus Christi; non formaliter sub ratione termmi conversionis, hoc enim gratis et sine fundamento diceretur, sed materialiter, quia, scilicet, demonstratur corpus Christi. Funda- mentum autem hujus opinionis sic explicatee est, quia in propositionibus practicis et effec- tivis , subjectum , si sit aliquod pronomen demonstrativum, demonstrare solet ipsum preedicatum ; sed talia sunt verba consecra- tionis; ergo in eis subjectum hoc demonstrat prsedicatum, quod est corpus Christi. Major patet, primum exemplis, si quis describendo circulum dicat : Hoc est circulus, vel si Chri- stus ad converlendam aquam in vinum di- ceret : Hoc est vinum, vel si Deus daret virtutem his verbis : Hic est Angelus, ad pro- ducendum Angelum; in his enim intelligitur
VII. 333
subjeclum demonstrare preedicatum. Ratio est, quia in hoc genere locutionis est veluli suspensa significatio , et demonstratio sub- jecli, donec absoluta sit propositio; includit enim quamdam necessariam habitudinem ad preedicatum ipsum. Optimurn exemplum esset, si Christus consecrasset his verbis : Hoc cor- pus meum vobis trado, non conficiendo con- versionem usque ad ultimum instans verbo- rum, quod non fuit impossibile, et lunc recte intelligitur, subjectum demonstratum fuisse corpus Christi, quamvis non adsit, donec ab- solvantur verba; vel, si transmutando propo- sitionem diceret : Corpus meum est hoc, vel sicut in Greecis exemplaribus legimus \ ad Cor. 41 : Hoc meum est corpus, ubi particula meum, licet prius proferatur, ad corpus refer- tur; ergo necesse est totam significationem extremorum esse suspensam, donec absolva- tur propositio, et ita nihil obslat, quominus demonstratio subjecti ad preedicatum ipsum referatur; sicut in hac propositione : Pater respicit filium , subjectum perfecte percipi nequit sine preedicato. Contra hanc vero sen- tentiam objici solet, tum quod juxta illam interpretationem propositio esset identica ; tum etiam quia per hanc formam non fit, ul corpus Christi sit corpus Christi; ergo neque hoc forma significat, quod facit; ergo in illo subjecto non demonstratur corpus Christi ; tum denique quia in propositionibus, in qui- bus subjectum demonstrat preedicatum, si res significata non supponatur toti proposi- tioni, poterit quidem demonstrari ad intellec- tum, non tamen ad sensum, quia sensui non ostenditur, nisi quod jam est praesens, et existit; hic autem fit demonstratio ad sen- sum ; ergo , cum corpus Christi non adsit , quando pronomen hoc profertur, non poterit per illud demonstrari. Sed heec satis proba- biliter dissolvi possunt. Primo enim non ma- gis sequitur, hanc propositionem esse identi- cam, quam omnem aliam, in qua subjectum demonstrat preedicatum , ut in hac : Hic est Filius meus dilectus, quia, ut propositio non sit identica, satis est, rem eamdem magis con- fuse demonstrari per subjectum, quam per preedicatum. Ad secundum respondetur, per actionem substantialem , preesertim quee non fit ex prEesupposito subjecto, non fieri pro- prie, ut unum sit aliud, sed fieri ut aliquid sit, et ita in preesente non fit, ut corpus Christi sit corpus Christi, sed ut corpus Christi sit sub speciebus. Quocirca , licet per verba significetur id, quod fit, non tamen eo modo,
QILEST. LXXVIII, ART. I.
quo fit ; significatur enim complexe, et attri- buendo unum alteri; fit autem actione sim- plici , qua corpus Christi sub speciebus constituitur; ac propterea, licet subjectum demonstret prsedicatum, non ideo in illa pro- positione significatur, corpus Chrisli fieri cor- pus Christi, sed significatur, corpus Christi esse, quod per actionem conversivam fit; sicut in illo exemplo, si per heec verba : Hic est Angelus, fieret Angelus, non propterea signi- ficaretur, Angelum fieri Angelum, sed Ange- lum esse, qui fit. Ex quo obiter optima recldi potest ratio, ob quam in hac forma melius dictum est hoc est , quam, hoc fit corpus meum , quia, cum dicitur aliquid fieri tale, significatur tendentia unius rei ad aliam, et distinctio aliqua inter rem et terminum, ad quem tendit; at vero cum dicitur, hoc esse tale, non significalur talis habitudo, seu dis- tinctio. Ad tertium, responderi potest, ut fiat demonstratio ad sensum , satis esse, rem, quse demonstratur, fieri sensibiliter prsesen- tem in fine prolationis verborum; ut, cum Christus dixit : Hoc est prxceptum meum, ut diligatis invicem , non videtur tantum facta demonstratio ad intellectum, sed etiam ad sensum, quia demonstratum est prseceptum, quod auditui statim objectum est. Et potest etiam addi, inchoari quidem significationem per demonstrationem factam intellectui , ter- minari vero ad demonstrationem factam sen- sui, quod in omni sententia videtur neces- sario dicendum , saltem secundum ordinem naturse, ut scilicet, hsec verba prius natura demonstrent ad intellectum , quam ad sen- sum ; quia verba hoc faciunt ; quocl signifi- cant; id autem significant, quod designant; illud ergo designant, quod faciunt; prius ergo natura designant, quam efficiant, quia prius natura significant, quam efficiant, ut supra dictum est; ergo iila designatio, ut or- dine naturse antecedit , fit ad intellectum , cum nondum sit res facta preesens sensibus. Et hsec sententia sic explicata et clefensa, est valde probabilis, et absque ullo inconve- niente.
- Quinta sententia. — Quinta tamen sen- tentia est, illo pronomine formaliter, ac per se primo designari aliquid commune sub- stantise panis ac corpori Christi, commune (inquam) non secundum rem , illud enim nullum esse potest, ut supra contra Cajeta- num disputatum est, sed secundum rationem, seu denominationem , nimirum sub ratione contenti sub his accidentibus, ita ul sensus
sit : IIoc, quocl sub his accidentibus continetur, est corpus meum. lta sentit Guitmund., lib. 2 de hoc mysterio, in fine : et videtur esse sen- ^tentia D. Thom. hic, art. 5, et in 4, dist. 8, qusest. 2 , art. 1, ad 1 , qusest. 4, ad 1 ; Scoti , quasst. 2, art. 3; Durand., qusest. 2, ad 1; Capreol., art. 3, ad 1 Scoti contra 1 conclus., et ad argumenta contra 5 conclus.; Palud., qusest. 3, et aliorum ibi; Antonin., 3 part., tit. 13, cap. 5, § 4; etFerrar., 4 contra Gent., cap. 63; Cajetan., tom. 2 opusc, tract. 2, cap. 7; Jansenii, cap. 131 Concord. ; Soto, dist. 11, qusest. 1, art. 5; Altisiodor., lib. 4, tract. 5, cap. 2; vEgid., Theor. 42; Victor., in Sum., num. 75; Ledesm., q. 19, art. 5, et eamdem sequitur Bellarm., lib. 1 de Euchar., cap. 11; et Richard., et multi alii ex aucto- ribus citalis in prsecedente sententia non mul- tum ab hac discrepant. Fundamentum hujus sententise est, quia juxta hancexplicationem, et veritas illius propositionis est facillima , et accommodatissima proprise significalioni verborum, et valde apta ad explicandam con- versionem, quse per hsec verba significatur, et efficitur. Explico singula, quia pronomen hoc, substantive sumptum , demonstrat sub- stantiam, quse mediis accidentibus sensibus objicitur, ut constat ex usu vocis; in illis au- tem verbis Christi, pronomen hoc, substan- tive sumitur, cum locum habeat integri sub- jecti in propositione illa; ergo designat, seu demonstrat in confuso ens sive substantiam contentam sub illis speciebus. Dices, rationem hanc non posse accommodari formse calicis, ubi pronomen, non substantive, sed adjec- tive sumitur, cum dicilur : Hic calix novum testamentum est. Respondetur, apud Mat- thseum, et Marcum in textu Grseco non legi, Hic est, sed, Hoc est sanguis meus novi testa- menti, et ita fuisse vertendum censet Jansen., cap. 131 Concord., et refert Cypr., ep. 63, ita legentem. Refertur etiam Justinus Mart., Apol. 2, in fine; Latinus tamen interpres vul- gatus in masculino vertit Hic est, et ita legunt antiqui Patres omnes, et universa Ecclesia, ut videre licet in omnibus liturgiis, quse in lib. 4 Biblioth. referuntur ; et apud Cyprian. et Just., citatis locis, ita etiam ha- bent emendatiores codices. Et potest reddere eumdem sensum; nam etiam pronomen mas- culini generis potest substantive accipi, ut apud Matth., cap. 17 : Hic est Filius meus dilectus; et Exodi 16, ubi interrogantibus Hebrseis : Quid est hoc , respondit Moyses : Hic est panis, qui de ccelo descendit. Quod si
DISPUTAT. LVIIl, SECT. VII.
heec adjective interpretemur subinlelligenclo aliquid , v. gr. , hic homo, vel hic cibus , eodem modo interpretabilur terminos hujus formee; ut cum dicitur, Hic est sdnguis, sub- intelligi poterit, hic potus, vel hic calix, sicut expressius habent Lucas et Paulus. Et eadem ralione in forma panis subintelligi potest, cum dicitur, Hoc est corpus, hoc edulium, vel hoc ens contentum sub his speciebus, et ita redit idem sensus, quem hsec opinio et ralio facta intendunt, quia semper subintelligitur demonstrari aliquid sub ratione communi ipsi pani et corpori Christi, vino ac sanguini, nimirum, sub ratione cibi, vel potus, edulii aut calicis, vel entis sub his speciebus con- tenti.
- Objectio. — Solutio. — Deinde hinc patet, hanc interpretationem esse accommo- datam propriae significationi verborum, quia et pronomen hoc , statim ac profertur, de- monstrat id, quod prsesens est sensibus; ergo demonstrat contentum sub his accidentibus, quee preesupponuntur. et subjiciuntur sensi- bus; et demonstrat illud sub ratione confusa, scilicet, contenti sub speciebus, quee ratio tunc etiam prsesupponitur existens, licet non in eadem re individua, et materiali, in qua permanet in termino prolationis verborum ; propositio tamen est vera, ac propria, quia non designatur hsec res materialis sub pro- pria ratione, sed simpliciter aut formaliter sub ratione contenti sub speciebus, quod in fine prolationis est corpus Christi. Dices: imo videtur pronomen hoc, designare substan- tiam illam, quee tunc est sub accidentibus, quando ipsum profertur, quia illa est tunc preesens, et pronomen hoc, demonstrat rem prsesentem; imo proprie videtur demonstrare hoc sensibile, in quo includitur substantia, quatenus unum concretum cum accidentibus componit. Et augetur difficultas, quia prono- men hoc, ex propria impositione, tantum designat substantiam, cui hsec accidentia in- hserent, quee solum est substantia panis. Respondetur ex doctrina tradita, preecedenli sectione, pronomen hoc, posse considerari, primo, per se, ut est simplex quidam termi- nus habens significationem incomplexam, et hoc modo significatio ejus est vaga et mul- tiplex, et quasi eequivoca; cum enim signo hoc, ibi sistendo, ex vi talis vocis possum designare, vel solum accidens, vel solum sub- stantiam, vel compositum ex utroque. Qua- propter clum profertur talis propositio, sus- pensa est significatio illius termini, donec
absoluta propositione determinetur. Secundo ergo potest considerari significatio hujus vocis, quatenus est extremum alicujus pro- positionis, et componit unum integrum signi- ficatum ejus, quod non est, donec absolvatur propositio, quia, ut Aristotel. clixit, propo- sitio significat aliquid, quod sine extremis non est intelligere, et hoc modo significatio talis termini non est integra , donec absol- vatur propositio. Ad difficultatem ergo pro- positam respondetur, illud pronomen hoc, non designare substanliam panis, cum pri- mum profertur , cum tunc habeat quasi suspensam et indefinitam significationem suam ; tantum ergo designat hoc sensibile seu contentum sub speciebus, quacumque ratione sub illis existat; in fine tamen prolationis determinatur ratione preedicati ad signifi- candum, vel supponendum pro re contenta sub accidentibus, cui tale preedicatum possit convenire.
- Difficultas. — Solvitur. — Et hinc de- nique ostenditur, hanc interpretationem esse aptam ad significandam conversionem, quee per heec verba fit. Primum , quia per hsec verba hoc efficitur, scilicet, ut contentum sub speciebus sit corpus Christi. Deinde, quia, cum in omni conversione requiratur aliquid utrique termino commune, hoc apte signifi- catum est per subjectum hujus propositionis. Una tantum videtur superesse difficultas in hac sententia, quia juxta preedictam inter- pretationem, heec propositio, Hoc est corpus meum , non est singularis, sed indefinita, eequivalens huic : Contentum sub his specie- bus est corpus meum ; consequens est contra proprietatem pronominis demonstrativi hoc, quod, sicut significat singularem rem, ita et singularem propositionem constituit, preeser- tim cum fit clemonstratio ad sensum. Soto respondet, interdum per hsec pronomina non demonstrari rem individuam, sed commu- nem, ut cum quis dicit : Hsec herba nascitur in horto meo, illud pronomen non significat hanc numero herbam , sed herbam huic si- milem. Quod exemplum videtur accommo- datum , saltem ad probandum, hujusmodi pronomen demonstrativum non semper de- monstrare directe et quasi in recto rem sin- gularern et praesentem, sed satis esse, quocl demonstret aliquid cum habitudine ad rem singularem preesentem, ut in prsedicto exem- plo demonstratur herba, quatenus est similis huic, quee sensibus objicitur. Et ita in pree- sente, ex parte contenti, ut sic, est quasi in-
336 QILEST. LXXVIII, ART. II.
definita propositio, tamen ex parte specierum, in ordine ad quas fit demonstratio sensibilis, est singularis, quia demonstratur conlentum sub his numero speciebus, unde sub formali ratione contenti potest quodam modo dici idem numero designari, quia est eadem numero forma, sub qua continetur.
- Ultima sententia approbatar, penultima vero probabilis judicatur. — Hse duee ultimee sententise sunt probabiles, et magis in modo loquendi, quam re ipsa differunt; ultima vero simpliciter probanda est, quia constat, pro- nomen hoc, non significare corpus Christi secundum propriam rationem ejus, licet in prolationis verborum termino supponat pro illo tantum, etde illo verificetur prsedicatum. Constat insuper, in principio prolationis pro- nomen hoc, neque demonstrare definite ac determinate corpus Christi, neque omnino carere significatione, seu demonstratione ali- qua, quia statim demonstrat aliquo modo accidentia, seu aliquid habens connexionem seu habiludinem ad illa, quod optime expli- catur sub ratione contenti sub illis ; ergo distincte nunquam designat corpus Christi; materialiter autem demonstrat illud in eo instanti, in quo absolvitur significatio ver-
borum .
ARTICULUS II.
Utrurn heec sit conveniens foriua consecrationis panis, Hoc est corpus meuru (supra, quaest. 60, art. 8, corp,, et queest. 75, art. 2, corp., et infra, quaest. 83, art. k, ad 1, et quaest. 84, art. 3, corp. Et 4, dist. 8, q. 2, art. 1, q. 1 et2;etart. 4, q. 3; et 1 Cor. ll,lect. 5, col. 4).
1 . Ad secundum sic proceditur. Videtur, quod hxc non sit conveniens forma consecra- tionispanis, Hoc est corpus meum. Per formam enim sacramenti debet exprimi sacramenti effectus. Sed effectus, qui fit in consecratione panis, est conversio substantix panis in corpus Christi, qux magis exprimitur per hoc verbum Fit, quam per hoc verbum, Est. Ergoin forma consecrationis deberet dici, Hoc fit corpus meum.
Prxterea, Ambros. dicit in libro 4 deSa- crament. (c. 4. non procul a princ, tom. 4): Sermo Christi hoc conficit sacramentum; quis sermo Christi? hic, quo facta sunt omnia; jussit Dominus et facti sunt cceli et terra. Ergo et forma hujus sacramenti convenientior esset per verbum imperativum, ut diceretur, Hoc sit corpus meum.
Prxterea, per subjectum hujus locutionis importatur illud, quod convertitur, sicutper
prsedicatum importatur conversionis terminus. Sed sicut est determinatum id, in quod fit con- versio, non enim fit conversio, nisi in corpus Christi, ita'est determinatum id, quod conver- titur, non enim convertitur in corpus Christi, nisipanis. Ergo sicut ex parte prxdicati po- nitur nomen, ita ex parte subjecti debet poni nomen, ut dicatur : Hicpanis est corpus meum.
Prxterea, sicut id, in quod terminatur conversio, est determinatx naturx, quia est corpus, ita etiam est determinatx personx. Ergo sicut ad determinandam naturam, dici- tur corpus, ita ad determinandam personam, deberet dici, hoc est corpus Christi.
Prxterea, in verbis formse non debet poni aliquid quod non sit de substantia ejus. Incon- venienter ergo additur in quibusdam libris hxc conjunctio, enim, qux non est de substan- tia formx.
Sed contra est, quod Dominus hac forma in consecrando est usus, ut patet Matth. 26.
Respondeo dicendum, quod hxc est conve- niens forma consecrationis panis. Dictum est enim (art. prseced.), quod hxc consecratio consistit in conversione substantix panis in corpus Christi. Oportet autem formam sacra- menti significare id, quod in sacramento effi- citur. Unde et forma consecrationis panis debet significare ipsam conversionem panis in corpus Christi. In qua tria considerantur, scilicet, ipsa conversio, et terminus a quo, et terminus acl quem. Conversio autem potest considerari dupliciter. Uno modo, ut in fieri; alio modo, ut in facto esse. Non autem debuit significari conversio in hac forma, ut in fieri, sed ut in facto esse. Primo quidem, quia hxc conversio non est successiva, utsupra dictum est (q. 75, art. 7), sed instantanea. In hujus- modi autem mutationibus, fieri, non est nisi factum esse. Secundo, quia ita se habent formx sacramentales ad significandum effectum sa- cramenti, sicut se habent formx artificiales ad reprxsentandum effectum artis. Forma autem artificialis est similitudo ultimi effectus, in quem ferlur intentio artificis, sicut forma artis in mente xdificatoris est forma domus xdificatx principaliter , xdificationis autem per consequens. Unde et in hac forma debet exprimi conversio, ut in facto esse, ad quod fertur intentio. Et quia ipsa conversio expri- mitur in hac forma, ut in facto esse, necesse est, quod extrema conversionis significentur , ut se habent in facto esse conversionis . Tunc autem terminus ad quem, habet propriam na- turam sux substantix, sed terminus a quo, non
DISPUTAT. LIX, SEC.T
manet secundum suam substantiam, sed solum secundum accidentia, quibus sensui subjacet, et acl sensum determinari potest. Unde conve- nienter terminus conversionis a quo, exprimi- tur per pronomen demonstrativum relatum acl accidentia sensibilia, quse manent; terminus autem adquem, exprimitur per nomen signifi- cans naturam ejus, in quod fit conversio. Quod quidem est totum corpus Christi, et non sola caro ejus, ut dictum est (qiicest. 76, art. 2). Unde hsec forma est convenientissima : Hoc est corpus meum.
Ad 1 ergo dicendum, quod, fieri noii est ultimus effectus hujus consecrationis, sed fac- tum esse, ut dictum estjjx\ corp. art.). Et ideo hocpotius exprimi debet in forma.
Ad 2, dicendum, quod sermo Dei operatus est in creatione rerum, qui etiam operatur in hac consecratione, aliter tamen etaliter. Nam hic operatur effective et sacramentaliter , id est, secundum vim significationis . Et ideo oportet in hoc sermone significari ultimum effectum consecrationis per verbum substanti- vum indicativi mocli et prsesentis temporis. Sed in creatione rerum operatus est solum effec- tive, quse quidem efficientia est per imperium suse sapientise. Et ideo in creatione rerum ex- primitur sermo divinusper verbum imperativi modi, secundum illud Gen. \ : Fiat lux, et facta est lux.
Ad 3, dicendum, quod terminus a quo, in ipso facto esse conversionis, non retinet natu- ram suse substantise, sicut terminus ad quem, et ideo non est simile.
Ad 4, dicendum, quod per hoc pronomen, meum, quod includit demonstrationem primse personse, quse est persona loquentis, sufficien- ter exprimitur persona Christi, ex cujus per- sona hsec proferuntur , ut dictum est (art. prseced.).
Ad 5, dicendum, quod hsec conjunctio, enim, apponitur in hac forma secundum consuetu- dinem Romanse Ecclesise, a beato Petro Apos- tolo derivatam, et hoc propter continuationem ad verba prsecedentia. Et ideo non est de for- ma, sicutnec verba prxcedentia formam .
COMMENTARIUS.
Sententia D. Thom., verba consecrationis esse aptissima ad significandam conversionem panis in Christi corpus. — Declarat D. Thomas, hrec verba esse aptissima ad significandam conversionem panis inxorpus Christi. Primo,
quia non debuit significari, ut in fieri, sed ut jam facta, quoniam fit in instanti, et non prius fit, quam sit facta. Quod intelligendum est ordine temporis, non naturse, et ideo addit secundam causam, scilicet, quia forma artis, ut sit perfecta, repraesentat opus, quale esse debet in termino actionis, non quale est in fieri ; quod, servata proportione , expe- diens fuit servari in forma hujus sacramenti. Dices : cur ergo non servatur in formis alio- rum sacramentorum, qua3 etiam in instante operantur, et etiam significant suos effectus, ut in fieri : Ego te absolvo , Ego te baptizo? Respondeo ex D. Thom., art. 1 , ad 3, et in 4, dist. 8, qu£est. 2, art. 1, qusestiunc. 3, et Gabr., lect. 83 in can., in aliis sacramentis materiam consistere in usu, et infieri; quia ergo forma accommodatur materias, necesse est, ut significet per modum actionis, vel passionis ; at vero haec forma cadit in rem permanentem, et eam consecrat consecra- tione durabili et permanente, et ideo accom- modatissime significat per modum rei jam exisientis. Ex quo ulterius D. Thom. infert, debuisse per hanc formam significari ex- trema conversionis, prout sunt in termino ad quem conversionis, quod optime explicatur per vocem significantem naturam ejus, quia in eo instante vere et realiter adest corpus Christi sub accidentibus; terminus autem a quo, scilicet, panis, quia non manet secun- dum substantiam, sed secundum accidentia, ideo non debuit significari per nomen signifi- cans naturam ejus, sed per pronomen de- monstrativum, referens , inquit D. Thom., accidentia sensibilia, quse manent. Quo ultimo verbo non intendit docere, pronomen hoc, demonstrare sola accidentia, sed, cum ordine ad hsec accidentia , designari quasi in con- fuso, id, quod sub eis latet et continetur, et per ea sensibus objicitur; atque ita est per- spicuus textus D. Thomee ; solutiones autem argumentorum non indigent expositione.
DISPUTATIO LIX.
DE FORMA CONSECRATIONIS PANIS.
Disputatio 21 de Eucharistia. — Suppo- sitis , quse in superiori disput. dicta sunt, duo solum declaranda supersunt. Primum est, quse verba sint preecise de essentia hujus formae. Alterum, quse sit ejus propria ratio et significatio.
XXI.
QU.EST.
SECTIO I.
An solum hae quatuor voces : Hoc est corpus meum, sint de necessitate et essentia hujus forniaB.
1 . Quatuor hxc verba: Hoc est corpus meum, sunt de essentia consecrationis panis. — Qaod htec quatuor sint de essentia est certum, et extra controversiam , ex dictis in disputa- tione prsecedente, quia hsec potissimum sigui- ficant effectum hujus formae , et Christus Dominus his prsesertim consecravit. et ideo ab omnibus Evangelistis, qui describunt in- slitutionem hujus sacramenti, et a Paul., \ Gor. 11, hsec summa diligentia observata sunt absque variatione ulla, quod etiam fil in omnibus liturgiis, et in canone Missse ; quaes- tio ergo superest, an prseter heec sit aliquid aliud essentiale, et potest esse controversia de antecedentibus , vel de consequentibus , vel denique de interpositis.
- Prima sententia. — Improbatur. — Prima igitur sententia est, aliqua verba an- tecedentia, esse de necessitate hujus sacra- menti, et quidam dicunt omnia illa : Qui pri- die, quam pateretur, etc, esse necessaria. Scot., dist. 8, qufest. 2, art. 2; Angel., verb. Euchar., num. 14; Scotus tamen non dicit, hsec omnia esse de essentia formse, sed exi- stimat esse necessaria, ut forma possit signi- ficative proferri in persona Christi, quia nisi minister illa verba prEemittat, non poterit constare, an in propria vel aliena persona lo- quatur. Sed hsec sententia, hoc modo expli- cata, est certe improbabilis. Pritno, quia su- pra ostensum est, omnia illa, quee non sunt verba Christi, non esse de necessitate hujus sacramenti; omnia autem illa verba : Qui pri- die, quam pateretur, etc, non sunt verba Christi : ergo. Deinde quia per illa verba non indicat sacerdos, se induere personam Christi, cum tunc non utatur verbis ejus, sed potius referat, quid ipse fecit, utens verbis Evangelistarum. Ac denique quia, quod mi- nister loquatur in persona Christi, non pendet ex antecedentibus verbis, sed ex intentione, quam postulat veritas verborum, quse profert. Unde hoc ipso, quod illa verba profert ut vera, necesse est, ut in persona Christi loquatur, quia alias non possent esse vera. Sicut Ange- lus reprresentans Deum simpliciter loquitur : Ego sum Deus; et concilium regium loquitur majestate regia, induens personam Regis in actu exercito (ut ita dicam), quamvis non praemiserit alia verba, quibus in actu signalo
LXXVIII, ART. II.
declaraverit, se loqui in persona Regis. Quod evidenter patet in sacramento poenitentise, ubi minister absolute dicit : Ego te absolvo, ubi ut minister Dei loquitur, et necessarium non est ut verba aliqua prremittat, quibus hoc significet, et idem fere est de aliis sacramen- tis. De illis ergo verbis, quse non sunt Chrisli, nulla potest esse contentio. De illis autem duobus : Accipite et comedite, quae suntChristi, nonnihil potest esse dubitationis, quia non- nulli ex Sanctis citatis, omnibus his dicunt confici sacramentum. Ambros., 4 de Sacra- ment., cap. 5 : Ante consecrationem panis est, ubi autem verba Christi accesserint, est cor- pus Christi; explicans autem htec verba sub- dit : Audi dicentem : Accipite et edite, hoc est corpus meum. Et eodem modo videtur loqui Euseb. Emis. supra, et alii; et in Concii. Flo- rent., sess. 25, sub finem, legimus : Ex panis autem transmutatione Latinis quserentibus cur Grxci post hsec dominica verba, Accipite et manducate, hoc est corpus meum, quibus pro- fecto verbis sacramentum confici creditur, hac etiam utantur oratione : Et fac panem hunc, etc, et infra : Responderunt Grseci, se firmiter credere, verbis illis dominicis sacra- mentum confici.
- Secunda sententia. — Secunda senten- tia est Grsecorum dicentium, esse de essentia illud verbum : Quod pro vobis tradetur, seu traditur,\e\ frangitur; in omnibus enimlitur- giis additur hoc verbum aliquo ex his modis. Jacob. : Quodprovobis frangitur, et datur in remissionem peccatorum; Basil. : Quod pro vobis frangitur in remissionem peccatorum. Ideni Clem., lib. 8Const., c.17; Damasc, 1. 3 de Fide, cap. 14; Chrysost. : Quod pro vobis tradetur in remissionem peccatorum. Et Am- bros., 4 de Sacram., dicit : Quod pro vobis confringetur. Et habent Graeci fundamentum in Luca et Paulo; Lucas enim de prsesente addit : Quod pro vobis datur, vel, ut Ambros. et alii legunt : Quodpro vobis frangitur. Paul. vero, 1 ad Cor. 11, etiam addit eamdem par- ticulam, quee in Graeco legitur per partici- pium praesentis. Chrysost. vero et Theodor. de futuro legunt : Quod pro vobis tradetur, sicut Vulgata legit; et Durand., dist. 8, q. 2, refert se vidisse eadem verba in liturgia Basilii; ergo heec particula uno vel altero modo necessaria est, quandoquidem illa Christus est usus, et videtur esse determina- tio preedicati, et pars ejusdem propositionis ; illa autem varietas non refert, quia non est essentialis; facile enim potest eumdem sen-
DISPUTAT. L1X
sum reddere, sicut in praxedenti disputatione dicebamus de verbis, quse adduntur in forma sanguinis. Unde Alex. P., epist. 1, cap. 4, ait Christum nos docuisse conficere hoc sacra- mentum, cum, accepto pane, dixit, Accipite et manducate, hoc est enim corpus meum, quod pro vobis tracletur. Et confirmatur secundo, nam saltem videtur necessarium propter rec- tam rationem, hanc particulam addere, quia, illa posita, nullum sequitur incommodum, et tollitur periculum; illa vero ablata, est peri- culum nihil faciendi, si fortasse est necessaria ; cur ergo Latina Ecclesia non elegit tutiorem partem?
Tertia sententia. — Tertia sententia esse potest, praeter illas quatuor voces, esse necessariam particulam enim, quse illis inter- ponitur; quee sententia necessario sequitur ex alia, quseasserit, antecedentia verba esse ne- cessaria, quia conjungit propositionem hanc cum praecedentibus verbis, et illa addita, vel mutata, multum variatur locutionis sen- sus ; posita enim hac particula, sensus fit causalis, qui in rigore plura requirit ad ve- ritatem propositionis, quam si fiat simplex assertio. Unde absolute, et in omni opinione concludi potest. hanc particulam esse ne- cessariam; non enim acldiclisset Ecclesia vocem variantem sensum propositionis , nisi existimasset esse necessariam. Et confirma- tur : nam Ecclesia in canone Missae refert, illam dixisse Ghristum; ergo censenda est necessaria. Tandem, quia, cum interponatur verbis formee, componit illam, et cum illa concurrit ad effectum ejus : ergo.
Verba antecedentia pronomen : Hoc, non sunt de necessitate Eucharistix. — Dicendum tamen est primo : verba antecedentia illud pronomen, hoc, etiam si sint a Christo prolata, non sunt de necessitate hujus sacramenti. Est communis sententia Theologorum cum D. Thoma hic, et in 4, dist. 8; Durand.; q. 2; Richard., art. 3, quEest. 1; Alens., queest. 33, membr. 3, art. 1 ; Gabr., lect. 38 in can. Bessar., opusc. de Verbis consecrat., sub finem, et reliqui omnes, et Patres statim ci- tandi. Ratio vero est, quia illa cluo verba, Accipite et comedite, de quibus est contro- versia, nec sunt per se necessaria tanquam cle essentia formse, neque per accidens, ut ne- cessaria conditio ex parte ministri. Hoc pos- terius satis probatum est contra Scotum. Et prseterea patet, quia illa verba solum recitan- tur nunc materialiter a sacerdote, et ideo so- lum cadunt in illam numero actionem, quam
SECT. I.
Christus exercuit, et de illa tantum verifican- tur; ergo nulla est ratio, cur sint conditio ne- cessaria ad pra?sentem actionem ministri. Illud vero prius probatur, quia qualis sit es- sentia formoe, ex institutione Christi peten- dum est; qualis autem fucrit Christi institu- tio, ex Scriptura sacra , aut ex Ecclesiae traditione, prsecipue est sumendum, aut ali- qua ratione conjectandum ; ex nullo autem capite istorum potest ostendi, illa verba esse de essentia, sed potius contrarium : ergo. De- claratur minor propositio, quia licetMattheeus et Paulus referant, Christum clixisse illa verba : Accipite et comedite, tamen Marcus allerum omittit, et solum ponit verbum Su- mite; Lucas vero utramque omittit, sic enim ait: Etaccepto pane, gratiasegit, et fregit, et dedit eis, dicens : Hoc est corpusmeum; ergo signum est hoec verba non esse essentialia , quia credibile est singulos Evangelistas in- tegre narrasse institutionem, quoad ea quee essentialia sunt. Adde , Ecclesiam in canone Missse addere verbum, quod omnes Evange- listse omiserunt, scilicet : Accipite et comedite ex hoc omnes. Secundo idem probatur ex tra- ditione et auctoritate Ecclesiae, quam quia latius referam statim, nunc sufficiat Conci- lium Florentinum, quocl sic loquitur : Forma hujus sacramenti sunt verba Salvatoris, qui- bus hoc conficitur sacramentum; sacerdos enim in persona Christi loquens hoc conficit sacramentum. Sentit ergo Concilium solum illa verba esse formam, quse proferuntur a sacerdote in persona Chrisli ; sed illa verba : Accipite et comedite-, non proferuntur in per- sona Christi, sed tantum materialiter, et re- citative, alias non essent vera : ergo. Tertio, est optima ratio D. Thomee, quia hsec verba non significant aliquicl intrinsecum vel essen- tiale huic sacramento, sed aliquid posterius, et extrinsecum, id est, non significant conse- crationem, et preesentiam Christi, sed usum et distributionem, quee non est de necessitate hujus sacramenti, ut supra dictum est ; ergo illa duo verba non sunt de essentia formae. Unde contraria sententia occasionem praebet hfereticis, qui dicunt, hoc sacramentum non confici, nisi in usu.
- Verbaprolatapost illud pronomen: Meum, non sunt de necessitate hujus sacramenti. — Dico secundo : verba, quae consequuntur post illud pronomen, meum, non sunt de necessi- tate hujus sacramenti. Est de fide : probatur ex usu Ecclesiae Romanae, quae sine illis ver- bis consecrat corpus Christi; si autem ilia
QUJEST. LXXVIIl, ART. II.
verba essent de necessitate, intolerabilem er- rorem Ecclesia committeret ; careret enim vera consecratione , veroque Eucharistia3 sacra- mento, quod asserere heereticum est, cap. Ad abolendam, de Heeret. Secundo, Mattheeus et Marcus illa verba omittunt, et tamen creden- dum est, unumquemque Evangelistarum suf- ficienter narrasse institutionem. Ponamus enim, quod verum est, Mattheeum ante Lucam scripsisse, etEcclesiam consecrasse juxta for- mam a Mattheeo traditam, sine dubio suffi- cienter consecrasset; imo ex hoc principio existimo ortum esse, ut Ecclesia Latina, illa verba inter consecrandum omiserit. Nam usus consecrationis prior fuit in consuetudine Ec- clesiee, quam Evangelium esset scriptum. Quocirca, sicut Matthseus etMarcus illa verba sola referunt, ita D. Petrus Ecclesiee Romanee solum tradidit ad consecranclum, verba illa : Hoc est corpus meum, et ideo illa sola semper habita sunt ut essentialia , et sufficientia ad consecrandum. Terlio, accedit ratio, quia illa verba : Hoc est corpus meum, sine sequenti- bus sufficienter significant realem praesentiam corporis Christi, et conversionem panis in ipsum; ergo sufficienter illam efficiunl; ergo ilia sola sunt de necessitate formee. Et hinc concluditur, non solum non esse de necessi- tate sacramenti, sed nec etiam de necessitate preecepti ; utrumque enim confirmat usus Ec- clesiee, et ratio, quia nullum tale extat prae- ceptum divinum, cum neque in Scriptura habeatur, neque traditLne constet; quod au- tem neque Ecclesiasticum sit, per se nolum est. Et hinc a fortiori constat, illa verba : Hoc facite in meam commemorationem, non esse necessaria , tum quia Ecclesia illa omittit, et quamvis similia proferat , id tamen facit post calicis consecrationem, postquam hostia populo adoranda proposita est; tum etiam quia Mattheeus et Marcus illa non ponunt im- mediate post consecrationem corporis, de qua nunc agimus. Tum denique, quia illa verba non significant effectum formee hujus sacra- menti, sed potestatem ac preeceptum conse- crandi hoc sacramentum, illudque in sacrifi- cium offerendi.
- Dubio aliquorum enodantur. — Queeri vero potest, esto illa particula, Quool pro vo- bis tradetur, non sit necessaria, cum tamen constet, Ghristum illam dixisse, an recte fa- ciant Graeci addendo particulam illam. Res- pondetur, per se non esse malum, illam ad- dere, quia nequeestcontra ullum preeceptum, neque aliunde intrinsece malum. Est tamen
malum, illam addere, ut necessariam, etdam- nare eos, qui illam non addunt, quia heec existimatio seu intentio continet errorem in fide.Sedqueeres rursum, an Greeci, addentes illam particulam ut necessariam, vere confi- ciant; videntur enim velle introducere erro- rem, et formam, quam Christus non instituit, quod derogat veritati sacramenti. Responde- tur tamen, eos rite conficere, quia vera forma utuntur a Christo instituta, et id, quod ad- dunt, non corrumpit verum sensum illius for- mee, et ideo, licetilludaddant ut necessarium, et errorem inducant, non tamen agunt contra veritatem sacramenti. Rursus tamen queeri potest an, quanclo illa particula conjungitur cum forma, vel in consecratione Greecorum, vel in ipsamet consecratione calicis, dici pos- sit cle substantia formee, vel concurrere sa- cramentaliter ad eftectum formee. De hoc di- cam disputat. seq., sect. I, quia, quoad hoc, eadem est ratio de hac, et de forma calicis.
- Particula, enim, non estdeessentia hujus formx. — Particula, enim, non est de integri- tate formse. — Dico tertio : particula enim non est de essentia hujus formee, et consequenter nec de necessitate sacramenti. Ita D. Thom. hic, ad 4; Alex. supra; reliqui Theologi, d. 8 etH. Probatur, quia licetillaparticula, enim, a Christo Domino dicta fuerit, ut ex can. Missee colligitur, in quo nullus error est, ut traditur in Concil. Trident., sess. 22, cap. 4 et can. 6, et ideo credendum sit ex traditione Apostolorum additam esse, ut colligitur ex cap. Cum Marthee, de Celebrat. Miss., tamen, cum Evangelistee et Paulus illam preetermise- rint, non tenue indicium est, non esse necessa- riam. Secundo, quia illa particula nullo modo confert ad significandum efiectum formee; ergo neque ad illum efficiendum; sacramenta enim id efficiunt, quod significant; ergo non est pars formee. Tertio, quia illa non dicitur a sacerdote significative, sed tantum recitative materiaiiter, quia illa reddit causam rei, quee significatur per preecedentia verba; unde, cum preecedentia non dicantur, nisi materia- liter, nec particula enim potest aliter dici ; ergo hac ratione non est pars formee. Rursus, quatenus causaliter conjungit verba sequen- tia cum preecedentibus , redclit causam illo- rum verborum : Accipite et comedite, quae significant usum hujus sacramenti ; recldit ergo rationem hujusmodi usus; ergo sicut usus non est de necessitate materiee vel sacra- menti, ita nec particulaemra, quee indicat ra- tionem talis usus, erit de necessitate formee
DISPUTAT. I.
vel sacramenti. Ex quo ulterius colligo, hanc particulam non esse de integrilale formee, cum non significet formalem ejus signifi- cationem. Ita significat D. Thomas hic, et dist. 8, quaest. 2, art. I, quaestiunc. 2, ad 2, unde etiam fit. non concurrere ad effectum formee, ut notavit Soto, dist. 11, qua^st. 1, art. 3, quia effectus solum fit a forma. Item, quia illa particula non magis concurrit, quam verba preecedentia : Accipite et comedite, propter quae solum heee particula additur, et sine quibus congrue addi non posset.
Sed queeres, an saltem sit preeceptum Ecclesiasticum addere illam. Respondetur, affirmando, ex communi omnium sententia, qui dicunt, peccatum esse, illam particulam omittere, contra perpetuam, ac universalem Ecclesiee consuetudinem. UndeRichard., dist. 8, art. 3, quaest. 1, absolute dicit, hoc esse peccatum. Victor., in Sum., n. 74, dicit, esse malum. Petrus Soto, lection. 2 de Euchar., dicit, esse addendam ex praecepto, et esse peccatumnonparvi faciendumiilam omittere; non tamen explicant esse mortale. Id vero af- firmant expresse Gabr., dist. 8, queest. 3; Holcot, in 4, dist. 3; citantur etiam Angel., verb. Euchar. I, § 22; Gerson,. in Floreto, cap. de Euchar., et aliqui ex Summistis; at vero Marsil., in 4, queest. 6, art. 1, part. 2, dub. 3, solum dicit esse mortale, si ex con- temptu omittatur; clarius Ledesma dicit non esse mortale, seclusocontemptu, quia materia (inquit) levis est. Imo addit Soto in 4, dist. I, queest. 4, art. 8, etiam si ex contemptu omit- tatur, non esse certum, esse mortale, quia etiam contemptus potest esse veniale pecca- tum ex levitate materiee. Mihi vero hsec ma- teria non adeo videtur levis esse, nam licet particula enim, levissima sit, illa tamen ad- dita vel subtracta, sermonis sensus multum variatur, quod in re tam gravi non adeo videtur exigui momenti; et ideo quamvis excusarem a culpa mortali eum, qui ex ne- gligentia, vel inadvertentia culpabili, eam omitteret, non tamen eum, qui ex contemptu, quia talis contemptus, et Ecclesiee , et ejus institutis injuriosus est. Posset vero timeri hujusmodi contemptus in eo, qui sciens, et advertens, eam pro libito preetermitteret.
Solx illx quatuor voces, Hocest corpus meum, sunt cle essentiaformx sacramentalis. — Ultimo ex his concludo, solas illas quatuor voces : Hoc est corpus meum, esse de essentia, necessitate, et forma hujus sacramenti, ita ut si quis illas solas debita intentione proferat
IX, SECT. I. 341
super debitam materiam, sine dubio perficiat sacr imentum, licet peccet ex alio capite, quia id facit Ecclesiae usu praetermisso. Ita D. Thom., Alex., Bonavent., et alii Theologi supracitati; et Chrysost., homil. de Proditione Judae, dicens : Hoc est corpus meum, hoc ver- hum res propositas transmutat. Damasc, 1. 4, c. \k\Dixit Deus, Hoc est corpus meum, et donecipseveniat, hoc efficitur, etc. Et caetera, quee supra adducta sunt ex Patribus, qui dicunt hoc sacramentum confici verbis Christi, quae ipsius preesentiam significant ; et licet ali- qui eorum non ponant haec praecisa verba , sed alia etiam, vel antecedentia vel sequentia, non ideo existimant, omnia esse necessaria, sed propter majorem quamdam perfectionem, ut D. Thom. dixit de illis verbis : Accipite et comeclite, nam quia hoc sacramentum ordi- natur ad usum, ideo ad quamdam significa- tionem magis expressam pertinet, quod hoc etiam inter consecrandum significetur, non tamen propterea sunt illa verba necessaria. Neque oportet aliam probationem adjungere, nam haec conclusio sequitur evidenter ex preecedentibus. Unde in Missalibus Romanis haec sola verba majoribus characteribus de- scribuntur; nec refert, quod particula enim, eodem modo scribatur, quia id fit, quoniam aliis est interposita in eadem propositione, non quod sit aeque necessaria. Rursus, licet in aliis verbis committantur defectus aliqui, dummodo in his non fiant, sine dubitatione creditur perfecta consecratio, et ideo statim corpus Domini populo adorandum proponi- tur; ergo certum est, haec verba sufficere, etiam si praecise proferantur ; et improbabile prorsus est hoc amplius in dubium revocare. \ \ . Responsio ad fundamenta aliarum opi- nionum. — Ad fundamenta ergo aliarum opi- nionum responsum est, praesertim ad funda- menta primeeettertiae. AdditCapreol.,dist. 8, queest. , art. 3, ad 6 Durand. cont. 2 concl., quem sequitur Ledesma, quaest. 9, art. 1, dub. 2, Christum non dixisse illa verba, Quod pro vobis tradetur, immediate post consecra- tionem corporis, sed ante, vel postea, quod fieri quidem potuit, et non repugnat Evange- lio, quia non est necesse, omnia fieri eodem ordine, quo narrantur. Sed unde ipsi hoc collegerint, non video : Lucas enim et Paulus omnia describunt in contextu, et illucl relati- vum, quod, indicat immediatam consecutio- nem, sicut in verbis illis : Hic est sanguis meus, qui pro vohis effundetur. Quod vero alii Evangelistae verbum illud praetermiserint ,
QILEST. LXXVHI, ART. II.
nullum indicium est non esse dictum a Christo eodem ordine, quo ab aliis narratur. Est autem certum, non dictum fuisse a Christo, ut essentiale, et ut seepe dictum est, et notarunt Richardus, dist. 8, art. 3, qusest. 2, ad 1, et Marsilius, queest. 6, art. 1 , verisimile est, nullum Evangelistarum, qui institutionem narravit, verbum aliquod essentiale prseter- misisse. Acldi ergo potuit, tum ad magis ex- primendam corporis verilatem, tum ad pas- sionis commemorationem ; cur autem Ecclesia Latina verbum illud omittat, jam explicatum est; indubitata enim fide tenet, illa verba sufficere, quod usu eorum voluit comprobare, et satis existimavit determinationem similem adjungere in forma calicis, in cujus consecra- tione repreesentatio passionis Christi consum- matur.
SECTIO II.
An singula verba hujus forrnoe ita sint apte et conve- nienter tradita, ut mutari nullo modo possint.
1 . Quoniam verisimile est, in singulis ver- bis, quibus tantum sacramentum conficitur, mysterium latere, singulorum rationem red- dere necesse est, ex quo etiam constabit, quo- modo possit interdum loco unius aliud sub- stitui.
- Primo igitur in subjecto illius proposi- tionis positum est pronomen hoc, quod veluti indefinite significat, quia, cum his verbis significanda esset conversio panis in corpus, oportuit in subjecto ejus aliquid poni, quod ad demonstrandum panem, vel corpus, de se esset inclifferens; nam si a principio nomina- retur panis, in fine esset falsa propositio, et contraria veritati sacramenti, quia panis non est corpus Christi ; si autem a principio ex- presse ac definite nominaretur corpus Christi, et locutio esset impropria et identica, et non tam significaret conversionem panis in cor- pus, quam identitatem ipsius corporis secum, ac denique omnino esset preetermissus in hac significatione terminus a quo. Oportuit ergo subjectum illud esse aliquo modo indifferens, et commune utrique termino, ut in fine pro- positionisper preedicatum determinaretur ad supponendum pro termino ad quem; hoc autem fieri non potuit commodius per aliam vocem, quam per pronomen demonstrativum. Quia licet per aliam orationem, aut circum- locutionem hoc posset explicari, non tamen aliquo simplici, ac preeciso termino ita pro- prio; et aliunde fuit aptissimus ad demon-
strandam preesentiam materieesubjectee, quod in practica et efficaci prolatione verborum necessarium fuit.
Si quis loco pronominis hoc, ponat, illud, nihil efficiet; secus, si poneret, istud. — Unde infero, si quis loco pronominis hoc, dicat, illud, non solum male facturum, sed etiam nihil effecturum, quia non retinet idem signi- ficatum formee, quia pronomen illud, ex vi suee significationis, non demonstrat materiam praesentem, unde in tali mutatione praeter- mittitur res valde necessaria, et practica si- gnificalio hujus formee. De hoc vero prono- mine istud , non videtur eadem ratio, ut notavit Soto supra, dist. 1 , queest. \ , art. 8, quia interdum usurpatur ad demonstrandum rem preesentem , ut ex usu latinee linguae constat. Si quis vero huic particulee adjunge- ret aliquod aliud, respiciendum esset ad sen- sum, an maneat idem necne. Nam si diceret: Hoc contentum sub speciebus est corpus Christi, verus sensus maneret, et ideo forma esset valida ; si autern diceret : Hoc quod est panis, vel, hic panis est corpus Christi, nihil efficeret, quia mutaretur sensus, et heec pro- portione quadam accommodanda sunt ad omnia idiomata, juxta regulas supra traditas de sacramentis in genere.
Siloco, hoc, constituatur hic adverbium, nihil efficietur; si vero ponatur, hic pronomen, peccabitur, attamen conficietur sacramentum. — Dubium quoddam solvitur. — Secundo colligitur, quid dicendum sit, si quis mutet pronomen hoc, vnhic; duplici enim sensu id fieri posset. Primo, ut illud hic, sit adverbium locale, et hoc modo constat mutationem non solum esse iniquam, sed etiam esse contra substantiam sacramenti, quia facit, ut forma non significet conversionem substantialem. Si autem vox hic sit pronomen, imprimis pecca- tum esset, talem mutationem facere, tum quia est in re gravi, et contra consuetudinem; tum etiam quia ut minimum, redderet sensum dubium; probabilius tamen censeo, illam non esse mutationem substantialem. Primo, quia potest illud pronomen substantialiter sumi, vel sub illo intelligi cibus; heec autem forma : Hic cibus est corpus meum, est sufficientis- sima, sicut et heec etiam : Hsec res est corpus meum. Preeterea, quia, si in aliquo idiomate corpus esset masculini generis, non est du- bium, quin illud pronomen posset mutari in masculinum; ergo etiam si in lingua latina, illa mutatio faciat compositionem legibus grammaticee repugnantem, tamen, si in com-
DISPUTAT. LIX
muni modo loquendi reddat eumdem sensum, non est contra substantiam sacramenti, sicut si diceretur corpus meus, ut in forma bap- tismi : In nomine Patria, Filia, etc, et in forma pcenitentiae : Absolvo tibi. Dubitari vero solet, an si fieret heec mutatio : Ecce cor- pus meum, esset subslantialis mutatio ; vide- tur enim esse idem sensus; nam illud ecce eequivalet pronomini et verbo. Probabile for- tasse est hoc; non est tamen dubium, quin esset peccatum talem mutationem facere, et mihi est valde verisimile, esse mutationem substantialem, quia, ut minimum, mutatur explicita significatio in implicitam. Deinde illa locutio non videtur significare conversio- nem, sicut alia.
- In forma Eucharistix aptissime colloca- tur verbum, est. — Dico secundo, aptissime positum esse in hac forma verbum substanti- vum est; hoc recte declarat D. Thom. in art. duplici ratione ibi explicata, quibus adjungi potest, nullum aliud verbum potuisse poni, salva proprietate ac veritate verborum; nam, vel tale verbum significaret effectionem, vel transitum unius in aliud; reliqua enim non possunt esse accommodata , ut per se notum est; sed neque etiam illa duo sunt apta. Patet, quia, si diceretur, Hoc fit corpus, vel pronomen hoc demonstraret panem, et sic in proprietate verborum proposilio esset falsa, quia panis non fit corpus, sed ex pane fit corpus; vel demonstraret corpus Christi, et hoc etiam dici non posset, quia corpus Ghristi non fit corpus Ghristi; vel denique demon- straret contentum sub speciebus, ut sic, et hoc modo locutio adhuc non esset satis pro- pria, quia esse contentum est veluti aceiden- taria denominatio, respectu corporis Christi, et ideo non potest proprie dici contentum fieri corpus, sed potius a contrario corpus fieri contentum, sicut proprie corpus fit album, album autem proprie non fit corpus. Denique in actione substantiali, preesertim quee non fit ex preesupposito subjecto, nunquam pro- prie dicitur unum fieri aliud. Preeterea , si diceretur, Hoc transit in corpus meum, seu alio eequivalente verbo, essetquidem propria locutio, secl oporteret pronomen hoc designare panem, qui est terminus a quo, et nullo modo terminus ad quem; et preeterea oporteret addere particulam in; ac denique adhuc esset imperfecla significatio, quia, cum transitus, vel conversio paulatim fieri soleat, non satis significaretur, an simul cum verbis perficia- tur conversio. Oportuit ergo verbum illud non
SECT. II.
transitum, sed existentiam termini ad quem, per identitatem inter subjectum et preedica- tum significare, ut recte dixit Alex. Alens., queest. 33, membr. 3, art. 2, § 2; Bonavent., dist. 8, 2 part., art. 1, queest. 1. Dices, sicut in baptismo, vel poenitentia, heec est accom- modata forma : Ego te baptizo, Ego te ab- solvo, ita hic posset esse optima forma : Ego te consecro, vel, consecro hunc panem in corpus meum, quia , sicut hic sanctificatur materia per actionem ministri , ita ibi sanctificatur subjectum per actionem ejusdem. Responde- tur, potuisse Christum hoc modo instituere hoc sacramentum, si voluisset, sed non esset forma tam propria, tam preecisa, brevis, ac substantialis; quia enim heec conversio sub- stantialis est, et in instante fit, et per eam sacramentum permanens et durabile effici- tur, non potuerunt heec omnia commodius per aliucl verbum significari, quam per verbum est.
Ex his intelligitur primo, quomodo verba haec significant conversionem , ut passim Theologi dicunt, et videre est in D. Thom., Alens., Bonavent., Richard., et aliis, tam hic, quam praeced. sect. citatis; non autem est intelligendum, verba heec significare conver- sionem, expresse et formaliter, quia conver- sio dicit actionem, seu transitum, et nullum est verbum in forma, quod hoc formaliter significet; intelligendum ergo est, significare virtualiter et quasi in actu exercito; nam affirmando, hoc esse aliucl. quam antea erat, virtute affirmatur factam esse conversionem unius in aliud, et hic est sensus Goncilii Trident., sess. 13, cap. 4.
Probabile est, si verbum, est, mutetur in aliud, nihil effici. — Secundo sequitur, si verbuin, est, mutetur in quodcumque aliud , imprimis grave esse peccatum, quia est res valde gravis, et deinde verisimile esset, talem mutationem esse substantialem, ideoque non fieri sacramentum, quia necessario sensus formee substantialiter variatur.
Unde ultimo infero, falsam esse senten- tiam asserentem, ablato verbo est, posse fieri consecrationem, si quis dicat hoc modo : Ac- cipite et comedite hoc corpus meum. Imo non defuerunt heeretici, qui dicerent, Ghristum hoc modo consecrasse, quibus favet Erasmus, \ ad Gor. \ \ , dicens in Greecis codicibus ita legi apud Paulum, et non cum verbo est. Sed falsum imprimis est, in Greecis codicibus deesse illud verbum est, ut cuivis erudito facile constare potest. Deinde erroneum est
3 44 QUiEST
dicere, Christum consecrasse illo modo, et non affirmando : Hoc est, etc, ut constat ex omnibus tractatis disput. preeced. Praeterea ea sententia favet heereticis dicentibus, Chri- stum esse hic tantum in usu, et ideo illa forma est sine dubio insufficiens, quia illud verbum : Accipite et comedite, non pertinet ad formam consecrationis, et significat aliquid, quod non est de illius necessitate; unde mutat sensum formse substantialis.
- Recte positum est in hac forma nomen illud, corpus. — Dico tertio, recte positum esse in hac forma nomen corpus. Primum enim, quia ad reprtpsentandam passionem, voluit Christus corpus et sanguinem seorsum con- secrare, ideo non est usus nomine significante totum, sed solum corpus, a quo sanguis sepa- ratus est et effusus; magis autem est usus no- mine corporis, quam carnis, quia caro proprie condistinguitur ab ossibus et nervis; corpus vero, totum heterogeneum corpus complecti- tur; item non sola caro, sed totum corpus pro nobis est passum. Denique hoc sacramen- tum etiam significat unitatem corporis mysti- ci, quod ex diversis ordinibus, quasi partibus heterogeneis, constat. Ita docent Theologi su- pra citati. Sed quid si fiat mutatio nominis corporis in nomen carnis?eritne mutatiosub- stantialis? Cyprian. quidem, serm. de Coena Domini, clicit, Christum consecrasse his ver- bis : Hsec est caro mea; sentit ergo verba esse aequivalentia , nam etiam Christus, Joan. 6, dicit : Caro mea vere est cibus; et Ecclesia canit : Verbo carnem efficit. Ac denique in Scriptura per eam vocem significatur, vel totus homo, ut Joan. 1 : Verbum caro factum est; vel totum corpus hominis, Psal. 1 : Caro m,ea requiescet in spe. At vero Scholastici censent illam esse mutationem substantialem, ut Alens., dicta qusest. 36, membr. 3, art. 3, et Gabriel, lect. 38 in can., quia in rigore et proprietate sermonis voces illee non sunt synonymse. Ergoexvi verborum non reddunt eumdem sensum; ergo est mutatio substan- tialis. Et confirmatur primo, quia illa vox caro in propria significatione sua non explicat adcequaturn terminum hujus conversionis, qui ex vi verborum hic ponitur; ergo non est sufficiens. Neque enim satis est, quod inter- dum per synecdochen caro sumatur pro toto homine, vel corpore, quia in forma hac vis et proprietas verborum servanda est; alioqui etiam dici posset, illo verbo significari totam Christi humanitatem, quia corpus vel caro per eamdem figuram synecdochen totum si-
LXXVIII, ART. II.
gnificare solet. Et hsec sententia mihi videtur multum probabilis, et saltem certum est, illam formam fore valde dubiam, et graviter pecca- turum, qui eam fecerit mutationem; Christus autem Dominus, Joan. 6, hoc sacramentum vocavit carnem suam, quia tuncnon tradebat verba formae, sed potius tractabat de usu hujus sacramenli, et in ordine ad usum recte explicatur nomine carnis, quia homines carne vesci solent.
- Ex quo tandem concluditur, hanc mu- tationem : Hxc est substantia mea, multo esse majorem, magisque substantialem, quia ter- minus ille non significat id, quod virtute ver- borum conficitur, sed est valde cornmunis, ita ut ratione totius, vel ratione sanguinis, aut animse, vel alterius partis dici potuisset. Et per hsec judicandum est de similibus.
1 I . Particula, meum, aptissimepositaestin forma Eucharistix. — Dubium. — Solvitur. — Dico quarto, particulam illam, meum, quse est determinatio prsedicati, aptissime adjunc- tam esse, quia non potuit prsedicatum illucl, corpus, indeterminatum relinqui, alias neque ex vi verborum fieret prsesentia corporis Christi, neque alia conversio, quia de pane vere dici posset : Hoc est corpus. Quia vero Christus fuit primus, qui confecit hoc sacra- mentum, et illud conficiendo instituit, non potuit commodius verba ad suum corpus de- terminare, quam perpronomen meum; decuit etiam , ut sacerdotes hoc modo conficerent potius, quam dicendo : Hoc est corpus Christi, ut ex ipso modo loquencli constaret, eos, non in propria, sed in Christi persona loqui, quod maxime congruebat dignitati, ac majestati hujus sacramenti. Quseres, quid si sacerclos diceret : Hoc est corpus Christi. Respondetur primum, gravissime peccare, mutando verba Christi, et ab Ecclesite consuetudine disce- dendo. Item, si illa verba conjungeret cum praecedentibus verbis canonis, in rigore fal- sum diceret, ut colligitur ex D. Thom., in 4, dist. 8, queest. 2, art. 'I, qucestiunc. 4, ad 4, quia Christus non dixit illa verba. Deinde existimo, illam formam non fore sufficientem, quia licet videatur eamdem rem significare, tamen in moclo significationis longe est diver- sa, cum ad ejus veritatem necesse sit, sacer- dotem loqui in persona Christi, ad aliam vero satis sit, loqui in propria. Csetera, quae cle hujus formae mutatione dici possunt, videri poterunt in Alexand. Alens., 4 part., q. 31, membr. 3, art. 3;Gabriel.,lect. 39incan.,etin iis quae de sacramentis in genere dicta sunt.
QUiEST. LXXVIII, ART. III.
ARTICULUS III.
Utrurn hsec sit eonveniens forma consecrationis vini : Hic est calix sanguinis mei, etc. (4, d. 8, qua?st. 2, art. 3, q. 2 et 3. Et 1 Gor. ll,lect. 6, col. 3, 4 et 5).
\ . Acl tertium sicproceditur. Videtur, quocl hsec non sit conveniens forma consecrationis vini : Hic est calix sanguinis mei, novi et seterni Testamenti, mysterium ficlei, qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Sicut enim panis convertitur in corpus Christi ex vi consecrationis, ita et vinum in sanguinem Christi, sicut ex prsedic- tis patet (qusest. 76, arl. 1 et 2). Sed in forma consecrationis panis ponitur in recto corpus Christi, nec aliquid aliud additur; inconve- nienter ergo in hac forma ponitur sanguis Christi in obliquo, et additur calix in recto, cum dicitur : Hic est calix sanguinis mei.
Prseterea, non sunt majoris efficacise verba, quseproferuhtur in consecratione panis, quam ea, quse proferuntur in consecratione vini, cum utraque sint verba Christi. Sed sta- tim dicto : Hoc est corpus meicm, est perfecta consecratio panis; ergo statim cum dicium est : Hic est calix sanguinis mei, est perfecta con- secratio sanguinis, et ita ea, quse sequuntur, non videntur esse cle substantia formse, prse- sertim cum pertineant ad proprietates hujus sacramenti.
Prseterea, Testamentum novum pertinere videtur ad internam inspirationem, ut patet ex hoc, quod Apostolus, acl Hebr. 8, introdu- cit verba , quse habentur Hier. 31 : Consum- mabo super domum Israel Testamentum novum, dando leges meas in mentem eorum. Sacra- mentum autem exterius visibiliter agitur. Inconvenienter ergo in forma sacramenti dici- tur, novi Testamenti.
Prseterea, novum dicitur aliquid ex eo, quod est prope principium sui esse; seternum autem non habet principium sui esse. Ergo inconvenienter dicitur, novi et seterni, quia videtur contradictionem implicare.
Prseterea, occasiones erroris sunt homi- nibus subtrahendse, secundum illud Isaise 57 : Auferte offendicula de via populi mei. Sed quidam erraverunt, sestimantes mystice solum esse corpus et sanguinem Chrisli in hoc sacra- mento. Ergo in hac forma inconvenienter ponitur mysterium fidei.
Prseterea, supra clictum est (queest. 73, art. 3, ad 3), quod sicut baptismus est sacra- mentum fidei, ita Eucharistia est sacramen-
tum charitatis. Ergo in hac forma magis clebet poni charitas, quam fides.
Prseterea, totum hoc sacramenlum et quantum ad corpus, et quantum ad sangui- nem, est memoriale Dominicsepassionis , secun- dum illucl 1 Cor. \ \ : Quotiescumque mandu- cabitis panem hunc et calicem bibetis, mortem Domini annunciabitis. Non ergo magis clebuit in forma consecrationis sanguinis fieri mentio de passione Christi et ejus fructu, quam in forma consecrationis corporis, prsesertim cum Luc. 22, Dominus dixerit, Hoc est corpus meum, quocl pro vobis tradetur.
Prxterea, passio Christi, ut supra habi- tum est (quaest. 48, et 49, art. 2), acl sufficien- tiam profuit omnibus, quantum vero ad effi- cientiam profuit multis. Debuit ergo dici : Qui effundetur pro omnibus, aut pro multis; sine hoc, quod adderetur, pro vobis.
Prseterea, verba, quibus hoc sacramen- tum conficitur, efficaciam habent ex institu- tione Christi. Secl nullus Evangelista recitat, Christum hsec omnia dixisse. Ergo hsec non est conveniens forma consecrationis vini.
Secl contra est, quod Ecclesia, ab Apostolis instructa (de Celebrat. missarum, cap. Cum Marthge), utitur hac forma in consecratione vini.
Respondeo dicendum, quod circa hanc for- mam est cluplex opinio. Quidam enim clixe- runt, quod de substantia formse hujus est hoc solum, quod dicitur : Hic est calix sanguinis mei; non autem, ea, quse sequuntur. Sed hoc videtur inconveniens, quia ea, quse sequuntur, sunt qusedam determinationes prsedicati, id est, sanguinis Christi, unde pertinent acl inte- gritatem ejusdem locutionis. Et propter hoc sunt alii, qui melius dicunt, quod omnia se- quentia sunt de substantia formse usque ad hoc, quod postea sequitur : Hsec quotiescumque feceritis, quocl pertinet ad usum hujus sacra- menti, unde non est de substantia formse. Et incle est, quod sacerdos eodem ritu et modo, scilicet, tenendo calicem in manibus, omnia hsec verbaprofert. Lucse etiam 22, interponun- tur verba sequentia verbis prsemissis, cum dicitur : Hic calix novum Testamentum est in meo sanguine. Dicendum est ergo, quod omnia prsedicta verba (posita in argum. 1), sunt de substantia formse. Sed per prima verba, cum clicitur : Hic est calix sanguinis mei, signifi- catur ipsa conversio vini in sanguinem eo moclo, quo dictum est in forma consecrationis panis (art. preeced.). Per verba autem sequen- tia designatur virtus sanguinis effusi in pas-
QILEST. LXXVIII, ART. III.
sione, quse operatur in hoc sacramento. Quse quidem ad tria ordinatur. Primo quidem et principaliter ad adipiscendam seternam hsere- ditatem, secundum illud Hebr. 10 : Habentes fiduciam in introitu Sanctorum in sanguine Christi. Et ad hoc designandum dicitur, novi et seterni Testamenti. Secundo ad justitiam gratise, quse est per fidem, secundum illud Rom. 3 : Quem proposuit Deus propitiatorem per fidem in sanguine ipsius, ut sit ipse justus et justificans eum, qui ex fide est Jesu Christi; et quantum ad hoc, subditur, mysterium fidei. Tertio autem ad removendum impedimenta utriusque prsedictorum , scilicet peccata, se- cundum illud Hebr. 9 : Sanguis Christi emun- dabit conscientiam nostram ab operibus mor- tuis, id est, a peccatis. Et quantum ad hoc subditur : Qui pro vobis et pro multis effun- detur in remissionem peccatorum.
Ad \ ergo dicendum, quod cum dicitur, Hic est calix sanguinis mei, est locutio figurativa. Et potest dupliciter intelligi. Uno modosecun- dum metonymiam, qua ponitur continens pro contento, ut sit sensus : Hic est sanguis meus contentus in calice, de quo fit hic mentio, quia sanguis Christi in hoc sacramento consecra- tur, in quantum est potus fidelium, quod non importatur in ratione sanguinis, et ideo opor- tuit hoc designari per vas huic usui accom- modatum. Alio modo potest intelligi secundum metaphoram, prout per calicem similitudina- rie intelligitur passio Chrisli, quse ad simi- litudinem calicis inebriat , secundum illud Thren. 3 : Replevit me amaritudinibus ; ine- briavit me absynthio. Unde et ipse Dominus passionem suam calicem nominat Matth. 26, dicens: Transeat a me calix iste; utsit sensus : Hic est calix passionis mese, de qua fit mentio in sanguine seorsum a corpore consecrato; quia separatio sanguinis a corpore fit per passionem.
Ad 2, dicendum, quod quia, ut dictum est (in corp. art., et q. 76, art. 2, ad 1), sanguis seorsumconsecratus expressepassionem Christi reprsesentat, ideo potius in consecratione san- guinis fit mentio de effectu passionis, quam in consecratione corporis, quod est passionis sub- jectum. Quod etiam designatur in hoc, quod Dominus dicit : Quod pro vobis tradetur, quasi diceret : Quod pro vobis passioni subjicietur.
Ad3, dicendum, quod Testamentum est dis- positio hsereditatis . Hsereditatem autem cceles- tem disposuit Deus hominibus dandam per virtutem sanguinis Jesu Christi, quia ut dici- tur Hebr. 9 : Ubi est testamentum, mors ne-
cesse est intercedat testatoris. Sanguis autem Christi dupliciter est hominibus exhibitus. Primo quidem in figura, quod pertinet ad vetus Testamentum. Et ideo Apostolus ibidem concludit : Unde nec primum Testamentum sine sanguine dedicatum est. Quod patet ex hoc, quod sicut dicitur Exod. 24 : Lecto omni mandato legis a Moyse, omnem populum as- persit, dicens : Hic est sanguis Testamenti, quod mandavit ad vos Deus. Secundo autem est exhibitus in rei veritate, quod pertinet ad novum Testamentum. Et hoc est, quod Aposto- lus ibidem prsemittit dicens : Ideo novi Testa- menti mediator est Christus, ut morte interce- dente remissionem accipiant, qui vocati sunt, seternse hsereditatis. Dicitur ergo hic sanguis novi Testamenti, quia jam non in figura, sed inveritate exhibetur, unde subditur : Quipro vobis effundetur. Interna autem inspiratio ex hujus sanguinis virtute procedit , secundum quod passione Christi justificamur.
Ad 4, dicendum, quod hoc Testamentum est novum ratione exhibitionis. Dicitur autem seternum, tam ratione xternse Dei prseordina- tionis, quam etiam ratione seternse hseredita- tis, quse per hoc Testamentum disponitur. Ipsa etiam persona Christi, cujus sanguine Testa- mentum disponitur, est seterna.
Ad 5, dicendum, quod mysterium hic poni- tur, non quidem ad excludendam rei verita- tem,, sed ad ostendendam occultationem, quia et ipse sanguis Christi occulto modo est in hoc sacramento, et ipsa passio Christi occulte fuit figurata in veteri Testamento.
Ad 6, dicendum, quod dicitur, mysterium fidei, quasi fidei objectum, quia quod sanguis Christi secundum veritatem sit in hoc sacra- mento , sola fide tenetur; ipsa etiam Christi passio per fidem justificat. Raptismus autem dicitur sacramentum fidei, quia est qusedam fidei protestatio. Hoc autem est sacramentum charitatis quasi significativum et effectivum.
Ad 7, dicendum, quod, sicut dictum est (insolut. ad 2, et locis ibi citatis), sanguis seorsum consecratus a corpore, expressius re- prsesentat passionem Christi et fructum ipsius. Et ideo potius in consecratione sanguinis fit mentio de passione Christi, et fructu ipsius, quam in consecratione corporis.
Acl 8, dicendum, quod sanguis passionis Christi non solum habet efficaciam in Judseis electis, quibus exhibitus est sanguis veteris Testamenti, sed etiam in Gentilibus, nec solum in sacerdotibus, qui hoc conficiunt sacramen- tum, vel aliis qui sumunt, sed etiam in illis
QU^ST
pro quibus offertur. Et ideo signanter dicit : Pro vobis, Judseis, etpro multis, scilicet, Gen- tilibus, vel pro vobis manducantibus, et pro multis, pro quibus offertur.
Acl 9, dicendum, quod Evangelistse non in- tendebant tradere formas sacramentorum , quas in primitiva Ecclesia oportebat esse oc- cultas, ut dicit Dionys. in fine Ecclesiast. Hierarch. (cap. 7, part. 3, intermed. et fin.), sed intenderunt historiam de Christo texere. Et tamen hsec omnia fere verba ex diversis Scripturse locis accipi possunt. Nam quod dicitur : Hic est calix, habetur Luc. 22, et 1 Cor. 1 1 . Matth. autem 26 dicitur : Hic est sanguis meus novi Testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Quod autem additur, seterni; et iterum, mysterium fidei, ex traditione Domini habetur, quse ad Ecclesiam per Apostolos pervenit, secundum illud 1 Cor. 11 : Ego accepi a Domino, quod et tradidi vobis. Ut et 1 ad Timoth. 3, 9 : Habentes mysterium fidei, etc; et ad Hebr. 13; 20 : In sanguine Testamenti seterni, etc.
COMMENTARIUS.
De sententia S. Thom., verba quse sunt a pronomine hic, usque ad, hsec quotiescum- que, etc, esse de substantia forma calicis. — Interpretatio aliquorum Thomistarum reji- citur. — Duo prsestat D. Thom. in hoc arti- culo. Primo docet, de substantia hujus formse non tantum esse illa verba : Hic est calix sanguinis mei; sed etiam sequentia, usque ad illud exclusive : Hsec quotiescumque feceritis. Deinde explicat significationem et rationem smgulorum verborum, et hsec posterior pars articuli est perspicua ; in priori vero ob- scurum est, quid intelligat D. Thom. per substantiam formse. Recentiores quidam Tho- mistse, distinguentes inter essentiam et sub- stantiam formse. dicunt, D. Thom. non loqui de essentia, sed de substantia ; vocant autem de essentia id, sine quo effectus formas non potest subsistere; atque ideo, quod est sim- pliciter necessarium acl sacramentum ; de substantia autem vocant, quod ex institutione Christi requiritur ad integritalem et effectum formse; quanquam, si desit, non propterea sacramentum sit nullum. Ita exponunt D. Thomam Soto , Ledesma, et alii. Nec propter aliam causam ita eum interpretantur. nisi quia rem ipsam non valent alio modo defen- dere. Sed, quicquid sit de veritate ipsius rei, tamen haec D. Thom. interpretatio est valde
LXXVIII, ART. III. 347
aliena ab ejus mentc, ut constat, tum ex anliquorum Thomistarum expositione , lum ex aliis locis D. Thom. ; ubicumque enim agit de formis sacramentorum, id vocat de sub- stanlia forma3, quod est de essentia ejus, ut palet supra, qusest. 60, art. 8. Ubi in com- muni de forma sacramenti sic inquit : Si diminuatur aliquid eorum, quse sunt de sub- stantia formse- sacramentalis , tollitur debitus sensus verborum,; et ideo non perficitur sa- cramentum ; et ad eumdem modum loquitur, qusest. 66, et ssepe alias. Tum etiam ex hoc eodem articulo, non solum iu corpore, sed etiam in argumento 2, cum solutione ; ubi declarat, priora verba sine sequentibus non habere efficaciam; et in solutione ad nonum, ubi dicit, Evangelistas non tradidisse formas sacramentorum , indicans, illa praecedentia verba sine sequentibus non esse formam sa- cramenti. Sensus ergo D. Thom. est, omnia illa verba esse de essentia et necessitate sim- pliciter hujus sacramenti , quod clare etiam explicuit in 4, dist. 8, quaest. 2, art. 2, queestiunc. \ . Unde absolute dicit, omnia illa verba esse de forma. Et ad lertium ait, omnia illa , quae per illas parliculas significantur, esse essentialia sanguini Christi; prout in hoc sacramento conficitur, id est, prout effuso in passione pro nobis; et lect. 6, in cap. 11, 1 ad Cor., expresse dicit, haec omnia \erba esse de necessitate formae, et illis omnibus conse- crationem perfici, nec sufficere sola ea, qute a Paulo, et Evangelistis referuntur; est ergo hsec aperta mens D. Thom.; veritatem autem et rationes ejus postea examinabimus
DISPUTATIO LX.
DE FORMA CONSECRATIONIS SANGUINIS.
Disp. 22 de Eucharistia. — Primum omnium nonnulla supponenda sunt, quae ejusdem ra- tionis sunt cum tractatis in disputatione prae- cedente. Unum est, verba illa antecedentia, quee in canone leguntur, Simili modo, post- quam coenatum est, usque ad illa : Hic est enim, etc. , non esse de necessitate sacra- menti ; nam quaedam sunt verba Evangelistae, de quibus disputat. 19 dictum est; illa vero, quse sunt Christi, scilicet, Accipite et bibite, eamdem rationem habent, quam similia, quee dicuntur circa corpus; de quibus disputatione prsecedente diximus. Alterum est, particu- lam enim, non esse de essentia, quamvis Mat- theeus referat Christum illam dixisse, propter
QILEST. LXXVllI, ART. III.
easdem rationes tractatas disputatione pras- cedente. Ultimum denique est, illud verbum : Hocfacite, sive : Hxc quotiescumque feceriiis, in mei, etc. Et omnia, quae postea sequuntur, non esse essentialia, ut satis etiam constat ex dictis. Tria ergo alia explicanda supersunt. Primo, quse verba sint essentialia. Deinde, quee sit eorum ratio. Tertio quare illis ad- juncla sint aliqua non essentialia.
SECTIO I.
Utrum Iraec sola verba, Hic est calix sanguinis mei, vel , hic est sanguis meus, sint de essentia hujus sacrarnenti.
Quod haec sint essentialia, certa fides est; est enim eadem de his ratio, quae de illis : Hoc est enim corpus meum, quia significant conversioneni vini in sanguinem , quod am- plius explicabitur sect. seq. ; prsesens ergo controversia est de verbis sequentibus : Novi et seterni Testamenti, mysterium fidei, quipro vobis et pro multis effuncletur in remissiouem peccatorum.
Prima sententia. — De quibus prima senlentia est, heec omnia esse de substantia et essentia hujus sacramenti. Haec est opinio D. Thom., ut explicuimus: et ita eam inter- pretantur et defendunt Capreol. , dist. 8, qusest. 1 , art. 3, ad argum. contra 4 conclus.; Palud., qucest. 3;Herva3us, dist. 10, qutest. 2; Anton., 3 part., tit. 13, cap. 15, § 4; Sylvest., verbo Eucharist. 1, qusest. 6; Armil., verbo Eucharist., num. 14; Viguer., in Inst., c. 16; Petr. Soto, lect. 2 de Euchar., ubi hanc dicit esse certam sententiam et tutam ; eamdem tenet Gerson, Alphab. 26, in fine; et insi- nuatur ab Innocent., lib. 4 de hoc myster., cap. 5, dicente, Ecclesiam accepisse ab Apostolis hanc verborum formam, Apostolos autem a Christo. Fundamenta pro hac sen- tentia tria insinuantur a D. Thom. Primum est, quia, Luc. 22, haec posteriora verba in- terponuntur prioribus; sic enim dicitur : Hic calix novum Testamentum est in meo san- guine; ergosignum est, omnia esse essentialia. Secundum est ex consuetudine Ecclesise, quia, scilicet, sacerdos eodem ritu et modo, tenendo calicem in manibus , haec omnia verba profert, et ideo omnia eisdem cha- racteribus singulariter describuntur. Cui ad- jungi potest, quod in Concil. Florent., in decreto Eugenii, in fine, omnia illa verba po- nuntur in forma sanguinis, ut refert Barth. Miranda, in sua Summa (intomis enim Conci-
liorum non inveniuntur tres clausulse, quas ibi Miranda addit, nescio ex quo codice) ; Concil. item Coloniens., part. 7, cap. 14, et in Enchirid. ChrisHan. instit., titul. de sacram. Euch., omnia heec verba posuit in forma, et subjunxit : Reliqua, quse dicuntur, vel ad usum sacramenti pertinent, vel laudes, vel gratiarum actiones sunt, vel certe obsecra- tiones , et fidelium petitiones ; tam autem apertus est Christi sermo, quo hoc sacramen- tum conficitur, ut plane insani sint, qui eum depravare contendunt. Sentit ergo, illa verba esse essenlialia, ac omnibus iis confici sacra- mentum. Ac denique in Catech. Pii V omnia illa verba dicuntur esse forma hujus sacra- menti.Unde ejusdem Pii Vopera, commenla- rius Cajetani circa hunc articulum, in quo D. Thom. opinionem deserebat , expunctus est.
Prsedicta opinio est valde probabilis. — Tertio insinuat D. Thom. rationem, quia tota illa est una integra propositio, et omnia illa verba : Novi et seterni Testamenti, etc, sunt determinatio prsedicati; et ideo, donec illa omnia finiantur, non est absoluta propositio; ergo omnia illa pertinent ad integritatem ejusdem locutionis; sunt ergo de essentia. Et confirmatur primo, quia illa verba determi- nant sacramentalem significationem ; nam , quia hocsacramentum est repraesentatio pas- sionis Christi , debuit hoc exprimi in forma ; et ideo oportuit illam determinationem in forma ponere ; magis autem adhibita esv in forma sanguinis , quam corporis, quia et in passione sanguis est separatus a corpore, et in consecratione sanguinis separata a con- secratione corporis consummatur haec reprse- sentatio. Confirmatur secundo, quia per illam determinationem , qui pro vobis effundetur, significatur esse sacrificium, quod in conse- cratione sanguinis perficitur; est ergo illa determinatio essentialis. Et hseo opinio est valde probabilis, et magnse auctoritatis, cui Scot., dist. 8, qusest. 2, art. 2, contradicere non est ausus, sed rem dubiam reliquit, quanquam eo loco multa etiam, quee certa sunt, in dubium revocet; et eodem modo du- bitant Gabriel, dist. 9, quaest. 3, et lect. 53 in can.; Angel. et Rossel., Euchar. 1; et Nico- laus de Nirce, tract. 6 de Eucharist., quaest. 1 .
Secunda sententia. — Evasio. — Im- pugnatur. — Secunda opinio principalis et extreme contraria. est, sola illa verba : Hic est sanguis meus , vel aequivalentia esse essen- tialia, substantialia, ac necessaria, alque adeo
DISPUTAT. LX, SECT. I.
in solis illis esse vim effectricem hujus sacra- menti. Heec est communior antiquorum Scho- lasticorum cum Magistro in 3, dist. 8; Bona- vent., 2part., art. 1, qusest. 2, ad 1; Major., quaest. unica; Aliaco, queest. 5; Aureol., apud Capreol. ibi; Carthus., queest. 2, licet cum formidine, et eodem modo Marsil., qusest. 6, art. 1; Alens., queest. 33, membr. 4, art. 1 et 3, ad3; Henric, Quodlib. 9,qua3st. 10; Albert., lib. de Sacrific. Miss., cap. ultim., quem refert Gabriel supra ; Cajetan. hic; Victor., in Summa, num. 74, qui dicit, illa posteriora verba esse de perfectione formoa, sicut pronomen Ego, in forma baplismi ; et in hanc sentenliam inclinat Innocent., lib. 4, cap. 6 et 47, dum ait sacerdotem his verbis conficere : Hoc est corpus meum, Hic est san- guis meus. Probatur primo heec sententia ex Scriptura, quia, ut in superioribus saepe dic- tum est, verisimile est, Evangelistas retulisse omnia verba essentialia ad consecrationem , tam in forma sanguinis, quam corporis; sed singuli Evangelistee omittunt aliqua ex pree- dictis verbis; et queeclam in nullo eorum reperiuntur; ergo non sunt de necessitate sa- cramenti. Major constat, quia singuli Evange- listas narrant factum et institutionem Christi, et unusquisque eorum subdit , Christum dixisse : Hoc facite in meam commemora- tionem; necessarium ergo videtur, ut singuli narrent institutionem , saltem quoad essen- tialia ; constat autem, omnes omisisse parti- culam, mysterium fidei, et seterni. Mattheeus itemetLucas particulam, provobis, omiserunt; Marcus, in remissionem peccatorum. Paulus denique ex omnibus illis verbis solum illud, novi Testamenti , retinet , reliqua , praeter- mittit. Unde haec ratio de omnibus illis verbis procedit, praeterquam de illo , novi Testa- menti, quocl a nullo praetermissum est; tamen a paritate rationis sumi potest argumentum; quia illud verbum non magis significat sub- stantiam sacramenti , quam reliqua, sed significat potius effectum, vel usum. Ad hoc argumentum respondet D. Thom. hic, et Scholastici , Evangelistas non assumpsisse onus tradendi formas substantiales sacra- mentorum, sed solum narrandi et texendi historiam, et ideo non esse necessarium, ut omnium verborum essentialium mentionem fecerint. Sed profecto non videtur hoc satis- facere, quia, licet verum sit, primario vo- luisse narrare historiam, tamen, cum ipsa historia contineat sacramenti institutionem, et praeceplum celebrandi illud, cumque ipsi
mentionem faciant illius praecepti, Hoc facite, credibilius est, integre, sallem quoad essen- tialia , narrasse quid facicndum sit; quod satis videtur insinuare Paulus illis verbis : Ego enim accepi a Domino, quod et tradidi vobis. Dices, hac ratione posse concludi, illam parliculam, calix, non esse de essentia, quia Marcus illius non meminit, secl tantum clixit : Hic est sanguis meus. Respondeo, verum esse, illam materialiter sumptam non esse necessa- riam, sed solum quoad sensum; unde, quia in re idem est, sanguis, et, calix sanguinis, quiclquid horum dicatur, sufficit, quantum ad sacramenti necessitatem pertinet; et icleo Evangelistae utroque modo hoc referunt, ita ut incertum esse videatur, quomoclo Christus sit locutus.
- Clemens. — Secundum et urgentissimum argumentum pro hac sententia sumitur ex Ecclesiae consuetucline, et auctoritate; quan- quam enim Ecclesia Romana omnia illa verba eodem tenore proponat, quia in eis contineri formam certissimum est, tamen inde non fit, Ecclesiam Romanam sentire illa omnia esse de necessitate formee ; nam particula, enim, eodem modo proponitur, et profertur, cum tamen certissimum sit, non esse de substantia formae. Sed, quod caput est, omnes litur- giae antiquee Graecorum omittunt particulam seterni, et, mysterium fidei, ut videre licet in Jacobo, Basilio, et Chrysost., eteamdem par- ticulam, mysterium fidei, omittit Concilium Coloniense, part. 7, cap. 14. ^Ethiopes vero in sua missa, cujus auctor dicitur fuisse Mat- thaeus, hac forma utuntur : Hic est calix san- guinis mei, qui pro vobis effundetur, et pro redemptione multorum; in qua, preeter duas dictas particulas omiltitur etiam , novi Tes- tamenti. Preeterea apud Clementem, lib. 8 Constit., cap. 12, alias17, habenturhaecverba notanda : Inquanocte tradebatur, cum acce- pisset panem sanctis manibus suis, suslulisset- que oculos ad te Deum suum ac Patrem, ac fregisset, dedit discipulis suis, dicens : Hoc est mysterium novi Testamenti, accipite ex eo, et comedite , hoc est corpus meum , quod pro multis frangitur in remissionem peccatorum. Similiter et calicem, dicens : Bibite ex eo omnes, hic est sanguis meus, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Ex quo contextu imprimis colligitur, verba illa , mysterium fidei, et, novi Testamenti, non esse partem alicujus formae, sed prseambula, sicut illa : Accipite et comedite. Deinde colligitur illa verba , qui pro vobis effundetur, non
350 QUjEST
magis esse necessaria in forma sanguinis, quam illa, quod pro vobis tradetur, sint ne- cessaria in forma corporis. Ad haec respondet Capreol., Deum dispensasse cum illis Eccle- siis, in quibus illae particulse omissse sunt. Sed hoc, qua facilitate dicitur, eadem reji- ciendum est; est enim voluntarium, atque ridiculum; nullum enim fundamentum habet, neque unquam talis dispensatio visa est, quee essentialem ritum sacramenti in di- versis Ecclesiis mutet; alioqui melius dicere- tur a principio fuisse diversas formas diversis Ecclesiis traditas , quod tamen absurdissi- mum esset et erroneum. Paludanus igitur aliter respondet, in omnibus his liturgiis et Ecclesiis formas esse insufficientes ; unde concedit, Graecos illis solis utentes non confi- cere. Sed est plusquam temeraria sententia, contra universalem traditionem , quse illas liturgias recipit et probat, ut videre est in sexta Synodo. Deinde , ille fuisset intolera- bilis error in magna parle universalis Eccle- siaa, quem Ecclesia Romana minime permit- tere debuisset; nunquam autem Ecclesia Romana reprehendit, vel notavit Grascos de hoc errore. Quin potius in Concilio Floren- tino, sess. ultim., in fine, aperte supponitur, Greecos rite conficere corpus et sanguinem Domini, formis, quibus ipsi utuntur, et ab eis solum queeritur, cur post illas formas addant orationes, quibus videntur consecrationem postulare, Greecique responderunt, se firmiter credere, illis verbis confici sacramentum, quod Latinis summe placuit; neque ullam aliam controversiam de forma habuerunt cum Greecis, sed solum circa materiam de azymo et de mistione aquee. Propter quod Eugenius in litteris unionis nulla verba posuit, sed generatim dixit, hoc sacramentum confici verbis Salvatoris. Et confirmatur tandem, quia ex usu Ecclesiae Latinae omittentis iu forma corporis particulam illam, quod pro vobis tradetur, recte concludimus, illam par- ticulam non esse de essentia ; ergo similiter ex usu aliarum Ecclesiarum ab Ecclesia Romana tolerato, si non eequali, magna sal- tem certitudine, censendum est illa verba, qua3 a multis Ecclesiis omittuntur in forma sanguinis, non esse de essentia, sed sola illa, quae ab omnibus Ecclesiis proferuntur.
- Patres. — Tertio argumentari possu- mus Patrum auctoritate. Ambrosius, 4 de Sa- cramentis, cap. 5, tantum ponit heec verba, Acdpite et bibite, hic est enim sanguis meus. Eusebius Emissen., in cap. Quia corpus, de
LXXVIII, ART. III.
Consecr., dist. 2, dicit, Christum convertisse vinum in sanguinem suum, dicendo, Hic est sanguis meus. Cyprianus, serm. de Ccena Do- mini : Ex quo a Domino dictum est, Hoc facite in meam commemorationem , Hxc est caro mea, Hic est sanguis meus, quotiescum- que his verbis, et hac fide actum est, panis iste, et calix benedictione solemni sacratus, ad totius hominis vitam salutemque proficit. Similiter Justinus, Apolog. 2, in fine, sicut ponit sola illa verba, Hoc est corpus meum, ita et illa sola, Hic est sanguis meus. Chry- sostomus autem, homilia de Proditione Judee, in consecratione corporis horum meminit ver- borum : Hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur. Et similiter in consecratione san- guinis tantum dicit : Hic est sanguis meus, qui pro vobis effundetur, satis indicans, non magis necessariam esse determinationem in una forma, quam in alia; unde inferius vim facit in solis illis verbis : Hoc est corpus meum, Hic est sanguis meus. Et eodem modo procedit Damascen., lib. 4, cap. 15, ubi prius dixit, Christum consecrasse, dicendo : Hoc est corpus meum, quod pro vobis frangitur ; hic est sanguis meus, qui pro vobis effunditur; postea vero indicans, quee sunt verba essen- tialia, inquit : Sicut Deus, dicendo, Fiat lux, fecit lucem, ita dicendo, Hoc est corpus meum, et, hic est sanguis meus , perfecit hoc sacramentum; et quoniam dixit, Hoc facite, omnipotente ejus pnscepto, donec ipse veniat, efficitur.
- Quarto argumentor ratione, quae, licet ex se sola non sufficiat in re, quae ex divina institutione et voluntate pendet, tamen, sup- posita sufficiente auctoritate allata, magnum pondus habere potest. Praecipua ergo ratio sit, quia verba sacramentorum efficiunt quod significant; sed heec verba sola, Hic est san- guis meus, vel, hic est calix sanguinis mei, significant conversionem ; ergo illam efficiunt ; ergo illa sola sunt essentialia. Et confirmatur, quia in primo instante, quo heec verba absol- vuntur, constituunt proposilionem integram, et non possunt esse falsa, neque quando a Christo prolata sunt, neque quando in per- sona ejus rite proferuntur; ergo in primo instante efficiunt; ergo, quidquid postea pro- fertur, non est essentiale, cum non sit neces- sarium ad veritatem sacramenti. Responderi poterit, verba sacramentorum efficere sacra- mentaliter, et prout instituta sunt ; verba au- tem hujus formae non esse instituta ad signi- ficandam conversionem in sanguinem Christi
DISPUTAT. LX, SECT. I.
absolute, sed ut effusum, aut confirmantem novum Testamentum; et ideo donec completa est tota heec significatio, nihil efficere. Unde ad confirmationem consequenter dicetur, verba illa, Hic est calix sanguinis mei, ut in hac forma proferuntur, non continere propo- sitionem integram, sed inchoatam; quia om- nia , quee sequuntur, sunt determinatio et pars preedicati; et ideo, donec consummetur proposilio , non esse significationem veram, nec falsam ; sicut in forma baptismi, licet quis dicat, Ego te baptizo, nondum signifi- cabit verum aut falsum sacramentaliter, do- nec perficiat formam, et dicat : In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, quia to- tum hoc est pars illius propositionis sacra- mentalis. Et confirmatur tota hsec responsio, quia non repugnabat , Ghristum instituere hanc formam hoc modo , ut per se notum videtur; et, si tunc objiceretur ratio facta, necessario solvenda esset prsedicto modo; ergo signum est, non esse efficacem.
- Sed ad hasc omnia jam dictum est, rem, quse pendet ex sola Christi institutione, non posse sola ratione convinci, neque in hoc sensu afferri rationem prsedictam ; sed solum ut conjecturam, et congruentiam ; nam in sa- cramentis, verba, qupe sufficienter significant effectum proprium, ac primarium, solent etiam institui ut sufficientia ad talem effec- tum efficiendum, constituendumque sacra- mentum; quod si interdum fit aliqua additio, est propter aliquam specialem causam; ut in forma baptismi, et confirmationis, additur invocatio Trinitatis, quia sunt janua, et pro- fessio fidei; hic autem illa verba sufficienter significant effectum, et nulla est ratio suffi- ciens, ut fieret illa additio tanquam necessaria ad veritatem sacramenti, ut patet, quia illa verba , novi et seterni Testamenti, significant aliquid accidentarium, et extrinsecum, quod consequenter se habet, et non fit proprie per illa verba; ergo non sunt hsec essentialia. Simili enim ratione probavit D. Thom. supra, illa verba, Accipite et comedite, non esse de essentia, quia significant usum, qui est poste- rior, et extrinsecus. Et idem fere argumen- tum fieri potest cle illis verbis, qui pro vobis effundetur. Sed de illis prseterea est speciale argumentum, quia illa, ut supra dixi , non dicuntur formaliter a sacerdote, sed referun- tur materialiter. Alias enim non essent vera, quia jam nunc non est effundendus sanguis ; verba autem forma3 essentialia dicuntursigni- ficative et formaliter a sacerdote. Quod si
dicantur proferri formaliter, et intelligi de effusione sacramenlali , pra3terquam quod sensus non est ita proprius, redit argumen- tum factum, quod hoc modo non significant, nisi usum vel effectum, quem sacramentum confert suscipienti, quce sunt extrinseca.
- Tandem, non videtur contemnenda illa conjectura, quia in forma corporis, determi- natio illa, quodpro vobis tradetur, non est de substantia formse, vel quia sumitur materia- liter, vel quia non significat de novo aliquid substantiale, sed solum usum, vel effectum ; ergo idem erit in forma sanguinis, quia re- vera in illo verbo, Hic est sanguis meus, in- cluditur, quod ille sit sanguis novi Testa- menti, et effusus in remissionem peccatorum; ergo, quidquid postea additur, non est sub- stantiale, propter easdem causas.
4 0. Tertia sententia. — Rejicitur. — Prse- ter has opiniones extremas, invenio tres alias medias, quae licet mea sententia parum sint probabiles, tamen, ut veritas magis constet, commemorandse sunt. Tertia ergo opinio affir- mat, prseter illa verba, Hic est sanguis meus, esse essentiale verbum illud, novi Testamenti; non vero csetera omnia. Ita sentit Armacha- nus, lib. 9 de Quaestionibus Armenorum, cap. 3 et 4, et aliqui addiderunt etiam illud ver- bum, mysterium fidei, esse de essentia, ut re- ferunt Marsilius, qusest. 6, art. I, 2 parte illius , et Gabriel , lect. 35 in can. Sed hoc posterius . non video , quo fundamento niti possit, cum omnes raliones factae pro secunda sententia seque contra hoc procedant. Opinio autem Armachani aliquo modo fundari potest in consensione Evangelistarum omnium, et Pauli; omnes enim illud verbum commemo- rant, et subjungunt, Christum dixisse, Hoc facite. Prseterea, hic magis urget argumen- tum illud D. Thom., quod Lucas interponit illud verbum dicens : Hic calixnovum Testa- mentum est in meo sanguine. Unde Tertullia- nus, Iib. \ contra Marcion., cap. 40, cum dixisset, Christum corpus suum confecisse, dicendo, Hoc est corpus meum, subdit : Sic calicis mentione Testamentum constituens san- guine suo obsignavit. Sed heec sententia non loquitur constanter, nec expedit difficultates propositas in secunda , licet unam vel alte- ram evitet; prsecipua tamen est, quod non omnes Ecclesise, aut liturgiae particulam illam, novi Testamenti, adjungunt, ut vidimus; se- clusa autem traditione Ecclesise, nulla est ralio sufficiens, ob quam illa particula cen- seatur essentialis; nec enim satis est, quod
352 QILEST
omnes Evangelistse illius meminerint, quia non omnia , quee ipsi narrant dixisse Chri- stum , sunt de essentia , sed illa sola , quas proprium sacramenti effectum significant, et ex usu et traditione Ecclesise colliguntur esse essentialia. Illud autem verbum, novi Testa- menti, neque pertinet ad significandum effec- tum , neque ex communi usu et consensu Ecclesise constat esse essentiale.
1 1 . Quarta sententia. — Rejicitur. — Quarta sententia est quorumdam, qui dixe- runt, illa verba postrema, Qui pro vobis, et pro multis effundetur, in remissionem pecca- torum, esse essentialia ; verba autem inter- media non esse essentialia , sed proferri ad explicandum magis mysterium ; scribi autem, et dici eodem tenore et ritu, solum quia in- terponuntur in medio, sicut particula enim. Quod ergo hsec non sint essentialia , probat heec opinio argumentis secundae sententise. Quod autem postrema verba essentialia sint, probat , quia hoc mysterium est sacrificium incruentum, quod est commemoratio, et re- praesentatio cruenti sacrificii ; ergo de neces- sitate formae illius est, quod in ea fiat ex- pressa mentio effusionis sanguinis Christi, quod per illam particulam fit; et ideo omnes Evangelistse illam scribunt. Sed haec etiam opinio et leve habet fundamentum, et incon- stanter procedit, quia si fundamenta secun- dae opinionis efficaciter probant verba inter- media non esse essentialia, idem necessario concludunt de posterioribus verbis ; eodem enim modo de illis procedunt, prresertim illud, quod non solum Paulus illa omisit, et Evangelistae aliqua prsetermittunt, sed etiani multse Ecclesiae sine illis consecrant, ut patet ex liturgiis supra adductis, et ex verbis Cle- mentis, et ex aliis citatis. Adde, quod si ha3C verba essent essentialia , non interposuisset Ecclesia tot verba non essentialia. Neque est simile de particula enim, quia et brevissima est; et ad historiam narrandam necessaria. Preeterea, cur magis heec additio seu determi-
natio censenda est necessaria in sanguine, quam in corpore, ut supra argumentabamur? Denique nullus Scholasticorum hac distinc- tione usus est, affirmans , queedam ex his verbis necessaria esse, et non alia.
- Quinta sententia. — Quinta ergo ogi- nio est quorumdam recentium Thomistarum, qui convicti argumentis secundas sententiae, concedunt, nulla esse verba essentialia, ne- que de necessitate simpliciter hujus sacra- menti, praeter illa, Hic est sanguis meus, seu,
LXXVIII, ART. III.
Hic est calix sanguinis mei. Nihilomiuus ta- men addunt, verba sequentia esse de integri- tate et substantia formse, quia ex institutione Christi omnia dicenda sunt, ut forma sit inte- gra, et quando dicuntur, ad consecrationem concurrunt, quaa non perficitur, donec illa omnia absolvantur, si minister debita inten- tione conficiat , intendendo scilicet agere , prout Christus instituit, vel fecit. Non sunt tamen hsec verba simpliciter necessaria, quia, licet non proferantur, et minister velit solis aliis conficere, tenebit consecratio, quamvis male faciet. Quod ita declaratur, quia, quando omnia illa verba proferuntur, suntper modum unius integrae propositionis, cujus veritas non subsistit, donec tota proferatur; et ideo tunc omnia sunt de integritate formae; et effectus non fit usque ad ultimum instans prolationis omnium, quia usque ad illud est quasi pen- dens, et suspensi significati; cujus signum est, quia si post illa verba, Hic est calix san- guinis mei, aliquis adderet hanc determina- tionem, pro Angelis effusi, vel quid simile, redderetur falsa propositio, et nihil confice- retur; ergo neque est absolutus sensus, ne- que fit effectus, donec absolvatur tota deler- minatio preedicati. At vero, quando solum proferuntur illa verba : Hic est calix sangui- nis mei, illa perfecta est oratio, cujus sensus absolvitur in fine ejus ; et ideo tunc fit effec- tus; atque ita fit, ut illa forma per se possit esse sufficiens ; et consequenter, ut alia verba non sint simpliciter necessaria et essentialia, quamvis substantialia sint. Quod non esse novum, exemplis declaratur. Nam particula enim, et particula calix, substantialis est, et tamen non est simpliciter necessaria. Se- cundo, ait Soto, dum profertur in hac forma pronomen meum, ultima particula potest bre- viori et prolixiori sono proferri; et tamen, cum prolixius profertur, totus sonus est de substantia, et concurrit ad effectum, licet di- midia pars ejus sufficeret ad essentiam. Ter- tio, in forma baptismi, vel poenitentise, pro- nomen Ego non est de essentia ; et tamen, cum profertur, de substantia est, et concurrit ad effectum. Quarto, quando baptismus fit trina mersione , omnes sunt de substantia , licet non de essentia. Et clarius in sacramento pcenitentia?, confessio unius peccati venialis esset sufficiens ad essentiam in eo, qui non habet conscientiam mortalis, et tamen, si fiat confessio plurium venalium, tota erit de substantia , et integritate sacramenti. Hanc opinionem sic explicatam defendunt Soto ,
DTSPUTAT. LX, SECT. I.
qui potissimum moti sunt ut non viderentur D. Thom.
Ledesma , et alii ad ita dicendum, contradieere.
- Rejicitur prxdicta opinio. — Sed haec opinio in primis aliena est a mente D. Thom., ut in Comment. ostendi; et ita non assequi- tur, quod intendit. Secundo, fingit quid no- vum et inauditum in formis sacramentorum sine ullo fundamento, ut ex responsione ad ejus fundamenta patebit. Tertio , si verum est, ut revera est et ipsi fatentur, illa verba non esse de essentia , neque de necessitate formas, consequenter etiam dicendum est, non esse ex institutione aut prrecepto Christi, ut adjungantur, vel conjungantur verbis for- mse; in quo auctores prseclicti non loquuntur consequeuter. Patet, quia Ecclesiarum usus, et auctoritas, quee docent , hsec non esse essentialia , docent , non esse prsecepta a Christo , quia jus divinum est immutabile. Neque est credibile, magnam partem Eccle- siaa, et gravissimos Patres ignorasse hoc jus divinum, aut Ecclesiam Romanam hunc erro- rem tolerasse. Adde, si hoc esset divinum prseceptum, gratis negaretur de essentia for- mee, quia in nulla forma alicujus sacramenti invenitur aliquid ex prsecepto Christi adden- dum, quod non sit essentiale, quia non aliter instituit Christus essentiam sacramenti, quam prsecipiendo, ut ita fieret ; ergo non dicuntur ha3c verba ex preecepto Christi ; ergo neque ex institutione ; quse enim hic potest esse in- stitutio, si non est preeceptum? Nisi quis for- tasse dicat, instituisse Christum , ut heec
verba dici possint, et veluti consilium de- disse, ut dicantur, quasi ad melius esse, quod est gratis dictum et sine exemplo aut funda- mento; neque ad rem preesentem pertinet, ut ostendam. Prreterea hoc modo omnes cee- remoniee sacramentorum ab Ecclesia insti- tutee possunt dici ex institutione Christi, quia Christus instituit, ut possint fieri, et est me- lius. Item, cur etiam illa additio , quod pro vobis tradetur , non dicetur ex institutione Christi? et in utraque forma, verba illa : Acci- pite et comedite,ve, bibite, et sic de aliis? ergo ratione institutionis, vel preecepti Christi, non possunt heec verba dici de substantia, et in- tegritate formae. Quarto , nec ratione effi- cientiee , quia, si verum est, Christum nec instituisse, nec preecepisse, ut heec verba di- cerentur, necessarium est dicere (si verba consecrationis calicis debita intentione profe- rantur) illa verba nihil efficere. Probatur primo, quia, si Christus non preecepit, ut illa
XXI.
verba dicerentur, neque ea instituit, ut sa- cramcntalia , nullam illis contulit virtutem agendi; unde ergo habent illam? quia verba non possunt habere efficaciam, nisi ex insti- tutione Christi ; neque Ecclesia potest illam conferre ; neque credibile est, quod efficacia verborum ex solo usu humano pendeat; nec denique Christus hanc efficaciam contulit , nisi illis verbis, quee ad sacramentaliter signi- ficandum instituit.
- Unde argumentor secundo, quia suppo-
sita Christi institutione, verba sacramento-
rum agunt per modum naturee; et ideo agen-
tes de sacramentis in genere diximus, non
esse in potestate ministri, applicando mate-
riam et formam sufficientem cum intentione
sacramentum conficiencli, suspendere effec-
tum sacramenti, etiam si maxime velit, et in-
tendat nihil efficere usque ad tale tempus;
ergo, si illa verba : Hic est calix sanguinis
mei, sunt sufficientia, et cadunt super debi-
tam materiam, debita intentione, non potest
voluntas ministri, aut Ecclesiee usus impedire
quin, illis finitis, consecratio perficiatur. Ter-
tio, si sola adclitio facta post preedicatum
simplicis propositionis satis est, ut dicamus
effectum non fieri, donec additio illa finiatur,
sequilur primo, Christum Dominum non con-
secrasse corpus illis solis verbis : Hoc est cor-
pus meum, nec commutasse panem in corpus
donec absolvit verba sequentia , quocl pro
vobis tradetur; et consequenter sequitur,
omnia illa esse de substantia illius consecra-
tionis; consequens autem videtur satis absur-
dum ; alias Ecclesia Latina non conficeret eis-
clem verbis, quibus Christus, neque proferret
omnia substantialia verba, quee ipse protulit.
Sequitur etiam, additionem illam, qua utitur
Ecclesia Greeca, esse de substantia illius for-
mee, et de ejus integritate, et consequenter
Ecclesiam Latinam habere mutilam formam
corporis, saltem quoad substantialem integri-
tatem ejus, quod non est mediocre absurdum.
Dices, non sufficere, quod Christus addiderit
determinationem aliquam, sed, quod addide-
rit cum intentione suspendendi significatio-
nem, et effectionem sacramentalem, usque ad
finem totius prolationis, et hanc intentionem
habuisse in verbis calicis, non autem in ver-
bis corporis. Sed quam hoc voluntarie, et
sine fundamento dicatur, per se notum est.
Ac preeterea, si ita esset, sine causa negaretur,
omnia illa verba esse essentialia, ac simplici-
ter necessaria, quia si Christus ea intentione
ea protulit, aut illis confecit, et statim subdi-
QILEST. LXXVIII, ART. III.
dit : Hoc facite, quomodo illa verba non sunt essentialia, et de necessitate prsecepti divini? Rursus, quis dicat, Grsecos aliis, vel paucio- ribus verbis consecrasse, quam Christum? Ac denique quis credat, Christum, omnibus illis verbi consecrando, omnia instituisse, et omni- busdedisse virtutemadefficiendam consecra- tionem, simulque voluisse, aut permisisse, ut pauciora verbasufficerent, cumhujus rei nul- lum sit exemplum, nullum testimonium, nul- lave ratio sufficiens?Etconfirmatur, nam pari ratione posset quis dicere, quamvis Christus instituerit ad baptizandum illa verba : Ego te baptizo in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, nihilominus, si aliquis heec sola pro- ferat : Ego te baptizo, illa sola sufficere, quia tunc constituunt integram propositionem, quse videtur baptismi effectum significare. Vel e contrario posset alius dicere, in forma ab- solutionis, esse substantialem illam additio- nem : In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, quse usu communi adhiberi solet, et non perfici effectum, donec illa absolvatur, quia est quasi suspensa integra significatio totius propositionis. Et eadem ratione, posset quis in forma calicis addere heec verba : Hic est sanguis meus infiniti valoris, vel quid si- mile, et dicam non fieri consecrationem, donec illa determinatio absolvatur, et ita illa verba dici substantialia ; quod satis absurdum est. Quod si quis dicat, hsec exempla non esse si- milia, quia hujusmodi additiones non sunt ex verbis Christi, hoc sane nihil refert, quia verba non sunt de substantia formse, quia sunt a Christo dicta ; sed quia sunt a Chrislo insti- tuta, ut per ea fiat consecratio. Deinde, licet exempla adducta per se non convincant, sunt tamen efficacia ad refellendum fundamentum contrariee sententise, quia omnis determinatio prsedicati, undecumque sumpta sit, potest dici suspendere significationem propositionis, et mutare veritatem ejus. Nam si quis di- ceret : Hic est sanguis veteris Testamenti, aut, Verbo non unitus , tota propositio falsa redderetur; ergo, si hoc satis est ad suspen- dendam efficaciam, id fiet, etiam si additio sumpla non sit ex verbis Christi ; nullus au- tem, ut existimo, hoc concedet, alias fieret effectus, postquam verba Christi omnino non existunt, per aliquod aliud voluntarie addi- tum.
- Illa verba, Hic est calix sanguinis mei, vel xquivalentia, sunt de essentia formse, et de substantia ejus. — Quocirca dicendum est in hac qusestione primo, sola illa verba : Hic
est calix sanguinis mei, vel eequivalentia , esse de essentia , necessitate, ac substantia hujus formse, et in illis solis esse totam effi- caciam; atque adeo in ultimo instante prola- tionis eorum perfici transubstantiationem vini. Heec omnia convincunt rationes factse pro secunda sententia, et contra tres ultimas. Neque fundamenta primse opinionis nova in- digent solutione, quia ostensum est, neque ex Scriptura , neque ex Ecclesise usu aliud haberi. Ratio vero sumpta ex determinatione prsedicati , qua etiam nitebatur ultima opi- nio, manifestis exemplis rejecta est, eo vel maxime, quod hujusmodi additio non semper suspendit significationem aut veritatem pro- prie prsecedentis propositionis simplicis, sed interdum est per modum alterius partis for- maliter, aut virtute componentis unam hypo- theticam propositionem, et tunc non suspen- ditur veritas ; et hoc sensu intelligendum est, dixisse Christum : Hoc est corpus meum, et postea subjunxisse , quod pro vobis trade- tur, simpliciter affirmando primum, et quasi copulando secundunr, et idem omnino dicen- dum est de verbis calicis , quse prout nunc proferuntur a sacerdotibus, minorem diffi- cultatem habent, quia illa additio, qui pro vobis effundetur, solum malerialiter refertur, et ideo non suspendit veritatemformse essen- tialis, quse formaliter profertur. Et hoc argu- mentum etiam probat illa verba neque esse essentialia , neque substantialia , proprie lo- quendo. Neque exempla, quibus ultima opi- nio utebatur ad distinguenda verba essen- tialia a substantialibus , sunt ad rem ; nam pronomen Ego in forma baptismi neque es- sentiale est, neque substantiale , teste D. Thom. supra, qusest. 66, art. 5, ad 3. Nomen autem calicis , quatenus concurrit ad signi- ficationem essentialem, essentiale est, neque potest sine illo perfici consecratio, nisi qua- tenus mutari potest in sequivalens , quod commune est omnium formarum verbis. Se- cundum autem exemplum Soti non est ad rem ; cum primum enim perficitur sensus formse , perficitur etiam consecratio , sive ultima syllaba brevius, sive diutius protra- hatur, et idem est in ablutione baptismi ; cum primum enim est sufficiens ablutio , si forma integra sit prolata, perficitur sacramentum , et quidquid postea fit, non est de substantia sacramenti, nisi sit qusestio de nomine. Deni- que exemplum de confessione non est ad rem, quia materia sacramenti poenitentise non est definita ad hsec vel illa peccata , sed est sim-
DTSPUTAT. LX
pliciter confessio , vel omnium mortalium, quee fuerint in conscientia poenitentis, vel ve- nialium , quae pcenitens clavibus subjicere voluerit; et ideo quoad hoc definire tantam vel talem materiam, pendet partim ex con- scientia , partim ex voluntale poenitentis; at vero forma sacramenti est certa, et definita ex institutione Ghristi.
- Reliqua verba, qux post pronomen, mei, sequuntur, sunt cle necessitate prsecepti Eccle- siastici. — Addo vero ultimo, de necessilate prsecepti Ecclesiastici esse, preesertim in La- tina Ecclesia, ut orania illa verba proferantur in consecratione sanguinis. Heec est communis sententia, quee probari potest, vel quia in re aliquo modo dubia, eligenda est via certior, cum sine incommodo possit fieri; vel certe, quia in re adeo gravi, Ecclesise consuetudo et traditio habet vim prsecepti; et juxta hanc assertionem conantur aliqui exponere D. Thom.,quodsolum intellexerit, illaverba esse de necessitate prsecepti , et quodammodo de substantia formee non formaliter, sed materia- liter, quatenus relative proferuntur, et neces- saria sunt ad narrandum integre verba Christi. Sed est clura expositio, et prseter mentem D. Thom., ut in commentario articuli dixi. Quocirca non existimo, injuriam fieri D. Thom., si propter multarum Ecclesiarum, et liturgiarum auctoritatem ab ejus opinione discedamus, quam sine dubio ipse mutasset, si vel prsedictas liturgias, vel aiiarum Eccle- siarum usum agnovisset. Quod enim non agnoverit, signum est, quod nullam earum mentionem in articulo faciat. Unde, cum aliis argumentis utcumque satisfaciat, de hoc nihil dicit; nec invenio, quid probabiliter respon- deri posset.
SECT. II.
SECTIO II.
Utrum haec verba, Hic est calix sanguinis mei, sint essentialia et inimutabilia.
\ . Diximus , hanc formam esse simpliciter necessariam; superest, ut singulorum verbo- rum ejus rationem et immutabilitatem expli- cemus. Ex hisautem quinque verbis tria sunt ejusdem rationis cum similibus verbis conse- crationis foraiae panis, scilicet, pronomen hic, quod , ut supra diximus, potuisset in neutro poni, quamvis nuncpropterconsuetu- dinem Ecclesise, peccatum esset talem muta- tionem facere; item verbum est, etpronomen mei. Hsec igitur explicata sunt ex dictis in prseced. disputat.
- Certum est posse loco horum verborum, calix sanguinis , poni tantum verbum, sanguis. — Solum ergo exponenda sunt illa verba : Calix sanguinis. Et primo dubium non est, quin loco illorum poni possitsola vox sanguis, in recto, dicendo : Hic est sanguis meus , sicut Matthseus et Marcus dixerunt, quia his verbis sufficientcr significatur conversio vini in sanguinem ChHsti. Et in sensu aliis sequi- valente, ut jam dicam. Quocirca non imme- rito dubitari potest, cur Ecclesia Latina, pree- termissis verbisMattheeietMarci, queeclariora erant, et sine figuris ac metaphoris, elegerit potius uti verbis illis obscuris, ac metapho- ram continentibus. Videtur enim melius fuisse uti verbis propriis, tum propter majorem claritatem, et uniformitatem inter utramque formam ; tum. ne hinc sumerent occasionem hseretici metaphorice interpretancli ceetera verba harum formarum. Secl imprimis sufficit Romanee Ecclesise auctoritas, ut credamus , convenientissimum fuisse, uti his verbis ; cleinde Paulus et Lucas nomen calicis posue- runt, et verisimile est, Petrum hujusmodi verba Romanee Ecclesiee tradidisse. Et con- gruentia adjungi potest, quia illa vox proprie significat sanguinem, ut potabilem, et ita in voce sanguinis, nulla est metaphora, et ac- commodate significatur, prout est sub altera specie hujus sacramenti. Deinde vox calix, quamvis metonymice possit exponi, ut acci- piatur pro re contenta in calice, ut idem sit, calix sanguinis, quod, potus sanguinis, seu, sanguis in calice contentus, tamen heec accep- tio tam est usitata et frequens, ut omnino clara sit, et proprise significationi eequivaleat ; et heec est communis expositio Theologorum, D. Thom. hic, et in 4, d. 8; ubi Bonavent., 2 part., art. 1, queest. 2; Richarcl., art. 3, queest. 2, ad 5; Palud., qusest. i; Gabriel., lect. 52 in can. ; Anton., 3 part., tit. 13, cap. 5, § 4. Gavendum vero est, quod aliqui dicunt, calicem quidem sumi metonymice pro contento, non tamen pro sanguine, sed pro vino, ut sensus sit : Hoc est vinum san- guinis, id est, quod convertitur in sangui- nem. Nam hoc modo esset impropria, et in rigore falsa locutio in termino prolationis ejus ; esset enim affirmativa propositio de subjecto non supponente; quia tunc non est vinum, quod convertendum est in sanguinem, sed tantum est sanguis, in quem conversum est vinum. Vel, ut esset vera locutio, faten- dum esset, tunc non esse factam conversio- nem , quod falsum est. Item , verba in
356 QUiEST
proprietate sumpta non habent illam signi- ficationem, sed voluntarie sic exponuntur. Probabile autem est, quod dixit Titelmanus in expositione Canonis, calicem proprie sumi pro vase ipso, ut sensus sit : Hoc est vas san- guinis mei, id est, continens meum sangui- nem. Quse expositio quoad sensum coincidit cum prima , illa tamen prima est magis usi- tata, et accommodata modo loquendi. Sicut cum dixit Christus : Qui dederit calicem aquse frigidse, etc. , non est sensus, qui dederitvas continens aquam ; non enim oportet dare ipsum vas ad obtinendum illud praemium , sed aquam contentam in vase. Addit vero D. Thom., quem alii sequuntur, retentum esse nomen calicis ad metaphorice significandam passionem, quse per separatam vini conse- crationem significatur; quia nomine calicis solet in Scriptura passio significari, ut constat Matthaei 20, et Joannis 6 ; quas tamen meta- phora ita intelligenda est, ut non excludatur alia significatio immediata, et quasi propria, et cum illa conjungatur.
- Grave peccatum est mutare verba, Hic est calix, etc, in hsec, Hic est sanguis meus , licet nulla sit substantialis mutatio. — Sed quseres, an nunc liceat mutare illa verba : Hic est calix sanguinis mei, in haec, Hic est sanguis meus ; constat enim, hanc non esse mutationem substantialem , tum quia multi Patres eam formam tradunt; tum etiam quia apertissime significat consecrationem , et in re eumdem habet sensum ; unde videri potest licita hsec mutatio, tum quia fere nulla est; tum etiam quia verisimile est, Christum fuisse hac forma usum, ut ex Matthseo et Marco colligi potest. Nihilominus tamen in Ecclesia Latina non existimo, posse fieri hanc mutationem sine gravi peccato, ut Soto, et alii affirmant; non solum propter scandalum , sed etiam propter Ecclesiae consuetudinem et traditionem , a qua non licet in re tam gravi discordare. At vero si in Ecclesia Grseca , vel in alia regione esset consuetudo utendi illis verbis, sine ullo peccato posset observari. De Christi autem facto non satis constat, an ipse usus fuerit uno, vel altero dicendi modo, quia in sacra Scriptura uterque habetur. Quan- quam enim ipse alterutro tantum dicendi modo usus fuerit, tamen cum idem sit sensus, salva historiee veritate, potuit lllius factum utroque modo referri; verisimile autem est, usum fuisse voce, calicis, quia prseter Lucam et Paulum, traditio Apostolica hoc magis in- dicat.
LXXVIII, ART. III.
- Dubium. — Solutio. — Tandem quaeres : Quid si mutatio fiat in illa verba Luc. : Hic est calix novum Testamentum in sanguine meo, vel, ut Paul. dixit : Hic calix novum Testamentum est in meo sanguine? Aliquibus enim videtur haec mutatio substantialis, et illa verba non sufficere, quia non videntur signi- ficare conversionem, neque in illis videtur affirmari de hoc contento in calice, quod sit sanguis Christi, sed quod sit testamentum, quod videtur esse quid extrinsecum et meta- phoricum. Nihilominus censeo verius esse, illam mutationem non esse substantialem, sed formam a Luca et Paulo positam, esse in ri- gore sufficientem , quia, ut saspe dixi, verisi- milius est, quemlibet Evangelistam, et Pau- lum, retulisse ritum essentialem, prsesertim cum Paulus dicat, se referre traditionem, quam , qui servaverit, verum sacramentum conficiet, juxta illud : Hoc facite in meam commemorationem. Item quia, revera, sensus illorum verborum est idem in substantia, etsi aliquid accidentarium addatur; affirmatur enim in illa propositione, hunc calicem esse sanguinem Christi , quo novum Testamentum stabilitum est, et confirmatum. Addo vero, grave esse peccatum , illam mutalionem fa- cere, tum propter rationes nuper factas; tum propter nonnullum periculum; tum denique, quia licet Evangelista , referendo historiam , interponat illam particulam, Testamentum, inter essentialia verba , quia magis refert moclo historico , quam rituali, tamen in ritu sacrificandi nonlicet mutare ordinem, et con- textum verborum essentialium, quem Eccle- sia servat.
SECTIO III.
Utrum Ecclesia convenienter addiderit huic formee aliquas particulas.
\ . Ratio dubitandi esse potest, quia non omnia illa verba habentur in Evangelio. Item quia, ut diximus,non omnia sunt essentialia ; ergo non debuerunt conjungi cum forma es- sentiali, et praesertim sub eodem tenore, et ritu.
- Omniaverba, quse in calicis consecratione profert Ecclesia, a Christo Domino in eadem consecratione sunt prolata. — Dicendum vero est, jSirimo, omnia illa verba esse prolata a Christo. Hsec est communis sententia, etmihi certa, etsi illam in dubium revocet Palacius, dist. 8, qusest. 1. TenetD. Thom. hic; Alens., 4 part., quaest. 33, art. 1; Bonavent., Scot.?
DISPUTAT. LX, SECT. III.
Palud., et reliqui Doctores, dist. 8; et fere omnes Theologi citati in sect. 2 ; Duranclus , lib. 4 Ration., cap. 41; idem significat, licet non expresse affirmet, Innocentius, in capit. Cum Marthse, de Celebrat. Missarum. Ubi in- quit, licet non omnia illa verba ab Evange- listis referantur, referri tamen fere omnia, et ceelera traditione constare, esse dicta a Christo. Quod etiam confirmat canon Missae illis verbis : Similiter et calicem, postquam ccenavit, dicens : Hic est calix, etc, ubi omnia verba subsequentia referuntur, utdicta a Chrislo. Hoc igitur certum est. An vero dicta fuerint eo ordine , quo in canone profe- runtur, non est certum, quia neque scriptum est, neque traditum, neque oportet ut quse referuntur , eodem ordine gesta sint. Unde et Evangelistee in ordine referendi heec et alia verba, varii sunt, et Clemens Papa loco supra citato, illo ordine indicat fuisse dicta; ergo hoc ad veritatem et substantiam myste- rii non refert.
Omnia hsec verba sunt convenienter posita in forma consecrationis. — Dico secundo, illa omnia verba convenienter fuisse conjuncta in forma consecrationis. Est ctiam certa conclu- sio, quee primo sufficienler probatur ex usu Ecclesia?. Secundo, in formis aliorum sacra- mentorum interdum aliquid acljungitur, ad majorem ornatum, vel expressiorem signifi- cationem; ut in forma ahsolutionis adjungi solet invocatio Trinitatis, et similiter in forma extremee unctionis adduntur aliquee particu- lse. Tertio, quia illa omnia sunt verba Christi, et magis explicant effectum, dignitatem, et excellentiam hujus sacramenti, et sacrificii, ut recte hic explicatD. Thom., in solutionibus argumentorum , et Alensis supra, arliculo quarto. Et declaratur breviter discurrendo per singula verba.
Singulatim explicantur verba addita formx calicis. — Prima ergo particula est : Novi et scterni Testamenti ; quse dupliciter exponi potest. Primo, hunc esse sanguinem Christi, quo novum Testamentum firmatum est, quia, ut dicitur ad Heb. 9 : Neque per sanguinem hircorum aut vitulorum, sed per proprium sanguinem introivit semel in Sancta, xterna redemptione inventa; etideo novi Tes- tamenti mediator est; ubi enim testamentum est, mors necesse est, intercedat testatwis. Se- cunda expositio colligitur ex eisdem verbis Pauli; Testamentum enim novum dicitur pro- missio seternee heereditatis, juxta illud : Novi Testamenti mediator est, ut repromissionem
accipiant, qui vocati sunt, xternx hxredita- tis. Nam in Teslamenlo veleri, quatenus tale erat, pracipue fiebant temporales promissio- nes; in novo autem factum est novum quod- dam promissionis genus; et ideo novum Tes- tamenlum dicitur, quia homines interius re- novat. Dicitur aulem seternum, et quia seterna bona promittit, et quia hoc Testamentum et sacrificium sanguinis Christi, quo firmatum est, usque acl finem sseculi durabit; neque illi alia lex , aut sacrificii genus succedet; et propterea hic sanguis dicitur esse novi Testa- menti, quia hoc sacrificium proprium est novse legis, et non est sanguis hircorum, aut vitulorum , sicut erat in sacrificiis veteris legis.
Secunda particula est, Mysterium fidei. In qua primum indicatur, hoc sacramentum esse unum ex mysteriis fidei maxime recon- ditis et abditis, in quo aliud videtur, aliud sub speciebus latet. Unde hsec particula acl- ditur in fine consecrationis tolius sacramenti, ad altitudinem hujus sacramenti explican- dam; vel certe, quia in consecratione san- guinis expressius reprsesentatur passio Chri- sti, quse est maximum mysterium a seeculis abscondilum, et in omnibus veteribus sacrifi- ciis prsefiguratum ; in hoc vero, quoad rem oblatam, vere ac realiter contentum, quoad ipsam vero effusionem sanguinis, mirabiliter reprsesentatum.
Tertia particula est : Qui pro vobis, et pro multis effundetur in remissionem pecca- torum. De quibus verbis nonnulla sunt in su- perioribus dicta; an, scilicet legendum sifc effunditur, vel effundetur, et an explicandum sit cle effusione cruenta in passione, vel cle sacramentali. Et diximus, proprium, et litte- ralem sensum esse de reali effusione facta in passione ; quo posito, difficiles sunt illee par- ticulee : Qui pro vobis, et pro multis. Et com- munis expositio esse videtur, per illas non explicari sufficientiam, sed efficaciam passio- nis Christi; et ideo dicitur pro vobis, scilicet, qui prsesentes eslis, ei pro multis, id est, pro aliis etiam electis, et praedestinatis. lta expo- nunt Paludanus, Richardus, et alii, et habe- tur hrec expositio in Catechismo Pii V, et ratio acljungi potest, quia hoc sacrificium in- cruentum institutum est ad applicandum me- ritum et valorem passionis Christi ; applicatio autem magis pertinet ad efficaciam, quam ad sufficientiam; et ideo illa potius per heec verba significata est. Sed contra hoc obstare potest, quia, si illa particula pro vobis refer-
QUiEST. LXXVIII, ART. IV.
tur ad prsesentes Apostolos, inter eos erat Judas reprobus; ergo non potest significare efficaciam, sed sufficientiam. Et ideo alii ita concedunt, quibus favent Chrysostomus , et Theophylactus, dum ita exponunt, pro vobis, scilicet, discipulis meis, qui prsesentes estis, et pro multis, icl est, pro aliis omnibus; nam omnes etiam multi sunt. Vel aliter cum D. Thom., provobis, id est, pro sacerdotibus, qui offerunt, etpro multis, id est, pro laicis om- nibus, pro quibus offertur. Vel aliter, pro vo- bis, idest, Judaus, ex quibus Apostoli erant, et pro multis, id est, pro gentibus, ex quibus majori ex parte erat Ecclesia congreganda. Quse omnes expositiones accoinmodari pos- sunt, sive intelligamus, hic esse sermonem de effusione sanguinis Christi quoad suffi- cientiam , quod est valde probabile; sive, quoad efficaciam tantum , quod frequentius Scholastici docent. Et defendi etiam potest, dicendo, pro vobis, non supponere pro omni- bus Apostolis prsesenlibus , sed pro electis, quibus revera sanguis Christi profuturus erat.
ARTICULUS IV.
Utrum prsedictis verbis formarum insit aliqua vis creata, effectiva consecrationis (infra, art. 5 corp. Et 4, dist. 1, qua^st. 1, art. 4, qusest. 2; et dist. 8, q. 2, art. 3; et dist. 10, in expos. lit., ad 6 et 8).
Ad quartum sic proceditur. Videtur , quod prxdictis verbis formarum non insit ali- qua vis creata, effectiva consecrationis. Dicit enim Damascenus in quarto libro (Orthod. fid., cap. 14, circa med.) : Tota viriute Spiritus Sancti fit conversio panis in corpus Christi. Sed virtus Spiritus Sancti est virtus increata; ergo nulla virtute creata horum verborum conficitur hoc sacramentum.
Prseterea, opera miraculosa non fiunt aliqua virtute creata, sedsola virtute divina, ut in prima parte habitum est (q. 110, art. 4). Secl conversio panis et vini in corpus et san- guinem Christi, est opus non minus miraculo- sum, quam creatio rerum, vel etiam formatio corporis Christi in utero virginali, quse qui- dem nulla virtute creata fieri potuerunt. Ergo neque hoc sacramentum consecratur aliqua virtute creata dictorum verborum.
Prseterea, prsedicta verba (posita in art. 2 et 3. in argum. 1), non sunt simplicia, sed ex multis composita, nec simul, sed successive proferuntur. Conversio autem prsedicta, ut supra dictum est (qutest. 75, art. 7), fit in instanti, unde oportet, quod fiat per simplicem
virtutem. Non ergo fit per virtutem horum verborum.
Sed contra est, quod Ambrosius dicit in libro 4 de Sacramentis (c. 4, ante med., t. 4) : Si tanta est vis in sermone Domini Jesu, ut inciperent esse, quse non erant, quanto magis operatorius est, ut sint, quse erant, et in aliud commutentur . Et sic quod erat panis ante con- secrationem, jam corpus Christi est post con- secrationem , quia sermo Christi in aliud creaturam mutat.
Respondeo dicendum, quocl quidam dixerunt, nullam virtutem creatam esse, nec in prsedic- tis verbis (art. 2 et 3 positis, in argum. 1), ad transubstantiationem faciendam, nec etiam in aliis sacramentorum formis, vel etiam in ipsis sacramentis ad inducendos sacramentorum effectus. Quod, sicut supra habitum est(q. 62, art. 1, 3, 4), et dictis Sanctorum repugnat, et derogat dignitati sacramentorum novse legis. Unde, cum hoc sacramentum sit prse, cseteris dignius, sicut supra dictum est (q. 65, art. 3), consequens est , quocl in verbis formalibus hujus sacramenti, sit qusedam virtus creata ad conversionem hujus sacramenti faciendam; instrumentalis tamen, sicut et in aliis sacra- mentis, sicut supra dictum est (qusest. 62, art. i et 4). Cum enim hsec verba ex persona Christi proferantur , ex ejus mandato conse- quuntur virtutem instrumentalem a Chrisio, sicut et csetera ejus facta, vel dicta habent instrumentaliter salutiferam virtutem, ut supra dictum est (qusest. 62, art. 4).
Ad \ ergo dicendum, quod cum dicitur, sola virtute Spiritus Sancti panem in corpus Christi converti, non excluditur virtus instru- mentalis, quse est in forma hujus sacramenti, sicutcum dicitur : Solus faber facit cultellum, non excluditur virtus martelli.
Ad 2, dicendum, quod opera miraculosa nulla creatura potest facere, quasi agens principale, potest tamen ea facere instrumen- taliter, sicut ipse tactus manus Christi sana- vit leprosum. Et per hunc modum verba Christi convertunt panem in corpus Christi. Quod quidem fieri non potuit in conceptione corporis Christi, qua corpus Christi formaba- tur , ut aliquid a corpore Christi procedens haberet instrumentalem virtutem ad ipsius corporis formationem. In creatione etiam non fuit aliquod extremum, in quod instrumenta- lis actio creaturse posset terminari, unde non est simile.
Ad 3, dicendum , quod prsedicta verba (posita in art. 2 et 3, in arg. 1), quibus fit
QILEST. LXXVIII, ART. V.
consecratio, sacramentaliter operantur. Unde visconversiva, qux est in formis horum sacra- mentorum, consequitur significationem, quss inprolatione ultimx dictionis terminatur; et ideo in ultimo instanti prolationis verborum, prscdicta verba consequuntur hanc virtutem, in ordine tamen adprsecedentia. Et hsec virtus est simplex, ratione simplicis significati, licet in ipsis verbis^ exterius prolatis sit qusedam compositio.
COMMENTARIUS. $
1 . Sententia D. Thom., inesse verbis virtu- tem effectivam consecrationis. — Heec queestio duplieiter intelligi potest, primo de vi ver- borum, an sit res aliqua , vel qualitas, su- peraddita ipsis. Secunclo absolute de virtute efficiente verborum, id est an vere et realiter efficiant. Priorem sensum indicare videntur verba tituli articuli; posterior autem est verus , et in eo inlelligenda est resolutio D. Thom. affirmantis, esse in his verbis vir- tutem effectivam consecrationis; idem enim censet D. Thom. de hac forma, quod de om- nibus aliis sacramentis novee legis, et de for- mis eorum, de quibus in superioribus expli- cuimus, quid D. Thom. censuerit.
- In solutione ad secundum duo notanda sunt. Primum est, quod D. Thom. ait, non potuisse in conceptione Christi aliquid con- currere ad ipsius Christi formationem. Duo enim in illa conceptione intelligi possunt : primum est dispositio et organizatio, usque ad animee introductionem ; secunclum est unio ad Verbum. Primum licet quoad modum mi- raculose factum sit, quoacl terminum vero totum fuit naturale; et ita "fieri potest, ut aliqua causa secunda effective ad illud con- currerit, non quidem, ut instrumentum ejus- dem corporis Christi, sed, vel ut causa se- cunda , quse aliquid in eo instante operari poterat saltem dispositive, vel ut instrumen- tum a Deo elevatum. Secundum, scilicet, unio ad Verbum, fieri non potuit a causa se- cunda proprie; existimo tamen non repu- gnare fieri a creatura, utab instrumento Dei; nec D. Thom. hoc loco id negat; sed solum, potuisse creaturam, ut instrumentum huma- nitatis Christi, concurrere ad conceptionem et formationem corporis sui; fieri enim non potest, ut aliqua res concurrat ad suam abso- lutam, seu primariam productionem, utetiam in superioribus dictum est. Secunclo est in eadem soiutione advertendum, D. Thom. obi-
ter atlingerc differenliam inter instrumentum transubstantiationis, et creationis, quia in creatione, inquit, nihil extrinsecum supponi- lur, ad quocl possit actio instrumenti lermi- nari, seu in quo possit versari, sicut in tran- substantiatione supponitur panis. Quee verba obscurissima esse videntur, quia actio in- strumenti proprie et per se non terminatur ad extremum, quod desinit esse, quod pro- prie est terminus a quo, sed ad extremum, quod incipit esse, quod est terminus ad quem, qui etiam in creatione reperitur. Quod vero in transubstantiatione supponatur materia , ex qua, tanquam ex terminoa quo, fiat aliud, non videtur referre , ut sit possibile instru- mentum transubstantiationis, non vero crea- tionis, quia ijla materia, quee supponitur in transubstantiatione, non est subjectum illius actionis, per quam fit terminus ad quem, sed illa actio est similis creationi sine subjecto, ut supra disputatum est. Quocirca existimo non posse assignari rationem sufficientem differentise, nisi negando instrumentum tran- substantiationis attingere proprium termi- num transubstantiationis, et actionem, per quam fit; de qua re dicemus statim, disputa- tione sequente.
- In solutione ad 3, docet D. Thom. verba sacramentorum efficere in ultimo instanti prolationis; quee res in materia sacramento- rum in genere disputata est.
ARTICULUS V.
Utrum preedictse locutiones sint verae (4, d. 13, q. 2, art. 1, qusest. 4).
. Ad quintum sic proceditur. Videtur, quod prseclictse locutiones non sint verse. Cum enirn dicitur, Hoc est corpus meum, ly, hoc, est demonstrativum substantix. Secl secundum prxdicta (art. 2), quando profertur hoc pro- nomen, hoc , adhuc est ibi substantia panis, quia transubstantiatio fit in ultimo instanti prolationis verborum. Sed hsec est falsa : Panis est corpus Christi; ergo et hsec est falsa : Hoc est corpus meum.
Prseterea, hoc pronomen, hoc, facit de- monstrationem ad sensum. Sed species sensi- biles, quse sunt in hoc sacramento, neque sunt ipsum corpus Christi , neque accidentia cor- poris Christi. Ergo hsec locutio non potest esse vera : Hoc est corpus meum.
Prseterea, hsec verba, sicut dictum est (art. preeced.), sua significatione efficiunt con- versionem panis in corpus Christi. Sed causa
QILEST. LXXVIII, ART. V.
effectiva prxintelligitur effectui. Ergo signi- ficatio horum verborum prxintelligitur con- versioni panis in corpus Christi. Sed ante conversionem hsec est falsa : Hoc est corpus meum. Ergo simpliciter est judicandum, quod sit falsa. Et eadem ratione de hac locutione: Hic est calix sanguinis mei, etc.
Sed contra est, quod hxc verba proferuntur ex persona Christi, qui de se dicit Joan. 1 4 : Ego sum veritas.
Respondeo dicendum, quod circa hoc multi- plex fuit opinio. Quidam enim dixerunt. quod in hac locutione : Hoc est corpus meum, hsec dictio, hoc, importat demonstrationem, ut con- ceptam, et non ut exercitam, quia tota ista locutio sumitur materialiter, cum recitative proferatur. Recitat enim sacerdos, Christum dixisse : Hoc est corpus meum. Sed hoc stare non potest, quia secundum hoc, verba hsec non applicarentur ad materiam corporalem prse- sentem, et ita non perficeretur sacramentum; dicit enim Augustinus super Joannem (tract. 80, a med.) : Accedit verbum ad elementum, et fit sacramentum. Et prxterea ex hoc totaliter non evitatur difficultas hujus quxstionis, quia esedem rationes manent circa primam prola- tionem, qua Christus hsec verba protulit; quare manifestum est, quod non materialiter, sed significative sumebantur ; et ideo dicendum est, quod etiam quando proferuntur a sacer- dote, significative et non tantum materialiter sumuntur. Nec obstat, quod sacerdos ea reci- tative profert, quasi a Christo dicta. Quia propter infinitam virtutem Christi, sicut ex contactu carnis suse vis regenerativa pervenit non solum ad illas aquas, quse Christum teti- gerunt, sed ad omnes ubique terrarum, per omnia futura ssecula, ita etiam ex prolatione ipsius Christi, hxc verba virtutem consecra- tivam sunt consecuta, a quocumque sacerdote dicantur, ac si Christus ea prsesentialiter pro- ferret. Et ideo alii dixerunt, quod hxc {lictio, hoC, in hac locutione facit demonstrationem, non ad sensum, sed ad intellectum, ut sit sen- sus, hoc est corpus meum, id est, significatum per hoc est corpus meum. Sed nec hoc stare potest, quia cum in sacramentis hoc efficiatur, quod significatur , non fieretper hanc formam, ut corpus Christi sit in hoc sacramento secun- clum veritatem, sed solum sicut in signo, quod est hxreticum, ut supra dictum est (qusest. 75, art. ). Et ideo alii dixerunt, quod hxc dictio, hoc, facit demonstrationem ad sensum , sed intelligitur hxc demonstratio non pro illo in- stanti locutionis , quo profertur hxc dictio ,
sed pro ultimo instanti locutionis; sicut cum aliquis dicit, nunc taceo, hoc adverbium, nunc, facit demonstrationem pro instanti immediate sequenti locutionem. Est enim sensus, statim his verbis dictis, taceo. Sed nec hoc stare po- test, quia secundum hoc, hujus locutionis esset sensus, corpus meum est corpus meum. Quod prxdicta locutio non facit, quia hoc fuit etiam ante prolationem, verborum. Unde nec hoc prxdicta locutio significat. Et ideo aliter dicendum est, quod sicut prxdictum est (in isto art., in argum. 3, et art. preeced., ad 3), hxc locutio habet virtutem factivam conversionis panis in corpus Christi. Et ideo comparatur ad alias locutiones, qux habent solam vim significativam et non factivam, sicut compa- ratur conceptio l.ntellectus practici, qux est factiva rei, conceptioni intellectus nostri spe- culativi, qux est accepta a rebus. Nam voces sunt signa intellectuum, secundum Philoso- phum (lib. 1 Periher., in princ. lib., tom. 1). Et ideo sicut conceptio intellectus practici non prxsupponit rem conceptam, sed facit eam, ita veritas hujus locutionis non prxsupponit rem significatam, sed facit eam; sic enim se habet verbum Dei ad res factas per verbum. Hxc autem conversio non fit successive, sed in instanti, sicut dictum est (art. 2 hujus queest., et quaest. 75, art. 7). Et ideo oportet quidem intelligere prxdictam locutionem secundum ultimum instans prolationis verborum, non tamen ita, quod prxsupponatur ex parte sub- jecti id, quod est terminus conversionis, scili- cet, quod corpus Christi sit corpus Christi, neque etiam illud, quod fuit ante conversio- nem, scilicet panis, sed id quod communiter se habet, quantum ad utrumque, scilicet conten- tum in generali sub istis speciebus. Non enim faciunt hxc verba, quod corpus Christi sit corpus Christi, neque quod panis sit corpus Christi, sed quod contentum sub his speciebus, quod prius erat panis, sit corpus Christi. Et ideo signanter non dicit Dominus : Hic panis est corpus meum, quod esset secundum intel- lectum secundx opinionis, neque : Hoc corpus meum est corpus meum, quod esset secundum intellectum tertix opinionis, sed in generali: Hoc est corpus meum , nullo nomine apposito a parte subjecti, sed solo pronomine, quod significat substantiam in communi, sine qua- litate, id est, forma determinata.
Ad 1 ergo dicendum, quod hxc dictio, hoc, demonstrat substantiam, sed absque determi- minatione proprix naturx, sicut dictum est (in corp. art.).
QUtflST
Ad 2, dicendum, quod hoc pronomen, hoc, non demonstrat ipsa accidentia, secl substan- tiam, sub accidentibus contentam, quse primo fuit panis, et postea est corpus Christi. Quod licet non informetur his accidentibus , tamen sub eis continetur.
Ad 3, dicendum, quod significatio hujus locutionis prseintelligitur rei significatse ordine naturse, sicut causa naturaliter est prior ef- fectu. Non tamen ordine temporis, quia hsec causa simul habet secum suum effectum. Et hoc sufficit acl veritatem locutionis.
COMMENTARIUS.
Materia hujus articuli superius, clisput. 58, tractata a nobis est, quia est communis utri- que formae hujus sacramenti, et ibi explicui- mus etiam hunc articulum. In quo D. Thom. primum rejicitopiniones asserentes, vel verba harum formarum referri tantum materialiter, vel pronomen hoc demonstrare id, quod signi- ficatur per panem , vel demonstrare corpus Christi absolute et simpliciter; ac tandem concludit, locutiones esse veras et effectivas suse veritatis, et in eis pronomen demonstrare contentum sub speciebus. Quee omnia in su- perioribus explicata sunt. Et juxta supra dicta intelligenda sunt, quse D. Thom. dicit in solut. ad 1 , demonstrari scilicet per pro- nomen hoc substantiam sub accidentibus con- tentam, quas primo fuit panis, postea corpus Christi; non enim est intelligenclum, signare rem aliquam communem, nec solam rationem communem , sed rem singularem sub ratione communi, et ita quoad hanc rationem com- munem dicitur substantia contenta prius fuisse panis, deinde corpus Christi, non vero quoad rem, quee in termino actionis demon- stratur.
ARTICULUS VI.
Utrum forma consecrationis panis consequatur suum effectum, antequam perficiatur forma consecrationis vini (4, dist, 8, qusest. 2, art. 4, qusest. 2; et d. 11, quaest. 2, art. 1, queest. 1, ad 4; et 1 Cor. 11, lect. 6, col. 1).
1 . Adsextum sic proceditur. Vicletur, quod forma consecrationis panis non consequatur suum effectum , quousque perficiatur forma consecrationis vini. Sicut enim per consecra- tionem panis incipit esse corpus Christi sub hoc sacramento, ita per consecrationem vini inci- pit esse sanguis. Si ergo verba consecrationis panis haberent suum effectum ante consecra-
LXXVIII, ART. VI.
tionem vini, sequeretur , quod in hoc sacra- mento inciperet esse corpus Christi sine san- guine (alias exangue), quod est inconveniens .
Prxterea , unum sacramentum unum habet complementum ; unde licet in baptismo sint tres im.mersiones . non tamen prima im- mersio consequitur suum effectum, quousque tertia fuerit terminata. Sed totum hoc sacra- mentum est unum, ut supra dictum est (q. 73, art. 2). Ergo verba, quibus consecratur panis, non consequuntur suum effectum sine verbis sacramentalibus , quibus consecratur vinum.
Prieterea, in ipsa forma consecrationis panis sunt plura verba, quorum prima non consequuntur effectum , nisi prolato ultimo, sicut dictum est (art. 4 hujus quaest., ad 3). Ergo pari ratione, nec verba, quibus conse- cratur corpus Christi, habent effectum, nisi prolatis verbis, quibus sanguis Christi conse- cralur.
Sed contra est, quod statim dictis verbis consecrationis panis, hostia consecrata propo- nitur populo adoranda. Quod nonfieret, sinon esset ibi corpus Christi, quia sic ad idolola- triam pertineret. Ergo verba consecrationis panis suum effectum consequuntur , antequam proferantur verba consecrationis vini.
Respondeo dicendum, quod quidam Doctores dixerunt, quod hse dux formse, sciiicet, con- secrationis panis et vini, se invicem expectant inagendo, ita, scilicet quod prima nonperfi- cit suum effectum, antequam proferatur se- cunda. Sed hoc stare non potest, quia, sicut dictum est (art. 2 et 5 hujus quaest.), acl veri- tatem hujus locutionis : Hoc est corpus meum, requiritur propter verbum prsesentis temporis, quocl res significata simul tempore sit cum ipsa significatione locutionis; alioquin si in futurum expectaretur res significata, appo- neretur verbum futuri temporis, non autem verbum prsesentis, ita, scilicet quod non dice- retur : Hoc est corpus meum, sed : Hoc erit corpus meum. Significatio autem hujus locu- tionis completur statim, completa locutione horum verborum, et ideo oportet rem signifi- catam statim adesse, quse quidem est effectus hujus sacramenti ; alioquin locutio non esset vera. Est etiam hsecpositio contra ritum Ec- clesise, quse statim post prolationem verborum corpus Christi aclorat. Unde dicendum est, quod prima forma non expectat secundam in agendo, sed statim habet suum effectum.
Ad 1 ergo dicendum, quod ex hac ratione videntur fuisse decepti, qui prsedictam posi- tionem posuerunt (positam initio corp.). Unde
QILEST. LXXVIII, ART. VI.
intelligendum est, quod, facta consecratione panis, est quidem corpus Christi ibi ex vi sa- cramenti, et sanguis ex reali concomitantia; sed postmodum per consecrationem vini fit ibi e converso sanguis Christi ex vi sacramenti, corpus autem ex reali concomitantia . Ita, quod totus Christus est sub utraque specie, sicut supra dictum est (queest. 76, art. 1 et 2).
Ad 2, dicendum, quod hoc sacramentum est unum perfectione , sicut supra dictum est (quaest. 73, art. 2), in quantum scilicet con- stituitur ex duobus, scilicet cibo et potu; quorum utrumque per se habet suam perfec- tionem. Sed tres immersiones baptismi ordi- nantur ad unum simplicem effectum. Et ideo non est simile.
Ad 3, dicendum, quod diversa verba, qux sunt informa consecrationis panis, constituunt veritatem unius locutionis, non autem verba diversarum formarum. Et ideo non est simile.
Littera D. Thom. est perspicua; res vero ipsa satis disputata est supra; disputat. 45, cura de materia remota hujus sacramenti ageremus.
DISPUTATIO LXI.
DE CAUSA EFFICIENTE SACRAMENTI EUCHARISTLE, ET EFFICACIA FORM^, AC BIINISTRI.
Disputatio 23 de Eucharistia. — Explicui- mus hactenus institutionem et essentiam hujus sacramenti ; superest, ut de causis et effecti- bus ejus dicamus. Ex causis autera sola effi- ciens proxima explicanda superest; mate- rialis enim et formalis simul cum essentia sacramenti explicatse sunt; finalis vero partim declarata est in superioribus , ubi rationes hujus institutionis et praesentise Christi reddi- dimus, partim explicabitur simul cum effec- tu, cum quo fere coincidit. De causa autem efficiente principali , quee est Deus , et de organo illi conjunclo, quod est Ghristi huma- nitas, nihil superest dicendum piseter ea, quae supra dicta sunt de sacramentis in genere, et de dependentia corporis Christi, prout est in hoc sacramento, a se ipso, prout est in propria specie. Solum ergo superest dicamus de verbis sacramentalibus, quse sunt veluti proxima causa efficiens hujus sacramenti , quod optime in hunc locum cadit, ut, post explicatamhujusformse substantiam, ejusdem efficaciam declaremus. Est enim singulare in hoc sacramento, ut eadem verba, quse sunt
forma ejus, sinl principium consecrationis materise, qua hoc sacramentum perficitur, et ita etiam simul explicabimus et causam sa- cramenti, et effectum formse ejusdem sacra- menti, qui omnino dislinctus est ab effectu, qui postea fit a sacramento, quando ad usum applicatur; cum autem in verbis nihil super- naturale fiat, non est necesse specialem eorum causam explicare; non habent enim aliam prseter eam, quam habere solent verba huma- na. Quia vero hsec verba, non a quolibet homine prolata, sed juxta Christi institutio- nem sunt verba sacramentalia et efficacia ad efficiendum sacramenlum, ideo ad explican- dum exacte hanc efficientiam necesse est nonnulla attingere de ministro, a quo necesse est, haec verba proferri, ut efficacia sint. Nam, licet D. Thom. infra, qusest. 82, de ministro disputet, tamen hoc loco pauca ex illis attin- gemus, quse ad substantiam cleclarandam videbuntur necessaria; reliqua vero, quse pertinent ad ministrum sacrificii, ut sic, vel ad partem moralem, et prsecepta, quse in mi- nistrum cadunt, inferius suo ordine tracta- buntur.
SECTIO I.
Utrum verba consecrationis sint causa physica prae- sentiae corporis Cbristi in hoc sacraniento.
1 . Diximus in superioribus, duas actiones concurrere ad efficiendum hoc sacramentum : alteram circa corpus Christi, ut hic esse inci- piat; alteram circa accidentia, seu circa panem, ut hinc expellatur. Ut ergo distincte explicemus efficaciam horum verborura, de utraque actione sigillatim dicemus. Et sup- pono, nullumCalholicum clubitare, quin verba aliquo modo efficiant totum hunc effectum, quia , illis prolatis, infallibiliter fit effectus, uncle quasi applicant virtutem divinam ad illum efficiendum. Qusestio ergo est de propria efficientia physica ; et quidem Theologi, qui negant ceeteris sacramentis efficientiam gra- tise, majori ratione negabunt his verbis hanc efficaciam, quia vel est major, vel certe sequalis ratio, ut videbimus. In hac preeterea sententia videtur esse D.Thom., in 4, dist. 1 , qusest. , art. 4, qusestiunc. 1, ad 6, ubi dis- tinguit duo in transubstantiatione, et termi- nuni a quo, et ad quem ; et dicit, quamvis verba attingant recessum a termino a quo, non tamen accessum ad terminum ad quem ; et dist. 8, qusest. 2, art. 3, ad 5, dicit, totam actionem verborum versari circa substantiam panis, non tamen attingere terminum ad
DISPUTAT.
quem. Quam sententiam sequitur Caprcolus, eadem dist. 1, qusest. 1, ad 1 Aureol. contra 3 conclus., et d. 8, art. 3, ad 3 Scoti contra 3 conclus.; Bonavcnt. etiam, dist. 4 0, art. 1, quaest. 3, negat, verba efficere corpus Chrisli hic. Idem Gabriel , lect. 47 in can. ; Abul., in c. Matth. 17, q. 11 9; Catherin., opusc. 1 de Verb. consecrat., in fine, et alii recentio- tiores, et possunt pro hac sententia adduci nonnulla Sanctorum testimonia. Damascen., lib. 4, cap. 14, soli Spiritui Sancto tribuit actionem hanc, qua Christi corpus conficitur, et comparat cum conceptione Verbi Dei ex Virgine; nam sicut ibi ad prresentiam verbo- rum, quibus beata Virgo consensum suum expressit, Spirilus Sanctus corpus Christi condidit, ila hic prolatis a sacerdote verbis, Spiritus Sanctus corpus Christi consecrat. Chrysostom., hom. 2 de Prodit. Judee : Sacer- dotis ore verba profer.untur, sed Dei virtute consecrantur et gratia ; ethom. 33 inMatth. : Non sunt humanse virtutis opera; qui tunc in illa cosna confecit, ipse quoque nunc opera- tur, ipse perficit; ministrorum ordinem tene- mus, qui vero hse.c sanctificat, et transmutat, ipse est. Et infra : Non enim illam Christus, hanc homo quisque facit, sed utramque ipse Christus. Ambros., lib. 4 de Sacram., cap. 4, prius dicit, hoc sacramentum confici sermone Domini Jesu. Statim vero inquirens, quis sit hic sermo, respondet, esse illum, quo creata sunt omnia. Sentit ergo, solo divino imperio et voluntate confici hoc sacramentum. Ra- tione potest confirmari, primo, quia hoc suf- ficit ad veritatem verborum et hujus sa- cramenti; et non est necesse, multiplicare miracula et difficultates sine necessitate. Se- cundo, quia, ut supra dictum est, actio, qua hic fit corpus Christi, est sine subjecto, et similis creationi; non ergo potest per verba fieri magis, quam creatio. Tertio, quia si verba concurrerent effective, eliam humani- tas Christi haberet similem efficientiam, quia verba sunt veluti instrumentum ipsius huma- nitatis; ergo humanitas efficeret se ipsam; quod videtur aperte repugnare.
- Verbasua virtute efficiunt conversionem et consecrationem. — Dico primo, verba vir- tute sua perficere conversionem et consecra- tionem. Haec est sententia Theologorum, quos statim referam. Et favet Concilium Florent., etTrident., sess. 13, cap. 3, quse hoc modo loquuntur. Neque aliter loquuntur antiqui Patres; Damascenus enim supra ita tribuit hanc actionem Spiritui Sancto, ut simul dicat,
LXl, SECT. I. 363
verba Christi esse efficacia; et simililer Chry- sostomus dicit, his verbis confici hoc sacra- mentum; et ibidem comparat et sequat effi- cientiam horurn verborum cum efficientia aquee baptismi; ibidem etiam expresse dicit, Christum in nocte ccense effecisse hoc myste- rium, et nunc etiam efficere per verba mi- nistrorum, qui in persona Christi loquuntur. Manifestior est sententia Ambrosii, qui saape repetit, sermonem Christi esse efficacem, et quamvis comparet hoc verbum cum verbo Dei, quo creavit mundum, non tamen exclu- dit efficaciam verbi sensibilis, sed potius illo exemplo declarat, omne Christi verbum esse efficax et habere vim operandi. Augustinus, 2 contra Faust., cap. 3 : Panis, inquit, certa consecratione mysticus fit nobis. Praeterea supra, disputat. 58, cum ageremus de verbis formse, multas similes Sanctorum locutiones retulimus; et alias, disputat. 2, tractantes de actione, qua hic constituitur corpus Christi. Quse omnes fundamentum habent in verbis Christi : Hoc facite in meam commemoratio- nem. Nam illud verbum tantumdem valet, ac si diceret : Consecrate, offerte, sumite, distri- buite, ut Sancti omnes exponunt, ut eleganter tractat Paschas., lib. de hoc sacram., c. 15; ergo ministri hujus sacramenti vere faciunt consecrationem; non autem faciunt, nisi per verba; ergo verba efficiunt consecrationem, et conversionem panis in corpus Christi. Tan- dem simpliciter estde fide, sacramenta novas legis esse causas gratiae, et efficere quod significant; ergo proportionali modo idem absolute dicendum est de forma hujus sacra- menti, efficere, nimirum, quod significat; et consequenter efficere consecrationem et con- versionem panis in corpus, et vini in sangui- nem.
- Probabilius est physice verba concurrere ad praedictum effectum. — Dico secundo , probabilius esse, hsec verba proprie per se, ac physice concurrere ad hunc consecrationis effectum. Ita sentit D. Thom. hic, et Alexand., 4 part., quaest. 24, memb. 1 , art. 2; Albertus, dist. 8, art. 6; Cajetan., Soto, et reliqui, qui sacramenta constituunt causas physicas. Et confirmari potest hsee conclusio ex omnibus dictis in genere de efficacia sacramentorum, quia, si in aliis sacramentis verba sunt ope- rativa, cur non in hoc, quod est omnium maximum ac nobilissimum? Neque enim in eo est major repugnantia, quia, ut ibidem diximus, non repugnat dari instrumentum creationis, ut etiam convincit sacramentorum
QUyEST. LXXVIII, ART. VI.
efficientia. Neque operis excellentia aut diffi- cultas sufficit, ut hoc negetur; quin, si in re non est repugnantia, potius propter hanc causam ita asserendum est; preesertim cum in hoc sensu magis proprie, ac perfectius verba Scripturee et Sanctorum intelligantur. Preeterea in priori tomo late ostendimus, hu- manitatem Christi, quando miracula opera- batur, faclo aut verbo suo proprie acphysice ipsa effecisse; ergo eadem, vel majori ratione, quando in nocte ccenae confecit hoc sacra- mentum, proprie ac physice illud est opera- tus. Dicunt autem Sancti, eamdem efficaciam habere hoc verbum, quoties in persona ejus et ex preecepto illius profertur : ergo.
- Verba physice efficiunt corpus Christiin hoc sacramento. — Evasio. — Dico tertio , heec verba physice efficere corpus Christi seu preesentiam ejus in hoc sacramento. Heec conclusio est conformis citatis auctoribus, et videtur sequi ex duabus preecedentibus. Pri- mo, quia verba efficiunt tolum, quod signifi- cant; significant autem realem preesentiam corporis Christi. Secundo , quia alias non efficiunt transubstantiationem, neque conver- sionem, quia quod non attingit terminum ad quem alicujus actionis, non potest efficere talem actionem. Quomodo enim verba cou- vertent panem in corpus Christi, si efficaci- tate sua non possunt illud attingere? Res- pondent Capreol. et alii, sicut sacramenta dicuntur efficere gratiam, non quia illam attingant, sed quia efficiunt characterem, vel ornatum quemdam , qui est dispositio ad gratiam, ita dici, heec verba efficere conver- sionem et transubstantiationem, quia efficiunt quamdam dispositionem ad illam, expellendo substantiam panis, licet non attingant ipsum corpus Christi. Sed primo, exemplum, quod adducitur de ornatu, falsum est et improba- bile; et licet verum esset, sicut verum est, in quibusdam sacramentis dari characterem, tamen sola efficientia illius non satis esset, ut sacramenta dicerentur efficere gratiam, si illam non attingerent, quee omnia supra pro- bata sunt, cum ageremus de sacramentis in genere. Preeterea, si verba non atlingunt cor- pus Christi, quod directe ac proprie signifi- cant, gratis dicilur, attingere accidentia pa- nis, vel excludere substantiam, cum hoc etiam supernaturale sit,eteamdem difficultatem ha- beat, ut infra videbimus. Tandem, nulla est in hoc specialis repugnantia, aut difficultas. Nam quee adduci potest de creatione seu de actione sine subjecto, a me facile expeditur, quia
existimo, non repugnare dari instrumentum creationis; neque aliter puto posse hanc sen- tentiam sustineri, suppositis his, quee supra de transubstantiatione diximus. Nam, si quis diceret transubstantiationem fieri per solam actionem adductivam, posset aliquam ratio- nem differentiee assignare; quanquam aliunde posset urgeri difficultas ex parte actionis preeviee instrumenti, quia, vel necessaria est, ut instrumentum possit elevari, vel non. Si non, poterit ergo creatura esse instrumentum creationis, quia solum ponitur repugnantia in defectu actionis preeviee; si vero illa est neces- saria, nihil hic poterunt efficere verba, quia non habent actionem preeviam. Respondent aliqui habere verba significalionem propriam, et hanc satis esse per modum actionis preeviee. Sed hoc nihil refert, quia significatio tantum est quid rationis, vel queedam extrinseca de- nominatio, et idem dicLposset de instrumento creationis. Alii vero dicunt, verba habere ac- tionem preeviam, quia possunt species inten- tionales multiplicare in auditu. Sed refellitur eodem modo, tum quia haec actio est imper- tinens; non enim versatur circa panem, neque circa corpus Christi; tum etiam quia idem potest dici de instrumento creationis. Et idem est de aliorum responsione, qui clicunt ipsam prolationem verborum esse actionem pree- viam ministri, nam quidquicl sit de hoc modo loquendi, idem dici potest de creatione. Cen- seo igitur, in instrumentis divinis non esse necessariam actionem preeviam, atque adec posse usque ad creationem extendi.
- Alia vero specialis difficultas de modo, quo Christus alibi existens concurrit ad effec- tionem seu consecrationem sui corporis, in alio loco supra, disputat. 42, traclata est, et expedita; supposita enim existentia rei per actionem totalem et independentem ab ipsa, non implicat contradictionem, posse per aliam aclionem conservare se ipsam, ut ibi latius explicavimus. Quibusunum solum addendum occurrit, fere idem necessario dicendum esse in opinione eorum, qui dicunt, verba tantum esse causam moralem, seu conditionem sine qua non, quia negari non potest, quin heec causalitas verborum, qualiscumque illa sit, supponat existentiam Christi in propria spe- cie, quia ab illius meritis et institutione manat; ergo Christus, ut realiter preeexistens et operans, est causa suee existentiee in hoc sacramento; ergo eadem ratione potest esse causa physica, quia in hoc genere causalitatis non est alia repugnantia nisi preeexistentia.
DISPUTAT. LXI
Dices, ad consecrationem, prout nunc fit, non praesupponi Christum , ut pneexistentem in hoc instanti, ex vi talis causalitatis et per se, sed supponi tantum extitisse aliquando. Sed contra urgeo difficultatem in ipsa nocte ccena^, quando ipsemet Christus protulit verba con- secrationis ; tunc enim pro eodem tempore necessaria erat existentia humanitatis Christi, quse consecrationem ordine naturee antecede- ret, quia verba physice pendebant ab illa, et ita consecratio, licet dicatur moraliter tantum fieri a verbis, praesupponit tamen physicam causalitatem humanitatis in verba ipsa , et hoc satis est, ut humanitas prassupponatur ante verba ipsa, et ante consecrationem, etiam pro illo instante, in quo fit, quia pro illo ver- bum consecratorium physice ab humanitale Christi pendebat; ergo in omni sententia, actio, qua fit hic corpus Christi, supponit existentiam ejusdem corporis, per aliam ac- tionem totalem, et consequenter non repugnat actionem consecrativam ab eodem corpore, ut proeexistente, oriri.
- Dubium. — Sed inquiri potest, per quid agant verba. D. Thom. hic significat, agere per qualitatem ipsis inditam, ut sit illis virtus agendi; idem dist. 8, qusest. 2, art, 3; Alens., quoest. 34, memb. \ et 2. Secl in materia de incarnatione , et de sacramentis in genere satis multa diximus contra hanc qualitatem, quee omnia hic applicari possunt. D. Thom. autem exponi potest, sicut a Cajetano expo- nitur, quod in ipsis verbis est virtus, non quse sit qualitas distincta, sed quod sit po- tentia obedientialis ipsorum verborum ele- vata , et sufficiente concursu ad agendum applicata, ut dictis locis late declaravimus.
SECTIO II.
Utrum verba, physice efficiendo , expellant substantiarn panis.
1 . Ratio dubitandi esse potest, quia verba non possunt effective expellere substantiam directe, ac per se, operando in ipsam sub- stantiam panis, quia, cum illa substantia de- sinat esse, non potest esse terminus per se alicujus actionis, neque etiam possunt effec- tive expellere consequenter, et introducendo corpus Christi , quia illi termini non sunt formaliter repugnantes , ut supra diximus ; causa autem effective introclucens rem ali- quam, non expellit effective aliam, nisi qua- tenus illse duse res sunt formaliter inter se repugnantes; neque etiam possunt illam
SECT. II.
cxpellere per actionem, quaa versetur circa accidcntia panis, quia illa, vel est actio in subjecto, et sic supponit substantiam, unde non potest esse destructiva illius; vel est actio extra subjectum, et ita erit per modum creationis, quee repugnat instrumento creato. Et prfeterea non apparet, quomodo talis actio ita repugnet substantise, ut destruat illam.
Prima sententia. — Secunda sententia. — In hac re Scotus , et alii , qui dicunt, substantiam panis annihilari, consequenter negare tenentur, verba posse expellere sub- stantiam panis per propriam, ac physicam efficientiam, quia non existimant, panern de- sinere ex vi alicujus actionis, aut rei incom- possibilis ipsi, sed ex solo pactoDei. Aliorum vero opinio est, verba quidem expellere effec- tive substantiam , non per actionem , quse versetur circa accidentia panis, sed per ope- rationem, quee est supra substantiam panis. Ita sentit D. Thom. in 4, dist. 8, queest. 2, art. 2, ad 5, ubi dicit, verba consecrationis non esse causam eorum, quse sunt in ter- mino ad quem, neque quod accidentia sinl sine subjecto; habere tamen operationem supra substantiam panis, quse inde expelli- tur. Idem Capreol. ibi.
Substantia panis effective expellitur a verbis. — Dicendum vero est primo, verba effective expellere substantiam panis. Hsec conclusio est D. Thom., Capreol. et aliorum, quos retuli sect. prseced., prsesertim Alberti, in 4, dist. 8. Et probanda est ex principiis positis in sect. prsecedente. Primo, quia verba efficiunt conversionem, ut Sancti docenl; sed conversio includit utriusque termini mutatio- nem, et transitum ab uno in alium : ergo. Secundo, quia verba efficiunt quod signifi- cant, et, cum sint practice vera , efficiunt quidquid necessarium est ad suam veritatem; sed significant, hoc esse corpus Christi, et ad suam veritatem requirunt, ut nulla alia substantia sub his accidentibus contineatur; ergo hoc totum efficiunt. Tertio , quia ha?c efficientia non repugnat, ut jam declara- bimus.
Substantia panis expelUtur per veram actionem realem. — Dico secundo : non pos- sunt verba expellere substantiam effective, nisi per aliquam actionem realem, ex qua necessario et ex natura rei sequatur desitio substantiee panis. Probatur, quia dupliciter potest causa efficiens rem aliquam destruere : primo, privative, seu negative, suspendendo influxum, quo illa res conservabatur in esse.
QILEST. LXXVIII, ART. VI.
Et hic modus, quamvis ad causam efficien- tem pertineat, tamen non tam est per effi- cientiam, quam per negationem effieientice , et in praesenti locum non habet, quia, cum substantia panis non pendeat effective a verbis, non potest desinere esse per suspen- sionem influxus verborum, quia nullus erat. Alio ergo modo potest causa efficiens des- truere aliquam rem, per actionem scilicet positivam. Nec inter hos duos modos potest inveniri medium, cum contradictorie distin- guantur; ergo, excluso priori modo a verbis consecrationis, si effective expellunt, necesse est, ut id faciant posteriori modo, id est, per actionem positivam, quam ex natura rei consequatur desitio substantiae, quia, si non sequitur ex natura rei, revera non sequitur ex vi talis causse proprie ac physice effi- cientis, sed solum ex pacto et lege Dei sus- pendentis influxum ad prresentiam ejus.
- Haec actio expulsiva substantise panis est illa eadem qua accidentia per se consti- tuuntur. — Evasio. — Rejicitur. — Dico tertio : hsec actio verborum, per quam expel- litur substantia panis, non est alia, nisi illa, per quam talia accidenlia per se constituun- tur, illa vero est sufficiens. Ita videtur sentire D. Thom. hic, et mutasse sententiam, quam in 4 docuerat, et ita significant Soto, Le- desma, et alii. Et probatur prior pars, quia in primis non potest esse actio, qua3 ad sub- stantiam , vel prsesentiam corporis Christi terminatur, ut argumentum in principio fac- tum probat, suppositis iis, quee de transub- stantiatione diximus. Neque etiam potest esse actio, quee in ipsa substantia panis versetur, quia hsec aclio non est, nisi in ipso instanti consecrationis, quod instans est primum non esse substantiae panis, et primum esse hujus actionis; ergo non potest hajc actio in illa substantia recipi, aut circa illam versari. Aut enim esset circa illam, ut subjectum;et hoc non, cum jam non sit illa substantia, quando incipit esse hsec actio; vel ut circa terminum proprium; et hoc etiam dici non potest, quia ille terminus non est res positiva, sed desitio et carentia substantise; heec autem non potest esse terminus actionis positivee, cum quo po- sitiva actio idem est realiter, et ad quem per se primo tendit; unde repugnat, talem actio- nem directe versari circa terminum, quem destruit. Relinquitur ergo a sufficiente par- tium enumeratione, hanc actionem debere
circa accidentia panis versari; quia ibi non potest alius positivus terminus excogitari ; sed per eam actionem non fit sola enlitas eorum, quia non est cum illa incompossibilis substantia panis; fit igitur in eis modus ille, per quem talia accidentia per se constituun- tur. Respondet Capreolus , actionem hanc esse illam, per quam accidentia separantur a subjecto, non vero eam , per quam per se constituuntur. Sed hsec duo inter se re- pugnant, quia separatio duarum rerum du- pliciter fieri potest, primo destruendo omnino alteram ipsarum, sicut destruitur substantia, et hoc non potest per se primo fieri per actio- nem positivam, sed necesse est, ut per eam fiat aliquis terminus, ex quo talis destructio sequatur, quem hic inquirimus. Alio modo fieri potest," dissolvendo modum unionis, sicut hic fit ex parte accidentium, et de hoc redit eadem ratio, quia, cum hsec dissolutio unionis sit qusedam privatio, et quasi cor- ruptio modi unionis, non potest esse primo et per se terminus actionis positivse; neque potest effective fieri, nisi quatenus sequitur ex tali termino; si vero verba effective sepa- rant accidentia a substantia panis, privant illa actuali inhserentia, quse est modus unionis ad substantiam ; ergo faciunt in illis aliquid repugnans actuali inhaerentiee , quod nihil est, nisi esse per se; ergo non recte dicitur, verba effective separare accidentia, et non efficere, ut per se sint.
- Dubium. — Solutio. — Sed statim hic sese insinuat difficultas, quia hoc esse per se accidentium, est etiam privatio quaedam, unde redire potest eadem ratio facta. Sed de hac difficultate supra , disput. 56, diximus, hunc modum per se esse positivum , quod argumento facto potest confirmari, retor- quendo illud; nam, si ille non est positivus modus, vix intelligi potest, quomodo verba separent accidentia a substantia. Scio, dici posse, verba incipere conservare accidentia per actionem independentem a subjecto, et creationi similem , et hunc modum depen- dentiae ex natura rei repugnare cum actuali inhserentia, ut jam in superioribus insinua- vimus, ubi hoc diximus esse probabile; quamvis nec ita satisfaciat, neque etiam si admittatur, necesse est alterum modum ex- cludi; nam utrumque possunt verba circa ha3C accidentia efficere.
DISPUTAT. LXI, SECT. III.
SECTIO III.
A quo proferri debeant yerba consecrationis, ut efficacia sint.
1 . Certum in primis est, horum verborum efficientiam esse infallibilem, si rite proferan- tur, quia effectus sacramentorum clivina pro- missione, et virtute nilunlur; et ideo de se infallibiles sunt; efficacia autem horum ver- borum sacramentalis est, et iti divino illo verbo fundatur, Hoc facite. Solum ergo in- quiri potest, quid necessarium sit, ut hsec verba recte proferantur, et consequenter, quse couditioues sint necessariae, ut infalli- biliter habeant effectum. Possunt autem hse conditiones assignari, aut ex parte ipsorum verborum, aut ex parte materise, cui appli- cantur, aut ex parte proferenlis seu ministri. Ex priori capite nulla conditio necessaria est, preeter eas, quas , agentes de forma , tractavimus; solum enim necesse est, et essentialia verba integre, et sine substantiali mutatione, vel corruptione proferantur; hoc enim huic sacramento cum reliquis commune est. Ex secundo similiter capite nihil adden- dum occurrit iis , quse de materia remota hujus sacramenti diximus. Si enim illa sit substantia panis, aut vini debite applicata, seu preesens, ac cerla et definita, nihil aliud ex parte illius necessarium est, ut effectus verborum sit infallibilis. In quo notanda est differentia inter hanc et alias formas sa- cramentales; aliee enim operantur suum effectum simul cum materia sacramenti in subjecto, et ex subjecto, scilicet homine susci- piente sacramentum. Unde fit, ut effectus possit impediri ex obice, seu indispositione hominis suscipientis , et ideo in aliis formis sacramentorum conditio est necessaria ex parte subjecti, ut habeant effectum, ut sci- licet suscipiens non ponat obicem; at vero forma hujus sacramenti non operatur in ho- mine recipiente sacramentum, sed in ipsa materia, seu circa ipsam, et ex ipsa tan- quam ex termino a quo, quse materia non potest ponere obicem; et ideo, ut effectus sit infallibilis , nulla specialis conditio ex parte materise necessaria est. Cavendus tamen hic est error quorumdam hsereticorum, qui. ut refert Guitmund., lib. 1 et 3 de hoc sacram., dixerunt, quando materia , quae ad conse- crandum assumitur, danda est indignis, verba non habere suum effectum circa illam. Hsec enim sententia heeretica est, et ex hsere-
tico fundamento procedit, scilicet indignos, et peccatores, non vere manducare corpus Christi , quod infra refellemus. Et, ex illo preetcrea errore sequitur alius, scilicet ini- quos sacerdotes non conficere, quia confi- ciunt, ut ipsi sumant. Preeterea, quia alias nunquam esset certa, etiam humano moclo, consecratio hujus sacramenti; penderet enim ex futuro evcnlu, cui scilicet, danda esset hostia, digno vel indigno, quod solus Deus prsescientia sua posset discernere; non ergo posset a nobis aclorari hostia consecrata, ne- que judicari, sub qua esset Christus. Denique in aliis sacramentis vera substantia sacra- menti consistit, etiamsi indignis tribuantur; ergo multo magis haec verba operabuntur circa materiam hujus sacramenti , etiam si postea inclignis applicandum sit, quia haeo applicatio extrinseca est huic sacramento, et quid posterius ; ergo ex hac parte nulla con- ditio necessaria est, ut effectus formee sit infallibilis.
Superest ergo, ut clicamus de tertio ca- pite; simulque explicemus, quse sint necessa- ria in ministro hujus sacramenti; hsec enim duo disputatione conjuncta sunt, ut supra insinuavi.
Dico primo : ut hcec verba sint efficacia necesse est, ut a sacerdote consecrato, et rite orclinato proferantur. Hoc est de fide , ut constat ex communi consensu et traditione Ecclesise , et Conciliorum clefinitione. Ni- caano I, cap. 14; Lateran., in cap. Firmiter.; Florentin., in Decret. Eugen. ; Tridentin. , sess. 22 et 24. Et idem docent omnes Patres citati tam in hac disput., sect. 1, quam dis- putat. 20, sect. 4 et 5. Ubicumque enim agunt de efficacia verborum Christi, simul cum verbis sacerdotalem dignitatem et po- testatem conjungunt, et exaggerant, ut latius, quam ceeteri, prosequitur Chryst., lib. de Sa- cerdotio, prsesertim 3. Unde Hieronym. ex hoc maxime dignitalem sacerdotum commen- dat, quod ore suo Christi corpus conficiunt. Hinc etiam Clem., lib. 2 Const., cap. 28, alias 31, dicit laicum, qui sine sacerdote tentat sacrificare, vel offerre, nihil facere. Et Cyprian., epist. 77, solis sacerdotibus tri- buit sacrificare et offerre ; et Isidor. in cap. Perlectis, dist. 25. Hsec autem fidei traditio fundata est in verbis Luc. 22, Hoc facite, qui- bus inter alia hoc prsecipue Apostolis Christus preecepit, ut consecrarent, et offerrent; hoc enim ipse preecipue egerat; preecipiendo au- tem, potestatem ad consecrandum dedit, quia,
368 QU^ST. LXXVIII
nisi potestatem daret, rem impossibilem prae- ciperet. Unde fit, non omnibus id prsecepisse, sed quibus potestatem dedit; neque omnibus potestatem dedisse, sed quibus ipse dixit : Hoc facite, quod non dixit, nisi Apostolis, et in eorum personis, illorum successoribus in sacerdotali dignitate, qui non sunt, nisi qui ab illis rite ordinati sunt, et potestatem acce- perunt. Unde Justin. Martyr, Apologia 2, Apostoli (inquit) in suis scriptis, qusc vo- cantur Evangelia , sic sibi mandasse Jesum tradiderunt, sumptoque pane, actisque gratiis dixisse, Hoc facite. Et eodem modo exponit factum et verba Christi Clemens , lib. 8 Constit., cap. ult.; et ita semper intellexit universa Ecclesia ab Apostolis edocta. Et hsec est ratio a priori hujus veritatis, ut notavit D. Thom., quaest. 82, art. 1. Nam haec po- testas non est naturalis homini, sed super- naturalis, ut per se constat; oportet ergo, ut sit a Christo concessa ; nullibi autem data est omnibus hominibus, aut omnibus fidelibus et baptizatis , sed solis Ecclesiee pastoribus. Congruentia vero est, tum quia ad tantum et tale ministerium, oportebat ministros esse singulari modo consecratos, et sanctificatos ; tum etiam quia, ut Paulus inquit ad Hebr. 9, munus sacerdotale non est omnibus homini- bus commune, sed eis, qui specialiter a Deo assumuntur, et pro hominibus constituuntur in his, quse sunt ad Deum.
Contra hanc autem veritatem multa ob- jiciunthseretici, contendentes omnes Christia- nos esse sacerdotes, et habere potestatem ad conficiendum hoc sacramentum, quamvis ea uti non debeant, nisi a Republica vel commu- nitate ad hoc ministerium designati sint. Sed contra hancheeresim dicemus inferius agentes de sacramento Ordinis; interim videantur, qui contra htereticos Lutheranos his tempo- ribus scripserunt, Ruard., art. 17; Roffen., art. 13;Rellarm., lib. 4 de Eucharist., cap. 16. Item Waldens. , lib. 2 de Sacram., cap, 7 et 28. Legi etiam potest Epiphan., haer. 78 et 79, ubi refert et improbat hseresim dicen- tium, mulieres posse conficere, seu offerre.
Objectio. — Sed quaeres, an saltem in casu necessitatis, vel ex aliqua dispensatione, possit ab alio, quam a sacerdote, hoc sacra- mentum confici. Respondetur non posse, quod etiam de fide certum est, quia Concilia non tantum definiunt, sacerdotem esse ministrum ordinarium consecrationis, sed etiam neces- sarium. Et idem docet Ecclesise usus, ac tra- ditio ; nunquam enim in Ecclesia aliter visum
, ART. VI.
est fieri propter ullam necessitatem aut dis- pensationem. Legimus quidem in articulo necessitatis interdum esse Eucharistiam mini- stratam a laico, veldiacono, qusetamen prius esset a sacerdote consecrata, quia, cum sa- cramentum semel factum permaneat, in usu et applicatione non potest essentialiter pen- dere a conditione , vel qualitate applicantis, sed solum illa erit necessaria, ut recte ac debite fiat, ut explicabimus latius infra, trac- tantes de praeceptis hujus sacramenti ad ministros pertinentibus. Non legimus autem, propter ullam necessitatem consecratam esse Eucharistiam ab alio, quam ab eo, qui sit sacerdos. Sed potius legimus, urgentibus ne- cessitatibus , magna diligentia curatum esse a pastoribus Ecclesiee, ut Christiana plebs non careret sacerdotibus, ne simul etiam hoc sacramento privaretur, ut ex antiquis his- toriis refert Robertus Rellarminus supra. Ratio vero est eadem, quia potestas ad hoc sacramentum conficiendum est supernatura- lis, et datur in consecratione sacerdolis; sine potestate autem non potest actio exerceri. Congruentia autem est, quia, cum hoc sacra- mentum non sit necessitatis simpliciter, noi oportuit, ut propter alicujus necessitatem, ejus consecratio aliis, quam sacerdotibns committi posset. Et confirmatur, nam, licet pcenitentia sit magis necessarium sacramen- tum, nihilominus non potest in necessitate ab alio, quam a sacerdote confici : ergo. Sed con- tra , sicut est dictum Apostolis : Hocfacite, ita est eis dictum : Ite, baptizate; sed in casu necessitatis possunt alii , quam sacerdotes, baptizare : ergo. Respondetur, negando con- sequentiam. Ratio supra data est, cum de baptismo ageremus; propria enim poteslas consecrandi datur in ordinatione, ut constat ex forma et materia sacramenti Orclinis; po- testas autem baptizandi non proprie tunc datur, sed jus. Ratio vero est propter majo- rem necessitatem sacramenti baptismi ; et a priori est institutio Christi, quam traditio manifestavit.
- Verba, ut efficiant, proferenda sunt cum debita intentione consecrandi. — Dicosecundo: ut verba formse hujus operentur, necesse est, ut proferantur a ministro cum debita inten- tione faciendi sacramentum, seu, quod Chri- stus instituit, aut quod Ecclesia facit. Heec conclusio est cle fide; et probanda est ex fun- damentis adductis in materia de sacramentis in genere; multa vero, quse ad illam expli- candam hic tractari possent, petenda sunt,
DISPUTAT. LXT, SECT. III.
vel ex disputatione de materia remota, ubi declaravimus, quomodo ininister dirigere de- beat intenlionem ad certam et definitam ma- teriam , vel ex disputalione de forma , ubi exposuimus, quomodo intendere debeal pro- ferre verba formaliter, et non materialiter tantum. Solum est hoc loco addendum ex Gabr., lect. 52 in can., circa finem, quosdam asseruisse, si quis sacerdos ignoret verum sensum horum verborum, eum ex intentionis defectu non vere consecrare, quia ille accom- modat suam intentionem sensui verborum, quem putat esse verum ; unde, si in sensu formae errat, consequenter deficiet in vera et necessaria intentione, quam opinionem ipse tribuit Alexandro Alens. Sed tamen Alensis, 4 part., quaest. 33, memb. 4, art. 2, solum dicit, ex negligentia sacerdotis posse inter- dum frustrari effectum verborum, et hujus- modi negligentiam esse peccatum mortale ; non vero explicat, qualis sit ha3c negligentia. Quocirca dicendum est, ut etiam Gabriel di- cit, ignorgntiam sacerdotis, imo quamcumque intentionem erroneam privatam, ac particu- larem , non impedire effectum verborum , dummodo integre proferantur, et ex generali intentione faciendi quod Christus instituit, quia haec intentio corrigit quamcumque aliam particularem, quae solum materialiter se ha- bet, altera vero est quasi formalis, ut latius dictum est de sacramentis in genere.
Non necessario requiritur ad verborum efficaciam quod proferantur ab homine sancto et fideli. — Ullimo addendum est, ut haec verba sint efficacia, non esse necessarium, ut proferantur ab homine sancto, aut ficleli; sed satis esse. quocl characterem sacerdotalem habeat; reliquae enim conditiones acciden- tariee sunt, et characterem sacerdotalem non delent, est enim indelebilis, ex Trident., sess. 7, et sess. 23, cap. 4; character autem ma- nens est sufficiens potestas. Ita clocetD. Thom. infra, queest. 82, art. 5 et 8. Et est conclusio de fide, ex iis , quae tradila sunt supra , in simili quEestione de sacramentis in genere.
Dubium, anhxretici, ordinati rite, con- ficiant Eucharistiam. — Occurrit tamen hic specialis difficultas ibi omissa, ex nonnullis clecretis ac testimoniis Pontificum et Sancto- rum, qui de haereticis et schismaticis specia- liter docere videntur, eos non posse conficere consecrationem. Unde Innocent., epist. 18 et 22 : Solum baptisma (inquit) illis ratum &sse permittimus Gregor., lib. 4, epist. 5, cap. 49, et habetur in c. Accedens, 50 d.,
XXI.
idem indicat specialiter de degradatis, ut ibi Glossa affirmat; et1, quaest. 1, in multis de- cretis consecrationes baereticorum et schisma- ticorum irritse dicuntur, ut ibiclem significat Gratianus, post cap. Manus, c. Dictum est, et cap. Quod quidam. Favet etiam August., 2 cont. Cresc. Gram., cap. 13, ubi ait, extra Ecclesiam non esse verum sacrificium, nec verum sacerdotium. Hieron., Aggsei 2, et Oseae 7, ubi dicit, panem hsereticorum esse pollutum, etSoph. 3 : Sacerdotes, qui Eucha- ristise serviunt et sanguinem populis ejus di- vidunt, impie agunt in legem Christi, putan- tes Eucharistiam imprecantis facere verba, non vitam; et necessariam esse tantum solem- nem orationem et non sacerdotum merita. Propter quse Magister in 4, dist. 13, dicit hsereticos vel schismaticos , qui extra Eccle- siam existunt, etiam si sint rite ordinati, et debita intentione verba proferant, non confi- cere. Sed est erronea sententia, quam merito rejecerunt cseteri omnes Theologi ibi. Est enim contra manifesta principia fidei. Ex qui- bus constat, verum sacerdotem propter ha3- resim , vel aliquam pcenam , aut censuram Eeclesise neque amittere characterem, neque esse incapacem illius, ut constat ex Trident., sess. 7, can. 9. Propter quocl sacerdotes, qui ab hseresi ad Ecclesiam redeunt, non iterum ordinantur, ut constat ex VII Synodo, act. 1, et habetur in cap. Convenientibus, 1, q. 1, et ex Urbano P. in c. Ordinationes, 9, q. 1 , et coustat ex usu, et consuetudine Ecclesise, ut late tractat Hieron., dialog. cont. Lucif., et August., lib. 2 cont. Parm., cap. 13. Sed per characterem sacerdotalem clatur potestas ad conficiendum corpus Christi ; ergo si is , qui habet hujusmocli characterem, rite pro- ferat verba essentialia super debitam mate- riam, infallibiliter conficiet sacramentum , quia , ut recte dixit Nicol. P. ad Consulta Bulg., cap. '17 : Nonpotest aliquis, quantum- cumque pollutus sit, sacramenta divina pol- luere, c. Sciscitantibus 15, q. 8, c. Christus, c. Non nocet , cum multis aliis 1 . qusest. 1 . Cum ergo canones interdum dicunt, ordina- tiones hsereticorum esse irritas, intelligendi sunt, vel quoad debitum usum, quia Ecclesia eos suspendit, et prohibet, ne ad sacerdotalia munera admittantur; quanquam eorum ac- tus, qui jurisdictionem non requirunt, irri- tare non possit; qui sensus plane colligitur ex Urban. P. in dicto c. Ordinationes, et ex Innocent., epist. 22, et ex Concilio Niceeno 1, can. 1, can. 8, ubi Episcopi, qui revertuntur
QU^ST. LXXVIII, ART. IV.
a Novati haeresi, in sua dignitate admittun- tur; et idem dicunt praedicli Pontifices, fieri posse in aliis, si vel bona fide ordinati sint, vel ratio sufficiens, aut necessitas id requirat; vel interdum possunt hi canones exponi de ordinationibus , quae.non fiunt debito, ac essentiali rilu; nam consecrationes factae a ministris sic ordinatis, omnino irritae sunt, et hujusmodi sunt ordinationes, quae nunc fiunt a ministris Lutheranorum, et Calvinistarum. Quid vero dicendum sit de ministro hujus sa- cramenti, ut sacrificium est. dicemus infra in proprio loco.
SECTIO IV.
Utrum plures formae possint efflcere consecrationern ejusdem materise, simul, aut successive.
Hsec quaestio tractatur de ministro a D. Thom. infra , qusest. 82, art. 3; ejus vero difficultas praecipue consistit in efficacia, ac veritate verborum, et communis fere est cse- teris sacramentis, et ita disputata est supe- rius, cum de baptismo ageremus; hoc vero loco tractatur a Theologis occasione cujusdam consuetudinis Ecclesiae, quae in Romana , et in multis aliis observatur; olim enim Gardi- nales simul cum Papa concelebrare solebant, et consecrare eamdem hostiam, et nunc idem faciunt sacerdotes noviter ordinati cum Episcopo ordinante, nam omnes simul verba consecrationis proferunt super eadem ma- teria. Dupliciter ergo tractari potest haec quaestio : primo de possibili, scilicet, quid in hoc modo consecrationis fieri possit. Secundo de facto, scilicet, quid in praedicta consuetu- dine fiat.
Non possunt concurrere plures ministri ad consecrandum, si unusquisque partem so- lum formse proferat. — Prior pars definiri breviler potest ex dictis supra de baptismo. Primo enim certuin est, non posse plures mi- nistros concurrere ad consecrandum hoc sa- cramentum, ul causas partiales ex parte for- mae, ita ut unus proferat partem formae, alius aliam partem, quia tunc neuter eorum pro- ferret formam, neque ex verbis diversorum hominum una forma componi potest, ut praa- dicto loco latius probatum est. Dico autem, ex parte formse, quia ex parte materite fieri potest, ut unus consecret partem unius hostiae, alius vero reliquam partem, si uterque cer- tam ac definitam partem sua intentione de- signet, ut supra diximus, agentes de materia ; tunc vero illi non sunt proprie causoe partia-
les, quia unusquisque suam consecrationem, ut integra causa, perficit; sed ex parle ma- teriae accidentarium est, quod species conse- cratae sint continuae inter se, et ideo ex hac parte quaelibet earum consecrationum vide- tur esse partialis respectu ejusdem hostiae.
- Non possunt plures sacerdotes hostiam consecrare, si alter prius altero absolvat verba formx. — Dico secundo : etiam si duo sacer- dotes integre proferant formam , et unus- quisque habeat intentionem consecrandi. si tamen alter eorum prius tempore absolvat formam , quam alius, non possunt illae duae formae efficere consecrationem ejusdem ma- leriae, sedaltera tantum. Ita sentiuntDurand., Cajet., Richard., Soto, Ledesma, et alii, infra citandi. Quorum sententia mihi verissima videtur, quamvis nonnulli ex antiquioribus contraclicere videantur. Ratio est, quia inte- gra forma consecrandi cadens super debitam materiam, cum primum perficitur, constituit, seu conficit sacramentum ; ergo forma postea superveniens nihil potest efficere. Patet con- sequentia, tum quia jam invenit factum, tum etiam quia jam non cadit super debitam ma- teriam, quia materia consecrationis non est res prius consecrata, sed panis vel vinum. Antecedens vero declaratur, quia quando sa- cerdotes hoc modo proferunt formas , vel uterque eorum habet intentionem absolutam consecrandi independenter ab alio, et tunc sine ulla dubitatione, qui primo absolvit, con- secrat, quia ibi concurrunt omnia necessaria ad conficiendum sacramentum ; vel ulerque habet intentionem non conficiendi sine alio, et hoc variismodis potest contingere : primo, ut uterque velit partialiter concurrere, et nullo modo esse catisa integra consecrationis, et haec intentio fortasse in universum est con- tra substantiam sacramenti , quia Christus hoc non instituit, sed uniuscujusque sacerdo- tis verba voluit esse causam inlegram et sufficientem, sicut in simili de baptismo dixi- mus ; aut saltem est contra substantiam sa- cramenti, hoc intendere, quando formae non in eodem instante absolvuntur, sed altera prius tempore, quam altera, quia praeter in- stitutionem Christi, et contra veritatem hujus formae est, ut non efficiat, cum primum ejus significatio absolvitur, quia illius veritas cum illius efficacia conjuncta est, et ab illa quo- dammodo pendet. Et eadem ratione est con- tra Christi institutionem , ut una forma non faciat sine concursu alterius, quse praecessit; igitur ministri, qui hoc modo intenderent
DTSPUTAT. LXI
conficere, nihil efficerent. Alio modo possel unus sacerdos intendere non consecrare sine alio, intentione quasi conditionata , ita ut unusquisque intendat conficere, si alius jam absolvit verba, et non alias; et tunc is, qui primo absolvit, non conficit, quia tantum ha- bet conditionatam intentionem, et conditio impleta non fuit, quando absoluta fuit forma; et ideo neque tunc fecit sacramentum, ex de- fectu intentionis , neque postea , quia jam forma evanuit, ut latius dictum est in materia de sacramentis in genere; ille vero, qui poste- rius absolvit, conficit, quia , licet habuerit conditionatam intentionem , tamen conditio jam erat impleta , et ita conditio transit in absolutum; ergo, quicquid sacerdotes inten- dant facere, non possunt plures formse, quae successive, et non in eodem instante consum- mantur, eamdem consecrationem efficere. Neque hic locum habet distinctio vulgaris de simultate metaphorica aut morali, quia verba in eodem metaphysico, seu physico instante, in quo absolvuntur, consecrationem perfi- ciunt, neque eorum efficientia suspendi po- test per minimum vel brevissimum tempus, quia hoc esset contra eorum veritatem; ergo nihil refert, quod alia verba censeantur simul moraliter absolvi , si revera intercedit vel brevissimum tempus inter ultimum instans unius et alterius formae, quia jam inveniunt factum, quicquid facere poterant, et cadunt in materiam jam consecratam. Confirmatur tam conclusio, quam totus hic discursus, quia, si duse formse. quarum una prius absol- vitur, quarn alia , possent ejusdem materias consecrationem efficere, etiam unus minister posset, duabus formis repetitis, successive ejusdem matericB conseirationem efficere, proferendo proxime et immediate unam post aliam, et per intentionem suspendenclo effi- cientiam prioris, donec posterior absolvatur; consequens est absurdissimum, et contra om- nium communem consensum. Sequela autem a paritate rationis facillime probari potest.
- Si plures formse simul absolvantur, om- nes efficiunt sacramentum. — Dubium. — Solutio. — Dico tertio : si duse formse simul et in eodem instante absolvantur, utraque efficit consecrationem, etiam si in eamdem materiam cadant. Hsec est communis senten- tia ; probatur, quia supponimus, utramque proferri a debito ministro supra debitam ma- teriam, et debita intentione; ergo vel utraque efficit, vel neutra, quia non est major ratio de una, quam de alia; at non est dicendum
SECT. IV.
neutram efficere, quia ibi concurrunt onmia necessaria ad sacramentum, et nihil est con- tra substantiam ejus; ergo utraque efficit. Quteres, an singulaj efficiant, ut causae tota- les vel partiales; id est, an efficiant una sola actione dependente ab utraque, vel duabus, quarum unaquseque integra sit, et a sua forma pendeat. Respondetur, utrumque mo- dum esse possibilem, el incertum esse, quo- modo fiat. Videtur autem magis consenta- neum institutioni et veritati verborum , ut unaqueeque forma sua integra actione efficiat, ac si alia non concurreret; quamvis alias videatur rerum naturis magis consentaneum, ut causee, quee per se singulse efficerent, si simul applicentur ad unum et eumdem indi- visibilem effectum, non agant duabus veluti superfluis actionibus, sed una.
- Difficultas, utrumsit bona consuetudo
consecrandi plures in eadem materia , quam
Ecclesia Romana in sacerdotum ordinatione
servat. — Quidam negant. — Ex his defi-
nienda est altera pars qusestionis , quid de
facto fiat in preedicta Ecclesise consuetudine.
Et ratio difficultatis est, quia humano rnodo
loquendo non possunt omnes illoe formae in
eodem instante physico absolvi, ex quo vide-
tur sequi, illam consuetudinem esse contra
rectam rationem, quia exposita est multis
periculis. Primo, ut Episcopus, qui est prin-
cipaliter sacrificans, nihil conficiat. Secundo,
ut a multis proferantur verba super mate-
riam consecratam. Tertio, ut multi inaniter
ac frustra verba proferant, nihil efficiendo.
Propter hsec quidam non verentur hanc con-
suetudinem improbare, quia licet Romana
Ecclesia, ut particularis qusedam Ecclesia,
illam servet, tamen non observatur in universa
Ecclesia, ut de Moguntina Gabr. refert. Ita
vere sentit Durand., dist. 13, qusest. 3; et
in eadem sententia citatur Albertus in Sum.;
Pisan., verb. Euchar. 3; et in eamdem incli-
nat Gabr., lect. 6 in can.; Angel., Eucharist.
2, § 3; nec multum repugnant Soto, dist. 3,
art. 3, et Palacius. quaest. 4; sed nullo modo
sentiendum est, illam consuetudinem esse
malam, simpliciter loquendo; id enim valde
esset temerarium , tum propter Ecclesiae Ro-
manaa auctoritatem a multis Pontificibus
approbatam, tum quia quamplures alise Ec-
clesia3 eamdem consuetudinem observant.
- Alii explicant modum quo debeat fieri. — Alii ergo Theologi, ut hanc consuetudinem defendant, dicunt, ornnes sacerdotes, qui cum Episcopo proferunt verba, debere illa
372 QtLEST. LXXVIII
proferre cum intentione conSecrandi, ita ta- men, ut referant intenlionem suam ad illud instans, in quo Episcopus absolvit verba con- secrationis, in quo omnes consecrant, sive prius, sive posterius verba absolvant. Heec fuit sententia Innocentii. 1. 4 de hoc mysterio, cap. 25, quem D. Thom. hic sequi videtur, quaest. 82, art. 2; Alens., qusest. 36, memb. 8; Paludan., dist. 3, quaest. 4; Soto, Le- desma , et alii Thomistse; Victor., in Sum., num. 88; Sylvest., Euchar. 2, quaest. 13, et alii fere Summistae. Sed haec sententia non videtur posse consistere cum his, quee supra diximus. Quia dupliciter potest explicari in- tentio horumsacerdotum : primo, ut sit abso- luta, ut illam explicant Palud. et alii, et hoc modo est impossibilis, quia si sacerclotes ha- bent intentionem consecrandi, et prius absol- vunt verba, quam Episcopus, non possunt eorum efficaciam suspendere , ut ostensum est, neque hoc est in potestate totius Eccle- sias. Sicut si quis vellet suspendere actionem verborum consecrationis formee panis, donec proferat formam sanguinis, non posset; vel, si duo convenirent ad consecrandas duas hostias, singuli singulas, ita tamen, ut neuter conficeret, donec alius absolveret, nihilomi- nus fieret consecratio absolutis verbis ; et in omni sacramento, absoluta materia et forma, non potest universa Ecclesia retardare effec- tum ejus, sicut nec potest impedire illum, si ex parte subjecti et materiae non est impedi- mentum. Respondet Paludanus supra, in hoc speciali casu, Dei dispensatione fieri, ut vir- tus praecedentium verborum conservetur in aere, donec omnes formae absolvantur, et tunc omnium virtus simul operetur. Sed haec, ut recte dixit Durand., ridicula sunt, et sine fundamento conficta, eo vel maxime , quod virtus verborum non est res aliqua , prseter verba, et quamvis esset aliqua qualitas, illa non posset sine novo miraculo conservari transeuntibus verbis, aut de subjecto in sub-
jectum migrare. Deinde, si hoc modo fieret, non oporteret diligentiam adhibere. ut omnes cum Episcopo proferrent, vel saltem curan- dum potius esset, ut omnes ante Episcopum absolverent verba, quandoquidem dicuntur non esse operativa priusquam Episcopus ab- solvat, verba autem Episcopi expectatura non sunt reliquos. At vero usus Ecclesiae non ita habet, sed adhibet potius diligentiam, ut, vel omnes simul absolvant, vel saltem nullus ante Episcopum. Alio modo explicari potest hsec intentio , ut sit conditionata , ut, verbi
ART. IV.
gratia, quod sacerdotes consecrantes cum Episcopo intendant consecrare sub hac con- dilione, si Episcopus jam absolvit verba; et ita videtur explicare hanc sententiam Victor., num. 88. Sed hinc necessario sequitur juxta dicta, ut nec illi consecrent, qui prius tem- pore, neque illi, qui posterius, quam Episco- pus, verba absolvunt, sed ad summum illi, qui in eodem physico instante cum illo verba perficiunt, quod paucissimis continget; et ita non evitantur omnia supra dicta incommoda ; nam intentio conficiendi sacramentum sub conditione, quae moraliter fere semper impe- diret efficaciam formae sacramentalis, vitiosa est, et praeter rationem ; quin potius uti in- tentione conditionata et non absoluta , sine necessitate urgente, etiam et merito videtur esse contra debitum modum conficiendi sa- cramentum.
Sed dicunt aliqui, in eo casu omnes sacer- dotes cum Episcopo quasi componere unum integrum ministrum, et ideo eum primo con- ficere, qui primo absolvit verba, quicumque ille sit, omnes tamen dici referre intentionem suam ad unum instans, quia omnes intendunt simul absolvere verba; quocirca si aliquando accidit, quodunusprius absolvat, quam alius, est praeter intenlionem, et ita moraliter lo- quendo est per accidens, et quicquid inde se- quitur, ut, v. gr., quod unus consecret corpus solum, alius solum sanguinem, et alius, scili- cet Episcopus, sumat utramque speciem, qui fortasse neutram confecit, heec, inquam, et similia, non reputantur incommoda, tum quia sunt per accidens, tum etiam quia omnes con- currunt per modum unius ministri integri, qui simpliciter facit totum, quamvis per di- versa verba et oraVeluti personalia. Sed hic dicendi modus mihi displicet, quia revera est inconveniens, ut Episcopus, qui est principa- lis offerens, et sacrificans, non conficiat; et reliqua omnia, quae consequuntur, revera sunt magna incommoda; neque possunt dici moraliter per accidens, et praeler intentionem, cum voluntarie adhibeatur inlentio, quae mo- raliter impleri non potest. Prseterea illa col- lectio ministrorum, seu potius ille minister collectus ex multis personis, est praeter insti- tutionem Christi, et praeter veritalem ver- borum, quee ab unaquaque persona integre proferuntur.
Aliorum modus hanc consuetudinem de- fendendi refertur et refellitur. — Aliorum ergo sententia est, solum Episcopum pro- ferre verba formaliter, et cum intentione con-
DISPUTAT. LXI
secrandi, alios vero materialiter illa referre in signum potestatis sibi concessaB, et in me- moriam illius ccena3 in qua Christus cum Apostolis ccenavit, eisque eamdem potestatem concessit. Ita sentit Richard., dist. 13, art. 2, quajst. 1; Cajet., qusest. 82, art. 2; Angel., verb. Euchar. 2, § 3; et ex antiquo Pontificali Romano referuntur verba quibus hoc indi- catur, scilicet : Ordinati dicant , ac celebrent. Ratio est, quia hoc modo tolluntur omnia in- conimoda, et sufficit ad intentionera et con- suetudinem Ecclesiae. Et confirmatur, quia illi non communicant sub utraque specie; ergo non communicant, ut sacrificantes; ergo non sacrificant, et consequenter non confi- ciunt. Sed obstat, quia in Pontificali Roraano admonetur Episcopus, ut alte et paulatim di- cat verba, ut alii possint simul cum illo di- cere, et omnes adhibent diligentiam, ut, quoad fieri possit, simul absolvant; ergo ex modo ipsius consuetudinis videtur colligi, omnes proferre verba, ad consecrandam. Prseterea in consecratione Episcopi, plures Episcopi simul proferunt verba, et Cajetan. fatetur omnes proferre formaliter, et ad con- secrandum, cum tamen ex Pontificali Romano non possit hoc magis colligi de his Episcopis, quam de illis sacerdolibus, et incommoda fere sunt eadem, si recte ponderentur. Et idem argumentum est de consuetudine, quam Innocentius supra refert, usitatum fuisse ali- quando in Ecclesia Romana, ut interdum Car- dinales simul cum Pontifice consecrarent. Ad haec vero dici potest in hac opinione, adhiberi in hac cseremonia hujusmodi modum et diii- gentiam, quia non satis constat in particulari, qua intentione debeant proferri verba, et ideo securiorem partem eligunt, quoad fieri possit.
9.Quocirca in hacre, quse valdelubricaest, mihi placet concilium Cajetani, ut scilicet, hi sacerdotes intendant proferre verba meliori modo, quo possunt; hujusmodi autem exi- stimo, iraprimis, ut nullo modo preesumant praevenire Episcopum in consecrando, quia revera hoc est magnum incommodum, et con- tra intentionem Ecclesiee, ut rationes factee probant ; deinde habeant intentionem condi- tionatam, ut Victoria aiebat, seu potius et disjunctam, vel consecrandi simul cum Epis- copo, si possunt; sin minus, tantum materia- liter verba proferendi, et ita evitantur incom- moda omnia, quae inferebantur.
SECT. V.
SECTIO V.
An haec virtus activa principalius sit in verbis, quam in rninistro.
1 . Quorumdam opinio. — Hoc dubium mo- veo propter nonnullos ex antiquis Theologis, qui illud tractant, et definiunt,hanc virtutem esse in verbis et in ministro, simpliciler ta- men principalius esse in ministro, tum quia est similior principali agenti, tum etiam quia ejus virtus est permanens, et ad plures effec- tus extenditur; secundum quid vero princi- palius esse in verbis, quia propinquius attin- gunt effectum. Ita Alex., q. 34, membr. 2, quem sequitur D. Thom., d. 8, q. 2, art. 3, ad9; Richard., art. 3, q. 3. Ne tamen for- tasse sit qusestio de nomine, oportet nonnulla supponere, quae ad rem pertinent. Primum est virtutem verborum non esse qualitatem illis superadditam. Secundum est, characte- rem sacerdotis, qui videtur esse virtus mi- nistri, licet sit qualitas physica illi inheerens, non tamen habere proprium et iramediatum influxum-physicum, vel in verha, cum in illis nihil fiat, vel in effectum verborum seu con- secrationem, cum hsec immediate sit tantum ab ipsis verbis, ut etiam prsedicti auctores docent, et D. Thom. hic, qusest. 78, art. 1, qui eliam docet, sacerdotem non habere aliam immediatam actionem in consecratione, nisi prolationem verborum, nequeper aliam actio- nem aut influxum influere in consecrationem nisi per verba, et eoruin actionem. Quod preeterea confirmari potest testimoniis Sanc- torum Patrum dicentium, sacerdotes proprio ore conficere hoc sacramentum per verba Christi. Ac denique, quia omnis alius influxus supervacaneus est, et sine fundamento con- fictus, ut latius generatim dixi in materia de charactere, ubi propter hanc causam docui, characterem non esse potentiam physicam, cum non habeat influxum physicum irame- diatum, ut ostensum est; neque remotum aut mediatum, quia hic supponit semper aliquem immediatum, in quo fundetur. Quomodo enim potest intelligi, efficaciam alicujus potentise, mediate redundare in aliquid, nisi immediate quippiam aliud attingat? at probatum est, characterem non habere influxum seu actio- nem immediatam, cum illam non habeat ne- que in verba, neque in effectum verborum,et nihil aliud sit, in quod possit immediate agere ; ergo neque mediate aliquid physice agit; ergo non est potentia physica, sed moralis, seu
374 QU^EST
potius signum, seuquasi sigillum pacti divini, quo statuit, et promittit, semper concurrere cum verbis sacerdotis ad effectum consecra- tionis.
- Virtus consecrativa radicaliter solum est in ministro, formaliter in verbis. — His ergo de re ipsa suppositis, necessario dicen- dum videtur in preesente qusestione, virtutem instrumentalem, ac physicam, qua fit conse- cratio, intrinsece ac realiter esse tantum in verbis, vel potius esse ipsa verba, ut dictum est; et ita cessat comparatio, quae supponit hanc virtutem in utroque comparationis ex- tremo; nos autem dicimus esse in altero; at vero secundum quamdam rationem seu deno- minationem potest dici heec virtus principa- lius esse in ministro, radicaliter, et quasi po- testative, tum quia ipse est, qui operatur per verba; tum quia ab intentione ejus pendet virtus verborum, et ita illi data est potestas consecrandi, et utendi illo instrumento,'cum voluerit; tum etiam quia illi debitus est con- cursus ad sic operandum , verbis autem non nisi quatenus sunt ab illo et ab ejus intentione procedunt; neque hac in re invenio difficul- tatem aliquam, quse explicatione indigeat; etjuxta heec exponenda sunt, quae D. Thom. docet infra, queest. 82, art. 1, ad. 1 .
DISPUTATIO LXII.
DE SUSCIPIENTIBUS HOC SACRAMENTUM VARIIS MODIS SUMENDI ILLUD.
Disp. 24 de Euchar. — Explicatis causis hujus sacramenti, priusquam ad ejus effectus accedamus, oportet de suspiciente, quod est subjectum, inquosacramentum hoc operatur, nonnulla dicamus; simulque dicemus de usu, non ut in prseceptum cadit, sed prout per illum applicatursacramentumadoperandum ; quanquam enim singulare sit in hoc sacra- mento, quod usus ejus ab illius substantia dis- tinguatur, tamen, ut supra, disput. 42, dixi, habet se hujusmodi usus tanquam applicatio agentis ad passum ; quia ergo haec applicatio antecedit effectum, respectu cujus suspiciens est causa materialis, optime disputatio heec in hunc locum cadit.
SECTIO I.
Quid sit , et quot rnodis fiat sumptio hujus sacramenti.
1 . Eucharistia sumi potest spiritualiter, vel sacramentaliter. — Haec queestio disputatur
LXXVHI, ART. IV.
a D. Thom., queest. 80, art. 1 ; et aliis Theolo- gis, dist. 9, ubi omnes cum Hilario, lib. 8 Trinit.; Raban., de Corp. et sang. Domini, cap. 26; et Augustin., variis locis, quee refe- runtur de Gonsecr., d. 2, cap. Quid est, cap. Qui manducat, cap. Qui discordat, et aliis, distinguunt duplicem usum hujus sacramenti in sacramentalem et spiritualem. Quam par- titionem heeretici hujus temporis rejiciunt, quia errant in fundamento de reali Christi preesentia in hoc sacramento; et ita solam spiritualem Christi manducationem per fidem agnoscunt. Illam tamen divisionem probat Concil. Trident., sess. 13, cap. 8, sess. 22, et sacramentalis manducatio evidenter colligi- tur ex facto Christiin institutionehujussacra- menti, et ex verbis ejus, Joan. 6, ut in supe- rioribus ostensum est; et ex Paulo, 1 ad Cor. 11. Ut tamen heec divisio, ejusque membra explicentur, oportet prius singula aliis modis subdividere.
- Spiritualis sumptio sacramenti hujus est per votum vel desiderium ortum ex viva fide. — Secundo ergo spiritualis sumptio dividi potest in spiritualem tantum, et in spiritua- lem et sacramentalemsimul; priorimodospi- ritualis sumpto propriissime sumpta est, quee fit per votum seu desiderium hujus sacra- menti, ut ex Concilio Tridentino, sess. 13, col- ligitur, et ex usu omnium Theologorum ; et preeter citatos recte tractat Alens., queest. 43, membr. 3. Quia, ut vere ac proprie dicatur spiritualis usus sacramenti, oportet, ut ad ipsam Eucharistiam formaliter terminetur; cum autem non terminatur per actum corpo- ris, sed per actum aniinee, nullus est actus qui hanc denominationem possit suscipere, nisi desiderium, et propositum, quia in acti- bus humanis solum propositum, vel deside- rium efficax, censetur aliquo modo actui ex- terno Eequivalere, quando hic exerceri non potest. Est autem observandum ex Concilio Trident., sess. 13, cap. 8, non omne deside- rium, seu propositum hujus sacramenti, cen- seri spiritualem sumptionem ejus, sed solurn illud, quod ex fide viva proficiscitur, quia heec non tantum dicitur sumptio spiritualis, quia spirituali actu seu modo fit, sed preeci- pue, quia parit fructum spiritualem majoris unionis cum Christo ; hunc vero fructum non habet, nisi ex charitate oriatur. Quocirca si quis in peccato existens desideret Euchari- stiam sumere, ita ut in subjecto illius deside- rii conjungat usum sacramenti cum stalu, quern tunc habet, id est, si desideret sumere
ET DE
DISPUTAT.
in eo statu, non solum non spiritualiter rnan- ducabit, sed etiam graviter peccabit. Si vero non ita componat objectum, sed desideretsu- mere in meliori stalu, actus quidem non erit malus, tamen non perveniet ad rationem spi- ritualis sumptionis, propter rationem dictain, nisi fortasse appelletur sumplio spiritualis mortua, etsecundum quid. Denique sciendum est, !ioc desiderium seu votum haberi posse vel explicite, vel implicite, sicut in baptismo, et in aliis sacramentiscontingit; nam utroque modo potest desiderium ad hoc sacramentum terminari, vel in se in particulari, vel in alio, et in communi, ut desiderando servare omnia mandata Christi, vel omnibus modis uniri Ghristo. Unde obiter colligitur, hanc sumptionem spiritualem solum habere locum in lege Evangelica proprie, quia sicut in illa solum institutum est hoc sacramentum, ita et omnis ejus usus. Itaque illa spiritualis manducatio antiquorum Patrum, quam late explicat August., tract. 26 in Joan., ex illo -1 Cor. 10 : Omnes eamdem escam spiritualem manducaverunt , non est proprie spiritualis manducatio hujus sacramenti, quia illi sane non desiderabant sumere hoc sacramentum; sed est figurata et materialis manducatio; nam quia illi desiderabant Christum in illis sacramentis prsefiguratum, illum spiritualiter manducasse dicuntur; et similiter omnis unio cum Christo, vel desiderium Christi solet dici spiritualis sumptio hujus sacramenti, large tamen ac materialiter, quia Christus res est hujussacramenti, ut supra, disput. 2, late dic- tum est. Undetandem colligi potest multiplex divisio spiritualis manducationis; sed illa est preecipue notanda ad tollendam sequivocatio- nem, quod alia est spiritualis manducatio Christi absolute, alia vero Christi in hoc sa- cramento, seu ipsius Eucharistite, quamsupra indicavi, juxta qusest. 73, et optime eam tractat Palud., dist. 9, disput. 2. Prior enim fit per fidem et charitatem, et absolute ter- minatur ad Christum secundum se, et ideo omni tempore fuit necessaria ; posterior vero terminatur proprie ad hoc sacramentum, et ad usum ejus; estque proprie ad usum ejus, ut dixi.
- Dubium , utrum sumptio spiritualis Eucharistise habeat fructum prxter meritum operantis. — Respondetur non habere. — Sed queeri potest circa hanc sumptionem pure spiritualem, an habeat fructum praater omne meritum operantis; haeretici enim nostri temporis dicunt, non esse minus fructuosam,
LXIl, SECT. I. 375
quain si cum sacramentali conjuncta sit, ut refcrt Ilosius, lib. 1 contra prolegomena Bren- tii. Qui error damnatur in Tridenl., sess. 13, cap. 8, et can. 8, et a D. Thoma refellitur, qusest. 80, art. 1 , ad 3. Quee censura intelli- genda esl fieri in eos, qui negant sumptionem sacrainentalem aliquid acldere merito operan- tis; nam hasc est aperta ha?resis contra cffi- caciam sacramentorum. Aliter vero posset quis opinari, sacrainentum esse adeo efficax, ut non solum re ipsa susceptum, sed etiain solo animo et desiderio applicatum, habeat sacramentalem efficaciain; et non est tam aperta heeresis, quia non defuerunt Catholici, qui dicerent, hoc sacramentum hoc modo operari, saltem in extrema necessitate, ut quanclo aegrotus non potest sacramentaliter sumere; prsesertim quando petit, aclorat, ac veneratur sacramentum, ut referunt Soto, dist. 12, qusest. 2, art. 1; Ledesm., quaest.22, art. 4. Alii vero dixerunt, sacramentum ope- rariquidem hoc modo gratiam aliquam majo- rem, quam respondeat merito operantis, non tamen tantam, quantam conferret sacramen- laliter sumptum, nec tam proprie ex opere operato, quia non per efficientiam physicam ; et ita sentit Ledesma.. Sed hsec omnia sunt falsa et improbabilia, et aperte contra D. Thomam supra; Alens., quaest. 41, membr. 3, art. 3 ; et contra rationem, quia promissio effectus sacramentalis non est facta desiderio, sed manducationi. Item, quia si quis prius desideret sacramentum, et postea re ipsa su- mat, non minorem effectum sacramentalem recipiet in re, quam si antea non desideras- set, si csetera sint paria ; signum est ergo, sa- cramentum nihil prius contulisse ratione de- siderii, alioqui idem sacramentum plures conferret effectus ejusdem rationis ex opere operato. Ex quoulterius inferri potest, si quis post susceptum sacramentum gaudeat, et de- lectetur in consideratione sumptionis, inde etiam novum obtinere effectum ex opere ope- ralo, quia non est minus efficax sacramentum susceptum, quam suspiciendum, neque actus minus bonus gaudium, quam desiderium, de qua re plura diximus in simili queestione agentes de baptismo. Quocirca, quando Tri- clent. supra dicit, illos, qui voto coelestem pa- nem edunt fide viva, quae per dilectionem operatur, fructum ejus et utilitatem sentire, non est intelligenclum de fructu ex opere ope- rato, sed merito operantis, quod dicitur fruc- tus hujus sacramenti, vel objective, quia ex illius desiderio et amore percipitur, vel gene-
QILEST. LXXVIII, ART. IV.
rali quadam ratione, quatenus omnis unio per gratiam dicitur effectus sacramenti, quia est effectus Ghristi, qui in hoc sacramento continetur.
Tertio rursus dividitur sacramentalis surnptio, in sacramentalem tantum, et spiri- tualem et sacramentalem simul, et ita perfici- tur trimembris divisio, quam tradit Trident., dicto cap. 8, et intelligitur bimembris, quam posuil D. Thom. hic, art. 4, qui in hoc sensu locutus videtur. Ut vero explicetur divisio, oportet advertere, sumptionem sacramenta- lem omnino sumi interdum materialiter pro quacumque sumptione sacramenti, etiam si fiat sine propria cognitione ejus, ut quse fit a bruto animali, vel ab homine existimante hostiam non esse consecratam, et de hac manducatione in hoc locononest sermo, quia, ut dixit D. Thom., est veluti per accidens; unde impropriissime diciturusus sacramenti, ut sacramentum est; interdum vero contin- gere potest ut sacramentum hoc sumatur in- tentione et cognitione, tamen ab homine inca- pace effectus illius, ut quando sumitur ab homine non regenerato per baptismum, et hasc etiam sumptio censetur materialis, quia per illam non applicatur sacramenlum, ut sacramentum est, subjecto sibi proportio- nato. Sacramentalis ergo sumptio proprie ac formaliter dicitur, realis manducatio sacra- menti Eucharistiae, cum aliqua intentione su- mendi illud, in subjecto capaci et proportio- nato. Nam sicut in aliis sacramentis, quae consistunt in usu, capacitas et intentio su- mentis, sunt de necessitate sacramenti, ita hic sunt de necessitate sumptionis sacramentalis proprie dictse; et sicut in aliis sacramentis, in adultis requiritur propria intentio formalis, vel virtualis, explicita, vel implicita, in par- vulis vero sufficit intentio Ecclesise, ita etiam hic, ut inferius dicemus. Hsec igitur sacra- mentalis sumptio, si fiatsinefructu spirituali, dicitur sacramentalis tantum; si vero fiat cum fructu, dicitur etiam spiritualis, sive ita de- terminetur ab effectu, sive ab statu, et dispo- sitione, cum qua fit. Quocirca sicut potest manere sacramentum sine effectu vel debila dispositione, ita potesl esse in preesenti sum- ptio sacramentalis tantum sine spirituali. Hic vero inquiri poterat de sumptione, qua Chri- stus seipsum communicavit , an dicendu sit sacramentalis tantum, vel simul spiritualis, sed de hoc dicetur infra.
Ex quibus ultimo concluditur, sacramen- tum hoc perfectius applicari quam reliqua ,
quse in exteriori usu alicujus elementi con- sislunt; in aliis enim applicatio fit per solum externum contactum, hic vero fit per inter- nam sumptionem, et vitalem actionem , et quodammodo per gustum, qui est sensus per- fectior, quam tactus; et ita applicatio est proportionata sacramento , quod perfectius est, et per modum cibi sumitur. ut latius tractat Durand., dist. 9, qusest. \ .
SECTIO II.
Utrum soli houiines possint hoc sacrainentuui nianducare.
1 . Homo potest Eucharistiam manducare.
— Haec qusestio per se est facilis, et fere in superioribus exposita , et ideo brevissime ex- pediri potest. Primo ergo certum est, homines posse hoc sacramentum manducare, nomine sacramenti non solum species intelligendo, de quibus experientia notum est, sed etiam corpus Ghrisli, de quo dicitur : Nisi mandu- caveritis carnem filii hominis , etc, quia ad hoc est institutum hoc sacramentum, ut ab homine manducetur Christus Dominus, et per hoc sacramentum in nobis sit, et nos in ipso ; ut hinc excludatur error dicentium, discedere corpus Christi statim ac ori admovetur, qui bis in superioribus impugnatus est.
Creaturse homine superiores non possunt Eucharistiam manducare. — Secundo est certum, hoc sacramentum non posse sumi a creaturis homine superioribus; hae enim non sunt nisi Angeli; Angeli autem non habent corpora, ut corporaliter manducare possint. Dices , posse assumere corpora , et in eis manducare. Respondetur, etiamin assumptis corporibus non proprie manducare , quia molus ille, prout est in corpore , non est vitalis actio ; illa ergo nonesset proprie sump- tio sacramenti , sed quasdam alia mutatio localis. Loquimur autem de sumptione sacra- mentali; nam spiritualiter interdum dicuntur Angeli manducare Christum, quatenus ei per charitatem uniuntur; quanquam neque hoc modo possint spiritualiter sumere hoc sacra- mentum proprie loquendo, quia, cum non sint capaces sacramenti; non possunt habere votum, aut desiderium ejus.
Creaturse homine inferiores sacramenta- liter proprie sumere nequeunt Eucharistiam.
— Tertio est certum , inferiores creaturas homine, vel omnino non posse, vel'saltem non proprie et sacramentaliter posse sumere hoc sacramentum. Patet, quia, quse non vi-
DISPUTAT. LXII, SECT. III.
vunt, nullo modo possunt sumere, cum non possint comedere ; et hinc fit, corpus hominis mortuum, jam non esse capax hujus sacra- menti; quee autem vivunt, et comedere pos- sunt, licet materialiter valeant species sacra- mentales, et consequenter corpus Christi, manducare, ut in superiore disputatione 55 traditum est, non tamen formaliter, seu sa- cramentaliter, ut ex prascedente sectione constat. Quocirca sententia quorumdam Ca- tholicornm, qui absolute negant bruta man- ducare corpus Christi, utWaldens., tom. 2, cap. 60, et aliorum, vel omnino rejicienda cst, vel pie explicanda. Nam certum est, species sacramentales posse a mure manducari, et comedi , sicut alium panem, ut experientia constat, et in hoc fingere aliquod miraculum , est vanum, et sine fundamento. Deindeetiam est certum, corpus Christi non discedere, sed intrare, quo intrant species , quia, cum man- ducatio solum importet motum localem, pro- prie convenire potest, et denominare corpus Christi, juxta principia supra posita, et hoc sensu erroneum esset negare , bruta mandu- care corpus Christi, saltem materialiter. Pie vero exponi possunt illi auctores, quod hoc negant, solum qnia illa sumptio formaliter et ex intentione sumentis non est sacramentalis.
SECTIO III.
tftrnm omnes homines adulti possint recipere hoc sacramentum.
1 . Ex iis hominibus, quidam sunt baptizati, alii non; quidam justi, vel re ipsa, vel in existimatione et conscientia sua , cum dispo- sitione aliquaad justitiam sufficiente, alii sunt peccatores, id est, qui in statu peccati per- manent, nec satis disponuntur, ut ab illo mundentur, etiam per sacramentum, itaenim nunc hac voce utemur. Rursus ex parte sumptionis distinguere possumus sacramen- talem tantum, ab ea, quse simul spiritualis est.
- Eucharistia potest sumi sacramenta- liter a peccatoribus hominibus. — Dico primo : homines peccatores accipere possunt Eucha- ristiam sacramentaliter, non vero spiritua- liter. Heec posterior pars constat ex dictis de effectu ; prior vero pars est de fide. Circa quam aliqui olim erraverunt, utsupra, disput. 17 et 23, annotavimus, et viderelicet inWal- densi, tom. 2, cap. 60; Castro, verb. Euch., hseresi 11. Cui errori videtur favere Orig., Matth. 16, circa id : Non quod intrat per os,
ubi inquit, malos non accipereVerbum incar- natum ; nisi exponatur de sumptione spiri- tuali, sicut exponenda sunt alia Sanctorum testimonia , quse statim indicabimus. Sed conclusio posita est de fide, ut constat ex 1 ad Cor. 1 1 : Qui autem manducat et bibit in- digne, judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans corpus Domini. Ridicula enim est interpretatio hsereticorum dicentium, mandu- care indigne, qui manducat externa signa, et ineptum se prrebet ad manducandum corpus. Paulus enim expresse dicit, manducare in- digne totum sacramentum, non dijudicando illud , nec se disponendo juxta dignitatem ejus, et ita exponunt Chrysost., Ambros., Ansel., D. Thom., denique omnes Grseci et Latini. Prseterea Chrysostom., homil. 83 in Matth., 45 in Joan.; Origenes , homil. 2 in Psalm. 37 ; Hieron., Malach. 1 ; et alii Sancti , qui hanc veritatem docent, hoc eodem testi- monio nituntur. Augustinus, libro 1 contra Crescon., cap. 25, in fin., lib. 2 cont. litteras Petil., cap. 47, et epist. 120, cap. 27, et lib. 5 de Baptismo, c. 8 : Corpus (inquit) Domini, et sanguis Domini erat illis, quibus dicebat Apostolus : Manducat et bibit indigne, etc. Et hinc Cyr., serm. de Coena Domini, inquit : In sceleratum os panis sanctificans introivit. Hinc etiam Hier., lib. 2 cont. Jovin, versus finem : JEqualiter , omnes corpus Christi acci- pimus, quanquam pro accipientium meritis diversum fiat, quod unum est; hinc denique Ecclesia canit : Sumunt boni, sumunt mali, sorte tamen inxquali, vitse vel interitus. Ratio sumenda est ex illo principio supra posito, corpusChristi manere sub speciebus, quamdiu species panis manent; nam hinc manifeste sequitur, peccatores, dum sumunt species, sumere corpus Christi. Deinde csetera sacra- menta rata sunt, etiam cum ab iniquis susci- piuntur, si nihil essentiale illi desit ; ergo et hoc ratum permanet, etiamsiab iniquo suma- tur, quia propterhanccausam nihil essentiale illi deest. Praeterea hoc sacramentum ratum est etiamsi ab iniquo sacerdote fiat; ergo eadem ratione ratum durabit, cum ab illo sumitur. Ad hsec alias daretur occasio erroris supra impugnati, Eucharistiam vere non confici, quando ab iniquo sumenda est, etita penderet consecratio a futuro eventu, et omnia essent ambigua, et incerta, necposset aliquis certius credere, se accipere Christum , quam se esse justum. Certum ergo est, omnes, quantumvis peccatores, revera accipere corpus Domini sacramentaliter ; quod tam de baptizatis, quam
QILEST. LXXVIII, ART. IV.
de non baptizatis verum est aliquo modo, prop- ter principium supra positum, quanquam sit aliquod discrimen in formalitate sumptionis, ut sic dicam, et in aplitudine seu capacitate, respectu sumptionis spiritualis, juxta dicta in ] sectione, et quee statim subjiciam. Quo- circa , si apud August. vel alium Patrem interdum reperiatur, peccatores non sumere rem hujus sacramenti, seu non vere illud sumere, intelligendi sunt et de re tantum sa- cramenti, quse est gratia, et de spirituali sumptione seu fructuosa, et quee animam re- ficiat, et ita intelligendus est August., tract. 28 et 29 in Joan., et serm. 2 de Verbis Apost., et lib. 22 de Civit. Dei, c. 25, et seepe alias.
Omnes homines adulti baptizati etjusti possunt sumere Eucharistiam et sacramenta- liter et spiritualiter , per se loquendo. — Dico secundo : omnes homines adulti, baptizati, justi, possunt recipere hoc sacramentum sa- cramentaliter et spiritualiter; loquimur per se, seclusis aliis impedimentis corporis;et ita est conclusiocerta, et per seclara, quia, quod pertinet ad sumptionem sacramentalem , a fortiori constat ex dictis de peccatoribus, et ex dictis supra de permanente duratione Christi sub speciebus; quod vero pertinet ad spiritualem sumptionem, constabit ex dicen- dis infra de effectibus. Solum potest esse dif- ficultas de amentibus seu phreneticis, sed hsec facile expeditur ex dictis, et dicendis sectione sequente. Nam, si sint amentes perpetui, non reputantur adulti, sed tanquam infantes; si autem prius habuerunt rationis usum, de illis judicandum est juxta illum statum, in quo inventi sunt, quando judicium rationis amise- runt. Unde si tunc erant justi, habebant vir- tualem hujus sacramenti voluntatem, et ita sunt capaces illius. An vero expediat illis conferre, alia qusestio est, infra tractanda cum D. Thom., qurest. 80, art. 9.
Unica tantum superest clubitatio de ho- minibus justis non baptizatis, ut sunt Cate- chumeni, an formaliter et proprie sint capaces sacramentalis et spiritualis sumptionis hujus sacramenti. Nam Mars. in 4, qusest. 6, art. 2, dicit, in casu necessitalis Catechumenum suscipere hoc sacramentum, unde sentit, tunc eum recepturum propriissime sacramentali- ter et spiritualiter hoc sacramentum; alioquin non posset sine gravi peccato Ulud sumere. Et huic sententiee videtur faverelnnocent., in cap. Veniens, de Baptismo; expresse enim dicit, Eucharistiam sumi posse a non bapti- zatis.
Homines justi non baptizati non possunt sumere sacramentaliter Eucharistiam. — Sed hsecsententia singularis est, etaliena a princi- piisreceptis ab omnibus Tlieologis; baplismus enim est janua sacramentorum et Ecclesise, et per illum recipit homo characterem, qui est potentia ad recipienda sacramenta, et effectum eorum ; qui ergo non habet hunc characterem, non est capax alicujus sacra- mentalis effectus , et consequenter neque sumptionis proprie sacramentalis, vel spiri- tualis. Quocirca , sicut, qui caret charactere Ordinis, quantumvis sit justus, non potest conficere hoc sacramenlum, quia ille charac- ter est veluti potentia activa illius effectus, ita neque, qui caret baptismi charactere, est capax hujus sacramenti prtedicto modo, quia ille character est quasi potentia passiva crcte- rorum sacramentorum. Ac denique sicut homo non genitus, seu productus, non capax est cibi et nutrimenti, ita neque homo non regeneratus per baptismum est capax hujus sacramentalis cibi; quanquam ergo hi Cate- chumeni, qualenuscomedere possunt, possint etiam velut materialiter sumere hoc sacra- mentum, non tamen proprie sacramentaliter, id est, cumordineadspiritualemsumptionem. Innocentius autem, in d. cap. Veniens, non scripsit illa verba, docendo, sed disputando, unde ex resolutione totius capitis potius nostra sententia confirmatur; concludit enim ante baptismum, sacramenta caetera non esse valida. Deinde intelligi potest de sumptione mere materiali ac frucluosa, sicut ibidem ait, ante baptismum esse homines capaces con- jugii, quod est verum materialiter in ratione contractus, non autem formaliter in ratione sacramenti.
SECTIO IV.
Utrum infantes possint hoc sacramentuni suscipere.
1 . Omittamus imprimis sumptionem pure corporalem seu materialem, quia certum est, si possint comedere, posse etiam hoc modo sumere; omittamus praeterea sumptionem pure spiritualem, quse fit per propositum seu desiderium, quia hujus parvuli non sunt ca- paces; unde, licet dicatur interdum ab Aug. et D. Thoma spiritualiter manducare hoc sa- cramentum, late ac metaphorice intelligendum est, vel quia per baptismum spiritualiter uniuntur Christo et corpori ejus, vel quia per habitualem justitiain, quam in baptismo reci- piunt, censentur appetere perfectam unionem
DISPUTAT. LXII
cum Christo, et habere jus ad hoc sacramen- tum, et veluti voluntatem sumendi illud, ut notarunt Cajet., quaest. 73, art. 3; Palacius, dist. 9, disput. 2. Omittamus rursus parvulos non baptizatos, de quibus eadem ratioest, quce de adultis; est igitur quoestio de bapti- zatis infantibus, sub quibus perpetuo amentes comprehenduntur, et de sumptione proprie sacramentali et spirituali simul, seu quae propter spiritualem fiat.
Prima sententia. — Prima sententia est, infanles non esse capaces hujus sacramenti. Tenet Major, dist. 9, ad 2; Petrus Soto, lect. 8 de Eucharist.; Cather., opusc. deCommun. parvul. ; et Dominicus Soto in hanc partem est propensus ; vide illum; polest tribui Caje- tano, quaest. seq., qui ad effectum hujus sa- cramenti requirit actualem devotionem, cujus parvuli non sunt capaces. In hanc sententiam inclinat Alens., qusest. 49, memb. 5; Gabr., dist. 9, quaast. 2, art. 3, dub. 4; et Palud., queest. 4, in fine. Sed hi solum dicunt non esse dandam Eucharistiam parvulis. Funda- mentum prsedictee sententise est, quia hoc sacramentum est cibus spiritualis; ergo est accommodatum iis solummodo , qui possunt actus spirilualis vitse exercere, quod parvuli non possunt. Et confirmatur ex illo 1 ad Cor. 11 : Probet autem seipsum homo, et sic de pane illo edat, etc. ; ergo, qui se probare non potest, nec de illo pane edere potest. Confir- matur denique ex usu Ecclesiee, quee non dat parvulis hoc sacramentum : datura autem esset, si existimaret illis futurum esse utile.
Secunda sententia est, infantes esse ca- paces hujus sacramenti proprie ac spiritua- liter. Tenet Soto, dist. 2, qusest. 2, art. 9; Ledesm., q. 31, art. 9, dub. 5; Vict., n. 84; Cordub., lib. 1, qutest. 8; Alens., lib. 2 de Euchar., cap. 37; insinuant Ruard., art. 15; Hosius in Confess., cap. 40. Fundamentum esse potest, quia sacramentum confert gratiam non ponentibus obicem ; sed hi parvuh non ponunt obicem, et corporaliter vere mandu- cant, ut suppono, vel, si sint tam parvuli, ut manducare non possint, saltem possunt bi- bere ; ergo, si manducent, vel bibant, reci- pient effectum, et consequenter manducabunt proprie ac spiritualiter. Secundo ex usu Ec- clesise, qui est interpres institutionis Christi ; constat enim fuisse consuetudinem in multis Graecis, et Latinis Ecclesiis, ut Eucharistia daretur infantibus ante usum rationis, id ap- probantibus sanctissimis , pariter et doctis- simis Episcopis, ut constat ex Dionysio, c. 2
SECT. IV. 379
de Eccl. Ilierarch, part. 2 et 3; nam licet D. Thorn., quasst. 80, art. 9, eum interpretetur loqui solum cle adultis , tamen ibi Dionysius in communi loquitur de baptizatis, quibus dicit, solitam fuisse dari Eucharistiam statim post baptismum et sacram unctionem, quod etiam refert Justin., Apol. 2, in fine ; Cyprian., lib. 2, epist. 3; Ambros.,lib. deMyst.,cap. 8. Prseterea idem Dionysius, cap. 7, parfe. 3 , sub finem , nullam videtur expositionem ad- mittere, sic enim ait : Illud vero, quod pueri quoque qui nondwm possunt inlelligere divina, sacri baptismatis, altissimorumque communio- nis sacrosanctse signorum participes fiant, vi- detur quidem, profanis irridendum. Et infra : Tradit autem puero sancta mysteria Pontifex, ut nutriatur in ipsis, neque vitam aliam ha- beat, nisi hanc, qus divina inspiciat semper, et quee hujusmodi sancta communioneproficiat. Praeterea Cypr., lib. de Laps., narratmiracu- lum, quod accidit : puella, cui cum datum esset sacramentum, illud trajicerenon potuit, quia idolothyta prius manducaverat;et aperte supponit, illam non habuisse usum ralionis, neque peccasse in illo facto. Cujus etiam vi- detur meminisse Aug., epist. 23 ad Bonif., qui etiam, epist. 107, aperle dicit, infantes Eucharistiam manducasse; idem significat, lib. 4 de Trinit., cap. 10 ; et clare, lib. de Ec- cles. clogm., cap. 62. Omitto alia lestimonia , quae afferri possent ex libro contra Pelagian., quia illa possunt facile exponi de manduca- tione spirituali, seu metaphorica, quse fit per baptismum. Ad hsec, optimus locus apud Clement., lib. 8 Const., c. 20,ubidicit.pueros solitos esse communicare cum plebe; pueri enim proprie appellari videntur, qui nondum ratione utuntur; et eadem consuetudo insi- nuatur in Concilio Tolet. XI, c. 1 1 , cum dici- tur, eum, qui ob infirmitatem, necessitatem, mentis incapacitatem vel infantiam, suscep- tam Eucharistiam evomuerit, puniendum non esse; supponit ergo, solere infantes sumere Eucharistiam ; non potest ergo negari hsec consuetudo, quainvis in tota Ecclesia suscepta non fuerit, nec fortasse fuerit admodum fre- quens et generalis, cum major illius mentio apud veteres non reperiatur. Illa vero con- suetudo prudens fuit eo tempore, quod aperte
colligitur ex Conc. Trident., sess. 2, cap. 4, dicente, eos Patres pro sui temporis ratione probabilem causamsui facti habuisse. Quam- obrem admittendum non est, illos Patres non tam consuetudinem illam servasse, quam to- lerasse, quia non poterant plebi resistere;
380 QU.EST
hoc enim, et repugnat Concilio, et in se invol- vit repugnantiam, quia hoec ipsa tolerantia supponit consuetudinem. Revocemus ergo rem ad primam originem, quando illa con- suetudo introduci coepta est; non est enim verisimile, quod coeperit introduci propter plebis perturbalionem et seditionem; nulla enim hujus rei mentio in veterum monumen- tis habetur ; imo Dionys. dicit solos profanos irridere solitos illum morem. Addo non de- buisse SS. Patres, consuetudinem illam non solum permittere, sed etiam observare et exequi, propter populi tumultum, si sancta et licita non esset; nonessetautemhonestum, dare sacramentum infantibus, nisi formaliter et spiritualiter essent capacesillius, et fructus ejus. Respondent aliqui, potuisse dari solum, ut propter Christi praesentiam et contactum, quodammodo sanctificarentur, et contra dae- monum insidias munirentur. Sed hoc non placet, lum quia sacramentum perse est dan- dum propter suum primarium effectum , et non alias; tum etiam quia vel ille effectus erat ex opere operato, et sic, qua ralione unus admittitur, potest admitti alius; vel solum propter impetrationem, vel alio modo, et ad hoc non erat necessaria manducatio, sed sufficere polerat, vel oratio , vel ad summum extrinsecus contactus, vel praesentia in tem- plo, ubi adest Christus, vel quid simile; tum denique quia, si id esset verum, potuisset etiam dari Catechumenis, quod nunquam in Ecelesia factum esse legimus. Alii tandem dicunt, veteres Patres introduxisse illam con- suetudinem, quia, velexistimabant, vel dubi- tabant, an sacramentalis manducatio Eucha- ristiee esset parvulis necessaria ad salutem, ut late tractat Claud., rep. 6, cap. 7. Sed baec ratio primo supponit, illam consuetudinem de se non fuisse rationabilem, sed solum ob ignorantiam ; quod non est consentaneum Concilio Trident. Deinde ex illamet exislima- tione sequitur, illos credidisse, hoc sacramen- tum esse fructuosum parvulis ; cur enim arbi- trarentur esse necessarium, quod non existi- mabant esse fructuosum? Non videtur ergo dubium, quin judicaverint, Eucharistiam dare gratiam infantibus, et ideo illis eam dedisse, quod apertis fere verbis docet Dionysius supra. Tertio est ratio a priori, quia in illis habet locum promissio Christi : Qui manducat me, vivet propter me, et in me manet, et ego in eo. Dices, parvulos non posse manducare spiritualiter ; sed imprimishaec verba Christi de corporali manducatione inlelliguntur, et
LXXIX, ART. I.
promittiturspiritualis; hoc autem modo pueri possunt spiritualiter manducare. Deinde spi- ritualis manducatio aclualis non est neces- saria ; habitualis autem etiam in pueris locum habet. Denique sacramentum confirmationis dat suum effectum parvulo; cur ergo non etiam Eucharistia? quia infans non minus potest nutriri, quamaugeri; nec pro tempore magis indiget auxilio, ut fidem profiteatur, aut hostibus fidei resislat, quam devotione et dulcedine Eucharistiae ; neutrius enim est capax pro illo statu. Simile argumentum fieri potest de sacramento Ordinis, quod, juxta probabilem sententiam , datum parvulis , ra- tum est.
- Infantes capaces sunt Eucharistim su- mendse proprie ac spiritualiter. — Ob rationa- biles causas Ecclesia nunc denegat parvulis Eucharistiam. — Quocirca haec posterior sen- lentia est sine dubio probabilior; habet enim majus auctoritatis pondus et rationis. Unde ad fundamentum alterius respondetur, hunc cibum nulrire convertendo alitum in se; et ideo, ut suum effectum conferat, satis est, ut ab eo, qui vivit spirituali vita, comedi possit. Paulus autem in citato loco de adultis loqiii- tur; de infantibus autem satis est, quod Ec- clesia illos probet, si post baptismum velit illis Eucharistiam conferre. Quod vero Eccle- sia hoc nunc non faciat, non est, quia parvuli sunt incapaces, sed quia hoc nunc magis ex- pedit ad decentiam et reverentiam sacra- menti, quae aliquali utilitati parvuloruin prse- ferenda est. In principio enim Ecclesiae, quando minor erat fidelium numerus, facilius poterant vitari incommoda, quibus illa con- suetudo exposita est; postinodum vero, cres- cente numero fidelium, et praesertim, cum refrigescente charitate, minori cura ac dili- gentia sacramenta administrarentur, non po- tuerunt hujusmodi pericula alia ratione con- veniente vitari ; et ideo merito Ecclesia contrariam consuetudinem amplexa est; de qua re iterum redibit sermo, cum de praecepto communionis agemus.
QUJESTIO lxxix.
DE EFFECTIBUS SACRAMENTI EUCHARISTLE , IN OCTO ARTICULOS DIVISA.
Deinde considerandum est de effectibus hujus sacramenti.
Et circa hoc quaaruntur octo.
QU^ST. LXX1X
Utrwn hoc sacramentum conferat gra- tiam.
Utrum effectus hujus sacramenti sit adeptio glorise.
Utrum effectus hujus sacramenti sit re- missio peccati mortalis.
Utrumper hoc sacramentum remittatur peccatum veniale.
Utrum per hoc sacramentum tota pcena peccati remittatur .
Utrumhoc sacramentum hotnines prseser- vet a peccatis futuris.
Utrum hoc sacramentum prosit aliis , quam sumentibus.
De impedimento effectus hujus sacra- menti.
ART. I.
ARTICULUS I.
Utrum per hoc sacramenturn conferatur gratia (infra, art. 4, eorp., et 4, dist. 12, q. 1, art. 2, q. 1, ad 2).
Ad primum, sic proceditur . Videtur, quod per hoc sacramentum non conferatur gratia. Hoc enim sacramentum est nutrimentum spiri- tuale. Nutrimentum autem non datur , nisi viventi. Cum ergo vita spiritualis sit per gratiam, non competit hoc sacramentum, nisi habenti gratiam. Non ergo per hoc sacramen- tum confertur gratia , ut primo habeatur; similiter etiam nec ad hoc, quod augeatur, quia augmentum spirituale pertinet ad sacra- mentum confirmationis, ut dictum est (q. 72, art. 1 et 7). Non ergo per hoc sacramentum gratia confertur.
Prseterea, hoc sacramentum confertur, ut qusedam spiritualis refectio. Sed refectio spiritualis magis videtur pertinere ad usum gratise, quam ad gratise collationem. Ergo videtur , quocl per hoc sacramentum gratia non conferatur.
Prseterea, sicut supra clictum est (q. 74, art. 2, et 76, art. 2, ad 1), in hoc sacramento corpus Christi offertur pro salute corporis , sanguis autem pro salute animse. Sed corpus non est subjectum gratise, sed anima, ut in 2 part. habitum est (1 . 2, qusest. 110, art. 4). Ergo ad minus, quantum ad corpus, per hoc sacramentum gratia non confertur.
Sed contra est, quod Dominus dicit Joan. 6 : Panis, quem ego dabo, caro mea estpro mundi vita. Sed vita spiritualis est per gratiam. Ergo per hoc sacramentum gratia conferlur.
Respondeo dicendum, quod effectus hujus sacramenti debet considerari, primo quidem et principaliter ex eo, quod in hoc sacramento
continetur, quod est Christus. Qui sicut in mundum visibiliter veniens contulit mundo vitam gratise, secundum illud Joan. 1 : Gratia et veritas per Jesum Christum facta est, ita in hominem sacramentaliter veniens, vitam gratise operatur, secundum illud Joan. 6 : Qui manducat me, vivet propter me. Unde et Cyrill. dicit (lib. 4 in Joan., cap. 2 et 3) : Vivificativum Dei Verbum, uniens seipsum proprise carni, fecit ipsam vivificativam ; de- cebat enim cum nostris quodammodo uniri corporibus per sacram ejus carnem et pretio- sum sanguinem, quse accepimus in benedictio- nem vivificativam in pane et vino. Secundo consideratur ex eo, quod per hoc sacramen- tum reprsesentatur , quod est passio Christi, sicut supra dictum est (quaest. 74, art. 1, et qusest. 76, art. 2, ad 1). Et ideo effectum, quem passio Christi fecit in mundo, hoc sacra- m.entum facit in homine. Unde super illud Joan. 18 : Continuo exivit sanguis et aqua, dicit Chrysostom. (homil. 84 in Joan., circa med., tom. 3) : Quia hinc suscipiunt princi- pium sacra mysteria, cum accesseris ad tre- mendum calicem, ut ab ipsa bibiturus Christi costa ita accedas. Unde et ipse Dominus dicit, Matth. 26 : Hic est sanguis meus , qui pro vobis effundetur in remissionem peccatorum. Tertio consideratur effectus hujus sacramenti ex rnodo, quo traditur hoc sacramentum, quod traditur per modum cibi et potus. Et ideo omnem effectum, quem cibus et potus ma- terialis facit, quantum ad vitam corporalem, quod scilicet, sustentat, auget, reparat, et delectat, hoc totum facit hoc sacramentum, quantum ad vitam spiritualem. Unde Ambros. clicit in lib. 5 de Sacram. (cap. 4, in med., tom. 4) : Iste panis est vitse ceternse, qui animse nostrx substantiam fulcit. Et Chrysost. dicit super Joan. (hom. 45, a med. illius, tom. 9) : Prsestat se nobis desiderantibus, etpalpare, et comedere, et amplecti. Unde et ipse Dominus clicit Joan. 6 . Caro mea vere est cibus, et san- guis meus vere estpotus. Quarto consideratur effectus hujus sacramenti ex speciebus, in qui- bus traditur hoc sacramentum. Uncle August. ibidem clicit (tract. 26 in Joan., non multum remote a fine, tom. 9) : Doininus noster corpus et sanguinem suum in eis rebus commendavit, quse ad unum aliquid rediguntur ex multis; namque aliud, scilicet, panis, ex multis gra- nis unum constat; aliud, scilicet, vinum, in unum ex multis acinis confluit. Et ideo ipse alibi dicit super Joan. (tract. 26, inter finem et med. illius, tom. 9) : 0 sacramentum pieta-
QILEST. LXXIX, ART. I.
tis, o signum unitatis, o vinculum charitatis. Et quia Christus , et ejus passio, est causa gratise, et spiritualis refectio, et charitas sine gratia esse non potest, ex omnibus prsemissis manifestum est, quod hoc sacramentum gra- tiam confert.
Ad\ ergo dicendum, quod hoc sacramentum ex seipso virtutem habet gratiam conferendi; nec aliquis habet gratiam ante susceptione?n hujus sacramenti, vel nisi ex aliquo voto ipsius, vel per seipsum, sicut adulti, vel voto Eccle- sise, sicut parvuli, sicut supra dictum est (quaest. 73, art. 3). Unde ex efficacia virtutis ipsius est, quod etiam ex voto ipsius aliquis gratiam consequatur, per quam spiritualiter vivificetur. Restat igitur, ut, cum ipsum sa- cramentum realiter sumitur, gratia augeatur et vita spiritualis perficiatur. Aliter tamen, quam per sacramentum confirmationis, in quo augetur et perficitur gratia ad persistendum contra exteriores impugnationes inimicorum Christi. Per hoc autem sacramentum augetur gratia et perficitur spiritualis vita, ad hoc, quod homo in seipso perfectus existat per con- junctionem ad Deum.
Ad 2, dicendum, quod hoc sacramentum confert gratiam spiritualiter cum virtute charitatis. Unde Damascen. (lib. 4 Orthod. fid., cap. 4 4, a med.), comparat hoc sacra- mentum carboni, quem Isaias vidit, Isaise 6. Carbo enim lignum simplex non est, sed uni- tum. igni; ita etpanis communionis non sim- plex panis est, sed unitus divinitati. Sicut Gregor. dicit in hom. Pentecost. (30 inEvang., non longe a princ.) : Amor Dei non est otio- sus; magna enim operatur, si est. Et ideo per hoc sacramentum , quantum ex sui virtute, non solum habitus gratise et virtutis confer- tur, sed etiam excitatur in actum, secundum illud 2 Cor. 5 : Charitas Christi urget nos. Et inde est, quod ex virtute hujus sacramenti anima spiritualiter reficitur per hoc, quod anima spiritualiter delectatur, et quodammodo inebriatur dulcedine bonitatis divinx, secun- dum illud Cant . 5 : Comedite amici , etbibite, et inebriamini, charissimi.
Ad 3, dicendum, quod, quia sacramenta operantur salutem, quam significant, ideo se- cundum quamdam assimilationem dicitur, quod in hoc sacramento corpus offertur pro salute corporis, et sanguis pro salute animx: quamvis utrumque ad salutem utriusque ope- retur, cum sub utroque totus sit Christus, ut supra dictum est (qusest. 76, art. 4 et 2). Et licet corpus non sit immediatum subjectum
gratise, ex anima tamen redundat effectus gratix ad corpus, dum in prsesenti membra nostra exhibemus arma justitix Deo, ut habetur Rom. 6, et in futuro corpus nostrum sortietur incorruptionem et gloriam anim,se.
COMMENTARIUS.
- Conclusio S. Thomee, Eucharistiam dare gratiam digne sumentibus. — Objectio. — Solutio. — Titulus hujus articuli de gratia sanctificante, quee a charitate non separatur, intelligendus est, ut ex communi usu hujus vocis , maxime in praesenti materia, et fine corporis art. satis constat. Quoniam vero gratia sanctificans in primam et secuudam dividi solet, seu in eam, quae datur, cum primo infunditur, vel in augmentum ejus, in prsesente qusestione abstracte et praecise su- mitur gratia pro quocumque gradu ejus. Et hoc sensu respondet D. Thom., sacramentum Eucharistise dare gratiam digne sumentibus. Quam assertionem probat quatuor optimis rationibus, quse supponunt quidem institu- tionem et promissionem Christi, ex qua tota hsec efficacia pendet; declarant autem ,
quam fuerit conveniens haec efficacia, quam- que accommoda et quasi connaturalis huic sacramento, tam ratione rei contentse, quam ratione rei reprassentatas, quam denique ra- tione signorum sensibilium , sub quibus hoc sacramentum perficitur, ad usumque appli- catur. Prima ergo raiio, et secunda in hoc fundantur, quod Christus hic contentus, et passio ejus in hoc mysterio representata, est primum atque efficacissimum principium gra- tiee. Contra quas rationes objici potest, quia, si efficaces sunt, ex eis concludi potest, hoc sacramentum per se et directe conferre gra- tiam primam, quia Christus in hunc mundum veniens hujusmodi primam gratiam contulit hominibus per passionem suam; ergo etiam sacramentaliter veniens eamdem gratiam conferet. Item, simili ratione probatur, hoc mysterium non tantum dare gratiam, ut sa- cramentum est, sed eliam, ut est sacrificium, quia representatio passionis potissimum fit in hoc mysterio, ut sacrificium est. Responde- tur, his rationibus, ut dixi, solum probari, esse in hoc sacramento, quantum est ex parte rei contentee et reprassentatas, sufficientem rationem, et fundamentum, ut illi data sit efficacia ad spiritualem vitam hominibus conferendam ; quia vero Christus et passio ejus est (ut sic dicam) generalis fons gra-
QU.EST. LXXIX ex hoc solo
tiarum omnium , non potest fundamento colligi et definiri modus gratias, quas per hoc sacramentum datur. Neque hoc D. Thom. intendit. Sed consideranda ulterius est specialis ratio hujus sacramenli, in quo non venit Christus ad nos redimen- dos, sicut in propria specie venit, sed ad nos spiritualiter reficiendos et nutriendos; et ideo non oportet, ut sacramentnliter ve- niens conferat primam gratiam, per se lo- quendo, ut statim art. 3 idem D. Thomas declarat. Quid vero de effectu sacrificii dicen- dum sit, infra tractabitur; nunc breviter nc- gatur sequela , loquendo proprie de effectu gratiae ex opere operato, quia , nec passio Ghristi per se operatur gratiam hujusmodi, donec applicetur; non applicatur autem , quoad hunc effectum, per sacrificium ut sic, sed per ipsum sacramentum. Atque ex his manet exposita tertia ratio, quse fundatur in ratione cibi, sub qua hoc sacramentum da- tur; et optima est ad explicandam proportio- nem, quse est inter hoc sacramentum, eteffec- tum proprium ejus, qui est nutritio spiritualis vitee; et ita hac potissimum ratione utuntur Concil. Florent. et Trident. Et hasc congruen- tia optime confirmatur quarta ratione, fun- data in propria natura specierum panis et vini, quse sunt res, quse ex plurimorum gra- norum unione , seu conjunctione coalescunt. De qua re nonnulla ex August. et Cypriano supra adduximus, cum ageremus de materia remota hujus sacramenti.
- Qua ratione intelligendus sit D. Thom. dicens, Eucharistiam conferre primarn gra- tiam. — In solutione ad primum indicat D. Thomas qusestionem, an conclusio posita de prima vel secunda gratia intelligenda sit; et significat de utraque veram esse; nam hoc (inquit) sacramentum realiter sumptum per se confert gratise augmentum, et perficit spi- ritualem vitam, quam supponit. Primam au- tem gratiam non ita confert per se loquenclo, quia supponit illam; tamen de se efficax est illius; imo nulla prima gratia datur, nisi ex voto hujus sacramenti; quod ad efficaciam illius maxime attinet. Hsec in summa D. Tho- mas. In qua doctrina id, quod ultimo loco dicitur, maximam difficultatem habet, quia ex eo sequi videtur, hoc sacramentum esse per se institutum ad dandam primam gra- tiam , esseque medium ad salutem necessa- rium, quod in superioribus improbatum est. Sed, ut in superioribus etiam significavi, in hujusmodi locutionibus de hoc sacramento
ART. I. 383
cavenda est maxime sequivocatio, quam hic etiam Cajetanus recte declaravit; aliud est enim loqui cle hoc sacramenlo, ratione rei in ipso contentpo, et omnium, quee illi secundum se conveniunt; aliud vero, secundum pro- priam ralionem et usum hujus sacramenti. Priori modo attribuuntur huic sacramento , quas Christo Domino secundum se conve- niunt, et hoc modo recte dicitur, esse de se efficax primse gratife, et ab illo manare om- nem gratiam, et omnem primam gratiam dari aliquo modo per votum hujus sacramenti, id est, per affectum ad Christum, et desiderium unionis cum ipso; tamen hoc sensu et modo non loquimur formaliter de hoc sacramento, sed materialiter, vel (ut ita dicam) per quam- dam communicationem idiomatum; nam , quia hoc sacramentum est corpus Christi , ideo, quaa conveniunt corpori Christi, dicun- tur de hoc sacramento, non tamen ratione proprias institutionis, nec ratione usus sacra- mentalis ejus, sed tantum ratione rei con- tentas, seu inclusse. Alio autem modo convenit per se huic sacramento, conferre augmentum gratias, quia est vitalis cibus hominum spiri- tualiter viventium, ut partim hic, partim art. 3, D. Thomas explicuit, et bene Durand. in 3, dist. 9, quasst. 4, ad \ , et hujusmodi effectus proprie et formaliler tribuitur huic sacramento; nam est proprius effectus sacra- mentalis ejus; sic autem nec prima gratia per se loquendo, neque effectus gratias alio- rum sacramentorum, tribui potesthuic sacra- mento, aut voto ejus secundum proprium usum sacramentalem illius; et hoc modo pro- cedunt, quas supra tradidimus, tractando de necessitate hujus sacramenti. Dices : ergo requivoce loquitur D. Thom. de hoc sacra- mento in hac solutione. Bespondetur, non esse proprie asquivocationem, sed virtualem quamdam argumentationem; nam ex efficacia Christi, hic contenti secundum se, colligit D. Thom. efficaciam sacramentalem ejusdem Christi, quatenus hic sacramentaliter conti- netur ac sumitur; nam, cum ex se habeat vir- tutem ad omnem gratiam conferendam, recte colligitur, multo magis habere virtutem ad conferendam per sacramentalem usum hujus sacramenti gratiam tali signo et usui accom- modatam. De differentia autem , quam D. Thom. ponit inter effectum sacramenti Eu- charistias et confirmationis , satis est dictum supra.
- Effectus Eucharistise. — In solutione ad secundum addit D. Thom., hoc sacramentum
384 QtLEST. LXXIX
non solum perficere habitus gratias et chari- tatis, sed etiam actualem gratiam, et spiritus delectationem ac suavitatem dare; quod non aliter probat, nisi quia amor Dei magna ope- ratur, si adest; et ideo, cum hoc sacramen- tum perficiat charitatem, de se etiam excita- bit ad actualem amorem. Quae ratio, si efficax est, idem probat de omnibus sacramentis, qure virtutem habent ad gratiam et charita- tem augendam; nisi dicamus, esse in hoc specialem rationem, tum quia per se primo institutum est ad charitatem nutriendam et augendam ; tum etiam quia , cum detur per modum cibi et potus, ex propria sua ratione postulat, ut spiritualem delectationem et fruc- tum afferat; et hoc insinuavit D. Thomas in fine solutionis, accommodans verba illa Can- licor. 5: Comedite amici, et bibite, et inebria- mini, charissimi.
- In solutione ad 3, addit D. Thom., hunc effectum gratiae, quem Eucharistia habet in anima, aliquo modo in corpus redundare, vel in hac vita, in qua corpus efficitur organum animee ad opera justitiaa perficienda ; vel in futura, in qua corpus gloriam animae parti- cipat; de qua re propriam disputationem statim instituemus.
ARTICULUS II.
Utrum effectus hujus (infra, qusest. 80
sacrarnenti sit adeptio glorise art. 2, ad 1, et Joan. 6).
1 . Ad secundum sic proceditur. Videtur, quod effectus hujus sacramenti non sit adeptio glorise.; effectus enim proportionatur suse cau- sse. Sed hoc sacramenlum competit viatoribus, unde et viaticum dicitur; cum igitur viatores nondum sint capaces glorise, videtur, quod hoc sacramentum non causet adeptionem glorix.
Prxterea, posita causa sufficienti, poni- tur effectus. Sed multi accipiunt hoc sacra- mentum, quinunquam pervenient adgloriam, ut patet per August., lib. 21 de Civitat. Dei (cap. 25. in fin., tom. 5). Non ergo hoc sacra- mentum est causa adeptionis gloriae.
Prxterea, majus non efficitur a minori, quia nihil agil ultra suam speciem. Sed minus est, accipere Christum sub specie aliena, quod fit in hoc sacramento, quam frui eo in specie propria, quod pertinet ad gloriam. Ergohoc sacramentum non causat adeptionem glorise.
Sed contra est, quod dicitur Joan. 6 : Si quis manducaverit ex hocpane, vivet in xter- num. Sed vita xterna est vita glorix. Ergo effectus hujus sacramenti est adeptio gloriae.
ART. II.
Respondeo dicendum, quod in hoc sacramento potest considerari, et id, ex quo habet effec- tum, scilicet ipse Christus contentus et passio ejus reprxsentata ; et id, per quod habet effec- tum, scilicet, usus sacramenti, et species ejus. Et quantum ad utrumque competit huic sacra- mento, quod causet adeptionem vitse xternx. Nam ipse Christus per suam passionem ape- ruit nobis aditum vitx xternx, secundum illud Hebr. 9 : Novi testamenti mediator est, ut morte intercedente, qui vocati sunt, accipiant repromissionem seternas hsereditatis. Unde et in forma hujus sacramenti dicitur : Hic est calix sanguinis mei, novi et seterni Testamenti. Similiter etiam refectio cibi spiritualis, et unitas significata per species panis et vini, habentur quidem in prxsenti, sed imperfecte, perfecte autem instatu glorise. Unde August. dicit super illud Joan. 6 : Caro mea vere est cibus (tract. 26 in Joan., non multum remote a fin., tom. 9) : Cum cibo et potu id appetant homines, ut non esuriant, neque sitiant, hoc veraciter non prsestat, nisi iste cibus el potus, qui eos, a quibus sumitur, immortales et in- corruptibiles facit in societate Sanctorum, ubi pax erit, et unitas plena atque perfecta.
Ad 1 ergo dicendum, quod sicut passio Christi, in cujus virtute hoc sacramentum operatur, est quidem causa sufficiens glorix, non tamen ita, quod statim per ipsam intro- ducamur in gloriam, sed oportet, ut prius simul compatiamur, ut postea simul glorifi- cemur, sicut dicitur Romanor. 8, ita hoc sa- cramentum non statim nos in gloriam intro- ducit, sed dat nobis virtutem perveniendi ad gloriam, et ideo viaticum dicitur. In cujus fguram legitur, 3 Reg. \9, quod Elias come- dit et bibit, et ambulavit in fortitudine cibi illius quadraginta diebus et quadraginta noc- tibus, usque ad montem Dei Oreb.
Ad 2, dicendum, quod sicut passio Christi non habet siium effectum in his, qui se ad eam non habent ut debent, ita per hoc sacramen- tum non adipiscuntur gloriam, qui indecenter ipsum suscipiunt. Unde August. dicit super Joan., exponens illa verba (tract. 26, parum a med., tom. 9, et Gloss. ord. super illud \ Cor. 11 : Probet) : Aliud est sacramentum, et aliud virtus sacramenti. Multi de altari accipiunt, et accipiendo moriuntur. Panem ergo coelestem spiritualiter manducate, inno- centiam ad altare apportaie. Unde non est mirum, si illi, qui innocentiam non servant, effectum hujus sacramenti non consequantur.
Ad 3, dicendum, quod hoc, quod Christus
QUjEST. lxxix
sub aliena specie sumitur, pertinet ad ratio- nem sacramenti, quod instrumentaliter agit. Nihil autem prohibet, causam instrumentalem producere potiorem effectum , ut ex supra
ART. III.
dictis patet (qusest. 77, art. 3, ad 3 argum.).
GOMMENTARIUS.
In hoc articulo, si res attente consideretur, non declaratur novus effectus hujus sacra- menti distinctus ab eo, qui articulo prsece- dente positus est, et ab illo, quem, art. 6, D. Thom. docet; constat enim, sacramentum hoc non conferre gloriam immediate, sed gra- tiam, per quam anima in se ipsa perficiatur, gloria vero in futura vita danda reservetur; solum ergo adeptio gloriae potest tribui huic sacramento in semine et radice, vel quia, conferendo gratiam, dat jus ad gloriam, quod suo modo commune est omnibus sacramentis; vel quia non solum, dat gratiam, sed etiam dat speciale auxilium ad perseverandum in illa, ut dicitur art. 6; gratise enim usque ad finem conservatas debetur gloria ; et ideo specialiter hic effectus huic sacramento tri- buitur; et ita sunt faciles rationesD. Thomaj et solutiones argumentorum. In quarum prima satis aperte preedictum sensum D. Thomas exponit.
ARTIGULUS III.
Utrnm effectus hujas sacramenti sit remissio peccati mortalis (4, dist. 9, art. 3, quaest. 2, corp., fin.; et dist. 12, quaest. 2, art. 2, quaest. 2).
\ . Ad tertium sicproceditur. Videtur, quod effectus hujus sacramenti sit remissio peccati mortalis; dicitur enim in quadam Collecta : Sit hoc sacramentum ablutio scelerum. Sed scelera dicuntur peccata mortalia. Ergo per hoc sacramentum peccata mortalia abluuntur.
Prseterea , hoc sacramentum agit in virtute passionis Christi, sicut et baptismus. Sed per baptismum dimittuntur peccata mor- talia, ut supra dictum est (qusest. 69, art. 1). Ergo etper hoc sacramentum, prsssertim, cum in forma hujus sacramenti dicatur : Qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum.
Prxterea, per hoc sacramentum gratia confertur, ut dictum est (art. 1 hujus qusest.). Sed per gratiam justificatur homo a peccatis mortalibus, secundum illud Rom. 3 : Justifi- cati gratis per gratiam ipsius. Ergo per hoc sacramentum remittuntur peccata mor- talia .
XXI.
Sed contra est, quod dicitur \ Cor. 1 1 : Qui manducat et bibit indigne, judicium sibi man- ducat ct bibit. Dicit autem Gloss. ibidem, quod ille manducat et bibit indigne, qui in crimine est, vel irreverenter tractat; et talis manducat, et bibit sibi judicium, id est, dam- nationem. Ergo ille, qui est in peccato mor- tali, per hoc, quod accipit hoc sacramentum, magis accumulat sibi peccatum, quam remis- sionem sui peccati consequatur.
Respondeo dicendum, quod virtus hujus sa- cramenti potest considerari dupliciter. Uno modo secundum se, et sic hoc sacramentum habet virtutem ad remittendum qusecumque peccata ex passione Christi, quse est fons et causa remissionis peccatorum.
Alio modo potest considerari per compara- tionem ad eum, qui recipit hoc sacramentum, prout in eo invenitur, vel non invenitur impe- dimentum percipiendi hujus sacramenti effec- tum. Quicumque autem habet conscientiam peccati mortalis , habet in se impedimentum percipiendi effectum hujus sacramenti, eo quod nonest conveniens susceptor hujus sacramenti, tum quia non vivit spiritualiter , et ita non debet spirituale nutrimentum suscipere, quod non est nisi viventis; tum quia non potest uniri Christo, quod fit per hoc sacramentum,, dum est in affectu peccandi mortaliter . Et ideo, ut dicitur in lib. de Ecclesiasticis dogmatibus (cap. 53, parum a princ, tom. 3, inter opera AugustJf, si mens in actu peccandi est, grava- tur magis Eucharistise perceptione , quam purificetur. Unde hoc sacram,entum in eo, qu% ipsum percipit in conscientia peccati mortalis, non operatur remissionem peccatorum. Potest tamen hoc sacram,entum operari remissionem peccati dupliciter. Uno modo non perceptum actu, sed voto, sicut cum quis primo justifica- turapeccato. Alio modo etiam perceptum ab eo, qui est inpeccato mortali, cujus conscien- tiam et affectum non habet. Forte enim primo non fuit sufficienter contritus, sed devote et reverenter accedens, consequitur hoc sacra- mento gratiam charitatis, qum contritionem perficiet et remissionem peccati.
Ad \ ergo dicendum, quod petimus, ut hoc sacramentum sit ablutio scelerum, vel eorum, quorum conscientiam non habemus, secundum illud Psalm. 18 : Ab occultis meis munda me Domine; vel ut contritio in nobis perficiatur acl scelerum remissionem, vel etiam, ut nobis robur detur ad scelera vitanda.
Ad 2, dicendum, quod baptismus est spiri- tualis generatio, quse est mutatio de non esse
spirituali in esse spirituale, et datur per mo- dum ablutionis. Et ideo quantum ad utrumque non inconvenienter accedit ad baptismum, qui habet conscientiam peccati mortalis. Sed per hoc sacramentum homo sumit in se Christum per modum spiritualis nutrimenti, quod non competit mortuo in peccatis. Et ideo non est similis ratio.
Ad 3, dicendum, quod gratia est sufficiens causa remissionis peccati mortalis, non tamen actu remittit peccatum mortale, nisi cum primo datur peccatori. Sic autem non datur in hoc sacramento. Unde ratio non sequitur.
COMMENTARIUS.
1 . Conclusio D. Thomse, per Eucharistiam non remitti peccatum mortale ei, qui accedit cum conscientia talis peccati. — Aliud esse accedere cum conscientia peccati, aliud cum affectu ad peccatum. — Prsecipua assertio D. Thom. in hoc articulo est, hoc sacramen- tum non remittere peccatum mortale ei, qui ad illud suscipiendum accedit cum conscien- lia peccati mortalis. Ad intelligendum autem sensum D. Thom., oportet declarare, quid sit accedere cum conscientia peccati mortalis. Aliqui enim existimant, accedere cum con- scientia mortalis peccati, nihil aliud esse, quam accedere cum affectu actuali, vel vir- tuali ad peccatum mortale. Quse expositio fundari potest in textuD. Thom., nam probat prsedictam conclusionem hac ratione, quia non potest uniri Christo (quod fit per hoc sa- cramentum) qui est in affectu peccandi mor- taliter; et ideo, ut dicitur in lib. de Eccles. Dogmat., si mens in actu peccandi est, gra- vatur magis Eucharistiae perceptione, quam purificetur. Unde concludit : Hoc sacramen- tum in eo, qui ipsum percipit in conscientia peccati mortalis, non operatur remissionem peccati; ergo juxta mentem D. Thom. idem sunt accedere cum conscientia, et cum affectu peccati, vel saltem unum aliud includit; alio- qui non recte argumentaretur. Nihilominus dicendum est, aliud esse, accedere cum con- scientia, aliud cum affectu peccati, ut recte docuit Cajet. hic, et expresse colligitur ex solutione ad 2, ubi D. Thom. dicit, posse ali- quem accedere ad baptismum, habentem conscientiam peccati mortalis ; et tamen non indigne accedere, nec ponere obicem; irn- possibile autem est, accedere cum affectu ad peccatum mortale, et non indigne accidere; imo, si quis habet conscientiam peccati mor-
QU^EST. LXXIX, ART. III.
talis, non satis est, ut non habeat affectum ad tale peccatum, sed necesse est, ut accedat cum aliqua detestatione ejus , ut non ponat obicem baptismi sacramento, ut in superio- ribus demonstratum est contra Cajet., qui etiam hic oppositum indicat; ergo habere' conscientiam peccati juxta mentem D. Thom. non est habere affectum peccati; sed est accedere cum scientia et cognitione proprii peccati mortalis prius commissi , et adhuc perseverantis , quoad maculam et reatum in anima ob defectum doloris seu detesta- tionis sufficientis ad expulsionem ejus; quo modo accedit cum conscientia peccati, etiam ille, qui accedit cum attritione cognita, quia accedit judicans se adhuc esse in peccato. Et confirmatur haec expositio primo ex vi et proprietate ipsius nominis conscientise , quod non affectum, sed scientiam et dictamen prac- ticum significat. Secundo, quia hoc modo est vera et facilis differentia, quam D. Thom. ponit inter baptismum et Eucharistiam, quse alia ratione intelligi non posset ; scilicet, quod Eucharistia interdum potest hominem justifi- care,dummodoconscientiam et affectum pec- cati excludat; baptismus autem ut juslificet, non necesse est, ut excludat conscientiam, sed satis est, quod affeclum peccati excludat, non tantum negative , sed etiam contrarie per aliqualem detestationem, ut dixi. Tertio, quia D. Thom. in prima ratione probafsuam assertionem , quia non est conveniens sus- ceptor hujus sacramenti, qui spiritualiter non vivit ; non vivit autem spiritualiter, quicum- que habet conscientiam peccati mortalis , quamvis non habeat affectum ejus. Tandem, id expresse exposuit D. Thom. infra, q. 80, art. 4, ad 5, ubi, ut aliquis dicatur accedere sine conscientia peccati, non solum requirit, ut accedat sine affectu, aut cum aliquali de- testatione peccati, sed etiam ut accedat cum inculpabili ignorantia sui peccati, existimans in simili, quod vere contritus accedit.
- Neque contra hanc expositionem obstat modus loquendi D. Thom. in secunda ratione; supponit enim ex priori ratione, eum, qui ad hoc sacramentum accedit cum conscientia
peccati mortalis , hoc ipso accedere cum actuali affectu peccati, quia in eo ipso, quod ita vult accedere, actualiter peccat; et ideo in preesente materia confundit illa duo, acce- dere cum conscientia, et cum affectu peccati. Ex hac ergo expositione sequitur, juxta men- tem D. Thom., nullum, qui in peccato mortali existit, consequi illius remissionem per hoc
QU/EST. LXXIX
sacramentum, si absque illius contritione ac- cedat, aut vera, aut saltem invincibiliter existimata. Addit vero D. Thom. in fine art. posteriorem conclusionem, posse interdum per hoc sacramentum remitti peccatum mor- tale, si quis reverenter illud surnat in statu peccati mortalis, de quo non satis in re ipsa conteritur, quamvis, inculpabiliter tamen, existimet se esse contritum; tunc enim, in- quit, consequetur per hoc sacramentum gra- tiam charitatis, quae contrilionem perficiet, et remissionem peccati. Ubi non intelligendum est , contritionem intrinsece perfici per mu- tationem ipsius actus, qufe in eodem instante fieri non potest, sed per infusionem habitus gratiee, vel charitatis, ut in superioribus dic- tum est. Hanc vero conclusionem D. Thom. non probat, quia supponit, facile posse a simili probari ex dictis in art. 1 , et in hoc eodem articulo, in quo D. Thom. repetit distinctio- nem ibi declaratam de hoc sacramento se- cundum se, seu ratione rei contentse in ipso ; ratione cujus ait esse ex se sufficiens ad remittenda omnia peccata , et illa de facto remittere in volo susceptum, qua3 omnia necessario intelligenda sunt juxta sensum ibi declaratum , scilicet, quod tribuantur huic sa- cramento per communicationem idiomatum, ratione Christi in ipso contenti. Hinc vero satis probabiliter colligitur, cum Christus se- cundum se sit efficax ad remittendum pecca- tum, etiam in hoc sacramento habere eam- dem efficaciam, si ex parte suscipientis non sit impedimenlum; cujusmodi nullum est in eo, qui absque conscientia, et cum detesta- tione peccati, reverenter communicat.
ART. IV.
ARTICULUS IV.
Utruin per hoc sacramentum remittantur peccata venialia (infra, qusest. 87, art. 3, corp.; et 4, dist. 12, quaest. 2, art. 1, qusest. 1, corp., et art. 2, qusest. 1, per totam).
1 . Ad quartum sic proceditur . Videtur, quod per hoc sacramentum non remittantur peccata venialia. Hoc enim sacramentum, ut August. dicit super Joan. (tract. 26, a med., tom. 9), est sacramentum charitatis. Sed venialia pec- cata non contrariantur charitati, ut in %part. habitum est 1. 2, qusest. 88, art. 1 et 2). Cum ergo contrarium tollatur per suum con- trarium, videtur, quod peccata venialia per hoc sacramentum non remittantur.
- Prseterea, si peccata venialia per hoc
sacramentum remittuntur, qua ratione remit- titur unum, remittuntur et omnia. Sed non videlur , quod omnia remittantur , quia sic frequenter aliquis esset absque omni peccato veniali, contra id quod dicitur \ Joan. \ : Si dixerimus, quia peccatum non habemus, ipsi nos seducimus. Non ergoper hoc sacramentum remittitur aliquod peccqtum veniale.
- Prseterea, contraria mutuo se expellunt. Sed peccata venialia non prohibent a percep- tione hujus sacramenti; dicit enim August. super illud Joan. 6 : Patres vestri manduca- verunt manna in deserto, et mortui sunt (tract. 26, parum a med., tom. 9) : Innocentiam, in- quit, ad altare apportate ; peccata, etsi sunt quotidiana, non sint mortifera. Ergo neque peccata venialia per hoc sacramentum tollun- tur.
Sed contra est, quod Innocent. III dicit (in lib. 4 de Sacro mysterio altaris, cap. 44, ante med.), quod hoc sacramentum venialia delet, et cavet mortalia.
Respondeo dicendum, quod in hoc sacra- mento duo possunt considerari , scilicet, ipsum sacramentum, et res sacramenti. Et ex utro- que apparet , quod hoc sacramentum habet virtutem ad remissionem venialium peccato- rum. Nam hoc sacramentum sumitur sub spe- cie cibi nutrientis. Nutrimentum autem cibi est necessarium corpori ad restaurandum id, quod quotidie deperditur per actionem caloris naturalis. Spiritualiter autem quotidie ali- quid in nobis deperditur ex calore concupis- centiae per peccata venialia , qux diminuunt fervorem charitatis, ut in 2 part. habitum est (2. 2, qua3St. 24, art. 10). Et ideo competit huic sacramento, ut remittat peccata venialia. Unde et Ambros. dicit in lib. 5 de Sacrament. (cap. 4, a med., tom. 4), quod iste panis quo- tidianus sumitur in remedium quotidianss in- firmitatis. Res autem hujus sacramenti est charitas, non solum quantum ad habitum, sed etiam quantum ad actum, qui excitatur in hoc sacramento, per quod venialia solvuntur. Unde manifestum est, quocl virtute hujus sa- cramenti remittuntur peccata venialia.
Ad 'I ergo dicendum, quod peccata venialia, etsi non contrariantur charitati quantum ad habiium, contrariantur tamen ei, quantum ad favorem actus, qui excitatur per hoc sacra- mentum, ratione cujus peccata venialia tol- luntur.
Ad%, dicencktm, quod illud verbum non est intelligendum, quin aliqua hora possit homo esse absque omni reatu peccati venialis, sed
388 QU,EST. LXXIX
quia vitam istam Sancti non ducunt sine pec- catis venialibus.
Ad 3, dicendum, quod major est virtus charitatis, cujus est hoc sacramentum, quam venialium peccatorum. Nam charitas tollit per suum actum peccata venialia, quse tamen non possunt totaliter impedire actum charita- tis. Et eadem ratio est de hoc sacramento.
COMMENTARIUS.
AffirmatD. Thom., Eucharistiam remit- tere venialia peccata, et assignans duplicem rationem hujus veritatis, duplicem modum insinuat, quo fieri potest hic effectus. Unus est, immediate conferendo ex opere operalo remissionem peccati venialis, absque muta- tione actualis dispositionis in homine existen- tis, sicut articulo prseced. dicebamus, in- terdum remitti peccatum mortale per hoc sacramentum. Secundus modus esse potest mediatus, nimirum, si ratione sacramenti fiat actualis immutatio in homine, qua perficiatur talis actus charitatis, quoexpellantur venialia peccata. D. Thom. ergo utrumque modum docere videtur. Et primum probat in prima ratione ex ipso signo sensibili talis sacra- menti, quod in cibo et potu confertur; nam proprium est cibi instaurare quod per actio- nem caloris deperditur; per calorem autem fomitis quodammodo imminuitur virtus cha- ritatis, non in se ipsa, sed propter adjuncta impedimenta venialium peccatorum; haec ergo tollunturvirtutehujusspiritualis cibi etpotus. Secundum autem modum probat secunda ra- tione, quia hoc sacramentum habet ex se vim excitandi actualem fervorem charitatis; et ideo hoc etiam modo potest tollere venialia peccata. Et juxta hsec facilis est solutio ad 1, ubi D. Thom. ait peccata venialia impedire fervorem charitatis, qui excitatur per hoc sacramentum, et ideo per illud tolluntur; hsec enim verba possunt ad utrumque dictum sensum accommodari, scilicet, quod hoc sa- cramentum tollit peccatum veniale, excitando ferventem actum charitatis illi repugnantem; vel e contrario, quod remittit peccata venia- lia, ut ipsa charitas expedita sit ad ferventer operandum. Unde falso aliqui tribuunt D. Thom. quod asserat per hoc sacramentum non remitti peccatum veniale, nisi mediante actu charitatis formaliter illi repugnante; hoc enim D. Thom. nunquam dixit, neque verum est, utin disputatione sequente ostendetur.
Explicatur solutio ad 2. — In solutione
, ART. V.
ad 2 D. Thomas indicat, per hoc sacramentum non remitti aliquod peccatum veniale, quin remittantur omnia; hoc etiam in argumento sumpserat, et id tacite concedit; nam prop- terea respondet, posse hominem aliqua hora esse sine ullo peccato veniali, quamvis non possit totam vitam sine venialibus peccatis transigere. Sed non est hoc intelligendum universaliter, sed permissive tantum ; itaque potest hoc sacramentum remittere omnia ve- nialia, et hoc intendit D. Thom. in respon- sione sua; non est tamen necesse, ut, quan- documque aliqua remittit, remittat omnia, quia potest homo obicem ponere quorumdam remissioni, et non aliorum, ut latius in mate- ria de pcenitentia dicturi sumus.
ARTICULUS V. 7
Utrum per hoc sacramentum tota pcena peccati re- mittatur (4, dist. 4, qusest. 2, art. 1, quaest. 2, ad 3; et dist. 11, q. 23 art. 23 q. 3).
\ . Ad quintum sic proceditur. Videtur quod per hoc sacramentum tota poena peccati remittatur . Homo enim per hoc sacramentum suscipit in se effectum passionis Christi, ut dictum est (art. 1 et 2); sicut et per bap- tismum. Sedper baptismum percipit homo re- missionem om,nis pcenx , virtute passionis Christi, qux sufficienter satisfecit pro omni- bus peccatis, ut ex supra dictis patet (q. 69, art. 2). Ergo videtur , quod per hoc sacra- mentum homini remittatur totusreatus pcenx.
Prxterea, Alexand. P. dicit (in epist. ad Omnes orthod., post med. illius) : Nihil in sacrificiis majus esse potest, quam corpus et sanguis Christi. Sed per sacrificia veteris legis homo satisfaciebat pro peccatis suis; dicitur enim Levit. 4 et 5 : Si peccaverit homo, offerat hoc, vel illud pro peccato suo, et remittetur ei. Ergo multo magis hoc sacramentum valet ad remissionem omnis pcenx.
Prxterea, constat, quod per hoc sacra- mentum aliquid de reatu pcenx dimittitur, unde et in satisfactionem aliquibus injungi- tur, quod pro se missas faciant celebrari. Sed qua ratione una pars pcenx dimittitur, eadem ratione et alia, cum virtus Christi, qux in hoc sacramento continetur, sit infinita. Ergo vide- tur, quod per hoc sacramentum tota pcena tollatur.
Sed contra est, quod secundum hoc non esset homini alia pcena injungenda, sicut nec bap- tizato injungitur.
Respondeo dicendum, quod hoc sacramentum
QILEST. LXXIX, ART. V
simul est sacrificium et sacramentum. Sed rationem sacrificii habet, in quantum offer- tur; rationem autem sacramenti, in quantum sumitur. Et ideo effectum sacramenti habet in eo, qui sumit; effectum autem sacrificii in eo, qui offert, vel in his, pro quibus offertur. Si igitur consideratur ut sacramentum, habet effectum dupliciter. Uno modo, directe ex vi sacramenti; alio modo quasi ex quadam con- comitantia, sicut et circa continentiam sacra- menti dictum est (qusest. 76, art. 1 et 2). Ex vi quidem sacramenti directe habet illum ef- fectum, ad quem est institutum. Non est autem institutum ad satisfaciendum, sed ad spiritua- liter nutriendum per unionem ad Chrislum et ad membra ejus, sicut et nulrimentum unitur nutrito. Sed quia hxc unitas fit per charita- tem, ex cujus fervore aliquis consequitur re- missionem non solum culpx, sed etiam poenx, inde est, quod ex consequenti per quamdam concomitantiam ad principalem effectum homo consequitur remissionem poenx, non quidem totius, sed secundum modum sux devotionis et fervoris. In quantum vero est sacrificium habet vim satisfactivam. Sed in satisfactione magis attenditur affectus offerentis, quam quantitas oblationis. Unde Dominus dicit Luc. 24, de vidua, qux obtuiit duo xra, quodplus omnibus misit. Quamvis ergo hxc oblatio ex sui quantitate sufficiat ad satisfaciendum pro omni poena, tamen fit satisfactoria illis, pro quibus offertur,veletiam offerentibus, secun- dum quantitatem sux devotionis, et non pro tota pozna.
Ad 1 ergo dicendum, quod sacramentum baptismi directe ordinatur ad remissionem pcenx et culpx, non autem Eucharistia, quia baptismus datur homini, quasi commorienti Christo; Eucharistia autem, quasi nutriendo et perficiendo per Christum. Unde non est si- milis ratio.
Ad 2, dicendum, quod alia sacrificia et oblationes non operabantur remissionem totius pxnx, neque quantum ad quantitatem oblati, sicut hoc sacrificium, neque quantum ad devo- tionem hominis, ex qua contingit, quod etiam hic non tollitur tota poena.
Ad 3, dicendum, quod hoc, quod tollitur pars poenx, et non tota poena per hoc sacra- mentum, non contingit ex defectu virtutis Christi, sed ex defectu devotionis humanx.
COMMENTARIUS.
Conclusio D. Thom., non remitti directe poenam per Eucharistiam ex opere operato, sed indirecte, et non totam, sed juxta quali- tatem et fervorem charitatis. — Ratio conclu- sionisdeclaratur. — Summa doctrinaeD. Thom. in hoc articulo est, Eucharistiam, ut sacra- mentum est, non remittere pcenam direcle et ex opere operato, sed solum indirecte et con- comitanter, quatenus excitat actum charita- tis, per quem remittitur heec pcena, non sem- per tota, sed juxta quantitatem et fervorem ipsius charitatis; at vero in quantum sacrifi- cium est, remittit (inquit) pcenam offerentibus vel pro quibus offertur, non tamen semper totam, sed justa eorum devotionem et dispo- sitionem. Quae posterior pars solum est hic advertenda et notanda ; nam inferius in ma- teria de sacrificio ex professo disputanda est, ubi examinabuntur etiam, qu?e hic Gajetanus notat. Circa priorem vero partem solum est advertendum , longe diverso modo loqui D. Thom. hic, de hoc effectu remittendi pcenam , quam prsecedenli articulo locutus fuerat de remissione venialis culpee; ibi enim simpliciter docuit, hoc sacramentum remittere venialia peccata directe et ex opere operato; hic autem simpliciter hoc negat, quia solum mediante actu hominis communicantis fieri putat hujusmodi remissionem. Ratio autem differentiee reddi potest, et ab ipso etiam D. Thom. indicatur, quia quselibet culpa , etiam veniaiis, repugnat aliquo modo perfec- tioni amicitige et unionis charilatis; et ideo sacramentum hoc, quod ad hanc unionem perficiendam institutum est, quamlibet cul- pam directe et virtute sua destruit; reatus autem temporalis pcente non est contra per- fectionem charitatis, et ideo non ita directe tollitur per hoc sacramentum, sed solum per quamdam concomitantiam, medio actu chari- tatis, quam in sumente excitat, ut diclum est.
ARTICULUS VI.
Utrum per hoc sacramentum prseservetur homo a peccatis futuris (4, dist. 12, q. 2, art. 2, qusest. 2,ad 1; et dist. 45, quaest. 2, art. 3, q. 1, ad 3).
1 . Ad sextum sic proceditur . Videtur, quod per hoc sacramentum non prxservetur homo a peccatis futuris. Multi enim digne sumentes hoc sacramentum postea in peccatum cadunt. Quod non accideret, si hoc sacramentum prx-
390 QU€ST
servaret a peccatis futuris. Non ergo effectus hujus sacramenti est, a peccatis futuris prse- servare.
Prseterea, Eucharistia est sacramentum charitatis, ut supra dictutn est (art. 4 hujus quaest., ad 3). Sed charitas non videtur prse- servare a peccatis, quia semel habita potest amitti per peccatum, ut in secunda parte habitutn est (2. 2, qusest. 24, art. 11). Ergo videtur, quod nec hoc sacramentum prseservet hominetn apeccato.
Prseterea, origo peccati in nobis est lex peccati, quse est in membris nostris, ut patet per Apostol., Rom. 7. Sed mitigatio fomitis, qui est lex peccati, non ponitur effectus hujus sacramenti, sed magis baptismi. Ergo prseser- vare a peccatis futuris non est effectus hujus sacramenti.
Sed contra est, quod Dominus dicit Joan. 6 : Hic estpanis de ccelo descendens, ut si quis ex ipso manducaverit, non moriatur. Quod qui- dem manifestum est non intelligi de morte corporali. Ergo intelligitur, quod hoc sacra- mentutn prseservet a morte spirituali, quse est per peccatum.
Respondeo dicendum , quod peccatum est qusedam spiritualis mors animse. Unde hoc modo prseservatur aliquis a peccato futuro, quo prseservatur corpus a morte futura. Quod quidem fit dupliciter. Uno modo, in quantum natura hominis interius roboratur contra cor- ruptiva; et sic prseservatur a morte per cibutn et medicinatn. Alio modo per hoc, quod muni- tur contra exteriores itnpugnationes , et sic prseservatur per artna, quibus munitur cor- pus. Utroque autem modo hoc sacramentum prseservat a peccato. Nam primo quidetn per hoc, quod Christo conjungit per gratiam, ro- borat spiritualem vitam hominis, tanquam spiritualis cibus et spiritualis medicina, se- cundum illud Psalm. 103 : Panis cor hotninis confirtnat; et Augustin. dicit super Joannem, (tract. 26, a med., tom. 9) : Securus accede, panis est, non venenutn. Alio modo, in quan- tum est quoddam signutn passionis Christi, per quam victi sunt dsemones, repellit omnem dsemonum impugnationem. Unde Chrysostotn. dicit super Joannem (homil. 45, a med. illius, tom. 9) : Ut leones flammam spirantes, sic ab illa mensa discedimus terribiles effecti dia- bolo.
Ad \ ergo dicendum, quod effectus hujus sacramenti recipitur in homine secundum hominis conditionetn, sicut contingit de quali- bet causa activa, quod ejus effectus recipitur
LXX1X, ART. VI.
in materia secundum modum materise. Homo autem in statu vise est hujus conditionis, quod liberum arbilrium ejus potest flecti in bonutn et malum. Unde licet hoc sacramentum, quan- tum est de se, habeat virtutem prseservativam a peccato, non tamen aufert homini possibili- tatem peccandi.
Ad 2, dicendutn, quod etiam charitas, quan- tum est in se, prseservat hotninem a peccato secundum illud Rom. 13 : Dilectio proximi malum non operatur. Sed ex mutabilitate liberi arbitrii contingit , quod aliquis post habitam charilatem peccat, sicut et post sus- ceptionem hujus sacramenti.
Ad 3, dicendum, quod licet hoc sacramen- tum non directe ordinetur ad climinutionem fomitis, diminuit tamen fomitem ex quadam consequentia , in quantum auget charitatem, quia, sicut August. dicit in lib. 83 Qusestio- nutn (qusest. 36, paulo a princ), augmen- tutn charitatis est diminutio cupiditatis. Di- recte autem confirmat cor hominis in bono, per quod etiam prseservatur homo apecccato.
Littera D. Thom. satis clara est, rem autem ipsam postea disputabimus.
ARTICULUS VII.
Utruui hoc sacranienturn prosit aliis, quam sumentibus (supra, qusest. 78, art. 3, ad 8; et praecedenti qusest., art. 5, corp. Et 4, dist. 12, queest. 1, art.2, quaest. 2, ad 4; et dist. 45, quaest. 2, art. 3, qucest. 1, ad 3; et Joan. 6, lect. 6, fin.).
Ad septimum sic proceditur. Videtur , quod hoc sacratnentum nonprosit nisisumenti. Hoc enim sacramentutn est unius generis cum aliis sacramentis, utpote aliis condivisutn. Sed alia sacratnenta non prosunt nisi sumentibus, sicut effectum baptismi non suscipit, nisi bap- tizatus. Ergo nec hoc sacramentwn prodest aliis nisi sumentibus.
Prxterea, effectus hujus sacramenti est adeptio gratise et remissio culpse ad minus venialis. Si ergo hoc sacramentum haberet effectum in aliis, quam in sutnentibus, posset contingere, quod aliquis adipisceretur gra- tiam, et gloriam, et remissionem culpse, absque actione et passione propria, alio sumente vel offerente hoc sacramentum.
Prseterea, multiplicata causa multipli- catur effectus. Si ergo hoc sacramentum pro- dessetaliis, quam sumentibus, sequeretur, quod magis prodesset alicui, si multi sumerent hoc sacramentum, multis hostiis in una missa con-
QILEST. LXXIX, ART. VII.
secratis, quocl non habel Ecclesix consuetuclo, ut scilicet communicent pro alicujus salute. Non ergo videtur, quod hoc sacramentum prosit, nisi sumenti.
Sed contra est, quocl in celebratione hujus sacramenti fit pro multis aliis deprecatio. Quod frustra fieret, nisi hoc sacramentum aliis prodesset. Hoc ergo sacramentum non solum sumentibus prodest.
Respondeo dicendum, quod, sicut prius dic- tum est (art. 5 hujus qusest.), hoc sacramen- tum non solum est sacramentum , sed etiam est sacrificium. In quantum enim in hor. sa- cramento reprxsentatur passio Christi , qua Christus obtulit se hostiam Deo, ut dicitur Ephes. 5, habet rationem sacrificii; in quan- tum vero in hoc sacramento traditur invisi- bilis gratia sub visibili specie, habet ratio- nem sacramenti. Sic ergo hoc sacramentum, sumentibus quidem prodest, et per modum sacramenti, et per modum sacrificii, quiapro omnibus sumentibus offertur. Dicitur enim in canone missx : Quotquot ex hac altaris par- ticipatione sacrosanctum Filii tui corpus et sanguinem sumpserimus , omni benedictione <£celesti et gratia repleamur. Seci aliis, qui non sumunt, prodest per modum sacrificii, in quantum pro salute eorum offertur. Unde et in canone missx dicitur : Memento Domine, famulorum, famularumque tuarum, pro qui- bus tibi offerimus, vel qui tibi offerunt hoc sacrificium laudis , pro se suisque omnibus, pro redemptione animarum suarum, pro spe salutis et incolumitatis suse. Et utrumque modum proficiencli Dominus expressit, dicens, Matth. 26, et Luc. 22 : Quipro vobis, scilicet, sumentibus, et pro multis, scilicet aliis, effun- cletur in remissionem peccatorum.
Ad \ ergo dicendum, quod hoc sacramentum przc aliis habet, quod est sacrificium, et ideo non est similis ratio.
Ad 2, dicendum, quod sicut passio Christi prodest quidem omnibus quantum ad sufficien- tiam, et ad remissionem culpse, et adeptionem gratise et glorix, sed effectum non habet, nisi in illis, qui passioni Christi conjunguntur per fidem et charitatem , ita et hoc sacrificium, quod est memoriale Dominicx passionis, non habet effectum, nisi in illis, qui conjunguntur huic sacramento per fidem et charitatem. Unde et Augustinus clicit ad Renatum (in lib. 1 de Anima et ejus origine, cap. 9, tom. 7) : Quis offerat corpus Christi, nisi pro his, qui sunt membra Christi? Unde et in canone missx non oratur pro his, qui sunt extra Ec-
clesiam; illis tamen prodest plus vel minus, secundum modum devotionis eorum.
Ad3, dicendum, quod sumptio pertinet ad rationem sacramenti, sed oblatio pertinet ad rationem sacrificii. Et ideo ex hoc, quod ali- quis sumit corpus Christi, vel etiam plures, non accrescit alii aliquod juvamentum. Simi- liter etiam ex hoc, quod sacerdos plures hos- tias consecrat in una missa, non mulliplicatur effectus hujus sacramenti , quia non est nisi unum sacrificium . Nihil enim plus est virtutis in multis hostiis consecratis, quam in una, cum sub omnibus, et sub una non sit, nisi totus Christus. Uncle nec si aliquis simul in una missa multas hostias consecratas sumat, participabit majorem effectum sacramenti. In pluribus vero missis multiplicatur sacrificii oblatio , et ideo multiplicatur effectus sacrifi- cii et sacramenti.
COMMENTARIUS.
Conclusio , Eucharistiam ut sacramentum est, solum prodesse sumentibus; ut sacrificium vero, etiam non sumentibus. — Doctrina hujus articuli maxime spectat ad materiam de sa- crificio, et ideo in proprium locum iilam re- mittemus; nam de Eucharistia, quatenus sa- cramentum est, simpliciter docet D. Thom. solis prodesse sumentibus, quod es opere operato intelligendum est, ut latius in dispu- tatione dicemus; de eadem vero Eucharistia, quatenus sacrificium est, dicit prodesse offe- rentibus, et pro quibus offertur, etiamsi non sumant, quod solum probat ex usu Ecclesiee, quia etiam pro aliis non sumentibus offertur hoc sacrificium, ut constat ex canone missse, et juxta heec explicat illa verba Christi, Luc. 22 : Qui pro vobis et pro multis effundetur; de quibus supra, disput. 60, satis dictum est. Ceetera, quaa D. Thom. docet, tam in corpore articuli, quam in solutionibus argumentorum, valde notanda sunt pro his, quse infra dice- mus de essentia et effectibus hujus sacrificii; nam fere omnia ipse insinuat, quamvis bre- vissimis verbis, quee ibicommodius expende- mus, et ponderabimus.
ARTICULUS VIII.
Utrum per veniale peccatum impediatur effectus hujus sacramenti (4, dist. 12, quaest. 2,art. 1, qugest. 3, et art. 2, queest. 1, ad 2).
1 . Ad octavum sic proceditur. Videtur, quod per veniale peccatum non impediatur
392 QU^ST
effectus hujus sacramenti. Dicit enim August. (tract. 26, post med., t. 9, et habetur de Con- secrat., dist. 2, cap. 64) super illud Joan. 6 : Patres vestri manducaverunt manna, etc. : Panem ccelestem spiritualiter manducate, in- nocentiam ad altare apportate, peccata etsi sunt quotidiana, non sint mortifera. Ex quo patet, quod venialia peccata, quse quotidiana dicuntur, spiritualem manducaiionem non im- pediunt. Sed spiritualiter manducantes, effec- tumhujus sacramenti percipiunt . Ergo peccata venialia non impediunt effectum hujus sacra- menti.
Prxterea, hoc sacramentum non est mi- noris virtutis, quam baptismus. Sed effectum baptismi, sicut supra dictum est (qusest. 69, art. 9), impedit sola fictio, ad quamnonper- tinent peccata venialia, quia, sicut Sap. <\ , dicitur, Spiritus Sanctus disciplinse effugiet fictum; qui tamen per peccata venialia non fugatur. Ergo neque effectum hujus sacra- menti impediunt peccata venialia.
Prxterea, nihil, quod removetur per ac- tionem alicujus causse, potest impedire ejus effectum. Sed peccata venialia tolluntur per hoc sacramentum. Ergo non impediunt ejus effectum.
Sed contra est, quod Damascen. dicit (lib. 4 Orthod. fid., cap. 13, a med.) : Ignis ejus, quod in nobis est desiderii, assumens eam, qux ex carbone, id est, ex hoc sacramento est, ignitionem, comburet peccata, et illuminabit corda nostra, ut participatione divini ignis, igniamur, et deificemur. Sed ignis nostri de- siderii vel amoris impeditur per peccata ve- nialia, quse impediunt fervorem charitatis, ut in secunda parte habitum est (1 . 2, qurest. 81 , art. 4; et 2. 2, q. 24, art. 10). Ergo peccata venialia impediunt effectum hujus sacramenti.
Respondeo dicendum, quocl peccata venialia dupliciter accipi possunt. Uno modo, prout sunt prxterita, alio modo prout sunt actu exercita. Priori quidem modo peccata venialia nullo modo impediunt effectum hujus sacra- menti. Potest enim contingere, quod aliquis post multa peccata venialia commissa devote accedat ad hoc sacramentum, etplenarie hujus sacramenti consequatur effectum. Secundo autem modo peccata venialia non ex toto im- pediunt hujus sacramenti effectum, sed in parte; dictum est enim (art. \ et 2 hujus q.), quod effectus hujus sacramenti non solum est adeptio habitualis gratix vel charitatis, sed
LXXIX, ART. VIII.
etiam quxdam actualis refectio spiritualis dulcedinis. Qux quidem impeditur, si aliquis accedat ad hoc sacramentum, per peccata ve- nialia mente distractus. Non autem tollitur augmentum habitualis gratix vel charitatis.
Ad 1 ergo dicendum, quod ille, qui cum actu venialis peccati ad hoc sacramentum accedit, habitualiter quidem m,anducat spiri- tualiter, sed non actualiter. Et ideo habitua- lem effectum hujus sacramenti percipit, non autem actualem.
Ad 2, dicendum, quod baptismus non ita ordinatur ad actualem effectum, id est, fervo- rem charitatis, sicut hoc sacramentum. Nam baptismus est spiritualis regeneratio per quam acquiritur prima perfectio, qux est habitus, vel forma. Hoc autem sacramentum est spiri- tualis manducatio, qux habet actualem delec- tationem.
Ad 3, dicendum, quod illa ratio procedit de venialibus prxteritis, qux per hoc sacramen- tum tolluntur.
COMMENTARIUS.
Conclusio, peccata venialia prxterita non impedire, actualia vero impedire effectum de- votionis, non gratiam communionis. — Res- pondet D. Thomas, peccata venialia preete- rita, seuinhabitusolomanentia, persenulium effectum hujus sacramenti impedire ; actualia vero venialia peccata, id est, quse quis actu committit, vel quibus distractus est, cum actu communicat, impedire quidem effectum actualis devotionis, non autem effectum aug- menti gratiee vel charitatis; cujus rationem significat in solutione ad 1, quia, qui sic re- cipit hoc sacramentum, habitualiter quidem spiritualiter manducat, non tamen actualiter. Unde in solut. ad 3, etiam indicat, venialem peccatum habituale non impedire remissio- nem sui ipsius ; actuale autem impedire sui remissionem, quia repugnat, peccatum tolli, dum actu committitur; alioqui simul esset, et non esset; unde, cum dicitur, peccatum ve- niale habituale non impedire sui remissio- nem, necessario intelligendum est, non de peccato sic existente in eodem instante, in quo datur effectus sacramenti; nam hoc eamdem repugnantiam involvit ; sed de pec- cato immediate antea existente ; quodque in eodem etiam instante duraret, nisi per sacra- menlum auferretur.
DISPUTAT. LXIII, SECT. I.
DISPUTATIO LXIII.
DE EFFECTIBUS, QUOS HOC SACRAMENTUM EUCIIARISTLE EFFICIT IN ANIMA.
Disput. 25 de Eucharistia. — Postquam de essentia hujus sacramenti, et de omnibus causis ejus dispulatum est, ad absolvendam priorem partem hujus tractalionis, quse ve- luti speculativam cognitionem hujus sacra- menti continet, solum superest, ut de effecti- bus ejus dicamus. Possunt autem hi effectus in anima, et in corpore intelligi; dicemus ergo prius de effectibus animae, qui plures ac certiores sunt; deinde, quidnam corpori conferat hoc sacramentum, explicabimus. Et, quoniam effectus sacramenti conjunctus est cum dispositione suscipientis, simul de illa dicemus, non quatenus sub prseceptum ca- dere potest; hoc enim ad moralem parlem spectat; sed quatenus ad effectum sacramenti potest esse necessaria.
SECTIO I.
Utrum hoc sacrarnentum conferat gratiam sanctificantem, vel augmentum ejus.
1 . Errores circa prsesentem qusestionem. — Primus error fuit, hunc cibum nec prodesse quicquam, nec obesse. Ita senserunt Messa- liani, ut refert Theodor., lib. 4 Hist., cap. 10, et lib. 7 Tripart., cap. 11. Huic errori favet Orig. in id Matt. 15 : Non quod intrat per os , etc, nisi pie exponatur. Prateol. etiam et Castro hunc errorem Armenis tribuunt, di- centibus, hoc sacramentum prodesse corpori, non animse. Et heeretici hujus temporis idem sentiunt de hoc sacramento, quod de bap- tismo, tantum, scilicet, prodesse ut objectum excitans fidem , quod posset etiam facere panis non consecratus, si ad aliquid signi- ficandum imponeretur. Unde admiratione dignum est, quod hi heerelici alium errorem extreme contrarium postea confinxerint , tri- buentes huic sacramento quod peccata mor- talia , etiam sine ulla poenitentia , possit remittere , de quo dicemus latius sect. se- quente.
- Eucharistia per se confert gratise aug- mentum. — Dico primo , hoc sacramentum per se ex propria institutione conferre gratise augmentum , ut magis ac magis hominem cum Christo uniat. Hsec conclusio est de fide, ut docent Scholastici omnes, D. Thom. hic, et
Magist., dist. 9 et 12; Innoc, lib. 4 de hoc myst., cap. 44; Alens., 4 part., quaest. 41; Marsil. in 4, qusest. 6, art. 4; Gabr., lect. 85 in can.; Anton., 3 part., tit. 14, cap. 12. Et omnes recentiores, qui contra haereticos scri- bunt. Ruard., art. 15; Clictovseus, lib. 2 de hoc sacram.; Hosius, in Confes., cap. 39 et 40; Claud., repet. 6, cap. 12; Pet. Soto, lect. 11 de Euch.; Canis., in Catech., tit. "de Euch., § 9; Torrens., in Conf. Augustin. , cap.6, de Euch., § 10 et 11; Bellar., lib. 4 de Euchar., cap. 27. Et probatur primo, quia hoc sacramentum confert gratiam ex opere operalo ; ergo per se maxime confert gratise augmentum. Anlecedens constat primo ex duobus principiis fidei, nimirum, omnia sa- cramenta novse legis conferre gratiam, et Eucharistiam esse sacramentum novee legis. Secundo ex Joan. : Qui manducat me, vivet propter me, et : Qui manducat meam carnem, et bibit mewn sanguinem, in me manet, et ego in eo; et : Qui manducat hunc panem, vivet in seternum. Quam Christi promissionem ita intelligunt Patres. Unde in Concil. Ephes., in ep. Cyril. ad Nestorium, sic dicitur : Ad mysticam benedictionem accedimus et sancti- ficamur, participes facti pretiosi corporis et sanguinis Christi. Et infra : Manducamus carnem Christi, ut vere vivificatricem , et ipsius Verbi propriam factam. EtBasil., ser. 1 de Bapt. , cap 13 : Qui per baptismum rege- neratus est, participatione divinorum myste- riorum deinceps nutriri debet. Similia habet ser. 14 de Pass. Domini ; etCyril., lib. 4 in Joan., cap. 16; et optime omnium Chrys., lib. 6 de Sacerd., et hom. 45 in Joan., et hom. 83 in Matth. : Majori, inquit, desiderio, quasi lactentes pueri gratiam Spiritus suga- mus; unus sit nobis dolor, una mcestitia, si hoc alimento spirituali privemur. Optime etiam Cypr., ser. de Gcen. Dom., dicens : Panis hic per speciem et sacramentum res tactu sanctificat; fide illuminat , veritate Christo conformat; significans, praeter opus suscipientis hoc sacramentum tactu suo sanc- tificare animam, sicut Matth. 9 ad tactum fce- minse dixit Ghristus : Ego sensi virtutem ex me exiisse; plura alia in sequenlibus refere- mus. Tertio definitur hsec veritas, et expli- catur hiceffectus, inConc Florent., inDecreto Eugenii, et Trident., ita explicante supra ci- tata verba Joan., sess. 15, cap. 2. Et idem habetur in Conc Viennens., sub Clem. V, et habetur in Clem. unica, de Reliq. et venerat. Sanct. Et colligitur etiam ex Concil. Later.,
394 QU,EST. lxxix
sub Innoc. III, quodhabetur in cap. Firmiler, de Sum. Trin. et fide Gath., ex cap. Cum Marthae, de Gelebr. Miss. Quarto adjungitur ratio, quia hoc sacramentum institutum est per modum cibi et polus, juxta illud : Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus, Joan. 6, et illud : Accipite, manducate, et bibite; sed propria ratio cibi est, ut confe- ratur ad nutrimentum et augmentum vi- ventis ; ergo hic cibus datur ad nutrimentum et augmentum spiritualis vitee. In quo est notanda differentia inler cibum corporalem, et hunc spiritualem, quod ille non semper auget, quando nutrit, quia vivens non sem- per est in statu augmenli, etsi nutriri possit, quia non semper plus acquirit, quam perdat; at vero in hoc sacramento idem est nutrire et augere gratiam, quia gratia nunquam re- mittitur, et ubicumque est nutritio seu additio sine remissione, necesse est fieri aug- mentum.
- Objectio. — Solutio. — Dices : augere gratiam, est communis effectus sacramento- rum novee legis, eorum praBsertim , quae instituta non sunt ad remittendum mortale peccatum; ergo in hoc nihil habet proprii Eucharistia. Gonfirmatur, quia etiam sacra- mentum confirmationis ordinatur ad augen- dam spiritualem vitam. Sed imprimis nos hactenus non diximus, hunc esse proprium effectum Eucharistise, sed solum, esse effec- tum ejus. Deinde etiam in hoc habet aliquid proprium Eucharistia , quia reliqua sacra- menta vivorum non ordinantur per se primo et directe ad nutriendam charitatem propter solam majorem perfectionem ejus, majorem- que unionem cum Christo; sed ordinantur ad speciales effectus , propter quos conferunt specialia auxilia, et aliquod augmentum gra- tire; at vero hoc sacramentum per se primo ordinatur ad perficiendam unionem cum Ghristo, et cum corpore ejus, juxta illud, 1 ad Gor. 10 : Unum corpus sumus, qui de uno pane et de uno cetlice participamus, qui effectus, ut in superioribus seepe notavimus, ex Augustin. etGypriano, in ipsis speciebus sacramentalibus significatur, quse ex plu- ribus rebus in unam coalescentibus confi- ciuntur. Et propter hanc etiam causam dicunt Patres, reliquos cibos converti in sub- stantiam aliti, cui similes reclduntur, hunc vero cibum in sese convertere hominem se manducantem, quia illum sanctiorem ac pu- riorem reddit, sibique similiorem ac magis unitum. Et hinc etiam patet ad confirmatio-
, ART. VIII.
nem ; nam etiam sacramentum confirmationis datur ad determinatum effectum , ut supra tractantes de illo sacramento latius diximus, et attigit etiam D. Thom. hic, art. 1, ad 1, et latius Alens., 4 part., qusest. 41, memb. 2.
- Eucharistia non est per se primo insti- tuta ad conferendam primam gratiam et re- mittendumpeccatummortale. — Dico secundo : hoc sacramentum non est per se institu- tum ad conferendam primam gratiam, nec remittendum mortale peccatum; simul hsec duo conjungo, quia ita sunt in re con- juncta, ut vel constituant unicum effectum gratia?, vel certe per modum unius, et ab eisdem causis prodeant, ut ex materia de justificatione constat. Hebc ergo conclusio communis est Theologorum in 4, dist. 9 et 12; Scoli, Durand., Richard., Palud., Marsil., quaest. 6, art. 4; et eandem tenet D. Thom. hic, art. 3; Innoc, lib. 4 de hoc myst., 44. Et late probata est supra, disp. 2 de hoc sa- cramento. Nunc breviter confirmalur : nam Concil. Trident., sess. 13, cap. 2, dicit, hoc sacramentum praeservare a mortalibus, et remittere venialia; satis ergo aperte signi- ficat, non esse per se institutum ad remitten- dum mortale, unde enumerans alios effectus hujus sacramenti, istius nunquam meminit ; et eodem fere moclo loquitur Concil. Florent., et alia infra referenda. Secundo confirmatur ex Ecclesise consuetudine : consuevit enim nunquam praebere hoc sacramentum nisi eis, quos existimat rnundatos esse a peccato per baptismum , vel pcenitentiam, et prohibet dari publicis pcenitentibus , donec absplvanlur. Concil. Nicaen., cap. 21, et Concil. Ancyran., c. 4 et 5 ; de qua re frequens sermo est apud Cyprianum in epistolis ejus; ergo nunquam Ecclesia sensit, Eucharistiam esse remedium per se institutum ad tollendum mortale pec_ catum. Unde argumentor tertio, quia sacra- mentum non supponit effeclum ; ad quem dandum, per se primo est institutum ; sed Eucharistia, ut possit suum effectum prae- stare, per se supponit hominem justum, ut sect. sequente demonstrabimus : ergo. Quarto, cibus non ordinatur de se ad vivificandum, seu suscitandum mortuum , sed ad nutrien- dum, vel confortandum hominem jam vivum ; atqui hoc sacramentum est institutum per modum cibi et potus : ergo. Reliqua videan- tur citato loco, quae ex hoc repetere necesse non est.
5 . Prima objectio ex forma calicis. — Secunda ex Conciliis. — Tertia ex Patribus. — Quarta
DISPUTAT. LXIII, SECT. I.
ex ratione. — Sed contra hanc conclusionem objici possnnt imprimis verba forma3 calicis : Qui pro vobis effundetur in remissionem pecca- torum; et verba illa Joan. 6 : Hic estpanis, qui dat vitam mundo. Ex quibus formari potest haac ratio, fundata etiam in testimonio Concil. Ephes. supra citato , quia in hoc sacramento sumitur Christus, qui peccata remilit, et tactu suo vivificat mortuos; ergo , sicut hoc sa- cramentum per se et ex sua institutione Christum continet, ita per se et ex sua insti- tutione habet virtutem dandi vitam gratiae, et remittendi peccata mortalia. Secundo objici potest Concil. Florent., dicens, hoc sacramentum incorporare nos Christo, et Tri- dent., supra, can. 5, dicens : Si quis dixerit, vel prsecipuum fructum hujus sacramenti esse remissionem peccatorum, vel ex eo non alios effectus provenire, anathema sit; supponit ergo, hoc sacramentum habere hunc effec- tum, quamvis, non solum, nec prsecipuum. Tertio objici possunt frequentes Patrum locu- tiones. Chrysost., homil. 83inMatth., compa- rans hoc sacramentum cum veteri agno : Si hoc, inquit, remissionem peccatorum facit , sicut certe facit, supervacaneum illud omnino est; et homil. 45 in Joan. : Hic nostrarum animarum salus est, hoc lavatur anima, hoc ornatur. Ambros., libr. de Bened. Patriarch., cap. 9 : Panis hic remissio peccatorum est; et serm. 15 in Psal. 118 : Accedat, inquit, ad illud poculum, quo inebriatur affectus fide- lium, et Isetitiam incluat de remissione peccati. Cyprian. , serm. de Ccen. Domin. : Hsec ebrietas non accendit, sed extinguit peccatum; et inf . : In hujus prsesentia non supervacue men- dicant lacrymse veniam, nec unquam patitur contriti cordis holocaustum repulsam; et epistol. 63, dicit, hoc sacramento fieri, ut mcestum pectus ac triste, quod prius peccatis ingentibus premebatur, divinse indulgentiae lastitia resolvatur. Damas., lib. 4, cap. 14 : Iis, qui sacramentum hoc per fidem digne sus- cipiunt, in peccatorum remissionem et vitam xternam, animique et corporis prsesidium cedit, omne incommoclum propulsat, eamque vim ha- bet, ut spurcitiam omnem abstergat, neque in quibus sumus peccatis consideret, sed segrotos curat, collisos redintegrat , et, sicut pastor bonus, qui animam suam pro ovibus suis po- suit, ab omni nos eripit casu. Similia sunt apud Cyril., lib. 4 in Joan., cap. 16, 17; et Augustin., cap. Cum omne crimen, deConsec, dist. 2, et plura statim. Quarto non repugnat, eamdem rem esse cibum, et pharmacum ; ergo
hoc sacramentum potest per se ex vi sujb in- slitutionis utramque rationem habere, quia licet peccatum mortale sit mors animee, qua- tenus lollit vitam gratiee, tamen quatenus non statim affert ultimam et desperatam mortem, nec tollit omnem motum spiritualis vitse, dicitur animse infirmitas, quse, ut sic, potest per pharmacum repelli. Unde Ecclesia et Sancti utramque rationem et denomina- tionem huic sacramento attribuunt; in Missa enim orat Ecclesia, ut hoc sacramentum sit fortitudo fragilium et ablutio scelerum; et in omnibus liturgiis habentur similes orationes. Uncle Ignatius, ep. 14 ad Eph. , in fine : Frangentes, inquit, panem, quod pharmacum immortalilatis est, mortis antidotum, vitam- que in Deo concilians per Jesum Christum, me- dicamentum purgans vitia, et omnia pellens mala. Chrysost , hom. 4 in Matth. : Omnis morbus hoc remedio extinguitur. Cyp., dict. serm.de Ccen. : Panishic ad totius hominis vitam salutemque proficit, simul medicamen- tum et holocaustum, ad sanandas infirmitates et purgandas iniquitates existens; et infra tribuit huic sacramento vim nutriendi, et vi- vificandi, dicens : Panis propter nutrimenti congruentiam ; sanguis propter vivificationis efficientiam. Et infra : Ut penetrans omnia hujus medicamenti virtus, sanaret quidquid ■morbi carni vel spiritui veteris vitse adli- nierat corruptela. Augustin., serm. 28 de Verbis Dom. : Qui vulnus habet, medicinam requirat; vulnus est, quia sub peccato sumus, medicina est cceleste et venerabile sacramen- tum; eodem modo loquitur Ambros. , 1 ad Cor. 11, et Cyril., 4 in Joan., cap. 17.
- Ad primam objectionem. — Ad primam objectionem respondetur, verba illa formse non significare, bibi sanguinem in remissio- nem peccatorum, sed fuisse effusum in remis- sionem peccatorum ; nunc vero offerri et consecrari, ut fructus illius passionis nobis applicetur. Deinde ex illis verbis ad sum- mum habetur, hoc mysterium, quatenus sa- crificium est, consecrari et offerri in remissio- nem peccatorum; quomodo autem hoc possit fieri per sacrificium, infra suo loco dicemus. Ad testimonium ex Joan. 6, dici potest, in illis verbis : Panis enim Dei est, qui de ccelo descendit, et dat vitam mundo, nondum Chri- stum locutum esse de hoc sacramento, sed absolute de seipso sub metaphora panis. Sed quia in sequentibus habentur verba de hoc sacramento fere nequivalentia, dicendum est hoc sacramentum dare vitam eo modo, quo
396 QUiEST
cibus, scilicet, conservandoetnutriendo illam. Unde Gypr. supra : Sicut panis communis vita est corporis , ita supersubstantialis, vita est animse. Adde interdum etiam reparare vitam, quamvis non per se, et ex propria in- stitutione, ut jam dicam.
Ad Concil. — Ad secundum , Concilium Flor., ut etiaminsuperioribus dixi, manifeste declarat, se loqui de augmento gratiee. Tri- dent. generaliter loquitur de remissione pec- catorum, abstrahendo a mortalibus vel venia- libus, de quibus prius jam explicuerat, quid circa illa hoc sacramentum operaretur.
Ad Patres. — Ad tertium ex Patribus respondetur primo , Sanclos in communi loqui de hoc mysterio, ut sacramentum, et ut sa- crificium est, et ita dicere, valere ad remis- sionem vel eraundationem peccatorum; loqui etiam generatim abstrahendo a mortalibus, vel venialibus peccatis, sub quibus poenas etiam peccatorum comprehendunt. Unde in- telligi possunt, vel de remissione venialium quoad culpam, vel de remissione mortalium quoad reatum poense temporalis, vel etiam quoad culpam, vel mediate tantum, et per modum impetrationis boni motus, scilicet, contritionis, qua tollatur peccatum mortale, vel immediate quidem et ex opere operato, non tamen per se, sed ex accidente, ut postea exponemus. Denique hoc sacramentum dici- tur esse medicina contra peccata, quia adju- vat, et prseservat, ne committantur. Quibus modis D. Thom. hic, art. 3, ad 1, explicat illam orationem Ecclesiae : Sit ablutio scele- rum.
Ad rationem. — Unde ad quartum res- pondetur, hoc sacramentum posse quidem dici medicinam et pharmacum, vel leviores morboscurans, vel prseservans agravioribus, vel imbecillitatem ex eis relictam, aut alios defectus expellens. Non oportuit autem, ut etiam esset medicina instituta ad remitten- dum mortale peccatum, quia et decuit illud supponi absolute et sirapliciter remissum, et esse alia remedia necessari \ ac per se suffi- cientia ad illum effectum. Unde, licet in Chri- sto secundum se sit virtus ad omnes illos effectus, noluit tamen per se ipsum, quatenus est sub hoc sacramento, applicari nisi ad effectus institulioni hujus sacramenti con- sentaneos.
Interdum Eucharistia confert gratiam primam et delet peccatum. — Dico tertio : in- terdum hoc sacramentum confert gratiam primam, et peccatum mortale delet. Heec est
LXXIX, ART. VIII.
sententia D. Thom. hic, et quaest. 80, art. 4, ad 2, et in 4, dist. 9, q. 1-, art. 3, quaestiunc. 2, et dist. 12,qua3st. 1,art. 3; Palud., dist. 9, quaest. 1, n. 14; Richard.,art. 2, qusest. 1, et dist. 12, art. 5, qusest. 1 . Indicat Scotus, dist. 9, queest. unica ; Alens., queest. 46, membr. 3, art. 2, in fin.; dicit enim : Quandoque gratia collata in hoc sacramento unit non unitum; qiice verba probat Gabr., lect. 8 in can.; in eamdem sententiam inclinat lect. 85. Tenet etiam Anton., 3 part., tit. 14, cap. 12, § 6; Sylvest., Verb. Eucharistia; Victoria, in Sum- ma, n. 76; Vega., lib. 9 in Trident., cap. 34; Claucl., repet. 6, cap. 10; Bellarm., lib. 4; Petr. Soto, lect. 12 de Euchar.; Jansen., in Concor. Evang., c. 13! ; Palac, in 4, dist. 9, clisp. 4; Ledesm. hic, qusest. 20, art. 3, et plures alii, quos in sect. sequenti referam. Et possunt in favorem hujus sententia3 referri orania, quae ex Patribus attulimus in objectio- nibus factis contra preecedentem assertionem, quia licet hoc sacramentum non sit per se primoinstitutum ad remittenda peccata mor- talia, tamen propter excellentiam rei, quam in se continet, verisimile est, posse etiam vi- vificare mortuos, quando illi non omnino ob- sistunt spirituali vitae, sicut caro Christi tactu suo mortuos vivificabat; hoc enim exemplo ad hanc rem utitur Cyrill. lib. 4 in Joan., cap. 1 4, et in eodem sensu possunt accommo- dari reliqua dicta Patrum. Ratio vero sumi potest primo ex generali ratione sacramenli novse legis; definiunt enim Concilia, omnia heec sacramenta conferre gratiam non ponen- tibus obicem; ergo per se, et ex vi generica sacramenti novae legis, convenit omnibus sa- cramentis novee legis, ut faciant ex attrito contrilum, quia omnia sunt instituta ad con- ferendam gratiam. Sed hoc fundamentum valde infirmum mihi videtur, quia sacra- menta haec non habent vim conferendi gra- tiam, nisi ex Christi institutione; Christus autem non fecit aliquam institutionem sacra- menti in communi, sed singularum specie- rum, scilicet, baptismi, confirmationis, poeni- tentiaa, Eucharistiee, et aliorum ; ergo conferre gratiam non convenit singulis sacramentis ratione generis, sed ratione suse speciei, et proprise inslitutionis, quia vero singula insti- tuta sunt ad aliquam gratiam conferendam, inde fit; quod conferre gratiam omnibus com- mune sit, eo modo quo gratia abstrahit a prima vel secunda, prout loquitur D. Thom. hic, art. 1 ; eodem enim sensu loquuntur Con- cilia, cum dicunt, sacramenla novee legis con-
DISPUTAT. LXIIT, SECT. II.
ferre gratiam. Quocirca non existimo (quid- quid alii dicant) posse conclusionem hanc certo fundamento probari, nam sine ulla du- bitatione res pendet ex Christi voluntate et institutione, et in hac parte non est nobis ma- nifestata certa aliqua auctoritate, neque ex re- velatis potest certa ratione colligi; solum ergo est conjectura, quia, cum ipse instituerit sa- cramenta, ut sint organa, per quse illius me- rita nobis applicentur, et gratia conferatur, verisimile est, etiam instituisse, ut eam con- ferant omnibus, qui impedimentum non po- nunt, et sunt dispositi ad illam suscipiendam ; fieri autem potest, ut aliquis carens gratia accedat bona fide, et cum sufficiente disposi- tione ad gratiam; ergo probabilius est, eum consequi gratiam in sacramenti susceptione. Huic autem generali rationi, quee communis est omnibus sacramentis, adjungi potest alia supra indicata ex propria ratione hujus sa- cramenti, in quo Christus ipse continetur, qui est fons vitee, et ideo verisimiie est, habere efficaciam ad vitam spiritualem conferendam, saltem quando homo non est omnino indispo- situs, et bona fide accedit, ut jam explicabi- mus.
1 1 . Oppositum multis placere ostenditur. — Contra hancvero conclusionem sentiunt multi et graves Theol., Gabr. in 4, dist. 9, qusest. 2, art. 2, con. 1. Indicat ibi Bonavent., art. 2, qusest. 3, ubi dicit, eum, qui accedit digne secundum probabilem existimationem, non peccare, neque gratiam consequi. Idem sentit dist. 12, art. 4, quaest. 2. Idem Alens., queest. 41, memb. 3, et art. 2, ad ult., qui tamen dicit, licet tunc sacramentum non conferat gratiam, pie credi posse, Deum illam con- ferre, vel donum aliquod, quo homo se ad illam preeparet. In eadem opinione est Major, dist. 9, qusest. 1 , qui non solum ait eum, qui sine gratia accedit ad hoc sacramentum, non consequi illam, sed etiam semper peccare mortaliter. Sed hoc posterius est falsum, et improbabile, de quo sectione sequente dicam. Hi vero auctores fundantur, vel in generali ratione sacramentorum omnium, quia existi- mant, nullum facere hominem ex attrito con- tritum, quia peccatum remitti non potest sine vera contritione; vel certe quia putant hoc non facere, nisi ea sacramenta, quse dicuntur mortuorum, alia enim, cum hanc vim non ha- beant ex propria institutione, non est unde talem efficaciam habeant. Sed primum est omnino falsum, ut constat ex dictis de bap- tismo ; de pcenitentia vero suo loco dicetur.
Secundum vero solum probat, sacramenta vi- vorum per se, et juxla propriam dispositio- nem, quam secundum propriam institutionern requirunt, hoc non facere, ut latius diximus, agentes de sacramentis in genere ; quocirca utrumque in sua institutione includunt, et quod per se hoc non efficiant, neque ad hunc finem suscipiantur, et quod ex accidente id possint prsestare, intercedente bona fide, aut aliqua dispositione sufficiente. Tertio vero objici potest ratio fundata in propria natura hujus sacramenti, quia cibus nunquam re- suscitat mortuum, neque per se, neque per accidens. Respondetur tamen, id verum esse de cibo materiali, qui convertitur in substan- tiam aliti; secus vero esse de illo, qui alitum in se converterethominemetiam mortuum,si alioqui non resistat, nec obicem ponat; prse- sertim, cum non sit ita mortuus, quin possit aliquem actum vitee exercere, et manducare cibum, non tantum corporaliter et materiali- ter, sed etiam aliquo modo spiritualiter, sus- cipiendo illum fide, reverentia, et dispositione debita.
SECTIO II.
Quam dispositionera requirat hoc sacramentum in suscipiente, ut primam gratiam conferat.
- Lutheri hseresis. — Prima Catholicorum opinio. — In hac re heeretici dicunt, nullam esse necessariam dispositionem, nisi fidem ; imo addit Lutherus, neminem esse melius dispositum ad suscipiendum hoc sacramen- tum, quam qui habet conscientiam peccatis gravatam ac perturbatam, dummodo credat sibi non imputari peccata per Christum, quam fidem dicunt ipsi, excitare hoc sacramentum, et hunc solum esse effectum ejus. Sed missum faciam hunc errorem, quia aliis in locis magis propriis impugnatus est supra, in tractatu de Sacramentis in genere, et in materia de justi- ficatione; videri etiam possunt Bellarminus lib. 4 de hoc myster., cap. 17; Claud., repet. 10, cap. 2; et quse dicemus, etiam sufficient ad ejusdem erroris improbationem. Inter Ca- tholicos ergo esl prima sententia affirmans, eum, qui bona fide accedit sine actuali con- scientia peccati mortalis, imo probabiliter exi- stimans se accedere in gratia, ex ignorantia inculpabili, per hoc sacramentum justificari, etiam si nullam aliam dispositionem habeat. Ita sentit Durand., dist. 9, q. 4; Palud., q. 2; Ant., 3 part., tit. 12, cap. 6, § 7. Fundamen- tum esse potest, quia sacramenta dant gra-
QILEST. LXXIX, ART. VIII.
tiam non ponentibus obicem; sed ille, qui sic accedit, non ponit obicem, cum non peccet sic accedendo; ergo justificatur; possuntque pro hac sententia citari Soto, dist. 1 1 , quaest. 4, art. 4,etLedesm. hic, etCather., 1 ad Gor. 11, quatenus non agnoscunt in hoc sacra- mento accessum medium absque peccato, vel gratia; sed existimant, omnem eum, qui non peccat mortaliter, cum sumit hoc sacramen- tum, justificari. Major etiam, dist. 9, q. 1, alia via negat statum medium, quia vel is (in- quit), qui accedit ad hoc sacramentum, facit quod in se est, ut accedat in gratia, et sic justificatur ante sacramenti usum, et accedit justus, vel non facit quod in se est, et sic peccat mortaliter accedendo.
- Secunda opinio. — Secunda opinio dicit, ad consequendam primam gratiam in hoc sa- cramento sufficere attritionem, etiam si homo habeat conscientiam peccati mortalis non re- missi. Cujus sententise fundamentum potest duobus modis explicari. Primo, quod hoc sa- cramentum sit per se institutum ad remissio- nem peccati mortalis, simul cum sacramento pcenitentiae vel baptismi, servato hoc ordine, utbaptismus preecedat, vel etiam pcenitentia, si peccatum mortale est post baptismum com- missum; ita tamen, ut effectus tribuatur ex voto hujus sacramenti. Unde fit, si contingat, alterum illorum sacramentorum non conferre primam gratiam, per hoc dari posse, etiam si homini constet prior defectus, dummodo de peccato doleat, saltem vera attritione. Sed hoc fundamentum imprimis non potest habere locum respectu baptismi, quia, si quis non est baptizatus, non est capax effectus hujus sacramenti, ut supra dixi; si autem est bap- tizatus, vel in baptismo est justificatus, et ita nonhabet locum qusestio respectu eorum pec- catorum, quse antea commisit; vel non justi- ficatur in baptismo, et tunc vel peccavit in ipsa fictione, aut postea, et sic jam est io statu, quo indiget sacramento pcenitentise , juxta supra tradita de baptismo; vel solum habet peccata ante baptismum commissa, et tunc si de illis doleat per attritionem, etiam cognitam, justificabitur ante susceptionem Eucharistiee ex vi prioris baptismi; ergo res- pectu baptismi preecise nunquam potest dari casus, in quo Eucharistia deleat peccata, quse per baptismum delenda fuere cum sola attri- tione cognita. Atque idem discursus propor- tione servata fieri potest in sacramento pce- nitentise, si in re ipsa prius susceptum sit, quam Eucharistia, et post illud nullum novum
peccatum mortale commissum sit. Solum ergo potest hoc habere locum in eo casu, in quo aliquis habet conscientiam peccati mortalis, et confiteri non valet; et adhuc in eo casu preedictum fundamentum valde improbabile est, quia supra satis demonstratum est, hoc sacramentum non esse per se institutum ad remittenda peccata mortalia. Aliter ergo fun- datur heec opinio, quia vel attritio est suffi- ciens dispositio, ut homo justificetur per hoc sacramentum, vel non ; si non, etiam si existi- metur contritio, non sequetur effectus, quia ea existimatio non auget dispositionem, et ita hoc sacramentum nunquam conferet primam gratiam; si autem attritio est sufficiens dis- positio, etiam si cognita sit, sufficiet, quiafalsa existimatio non confert ad effectum sacra- menti. Dices, teneri hominem ad accedendum cum contritione ; et ideo necesse esse, ut sal- tem existimet implevisse se hoc preeceptum, nec aliunde ponat obicem gratiee. Sed contra, nam imprimis nihil constat de tali preecepto, quia, licet confessio preecepta sit antecommu- nionem, tamen eum, qui non potest confiteri, teneri conteri, nullibi preeceptum est. Deinde nec videtur necessaruim, quia , si demus ho- minem justificari cum sola attritione, et sa- cramento, quando consummatur usus sa- cramenti, jam est justus, et ita non facit irreverentiam sacramento; ergo ex sola na- tura rei, et dignilate sacramenti, non potest colligi, quod sit major dispositio sub pree- cepto ; sed neque de speciali preecepto posi- tivo constal : ergo. Et confirmatur; nam prsecepturn preemittendi confessionem ante communionem divinum est; et tamen in eo casu in quo id fieri non posset, non est illa dispositio necessaria ad effectum sacramenti; ergo, etsi demus contritionem esse preeceptam, si tamen quis non possit habere illam propter vehementem aliquam passionem, vel pravum habitum, poterit excusari, et in illo erit attri- tio, sufficiens dispositio. Tandem demus, ho- minem ignorare invincibiliter illud praecep- tum, et bona fide accedere cum attritione cognita, probabililer putantem id sibi licere, ille non peccat accedendo ; ergo, si attrilio alias est sufficiens dispositio, justificatur.
- Vera ac supernaturalis attritio peccati commissi requiritur, ut Eucharistia recepta conferat primam gratiam. — Dico tamen primo , ut hoc sacramentum conferat primam gratiam necessariam esse veram ac superna- turalem attritionem peccati commissi. Itaque non satis est ignorantia, seu oblivio inculpa-
bilis peccati, si revera illud habet homo, et non detestatur illud; nec satis est, deteslari imperfecto actu mere naturali, et ex humano motivo. Hasc conclusio probata latius est su- pra in materia de baptismo; nam, quae ibi diximus, fortius et efficacius probant de hoc sacramento, quod non ita est institutum ad delendum peccatum sicut baptismus. Et fun- damentum breviter est, quia pcenitentia in- fusa de peccato commisso, et in re ipsa habita, etiam in lege gratise, est medium sim- pliciter necessarium ad remissionem peccati mortalis, quae necessitas non est ablata per sacramentorum inslitutionem, sed potius haec dispositio necessaria est, ut obex tollatur; hsec autem poenitentia esse non potest, nisi vel contritio, vel supernaturalis attritio, quae ex motivo supernaturali procedat, et in om- nia peccata commissa cadat, quod fundamen- tum in materia de poenitentia latius proban- dum est. Preeterea his probatur, quae de , baptismo diximus.
- Requiritur ultra bona fides qua putet accedens se esse in gratia. — Dico secundo : ut hoc sacramentum conferat primam gratiam non satis est preedicta attritio, nisi accedat simul bona fides, quae per se loquendo in hoc consistit, ut quis ignoret statumsuum, et exi- stimet se in gratia accedere, ac denique non habeat conscientiam peccati mortalis, de quo non existimet sufficientem se pcenitentiam egisse. Hanc conclusionem existimo certam, contrariam vero neque esse probabilem, ne- que sine temeritate posse affirmari. Primo enim omnes Theologi ita docent, et neminem ex scriptoribus legi qui contrarium doceret. Id patet ex D. Thom, hic, art. 3, ubi hoc ex- plicatum est, et ex Alens., Bonavent., Gabr., locis citatis in fine praecedentis sectionis, qui a fortiori hoc docent, cum requirant contri- tionem. Auctores item citati hic inprima sen- tentia magis requirunt hanc bonam fidem, quam ipsam attritionem. Omnes denique, qui dicunt, hoc sacramentum interdum conferre primam gratiam, hanc primam conditionem requirunt, ut videre est in supra citatis, et in Adnano, quaest. 1 de Eucharist.; Gajet. hic ; Gabr., lect. 85incanon.; Soto, dist. 42, q. 1, art. 4, qui dicit, hanc esse D. Thom. senten- tiam, et omnium. Patres etiam omnes hanc primam conditionem requirunt, ut quis digne accedat ad hoc sacramentum, et tunc maxime explicant, hominem indigne accedere, cum accedit cum conscientia peccati mortalis. Uude concluditur ratio in hunc modum. Qui
DISPUTAT. LXIII, SECT. II. 399
indigne sumit Eucharistiam, non justificatur; sed qui sumit cum sola attritione cognita in- digne sumit; ergo non justificatur. Major est de fide ex illo, 1 ad Corinth. 11 : Qui mandu- cat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans, etc. Minor colligitur ex eodem loco 1 ad Gor. 11 : Probet autem se ipsum homo; ubi non agit de probatione fidei, sed probatione morum, ut constat ex contextu : Alius quidem esurit, alius autem ebrius est, ubi non infidelitatem , sed vitia re- prehendit. Et hsec est expositio omnium Sanc- torum; omnes enim (ut etiam Concilium Trid. notavit) colligunt ex hoc loco, debere homi- nem, priusquam accedat ad hoc sacramen- tum, examinare suam conscientiam, ut puro corde (sicut Chrysostomus dixit, hom. 51 in Matth.) accedat. Et ita etiam exponunt idem Chrysost., Theodor., et omnes expositores ibi. Idem colligitur ex eodem Chrysost., hom. 83 in Matth. : Adeat nullus crudelis, nullus immisericors, nullus impurus quovismodo; et infra : Dscmoniaco pejor est, qui peccati sibi conscius accedit; et ibidem sic loquitur ad sa- cerdotes : Non parva vobis imminet pcena, si quem aliqua improbitate teneri scientes , ei hujus menssc participationem permittatis; quanto ergo magis delinquet is, qui nonalium permittit, sed ipsemet accedit cum tali con- scientia? Similia habet idem Chrysost., hom. 45 in Joan. : Si pure accesseris, ad salutem accessisti, si in prava conscientia, ad pcenam et supplicium. Idem late et eleganter in 1 ad Cor., hom. 21 et 60 ad Populum; Damasc, lib. 4, cap. 14 : Summo cum metu et pura conscientia; Bas., serm. de Bapt., part. 2 : Purus ab omni inquinamento carnis et spi- ritus; et lib. 2, cap. 3 , et in Beg. compend. explic, in 172; Cyril., lib. 3 in Joan., c 37 : Oportet omnibus viribus a peccato mundari, et recte vivendi jactis fundamentis , magna cum fiducia ad sumendam vitam concurrere. Justin., Apo. 2, in fine; Dionys., c.3deEccl. Hier., part. 3, in principio, et fine; Origen., Matth. 15, circa id , Non quod intrat per os ; August., serm. 1 de Temp., et lib. de Eccles. dog., cap. 53, et tract. 26 in Joan. : Innocen- tiam ad altare portate; Ambr., lib. 6 in Luc, cap. 9 : Nemo cibum accipit Christi, nisi qui fuerit antea sanatus, et illi, qui vocantur ad ccenam, prius vocatione sanantur; et infra : Ubique igitur mysterii ordo servatur, utprius per remissionem peccatorum vulneribus medi- cina tribuatur, post alimonia mensse ccelestis exhibeatur . Et lib. 7, in cap. 15 Lucae, pon-
400 QtLEST. LXXIX
derat in parabola de Filio prodigo, prius pa- trem dedisse filio stolam gratise, postea ad epulas vituli saginati illum introduxisse, ut carnem Domini spirituali opimam virtute per gratiam. sacramenti mysteriorum consortio restitutus epuletur. Nemo enim nisi timuerit Deum , nisi signaculum spirituale custodierit, vel receperit, sacramentis debet interesse cce- lestibus. Quee videtur Ambr. mutuasse ex Tert., lib. de Pudic., c. 9, ubi circa eamdem parabolam sic loquitur : Recordatur patris Dei, ad eum redit, vestem pristinam recipit, statum scilicet eum, quem Adam transgressus amiserat , annulum quoque accipit, quo fidei pactum interrogatus obsignat, atque ita exinde opimitate Dominici corporis vescitur. Greg., 1 in 1 Reg., cap. 1, circa illa verba : Repleti prius pro panibus se locaverunt. Salu- tem (inquit) non percipiunt in comestione salu- taris hostix, quia ea, quibus se repleverant , flagitia portant in mente; et infra ponderans dicta verba Pauli : Probet autem se ipsum homo : Quid est (inquit) hoc loco se probare, nisi, evacuata peccatorum nequitia, se proba- tum ad Dominicam mensam, et purum exhi- bere? Idem fere Hesych., lib. 7 in Levit., cap. 16. AcdeniqueCypr.,lib. 3, ep. 14,explicans, quid sit indigne sumere, inquit : Id est, noudum pcenitentia acta, nondum facta exomologesi ; idem, epist. 15 et 16, et lib. de Lapsis.
- Ex quibus omnibus constat, juxta com- munem Patrum doctrinam, debere hominem, ut digne accedat ad hoc sacramentum, purum a peccato mortali accedere; ergo, qui cogno- scit, se esse in peccato mortali, indigne acce- dit, et consequenter non recipit effectum sa- cramenti. Nec possunt hi Palres exponi, ut loquantur de eo, qui non solum se agnoscit in peccato, sed etiam permanet in affectu peccati, quia, ut probavi exponendo art. D. Thom., non dicitur aliquis habere conscien- tiam peccati mortalis, solum quando est in affectu peccati mortalis, et in eo statu per- manet; sicut etiam docent SS. et Theologi, peccare mortaliter sacerdotem, qui cum con- scientia peccati mortalis ministrat sacramen- tum; quod non potest intelligi de eo, qui est in affectu peccati; alias, qui ministraret sa- cramentum in statu peccati cum attritione cognita, non peccaret mortaliter, quod absur- dissimum est. Deinde, quia requirunt homi- nem purum, et mundum, et in statu gratise, ut ex eorum verbis satis constat, et plura ad hoc probandum afferemus infra agentes de prsecepto.
ART. VIII.
- Tertio hoc ipsum probatur ex generali ratione illorum sacramentorum, qusedicuntur sacramenta vivorum, et adpeccatum mortale tollendum per se non ordinantur; omnia enim illa requirunt, ut homo in gratia acce- dat ad sacramentum, ut supra suo loco pro- batum est, quia sancta sancte tractanda sunt; si enim ad dandum sacramentum requiritur gratia in ministrante, cur non magis in susci- piente, quando tale sacramentum institutum non est, ut mortuos vivificet? Et confirmatur, quia alias ad omnia sacramenta liceret acce- dere cum attritione cognita, et omnia justifi- carent hominem sic accedentem ; consequens inauditum est, et absurdissimum, nam in re morali et gravi magnam licentiam preebet ho- minibus sine fundamento, et preeter naturam et institutionem talium sacramentorum ; cum enim hoc ex voluntate Christi pendeat, et nulla auctoritate probari possit, hanc fuisse ejus voluntatem, et ex fine proprio talium sa- cramentorum hoc colligi non possit, neque ex reverentia, quse sacramentis, et rebus sacris debetur, valde temere dicitur, hoc esse lici- tum, vel fructuosum. Si ergo hoc generaliter de omnibus affirmari non potest, neque de hoc in particulari poterit, cum sit etiam sa- cramentum vivorum, et sanctius reliquis. Unde argumentor quarto ex propria ratione hujus sacramenti; ostensum enim est, hoc sacramentum non esse per se institutum ad delendum mortale peccatum, sed ad nutrien- dam charitatem; ergo contra rationem pro- priam hujus sacramenti est, quod recipiatur, ut deleat peccatum, et primam charitatem conferat per se, et ex directa intentione reci- pientis ; ergo similiter est contra rationem hujus sacramenti, et contra dispositionem ei debitam, ut recipialur in statu peccati mor- talis , et cum conscientia ejus. Quod etiam confirmat ratio supra facta, scilicet, cibum natura sua pryesupponere vitam, quam possit nutrire et augere; hoc autem sacramentum institutum est per modum cibi ad animam nutriendam; ergo ex ratione suas institutio- nis prsesupponere debet spiritualem vitam, quaa est per gratiam et charitatem ; ergo acce- dere ad hoc sacr;imentum ex certa scientia sine gratia et charitate, est grave peccatum directe pugnans cum fine et institutione ejus. Addo ultimo, esse etiam contra dignitatem tanti sacramenti, ad quod digne suscipien- dum angelica puritas merito posset requiri; ergo mirum non est, quod ab homine pecca- tore exigatur, ut quod in se est, faciat, ut in
DISPUTAT. LXIII
gratia et absque peccato acceclat; et hac ra- tione, ut infra videbimus, praecipitur hujus- modi peccatori, ut, si potest, confessionem praemittat, scilicet ut prius se ad gratiam disponat via et modo certiori; ergo multo magis eidem praecipitur, ut, quando confiteri non potest, alia via, scilicet, per contritio- nem, in statu gralise constitui procuret; ergo quando sciens et videns, hoc non implet, in- digne accedit, et obicem ponit, et effectum sacramenti recipere non potest.
- Potest quis in Eucharistise receptione, nec mortaliter peccare nec gratiam conse- qui. — Ex his infero , posse interdum dari statum medium in recipiente hoc sacramen- tum, id est, ut in ipsa receptione, nec morta- liter peccet, nec fructum gratiee consequatur, quod recte docuerunt Bonaven., Gabr., Mar- sil., Adrian., et Cajet., locis citatis. Patet, quia potest homo existens in peccato mortali accedere ad hoc sacramentum recipiendum, non solum sine contritione , sed etiam sine vera attritione, absque nova culpa ; ergo in illo dabitur preedictus medius status , quia , nec peccat mortaliter, ut supponitur, nec re- cipit gratiam, quia nullam habet sufficientem dispositionem juxta dicta in prima conclu- sione. Antececlens patet primo, si fingamus aliquem accedere cum probabili aut inculpa- bili existimatione contritionis, qui non solum contritus non sit, verum etiam nec superna- turaliter attritus; hoc enim impossibile non est. Deinde accidere etiam potest, ut aliquis sit naturaliter oblitus mortalis peccati prius commissi, vel quod ex naturali inadvertentia non existimet, se esse in malo statu, sed bona fide accedat; aut etiam contingere po- test, ut credat esse veniale peccatum, quod revera fuit mortale; nam, licet aliqui ex dic- tis auctoribus significent, illam ignorantiam non posse esse ita invincibilem , utexcuset, et regulariter fortasse ita sit, maxime quando illa ignorantia est juris, nihilominus absolute non repugnat, interdum hanc ignorantiam excusare , tum quia potest esse ignorantia facti proveniens ex naturali oblivione, ut, verbi gratia , qui existimat jurasse verum sine necessitate, et tamen juravit falsum sine sufficiente diligenlia , de qua postea natura- liter non cogitat; tum etiam quia saepe acci- dit, ut ignorantia, quae respectu unius actus immecliate ab ea procedentis non excusat, respectu alterius actus remote seu mediate resultantis excuset, vel potius sit sufficiens excusalionis occasio, quia transacta priori
XXI.
SECT. II. 401
culpa, commissa ex tali ignorantia, jam homo facile obliviscitur, aut non advertit ad pra> cedentem culpam, vel effectus ejus; ita ergo potest facile in praesenti accidere. Tandem , alius casus excogitari potest, in quo accidat hic medius accessus, scilicet, si aliquis ex ignorantia probabili putet se non peccare, ac- cedendo ad hoc sacramentum cum conscientia peccati, sine affectu ejus, vel etiam cum attri- tione illius, quam se habere existimat proba- biliter, cum tamen in re illam non habeat; hic enim et a culpa excusaretur propter igno- rantiam, et effectu privaretur propter dispo- sitionis defectum. Addit vero Gabr., lect. 8 in canon., citans Durandum in 4, dist. 10, quaest. 10, quse non extat, et Gerson., tract. de Poll. noct., consi. 2, in prsedictis casibus, praesertim , qui ex oblivione provenire pos- sunt, virtute sacramenti fieri, ut homo veniat in cognitionem, seu memoriam peccatorum, ut sic possit ad gratiam disponi. Sed hoc non habet fundamentum, quia nullibi est promis- sio talis cognitionis, vel memorise; nec talis effectus deservire potest ad fructum gratise per sacramentum suscipiendum , quia , vel illa memoria peccati datur ante sacramen- tum susceptum, et sic jam non datur ratione sacramenti; vel post sacramentum suscep- tum, et sic jam non deserviet ad fructum gratiae suscipiendum. Dices, dari in ipso in- stante, in quo finitur susceptio sacramenti, seu in quo danda esset gratia, si homo esset dispositus. Sed hoc in primis non est satis, ut ipsa susceptio sacramenti fiat cum debita dispositione, quia in eo instanti jam est finita communio; et deinde non est morale, ut in eo instante peccata revocentur in memoriam, et debita dispositio statim concipiatur, et expe- rientia ipsa docet, non ita fieri ; alioqui, quo- ties homo bona fide actuali accedit, adhibita morali diligentia, ut peccatorum suorum re- cordetur, si neque tunc, neque in ipsa com- munione, neque post illam, talia peccata in memoriam veniant, poterit esse securus et certus, quodnullahabeatpeccata, quorumnon habuerit sufficientem dolorem, quod tamen falsum est.
- Dubium, utrum in eo medio statu homo accedat digne vel indigne. — Talis homo in eo statu constitutus in se accedit indigne , in existimatione digne. — Sed quseres, an in eo statu medio homo accedat digne velindigne; nam si indigne, peccat; si digne, non carebit gratia. Similis interrogatio est, an ponat obi- cem, vel non ponat; nam, si ponit, peccat; si
QUjEST
non ponit, consequitur effectum. Item (Major interrogat) vel facit quod in se est, quantum probabiliter existimat se debere facere, et sic justificabitur; vel non facit, et sic non excu- sabitur a peccato, quia talis ignorantia non potest dici invincibilis. Respondetur, hujus- modi hominem in re accedere indigne, et ideo non consequi effectum, tamen in existima- tione sua accedere digne, et ideo excusari a peccato. Similiter dicitur, in re ipsa ponere, vel potius non tollere obicem, scilicet, pecca- tum commissum, nullo modo detestatum, et ideo non consequi effectum, tamen in existi- matione sua probabili non ponere obicem. Similiter dicendum est, illum hominem in re non facere quod in se est, quamvis probabi- liter existimet facere, et ideo, licet excusetur a novo peccato, non tamen justificatur, quia ad hoc non satis est probabilis existimatio medii necessarii, nisi re ipsa tale medium vere applicetur, prout potest, ac necessarium est. Et per hsec responsum est ad fundamen- tum primae opinionis.
- Ad fundamenta secundse sententise res- ponsio. — Ad fundamentum secundse opi- nionis respondetur, attritionem quidem de se esse sufficientem dispositionem ad effec- tum sacramenti suscipiendum, per se tamen non esse sufficientem dispositionem ad dignum usum hujus sacramenti, et ideo, probabilem existimationem contritionis posse conferre ad excusandam culpam et obicem indignse sump- tionis. Unde autem constet, necessarium esse statum gratise ad dignam sumptionemhujus sacramenti, jam declaratum est, et plura di- cemus infra agentes de prseceptis hujus sa- cramenti. Nec conjectura ibi adducta est alicujus momenti, quia ipsa institutio et ratio hujus sacramenti postulat, ut justificatio sup- ponatur, et non expectetur per ipsum sacra- mentum. Casus autem ille, qui in confirma- tione ponilur, de homine, qui contritionem habere non possit, admittendus non est, quia semper est in potestate hominis de peccatis conteri cum divina gratia. Unde, si ex sua malitia , vel fragilitate , non vult conari ad contritionem habendam, potius debet a com- munione abstinere, quam sic accedere. Ad ultimum vero casum de homine, qui proba- bili fide et ignorantia putat sufficere ad clignam sumptionem attrilionem cognitam, dicendum est revera consecuturura primam gratiam per hoc sacramenlum, quia illa ignorautia etiam excusat a peccato et obice indignee sumptionis; dictum est autem attritionem
LXXIX, ART. VIII.
esse sufficientem dispositionem ad effectum sacramenti, quacumque ratione aliunde obex non ponatur; hoc tamen est per accidens ra- tione ignorantise juris, et ideo in secunda conclusione addidi particulam per se, ad ex- cludendam hanc ignorantiam; quamvis dici possit illa attritio sequivalere attritioni existi- matse contritioni, quia existimatur sufficiens clispositio tam ad gratiam, quam ad dignum usum sacramenti.
SECTIO III.
Quae dispositio necessaria sit ad augmentuni gratiae per Eucharistiam consequendum.
\ . Ex dictis in preecedente sectione constat, in primis necessariam esse habitualis gratise dispositionem, ut hoc sacramentum conferat interioris gratise effectum; et ex re ipsa con- stat, non posse habitualem gratiam augeri, nisi existere supponatur. Sicut autem quseli- bet gratia, quantumvis minima, efficit homi- nem simpliciter justum, et augeri potest, ita quffilibet in hoc genere sufficit, ut hoc sacra- mentum suum effectum conferre possit. Quan- quam de facto, ut minimum, requiratur gratia baptismalis, vel qualis in principio infundi- tur, vel saltem qualis per pcenitentiam repa- rari potest. Nihil autem obstabit, quod hsec gratia conjuncta sit cum vitiorum habitibus, aut cum venialibus culpis habitualibus, aut cum quocumque temporalis pcense reatu, quia haec omnia non impediunl, quominus homo vere vivat spirituali vita, et in ea nutriri et augeri possit. De hac ergo dispositione habi- tuali nihil superest dicendum , sed quaestio superest de actuali , an scilicet, aliqua neces- saria sit, ut per Eucharistiam gratia augea- tur. Potest autem esse quaestio de duplici dispositione : unamvocare possumus privati- vam, quse est carentia omnis venialis culpae; alteram positivam, quae sit aliquis actus de- votionis seu honoris.
- Prima sententia. — Prima itaque sen- tentia est, ut Eucharistia suum proprium effectum conferat, necessariam esse positi- vam dispositionem actualis devotionis, quae simul adsit in ipsa sumptione ; carentiam au- tem venialis peccati non esse per se necessa- riam, sed solum quatenus tale peccatum ac- tualem devotionem impedire potest. Ita sentit D. Thom. in 4, dist. 12, qusest. 2, art. 1, qusestiunc. 3; Alens. 4 p., quaest. 41, memb. 3, art. 2; Ant., 3 p., tit. 13, cap. 6, § 8; Bonav., dist. 12, art. 2, quaest. 1; Durand.,
DISPUTAT. LXIII, SECT. III.
qusest. 4, ad 2; Palud., quasst. 1, art. 2, et dist. 4, qusest. 5; Sylvest., verb. Euchar., in fine; Cajet. hic ; et Petrus Soto, lect. 12 de Euchar. Fundamentum hujus opinionis non potest sumi ex sola natura rei; nam, cum tractemus de effectu ex opere operato, cou- stat ex natura rei non pendere ex merito operantis, neque ex actu ejus, nisi quatenus necessarius esse potest ad tollendum obicem peccati; petendum ergo esl ex Christi volun- tate et instilutione, quae fundari imprimis potest in Sanctorum locutionibus ; ubicumque enim de hoc sacramento loquuntur, magnam devotionem requirunt, ut patet ex Basil., lib. 1 de Baptism., c. ult., etinBeg.brev.,in 172, et ex aliis statim citandis. Secundo potest ratione fundari, tum in dignitate et majestate tanti sacramenti, quod, cum sit infinitse ex- eellentise, merito ab homine postulat actua- lem reverentiam, cum ad illud sumendum accedit; tum in fine ejusdem sacramenti, qui est nutritio charitatis, ratione cujus non so- lum habitum, sed exercitium ejus requirit, quia amicitia multis actibus maxime fovetur et crescit; tum denique in materia et modo, quo sacramentum hoc applicatur ad usum, scilicet, per modum nutrimenti; cibus enim non nutrit, nisi medio actu ipsius viventis ; ergo, ut hoc sacramentum spiritualiter nu- triat, congruum est, ut aliquis actus sumentis concurrat. Tertio argumentatur Cajet. ab effectu, quia multi sacerdotes in statu gratise quotidie communicant, quos necesse esset, magnum cumulum gratiae et charitatis com- parare, si nihil aliud ad effectum hujusmodi esset necessarium; at vero experientia fere constat , eos non consequi tale charitatis augmentum, quia, si illud haberent, darent aliquod indicium ejus; aut aliquo moclo in virtute proficerent, quia charitas non est otiosa, ubi est : ergo.
- Secunda sententia. — Secunda sententia extreme contraria est, ut Eucharistia conferat suum proprium effectum, necessarium per se esse, uthomo in ipsa, seu cum ipsa sumptione sacramenti actualiter non peccet, etiam ve- nialiter; non vero esse necessariam aliam dispositionem actualem positivam, nisi qua- tenus necessaria esse potest ad actuale pec- catum veniale vitandum; nam, si quis volun- tarie accedat distractus, aut sine ullo bono motu seu dispositione, non potest ab aliqua veniali culpa irreverentise excusari; et hac ratione poterit effectus impediri. Ita Mars. in 4, qusest. 6, art. 4, circa finem. Fundari
potest, quia alias fieri posset, ut homo simul cresceret in gratia et venialiter peccaret; imo, ut per ipsumniet actum venialis peccati in gratia cresceret; nam ipsemet actus su- mendi sacramentum potest esse veniale pec- catum ex defectu finis, vel alterius circum- stantice debilse; quae ratio communis est omnibus sacramentis. Secundo , potest ad hanc sententiam applicari fere totum funda- mentum primse sententire , servata propor- tione. Tertio , videlur huic sententise favere August., de Eccles. dogm., cap. 53, et tract. 26 in Joan.
Tertia sententia. — Ex his posset tertia opinio elici, affirmans, utrumque esse directe et per se necessarium ad effectum sacramenti, scilicet, carentiam omnis actualis peccati, et actualem devotionem. Quam sententiam non invenio apud ullum auctorem. Posset tamen fundari rationibus utriusque sententiae simul applicatis, quse non solum inter se non repu- gnant, verum potius eamdem vim et propor- tionalem efficaciam habent; ita ut, si unum illorum propter eas rationes affirmandum sit, consequenter etiam alterum asserendum vi- deatur.
Quarta sententia . — Quarta nihilominus et vera sententia est, neutram harum dispo- sitionum esse per se necessariam ad augmen- tum gratiee per Eucharistiae sumptionem con- sequendam. Quse sigillatim et per partes probanda est.
6 . Veniale peccatum actu concomitans sump- tionem Eucharistize non impedit ejus effectum. — Evasio. — Refutatur. — Dico ergo primo : peccatum veniale, actu concomitans sumptio- nem hujus sacramenti, non impedit gratiae et charitatis augmentum. ItaD. Thom. hic, art. 8; Alens., dicta qusest. 41, membr. 1, art. 1, ubi dicit, hoc sacramentum, non quidem re- mittere illud peccatum veniale, cujus actua- lem affectum homo habet, dum communicat; remittere autem alia venialia peccata, non ob~ stante illo affectu; eadem autem ratio est de augmento gratiee, quse de remissione alio- rum venialium. Eamdem assertionem tenet Gabriel, lect. 85 in canon.; Adrian., qusest. 1 de Eucharist.; Soto, dist. 12, quaest. 2, art. 8; Ledesma, quaest. 20, art. 1, dub. 4, et art. 8; Victor., in Summ., num. 66; Cordub., lib. 1 Queest. Theol., quaest. 8. Et potest utcumque confirmari ex Concil. Trident., sess. 13, c. 7, ubi ad effectum hujus sacramenti solum re- quirit pcenitentiam et confessionem peccati mortalis, et ita explicat verba Pauli, 1 ad
404 QILEST. LXXIX, ART. VIII.
Gor. 11 : Probet autem seipsum homo. Ratio est, quia vel is, qui accedil ad hoc sacramen- tum in gratia cum peccato veniali, digne ac-
cedit.
vel indigne.
Si digne , ergo recipit effectum sacramenti, quia jam non ponit obi- cem. Si indigne, ergo jam non tantum venia- liler, sed etiam mortaliter peccat, quando ila suscipit sacramentum. Dicetur fortasse, illum accedere digne habitualiter , indigne autem actualiter per culpam tantum venialem, et hoc satis esse, ut gratiam non accipiat, et ponat obicem, etiamsi de novo mortaliter non peccet, quia , licet seipsum privet aliquo augmento gratise, nec sacramento, neque ali- cui gravem irrogat injuriam. Sed heec evasio refutatur primo, quia gratis et sine funda- mento dicitur, peccatum veniale posse per se impedire augmentum gratiee, preestandum ab alia causa sufficiente et actualiter applicata, quia peccatum veniale hoc non habet ex se et ex natura sua, neque specialiter hoc habet in hocsacramento ex singulari institutione Chri- sti. Primum patet, quia peccatum veniale in cseteris sacramentis hoc non impedit, ut om- nes fatentur, neque in augmento ex opere operantis, si homo simul cum actu simpliciter bono et meritorio habeat concomitanter ali- quam culpam venialem . Et ratio a priori est, quia peccatum veniale non pugnat cum gratia habituali, neque cum quocumque augmento ejus in facto esse; ergo neque etiam in fieri, si aliunde possit simul applicari causa suffi- ciens. Peccatum enim mortale ideo ex se est obex effectui gratise sacramenti, quia ex na- tura sua non potest simul esse cum illa ; ergo e contrario, si peccatum veniale ex natura sua simul esse potest cum quocumque aug- mento gratiee habitualis, ex se non erit obex respectu talis effectus. Secundum autem, id est, quod hoc non habeat in hoc sacramento ex speciali Christi institutione, probatur, tum quia nullo fundamento constat de tali institu- tione, neque ex Scriptura, neque ex Patribus; et ideo non est asserendum sine sufficiente f undamento aliquid extraordinarium et novum in re tam gravi; tum etiam quia talis institu- tio non fuisset conveniens, neque fragilitati hominum accommodata ; veniale enim pecca- tum levis res est et facile ab homine commit- titur; et ideo non est verisimile, voluisse Christum, ut tantum fructum hujus sacra- menti impediat. Secundo, si peccatum veninle esset obex, magis certe consequenter dicere- tur, accedere ad hoc sacramentum cum tali dispositione, esse peccatum mortale et indi-
gnam sumptionem hujus sacramenti, quia ac- cipere sacramentum, ponendo obicem princi- pali effectui sacramenti, est gravis irreverentia et abusus ipsius sacramenti.
Unde posset aliquis aliter subterfugere principalem rationem factam, eligendo alte- ram partem, scilicet, eum qui accedit cum veniali peccato, indigne accedere, et mortali- ter peccare, nihilominus tamen hoc totum tribui peccato veniali, quia illud est prima causa et totalis hujus impedimenti et gravio- ris lapsus, qui ex illo sequitur. Sed hoc im- primis est contra mentem omnium auctorum, qui de hac materia scripserunt; deinde est per se improbabile, nam inquiro, in quo con- sistat illud peccatum mortale; aut enim in hoc, quod ponitur obex effectui sacramenti, et hoc non; nam, vel talis obex est ipsum veniale peccatum, vel mortale; primum suffi- cienter improbatum est; secundum pugnat cum ipsa responsione, quia si peccatum mor- tale est obex, non ideo mortaliter peccatur, quia ponitur obex, sed potius ideo ponitur obex, quia mortaliter peccatur; oportet ergo aliam priorem rationem assignari, propter quam mortaliter peccetur. Aut ergo in eo accessu mortaliter peccatur propter injuriam, quse fitsacramento, venialiler peccando, dum ipsum actualiter contingitur et sumitur, et hoc non, quia talis injuria sacramenti levis est, sicut peccatum ipsum veniale leve est; nam injuria ipsius Dei potest esse levis ex levitate materiee; ergo etiam injuria sacra- menti; accedere autem cum peccato veniali, levis materia est; ergo solum peccatum ve- niale non potest esse ratio talis peccati mor- talis, et consequenter impedire non potest augmentum gratise per hoc sacramentum conferendum. Unde infero, idem dicendum esse, etiamsi sumptio ipsa sacramenti pecca- minosa sit ex aliqua levi negligentia seu culpa, quia eodem modo tunc procedit dicta ratio, quod tale peccatum veniale non est obex re- pugnans effectui gratise; neque etiam polest tollere vim et efficaciam ipsi sacramento seu usui ejus, quia licet ille actus, ut est ab homine, denominetur malus, et ut sic non sit fructuosus ex merito operantis, tamen de se bonus est, et potest esse instrumentum Dei, seu, in prsesenle materia, applicatio sacra- menti, quod semper est ejusdem sanctitatis, et efficacitatis ad dandam gratiam cuicumque non ponenti obicem.
Actualis devotio non requiritur, ut Eu- charistia conferat suam propriam gratiam. —
DISPUTAT. LXIII
Dico secundo : nulla actualis dispositio neces- saria est, ut hoc sacraraentum conferat aug- mentum gratite et charitatis. Ita sentiunt Victor., Soto, et alii recentiores, qui non pu- tant hoc esse alienum a mente D. Thom. Et probatur, nam imprimis, si homo sit prorsus incapax lalis actualis dispositionis, ut contin- git in infantibus, amentibus aut phreneticis, carentia talis dispositionis non potest in eis inipedire hunc effectum, alias oranino irratio- nabile esset, eis dare hoc sacramentum. Quid enim rnagis contra rationem, quam dare sa- cramentum ei, qui est incapax effectus ejus? consequens autem omnino falsum est, ut preecedenti disputatione ostenclimus, et dice- mus iterum cum D. Thom. circa queest. 80. Ulterius igitur hinc addo, etiamsi homo sit sui compos, et rationis usum habeat, si tamen in ipsa actuali sumptione sacramenti quasi naturalem oblivionem patiatur ex distrac- tione omnino involuntaria, et ideo careat ac- tuali dispositione, non propterea privari hoc fructu sacramenti, quia tunc non est magis in potestate talis hominis, talis dispositio, quam si non haberet libertatem ; ergo , si in aliis aclus ille non est necessarius, propter impo- tentiam, etiam in hujusmodi homine non erit necSssarius , nec carentia ejus potest dici obex , cum non sit aliquid voluntarium , humanum ; quod si non est obex, sacramen- tum habebit suum effectum, quia infallibile est, sacramenta clare gratiam non ponentibus obicem, quia non conferunt illam per actum operantis, sed perseipsa. Atque hinc tandem concluditur, idem esse dicendum , etiamsi carentia talis dispositionis actualis voluntaria sit, ut probari facile potest, conjungendo omnia quse diximus, quia aut illa carentia est obex praecise propter privationem actus; et hoc non, ut ex dictis in primo et secundo puncto constal; aut propter culpam, quee est in voluntaria carentia , et hoc etiam non, quia talis culpa non est mortalis, secluso con- temptu, ex omnium sententia, quia non est gravis irreverentia ; culpa autem venialis non est obex, ut in prima conclusione ostensum est.
- Secundo principaliter probatur conclusio, quia hsec actualis dispositio non est ex natura rei necessaria ad effectum hujus sacramenti, neque etiam ex institutione Ghristi, ergo nullo modo. Major evidens est, lum quia tota effi- cacia hujus sacramenti non potest ex sola rei natura definiri, sed pendet ex institutione, tam quoad suum esse, quam quoad quantita-
SECT. III. 405
tem effectus et quoad modurn; tum etiam quia augmentum habitualis gratiee et charila- tis fieri potest sine ullo actu; ergo, conside- ranclo tantum naturam rei, etiam potest fieri per hoc sacramentum sine ulla dispositione. Minor vero probatur; nam, ubi est talis insti- tutio? ln Scriptura enim non habetur, nam Ghristus solum dixit : Qui manducatme, vivet propter me. Paulus autem explicuit, hoc esse intelligendum cle manducante digne; declarat autem eum cligne manducare, qui prius pro- bat seipsurn", et sic de pane illo edit; adclit vero Concil. Trident., ex doctrina Patrum, illam probationem in hoc consistere : Ut nul- lus sibi conscius mortalis peccati, quantumvis sibi contritus videatur, absque praemissa sa- cramentali confessione ad sacram Eucharis- tiam accedere debeat; in quibus omnibus nulla est mentio actualis dispositionis ; cum tamen illa probatio sui ad dignam manducationem sufficiat, per quam vita comparatur. Neque aliucl instilutionis genus ab aliquo Goncilio, aut Pontifice, aut ab aliquo SS. Patrum traditur, nam licet oranes hortentur ad accedendum ad hoc sacramentum fcum magna reverentia et devotione, nullus tamen docuit, actualem dispositionem necessario clebere simul con- currere cum ipsa sumptione, ut illa digne vel fructuose fiat. Ac denique nulla est sufficiens ratio, vel congruentia, acl conjectanclum, vo- luisse Christum, pios et justos homines ad has angustias redigere, quia facillimum est homi- ni, ita distrahi, ut nullam actualem attentio- nem vel devotionem habeat, aut omnino sine culpa, aut certe ex levi culpa, quae non satis est ad impediendum fructum sacramenti.
- Et confirmo,acinquiro, qusenam sit ista actualis dispositio, quee ex Christi institutione necessaria est; aut enim in intellectu est necessaria actualis fides hujus mysterii , et hoc dici non potest, nam si quis dum commu- nicat, solum cogitet de Deo, ut illi gratias agat, vel de Christi amore, ut eum redamet, aut de propriis peccatis, ut de eis doleat, quocicumque horum, vel quidvis aliud simile, satis erit ex parte intellectus, non solum ad fructuosam, sed etiam ad devotam et reve- rentem sumptionem ; et eadem ratione ex parte voluntatis non potest determinari cer- tus actus, qui necessarius sit, ut ex simili cliscursu facile constare potest. Dicere autem, in communi saltem requiri, ut accedatur cum aliqua attentione, et bono affectu ad res divi- nas, in tantum esse potest verum, in quantum omnes actus sacri hoc modo exercendi sunl,
ut debite, et pro dignitate utilitate fiant. Quod autem hoc sit simpliciter necessarium ad effectum sacramenti ex opere operato, nec ex communi ratione actus sacri colligi potest, ut in cseteris sacramentis con- stat, nec ex speciali ratione hujus sacramenti, quod de se et ex peculiari institutione ad fer- vorem charitatis excitat. Unde , si aliqua actualis dispositio esset necessaria, illa debe- ret esse per proprium actum charitatis; cum ergo id necessarium non sit, signum est, nul- lam actualem dispositionem esse simpliciter necessariam ad effectum, quamvis sit valde utilis. Unde confirmatur ultimo, quia, si pec- cator, existimans se esse contritum , accedat ad hoc sacramentum cum sola attritione ac- tuali, justificabitur juxta dicta in praeceden- tibus ; ergo , qui accedit in statu gratiee , etiamsi non habeat actualem dispositionem, consequetur augmentum. Patet consequentia, quia dignius communicat iste, quam ille, et quia melius dispositus est justus per solam justitiam ad augmentum ejus, quam peccator attritus per attritionem ad ipsam justitiam consequendam , caeteris paribus ex parte sumptionis sacramenti. Quod amplius in hunc modum declaratur , nam sola attritio , ut sic, solum est dispositio, ut per peccatum non ponatur obex effectui sacramenti, nam ad ipsam quidem sumptionem non est suffi- ciens dispositio; et ideo requiritur ignorantia excusans defectum dispositionis, et nihilo- minus hoc est satis ad effectum sacramenti, quia non ponitur obex; ergo multo magis sufficiet gratia, quse non solum tollit obi- cem, sed etiam disponit ad dignam sump- tionem, saltem quantum ex prtecepti rigore necessarium est. Ac denique in peccatore communicante, non solum attritio actualiter concurrens in sumptione sacramenti , sed etiam, quse pracessitet moraliter manet, suf- ficit, ut in ipsa sumptione sacramenti remit- tatur peccatum; ergo mullo magis in homine justo, ut fructum ex communione percipiat, sufficiet preecedens devotio, aut pia voluntas communicandi, vel aliquid simile. Atque hinc tandem concluditur, in homine justo commu- nicante non dari statum medium, ita ut nec justitiam comrnunicando amittat, neque in illa crescat; quia si justus permanet, digne com- municavit, et obicem non posuit ; ergo in gra- tia crevit ; nam hic effectus per se oritur ex hoc sacramento. Unde moraliter loquenclo semper ita fiet, nam si homo prius erat jus- tus, non est cur justitiam communicando
QILEST. LXXIX, ART. VIII.
et cum majori amittat, nisi propter extrinsecas causas, ut si illi prohibitum sit communicare, vel tali tem- pore, vel tali loco, vel a tali persona, vel tali moclo, aut alia quacumque ratione ob con- scientiam erroneam putet se peccare com- municando et nihilominus accedat, aut deni- que si ex aliquo contemptu gravi ad hunc panem, tanquam ad communem cibum, acce- dat. In quibus casibus prius quam homo accedat, et reipsa communicet, per volunta- tem sic communicandi peccavit mortaliter et gratiam amisit. Et ideo vix fieri potest, quin ille, qui in ipsamet sacramentali communione justus invenitur, justior evadat, dummodo circa aliam materiam non habeat in eodem instante pravam aliquam cogitationem et de- liberatum consensum , quod est valde per accidens ad ea, de quibus nunc agimus.
\ \ . Ad fundamenta primse opinionis respon- sio. — Ad fundamenta primse opinionis res- poncletur, nullum esse probabile vestigium talis institutionis; Basilius enim et reliqui Sancti nihil aliud docent, quam quod a nobis explicatum est. Ad secundum vero responde- tur, Christum non solum respexisse ad digni- tatem hujus sacramenti, sed etiam ad hominis fragilitatem ; et ideo propter dignitatem sa- cramenti, voluit hominem accedere cum jus- titia; propler hominis vero fragilitatem, de- votionem actualem requisivit solummodo, ut utiliorem et magis fructuosam, non ut neces- sariam, et hoc est magis consentaneum fini hujus sacramenti, quod non tantum ad actua- lem charitatem , sed etiam ad habitualem augendam per se primo ordinatur. Unde, ut hoc modo spiritualiter nutriat hominem, satis est ipsamet sacramentalis sumptio, quse suo modo actus est spiritualis vitae ; eo vel maxi- me, quod in alimento corporali nutritio fit per actionem viventis circa alimentum ; hic autem nutritio fit in actione cibi circa alitum; et ideo non est tam necessaria actio ex parte sumen- tis. Ad tertium respondetur, illam experien- tiam nullius esse momenti, quia habitus infusi et eorum augmentum non possunt experientia cognosci, quia per se ac formaliter nec morti- ficant passiones, nec excludunt vitiorum ha- bitus, nec venialia peccata impediunt; et ideo fieri potest, ut homo, qui per sacramenti fre- quentiam multum in gralia crescit, in ratione vivendi et exercendi virtutes non admodum mutetur; quanquam si hujusmodi homo diu in gratia perseverat, et omnia mortalia pec- cata evitat, satis in hoc effectu manifestatur frequentis communionis efficacia.
DISPUTAT
4 2. Ad fundamenta secundse sententise. — Ad primum et secundum fundamentum se- cundae sentenliae, jam est responsum ex dic- tis. Ad tertium ex Augustino respondetur, in priori loco nostram confirmare sententiam , quia solum requirit, ut mens sine affectu pec- candi sit; et ut, si prius peccavit, sufficientem sui peccati pcenitentiam prsemittat; in secundo aulem loco nihil aliud requirit ad spiritualiter manducandum, nisi ut innocentiam ad altare portemus , et prsecedentium peccatorum pce- nitentiam preemittamus. Hsec autem intelli- genda sunt cum debita proportione ; nam de peccato mortali sunt simpliciter necessaria ; de veniali autem sunt utilia, et ad vitandam omnem culpam etiam venialem , suo modo necessaria, non tamen ad omnem fructum sacramenti recipiendum.
SECTIO IV.
Quando conferat Eucharistia hunc gratiae effectum in ipsa suniptione.
4 . Antequam de aliis effectibus hujus sa- cramenti tractemus, oportet declarare tempus et mocram, quo sacramentum hoc prsedictum gratise effectum conferat; nam, simul etiam explicabitur, quantus sit hic effectus in sin- gulis communicantibus, et an in omnibus sit sequalis. Possunt autem quatuor tempora in prsesenle distingui. Primum, ante sumptionem sacramentalem Eucharistise. Secundum tem- pus est ipsius sumptionis seu manducationis. Tertium est post manclucationem, quamdiu prsesentia Christi durat in homine. Quartum est, postquam, transmutatis speciebus, jam Christi preesentia cessavit. De primo ergo tempore nihil est in prsesente dicendum, quia illud nec confert, nec sufficit ad effectum ex opere operato per hoc sacramentum recipien- dum. Nam, licet hseretici dicant, Eucharis- tiam, antequam manducetur, posse exeitare fidem et sic conferre suum effectum, tamen certum est, effectum hujus sacramenti non in eo consistere, sed in vera infusione gratise, quae non est promissa, nisi manducantibus sacramentum, Joan. 6. Unde, licet aliqui Ca- tholici interclum significent, effectum hujus sacramenti clari per votum ipsius ante sacra- mentalem manducationem ejus, tamen hoc non est intelligendum de proprio effectu ex opere operato, sed formaiiter de simili effectu gra ise, vel augmento charitatis, ut ssepe in superioribus dictum est; quoad hoc enim eadem est ratio de omnibus sacramentis. Hic
LXIII, SECT. IV. 407
ergo dicendum est de secundo lempore, poslea vero de reliquis.
Effectus Eucharistise confertur sumenti in ipsa sumptione. — Principio igitur conve- niunt auctores omnes, hunc gratise effectum conferri non ponenti obicem, in ipsa sump- tione. Primo quidem, quia manducanti facta est promissio, ut dixi; ergo in manducalione datur. Secundo, quia neque ante manduca- tionem datur, ut probavi, alias daretur per quemlibet contactum, aut per visionem Eu- charistiae, neque esset necessaria sumptio ad effectum, quae omnia sunt absurda. Neque post sumptionem aliquid est, quod expecte- tur, quia sane jam homo manducavit, et licet statim moreretur, vel non posset alterare seu digerere species, eonsequeretur effectum. Tertio, quia alia sacramenta clant suum effec- tum in usu ; ergo et hoc, cum applicatur ad usum; applicatur autem per manducationem. Quia vero manducalio in quodam motu suc- cessivo consistit, difficultas est, an intotoillo, aut in qua parte, aut in instante ejus, detur hic effectus. Ratio autem dubitandi est, quia non potest dari in toto motu; nam gratia sa- cramentalis uno instanteperficitur, quae ratio enim probat de qualibet parte illius motus. Neque etiam potest dari in instante initiativo, quia cum illud sit ultimum non esse, nondum in illo manducatio facta est; neque etiam dari potest in aliquo instante continuativo, tum quia nullum est primum, et de caeteris non est major ratio de uno, quam de alio, tum etiam quia in nullo illorum est perfecta man- ducatio. Nec denique in instante terminativo, tum quia in illo jam non est manducatio; tum maxime quia nullum potest signari primum instans, in quo Christus sit manducatus, quia Christus est in toto, et in qualibet parte spe- cierum; sed non datur prima pars specie- rum, quse manducata sit; ergo nec daturpri- mum instans, in quo Christus manducatus sit; ergo nec potest dari primus aut certus terminus manducationis, in quo detur hsec gratia.
Primus modus dicendi rejicitur. — Circa hanc difficultatem Major in 4, d. 9, qusest. 4, duos dicendi modos excogitavit; ad quos examinandos supponendum est ex tractatis supra de sacramentis in genere, et ex com- muni sententia, hoc sacramentum majorem gratiam conferre homini melius disposito, non solum ex opere operantis, ut significant Vic- toria, in Summ., n. 76 de Eucharist., et Le- desma in 4, part. 4, qusest. 22, art. 4, sed
408 QILEST
etiam ex opere operato, ut docet D. Thomas, quaest. 69, art. 8; Alens., 4 part., quaest. 21, membr. 3, et alii Doctores in 4, dist. 4, quos supra retuli, et referunt ac sequuntur Gor- duba, lib. 2 Quaest. Theolog., quaest. 3; Soto, dist. 6, quaest. 1 , art. 6 ; et favet multum Con- cil. Tridentin., sess. 6, ut citato loco de Sa- cramentis in genere annotavi; ubi etiam ostendi , hanc esse convenientiorem rationem institutionis, magisque accommodatam ad humanos mores, et ad modum efficiendi cu- juscumque causae, quee caeteris paribus ma- gis operatur in passum melius dispositum. Hoc ergo supposito, primus modus dicendi Majoris est, hoc sacramentum dare suum ef- fectum in instante manducationis, in quo in- venit hominem melius dispositum. Sed hic modus est voluntarie confictus,etnon satisfa- cit. Primo, quia ante omnia necesse est, ut sufficiens manducatio, seu applicatio sacra- menti facta sit, quia ante illam, etiam si homo sit optime dispositus, multoque melius quam in ipsa sumptione futurus sit, non re- cipiet effectum, quia nondum recipit sacra- mentum; si autem supponitur sacramentum sufficienter applicatum, et homo est ita dis- positus, ut non ponat obicem, non expectabit sacramentum meliorem dispositionem futu- ram, sed statim dabit suum effectum. Pri- mo, quia agit ad modum causae naturalis. Secundo, quia omnia sacramenta conferunt effectus suos statim ac applicantur ad usum ; qui usus de se est certus et determinatus in- dependentcr a futura dispositione sumentis. Tertio, quia effectus sacramenti non debet pendere ex praescientia Dei de futura meliori dispositione sumentis ; alioqui ex simili prae- scientia futuri obicis posset impediri effectus. Tandem hic modus non est universalis, quia saepissime accidere potest, ut toto illo tem- pore sit uniformis dispositio sumentis; quid ergo tunc dicendum erit?
- Secundum modus dicendi Majoris. — Absolute rejicitur modus prsedictus. — Se- cundus modus dicendi hujus auctoris est, hoc sacramentum conferre gratiam successive toto tempore sumptionis. Quem modum im- pugnat Soto duabus rationibus. Prima est su- pra tacta inter arguendum, quia gratia datur in instanti. Secunda, quia alia sacramenta conferunt effectus suos in instanti. Hee ta- men rationes non videntur convincere, quia licet productio formae sit instantanea, iutensio et augmentum potestesse in tempore, propter applicationem agentis, vel alias occasiones,
LXXIX, ART. VIII.
ut plane constat in productione et intensione loci, et idem accidere potest in augmento graliee, quod fit per continuum meritum ope- rantis; nam, cum meritum sit sufficiens causa talis augmenti, si meritum continue majus est vel propter perseverantiam in eodem actu, vel propter continuam intensionem majorem ejusdem actus, etiam majus augmentum ejus- dem gratiee erit continuum; cum ergo effeclus per se hujus sacramenti sit augmentum gra- tiae et charitatis, ex parte talis effectus non repugnabit successive dari, si ex parte ipsius causee aliqua sufficiens ratio talis successionis assignetur. In quo (ut de secunda ratione di- camus) non est eadem ratio hujus et aliorum sacramentorum ; alia enim successive fiunt et transeunt, et in instante, in quo consumman- tur, conferunt effectum; et quia amplius non sunt, actionem continuare non possunt, quia tantum sunt in usu, et tunc simpliciter esse incipiunt, quando usus perficitur, et statim etiam desinunt, et ideo non possunt agere in tempore; at vero hoc sacramentum est per- manens, et factum supponitur ante usum , ap- plicatur autem ad agendum per ipsum usum, et totum integrum permanet toto tempore manducationis et usus, et in qualibetjparte et instanti illius temporis; et ideo ex hoc etiam capite non repugnabit, quin toto illo tempore agat. Rationem autem hujus successionis nul- lam aliam Major assignat, nisi quia Ghristus ila statuit, dare scilicet gratiam in lota man- ducatione hujus sacramenti, juxta illud : Qui manducat me, vivet propter me, quia non est major ratio de una parte, vel instanti mandu- cationis, quam de aliis. Unde sentit, hunc modum efficientiae successivae esse universa- lem in hoc sacramento, qualitercumque sit subjectum dispositum. Sed haec sententia sic explicata mihi omnino displicet. Primo qui- dem quianullo sufficientefundamentonititur; nam, quod Christus promiserit gratiam man- ducantibus hoc sacramentum, nullum argu- mentum est, dandam esse gratiam toto tem- pore manducationis; sicut quod promittitur fieri in hac hora, non necessario intelligitur continue efficiendum per totam horam; sed intra illam, sive in toto, sive in parte, sive in instante illius fiat. Secundo, quando causa est efficax, et subjectum aeque dispositum applicatur sufficienter, statim agit quan- tum potest; et ideo tunc non est successio; sed Christus instituit hoc sacramentum, sicut et caetera, conferendo illi virtutem et modum causandi maxime proportionatum perfectio-
DISPUTAT. LXllL SECT. IV.
ribus causis; ergo irrationabiliter hic fingitur successio in actione ex sola voluntate Christi, si in rebus ipsis nullum est fundamentum, vel ratio talis successionis; stepe autem nul- lum est hujusmodi fundamentum, quia sacra- mentum semper est idem, et aeque efficax; totumque sufficienter applicatur in quacum- que parle vel instante manducationis, nec per successivam manducationem magis ac magis applicatur, quia totum est in quolibet puncto illius; ergo, si alioqui subjectum sit a?que dispositum, nulla erit ratio successionis. Tertio, necesse est assignare aliquod iustans manducationis, in quo incipiat fieri hujusmodi effectus, ut per se constat ; inquiro ergo, an in illo instante incipiat tantum extrinsece actio sacramenti per ultimum non esse, vel intrin- sece per primum sui esse. Si hoc secundum dicatur, necesse est etiam dicere, simul quo- que tunc fieri aliquem gradum gratiee, vel aliquam partem , qua vere augeatur gratia prseexistens ; ergo gratis dicitur, postea con- tinuari illam actionem, et amplius augeri ef- fectum, si subjectum non est amplius disposi- tum. Si vero dicatur primum, non videtur posse generaliter defendi, quia interdum da- tur prima gratia per hanc manducationem, quse semper in instanti et non successive fit; et prseterea explicare deberet hic auctor, quod sit illud instans manducationis, in quo incipit actio sacramenti. In hoc enim versa- tur prsecipua ratio hujus difficultatis, quam ipse in utroque dicendi modo inexplicatam reliquit. Tandem sequitur ex hac opinione, eum, qui hostiam majoris quantitatis recipit, caeteris paribus, recipere majorem effectum, quia tunc manducatio longioritemporedurat; ergo, si toto illo tempore durat actio, magis augebitur gratia; et idem erit de illo, qui len- tius accipit cibum etpotum. Respondet Major negando sequelam, quia illa actio, quamvis majori tempore duret, non fit seque intense, quia Deus(inquit) certum eumdemque gradum gratiae statuit dare per quamcumque mandu- cationem Eucharistiee. Unde, sive manducatio breviori, sive longiori tempore duret, ila Deus accommodat velocitatem vel tarditatem actionis suee, ut in fine utriusque manduca- tionis idem gradus effectus sit. Sed hsec res- ponsio impugnata est ex dictis , tum quia est voluntaria; tum etiam quia effectus et actio sa- cramenti, ut ssepe dixi, debet esse delermi- nata, et non pendens ex accidentariis eventi- bus, preesertim corporalibus , nihilque ad effectum sacramenti pertinentibus, ut sunt
quantitas hostia3 , vel difficultas trajiciendi illain.
Aliquis terminus debet dari, indivisibi- liter dividens manducationem a non mandu- catione. — Ut ergo rem totam aperiamus, sup- ponendum est, necessario assignandum esse aliquem terminum indivisibilem dividentem manducationem a non manducatione antece- dente; qui terminus non solum in tempore (quod manifestum est), sed etiaminipsis par- tibus, seu organis humani corporis intercedit; nam, cum manducatio consistat in transitu cibi per guttur ad stomachum, quamdiucibus est in ore, nondum manducatur proprie, quia nondum trajicitur ; quando verojam ad sto- machum pervenit, jam etiam non manduca- tur, quia jam trajectum est; ergo necesse est intercedere aliquem terminum indivisibilem, quem Deus vel Angelus novit, et nos mente concipimus, dividentem totum spatium, quasi externum, in quo cibus non manducatur, ab interno spatio gutturis, per quod dum cibus actu et intrinsece transit, tunc proprie et in- trinsece manducatur. Unde etiam necesse est, in duratione, et successione temporis assi- gnare aliquod instans, in quo cibus pervenit ad praedictum terminum ; quod instans divi- dit non manducationem a manducatione, tan- quam finis unius, et initium alterius; nam usque ad illud instans nondum cibus mandu- catur, quia nondum ab ore trajicitur; tunc autem incipit extrinsecus terminus manduca- tionis, quia immediate post illud trajicietur. Quo etiam fit, ut illo instante incipiat sacra- mentalis actio hujus sacri cibi, quia ante illud certum est non inchoari, cum ante illud in- stans non manducetur. Quomodo autem in illo instante incipiat, aut fiat hic effectus, id explicandum relinquitur.
Eucharistia simul et non successive con- fert suum effectum. — Circa quod dicendum imprimis videtur, sacramentum Eucharistise conferre totum suum effectum simul et non successive, si ex parte subjecti nulla sit ra- tio successionis ob successivum augmentum dispositionis. Haec conclusio, quoad priorem partem, est communis, ut ex auctoribus cita- tis et citandis constat; quam sufficienter pro- bant, quae contra Paludanum adduximus; praesertim illa ratio : Causa efficax simul pro- ducit totum effectum suum, quando nec in passo, nec ex parte effectus est repugnantia; hoc autem sacramentum est causa de se effi- cax, et gratia de se producibilis est in in- stante in quocumque gradu, cum sit qualitas
QILEST. LXXIX, ART. VIII.
permanens; et maxirne cum non habeat pro- prium contrarium posilivum. Denique ex parte subjecti supponitur eadem dispositio, seu indifferentia. Propter quod addidi poste- riorem conclusionis partem; nam, si ex parle subjecti sit aliqua varietas, non repugnabit, ut censeo, effectum sacramenti successive au- geri, vel successione continua, vel discreta; haec autem veritas non est consideranda in materiali seu corporali applicalione sacra- menti secundum pauciores vel plures partes specierum, ut Major existimasse vicletur; hoc enim-nib.il refert, quia, cum totus Christus, totumque sacramentum hoc sit in qualibet parte, quselibet applicatio de se sufficit ad to- tum effectum, si caetera sint paria. Igitur va- rietas, quse ad rem pertinet, consideranda est in dispositione recipientis; nam cum hoc sacramentum det majorem gratiam melius disposito, si subjectum circa finem manduca- tionis sit melius dispositum, quam in initio, majorem gratiam recipiet, quam si non fuis- set magis dispositum; illam autem gratiam non recipietsimul, sedsuccessive : ergo. Major patet, primo, quia totum tempus manduca- tionis est tempus aptum, ut conferatur gratia; ergo datur juxta perfectissimam dispositio- nem concurrentem in quacumque parte man- ducationis. Secundo, quia si contingeret pec- catorem in initio manducationis non esse sufficienter contritum, et in progressu man- ducationis perficere contritionem suam, non privaretur effectu sacramenti, quia absolute loquendo jam digne manducat, et non ponit obicem sacramento in ipso usu ejus;ergoma- jori ratione, qui in principio fuit dispositus, et in fine magis perfecit disposilionem suam, non privabitur majori fructu respondente majori dispositioni. Tandem hoc a fortiori constabit ex his quse dicemus sequentibus sectionibus, ubi ostendemus, quando comtnu- nio fit per plures sumptiones parliales et dis- cretas, augeri effectum per secundam, si aucta est dispositio subjecti; nam, si hoc verum est, idem erit in prsesente, nam quod species sint continuse vel discretse, valde accidentarium est et per accidens ad propriam rationem et efficaciam hujus sacramenti. Minor autem propositio, nimirum quod hujusmodi augmen- tum talis effectus debeat necessario fieri suc- cessive, probatur facile, quia cum in principio manducationis sacramenti subjectum sit dis- positum et sine obice, statim recipiet aliquam gratiam proportionatam suse dispositioni , quia nihil est, quod impediat, ut probatum
satis est contra primum modum dicendi Ma- joris; sed postea sequente tempore, ut sup- pono, augetur dispositio, et cum illa effectus; ergo prius tempore fit una pars hujus effectus quam alia; hoc autem est ipsum fieri succes- sive. Atque hinc etiam constat, hanc succes- sionem interdum esse posse continuam , in- terdum vero discretam ; ut si dispositio continue augeatur, conlinue etiam augebitur effectus propter rationem factam, quse eadem proportione applicanda est. Potest autem dis- positio continue augeri duobus modis. Unus est per continuam intensionem majoremejus- dem actus ; possunt enim vitales actus conti- nue augeri, sicut aliae qualitates. Alius modus est solum per continuam durationem ejusdem omnino actus; nam licet talis actus non fiat melior physice, tamen propter majorem per- severantiam, seu continuationem illius, fit dispositio moraliter melior, ut constat ex 1 . 2, q. 18, nam qui toto illo tempore, quam- diu sacramentum trajicit, in actu amoris Dei ut quatuor perseverat, digniori certe et lau- dabiliori modo manducat, quam qui in initio tantum manducationis similem actum habuit, et statim ab illo destitit; ergo ille majus reci- piet augmentum charitatis; ergo illud aug- mentum continua successione fiet in illo tem- pore, quia et est eadem ratio de toto illo tempore, et in toto illo continue crescit dispo- sitio. Nec tamen sequitur, hoc augmentum fore infinitum, quia ipsius etiam dispositionis augmentum finitum est moraliter, et fit per partes proportionales tempori corresponden- tes, ut latius alibi dictum est, de merito per continuationem actus. Per discretam autem successionem potest hoc augmentum fieri, si prius in uno instante communicans habeat unum actum, et postea in alio instante habeat aliquem requalem, vel majorem, in tempore autem medio cesset ab operando, ut facile constabit applicando cloctrinam datam; juxta quam etiam intelligendum est hoc augmentum non esse conferendum juxta sequalitatem ad singulos actus, sed juxta proportionem et excessum unius ad alium, vel physicum, ra- tione majoris intensionis, vel moralem, ra- tione multiplicationis plurium actuum. Neque contra hunc modum successivee actionis video rationem aut difficultatem alicujus momenti, quamvis aliquibus difficilis videatur; si quse tamen hic potest esse difficultas, statim ex- plicabitur, el qua ratione possit etiam contra- rium defendi. 7. Probabile est Eucharistiam non conferre
DISPUTAT. LXIII, SECT. IV.
suum effectum in primo aliquo instanti nostri temporis. — Objectio. — Solutio. — Dico secundo : quamvis hoc sacramentum simul conferat totum effectum suum , probabile nihilominus est non conferre illum in primo aliquo instante nostri temporis, sed solum in intrinseca duratione indivisibili coexistente alicui tempori nostro, et non alicui primo instanti. Declaratur, quia dictum est , dari unum terminum indivisibilem dividentem spatium, per quod fit manducatio, ab alio, in quo non fit, et consequenter dari etiam unum instans, in quo cibus pervenit ad illum ter- minum, quod est ultimum non esse man- ducationis; ergo necesse est dicere, in illo instante nondum esse effectum sacramenti, quia sacramentum non agit, donec manduce- tur; sed tunc non manducatur; ergo neque tunc agit; et eadem ralione concluditur, acturum esse immediate post illud instans, quia immediate post illud jam manducatur; ergo in ordine ad nostrum tempus incipit agere hoc sacramentum perultimum non esse actionis seu effectus. Et confirmatur, nam post illud instans non potest assignari ali- quid, in quo primo agat hoc sacramentum, quia quolibet signato, preecessit aliqua man- ducationis pars sufficiens ad actionem; ergo, vel per nullam partem manducationis fit actio, et ita nunquam fiet, vel ante quam- libet signatam, jam facta est, quia non est major ratio de una , quam de alia; tantum ergo incipit extrinsece in ordine ad nostrum lempus. Quod vero in intrinseca duratione sua sit indivisibilis, patet, quia inlrinsece est tota simul, et non pars post partem, ut in prima conclusione ostensum est. Neque re- pugnat durationem in se indivisibilem inci- pere coexistendo successive tempori nostro, sicut non repugnat eodem modo esse, quia tota coexistit toti tempori, et tota etiam est in qualibet parte , vel instante intrinseco nostri temporis, quod commune est aliis re- bus permanentibus , et indivisibiliter inci- pientibus post instans nostri temporis, ut constat ex Philosophia. Solum potest hic ob- stare, quia necessario fatendum est, illam actionem sacramenti durare pro aliquo tem- pore nostro; non potest autem certum tem- pus assignari, pro quo duret, quia quocumque signato minus sufficit; solum autem videtur durare lempore necessario ad effectum, quia aliud superfluum est et gratis confictum. Res- pondetur, concedendo primam sequelam, et consequenter necessario esse determinandum
aliquod eertum tempus nostrum, pro quo duret illa actio, quia oportet illud tempus esse finitum, et inter duo instantia clausum ; ergo certum et determinatum; heec autem deter- minatio altero tantum e duobus modis vi- detur posse intelligi. Primo, quod illa actio duret toto tempore manducationis sacra- menti , non per modum novae productionis continuee, ut dicebat Major, sed per modum conservationis, quia non est major ratio de una parte, quam de alia , et quia toto illo tempore adest eadem causa cum eodem ge- nere applicationis. Secundo dici potest, ne- cessarium fuisse, ut Christus in sua institu- tione determinaverit suo arbitrio etvoluntale, quanto tempore duratura esset talis actio, quia non poterit alia ratione determinari.
- Probabile est hanc actionem fieri in instanti nostri temporis. — Primus modus explicandi conclusionem. — Dico tertio, pro- babiliter etiam defendi posse, hunc effectum fieri in instanti etiam nostri temporis; hoc suadet opinio Theologorum, qui frequentius ita sentire videntur. Item objectio nuper facta contra prrecedentem conclusionem; nam responsiones datae non omnino satisfaciunt, et saltem suadent, si per momentaneam omnino actionem satis potest hsec efficientia intelligi, superfluam esse illam diuturnam , vel voluntariam conservationem ejusdem ac- tionis. Denique hoc per se loquendo est magis connaturale rei permanenti. Modus autem de- clarandi instans, in quo fit hsec actio, potest esse triplex. Primus est, ut hic effectus fiat in illo primo instante, in quo cibus pervenit ad illum terminum dividentem spatium inter- num, per quod fit manducatio, ab externo. Solum potest contra hoc obstare ratio facla in secunda conclusione, quia in illo instanti nondum manducatur Ghristus, quia nondum manducatur panis; heec enim denominatio non redundat in corpus, nisi mediis specie- bus panis; corpus autem Christi non confert gratiam, nisi manducatum. Dici vero potest, quod totum corpus Christi est in qualibet parte specierum, et in qualibet superficie, vel puncto earum. Ideo, cum primum pervenit ad praadictum terminum, dare gratiam sacra- mentalem, quia cum ille terminus sit conti- nuans interiorem partem gutturis cum exte- riori, est intrinsecus ulrique earum ; et ideo jam totus Christus dici potest sufficienter el intrinsece applicatus ad illum effectum. Quod ita potest commode explicari. Nam, quando cibus materialis manducalur, quamvis, cum
QILEST. LXXIX, ART. VIII.
prirnum attingit illum terminum, nondum trajiciatur, nec manducetur quasi materia- liter quoad modum localem, tamen quoad aliquam vim agendi vel patiendi, tunc incipit esse sufficienter applicatus, ita ut, vel tunc primo attrahi possit, vel alterari ab interiori virtute nutritiva, cum antea non posset; nam heec applicatio in instante perficitur, et ita formaliter, et quoad vim agendi , vel pa- tiendi dici posset manducatio intrinsece inci- pere ; sic igitur in eodem instante incipiet spiritualis nutritio , qufe fit per hoc sacra- mentum, et incipiet simul tota, quia haec nutritio est ab ipso cibo, et non ab homine, qui nutritur; verus autem cibus est ipse Christus, qui totus jam tunc est applicatus.
- Secundus modus explicandi conclusio- nem. — Secundus modus esse potest, non incipere hanc actionem, donec species sacra- mentales incipiant deglutiri, ita ut non solum attingant, sed etiam pertransire incipiant prsedictum terminum, a quo incipit propria manducatio. Quia vero in illa manducatione seu transitu sunt infioita instantia, ad as- signandum unum , in quo , et manducatio duret, seu continuetur, et fiat effectus, dici potest, illum non esse ultimum, quia in eo jam non est, nec continuatur manducalio; sed esse unum aliquod intermedium , illud videlicet, in quo maxima pars specierum de- vorata est, quia tunc jam videtur manducatio virtute perfecta ; quoniain illa pars, quse tra- jecta est, sufficiens est suo pondere alias secum trahere. Sed hic modus videtur valde incertus et voluntarie excogitatus. Item for- tasse non semper potest dari punctum, vel instans primum, in quo pars major specie- rum manducata sit; sed dabitur inslans, in quo medietas specierum primum sit trajecta, et immediate post illud transibit major pars; unde, sicut non datur maxima pars post me- dietatem, ita nec dabitur primum instans, in quo aliquidmajusmedietate manducatum sit. Denique inde fieret, propter solam specierum magnitudinem differri effectum, cseteris pa- ribus, quod non videtur rationabile. Item possunt inferri alia incommoda, quae in tertio modo proponani.
10? Tertius modus est, effectum non dari usque ad illud primum instans, in quo tota hostia, seu formula manducata est, seu in quo stomachum attigit, et finitur motus man- ducationis. Et ratio reddi potest, quia non censetur manducatio, et usus sacramenti perfectus usque ad illud instans; promissio
autem facla est manducationi, scilicet, per- fectse; antea enim Christus manducatus non est, quia Christus in illa hostia habet unam prsesentiam totalem ; et ideo, donec secun- dum totam illam preesentiam transierit ab ore usque ad stomachum, non dabit effectum. Quod si hic modus verus est, cessant omnia supra dicla de successwa actione hujus sacra- menti in manducatione ipsa , quia jam non potest esse varia dispositio in subjecto man- ducante, sed tota erit consummata in illo instante. Sed hic modus, hoc sensu expli- catus, est valde rigorosus et plures continet difficultates, quas statim attingam; sed illa est maxime propria, quod in illo instante jam Christus non manducatur, sed manducatus est; Christus autem non tantum promisit gratk.m ei, qui se manducavit, sed mandu- canti se. Quod ita declaro. Finge hominem, qui sacramentales species reverenter accepit, et ab ore trajecit, mori prius, quam species ad stomachum perveniant, ille juxta pree- dictam sententiam periret sine effectu sacra- menti, quia periit ante perfectum usum ejus, et ante illucl instans, in quo daturum erat suum effectum; consequens autem videtur contra Chrisli promissionem : Qui manducat me, vivet propter me; nam de illo homine verum fuit dicere : Hic digne manducat Christum.
1 1 . Tertius modus explicandd conclusio- nem. — Et ideo posset hic modus leniri, et aliter declarari, dicendo, non expectari tan- tum temporis, ut detur effectus, sed solum, quod tota sacramentalis formula , seu buc- cella pertranseat supradictum terminum, in quo incipit manducatio, ita ut illud instans, in quo ultima superficies sacramenti attingit intrinsece terminum illum, sit illud, in quo datur effectus, quia jam totum sacramentum et manducatur, et intrinsece manducatum est ; et hoc sensu est hic modus aliquantulum probabilior, et in eo locum habent quee supra dicla sunt de successione actionis, quia post illud instans superest magna pars manduca- lionis, in qua potest dispositio subjecti per- fici. Sed etiam in hoc sensu sunt difficultates. Primo enim, etiam hic habet locum illa difficultas, quod magnitudo specierum retar- daret effectum, cseteris paribus. Secundaest, quod sola etiam continuitas speciei retardaret effectum. Finge enim, aliquem accipere hos- tiam in plures partes divisam, prius unam, et postea aliam, tunc post trajectionem primae particulse statim daretur effectus; et tamen
DISPUTAT. LXIII, SECT. V.
si manducasset hostiam integram , quamvis trajecisset partem continuam sequalem , vel majorem alteri divisae, non statim acciperet effectum, juxta hanc sententiam, donectotam hostiam trajiciat; ergo per solam continua- tionem retardaretur effectus , vel omnino etiarn impediretur, si contingeret hominem mori in eo instanti; consequens autem est valde absurdum, quia continuilas vel divisio specierum est valde accidentaria ad usum et fructum hujus sacramenti , cum seque adsit Christus in partibus continuis, et divisis, et Eeque sit unum sacramentum, et una commu- nio , ut ex sequente sectione constabit. Et ha3c ratio convincit de quacumque particula specierum, quantumvis minima, vel separata, vel designata in toto continuo. Item, quia utroque modo verum est dicere, hunc homi- nem jam manducare totum Christum, quam- vis non manducaverit totam quantitatem specierum; promissio autem gratiae facta est manducanti Christuin. Quocirca tota heec res videtur incerta, et Christi Domini sapientiae et arbitrio remitlenda ; omnibus tamen pen- satis, ex tribus his modis primus videtur minora habere incommoda, satisque proba- biliter explicari per analogiam ad materialem nutritionem, magisque commendare effica- ciam hujus sacramenti, Christique in gratia communicanda largitatem.
SECTIO V.
Utrura plures species sacramentales ejusdem rationis successive manducatee conferant unum et eumdem effectum, et quando illum tribuant.
- Quse in praecedenti sectione diximus, procedunt de unica manducatione Eucba- ristia3, tam morali, quamphysica; contingit aulem sumi idem sacramentum per partes, ita ut prius tempore manducetur una pars specierum , et illa manducatione finita , alia tempore posterior fiat, quee licet sit alia phy- sice, non tamen moraliter, ut supra diximus, agentes de unitate hujus sacramenti. Nam, si communiones sint moraliter etiam dis- tinctee, non est dubium, quin in singulis dentur diversi effectus. Sed quando com- munio est una moraliter, et fit preedicto modo per partes , difficultas est tam de effectu , quam de tempore, in quo datur. Agimus autem nunc de partibus specierum ejusdem rationis, quales sunt species panis inter se collatae, vel species vini inter se; partes au- tem diversarum rationum erunt species panis
et vini inter se comparatae, de quibus in se- quenti sectione est dicendum.
Ratio autem difficultatis est, quia aut effec- tus datur per partes in singulis sumplionibus; et hoc non, quia vel in singulis partialibus sumptionibus daretur tantus effectus, quan- tus in una earum daretur, si sola fieret per modum totius, vel minor. Primum dici non potest, quia alias per illas sumptiones daren- tur plures effectus integri, non minus, quam si illa3 essent plures communiones moraliter distinctae; quod est plane absurdum. Secun- dum etiam dici non potest, quia una illarum sumptionum non potest impedire aliam, quo- minus in ea totus effectus detur, qui dandus esset, si sola illa fieret. Authic effectus datur simul totus in una ex his sumptionibus, et hoc etiam est difficile, quia, si hic effectus datur in prima sumptione partiali, cur sequentes sunt privanda3 omni effectu? si vero datur in secunda, aut ultima, si plures sint, cur prima sumptio privanda est effectu, quem haberet, si sola fieret?
Idem consequitur effectus per unam communionem , sive sumatur hostia tota, sive per partes successive. — In hac re primo sta- tuendum est, in hujusmodi communione, cse- teris paribus ex parte sumentis, non dari majorem gratiee effectum, quam si tota com- munio simul physice fieret, vel in una forma continua specierum. Hoc sumitur ex D. Thom. hic, art. 7, ad 3, ubi dicit : Si aliquis simul in una Missa multas hostias consecratas sumat , non participabit majorem effectum sacra- menti; et rationem reddit, quia non plus virtutis est in multis hostiis consecratis, quam in una, cum sub omnibus et sub una non sit, nisi totus Christus. Loquitur autem sine du- bio de simultate morali, et non tantum de physica , quia haec est impertinens , et quia vix contingit, plures hostias simul manducari eodem physico tempore. Et confirmatur prse- terea, quia vel illa est duplex communio mo- raliter, vel una. Non primum, quia alias illicita esset talis communio, quia non licet bis eodem die commuuicare; est ergo una communio, ut latius etiam citato loco dictum est; ergo unus datur effectus per se ac in- teger et lotalis. Confirmatur secundo, quia alias fructuosius esset sacerdotibus sumere partes hostiae fractse successive unam post aliam, quam simul utramque, quod est va- num, et dictum superstitiosum.
Eucharistise effectus datur totus simul per se loquendo. — Dico secundo : hic effec-
414 QtLEST. LXXIX, ART
tus non datur per partes in singulis sumptio- nibus , sed simul totus, per se loquendo ; hoc convincit ratio dubitandi in principio facta, et a fortiori sequitur ex dictis sectione prre- cedenti; nam quando species sunt continuee, effectus datur simul totus, per se loquendo; ergo idem erit, etiam si species sint discon- tinuee, vel in ipsa sumptione discontinuentur; ut si quis uno hausto continuo bibat totum calicem, vel pluribus, id impertinens est, ut effectus detur simul, aut per partes, quia ut seepe dixi, continuitas vel discretio specierum non variat effectum, et heec assertio magis patebit ex sequenti. Dico autem, per se lo- quendo, quia ex dispositione subjecti potest esse aliqua successio, juxta dicta in preece- denti sectione, ut statim etiam explicabitur. 5. Hic effectus datur in pritna swnptione partiali. — Dico tertio , hunc effectum dari in prima sumptione partiali, et in primo in- stanti ejus, juxta modum , quem elegimus preecedenti sectione. Priorem partem probat sufficienter ratio dubitandi in principio po- sita; addendo, quod seepe dixi, effectum sa- cramenti non debere pendere a futuro et contingente eventu ; quod enim post pri- mam illam sumptionem partialem futura sit alia, contingens est, et accidentarium; non ergo inde pendere debet effectus, qui sine dubio daretur in prima sumptione, si illa esset sola. Confirmatur et declaratur, nam fingamus , sacerdotem, successive sumentem partes hostiee fractee, mori, sumpta prima, antequam possit sumere secundam ; num- quid privaretur effectu sacramenti? Non qui- dem. Nam, si volunlarie decrevisset sumere solam illam partem, consequerelur effectum ; ergo multo magis, si ob impotentiam, solam illam sumat; datur ergo effectus in prima partiali sumptione. Nec recurrendum est ad preescientiam Dei de partiali sumptione fu- tura ; nam hoc est impertinens ad effectum sacramenti, ut differatur, vel statim detur. Et confirmatur, quia in prima sumptione est manducatus totus Ghristus; ita in illa jam habet locum promissio gratiee. Et ad hunc modum applicari possunt omnes rationes factee.in sectione preecedente, quibus etiam probanda est posterior pars conclusionis , quia eadem est ratio de communione una moraliter, vel etiam physice, et de speciebus conlinuis , vel discretis ; nam quacumque ra- tione totus Christus primum manducatur, vel applicatur, confert effectum. Item, quia non potest assignari aliud tempus, vel instans
VIII.
prima3 sumptionis partialis, in quo dari po- test hic effectus.
- Objectio. — Solutio. — Sed contra, quia in sacramento extremee unctionis non datur effectus usque ad ultimam unctionem, ut suo loco dicetur, et docet D. Thom. in additioni- bus, queest. 30, art. 1 , ad 3 ; ergo similiter in preesente. Item, quia heec communio, est, moraliter loquendo, una, constans ex multis communionibus ; ergo recipit complementum suum in ultima, quee est tanquam forma to- tius; ergo usque ad illam non datur effectus, quia hic non datur usque ad completum usum sacramenti. Tandem, quia alias per secun- damet tertiam hujus sacramenti sumptionem nihil prorsus fieret, cum tamen utraquc heec sacramenti sumptio sit tam vera manducatio Eucharistiee , sicut prima. Respondetur ad primum argumentum, id verum esse, si lo- quamur de ultima unctione essentiali sacra- mento; et ideo non est omnino quoad hoc similis ratio, quia usque ad illam ultimam unctionem sacramento essentialem non est ipsum extremee unctionis sacramentum ; in praesenti autem totum Eucharistiee sacra- mentum est a principio, ut supra abunde satis declaratum est. Ad secundum autem , quod objiciebatur, dicimus, id esse verum, loquendo de tota sumptione, quoad species sacramentales, non vero quoad manducatio- nem ipsius Christi , in quo est tota virtus hujus sacramenti, et totus est in toto, et totus in singulis partibus; et ideo non oportel ex- pectare complementum totius manducationis, quantum ad species visibiles, ut a fortiori patet ex dictis preecedente sectione. Ad tertium respondetur, illud nullum esse incon- veniens , nam hee sumptiones , licet physice distinctee sint, non sunt tamen considerandae ut integrae communiones , seu usus sacra- menti, sed ut integrantes unam communio- nem moralem, per quam unus datur effectus, quem non est necesse dari per totam illam per se primo, seu per omnes partes ejus; sicut ceetera sacramenta, quee consistunt in usu, non agunt per omnes partes, sed ulti- mum terminum , in quo consummantur; hoc autem sacramentum e contrario, quia factum supponitur, et statim in initio totum appli- catur, ideo in ipso etiam initio manducatio- nis operatur. Unde, sicut in manducatione, quse unico continuo motu fit, circa easdem species continuas, vel simul sumptas, non est inconveniens, quod in posterioribus partibus manducationis nihil novi fiat, sed effectus tri-
DTSPUTAT. LXIII, SECT. VI.
buitur toti ratione partis, ita in manduca- tione, qua? fit per partiales raotus discretos, nullum est inconveniens in posterioribus sumptionibus nihil novi fieri; quia eliam ex illis omnibus fit unum totum, quod per par- tem suo modo operatur; et quia in hoc conti- nuitas , vel discretio nihil refert , ut ssepe dictum est.
Addo tamen, hsec esse intelligenda et limitanda juxta doctrinam datam in prsece- dente sectione, id est, per se loquendo, et quantum est ex parte sacramenti, existente- que eadem dispositione ex parte subjccti; nam si hsec varietur, seu perficiatur, fieri po- test, ut aliqua gratia detur in posteriori sumptionepartiali, quee non est data in priori. Unde si contingat, sacerdotem successive su- mentera partes hostise, dum sumit priorem partem, habere obicem , seu non esse attri- tum , cum vero sumit partem posteriorem , jam esse dispositum et contritum , recipiet effectum gratise in secunda sumptione par- tiali, quem non sumpsit in prima. Probatur, quia ille jam manducat corpus Christi Domini digne; ergo recipiet effectum. Item, quia dic- tum est, virtutem conferendi gratiam ita applicari per manducationera, ut eequeappli- cetur per lotam , et per quamlibet partem ejus, quia semper applicatur totus Christus; sed in una parte hujus sumptionis applicatur hsec virtus subjecto recte disposito; ergo con- fert effectum. Item, quia si prior sumplio non preecessisset, sequens daret effectum subjecto disposito; sed quod prior preecesserit, non impedit, quia peccatum, quod in ea commis- sum est, per pcenitentiam eliam deleri potest. Tandem, in caeteris sacramentis, quamvis in principio ablutionis, v. gr., vel prolationis verborum, homo sit indispositus, si in instante, in quo perficitur sacramentum, jam est dispo- situs, recipit effectum; ergo erit idem in pree- sente; nam, quoad hoc, est eadem ratio, quia hoc sacramentum , licet totum sit in priori sumptione, est etiam totum cum eadem vir- tute in posteriori.
Ex quo ulterius fit, si in priori sumptione subjectum fuit digne dispositum, tamen re- misse , recipere tunc effectum proportiona- tum tali dispositioni; si tamen in secunda sumptione habeat intensiorem, seu perfectio- rem dispositionem, augeri etiam, seu intendi sacramenti effectum; probatur, quia est ea- dem proportio hominis indispositi nunc ad seipsum postea dispositum, el hominis nunc remisse dispositi, ad seipsum postea intense
dispositum; nam, quod in priori casu nulla data sit gratia , in posteriori autem data sit aliqua , quamvis remissa, non refert, quia gratia danda per sacramentum, non est abso- lute determinata, sed juxta dispositionem re- cipientis; sed in priori sumptione sacramen- tum non egit, quantum potest facere in subjecto intense disposito; ergo illud, quod defuit, operabitur in secunda sumptione, quando subjectum jam sic est dispositum. Patet consequentia, quia aclhuc durat tota vir- tus sacramenti, et sufficiens applicatio ejus ad agendum. Quod ita secundo declaralur et probatur, quia ex omnibus illis partialibus sumptionibus coalescit una integra commu- nio; ergo in illa datur effectus proportionatus optimee dispositioni, quam subjectum habet in illa communione, tum quia de illo homine sic communicante verum est dicere non so- luniquod digne communicat, sed etiam quod tam digne, seu cum tanta perfectione com- municat; tum etiam quia virtus sacramenti, et applicatio ejus ad operandum, in tota com- munione durat, et in singulis partibus ejus ; sed optima dispositio hujus subjecti commu- nicantis non est tantum remissa, sed etiam intensa ; ergo effectus datur, non solum pro- portionatus priori, sed etiam posteriori. Pree- terea, si in prima sumptione adfuisset inten- sior dispositio, datus fuisset intensior effec- tus; ergo, si adest in secunda, ratione illius intendetur inchoatuseffectus. Denique csetera argumenta hic possunt applicari, scilicet, quod si prior sumptio non preecessisset, aut in illa nullus fuisset datus effectus, poslea daretur juxta dispositionem intensam. Item, quod in aliis sacramentis, Iicet in principio dispositio sit remissa , si in termino sit in- tensa, datur gratia proportionata illi; idem est ergo in preesente. Nec video difficultatem alicujus momenti, quee contra hanc doctrinam objici possit.
SECTIO VI.
Utrum per species sacrauientales diversarum rationum, ut sunt panis et vini , detur idem effectus gratiee, et quando.
1 . Duplex potest esse sensus hujus queestio- nis : unus est, comparando singulas species inter se, ut sensus sit, an, si duo communi- cent, unus in sola specie panis, alius in sola specie vini, eequalem et omnino ejusdem ra- tionis effectum recipiant, ca^teris paribus ex parte sumentium. Alter sensus est, compa-
416 QILEST. LXXIX
rando sumptionem utriusque speciei ad sumptionem unius tantum, sive panis, sive vini; quo sensu coincidit queestio cum illa ce- lebri, an, cseteris paribus, plus gratiae detur communicantibus sub duabus speciebus , quam sub una , et in hoc posteriori sensu tractatur quaestio ab omnibus auctoribus, in priori autem vix ab aliquo attingitur. Censeo tamen, posteriorem multum a priori pendere, et ideo hunc prius esse tractandum, ac expli- candum.
Circa priorem ergo partem queestionis advertendum est, aliud esse loqui de gratia habituali absolute , aliud vero formaliter de illa, ut sacramentalis est; nam, licet heec non addat ipsi gratiee habituali aliquam rem in- trinsecam, velnovum aliquem habitum, addit tamen respectum ad speciale aliquod munus, propter quod datur illa gratia habitualis, vel ad aliquem specialem actum, cum proprio et peculiari auxilio actuali ; quo modo , licet omnia sacramenta conferant gratiam habitua- lem ejusdem rationis, tamen diversa sacra- menta dicuntur dare gratias sacramentales formaliter diversas ; et interdum per duas partes unius integri sacramenti contingit dari diversas gratias sacramentales, ut per diaco- natum, et sacerdotium. Utrumque igitur ex- plicare necesse est circa has partes hujus sacramenti.
Sumptio cujuscumque speciei Eucha- ristiiB per se sola sufficit ad dandam gratiam aliquam habitualem et sacramentalem. — Dico ergo primo : sumptio cujuscumque spe- ciei hujus sacramenti , etiam si per se sola sumatur, est sufficiens ad dandam aliquam gratiam habitualem , et sacramentalem. Est certa , et indubitata heec conclusio. Nam de specie panis certa fides est, ut constat ex usu , et consuetudine Ecclesiee, atque etiam ex verbis Christi Domini, dicentis : Qui man- ducat hunc panem vivet in xternum. De specie autem vini, quamvis non sint verba Christi adeo expressa, est tamen omnino ea- dem ratio, ut omnes Catholici Doctores, de hac materia scribentes , tanquam certum supponere videntur; sed maxime omnium huic sententiee favet Goncil. Tridentinum, sess. 21 , cap. 1 , ubi docet, laicos et non con- ficientes, non teneri ad communicandum sub utraque specie, neque ullo pacto, salva fide, dubitare posse , quin illis alterius speciei communio ad salutem sufficiat. Est enim con- siderandum, Concilium, non sine causa, nec nominasse, nec determinate locutum fuisse de
ART. VIII.
specie panis, quamvis de illa esset tota cum heereticis controversia, sed indefinite dixisse, alterius speciei, ut significaret eamdem esse rationem de qualibet earum , ut queevis per se sufficere censenda sit; et consequenter quamlibet per se posse gratiam ad salutem sufficientem dare. Et eodem sensu, cap. 3, subdit, licet Christus sub duabus speciebus hoc sacramentum instituerit, fatendum tamen esse etiam sub altera tantum specie totum atque integrum Christum, verumque sacra- mentum sumi. Ubi illa particula altera, in eodem sensu necessario est intelligenda, sci- licet, ut indifferenter de qualibet specie vera sit, quia de fide est, sub singulis speciebus esse totum Christum, et hanc doctrinam fidei intendit tradere Concilium. Unde in eodem sensu ulterius sic concludit : Ac propterea quod ad fructum attinet, nulla gratia neces- saria ad salutem eos defraudari , qui unam solam speciem accipiunt; ergo sicut hoc ve- rum est de accipientibus unam tantum spe- ciem panis, ita etiam de accipientibus unam tantum speciem vini ; nam verba Concilii, licet indefinita, doctrinalia sunt, et utrique speciei communia. Secundo sumitur heec sententia ex omnibus Patribus, qui, quoad effectum gratiee conferendum, eodem modo loquuntur de calice, quo de pane. Unde Ambr., 4 de Sacr., cap. 6, lib. 5, cap. 3, dicit, bibendo sanguinem inebriari hominem spiritualiter eique peccata remitti; et Cypr., lib. 1 , episl. 63, dicit, subeunti martyrium prius esse dan- dum sanguinem Domini, ut vires accipiat ad effundendum pro ipso sanguinem. Tertio in- terdum usitatum fuit in Ecclesia aliquibus dare solam speciem vini, ut infra dicemus, agentes de preecepto ; ergo supponebatur, ut certum, per illam dari gratiam. Quarto illa species est verum sacramentum; unde signi- ficationem habet sacrameutalem, quia etiam sumptio vini significat refectionem animi, spiritualem cordis laetitiam, charitatis fervo- rem, et unionem membrorum Christi in uno corpore, inter se et cum capite; et ideo no- tarunt Cyprianus et August., sicut panis est unum quid, consurgens ex multis granis tri- tici, ita vinum esse unum quid, consurgens ex multis granis uvee; ergo et heec species, etiam per se sumpta, habet efficaciam sacra- mentalem; nam sacramenta novee legis effi- ciunt quod significant. Uitimo heec efficienlic convenit his speciebus propter rem quai continent; sed eeque continetur totus Christus sub speciebus vini, sicut sub speciebus
DISPUTAT. LXIII, SECT. VI.
panis; ergo seque datur gratia per illas. Alquc hoc modo facile intelligitur facta promissio, Joan. 6, sumplioni Christi sub speciebus vini, sicut sub speciebus panis; nam verba illa : Qui manducat meam carnem., et bibit meum sanguinem, habet vitam seternam, non copu- latim tantum , sed copulative , sunt inlelli- gencli, ita ut de singulis membris divisim, et distribulive veritatem habeanl, ut patet ex ratione , quam Christus subdit : Caro enim mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus. Qui manducat meam, carnem, et bibit meumsanguinem, in me manet, et ego in illo. Utrumque enim horum non solum collective, sed etiam divisive, et distributive verum est, sicut etiam illud, quod superius Christus dixerat : Qui venit ad me, non esuriet, et qui credit in me, non sitiet unquam. Igitur utri- que speciei per se et sigillatim facta est pro- missio. Nec refert, quod nunquam Chrislus dixerit similia verba separatim de calice , sicut de pane, tum quia satis poterat ex uno aliucl intelligi; tum etiam quia id accidere lunc potuit. vel quoniam sermo de ea re fuit occasione miraculi de quinque panibus; vel quia de manna inciderat sermo, quod mandu- catum fuit, non potatum ; tum denique quia fortasse Christus praesignificare voluit usum panis futurum esse frequentiorem , et com- muni populo Ecclesise aptiorem.
- Per sumptionem unius speciei sequalis confertur gratia ac per sumptionem alterius, cseteris paribus. — Dico secundo, per sumptio- nem unius speciei sequalem conferri gratiam habitualem, ac per sumptionem alterius, cse- teris paribus. Haec conclusio, ut existimo, se- quitur aperte ex prseeedente, quia nulla est ratio, cur uni speciei tribuatur major effectus gratiee quam alteri, quia promissio est ea- dem, et eisdem verbis; dignitas rei contentae similiter eadem; significatio etiam sequalis est; nullo ergo fundamento dici potest, ma- jorem gratiam conferri per unam speciem , quam per aliam. Unde Concil. Trident. eeque de utraque definit, eum , qui unam tantum earum sumit, nulla gratia ad salutem neces- saria privari, quod iniellectum de necessitate simpliciter est certissimum, quia htec neces- sitas in praesente solum esse potest necessitas preecepti; ostendemus autem inferius, pree- ceptum communionis sufficienter impleri, stanclo in solo jure divino, sumpta quacum- que specie sacramenti. Si autem intelligamus illa verba Concilii de necessitate morali, seu ad melius esse, profecto qua ratione hoc sa-
XXI.
cramcnlum ab eodem Concilio dicitur antido- tum praeservans a mortalibus, et a Concil. Alex. auxilium opportunum , sine quo vix potest homo in gratia conservari, eadem ra- tione id ipsum dici potuit de specie vini per se sumpta; et quidem de specie panis proba- tur, quia alias Kcclesia non satis provideret fidelibus laicis, dando illis solam panis spe- ciem. De specie autem vini sumitur argumen- tum a paritale rationis, et ex ratione, quam Concil. Triclent. ut preecipuum fundamentum posuit, quando dixit, sub singulis speciebus contineri totum Christum omnium gratiarum fontem, ut intelligamus, sub quacumque spe- cie hunc fontem sumamus, posse nos exhau- rire omnem gratiam ad salutem, vel necessa- riam, vel perutilem ac sufficientem.
Non confertur per unam speciem gratia sacramentalis distincta formaliter ab ea qux per aliam datur. — Dico ergo tertio , per unam harum specierum non conferri gratiam aliquam sacramentalem formaliter diversam ab ea, quse per aliam datur. Hsec etiam se- quitur ex praecedenlibus ; et eisdem funda- mentis ostendi potest. Primo ex verbisChristi, quae eequalem promissionem continent ; sunt autem accurate notanda verba illa : Qui venit ad me, non esuriet, et qui credit in me, non sitiet in seternum; nam, ut August. notat, venire ad Christum, et credere in illum idem sunt; nam fide viva ad Christum accedimus; et tamen huic actui tribuitur, satiare famem, et extinguere sitim spiritualem, ut intelliga- mus (ait August., tract. 25 in Joan.) in spiri- tualibus non esse aliud, famem, quam sitim, neque aliis bonis , seu graliis depelli; quod etiam notavit idem August. exponens verba Psal. 103 : Panis cor hominis confirmat ; et significat Cypr., serm. de Ccena Domini; et colligitur ex illo Ecclesiastici 24 : Qui edunt me, adhuc esurient, et qui bibunt me, adhuc sitient, et ex verbis Christi, Matth. 5 : Beati qui esuriunt, et sitiunt justitiam; nam si eadem est materia famis et sitis spiritualis, scilicet, sapientia vel justitia, idem etiam erunt potus et cibus spiritualis ; idem ergo erit appetitus utriusque, sive nomine famis , sive nomine sitis metaphorice significetur. Cum igitur hse duee species panis et vini ad satiandam famem , et extinguendam sitim spirilualem referantur, ad eumdem etiam sa- cramentalem effectum institutae sunt, quamvis sub diverso signo semper repra?sententur.
Inquoetiam adjungere possumus, quam- vis hee partes, quoad res sensibiles et mate-
27 '
QtLEST. LXXIX, ART. VIII.
rialia signa, diversse sint, tamen, quoad ratio- nem et modum significandi, formaliter eliam convenire, quia significant per modum unio- nis, velunius rei coalescentis ex multis granis, vel nutrimenti, quod per unionem conjungitur et unitur sumenti; ergo conveniunt etiam for- maliter in effectu. Prseterea , eamdem rem sub se continent et applicant, Christum sci- licet, omnium gratiarum fontem ; ergo omnis gratia, quae per unam datur, potest dari per aliam, quia virtus conferendi graliam potis- simum est in re contenta. Preeterea si sacra- mentales gratiae harum specierum essent distinctae, aut esset propter habitudinem ad distincta munera (et hoc non, quia utraque ordinatur ad nutriendam charitatem , et con- sequenter ad accendendum fervorem ejus, et efficiendam unionem cum Christo); aut esset propter habitudinem ad diversa auxilia ; et hoc etiam non, quia utraque species confert auxilia ejusdem rationis, eequaha, et ad eum- dem finem ordinata, et ideo quselibet earum, ut dicebam, sufficienter adjuvat hominem ad perseverandum in vita gratiae; alioqui , si aliquod auxilium daretur per unam speciem, quod non per aliam, nunquam posset auxi- lium illud obtineri ex opere operato per alteram speciem quacumque devotione et fre- quentia receptam. Atque ita ex hac parte nunquam posset satis subvenire spirituali hominis necessitati, qui omnibus his auxiliis indiget ad finem charitatis nutriendae , et conservandse. Adclo denique, non posse facile cogitari, aut explicari, quahs sit hic effectus formaliter diversus , aut quodnam auxilium detur per unam speciem, quod non possit dari per aliam ; nam si quis , verbi gratia , fingat, per sumptionem panis confirmari spi- ritualiter cor, per sumptionem autem vini lsetificari, hoc nihil rem explicat, quia his verbis metaphoricis eadem res significatur, quia eadem charitas est. qua et confirmatur cor, et in Domino lsetificatur : ergo.
- Objectio. — Solutio. — Sed contra. quia hee duse species sunt partes heterogenese ejus- dem sacramenti; sunt ergo diversarum ratio- num ; ergo conferunt effectus diversarum ra- tionum. Confirmatur primo, quia ita contingit in aliis sacramentis constantibus ex hujus- modi partibus integrantibus, ut sunt in sa- cramento Ordinis distincti Ordines , et in pcenitentia, confessio, v. gr., et satisfactio. Confirmatur secundo, ex Ambros., 1 ad Co- rinth. 11, dicente, carnem Domini esse prop- ter salutem corporis, sanguinem propter sa-
lutem animse. Respondetur ad argumentum has species esse diversarum rationum, quoad res ad significandum impositas, non vero quoad significationem, vel rem significatam, ut declaratum est, et ideo non est necesse, ut habeant effectus diversarum rationum; sicut in baptismo, v. gr., ablutio et verba sunt diversarum rationum praedicto modo; et in pcenitentia , confessio et contritio; tamen in ralione signi habent eamdem significationem ; sicut etiam in actionibus moralibus, scriptura et verbum sunt diversa instrumenta signi- ficantia , non tamen formaliter diversa in significatione; et ideo, si de eis teque constet, aequalem vim habent ; et ratio est, quia effi- cacia sacramenti correspondet significationi, magis, quam rei significanti materialiter con- sideratee; et icleo, si est eadem formalis si- gnificatio, non est cur effectus«sit formaliter diversus. Ad primam confirmationem respon- detur, non essesimilia exempla, quse afferun- tur, nam diversi Ordines sacri ordinantur et ad diversos fines, et ad munera distincta, et ita etiam habent significationes diversarum rationum ; satisfactio vero directe solum signi- ficat remissionem poenae temporalis , cum tamen confessio, vel absolutio, significet per se remissionem culpae; an vero per satisfac- tionem sacramentalem aliqua specialis gratia conferatur, suo loco tractandum est. Ad se- cundam confirmationem respondet hic D. Thom., art. 1, ad 3, illud esse dictum ab Ambrosio per quamdam accommodationem ; alioqui enim certum est corpus Domini sub specie panis maxime operari ad salutem animse.
- Dubium, utrum comm-unicanti sub utra- que specie plus gratix conferatur , quam com- municanti sub una. — Ex dictis in priori parte hujus sectionis facile intelligitur ratio dubitandi circa posteriorem partem supra positam. Videtur enim ex dictis sequi, majo- rem gratiam dari per sumptionem duarum specierum, quam unius tantum, quia utrique per se et sigillatim ratione sui promissa est gratia, ut in priori parte ex verbis Christi de- monstratum est; ergo, sive una harum spe- cierum separatim ab altera sumatur, sive conjuncta cum allera, semper confert pro- priam gratiam sibi promissam, quia neque una impedit alteram, neque e contrario, ne- que promissio alicui earum facta est sub ea conditione ut separatim, et non conjunctim cum altera sumatur; ergo per sumptiones singularum specierum, caeteris paribus, da-
DISPUTAT. LXIII, SECT. VI.
bitur duplo major gratia, quam per sumplio- nem unius tantum. Secundo, quia effectus sacramenti correspondere ei debet secundum id, quod ex vi propria in se continet; nam hoc est in eo per se, reliqua per accidens; sed licet nunc totus Christus sit per concomi- tantiam sub singulis speciebus, tamen ex vi verborum sub una est caro , et non sanguis ; in altera vero e contrario ; ergo ex vi verbo- rum plus continent duse species quam una ; ergo plus etiam operantur. Unde, si in triduo utraque species simul sumeretur, plus effice- ret quam una tantum, propter dictam ratio- nem; ergo etiam nunc ita fit, quia promissio est eadem; neque augetur, aut minuitur effec- tus propter res per concomitantiam conten- tas, alioqui nunc per unam speciem plus gratiae daretur, quam in triduo per duas, quia continet animam Christi, quam in triduo ambse species non continerent. Tertio, utra- que species simul sumpta perfectiorem signi- ficat effectum, quam alterutra tantum ; ergo et confert. Patet consequentia , quia in sa- cramentis novee legis efficacia adsequata est significationi, quia efficiunt quod significant. Antecedens vero probatur , quia sumptio utriusque speciei representat integrum con- vivium, et ita significat perfectam animse re- fectionem, quam una species sola non signi- ficat. Item, per utramque speciem significatur expressius ac distinctius passio Christi, quam per alteram tantum. Quarto, quia si eadem gratia, quse daretur sumpta una specie, datur sumptis ambabus, vel illa datur dum man- ducatur panis, vel dum bibitur calix, vel par- tim per unam speciem, partim per aliam; nihil autem horum potest, aut sine difficul- tale , aut satis probabiliter dici , ut patebit facile, applicando argumenta preecedentibus sectionibus tacta. Propter haec fuit multorum Calholicorum opinio, plus gratise dari per duas species, quam per unam tantum. Quam viri graves referunt tenuisse plures ex Patri- bus, qui Concil. Trident. affuerunt, et ideo idem Concil., sess. 21, cap. 3, caute dixisse, fideles; eo quod communicent sub una lantum specie, nulla gratia ad salutem necessaria defraudari; et tribunur htec opinio Bonavent. et aliis auctoribus, qui revera hoc non sen- tiunt, ut statim ostendam. Eam vero tenet Alex. Alens., 4 part., qusest. 32, memb. 1, art. 2, alias qusest. 11, art. ult., § 3 ; et ex modernis Casalius, lib. 2 de Coena et calice Domini; et afferri solet in favorem hujus sen- tentiae Clem. VI, qui, in quadam Bulla ad Re-
gem GallicC anni 1341 , ei concedit, ut commu- nicet sub utraque specie ad gratiae augmen- tum. Hseretici etiam, qui nullum effectum hujus sacramenti agnoscunt, nisi excilatio- nem fidei, consequenter dicent, hunc effeclum melius fieri per duas species. quam per unam. Sed hoc jam satis rejectum est. Sed et 111 i hseretici, qui damnant Ecclesise consuetudi- nem communicandi laicos sub una tanluin specie, libenter hanc sententiam amplectun- tur, ut exaggerent, male facere Ecclesiam, privando laicos illo gratiaa augmento. Sed non est, quod hac Catholicorum sententia suum tueantur errorem, quia etiam si hsec sententia vera esset, non male fecisset Eccle- sia, nec privasset fideles aliquo fructu, quem ipsi non possent facili diligentia compensare; nam cum heec major gratia solum distingua- tur quasi materialiter et numerice, frequen- tius communicando sub una specie posset comparari; unde, cum alioqui illa gratia, ut danda per speciem vini, non sit simpliciter necessaria ad salutem, nulla eis fit injuria, nullumque subeunt detrimentum. Sicut per duas communiones major gratia datur, quam per unam tantum; et nihilominus merito pro- hibuit Ecclesia bis eodem die communicare, propter reverentiam sacramenti. Haec ergo opinio nullum errorem in fide continet, sed probabilis est, ut fatentur etiam multi ex auctoribus jam citatis.
- Secunda sententia tenenda negat, per se loquendo , dari majorern gratiam sumenti utramque speciem, quam sumenti unam tan- tum. — Nihilominus dicendum est, non dari per se loquendo, ac cseteris paribus ex parte sumentis, majorem gratiam per sumptionem utriusque speciei, quam alterius tantum. Haec est sententia D. Thom. infra, q. 80, art. 12, ad 3, ubi dicit, laicos communicantes in una tantum specie, non pati aliquod detrimentum, quia totus Christus sub quacumque specie continetur. Clarius, opusc. 58, cap. 29, dicit sanguinem Christi a laicis sumptum sub spe- cie panis, esse eis tam utilem, tamque dul- cem, sicut sacerdotibus sub specie vini. Idem tenet Bonav. in 4, dist. 11, 2 part., art. 1, qu83st. 2, ubi dicit, sumpta una specie, sumi totum sacramentum quoad efficientiam ; eo- dem modo loquitur Richard. ibi, art. 4, q. 6. Expressius Gabr., lect. 94 in can. Latissime Cajet. infra, quaest. 84,art. 12; Soto, dist. 12, quaest. 1 ,art. 12; Ruard., art. 15; et Roffens., art. 16 contra Luther.; Petr. Soto, lect. 10 de Euchar., Castro, verbo Euchar.; hseresi ult.;
420 QtLEST
Canisius, § 4 de Euchar. ; Claud., Rep. 6 de Euchar., cap. 3; Bellarm, lib. 4 de Euchar., cap. 23; Alan., lib. 1 Euchar., cap. 39; et alii communiter, qui his>temporibus contra Lutherauos scripserunt ; et quidam ex eis existimant, rem jam esse indubitatam post Conc. Trid., sess. 21, et Constant., sess. 13. Sed ex his nulla major certitudo hujus opinio- nis colligitur, quam antea erat, quia solum approbant, et definiunt, sanctam esse consue- ludinem Ecclesise, communicandi laicos sub una tantum specie , quse veritas independens est a prsedictis opinionibus, tum propler ra- lionem supra allatam ; tum quia licet fideles privarentur aliquo fructu gratife, id fieri pos- set propter reverentiam sacramenti, sicut de facto nunc privantur infantes. Et quamvis prsedicta Concilia in confirmalionem suee doc- triiice inter aJia afferant, quod totus Christus seque continetur sub una specie, ac sub utra- que, non tamen dicunt seque etiam agere; imo Concil. Trident., quod de effectu gratise locu- tum est, limitationem addit de gratia neces- saria ad salutem, ut ab opinionibus abstine- ret, sicutsupra notavi. Ruardus autem refert, Concil.Basiliense concessisseBohemis commu- nionem sub utraque specie, dummodo hos articulos confiterentur. Primus est, commu- nionem sub utraque specie non esse praacep- tam. Secundus, communionem sub una specie non esse prohibitam. Tertius, non plus sumi sub duabus speciebus, quam sub una. Quar- tus, sub una specie sumi corpus et sanguinem Christi. Ex quibus tertius videtur intelligen- dus de effectu; nam quartus est de re con- tenta. Unde distingui non possent, nisi in terlio sermo esset de effectu. Asserit ergo in illo articulo Concilium, non plus gratite accipi ex communione duarum specierum , quam unius. Sed neque hoc testimonium cogit, non solum quia hoc Concilium certam auctorita- tem non habet, et maxime in hac parte, qua3 nec doctrinam fidei continet, neque in aclis ejus Concilii nunc extat; sed etiam quia heec dicta expositio neque est necessaria, neque admodum consentanea citatis verbis; nam verbum sumendi in tertio et quarto articulo in eadem significatione interpretandum vide- tur, nimirum esse de sumptione sacramenti, prout necessario sumitur in quarlo articulo, et heec est propria significatio illius vocis j uxta communem usum ; nec necesse est, illos arti- culos aliter distingui, quam quia unus est veluti conclusio alterius, et magis explicite proponit quod in alio implicite continetur;
LXX1X, ART. VIII.
nam etiam primus et secundus articulus in re fere idem sunt, et solum preedicto modo dis- tinguuntur.
- Objectio. — Solutio. — Conclusio ergo posita non potestcerta aliqua auctoritate pro- bari, et ideo non est certa, sed soluni proba- bilior, magisque rationabilis opinio; nam, cum heec res pendeat ex Christi intentione, seclusa auctoritate, qua de Christi voluntate certo constat, non potest sola ratione heec veritas convinci, quia nullum est principium fidei, ex quo possit necessario concludi. Quod vero hoc sit verisimilius, probari potest ex illo principio, totuin Christum esse sub sin- gulis speciebus, ex quo Concil. Trident. con- cludit, fideles communicantes in una specie nulla gratia necessaria ad salutem privari, quia Christus ibi contentus est fons gratiarum omnium; ergo eadem ratione possumus nos simpliciter concludere, nullum effectum gra- tiae dari per duas species, qui non delur per unam, quia etiam Christus esl fons et praeci- pua causa totius gratiee, qute per has species datur. Dices, sub duabus speciebus bis conti- neri Ghristum, in una autem semel tantum, et ideo per eas bis conferre gratiam, semel autem tantum per unam; et ideo, siper unam speciem datur unus gradus gratiee, per duas dari duos. Sed contra, nam etiam sub duabus hostiis bis continetur Christus; ergo, si suc- cessive sumantur eo modo quo una hostia et calix, dabit sub eis Christus duas gratia3 por- tiones ; hoc autem est falsum, ut supra vidi- mus, quia illa materialis divisio est per acci- dens, et moraliter est una communio ; sed in prsesenti etiam duee species sunt veluti dure partes materiales, quarum sumptio est tan- tum una moralis communio Christi; ergo est de illis eadem ratio. Urgebis, multiplicationem hostiarum esse omnino per accidens, quia sunt partes ejusdem omnino rationis, quibus accidit, esse continuas vel discretas; duas vero species, cum sint diversarum rationum, per se postulare distinctionem, seu discrelio- nem, et multiplicationem sumptionis, et ideo non esse eamdem rationem. Sed contra, nam tota haec diversitas est valde accidentaria, et impertinensadmultiplicandoseffectusduarum specierum ; quia imprimis ostensum jam est, duas species solum materialiter distingui, non in re contenta absolute et simpliciter, neque in effectu significato, neque in virtute agendi, quee cequalis est in quacumque parte, et in toto etiam ex utraque specie composito; ergo non est, unde multiplicentur effeclus seu por-
D1SPUTAT. LXIII, SECT. VI.
liones; nam sola multiplicatio materialium instrumentorum ad hoc non sufficit, ut patet in ablutione et verbis baptismi, vel in pluri- bus baptismis, si contingat eumdem hominem a pluribus baptizari, quia proptersola instru- menta noncrescitvirtus agendi, etconsequen- ter neque effectus. Secunda ratio aliter confici potest, quamvis fortasse in re in eamdem coincidat, quia unum sacramentum, quamvis ex multis partibus constet, si ad unum finem et formalem effectum ordinatur, unum etiam habet adaequatum et quasi indivisibilem ef- fectum, ad quem totum suo modo concurrit, aut per se primo, aut per aliquid sui, modo scilicet accommodato suse nalurse et applica- tioui; sed Eucharistia, ut constans ex duabus speciebus, est tantum unum integrum sacra- mentum, ordinatum ad eumdem finem , et formalem effectum unionis cum Christo et fervoris charitatis; ergo habet unum tanlum et indivisibilem effectum gratise. Major quoad omnes partes probata est in superioribus; minor vero certissima etiam est, ut patet in- ductione in omnibus sacramentis, et ex dictis etiam in prima parte hujus sectionis, quia unum sacramentum hujusmodi unam habet significationem adsequatam fini, et formali effectui, ad quem ordinatur; ergo absolute unum etiam habet effectum adaequatumgratise quasi materialem seu individualem.
11 . Objectio. — Solvitur. — Dices, totum quidem sacramentum unum habere adaequa- tum effectum, tamen non totum illum dari sumpta una tantum specie. Sed imprimis hoc excluditur ratione saepe facta, quia virtus, perfectio, et significatio hujus sacramenti, talis est, ut aeque sit tota in toto et in singulis partibus propter preesentiam totius Christi in illis. Deinde ad hanc evasionem excludendam dixi, hujusmodi effectum esse quodammodo indivisibilem, quia non datur per partes, sed simul totus, quam primum sacramentum est sufficienter applicatum; quando ergo sacer- dos sumit duas species , non recipit cluas partes gratise, unam, dum sumit hostiam, aliam, dum sumit calicem, ut ex eis censea- turconsurgereadaequatus effectussacramenti, sed simul recipit totum effectum; ergo idem totus effectus recipitur, ceeteris paribus, quan- documque tale sacramentum recipitur, sive in una , sive in multis speciebus sumatur. Praesertim quia in hoc sacramento, juxta mo- dum ejus supra explicatum, effectus totius sacramenti datur in initio applicationis ejus; ergo idem totalis effectus tunc datur, sive
sumptio postea consummanda sit in solo pane, sive in solo calice, sive in utroque, quia ut saepe dixi, effectus sacramenti, et quantitas ejus, non pendent ex futuro eventu. Alque haec sentenlia magis explicala et confirmata manebit ex argumentorum solutionibus.
Ad fimdamenta primse sententise. — Ad primum. — Ad primum respondetur, eamclem omnino esse promissionem, qua3 facta est huic sacramento toti, et singulis speciebus ejus; et ideo seque impleri in quocumque digne sumente Christum in hoc sacramento, sive sumat totum sacramentum quoad signum sen- sibile, sive alteram speciem tantum, quia sicut tota perfectio sacramenti est in toto, et in qualibet parte, ita promissio una est, quse aeque cadit in totum, et in quamlibet partem, quo sensu intelligenda sunt illa verba : Qui manducat meam carnem et bibit meum sangui- nem, in me manet, et ego in illo. Et ideo dicunt Sancti, tantam virtutem esse in singulis par- tibus hujus sacramenti, quantam in toto, ut supra citavi, disputat. 51, sect. 1 et 2; et optimum est testimonium Paschasii, lib. de Corp. Christi, cap. 14, ubi comparans hoc sacramentum cum manna, inquit : Si ergo in figura unicum alimentum omnia prsestabat, quanto magis ipsum Christi corpus sanguine plenum, unica specie sumptum, omnia perfi- ciet? Quando ergo cluae species simul sumun- tur, neutra privatur effectu sibi promisso, neque una impedit alteram, neque alicui dixi- mus promissionem factam esse sub conditione alterius, sed una promissio utrique facta in- telligitur in toto, seu ratione totius, et haec adimpietur, et ideo neque augelur, nec mul- tiplicatur effectus.
Ad secundum. — Ad secundum respon- cletur, nihil ad effectum referre, quod aliquid Christi ex vi verborum seu per concomitan- tiam sub speciebus contineatur, sed satis esse, quod totus Christus ibi contineatur; nam , licet respectu prsecisae significationis et veri- tatis verborum , reliqua , quee comitantur , videantur ibi esse per accidens, non tamen respectu institutionis , aut intentionis insti- tuentis, qui per se intendit, ac voluit totus esse sub singulis speciebus, et ideo promissio gratia?, facta huic sacramento, aeque cadit in omne id, quod totum Christum continet; unde eodem modo dixit Christus : Qui manducat meam carnem, etc, et : Qui manducat me. Quid vero dicendum esset in illo casu de tri- duo ibi proposito, Claud., Repet. 10, cap. 3, sentit, minorem gratiam tunc fuisse dandam
422 QUjEST
per unam speciem, quam per duas, imo et minorem tunc fuisse dandam per utramque speciem, quam nunc per unam, et fundatur in hoc, quocl tunc redemptio non erat con- summata. Sed hoc fundamentum parvi mo- menti est, quia revera redemptio consum- mata est in morte; tum etiam quia sufficiebat mors preevisa ad dandum eequalem effectum, sicut credendum est fuisse datum in baptis- mo, ante et post mortem Ghristi, et per Eu- charistiam Apostolis in nocte coense et postea; quia institutio una est et una promissio; nec est, cur multiplex fingatur pro diversis tem- poribus; eo vel maxime, quod pro illo tempore tridui nullus erat futurus usus Eucharistise, et ideo non est verisimile, specialem effectum pro illo tempore Christum instituisse. Et hoc argumentum videtur concludere, nihil firmum aut certum dici posse de illo casu, quia cum nunquam esset in re ponendus, nihil pro illo Chrislus statuit; tamen, si conjectare licet, quid facturus fuisset Christus, si dandus ali- quando esset ille casus, videtur verisimile, quod in argumento sumitur, minorem gratiam fuisse dandam in una specie, quam in duabus, et potest sumi argumentum a contrario ex Concil. Trident.; nam, si affirmatio est causa affirmationis, negatio erit causa negationis; si ergo causa, cur detur totus effectus in una specie, est, quia ibi continetur totus Christus, ubi non contineretur totus, non daretur totus effectus. Neque hoc, etiamsi admittatur, ob- stabit nostree conclusioni, quia tunc oporteret id fieri ex nova aliqua institutione ; nunc autem judicium ferendum est juxta preesen- tem institutionem. Quocirca, cum prsesens institutio generalis sit, omniaque tempora comprehendat a nocte ccense, sive in aliquo futurus fuerit usus hujus sacramenti, sive non (hoc enim est per accidens), probabilius dici- tur, etiam in triduo7 dandum fuisse sequalem effectum per unam speciem. Primo quidem, quia ita est a principio simpliciter et sine exceptione institutuin. Secundo, quia alias, ut supra argumentabar, etiam nunc daretur plus gratiee per unam speciem, quam tunc perduas, propteranimam, qute ibi continetur. Tertio, quia licet in triduo non esset corpus Christi sub singulis speciebus, quantum ad naturam humanam, seu partes ejus, esset tamen totus, quantum ad divinum supposi- tum; quo modo verum est, totum Christum jacuisse in sepulchro et descendisse acl infe- ros; tota autem dignitas, et efficacia hujus sacramenti est ex infinito supposilo; caro enim
LXXIX, ART. VIII.
Christi non est efficax, nisi ut divina est, ut dixit CyrilL, lib. 4 in Joan., cap. 14 et 17, et sanguinis ejus est infinitum pretium propter unionem ad Verbum, et ideo etiam propter dignitatem ejusdem suppositinon minueretur effectus. Neque contra hoc obstat ratio supra facta, vel quia potest ad prasdictum sensum accommodari ; vel certe , quia causa ibi sumpta non est adeequata, sed est clarior et certior, prsesertim quoadnos.
1 4. Ad tertium responsio Cajetani rejicitur. — Veraproponitur. — Ad tertium respondet Cajetau. concedendo, in utraque specie esse perfectiorem significationem, etnegando con- sequentiam de efficientia ; quod dicit esse spe- ciale in hoc sacramento, quia in eo visibile signum non est gratise instrumentum, sed so- lus Christus. Sed hsec responsio primo assu- mit falsam; nam supra ostendimus in princi- pio hujus materiae, species sensibiles hujus sacramenti esse instrumentum gratiae, non minus quam in caeteris, nec esse rationem ullam, cur hac perfectione priventur. Deinde non videtur id multum referre ad argumenti solutionem; nam, quicquid sit de effectione physica, negari non potest, quin species mo- raliter concurrant, applicando Christum ve- rum cibum ; ergo dabit Christus effectum significationi specierum accommodatum. Res- pondetur ergo, posse nos loqui de significa- tione, aut ex parterei significatse, autexmodo tantum significandi ; priori modo non est perfectior significatio in duabus speciebus, quam in una, quia utraque significat animie refectionem et unionem, quee eadem estsigni- ficata in singulis, et in ambabus speciebus simul; in modo vero significandi est perfec- tior et expressior modus in duabusspeciebus, quam in una, et hoc sensu est verum antece- dens ibi assumptum, nec aliud concludunt probationes ibi adductee. lllo autem sic con- cesso, negatur consequentia, quia ad perfec- tionem effectus sacramentalis attendenda est perfectio significatiunis ex parte rei signifi- catae, non autem ex solo modo significandi, quia sacramenta efficiuut quod significant, non prout significant, nec modus significandi est conditio necessaria ad agendum, sed signi- ficatio ipsa. sicut baptismi effectus expressius significatur per trinam mersionem, quam per unam, ut tractat. Cypr., lib. 4, epist. 7, et expressius per formam, quam per materiam; ut D. Thom. supra docuit, et tamen non propterea datur perfectior effectus per unum quam per aliud. Adde, expressam illam signi-
DISPUTAT. LXIII, SECT. VII.
ficationem, quee in consecratione separata du- plicis speciei reperitur ad repraesentandam
separationem animee Christi a suo corpore, vel effusionem sanguinis in passione, magis pertinere ad rationem sacrificii, quam sacra- menti, et ideo ad summum iila ratione con- cludi posse, effectum sacrificii ut sic, non dari per consecrationem unius speciei, sed utrius- que, de qua re inferius disputaluri sumus.
- Ad quartum. — Quartum argumentum petit, eum sumitur utraque species, quando detur effectus; quidam enim aiunt, dari post sumptum calicem, quia tunc consummatur sumptio sacramenti. Ita Glaud., Repet. 10, cap. 3. Alii, dari in sumptione hostiee seu primee speciei, Soto, dist. 13, q. 1, art. 12; Palacius, q. 5, concl. 7; Ledesm. 2, part. 4, q. 31, art. 2. Alii putant esse problema, ut idem Ledesma 1, part. 4, q. 21, art. 12, dub. 3 ; et Bellarm., lib. 4 de Euchar., c. 23. Mihi vero secundus modus dicendi verus vi- detur, qui probandus et explicandus eodem modo est, quo supra id fecimus circa dupli- cem partialem sumptionem hostiee diversee, aut duplicem haustum ejusdem calicis ; nam non aliter judicandum est de duplici specie, quam de duabus partibus ejusdem speciei, ut rationes supra factee probant. Unde, si sacer- dos, cum sumit hostiam, est dispositus, statim accipit fructum gratiee, ut patet, quia jam digne accipit corpus Christi. Item, quia si acciperet illam speciem sine intentione su- mendi aliam, ut indie Parasceves, statimacci- peret totum effectum, non expectato calice ; ergo idem erit, etiam si habeat intentionem sumencli aliam speciem, quia illa intentio, neque abstulit virtutem sacramento, neque posuit obicem in communicante, nec eum fecit deterioris conditionis, uteidifferatur effectus ; unde etiam posset accidere, ut interdum eo privaretur, si contingeret, vel ipsum mori, vel calicem prorsus effundi ante sumptionem ejus; nam dicere, in his eventibus Deum spe- cialiter preevenire ex preescientia futurieven- tus, est preeter legem sacramentorum , ut seepe dictum est; datur ergo effectus, statim in sumptione corporis ; quod si dispositio sub- jecti nullo modo crescat, per sumptionem ca- licis nullus novus effectus dabitur. Nec pree- terea privatur sacramentum suo effectu, quia illud non est sacramentum per se distinctum a priori, sed ex utroque unum componitur, cui tribuitur effectus; operatur enim totum illud, per aliquid sui, cum primum potest. Neque etiam est inutilis illa sumptio calicis ,
tum quia etiamsi non sit utilis sumenti ex opere operalo, pertinet ad perfectionem sacri- ficii, per quamdam integritatem sacramenti, et ad clivinum cultum, et hoc satis est ; et inde eliam resultare potest fructus ex opere ope- rantis. Adde, et acceclenti posse etiam con- ferre ad aliquem fructum ex opere operato; nam, si communicans melius sit dispositus in sumptione calicis, quam fuit in sumptione hostiee, augebitur in illo effectus cum debita proportione; vel, si contingat in sumptione hostiee habere peccatum mortale non satis de- testatum, et ante sumptionem calicis dolorem perfici, vitam gratiee consequetur, quam prius non obtinuerat, quia jam digne communicat , et bibit sanguinem Christi, ut latius sectione preeced. dictum est.
SECTIO VII.
Utrum Eucharistia conferataliquem effectum gratiaepost sumptionem, quamdiu Christi prsesentia durat.
1 . Quidam afflrmant, quamdiu Christus est intra corpus sumentis, in illwn continuo gra- tiam influere. — Qualiter ab aliis reprehen- dantur. — Hanc queestionem propono propter celebrem opinionem, quee tribui solet Gajet., queest. 79, art. 1 ; eam tamen prius docuit Gabr., si attente legatur, lect. 85 in canon.; et Major in 4, dist. 9, queest. 1, argum. 5; et Palucl. in 4, dist. 17, queest. 8, num. 30; et eam postea secutus est Ruard., art. 15. Hi enim auctores affirmant, quamdiu Christus preesens est intra corpus ejus, qui digne communicavit, gratiam continue in illum in- fluere, accommodantes illud Joan. 6 : Quamdiu sum in mundo, lux sum mundi. Congruentiee pro hac sententia esse possunt (neque enim habet firmiora fundamenta). Prima, quia hoc sacramentum institutum est per modum cibi; unde concludit Concil. Florent., quos effectus operatur in corpore cibus materialis, secun- dum proportionen operari in anima hoc sacra- mentum; pari ergo modo concludere possu- mus, etiam in modo et diuturnitate opera- tionis imilari hoc sacramentum materialem cibum; sed cibus materialis non tantum ope- ratur, dum sumitur, sed, quamdiu durat in stomacho, nutrit et confortat; ergo idem cen- sendum est de hoc sacrapiento. Secunda, nam cur dicemus tunc ibi esse Christum quasi otiosum, cum habeat vim sanctificandi , et passum satis proportionatum et applicatum? Dicunt aliqui, excitare tunc hominem ad de- votionem. Sed contra, quia, si confert hunc
QILEST. LXXIX, ART. VIII.
effectum ex opere operato, tanquam sacra- mentalem, semper hic effectus supponit effec- tum communis gratise sanctificantis ; ergo in- fluet illam; si vero ille effectus non fit, ut sacramentalis, non est certus et infallibilis , sed gratis asseritur. Hanc vero opinionem graviter reprehendunt recentiores Thomistee, Soto , dist. '1 1 , queest. 2, art. \ ; Ledesma , queest. 20, art. 1 ; Victor., in Sum., n. 79, et putant, esse contra D. Thom., q. 80, art. 8, ad 6, dicentem : Maxima devotio requiritur in ipsa sumptione hujus sacramenti, quia tanc perficitur sacramenti effectus. Rationes etiam afferunt varias. Summa omnium est, quia hoc sacramentum confert gratiam per manduca- tionem et potum, quatenus consistunt in usu sumentis ; postea enim tantum sequitur di- gestio specierum, quee non est actio humana, sed mere naturalis et physica , quee nihil re- fert ad effectum sacramenti, nam solus ille contactus, qui permanet inter species et ho- minem , non satis est ad effectum ; alioqui etiam si fingamus Eucharistiam poni intra corpus hominis absquemanducatione, id satis esset, ut conferret effectum ; vel e contrario, dicere quis possel, effectum inchoari a primo contactu, quo in ore recipit homo Eucharis- tiam , vel labiis illam contingit. lnferuntur preeterea ex hac sententia varia incommoda. Primum, justificari hominem per hoc sacra- mentum, qui indigne manducavit illud, si, durante Christi pra?sentia, satis de peccato suo doluit. Secundum,sidigneaccepit, augeri gratiam continue longo aliquo tempore. Ter- tium, peccare hominem mortaliter non solum indigne sumendo,sed etiam indigne Christum intra se retinendo , idest, perseverando in peccato toto eo tempore, quo Christus in ipso adest, quia in toto illo ponit obicem sacra- mento, et Christum retinet in vase im- mundo; tenebitur ergo pro toto eo tempore conteri, seu tollere obicem. Quartum, quia sequitur per se utilius esse, ceeteris paribus, communicare in majori specierum quantitate, ut plus durent in stomacho, ut ita Christus majorem gratiam conferat, et hinc sequuntur superstitionesill8e,inquisilorumjuclicioinerito punitee in his sacerdotibus, qui suis devotis plures formas tribuunt. Imo etiam sequitur, solum ob debiliorem vim digerendi species, fieri, ut consequatur homo majorem gratiae fructum.
- Auctores prsedictse opinionis non esse tam acerba reprehensione dignos ostenditur. — In hac re nrihi in primis videtur, praedictam
opinionem non esse tanta reprehensione di- gnam, quia certum est, potuisse Christum Donrinum hoc modo, et sub hac lege insti- tuerehoc sacramentum, quia nullam involvit repugnantiam, nec indecentiam ; imo speciem quamdam benignitatis et pietatis pree se fert ; non constat autem , Christum non ita insti- tuisse, nec a preedictis auctoribus probatur; imo, si aliquo apparente argumento id pro- bari potest, abeis preeternrittitur. Illud autem est, quia promissio gratiee solum videtur facta hujus sacramenti manducationi, juxta illud : Qui manducat nieam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in eo. Hoc autem non multum suadet, nam gratia ibi promittilur manducanti et bibenti . non ra- tione manducationis, sed ratione cibi mandu- cati; nam manducatio ipsa non est ratio agendi , sed conditio per modum applica- tionis ; applicatio autem non tantum solet esse utilis ad effectum , quamdiu est in fieri , sed etiam ratione sui termini, quamdiu ille durat; recte ergo posset illa promissio sic declarari, ut sub manducatione , terminus ejus seu cibus, ut manducatus, quatenus sic durat, comprehendatur. Et eodem modo pos- sumus D. Thom. interpretari; preeterquam quocl illo loco obiter tantum loquitur, et ita affirmat unum, quod certum est, et aliud, quod est incertum, non negat. Ratio autem Soti non cogit, sed potius videtur petere prin- cipium. Assumit enim , hoc sacramentum conferre gratiam in sola manducatione, aut in libero usu sumentis, quod est contradictorium ejus quod contfaria sententia affirmat, sci- licet, non tantuin in manducalione, prout dicit motum, sed in termino ejus, gratiam dare. Nec refert, quod eo tempore jam ex parte hominis, non sit actio corporalis libera circa sacramentum, sed physica, et naturalis digestio , quia tunc non datur gratia propter actionem ipsius hominis, sed propter sacra- mentum et prsesentiam ejus,non qualemcum- que, sed ut terminantem manducationem, et constituentem Christum in ratione cibi man- ducati, ut explicatum est, juxta vim promis- sionis, et ideo non est similis ratio de quolibet conlactu anlecedente manducationem, nec de alia preesentia, quae miraculose fieri posset intra corpus sine manducalione. Alia vero incommoda, quee inferuntur, vel incommoda. non sunt, vel non inferuntur, si res ipsa, prout debet, explicetur ; de quo statim di- cemus.
- Non augeri gratiam in sumente Eucha-
DISPUTAT. LXHI, SECT. VII.
rm
ristiam , quamdiu ipsa durat in corpore, si dispositio illius non perficiatur. — Dico se- cundo : si eo tempore, quo Christi preesentia durat, prius quara transmutentur sacramen- tales species, dispositio hominis non perfi- ciatur, nullum gratiee augmentum ei confer- tur. Haec conclusio sequitur a fortiori ex dictis in praecedentibus sectionibus, nam si in ip- sismet sumptionibus partialibus non augetur gratia,non aucta disposilionesumentis, multo minus augebitur per solam durationem pree- sentiee sacramentalis , quiacerlius est, gra- liam conferri in manducatione, quam postea. Secundo, quia si preesenlia Christi manducati potest interdum conferre ad effectum gratiee, solum est, quatenus cum ipso motu manduca- tionis complet unum integrum usum sacra- menti, tanquam intrinsecus terminus ejus; sed per unum usum, seu per unam commu- nionem , unus tantum effectus datur, qui simul totus fit, si ex parte subjecti sit eadem dispositio , ut supra ostensum est : ergo. Tertio, hoc probant duo inconvenientia supra illata, scilicet, secundum et ultimum; nam, revera, ostenclunt institutionem, eo sensu ex- plicatam,nonfore ita convenientem; cur enim homini, qui post actualem communionem statim distrahitur, vel dormit, esset gralia continue augenda, quamdiu Christi preesentia durat? preesertim, cum heec duratio preesen- liee posset esse major tantum casu, vel prop- ler accidentales causas, ut supra dicebamus. 4. Probabile est augeri gratiam sacramen- talem quamdiu Christus durat in corpore su- mentis, si ille magis ac magis^se disponat. — Dico tertio : si eo tempore, quo Christus est realiter preesens intra hominem, ipse homo sese magis ac magis disponat, valde proba- bile est augeri in illo sacramentalem gratiee effectum. Hoc sensu videntur locuti Major, et Gabr.,etCajetan.Etsuadetursatis conjecturis adductis inter referendum primam opinionem, et circa primam conclusionem in defensionem ejus. Et urgeri potest amplius illa ratio, quod promissio gratiee preecipue sit facta huic sa- cramento propter Christum manducatum, juxta illud : Qui manducat me, vivet propter me; et illud : Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo. Ubi August., tract. 26, inquit : Manclu- care Christum est, illum manentem in se ha- bere ; et potest fieri etiam conjectura ex man- ducatione materiali; quando enim illa dicitur necessaria ad vitam, non preecipue tribuitur ipsi manducationi, ut significat actualem mo-
tum, sed preecipue ratione termini; ergo hoc etiam sensu recte intelligitur promissio facta huic sacramento, ita ut, cum dicitur : Qui manducat hunc panem, vivet, non inlelligatur dictum solum ratione motus manducationis, sed etiam ratione ipsius panis manducati, quatenus in manducante manet; ergo toto illo tempore est hic panis efficax gratiee, si in sumente inveniat dispositionem. Preeterea , videtur hic modus institutionis aptissimus ad excitandos homines ad devotionem, et reve- rentiam exhibendam huic sacramento, saltem eo tempore, quo in ipsis permanet; nam hoc majori cura et diligentia preestabunt, si spem habeant majoris fructus; imo videtur tempus illud magis accoramodatum, ut homo interius se totum colligat, et ad fructum ex hoc cibo hauriendum disponat ; nam illo brevi tempore, quo est occupatus circa sumptionem exterio- rem, non potest circa interiores actus tam attente versari. Est etiam ex parte ipsius sa- cramenti hic modus inslitutionis valde conve- niens, tum, ut majorem habeat efficaciam, tum eliam, ut intelligamus, totam efficaciam tribuendam esse ipsi sacramento; nam man- ducatio solum est applicatio causee, et ideo, si, dum applicatur, operatur, etiam applica- tum manens, polensessedebetad operandum, quantum est de se, si subjectum sit dispo- situm.
- Ad fundamentum secundx opinionis res- ponsio. — Denique contra hanc sententiam sic expositam nihil urgent objectiones contrariee opinionis,nam ad D. Thom. et rationem, res- ponsum jam est; ad incommoda vero facile dicitur, primum , non solum non esse incon- veniens, sed etiam maxime dignum Christi benignitate et efficacia in redimendo et sal- vando homine; nam, si ad hunc finem venit in hominem per hoc sacramentum, ut illum sibi uniat, et in itinere veniens, ut sic dicam, non invenit illum clispositum , antequam vero cliscedat, homo se convertit ac disponit, cur non operabitur in illo effectum, propter quem ad eum sacramentaliter venit? Est etiam hoc valde accommodatum humanee fragilitati, et ad spem ejus erigendam aptissimum , ut per se manifestum est. Secundum etiam preedicto modo inteliectum non est inconveniens, sed potius convenientissimum ; nam si toto illo tempore continue augeatur dispositionis per- fectio, et consequenter gratia ex opere ope- rantis, quod inconveniens esse potest, ut etiam augeatur ex opere operato? Item , cum homo hunc panem comedat, ut ex illo spiri-
QU/EST. LXXIX, ART. VIII.
tualiter nutriatur, si toto illo tempore circa panem illum vitaliter operatur, ut ex illo fructum capiat, quid mirum, quod talis nu- tritio continue toto illo tempore fiat? Ad ter- tium concedo, per se loquendo, esse in homine illom obligationem ; neque in hoc ostenditur ulla ratio absurdi vel inconvenientis; nam, si statim post communionem, quando homo est certus adhuc in se Ghristum habere, morta- liter peccet, sine dubio gravem injuriam Christo facit, et specialem malitiam inde con- trahit; ergo, qui in illo eliam tempore perse- verat in peccato mortali, per se loquendo, in hoc specialiter peccat. Hoc autem peccatum non est distinctumabipsa indignasumptione, sed esl idemmet factum gravius ex hac cir- cumstantia ; dico autem, per se, quia ob in- advertentiam facile potest homo excusari ab hac malitia, prassertim, cum sit valde incer- tum tempus pro quo durat sacramentalis Christi praesentia. Adde etiam, hanc opinio- nem non esse certam, et icleo propler igno- rantiam, vel contrariam opinionem proba- bilem, intervenire posse prsedictam excusa- tionem. Ad quarturn, negatur simpliciter sequela : nam juxta nostram sententiam effectus non augetur prsecise propter diutur- niorem preesentiam, sed propter meliorem dispositionem recipientis. Unde, si tota illa dispositio in uno instanle haberetur, simul totus obtineretur effectus ; quod ergo ibi sit successio, et duratio, est per accidens ex defectu dispositionis , et ideo non sequitur ex hac sententia, superstitiose, et introducendo ritus ab Ecclesia3 consuetudine alienos, cu- randum esse, ut prsesentia Christi in homine magis duret, sed potius sequitur, magnam diligentiam esse adhibendam , ut homo per- fectius se disponat; reliqua etiam per acci- dens sunt, ut constat etiam ex dictis de suc- cessiva sumptione, continua, vel discreta.
SECTIO VIII.
Utrum hoc sacramentum habeat effectum gratiee post transactani sumptionem et prtesentiam Christi, sci- licet recedente fictione.
- Quorumdam opinio. — Certum est, si tempore sumptionis homo recepit totum gra- tise effectum, quem per hoc sacramentum ac- cipere potest, nihil superesse quod postea fiat, loquendo de effectu gratiee habitualis, prout nunc loquimur. Unde in hoc eadem est ratio hujus sacramenti, et caeterorum; nam per se loquendo omnia causant gratiam, quando ap-
plicantur ad usum, non vero postea, nisi forte per accidens, si contingat, prius effectum im- pediri propter obicem, postea vero fieri re- moto obice. Solum igitur in hoc sensu potest prsesens qusestio tractari, an in eo, qui ficte Eucharistiam accepit, postea recedente fic- tione incipiat habere effectum, etiam si man- ducatio, et prassentia sacramentalis Christi omnino transacta jam sint. Quam queestio- nem superius attigimus disput. 8, sect. 3. Unde hic pauca addenda occurrunt. Quidam ergo sentiunt, Eucharistiam habere effectum, recedente fictione, quod in particulari, et in specie de hoc sacramento pauci affirmant, sed solum hi, qui generaliter hoc tribuunt om- nibus sacramentis, ut Petrus Soto, lect. 4 de Baptism., et lect. ultim. de Satisfact., et alii, quos prsedicto loco citavi. Unde potest argu- mentum sumi; nam, si caetera sacramenta hoc habent, cur non etiam hoc, quod sicut est coeteris dignius, ita debet esse efficacius? Ali- ter Cajet. hic, art. I, qusest. 79, sub distinc- tione videtur respondere; hoc enim sacra- mentum per se dat augmentum gralice, per accidens autem contingit, ut interdum det etiam primam gratiam. Quantum adaugmen- tum igitur ait, hoc sacramentum habere ef- fectum, recedente fictione, seu impedimento, quodcumque illud sit; nam juxta suam opi- nionem, si quis tempore actualis manducatio- nis distractus est, etsine actuali dispositione, non recipit augmentum ; si tamen postea se disponat, consequetur (inquit) illud augmen- tum; quod non aliter probat, nisi quia, licet prius non receperit in actu illud augmentuin, recepit, inquit, habitualiter, seu clarius, re- cepit jus, ut postea, remoto obice, detur. A.t vero quantum ad primam gratiam, sentit, non dari postea, remoto obice, si ille duravit toto tempore sumptionis, comprehendendo totam durationem prsesentiae Christi, quia si quis, inquit, tempore sumptionis, non resuscitatur ad vitam, non apparet, quard deinceps ex virtute hujus sacramenti resuscitabitur. Sed heec ratio non est magni momenti, quia facile potest reddi ratio, quia prius non fuit dispo- situs, et postea se disposuit, sicut ipse neces- sario esset responsurus in priori membro, si eadem interrogatio ab eo fieret. Unde nulla etiam videtur sufficiens reddi ratio differen- tise inler illa duo membra; nam, licet verum sit, hoc sacramentum per se conferre aug- mentum gratiee, per accidens autem primam gratiam, cur tamen, sicut recedente fictione habet effectum augmenti eodem modo, scili-
DISPUTAT. LXllI, SECT. VIII.
cet,per se, non habebit etiam effectum pri- mae gratise eodem modo, scilicet, per accidens, cum uterque modus sit ex opere operato, et ralione sacrainenti suscepti possit comparari jus ad unum, sicut ad aliud. Denique alia sa- cramenla vivorum, qua3 habent effectum re- cedente fictione, ut confirmatio, et extrema unctio, sicut dant augmentum gratise rece- dente fictione, ita et primam gratiam, servata proportione, quamvis per accidens illam con- ferant; imo revera solum primam gratiam conferunt recedente fictione, quia respectu solius augmenti nunquam ponitur fictio, ut in superioribus dictum est; ergo in prassente, vel utraque gratia datur, recedente fictione, vel neutra, quod sine dubio verius est.
- Eucharistiam non conferre suum effec- tum recedente fictione, si prsesentia Christi de- siit in sumente. — Dicendum est ergo , hoc sacramentum non habere effectum, recedente fictione, si jam omnino desiit sumptio, et praa- sentia Christi in sumente; quocl tenet D. Thom. in 4, dist. 4, q. 3, art. 3, queestiunc. 3, ad 3; et ibi Durand., qusest. 4; Major, quaest. 2; Bonav., art. 2, queest. 3, ad penult., et dist. 12, 2 part., art. 1, qusest. ad ult.; et ibi Palud., qutest. 4; Alens., 4 part., quasst. '10, membr. 7, art. 3, § M, membr. 8, art. 3, § 1; Soto, dist. 6, qusest. 1, art. 8, dist. 11, qufest. 2, art. 1; Medina, God. de Pcenit., tract. 2, 46 dePcenit. extra gratiam impleta ; Sylvest.,verb. Baptism. 4, n. 12; Gano, relecl. de Pcenitent., part. 1; Cordub., lib. 1, qusest. Theolog., queest. 2. Fundamentum potest in hunc modum explicari, quia, si auctoritalem spectemus, nulla est, unde aliud colligi pos- sit; nullus enim Sanctorum hoc docuit; imo Paulus deindigne communicante dixit, judi- cium sibi tnanducare et bibere; nunquam au- tem dixit talem communionem postea esse posse illi utilem. Si autem conjecturis uten- dum est, non est consideranda solum excel- lentia et perfectio sacramenti, sed etiam re- verentia illi debita, etnecessitas aliqua hujus- modi efficaciee, recedente fictione; in casteris enim sacramentis oritur heec necessitas ex eo, quod vel iterari non possunt, aut simpliciter, aut pro aliquo statu, vel quia sunt ad salutem media necessaria; hocautem sacramentum et frequentissime iterari potest, et effectus ejus non est simpliciter ad salutem necessarius; ergo nulla est necessitas, ob quam habeat ef- fectum, recedente fictione; magis autem spec- tat ad reverenliam tanti sacramenti, ut ho- mines intelligant; si ficli, aut non satis
dispositi ad illud accedant, non solum fructu, sed etiam spe fructus ex tali communione pri- vari. Et confirmatur specialiter eontraCajet., nam si is, qui privatur augmento gratiae propter actualem distractionem, postea illud recipit, quando advertit, et se disponit, ergo similiter, qui accessit cum remissa disposi- lione,si, postomninolransactamsumptionem, intensiorem actum habeat, recipiet etiam in- tensiorem effectum sacramenti ob prseceden- tem communionem; quod dicere ridiculum est; sic enim posset in infinitum procedi, et quolidie recipere possemus gratiam ex opere operato propter omnes communiones in vita factas, si unum actum devotionis eliceremus omnibus superioribus intensiorem. Sequela autem patet a paritate rationis, seu potius a fortiori, quia sicut prior posuit obicem totius effectus per carentiam totius clispositionis, ita posterior posuit obicem intenso effectui prop- ter carentiam intensse dispositionis; ergo quando illam adjunxerit, suppletur illi quic- quid de perfectione effectus ei defuit ; quod enim aliquem effectum receperit per remis- sam dispositionem, non propterea fit pejoris conditionis, ut non possit id, in quo defecit, resarcire. Et confirmatur, nam, supposita opinione Cajetani, si is, qui nullam disposi- tionem habuit, poslea per intensum actum se disponat, recipiet effectum intensse disposi- tioni proportionatum; ergo multo magis, qui remissam dispositionem habuit, si postea in- tensionem addat, recipiet quicquid effectus sibi defuit; sicut ergo hoc falsum est, ita et primum. Posset quidem responderi juxta pro- babilem opinionem supra tractatam de bap- tismo, disput. 28, sect. 4, quandocumque da- tur gratia, recedente fictione, dari minimam gratiam, et non juxta perfectionem disposi- tionis , per quam fictio tollitur , et ideo , quando nihil gratise datum est ex defectu dispositionis, aliquid postea recuperari, ha- bita dispositione; quando vero aliqua gratia in principio comparata est, nihil esse, quod postea redeat per ablationem fictionis seu obi- cis. Sed, licet illa opinio sit valde probabilis, supponendo (quod verum est) , solam caren- tiam actualis devotionis non esse obicem, sed peccatum aliquod non detestatum, tamen supponendo (ut Cajetanus supponit), solam carentiam actualis dispositionis impedire gra- tiam sacramenti, et hanc restitui habita tali dispositione, idem consequenter dicendum es- set de intensione dispositionis, quod de tota dispositione, cum debita proportione. Verius
QILEST. LXXIX, ART. VIII.
ergo est, nunquam augmentum gratise dari per hoc sacramentum, seu ratione illius, post- quam omninoesse desiit, seu transactum est; idemque est dicendum de prima gratia, non solum, quia per accidens datur per hoc sa- cramentum, sed etiam propter alias rationes supra adductas.
- Sed contra, nam gratia semel habita per hoc sacramentum, et postea per peccatum perdita, per pcenitentiam reparatur; ergo etiam gratia, per peccatum impedita in sus- ceptione hujus sacramenti, per poenitentiam restiluitur. Respondetur, negando conse- quentiam, quia gratia, semel habita, re ipsa jam fuit applicata propter merita Ghristi, et ideo est de se perpetua, et dat jus ad gloriam cum effectu obtinendam, si homo in gratia decesserit, ut latius dicturi sumus in materia de Poenitentia ; at vero quando gratia fuit a principio impedita, nunquam homo acquisi- vit dominium ejus, necjus ad perpetuitatem ejus, et glorias illi correspondentis, si in gra- tia decesserit, quia merita Christi non fuerunt ei re ipsa applicata. Quocirca longe alia est ratio reviviscentise meritorum, quae fundatur in lege, et promissione, sub qua meremur de condigno apud Deum, alia vero efficaciae sa- cramenti recedente fictione, quse colligenda est ex propria natura et institutione sacra- menti, quod in hoc sacramento fieri nullo modo potest. Neque certe est verisimile, per- ditum sacerdotem, qui quotidie indigne com- municat, per unum actum pcenitentiee in fine vitae, consequi omnem gratiam quani ex opere operato obtinuisset, si digne communi- casset.
SECTIO IX.
Utrura Eucharistia det aliquem effectura gratiae actualis, et quando illum conferat.
1 . Quae hactenus diximus, ad habitualem gratiam, et virtutesac dona, quae illam conse- quuntur,pertinent; reliquum est, utde gratia actuali pauca dicamus, de qua specialis est ratio difficultatis, quia hsec gralia consistit in actibus nostris, qui ex nostra libertate pen- dent; ergo non polest infallibiliter dari per
, hoc sacramentum. llem, quia alioqui experi- remur in nobis gratiam illam, quod tamen non ita est. Denique quia nullibi facta est huic sacramento, magis quam cseteris, hujus gratire promissio.
- Eucharistia de se est efficax ad exci- tandam devotionem et fervorem. — Nihilomi-
nus dico primo, hoc sacramentum de se effi- cax esse ad excitandam animi devotionem et charitatis fervorem, cum speciali spiritus sua- vitate ac dulcedine. Et hsec est gratia quaedam actualis, quam confert hoc sacramentum ; quee est sententia D. Thom. hic, art. \ , ad 2, et communis Scholasticorum. Et potest ex Scrip- tura et Patribus ita colligi; nam, Joan- 6, de hoc sacramento dicitur : Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus'; unde colligit Concil. Florent., hunc cibum spiritua- liter conferre eos effectus, quos corporalis ci- bus confert materialiter, quorum unus est, oblectare viventem, et vires confortare; et Clemens V, cum Concilio Viennensi, de Reli- quiis et venerat. Sanctor. : In hoc (inquit) sa- cramento habetur omne delectamentum, et omnis saporis suavitas, ipsaque dulcedo Do- mini degustatur. Sic etiam Ambros., serm. 15 in Psal. 118, dicit, hoc sacramentum ine- briare affectus fidelium, ut curam seeculi hujus, metum mortis sollicitudinemque de- ponant; et ad hoc probandum nonnulla ex Scripturis congerit, lib. de Myster., capit. 8; et plura Cyprian., epist. 63, et serm. de Ccena Domini; et Ecclesia accommodat illud Gen. 49 : Pinguis est panis ejus, et prxbebit delicias Regibus. Unde etiam est illa locutio Tertull. : Caro corpore et sanguine Christi ves- citur, ut anima de Deo saginetur, lib. de Re- surrection. carnis,cap. 8. Denique accommo- dari solent verba illa Psalm. 79 : Pluviam voluntariam segregabis Deus hvereditati tuse, et infirmata est, tu vero perfecisti eam, ani- malia tua habitabuntin ea ; parasti indulce- dine tuapauperi, Deus; heec enim, et multa alia similia, quee de manna scripta sunt, recte huic sacramento attribuuntur, cum constet, manna fuisse unam ex potissimis figuris hujus sacramenti. Ex bis ergo satis probabi- liter, et sensui Ecclesia? conformiter, intelligi- mus, Chrislum ex vi institutionis promisisse hunc effectum huic sacramento; hic autem effectus requirit actualem gratiam, quia spiritualis dulcedo non est sine animee atten- tione, et affectione actuali. Est autem hic ef- fectus maxime conveniens fini hujus sacra- menti, quod ordinatum est ad nutriendam et fovendam divinam amicitiam, quod potissi- mum fit ferventjoribus actibus amoris ac de- votionis. Tandem, ut Tridentinum dixit, Chri- stus in hoc sacramento divitias amoris sui erga homines veluti effudit; ergo etiam debet in eo existens, eosdem homines ad sui amorem vi- cissim et peculiari modo excitare.
DISPUTAT.
- Eucharistia confert etiam actuale auxi- lium ad peccata vitanda. — Dico secundo : sacramentum hoc confert etiam ex opere ope- rato actuale Dei auxilium, et favorem ad pec- cata vitanda, et tentationes superandas. Ita sentit D. Th. hic, art. 3, ad 1 , et art. 4, citans Innocent., lib. 4 de hoc myst., c. 14; et signi- ficat Conc. Trid., sess. 13, c. 2, dicens, hoc sacramentum esse institutum, ut antidotum, quo a mortalibus peccatis prasserveraur, et a venialibus liberemur; et colligi potestex ver- bis illis Joan. 6 : Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non liabebitis vitam in vobis; adjuncta expositione Cyrilli supra tractata, declarantis hsec verba de vitee spiritualis conservatione, ad quam sacramentum hoc est medium adeo utile, ut possit dici moraliter necessarium; quam indi- cavit etiam Gyprian. in exposit. orationis Dom., dicens : Ut manifestum est, eos vivere, qui corpus ejus attingunt, et Eucharistia?n jure communicationis accipiunt, ita contra timendum est et orandum, ne dum quis absten- tus separatur a Christi corpore, procul rema- neat a salute, comminante ipso, et dicente, Nisi ederitis carnem Filii hominis, et biberitis sanguinem ejus, non habebitis vitam in vobis. Sentit igitur, hoc sacramentum esse adeo effi- cax advitam gratiseconservandam, ut, qui ab illo abstinent, in magno periculo illam amit- tendi versentur. Propter quod fortasse dixit idem Cypr., epist. 54, non esse idoneum ad martyrium, qui ab Ecclesia non armatur ad preelium, quia mens deficit, quam recepta Eucharistia non erigit et accendit. Unde ad hoc propositum accommodari solet illud Psal. 21 : Parasti in conspectu meo mensam adver- sus eos, qui tribulant me. Unde Bernard., serm. de Coena Dom. : Hoc sacramentum (in- quit) minuit sensum in minimis, et in gravio- ribus tollit omnino consensum; et plura simi- lia legi possunt in Chrysost., hom. 51 in Matth., 45 in Joan., et 24 in 1 ad Cor. 11; et in Cyrillo, lib. 3 in Joan., cap. 37, et aliis, quos disputatione seq., sect. 3, referam; et supra etiam agentes de necessitate hujus sa- cramenti, nonnulla adduximus. Quod aulem hic effectus non fiat, nisi per auxilia actualia, constat, quia quodammodo pertinet ad donum perseverantiae; est enim qusedam inchoatio vel participatio ejus; certum est autem ex materia de gratia, donum perseverantiee dari per auxilia actualia; per eadem ergo fit hic effectus. Sub auxiliis autem actualibus com- prehendimus omnem rationem divinee provi-
LXIII, SECT. IX. 429
dentiae, qua ita gubernat, etprotegithominein ut vel illum a tentationibus liberet, vel ad eas superandas vires praibeat, sive hoc faciat per illuminationes intellectus, sive per varios vo- luntatis motus, sive removendo exteriores occasiones peccandi, sive aliis modis.
- Ad rationes dubitandi responsio. — Ut autem rationibus dubitandi satisfaciamus, advertendum est primo, hsec auxilia actua- lia, qua?dam esse omnino prsevenientia libe- rum consensum, de quibus non procedit diffi- cultas tacta, quia etiam si requirant hi actus consensum vitalem nostrarum potentiarum, nihilominus potest tota illa motio, quse spe- ciali modo fit a Deo, tribui sacramento, quia ratione illius datur, sive sacramentum ad ta- lem effectum physice concurrat, sive tantum moraliter, de quo satis est in superioribus dictum. Hinc vero fit, ut etiam consensus
. liber, qui postea a voluntate sequitur, sicut est effectus gratiae Dei, ita etiam sit effectus hujus sacramenti, non quidem solius, sed concurrente simul libertate voluntatis, exci- tatee tamen et adjutee per auxilium datuin ratione ipsius sacramenti. Nec refert, quod effeclus hic non sit infallibilis absolute, quia ad effectum sacramenti satis est, quod ex parte illius sit infallibilis, si ex parte re- cipientis dispositio vel conditio necessaria adhibeatur. Sicut autem ad effec(um habitua- lis gratise necessaria dispositio est, ut non ponatur obex, ita ad hunc effectum gratise actualis, necessaria dispositio erit, ut liberum
.arbitrium non resistat, sed gratise cooperetur. Dices : hoc, ad summum, est verum de gratia cooperante ad actualem consensum liberum, non vero de excitante, nam hsec, ut dixi, non pendet ex consensu libertatis, sed antecedit illum ; si ergo hsec gratia est effectus sacra- mentalis, erit hifallibilis ; hoc autem non ita esse videtur, ut experientia ostendit. Circa hoc est secundo advertendum, cum hic effec- tus gratiae actualis excitantis non sit propter se, sed propter aliud, scilicet, propter actus supernaturales liberos, et humanos, non sem- per dari statim, quando recipitur sacramen- tum, sed tempore opportuno, quia lunc est utilis vel moraliter necessarius, vel ad vitan- dum peccatum, vel ad fervorem charitatis; et ideo, si infallibilitas illa referatur ad tem- pus sumptionis sacramenti, non est necesse, ut omnis effectus sacramentalis sit infallibilis pro eo tempore, etiam si ex parte hominis nullus sit obex, ut constat ex doctrina gene- rali supra data de sacramentis; si autem in-
QILEST. LXXIX, ART. VIII.
faliibilitas referatur ad tempus opportunum, sic effectus est infallibilis, quia pro eo tem- pore est promissus; oportet autem, ut homo digne receperit Eucharisliam (quia, ut dixi, in hoc sacramento non reviviscit effectus, si cum obice susceptum fuit), et quod postea homo prsedicto lempore opportuno non se reddat indignum hujus effectus per aliquod peccatum, aut aliam causam impedientem ta- lcm motionem Dei. Unde fit, nullum argu- mentum posse ex experientia sumi ad judi- candum, an hic effectus sit infallibilis, necne, tum quia non potest homini satis constare, an digne susceperil sacramentum; tum etiam quia nescit, an postea ponat obicem, vel im- pedimentum aliquod; ignorat etiam, quando sit illud tempus commodum et opportunum. Deinde non raro hoc auxilium gratiee consistit in aliquo effectu divinse providentise, quem homo saepe non advertit, seepe etiam compre- hendere non potest. Ac denique quando hoc auxilium consistit in actu vitnli ipsius homi- nis, quamvis possit illum in se experiri, non tamen potest satis dijudicare, qualis sit ille actus, neque unde veniat, aut quo vadat, et ideo multo minus experiri potest. an, quando sentit in se talem motionem, illa sit effectus hujus sacramenti, necne; quando vero illam motionem in se non sentit, an id proveniat ex impedimento aliquo, vel quia tunc non est illi expediens. Et ideo non est, cur conscientise timoratse, et qui moralem diligentiam adhi- bent, ut digne accedant ad hoc sacramentum, conlristentur, aut nimium timeant, si for-- tasse, dum communicant, nec fervorem illum charitatis, nec dulcedinem ac suavitatem illarn sentiant, quam dicimus esse effectum hujus sacramenti, quia, quamvis digne com- municent, possuntnonreciperehunc fructum, vel quia fortasse tunc illis non expedit, prae- sertim quatenus interdum redundat in infe- riorem appetitum, vel quia etiam sine peccato gravi potest hic effectus impediri, quia homo negligenter accedit, aut quia naturaliter dis- tractus est.
SECTIO X.
Utrurn Eucharistia renrittat venialia peccata et temporales poenas, earn digne sumentibus.
4 . Peccata venialia remittuntur ex opere operato per Eucharistiam. — De peccatis ve- nialibus vera est sententia D. Thorn., quam supra in commentariis explicavimus, ex opere operato remitti per hoc sacramentum, quam
etiam docuit Magister in 4, dist. 12, et ibi D. Thom., art. 2, queestiunc 1; Bonav. , 2 part., art. 5, qusest. 2, et reliqui Theologi; et Innoc, lib. 4 de hoc myster., cap. 44; et optime Goncil. Coloniense, etCatechis. Pii V, dum tractant de hoc sacramento; et sumitur etiam ex Patribus; Ambros.,lib. 4deSacram., cap. 6; et Augustin., cap. Utrum sub figura; et Greg., in cap. Quidsit sanguis, de Consec, dist. 2; Bern., dicto serm. de Ccen. Dom. , cujus verba sectione praeced. citavi, cum Chrysost. et Cyrill.; et alios referam dispu- tatione seq., sect. \ ; et favet Concil. Tri- dent., sess. L3, cap. I, dum aliter loquitur de hoc sacramento, respectu venialium pec- catorum, et mortalium; dicit enim, liberare nos a venialibus, prseservare autem a mor- talibus; sentit igitur, a venialibus non solum preeservare, sed etiam ab eis jam commissis nos liberare, quod facere non potest, nisi remittendo illa. Ratio a priori petenda est ex institutione, quam omnia adducta probant; quam vero congrua haec institutio, quamque consentanea perfectioni ac fini hujus sacra- menti, et per se satis notum est, et optime a D. Thom. in art. explicatur.
- Dubium de dispositione requisita ad hunc effectum. — Solutio. — Sed queeres, quaenam dispositio necessaria est ex parle sumentis, ut Eucharistia conferat hunc effec- tum. Respondetur imprimis , non esse ne- cessariam talem ac tantam dispositionem actualem, quae per se sufficeret ad veniale peccatum tollendum per formalem repugnan- tiam, aut condignam satisfactionem, qualis esset fervens actus charitatis, aut formalis detestatio talis peccati propter Deum. Narn si tam perfecta dispositio esset necessaria , per illam esset ablatum peccatum veniale; et ideo sacramentum nunquam hunc effeclum conferret ex opere operato, nisi forte mediate et remote, quatenus auxilium ad talem actum datur per sacramentum, et tunc jam ille actus non esset dispositio ad sacramentum, sed po- tius effectus ejus, et adhuc ille modus non est sufficiens, ut dixi circa litteram D. Thom. ex mente ejus; sic enim illa remissio quasi per accidens tantum esset ab hoc sacramento , cum tamen finis et perfectio ejus per se et di- recte requirat hujusmodi effectum. Adde sa- cramentum hoc tollere peccatum mortale sine actuali dispositione, quae per se sola sufficiat ad expellendum illud; multo ergo magis po- terit venialia peccata ita tollere, cum magis per se sit ad illa remittenda institutum , eo
DTSPUTAT. LXill, SECT. X.
vel maxime quod hic effectus communis est aliis sacramentis, ut in superioribus tactum est, et latius dicetur in materia de Poeniten- tia; ergo perfectius et proprius convenit huic sacramento, cujus est debiles confortare, et languores sanare, ut D. Thom. ait, opusc. 59, cap. 5. Ad hunc ergo effectum duo tantum videntur necessaria ex parte sumentis, unum, ut sit in statu gratiae, et propter dignam sumptionem sacramenti, et quia non potest veniale peccatum sine mortali remitti; aliud est, ut non inveniat actualem affectum taiis peccati, ut supra clictum est; praater haec autem nihil aliud est necessarium ; sed infun- dendo suam gratiam sacramentalem, simul Eucharistia delet venialia, et hoc est proprie illa tollere ex opere operato, et sic distin- guitur hic effectus a preecedente , alias con- funduntur.
Non dimittitur pcena temporalis ex opere operato per Eucharistiam . — Unde ulterius de remissione temporalis pcenGe con- cluditur, non dari per Eucharistiam ex opere operato, ut ex mente Thom. supra expli- cuimus, et ex differentia , quam ponit inter remissionem culpse venialis, et pcense tem- poralis; nam illa simpliciter tollitur per hoc sacramentum ; hsec vero non, sed juxta valo- rem actus ipsius hominis. Et propterea ne- que Scriptura, neque Concilia , aut Patres, hujus effectus meminerunt, quod satis est, ut sine fundamento non asseratur, pra?sertim, cum neque ex augmento gratise colligi possit, ut per se conslat, neque ex fine hujus sa- cramenti , quia reatus pcenee non includit malitiam moralem impedientem fervorem charitatis. Adcle , Eucharistiam, quatenus sacrificium est, per se ordinatam esse ad re- missionem pcense temporalis, et ideo necesse non fuisse, ut sub ratione etiam sacramenti ad eumdem effectum ordinaretur.
Atque hinc tandem concluditur, Eucha- ristiam, ut sacramentum est, (nam de sacri- ficio postea dicemus) non habere effectum aliquem ex opere operato, nisi in solis sumen- tibus ; nam, si aliquem habere posset, maxime effectum remissionis pcenee temporalis; sed hunc non habet , etiam in ipsis sumentibus ; multo ergo minus poterit eumdem habere in aliis ; ergo neque ullum alium. Major et ultima consequentia patent, tum ex generali doctrina supra data de sacramentis; tum etiam induc- tione, quia constat gratiam sanctificantem, et omnia dona , quse ad illam pertinent, et re- missionem culpae, non posse aliis donari,
etiam quando comparantur ex merito ope- rantis, nedum quanclo ex opere operato, quia semper dantur ad propriam sanctificationem, vel operantis, vel recipientis sacramentum, et ita promissio gratise, semper respicit so- lum recipientem , juxta illud : Qui manducat me, vivet propter m,e; et : Qui manducat hunc panem, vivet in xternum; et : In me manet, et ego in eo. Effectus autem non excedit pro- missionem. Unde etiam ipsum sacramentum in usu et applicatione sua solum significat sanctificationem ipsius sumentis, maxime in hoc sacramento, quod datur per moclum cibi, qui solum manducanti prodest. Adde, etiam si hoc sacramentum remitteret pcenam tem- poralem sumenti, nihilominus, ut sacramen- tum est, non posset ea voluntas suscipientis effectum illum alleri communicare , quia omnis effectus , quicumque ille sit, datur suscipienti, ut proprium ejus beneficium ac privilegium; et ita fit in baptismo, pceniten- tia, et aliis sacramentis ; nec contrarium do- cuit D. Thom. in 4, dist. 45, qusest. 2, art. 3, qusestiunc. 1, ad 3, nam ibi non agit de ratione sacramenti, sed sacrificii; hic autem apertius distinguens, et loquens de hoc sa- cramento, ut sacramentum est, negat habere effectum in alio, prseterquam in sumente; idem clocet super cap. 6 Joan., lect. 6.
- Objectio. — Solutio. — Dices : interdum fideles non solum pii, sed etiam docti, pro aliis communicant, et pro animabus purga- torii, quibus talis communio, si ad remissio- nem pcense prodesse non potest, nullum fructum afferre valet. Unde impertinens esset, et superstitiosa talis relatio, vel oblatio communionis pro anima purgatorii. Respon- detur : ideo dixi ex opere operato, nam aliis modis actus communicandi, pro aliis oblatus, illis prodesse potest;est enim actus religionis, unde ex opere operantis de se est satisfacto- rius coram Deo, et ita potest pro alio offerri quoad satisfactionem ex opere operantis, et illi prodesse per modum suffragii. Deinde est etiam actus meritorius, et ita etiam potest aliis prodesse per modum meriti de congruo, vel per modum impetrationis. In quo cense- tur hoc sacramentum habere specialem effi- caciam, vel quia, cum excitet ad fervorem charitatis, ex hac parte habere potest ille actus majorem congruitatem ad meritum, et impetrationem; velquia propterrealemChristi praesentiam et conjunctionem; familiarius et ferventius solet tunc ad illum et per illum oratio fundi, ut D. Thom. citato loco notavit.
QUjEST. lxxix, art. VIII.
DISPUTATIO LXIV.
DE EFFECTU, QUEM SACRAMENTUM EUCHARISTIjE HABET IN CORPORE.
Disp. 26 de Eucharistia. — Postquam dic- tum est de effectibus animee, superest, ut inquiramus, an etiam in corpore habeat sa- cramentum hoc aliquos effeclus, et primo dicemus de lempore hujus vitas, deinde de statu glorioso resurreclionis, ex quibus tan- dem qusestionem illam his lemporibus con- troversam definiemus , de unione corporali inter Christum in hoc sacramento existentem, et corpus hominis manducantis illum.
SECTIO I.
Utrum sacramentuni Eucharistise in corpore suscipientis aliquid efficiat.
1 . Prima sententia. — Duo possunt esse di- cendi modi extreme contrarii. Prior est, hoc sacramentum efficere in corpore quasdam qualitates, per quas corpus Christi dicitur uniri corpori nostro , sicut in anima efficit gratiam, per quam Spiritus divinus spiritui nostro conjungitur. Quod si inquiras, qua> nam sint istae qualitates, responderi potest, esse participationes quasdam dotum glorias, per quas quodammodo caro nostra disponitur ad immortalitatem , quee est effectus hujus sacramenti, ut postea dicemus, ita ut sicut gratia est semen et pignus beatitudinis animas, ita ha3 qualitates sint pignora quse- dam glorias corporis. Hujus sententise non invenio auctorem ; aliqui vero ex re. entio- ribus conati sunt eam defendere, et in hunc modumexplicare unionem corporalem, quam Sancti aliqui fieri asserunt per dignam com- munionem hujus sacramenti, et hoc est prae- cipuum hujus sententia3 fundamentum. Quod ita potest confirmari, nam hoc sacramentum aliquid amplius conferre debet corpori digne communicantis, quam ejus, qui indigne com- municat, quia aliter illi conjungitur; sed nihil est quod conferat, nisi hujusmodi qualitates: ergo.
- Secunda sententia. — Posterior senten- tia est, hoc sacramenlum nihil omnino efficere in corpore, sed solum in anima ; quam docuit Turrecremata . in cap. In Christo Pat., de Consecr., dist. 2, et Petrus Martinez, in ep. Juda3, loc. 23; et sumi potest ex D. Thom. hac qusest., art. 1, ad 3, dum ait, hoc sacra-
mentum non operari in corpus, nisi quatenus effectus gralia) • in corpus redundat, cum membra nostra exhibemus arma justitise Dei. Et favent Sancti, qui negant, hoc sacramen- tum esse institutum, ut corporalem effectum conferat, sed spiritualem tantum, ut videtur loqui Cypr., serm. de Ccen. Dom.; Damas., lib. 4 de Fide, cap. \ 4; et Cyrill. Hieros. , Catech. 4 mystag. Fundamentum vero hujus sententise est, quia omnes promissiones a Christo factas suscipientibus hoc sacramen- tum sunt spirituales, etsi aliquaa perlinent ad corpus, respiciunt vitam futuram, non prre- sentem', ut Joan. 6 : Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem , habet vi- tam seternam, et ego resuscitabo eum in no- vissimo die. Sed inter has sententias media via tenenda est.
- Eucharistia non efficit in corpore qua- litates supematurales . — Dico ergo primo : hoc sacramentum non efficit in corpore quali- tates aliquas supernaturales, per quas illud ad gloriam disponat, seu corpori Christi con- forme efficiat. Hanc conclusionem existimo ita certam, ut contraria opinio non proba- bilis , sed nova temeritas judicanda sit; nam, licet antiqui Theologi doctrinam hanc expresse non doceant, tamen cum harum qualitatum nullam mentionem fecerint, pro comperto habuerunt illas non dari , neque aliquo probabili fundamento fingi posse, quia neque ulla exlat de hoc effectu promissio, ut constat, neque enim in Evangelio Joan., cap. 6, aut alibi est scripta, neque ab Eccle- sia, vel Patribus est tradita. Neque etiam est ulla necessitas vel utilitas hujus effectus, quidquid sit de possibilitate ejus; hasc enim non est satis, ut affirmemus absque alio fun- clamento de facto conferri, quia non omnia, quae supernaturaliter et miraculose in ho- mine fieri possunt, per hoc sacramentum fiunt. Assumptum vero ita declaratur, quia illee qualitates fingi possunt , vel immediate in corpore seu materia, vel in potentiis anima3, qua3 in corpore inhffirent; si priori modo ponantur, ut prior opinio sentire vide- tur, sunt prorsus inutiles, quia neque in hac vita deserviunt ad opera virtutis . quia non sunt operativas; neque ad pulehritudinem vel ornatum corporis , quia neque visu, neque alio corporis sensu percipi possunt. Rursus, neque ad perfectionem vitas futura3 quicquam conferre possunt, quia, corrupto corpore per mortem, ipsae etiam corrumpentur, in quo magna est differentia inter eas et gratiam
DISPUTAT. LXIV, SECT. I.
quoa est in anima, nam hsec est perpetua, et ita est in hac vita semen vel pignus gloriae, ut eadem perseverans in bealitudine consum- metur; quod de his corporis qualilatibus dici non polest ; nisi quis fingat, post mortem conservari in cadavere, et in vermibus, et in quacumque re alia, quse ex illa materia generetur, quod per se satis absurdum est et incredibile. Ut autem hae qualitates dicantur infundi in potentiis animae sensitivse, oportet, ut sint aut species aliquae, aut virtutes in- fusse. Et quod ad species attinet, si aliquse infunderentur, experimento cognosci possent. Et eadem ratione posset quis fingere imagi- narias visiones seu phantasmata , quae ra- tione hujus sacramenti tribuerentur. Atque idem argumentum est de habitibus infusis per accidens; nam hi, si sint studiosi, mode- rantur passiones , et excludunt vitiorum habitus; qui tamen non tolluntur per solum usum hujus sacramenti, sine exercitio vir- tutis. Denique, illa ratio his omnibus effec- tibus communis est, quod nimirum non infunduntur per accidens , nisi miraculose , aut per modum gratiae gratis datee, et neuler modus agendi est attribuendus sacramentis, nisi de promissione constet. De virtutibus autem per se infusis, si quae fortasse sunt in appetitu sensitivo, nihil est quod dicamus, quia hujusmodi effectus non est a gratia gra- tum faciente distinctus , sed sub illa conti- netur.
- Eucharistia habet aliquam efficaciam in corpore digne suscipientis. — Dico secundo, hoc sacramentum habere aliquam efficaciam in corpore digne suscipientis, moderando fo- mitem peccati , et alios bonos affectus in sensitivo appetitu excitando, ut promptius ac jucundius homo virtutem operetur. Heec assertio colligitur ex communi modo lo- quendi Theologorum et Patrum, dicentium hoc sacramentum ardorem concupiscentise extinguere, fomitem minuere, devotionem augere. Sic fere loquitur D. Thom. hic, art. 1, ad 3, et art. 6, ad 3, et opusc. 58, cap. 21 , et opusc. 59, cap. 6; Richard. in 4, dist. 9, art. 1, qusest. 2; Gabr. , lect. 83 in can.; Soto, dist. H, queest. 2, art. 5; Gerson, serm. 9 super Magnificat. Et ex Palribus Cyril. Hieros., Gatech. 4 mystag. : Animam (inquit) et corpus sanctificat. Damasc, lib. 4, cap. 4 4 : Cedit (inquit) in animx et corporis prxsidium; et infra : Corpus et sanguis Christi est ad animx et corporis nostri incolumitatem tendens; Ghrys., hom. 4 in Matth. : Quonam
XXI.
(inquit) modo ab hac tam noxia peste libera- bimur (disputat de passione ira?)? Si illam utique potionem bibamus, quas omnes intra nos vermes serpentesque mortificat. Et quod- nam,, inquies, istud est poculum, quod eam vim habeat? Pretiosus scilicet Christi san- guis, si cum fiducia sumatur; idem, hom. 51 in Matth., et 45 in Joan.; Cyril., lib. 3 in Joan., cap. 37, et lib. 4, cap. 17 : Sedat, cum in nobis manet Christus, sxvientem membro- rum nostrorum legem, pietalem corroborat , perturbationem animx extinguit. Multa si- milia habet Cyprian., in serm. de Coen. Dom.; sic etiam Greg. Nyss., orat. Catech., cap. 37, hoc sacramentum vocat, salutare medica- mentum, pravas nostri corporis affectiones corrigens; et eodem modo dixit Bernard., serm. de Coen. Dom. : Hoc sacramentum mi- nuit sensum in minimis ; et Ambr., serm. 15 in Ps. 418, hoc sacramento ait inebriari affectus fidelium, ut curas seeculi hujus, metum mortis, sollicitudinemque deponant. Atque in hunc fere modum de hoc sacra- mento exponit Hieron., Zach. 9, verba illa : Et vinum germinans virgines; et ideo in Catech. Pii V dicitur, hoc sacramentum sen- sum libidinis cohibere. Atque iclem late tradit Concil. Coloniense, fol. 78, cujus optima sunt verba , sed vitandse prolixitatis causa ea omitto.
- Ratione declaratur, quia dupliciter hic effectus intelligi potest. Primo, solum indi- recte , quia, dum augetur charitas, concu- piscentia minuitur, et hunc modum indicat S. Thomas, quem Soto sequitur. Et hic modus est verus, non tamen sufficiens ad veritatem assertionis positse, quia non requirit efficien- tiam aliquam circa corpus. Alter ergo modus est directe per actionem aliquam circa ipsum corpus, qui etiam variis modis intelligi po- test. Primo, per redundantiam ex affectibus voluntatis, ita tamen, ut ea redundantia sit intenta ex propria institutione hujus sacra- menti, cujus efficacia tales affectus excitantur in voluntate, ut ex eis redundet in appetitum moderatio concupiscentiee, et omnis terrense voluptatis. Secundo intelhgi potest, per ac- tionem propriam circa imaginationem vel appetitum , qua excitentur phantasmata , et humores vel spiritus animales ita commo- veantur, prout ad hujusmodi effectus neces- sarium , vel magis accommodatum est; et hi duo modi sunt faciles, et vix inter se distin- guuntur, et ad quandam gratiam excitantem pertinent. Tertius vero modus addi potest,
QtLEST. LXX1X, ART. VIII.
nimirum per alterationem corporis, seu tem- peramenti ejus. Nam, quia motus fomitis et concupiscentiee multum pendet ex tempera- mento, et materiali actione, seu alteratione ejus, intelligi potest, hoc sacramentum habere hanc vim moderandi hoc temperamentum , remittendo, v. gr., nimium calorem, atque hoc modo paulatim ardorem libidinis extin- guendo , sive hoc fiat immediate ab ipso sacramento, modo supernaturali, sive appli- cando aliquam causam naturalem, ex qua talis effectus sequatur. Sicut extrema unctio, altero ex preedictis modis, salutem corporis confert. Et juxta piam aliquorum opinionem idem interdum efficit hoc sacramentum , si ad salutem animas expediat, et aliquando praestat corporis robur, ad opera virtutis exercenda necessarium, ut significat Laurent. Justin., serm. de Euchar.; Claud., Repet. 6, c. 10. Et hic modus est pius quidem et proba- bilis, sed incertus. Illud autem certius affir- mari potest, ratione hujus sacramenti conferri hanc fomitis moderationem per specialia Dei auxilia, et extrinsecam providentiam seu gu- bernationem, per quse fit primum, ut in homine excitentur cogitationes et affectus ad eum finem valde accommodati ; deinde, ut tollantur omnes occasiones extrinsecse, quse pravos motus in homine movere possunt, et illee potius offerantur, quee omnem temperan- tiam, ac moderationem afferant. Denique ut arceantur deemones , ne fomitis incendium augeant, ut Ghrys. dicit, hom. 45 in Joan. His ergo modis sacramentum hoc, vel physice, vel certe moraliter, corpus ipsum moderatur, et ad operandum virtutem, ac vitandum ma- lum, magis habile, magisque dispositum red- dit. Et hinc sumi potest propria ratio hujus effectus, quia hoc sacramentum institutum est ut antidotum ad preeservandum hominem a malis, ut supra dictum est. Unde, quia fomes peccati est veluti primus fons et origo peccatorum, non potest suavius, neque effi- cacius sacramentum hoc, hominem a malis preeservare, quam fomitem ipsum mitigando, et ad operandum bonum, hominem confor- tando. Merito ergo hujusmodi effectus huic sacramento tribuitur. Et ex his expedita sunt fundamenta aliarum opinionum. Nam, quee prima afferebat, et parum sunt urgentia, et ad summum confirmant hanc posteriorem conclusionem , contra quam non procedunt quee adducta sunt in secunda sententia, quia totus hic effectus, quem in corpore fieri diximus, ad spiritualem fructum ordinatur,
et hac ratione spiritualis dici potest, et inter auxilia gratiee, quibus homo preeservatur a malis , comprehendi.
SECTIO II.
Utrum resurrectio vel gloria corporis sit specialis effectus hujus sacramenti.
1 . Ratio dubitandi est, quia de hoc effectu fit specialis promissio sumentibus hoc sacra- mentum, Joan. 6 : Qui manducathunc panem, vivet in xternum; et : Qui manducat me, vivet propter me. Et : Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem habet vitam seter- nam, et ego resuscitabo eum in novissimo die. Est ergo hic effectus specialiter promissus huic sacramento ; ergo aliquam propriam et specialem causalitatem circa illum hafiet. Propter quam fortasse causam Concil. Niceen. hoc sacramentum vocavit symbolum resur- rectionis; et Ignatius, epist. 14 ad Eph., vo- cat pharmacum immortalitatis; Cyril. vero, lib. 4 in Joan., cap. 46, vocat, cibum nutrien- tem ad immortalitatem et vitam eeternani, quod latius explicat cap. 15, et lib. 4 0, c. 13; unde Chrys., lib. 6 de Sacerdotio, dicit, ani- mas eorum, qui hoc sacramentum in fine vitee suscipiunt, ab Angelis propter assumptum illud sacramentum, hinc recta in coelum de- duci; eorum vero corpora , satellitum more stipantibus Angelis, custodiri in vitam eeter- nam. Greg. autem Nyss., dicta orat. Catech., cap. 37, addit corpus nostrum non posse con- sequi immortalitatem, nisi huic corpori im- mortali Christi fuerit conjunctum; et similia fere habent Cypr., serm. de Ccena Dom., et TertuL, lib. de Resur. carn. Ac denique Iren., lib. 4 contra heeres., cap. 34, ad probandam futuram resurrectionem, ex usu hujus sacra- menti argumentum sumit : Quomodo dicunt carnem in corruptionem devenire, et non per- cipere vitam, qux a corpore Domini et san- guine alitur; et infra : Quemadmodum qui est a terra panis percipiens invocationem Dei, jam non communis panis est, sed Eucharistia ex duabus rebus existens, terrena et ccelesti, ita et corpora nostra percipientia Eucha- ristiam jam non sunt corruptibilia, spem re- surrectionis habentia. Atque similem senten- tiam habet, lib. 5, cap. 2.
- In contrarium autem est, quia gloria cor- poris respondet gloriee animee, sicut beatitudo animee respondet gratiee, et charitati; et sicut hoc sacramentum neque habet, neque habere potest aliam efficaciam circa gloriam animse
DISPUTAT. LXIV
praeter eam, quam habet circa gratiam et charitatem, ita neque aliter potest efficere gloriam corporis, quam gloriam animse. Unde concluditur de primo ad ultimum, hoc sacra- mentum non aliter conferre immortalem vilam corporis, quam nutriendo etconservando gra- tiam et charitatem, quse in virtute et in se- mine omnia illa continent, juxta illucl Joan. 4 : Fiet in eo fons aquse salientis in vitam xter- natn.
- Hseresis circa prsesentem qusestionem. — In hac re plures possunt excogitari modi di- cendi. Primus est, immortalem vitam corporis ita esse promissam huic sacramento, ut cer- tum ac simpliciter infallibile sit, eum, qui semel communicat, eeternam vitam esse con- secuturum; atque ita senserunt aliqui, quo- rura sententiam crimine hsereseos damnat August., 21 de Civ., cap. 25, quia, ut recte docuit D.Thom. hic, qusest. 79, art. 6, ad 1 et 2, hoc sacramentum nonaufert possibilitatem peccandi, neque stiscipientem statim in gratia confirmat, ut ipsa etiam experientia eviclen- tius est, quam ut probatione indigeat. Rursus non confert infallibiliter pcEnitentiam finalem ei, qui semel communicavit; ubi enim est de hac re lex, aut promissio? Et ipso rerum eventu , et experientia , est etiam hoc fere evidens, eademque est communis traditio, et sensus totius Ecclesise. Promissio ergo vitse
SECT. II.
seternse facta huicsacramento intelligitur sicut promissiones aliee de effectibus sacramento- rum, quee includunt subintellectam conditio- nem, scilicet, si per hominem non steterit, vel si non ponat obicem, seu, quantura est ex parte sacramenti.
- Prima sententia. — Prima sententia ex- cogitari potest, asserens ratione hujus sacra- menti conferendum esse corporibus aliquam specialem perfectionem glorise et immortali- tatis ; ita ut in hoc, futura sit aliqua differen- tia inter eos, qui in hac vita participes facti sunt hujus sacramenti, et alios. qui hoc bene- ficio non sunt potiti; nam illi afficientur sin- gulari aliqua pulchritudine, vel aliqua alia qualitate, ad eum modum, quo martyrio, vel castitati respondet singularis aureola. Sed hsec sententia, si, quemadmodum potest pie cogitari, ita posset auctoritate aliqua fundari, existimari posset probabilis; quia vero nullum habet fundamentum, relinquenda est; nam in Scriptura sacra, quod ad prsesens attinet, tantum promittitur huic sacramento vitse im- mortalitas, quae communis est omnibus bea- tis. Nec sancti Patres explicant specialem
aliquara dotem vel aureolam, vel aliquid si- mile specialiter conferendum corporibus eorum, qui in hac vita usi sunt hoc sacra- mento; sed ad summum dicunt, illa corpora, quae conjunguntur corpori Ghristi per hoc sa- cramentum, participatura gloriam et immor- talitatem illius, quam etiam participabunt omnia viva membra ejus, juxla illud : Refor- mabit corpus humilitatis nostrse configuratwn corpori claritatis sux.
Secunda sententia. — Secunda sententia esse potest, resurrectionem et vitam corporis immortalem non aliter esse effectum hujus sacramenti, nisi quatenus sequitur ex effecti- bus gratiae, quos in hac vita confert, sicut ratio in principio facta suadebat. Hoc potest explicari dupliciter. Primo ratione generali, quia, dando gratiam, dat jus ad vitam aeter- nam animae, et corporis. Sed hoc non videtur esse satis ad satisfaciendum omnibus testi- moniis in principio adductis, quia hoc com- mune est omnibus sacramentis, et preecipue baptismo et pcenitentiee ; haec enim per se conferunt primam gratiam, atque adeo pri- mum jus ad gloriam, quod reliqua sacra- menta augent et corroborant. Secundo ergo id explicatur ratione speciali, quia hoc sacra- mentum datum specialiter est ad perseveran- dum in gratia, et ut in fortitudine hujus cibi pervenire possimus usque ad montem Dei , 3 Reg. 19, et hac ratione adeptio gloriae, et consequenter vitse eeternoe, potest specialiter attribui huic sacramento, sicut in statu inno- centice immortalitas vitse tribuebatur cibo ligni vitae et efficacise illius. Atque in hunc modum recte etiam intelligitur differentia , quam Ghristus constituit, Joan. 6, inter manna et panem hunc, in illis verbis : Patres vestri manducaverunt manna, et mortui sunt; qui manducat huncpanem, vivet in xternum. Nam quod attinet ad praesentem vitam, neuter ex his cibis praeservat a corporali morte ; quod vero pertinet ad vitam quam post resurrec- tionem speramus, manna de se nullo modo illam prsestabat, quia de se nihil ad spiritua- lem vitam conferebat; hic autem panis, con- servando nunc spiritualem vitam, confert seu juvat ad obtinendam immortalem vitam corporis, quae spirituali vitae animse respon- det. Et hsec sententia est valde probabilis, sed juxta illam nullum hinc habemus specia- lem effectum hujus sacramenti diversum ab illis, quos supra posuimus.
Tertia sententia. — Ejus possibilitas
probatur. — Tertium ergo modum addere
QU/EST. LXXIX, ART. VIII.
possumus, resurrectionem et immortalitatem corporis esse specialem effectum hujus sacra- menti, quia, licet ratione illius non conferatur corpori aliquod donum, quod ratione gratise, vel gloriae, animse non debeatur, dabitur ta- . men proprio et speciali titulo, scilicet propter specialem conjunctionem cum Christo factam per hoc sacramentum. Et imprimis hunc mo- dum esse possibilem facile declaratur, tum ratione generali, quia non repugnat eamdem rem pluribus titulis promitti et deberi ; tum etiam exemplis, nam Christo debebatur cor- poris resurrectio et gloria, et ratione unionis, et propter gratiam et gloriam animee, et nihilominus, speciali titulo, fecit sibi debitam illam gloriam per sua merita. Deinde, hunc modum fuisse congruentem, ita declaratur, quia ad augendam nostram spem et devotio- nem, ac reverentiam ad hoc sacramentum, decuit Christum specialiter promittere im- mortalitatem corporibus, quae corpori Christi per illud conjunguntur. Item, ut significare- tur efficacia vivificee carnis Christi, quse fu- tura est proxima causa nostroe resurrectio- nis, et vitee immortalis. Propter quod dixit Cyrill., dict. lib. 10 in Joan., cap. 13, et lib. 11, cap. 27 : Non poterat aliter corruptibilis hsec natura corpoiHs' ad immortalitatem et vitam perpetuam traduci, nisi naturalis vitse corpus illi conjungeretur ; ubi verbum illud, non poterat, non significat necessitatem, seu impossibilitatem simpiiciter, sed congruen- tiam et maximam decentiam, vel etiam ne- cessitatem quamdam supposita divina ordi- natione; sic enim necessarium fuit, carnem humanam Verbo divino, quod est fons vitse, conjungi, ut per illam mors vinceretur et corpora nostra immortalitatem acquirerent. Et ideo etiam decuit, corpora nostra carni Christi conjungi per hoc sacramentum, tan- quam principio et origini suae immortalita- tis; et consequenter etiam decuit, ut hoc speciali titulo debeatur immortalitas hujus- modi corporibus. Denique heec specialis pro- missio videtur salis indicari locis citatis in principio hujus sectionis. Et fortasse hac de causa dicitur hoc sacramentum datum, ut pignus felicitatis et gloriae, ut dicit Trident., sess. 13, cap. 2. Et Chrys., hom. 45 in Joan., ubi sic facit Ghristum loquentem : Ego autem mea carne alo quos genui, me eis exhibeo , omnibus faveo, omnibus optimam de futuris spem prxbeo. Qui in hac vita ita se nobis exhibet, multo magis in futura. Hic ergo modus explicandi hunc effectum pius est et
probabilis, in quo non occurrit difficultas aliqua explicanda, quia revera non continet novum effectum, sed solum novum modum promittendi, seu novum titulum et rationem conferendi eumdem effectum; unde fit, eos, qui non suscipiunt hoc sacramentum, vel, qui ante institUtionem ejus vixerunt, non privari aliqua perfectione gloriee animee, vel corpo- ris, si alias perfectione gratiee et charitatis non sint inferiores; sed solum privari illo speciali titulo, quia scilicet, non dabitur eis gloria propter specialem promissionem fac- tam huic sacramento, quod parum, vel nihil refert ad perfectionem gloriee, quanquam fortasse aliquod accidentale gaudium possit incle accrescere his, qui hujus sacramenti participes fuerint. Unde tandem colligo, si hic posterior modus verus est, solum habere locum in his, qui re ipsa hoc sacramentum suscipiunt, non vero in aliis, etiam si voto et desiderio illud suscipiant, quia ille specialis titulus fundatur in sacramentali et reali con- junctione inter Christum, et eum, qui digne communicat. Unde hic effectus sub hac ra- tione est proprie sacramentalis, qui non solet conferri per solum volum vel desiderium sa- cramenti; sicut etiam alii effectus gratias, qui per hoc sacramentum conferuntur ex opere operato, non dantur eis, qui tantum spiritua- liter et in voto hoc sacramenlum recipiunt, nisi etiam sacramentaliter communicent. Sic ergo in preesenti dicendum est de hoc effectu glorise sub hoc titulo dalo; nam sub ea ratione est veluti effectus ex opere operato hujus sa- cramenti. Ex quo fit, communionem hujus sacramenli non solum in voto, sed etiam in re, esse medium necessarium ad obtinendum hunc effectum sub hoc titulo, quanquam non sitnecessarium absolute ad obtinendam ipsam gloriam, vel immortalitatem, ut in superiori- bus latius dictum est.
SECTIO III.
Utrum per susceptionem hujus sacramenti fiat aliqua unio realis inter corpus Ghristi, et corpus susci- pientis.
\ . Prima sententia. — Heec sola queestio superest de effectibus hujus sacramenti, de qua licet in SS. Patribus nonnulla vestigia reperiantur, tamen ab Scholasticis ex pro- fesso disputata non est, propter causam infe- rius explicandam. His autem temporibus accuratius disputatur, nam multi viri Catho- lici in odium hseresis negantis veram prsesen-
tiam Christi in hoc sacramento , simpliciter docent in sumptione hujus sacramenti fieri unionem inter corpus Christi et suseipientis, quam realem , naturalem, substantialem , atque etiam corporalem, interdum vocant. Qui potissimum fundantur in nonnullisSS. Pa- trum locutionibus. Chrys., hom. 88 in Matt., sic ait : Nos secum, ut ita dicam, in unam massam reduxit; neque id fide solum, sed re ipsa nos suum corpus efficit. Et hom. 45 in Joan. : Ut non solum per dilectionem, sed re ipsa, in illam carnem convertamur, per cibum hunc efficitur, quem nobis largitus est. Et hom. 55 ad Pop. : Manduca m,e, dixi; bibe me, te sursum habeo, et deorsum tibi con- nector ; non satis est tibi, quod tui primitias sursum habeo , hoc non tuum satiat deside- rium,; et, deorsum rursum descendi, nec sim- pliciter tibi commisceor, sed connector, man- ducor, paulatim attenuor, ut magna fiat commistio, temperies, et unio; nam quse uniun- tur, inpropriis permanent terminis; ego vero tecum connector, nolo deinceps esse quicquam intervalli; unum utraque esse volo ; atque similes locutiones habet, hom. 60 et 61 ad. Pop.; Cyril. Alex., lib. 4 in Joan., cap. 17 : Qui manducat (inquit) carnem meam, et bibit sanguinem meum, in me manet, et ego in illo; sicut enimsi quis liquefactse cerse aliam ceram infuderit, alteram cum altera per totum com- misceat necesse est, ita si quis carnem et san- guinem Domini recipit, cum ipso ita conjun- gitur, ut Christus in ipso, et ipse in Christo inveniatur. Apertius, ac fusius, lib. 10, c. 13 : Non negamus recta nos fide, veritateque sin- cera Christo spiritualiter conjungi, sed nullam nobis conjunctionis rationem secundum car- nem cum illo esse, id profecto pernegamus ; idque a divinis Scripturis omnino alienum dicimus. Quis enim dubitabit, Christum etiam sic vitem esse, nos vero palmites, qui vitam inde nobis acquirimus? Audi Paulum dicentem, quia omnes unum corpus sumus in Christo, omnes enim de uno pane participamus. An fortasse putat adversarius Christi ignotam mysticse benedictionis virtutem esse, quse cum in nobis fiat, nonne corporaliter facit, com- municatione carnis Christi, Christum in nobis habitare? Cur enim membra fidelium membrq sunt Christi? et infra : Considerandum est, non habitudine solum, quse per charitatem in- telligitur, Christum in nobis esse. verum etiam et participatione naturali; et postea subjungit exemplum cerse liquefactse superius positum; et lib. 11, cap. 26 : Considerandum
DISPUTAT. LXIV, SECT. III. 437
(inquit) est, si ad unitatem consensus et volun- tatis, naturalem etiam, invenire possumus, per quam inter nos, et omnes Deo colligemur, for- tassis enim etiam corporali unione conjungi- mur; et inferius subdit : Quod autem corpo- ralis hxc unio ad Christum participatione carnis ejus acquiratur, ipse rursus Paulus de mysterio pietatis disserens testatur, dicens, esse gentes cohseredes et concorporales, et com- participes promissionis in Christo; et cap. 27 : Corporaliter Filius per benedictionem, mysti- cam nobis ut homo unitur, spiritualiter au- tem, ut Deus. Fuse etiam de hoc loquitur Iren., lib. 5 cont. hseres., cap. 2, dicens : Quando mistus calix et fractus panis percipit verbum Dei, fit Eucharistia corporis et san- guinis Christi, ex quibus augetur et consistit carnis nostrse substantia ; quomodo carnem negant capacem esse donationis Dei, quse san- guine et corpore Christi nutritur, et mem- brum ejus est? quemadmodum et B. Apost. ait, in ea, quse est ad Ephes. epist., quoniam membra sumus corporis ejusy de carne ejus et de ossibus, non de spirituali aliquo et invisibili homine dicens hxc; spiritus enim neque ossa neque carnes habet; sed de ea dispositione, quse est secundum verum hominem, quse ex carnibus, et nervis, et ossibus consistit, qux de calice, qui est sanguis ejus, nutritur, et de pane, qui est corpus ejus, augetur. Quee om- nia, et alia, quas ibi subjungit, corporalem unionem significant, et ideo, lib. 4, cap. 34 : Offerimus (inquit) ei, quse sunt ejus, commu- nicationem et unitatem prsedicantes carnis et spiritus; sic etiam Greg. Nyss., orat. Catech., cap. 37 : Sicut parum fermenti sibi assimilat totam conspersionem, ita corpus a Deo morte affectum, cum fuerit intra nostrum, totum ad se transmutat, et transfert. Damasc, lib. 4, cap. 14, agens de hoc sacramento, inquit : Per illud purgati, corpori Domini illiusque spiritui unimur, ac Christi corpus efficimur. Ex Latinis Leo P., epist. 23, et habetur de Consecr., dist. 2, c. In quibus : In illa (inquit) mystica distributione spiritualis alimonise hoc sumitur, ut accipientes virtutem ccelestis cibi in carnem ipsius, qui caro nostra factus est, transeamus. Ac similia habet Augustinus in cap. Christus passus, de Consecr., dist. 2 : Humana (inquit) caro, quae erat peccato ob- noxia, et ideo mortua, carni ejus mundse unita et incorporata, unumque cum illo effecta, vivit de spiritu ejus, sicut vivit corpus de spiritu suo. Cui consonat illud lib. 7 Conf., cap. 10 : Cibus sum grandium; cresce, et
438 QUiEST
manducabis me; nec tu me in te mutabis, sicut cibum carnis tuse, sed tu mutaberis in me. Insignior vero locus est apud Hilarium, lib. 8 de Trin., et habetur in c. In Christo Pater, de Consec, dist. 2, ubi, utprobet inter divinas personas esse non tantum unionem per consensionem voluntatis, sed etiam uni- tatem naturalem, argumentum sumit ab hoc sacramento, dicens : lnterrogo, utrum per naturx'veritatem hodie Christus in nobis sit, an per concordiam voluntatis? si enim vere Verbum caro factum est, et nos vere Verbum carnem cibo Dominico sumimus, quo modo non naturaliter manere in nobis existimandus est, qui et naturam carnis nostree jam insepara- bilem sibi homo natus assumpsit, et naturam carnis suse. ad naturam xternitatis sub sacra- mento nobis communicandse- carnis admiscuit? ita enim omnes unum sumus, quia et in Christo Pater, et Christus in nobis est. Propter has ergo, et similes Patrum locutiones, multi auc- tores simpliciter concedendum existimant , fieri corporalem unionem inter nos et Chri- stum per hoc sacramentum, quomodo vide- tur loqui Algerus, lib. 1 de hoc sacram., c. 3; et Guitmund., lib. 3 de Veritate Eucharist., tractans prsedictum Hilarii testimonium. Et Waldens., tom. 2 de Sacram., cap. 24, 59 et 95; et Turrecrem. in cap. In Christo Pater, de Consecr., dist. 2, qui citat Albertum, in tract. de Corp. et sanguin. Dom.; Roffens., lib. 4 contra OEcolampad., cap. 21 et seqq., et lib. 5, in princ; Richard., art. 13; Hosius, in Confess. Polon., cap. 42; Claud. deSainctes, Repet. 5, cap. 1 et 2; Turrian., lib. 1 de Eu- char., cap. 8 et 9, et lib. 2, cap. 5, 6 et 7; Bellarminus, lib. 1 de Euchar., cap. 11, et lib. 2, cap. 12; Alan., lib. 1 de hoc sacram., cap. 8, et latius, cap. 28; Jansen., in Concor- dia Evang., cap. 59; Tolel., Joan. 6, annot. 29, et cap. 17, annotat. 23. Denique recen- tiores omnes, qui de hoc sacramento contra heereticos scribunt, hoc fere modo loquuntur. Quo autem sensu asseratur heec unio ab his auctoribus, et quomodo explicetur, inferius dicam.
- Secunda sententia. — Nihilominus hsec sententia multis Theologis visa est improba- bilis et aliena a dignitate et majestate hujus sacramenti, quod non propter corporalem conjunctionem , sed spiritualem, institutum est, dicente Christo, quando hoc sacramentum promisit : Verba, quse ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt. Cyprianus, serm. de Coena Dom. : Fidei nostrse (inquit) infirmitas
LXXIX, ART. VIII.
edocetur visibilibus sacramentis inesse vitse seternee effectum, et non tam corporali, quam spirituali transitione Christo nos uniri; et infra : Sicut in persona Christi humanitas videbatur, et latebat divinitas, ita sacramento visibili ineffabiliter divina se infudit essentia, ut esset religioni circa sacramenta devotio, et ad veritatem, cujus corpus sacramenta sunt, sincerior pateret accessus, ad participationem spiritus, non quod usque ad consubstantiali- tatem Christi, sed usque ad societatem germa- nissimam ejus hxc unitas pervenisset ; et in- fra : Nostra et ipsius conjunctio nec miscet personas, neque unit substantias, sed affectus consociat et confcederat voluntates . Damascen. etiam, lib. 4, cap. 14, post verba superius citata subjungit , hoc sacramentum appellari communionem, quia per illud cum Christo commercium habemus , ac carnem ipsius et divinitatem percipimus, atque adeo nos inter nos communicamus , atque copulamur; quoniam enim ex uno pane participamus, omnes unum Christi corpus et unus sanguis, et alii aliorum membra efficimur , Christique concorporei existimus. Infra vero hanc unionem declarans addit : Nam si omnino hoc affert istud sacra- mentum, ut Christo, et aliis uniamur, non est dubium, quin omnibus, qui nobiscum illud percipiunt, animo ac voluntate copulemur; ex voluntate quippe conjunctio hsec existit, non autem citra animi nostri sententiam-; omnes enim, ut Apostoli verbis utar, unum corpus sumus, quoniam ex uno pane participamus. Quibus verbis satis explicat Damascen., hanc unionem solum esse affectivam et spiritualem. Nec dissimilia sunt, quee tradit Cyril. Hier., Calech. 4 myst., cum dicit, sumpto corpore et sanguine Christi effici nos comparticipes corporis et sanguinis, xpiGToyopoi yn6pe6<x, et addit : Sic Christophori erimus, cum ejus corpus et sanguinem inmembra nostra recepe- rimus, atque ita, ut beatus Petrus dicit, di- vinsenaturx consortes efficiamur . Ubi propter sacramentalem susceptionem non agnoscit aliam unionem prseter spiritualem, quse fit per gratiam. Accedit, quod nec D. Thom., neque ullus Scholasticorum , qui exacte et cum proprietate effectus sacramenti explica- runt, mentionem ullam hujus unionis corpo- ralis fecerunt, quse sit effectus hujus sacra- menti. Quod ideo addo, quia distinguunt, et merito, effectum hujus sacramenti ab usu seu manducatione ejus; effectus enim supponit usum tanquam rationem seu conditionem necessariam, ut effectus fiat. Unde, licet usus
DISPUTAT. LXIV
possit dici consistere, vel fieri per quamdam unionem corporalem, seu potius per materia- lem contactum inter nos et Christum, mediis speciebus, tamen post hujusmodi usum nul- lum agnoscunt effectum hujus sacramenti, qui possit dici corporalis aut realis unio.
- Ratione etiam potest heec sententia con- firmari, quia, ut supra dixi in simili, agens de essentia hujus sacramenti, hic non potest intelligi unio realis et physica, nisi vel for- malis, seu per modum compositionis, vel effectiva per influxum alicujus effectus; neu- Ira autem potest in preesenti habere locum. De priori patet, quia neque ex corpore Christi et nostro fit unum corpus, vera et reali uni- tate, quia neque uniuntur ad componendam unam naturam, neque unam personam, neque habent realem modum unionis unius ad alte- rum, nec denique fit aliqua corporalis trans- mutatio alterius in alterum, quee omnia sunt per se evidentia, nec sine temeritate negari possunt; nulla ergo excogitari potest physica unio formalis. De posteriori vero seu effectiva, est imprimis argumenlum, quia probabile est, quod S. Thom. indicat, hoc sacramentum nihil directe influere in corpus; secluso autem in- fluxu reali, nulla est unio effectiva. Deinde, etiamsi demus agere directe in corpus, non queelibet effectio sufficil ad unionem effecti- vam; nam licet sol illuminet aerem, non prop- terea dicitur illi uniri; oportet ergo, ut effectio talis fiat, ut per eam una res aliam ad se trahat et sibi preesentem vel secum conjunctam habeat. Hoc autem sacramentum non habet hujusmodi actionem in corpus nostrum,sed si quid agit, id solum pertinet ad diminutionem fomitis, aut quid simile, ut supra dictum est. Quin potius, si talis effectus fit per hoc sacra- mentum, non necesse est fieri eo tempore, quo preesentia Christi durat in suscipiente, sed tempore opportuno. Nam hic effectus non datur per modum habitus, sed per modum auxilii, vel specialis custodiee et providentiee divinee; hujusmodi autem effectus, ut supra dictum est, tam in hoc, quam in ceeteris sa- cramentis, non semper dantur in ipso usu, sed tempore opportuno; ergo propter solum hunc effectum dici non potest, quod interce- dat hic unio effectiva. Atque hinc sumi potest alia confirmatio hujus sententiee, quia , si aliqua est hic corporalis unio, vel illa durat solum, quamdiu Christi preesentia durat sub speciebus , vel etiam postea. Hoc posterius dici non potest. Qualis enim corporalis unio fingi potest inter me et Christum existentem
, SECT. III. 439
in coelo? aut quse alia manere potest post communionem et sacramentalem Christi pree- senliam transactam, quee antea non esset, si erat eadem fides et charitas ad Christum? Si autem dicatur primum, id est contra mentem Sanclorum, quos prior sententia in suum fa- vorem afferebat. 111 i enim dicunt, unionem, quae inter nos et Christum fit per susceptio- nem hujus sacramenti, esse illam, qua totum Ecclesiee corpus Christo ut capiti conjungi- tur, et quatenus efficimur membra ejus ; quin etiam dicunt, hanc unionem non solum perfici inler nos et Christum, sed etiam inter nos- metipsos, qui sumus membra ejus, quatenus inter nos conjungimur et unimur. Item testi- monia Pauli, quibus iidem Sancti confirmant suam sententiam , non loquuntur de unione, transeunte (ut sic dicam) cum speciebus sa- crameutalibus, sed permanente et durabili, cujusmodi est illud, 1 ad Cor. 10 : Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus omnes, qui de uno pane participamus , ubi ex unitate panis colligit unum esse corpus, quia ille panis est Christus, qui hanc in suo corpore efficit unitatem; illa vero unitas non durat solum, quamdiu panis ille manducatur, vel quamdiu sacramentaliter permanet in nobis. Et simile est illud ad Ephes. 5 : Membra sumus corporis ejus, de carne ejus, etde ossibus ejus, quee verba de hoc mysterio interpretantur dicti Sancti, preesertim Ireneeus, qui etiam comparat hanc unionem cum illa, quee est inter virum et uxorem, qua efficiuntur una caro, de qua Paul. ibidem ait : Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico, in Christo et in Ecclesia; quee unio non durat solum eo. tempore, quo est inter conjuges corporum conjunctio, sed illo actu quodammodo perfi- citur, permanet autem postea ; idem ergo est, si exemplum analogiee aliquid valet in hoc mysterio. Quod si hoc tandem concedatur, videtur aperte concludi, hanc unionem non esse corporalem, sed spiritualem tantum et mysticam, quia nulla est alia, quee duret inter nos et Christum, transactis seu corrup- tis sacramentalibus speciebus. Ultimo confir- mari potest heec sententia, quia, si fit cor- poralis unio inter nostrum corpus , et hoc sacramentum, distincta ab ipsa susceptione et quantitativo contactu, vel illa fit cum toto corpore et omnibus partibus hominis commu- nicantis, vel tantum cum illa parte, ad quam sacramentales species perveniunt; neutrum horum potest dici probabiliter. Non quidem primum, quia realis et corporalis unio sup-
440 QUiEST
ponit mutuam praesentiam realem seu propin- quitatem et indistantiam eorum quae unienda sunt. Non etiam secundum, tum quia non est major ratio de illa parte, quam de alia, prse- sertim de illis, quas sacramentum tangit, cum manducatur; et maxime, cum probabile sit, effectum sacramenti dari in ipsomet motu manducationis , cum primum cleglutiuntur species; tum etiam quia illa unio non potest fingi per modum continuationis quantitatis, nec per efficientiam sacramentalem circa illam partem corporis magis, quarn circa alias. Fertur Cardinalem Mendozam Burgensem, in libro, quem de hac unione scripsit, quem prae manibus habere non potui, docuisse, Christum sacramentaliter manducatum non solum fieri realiter pra^sentem in loco, quem sacramentales species possent naturaliter oc- cupare, sed quodammodo diffundi per totum corpus hominis, ut toli illi et omnibus parti- bus ejus realiter uniatur, seseque illi immis- ceat. Verum heec cogitatio non solum impro- babilis et absurda est, sed etiam plus quam temeraria, quia vel dicendum esset Christum ex vi communionis hujus sacramenti esse realiter prsesentem, etiam ubi non sunt pree- sentes species sacramentales; et hoc est con- tra receptam sanam doctrinam, qua docemur, Christum ita contineri sub speciebus, ut eas comitetur, et per illas suo modo in loco con- stituatur, et sacramentaliter duret quamdiu illee duraverint. Vel oportebit dicere, ipsas species diffuncli per totum corpus hominis, et penetrari cum omnibus partibus ejus, quo nihil absurdius potest excogitari , magisque alienum a communi sensu omnium Theologo- rum et totius Ecclesiae, et est fingere miracu- lum inutile et sine fundamento, nam de hoc sacramento scriptum est, manducandum esse et bibendum, quod fit per determinatas vias et partes corporis; illa vero diffusio et pene- tratio, aliena est a veritate manducationis. Non est ergo necessaria ad effectum seu unio- nem, quam efficit hoc sacramentum.
- Enodatio quxstionis. — Inter Christi corpus et sumentis Eucharistiam nulla inter- venit realis unio prxter contactum et prsesen- tiam realem. — Tota haec controversia, quam- vis a multis magna contentione disputetur, videtur magis in verbis, quam in re aliqua versari, si certa fidei principia stabiliantur, prsesertim tria, vel quatuor. Primum est, in usu hujus sacramenti, nos non tantum susci- pere Christum in figura, aut per fidem, sed vere ac realiter per os corporeum. Hoc con-
LXXIX, ART. VIII.
stat ex dictis supra de preesentia reali Christi in hoc sacramento, et hoc est, quod potissi- mum intendunt docere aliqui ex Sanctis in priori sententia citatis, et hanc vocant corpo- ralem unionem , quia est vere corporalis sumptio; dicitur etiam naturalis, ut distingui- tur contra umbratilem, aut per solam figuram vel siguum, et sic de aliis nominibus. Hsec vero unio, ut dixi, quantum ad hoc, non est effectus sacramenti hujus , sed potius usus ejus, prout in usu includitur motus manduca- tionis et physicus terminus ejus, nam per illum motum descendunt species et sub illis Christus usque ad certum locum stomachi ; unde hsec unio, quoad hoc, communis est pec- catoribus indigne manducantibus sacramen- taliter corpus Christi, quamvis nullum effec- tum illis conferat. Ac denique in hoc solum consistit naturalis illa unitas Christi in nobis, de qua Hilarius loco citato loquitur, nam illa unitas naturalis nihil aliud est, quam quod una et eadem caro Christi vera ac naturalis, vere etiam ac realiter sit in nobis per prae- dictam realem praesentiam ac manclucatio- nem. Secundo existimo omnino certum, prae- ter hanc propinquitatem, vel contactum inter corpus nostrum et Christi, mediis speciebus sacramentalibus, non intervenire materialem aliquam unionem physicam ac veram, et hoc existimo convincere argumenta secundas sen- tentiee. Neque aliquis ex auctoribus, qui in priori citantur, contrarium dicere ausus est, sed omnes diserte explicant, non esse hoc sensu concipiendam hanc unionem. Terlio est certum, illam unionem, quae in ipso usu fit per contactum adspecies, non fieri immediate in omnibus partibus corporis communicantis, sed solum in determinata parte, ad quam species sacramentales perveniunt; hoc etiam satis probatum est. Quarto est certum, ex hac sacramentali manducatione et corporali re- ceptione carnis Christi sequi in his, qui digne illam sumunt, spiritualem unionem cum Christo, seu perfectionem ejus, et omnes effec- tus supra numeratos, qui omnes ad perfectio- nem hujus unionis tendunt, et ideo spirituales sunt, ut in superioribus diximus. Et hsec sunt, quse ad rem ipsam explicandam spec- tant.
- Ex quibus infero, nullam unionem rea- lem fieri per hoc sacramentum, quse aliquid in re ipsa addat ultra condignam sacramen- talem receptionem hujus sacramenti, etspiri- tuales ejus effectus supra numeratos. Et hoc sensu verissima est secunda sententia supra
DISPUTAT. LXIV
posita, quao ex omnibus adductis sufficienter convincitur. Ostensum est enim practer sacra- mentalem receptionem corporis Christi , et spirituales effectus ab illa manantes , nihil aliud in toto hoc mysterio, et ejus parlicipa- tione, intervenire.
- Ratione sacramentalis unionis Christi cum sumente, simul cum spirituali unione , dicitur Christus magis uniri nobis, quam ra~ tione alterius sigillatim sumptss. — Nihilomi- nus addo ultimo, ratione sacramentalis unio- nis spirituali conjunctse, posse dici Christum nobis uniri magis, quam per solam spiritua- lem unionem vel sacramentalem solam. Hoc addo, ut explicem locutiones Sanctorum, et aliorum recentiorum auctorum, quas in eodem sensu, paucis quidem verbis, et distinctius tamen , quam cseteri , explicuit Franciscus Tolelus, loco supra citato. Et declaratur bre- viter, quia, quando Christus digne sumitur, realiter conjungitur suscipienti, quia vere ac proprie intra ipsum constituitur , et quasi quodam corporali amplexu apprehenditur. Ex quo fit, ut quamdiu Ghristus ibi adest, quantum est ex sacramentali virtute ejus, excitet suscipientem , ut diligat, et affectu etiam complectatur eum, quem corporaliter habet prsesentem. Ac rursus ex eadem corpo- rali sumptione et quasi permistione. ut Sancti loquuntur, relinquitur, etiam post transactam realem Christi prsesentiam, moralis qusedam habitudo inler Christum et suscipienlem, uam ratione illius contactus, speciali titulo cense- tur hic esse quasi aliquid Christi, et Christum habere specialem curam non solum animse, sed etiam corporis ejus, ut illud sanctificet, sueeque gloriae particeps faciat, quae habitudo non manet in eo, qui indigne communicavit, quia obicem posuit effectui sacramenti; prop- terea, licet dentibus premat sacramentum, et realiter Christum iuter se suscipiat, non tamen dicitur hoc speciali modo uniri Christo, nec in eo manere, et Christus in ipso, ut pon- derant Augustinus, et D. Thom., in haec verba Joan. 6, et idem Augustin., serm. 2 de Verbis Domini; neque etiam manet illo modo, et sub illo titulo in eo, qui nunquam communicavit, etiamsi spiritualiter Christo conjunctus sit, ut infra dicam. Igitur, consideratis omnibus, quse in hoc mysterio , et in usu et effectu ejus interveniunt, recte explicantur per mo- dum specialis unionis sumptio carnis Christi, et effectus illius. Neque alium sensum potue- runt intendere Patres citati, quia nullus alius est probabilis, nec doctrinse fidei consenta-
SECT. III.
neus. Quod si inquiras, qualis sit dicenda haec unio, multi dicunt, posse vocari substantia- lem,quia est inter substantias, et corporalem, quia est inter corpora. Sed primum non pla- cet, quia inter substantias potest esse unio accidentalis, et quia valde improprie dicitur, esse substantialem unionem inler Christum et Ecclesiam, vel inter virum et uxorem. Secun- dum etiam non omnino probatur, quia inter Christum et Joannem Baptistam, verbi gra- tia, vel alios justos, qui fuerunt ante hoc sa- cramentum, est aliqua unio, quae tantum est spiritualis, licet non tantum sit inter animas, sed etiam inter corpora; sicut enim possunt corpora spiritu informari, ita et spirituali nexu seu affectu uniri. Nihilominus tamen in bono sensu potest haec unio corporalis dici, quia quodammodo fundatur in illa corporali permistione , seu susceptione sacramenti ; maxime tamen spiritualis est, quia et prseci- puum vinculum ejus est spiriluale, et ipsa corporalis susceplio debet etiam spiritualiter fieri, id est, sancte et digne, ut haecunio fiat. Unde etiam dici potest hsec unio realis et na- turalis, sensu supra exposito, scilicet, ut ex- cludantur sola signa et figurae, et unio, quas est per solam apprehensionem fidei , aut affectus. Proprie vero potest haec unio vocari mystica, seu moralis, fundata aliquo modo in corporali vinculo, seu mistione; hujusmodi enim est unitas illa, quse est inter conjuges, per quam explicant hanc unionem preedicti Patres, et indicat eliam August., lib. 2 contra Adversarium legis et Prophelarum , cap. 9. 7. Unde non placet, quod Alanus et alii ex citatis auctoribus dicunt, quando re ipsa non potest suscipi hoc sacramentum, ad perficien- dum hanc unionem sufficere, quod sacramen- tum hoc in voto suscipiatur, quia hoc satis est, ut homo fiat vivum Christi membrum, et uniatur illi, et corpori ejus, quod est Ecclesia ; hoc (inquam) non placet, quia illa unio est mere spiritualis, et non fundatur in reali con- junctione corporis Christi cum nostro, et ideo non potest vocari corporalis, et naturalis, quia per votum sacramenti non est corpus Christi vere ac naturaliter intra nostrum ; quare illa unio non est proprie effectus sacra- mentalis hujus sacramenti, qui, ut seepe dixi, non datur ex solo voto, sed ex reali usu. Quod sic facile ex dictis explicatur, quia ille specialis titulus, quo caro nostra manet sub protectione Christi , quia carni ejus commista fuit, et illa moralis habitudo , quse ex hoc conlactu relinquitur, non intelligitur esse in
442 QU^EST. LXXIX
eo, qui solo voto Christum suscepit. Sicut igitur sacramentales effectus proprii hujus sacramenti, quatenus tales sunt, non dantur, nisi per realem usum ejus , ita neque ista unio aliter perficitur, quia revera per hanc unionem nihil aliud explicatur, quam ipsa realis susceptio sacramenti cum suis effec- tibus. Quod etiam explicari potest illo exem- plo matrimonii, quia vir et uxor proprie et perfecte non efficiuntur una caro, donec reipsa carnaliter commisceantur, ut latius in materia de matrimonio tractatur. Quod si quis dicat, etiam per solum vinculum matri- monii fieri aliquo modo unam carnem, quia accipiunt jus ad commistionem carnalem, preeterquam quod id improprie dicitur, quia illud vinculum non est carnale, sed morale, tamen illo admisso, et ad preesentem mate- riam illud applicando, talis seu proportionalis unio inter nos et Christum non fit per hoc sacramentum, sed per baptismum, per quem accipia us jus ad corporalem unionem, quse fit in hoc sacramento. Ex quo tandem infero quod, licet ex hac unione optime et a fortiori colligatur unitas corporis mystici cum Christo, et membrorum ejus interse, quomodo videtur argumentari Paulus, 1 ad Corinth. 10, juxta Sanctorum interpretationem supra traditam, quam ibi Haymo latius explicat, et attingit Theodor., tam ibi, quam ad Ephes. 5, non ta- men e contrario necessaria est heec sacramen- talis vel c6rporalis unio ad unionem mysti- cam Ecclesiee, et membrorum ejus cum Christo et inter se, quia ad hanc sufficit unio omnino spiritualis, quam includit et speciali modo CHUsat realis et condigna susceptio hujus sa- cramenti ; addit vero aliquid pertinens ad specialem gratiam sacramentalem, quod sim- pliciter necessarium non est ad constituen- dum membrum Christi vivum, corpori ejus specialiter conjunctum, ut constat de omnibus justis, qui ante institutionem hujus sacra- menti fuerunt, atque etiam de illis, qui sine reali usu hujus sacramenti salvi facti sunt, et maxime, si nec baptismum re ipsa suscepe- runt. Et heec sint satis de locutione potius mystica, quam omniuo propria et rigorosa.
DISPUTATIO LXV.
DE ADORATIONE HUIC SACRAMENTO DEBITA.
Disputat. 27 de Eucharistia. — Hactenus doctrinam speculativam ad hoc sacramentum pertinentem, prosecuti sumus; reliquum est,
ART. VIII.
ut partem moralem aggrediamur, quse versa- bitur circa actus , quos nos circa hoc sacra- mentum exercere possumus, aut debemus; propria enim materia moralis doctrinas sunt actus humani ; hoc autem sacramentum , ut ssepe diximus, prius in suo esse constituitur, quam ad usum applicetur. Unde fit, ut duo- bus modis possimus nos circa illud operari : prior est, exercendo aliquos actus circa ipsum sacramentum , prout in se existit ante usum ; posterior est, utendo ipso sacramento. Et hunc posteriorem modum prosecutus est D. Thom., tota queest. 80; priorem vero pree- termisit, propter hanc fortasse causam, quia ille moclus operandi non potest e.sse, nisi per aliquos actus religionis seu cultus ; de quibus non videbatur hic necessaria specialis dispu- tatio, quia suppositis principiis generalibus de adoratione , Christo Domino et rebus sacris debita, supra, queest. 25, traditis, et supposita veritate realis preesentiee Christi in hoc sacramento, nihil novi de hac re super- esse videbatur. Nihilominus tamen ad hujus materiee complementum , necessarium est, hanc brevem disputationem prsemittere , tum, ut heereticis hujus temporis satisfacia- mus; tum, ut generalia principia ad prsesen- tem materiam distinctius applicemus.
SECTIO I.
Utrum licitum, vel praeceptum sit, Eucharistiam adorare.
\ . Haeresis circa prsesentem qusestionem. — Heeretici, qui negant realem Christi preesen- tiam, idololatriee scelus esse dicunt, cultum aliquem huic sacramento tribuere, preesertim latriee. Nonnulli etiam negant, etiam si Christus in eo adsit, esse adorandum , quia non est adorandus, nisi ubi ipse vult adorari; nunquam autem non docuit, ut in Eucharistia eum adoraremus ; nec legimus Apostolos in nocte ccenee panem autcalicem, quem Christus eis porrexit, adorasse. Alii vero ex heereticis solum negant hoc sacramentum ante usum debere adorari , quia negant preesentiam Christi in illo esse permanentem , sed tantum in ipso usu, atque damnant cultum, quem Ecclesia preebet huic sacramento, vel in Missa, quando statim post consecrationem elevatur, et populo adorandum proponitur, vel quando in processionibus circumgestatur, et colitur , vel quando eidem in pyxide con- servato reverentia exhibetur. Ultima sen- tentia esse potest, mente discernendum esse
DISPUTAT. LXV, SECT. I.
Christum a scnsibili signo; et Christum qui- dem adorandum esse, non tamen sacramen- tum, quia species illse sunt res createc, et inanimes, et consequenter incapaces adora- tionis; neque enim satis est, ut Christus sub illis sit, quia etiam Deusestin anima tanquam in templo suo, et tamen adoralur Deus, et non anima.
- Christus adorandus est in Eucharistia, sicut si in propria specie videretur. — Dico primo, Christum in hoc sacramento existen- tem non minori veneratione, ac cultu dignum esse, quam si in propria specie clare, et sen- sibiliter ibi conspiceretur. Heec asserlio est de fide, quam definit Concil. Trident., sess. 13, c. 5, et can. 6, et in ejus confirmationem adducit, Christum esse in terris adoratum, et ab Angelis, ad Hebr. 1 , et ab hominibus , Matth. 2 et 28, Luc. 24, et Joan. 6, atque etiam in ceelis, Apoc. 5 et 7; subdit autem Concilium , eamdem esse rationem de Christo existente in hoc sacramento, quia eadem est ejus excellentia, eadem majestas. Differentia autem in modo existendi naturali, vel sacra- mentali, sensibili aut insensibili, nihil refert, quia adoratio non nititur sensibus, sed ficle, alioqui nec Deus ipse esset adorandus, quia non clare a nobis videtur, sed tantum cre- ditur. Nam, quod heeretici aiunt, Christum non esse adorandum, nisi ubi ipse vult ado- rari, si intelligant, necessarium esse, ut Dei voluntas speciali preecepto aut revelatione nobis manifesta sit , vanum est , et contra omnem Scripturam et rationem ; Magi enim ubi habuerunt speciale preeceptum, vel reve- lationem, ut Christum in preesepe adorarent, nisi ubi intellexerunt, et crediderunt ipsum esse Deum, ac Regem suum? Et idem est di- cendum de ceeco , qui a Christo illuminatus procidit , et adoravit ipsum , et de ceeteris similibus. Et ratio generalis est, quia ex divina et naturali lege tenemur Deum colere, et sancta sancte tractare; ergo, posita fide ac revelatione, Christum verum Deum acsumme sanctum hic adesse, non est nova revelatio necessaria, ut adorandus sit. Quapropter me- rito Sancti omnes ex reali preesentia Christi colligunt adorationem, et e converso nos supra a posteriori argumentantes, ex per- fecta adoratione et latria, quee Christo in hoc sacramento tribuitur, illius realem preesen- tiam probavimus, ubi multa ex SS. Patribus adduximus, quibus addi possunt Chrysost., hom. 61 ad Pop., 83 in Matth. et 24 in 1 ad Corinth.; Cyril. Hieros., Catech. 5 mystag. :
Accede (inquit) pronus, adorationis in modum, et venerationis ; et Damascen., lib. 4, cap. 14, dicens : Veneramur ipsum , tum animx, tum corporis puritate. Idem Euseb. Emissen., hom. 5 de Paschate. Et August., de Consecr., dist. 2 : Nos autem (inquit) in specie panis et vini, quam videmus, res invisibiles, id est, carnem et sanguinem honoramus ; et in Con- cione 1 superPsalm. 21, tractans illa verba : Adorate scabellum pedum ejus, quoniam sanctum est. Et confirmatur ex antiquo ritu et consuetudine Ecclesiee elevandi hosliam statim post consecrationem, nam licel ea ceeremonia mysticam etiam habeat significa- tionem vel moralem ; potest enim significare, vel elevationem Christi in cruce, vel resur- rectionem, aut ascensionem ejus, ut significat Concil. Ephesin., in epist. ad Nestorium, et August., serm. 28 de Verbis Apost.; potest item significare internum cultum , et eleva- tionem mentis ad Deum, quomodo etiam in lege veteri oblata elevabantur super altare coram Deo, Exod. 23, Levit. 8, Num. 5; licet heec (inquam) vera sint, tamen propria et litteralis ratio hujus actionis est, ut populus ficlelis, qui credit statim post consecrationem Christum hic adesse, ipsum adoret, ut constat ex omnibus Liturgiis, et ex Dionys., de Eccl. Hier., cap. 3, part. 2 : Pontifex (inquit) au- gustissima mysteria conficit , et, quse ante laudaverat, in apertum agit, divina munera reverenter ostendens ; et Basil., lib. de Spiritu Sancto, cap. 27 : Invocationis verba, cum ostenditur panis Eucharistise, et poculum benedictionis, quis Sanctorum in scripto nobis reliquit? Ubi docet esse traditionem non scriptam, non solum venerandi, sed etiam orandi, et invocandi Christum in Eucharistia, quando a sacerdote elevatur. Et ad hanc con- suetudinem alludit Chrysost., hom. 36 in 1 ad Cor., hom. 3 acl Ephes., hom. 61 ad Pop., cum ait : Cum vela videris retrahi, tunc su- peme ccelum aperiri cogita ; pluraque alia de hac elevatione, et adoratione erudite congerit Durand.. lib. 2 de Ritibus Eccles., cap. 40. Huc etiam spectat , quod Sancti dicunt, ad verba consecrationis ccelos aperiri , et Ange- lorum multitudinem ad Christum adorandum descendere, ut videre est in Gregor., 4 Dial., cap. 58; Chrysost., lib. 6 de Sacerclotio; Am- brosio, circa id Lucee 1 : Apparuit ei Angelus. August., lib. de Corpore Christi, ut Magister citat in 4, dist. 13; Innocent. , lib. de hoc myst., cap.24, etlib. 5, cap. 6. Denique idem confirmat alia traditio Ecclesiee , quam pree
QU/EST. LXXIX, ART. VIII.
manibus habemus, ejusque initium ignora- mus, quod scilicet, omnes, qui communicaturi sunt, prius adorent Christum in hoc sacra- mento, quod factum semper legimus in omni- bus liturgiis, Jacobi , Basilii , et Chrysostomi , et apud Augustinum , et alios Patres supra citatos. Neque oportet, ut rationem aliam hujus asserlionis adjungamus, quoniam a Concilio Trident. satis explicata est.
- Latrise cultus non solum Christo, sed etiam toti sacramento , ut ex Christo et spe- ciebus constat, deferendus est. — Dico se- cundo : non solum Christus sub speciebus existens , sed etiam totum sacramentum visi- bile, ut ex Christo et speciebus constat, unico latrise actu adorandum est. Conclusio est cer- tissima, qua3 imprimis probatur ex usu Ec- clesia?., quse absolute totum sacramentum adorat, unde etiam canit: Tantumergo sacra- mentum , veneremur cernui. Et Concil. Vien- nense in Clem. unica, de Reliquiis et venerat. Sanct., inter alia inquit : 0 adorandum, ac reverendum, excellentissimum sacramentum; et Trident., non sub nomine Christi, sed sa- cramenti docet, adorandum esse hoc sanctis- simum sacramentum; et Alex. Papa, epist. 1, cap. 4, sub nomi.ne oblationis loquens de hoc sacramenlo, dicit, pura mente sun;endam esse, atque ab omnibus venerandam, et sicut potior est cseteris, ita potius excoli et vene- rari debere. Optime Cyprian., serm. de Coena Domini : Sicut in persona Christi humanitas videbatur, et latebat divinitas, ita sacramento visibili ineffabiliter divina se infudit essentia, ut esset religioni adsacramenta devotio, et ad veritatem, cujus corpus sacramenta sunt, sin- cerior pateret accessus. Et Euseb. Emissen., hom. 5 de Paschate : Ut coleretur (inquit) per mysterium, quod semel offerebatur in pretium. August., ep. 118,serm. 28 deVerbis Apostol., hoc vocat coeleste ac venerabile sacramen- tum; et 20 contra Faust., cap. 13, vocat hoc sacramentum religionis, cui longe diversus cultusdebetur, quam communi pani aut vino. Item Ambros., 4 de Sacram., cap. 2 : De ccelo (inquit) ista sacramenta venerunt, etc. Et similia multa legi possunt in Patribus supra citatis, quse Gabriel et alii per synecdochen interpretantur, per sacramentumintelligendo Christum, qui est res et sacramentum, quia est id, quod est pra?cipuum in hoc sacra- mento ; sed cum possint proprie et simpliciter verificari, non oportet ad metaphoras recur- rere, prsesertim cum ex illo metaphorico sensu facile colligi possit quod intendimus.
Ratio ergo hujus assertionis partim ex dictis de substanlia hujus sacramenti, pnrtim ex principiis de adoratione sumenda est; dixi- raus enim hoc sacramentum esse unum quid ex Christo et speciebus coalescens ; ergo hoc totum sacramentum potest uno actu adurari, quo primo et per se adoretur Christus, qui est unicum suppositum hujus sacramenti, ad quod per se tendit adoratio , coadorantur autem species, tanquam Cbristo conjunctse, et cum illo unum componenles. Quod exem- plis declaratur; diximus enim in materia de adoratione , quando adoratur persona Impe- ratoris, coadorari thronum vel purpuram ejus ; imo per vestem vel calceum adorari personam ; quia licet intentio adorantis prius tendat in personam , tamen actio adorandi, prfesertim externa , saspe immediatius ver- satur circa vestem , quam deosculando, per- sonam veneratur; major autem conjunctio vel habitudo est in hoc sacramento inter Christum et species, quas sunt veluti thronus, in quo Christus continetur, seu quasi vesti- mentum, quo tegi voluit. Quae ratio locuple- tari potest ex multis, quae de venerando tactu, et osculatione Eucharistise cum reve- rentia et timore, tractat Chrysost., hom. 5 in Matth., 45 in Joan., 20 in 1 ad Cor.; Greg. Nazianz., orat. de sorore Gorgonia; Petrus Chrysol., serm. 33 et 34; et alia videri pos- sunt apud Claud., Repet. 9, cap. 6, ubi ad tuendam hanc conclusionem, fingit, species non habere diversam existentiam ab existen- tia corporis et sanguinis Domini. Sed hoc falsum est, ut ex superioribus constat, si in rigore intelligatur ; et non est necessarium, quia ad preedictam coadorationem specierum sufficit unio accidentalis seu sacramentalis supra explicata, ut ex adductis exemplis a fortiori probari potest. Neque existimo, pra?- dictum auctorem in metaphysico rigore esse locutum , sed dixisse, species non habere aliam existentiam , quia non habent aliud suppositum, a quo sustententur, prrcter Christum.
- Eucharistia non tantum interiori , secl etiam exteriori cultu adorari debet. — Dico tertio , hoc sacramentum non tantum inte- riori, sed etiam exteriori et visibili cultu, esse adorandum. Hsec assertio est eeque certa ac praecedentes, et sequitur ex illis. Et ratio sumi potest primo ex parte rei, qua3 adoratur, quae quodammodo constat ex re sensibili et insensibili ; nam, licet Deus, qui omnino spiritualis est , possit non solum spi-
DISPIJTAT. I
ritu, sed etiam corpore adorari , tamen ma- jori quadam ratione ac proportione id con- vincitur, quando res , quae adoratur, habet aliquo modo speciem visibilem, et interius latentem exeellentiam invisibilem. Secundo , ex parte hoininum adorantium, qui animo et corpore constant , et ideo animi et corporis actibus colere debent hoc sacramentum. Tertio hoc constat ex usu e.t traditione Eccle- siae, de qua legi possunt citati Patres, praeser- tim Chrysost., hom. 7, 19 et 52 in Matth., et 21 in Acta , et 24 in 1 ad Corinth. ; Cyrillus Hierosol., Catech. 5 mystag. ; et Dionysius, cap. 3 de Coelest. Hierarch.; Jacobus, Basil., Chrysostomus, in Liturgiis, et quae pie satis ordinat Honorius III in cap. Sane, de Celebra- lione Missarum. Ubi sacerdotibus mandat, ut Eucharistiam honorifice tractent, et plebem doceant, ut, cum in celebratione missarum elevatur hostia salutaris, reverenter inclinet, iclem faciens, cum eam defert presbyter ad infirmum. Et postea praecipit, quo cultu et honore deferenda sit Eucharistia ad infirmos. Hoc vero observandum est, quod in materia de adoratione diximus, actiones, vel gestus corporis , quibus exterior hic cultus deferri solet, de se indifferentes esse, et ex intentione interna vel imposilione, aut communi usu pendere. Hoc ergo est etiam in praesenti externa adoratione observandum. Nam pro varietate consuetudinum diversi sunt ritus colendi hoc sacramentum ; ad cavendam aulem superstitionem , et indecentiam, pu- blice servanda est uniuscujusque Ecclesiee consuetudo; secrete vero unusquisque illis actibus uti potest , qui et nullo modo inde- centes sint, et ad humilitatem et reverentiam ostendendam , et unicuique ad devotionem excilandam accommodati videantur.
- Laudabilis est usus Ecclesise, proponendi et circumferendi publice Eucharistiam. — Et ex hac conclusione colligitur laudabilem esse Ecclesise consuetudinem , quae hoc divinum sacramentum publice interdum proponit, vel circumfert per vias et loca publica cum so- lemni pompa, cultu, ac veneratione. Ita do- cet ac definit Concilium Trident., sess. 13, cap. 5, et canon. 6, ubi hujus consuetudinis optimas rationes insinuat : prima, ut Chri- stiani homines singulari ac rara quadam si- gnificatione gratos et memores testentur ani- mos erga communem Dominum; cujus rei, et figuram, et exemplum habemus 2 Reg. 6 et 7, ubi David ludebat coram arca Domini, quando totus populus solemni pompa illam circum-
,XV, SECT. I. 445
ducebat. Et simile prorsus exemplum habe- mus in 3 lib. Regum , cap. 8. Secundo ait Concilium, hoc divino boneficio, mortis Christi victoriam et triumphum reprresentari; indi- cans, quando Ecclesia Catholica publica devo- lione ac latitia hoc admirabile sacramentum Eucharistise colit ac veneratur, gaudere et quasi triumphalem diem agere pro gloriosa victoria, quain Christus Dominus de inimicis reportavit. Tertio, inquit, oportuisse victri- cem veritatem de menclacio et haeresi triurn- phum agere, ut ejus adversarii in conspectu tanti splendoris, et in tanta universee Eccle- siae laetitia positi, vel debilitati etfracti tabes- cant, vel pudore affecti et confusi aliquando resipiscant. De qua re optima figura legi po- test, Josue cap. 6.
Omnes tenentur prsecepto ad non trac- tandam Eucharistiam irreverenter. — Se- cundo ex dictis facile intelligi potest, quomodo haec adoratio in praeceptum cadere possit. Hactenus enim solum explicatum est, quam sit sancta, et laude digna. Duplex ergo prae- ceptum hic intelligi potest , negativum scili- cet, et affirmativum. Negativo praecepto pro- hibemur injuriam aliquam aut irreverentiam huic sacramento irrogare; et hoc praeceptum naturale est et divinum; nam intrinsece ma- lum est, rem honore dignam irreverenter tractare. Hoc autem praeceptum explicatur in particulari in multis decretis juris canonici, quae prohibent, aliquid indecens agere circa hoc sacramentum, vel immediate, ut effun- dendo, vel projiciendo in terram, vel ita in- caute custodiendo, ut vel corrumpi possit, vel a muribus comedi, vel ab hostibus fidei con- culcari; vel mediale, ut irreverenter trac- tando, vel immunde, vasa, aut vestes, et res alias ad cultum hujus sacramenti deputatas, de qua relegi possunt multa, quae habentur extra, deCelebrat. Missar., et de custod. Eu- charist., et de Consecr., dist. 1 et 3, praeser- tim in cap. Si per negligentiam, et c. Si quis per ebrietatem, et c. Qui non bene. In quibus nonnullae poenae imponuntur his, qui aliquid negligenter vel irreverenter egerint contra hoc sacramentum, quae nec fere sunt in usu, neque incurruntur ex obligatione, donec a superiori imponantur, cujus prudenti arbitrio commissa fere jam est hujusmodi pcena, ut D. Thom. infra significat, quaest. 83, art. 6, ad7.
Prseceptum affirmativum est de honore aliquo Eucharistix exhibendo. — Affirmati- vum preeceptum erit exhibendi interdum ho-
446 QU^ST. LXXIX, ART. VIII
norem aliquem huic sacramento. De quo prsecepto non est dubium, quin sit nobis im- positum; consequitur etiam, ex natura rei, ex institutione hujus sacramenti, quod nobis da- tum est, ut illud tractemus, et eo utamur; hinc enim fit, ut pro illius dignitate et majestate tractandum sit. Ex quo facile intelligere licet, quando obliget hoc praeceptum; cum enim affirmativum sit, iicet semper obliget, non tamen pro semper, sed tempore opportuno. Illud autem prsescribi potest : primo in gene- rali, quandocumque talis occurrit occasio exhibendi honorem, ut eam preetermittere sit quidam virtualis contemptus, et moraliter existimetur irreverentia queedam, et non pura negatio, sed privatio, seu omissio, aut ablatio honoris debiti, quod humano exemplo expli- cari potest, quia licet non teneamur semper Regem honorare, tamen si prsesens nobis fiat vel cum eo loqui velimus, et nullam ei reve- rentiam exhibeamus, merito censebitur inho- noratio queedam; multo ergo majori ratione quippiam simile in hoc sacramento reperitur, ut omittam rationem scandali, quee semper adjungitur, si publice in hujusmodi opportu- nitate adoratio omittatur; imo si frequenter id fiat, suspicionemposset alicujus infidelitatis vel erroris generare. Secundo ex hoc generali principio possumus in speciali aliqua tempora designare : primum ac praecipuum est, quando accedimus ad sacrificandum, ut est per se manifestum, tum quia ille est perfectissimus actus exterior religionis, et supremus Dei cultus; tum etiam quia illa actio est maxime sacra, quse circa hoc sacramentum exerceri potest. Secundum simile huic est, quando- cumque fideles ad communicandum accedunt, ut rationes factae, et Ecclesiee consuetudo probant. Tertium est, quando hoc sacramen- tum ab Ecclesia proponitur adorandum, ut quando elevatur in Missa, ut significatur in dicto cap. Sane, de Gelebr. Missar., ex quo colligitur, hanc esse Ecclesiee intentionem. Et ratio facta idem probat, quia tunc est tempus maxime opportunum. Quartumesse potest, si sacramentum nobis occurrat, aut preesens fiat, ut in eodem capit. significatur, et idem erit in omnibus similibus. Addendum vero est, secluso formali contemptu, et scandalo, hujusmodi omissionem per negligentiam ali- quam,non esse mortale peccatum, regulariter loquendo, propter materise levitatem. Et in- terdum nulla erit culpa, si vel propter natu- ralem inadvertentiam, vel ob urgentem ne- cessitatem involuntaria censeatur.
SECTIO II.
Utrum hoc sacramentum debeat absolute adorari.
\ . Duplex potest esse hujus qusestionis sen- sus : prior erit, si absolutam adorationem a respectiva distinguamus, quae distinclio con- sideraturex parte objecti, prout secundum se adoratione dignum est, ut latius exposuimus in primo tomo hujus tertise partis, de ado- ratione tractantes. Posterior sensus erit, si absolutam adorationem sumamus, prout dis- tinguitur a conditionata, quee distinctio con- sideratur ex parte adorantis, seu ex modo, quo res adoranda ei proponitur, seu ab ipso cognoscitur; et hic posterior sensus est pree- cipue intentus hoc loco; nam prior expeditus fere est ex dictis in sectione preecedenti, ad- junctis generalibus principiis de adoratione; tamen, ut doctrina sit clarior, pauca adjicie- mus.
- Eucharistia simpliciter est adoranda la- tria absoluta et perfecta. — In priori ergo sensu dicendum est, simpliciter hoc sacra- mentum adorandum esse adoratione latriae absoluta et perfecta , qua per se adoretur Christus, coadorenlur autem species. Proba- tur, quia hoc sacramentum in re est unum constans ex Ghristo et speciebus; ergo ea- dem adoratione est adorandum, qua ipsemet Christus; et ipsae species sunt coadoranclae, sicut vestis vel thronus Christi, ut explica- tum jam est, neque frequenti et communi usu aliter debent adorari species consecratee per se, et tanquam tota materia adorationis, sicut nec per se adoralur humanitas Christi, sed coadoratur Verbo, quia, sicut humanitas rei- psa est conjuncta Verbo, neque ab ipso unquam separatur, nec suppositum per se constituit, ita species consecratae, quamdiu consecrationem retinent, et dignae sunt ado- ratione, non separantur a Ghristo, cui sacra- mentaliter conjunguntur; in quo est magna differentia inter has species, et alia sacra- mentalia signa, vel alias res sacras, quae res- pective adorantur, et re ipsa, ac supposito, et loco, a Christo separantur, ut crux, imago, et similes, quee facile possunt separatim ado- rari, ut tota materia adorationis respectivoe, seu propter rationem extrinsecam, a qua re ipsa disjunctse sunt. Et ideo, ut aliquando possint uno actu coadorari simul cum ipsa re principaliter et absolute adorata, oportet, ut mente vel apprehensione cum illa conjun- gantur. At vero in his speciebus sacramenta-
DISPUTAT
libus e contrario. Nam re ipsa semper sunt conjunctas Christo , semperque per modum unius simul cum illo objiciuntur; ideo regula- riter, et juxta ordinarium modum, nunquam per se nec distincto actu adorantur, sed co- adorantur illomet actu absoluto, quo adoratur Chrislus. Dico autem regulariter, et juxta ordinarium modum, quia, si quis velit mente disjungere quse in re conjuncta sunt, sicut alias diximus de Chrisli humanitate , poterit solas species adorare, tanquam remquandam sacram, et ex conjunctione ad Christum sanc- tificatam. Talis vero adoratio non poterit esse absoluta, nec latria primaria et perfecta,quia illse species non habent in se excellentiam increatam , propter quam sint hujusmodi adoratione dignse; sed erit adoratio respec- tiva, et secundaria latria, qualis est adoralio imaginis, quando hoc modo, et separatim e prototypo adoratur. Qua etiam veneratione digna sint ceetera sacramenta, seu sacra signa, ex VII synodo multis in locis colligi potest; et ex Dionys., cap. 3 de Eccl. Hier.; et August., lib. de Catech. rudib., cap. 26; et Damasc. , orat. de imaginibus. Et hsec de priori parte.
- Circa posteriorem sensum difficultas est, an, cum adoramus hoc sacramentum, necesse sit, mente concipere conditionem aliquam, scilicet, si rite est consecratum; an vero pos- simus absolute et sine conditione adorare. Et ratio dubitandi est, quia licet sit certum, sub speciebus consecratis adesse Christum, tamen non est certum, has species esse rite conse- cratas; ergononest certum, adesseChristum ; ergo hoc, quod proponitur adorandum , non est absolute adorandum, sed sub conditione, ne fortasse contingat, substantiam panis, ut Deum, adorari, quod periculum non est in sola speculatione, sed videtur esse morale, quia multse sunt causae, propter quas hoc potest accidere, ut si sacerclos non sit bapti- zatus, vel non habeat intentionem, vel non sit rite ordinatus, quocl pendet ex multis aliis causis, in quibus fere in infinitum pro- gredi possumus ; et ex parte materise seepe accidit defectus, preesertim in calice, aquam loco vini infundendo. Unde S. Bonavent., in 3, dist. 24, art. 1 , queest. 1 , ad ultimum, sic inquil : Omnis fidelis recte adorans hostiam consecratam, adorat sub ea conditione, siper- fecta sunt circa ipsam ea, quse ad consecra- tionem sunt necessaria secundum divinam institutionem, et sic nunquam decipitur, nec erral. Alens. etiam, 3 part., q. 30, membr. 3,
LXV, SFXT. II. 447
art. 1, § 3, requirit conditionem tacitam, vel
expressam.
- Secundo, esse adorandam sine conditione aliqua, per se loquendo. — Dicendum vero est, per se loquendo, ac seclusis specialibus circumstanliis per accidens occurrentibus, absolute adorandum esse hoc sacramentum , nulla in actu apposita conditione. Ita sentil D. Thom. in 3, dist. 9, qusest. 1, art. 2, q. 6, ad 2, ubi solum dicit, non requiri conditio- nem explicitam , sed satis esse, quod habitu retineatur. Habitu autem illam retinere nihil aliud esse videtur, nisi mente et animo habere intentionem adorandi verum Christum, ve- rumque sacramentum, et non exhibendi ado- rationem, nisi cum hac prudenti existima- tione. In eadem sententia est Richard. in 3, dist. 24, queest. 4, ad secundum, ubi inquit, licet fides credat, Christum esse sub speciebus, sub conditione, si omnia sunt facta, qux. ad consecrandum sunt necessaria, tamen ad ado- randum non oportere, ut fideles hanc condi- tionem adhibeant in actuali cogitatione. Iclem Gabr., lect. 50 in can., ubi explicat Alensem, et Bonavent., quod solum loquantur de habi- tuali intentione. Idem tenet Marsil. in 3, q. 8, art. 2, dub. 5, et communiter Summistee, verbo Adoratio. Et probatur primo, quia, ut homo simpliciter et absolute operetur, sufficit moralis certitudo; non enim debet major ab homine exigi. Alioqui nec parentes possemus absolute venerari , quia non nisi fide quadam humana eos ut parentes recognoscimus. Nec sacerdos posset absolvere, intentione abso- luta, sed sub conditione, Si es baptizatus, et sic de aliis; in prsesenti autem materia seu actione est moralis certitudo, qute nascitur ex uno principio cle fide, et alio humanomodo certo; nam licet pencleat ex multis condilio- nibus, tamen omnes sunt faciles , et regula- riter non deficiunt. Secundo argumentor, nam is, qui sic adorat, totam intentionetu suam et rationem adorandi ponit in vera Christi dignitate et excellentia, unde et sim- pliciter vult solum verum Christum adorare , et habitu retinet hanc voluntatem, nimirum , quod, si sciret, illum esse nudum panem, non adoraret, quse habitualis seu implicita inten- tio virtute continetur in illa intentione ado- randi, quse tota nititur in vera Christi divini- tate, tanquam in adaequato motivo; ergo hsec satis est, ut vere ac formaliter nulla commit- tatur idololatria, etiam si contingeret, falsum fuisse aclorationis objectum, quia illa deceptio materialis est; formaliter vero tota adoratio
QILEST. LXXX, ART. I.
refertur in Christum. Tertio probatur con- clusio ex consuetudine omnium fidelium, qui simpliciter ita adorant, et aliudab eis exigere, esset et inutile, et vanis scrupulis ac super- stitionibus expositum. Unde colligo , hunc adorationis modum non solum esse licitum, sed etiam expedientem, et omnino servan- dum. Neque enim est prudentise consenta- neum, ibi trepidare, ubi non est, nec proba- bilis ratio timendi, neque utilitas , sed potius periculum, ne ex hac conditione, et dubita- tione , animi devotio minuatur. Unde ali- quibus videlur, non solum non expedire , verum etiam nonnullum peccatum esse, talem conditionemsinespecialicausa vel necessitate ponere, quia est actus otiosus, et impertinens scrupulus. Certum est tamen, per se loquendo, non esse grave peccatum, quia nec continet errorem, nec temerarium judicium , aut sus- picionem de facto, sed solum de possibili. Neque gravem irreverentiam , aut nocumen- tum infert ; unde si bona fide et intentione fieret, facile etiam posset a veniali culpa excusari ; semper tamen consulendum et ca- vendum est, ne ita fiat.
Dixi autem, per se loquendo, et seclusis specialibus circumstantiis.Quia si ex acciden- ti occurrat aliqua probabilis ratio dubitandi de veritate sacramenti, vel ex parte materiee, vel ex parte ministri, quse talis sit, ut pru- denter considerata sufficiat ad formandum vehemens dubium, vel suspendendum assen- sum, tunc non est adorandum sacramentum sine explicita conditione, propter rationem superius faclam, ut, scilicet, excludatur omne periculum adorandi purum panem, aut vi- num; sicut quando alicui apparet, vel appa- rere videtur Christus in revelatione aliqua, quamdiu res est dubia, non est absolute ado- ratio exhibenda, donec de veritate revela- tionis moralis certiludo habeatur. Item, quia operatio humana, ut prudens sit, debet exclu- dere morale dubium, et niti in morali certitu- dine, quoad fieri possit ; in prsedicto autem casu non potest haberi moralis certitudo ad exhibendam absolutam adorationem ; posita autem conditione, practice tollitur omne peri- culum, et omne dubium; ergo in eo casu adhibenda est.
Dubium. — Solutio. — Sed quseret ali- quis, si contingat, quando aliquis prudenter et absolute adorat hostiam , revera non esse consecratam, an ille actus sit vera latria, vereque procedata virtute religionis. Videtur enim non esse, quia ille actus in re ipsa non
terminatur ad Christum, nec ad Deum ; ergo non est vera Latria, neque actus religionis. Item quia repugnat, fidei subesse falsum; ergo et religioni infusse , quse a fide movetur ad Eucharistiam adorandam. Respondetur nihilominus, illum actum esse moraliter bo- num et honestum , quia procedit ex motivo honesto, et per prudentiam regulatur, ut suppono ; unde fit , esse latriam et actum re- ligionis, quia non est alia virtus, ad quam pertineat , et quia proficiscitur ex motivo, et honestate religionis ; atqueeadem ratione esse potest a virtute infusa, si procedat ex motivo supernaturali seu conformitate ad superna- turalem regulam. Sicut, quando quis dat eleemosynam homini petenti nomine Christi , ex misericordia infusa operatur, siprudenter existimat illum esse pauperem, quamvis spe- culative decipi contingat. In quo est magna differentia inter fidem, et virtutem moralem, quia fidei veritas est speculativa , et consistit in conformitate intellectus ad rem; virtus au- tem moralis immediate regulatur per pruden- tiam, cujus veritas est practica, et versatur circa judicium de re facienda secundum pra3- sentes circumstantias, quod judicium practice potest esse verum, quamvis aliqua falsilas speculativa in materiali persona seu objecto misceatur.
QU^STIO LXXX.
DE USU, SEU SUMPTIONE HUJUS SACRAMENTI IN COMMUNI, IN DUODECIM ARTICULOS DIVISA.
Deinde considerandum est de usu, sive sumptione hujus sacramenti.
Et primo quidem in communi; secundo, quomodo Christus sit usus hoc sacramento.
Circa primum quseruntur duodecim.
\ . Utrum sint duo modi manducandi hoc sacramentum, scilicet sacramentaliter et spi- ritualiter.
Utrum soli homini conveniat manducare spiritualiter hoc sacramentum.
Utrum solius hominis justi sit manducare sacramentaliter .
Utrum peccator , manducans sacramen- taliter, peccet.
De quantitate hujus peccati.
Utrum peccator accedens ad hoc sacra- mentum sit repellendus.
Utrum nocturna pollutio impediat homi-* nem a sumptione hujus sacramenti.
QILEST. LXXX
Utrum sit solum a jejunis sumendum.
Utrum sit exhibendum non habentibus usum rationis.
Utrum sit quotidie sumendum.
1 1 . Utrum liceat omnino abstinere.
- Utrum liceat percipere corpus sine san- guine.
ARTICULUS I.
Utruin distingui debeant duo modi manducandi eorpus Christi (infra, art. 2, et 3, c6"rp.; et 4, dist. 9, art. 1, queest. 1, ad 1, et quaest. 3, per totam. Et Joan. 6, lect. 7; etl Cor. 11, lect. 7, fin. Et opusc. 58, cap. 17, 18, 19 et 20).
1 . Ad primum sic proceditur. Videtur, quod non debeant distingui duo modi manducandi corpus Christi , scilicet , sacramentaliter et spiritualiter. Sicut enim baptismus est spiri- tualis regeneratio, secundum illud Joan. 3 : Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, etc, ita etiam hoc sacramentum est spiritualis cibus; unde Dominus de hoc sacra- mento loquens, dicit Joan. 6 : Verba, qux ego locutus sum vobis, spiritus et vila sunt. Sed circa baptismumnon distinguitur duplex mo- dus sumendi, scilicet, sacramentalis et spiri- tualis. Ergo neque circa hoc sacramentum debet hsec distinctio adhiberi.
Prseterea, ea, quorum unum est propter alterum, non debent ad invicem dividi, quia unum ab alio speciem trahit. Sed sacramen- talis manducatio ordinatur ad spiritualem, sicut ad finem. Non ergo debet sacramentalis manducatio contra spiritualem, dividi.
Prseterea, ea, quorum unum non potest esse sine altero, non debeni contra se dividi. Sed videtur , quod nullus possit manducare spiritualiter, nisi etiam sacramentaliter man- ducet, alioqui antiqui Patres hoc sacramen- tum spiritualiter manducassent; frustra etiam esset sacramentalis manducatio corporis Chri- sti , si sine ea spiritualis esse posset. Non igitur convenienter distinguitur circa hoc sa- cramentum duplex manducatio, scilicet, sa- cramentalis et spiritualis.
Sed contra est, quod super illud 1 Cor. \ \ : Qui manducat et bibit indigne , etc, dicit Gloss. (Ord. ibid.) : Duos dicimus esse modos manducandi, unum sacramentalem et alium spiritualem.
Respondeo dicendum, quod in sumptione hujus sacramenti duo sunt consideranda, sci- licet, ipsumsacramentum,eteffectusipsius, de quorum utroque jam supra dictum est (qusest.
XXI.
, ART. I. 449
procced.). Perfectus igitur modus sumendi hoc sacramentum, est, quando aliquis ita hoc sa- cramentum suscipit, quod percipit ejus effec- tum; contingit autem quandoque, sicut supra dictum est (qucest. prscced., art. 3 et 8), quod aliquis impeditur a percipiendo effectu hujus sacramenti. Et talis sumplio hujus sacramenti est imperfecta. Sicut igitur perfectum cofitra imperfectum dividitur, ita sacramentalis man- ducatio, per quam sumitur solum sacramen- tum sine effectu ipsius, dividitur contra spiri- tualemmanducationem , per quam quispercipit effectum hujus sacramenti , quo spiritualiter homo Christo conjungitur per fidem et chari- tatem.
Ad \ ergo dicendum, quod etiam circa bap- tismum, et alia hujusmodi sacramenta, similis distinctio adhibetur. Nam quidam suscipiunt tantum sacramentum, quidam vero sacramen- tum et rem sacramenti. In hoc tamen diffe- runt, quia, cum alia sacramenta perficiantur in usu materix, percipere sacramentum est ipsa perfectio sacramenti; hoc autem sacra- mentum perficitur in consecratione materix, et ideo uterque usus est consequens hoc sacra- mentum. In baptismo etiam et in aliis sacra- mentis characterem imprimentibus, illi, qui accipiunt sacramentum , recipiunt aliquem spiritualem effectum , scilicet, characterem, quod non accidit in hoc sacramento . Et ideo magis in hoc sacramento distinguitur usus sacramentalis a spirituali, quam in baptismo.
Ad 2, dicendum, quod sacramentalis man- ducatio, qux pertingit ad spiritualem, non dividitur contra spiritualem, sed includitur ab ea. Sed illa sacramentalis manducatio contra spiritualem dividitur, quse effectum non consequitur ; sicut imperfectum, quod non pertingit acl perfectionem speciei, dividitur contra perfectum.
Ad 3, dicendum, quod, sicut supra dictum est (queest. 66, art. 11; qusest. 68, art. 2; qusest. 73, art. 3), effectus sacramenti potest ab aliquo percipi, si sacramentum habeat in voto, quamvis non accipiat in re. Et ideo, sicut aliqui baptizantur baptismo flaminis propter desiderium baptismi, antequam bap- tizentur baptismo aquse, ita etiam aliqui manducant spiritualiter hoc sacramentum, antequam sacramentaliter sumant. Sed hoc contingit dupliciter. Uno modo propter desi- derium sumendi ipsum sacramentum, et hoc modo dicuntur baplizari et manducare spiri- tualiter et non sacramentaliter , illi qui desi- derant sumere hxc sacramentajam instituta.
450 QIMEST
Alio modo propter figuram, sicut clicit Aposto- lus, \ Cor. \ 0, quocl antiqui Patres baptizati sunt in nube et in mari; et quod spiritualem escam manducaverunt et spiritualem potum biberunt. Nec tamen frustra adhibeiur sacra- mentalis manducatio, quia plenius inducit sacramenti effectum ipsa sacramenti susceptio, quam solum desiderium, , sicut supra circa baptismum dictum est (qusest. 69, art. 4, ad 2).
COMMENTARIUS.
Conclusio D. Thom., Eucharistiam sumi spi- ritualiter, et sumi sacramentaliter. — Quo- niam hoc sacramentum id habet singulare, ut in eo usus a sacramento distingualur, ideo D. Thom. postquam de sacramento ipso et causis, atque effectibus ejus, copiose disse- ruit, specialem tractationem de illius usu aggreditur. Dixi autem in superioribus, hunc usum dupliciter considerari posse : primo secundum se, et quoad substantiam suam; secundo in ordine ad prseceptum, seu obliga- tionem moralem. Priori modo tractatur a D. Thoma in tribus primis articulis hujus qusestionis, posteriori vero modo in reliquis. Considerandum tamen ulterius est, quamvis hic usus non sit de substantia sacramenti, sed potius sit posterior illa , esse tamen prio- rem quam effectus, quem ex opere operato sacramentum confert; nam per usum appli- catur sacramentum ad efficiendum ; et propter hanc causam nos in superioribus ante dispu- tationem de effectu, disputationem speculati- vam de hac sumptione sacramenti praemisi- mus; ubi diximus, quid illa sit, et quot modis, et in quo subjecto fieri possit; atque ita ibi explicatum reliquimus quidquid D. Thomas in his tribus articulis tradit. Solum igitur circa litteram hujus articuli addendum occurrit, distinctionem a D. Thoma datam dupliciter explicari posse : primo, ut dividat sumptionem hujus sacramenti in communi, in sacramentalem tantum, et sacramentalem et spiritualem simul, qui sensus videtur indi- cari in corpore articuli, ubi dicitur, has duas sumptiones distingui, ut perfectam, et im- perfectam. Perfecta autem dicitur, in qua et sacramentum et effectus illius sumitur. Et in solutione ad 2, dicitur, spiritualem mandu- cationem includere sacramentalem. Sed juxta hunc sensum divisio est diminuta ; nam ornit- titur sumptio per solum desiderium , quse spiritualis manducatio vocatur a D. Thom.
LXXX, ART. II.
hic, ad 3, et art. seq., unde non est hic sensus ab eo intentus. Secundus ergo sensus est, ut sumptio hujus sacramenti dividatur in sacra- mentalem tantum, et spiritualem; et quod sub hoc secundo membro comprehendatur ea, quse est spiritualis tantum, et spiritualis et sacramentalis simul. Et hoc modo sumptio spiritualis dicitur includere sacramentalem perfectam, ut commune includit particulare; dicitur etiam perfectior, non quod semper comparetur ad illam ut totum ad partem, sed ut spirituale ad materiale; juxta hunc vero sensum, qui spiritualiter manducat hoc sa- cramentum, non semper recipit sacramenta- lem effectum ejus; sed dicitur recipere effec- tum, quia recipit gratiam, seu unionem cum Christo.
ARTICULUS II.
Utruin solius hominis sit hoc sacramentum spiritua- liter sumere ( 4, dist. 9, art. 2 , quaest. 3 et 5. Et 1 Gor. ll,lect. 1, col. 3).
. Ad secundum sic proceditur. Videtur, quod non solius hominis sit hoc sacramentum spiritualiter sumere, sed etiam Angelorum, quia super illud Psalm. 77 : Panem Angelo- rum manducavit homo, dicit Gloss. : Id est, corpus Christi, qui est vere cibus Angelorum. Sed hoc non esset , si Angeli spiritualiter Christum non manducarent. Ergo Angeli spi- ritualiter Christum manducant.
Prxterea, August. dicit super Joan. : (tract. 26, lom. 9) : Hunc cibum et potum, societatem vult intelligi corporis et membro- rum suorum, quod est Ecclesia in prxdestina- tis. Sed ad istam societatem non solum perti- nent homines, sed etiam sancti Angeli. Ergo sancti Angeli spiritualiter manducant.
Prseterea, August. in l. de Verbis Domini, serm. 46, dicit : Spiritualiter manducandus est Christus, quoniam ipse dicit : Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in eo. Sed hoc convenit non solum hominibus, sed etiam SS. Angelis, in quibus per charitatem est Christus, et ipsi in eo. Ergo videtur, quod spiritualiter manducare, non solum sit hominum, sed etiam Angelorum.
Sed contra est, quod August. dicit super Joan. (tract. 26, parum post med., tom. 9, refertur de Consecrat., dist. 2, cap. Panem de altari) : Panem de altari spiritualiter man- ducate, innocentiam ad altare portate. Sed Angelorum non est accedere ad altare, tan- quam aliquid inde sumpturi. Ergo Angelorum non est spiritualiter manducare.
QUiEST. LXXX, ART. II.
Respondeo dicendum, quod in hoc sacra- mento contineiur ipse Christus, non quidem in specie propria, sed in specie sacramenti. Du- pliciter ergo contingit manducare spirituali- ter ipsum Christum. Uno modo, prout in sua specie consistit. Et hoc modo Angeli mandu- cantspiritualiter ipsum Christum, in quantum ei uniuntur fruitione charitatis perfectse, et visione manifesta, quem panem expectamus in patria, nonper fidem, sicut nos ei hic unimur. Alio modo contingit spiritualiter manducare Christum, prout est sub speciebus hujus sa- cramenti, in quantum scilicet aliquis credit in Christwn, cum desiderio sumendi hoc sa- cramentum. Et hoc nonsolum est spiritualiter manducare Christum, sed etiam spirituali ter manducare hoc sacramentum, quod non com- petit Angelis. Et ideo licet Angeli spirituali- ter manducent Christum, non tamen convenit eis spiritualiter manducare hoc sacramentum.
Ad \ ergo dicendum, quod sumptio Christi sub hoc sacramento ordinatur ad fruitionem patrise, sicut ad finem, eo modo, quo Angeli eo fruuntur. Et quia ea, quse sunt ad finem, derivantur a fine, inde est, quod ista mandu- catio Christi, qua eum sumimus sub sacra- mento, quodam.modo derivetur ab illa mandu- catione , qua Angeli fruuntur Christo in patria. Et ideo dicitur homo manducare pa- nem Angelorum, quia primo et principaliter est Angelorum, qui eo fruuntur in specie pro- pria; secundario autem est hominum, qui Christum sub sacramento accipiunt.
Ad 2, dicendum, quod acl societatem corpo- ris mystici pertinent quidem et homines, et Angeli; sed homines per fidem, Angeli autem per manifestam visionem. Sacramenta autem proportionantur fidei, per quam veritas vide- tur in speculo et in eenigmate. Et icleo proprie loquendo, non Angelis, sed hominibus conve- nit manducare spiritualiter hoc sacramentum.
Ad 3, dicendum, quod Christus manet in hominibus secundum prsesentem statum per fi- dem, sed in Angelis beatis est per manifestam visionem. Et ideo non est simile, sicut dictum est (in solut. preeced. arg. 1 et 2 in isto art.).
COMMENTARIUS.
Conclusio D. Thom., Angelos non appetere unionem cum Christo per sumptionem Eucha- ristise. — Objectio. — Solutio. — Divus Thom. solum movet hanc quaestionem propter Augelos, nam de inferioribus creaturis, ut per se evidens ac manifestum supponit, non
csse capaccs spiritunlis manducntionis sacra- nienti. De Angelis vero videbatur posse esse dubium, quia voluntale possunt Christo con- jungi; unde videntur posse desidcrare ac appelere unionem cum Christo, in quo con- sistit spiritualis manducatio hujus sacramenti. Respondet autem D. Thom., Angelos, quam- vis affectu uniantur Chrislo secundum se, non tamen appetere manducationem ejus , prout est sub speciebus sacramentalibus , quia, cum sint incorporei, non sunt capaces hujus manducationis; et ideo, licet spiritua- liter manclucent Christum , non tamen hoc sacramentum; et in hunc modum explicat D. Thom. in solut. ad 1, illud Psal. 77 : Pa- nem Angelorum manducavit homo; ut scilicet Christus dicatur panis Angelorum, quia illum spiritualiter manducant; qui sensus spiri- tualis est ; ad litteram enim de manna ibi est sermo, quee dicitur panis cceli, et panis An- gelorum, quia et superne descendit, et per Angelos est subministratus, ut ex contextu constat ; et ita exponunt Basil., Theodor., Arnobius, et alii. Sed dicet aliquis, quamvis Angeli non desiderent efficaci desiderio su- mere hoc sacramentum, tamen simplici qua- dam complacentia ita ad illucl affici, ut virtute saltem sumendi illucl, si possent, spiritualiter manclucare possint dici, sicut dicunt inter- dum Patres , Angelis ita placere passiones pro Christo susceptas, ut quodammodo invi- deant hominibus, quod illarum sint capaces; nam vellent eas sustinere, si possent ; hic au- tem affectus videtur sufficiens ad spiritualem manducationem hujus sacramenti; homines enim quando non possunt sacramentaliter accipere hoc sacramentum , non aliter su- munt illud spiritualiter, quam per similem affectum; tunc enim non possunt habere ac- tum efficacem , sed simplicem tantum , seu conditionalem. Et confirmatur, nam ante in- stitulionem hujus sacramenti, non erant ho- mines capaces illius; et tamen dicuntur illud manducasse spiritualiter per fidem, et desi- derium explicitum, vel implicitum; ergo idem dici potest de Angelis ; nam quod inca- pacitas oriatur ex parte subjecti, vel ex parte sacramenti, nihil ad rem prsesentem referre vicletur. Respondetur ad argumentum , non oportere fingere in Angelis illum modum de- siclerii conditionalis, quia neque eorum na- tura3 est accommodatum, neque etiam eorum statui, quia non per fidem ambulant, sed per speciem , et ideo nihil appetunt, nisi quod eorum statui est accommodatum , et ita D.
Thom. magis hoc fundat in
quam in conditione spirituali Angelicse na-
turae; unde illius conclusio, non solum de
Angelis, sed etiam de hominibus beatis vera
est, etiam si animo et corpore sint gloriosi;
secus vero est de viatoribus, qui secundum
praesentem statum capaces sunt hujus sacra-
menti, et absolute possunt ac tenentur illud
accipere; et ideo fide sallem, et proposito illi
debent uniri, si ex accidenti contingat, non
posse actione corporis illud manducare; hoc
autem propositum in affectu appetentis de
se efficax est, licet in re non possit esse per
modum absolutse voluntatis, ob impedimen-
tum in objecto propositum. Et hinc ad confir-
mationem facile est differentiam assignare
inter beatos, et viatores fideles, qui prseces-
serunt institutionem hujus sacramenti ; quan-
quam de iis etiam non constat, eos proprie
ac formaliter manducasse spiritualiter hoc
sacramentum, sed tantum metaphorice et in
figura, ut D. Thom. dixit articulo prascedenti,
ad 3. Non tamen repugnat, aliquos perfec-
tiores, qui habuerunt fidem explicitam hujus
mysterii, habuisse etiam queedam desideria
fruendi tanto beneficio, quse potest dici spiri-
tualis manducatio hujus sacramenti ; quse
utilis esse potuit illis hominibus et accommo-
data eorum slatui ad meritum, et ad excitan-
dum affectum erga Christum, quamvis non
esset simpliciter ad salutem necessaria.
ARTICULUS III.
Utrum solus homo justus possit Christum sacramenta- liter manducare (4, dist. 9, art. 2, quaest. 1 et 2, et art. 3, quaest. 2, corp., fin.; et d. 12, queest. 1, art. 2, qusest. 2, corp.
\ . Ad tertium sicproceditur. Videtur, quod nullus possit manducare Christum sacramen- taliter, nisi homojustus. Dicit enim August. in lib. de Remed. pcenit. (habetur tract. 25 in Joan., circa med.) : Ut quid paras dentem et ventrem? Crede, et manducasti, credere enim. in eum, hoc estpanem vivum manducare. Sed peccator non credit in eum, quia non habet fidem formatam, ad quam pertinet cre- dere in Deum, ut in secunda parte habitum est (2. 2, qusest. 4, art. 5); ergo peccator non potest manducare hoc sacramentum, quod est panis vivus.
- Prscterea, hoc sacramentum maxime di- citur esse sacramentum charitatis, ut supra dictum est (queest. proeced., art. 4, ad 3 arg.). Sed sicut infideles privantur fide , ita omnes
QU^EST. LXXX, ART. III.
statu gloriae, peccatoresprivanturcharitate.Infidelesautem non videntur posse sacramentaliter sumere hoc sacramentum, cum in forma hujus sacramenti dicatur mysterium fidei. Ergo pari ratione, neque aliquis peccator potest corpus Christi sacramentaliter manducare.
- Prseterea, peccator est magis abominabi- lis Deo, quam creatura irrationalis ; dicitur enim in Psalm. 48 de homine peccatore : Homo, cum in honore esset, non intellexit, compara- tus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis. Sed animal brutum, puta, mus aut canis, non potest sumere hoc sacramentum, sicut etiam non potest sumere sacramentum baptismi. Ergo videtur , quod pari ratione, neque peccatores hoc sacramentum manducent.
Sed contra est, quod super illud Joan. 6 : Patres vestri manducaverunt manna in deser- to, et mortui sunt, dicit August. (tract. 26 in Joan., parum a med., super illud : Ego sum panis vitfe, tom. 6) : Multi de altari accipiunt, et accipiendo moriuntur ; unde dicit Apost. : Judicium sibi manducat et bibit. Sed non mo- riuntur sumendo, nisi peccatores . Ergo pecca- tores corpus Christi sacramentaliter mandu- cant, et non solum justi.
Respondeo dicendum, quod circa hoc quidam antiqui erraverunt , dicentes , quod corpus Christi nec etiam sacramentaliter a peccatori- bus sumitur, sed quam cito labiis peccatoris contingitur, tam cito sub speciebus sacramen- talibus desinit esse corpus Christi. Sed hoc est erroneum; derogat enim veritati hujus sacra- menti, ad quam pertinet, sicut supra dictum est (qusest. 76, art. 6, ad 3, et q. 77, art. 8), quod manentibus speciebus, corpus Christisub eis esse non desinat. Species autem manent, quamdiu substantia panis maneret , si ibi adesset, ut supra dictum est (q. 77, art. 5 et 8, et aliis ejusdem qusest.). Manifestum est autem, quod substantia panis assumpta apec- catore, non slatim esse desinit, sed manet, quamdiu per calorem naturalem digeratur. Unde tamdiu corpus Christi sub speciebus sa- cramentalibus manet a peccatoribus sumptis. Unde dicendum est, quod peccator sacramen- taliter corpus Christi manducare potest, et non solumjustus.
Ad \ ergo dicendum, quod verba illa et similia, sunt intelligenda de spirituali man- ducatione, quse peccatoribus non convenit. Et ideo ex pravo intellectu horum verborum videtur prxdictus error processisse, dum nes- cierunt distinguere inter corporalem et spiri- tualem manducationem.
QUiEST
Ad 2, dicendum, quod, etiamsi infidelis sumat species sacramentales, corpus Christi sub sacramento sumit. Unde manducat Chri- stum sacramentaliter , si ly sacramentaliter determinat verbum ex parte manducati ; si autem ex parte manducantis , tunc proprie loquendo, non manducat sacramentaliter, quia non utitur eo quod accipit, ut sacramento , sed ut simplici cibo, nisi forte infidelis inten- deret recipere illud, quod Ecclesia confert, licet non haberet fidem veram circa alios arti- culos, vel etiam circa hoc sacramentum.
Ad 3, dicendum, quod, etiamsi mus, vel canis, hostiam consecratam manducet, sub- stantia corporis Christi non desinit esse sub speciebus, quamdiu species illse manent, hoc est, quamdiu substantia panis maneret, sicut etiam si projiceretur in lutum. Nec vergit in detrimentum dignitatis corporis Christi, qui voluit a peccatoribus crucifigi absque dimi- nutione sux dignitatis, prsesertim cum mus, aut canis non tangat ipsum corpus Christi secundum propriam speciem, sed solum secun- dum species sacramentales . Quidam autem dixerunt, quod statim , cum sacramentum tangitur a mure vel cane, desinit ibi esse cor- pus Christi. Quod etiam derogat veritati sa- cramenti, sicut supra dictum est (in corp. art.). Nec tamen dicendum est, quod animal brutum sacramentaliter corpus Chrisli manducet, quia non est natum uti eo, ut sacramento. Unde non sacramentaliter , sed per accidens, corpus Christi manducat, sicut manducaret ille, qui sumeret hostiam consecratam, nesciens eam esse consecratam. Et quia id, quod est per accidens, non caclit in divisionem alicujus ge- neris, ideo hic modus manducandi corpus Christi, non ponitur tertius, prseter sacramen- lalem et spiritualem.
LXXX, ART. IV. 453
an corpus Ghristi maneat in loco immundo, si in illum sacramentum projiciatur. Ad qu« omnia ex uno eodemque principio respondet, scilicet, Ghristum manere sub speciebus, quamdiu species consecrataa durant. Ex hoc etiam sequitur affirmativa responsio ad om- nes qusestiones propositas, quamvis ex parte suscipientium sit qucedam diversitas; nam, qui habet cognitionem et fidem hujus sacra- menti, per se et ex intentione suscipit sacra- mentum, et ideo dicitur sacramentaliter man- ducare corpus Christi, tam ex parte rei sumptse, quam ex parte sumentis ; qui autem caret et fide, et cognitione, ex parte sua seu intentione non recipit sacramentum, et ideo per accidens dicitur manducare corpus Ghri- sti, ex vi«et necessitate rei manducatse, quee omnia et per se sunt facilia, et in superiori- bus latius tractata suut.
durant posse a
COMMENTARIUS.
Conclusio D. Thom., quamdiu species, et Christus sub illis, sumi quocumque accedente ad illud. — Quatuor qusestiones tractat D. Thom. in hoc articulo. Prima, an peccatores fideles manducent sa- cramentaliter corpus Christi. Secunda, in so- lutione ad 2, an peccatores etiam infideles illud manducent; et eadem qusestio procedit, quandocumque homo comedit hostiam conse- cratam, existimans esse purum panem. Ter- tia, in solutione ad 3, an brutum animal, comedens species consecratas, comedat etiam corpus Ghristi. Quarta, in eadem solutione,
ARTICULUS IV.
Utrum peccator sumens corpus Christi sacramentaliter, peccet (infra, art. 7, et 8, corp.; et 4, dist. 9, art. 3, quaest. 1 et 2, et art. 4, qusest. 2, corp. Et 1 Cor. 11, lect. 7, col. 2).
Ad quartum sic proceditur. Videtur, quod peccator sumens corpus Christi sacra- mentaliter, non peccet. Non enim est majoris dignitatis Christus sub specie sacramenti , quam sub specie propria. Sed peccatores tan- gentes corpus Christi sub specie propria, non peccabant; quin etiam veniam peccatorum consequebantur, sicut legitur Luc. 1, de mu- liere peccatrice; et Matth. 1, dicitur : Qui- cumque tetigerunt fimbriam vestimenti ejus, salvi facti sunt. Ergo non peccant, sed magis salutem consequuntur, sacramentum corporis Christi sumendo.
Prseterea, hoc sacramentum, sicut et alia, est quxdam spiritualis medicina. Sed medicina datur infirmis ad salutem , secundum illud Matth. 9 : Non est opus valentibus medicus, sed male habentibus . Infirmi autem, vel male habentes spiritualiter , sunt peccatores. Ergo hoc sacramentum absqueculpa sumere pos- sunt (Al. Ergo sacramentum corporaliter absque culpa sumi potest).
Prseterea, hoc sacramentum cum in se Christum contineat, est de maximis bonis. Maxima autem bona, secundum August. in lib. 2 de Liber. arbitr. (cap. 19, non longe a princ, t. 1), sunt, quibus nullus male potest uti. Nullus autem peccat, nisi per abusum alicujus rei. Ergo nullus peccator sumens hoc sacramentum peccat.
QU.EST. LXXX, ART. IV.
Prxterea, sicut hoc sacramentum senti- tur gustu, et tactu, ita et visu. Si ergo pecca- tor ex eo, quod sumit hoc sacramentum peccet, videtur etiam, quod peccaret videndo. Quod patet esse falsum, cum Ecclesia omnibus hoc sacramentum videndum et adorandum propo- nat. Ergo peccator non peccat ex hoc, quod manducat hoc sacramentum.
Prxterea, contingit quandoque, quod aliquis peccator non habet conscientiam sui peccati, nec tamen talis peccare videtur, cor- pus Christi sumendo , quia secundum hoc omnes peccarent, qui sumunt, quasi periculo seexpo- nentes, cum Apostolus dicat, \ Cor. 4 : Nihil mihi conscius sum, sed non in hoc justificatus sum. Non ergo videtur, quod peccatori cedat in culpam, si hoc sacramentum sumat.
Sed contra est, quod Apost. dicit, 1 Cor. \ \ : Qui manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit, id est, condemnationem. Dicit autem Gloss. ibidem, quod indigne man- ducat et bibit, qui in crimine est, vel irreve- renter tractat. Ergo, qui est in peccato mor- tali, si hoc sacramentum accipiat, damnatio- nem acquirit, mortaliter peccans.
Respondeo dicendum, quod in hoc sacra- mento sicut in aliis, id quod est sacramentum, est signum ejus quod est res sacramenli. Du- plex autem est res hujus sacramenti , sicut supra dictum est (queest. 73, art. 6). Una quidem, qux est significata et contenta, scili- cet, ipse Christus; alia autem est significata et non contenta, scilicet corpus Christi mysti- cum, quod est societas Sanctorum. Quicumque ergo hoc sacramentum sumit , ex hoc ipso significat se esse Christo unitum, et membris ejus incorporatum, quod quidem fit per fidem formatam, quam nullus habet cum peccato mortali. Et ideo manifestum est, quod qui- cumque cum peccato mortali hoc sacramentum sumit, falsitatem inhoc sacramento committit, et ideo incurrit sacrilegium, tanquam sacra- menti violator , et propter hoc mortaliter peccat.
Ad \ ergo dicendum, quod Christus inpro- pria specie apparens non exhibebat se tangen- dum hominibus in signum spiritualis unionis ad ipsum, sicut exhibetur sumendus in hoc sacramento. Et ideo peccatores eum inpropria specie tangentes non incurrebant crimen fal- sitatis circa divina, sicut peccatores sumentes hoc sacramentum. Etprxterea Christus adhuc gerebat similitudinem carnis peccati, et ideo convenienter se peccatoribus tangendum exhi- bebat. Sed remota similitudine carnis peccati
per gloriam resurrectionis, se tangi prohibuit a muliere, qux defectum fidei circa ipsum patiebatur, secundum illud Joan. 20 : Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum, scilicet, in corde tuo, ut August. ex- ponit (tract. \ 21 in Joan., a med. ejus innui- tur, tom. 9). Et ideo peccatores, qui defectum fidei formatx patiuntur circa Christum , re- pelluntur a contactu hujus sacramenti.
Ad 2, dicendum, quod non quxlibet medi- cina competit secundum quemlibet statum in- firmitatis. Nam medicina, qux datur jam liberatis a febre ad confortationem, noceret, si daretur adhuc febricitantibus . Ita etiam bap- tismus et pcenitentia sunt quasi medicinx purgativx, quse dantur ad tollendam febrem peccati. Hoc autem sacramentum est medicina confortativa, quse non debet dari, nisi libera- tis a peccato.
Ad2>, dicendum, quod maxima bona intel- ligit Augustin. (loco in arg. citato), virtutes animx , quibus nullus male utitur , quasi principiis mali usus. Utitur tamen eis aliquis male, quasi objectis maliusus, utpatet in his, qui virtutibus superbiunt. lta et hoc sacra- mentum, quantum est ex se, non est principium mali usus, sed objectum. Unde August. dicit (tract. 62 in Joan., circa princ, et tract. 6, ad cap. \ Joan., tom. 9, de Gonsecrat., d. 2, c. 66) : Multi indigne accipiunt corpus Christi, per quod docemur, quam cavendum sit male accipere bonum. Ecce enim per bonum factum estmalum, dum male accipitur bonum; sicut e contra Apostolo per malum factum est bo- num, cum bene accepit malum, scilicet cum stimulum Satanx patienter portavit.
Ad 4, dicendum, quod per visum non acci- pitur ipsum corpus Christi, sed solum sacra- mentum ejus, quia, scilicet, non pertingit visus ad substantiam corporis Christi, sed 3 solum ad species sacramentales, ut supra dic- tum est (qusest. 76, art. 7). Sed ille qui man- ducat, non solum sumit species sacramentales, sed etiam ipsum Christum, qui est sub eis. Et ideo a visione corporis Christi nullus prohibe- tur, qui sit sacramentum Chrisli consecutus, scilicet baptismum. Non baptizati autem non sunt admittendi etiam ad inspectionem hujus sacramenti, utpatetper Dionys. in lib. Eccles. Hierar. (cap. 7, part. 3, paulo a princ). Sed ad manducationem non sunt admittendi, nisi soli illi, qui non solum sacramentaliter , sed etiam realiter sunt Christo conjuncti.
Ad 5, dicendum, quod hoc, quod non habeat aliquis conscientiam suipeccati, potest contin-
QILEST. LXXX, ART. IV.
gere dupliciter. Uno modo per culpam suam, vel quiaper ignorantiam juris, quxnon excu- sat, reputatnon esse peccatum quod estpecca- tum,puta, si aliquis fornicator reputaret sim- plicem fornicationem non esse peccatum mor- tale; vel quia negligens est in examinatione sui ipsius, contra icl, quod Apostolus dicit, 1 Cor. 1 1 : Probet autem seipsum homo, et sic de pane illo edat, et de calice bibat. Etsic nihilominus peccat peccator, sumens corpus Christi, licet non habeat conscientiam peccati, quia ipsa ignorantia est ei peccatum. Alio modo potest contingere sine culpa ipsius, puta, cum doluit de peccato, sed non est sufficienter contritus. Et in tali casu non peccat sumendo corpus Christi, quia homo per certitudinem scire non potest, utrum sit vere contritus. Sufficit enim, si in se signa contritionis inveniat, puta, si doleat de prxteritis et proponat cavere de futuris. Si vero ignorat, hoc, quod fecit, esse actum peccati, propter ignorantiam facti, quse excusat, puta si accessit ad non suam, quam, credebat esse suam, non est ex hoc dicendus peccator. Similiter etiam, si toialiter est pec- catum oblitus, sufficit ad ejus deletionem ge- neralis contritio, ut infra dicetur (non com- plevit morte prseventus). Unde jam non est dicendus peccator.
COMMENTARIUS.
- Conclusio D. Thom., essepeccalum mor- tale sumere Eucharistiam cum conscientia peccati mortalis. — Responsio D. Thom. est, esse peccatum mortale sumere hoc sacramen- tum cum conscientia mortalis peccati. Quam probare posset ex communi ratione sacra- mentorum. eorum prresertim, quee dicuntur sacramenta vivorum. Nam, cum sint vasa gratiee, et ad augendam gratiam per se insti- tuta, non nisi ab homine existente in gratia suscipi debent, ut supra dictum est. Quse generalis ratio majorem vim habet in hoc sa- cramento, quia ipse fons gratite in eo conti- netur, qui est res maxime sancta, et ideo sanctius quam csetera sacramenta tractari debet. Quam rationem attigit Paul., 1 ad Gor. 11, in illis verbis : Qui autem manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans corpus Domini, ut art. seq., ad 2, D. Thom. notavit. In hoc vero articulo usus est D. Thora. ratione desumpta ex pro- pria significatione hujus sacramenti; signifi- cat enim hoc sacramentum unionem et amici- tiam sumentis cum Ghristo et membris; qui
autem est in peccato, non habet hanc unio- nem; ergo, quantum in se est, falsam reddit significationem hujus sacramenti, quas est gravis irreverentia et sacrilegium. Et propter hoc, ut art. seq., ad 2, D. Thom. notat, com- paratur hoc peccatum cum peccato Juda3, qui osculo tradidit Christum,nam uterque Ghristo in propria ejus persona prsebet falsum amici- tise signum.
Objectio. — Solutio. — Dicet aliquis, hanc rationem recte probare de peccatore accedente cum affectu peccati, et animo per- severandi in Christi inimicitia ; non vero de illo, qui licet conscientiam peccati mortalis habeat, accedit tamen attritus, et cnm desi- derio comparandi amicitiam Chrisli per ipsum sacramentum ; de hoc enim dici non potest, quod falsum signum prsebeat, quia ipsum signum est practicum et efficax , ut suam possit veritatem efficere. Sed imprimis quod mens D. Thom. fuerit, absolute loqui de peccatore communicante cum conscientia peccati mortalis, constat. Primo, ex genera- libus verbis conclusionis : Quicumque cum peccato m.ortali hoc sacramentum sumit; et similia sunt, quee refert in argum. Sed contra, ex Glos., 1 ad Cor. 11 : Indigne manducat et bibit, qui in crimine est. Item ex solut. ad 2, ubi differentiam constituit inter hoc sacra- mentum, et baptismum et poenitentiam. Nam illa (inquit) sunt quasi medicinse purgativse, quae dantur ad tollendam febrem peccati, et ideo (ut significat) dari possunt antequam tollatur febris peccati. Hoc autem sacramen- tum (inquit) est medicina conforlativa, quae non debet dari, nisi liberatis a peccato. Prse- terea, in solutione quinta, requirit signa con- trilionis, et ignorantiam inculpabilem peccati, ut quis digne accedat. Denique ut difficultati propositse respondeamus , ratio , prout a D. Thom. traditur, hoc etiam probat; non enim dicit : Quicumque hoc sacramentum sumit, ex hoc ipso significat, se Christo uniri. Sed dicit : Hoc ipso significat, se esse Christo uni- tum; et ideo nisi accedat Ghristo unitus, falsa est significatio ; quod ita potest explicari , quia hoc sacramentum significat spiritualem vitam per modum cibi, et ideo non significat illam , ut faciendam per hoc sacramentum, sed ut nutriendam. Quod etiam confirmari potest ex dictis supra de institutione, et de effectu per se hujus sacramenti.
Difficultas circa solutionem D. Thom. ad 1 . — Oppositum tamen probatur. — So- lutio ad 1 D. Thom. nonnullam difficulta-
456 QU/EST. LXXX
tem continet, quia videtur confundere, seu idem judicium ferre de tactu et de sumptione hujus sacramenti, et utrumque aeque pec- cati damnare, si in peccato fiat, quod ta- men difficile creditu est; docebimus enim in- fra, agentes de obligationibus ministrorum dispensantium hoc sacramentum , per se et ex suo genere non esse mortale peccatum tangere, vel deosculari hoc sacramentum in peccato mortali. Quod autem D. Thom. id sentire videtur, patet, nam argumentum ejus erat : Peccatorestangentes corpus Christi in propria specie non peccabant; ergo, nec qui sumunt sub speciebus sacramentalibus. Gui argumento respondet, negando conse- quentiam, et reddit duas rationes differen- tiee. Prior est, quia in propria specie non exhibebat se Christus tangendum in signum
spiritualis unionis ad ipsum, quo modo nunc se preebet sumendum sub speciebus sacra- mentalibus. Posterior est, quia Christus in propria specie gerebat carnem, in similitudi- nem carnis peccati, et ideo convenienter se exhibebat tangendum peccatoribus, absque eorum culpa ; sed remota similitudine carnis peccati per gloriam resurrectionis , se tangi prohibuit a Magdalena , quse defectum fidei patiebatur. Unde concludit : Et ideo pecca- tores, qui dictum defectwn fidei formatse pa- tiuntur circa Christum , repelluntur a contactu hujus sacramenti. In quibus verbis aperte transfert sermonem a sumptione ad con- tactum, et idem de utroque judicat. Et auge- tur difficultas, quia non videtur convenienter assignata differentia inter Christum in carne passibili, vel gloriosa. Primo, quia sicut ante resurrectionem non repellebantur peccatores a Christi contactu, nec in eo peccabant, si ex fide et reverentia, vel benevolentia aliqua procedebant, ita etiam post resurrectionem. Thomas enim, qui nondum credebat, ab ipso Christo invitatus est ut se tangeret, ut ipso tactu curaretur, Joan. 20; et Lucas refert, cap. 24, dixisse Christum ad discipulos, qui nondum credebant : Palpate et videte. Expo- sitio vero, quam D. Thom. hic affert verbo- rum Christi ad Magdalenam : Noli me tan- gere, nonestlitteralis, ut in preeced. tomolate ostendi. Et verisimilius videtur, Magdale- nam tunc, quamvis imperfecta esset in fide, non tamen simpliciter caruisse ficle charitate formata, et maxime in eo momento, in quo Christum tangere voluit; jam enim ipsum agnoverat, et crediderat. Accedit prseterea ratio desumpta ex priori ratione D. Thom.,
t ART. IV.
quia sicut in contactu carnis Christi passi- bilis, facto a peccatore, non erat falsa signifi- catio, pertinens ad divina, ita nec in contactu Christi gloriosi; ergo si propter hanc causani illud non erat peccatum mortale, etiam neque hoc. Ratio etiam procedit de contactu hujus sacramenti, seclusa sumptione, quia in solo illo non est etiara falsa significatio. Dicetur
fortasse, adaequatam rationem hujus peccati non sumi ex falsa significatione, sed etiam ex dignitate et sanctitate humanitatis Christi, quam audere in statu peecati mortalis con- trectare, temeritas magna et sacrilegium est, ut in principio hujus co'mmentarii ex Paulo notabamus. Verumtamen si haec ratio verum sumit , sequitur, per seloquendo, etiam in statu vitas mortalis fuisse grave peccatum, Christum contingcre in statu peccati, nisi per ignorantiam, vel bonam fidem peccatores ex- cusemus, qui hoc facere audebant; hoc autem nec D. Thom. concedit, neque ullus Doctor. Sequela patet, quia tanta erat dignitas, et sanctitas humanitatis Christi in statu vitee mortalis, quanta nunc est. Gloria enim cor- poris parum illi addidit, neque majori honore aut reverentia dignum illum effecit.
- Impugnatur. — In hac difficultate qui- dam contendunt, diversam esse rationem , quoad contactum , de quo agimus , Christi Domini in statu passibili vel impassibili; nam in priori, inquiunt, nullum fuit peccatum, per se loquendo , ad illius pedes contingendos accedere in statu peccati. Tum quia in eo statu exhibebat se Christus veluti medicum, qui ad curanda et delenda peccata veniebat; tum etiam quia mutando, ut sic dicam, habi- tum , et majestatem suam ac gloriam occul- tando, quoclammodo prsebebat aliis faculta- tem, ut ad se accederent. At vero in statu gloriae non habent locum rationes preedictee, et ideo considerata dignitate Christi, dicunt, per se loquendo , nonnullam fuisse culpam eum contingere in statu peccati. Et idem judicium faciunt de hoc sacramento, in quo Christus est cum tota sua gloria et majestate, quse licet occultetur sensibus , non tamen fidei, et hic non tam se exhibet, ut medicum peccatorum, quam ut cibum viventium. Quee doctrina pree se fert quamdam pietatem, el probabilis est, et satis consentanea iis , quae D. Thom. docet in hac solutione. Sed impri- mis mihi certum videtur, seclusa suraptione hujus sacramenti, et ministeriali dispensa- tione, ac secluso etiam contemptu, in solo contactu hujus sacramenti, per se loquendo,
QU.EST. LXXX, ART. V.
non intervenire mortalemculpam, ex hocsolo capite, quod in mortali peccato fiat. Qua3 est communis sententia, quam infra in citato loco latius probabo; quanquam,si peccator adver- tat statum suum, nonnulla irreverentia videa- tur, sic attingere hoc sacramentum, ex illo principio, quod sancta sancte tractanda sunt. Atque idem judico de Christo in propria spe- cie etiam post statum glorise, quia non video grave peccatum in eo actu. etiamsi peccator illum tangeret, prassertim si ex jbono affectu, et cum reverentia ad illum accederet, ut ab eo sanaretur, vel illuminaretur, quia in hoc nulla fieret gravis irreverentia, vel injuria persona3 Ghristi. Neque in hoc fere video dif- ferentiam inter Cbristum in statu passibili vel impassibili, ut ratio supra facta satis pro- bat; et non refert, quodmajestas Christiesset magis occulta in statu passibili, quia licet esset occulta sensibus , non tamen fidei , ut supponimus, nam alias posset ignorantia ex- cusare; hic autem consideramus rem secun- dum se. Deinde in utroque statu poterat pec- cator accedere ad Christum, ut ad medicum, et cum timore ac reverentia, et ita in utroque posset excusari a culpa. Quocl si aliter acce- deret ex negligentia vel irreverentia, in utro- que non fieret sine culpa ; nulla ergo videtur esse differentia, nisi quod in statu passibili facilius polerant homines excusari propter ignorantiam vel inadvertentiam. Quocirca prior ratio D. Thom. videtur solidior, quce clifferentiam merito assignat inter contactum et sacramentalem sumptionem. Cui eliam addere possumus, hunc modum continendi Christum per sumptionem, illum nobis intime conjungendo, esse longe alterius rationis, et majorem quamdam familiaritatem et amici- tiam pras se ferre, et ideo ex hoc etiam capite multo gravius est, eum sumere in peccato mortali, quam contingere. Ut si respeclu Christi in propria specie comparemus eum moclum, quo beata Virgo Christum intra se habuit, ac cum tetigit exteriori contactu cor- pus ejus, ille prior longe est nobilior, et altio- rem multo ac sanctiorem dispositionem re- quirit. Ad hunc.ergo modum in praesenti dicenclum est , proportione servata. Atque huc etiam spectat differentia, quam D. Thom., in solut. ad 4, assignat inter visionem et sumptionem hujus sacramenti; nam visus, inquit, pertingit ad solas species, et ideo non est peccatum, etiamsi in statu peccati fiat; qui autem sumit sacramentum, sumit etiam ipsum Christum; hasc enim differentia etiam
versalur inter sumptionem et exteriorem tac- tum, quia etiam tactus altingit solas species, quamvis, quia irnmecliatius acproprius altin- git, quam visus, ideo in illo major cautio et reverentia adhibenda est, quam in solo visu. 5. Solutio ad quintum multa continet, qua3 expositione indigent prolixiori, et ideo com- modius tradentur disputatione sequenti, et nonnulla diximus supra, agentes deeffectibus hujus sacramenti.
ARTICULUS V.
Utrum accedere ad hoc sacramenturn cum conscientia peccati sit gravissimum omnium peccatorum (4, d. 9, art. 3, queest. 3. Et 1 Cor. 11, lect. 5).
. Ad quintum sic proceditur. Videtur , quod accedere ad hoc sacramentum cum con- scientia peccati, sit gravissimum omniumpec- catorum. Dicit enim Apostolus i Corinth. \ : Quicumque manducaverit panem et biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini. Gloss. ibidem (interlin. ibi in sententia) : Hoc est, ac si Christum occideret, punietur. Sed peccatum Christum occidentium videtur fuisse gravissimum. Ergo et hoc pec- catum, quod aliquis cum conscientia peccati ad mensam Christi accedit, videtur esse gra- vissimum.
Prseterea, Hieron. dicit in quadam epis- tola : Quid tibi cum fozminis, qui ad altare cum Deo fabularis? Dic sacerdos, dic clerice, qualiter eisdem labiis Filium Dei oscularis, quibus osculatus es labia meretricis? Cum Juda osculo Filium hominis tradis. Et sic vi- detur fornicator ad mensam Christi accedens peccare sicut Judas peccavit, cujus peccatum fuit gravissimum. Sed multa alia peccata suntgraviora, quampeccatum fornicationis, et prsecipue peccatum infdelitatis. Ergo cujus- libet peccatoris ad mensam Christi accedentis peccatum est gravissimum.
Prxterea, magis est abominabilis Deo immunditia spiritualis quam corporalis. Sed si quis projiceret corpus Christi in lutum, vel sterquilinium, gravissimum reputaretur ejus peccatum. Ergo gravius peccat, si ipsum su- mat cum peccato, quod est immunditia spiri- tualis. Ergo hoc peccatum est gravissimum.
Sed contra est, quod super illud Joan. 15 : Si non venissem, et locutus eis non fuissem, peccatumnonhaberent, dicit August. (tract. 89 in Joan., inter medium et princip., tom. 9), hoc intelligendum esse de peccato infidelitatis, quo tenentur cuncta peccata. Et ita videtur,
458 QILEST. LXXX, ART. V.
hoc peccatum non esse gravissimum, sed magis peccatum infidelitatis.
Respondeo dicendum, quod, sicut in 2 part. dictum est (1. 2, qusest. 73, art. 6, et 2. 2, qusest. 73, art. 3) , dupliciter aliquod peccatum potest dici gravius alio, uno modoper se, alio modo per accidens. Per se quidem secundum rationem suse speciei, qux attenditur ex parte objecti. Et secundum h,oc, quanto id, contra quod peccatur, est majus, tanto peccatum est gravius. Et quia divinitas Christi est major humanitate ipsius, et ipsa humanitas potior, quam sacramenta humanitatis, inde est, quod gravissima peccata sunt, quse committuntur in ipsam divinitatem, sicut est peccatum infi- delitatis et blasphemise. Secundario autem sunt gravia peccata, quse committuntur in humanitatem Christi. Unde et Matth. 12 dici- tur : Qui dixerit verbum contra Filium homi- nis remittetur ei; qui autem dixerit verbum contra Spiritum Sanctum non remittetur ei, neque in hoc sseculo, neque in futuro. Tertio autem loco sunt peccata, quse committuntur contra sacramenta, quse pertinent ad humani- tatem Christi. Et post hsec sunt alia peccata contra puras creaturas. Per accidens autem unum peccatum est gravius alio ex parte pec- cantis; puta, peccatum, quod est ex ignorantia vel infirmitate, est levius peccato , quod est ex contemptu, vel ex certa scientia. Et eadem ratio est de aliis circumstantiis. Et secundum hoc, islud peccatum in quibusdam potest esse gravius, sicut in his, qui ex actuali contemptu, cum conscientia peccati, ad hoc sacramentum accedunt; in quibusdam vero minus grave, puta, in his, qui ex quodam timore, ne depre- hendantur in peccato, cum conscientia peccati ad hoc sacramentum accedunt. Sic ergo patet, quod peccatum est multis aliis gravius secun- dum suam speciem , non tamen est omnium gravissimum.
Ad \ ergo dicendum, quod peccatum indi- gne sumentium hoc sacramentum comparatur peccato occidentium Christum, secundum simi- litudinem, quia utrumque committitur contra corpus Christi, non tamen secundum crimi- nis quantitatem. Peccatum enim occidentium Christum fuit multo gravius. Primo quidem, quia illud peccatum fuit contra corpus Christi in specie propria; hoc autem peccatum est contra corpus Christi in specie sacramenti. Secundo , quia illud peccatum processit ex intentione nocendi Christo; non autem hocpec- catum.
Ad 2, dicendum, quod fornicator accipiens
corpus Christi comparatur Judse Christum osculanti, quantum ad similitudinem criminis (quia uterque ex signo charitatis Christum offendit), non tamen quantum ad criminis quantitatem, sicut etiam prius dictum est (in solut. prseced.). Hsec tamen criminis simi- litudo non minus competit aliis peccatoribus, quam fornicatoribus . Nametper alia peccata mortalia agitur contra charitatem Christi, cujus signum est hoc sacramentum, et tanto magis, quanto peccata sunt graviora. Secun- dum quid tamen peccatum fornicationis magis reddit hominem ineptum ad perceptionem hujus sacramenti, in quantum scilicet per hoc peccatum spiritus maxime carni subjicitur , et ita impeditur fervor dilectionis, qui requi- ritur in hoc sacramento. Plus tamen ponderat impedimentum ipsius charitatis, quam fervo- ris ejus. Unde et peccatum infidelitatis, quod funditus separat hominem ab Ecclesise unitate, simpliciter loquendo, maxime hominem inep- tum reddit ad susceptionem hujus sacramenti, quod est sacramentum Ecclesiasticse unitatis, ut supra dictum est (q. 79, art. 4, et q. 73, art. 4). Unde et gravius peccat infidelis, acci- piens hoc sacramentum, quam fidelis peccator, et magis contemnit Christum, secundum quod est sub hoc sacramento ; prsesertim si non cre- dat, Christum vere sub hoc sacramento esse, quia quantum est in se, diminuit sanctitatem hujus sacramenti, et virtutem Christi operan- tis in hoc sacramento, quod est contemnere ipsum sacramentum in se ipso. Fidelis autem, qui cum conscientia peccati sumit, contemnit hoc sacramentum, non in se ipso, sed quantum ad usum, indigne accipiens. Unde et Apostol., \ Cor. \ \ , assignans rationem hujus peccati, dicit : Non dijudicans corpus Domini, id est, non discernens ipsum ab aliis cibis , quod maxime facit ille, qui non credit, Christum esse sub hoc sacramento.
Ad 3, dicendum, quod ille, qui projiceret hoc sacramentum in lutum , multo gravius peccaret, quam ille, qui cum conscientia pec- cati mortalis ad hoc sacramentum accedit. Primo quidem, quia ille hoc faceret ex inten- tione injuriam faciendi huic sacramento, quod non intendit peccator indigne corpus Christi accipiens. Secundo, quia homo peccator est capax gratise, unde etiam magis est aptus ad suscipiendum hoc sacramentwn, quam qusecum- que alia irrationalis creatura. Unde maxime inordinate uteretur hoc sacramento, qui proji- ceret ipsum canibus ad manducandum, vel , qui projiceret in lutum ad conculcandum.
DISPUTAT. LXVl, SECT. 1.
Littera D. Thomee est perspicua; de re autem ipsa dicemus sequenti disputatione.
DISPUTATIO LXVI.
DE SPIRITUALI DISPOSITIONE NECESSARIA EX PRiECEPTO AD SUSCIPIENDUM HOC SACRA- MENTUM.
Disput. 28 de Eucharist. — Incipimus dis- putare de preeceptis pertinentibus ad usum hujus sacramenti. In quo duae interveniunt personee ad quas possunt hasc preecepta perti- nere, nimirumsuscipiens et dispensans sacra- mentum, de quibus suo ordine dicendum est. Primo de suscipientibus ; secundo de dispen- santibus, cum D. Thom. infra, q. 82. Rursus in ipso usu duo vel tria possunt considerari, scilicet modus ejus ex parte suscipientis, quo spectat, ut cum hac dispositione vel illa sumat, vel exercitium ejus, scilicet, quod interdum sumat, vel modus ejus ex parte sacramenti, scilicet, quod in una vel duabus speciebus sumatur. Et circa hsec omnia possunt versari diversa preecepta; de quibus ordine proposito dicemus sequentes ordinem articulorum D. Thoin. In hac ergo disputatione agimus de prsecepto prsescribente modum in spirituali dispositione necessarium ad dignam sumptio- nem hujus sacramenti, quod potest explicari, vel per modum prsecepti negativi, scilicet, ut nemo communicet in peccato mortali , vel affirmativi, mandantis potius specificationem actus, ut sic dicam, quam exercitium, scilicet, ut hoc sacramentum in gratia recipiatur; hoc enim prsecepto non mandatur exercitium ac- tus, sed ut, si fiat, tali modo fiat.
SECTIO I.
Utrum sit peccatum mortale recipere hoc sacramentum in peccato mortali sine ulla dispositione.
- Absque baptismo nullus est capax Eu- charistix. — Suppono primam ac maxime ne- cessariam dispositionem ad dignam mandu- cationem hujus sacramenti esse characterem baptismalem, sine quo nullus , quantumvis justus , seu contritus, potest digne suscipere hoc sacramentum, quia non est capax effectus ejus, ut supra dictum est, quia baptismus est janua ad ceetera sacramenta, unde qui non est baptizatus, non solum dici potest indispo- situs, sed etiam incapax sumptionis hujus sacramenti, quoad significationem et effectum sacramentalem ; nam sicut, qui non est geni-
tus, nutriri non potest, ita qui non est rege- neratus in Ghristo, non est capax alimenli ejus,et exhacparte ficlesumit, et falsam red- dit significationem hujus sacramenti, si non regeneratus illo nutriri velit, etiamsi alioqui peccator non sit.
llmreses circa hanc quxstionem. — Igitur quaestio superest de dispositione necessaria in homine baptizato, in quo hseretici hujus tem- poris, ut referunt Roffensis, art. 15, Bellar- minus, et alii, non solum dispositionem gratise non requirunt, verum potius asserunt, quo magis ejus conscientia peccatorum onere gravatur, eo melius esse dispositum ad hoc sacramentum recipiendum, dummodo firmi- ter credat, ea peccata sibi non esse imputanda propter Christum, quia hoc sacramentum non solum est cibus animee, sed etiam medica- mentum; ut aulem dicitur Matth. 9 : Non sani egent medico, sed qui male habent. Hi vero hseretici errant imprimis in generali doctrina de justificatione et remissione pecca- torum, dum existimant, peccata non tolli, sed solum non imputari, idque non per veram poenilentiam , sed per solam fidem. Deinde specialiter errant in effectu, fine et institu- tione hujus sacramenti. Putant enim esse in- stitutum ad toilenda peccata mortalia, idque solum excitando fidem, de quibus in supe- rioribus satis dictum est. His ergo omissis :
Qui accedit ad Eucharisliam sine dispo- sitione ad gratiam et cum conscientia peccati mortaliter lethaliter peccat. — Dico primo : accedere ad hoc sacramentum cum conscien- tia peccati mortalis, et sine dispositione suffi- cienti ad gratiam, est peccatum mortale. Con- clusio est absolute de fide, licet in modo explicandi illam possit esse inter Catholicos diversitas , ut sect. 3 videbimus. Probatur aulem conclusio ex illo Pauli, 1 ad Cor. 11 : Probet autem seipsum homo, et sic de pane illo edat et de calice bibat, qui enim manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans corpus Domini. Ubi sermo est de probatione morum per recognitionem, seu examinationem conscientiee, ut supra osten- dimus, agentes de dispositione necessaria ad effectum hujus sacramenti; unde ille dicitur indigne sumere, qui accedit cum prava con- scientia. Manducare autem sibi judicium, est, novam culpam ex tali manclucatione contra- here. Atque ita exponit hunc locum Concil. Trident., sess. 13, c. 7; et significat Origen., homil. 5 in diversos, ubi tractans illa verba Centurionis : Domine non sum dignus, ut in-
tres sub tectum meum, inquit ducas, et bibis corpus et sanguinem Domini, tunc Dominus sub tectum tuum ingreditur ; et tu ergo humilians temetipsum imitare hunc centurionem, etdicito, Domine non sum dignus ut intres sub tectum meum; ubi enim in indi- gno ingreditur , ibi ad judicium ingreditur accipienti. Clarius, homil. 2 in Psalm. 37, prope finem : Communicare, inquit, non times corpus Christi accedens ad Eucharistiam , quasi mundus ac purus, quasi nihil in te sit indigni, et in his omnibus putas quod effugies judicium Dei; non recordaris illud , quod scriptum est, quia propterea in vobis multi infirmi et imbecilles, et dormiunt multi. Quare multi infirmi? Quoniam nonseipsos dijudicant, neque seipsos- examinant, neque intelligunt, quid est accedere ad tanta sacramenta; pa- tiuntur hoc, quod febricitantes pati solent, cum sanorum cibos prsesumunt, sibimet ipsis inferentes exitium. Eamdem verilatem ex eisdem verbis Pauli colligit Gyrill. Alexand., lib. 12 inLevit., non longe a fine, et Cyprian., lib. de Lapsis, circa med., ubi adjungit illa verba Levit. 22 : Omnis mundus manducavit carnem, et anima qusecumque manducaverit ex carne sacrificii salutaris, quod est Domini, et immunditia ipsius super ipsum est, peribit anima illa de populo suo. Et illud, 1 ad Cor. 10 : Non potestis calicem Domini bibere, et calicem dsemoniorum, etc. Atque de eadem re eleganter loquitur in serm. de Ccena Domini. Hieronym., Mar. 3 : Turbse, inquit, quse im- pediunt panem manducare, et peccata et vitia sunt, quia, qui manducat indigne, judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans corpus Domini. Et Isidorus, lib. de Summo bono, cap. 4 : Qui scelerate vivunt in Ecclesia et communicare non desinunt, putantes se tali communione mundari, discant, nihil ad emun- dationem sibi proficere , dicente Propheta : Quid est, quod dilectus meus in domo mea fecit scelera multa? Numquid carnes sanctse aufe- rent a te malitias tuas? et Apostol. : Probet seipsum homo, et sic de pane illo edat, et de calice bibat. Ac denique Clemens P., lib. 7 Constit., cap. 27 : Si quis, inquit, sanctus est, accedat ; si non est, curet, ut fiat per Dei mi- sericordiam ; et similis admonitio habetur in antiquis liturgiis. Multaquesimilia adduximus supra in citatoloco, dedispositione necessaria adeffectumhujussacramenti.Ralio verohujus conclusionis satis explicata est in comment. art. 4, et indicatur a Paulo illo verbo : Non dijudicans corpus Domini. In quo magna in-
QILEST. LXXX, ART. V.
Quando man- juria fit Christo, non discernendo inter ipsum et vulgares cibos. Indicatur etiam a Concil. Trident., quia sancta, inquit, sancte tractanda sunt; multo ergo magis illud sacramentum, quod est omnium sanctissimum. Unde intelli- gimus, hujusmodi preeceptum non accedendi ad hoc sacramentum in peccato mortali, non esse positivum, vel ecclesiasticum, vel etiam divinum. si proprie loquamur; sed naturale, id est, intrinsece et ex. natura rei consequens ex institutione, clignitate et significatione hujus sacramenti, quemadmodum diximus, agentes de sacramentis in genere, nam illa omnia hic a fortiori locum habent.
- Objectio. — Solutio. — Sed objices : in- terdum potest homo obligari ad suscipiendum hoc sacramentum, quando moraliter loquenclo non potest se ad gratiam disponere, ut si sit publicus concubinarius, velhabeatdiuturnum ac vehemens odium inimici, quod deponere non possit, et maxime, si copia confessoris careat, et contritionis gradum non valeat attingere, nec denique absolutum propositum non peccandi de ceetero concipiat, quod non solum ad contritionem , sed ad veram etiam attritionem est necessarium. Addamus ad difficultatem explicandam, Deum ei negare auxilium ad dolendum de peccato, atque ipsi peccatori conslare se esse a Deo desertum; tunc ille non peccaret, accedendo ad hoc sa- cramentum sine dispositione, quam non po- test habere; ergo non est per se malum in peccato accedere. Respondetur ad priorem partem, neminem esse posse in agendis ita perplexum, ut ex duobus malis mortalibus alterum simpliciter eligere cogatur. Unde in preesenti casu, si quis revera obligatur hoc sacramentum accipere, non erit illi impossi- bile, ita se disponere, ut digne accipiat; quod si hoc fortasse sit illi valde difficile, tenebitur cum divina gratia eam difficultatem supe- rare , quee non illi deerit , si , quod in se est, facit. Quod si tanta sit difficultas , ut mortaliter censeatur quaedam impossibilitas , interdum esse poterit sufficiens ratio ad ex- cusandum hominem, ne pro eo tempore com- municare teneatur, et differat, donec paulatim eam difficultatem vincere, ac digne se dispo- nerevaleat; illa vero duo, scilicet, obligatio communicandi , et impossibilitas digne com- municandi, non possunt simul ac pro eodem tempore absolute et simpliciter conjungi. Quocirca,adalteram partem, quee fingitur de homine destiluto a Deo, imprimis negandum est, illud fieri a Deo in hac vita. Deinde eo
DISPUTAT. LXVI, SECT. I.
casu, argumenlandi gratia, admisso, respon- deo non leneri hominem illum ad hoc sa- cramentum suscipiendum , nec posse liciie communicare; peccaret enim sic communi- cando, eodem genere sacrilegii, quo nunc peccat quilibet peccator indigne communi- cans, quia Iicet ille homo non posset digne communicare, posset tamen vitare actum, ne illum faceret sine debita circumstantia et honestate, ad quod obligatur ex vi hujus pracepti, de quo agimus, quod, ut supra dixi, negativum est, vel saltem negationem includit, non communicandi in statu mortalis peccati.
- Objectio. — Solutio. — Dices : ergo, si quis prohibeatur non communicare, sicut nunc excommunicatus prohibelur, et communicet, duo peccata commiltit, alterum, quia exercet actum prohibitum , alterum , quia indigne communicat; non enim potesthujusmodi homo
natura rei potest colligi tale peccatum, quia ha3c non est gravis injuria vel irreverenlia, quia per peccatum veniale non ponitur im- pedimentum principali et quasi essentiali effectui sacramenti, cum lale pecCatum non excludat charitatem; ergo non committitur gravis ficlio aut simulatio; ergo nec pecca- tum grave. Et confirmatur, quia alioqui non possunt ad hoc sacramenlum accedere, nisi sanctissimi viri ; quis enim est, qui non me- rito timere possit, non solum, ne in peccato veniali sit, sed etiam ne in ipsa sumptione venialiter peccet, vel ex vana aliqua inten- tione, vel ex negligenti distraclione, aut alia simili causa. Et confirmatur ex cap. Si non sunt, de Consecr., dist. 2, ubi ex sententia Hilar. sic dicitur : Si non sunt tanta peccata, ut excommunicetur quis, non se clebet a medi- cina corporis et sanguinis Domini separare; et in cap. Si quotiescumque, dicitur ex sen-
non indigne communicare, quandoquidem^ tentia Amb. : Qui semper pecco, debeo semper
ipsamet communione ahud prreceptum violat, accipere medicinam.
el peccat (suppono enim illum nullam habere ignorantiam, quge ab ejusmodi peccalo eum excusel). Respondetur, concedendo, ibi esse duas causas seu rationes malitise; an vero ex illis oriantur duse malitiae specie distinctee, vel tantum efficiant unam graviorem, specu- lative controverti potest; sed res est parvi momenti, quamvis posterior pars videatur verisimilior, quia totus ille est unus aclus eidem honestati religionis contrarius, cui plu- res circumstantise necessarise desunt, quia non solum fit quando non debet, sed etiam quomodo non debet fieri, quod augmentum ad eamdem speciem pertinet; ut si quis co- medat tempore prohibilo, et in qualilate et quantitate prohibita. Sed quidquid sit de speculativa quasstione, practice tamen et in ordine ad confessionem , existimo, eam cir- cumstantiam esse talem, quse aperienda sit, quia plurimum aggravat, ac merito variare potest morale judicium. Hic occurrebat alia difficultas, an tangere hoc sacramentum in peccato mortali , sit peccatum mortale, sed eam commodius tractabimus infra , dispu- tantes de dispensalione hujus sacramenti.
Recipere Eucharistiam in peccato ve- niali non est ex eo solum capite mortale. — Dico secundo : recipere hoc sacramentum in peccato veniali, vel etiam peccando venia- liter in ipsa sumptione, non est ex eo capite peccatum mortale. Hsec est communis sen- tenlia. Et ratio est, quia nec circa hoc est speciale prseceptum positivum, neque ex sola
Dubium, an sit veniale sic accedere. — Aliqui negant. — Aliqui affirmant. — Sed queeres, an saltem sit veniale peccatum in ea dispositione sumere hoc sacramentum. Major, dist. 9, queest. 1, ad 1 , absolute negat. quan- quam est, inquit, bene impudens, qui cum proposito venialiter peccandi communicat. Richard. etiam ibi, art. 2, qusest. 1, ad 2, simpliciter docet, non peccare, qui cum ve- niali pcccato communicat. Idem Adrian., qusest. 1 de confessione; Soto, dist. 12, q. 1, art. 1, licetsit dubius, tamen in hanc senten- tiam est magis propensus. In contrarium vero est, quia illa videtur aliqualis irreverentia, maxime si peccatum veniale, vel propositum ejus , in ipsomet actu communionis com- mittatur, vel habeatur. Et confirmatur ex Anselm. ,' 1 ad Cor. 11, dicente : Indigne accedit , qui vel aliquod grave peccatum , vel multa levia commisit , et non est con- fessus. Quod cum non possit intelligi secun- dum eequalitatem, necesse est, ut saltem secundum quamdam proportionem intelli- gatur; nam qui grave peccatum commisit, indigne accedit mortaliter peccando; qui au- tem multa venialia , indigne etiam saltem venialiter. Confirmatur secundo ex verbis Augustin., lib. de Eccles. dog., cap. 53, quee referuntur in cap. Quotidie, de Cons., dist. 2, ubi cum dixisset : Si adhuc habet voluntatem peccandi, gravari magis dico Eucharistis?, perceptione , quam purificari , et ideo, quam- vis quis peccato mordeatur, peccandi non ha-
QTLEST. LXXX, ART. V.
beat de cxtero voluntatem, et comm.unicaturus satisfaciat lachrymis, etc, subdit inferius : Sed hoc de illo dico , quem capitalia et mortalia peccata non gravant. Sentit ergo Augustin., Vel potius Gennad., quod recipere Eucharistiam sine poenitentia venialium pec- catorum, gravet conscientiam; erit ergo, ut minimum, peccatum veniale.
- Si peccatum veniale sit velut circum- stantia communionis, est peccatum. veniale sic communicare. — Peccat venialiter accedens ad Eucharistiam cum conscientia multorum ve- nialium. — Accedens ad Eucharistiam cum uno vel altero peccato habituali veniali non pec- cat, etiam venialiter. — Dicendum imprimis videtur, si peccatum veniale sit aliquo modo circumstantia ipsius actus communicandi, peccatum esse veniale sic communicare, ut, v. gr., si quis communicet propter ostenta- tionem, seu vanam gloriam, vel certe si actu sit in ipso peccato veniali, ut in vana aliqua cogitatione, aut delectatione , et ea ralione accedat distractus, et sine debita attentione et devotione. Ratio est, quia si non habeat circumstantias debitas, est aliquo modo ma- lus; ergo, ut minimum, erit peccatum ve- niale. An vero tunc impediatur effectus ex opere operalo, supra tractatum est. Deinde, si quis consuetudinem habeat committendi multa venialia peccata, vel certe conscien- tiam sentit eorum multitudine oneratam, et ideo ad spiritualia tractanda tepidam, et quodammodo indispositam, non videtur posse excusari a culpa veniali, si sine ullo dolore aut proposito emendandi vitam ad Eucha- ristiam accedat. Et hoc saltem probat ratio in contrarium facta, quia ille est aliquo modo indignus, et non satis dijudicat corpus Do- mini, et ponit obicem aliquibus effectibus hujus sacramenti non contemnendis, quales sunt, remissio venialium peccatorum, et ac- tualis fervor charitatis; ac denique quod caput est, non potest omnino excusari actio illa ab irreverentia contra hoc sacramentum. Prseterea Anselm. et Augustin. hoc ad mini- mum sentiunt, et in hunc modum explicari possunt, quamvis in rigore plus dicere vi- deantur, preesertim Anselmus; nam Augusti- nus exponi posset, cum inquit : Hoc de illo dico, quem capitalia et mortalia peccata non gravant, quod non distinguat illa a venia- libus, sed ab eo statu conscientise, quee licet mortali peccato mordeatur, tamen eorum multitudine non gravatur, nec obruitur; huic enim homini dat licentiam Augustin. fre-
quentercommunicandi,pra3missa confessione, illi vero minime, nisi post diuturnam pooni- te*tiam, etiam publicam, si peccatoris status publicus fuerit. Denique extra preedictos casus, si quis fortasse habeat peccatum ve- niale in habitu, licet sine dolore ejus, et pro- posito, emendandi ad Eucharistiam accedat, vel quia non recordatur, vel quia ob huma- nam aliquam fragilitatem , non potest vo- luntatem avertere ab illo levi affectu , non existimo, peccare venialiter sic communi- cando , si alioqui procuret cum timore , reverentia et devotione accedere. Et quoad hoc placet prior Theologorum sententia. Et ratio est, quia tunc illa culpa venialis non est circumstantia illius actus, neque ab homine fragili exigenda est summa diligentia , vel perfectissima dispositio.
- Nulla actualis dispositio requiritur ad sumendam Eucharistiam ex prxcepto rigoroso ^prseter gratiam habitualem. — Ex dictis in hac sectione obiter colligimus, praeter dispo- sitionem gratise habitualis, nullam actualem requiri ex rigoroso preecepto ad dignam sumptionem hujus sacramenti, ita ut illius omissio peccatum mortale sit. In quo conve- niunt omnes Theologi, et a fortiori patet ex eo, quod supra diximus, ad effectum hujus sacramenti nullam actualem dispositionem requiri. Ad vitandum autem peccatum ve- niale, illa interior attentio, ac reverentia ne- cessaria est, quam ex natura sua talis actus sacer ac religiosus postulat, ut convenien- tiori modo fiat. Excusabitur tamen homo ab hujusmodi culpa veniali, si fortasse ex natu- rali tantum distractione hujusmodi atten- tionem omittat, quia tunc nec voluntaria est, nec humana.
SECTIO II.
Quarn grave peccatum sit indigna susceptio hujus sacramenti in peccato mortali.
1 . Cum constet ex dictis, peccatum hoc ex genere suo mortale esse, inquirere possumus gravitatem ejus, vel genericam, vel specifi- cam, vel numericam seu individualem.
- Eucharistiam in mortali suscipere sacri- legium est. — Dico primo, peccatum hoc habere gravitatem sacrilegii virtuti religionis contrariam. Sic Hieronym., epist. 22 ad Eustochium, in quosdam invehitur, qui in- digne communicabant : Ebrietati sacrilegium copulantes aiunt : Absit, ut ego me a sanguine Domini abstineam. Et ratio est, quia hoc sa-
DISPUTAT. LXVI, SECT. II.
cramentum est res maxime sacra, cui ex virtute religionis proprius cultus et reve- rentia debetur; nam sicut Ghristi adoratio ad religionem spectat, ita et hujus sacramenti veneratio. Ergo injuria, quas illi fit, contraria est religioni, atque adeo sacrilegium.
Non tamen est tam grave peccatum sicut hacresis, desperatio, aut odium Dei. — Hinc sequitur primo, hoc peccatum ex suo genere non esse tam grave, sicut illa , quee sunt contra virtutes Theologales, ut sunt odium Dei, hreresis, desperatio ; nam, ut recte fiat comparatio, debet maximum peccatum cum maximo conferri, alioqui nihil certum affir- mari potest. In eo vero sensu ratio est clara, quia peccatum, quod privat majori honestate, ex suo genere gravius est. Item, quia illee virtutes sunt perfectiores religione , quia immediatius Deum attingunt; ergo eadem ratione vitia illis contraria sunt graviora.
Gravius tamen est iis, quse sunt contra virtutes morales. — Secundo sequitur, hoc peccatum ex suo genere gravius esse, quam ea, qua3 sunt contraria virtutibus moralibus religione inferioribus. Quod eisdem rationi- bus ostendi potest; nam privat perfectiori honestate, et immediate attingit Deum , vel res divinas. Cum vero dicimus, peccatum hoc esse ex suo genere gravius, inlelligendum est proprie de genere, id est, quantum est ex vi suse rationis genericee; hoc enim irnme- diate convincitur rationibus factis. An vero etiam in specie sit gravius quocumque alio peccato contra proximum vel contra aliquam virtutem moralem, paulo inferius dicemus.
Peccatum hoc non est omnium quse reli- gioni opponuntur maximum in specie sua. — Dico secundo : hoc peccatum in specie sua non est maximum omnium, quee religioni opponuntur; sed in tertio gradu, seu ordine constitui potest. Ita colligitur ex D. Thom. qui supponit, quod ex 1 . 2 satis clarum est, contra eamdem virtutem posse committi peccata specie diversa, quia ab eodem medio variis modis recedi potest ; inter peccata ergo, quse religioni opponuntur, primum gradum tenent illa, quee sunt contra Deum secundum se, seu contra divinitatem ejus; quia, quo excellentior est divinitas cseteris rebus, eo injuria illi facta gravior est. Et hujusmodi est blasphemia, perjurium; et in hoc ordine annumerari solet peccatum contra Spiritum Sanctum, quod Christi testimonio gravissi- mum est. In secundo gradu sunt peccata con- tra humanitatem Ghristi, ut in propria specie
existit, quia illa proxime conjuncta est Deo, et major est injuria et irreverentia, majusque potest inferri nocumenlum , quando in pro- pria specie offenditur, ac leeditur. Terlium ergo ordinem conslituit peccatum sacrilegii contra hoc sacramentum, quia in ipso realiter Christus continetur, quamvis sub aliena spe- cie. Unde inter omnes alias res sacras, hoc sacramentum maxime sacrum ac divinum est; ergo injuria et sacrilegium, contra illud factum, maximum est, post alia enumerata. Additur ex D. Thom. hic, in hoc tertio or- dine , posse esse varia sacrilegia , qua3 vi- dentur specie diversa , inter qua3 indigna sumptio vel communicatio non habet sum- mam gravitatem ; majus enim peccatum est, ut D. Thom. hic docet, art. 5, ad 3, prqjicere hoc sacramentum canibus ad manducandum, vel in lutum ad conculcandum illud, quod ex terminis ipsis videtur manifestum; nam pra3 se fert majorem horrorem et injuriam, et in- dicat animum magis aversum , magisque Christo injuriosum. Et prasterea id explicat D. Thom. optima conjectura, quia peccator, licet sit indispositus ad unionem cum Christo, quia peccator est, tamen dese est capax illius, quia homo est; at vero brutum est omnino incapax; et ideo major est improportio, ma- jorque abusus in illis actionibus.
- Dubium, an hoc peccatum sit gravius omnibus iis, quse opponuntur virtutibus mo- ralibus. — Aliqui affirmant. — Aliqui ne- gant. — Gravius peccatum regulariter esse homicidium quam sumptio indigna hujus sacramenti. — Ex hac vero assertione sic exposita oritur dubilatio supra tacta , an hoc peccatum ex specie sua sit gravius homi- cidio, quod est contra justitiam ; aut adulte- rio, quod justitire et temperantias repugnat ; vel omnibus peccatis contra naluram , con- trariis castitati; et idem inquiri potest de caeteris oppositis virtutibus moralibus. Qui- dam enim Theologi ita existimant, |ut Gabr., lect. 77 in can. ; et Petr. Sot. , lect. 12 de Euchar.; Ledes. in 4, 5 part. , quasst. 21, art. 5; Sot., dist. 12, quasst. 1, art. 5, qui dicit, homicidium quidem esse gravius, quam sit indigna sumptio hujus sacramenti ex fragilitate commissa , nihilominus tamen in- dignam sumptionem ex specie sua esse gra- viorem, quia, si ex contemptu fiat, gravius peccatum est. Quae ratio non admodum pro- bat, quia , ut comparatio recte fiat, debent asquales circumstantias ex parte operantis adhiberi. Huic vero sententias favent Patres,
464 QUjEST. LXXX, ART. V.
qui adeo exaggerant hoc peccalum, ut cutn peccato crucifigentium Christum , et Juda3, qui eum vendidit, comparent illud ; Chrysost., hom. 45 in Joan., 61 ad Populum; Remig., Matth. 26 ; et Beda, Marc. 1 4, circa illa verba : Per quem Filius hominis tradetur. Anselrn. et Theod., 1 ad Cor. 11 . Haac vero sententia non placuit Durando, d. 9, q. 4; et idem sentit Palud., qmest. 2, art. 6. Primo, quia non ha- bet illa opinio sufficiens fundamentum ; nam imprimis pra?dicti Patres, ut etiam D. Thom. notat , non secundum sequalitatem , sed se- cundum quamdam proportionem , et imita- tionem, locuti sunt; quia sicut Judas osculo tradidit Ghristum indignis hominibus ac inimicis ejus, ita peccator communicando indigne , veluti quodam osculo Christum tra- dit homini indigno, ejusque inimico. Et sicut crucifixores Christi sanguinem Christi fude- runt in suam perniciem, ita eiiam peccator quodammodosanguinemChrislifunditinsuum magnum detrimentum, quando illum indigne sumit. Ex hac vero analogia non potest in- ferri, vel hoc peccatum esse aequale illis, vel esse majus omnibus supra enumeratis. Rur- sus neque ex ratione sacrilegii polesl concludi hsec major gravitas specifica, quia sub gra- viori genere potest sine dubio contineri spe- cies aliqua moralis" minus gravis, quam sit alia sub inferiori genere contenta ; majus enim peccatum estpeccatum contra naturam, quam furtum, licet illud sit sub genere in- temperantise, hoc vero sub genere injustitise, quod gravius est; et similiter gravius est homicidium, quam oratio inattenta, licet haec sit sub genere sacrilegii. Et in physicis spe- ciebus est etiam probabile, id posse accidere. Ratio vero est, quia, licet objectum virtutis contrarise secundum se sit nobilius, tamen modus attingendi illud potest esse inferior ac levior. Denique quod ita sit in prsesenti, po- test in hunc modum exponi : nam homici- dium infert magnum nocumentum proximo et irreparabile ; indigna vero communicatio, quamvis sit Christo injuriosa, re tamen ipsa, non infert ei nocumentum. Ergo, licetChristus absolute sit nobilius objectum, quam alius proximus, nihilominus haac ejus injuria po- test ex specie sua esse levius peccatum, quam homicidium. Quae omnia , ut minimum, fa- ciunt controversiam hanc satis dubiam spe- culative ; nec video posse esse certa principia ad illam decidendam, si verum est illud principium, quod posterior sententia assumit, posse peccatum, sub inferiori genere conten-
tum, secundum specificam rationem suam esse gravius, de quo dubitari etiam posset; sed hsec res ad 1 . 2 spectat. Et ideo nunc satis sit dicere, practice loquendo, fere sem- per illa peccata homicidii esse graviora, vel propter majus nocumentum, vel quia majo- rem deformitatem et rectas rationis eversio- nem pree se ferunt.
Objectio. — Solutio. — Superest vero objectio contra assertionem positam, ex Au- gustin., lib. 50 Homiliarum, hom. 26, et ha- betur in cap. Interrogo, 1 , qua>st. 1 , ubi dicit, non esse minus peccatum, indigne audire ver- bum Dei, quam indigne communicare , quia non est minus, inquit, verbum Dei, quam cor- pus Christi ; quod fere eisdem verbis prius dixerat Origen., hom. 13 in Exodum, ubi ait, non esse minorem culpam negligere verbum Dei, quam corpus Christi; sed negligere ver- bum Dei, aut negligenter et sine fructu illud audire, non est peccatum adeo grave; ergo neque indigne communicare. Respondetur imprimis hsec videri dicta per quamdam hyperbolem et exaggerationem , et aliquo prudenti moderamine esse temperanda. Nam si proprie sit sermo de verbo Dei formaliter, id est, de praedicatione, seu doctrina divina, non potest secundum aequalitatem intelligi, cum dicitur, verbum Dei non esse minus, quam corpus Christi; sed secundum quan- dam habitudinem, et respectum ad divinam personam; ac si diceremus, non esse minus verbum Regis, quam corpus Regis; vel sicut dicimus, non esse minus venerandam imagi- nem Regis, vel alium, qui gerit personam ejus, quam ipsum Regem; si vero loquamur de verbo Dei objeclive, sic secundum veram sequalitatem non est minus verbum Dei, quam corpus Christi, quia res, quse hoc verbo prsedicatur, non est minus digna; atque hoc modo negligere verbum Dei, potest esse gra- vissimuin peccatum , quia sub hoc genere comprehendi potest contemptus fidei , et ipsius Dei, qui per verbum ejus praedicatur. Affert prseterea hujusmodi peccatum ex se gravissimum nocumentum, quia verbum Dei est veluti organum, et instrumentum , quo Deus potissimum utitur ad humanam salu- I tem; et ideo illud contemnere, vel negligenter atque indigne suscipere, non minora damna creare potest, quam indigne communicare.
Peccatum hoc in particulari gravius et levius essepotest, quam alia peccata virtuti- bus aliis opposita. — Dubium. — Tertio, de gravitate hujus peccati in individuo dicendum
DISPUTAT. LXVI, SECT. III.
est, ex variis atque insequalibus circumstan- tiis, fieri posse, ut interdum sit gravius, in- terclum vero levius, quam alia peccala, pcr- fectioribus vel minus perfectis virtutibus opposita. Ilaec conclusio non indigi t proba- tione, nam hoc fere commune est omnibus peccatis.
Gravius peccatum est accedere acl Eu~ charistiam cum gravioribus peccatis, quam cum levioribus, per se loquendo. — Duo vero qua? circa iliam docet D. Thom. in dubitatio- nem afferri possunt. Primum est, an accedere ad hoc sacramentum cum gravioribus culpis, sit semper, et ex se gravius peccatum. Ali- quibus enim videtur, non semper ita esse, si peccata non sint ejusdem ordinis, quia majus malum est accedere cum peccatis carnalibus, quam cum spiritualibus,etiamsiha3cgraviora sint. Quod sentit Alens., 4 part., quaest. 46, membr. 4 et 5, ubi variis utitur distinctioni- bus, quas referre et examinare operosum es- set, et parum utile. Paschasius etiam, libr. de hoc sacramento, periculosius dicit esse luxu- riosis ad hoc sacramentum accedere, quam aliis peccatoribus. Quod verum existimo, propter majus periculum incidendi in pra- vam ac detestabilem consuetudinem, etiam contemnendi paulatim. Nihiiominus tamen per se loquendo, vera est regula, quam D. Thom. statuit. gravius peccare, qui in pejori statu et cum gravioribus culpis accedit, quia est indignior; tum etiam quia majus impedi- mentum ponit effectui hujus sacramenti, ma- jorernque fictionem simulat, cum simpliciter magis sit a Christo separatus. Ratione vero scandali, vel alterius circumstantiee accidere potest e converso, ut gravius peccet, acce- clendo ad hoc sacramentum, qui minora habet peccata .
Dubium alterum. — Moraliter loquendo gravius peccat infidelis accedens ad Euchari- stiam, quam fidelis. — Secunda dubitatio est, quis gravius peccet, fidelis peccator, vel infi- delis, vel hsereticus? Quidam existimant plus peccare fidelem peccatorem, utPalud., 4,clist. 9, qusest. 2, et Carthus., queest. 4, dicens, in- fidelem esse indigniorem, non tamen indi- gnius accedere, quia fidelis operatur contra veritatem et dignitatem sacramenti sibi co- gnitam , infidelis vero contra ignoratam. D. Thom. autem generaliter dicit gravius pec- care infidelem , quia peccat contra ipsum sa- cramentum, et usum ejus, cum tamen fidelis solum peccet contra usum. Quse ratio solum videtur probare, infidelem gravius peccare
XXI.
sua infidelitate, qua negat veritatem sacra- menti, quam fidelem indigna sumptione, cum lamen hic non comparemus infidelitatem cum sacrilegio, sed prrecise sacrilegium infidelis cum sacrilcgio fidelis. Dico tamen, etiam in hoc sensu esse veram sententiam D. Thom., moraliter loquendo ac per se, quia status in- fidelis simpliciler est pejor et indignior; quod autem aliqua ignorantia excusari possit, est per accidens, et interdum accidere polest, ut non intercedat; ut, si sit heereticus circa alia mysteria, non vero circa hoc; inlerdum vero talis esse potest, et tam crassa, ut fere nihil excuset. Atque ita per se magis aggravat in- dignus infidelitatis status. Dico autem, mora- liter considerando ex genere, seu ex objecto ipsos status ; nam in individuo fieri posset, ut sit tanta malitia, tantaque multitudo, et acer- bitas peccatorum hominis fidelis, ut simplici- ter indignior sit, quam infidelis, et tunc juxta responsionem datam prsecedenti dubio ne- gandum non est, illum gravius peccaturum, sic accedendo.
SECTIO III.
Utrnm habens conscientiam peccati mortalis teneatur confessionem prsemittere ante usum hujus sacra- menti.
1 . Prima sententia. — Post decretum"Con- ciliiTrident., sess. 13, cap. 7, et can. 11, non potest in dubium revocari, an hujusmodi preeceptum omnibus fidelibus impositum sit, quia in illis decretis expresse continetur, et certissimum est, habere Concilium polestatem adhujusmodi prseceptum imponendum, etiam si antea latum non fuisset. Quanquam, si tale preeceptum a Concilio esset de novo latum , dubitari posset, an obligaret omnes, et ubique, et an excusarentur aliqui, ex defectu pro- mulgationis vel acceptationis, ut postea dice- mus. Hic ergo preecipue inquiritur, quale, quamque antiquum sit hoc praeceptum. In qua re duas reperio sententias extreme con- trarias. Prior affirmat esse preeceptum juris divini naturalis, ex ipsa institutione sacra- mentorum intrinsece consecutum; ita sentit Sylvest., verb. Eucharist. 2, qua^st. 1; et in- clinat Petrus Soto , lect. 12 de Eucharistia; et favet Bonavent., distinct. 13, dub. 1 circa litteram, et dist. 16, dub. 12 circa litteram; qui auctores videntur hoc prseceptum fundare in sola dignitate et significatione hujus sa- cramenti. Alii vero videntur hoc fundare non in solo hoc sacramento, sed in institutione
QILEST. LXXX, ART. V.
ejus simul cum institutione sacramenti poeni- tentise, ut interdum significat Scotus locis ci- tandis et inferius, refellendo hanc sententiam melius explicabimus.
- Secunda sententia. — Secunda sententia est, hoc preeceptum esse positivum Ecclesia- sticum, quas duobus modis asserta est : qui- dam enim dixerunt, tale prseceptum non esse novum, nec Pontificio aut Conciliari decreto scriptum, vel introductum, sed Apostolica traditione, et perpetua Ecclesise consuetudine observatum. Ita opinatur Medina, Cod. de de Confess., qusest. 17, quem recentiores ali- qui secuti sunt, ut Palacius in 4, dist. 9, queest. 10, ad 1; et indicat Navarrus, de Poe- nitent., dist. 5, in princ, circa tertiam par- tem Glossse, num. 32; sentit enim, hoc prse- ceptum ortum esse ex consuetudine Eccle- sise; idem in Summ., cap. 21, n. 49. Alii vero (quod minus tolerabile est) dixerunt, hoc prseceptum esse novum ac recens in Ec- clesia, quee sententia tribui solet Richard., Palud. et Adriano, quoclnegaverint,usque ad sua tempora fuisse in Ecclesia tale prsecep- tum, sed non aperte id negant, ut videbimus. Primus ergo auctor hujus sententiae videtur fuisse inter Theologos Cajet. hic, et in proprio quodam opusculo de hac re, et in Sum., verb. Communio, et super 1 ad Cor. 11. Eum se- cutus est Armilla, verbo Communio, § ult., et ejusdem sententise fuit Abbas, in cap. de Ho- mine, de Celebrat. Missar, Fundamentum est, quia ad satisfaciendum juri divino naturali satisestquodhomoaccedatin gratia; satisergo erit quod per contritionem ad illam se dis- ponat, sicut etiam hoc sufficit ad ministranda sacramenta ex officio, vel ad recipienda alia sacramenta vivorum. Positivum autem divi- num jus ostendi non potest, neque scriptum, neque traditum; quin potius verba illa Pauli, 1 ad Cor. 11 : Probet autem seipsum homo, et sic de pane illo edat , significant solum esse necessarium, ut unusquisque suam consoien- tiam examinet, et interius se disponat, ac de se ipso judicium ferat; ita enim exponere vi- detur Chrysost., homil. 28 in illam epistolam, dicens : Non prxcipit, ut alter alteri probetur , sed ipse sibi sine traductione faciens judi- cium, et sine teste redargutionem ; quem imi- tatus Theophil. inquit : Non alium tibi judi- cem attribuo, sed teipsum tibi ipsi commendo; judica igitur, et explora conscientiam tuam,, et sic accede. Patres etiam omnes citati sect. 1, licet pcenitentiam requirant, nullam ta- men confessionis faciunt mentionem. Ethinc
ulterius colligi videtur, hoc prseceptum non fuisse in Ecclesia tempore horum Patrum; non potest autem ostencli, ubi fuerit postea latum ante Concil. Trident.; ergo non est funda- mentum ad asserendum antea fuisse.
Semper fuit in Ecclesia prxdictum prse- ceptum. — Dico primo, semper fuisse in Ec- clesia prseceptum prsemittendi confessionem ante communionem, interveniente conscien- tia peccati mortalis, post baptismum com- missi. Ita docuit fere verbis apertis Concil. Trident., dicens : Ecclesiastica autem consue- tudo declarat, eam probationem necessariam, esse, ut nullus sibi conscius mortalis peccati, quantumvis sibi contritus videatur, absque prxmissa sacramentali confessione ad sacram Eucharistiam accedere debeat. Ubi aperte do- cet, non ipsum hanc necessitatem Ecclesise imposuisse, sed in Ecclesia semper fuisse. Probari autem primo potest ex communi con- sensu Theologorum; aperte id docetD. Thom., 4, dist. 17, qusest. 3, art. 1, queestiunc. 4, et Quodlib. 1, art. 11, et 1 ad Cor. 11, lect. 7; Scot. in 4, dist. 9, qusest. unica, ubi rationem adducit, quia non tantum Deo, sed etiam Ec- clesiee satisfacere oportet, priusquam recipiat sacramentum Ecclesiasticae unitatis. Quse est bona congruentia, ut latum sit prseceptum, non tamen per se sola sufficit ad fundan- dum illud. Idem Scotus, dist. 17, artic. 2, in- ter alia tempora, in quibus homines obligan- tur ad confessionem , ponit illud, in quo suscipienda est Eucharistia ; idem Gabr., ibi, qusest. 1 , et lect. 7 in can.; Durand., dist. 7, qusest. 4, et dist. 17, qusest. 10; Richard., dist. 9, art. 2, qusest. 2, qui tamen dist. 17, art. 3, qusest. 6, videtur hoc limitare, de quo postea dicam ; tenet etiam Major, dist. 17, qusest. 2; Anton., 3 part., tit. 14, c. 19, § 3, et idem supponunt Bonavent. et alii citati in prima opinione. Qui omnes non referunt, ali- quem antiquorum sensisse contrarium, quod est signum communis consensionis valde re- ceptse; Paludan. vero, dist. 17, qusest. 2, et Adrian., qusest. 3 de Confessione, tam ad alia sacramenta, quam ad Eucharistiam, dicunt prsemittendam esse confessionem ; quanquam significent, non esse peccatum mortale, illam omittere, si adsit contritio, in quo videntur primse sententise favere, quia nihil speciale dicunt de hoc sacramento.
Secundo potest heec veritas colligi ex Cypriano, qui in suis epistolis vehementer invehitur in eos peccatores, qui ante actam pcenitentiam, et ante reconciliationem Eccle-
DISPUTAT. LXVI, SECT. III.
siae acl commnnionem accedunl; imo et sacer- doles ipsos reprehendit, qui peccatores ad communionem facile admittunt, ante perfec- tam satisfactionem, ut videre licet in epist. 10, 11, 12, 14, 18,lib. de Lapsis, et aliis locis frequenter. Atque idem sentit Augusl., epist. 118, cap. 3; dicit enim, eum, qui conscienlia peccati mortalis gravatur, non suo, sed sacer- dolis arbitrio, debere ad hoc sacramentum accedere, vel ab eo abstinere. Et auctor lib. de Ecclesiast. dogmat., cap. 53, sic inquit : Sacerdotis judicio reconciliatum communioni sociari debere; et loquitur de eo, qui habet conscientiam mortalis peccati, et ut declaret esse prseceptum, subdit : Si vult non adjudi- cium et condemnationem Eucharistiam perci- pere. Optimum vero testimoniura est Leonis Papae, epist. 91, cap. 2, ubi sic inquit : Me- diator Dei et hominum hanc prsepositis Ec- clesix dedit potestatem, ut et confitentibus actionem poenitentise darent, et eosdem salubri satisfactione purgatos ad communionem sa- cramentorum, ad januam reconciliationis ad- mitterent. De quo testimonio plura dicam in sequenti assertione. Citari etiam potest Ghry- sost., homil. 10 in Matth., sed ille locus ob- scurior est ; sic enim inquit : Tempus confes- sionis, tam iis, qui baptismo loti sunt, quam profanis, incumbit, illis, ut ad gratiam resti- tuti possint ad divina mysteria accedere, his ut loti et mundi per baptismum possint com- municare; ubi non potest loqui de sacramen- tali confessione, quse locum non habet in iis, qui baptismo loti non sunt; loquitur ergo vel de confessione interiori, vel de illa exteriori confessione, qua unusquisque se peccatorem agnoscit, et ideo medicina ad tollenda pec- cata instituta uti cupit; nisi dicamus eum ge- neratim de confessione esse locutum, et in- tellexisse singulis membris eum confessionis modum esse accommodandum, qui in uno- quoque potest locum habere. Quee expositio in verbis ipsis videtur habere aliquod funda- mentum; nam iis, qui baptizati sunt, confes- sionem dicit esse necessariam, ut per eam ad gratiam restituantur; profanis vero, ut per baplismum mundentur; aliter ergo in illis, quam in his, confessionem requirit; et de ea- dem re legi potest idem Chrysost., homil. 60 et 61 ad Populum.
- Tertio funclatur praecipue hsec sententia in Ecclesia? consuetudine, ut Concil. Trident. dixit; hujus autem consuetudinis optimum indicium est consensus frequens antiquorum Patrum et Doclorum. Deinde, signum etiam
hnjus (raditionis est, quia semper in Ecclesia observatum fuit, ut peccatores non prius ad comiiiunionem admitterentur, quam judicio Ecclesifc conclignam satisfactionem facerent, etEcdesise reconciliarentur, ut patet ex Con- cilio Niceno, can. 11 et 12; et ex Concilio An- cyrano, cap. 4 et sequenlibus; et Concilio Elibertino in pluribus canonibus. Et confir- mari hoc solet ex historia Philippi imperato- ris, qui primus Christianus fuit, et a Pontifice ad parlicipationem cum aliis fidelibus ante confessionem admissus non fuit, ut referunt Eusebius, lib. 6 Histor., cap. 26, et Nice- phor., lib. 5, cap. 25. At vero si necessarium non esset, ad communionem confessionem praemittere, et absolutionem accipere, non essent hi peccatores a communione sepa- rancli.
- Hoc prseceptum esse de naturali jure non potest probari, etiam supposita institutione sacramentorum. — Objectio. — Solutio. — Dico secundo : hoc prseceptum prsemittendi confessionem ante communionem non potest satis colligi ex solo naturali jure, etiam sup- posita institutione utriusque sacramenti, con- fessionis et communionis; nam si haec non supponantur, nullus erit queestioni locus, cum confessionis usus ex se et absolute non sit de jure naturali. Probatur ergo conclusio, quia tribus modis colligi potest hoc preecep- tum ex praedicta institutione prsecise sumpta; nullus autem eorum est sufficiens. Primus est ex dignitate et sanctitate hujus sacramenti; nam, cum sit omnium sanctissimum, et ipsum sanctitatis fontem in se contineat, vi et na- tura sua exigit ab homine summam diligen- tiam moralem, ut sancte, atque adeo in statu gratiae, ad illud accedat; et similiter requirit, ut moralem dubitationem, quae in hoc esse potest, convenienti etiam et morali modo co- netur excludere. Sed medium ad hsec omnia maxime accommodatum est confessio, quia justificatio per solam contritionem multo est difficilior, multoque magis incerta; ergo ex natura rei est confessio necessaria ad dignum usum hujus sacramenti, supposita illius utili- tate; sicut nunc tenetur sacerdos ex natu- rali lege charitatis, subvenire per confessio- nem peccatori extreme indigenti, quia, licet per contritionem salvari possit, illud est valde difficile et incertum; quee obligatio ex sola rei natura nulla esset, si nullum esset sacramen- tum confessionis ; supposita vero ejus institu- tione, ex natura rei consequitur, absque alia lege positiva; sic ergo videtur dicendum in
QILEST. LXXX, ART. V.
praesenti. Nec sequitur, idem esse dicendum de caeteris sacramentis, quia cum hoc sit sin- gularis excellentiae et dignitatis, ipsa ratio dictat, in illius usu majorem ac singularem diligentiam esse adhibendam, ut cum debita dispositione fiat. Qui discursus est quidem probabilis, et optime declarat congruentiam hujus praecepti; non tamen videtur per se solum sufficiens ad prseceplum fundandum. Ratio est, quia ex vi solius juris naturalis so- lum prsecipimur sancta sancte tractare, et ad sacramentum non accedere ficte; ergo, si per contritionem hoc praestet homo, atque de hoc sit moraliter certus, eo modo, quo per huma- nas conjecturas esse potest, id satis erit, ut nalurali obligationi satisfaciat, quia in rebus agendis, regulariter ac moraliter loquendo, non tenetur homo adhibere summam diligen- tiam ac certitudinem, sed probabilem et hu- manam; dico autem, regulariler, quia in peri- culo damnationis perpetuae, quod in articulo mortis occurrit, propter rei magnitudinem. et propler periculum maximi detrimenti, quod non tantum in conscientia et existimatione, sed in re ipsa existit, est peculiaris ratio, ut debeat homo, quoad possit, omnem dubita- tionem excludere. Quae ratio non ita proce- dit in praesenti, quia si homo accedat cum probabili conscientise existimatione, quamvis in re ipsa decipiatur, nullum in re ipsa se- quetur irreparabile detrimentum, nec pro- pria et formalis injuria sacramenti. Secundo a signo evidentius ostenditur, non esse hoc proprium fundamenlum hujus prsecepti; nam contingere potest, quod aliquis sit certior de sua contritione, quam alius de attritione sua et de sanctificatione per sacramentum, ct ni- hilominus ille tenetur confessionem prsemit- tere, alter vero per illam dispositionem suae obligationi satisfecit, et non tenetur ad con- tritionem procurandam, vel alium dolorem, dummodo probabiliter credat se esse attri- tum, et rite confessum; quinimo etiam si ali- cui per revelationem constaret, sibi esse per contritionem remissum peccatum, nihilominus teneretur confessionem praemittere ; ergo si- gnum est, hoc praeceptum non fundari in cer- titudine procuranda de statu gratiae. Dices : ergo etiam si alicui constaret, post confessio- nem factam non fuisse sanctificatum, non te- neretur amplius se disponere ad hoc sacra- mentum. Respondetur, negando sequelam, nam vel revelatur iili, confessionem fuisse in- validam, et tunc debet iterum confiteri, quia revera non fuit sacramenlaliter confessus;
vel validam, informem tamen et sine effectu, et tunc non tenetur quidem iterum confiteri, tenebitur tamen disponi, ut prius graliam consequatur, quam ad hoc sacramentum ac- cedat, quia hoc ex naturali lege est necessa- rium, ut dictum est.
Secundus modus colligendi hanc obliga- tionem sumitur ex significatione hujus sacra- menti; est enim signum unionis Ecclesiae visibilis cum suo capite Christo, et membro- rum ejus inler se; ergo ex vi suse significa- tionis et institutionis postulat, ut, qui ad illud accedit, sit Christo conjunctus, non tantum interius et invisibililer, sed etiam exterius per sacramentum visibile; atque etiam , ut non solum sit reconciliatus Deo invisibiliter, sed etiam Ecclesiae visibiliter, quod fit per confessionis sacramentum. Quae ratio facta etiam est ad explicandam aliam congruen- tiam hujus praecepti; non vero sola sufficit ad fundandum illud : primo, quia saepe ali- quis est in peccato mortali interiori, aut occulto, qui, quoad exteriorem unionem, eo- dem modo est Ecclesiae conjunctus, quod alia membra viva. Secundo, quia per contritio- nem, et signa exteriora ejus Ecclesiae exhi- bita, censeri potest peccator conjungi Deo et Ecclesiae satis visibiliter^sicut quando sacer- dos minislrat aliquod sacramentum, licet se gerat ut publicus Ecclesiae minister, satis- facit suae obligationi , si contritionem prae- mittat, vel mere interius, vel etiam exterius exhibendo signa ejus, prout ratio, vel status ejus id postulaverit. Quomodo etiam dixit Christus, Matth. 5 : Si offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris, quia frater tuus habet aliquid adversum te, vade et re- conciliare prius fratri tuo.
Tertius modus est, ut hoc praeceptum colligatur ex institutione utriusque sacra- menti, communionis et confessionis , cum po- testate clavium data Ecclesiae et sacerdoti- bus ejus; haec enim potestas clavium, quae est supra corpus Christi mysticum, derivatur ex potestate supra corpus Christi verum, ad quod tanquam ad finem ordinatur. Data enim est haec potestas ad disponendos fideles, ut digne ac convenienter possint verum Christi corpus accipere; ergo ad hanc potestatem clavium pertinet, vel dignos admittere, vel indignos repellere , ut Leo Papa loco supra citato significat, ethabetur in c. Multiplex, de Pcenit., dist. 1; ergo non possunt fideles pec- catores digne ad hoc sacramentum accedere, nisi prius huic potestati clavium se submit-
DISPUTAT. LXVI, SECT. III.
tant, ut per eam dijudicentur. Quee ratio aliam continet congruentiam hujus prtecepti. Sed, nisi illud aliunde latum esse ostendatur, non posset ex hac sola institutione colligi, quia ex institutione Eucharistise et potestate clavium, ut in sacramento pcenitentiae exerce- tur, non sequitur necessarius ordo vel con- nexio inter usum unius et alterius sacra- menti. Tum quia illa potestas per se et absolute data est ad remissionem peccato- rum. Tum etiam quia, licet fateamur, datam esse propter hoc sacramentum, ut melius et facilius disponantur homines ad illucl susci- piendum, tamen ex hoc prsecise non potest colligi necessitas, sed utilitas, scilicet, ut, qui voluerint, possint facilius et melius se disponere.
- Hoc praeceptum est divinum positivum a Christo Domino latum. — Dico tertio , hoc prEeceptum prsemittendi confessionem ante communionem esse divinum positivum , a Christo Domino specialiter latum, et Aposto- lis, et per eos Ecclesise traditum. Hanc con- clusionem indicant antiqui Theologi, quate- nus designando tempora, pro quibus obligatur homo ad confessionem, sine Ecclesiee deter- minatione, unum esse dicunt, si suscipienda sit Eucharistia ; sentiunt ergo hoc tempus essejure divino determinatum per hoc prse- ceptum, de quo agimus. Apertius hoc docent reeentiores; Soto in 4, dist. 45, queest. 1, art. 4; alter Soto, lect. 12 de Euchar.; Gano, Relect. de pcenitentia, part. 5; Castro, verbo Eucharistia, heeresi 10; Corduba, lib. 1 Quae- stionum Theologic, quaest. 16; Covar., qui alios refert in c. Alma mater, part. 1 , § 1 , num. 7. Et primo ex antiquis Patribus hoc indicant Cyprian., qui in citatis epistolis sen- tit, nisi ita fiat, contra divinam legem fieri. Et Leo Papa, dicta epistola , qui sentit, ex Christi ordinatione manare, ut peccatores per sacerdotum judicium ad hoc sacrarnentum admittantur; quod tamen non posset esse necessarium secluso hoc prsecepto, ut dictum est. Secunclo plurimum favet huic assertioni Concil. Trident., sess. 13, cap. 7, ubi tractans ad rem pro?sentem verba Pauli : Probet au- tem seipsum homo, dicit, in eis contineri pree- ceptum; sic enim inquit : Quare communicare volenti revocandum est in memoriam ejus prse- ceptum : Probet autem se ipsum homo. In qui- bus verbis videri potest ambiguum , an hoc vocet preeceptum Apostoli, vel Christi, quia utriusque mentionem fecerat. Tamen sine dubio intelligendum est illud relativum, ejus,
non referre Apostolum, sed Dominum, cujus mentio immediate preecesserat; et ex ipso etiam Paulo colligi potest, qui ante omnia illa, qute de hoc sacramento tradit, preemittit illa verba : Ego enim accepi a Domino, quod et tradidi vobis ; et postea csetera persequi- tur, inter quee hoc praeceptum continetur : proponit ergo illucl tanquam a Christo tradi- tum, nam si preecepturn aliquod a se latum proposuisset, utique distinxisset illud, sicut in eadem epist., cap. 7, fecerat. Addit ulte- rius Concilium : Ecclesiastica consuetudo de- clarat, ut nemo sibi conscius alicujus criminis sine prsevia confessione accedat. Quse verba Concilii variis modis intelligi possunt : pri- mum , ut docere voluerit atque exponere , Paulum esse locutum de probatione per con- fessionem. Sed hic sensus difficilis creditu est, tum quia verba Pauli generalia sunt; tum etiam quia ratio illa , quam subdit illis verbis : Qui enim manducat, et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit, satis indicat eum non agere de obligatione orta ex speciali preecepto prsemittendi confessionem , sed ex generali lege digne et sancte tractandi quse sancta sunt ; ergo in illis eliam verbis, probet se ipsum homo , generatim etiam loquitur Apostolus, et preecipit, ut homo debitam dili- gentiam adhibeat. Alio igitur sensu decla- randa sunt verba Concilii , scilicet, quamvis verba Apostoli ex se generalia sint, tamen Ecclesiasticam consuetudinem declarasse, eam probationem ac diligentiam per confes- sionem esse faciendam, interveniente culpa mortali. Sed heec ipsa Ecclesiee declaratio du- pliciter interpretari potest : primum, quod Ecclesiastica consuetudo introduxerit ac de- terminaverit eam probationem , quee de se indifferens erat , ad obligationem faciendi illam per confessionem, quo sensu erunt vera Concilii verba, etiam si hoc preeceptum Ec- clesiasticum esset ; sicut dicere possumus , Ecclesiasticam consuetudinem declarasse, sa- cerdotes alendos esse decimis, aut jejunia esse servanda tali modo et tempore. Tamen hic sensus non videtur ita proprius, nec a Concilio intentus; alias potius dixisset, Eccle- siasticam consuetudinem hoc introduxisse aut determinasse; unde, cum tantum dixit : De- clarat, indicare voluit, hoc jus non esse in- troductum ab Ecclesia , sed perpetuo ob- servatum, et hoc declarasse Ecclesiasticam consuetudinem. Qui sensus prseter vim et proprietatem verborum, inde etiam confir- mari potest, quia solet Concilium, quando prae-
470 QUjEST. lxxx, art. V.
ceptum est Ecclesiasticum , illud explicare, sicut sess. 22, cap. 7, fecit de prsecepto miscendi aquam vino in sacrificio; hic autem diligenter abstinuit ab omni verbo, quod pos- set solum Ecclesiasticum prseceptum indi- care. Confirmatur, nam juxta regulam Au- gustini, lib. 5 de Baptismo, cap. 24, indicium juris divini est, quando aliquid ab universa Ecclesia observatur, quod neque ab aliquo Pontifice, neque a Concilio prseceptum est, sed initium ejus ignoratur, ac perpetuo in Ecclesia observatum est; sed hujusmodi est hsec consuetudo de qua agimus, ut Concilium significat, et ex dictis non obscure colligitur. Denique talis est hsec lex, ut semper ac in omni aetate et tempore utilis futura esset Ecclesise, imo et videtur esse talis, ut Papa in ea dispensare non possit. Poterit quidem interpretari, an in tali opportunitate obliget, necne; tamen, supposita obligalione, non po- test in ea dispensare, neque hoc unquam visum est in Ecclesia. Heec ergo omuia simul sumpta sufficientia indicia sunt divini juris. 4 0. Dubium. — Sed quseres, quo certitudi- nis gradu hsec veritas tenenda sit, quidque Trident. Concii. sanxerit, quando in can. 11, sess. 13, imponit excommunicationis pcenam ipso facto incurrendam in eos, qui prsedica- verint, docuerint, aut defenderint, non esse necessarium prsemittere confessionem ante communionem. Nam vel solum loquitur de iis, qui negant hoc esse necessarmm post de- cretum ejusdem Concilii; et in hoc sensu res videtur adeo clara, ut appareat superflua, nam cum Concilium dixisset : Sancta synodus statuit, declarat ac decernit, nemo sine aperto errore potest negare , post illud clecretum , hoc esse necessarium, quia esset contra verba ejus, aut etiam contra potestatem ejus. Vel illis verbis Concilium docet, ut teneamus ac doceamus, hoc semper fuisse necessarium; et hoc etiam est nimium exlendere illarn pcenam, quae non videtur extendenda, sed coarctanda. Primum, quia in Concilio nul- lum est verbum de prseterito, scilicet, ne- cessarium semper fuisse; sed de prsesenti, necessarium esse ; deinde quia non sine mysterio in illo canone posuit illa duo verba, statuit ac declarat, cum tamen in cap. 7, ubi non tradit prseceptum, sed doctrinam, solum usum fuisset verbo declarandi. Denique cum ad mores non fuerit necessarium, non videtur vensimile voluisse Concilium, Scholasticam controversiam dirimere, aut alterutram opi- nionem damnare. Quocirca in hac mente Gon-
cilii explicanda, auctores, qui post illud scrip- serunt, varii esse videntur ; quidam enim dicunt, illam pcenam latam esse in eos, qui sententiam Cajetani nunc defendere aude- rent, quam propterea dicunt, nunc esse in fide erroneam; ita sentit Canus supra, et Ca- therinus, lib. 5 contra Cajetan., et Sixtus Senensis, lib. 6 Biblioth. sanctse, annot. 261. Aliis autem placet, posteriorem expositionem Concilii esse veriorem, in quam partem in- clinat Petrus Soto supra , et Victoria , in Summa, num. 77. Mihi videtur, directam in- tentionem Concilii fuisse, simpliciter pcenam illam imponere in eos, qui ausi fuerint quo- cumque titulo, vel quaesito colore, negare obligationem prsemittendi confessionem ante communionem. Unde si quis diceret hoc non esse alicubi necessarium, vel quia ibi non est promulgatum Concilium , vel quia non est receptum, conlra intentionem Concilii ageret et praedictam pcenam incurreret, ut existimo, quia illa est veluti clefinitio qusedam perti- nens ad doctrinam, quse in Ecclesia tenenda est, et docenda, et est universalis absque ulla limitatione, et Concilium non fundat illam in pra^cepto a se lato, sed in necessitate, quam Ecclesise consuetudo declarat, ut in cap. 7 dixerat, et ideo simul utitur verbo statuendi, et declarandi , quia et statuit novum prae- ceptum et declarat antiquum, et ideo abso- lute decernit, hoc esse necessarium. Quo fit, ut consequenter Concilium rejiciat Cajetani sententiam, quia non potest aliter consistere universalis obligatio, et necessitas, quam Con- cilium statuit, nisi fundetur in antiquo prse- cepto, et non tantum in novo. Quapropter plus esset , quam temerarium , nunc defen- dere Cajetani opinionem; non tamen incur- reret excommunicationem a Concilio latam, qui ila sentiret, donec aliquem actum exer- ceret eorum, quos Concilium numerat, qui sunt docere , prsedicare , pertinaciter asse- rere, aut publice defendere, non esse neces- sarium confiteri ante communionem. Admit- tendo autem hoc universale et antiquum prseceptum, an illud sit juris humani, vel di- vini, mera opinio est, nostramque sententiam solum ut probabiliorem, et magis piam defen- dimus.
1 1 . Quod attinet ad fundamentum secundse sententise, jam explicuimus, unde hoc prse- ceptum colligamus, et quomodo verba Pauli intelligenda sint. Nam licet confessionem ex- presse non requirat, tamen sub verbis ejus optime intelligi potest. Nam confessione
DISPUTAT. LXVI, SECT. IV.
optime homo probat seipsum, suamque con- scientiam examinat, et consuetudo Ecclesiae declaravit, ita esse intelligendam illam pro- bationem, ut Concilium dixit. Ex quo etiam nos adjungimus, eamdem consuetudinem declarare, sanctos Patres, quando poeniten- tiam ad communionem requirunt, inlelligen- dos esse de pcenitentia sacramentali propria Chrislianorum. Et similiter dicimus , Chry- sostomum non excludere judicium confessio- nis, quod non est tam humanum quam divi- num, et in eo solus reus est accusator et testis ; solum ergo excludit aliam manifesta- tionem vel publieationem delicti, ut latius in materia de confessione dicturi sumus, ubi etiam tractabimus aliud dubium , quod hic occurrebat, an committat duo peccata , qui sine prsevia confessione communicat cum conscientia mortalis peccati; pendet enim ex aliis ibi tractandis, et ideo illud remittimus.
SECTIO IV.
Quibus de causis liceat conimunicare sine praevia confessione post peccatum mortale commissum.
1 . Duo sunt certa : primum est, interdum licere ei, qui peccavit mortaliter, sine preevia confessione Eucharistiam accipere. In hoc
et Ratio vero
est, quia hoc praeceptum , ut diximus , po- sitivum est; preecepta autem positiva non obligant semper in omni casu cum quovis discrimine; praesertim, sihoc preecepturn con- sideretur ut affirmativum pnecipiens actum confessionis; natura cujus est, ut obliget sem- per, non tamen pro semper, et ideo tales possunt occurrere circumstantise, ut pro tunc non obliget; si vero consideretur ut nega- tivum, non prohibet rem intrinsece malam, sed potius facit malam, quia prohibitam, et ideo etiam fieri potest, ut excusetur illa obli- gatio, et tollatur talis malitia. Secundo est certum, duas debere circumstantias vel con- ditiones concurrere, ut hoc liceat, quas Concil. Trident. his verbis posuit : Necessitate ur- gente, et modo desit copia confessoris. Et ratio est, quia praeceptum divinum obligat, ubi impleri potest. Ergo ubi nulla est necessitas agendi aliter, quam praeceptum est, omnino servandum est preeceptum, quia servari po- test; sed ubi non concurrunt illa duo, nulla est necessitas , quia si est copia confessoris, potest prsemitti confessio. Si autem non est copia confessoris, et nulla est necessitas com-
enim conveniunt omnes Theologi citati idem significat Concil. Trident
municandi, poterit omitti communio, ne ali- ter, quam praccepta est, fiat; ergo, ut possit licite communio fieri sine confessione, pri- mum omnium necessarium est, ut sit aliqua necessitas communicandi, et deinde ut ex defectu confessoris non possit preemitti con- fessio. Dices : possunt alise causse occurrere ex parte poenitentis, ob quas non possit con- fiteri, ut, v. gr., si loqui non possit, vel non in eo idiomate, quo possit intelligi. Respon- detur, omnes has comprehendi a Doctoribus sub inopia confessoris , quia qui non potest loqui, ita ut possit intelligi, ex parte sua con- fiteri potest; deest tamen illi confessor, qui illum intelligat; supponimus enim, confesso- rem nulla signa posse percipere ; unde nun- quam poenitens ex parte sua confiteri non potest, nisi quia fortasse sensum et usum ra- tionis amisit, et tunc non est judicandus secundum prsesentem statum, sed juxta prse- cedentem, in quo signa contritionis dare de- buit, ut postea possit communicare, et tunc censetur habuisse inopiam confessoris. Itaque omnis hujusmodi impotentia confitendi ad hanc inopiam confessoris revocatur. Ex his ergo duo alia declaranda supersunt, primum, quando dicendus sit aliquis carere copia con- fessoris; secundum, quae necessitas sufficiat ad communicandum tunc sine confessione.
- Circa primum ab auctoribus varii casus recensentur, quos breviter attingere necesse est. Primus est, si quis habeat prsesentem sacerclotem, cui potest quidem integre et legitime confiteri, de propinquo vefo alium expectat, cui solet devotius confiteri. Hanc causam sufficientem existimant ad differen- dam confessionem , etiam si communicare, vel sacrum facere necesse sit, Richardus in 4, dist. 17, art. 3, qusest. 6, et inclinat Sylvester, Eucharistia 3, quaest. 14, et Ar- milla, verbo Communio, in fine, et aliqui Summistse, et specialiter Summa Rosell., di- cens, posse religiosum, quamvis confiteri va- leat sacerdoti laico, differre confessionem et facere sacrum, ut more suo intra religionem confiteatur, et ut aliquam suae religionis in- famiam excuset. Sed hsec doctrina, prseser- tim ut a Richardo est tradita, nec secura, nec practice probabilis mihi videtur, prsecipue post Concil. Trident., et ita sentiunt poste- riores auctores, Soto, Cano, Covar., Cord., et prius docuerat Sylvest., Confess. 1, § 2; et probatur, quia non potest vere dici in eo casu deesse copiam confessoris, cum praesto sit aliquis sufficiens, absque morali incommodo
472 QILEST. LXXX, ART. V.
gravi. Item ille sufficeret, ut teneretur aliquis retur eo privilegio uti
ei confiteri ad servandum praeceptum annuse confessionis , si alius intra debitum tempus non expectaretur; cur ergo non erit suffi- ciens, ut teneatur quis hoc prseceptum divi- num servare? Prseterea, quia si hujusmodi peccator vult confiteri alteri sacerdoti, cui cum majori fructu et devotione confiteri solet, poterit hoc postea facere, si velit, et prsesen- tem confessionem non omittere; sicut si quis speraret, se majori fructu et devotione com- municaturum in Pentecoste, quam in Paschate, non propterea possei differre, sed deberet tempore prsescriplo praeceptum implere, et postea si vellet, posset iterum communicare, ut ea majori devotione fruatur. Neque quoad hanc doctrinam differentiam invenio inter religiosum et laicum, quia et utrumque aeque obligat divinum praeceptum, et laicus sacer- dos potest esse sufficiens minister ad confes- sionem religiosi audiendam sine ullo morali incommodo, vel religiosi, vel religionis, per se loquendo. Tum quia personalis lapsus reli- giosi per se non est infamia religionis; quod autem sit aliquid infamia ipsius religiosi, non refert, quia est intrinsece annexa confessioni ; tum etiam, ubi est servandurn confessionis sigillum, moraliter non existimatur infamia gravis, quando excusari non potest; sola autem verecundia, vel difficultas, quae sentiri tunc potest, non excusat.
- Secunclus casus assignari solet, quando est absens proprius sacerdos et necesse est alieno confiteri; tunc enim, cum id non possit facere pcenitens, nisi ex privilegio, non vide- tur obligare ad utendum illo, sed posse jus commune servare, quo praecise considerato ac servato, talis homo non habet copiam confes- soris. Hsec sententia etiam est falsa , ut recte Gorduba notavit, quia tunc absolute et sine incommodo potest preeceptum divinum im- pleri. Cur ergo non est servandum? aut quid refert, quod confessor, qui adest, sit ordina- rius, vel extraordinarius , si revera jurisdic- tionem habet? clivinum enim jus non requirit hunc vel illum ministrum, sed solum illum, cui homo recte et rite confiteri possit. Proe- terea fundamentum , quod in eo casu suppo- nit, scilicet non teneri aliquem ad implendum prseceplum utendo privilegio , ita universe et indistincte sumptum , falsum est, ut patet; nam tenetur quis in die festo audire Missam in loco interdicto, si privilegium habet. Et similiter, qui haberet privilegiumconsecrandi in fermentato, si non haberet azymum, tene-
vel in die festo , ne omnino sacrum omitteret, si non possit aliter audireillud, vel ut communicaretin Paschate, aut in mortis periculo. Ac denique in prse- senti casu, qui non posset aliter implere prse- ceptum annuse confessionis , nisi utendo facultate, quam haberet eligendi confesso- rem , teneretur ea uti , quia posset commode implere praeceptum, ethoc non est gravamen, aut onus, si recta ratione censetur, sed com- moclum et utilitas magna. Itaque, quando ex privilegio resultat , ut aliquis habeat mate- riam seu potestatem moralem, et facilitatem ad prseceptum implendum , tunc prseceptum obligat, quia solum requirit potestatem, un- decumque illa orta sit, sicut obligatur homo acl dandam eleemosynam , si divitias habet, sive dono, sive alio titulo, vel privilegio illas eompararit.
- Tertius , magisque receptus casus est, quando peccator timet, eum sacerdotem, qui solus adest qui possit confessionem audire, non observaturum sigillum, aut aliam gravem injuriam sibi illaturum audita confessione , quia tunc illa est causa sufficiens ad tacen- dum peccatum in confessione, salva ejus inte- gritate formali, ut suo loco dicetur; ergo in preesenti etiam erit sufficiens causa ad excu- sandum a confessione. Ita Sylvester, verbo Gonfessio 1, § 2, et alii communiter. Et est vera sententia, si recte explicetur. Dupliciter enim hoc accidere potest. Primo, ut homo tantum habeat illud peccatum mortale, ex cujus confessione timet illud grave detrimen- tum , et tunc sine dubio potest confessionem omittere, quia non habet moraliter loquendo copiam confessoris. Solum est in praxi obser- vandum, ut revera tale periculum intercedat, et non sit confictum ; nam cum homo ex se sit propensus ad tacendum hujusmodi peccata propter difficultatem , facile fingit haec peri- cula , ubi non sunt. Secunclo fieri potest , ut homo habeat aiiqua peccala mortalia, ex quo- rum confessione nullum timet detrimentum, simul cum alio , m quo solo est periculum , et tunc priusquam communicet , tenetur con- fessionem facere omnium peccatorum morta- lium, illud solum tacendo, quod sine illo incommodo gravi confiteri non potest. Ita sentit Major in 4, dist. 17, qusest. 5; et Na- var., in Sum., cap. 7, num. 5. Et ratio est, quia ex vi hujus praecepti tenetur quis confi- teri omnia peccata mortalia , antequam Eu- charistiam accipiat; ergo quamvis non possit omnia , tenetur ea confiteri , quse potest ,
DISPUTAT. LXVI, SECT. IV.
maxime cum possit integram confessionem formalem tunc facere. Dices : ergo, cum quis habet unum solum peccatum mortale, ex cu- jus confessione tfmet periculum , tenebitur confiteri de venialibus , ut indirecte saltem absolvatur de illo mortali, et fiat ex attrito contritus, si necesse sit , et ita securius acce- dat; nam etiam tunc potest in illo modo fa- cere confessionem formaliter integram. Res- pondetur, posse quidem , si velit, et alia necessaria concurrant, de quibus suo loco dicemus, non tamen teneri ex vi prsecepti, de quo agimus, quia illo solumobligatur homo ad confessionem omnium peccatorum morta- lium prsemittendam ; unde , cum tunc non possit confiteri peccatum mortale , non obli- gatur, quia, ut diximus, non tenetur homo ad hanc confessionem , ut sit certior de disposi- tione sua, sed prascise, ut peccata sua subji- ciat clavibus Ecclesiaa , et eorum absolutio- nem directe recipiat. Dixi autem, ex vi hujus preecepti, quia si accideret, hujusmodi pec- catorem non existimare , se esse contritum, sed tantum attritum , teneretur non commu- nicare, nisi vel ad probabilem existimationem suee contritionis perveniret, vel prius sacra- mentum confessionis , eo modo quo posset , acciperet, utper illud justificaretur. Ea tamen obligatio tunc non oriretur ex hoc prsecepto, sed ex naturali ac divina lege , sancte trac- tancli quse sanctasunt, ut sequenti sectione latius explicabimus.
- Quartus casus est praecedenti similis, quando scilicet homo habet peccatum reser- vatum superiori, et non potest illum adire, nec facultatem petere, quia tunc necessitate urgente , potest communicare sine confes- sione; ita tenet Summa Armill., verbo Gom- munio, § 18, citans Adrianum et Paluclanum, et significat Soto hic, et Victoria , in Sum. , num. 79. Videtur tamen eadem limitatio ad- hibenda , quse in pracedenti casu posita est, scilicet , ut procedat , quando poenitens non habet aliud peccatum mortale , nisi reserva- tum ; nam si aliud habeat, ratione illius vide- tur teneri acl confessionem prasmittendam , cum onere et proposito comparendi poslea coram superiori, quoad casum reservatum, eo modo, quo explicabimus infra , de confes- sione tractantes. Et ita sentit Soto in 4, clist. 47, qusest. 2, art. 5. Verum est tamen, non esse omnino eamdem rationem de hoc casu, et de praecedenti; nam in illo; cum homo ta- ceat peccatum, quod sine incommodo confiteri non potest, sine ullo gravamine potest reli-
qua peccata confiteri. At vero inprtesenti, si confiletur peccalum non reservatum, lenetur juxta communem cloctrinam, simul confiteri reservatum , etiam si tantum indirecte possit de illo absolvi; et poslea tenetur iterum idem peccatum superiori confiteri ; unde, si tenetur confessionem prsemittere, consequenter obli- gatur ad confitenclum bis iclempeccatum mor- tale, quod est onus grave; ergo propter hoc unum vitanclum, excusari tunc poterit a pree- mittenda confessione. Atque eadem difficul- tas est, si quis habeat solum casum reserva- tum, et facultatem , ut possit illum inferiori sacercloti confiteri, et ab eo absolvi cum onere et obligatione comparencli coram superiori, an tunc teneatur uti illa facultate, si neces- sitas communicandi occurrat. Videtur enim non teneri cum tanto onere, ut explicatum est. Propter quam rationem prior sentenlia simpliciter et sine illa limitatione intellecta non videtur improbabilis; nihilominus poste- rior securior est, et omnino consulencla, et in rigore videtur probabilior ; quia illud grava- men fere nullius momenti est , ut excusare sufficiat ab obligatione hujus clivini praecepti. Item, quia propter illam causam non excusa- retur aliquis ab obligatione implendi prse- ceptum de annua confessione, quando casum reservatum habet, et non potest superiorem adire, potest autem confiteri inferiori, et ab illo absolvi, cum onere comparendi. Item , alias posset quis eo prsetextu multis annis non confiteri , et ssepius communicare sine confessione, quia habet casum reservatum, a quo non potest clirecte et simpliciter absolvi ab inferiori, sine onere comparendi coram su- periori , quem toto illo tempore adire non potest; consequens autem est satis absurdum : ergo.
- Quxsitis aliquot satisfit. — Ex his igitur, et similibus casibus, qui excogitari possunt, colligitur moralis ac generalis regula, quae in hoc puncto assignari potest, scilicet, tunc censendum esse aliquem non habere copiam confessoris, quando non adest sacerdos ha- bens jurisclictionem super peccata mortalia, vel super aliquod ex iis , quorum conscien- tiam habet is , qui communicaturus est, vel certe quando, etsi sacerdos adsit, tamen homo non potest illi confiteri sine gravi damno , et periculo. Regula patet ex dictis. Statim vero inquiret aliquis , quantum , et quale clebeat esse hoc damnum vel periculum ; sed de hoc clicemus late infra , agentes de inte- gritate confessionis , quanquam vix possit
QILEST. LXXX, ART. V.
aliud dici, quam moraliter, et prudenter esse pensandum. Atque idem respondendum est, si quis interroget, quam debeat distare confessor, ut dicatur non esse prassens ; potest enim per leucam, aut magis vel minus dis- tare, et non potest eadem regula pro omni- bus tradi, nam unus facile conficit iter unius leucee, alter magna difficultate. Item , unus potest ire sine nota , vel scandalo , alter mi- nime. Rursus , idem potest ire semel, vel ite- rum, non tamen seepius et frequenter, cum tamen frequenter peccare contingat ; sunt igi- tur omnia prudenter consideranda , et juxta diversitatem locorum, ac personarum, judi- cium ferendum est, et ha3c de priori parte.
Circa posteriorem , quanta esse debeat necessitas communicandi, in generali est cer- tum, debere esse gravem ; quia res satis gra- vis est, prEetermittere executionem cujusdam preecepti divini , et in materia lam gravi. Unde licere non potest sine gravi causa. In particulari vero clifficile est judicare, quando necessitas sit gravis; pendet enim multum ex circumstanliis , et ideo pendet ex prudenti arbitrio , utile tamen erit singulares aliquas causas proponere, ex quibus facilius possit in similibus ferri judicium.
Causx aliquot excusantes eum qui sus- cipit hoc sacramentum a prxmittenda confes- sione. — Prima. — Secunda. — Prima ergo et indubitata necessitas est, periculum mortis ejus, qui communicaturus est, ut si ipse sit sacerdos, vel cerle, si sit laicus, et hostia sit consecrata , et non adsit sacerdos , sed solus diaconus, qui ministret. Ratio est clara , quia hasc est necessitas, et magna, et maxime pro- pria. Secunda non dissimilis est necessitas alterius in periculo mortis existentis , ut si oporteat facere sacrum ad consecrandum, et communicandum illum , quod merito est ab omnibus receptum , quia necessitas alterius gravis est, et spiritualis, et propter unionem et obligationem charitatis, ut propria repu- tancla est.
Tertia. — Tertia ab omnibus etiam re- cepta est, si non possit quis communionem omittere sine gravi infamia , quae moraliter grave damnum existimatur, et non est veri- simile, praeceptum positivum cum tanto rigore ac detrimento obligare. Tenetur autem unus- quisque animadvertere, an possit alia via in- famiam vitare, probabilem aliam excusatio- nem causando, nam quando id fieri potest, cessat causa et necessitas communicandi.
Quarta. — Quarta etiam communis est,
si sequatur scandalum , missam vel commu- nionem omittendo, quia scandalum ex obliga- tione charitatis vitandum est , affert enim magnum et spirituale nocumentum. Est au- tem observandum, aliud esse scandalum, aliud vero populi quamdam admirationem ; heec enim posterior (quicquid aliqui Summistae dicant) non est sufficiens causa ad communi- candum sine confessione, ne alii admirentur, videntes eum consuetam communionem omit- tere; sola enim admiratio non affert hac in parte aliquid nocumenti , neque est res magni momenti, nisi simul cum illa vel scandalum, vel infamia conjuncta sit, quod tamen, mora- liter loquendo, saepe accidere solet. Ex hac enim aclmiratione solet vulgus, et leves ho- mines, occasionem facile sumere, aut judi- candi de aliquo temere, aut de eo murmu- randi, et consequenter infamandi proximum; quando ergo hujusmodi periculum merito ti- metur, est causa justa et sufficiens. Ita Cor- duba , qui alios refert in Summa Hispana, quaest. 142.
1 1 . Quinta. — Quinta , et gravis causa est, necessitas absplvendi inchoatum sacrificiurn, ut si quis , incepta jam Missa , recordetur, se commisisse peccatum mortale, et non esse confessum, vel certe, si (quod humanum est) in ipsomet actu sacrificii illud committat, vel interiori odio, vel pravo consensu, aut dubi- tatione circa fidem. Et quidem, si heec me- moria vel necessitas post consecrationem superveniat, sine controversia et limitatione dicendum est, progrediendum esse ad com- munionem sine confessione, cum sola interiori pcenilentia, propter integritatem et perfec- tionem sacrificii , quae res gravissima est, et maxime necessaria. Quinimo, licet facile et sine ullo scandalo possit sacerclotem ad altare vocare, et confiteri , nec tenetur, nec debet id facere, quia non decet sacrificium jam sub- stantialiter inchoatum interrumpere, nisi forte tanta esset necessitas, ut non speraret, posse se ad contritionem sine confessionepervenire; tunc enim ex duobus incommodis minus esset eligendum.
1 2. Dubium. — Solutio. — Difficultas vero est, si haac memoria vel necessitas post in- choatam quidem Missam, ante consecrationem tamen, eveniat, nam in hoc auctores varii sunt. Breviter tamen dicendum videtur, in primis, si sacerdos recordetur in altari, ante- quam Missam inchoet, debere confessionern praemittere , etiam si oporteat exui vestibus sacris , ut sacerdotem adeat. Ita sentit Scotus
DISPUTAT. LXVI, SECT. IV. 475
in 4, dist. 9, queest. 1 , et alii, quos refert. Et postquani aliquis sedet ad mensam Principis,
ratio est, quia cum sacra actio non sit in- discedere ante convivium peractum; ita Vic-
choata , nulla est rationabilis causa communi- toria supra. Sed si intelligalur, hanc causam
candi sine confessione, ex vi hujus causa? seu per se sumptam esse sufficientem , seclusa
capitis, nam si aliunde futurum sit scanda- omni ratione scandali vel infamiae, est diffi-
lum , vel infamia, jam erit alia necessitatis ratio, quod in omnibus sequentibus obser- vandum est, ne id semper admonere opus sit. At vero , si memoria peccati vel necessilas occurrat, jam inchoata missa , et facile et sine incommodo possit ad altare vocari con- fessor, faciendum est, et preemittenda con- fessio. Ita Bonav.. in 4, dist. 13, et in expo- sitione litterae, circa principium; Sylvester, verbo Euchar. 2, qusest. 6. Et ratio est, quia illa prior pars Missee est extrinseca sacrificio, et ideo sine indecentia interrumpi potest, ex causa rationabili , sicut fieri solet per concio- nem , aut populi orationem. Si autem non potest ad altare vocari confessor, non tenetur sacerdos inde discedere, et missam inchoatam relinquere; ita sentit Bonav. supra , dicta dist. 13; et Soto ibi, qusest. 1 , art. 6; Victor.; in Summa, num. 79; Navarr., cap. 21, num. 49, clarius cap. 25, num. 76; et est aperta doctrina D. Thom, infra, quaest. 83, art. 6, ad 2, ubi, cum tres casus enumerasset, scili- cet , quando sacerdos ante consecrationem recordatur se esse excommunicatum, vel non esse jejunum, vel non esse confessum pecca- tum mortale , dicit tutius esse , inceptam mis- sam relinquere , si sine scandalo potest , maxime in casu manducationis, etexcommu- nicationis , ubi cum dicit tutius, sentit hoc non esse prseceptum, sed consilium ; cum vero addit, maxime in duobus primis casibus, sen- tit in tertio , de quo nunc agimus, esse magis liberum, seu seque tutum, missam absolvere , quamvis etiam sit liberum missam relinquere, si sine scandalo possit. Ratio vero utriusque partis est, quia cum illa prior pars non sit de substantia sacrificii , non est per se malum illam inchoatam relinquere sine sacrificio,
cilis doctrina, et quse licentiam nimis amplam prsebere videtur, quia illa indecentia mora- liter nulla est, vel est tam parvi momenti, ut propter graviorem causam contemnenda vi- deatur, nam multo major est irreverentia , adesse convivio sine digna praeparatione. Et ideo alii auctores semper adjungunt, hoc li- cere, quarido homo non potest retrocedere sine aliquo scandalo vel nota , ut videre licet in Corduba supra , et Armilla , verbo Com- munio, num. 28, et in Rosella , § 26. Et hoc quidem securius est, quando revera nulla est incommoditas, et homo potest facile commu- nionem differe. Nihilominus tamen moraliter et practice loquendo , quando communio fit publice, et coram aliis, sine scrupulo fieri po- test quod Victoria docet, praesertim si jam sacerdos incepit actionem sacram, ut si ad hunc finem communicandi alium, consecravit formulam, vel pyxidem e suo loco duxit, nam tunc aliqua est indecentia , et moraliter nun- quam deest aliqua nota , vel obmurmuratio. Non est autem consulendum, ut in eo casu is, qui communicare vult, confiteatur sacerdoti ministranti sacramentum, quia neque locus est aptus ad hoc munus, et minus decet, et aliunde majorem admirationem aliis ingerit. 14. Dubium. — Sed hujus occasione quseri potest, si quis ante communionem confessio- nem preemisit formaliter integram eorum omnium, quse memorise occurrerunt, postea vero recordetur alicujus peccati non confessi, an per se loquendo teneatur illud confiteri, priusquam communicet, vel satis sit proposi- tum confitendi illud suo tempore. Videtur enim hoc sufficere, quia ille jam implevit praeceptum praemittendi confessionem ante communionem; ergo ex vi hujus praecepti
preesertim ex aliqua honesta causa. Aliunde jam tunc ad nihil amplius tenetur. Aliunde
vero , quia illa simul fit cum sacrificio ex in- stitutione Ecclesise per modum unius actionis sacree, ideo in dicto casu potest absolvi, post- quam semel est inchoata.
- Sexta causa quodammodo prascedenti similis assignari solet , quando aliquis recor- datur peccati mortalis non confessi, postquam jam est altari admotus ad communicandum, quia jam tunc est quodammodo inchoata actio sacra communicancli, et ideo non decet rece- dere donec perficiatur, sicut esset indecens,
vero peccatum illud jam est remissum per absolutionem sacerdotis, saltem indirectam; ergo neque propter dignam dispositionem ne- cessarium est, statim praemittere confessio- nem. Nihilominus dicendum est, ex vi hujus preecepti teneri hominem in eo casu ad confi- tendum illud peccatum mortale, priusquam communicet, per se loquendo, et seclusis cir- cumstantiis, quse excusare possint. Ita sen- tiunt, vel supponunt ulterius, auctores omnes supra citati. Et ratio est, quia hoc pra^ceptum,
476 QUiEST. LXXX, ART. V.
de quo agimus, non tantum obligat ad confi- tendum ante communionem, sed simpliciter ad confitendum omnia mortalia peccata , et ad subjiciendum ea clavibus Ecclesise, prius- quam ad communionem accedatur. Eadem enim Ecclesise consuetudo, quas hoc preecep- tum declaravit, hunc esse illius sensum ex- plicavit, et omnia, quse supra adduximus ad hoc prseceptum probandum, hoc confirmant. In preedicto autem casu, licetille homo sacra- mentum confessionis susceperit, tamen abso- lute non subjecit omnia peccata sua clavibus Ecclesise: quod vero illud peccatum fuerit indirecte ablatum per absolutionem, non ma- gis refert, quam si per solam contritionem esset remissum, quia non magis est latum de illo judicium insacramentali foro pcenitentise.
Uliima causa. — Ultima causa , seu rationecessitatis est, quando sacerdos fenetur ex officio facere sacrum, ul frequenter accidit in parochis plebicolis, et hanc necessitatem maxime indicavit Concil. Trident. Addit vero Soto, eam satis esse, ut possit hoc bis aut ter fieri, non vero ssepius. Quod frequenter for- tasse ila est, non tam ex parte ipsius neces- sitatis, quam ex parle absentise confessoris, quae moraliter censebitur sufficiens pro uno vel alio die, non autem pro pluribus, nam in tanto tempore poterit conveniri confessor, etiamsi aliquantulum distet. Nihilominus ta- men moralis illa regula non polest esse gene- ralis, quia fieri potest, ut inopia confessoris pluribus diebus duret, et hoc est per se in hac necessitate considerandum, quia si vere non est copia confessoris per multos dies, omni- bus illis potest fieri sacrum sine coufessione prsemissa, propter dictam causam. Merito autem advertunt Doctores, hujusmocli paro- chos versari in magno periculo, si hinc occa- sionem sumant facilius peccandi; et ideo si frequentius illis accidat hsec necessitas, de- bent etiam cum majori labore et dispendio confessorem quaerere.
Dubium. — Sed quaeret aliquis, quando sacerdos non tenelur ex officio facere sacrum, ut alii audiant, tamen non est alius a quo audire possint, an sit heec sufficiens ratio ad dicendum sacrum sine confessione prsemissa, ne alii sacrum omittant in die festo? videtur enim hsoc sufficiens causa, scilicet, propter vitandum proximi peccatum. Sed contrarium videtur verius, per se loquendo, seu quantum ex vi cujus causae, quia revera id non est tunc necessarium ad peccatum proximi vitan- dum, nam etiamsi hujusmodi sacerdos tunc
non faciat sacrum, alii non peccabunt, non audiendo, quia nullus est , a quo possint audire; ergo cum alias sacerdos non habeat obligalionem, nulla est ratio sufficiens, quse illum cogat ad faciendum sacrum sine con- fessione; sola autem utilitas vel consolatio aliorum non videtur causa sufficiens, alioqui multo magis id liceret propter solum proprium fructum , vel consolationem. Atque ex hac ratione colligitur, eam licentiam, quee paro- chis datur in hoc negotio, inlelligendam esse solum pro illis diebus, in quibus ex officio tenentur ad sacrum faciendum, sive sint dies festi, sive non; nam in utrisque potest paro- chus teneri ad sacrum faciendum; quia vero non tenetur in omnibus et singulis diebus ferialibus, ideo, quando obligalio non urget, et commode excusari potest, debet non facere sacrum absque prsemissa confessione. Dixi autem, per se, et praecise ex hac causa; nam si adjungatur scandalum, vel infamia, ut facile potest moraliter contingere, judicandum est juxta superius dicta.
- Difficultas. — Major difficultas est, quando obligatio audiendi sacrum cadit in ipsum sacerdotem , an propter implendam illam possit sacrum facere, ac similis qutestio est, si occurrat obligatio communicandi in Paschale, et sit commoditas communicandi, non autem confitendi. Hanc necessitatem sufficere existimant Paludan., in 4, dist. 9, q. 4, conclus. 10; et Sylvester supra. Ratio esse potest, quia tunc potest homo commode implere ecclesiasticum prreceptum, quod per se tunc obligat, et alioqui non fit contra divi- num praeceptum, propter impotentiam exe- quendi illud. Alii vero sentiunt, illam causam per se solam non sufficere, nisi infamia vel scandalum acljungatur, Anton., 3 part., tit. 13, cap. 6, § 7; Soto, et Corduba supra; et Archidiaconus, quem Sylvester citat; et ratioest, quia tunc ecclesiasticum praeceptum non potest impleri convenienti modo; ergo excusatur homo ab obligatione seu transgres- sione illius; ergo cessante obligatione alterius praecepti, nulla superest sufficiens causa com- municandi. Et haec posterior sententia mihi simpliciter magis probatur, quia lex eccle- siastica , quse prsecipit communionem, non intendit obligare, nisi quando debito modo servari potest, et prsesertim requirit seu postulat ordinem et praeparationem per con- fessionem, ut colligitur ex capitul. Omnis utriusque sexus, de Pcenitentia et remissione. Et idem facilius credi potest de pracepto
DISPUTAT. LXVI, SECT. V.
audiendi sacrum, quod per se non obligat ad declaratum est
sacrum faciendum ; quamvis autem obligare
possiteum, qui aliter audirenon potest, tamen
non cum tanto rigore, ut propter hanc eausam
sit sacrum faciendum, eliam sine confessione
prscmissa, nam hoc preeceptum non est adeo
grave, et propler leviores causas cessare
solet ejus obligatio. Et hsec pars est sine
dubio securior et regulariter consulenda, quia
minus habet periculi et spiritualis incommodi.
Nihilominus prior est etiam probabilis, et
potest quis in praxi illam sequi, si velit, et
prsesertim, si multo tempore communione,
vel Missre sacrificio ob eamdem causam pri-
vandus sit.
- Alii casus adjungi solent a quibusdam Summistis, ut videre licet in Sylvest., Armil- la, Tabiena. Jiosella, et aliis, qui non tam sunt necessitatis , quam commoditatis, ut, v. gr., si quis habeat consuetudinem fre- quenter communicandi , et necesse sit illam interrumpere; vel si ita se sentiat dispositum et ad communionem affectum, ut probabiliter speret magnum fructum se consecuturum ex communione; vel si occurrat dies solemnissi- mus, ut dies natalis Domini; vel si necesse sit, sacrum facere pro anima purgatorii, quee suffragiis indigere probabiliter existimatur. Sed hi casus et alii similes mihi non videntur sufficientem causam continere, nam cum Tri- dentinum dicat : Necessitate urgente, non sola commoditas spectanda est, sed vera neces- sitas.
SECTIO V.
Utrum, quando non prsemittitur confessio mortalis peccati, sit necessaria contritio.
1 . Ratio dubitandi est, quia eo casu, quo quis confiteri non potest, sufficit ad effectum sacramenli hujus, ut attritionem habeat, ut in superioribus dictum est; ergo non est ne- cesse, ut habeat contritionem. Patet conse- quentia, primo, quia seclusa speciali lege po- sitiva, ad suscipiendum digne sacramentum, satis est recipere illud sine obice, atque adeo cum dispositione sufficiente ad effeclum sa- cramenti. Secundo, quia si homo est attritus, per sacramentum sanctificabitur; ergo in ipsa communione erit sanctus; ergo sancte sumet; ergo ad nihil aliud tenetur. Tertio, quia si majorem obligationem habet , inquiro quo jure? Non enim naturali, quia hoc tantum obligat ad digne et sancte tractandum qua3 sancta sunt; hoc autem preestat ille homo, ut
Non positivo divino, vel ecclesiastico jure, quia hoc tantum invenitur de pramittenda confessione, in quo non con- tinetur obligatio specialis praemittendi contri- tionem, quando non est locus confessioni; sicut, qui tenetur confiteri in quadragesima, si non possit, non propterea tenetur conteri, nisi alia occurrat causa, qure obliget. Et ratio in preesenti adjungi potest, nam licet confes- sio prsecipiatur ante communionem, ut homo accedat ad hoc sacramentum jam justificatus, tamen hic est finis, non materia preecepti; ergo, cum in preesenti non possit fieri confes- sio, quee est materia prsecepti hujus, ex vi illius non obligatur homo, utper contritionem prius justificelur, quam ad hoc sacramentum accedat; ergo nullo jure obligatur. Quarto possumus ab incommodis argumentari, quia ssepe sacerdos (qui ex officio tenetur sacrum facere, cum confiteri non potest), vel esset perplexus, vel ad rem difficillimam cogere- tur, nempe ad habendam veram contritio- nem, quod aliquibus difficillimum est, vel propter consuetudinem peccandi, vel propter speciales occasiones, ut sunt, inveteratum odium , immoderala quaedam affectio. Quse difficultas multo erit major, si fingamus, ne- cessitatem repente occurrere, et statim esse communicandum, utsi in ipsomet sacro, facta jam consecratione, animadvertat sacerdos statum suum.
- Qui mortalis peccati conscientiam habet, nec confiteri potest, conteratur prius necesse est, si Eucharistiam sumere vult. — De hac queestione nulla fere controversia invenitur inter scriptores; non defuerunt tamen Theo- logi recentiores, qui ausi fuerint docere, suf- ficere in eo casu attritionem, etiamsi cognita sit, quia existimatio contritionis per se nihil confert, vel acl effectum sacramenti, vel ad dignam dispositionem, sed solum potest ex- cusare a peccato, seu transgressione prsecepti de habencla contrilione, si illud essel imposi- tum; hic autem nullum invenitur tale pree- ceptum, et ideo non est necessaria illa existi- matio contritionis, ut digne accedat is, qui attritionem habet. Ad quam sententiam fun- dandam adclunt, prseter rationes factas, sa- cramentum hoc per se institutum esse ad dandam gratiam primam, et consequenter ad remittendum mortale peccatum, tamen cum quodam ordine ad confessionem, quee (si fieri polest) antecedere debet; quando ergo id fieri non potest, imitari potest hoc sacramen- tum ceetera , quoe per se instituta sunt ad
478 QTLEST. LXXX, ART. V.
dandam gratiam primam; sicut ergo illa digne ducit illud Matth recipiuntur cum attritione cognita, ita et hoc sacramentum in prsedicto casu.
Dicendum vero est, eum, qui habet con- scientiam peccati mortalis, et confiteri non potest, teneri ad habendam prius contritio- nem , quam ad hoc sacramentum accedat. Atque adeo nunquam digne accedere, nisi probabiliter et inculpabiliter existimet sibi esse peccatum per contritionem remissum. Heec assertio tam certa est, ut contraria nec probabilis sit, nec sine temeritate defendi posse videatur. Primo enim in hac veritate consentiunt omnes Theologi , sect. 3 et 4 citati, nemine discrepante, nam Gajetanus et qui cum eo negant necessitatem confessionis, ut certam supponunt necessitatem contritio- nis , et quia haec satis est ut homo constitua- tur in gratia, colligunt, confessionem non esse necessariam. Eodem modo opinantur, qui praeceptum confessionis preemittendse admit- tunt , ecclesiasticum tamen , non divinum , ut videre licet in Medina, Cod. de Gonfess., qusest. 17. Alii vero, qui preeceptum divinum confessionis agnoscunt, a fortiori docent, esse necessarium accedere sine conscientia peccati mortalis, quod aperte docet D. Thomas in his articulis. Qui autem solam attritionem habet cognitam, cum conscientia peccati mortalis accedit, quia conscientia non dicit affectum, sed scientiam talis status; ille autem, qui sic est dispositus, scit se adhuc esse in peccato mortali. Idem expresse docent Soto et Cano, locis citatis, et Hosius in confessione, cap. 43, et multi alii, quos refert Gordub., lib. 1 Queestionum Theologic, queest. 7.
Probatur Patrum auctoritate. — Secundo, Patres antiqui eodem modo loquuntur, ut constat ex his, quos in prima sectione hujus disputationis retuli, et prseterea videri potest Basilius, lib. 2 de Baptism., cap. 3, ubi, argu- mentum sumens ex prseceptis veteris legis, in quibus exterminantur de populo, qui im- mundi accedunt ad legalia, inquit : Quid di- cendum de eo, qui in tantum, ac tam vitale mysteiHum temerarius est? et post multa con- cludit : Quanto magis, qui cum in peccato sit, corpus Domini contingere audet, gravius sibi accersit judicium? Mundemus itaque nos ab omni inquinamento. August., serm. 252 de Temp. : Unusquisque consideret conscientiam suam, et quando se aliquo crimine vulneratum esse cognoverit, prius studeat eam emundare, alias potius se debet excommunicare et ab altari removere, quam aliter accedere; et ad-
5 : Vade et prius reconci- liare fratri tuo, et illud Matth. 22 : Amice, quomodo huc intrasti, non habens vestem nup- tialem? Paschas., lib. de hoc sacram., c. 22, tractans ad hoc propositum figuram de Agno paschali, post multa concludit : Patet igitur, quodnisi desiderio ccelestis patrise, ad super- na, ubi Christus est in dextra Palris, fide plenissima, spe certa, et charitate non ficta, festinus transeat, de carnibus Agni jure non comedit, quia legem in hoc violat. Eamdem doctrinam tradit optime Algerius, lib. 1 de hoc sacram., cap. 20, 21 et 22; et Cassian., collat. 22, cap. 5.
- Item auctoritate Concil. Trident. — Tertio plurimum favet huic sententise Concil. Trident., sess. 13, cap. 7, primum in illis verbis : Si non decet ad sacras functiones quempiam accedere, nisi sancte, certe quo magis sanctitas et divinitas ccelestis hujus sa- cramenti viro Christiano comperta est, eo clili- gentius cavere ille debet, ne absque magna reverentia et sanctitate ad id percipiendum accedat. Ex quibus verbis duplex argumen- tum confici potest : primum, quod vel ad nullum sacramentum digne suscipiendum ne- cessaria sit contritio, sed sufficiat semper attritio cognita, quod est absurdissimum, et inauditum in Theologia; vel si ad aliquod necessaria est, maxime ad istud, quod est sanctius reliquis, ut Concilium argumentatur. Alterum est, quia peccator, qui sine confes- sione et sine contritione accedit, simpliciter sine sanctitate accedit; at Goncilium negat hoc licere ; et ideo subdit sequentia verba : Prse- sertim, cum illa plena formidinis verba apud Apostolum legamus : Qui manducat, et bibit indigne, judicium sibi manducat, non dijudi- cans corpus Domini. Pryeterea favent multum huic sententise illa verba, quse inferius Gon- cilium subdit : Ecclesiastica consuetudo de- clarat, eam probationem necessariam. esse, ut nullus sibi conscius mortalis peccati , quan- tumvis sibi contritus videatur, absque sacra- mentali confessione ad sacram Eucharistiam accedere debeat. In quo dicendi modo aperte significat, ablata necessitate confessionis, con- tritionem ex se veluti ex natura rei esse necessariam. Et hoc, quasi indubitatum ac certum apud omnes supponere videtur ; et ideo addit, confessionem esse necessariam ex speciali prsecepto, quia de hoc poterat esse controversia. Unde, cum exceptionem subdit de casu necessitatis, aperte supponit, tunc saltem esse necessarium quod prius dixerat,
DISPUTAT. L
scilicet, ut, qui sic accedit, conlritus sibi esse videatur.
Idem probatur ratione. — Objectio. — Solutio. — Quarto argumentor ratione, quia si neque a Christo, neque ab Ecclesia, datum esset prseceptum positivum praemittencli con- fessionem ante communionem, ex ipsa rei natura, seu ex naturali lege consequente in- stitutionem tanti sacramenti , necessarium esset, preemittere contritionem; secl lex illa positiva confessionis non abstulit naturalem obligationem, et in eo casu, quo non potest praemitti confessio, reducitur res ad eum sta- tum, in quo esset ex natura rei; ergo hinc ex clivino prsecepto naturali tenetur peccator conteri, priusquam communicet. Dices : hoc argumento probatur, teneri hominem conteri ante communionem, etiamsi confiteatur, quia lex positiva non abstulit naturalem ; conse- quens autem est aperte falsum; nam, qui est attritus et confessus, satis digne accedit ad hoc sacramentum. Respondetur, non esse simile, quia , licet lex positiva non auferat naturalem, tamen efficacia sacramenti aufert necessitatem , vel, ut ita dicam, materiam necessariam contritionis, quse ideo ante com- munionem preemittenda erat, ut peccatum expelleret, quod facit sacramentum vi sua, et ideo dicitur facere hominem ex attrito con- tritum , et attritio conjuncta sacramento sequivalet contrilioni, et ideo per illam im- pletur obligatio naturalis sancte accedendi ad hoc sacramentum, non minus,quam per con- tritionem. Secus vero est, quando nullum in- tercedit sacramentum, quia tunc contritio est necessaria dispositio ad gratiam et ad expel- lendum peccatum, et nullum aliud adhibetur medium, quod suppleat hunc effectum, etideo semper manet eadem materia , atque adeo eadem necessitas, et obligatio naturalis prae- cepti.
Evasio. — Confutatur. — Solum super- est, ut ostendamus, hoc esse praeceptum clivi- num naturale. Quod probatur primo, quia considerata dignitate et significatione hujus sacramenti, ex vi illius oritur obligatio non sumendi illud, nisi in statu gratiee. et conse- quenter ad exhibendum aliquod medium, per quod in eo statu constituamur, priusquam ad Eucharistiam accedamus; ergo hsec obligatio ex ipsa rei natura oritur. Antecedens satis est a nobis declaratum in comment. art. 4 D. Thom. Et confirmari potest inductione supra indicata in omnibus sacramentis vivo- rum, quee per se requirunt statum gratiee, ut
XVI, SECT. V. 479
digne ad ea accedatur, in quo differunt a sacramentis, quee vocantur morluorum, quae, cum per se sint instituta ad dandam primam gratiam, etexpellendum peccatum, ex natura sua non prrcrequirunt vitam gratiae, sed solum dispositionem sufficientem ad eam per sacramentum acquirendam. At vero sacra- menta vivorum , cum instituta non sint ad dandam primam gratiam, per se, et ex inten- tione, non possunt digne recipi ad hunc effec- tum, et ideo ex natura rei praerequirunt gra- tiam, ut digne sumantur, tum quia sancta debentsancte tractari; tum etiam quia eorum proprii effectus statum gratise praesupponunt; utraque vero causa majorem vim habet in hoc sacramento, quia est sanctius reliquis, ut diximus, ponderando verba Concil. Trident., et proprius ejus effectus est per modum nu- tritionis et augmenti, et ideo per modum cibi et convivii tribuitur ; cibus autem et nutritio ex se vitam preesupponunt. Secundo confir- matur, quia sacerclos administraturus hoc sacramentum, si conscientiam habeat peccati mortalis, tenetur conteri, priusquam ad mi- nistrandum accedat, nec satis erit habere attritionem; ergo multo magis tenebitur hoc facere, qui communicaturus est, quia majus est recipere, quam ministrare sacramentum, et ideo jure clivino recipiens obligatur ad praemittendam confessionem, si potest, non tamen qui ministrat, si non sit ipse commu- nicaturus. Responderi potest esse diversam rationem, quia minister non fit ex attrito contritus, dando sacramentum, suscipiens vero fieri potest ex attrito contritus. Sed heec fuga petit principium; hoc enim ante omnia negamus, scilicet, eum, qui accedit cum sola attritione cognita, fieri ex attrito contritum, quia ponit obicem et peccat mortaliter sic accedendo, quia per se, et ex certa scientia indigne accedit. Quinimo etiam de illo, qui bona fide accedit cum sola attrilione, putans, se esse contritum, est valde incertum, an per sacramentumjustificetur ; et omnes Doctores, qui probabiliter hoc affirmant, requirunt illam bonam fidem , quia tale sacramentum nunquam est per se, et ex intentione reci- piendum ad illum effectum. Ergo, sicut ad ministrandum sacramentum debet supponi gratia et contritio, ita ad recipiendum illud. 8. Fundamenta contrarise opinionis diluun- tur. — Ad fundamenta contrariee sententiae negatur, attritionem per se sufficere cum hoc sacramento, nisi intercedat bona fides, quee a peccato excuset ; et ita expediuntur facile tria
QtLEST. LXXX, ART. V.
prima argumenta , qua3 ita procedunt. ac si diceremus hanc obliga"tionem pra^mittendi contritionem in eo casu oriri ex praecepto po- sitivo prsemittendi confessionem, quod tamen falsum est, quia non hinc oritur hsec obli- gatio, sed ex ipso jure naturali, ut declara- vimus. Nam, qui cum sola attritione recipit hoc sacramentum , non sancte, sed indigne recipit illud, quia accipit in pravo statu, et revera manducat illud in peccato mortali ; nam prius manducat sacramentum, quam ab illo possit recipere effectum ; in termino enim manducationis dandus esset effectus, et ideo si sciens et videns hoc faciat, peccatum com- mitlet, per quod ponet obicem sacramento; qui vero accedit bona fide, excusatur ab hoc peccato, et ideo non ponit obicem, et recipere potest effectum.
Ex dictis prima illatio. — Ex hac vero responsione colligitur, quod si quis cum attri- tione cognita communicaret ex invincibili ignorantia, putans hoc sibi licere, et contra- riam opinionem esse securam, illum etiam excusari a peccato propter ignorantiam, et ideo fieri posse , ut per sacramentum justifi- caretur, ex quo colligitur, per se, etex natura rei sufficere attritionem, ut dispositionem condignam. Aliud enim est, attritionem esse sufficientem dispositionem, ut possit tolli pec- catum per sacramenlum , si aliunde non po- natur novum impedimentum; aliud vero, quod attritio per se sit sufficiens et condigna dispositio ad talesacramentum suscipiendum. Primum enim est probabile, ut supra dictum est; secundum autem minime, quia ad dispo- sitionem condignam sacramenti non solum est considerandum, quid satis sit absolute loquendo, ut possit tolli peccatum, sed multo magis, quid debeatur dignitati talis sacra- menti, et quid sit consentaneum fini et insti- tutioni ejus, atque adeo quid, per se loquendo, supponat gratia sacramentalis talis sacra- menli.
Ad quartum respondetur, omnia illa incommoda nullius esse momenti; eadem enim objici possunt in parocho, qui ex officio tenetur ministrare sacramentum, quando non potest, aut non vult confiteri, etiam si habeat conscientiam peccatis mortalis ; tenetur enim saltem conteri; nulla ergo est perplexitas in praedictis casibus , quia semper est facultas cum divina gratia adhabendamcontritionem, et vincendam difficultatem, si quee occurrit; nam htec difficultas, quee oritur ex prava consuetudine,aut alia simili occasione, revera
est eadem in atlritione vera, si res attente con- sideretur. Nam tota hsec difficultas posita est in proposito absoluto et efficaci non peccandi de cfelero, quod tam ad veram attritionem, quam ad contritionem , necessarium est. Si autem, illucl propositum semel concipiatur, facillimum erit elevare mentem ad quodcum- que motivum perfectum , atque ita ex vera conlritione peccatum detestari.
11 . Ad illud vero, quod prior opinio subji- ciebat, hoc sacramentum esse per se institu- tum ad dandam primam gratiam, et tollen- dumpeccatummortale,respondeturimprimis, assumptum esse falsum, et parum vel nihil probabile, ut supra ostendi. Deinde, qui illud admittit, ne in majorem errorem incidat, consequenter dicere debet, hoc sacramentum non esse institutum ad illum effectum, ut propriam et particularem causam ejus, sed solum ut cum aliis sacramentis, quce ad hoc sunt specialiter instituta, aliquo modo concurrat, saltem ut in volo susceplum, et ideo nunquam debet per se, et ex intentione applicari ad illum effectum , nisi per sacra- mentum, vel cum sacramento pcenitentiae, aut in re ipsa applicatum, aut saltem in voto per contritionem.
SECTIO VI.
Utrum , qui sine confessioue prsemissa communicat post conscientiam peccati mortalis, teneatur exjure divino statim confiteri, quam primum possit.
- Quorumdam opinio. — Multi et graves auctores videntur sentire, in eo casu teneri hominem ad confitendum post commimionem, cum primum commode possit. Ita sentit Glossa recept;i a Canonistis in c. De homine, extra, deCelebr.Missar.; dicit enim, eum, qui ob inopiam confessoris accedit cum sola con- tritione, teneri ad habendum propositum con- fitendi, cum primum possit ; non teneretur autem ad hoc propositum , nisi haberet obli- gationem confitendi statim, quia ad contritio- nem solum est necessarium propositum con- fitendi tempore debito. Atque eodem moclo loquuntur ex recentioribus Soto, Covarr., et alii locis supra cilatis; et apertius Scot. in 4, dist. 9, qutest. unica, ad 2, dicit, in eo casu posse differri confessionem , donec occurrat opportunitas confitendi. Et ratio esse potest, quia prseceptum obligabat ad confitendum ante communionem ; ergo cum hoc factum non fuerit, perseverat illa obligatio, et veluti semper instat, et urget, donec implealur. Et
DISPUTAT. LXVl, SECT. VI.
confirmatur, quia consuetudo fidelium ita videtur interpretari hoc prEeceptum; omnes enim qui accedunt absque confessione pra3- missa, cum timore accedunt, et proponunt illico confiteri, cum primum potuerint.
- Qui indignesuscipit Eucharistiamnon prse- mittens confessionem, ex hoc capite ante alias statutum tempus confiteri non tenetur. — Du- plicifer accidere potest, ut quis communicet sine confessione . primo sine causa et excusa- tione, sed cum gravi culpa ; secundo ob veram necessitatem et sine culpa. Dico ergo primo : qui indigne communicavit sine confessiono, non tenelur postea hoc titulo statim confiteri, sed solum tempore alias debito. Dico, hoc titulo, quia si sit iterum communicaturus, propter eam causarn, vel aliam similem, poterit teneri; sed non de hoc agimus, sed prsecise de obligatione relicta ratione praecedentis com- munionis. Et ita est evidens assertio, primo exemplis , nam si sacerdos minislret sacra- mentum in peccato mortali, non tenetur postea hoc titulo statim conteri , quamvis debuisset prius conteri quam ministraret sacramen- tum , et omittendo peccaverit ; et in univer- sum, qui omisit actum, ad quem tenebatur in tali occasione vel opportunitate, licet tunc peccaveritomittendo, transacta illa occasione, non tenetur postea exercere actum. Et hinc sumenda est ratio a priori hujus veritatis, quia, si hoc prseceptura consideretur ut affir- mativum , non obligat pro semper, sed pro determinatis temporibus, extra quee non obligat, etiamsi contingat pro aliquo tempore debito non impleri; nam prsecepta affirmativa non obligant per modum restitutionis ad fa- ciendum actum tempore debito omissum ; alias qui omisit sacrum in die festo, debere statim in die sequenti audire. Si autem hoc praecep- tum consideretur ut negativum , sic non obligat postea ad aliquem actum , sed solum ad non communicandum iterum sine prsevia confessione; ergo, si non sit iterum communi- ■caturus , ex vi prtedicti prrecepti divini non tenetur statim confiteri. Secundo hinc sequi- tur, idem dicendum esse de illo, qui bona conscientia et ob necessitatem, confessionem praetermisit ante communionem, scilicet, ex vi juris divini non teneri acl slatim confiten- dum. Ita docuit Navarrus, in Summ., cap. 2, n. 10. Et pateta fortiori ex prsecedenti. Nam si is, qui peccando communicavit sine confes-
sione prasmissa, non tenetur statim confiteri, cur obligabilur is, qui sine peccato id fecit? Prsetorea exemplis declarari potest, nam si quis obligatus fuitad confessionem faciendam ratione periculi mortis, et id facere omisit ob inopiam confessoris, transacta occasione, non tenetur statim confiteri , postquam periculum evasit; idem est de illo qui omisit sacrum sine culpa, tempore debito, propter absentiam sacerdotis, qui non tenetur postea audire, cum primum possit. Denique ratio generalis est, quia prsecepta affirmativa non obligant pro semper, sed pro certis temporibus et op- portunitatibus , quibus transactis, cessat eorum obligatio, sive tunc impleta fuerint, sive non, cum culpa vel sine illa ; hoc autem praeceptum. de quo agimus, est affirmativum, et solum prascipit confessionem , ut disposi- tionem ad communionem, seu ratione Eucha- ristiee sumendse; ideo transacta illa opportu- nitate seu necessitate, cessat obligatio; et idera reperiturin omni prsecepto, quod aliquid prsecipit solum ut dispositionem ad aliud. Nam cessante illo actu, ad quem ordinatur dispositio, cessat ratio dispositionis, ut sic, et ita etiam cessat materia seu objectum talis pmecepti, et ideo nullius momenti est illa ratio, quod obligatio praecepti, quia non fuit impleta, semper maneat et urgeat; non est enim hoc necessarium , quando mutata est occasio, et consequenter pertransiit proprium tempus, pro quo obligat praeceptum.
- Tertio hinc concluditur, adcommunican- dum digne sine prsemissa confessione, con- fessoris inopia, nonesse necessarium speciale propositum confitendi statimnacta occasione, sed solum illud propositum confitendi, quod ad contritionem necessarium est. Ita sentit D. Thom. infra, qusest. 83, art. 6, ad 2. Ubi solum requirit propositum confitendi et satis- faciendi. Et ratio est clara ex dictis, quia ille non tenetur statim confiteri post communio- nem ; ergo nec tenetur proponere id facere; ergo tale propositum neque est necessarium necessitateprsecepti, nequesub aliqua ratione medii, quia ad habendam contritionem satis est propositum confitendi tempore debito. Neque ex usu fidelium aliud colligi potest; si vero aliqui Doctores aliter locuti sunt, expo- nendi sunt, docuisse id, quod est melius et securius, non vero quod est simpliciter ne- cessarium ac sufficiens.
XXI.
SECTIO VII.
Utrum qui post conscientiani peccati mortalis com- muuicat sine confessione, jure Ecclesiastico teneatur confiteri cum priinum potest.
1 . Qui post conscientiam peccati lethalis non preemissa confessione communicat, jure Ecclesiastico tenetur confiteri cum primum possit. — Hrec dubitatio proponitur ad cxpli- candum jus latum a Concil.Trident.,sess. 13, cap. 7 , in illis verbis : Quod si necessitate urgente sacerdos absque prxvia confessione celebraverit , quam primum confiteatur. Nam ex horum tenore verborum constat, in eis contineri prseeeptum , et ita sunt ab omnibus Doctoribus intellecta. Rursus ex maleria con- stat, esse rem gravem , atque ita prseceptum hoc obligare sub mortali. Denique ex diclis colligitur, hoc preeceptum esse Ecclesiasti- cum; ostendimus enim ex solo jure naturali, aut divino, non posse colligi hujusmodi obli- gationem ; atque ex modo loquendi ipsius Concilii non obscure idem colligitur, nam de priori generali prseceplo confitendi ante com- munionem dicit, Ecclesise consuetudinem illud declarasse, quod non affirmat de hoc prsecepto, sed solum illud statuit; est ergo prasceptum Ecclesiasticum , non antiquum, sed de novo ab ipso Concilio latum, quia ante illud nec scriptum, nec Iraditum, nec consue- tuedine inlroductum reperitur. Ex quo tan- dem fit, eos, qui obligantur hoc praecepto, ita teneri in eo casu ad habendum propositum confitendi, quam primumpossint, sicut tenen- tur habere propositum servandi alia prrecepta, quia hoc est unum ex prseceptis, et non est major ratio de illo, quam de aliis. Supersunt vero nonnulla circa hoc preeceptum decla- randa.
- Dubium. — Prseceplum prsedictum solos obligat sacerdotes. — Primum est, an hoc preeceptum obiiget solos sacerdotes, vel etiam laicos. Navarr., cap. 2, n. 10, affirmat obli- gare omnes, quia si Concilium interrogaretur de laicis, idem dixisset, cum sit eadem om- nium ratio; quod ergo illis verbis positum sit nomen sacerdotum, ex accidenti vel casu ac- cidisse videtur, fortasse, quia hsec necessitas frequeutius in sacerdotibus contingit. Dico tamen, hoc praaceptum non obligare laicos, sed solos sacerdotes. Probatur, quia in expli- canda lege positivastandumestverbis; neque obligatio ejus amplius est extendenda , quam verbalegis in proprietate intellecta requirant.
QILFST. LXXX, ART. V.
Dicere autem verba Concilii casu cecidisse seu irrepsisse, prsesertim in re tam gravi, et in lege ferenda , absurdissimum est, et teme- ritate non vacat; cum ergoConcilium nominet sacerdotes, de illis est proprie ac prsecise in- telligendum. Quod autem Navarr. dicit, Con- cilium interrogatum, fuisse responsurum idem de laicis, primum nihil refert, nam, sicut non peccat quis in eis, quse esset fac- turus, si tentaretur, sed in iis quee facit , ita non obligat superior per ea, quse preeciperet, si animadverteret, vel si ei daretur occasio, sed per ea, qua? prsecipit. Deinde, illud est omnino incertum; quis enim hocei revelavit? aut qua certa ratione id colligi potest? prse- sertim , cum argumentum a simili in materia prseceptorum invalidum sit. Addo, posse suf- ficientem rationem differentise assignari, tum quia ad celebrandum major qucedam reve- rentia ac prseparatio requiritur ; tum etiam quia eo ipso, quod hsec necessitas frequentius accidit sacerdotibus, merito hac obligatione praeveniuntur, ne facile assuescant, confes- sionem praetermittere. Ex qua resolutione sequitur, sacerdotem , qui communicat more laicorum, non obligari hac lege, tum quia ille non se gerit tunc ut sacerdos, sed ut laicus , et ideo solum communibus legibus laicorum astringi videtur; tum etiam quia ille tunc non celebrat, Concilium autem solum loquitur de sacerdote celebrante. Sed quseres, an sit idem dicendum de sacerdote faciente officium in die Parasceves? ille enim neque consecrat, neque sacrificat, unde non videtur proprie celebrare. Et idem queeri potest de illo, qui post consecrationem peccavit mortaliter, et statim communicat preemissa contritione. Item de illo, qui assumitur ad complendum et consummandum sacrificium ab alio inchoa- tum, quem fortasse contingit mori statim post consecrationem. Respondetur in hujusmodi casibus obligare hoc prasceptum, quia satis est, quod sacerdos solemni ritu Ecclesise, et ut minister publicus, consummet sacrificium seu sacramentum, nam haec actio est proprie sacerdotis, et sub nomine celebrationis merito comprehenditur juxta communem usum , et sensum hujus vocis.
- Sacerdos, qui ob oblivionem ante com- munionem non est confessus , prsedicto jure non tenetur cum primum postea possit con- fiteri. — Secundo explicandum est, an obliget hoc praaceptum eum sacerdotem, qui solum propter oblivionem celebrat absque confes- sione prsemissa. Videtur enim eum obligare,
DISPUTAT. LXVI, SECT. VII.
tum propter paritatem rationis, tum etiam quia illa est qusedam humana necessitas; ergo vere dici potest talis sacerdos celebrare sine confessione propter urgentem necessita- tem; ergo obligatur verbis illius legis. Nihilo- minus probabilius exislimo, hunc casum non comprehendi sub hac lege, si verba ejus exacte pensentur, tum quia qui est oblitus, proprie non habet conscientiam sui peccati pro eo tempore, nam conscientia dicit actum. Concilium aulem aperte loquitur de sacerdole celebranle cum conscientia peccali. Praaterea oblivio non proprie dicitur urgens necessitas, de qua Goncilium loquitur. Denique addi po- test ratio, nam qui bona fide accedit oblitus, juxta conscientiam suam nihil omittit, neque formaliter, neque materialiter, quocl jure divino praceplum est, sed excusatur eo modo, quo omni fere humana actione inter- venire potest excusatio ; et ideo non oporluit, ut in hujusmodi casu aliquid speciale Gonci- lium disponeret, novum onus et obligationem imponendo ; secus vero est in eo, qui sciens , et videns , confessionem omittit ob causam urgentem. Animadvertendum autem est, hoc procedere, quanclo oblivio durat, donec sacra- mentum sumptum sit; nam, si quis ex obli- vione accedatad celebrandum, et in ipsa ac- tione ante sumptionem sacramenti recorda- retur sui peccati, etnihilominus sacramentum sumeret sine confessione, juxta doctrinam traditam prsecedenti sectione, in eo casu obligaretur hac lege, quia manifeste compre- henditur verbis ejus; tunc enim communicat sine confessione propter urgentem necessi- tatem, et cum conscientia peccati. Sedquid si prius essel confessus, ei tunc recordaretur unius peccati in confessione obliti? Respon- detur, etiam teneri ex vi hujus legis, quia juxta supra dicta tenebatur illud confiteri ante communionem ex divino praecepto, et solum illud omittit sine peccato, ob necessi- tatem urgentem ; ergo quoad hoc comprehen- ditur sub Jege a Concilio lata.
- Sacerdos, qui ob malitiam ante commu- nionem non przemisit confessionem peccati mortalis cujus conscientiam habebat, hac lege non tenetur. — Tertio declaranclum est, an sacerdos, qui sine necessitate ob malitiam celebrat absque confessione preemissa , hac lege comprehendatur; videtur enim obligatus multo majori ratione; nam, si obligatur is, qui non peccavit omittendo confessionem, cur non multo magis obligabitur is, qui peccando eamomisit? Nihilominus dicendum est, hujus-
modi hominem non comprehendi hac lege, quia Concilium solum loquitur de illo, qui necessitate urgente hoc facit ; lex autem posi- tiva solurn obligat, prout lata est, et argu- mentum a paritate rationis in hac materia est inefficax. Deinde reddi potest ratio diver- sitatis, nam hoc prseceptum inter alias causas videtur impositum ad tollendam occasionem fingendi necessilatem celebrandi sine prsevia confessione, vel differendi nimium confessio- nem. Cum enim sit sacerdoti imposita obliga- tio confitencli statim post celebrationem , si antea non potuit, ac bona fide omisit, multo magis erit sollicitus quilibet timoratus sacer- dos de praemittenda confessione, antequam celebret; haac autem ratio non procedit in iis, qui sine titulo necessitatis in peccato cele- brant, et ideo non oportuit de novo obliga- tionem vel laqueum eis imponere, quia ipso divino jure satis obligantur ad prasmittendam confessionem, antequam celebrent.
SECTIO VIII.
Utrum qui peccavit mortaliter, etiamsi contritus sit et confessus, teneatur aliquo temporis spatio commu- nionem differre.
1 . Solent nonnulli prsecedente nocte morta- liter peccare, et statim die sequenti , confes- sione prsemissa, sacrum facere vel communi- nicare; inquirimus igitur, an hoc liceat, quia non desunt graves auctores, qui dicunt esse peccatum mortale. Ita sentit Navarrus, in Summ. Hispana, cap. 21 , num. 50, et de Poenitentia, dist. 6, cap. 4; et Covarruv. in Clement. Si furiosus, part. 3, num. 8, ubi dicit, esse impium negare, peccare mortaliter eum sacerdotem, qui post fornicationem prae- cedenti nocte commissam, sequenti die cele- brat, etiamsi contritus sit et confessus; et in hanc senlentiam videtur inclinare Marsilius, in 4, qusest. 6, art. 4; et Gerson, de Praepa- ratione ad Miss., consid. 8, et Alphab. 37, lit. ult. Tribuitur etiam D. Thom. hic, art. 7, qui dicit, pollutionem nocturnam, quse ex peccato mortali oritur, ex necessitate impe- dire communionem. Et eodem modo citari potest Gregorius, qui ad interrogationem pri- mam August. dicit, oportere, ut per diem a communione abstineat, qui ex prava cogita- tione pollutus est. Fundamentum solum esse potest, quia videtur heec esse magna inde- centia et irreverentia.
- Peccatum mortale non patrat, qui, paulo postaliud commissum, prgzmittens confessionem
484 QtL£ST. LXXX, ART. V.
communicat. — Nihilominns dicendum est, per eadem die post confessionem, etiamsi aliquid se loquendo, nullum esse peccatum, paulo humanum antea passi sint. Et praesertim,
post commissum peccatum mortale commu- nicare, prsemissa confessione debita. Hsec est sententia D. Thom. hic, art. 7, ad 4, ubi dicit, solum peccatum.mortale durans in anima impeclire ex necessitate communionem hujus sacramenti, atque in hunc modum explicat doctrinam in corpore articuli traditam. Gla- rius, dist. 9, in art. 4, qusestiunc. 3, ad 2, dicit, consulendum esse ei, qui peccavit mor- taliter, ut non statim accedat ad communio- nem, etiamsi confessus sit, nisi magna neces- sitas urgeat, ubi cum dicit consulendum esse, piane sentit non esse prseceptum; atque idem sentit ibi Paludan., qusest. 3; Major, q. 2; Gabriel, lect. 10 in canon. ; Adrian., q. 4 de Eucharist.; Sylvest., verbo Euchar. 3, q. 10; Cajetan., verbo Commuuio; Corduba, lib. I, queest. 7, qui in specie loquitur de illo, qui nocte proxima vel fornicatus est, vel morta- liler pollutus; atque iciem tandem docuit Navarr., in Summa, c. 21, num. 51. Ratione probatur, quia imprimis nulla est lex posi- tiva, humana, vel divina, quae hanc obliga- tionem imponat, nec generatim de omni peccato, nec specialiter de aliquo, ut Covar- ruvias et Navarrus fatentur. Et patet, quia talis lex nec scripta est, nec tradita. Deinde ex sola ratione naturali colligi non polest, quia licet tempus breve intercedat, potest talis esse hominis conversio, ut non solum sanctus sit, sed etiam sanctior et devotior, quam antea esset; ergo dilatio temporis per se non est necessaria. Propter quod Paul., 1 ad Cor. 1 1 , solum dixit : Probet autem seipsum homo, et sic de pane illo edat, id est, si post probationem nullum in se agnoscit mortale peccatum, ut omnes exponunt. Quod vero addtt : Qui enim manducat indigne, omnes etiam- intelligunt, icl est, cum conscientia mortalis peccati; ergo si peccatum mortale jam non esl in anima, neque in conscientia, per se non impedit, etiamsi ante breve tem- pus pra3cesserit. Et confirmatur primo, nam talis homo est capax effectus hujus sacra- menti, nam cum jain vivat, nutriri etiam potest; ergo potest illud sine peccato sumere. Confirmatur secundo, quia non potest certa aliqua ratione definiri, quanto tempore ne- cesse sit abstinere; nam quod aliqui dicunt de tempore unius diei naturalis, gratis confic- tum est sine fundamento. Confirmatur tertio ex usu, quo constat, viros etiam doctos et timoratee conscientiee sine scrupuio celebrare
quando peccalum, quod intercessit, magis est spirituale, vel internum. Unde neque in omni genere peccatorum sine discrimine possumus verisimili fundamento omnes homines obli- gare ad hanc communionis dilationem, neque etiampossumusprobabilemrationem reddere, cur hoc censeatur necessarium in quibusdam peccatis, et non in aliis, quia, licet in quibus- dam videatur esse major indecentia, tamen id, quod necessario ac essentialiter impedit, scilicet carentia divinse amicitise , ejusdem rationis est in omnibus. Tandem, olim erat consuetudo in Ecclesia quotidie communi- candi; et tamen non est verisimile, neminem eorum, qui quotidie communicabant, solitum esse aliquanclo mortaliter peccare; ergo ne- cesse erat, ut multi communicarent eodem die, quo mortaliter peccaverant, mutato tamen affectu , et deleto mortali peccato. Et ita August. cum dicit, se nec laudare, nec vitu- perare eum, qui quotidie communical, solum ab eo requirit, ut conscientia peccati mortalis non gravetur, ut videre licet epist. 116, et de Ecclesiast. dogm., c. 53, et in c. Quotidie, de Consecr., dist. 2.
Dixi autem, per se loquendo, quia ex accidenli posset esse hoc peccatum grave. Primo, ratione scandali aliorum, si peccatum sit publicum, et maxime si sit in consuetu- dine, quae aliisnota sit. Secundo, ratione con- temptus, seu ratione proprii scandali (ut sic dicam), ut si homo ea occasione acquirit faci- litatem peccandi, et non adhibet meclicinam moraliter necessariam , ut sese contineat, quanquam ex hoc solo capite raro vel nun- quam erit culpa mortalis. Facilius committi posset propter periculum communicandi sine vera detestatione peccati, et proposito emen- dae, quia peccatum recens non tam facile odio habetur, et icleo periculosius est hoc in pec- calis carnalibus, quae vehementius adhserent, magisque hominem alliciunt et excaecant.
Illatum ex conclusione. — Ex quo in- fero, frequentius consulendum esse, ut post mortale peccatum commissum, etiamsi videa- tur homo satis esse dispositus, aliquo tempore abstineat a communione, saltem per diem, ut sese magis colligat, animumque suum magis a peccato abstrahat. Et haec videtur esse mens D. Gregorii, et D. Thomae locis citatis; et auctores pro nostra sententia cilati hoc consilium approbant; imo Cajet. et Adrian. sentiunt, non solum esse consilium, sed etiam
DISPUTAT. LXVI, SECT. VIII.
semper esse aliquod peccatum veniale, non interponere hujusmodi tempus, prresertim si peccatum, quod prreoessit, carnale fuit; tum quia est nonnulla indecentia ; tum etiam, quia semper hujusmodi homo accedet sine convenienti praeparatione ac devotione; et hoc fortasse moraliter loquendo ila frequen- tius accidit, non tam propter pra?cedens pec- catum, quam propter prsesentem distractio- nem, vel alium similem affectum, qui ex illo relinquitur; at vero intrinsece et ex objecto non est intrinseca malitia in hujusmodi actu, etiam levis, ex sola brevitate temporis inter- positi inter peccatum et communionem. Et ideo si ex ceeleris circumstantiis prsesentibus honestetur actus, poterit nullum esse pecca- tum. Et si specialis necessitas, vel obligatio celebrandi urgeat, non solum non erit pecca- tum, sed etiam erit melius, vel aliquando etiam necessarium, ut recte D. Thom. supra docuit. Atque satis responsum est ad funda- menta prioris sententiae.
ARTICULUS VI.
Utrum sacerdos debeat denegare corpus Christi pec- catori petenti (infra, quaest. 81, art. 2, corp.^ et ad 2 ; et 4, dist. 9, art. S, quaest. 1, per tot., et qucest. 2, corp.; et Quodlib. 5, art. 12).
\ . Ad sextum sic proceditur. Videtur, quod sacerdos debeat denegare corpus Christi pec- catori. Non enim est faciendum contra Christi prseceptum, propter vitandum scandalum, vel infamiam alicujus. Sed Dominus prsecepit Matth. 7 : Nolite sanctum dare canibus. Maxime autem datur sanctum canibus, cum hoc sacramentum peccatoribus exhibetur. Ergo, neque propter vitandum scandalum, neque propter vitandam infamiam alicujus, debet hoc sacramentum peccatori petenti dari.
Prseterea, de cluobus malis minus malum est eligendum. Sed minus malum esse videtur, si peccator infametur, vel etiam si ei hostia non consecrata detur, quam si sumens corpus Christi, mortaliter peccet. Videtur ergo hoc potius esse eligendum, quod vel infametur peccator petens corpus Christi, vel etiam, quod detur ei hostia non consecrata.
Prseterea corpus Christi interdum datur suspectis de crimine, ad eorum manifestatio- nem; legitur enim in Decr. (qusest. 5, c. 23) : Ssepe contingit, ut in monasteriis monachorum furta perpetrentur : idcirco statuimus, ut, quando ipsi fratres de talibus expurgare se debent, Missa ab Abbate celebretur, vel ab
aliquo ex prsesentibus, et sic expleta Missa, omnes communicentur in hxc verba : Corpus Domini sit tibi hodie ad probationem ; et infra (cap. 26) : Si Episcopo, aut presbytero aliquod maleficium fuerit imputatum, pro singulis Missam celebrare debet, et communicare, et de singulis sibi imputatis innocentem se osten- dere. Sed peccatores occultos non oportet ma- nifestari, quia si frontem verecundise abjece- rint, liberius peccabunt, ut August. dicit in libro de Verbis Domini. Ergo peccatoribus oc- cultis non est corpus Christi dandum, etiam sipetant.
Sed contra est, quod super illud Ps. 21 : Manducaverunt, et adoraverunt omnes pingues terrse, dicit August. (refertur de Consecr., dist. 2, cap. Non prohibeat, tom. 9) : Non prohibeat dispensator pingues terrse, id est, peccatores, mensam Domini manducare.
Respondeo dicendum, quod circa peccatores distinguendum est. Quidam enim sunt occulti, quidam vero manifesti, scilicet, per eviden- tiam facti, sicut publici usurarii, aut publici raptores, vel etiam per aliquod judicium ecclesiasticum, vel sseculare. Manifestis ergo peccatoribus nondebet, etiam petentibus, sacra communio clari. Unde Cyprian. scribit ad quemdam (lib. \ , ep. 10, in princ.) : Prodilec- tione tua consulendum me existimasti , quid mihi videatur de histrionibus, et mago illo, qui apud vos constitutus, adhuc in artis suse dedecore perseverat, an talibus sacra commu- nio cum cseteris christianis debeat dari; puto nec majestati divinse, nec evangelicse disci- plinse congruere, ut pudor et honor Ecclesise tam turpi et infami contagione fcedetur. Si vero non sunt manifesti peccatores, sed oc- culti, non potest eis petentibus sacra commu- nio denegari. Cum enim quilibet christianus ex hoc ipso quod est baptizatus, sit admissus ad Dominicam mensam, non potest eijus suum tolli, nisi pro aliqua causa manifesta. Unde super illud 1 Cor. 5 : Si is qui frater nomi- natur inter vos , etc, dicit Glossa Augustin. (in lib. de Medicina poen., c. 3, in med., t. 9) : Nos a communione quemquam prohibere non possumus, nisi aut sponte confessum, aut in aliquo judicio ecclesiastico, vel sscculari nomi- natum, atque convictum. Potest tamen sacer- dos, qui est conscius criminis, occulte monere peccatorem occultum, vel etiam in publico generaliter omnes, ne ad mensam Domini acce- dant, antequam de peccatis poeniteant, et Ec- clesise reconcilientur . Nam post pcenitentiam et reconciliationem, etiam publicis peccatori-
QU.EST. LXXX, ART. VI.
bus non est communio deneganda, prsecipue in articulo mortis. Unde in Concil. Carthagin. (c. 35), legitur : Scsenicis, atque histrionibus, cseterisque hujusmodi personis , vel apostatis conversis ad Deum, reconciliatio non negetur.
Ad 1 ergo dicendum, quod sancta prohiben- tur dari canibus, id est, peccatoribus mani- festis. Sed occulta non possunt publice puniri, sed sunt divino judicio reservanda.
Ad%, dicendum, quod licet pejus sit pecca- tori occulto peccare mortaliter, sumendo cor- pus Christi, quam infamari, tamen sacerdoti ministranti corpus Christi, pejus est peccare mortaliter , infamando injuste peccatorem occultum, quam quod ille mortaliter peccet, quia nullus debet peccatum mortale commit- tere, ut alium liberet apeccato. Unde Augicst. dicit in lib. Qusest. super Genes. (queest. 42, tom. 4) : Periculosissime admittitur hxc com- pensatio , ut ?ios faciamus aliquid mali , ne alius gravius malum faciat. Peccator tamen occultus potius debereteligere infamari, quam indigne ad mensam Domini accedere. Hostia tamen non consecrata nullo modo clebet dari loco consecratx , quia sacerdos hoc faciens , quantum in se est, facit idololatrare illos, qui credunt esse hostiam consecratam, sive alios prxsentesr sive etiam ipsum sumentem, quia, ut August. dicit (in Psalm. 98, circa med. expositionis), nemo carnem Christi man- ducat, nisi prius adoret. Unde extra. de Ce- lebratione Missarum, cap. de homine, dicitur (in decret., lib. 3, tit. 41, cap. 7, in fin.) : Licet is, qui pro sui criminis conscientia re- putat se indignum, peccet graviter, si se inge- rat irreverenter ad illud , gravius tamen videtur offendere, qui fraudulenter illudprx- sumpserit simulare.
Ad 3, dicendum, quod decreta illa sunt abrogataper contraria documenta Romanorum Pontificum. Dicit enim Stephan. P. (in decr., lib. 5, tit. 34, cap. 8) : Ferri candentis , vel aqux ferventis examinatione , confessionem extorqueri a quolibet, sacri canones non con- cedunt. Spontanea enim confessione, vel testium approbatione, publicata delicta commissa sunt regimini nostro judicare; occulta vero, et incognita illi sunt relinquenda, qui solus novit corda filiorum hominum. Et idem habetur extra. de Purgationibus, cap.Ex tuarum. In omnibus enim talibus esse videturDei tentatio, unde sine peccato fieri non possunt. Et gravius videretur, si in hoc sacramento, quod est institutum ad remedium salutis, aliquis in- curreret judicium mortis. Unde nullo modo
corpus Christi debet dari alicui suspecto de crimine, quasi ad examinationem.
Materia hujus articuli pertinet potius ad obligationem minislrorum, de quibus postea dicturi sumus, quam ad obligationes commu- nicantium, de quibus nunc agimus. Tamen a D. Thom. hoc loco inserta est, quoniam con- nexionem quamdam habet cum prsecepto digne communicandi, de quo hactenus dispu- tatum est. Igitur, ne invertamus ordinem a D. Thom. servatum, eam hoc loco expedie- mus, et disputando de ipsa re, simul declara- bimus D. Thom. contextum et doctrinam, nam circa litterse explicationem nulla specia- lis difficultas occurrit.
DISPUTATIO LXVII.
DE OBLIGATIONE REPELLENDI INDIGNOS AB USU HUJUS SACRAMENTI.
Disput. 29 de Euchar. — Primum omnium explicabimus generale praeceptum , et quale illudsit; quoniam vero illud latissimum est, et varios casus morales complectitur, trade- mus postea qusedam generalia principia, seu regulas quasdam, quibus explicemus, quo- modo hujusmodi prseceptum servandum sit.
SECTIO I.
Utruui teneantur ministri hujus sacramenti non clare illud homini existenti in peccato mortali.
\ . Ministri Eucharistise denegare debent illam inpeccato mortali existentibus. — Res- pondetur, certum esse habere ministros hujus sacramenti hanc obligationem. simpliciter et absolute loquendo. Ita docet D. Thom. in hoc articulo; Alexand. Alens., 3 part., queest. 48; Albert., in 4, dist. 13, art. 17; reliqui Docto- res, dist. 9; Bonavent., art. 2, q. 5; Richard. art. 3, queest. 2; Paludan., q. 4; Durand. qusest. 5; Gabriel , 2; D. Anton., 3 part. tit. 14, cap. 12;Navarr., in Summ., cap. 11 num. 55, et in cap. Sacerdos, de Poenitent. d. 3, num. 101; Sylvest., verbo Euchar. 3 et reliqui Summislee. Ratio est, quia sacerdos tenetur non dare sanctum canibus, et non tractare indigne tantum sacramentum; ergo tenetur, per se loquendo , non dare illud homini indigno. Et confirmatur ex eo, quod de omnibus ut in superioribus dictum est; ergo multo magis in hoc, quod est cseteris dignius, locum habet.
DISPUTAT. LXVII
- Prima illatio. — Ex quibus sequitur primo, hanc obligalionem oriri ex ipsa lcge naturali ac divina, supposita tali sacramenti institulione et polestale ac munere commisso sacerdotibus. Primo quidem, quia hoc ipso, quod facti sunt dispensatores mysteriorum Dei, tenentur esse fideles dispensatores, et prudenti ac convenienti modo tantum sacra-
SECT. I.
menlum dispensare. Secundo, quia obligatio exhibendi reverentiam huic sacramento, et digne illud tractandi, naturalis est, ex intrin- seca ipsius sacramenti dignitate orla; ad hanc vero pertinet obligatio non dandi sacramen- tum hoc indignis, sicut non projicere illud in locum immundum , et similia. Terlio addi potest, naturalem obligationem esse non coo- perandi alterius peccato; qui autem dat sa- cramentum indigno, cum possit illud vitare, peccato ejus cooperatur.
Secunda illatio. — Objectio. — Solutio. — Secundo sequitur , hoc preeceptum tunc maxime obligare, quando sacerdos polest commode, et sine inconvenienti, negare hoc sacramentum peccatori, etiamsi ipse petat. Nam, si obligatio illa est divina et naturalis, «fcijjic maxime urgebit et servanda erit, quando stiie ullo inconvenienti servari potest. Dices, hoc ipso, quod peccato petit, non posse illi negari sine inconveniente morali; nam ille habet jus petendi, ratione characteris baptis- malis; ergo, si illi denegetur, negabitur illi jus suum, non servato justitiae ordine; hoc autem videtur esse grave morale incommo- dum. Respondetur, negando assumptum, nam peccator, dum est in eo statu, per se loquendo, revera non habet jus ad petendum hoc sacra- mentum, quia non habet jus ad sacrilegum usum ejus; ergo nec ad petilionem sacrile- gam et Christo injuriosam; solus enim cha- racter baptismalis non dat tale jus, neque in aliqua alia re fundari potest. Quocl ita decla- ratur et confirmatur. Nam baptismus, sicut dat characterem, qui est veluti potestas ad suscipiendum sacramentum, ita dat gratiam ad digne suscipiendum; ergo re.ipsa non dat jus ad aliter suscipiendum; ergo , amissa gratia per peccatum mortale, non manet in peccatore jus verum ac reale ad petendum hoc sacramentum, donec per claves Ecclesice, vel in orcline ad iilas, ad priorem statum restituatur.
Non petens Eucharistiam peccator invi- tari a sacerdote non debet. — Objectio. — Prima solutio rejicitur. — Secunda ibidem. — Vera solutio. — Tertio sequitur, si pec-
cator non petat Eucharistiam , nunquam licere sacerdoti invitare illum ad communi- candum , quamcliu in eo slatu perseverat. Potest quidem consulere illi, ut pcenilentiam agat, et communicet; tamen invitare eum ,
quem scit non egisse pcenitentiam, ut m eo statu communicet, per se malum est , tum quia in eo casu potest facile et sine incom- modo non dare sacramenlum peccatori; tum eliam quia illud esset non solum cooperari, secletiaminclucere ad malum. Dices : Christus Dominus generaliter dicens omnibus disci- pulis, Comedite, seu, bibite ex hoc omnes , invitavit Judam acl communicandum, quando ipse non petebat. Responderi potest, Christum Dominum non solum fuisse dispensatorem, sed etiam supremum Dominum; imo fuisse ipsummet, qui datur in cihum, cuique injuria fieri poterat indigne communicanclo, atque ita juri suo cedere potuisse. Secl hoc non recte dicitur, quia non est dubium, quin Judas gra- vissime peccaverit indigne communicando; erat enim hoc intrinsece malum, et contra re- verentiam Christo, et rebus sacris debitam; non potuit autem Christus illum ad pec- canclum inducere. Aliter dicitur, Christum naturali et humana scientia, qua in suis ope- rationibus uti lenebatur, non cognovisse occultum Judse peccatum ; et ideo, licet illud cognosceret per superiorem scientiam, non debuisse ex necessitate illa uti , ut Judam cum aliis ad communicandum non invitaret. Sed neque hoc saiisfacit , quia falsum est, Christum in suis actionibus solum natu- rali scientia, et non supernaturali, uti cle- buisse; ssepe enim illi necessarium erat uti supernaturali cognitione, prsesertim ad exer- cendas supernaturales actiones, et vitandum quicquid illis poterat esse contrarium. Quo- circa, si actio illa fuisset inductio Judse acl peccandum, quacumque via ac ratione hoc illi constaret, clebuisset actionem illam vitare. Dicendum est ergo, Christum non incluxisse Judam ad peccandum , sed permisisse illius peccatum, suoque jure usum fuisse; instiluit enim sacramentum eo tempore ac modo, quo secundum ordinem divinse providentise magis expediebat, nec debuit propter Judam dif- ferre. Rursus non induxit Judam, ut in eo pravo statu communicaret, sed omnem dili- gentiam adhibuit, ut eum disponeret, ac cor ejus immutaret; unde ex parte sua , neque induxit ad malum, neque aliquid gessit digni- tati hujus sacramenti contrarium; aliunde vero Judas ibi assistens, ut bonis communibus
488 QUjEST
cum cseteris Apostolis frueretur, virtualiter petebat, et a communi convivio excludi no- lebat; et ideo non debuit Christus Dominus eum excludere , ut iterum in sequentibus dicemus.
Dubium. — Sed quaeret aliquis, an sa- cerdos vel diaconus, communicans seipsum in peccato mortali, duo peccata committat. Vi- detur enim ex dictis sequi pars affirmans; quia ille violat duo preecepta valde distincta; alterum de receptione sacramenti cum dispo- sitione digna , quod omnibus fidelibus com- mune est; alterum de fideli et prudente dispensatione, quod specialiter ad ministros pertinet; quse duo prsecepta tantum inter se differunt, quantum differunt inter se, dare, et recipere. Et confirmatur, nam, si sacerdos det peccatori hoc sacramentum, dans et reci- piens duo peccata committunt specie dis- tincta ; nam aliud consistit in recipiendo indigne, aliudin dispensando infideliter; sed, quando sacerdos peccator communicat se ipsum, utraque ratio peccati ibi reperitur; quod autem persona sit eadem, non impedit, quominus peccata sint distincta : ergo. In contrarium vero est , quia tota illa actio et receptio est per modum unius actus moralis, cui multee circumstantice desunt ad honesta- tem ejus; ergo est unum peccatum; nam de- fectus plurium circumstantiarum in uno actu non sufficiunt ad multiplicandapeccata, sicut sacerdos celebrans in peccato mortali, non est dicendus plura peccata committere in una continuata actione sacrificandi , quamvis in ea intercedat consecratio, dispensatio, et sumptio hujus sacramenti, quia omnia hsec fiunt per modum unius actionis moralis, ad eamdem virtutem religionis pertinentis.
Solutio. — Nihilominus dicendum vide- tur, ibi reperiri plures malitias, secundum moralem speciem diversas, ut rationes prius factae probant, quia moraliter aliud est agere, aliud recipere; et diversas requirunt circum- stantias; unde illa conjunctio in eadem per- sona, vel entitate physica, aut in eadem, vel propinqua temporis duratione, non tollit ma- litiarum diversitatem. Quapropter in ordine ad confessionem non est dubium, quin neces- sarium sit, utrumque aperire; nonenim satis esset dicere dispensasse sacramentum in pec- cato mortali, ut est per se notum, nec eliam sufficeret dicere communicasse in peccato mortali, quia non explicaretur tota essentialis malitia; sed oportebit dicere, vel celebrasse in peccato mortali, quia in hoc omnia inclu-
LXXX, ART. VI.
duntur, vel si extra sacrificium se ipsum communicavit, oportebit illud explicare prop- ter rationem factam; et preeterea, quia in peccato mortali dispensavit tantum sacra- mentum ; quod est novum malitias genus, ut postea dicemus.
- Dubium. — Ultimo quasri potest, quando obliget hoc prseceptum ; cum enim negativum esse videatur, scilicet, non dandi sacramen- tum indigne , videtur obligare semper, et pro semper, et consequenter, cum sit pras- ceptum naturale, semper erit intrinsece ma- lum contra illud agere; cum tamen constet, aliquando esse licitum dare hoc sacramentum peccatori. Quare dicendum est, hoc prae- ceptum non esse simpliciter negativum, sed reducendum esse ad affirmativum, prudenter et fideliter dispensandi hoc sacramentum; quod quidem formaliter sumptum (ut sic dicam) semper servandum est, quotiescum- que hoc sacramentum dispensatur; et hinc fit, ut, si commode possit, debeat indigno de- negari, non tamen, quod semper denegari debeat cum quocumque incommodo, et sine ulla exceptione, quod declarandum superest in sectionibus sequentibus.
SECTIO II.
Utrum publico peccatori petenti Eucharistiam, semper sit deneganda.
1 . Respondetur, si peccator publicus sit, sive publice, sive occulte Eucharistiam petat, illi esse denegandam. In hac regula conve- niunt auctores omnes, quos nunc non refero, quia in sequentibus sectionibus commodius id fiet. Probatur autem primo ex Patribus : Chrysost., hom. 83 in Matth., sic ad sacerdo- tes loquitur : Non parva vobis imminet pcena, si quem aliqua improbitate teneri scientes, ei hujus mensse participationem permittatis ; san- guis enim Christi de manibus vestris exquire- tur: subdit vero inferius : Non de ignotis, sed de notis id disputo ; et rursus : Hsec de notis et manifestis disputata sunt. Siinilia re- petit hom. 60 ad Populum, et in id Ps. 49 : Cum adulteris portionem tuam ponebas. Eam- dem doctrinam inculcat seepe Cyprian., gra- vissime reprehendens eos sacerdotes, qui peccatores, post publicum lapsum, ante pu- blicam pcenitentiam et satisfactionem ad communionem admiltunt, ut videre licet, epist. 10, 17, et seq. Prseterea idem tradit August., lib. 50 hom., in ult., cap. 12, et habetur in c. Multi, 2, queest. 1, ubi solum
DlSPllTAT. LXVII, SECT. II.
loquitur de his peccatoribus publieis, qui cle criruine convicti snnt; sed eadem est ratio de omnibus illis, quorum peccatum ita est publicum, ut nulla possit tergiversatione ce- lari, ut constat ex c. Tua nos, etc. Quassilum, de Cohabitatione clericorum et mulierum, de qua re dicemus plura infra, sect. 5.
- Peccatores publici in jure a communione repelli prsccipiuntur . — Secundo , ex hac generali regula oritur, ut omnes publici pec- catores, quales sunt usurarii, meretrices, et siiniles, in jure preecipiantur a communione repelli, ut constat ex Clem., lib. 8 Const., cap. 32, et ex Concil. Arelat. I, cap. 4 et 5, et ex Cypr., epist. 61, quibus locis varii sta- tus horum hominum recensentur, ut sunt hislriones, theatrici , agitatores, et alii; de quibus sigillatim et copiose disputat Alens., 4 part., qusest. 48. Sed non oportet in hoc immorari, quia inter hos omnes tantum est materialis qusedam diversitas; et ideo solum est considerandum (quod bene notavit Glos., de Consecr., dist. 2), an publica actio, quam exercent, ex se, el ex objecto suo talis sit, ut sine peccato mortali exerceri non possit; vel si ex objecto non sit hujusmodi, an saltem ex modo, quo fit, publicum ac manifestum sit, non fieri sine peccato mortali; quando enim alterutro ex his modis exercent actionem pra- vam, isti expelluntur a communione, et non alias , quia tunc solum sunt publici pecca- tores. Ratio autem tam generalis regulae , quam hujus consectarii, est primo, quia hi peccatores, neque re ipsa; neque externa spe- cie habent jus petendi sacramentum, quando- quidem eorum status manifestus est, et alio- quin jus divinum petit, ut ipsis non detur. Deinde potest illis negari sine ullo incom- modo, quia nec sequitur infamia eorum, nam haec potius supponitur, cum eorum peccatum sit publicum; neque etiam sequitur scanda- lum ; majus enim esset, si hujusmodi homini- bus sacramentum daretur. Sequebatur autem statim explicandum, quse infamia requiratur, ut peccatum censeatur publicum; sed hoc ex- plicabitur melius sect. 5.
.3. Inquiri autem potest hoc loco, quee pce- nitentia vel satisfactio ex parte horum homi- num necessaria sit, ut possint ad communio- nem admitti. Respondetur, si occulte petant, satis esse, quod occulte egerint pcenitentiam, seu confessi fuerint, et quod sacerdoti, et aliis, si fortasse adsint, hoc constet. Ratio est clara, quia coram Deo hic jam est clispositus, et apud homines non indiget majori mani-
feslatione, scu dispositione, quam sit ncces- saria ad tollcndum scandalum; ad hoc autem satis est, quod non sit magis publica comnui- nio, quam pcenitentia. Hoc autem moraliter potius, quam physice, intelligendum est; pa- rum eniin refert, quod communio, quando fit, sit occulta, si paulo post futurum est pu- blicum, illum peccatorem esse ad communio- nem occultam admissum. Nam occultam appellamus, quae et occulte fit, et non est postea publice divulganda. Secundo, si pu- blice petat, pro ratione peccati, seu status, necesse est, ut publicam satisfactionem exhi- beat, vel saltem, ut ejus clispositio ac conver- sio publica et manifesta sit, ut colligitur ex cap. Si peccaverit, 2, quaest. i , et c. Scenicis, de Consec, dist. 2. Et ratio est, quia hoc est necessarium et sufficit ad tollendum scanda- lum, et ut sacramentum coram Deo et homi- nibus digne tractetur. Addo vero, si peccator publicus sit in articulo mortis, satis esse, ut pro temporis opportunitate, et necessitate, vel confiteatur, vel signa contritionis exhibeat, quia tunc temporis, propter periculum et ur- gentem necessitatem, non est major diligentia exigenda, quam commode exhiberi possit; et alioqui de quolibet fideli praesumendum est, in eo articulo facere quod potest, ut se bene disponat.
SECTIO III.
Utrum peccatori occulto occulte petenti Eucharistia deneganda sit.
\ . Occulto peccatori occulte petenti Eucha- ristia deneganda est. — Respondetur, teneri sacerdotem ad negandam communionem pec- catori occulto, si occulte petat. Ita sentiunt omnes Doctores, sect. 1 citati, et preeterea Alens., 4 part., quaest. 49, memb. 5; Vict., in Sum., num. 80; et Concil. Vasens., cap. 8, et habetur 6, qusest. 2, c. Si tamen, ubi dici- lur, debere Episcopum, qui novit aliquem esse peccatorem, si solus ipse hoc novit, se- crete eum monere, corrigere, et communione privare. Et ratio colligitur ex generali regula supra posita , quia ille peccator revera non habet jus petendi, nec etiam in externo foro, seu apparentia, quia occulte petit ; unde fit, ut sine ullo incommodo possit illi denegari, quia nec sequitur infamia, nec scandalum, cum totum negotium occulte transigatur; ergo omnino illi debet negari.
- Soti limitatio. — Improbatur. — Hanc vero communem doctrinam limitat Sot., dist.
490 QU.EST
12, quaest. 1, art. 6, ut procedat in his sa- cerdolibus, qui non lenentur ex officio mi- nistrare hoc sacramentum; non vero in pa- rochis , qui ex officio tenentur; et ralio differentise est, quia peccator non habet jus petendi sacramentum a sacerdote, qui non tenetur illucl ministrare; et ideo hujusmodi sacerdos non facit illi injuriam denegando, et proinde negare tenetur, cum possit. At vero habet peccator jus petendi a suo parocho, qui ex justitia tenetur illi ministrare; et ideo, quamvis indigne petat, et occulte, non potest parochussuapropria auctoritate privareillum jure suo, donec juridice privetur. Sicut, qui alteri debet mutuatam pecuniam, non potest eam privata auctoritate illi denegare, licet sciat male petere, et ad pravos usus. Et existi- mal Soto hanc esse sententiam D. Thom. Sed neque est D. Thomse, nec aliorum auctorum, nec vera; D. Thom. enim in hoc articulo nul- lam distinctionem hujusmodi tradit; imo in hoc articulo, in solutioneadprimum,insinuat con- trarium, dum ait, peccatorem occultum non posse publice privari hoc sacramento; addens enim, publice, absolute sentit occulte privari posse. Praeterea contra Sot. urget decretum adductum ex Goncil. Vasens., quia non loqui- tur de sacerdote simplici, sed de Episcopo et pastore. Tertio, sumere possumus argumen- tum ex c. Acl auctores, de Temporibus ordi- nandorum , ubi dicitur, religiosos non esse ordinandos contra voluntatem suorum supe- riorum, quia ipsi norunt secreta delicta eo- rum, propter quse fortasse ordinare non ex- pedit; ergo potest superior et pastor propter occultum clelictum denegare aliquicl , quocl fieri non expedit, quando sine scandalo et infamia negari potest. Quarto oslensum est, peccatorem in re ipsa non habere jus ad pe- tendam communionem in eo statu; ergo e contrario pastor revera non tenetur ex justi- tia dare pro illo siatu; ergo tenetur denegare. Et confirmatur, nam publico peccalori pu- blice petenti denegare tenetur, ut diximus; ergo et occulto peccatori occulte petenti, quia est eadem ratio; nam si expectare oportet judiciarium ordinem, ut peccator privari pos- sit sacramento, in utroque casu expectandus esset. Tandem etiamsi aliquod esset jus pec- catoris, majus est jus sacramenti (ut sic cli- c;im) seu Christi, ut cligne tractetur, ne ipsi fiat injuria; et pastor Ecclesife non minus tenetur ex officio suo servare hoc jus illeesum, quam illud; ergo, per se loquendo, et quando non interveniunt extrinseca incommoda, po-
LXXX, ART. VI.
tius est consulendum dignitati et irreveren- tise sacramenti, quam juri peccatoris. Quo- circa haec dispensatio, vel denegatio sacra- menlinonestconsideranda, ut actio judicialis, vel inflictiva pceme, sed solum, ut prudens ac fidelis adminislratio sacramenti; et ideo non pendet ex teslibus aut probationibus, sed so- lum ex ea scienlia et cognitione, quee pru- denti existimatione secundum occurrentes circumstantias judicatur sufficiens, ut sine incommodo possit, et debeat negari sacra- mentum. Quae doctrina non solum in hoc sa- cramento, sed in omnibus locum habet.
- Gravis difficuUas. — Prima opinio. —
Sed est dubium grave, utrurn sacerdos, qui
per solam confessionem cognovit peccatum,
possit negare hoc sacramentum, quando pce-
nitens ab ipso petit tam occulte, ut nullus
alius adsil ; nam, si aliquis alius sit prsesens,
certum est, non posse negare propter scien-
tiam confessionis , quia respectu illius esset
confessionis revelatio ; quee tamen nulla esse
videtur, quando a solo sacerdote sacramen-
tum petit; et ideo in hac re valde inter se
dissentiunt graves auctores. Prima ergo opi-
nio est , sacerdotem non posse uti scientia
confessionis ad negandum Eucharistiam pec-
catori, etiamsi occultissime petat; ita refert,
et approbare videtur Gabr. in 4, dist. 9,
q. 2, art. 3, dub. 1 ; et idem sentit Palud- ibi,
qucest. 2, concl. 3; dicit enim , non posse
negari Eucharistiam propter peccatum in
confessione cognitum, posse tamen inde sumi
occasionem ad negandam illam alio praetextu.
Clarius hoc docet Antonin., 3 part., tit. 14,
cap. 12, § 2; Adrian., Quodl. 3, qusest. 3;
Sylvest., verbo Euchar. 3, quaest. 5; Nav.,
in Sum., c. 21 , num. 55. Citatur pro hacsen-
tentia capitulum Si sacerdos, de Offic. ord.,
ubi dicitur, neminem esse a coinmunione re-
movendum propter peccatum in confessione
cognitum. Sed hujus textus clecisio nihil hanc
sententiam juvat, quia non simpliciter negat
Pontifex, posse sacerdotem removere alium a
communione , propter peccatum in confes-
sione cognitum, sed verba ejus sunt : Nonpo-
test eum nominatim removere ; illa autem
particula nominatim idem valet, quod pu-
blice, seu nomine ejus coram aliis expresso,
ut Gloss. ibi notat. Ratio autem illius textus
potest ad hanc sententiam confirmandam
afferri, scilicet, quia confessornonscit pecca-
tum, ut homo, sed, ut Deus. Ergo non potest
uti illa scientia ad negandum alteri jus suum,
quod habet in exteriori et humano foro; ergo
DISPUTAT. LXVll, SECT. III.
nec potest uti illa ad negandam Eucharistiam homini petenti. Secundo potest ralio aliter explicari, quia sigillum confessionis"obligat, non solum respectu aliorum, sed etiam res- pectu ipsiusmet pcenitentis, id est non solum tenetur confessor non revelare aliis peccatum in confessione auditum, sed eliam tenelur, non loqui de ipso extra confessionem cum ipso pcenitente contra voluntatem ejus, nec exprobare, aut objicere illi crimen in confes- sione auditum ; ergo sicut tenetur non negare Eucharistiam coram aliis, quia tunc revelaret aliis peccatum ejus , ita etiam tenetur non ne- gare, etiam si solus sit, et occulte pelat, quia tunc saltem ipsi pcenitenti objicit, et facto ipso reprehendit extra confessionem, crimen in confessione cognitum. Tertio afferri potest generalis ratio, quia fieret onerosa confessio, si posset sacerdos uti illius scientia ad hunc effectum.
- Secunda opinio. — Secunda sententia est, non solum posse , sed etiam debere sa- cerdotem negare Eucharistiam peccatori in praedicto casu. Ita D. Thom. in 4, dist. 9, qurest. 1, art. 5, qusestiunc. 1 , ubi Durand., quaest. 6, dicit, omnes in hoc concordare; citantur etiam Bonav. ibi, art. 2, quaest. 4; Major, qucest. 4; Richard., art. 3, quaest. 1. Sed quamvis hi auctores generaliter doceant, peccatori occulto posse negari occulte Eucha- ristiam absque ulla exceptione, non tamen loquuntur in speciali de scientia confessionis , quanquam Major aliquid insinuet. Apertius docuit hanc sententiam Alexand. Alens., 4 part., qusest. 49, membr. 1 ; Angel., verbo Eucharistia 3, § 20; Tabiena, verbo Com- munio, § 52; Victoria, in Summa, num. 86; Ledesma, 1 , part. 4, quaest. 21 , art. 6, dub. 3. Afferri solet pro hac sententiacap. Placuit, 6, quaest. 2, ubi dicitur, posse Episcopum, prop- ter peccatum in confessione cognitum, negare communionem secrete, non tamen publice. Sed ille textus non potest de sacramentali confessione intelligi, nam loquitur in eo casu, in quo Episcopus dicit, reum sibi fuisse con- fessum tale crimen; constat autem , hoc nullo modo habere posse locum in sacramentali confessione. Fundamentum igitur hujus sen- tentiee esse debet, quia negare communionem peccatori in eo casu, est actus consentaneus potestati clavium ; et alias nullo modo est conlra sigillum , ergo est actus licitus ; ergo est etiam debitus. Major patet, quia potestas clavium, mter alios eflfectus, ad hoc data est, ut, qui illam habet, dignos admittat, et indi-
gnos a communione repellat; ergo sacerdos, negans sacramentum, utitur potestate cla- vium, et jure sibi concesso. Minor imprimis declaratur exemplo. Nam si sacerdos pcr con- fessionem sciret, poenitentem habere propo- silum occidendi ipsummet confessorem, et illius ensem seu gladium haberet apud se de- positum, quamvis postea pcenitens illum pe- teret, posset denegare, et in hoc nullus fere auctor dubitat.
- Objectio. — Solutio. — Sed dicet aliquis exemplum non esse simile, tum quia jus vilae custodiendae est majus et strictius; tum etiam quia nocumentum inde secutum esset irrepa- rabrlius. Sed hoc nihil refert, quia non utimur illo exemplo, ut argumentemur a simili ; sed solum, ut explicemus, illum actum negandi aliquid extra confessionem ex scientia in con- fessione comparata, non esse revelationem sigilli; nam, si esset, neque pro tuenda vita liceret; ergo similiter in praesenti ille actus non esset revelatio sigilli. Deinde ratione de- claratur eadem minor, quia licet confessor di- catur scire peccatum, ut Deus, quia scit, ut minister Dei, et ad judicandum de illo, vice ipsius Dei in sacramentali foro, nihilominus negari non potest, quin illa scientia sit in ho- mine, et quod hoc sensu sit humana, et consequenter, quod possit homo illa uti ad suas actiones dirigendas, quando sine alterius injuria, infamia, aut scandalo, illa uti potest, quia tunc nulla revera intercedit revelatio si- gilli; ita vero est in praesenti casu, quia ne- que apud alios sequitur infamatio (supponi- mus enim, nullum alium adesse) ; neque ipsi poenitenti fit injuria, quia revera nullum ha- bet jus ad petendum sacramentum; neque aliud grave incommodum ei sequitur; nam, si fortasse aliquis pudor inde oritur, illud non est nocumentum alicujus momenti, neque grave onus, aut irrationabile, vel injuriosum, praesertim quia necesse non est, ut sacerdos directe objiciat homini peccatum confessum, aut in memoriam illud revocet; potest enim negare sacramentum, nulla alia ratione red- dita, nisi quia tunc commode non potest. Unde Paludanus supra, de sacerdote, qui ex officio non tenetur dare sacramentum, conce- dit, posse illud negare in praedicto casu, so- lum quia habet sufficientem rationem se ex- cusandi, nulla facta mentione peccati, scilicet, quia non tenetur. Non erit autem difficile pa- rocho, seu cuilibet sacerdoti, qui ex officio alias teneatur, similem excusationem inve- nire, scilicet, quia tunc commode non potest.
492 QU/EST. LXXX
Nec refert, quod illa videatur virtualis qure- dam objurgatio, eo quod, licet sacerdos non exprimat causam, ipse tamen poenitens, mo- raliter loquendo, satis eam intelligit; tum quia hoc magis consistit in discursu poenitentis, quam in actione sacerdotis; tum etiam quia si aliquod est ibi incommodum, non sacer- doti, qui utitur jure suo, sed.pcenitenti irnpu- tandum est, qui se immiscet actioni sacrse, et petit rem iniquam et sacrilegam; sicut di- cendum necessario est in alio casu, quando denegatur ensis, aut gladius, propter vitam custodiendam. Atque ex his probata relinqui- turprima consequentiaprincipalis argumenti, quia, seclusa fractione sigilli, nulla alia mali- tia potestin hoc casu excogitari, quandoqui- dem, neque illa actio est injuriosa, neque ex illa sequitur scandalum, vel infamia ; ergo, si denesrmclo tunc sacramentum non frangi- tur sigillum, sancte ac licite denegatur. Unde facile etiam probatur secunda consequentia, scilicet, quod si hoc licet, sit etiam debitum, ex quodam principio supra posito, quod si sacerdos commode et sine impedimento po- test negare sacramentum peccatori, ratione sui muneris et officii tenetur id procurare; sed in praesenti potest licite, et sine inconve- niente : ergo.
Ultima opinio approbatur. — Inter has sententias hsec posterior mihi magis proba- tur, speculative rem considerando; habet enim solidius fundamentum; practice vero lo- quendo, vix potest occurrere occasio utendi illa; si vero aliquando occurrat, imprimis est prudenter observandum, an certo constet sa- cerdoti de malo statu pcenitentis ; nam si sit inter pcenitentem et confessorem opinionum diversitas, non est pcenitens a communione repellendus, quia revera non est satis convic- tus de crimine. Quocirca ex hoc capite illa cognitio peccali et pravi status pcenitenlis sufficiet ad negandam ei communionem, quae satis est ad negandam juste absolutionem. Preeler hoc vero cavendum est omne scanda- lum, alque omnis infamia, omnisque criminis seu revelationis suspicio, qufe omnia, ut dixi, vix possunt moraliter concurrere; et icleo re- gulariter loquendo , necessarium est extra confessione peccatum agnoscere.
Dubium. — Solutio. — Sed inquies, quando peccatum cognoscitur extra confes- sionem, qualis, et quam certa debeat esse haec cognitio. Respondetur, si peccator sta- tum suum agnoscat , ac fateatur, id sine dubio satis esse. Deinde, si sacerdos vidit cri-
, ART. VI.
men, et certo scit peccatorem non esse con- fessum, quamvis adhibere non possit testes, quibus ipsum convincat de crimine, potest ei communionem negare, etiam si cleliclum suum neget, quia haecnon est proprie punitio qiue judiciarium ordinem et probationem de- licti requirat; sed est prudens administratio sacramenti, et virtualis quseclam correctio se- creta et paterna, ad quam non semper expec- tanda est probatio delicti, neque ipsius pec- catoris confessio, quia non est actio publica et judiciaria, sed privala et occulta, quse vix potest alio modo exerceri; sufficit ergo, quod quacumque via sufficienter de delicto constet. Unde idem dicendum est, si per lestimonia fide digna sacerdoti constet de pravo hominis statu, quamvis nolent testes se prodere ad peccatorem convincendum. Quam vero oc- culta esse oporteat delictum et petitionem sacramenti, ut possit juste denegari, inferius dicemus in sectione ultima.
SECTIO IV.
Utrum peccatori occulto publice petenti Eucharistiain deneganda sit.
1 . Occulto peccatori, cujus peccatum latet, publicepetenti Eucharistiam, denegari nulla- tenus clebet. — Respondetur, non posse sacer- dotem sine gravi peccato, negare Euchari- stiam peccatori publice petenti illam, quando peccatum ejus occultum est. In hac assertione conveniunt fere omnes Theologi superius ci- tati; et colligitur exConcil. Vasensi I, cap. 8, et ex Concil. Africano, cap. 99 et 4 00, quas habentur in cap. Si tantum, etincap. Placuit, 6, qusest. 2, in quibus cavetur, ut Episcopus, qui alienum peccatum novit, quod probare non potest, neminem ea de causa publice a communione repellat. Atque idem significa- tur in cap. Si sacerdos, de Officio ordinarii. Ubi Pontifex adducit exemplum Ghristi Do- mini, qui in publica dispensatione hujus sa-- cramenti, illud non denegavit Judoe, cujus peccatum occultum erat. Rationes ad hanc veritatem confirmandam plures a Theologis afferuntur, quia difficile est propriam et adse- quatam invenire.
- Prima ratio probandx conclusionis . — Prima ralio est, quia negare tunc sacramen- tum peccatori, esset infamare illum, quocl est intrinsece malum. Hac ratione utuntur Alens. et Bonav., et D. Thom., cum aliis in 4; habet tamen difficultatem; primo, quia ibi interve- nit perplexitas quaedam; quia vel infamandus
DISPUTAT. LXV
est proximus, vel sacramentum dandum cst indigno, quod fieri non potest sine Christi injuria ; ergo ex his duobus malis polius cst eligenda infamatio proximi, quam injuria Christi; probalur consequentia primo,quia ex duobus malis minus est eligendum; inter illa autem duo, minus est proximi infamatio. Se- cundo, quia nec Christus, nec sacerdos, sed solus peccator, qui inique se ingerit, est causa hujus perplexitatis et incommodi; ergo ralio juslitiee postulat, ut ipsc solus damnum et detrimentum sentiat, et non Christus. Qua- propter illa infamalio tunc non est intrinsece mala, tum quia non est formalis, sed mate- rialis , quia non est per se intenta , sed quasi permissa; tum etiam quia talis peccator non tam infamatur a sacerdote, quam ipse se ipsurn infamat, qui sacerdotem quodammodo cogit ut ipsum manifestet.
- Secunda ratio. — Objectio. — Solutio. — Propter hanc difficultatem addi potest se- cunda ratio, ob quam in ea perplexitate potius videtur danda communio peccalori quam ne- ganda, quia, si negetur, est certum atque in- fallibile infamiee detrimenlum ; si autem detur sacramenlum, non est ita certum sacrilegium indignee communionis, quia fieri potest, ut peccator subito mutetur iuterius, et conver- tatur, ac se ita disponat, ut cligne communi- cet. Et hac ratione utuntur etiam prseclicti auctores. Sed non videtur magis satisfacere, quam praecedens. Primo, quia srepe potest evidenter constare eviclentia morali, illum, qui petit sacramentum, peccare graviter sic petendo et communicando, ut si constet certo esse excommunicatum, et non absolutum, vel peccasse mortaliter, et non esse confessum; tum enim non potest prtesumi bona dispositio, quia ad illam non sufficit interior pcenitentia sine exteriori confessione. Dices, quamvis hoc verum sit, per se loquendo, tamen per accidens posse sufiicere inieriorem dispositio- nem, atque ita posse accidere in preesenti casu; nam postquam peccator publice acces- sit ad sacramentum, in ipso momento, in quo sacerdosproxime acceditadtribuendum illud, potest interius dolore, et se disponere, et ex- cusari a confessioue, eo quod jam non potest se removere atque abstinere sine scandalo etinfamia. Respondetur in paucis, posse ac- cidere, ut sine ullo scandalo, vel infamia non possint removeri. Deincle in rebus moralibus non estquserenda metaphysica evidentia , sed sufficit moralis certiludo, qualis est in prae- senticasu; et prtesertim, quando nullum est
SECT. IV.
signum contritionis , nec probabilia motiva, ut prtesum itur. Denique eodem modo posset dici, non esse certam et infallibilem infamiam peccatoris, etiam si illi publice denegelur sa- cramentum, quia sperari potest, alios adhuc exislimaturoset credituros, eum, non propter peccatum, sed propter alias causas, aut ralio- nes excludi. Quod si hoc dici non potest pro- babiliter, quia moraliter loquendo fieri potest, ut nulla sitprobabilis ratio adhoc sperandum, eodern modo saepe etiam fieri potest, ut nulla sit probabilis ratio ad sperandam vel prsesu- mendam convenientem peccatoris dispositio- nem.
Tertia ratio^idditur a prasdictis auctori- bus, scilicet, non esse negandum sacramenlum occulto peccatori. publice petenti Euchari- stiam, propter vitandum scandalum, quod moraliter loquendo sequi necesse est. Sed heec etiam ratio imprimis est per accidens, et ex- trinseca ; et ideo non videtur per se sufficiens ad generalem doctrinam. Deinde, aut est sermo de scandalo improprio, quod nihil aliud est, quam admiratio quaedam, vel ru- mor, qui in hujusmodi eventibus oriri solet; et hoc non videtur esse grave incommodum, nec res tanti momenti, ut propterea irroganda sit injuria sacramento; vel est sermo de scan- dalo proprie dicto, ut significat occasionem ruinse et peccati; et hoc sensu non videtur sequi scandalum necessario ex prsedicto casu; quod enim est peccatum, cujus moralis occasio tunc prrebetur? Aut enim est judicium teme- rarium et murmuratio adversus sacerdotem, quod propter odium, vel injustam causam, ne- get sacramentum homini petenti ; hoc autem facile vitari potest, tum quia tanta potestesse auctoritas, talisque vita sacerdotis, ut mora- liter existimandum sit eum juste et sancte egisse; tum etiam quia seepe potest sacerdos rationem sui facti reddere, ostendendo, illum esse peccatorem et indignum tanto sacra- mento. Aut illud scandalum in hoc consistit, quod populus judicabit, eum hominem , cui negatur sacramentum, esse illo indignum, et in statu peccati; hoc autem nullum scan- dalum est, quia illud non est peccatum, cum non sit judicium temerarium; moventur enim ad judicandum ex gravi facto et auctoritate sacerdotis, de qua jam dictum est. Nullum autem aliud peccati genus habet moralem connexionem cum illo actu, ut propter illud scandalum timeri possit.
Quarta ratio. — Quarta ratio ac sola illa traditur a D. Thom. in hoc articulo quem
494 QUjEST
inlerpretamur, scilieet, quia peccator occultus habet jus petendi publice Eucharistiam; non potest autem privari hoc jure, donec de suo crimine sufficienter convincatur, sicut non potest puniri peccator, nisi convictus de cri- mine; sed non censetur convinci peccator de crimine, nisi vel ejus peccatum notorium sit, et publicum per infamiam publicam, vel suf- ficientibus testimoniis juridice convictus sit. Sed hasc ratio non minorem patitur difficulta- tem, quia peccator, quamdiu in eo statu est, nullum habet jus ad petendum hoc sacramen- tum, ut supra probatum est; ergo neque ad petendum publice habet aliquod jus. Patet consequentia, quia non est actio ininus sacri- lega et injuriosa Christo, publica, quam oc- culta petitio; ergo, quamvis illi negetur, nullo privabitur jure; neque iila negatio ha- bet rationem pcenae, sed prudentis admini- strationis sacramenti, ut supra dixi.
- Adsequata ratio conclusionis. — Posui has rationes, et difficultates circa illas occur- rentes, non ut eas rejicerem, aut impugna- rem; sed ad inclicandum, ex illis omnibus esse conficiendam adeequatam rationem con- clusionis, quae in hunc niodum explicari potest, scilicet, ad commune bonum, et convenientem Ecclesiae, vel cujuscumque reipublicse gubernationem pertinere, ut com- munia bona, quee publice dispensanda ac di- stribuenda sunt juxta merita et dignitatem singularum personarum a publico ministro ad-hoc munus a republica vel principe reipu- blicse destinalo, dispensentur, non juxta pri- vatam scientiam ipsius ministri, sed per pu- blicam et notoriam ; hujusmodi autem est clis- pensatio hujus sacramenti, ut per se constat; ergo, quando publice fit, non est regulanda per scienliam privatam, sed publicam; quod non habet locum in occulta petitione, quia tunc non fit per modum publicae dispensatio- nis, sed occultae ac privatte actionis. Major propositiovideiuressemorale quoddam prin- cipium, fere ex ipsis terminis notum. Et ad illud declarandum ac suadendum deservire possunt raliones supra adductee, quia nisi hsec regula in prsedicta publica dispensatione servetur, talis dispensandi modus, moraliter loquendo, erit expositus multis scandalis, perturbationibus, et injuriis; quanquam au- tem scandalum non sit prima ratio malitiee hujus actionis, tamen, quando moraliter ac frequenter conjunctum est cum tali modo operandi, est vehemens signum, in eo non servari debitum ordinem, neque esse com-
LXXX, ART. VI.
muni bono convenientem. Et confirmatur ac deelaratur, quia nisi prtedicta regula serva- retur,possent facile ministri publici infamare quos vellent, et peccatum, vel indignitatem fingere, ubi non esset. Et e contrario possent fideles saepe formidare, et tirnere, ne a mini- stris hujus sacramenti infamarentur. Et hac ratione, quamvis peccator absolute non ha- bealjus ad petendum hoc sacramentum, la- men quilibet fidelis habet jus , ut si publice petat, non repellatur, nisi debito modo, id est, ex publica manifestatione et scientia sui peccati, propter quoddixit recteD.Thom., in 4, dist. 9, queest. 4, art. 5, per peccalum mortale amitti jus petendi hoc sacramentum; oportet tamen, ut in facie Ecclesias amittatur, scilicet, ut in eademfacieEcclesice, id est, pu- blice denegari possit. Tandem explicatur, et confirmatur hoc, illo communi exemplo de ju- dice, qui tenetur judicare secundum allegata, et probata, etiam contra privalam scientiam, solum ob simile principium, quia ad com- mune bonum necessarium est, ut illa publica actio reguletur publica scientia, et non pri- vata; quoniam, si aliter fieret, esset res ex- posita infinitis injuriis et scandalis. Quamvis autem dispensatio, de qua agimus, non sit ju- dicialis actio, tamen. quando esfpublica, in hoc convenit cum sententia judicis, quod est actus publicae potestatis, et communis gu- bernationis, et ideo in ea locum habet eadem ratio, quse in sententia judicis invenitur.
- Dictorum impugnatio. — Possunt au- tem contra hanc veritatem multa objici. Primum, quia actus dandi Eucharistiam ho- mini indigno est intrinsece malus, quia est cooperari ad malum; ergo non potest esse licitus, etiam si peccator publice petat; quia tunc etiam est cooperari ad indignam suscep- tionem ; esset enim agere contra propriam conscientiam, quia sacerdos judicat illum in- dignum. Et confirmatur, quia projicere Eu- charistiam in ignem, aut in locum immundum est ita intrinsece malum ut nulla ratione pos- sit esse licitum; ergo similiter. Secundo ar- gumenlor a simili, quia peccator occultus, qui mihi ensem custodiendum tradit, si pu- blice illum petat, el mihi constet, petere illum, ut se vel alium occidat, possum et de- beo negare illi gladium, etiam si necesse sit pravum ejus animum manifestare, ut majus damnum minori vitetur; ergo eadem ratione in prsesente casu licebit negare Eucharistiam, etiam si necesse sit infamare peccatorem. Tertio argumentor, quia potest esse aliquis
DISPUTAT. LXVII, SECT
modus, quo et sacramentum non dctur pec- catori, et omnia incommoda vitentur; ergo ille servandus est; antecedens patet, quia po- test sacerdos dare bujusmodi homini hosliam non consecratam, absque ullo inconvenienti; nam si aliquod esset, maxime periculum ido- lolatriae exterioris; sed hoc etiam vitare potest sacerdos, si in manu habeat hostiam consecratam, quamdiu adorandam illam pro- ponit, postea vero secrete illam mutet, quando manurn aduiovet ori peccatoris, ut illi sacra- menturn tribuere videatur. Quarta denique objectio est, quia licet admittantur omnia, quae dicta sunt, ad summum videntur proce- dere in eo sacerdote, -qui ex officio tenetur Eucharistiam ministrare, quia ille est velut publicus minister ad hoc munus deputatus; non tamen videntur habere locum in aliis sa- cerdotibus, qui ex officio ad hoc non tenentur, quia illi, nec sunl ad hoc munus deputati, nec peccator habet jus ullum petendi ab illis Eu- charistiam; undeipsi semper possunt habere commodam excusationem sine manifesta- tione delicti, vel alio publico incommoclo.
- Prima propugnatio impugnationi primse, respondens. — Ad primam difficultatem res- pondetur, actionem dandi Eucharistiam ho- mini indigno, non semper esse intrinsece malam, sed tunc solum, quanclo ipse, qui dat sacramenlum, est aliquo modo causa indignse susceptionis; vel quando , commocle vel de- bito modo exercendo munus suum, potest illam vitare, et non facit. Ac denique, quando illi constat, eum, qui petit, esse indignum, ea scientia ac modo, quo opus est; at vero quando moraliter vitare non potest actionem dandi, quia prava dispositio petentis non est illo modo cognita, quo opus est, tunc actio dandi non est mala ex parte dantis, et in- tentio ejus est bona, quamvis ex parte reci- pientis receptio sit mala, quod nullo niodo imputatur danti, quia nullo modo estcausa, quod alius indigne sumat, neque cum actione ejus est per se ac necessario conjuncta in- digna susceptio. Quamobrem ibi nulla est cooperatio ad malum, sed sola permissio, quse moraliter vitari non potest, nam, qui dat sacramentum, solum cooperatur ut hic homo sumat, non tamen ut indigne sumat ; posset enim, si vellet, digne sumere; quamvisautem sacerdoti constet, hic et nunc inciigne sumptu- rum, tamen, quia non potest id vitare, ideo neque tenetur, neque illa censetur cooperatio, sed permissio. Atque eadem ratione non ope- ratur sacerdos tunc contra conscientiam, quia
IV. 495
dictamen conscientipe tunc non est regulan- duin per scientiam privalam, ct quasi specu- lativam, quod is, qui petit, est indignus et peccalor, sed per scientiam practicam, qua homo considerat, quid hic et nunc agere oporteat, concurrentibus his circumstantiis , scilicet, occulta malitia hujus hominis curn publica petilione sacramenti; tunc enim verum dictamen conscientiee est , dandum esse hic et nunc sacramentum huic homini. Ad confirmationem autem in illo primo argu- mento factam respondetur, non esse similem rationem de projicienda Eucharistia in locum immundum, quia illa actio de se est deter- minata ad malum, et ex proprio objecto habet deformitatem, per se loquendo, secus vero est de actione clandi Eucharistiam homini.
- Secundse objectionis prima solutio impro- batur. — Secunda solutio explicatur et approbatur. — In secundo argumento sol- vendo, varii sunt auctores supra citati. Alens. enimetBonav. negant, in casu seu exemplo ibi aclducto, licere negare gladium domino petenti, et potius esse permittendum homi- cidium, quam occultum clelictum manifestan- dum. Sed hoc est creditu difficile ; et ideo Sotus cum aliis, admisso illo exemplo, negat consequentiam , et similitudinem. Gujus rei possunt variee rationes differentiee assignari. Prima, quod sajpe est major obligatio subve- niendi proximo in corporalibus detrimentis, quam in spiritualibus, quia, cum hsec non committantur sine propria voluntate, srepius est minor necessitas incurrendi illa, et icleo minus etiam necessarium est alterius auxi- lium ad vitanda illa. Secundo, quia ciamnum mortis in exeinplo adducto revera vitatur, neganclo gladium homini petenti illum ad ho- micidium perpetranclum ; peccatum vero, quod est prEecipuum animse detrimentum , non vitatur negando sacramentum peccalori petenti, quia per voluntatem sumendi jam est peccatum commissum, et solum vitatur actus exterior, qui per se non addit malitiam. Tertio, quia illud damnum corporis esl irre- parabile , damnum vero animee reparari potest, moraliter loquendo. Et hse quidem differentise satisfaciunt, considerando in- dignam sumptionem sacramenti solum, ut est spirituale quocldam detrimentum ipsius pec- catoris petentis Eucharistiam ; at vero consi- derando illam sumptionem, ut est quaedani irreverentia, et injuria sacramenti, et quasi detrimenlum quoddam ipsiusmet Christi, sic non videntur satisfacere, quia magis vitanda
496 QUjEST. LXXX, ART. VI.
est vel minima injuriaChristi, quam magnum scientia et
detrimentum alterius proximi. Respondetur
tamen, etiam quoad hanc partem posse ac-
commodari rationes preedictas, quia ipsemet
Christus vult, ut aliqua ejus injuria potius
perniittatur, quam indebito modo ac ordine
caveatur. Item, quia praecipua injuria, quse
consisiit in affectu peccati, vitari ab altero
non potest. Ac denique quia, licet in ratione
injurice illa magna sit, tamen in ratione de-
trimenti, non proprie infertur Christo, nec
est damnum irreparabile. Accedit, quod actio
reddendi gladium est actio omnino privata,
et ideojuxta occurrentes circumstantias per
privatam scientiam regulanda est; at vero
dispensatio sacramenli est actio publica, et
communis, ac propterea, ut diximus, publi-
cam scientiam requirit.
- Tertix objectionis impugnatur prima solutio. — Circa tertiam objectionem non- nulli Theologi asserunt, medium illud dandi hostiam non consecratam pro consecrata lici- tum esse, quod sumi potest ex Altisiodor., lib. 5 Sum., tract. 5, cap. 5, qurest. 4, ubi, quamvis expresse non loquatur de re, quam nos tractamus, agit lamen de alia fere om- nino simili. Dicit enim si contingat, hominem esse in articulo mortis, et indigere viatico, et nullam esse reservatam hostiam consecratam ex negligentia parochi , tunc ad vitandum scandalum licere dare hostiam non conse- cratam pro consecrata. Sed heec sententia improbabilis et intolerabilis est , ut ex di- cendis constabil. Alii distinctione utuntur; nam duobus modis posset hoc fieri : primo ignorante homine, qui communicaturus est, et existimante sibi dari verum sacramentum, cum tamen sacerdos solum det hostiam non consecratam. Secundo fieri potest ex con- ventione inter sacerdotem et peccatorem. Si priori modo fiat, omnes fere auctores docent esse illicitum, et videtur res certa. Primo, quia datur manifesta occasio idololatrise; nemo enim communicat, nisi prius adoret; imo ipsa susceptio sacramenti est quidam relrgionis cultus. Nec referl, quod illa sit materialis ido- lolatria prreter conscientiam et intentionem adorantis, quia etiam est per se malum, ut aliquis sciens et prudens proponat alteri ado- randam creaturam cultu divino, et mentiatur esse Deum , quod revera non est. Est enim hoc mendacium perniciosum, et valde inju- riosum Deo. Addo, in hoc medio nullum vi- tari peccatum, nec formalem (ut sic dicam) Christi injuriam, quia ille peccator, illa con-
existimatione panem accipiens , non minus peccat, quam si verum reciperet sacramentum. At vero, si fiat posteriori modo, scilicet, ex conventione inter dantem et accipientem , dicunt nliqui auctores hoc medium esse licitum, quia vitantur omnia incommoda, nimirum, indigna susceptio sa- cramenti, tam vera, quam existimata . et periculum idololatriee, respectu peccatoris; nam, cum jam ipse sciat, quid sibi detur, non adorabit; respectu vero aliorum, qui adsunt, facile vitabitur idem periculum, modo supra inter argumentandum proposito. Quee sen- tentia placuit Bonavent. in 4, dist. 9, et Albert. Mag., dist. 13, art. 20, et Adrian., Quodl. 3, art 3. Sed, quod neque hoc poste- riori modo hoc sit licitum, sentit D. Thom. hic, ad 1 , et in 4, dist. 9, art. 5; Alens., 4 part., qusest. 49, memb. 6, art. 2 ; Palud., Durand., Richard., M;vjor, et Soto locis supra citatis, et mihi videtur verior sententia, et moraliter ac in praxi aliter fieri non posse, quse colligitur ex Innoc. III in cap. De ho- mine, de Celebr. Miss., ubi ad hoc propositum dixit : Falsa sunt abjicienda remedia , quse veris sunt periculis graviora. Et ratio est fere eadem. Primo, quia illa est perniciosa fictio, quia vel verbis. vel gestu, et facto ipso affirmat sacerdos , esse Christum ac verum Deum, quod revera non est. Secundo, quia non potest vitari, moraliter loquendo, exte- rior idololatria , respectu quidem ipsius ho- minis qui communicat, quia, ut supra dice- bam, ipsamet sumptio, tali modo facta, est aclus religionis et cultus; respectu vero aliorum, qui, etiam si oculis non videant, adorant id; quod alteri datur ad communi- candum ; nullatenus ergo hujusmodi medio uti licet.
- In quarta objeclione inquirebatur, an doctrina supra data pertineat ad omnes sa- cerdotes , vel ad solos lllos, qui ex officio tenentur sacramentum ministrare, nam aliqui auctores hoc posteriori modo illam limitant; licet in hoc sit queedam varietas ; quidam enim dicunt, sacerdotem, qui ex officio tene- tur, posse ministrare sacramenlum peccatori occulto, etiam si publice petat, non tamen ad hoc teneri. Ita sentit Cajet. Alii vero dicunt, etiam teneri; quia, cum licite possit, conse- quens esl, ut etiam teneatur, propter re- verentiam debitam sacramento; quia jure naturae tenetur non dare sacramentum in- digno, si commode possit ; satis autem com- mode potest, qui potest licite; atque ita
DISPUTAT. LXVII, SECT. V. 497
Palud. et Major. Aliorum autem probabile. Quarto est peccatum publi-
sentiunt Durand vero opinio est, doclrinam dalam generalem esse, ita ul nec simplex sacerdos licile possit negare Eucharistiam peccatori occulto pu- blice petenti. Ita sentiunt Solo et Ledesma, qui in eo fundantur, quod etiam hic sacerdos tenetur vitare scandalum, et infamiam proxi- mi. Mihi videtur distinclione utendum; nam, si peccatoroccultus petat ab bujusmodi sacer- dote sacramentum, antequam in altari sit pu- blice expositus ad dispensandum illud, sacer- jdos potest licite illud denegare, quia facilem habet excusationem, cum non teneatur. Unde fit, ut moraliter loquendo, nec infamet proxi- mum, nec ullam scandali occasionem prse- beat. Item, quia tunc nullam exercet actionem publicam, ad quam exercendam scientia pu- blica necessaria sit. Unde infero, in eo casu non solum posse licite, sed etiam teneri ad negandum sacramentum, propter rationem nuper factam. At vero, si sacerdos jam sit publice expositus, et actu dispensans sacra- mentum iis, qui ad illud suscipiendum acce- dunt, tunc, si inter eos accedat peccator occultus , non potest repellere , quod satis confirmat Ghristi exemplum. Et ratio est, quia tunc jam subit ille sacerdos munus pu- blici ministri et dispensatoris, et ita in eo locum habet ratio supra facta, et aliee ra- tiones sumptre ex scandalo , seu infamia , prout a nobis explicatse sunt.
SECTIO V.
Quis sit censendus in prsesenti materia peccator publicus vel occultus.
1 . Varii gradus occulti et publici peccati. — Hrec maleria valde necessaria est ad in- telligenda omnia, quse in superioribus sec- tionibus tradita sunt, traclaturque satis prolixe, non vero admodum distincle, ab auctoribus supra citatis. Ex quibus distin- guendi imprimis sunt varii gradus occulti, et publici. Primo enim dicitur occultus peccator, qui vel a solo sacerdote cognoscitur, vel certe ab uno vel altero, nulla tamen infamia, vel publico rumore laborat. Secundo dici potest peccator occultus, quia certa scientia ejus crimen uni vel alteri notum est, tamen apud alios est publica suspicio, aut rumor, et ali- qua infamia inde orta, et hoc solet dici de- lictum occultum, sed famosum. Tertio fieri potest, ut delictum notum aut manifestum sit tribus vel quatuor, et tunc adhuc cen- setur retinere gradum delicti occulti, vocatur
XXI.
cum evidentia facti pluribus nota. Dissen- tiunt autem auclores in explicando, quse mullitudo hominum necessaria sit, ut delic- tum censeatur hoc modo publicum. Adrian., qasest. penult. de Eucharist., cum Panor. et aliis, requirit numerum decem hominum , quia hic numerus necessarius est ad consti- tuendum populum, seu parochiam. Sylvest., verb. Notorius, § 4, quem sequitur Navar., in Sum., cap. 25, num. 75, existimat satis esse numerum sex hominum, quia satis est, ut sciatur a majori parte populi; numerus au- tem senarius est major pars numeri denarii, qui ad populum constituendum sufficit. Soto vero, omissis his regulis, dicit, pruclentiee sacerdotis esse hoc relinquendum, quia reli- qua omnia incerta sunt et parum fundata, et vix possunt prfesenti instituto accommodari. D. Thom. autem in hac materia solum illud delictum vocavit absolute publicum et noto- rium, quod nulla tergiversatione potest ce- lari, quod sumpsit ex cap. Qusesitum, et cap. Tua nos, de Gohabit. cleric. et mulierum. Quinto tandem dicitur aliquid notorium evi- dentia juris, quando juridice aliquis convictus est de crimine per propriam confessionem , vel per sententiam et declarationem judicis. 2. His positis, Doctores citati absolute clo- cent, ut Eucharistia possit negari peccatori publice petenti, necessarium esse, ut pecca- tum sit publicum vel juridice, vel publica notitia facti , quee juridicae manifestationi eequivaleat , quod solum contingit , quando tam publicum est delictum , ut nulla tergi- versatione possit celari, nec D. Thom. hic aliam assignat regulam, nec alii Doctores ge- neratim aliam tradunt, quamvis in ea expli- canda, et applicanda in particulari, multum inter se dissentiant, quod molestum esset, atque inutile referre. Brevi enim distinctione utendum esse censeo ; nam peccator potest dici publicus, vel respective, vel absolute; respective voco, id est, comparatione facta ad modum, quo petit sacramenlum, quia vi- delicet tam publicum est peccatum ejus, quam petitio sacramenti, ut quando illi, in quorum praesentia petit sacramentum, no- runt delictum, quod alias est absolute occul- tum, quia duobus tantum, vel tribus notum est. Absolute autem publicum voco, quod est multis cognitum notitia juris, vel facti, cum qua notitia stare potest, ut illi, in quorum preesentia sacramentum petitur, ignorent de- lictum.
498 QILEST. LXXX, ART. VI.
Prima conclusio. — Objectio. — Solutio. — Dico ergo primo : ut sacramentum negari possit peccatori, satis est, quod ejus pecca- tum sit publicum respective, quamvis alias respectu aliarum actionum sit absolute occul- tum, itaque satis est, ut illi, in quorum pras- sentia petitur sacramentum, norint delictum. Ratio est, quia hsec notitia sufficit, ut sine infamia, scandalo, vel alio incommodo, possit negari sacramentum; ergo non est, cur ad hanc actionem major facti evidentia , vel cognitio requiratur. Secundo, quia oportet cum debita proportione loqui de publico de- licto, et de publica petitione, quia, si tunc vocetur delictum occultum, etiam petilio sa- cramenti vocatur occulta, quia tantum fit coram paucis, qui delictum sciunt; ergo ne- gandum est sacramentum ex alio principio supra posito, quod occulto peccatori, occulte petenti Eucharistiam, non est danda; ergo, sive uno, sive alio modo loquamur, idem est, sive tunc vocemus petitionem occultam, sive peccatorem publicum respective , res tamen eodem revolvitur, scilicet, quod in eo casu neganda sit Eucharistia, quandocumque pe- titur coram eis tantum, qui delictum nove- runt. Dices, esse periculum , ne illi stalim referant aliis , huic homini esse negatum sacramentum, propter peccatum ejus, atque ita illum infament. Respondetur, eodem modo possunt illum iofamare, manifestando pecca- tum ejus, et majus periculum est, si in publi- cum proferant, quod indigne communicavit, et quod sacerdos dedit sacramentum pecca- tori, sibi et aliis adstantibus cognito; ergo ex eo , quod sacerdos in eo casu neget sa- cramentum, nullum accrescit periculum in- famise.
Secunda conclusio. — Dico secundo : quando vel omnes, vel aliqui eorum, qui ad- sunt petitioni sacramenti, ignorant delictum peccatoris, non potest negari sacramentum, nisi alias delictum sit publicum per eviden- tiam juris, aut facti, quee illi sequivaleat. Ita censeo esse intelligendam sententiam D. Thom. et communem. Et ratio est, quia tunc delictum est occultum respective, id est, res- pectu eorum, qui vident sacramentum ab hoc homine postulari; ergo si etiam sit occul- tum absolute, nullo modo est publicum ; ergo nullum est jus ad negandum sacramenlum , nec negari poterit sine periculo scandali, aut infamise, cum ille peccator, neque absolute infamatus sit, neque respectu eorum homi- num, qui adsuut. Et hac ratione notant
auctores, non satis esse, quocl delictum sit probabile, ut videre licet in Richard. in 4, dist. 9, art. 3, qusest. 1; Gabr., queest. 2; Navar., cap. 21, num. 55; quia sola probabi- litas delicti non facit illud publicum , nec tollit jus in foro Ecclesiee, donec talis pro- batio in juclicio fiat. atque ita sit jam delictum publicum notitia juris, ut colligitur ex cap. Tua nos, de Cohabit. cleric. et mulier.
- Tertia conclusio. — Dico tertio : si delic- tum sit absolute publicum altero e duobus modis supra positis, scilicet, evidentia juris, vel facti, id satis est, ut sacramentum negari debeat, etiam si peccalum non sit notum illis, in quorum preesentia sacramentum petitur. Hoc colligitur ex D. Thom. qui sine reslric- tione locutus est, et Soto etiam generatim hoc voluit. Et ratio est, quia per illam publicam notitiam amittit peccator jus petendi hoc sa- cramentum publice et in foro Ecclesiae; quod autem bee personae, quee huic facto adsunt, illucl peccatum ignorent, est per accidens, et ideo peccatori nullum inde jus oritur. Et confirmatur primo , quia tunc nulla sequi possunt moralia incommoda, quia ille pec- cator jam est publice infamis, et ideo nullius momenti esse censetur, quod denuo infame- tur apud aliquos, qui adsunt petitioni sacra- menti, et peccatum ignorabant; et hoc ipsum imputandum est ipsi peccatori, qui cum sit in peccato publico, audet ad sacramentum accedere; et eadem ratione non sequitur scandalum, quia si res esl adeo nota, facile poterit iis, qui adsunt, satisfieri. Et confir- matur secundo, quia quando sic est delictum publicum, morale est, ut paulo post deveniat in eorum notitiam, qui nunc ipsum ignorant; unde si tali peccatori sacramentum detur coram eis, moraliter etiam consequetur, ut postea intelligant, illum indigne communi- casse, etsacerdotem dedisse illi sacramentum cognoscendo peccatum ejus, quod verget in majus scandalum. Et hsec quidem in genere vera sunt, et (ut ego existimo) nullam habent exceptionem, quando delictum est notorium juridice, sive petitio fiat in eodem loco, sive in alio. Quod enim quidam existimant, quam- vis non sit contra justitiam , negare publice sacramentum peccatori juridice alicubi infa- mato, esse tamen contra charitatem negare in illo loco, ubi non est infamatus, propter illam vulgarem doctrinam, quod ex charitate non licet manifestare crimen, propter quod ali- quis punitus est in aliquo loco , infamando illum in alio, ubi ignoratur ejus crimen, hoc
DISPUTAT. LXVII, SRCT. VI.
(inquam) non mihi probatur, nec censeo re- gulam illnm communem convenienter hic applicari; nam licct charitas obliget ad non infamanclum in uno loco peccalorem, alibi juridice infamatum, sine causa rationabili, aut ad vitandum aliquod malum, cujus ipse pec- cator sit causa , tamcn, si hujusmodi infama- tionis jusla aliqua et ralionabilis causa inter- cedat, cessabit obligatio charitatis, supposito, quod peccalor per sententiam judicis omne jus j ustiliae amisit; ita vero est in preesente, quia peccator, cujus crimen est juridice pu- blicum, omne jus justitiee amisit, et alioqui inique se ingerit, et est causa gravissimi sacrilegii; non ergo obligabit tunc charitas ad tuendam famam ejus. De alio vero genere infamiee, quod est per evidentiam facti, illud solum supererat explicandum , quando sit censendum delictum sufficienter publicum , ac nulla tergiversatione celari posse. In qua re veram esse judico sententiam Soti, vide- licet ex solo numero personarum non posse universalem regulam tradi , sed prudentia opus esse, ut pensata qualitate loci, delicti, et personarum, quee illud norunt, judicetur, an sit sufficienter publicum, nec ne.
SECTIO VI.
Utruin hoc sacramentuin dandurn sit hominibus de crimine aliquo suspectis.
Duobus modis intelligi potest., dari Eu- charistiam homini suspecto de crimine : primo, ad probationem seu purgationem delicti ; se- cundo, ad usum sacramenti, et effectum ejus; et de utroque niodo breviter dicendum est.
Girca primum communis doctrina est, nunquam licere dari alicui Eucharistiam in probationem , seu purgationem suspicionis criminis. Ita D. Thom. hic, ad 3 , et in 4, dist. 9, ubi reliqui Theologi; et Alens., 4 part., queest. 49, memb. 2, art. 2; Summislee, verbo Euch.; Glos. et Doctores juris canonici in cap. Seepe contingit, 2, qusest. 4. Et ratio est, quia hoc fine dare, et sumere sacramentum, est tentare Deum; nam est petere ab eo, ut ali- quo extraordinario signo manifestet hominis delictum , quod est superstitiosum; -cur enim hoc facturus est Deus, cum nec promiserit, nec necessariura sit? aut, cur homo, qui sus- cipit sacramentum, exislimabitur innocens et immunis a delicto, solum quia Deus nihil mi- raculosum et inusitatum cum ipso operatur? vana quidem est, et sine fundamento, talis existimatio. Et ideo hujusmodi probationis
modus reprobatus est in jure, cap. Ex tua- rum, et reliquis de Purg. canon., ct de Purg. vulg., et in cap. Consuluisti, et cap. Minas, 2, queesL 5, de qua re latius agitur 2. 2, queest. 95, art. 8; neque obstal, quod in lege veteri fiebal similis probatio in lege Zelotypiee, Num. 5, nam illud factum est jussu Dei, qui pro- misit, exhibiturum se in eo eventu aliquod signum, quo veritas manifestaretur, et ideo postulare talesignum, non erattentare Deum, sed erat consentaneum voluntati et promis- sioni ejus; secus vero est, ubi nulla inlercedit talis promissio.
- Dubium. — Solutio. — Superest vero in hac communi doctrina difficultas ex cap. Si Episc, et cap. Seepe contingit, 2, queest. 5, quee sumpta sunt ex Conc.Wormat., cap. 10 et 13, ubi approbatur hic modus probationis; et in cap. Nobilis homo, quod Grat. in eadem queest. citat ex Conc.Triburiensi, approbatur per ferrum candens, vel per aquam ferven- tem; quod decretum citat etiam Burch., lib. 16 sui decreti, cap. 19, et ex eodem Conc, cap. 10, ubi non reperio, neque expresse in toto Concil., quamvis in cap. 22 aliquicl signi- ficetur. Respondetur ad priora decreta, duo- bus modisposse suscipi Eucharistiam ad pur- ganclam suspicionem delicti. Primo in sensu explicato, scilicet, ut sihomo sit nocens, Deus id ostendat aliquo signo , v. gr., occidendo illum, aut alio simili, aut illeesum servando, si sit innocens; et ita videtur intellexisse D. Thom. illa decreta, quee dicit, fuisse per posteriora Concilia retractata, quod fuit mo- deste dicere, illucl Concilium errasse; potuit enim errare, cum provinciale fuerit, et pau- corum Episcoporum. Alio modo potest intel- ligi heec probatio per modum juramenti in testimonium veritatis, et hoc sensu intellexit illa decreta idem D. Thom. in 4, dist. 9, queest. 2, ad 2; Gab., queest. 2, art. 3, dub. 5; Major, queest. 4, in arg. cont. 5 concl.; Adrian., Quodl. 3, art. 3; Alens. supra ; qui omnes docent, ex natura rei hoc non esse in- trinsece malum, quia non est tentare Deum, sed solum est grave quoddam juramentum. Dices, esse quemdam abusum sacramenti, et occasionem indigne illud sumendi, ut aliquis se innocentem ostendat, cum non sit. Res- pondetur, per se non esse abusum, cum ille finis non sit malus, neque a rebus sacris alie- nus; nam juramentum etiam est res sacra, et tamen illo utimur ad confirmandam verita- tem, et purgandum delictum; quapropter exi- gere ab aliquo juramentum ad hunc fiuem,
500 QtLEST
non est per se malum, quamvis fortasse multi inde sumant occasionem ad committendum perjurium, quia haec occasio non est datn, sed accepla; imo ait D. Thom. hunc modum posse esse utilem ad prseservandum hominem a peccalo; nam, si intelligat se daturum testi- monium suae innocentiae illo gravissimo modo. peccare timebit. Nihilominus tamen sentiunt iidem auctores, hunc modum probationis seu juramenti esse jure positivo prohibitum. Ego vero non invenio hoc jus scriptum ; nam jura prius citata non loquuntur de hoc modo pro- bationis, sed de priori, in quo tentatur Deus. Quapropter non auderem hunc juramenti mo- dum semper damnare; consulerem tamen non uti illo, et praesertim non exigere illum, quia revera non est consentaneus reverentiae de- bitse huic sacramento, et expositus multis sacrilegiis, praesertim quando ab alio exigi- tur; atque ita ipso usu et consuetudine vide- tur omnino abrogatus hic jurandi modus, qui maxime est illicitus, et inutilis, quando is, a quo purgatio exigitur, non tenetur delictum suum manifestare; et ideo graviter peccat maritus, qui ad hoc interdum cogit uxorem, ut se a suspicione adulterii purget; peccant etiam Prselati, et superiores, qui hoc modo volunt occulta delicta inquirere , quia non habent jus hoc preecipiendi, aut eo modo in- quirendi delictum. At vero, si quis voiuntate sua , sine alterius coactione, hoc medio com- municandi utitur, ad adstruendam et confir- mandam suam innocentiam, id neque per se malum est, neque omnino inusitatum ; sic enim fecisse legimus Gregor. VII Pont. coram Henric. IV, in probationem suee innocentiee, et invitasse illum ad communicandum , et simile testimonium suse innocentiae redden- dum, eum autem non fuisse ausum sumere, ut refert Lambert. in Histor. rerum Germanise. 4. Quando suspicio peccati sufficiat, ut ali- cui deneget minister Eucharistiam. — Girca posteriorem partem Soto absolute docet, non posse negari hoc sacramentum alicui propter solam criminis suspicionem. Sed distinctione opus est, quam sigoificavit Glossa in cap. Dixit Dominus. Ubi distinguit triplicem sus- picionem , temerariam, probabilem, violen- tam. De prima certum est, non sufficere ad negandum sacramentum , quia talis suspicio nullo probabili fundamento nititur; unde non est rationabiiis , sed potius injusta. De se-
LXXX, ART. VI.
cunda etiam est dicendum, non sufficere ad negandum sacramentum; tunc enim dicitur suspicio probabilis, quando intercedit suffi- ciens ratio ad generandum dubium, non vero ad judicandum simpliciter de peccato alte- rius; in casu autem dubii melior est conditio possidentis; etquando aliquis non sufficienter probatur malus, praesumendus est bonus ; ergo, cum homo habeat jus ad sacramentum, non debet propter solam prsedictam suspicio- nem vel dubitationemillo privari. Dices: etiam potest sacramentum dici possidere jus suum, ut digne tractetur. Respondetur : quando sa- cramentum datur homini sic suspecto, non fit contra hoc jus ex parte dantis; quod si forlasse suscipiens indigne illud tractat, cum hoc lateat, non potest danti imputari, et ideo non potest hac sola de causa alterum privare jure suo, de quo illi constat, non autem de peccato ejus. Tertia suspicio, quae scilicet violenta est, et probabili ratione deponi non potest, sufficit ad negandum sacramentum, juxta communem Theologorum doctrinam in 4, dist. 9, ubi D. Thom., qusest. 1, art. 3, quaestiunc. 2; Rich., art. 3, quaest 7; Gabr., qusest. 2, art. 3, dub. 2; Alens., 4 part., quaest. 49, memb. 2, art. 1; Antonin., 3 p., tit. 14, cap. 12, § 2. Et ratio est, quia vio- lenta suspicio nititur talibus signis et indiciis, quse, licet non faciant evidentiam rei in se, faciunt tamen moralem probabilitatem , et sufficiunt ad probabile judicium ferendum, quando in contrarium nihil est, quod excuset, aut suspicionem elevet ; ergo sufficit etiam ad negandum sacramentum. Haec vero doctrina intelligenda est juxta principia supra posita ; nam si suspicio sit publica, sufficiet ad ne- gandum sacramentum publice; si vero sit privata et occulta, sufficiet acl negandum sa- cramentum occulte, non tamen publice. Ali- qui vero limitant hanc doctrinam, ut non procedat in articulo mortis; nam, si in illo homo, de quo talis suspicio habetur, neget delictum, et alioqui praebeat signa bonse dis- positionis, non videtur illi negandum sacra- mentum, tum propter periculum, tum quia illse circumstantiae videntur maximi ponderis ad deponendam suspicionem. Quae doctrina mihi non displicet, quia est pia, et non tam est limitatio, quam declaratio communis sen- tentise; nam, ut diximus, in eo casu signa occurrunt, quae suspicionem enervant.
ARTICULUS VII.
Utruru uocturnapollutio aliquem iiupediat a sumptione hujus sacramenti (2. 2 quaest. 154, art. 5; et 4, d. 9., art. 4, quaest. 2. Et Ver., quaest. 28, art. 3, ad C).
Ad septimum sic proceditur. Videtur, quod nocturna pollutio non impediat aliquem a sumptione corporis Christi. Nullus enim im- peditur a sumptione corporis Christi, nisi propter peccatum. Sed nocturna pollutio acci- dit sine peccato; dicit enim Augustin. super Genes. ad litt. (lib. 12, c. 15, in med., t. 3) : Ipsa phantasia, qux fit in cogitatione sermo- cinantis, cum sic expressa fuerit in visione somniantis, ut inter illam et veram conjunc- tionem corporum non discernatur , continuo movetur caro, et sequitur, quod eum motum sequi solet , cum hoc tam sine peccato fiat, quam sine peccato avigilantibus dicitur, quod, ut diceretur, procul dubio, cogitatum est. Ergo nocturna pollutio non impedit hominem ab ejus sacramenti sumptione.
Prxterea, Gregor. dicit in epist. ad August. Episcopum Anglorum (lib. 4 1 Registri, epist. 31 , ad 10 interrogalionem Augustin., non longe a fin.) : Si quis sua conjuge, non cupidine voluptatis captus, sed tantum procreandorum liberorum gratia utitur, ille profecto, sive de ingressu Ecclesise, sive de sumendo corporis Dominici mysterio, suo est judicio relinquendus, quia prohiberi a nobis non debet accipere, qui in igne positus nescit ardere. Ex quo patet, quod carnalis pollutio, etiam vigilantis, si sit sine peccato, non prohi- bet hominem a sumptione corporis Christi. Multo igitur minus prohibet nocturna pollutio dormientis.
Prxterea, nocturna pollutio videtur so- lam immunditiam corporalem habere. Sed alise immunditix corporales, quse secundum legem impediebant ab ingressu sanctorum, in nova lege non impediunt a sumptione hujus sacra- menti; sicut de muliere pariente, vel mens- truata, vel fluxum sanguinis patiente, scribit B. Gregor. Augustino Anglorum Episc. (loc. nunc dicto, parum ante med.,). Ergo vide- tur, quod neque etiam nocturna pollutio im- pediat hominem a sumptione hujus sacra- menti.
Prxterea, peccatum veniale non impedit hominem a sumptione hujus sacramenti, sed nec etiam peccatum mortale post pcenitentiam . Sed dato, quod nocturna pollutio provenerit
QU^EST. LXXX, ART. VII. 501
ex aliquo peccato prxcedenti , sive crapulse, sive turpium cogitationum, plerumque tale peccalum est veniale; et si aliquando sit mor- tale, potest contingere, quod de mane pceniteat et peccatum suum confiteatur. Ergo videtur, quod non debeat impediri a sumptione hujus sacramenti.
- Preeterea, gravius peccatum est homici- dium, quam fornicatio. Sed si aliquis de nocte somniet se homicidium perpetrare, aut fur- tum, aut quodcumque aliud peccatum, non propter hoc impeditur a sumptione corporis Christi. Ergo videtur, quod multo minus for- nicatio somniata, cum pollutione subsequente, impediat a sumptione hujus sacramenti.
Sed contra est, quod Levit. 15 dicitur : Vir, de quo egreditur semen coitus, immundus erit usque acl vesperam. Sed immundis non patet aditus ad sacramenta. Ergo videtur , quod propter pollutionem nocturnam aliquis impe- diatur a sumptione hujus sacramenti, quod est maximum sacramentum.
Respondeo dicendum, quod circa pollutionem nocturnam duo possunt considerari. Unum qwdem, ratione cujus ex necessitate impedit hominem a sumptione hujus sacramenti. Aliud autem, ratione cujus non ex necessitate impe- dit hominem ab hujusmodi sacramenti percep- tione, sed ex quadam congruentia. Ex neces- sitate quidem impedit hominem ab hujus sacramenti perceptione solum peccatum mor- tale. Et quamvis nocturna ipsa pollutio secun- dum se considerata , peccatum mortale esse non possit, nihilominus tamen ratione sux causx quandoque habet peccatum mortale annexum. Et ideo consideranda est causa pollutionis nocturnce. Quandoque enim prove- nit a causa extrinseca spirituali, scilicet, ex dsemonum illusione, qui sicut in prima parte habitum est (quaest. 111, art. 3), phantasmata commovere possunt, ex quorum apparitione pollutio interdum subsequitur. Quandoque vero provenit pollutio ex causa intrinseca spirituali, scilicet ex prsecedentibus cogita- tionibus. Aliquando autem ex causa intrin- seca corporali, vel ex superfluitate sive debi- litate naturse, sive etiam ex superfluitate cibi velpotus. Quxlibet autem harum trium cau- sarumpotest, et sine peccato, et cum peccato veniali, vel mortali existere. Etsi quidem sit sine peccato, vel cum peccato veniali, non ex necessitate impedit sumptionem hujus sacra- menti, ita scilicet, quod homo sumendo sit reus corporis et sanguinis Domini. Si vero sit cum peccato mortali impedit ex necessitate.
QILEST. LXXX, ART. VII.
Illusio enim dxmonum quandoque provenit ex prsecedente negligentia prseparationis ad de- votionem, qusepotest esse et mortale etveniale peccatum. Quandoque vero provenit ex sola nequitia dsemonum, volentium impedire homi- nem a sumptione hujus sacramenti. Unde legi- tur in Collationibus Patrum, quod cum quidam frater pateretur pollutionem semper in festis, in quibus erat communicandam, seniores, com- perto, quod nulla causa ab ipso prsecesserat, decreverunt, quod propter hoc a communione non cessaret; et ita cessavit illusio dxm.onum. Similiter etiam prsecedentes cogitationes las- civse, quandoque possunt esse omnino sine pec- cato, puta, cum aliquis causa lectionis, vel disputationis cogitur cle talibus cogitare. Et si hoc fit sine concupiscentia et delectatione, non erunt cogitationes immundse, sed honestse. Ex quibus tamen pollutio sequi potest, sicut patet ex auctoritate August. supra inducta (argum. 1). Quandoque vero prsecedentes cogi- tationes sunt ex concupiscentia , et delecta- tione; et si adsit consensus, erit peccatum mor- tale; si autem desit, erit veniale. Similiter etiam, et causa corporalis, quandoque est sine peccato, puta, cum est ex infirmitate. Unde et quidam, etiam in vigilando , absque peccato fluxum seminis patiuntur. Vel etiam si sit ex superfluitate naturse. Sicut enim contingit, sanguinem fluere absque peccato , ita et semen, quod est superfluitas sanguinis , secundum Philosoph. (lib. 1 de Gener. animal., cap. 11, a med., et cap. 19, parum a princ). Quando- que vero est cumpeccato, puta, cum provenit ex superfluitate cibi, vel potus; et hoc etiam potest esse peccatumveniale, velmortale, licet frequentius peccatum mortale accidat circa turpes cogitationes propter facilitatem con- sensus, quam circa sumptionem cibi et potus. Unde et Gregor., scribens August. Anglorum Episcop., dicit (loco cit. in arg. 1 et 2, c. 11, et habetur 33, qusest. 4, cap. Vir cum pro- pria), cessandum esse a communione, quando ex turpibus cogitalionibus provenit, non au- tem quando provenit ex superfluitate cibi vel potus, prsesertim si necessitas adsit. Sic igitur ex causa pollution s considerari potest, utrum nocturna pollutio impediat ex necessilate sumptionem hujus sacramenti. Ex quadam vero congruentia impedit ■quantum ad duo, quorum unum semper accidit , scilicet, quiedam foeditas corporalis, cum qua propter reveren- tiam sacramenti non decet ad altare accedere, unde et volentes tangere aliquid sacrum, manus lavantf nisi forte talis immunditia sit perpe-
tua, vel diuturna, sicut est lepra, vel fluxus sanguinis, vel aliquid hujusmodi. Aliud autem est evagatio mentis, qux sequitur pollutionem nocturnam, prsecipue quando cum turpi ima- ginatione contingit. Hoc tamen impedimen- tum, quod ex congruitate provenit, postponi debet propter aliquam necessitatem, puta, ut Gregor. dicit (loco jam nunc dict., ad interr. 11 August., cap. 1), cum fortasse, aut festus dies exigit, aut exhibere ministerium, pro eo, quod sacerdos alius deest, ipsa necessitas com- pellit.
Acl 1 ergo dicendum, quod ex necessitate quidem non impeditur homoa sumptione hujus sacramenti , nisi propter peccatum mbrtale, sed ex quadam convenientia potest homo im- pediri propter alias causas, sicut dictum est (in corp. art.).
Ad 2, dicendum, quod coitus conjugalis, si sit sine peccato, puta, si fiat causa prolis ge- nerandse, vel causa reddendi clebitum, non alia ratione impedit sumptionem hujus sacra- menti, nisi sicut dictum est (iu corp. art.), de pollutione nocturna qux accidit sine peccato, scilicet, propter immunditiam corporalem et mentis distractionem. Ratione cujus Hieron. dicit super Matth. (refertur 33, q. 4, c. Scia- tis) : Sipanes propositionis ab his, qui uxores tetigerant, comedi nonpoterant, quanto magis ille panis, qui de ccelo descendit, non potest ab his, qui conjugalibus paulo ante hsesere complexibus , violari, atque contingi? Non quod nuptias condemnemus, sed quod eo tem- pore, quo carnes agni manducaturi sumus, vacare a carnalibus operibus debeamus. Sed quia hoc secundum congruitatem , et non secundum necessitatem est intelligendum , Gregor. dicit (loco cit. in argum., et babetur 33, qusest. 4, cap. Vir cum propria), quod talis est suo judicio relinquendus . Si vero non amor procreandse sobolis, sed voluptas domi- natur in opere, ut ibidem Gregor. subdit, tunc prohiberi debet, ne accedat ad hoc sacramen- tum.
Ad 3, dicendum, quod sicut Gregor. dicit in Epistola supra dicta ad August. Anglorum Episcopum, in veteri Testamento aliqui polluti dicebantur figuraliter , quod populus novse legis spiritualiter intelligit. Unde hujusmodi corporales immunditise, si sint perpetuse vel diuturnse, non impediunt sumptionem hujus sacramenti salutaris, sicut impediebant ac- cessum ad sacramenta figuralia. Si vero cito transeant, sicut immunditia pollutionis noc- turnse, ex quadam congruentia impediunt
QU/EST. LXXX, ART. VII.
sumptionem hujus sacramenti, per illum diem, quo hoc accidit. Unde et Deut. 23 dicitur : Si fuerit inter vos homo, qui nocturno pollutus sit somnio , egredietur extra castra; et non revertetur, priusquam ad vesperam lavetur aqua.
Ad 4, dicendum, quod licet per contritio- nem et confessionem auferatur reatus culpx, non tamen aufertur corporalis immunditia, et distractio mentis ex pollutione consecuta.
Ad 5, dicendum, quod somnium homicidii non inducit corporalem immunditiam, nec etiam tantam distractionem mentis, sicut for- nicatio somniata propter delectationis inten- tionem, Si tamen somnium homicidii proveniat ex causa, quse est peccatum, prxsertim mor- tale, impedit a sumptione hujus sacramenti, ratione sux causm.
COMMENTARIUS.
Notandum est, in pollutione duo posse con- siderari, primum est foeclitas, velmacula cor- poralis , quam ipsa secum portat. Secundum est culpa , vel causa , ex qua proccdit , quae interdum est peccatum mortale , interdum veniale, interdum vero nullum. Et quidem, quando ex peccato mortali oritur, eadem ra- tio est de illa, quse de ceeteris peccatis, nam post talem pollutionem non licet sumere sa- cramentum , ut D. Thom. clocet in corpore articuli, nisi praemissa debita pcenitentia, ut ipse limitat ac declarat in solutione ad quar- tum; nam si prioris peccati debita pcenitentia fiat, jain eadem ratio erit de illa pollutione, et de quacunique alia , quas sequitur ex causa inculpabili. Unde intelligitur , hoc impedi- mentum sub hac ratione culpee non provenire proprie ex ipsa externa pollutione, quam ali- quis in somno patitur, sed ex peccato uncle pollutio orta est, quia in illo est tota ratio culpse quee impedit. Quare si contingeret, posita illa causa, non sequi pollutionem in somnis, iclem maneret impedimentum neces- sitatis, licet non congruentiee, ut postea dice- mus. Ethinc etiam intelligimus, nihil ad prse- sens impedimentum referre, quomodo in causa pollutionis reperialur culpa mortalis; duobus enim modis id potest accidere. Primo, ut tota malitia, quee preecessit in actu, formaliter ac prEecise reperta fuerit in eo, quatenus fuit causa pollutionis, quod in duobus tantum ca- sibus videtur accidere : unus est, si illa actio, qua3 fuit causa pollutionis, ex natura sua est turpis et ordinata ad actus venereos excitan-
dos et consummandos. Secundus est, quando illa actio, licet ex natura sua turpis non sit, tamen ex intentione operantis ad hunc finem fil , ut sequatur pollutio. Alio autem modo contingit, esse culpam mortalem in causa pol- lutionis solum materialiter, quia, scilicet, illa actio in suo genere habet alias malitiam mor- talem; tamen, ut est causa pollutionis, non habet inde specialem malitiam, vel quia effec- tus non est preevisus, vel si prsevisus sit, non est intentus, nec propler illum solum tenere- lur homo illam causam vitare, ut si quis, v. gr., comedat rem graviter saluti nocivam, ex qua eliam sequilur pollutio; nam tota ratio peccati morlalis tunc consistit in priori nocu- mento. Igitur, quod acl preesens attinet, nihil refert, quod uno vel alio moclo culpa mortalis committatur, quia tota ratio hujus impecli- menti necessario provenitex generali ac com- muni ratione peccati mortalis, non ex modo ejus. Et ita D. Thom. varia exempla ponit, quse ex clictis facile intelligentur; nam utrum- que modum peccandi continent, et pro eorum diversitate, facile possunt singulis accommo- dari. Illud solum videri potest difficile, quod D. Thom. ait, in pollutione, quae provenit ex illusione da3monum,interdumpr8ecedere pec- catum mortale, si illusio deemonum proveniat ex prascedenti negligentia prseparationis ad devotionem, quee potest esse et mortale, et veniale peccatum. Vix enim reperiri potest, quanclo, et quomodo hujusmodi negligentia sit peccatum mortale, quia neque ex se, aut ex objecto suo videtur habere hanc malitiam, neque etiam ex pollutione secuta, supponi- mus enim non esse intentam. Quapropter nisi hsec negligentia habeat conjunctum mortale periculum consensus in ipsam pollutionem, vel in aliquod aliud peccatum mortale, non potest in hac negligentia inveniri mortalis lapsus. Atque hinc satis exposita est, quoad hanc partem litterae, mens D. Thom. Solet au- tem hac occasione hic disputari, quando ac- tus, qui est causa pollutionis, sit ex hoc capite peccatum mortale. Item, quando causa fuit peccatum, an pollutio ipsa, quae in somnis accidit , dicenda sit peccatum, vel tantum effectus peccati ; sed hsec aliena sunt ab hoc loco, habent autem eum proprium in 1 . 2, in materia de peccatis, et in 2. 2, qusest. 154, art. 5. Videri etiampossuntD.Thom., opusc. 64, et qusest. 28 de Veritate, art. 3, et in 4, dist. 9, queest. 1, art. 3, quaest. 1, ubi late Palud., Major, Rich., Bonav., Dur.; et Gab. ibi, et dist. 17, etlect. 1 0 incan.; Alex, Alens.,
QILEST. LXXX, ART. VIII.
4 part., qiia^st. 47, memb. 4; Adr., queest. 4 de Euch.; Caj., in 2. 2 supra, et opusc. 27; Gers., Alphabeto 37, et opusc. de Praepar. ad Miss., consider. 8; Ant., 2 part., tit. 6, cap. 5; Turrecrem., dist. 6 Decreti, cap. 1; Sot. in 4,clist. 12, qusest. 1 . art. 7; Cord., lib. 1, quasst. 7, et lib. 2, queest. 23; Nav., in Sum., cap. 16, num. 6 et 8, et cap. 21 , n. 51; Vict., in Sum., n. 72, et reliqui Summist., verb. Pollut., et verb. Euch. vel Communio. Omissa ergo culpa, ex qua pollutio manare potest, dequo satis dictum est propria quaes- tione, solum superest de impedimento, quod ad communicandum potest afferre ipsa exte- rior pollutio ratione corporalis maculae, et hoc sensu dicit secundo D. Th. ipsam per se non impedire ex necessitate, seclusa culpa mortali, impedire tamen ex congruitate et de- centia, tum propter foeditatem corporis, tum propter distractionem menlis, quae inde oriri solet, quod in fine articuli limitat, nisi prop- ter occurrentem rationabilem causam aliud expedire judicetur, de quo dicemus plura dis- put. sequent.
ARTICULUS VIII.
Utrum cibus, vel potus praeassumptus impediat sump- tionem hujus sacramenti (infra, art. 9, corp. Et 2. 2, quaest. 147, art. 6, ad 2. Et 4, d. 8, quasst. 1, art. 4, qusest. 1 et 2. Et 1 Gor. 11, lect. 4, col. 4).
Ad octavum sic proceditur. Videtur , quod cibus vel potus prseassumptus non impe- diat sumptionem hujus sacramenti. Hoc enim sacramentum est a Dotnino institutum in coena. Sed Dominus postquam ccenavit, hoc sacramentum discipulis suis tradidit, sicut patet Luc. 22, et 1 Cor. 11. Ergo videtur, quod etiam post alios cibos assumptos nos de- beamus sumere hoc sacramentum.
Prxterea, 1 Cor. 11, dicitur : Cum con- venitis ad manducandum, scilicet corpus Do- mini, invicem expectate, si quis autem esurit, domi manducet. Et ita videtur , quod post- quam aliquis domi manducaverit , possit in Ecclesia corpus Christi manducare.
Prxterea, in Concil. Carthag. III legitur (can. 29), et habetur de Consecrat., disl. 1 : Sacramenta altaris non nisi ajejunis homini- bus celebrentur, excepto uno die anniversario, quo coena Domini celebratur. Ergo saltem illa die aliquis potest corpus Christi post alios cibos sumere.
Prxterea, sumptio aquse, vel medicinx, vel alterius cibi, vel potus in minima quanti-
tate, vel reliquiarum cibi in ore manentium, neque jejunium Ecclesix solvit, neque sobrie- tatem tollit, qux exigitur ad hoc, quod ali- quis reverenter sumat hoc sacramentum. Ergo per prxdicta non impeditur aliquis a sump- tione hujus sacramenti.
Prxterea, quidam de nocte profunda comedunt, aut bibunt, et forte totam noctem insomnem ducentes, de mane percipiunt sacra mysteria nondum plene digesti. Minus autem impediretur sobrietas hominis , si in mane parum comederet, et postea circa nonam su- meret hoc sacramentum, cum etiam sit quan- doque major distantia temporis. Ergo videtur, quod talis cibi prxassumptio non impediat hominem ab hoc sacramento.
Prxterea, non minor reverentia debe- tur huic sacramento jam sumpto , quam ante sumptionem. Sed sumpto sacramento licet cibum, aut potum sumere. Ergo et ante sump- tionem.
Sed contra est, quod August. dicit in lib. Responsionum ad Januarium (epist. 118, c. 6, ante med., tom. 2) : Placuit Spiritui Sancto, ut in honorem tanti sacramenti, prius in os Christiani corpus Dominicum intraret, quam cseteri cibi.
Respondeo dicendum, quod aliquid impedit sumptionem hujus sacramenti dupliciter. Uno modo secundum se, sicut peccatum mortale, quod habet repugnantiam ad significatum hujus sacramenti, ut supra dictum est (art. prseced., et art. 4 hujus qusest.). Alio modo propter prohibitionem Ecclesise. Et sic impe- ditur aliquis a sumptione hujus sacramenti post cibum et potum assumptum, triplici ra- tione. Primo quidem, sicut August dicit, in honorem hujus sacramenti, ut scilicet, in os hominis intret, nondum aliquo cibo, vel potu infectum.
Secundo propter significationem, ut scilicet, detur intelligi, quod Christus, qui est res hujus sacramenti, et charitas ejus, debet primo fun- dari in cordibus nostris , secundum illud Matth. 6 : Quxrite primum regnum Dei. Ter- tio, propter periculum vo?nitus et ebrietatis, quee quandoque contingunt, ex hoc quod homi- nes inordinate cibis utuntur, sicut et Aposto- lus dicit 1 Cor. 1 1 : Alius quidem esurit, alius autem ebrius est. Ab hac tamen generali re- gula excipiuntur infirmi, qui statim commu- nicandi sunt, etiam post cibum, si de eorum periculo dubitatur, ne sine communione dece- dant, quia necessitas legem non habet. Unde dicitur de Consecr., dist. 2, cap. 93 : Presbyter
QLlyEST. LXXX, ART. VIII.
infirmum statim communicet, ne sine commu- nione moriatur.
Ad 1 ergo dicendum, quod sicut August. in eodem lib. dicit (epist. 118, cap. 6, fn mecl., tom. 2), neque quiapost cibos Dominus dedit, propterea pransi aut ccenati fratres ad hoc sacramentum accipiendum convenire debent, aut mensis suis miscere, sicut faciebant quos Apostol. arguit et emendat. Namque Salvator, quo vehementius commendaret mysterii illius altitudinem, ultimum hoc voluit arctius infi- gere cordibus et memorise discipulorum , et ideo non prsecepit, quod deinceps tali orciine sumeretur, ut Apostolis , per quos Ecclesias dispositurus erat, servaret hunc moclum.
Ad 2, dicendum, quod illud verbum in Gloss. (interlin.) sic exponitur : Si quis esurit et impatiens non vult expectare alios, man- ducet domi cibos suos, id est , paneterreno pascatur, nec post Eucharistia?n sumat.
Acl 3, dicendum, quod capitulum illud lo- quitur secundum consuetudinem aliquando apud aliquos observatam , ut in reprsesenta- tionem Dominicx ccense illo die a nonjejunis corpus Christi sumeretur. Sed nunc hoc abro- gatum est , nam sicut August in lib. prsedicto dicit (in epist. 118, c. 6, ante med., tom. 2), per universum orbem mos iste servatur, ut scilicet corpus Christi a jejunis sumatur.
Ad 4, dicendum, quod, sicut inQpart. habi- tum est (2. 2. qusest. 1 47, art. 6, ad 2), duplex est jejunium. Primum est jejunium naturse, quod importat privationem cujuscumque prse- assumpti, per modum cibi vel potus; et tale jejunium requiritur ad hoc sacramentum , prop ter prsedicta (in corp. art.). Et ideo, neque post assumptionem aquse, vel alterius cibi aut potus, vel etiam medicinse, in quantumcumque parva quantitate, licet hoc sacramentum ac- cipere. Nec refert, utrum aliquid hujusmodi nutriat, vel non nutriat, autperse, aut cum aliis, dummodo sumatur per modum cibi vel potus. Reliquise tamencibi, remanentes in ore, si casualiter transglutiantur, non impediunt sumptionem hujus sacramenti, quia non traji- ciuntur per modum cibi, sed per modum sali- vse. Et eadem ratio est de reliquiis aqux vel vini, quibus os abluitur, dummodo non traji- ciantur in magna quantitate , sed permistse salivse, quod vitari non potest. Aliud autem est jejunium Ecclesise, quod instituitur ad carnis macerationem. Et tale jejunium per prsedicta non impeditur, quia prsedicta non
multum nutriunt, sed magis ad alterandum sumuntur.
Ad 5, dicendum, quod cum dicitur, quod hoc sacramentum prius, quam alii cibi, debet in os Christiani intrare, non est intelligendum absolute, respectu totius temporis; alioquin, qui semel comedisset vel bibisset, nunquam posset postea hoc sacramentum accipere; sed est intelligendum quantum ad eumdem diem. Et licet principium diei secundum diversos diversimode swnatur, nam quidam a meridie, quidam ab occasu, quidam a media nocte, quidam ab ortu solis, diem incipiunt, Ecclesia tamen Romana, diem a meclia nocte incipit; et ideo, si post mediam noctem aliquis sumpserit aliquid per modum cibi velpotus, nonpotest eadem die hoc sumere sacramentum; potest vero, si ante mediam noctem. Nec refert, utrum post cibum vel potum assumptum dor- mierit, aut etiam digestus sit, quantum ad ra- tionemprsecepti; refert autem quantum ad per- turbationem mentis, quam patiuntur homines propter insomnietatem vel indigestionem. Ex quibus si mens multum perturbetur , homo redditur ineptus ad sumptionem hujus sacra- menti.
Acl 6, dicendum, quod maxima devotio re- quiritur in ipsa sumptione hujus sacramenti, quia tunc percipitur sacramenti effectus, quse quidem devotio magis impeditur per prsecs- dentia, quam per sequentia. Et ideo magis est institutum, quod homines jejunent ante sump- tionem hujus sacramenti , quam post. Debet tamen esse aliqua mora inter sumptionem hujus sacramenti et reliquos cibos. Unde et in missa, oratio gratiarum actionis post commu- nionem dicitur, et communicantes etiam suas privatas orationes dicunt. Secundum tamen antiquos canones statutum fuit a Papa Cle- mente, ut habetur de Consecrat., d. 2 (c. Tri- bus gradibus) : Si mane Dominica portio edi- tur, usque ad sextam jejunent ministri, qui eam sumpserunt, et si tertia vel quarta hora acceperint, jejunent usque ad vesperum. Anti- quitus enim rarius missarum solemnia cele- brabantur, et cum majori prseparatione ; nunc autem, quia oportet frequentius sacra myste- ria celebrare, non posset de facili observari, et ideo per contrariam consuetudinem est abrogatum.
Littera D. Thom. clara esl; de ipsa vero re statim disputabimus.
DISPUTATIO LXVIII.
DE CORPORALI DISPOSITIONE EX PR^CEPTO NECESSARIA AD SUSCIPIENDUM HOC SACRA- MENTUM.
Disp. 30 de Euch. — In preecedentihus disputationibus dictum est de prseceptis per- tinentibus ad spiritualem animce dispositio- nem. Sequitur ergo, ut dicamus de his, quee convenientem corporis dispositionem injun- gunt. Possumus autem hic triplicem disposi- tionem distinguere, antecedentem, concomi- tantem, et consequentem, et queelibet harum esse potest, aut privativa, ut abstinentia cibi et potus, aut positiva, ut actus aliquis, aut decens corporis ornatus. Denique in his om- nibus considerari potest, quid ex natura rei sit necessarium, quid vero ex Ecclesiee pne- cepto. Haec igitur omnia breviter attingemus, et obiter declarabimus externum ritum in usu hujus sacramenti servandum
SECTIO I.
Utrum aliqua corporis bona dispositio necessaria sit ad hoc sacrarnentum suscipiendum.
Dispositio corporis positiva, de qua lo- quimur, non potest intelligi, nisi aut in ves- titu , aut in habitu externo, aut in decente corporis compositione, seu exteriori actione et gestu ; nam preeter hsec non potest aliqua corporis qualitas excogitari, quee ad digne communicandum necessaria sit, qualis est sa- nitas aut pulchritudo, vel aliquid ejusmodi; heec enim, ut per se constat, necessaria non sunt , nisi fortasse interdum propter vitan- dam aliquam indecentiam, de quo dicemus sectione sequente. Deinde supponendum est, de hujusmodi oorporali dispositione nihil esse divino jure positivo statutum; tale enim jus, neque scriptum, nec traditum est; quinimo ut Augustin. dixit, ep. 118, cap. 6, et signi- fieavit Conc. Trid., sess. 21, cap. 2, in his, quoe ad modum dispensandi hoc sacramen- tum pertinent, et sunt extra substantiam ejus, Christus Dominus nihil slatuit, sed eam po- testatem Ecclesiee commisit.
Secunda conclusio. — Secundo dicen- dum est, jure etiam Ecclesiastico nihil esse fere in hac re statutum ; nulla enim specialis ceeremonia prsecepta est communicanti, ne- que quoad corporis vestimenta, neque quoad
QUiEST. LXXX, ART. VIII.
situm corporis. Probatur, quia nullum decre- tum de hac re scriptum invenitur, neque Ec- clesiastica consuetudine aliquid hujusmodi introduclum est, ut experentia constat, et statim amplius explicabimus. Solum quoad sacerdotes, quando extra sacrificium commu- nicant more laicornm, invenio prseceptum in Concil. Brach. III, cap. 3 et habetur in cap. Ecclesiastica, 23 dist., ut stolam super utrum- que humerum impositam habeant, quando communicant, et poena excommunicationis ferendee imponitur eis, qui hoc non obser- vant ; quee lex videtur etiam nunc usu recepla et servata. Sed imprimis, si verba illius de- creti attente expendantur, non videntur ge- neraliter hoc preecipere, sed cum sacerdos, inquit, ad solemnia Missarum accedit aut per se Deo sacramentum oblaturus , aut sacra- mentum corporis et sanguinis Domini noslri Jesu Chrisli sumpturus. Quee verba sufficien- ter videntur intelligi de sacerdote communi- cante in Missa, solemni ritu. Et ita exponit Navar. in Sum., cap. 21, num. 54, cum Syl- vest., verbo Sacerdos, § 4, contra Angelum eodem verb. Sacerdos, quia textus loquitur de communione corporis et sanguinis. Ita etiam exponit Jacobus de Grassis, lib. 2 sua- rum decisionum, cap. 40, num. 2. Unde con- cludunt hi auctores, non peccare mortaliter sacerdotem non celebrantem, communicancio sine stola ob infirmitatem, vel aliam rationa- bilem causam. Tamen Glossa dictum textum intelligit de communione extra sacrificium. Quod videtur magis consentaneum illi dis- junclee locutioni, qua Concil. utitur. Nec refert, quod loqualur de corpore et sanguine, nam olim extra sacrificium etiam ila communica- bant ; tamen, hac etiam admissa expositione, non videtur obligare sub mortali, secluso con- temptu, quia res non est admodum gravis, nec communi usu videtur eo sensu recepta, cujus signum est, quia, licet interdum omit- tatur, nunquam ob hanc causam sacerdos ab Episcopo punitur, nec scaaclalum inde oriri solet. Imo virietiam timorati solent hoc omit- tere facile , quando commode servari non potest.
- Ultima conclusio. — Ultimo dicendum est, in usu hujus sacramenti, in communi solum dici posse, ex jure naluree illo corporis habitu et compositione accedendum esse, qui animi reverentiam ac devotionem prae se ferat, neque aliquid aliud esse in hac re prae- ceptum. Primum constat, quia illud princi-
aliquam corporis actionem, seu gestum, aut pium traditum a Paulo, 1 ad Cor. 11, dijudi-
DISPllTAT. LXVIII, SECT. I. candum esse corpus Domini a communibus cibis, non solum quoacl interiorem disposi- tionem verum est, sed etiam quoad exterio- rem sumendi modum; nam sicut exterior reverentia signum est interioris fidei, et reli- gionis, ita e contrario indecens ac vulgaris sumendi modus, infidelem, aut irreligiosum animum indicat. Prseterea, quia-supra docui- mus , deberi huic sacramento , non solum inlernam, sed etiam exlernam venerationem, et adorationem, quia Christus mediis spe- ciebus sensibili quodam modo in eo existit, atque tractatur; sed ad hunc exteriorem cui- tum pertinet exterior devotio et reverenlia, quee in illiussumptione servanda est. Denique ipsemet actus suscipiendi sacramentum est actus sacer, et religiosus, et ex se aliis homi- nibus manifestus; ergo ipsa ratio virtutis et honestatis religionis poslulat, ut decenti modo
SECTIO II.
Ulrum sit pncccpi acrcilcnili a<l hoc sacramcntum
sinc ulla corporis rnacula, ex pollutione vel aliunde contracta.
fiat
ergo eadem ratione necesse est, ut is,
qui accedit, in ipso habitu et actione corporis convenientem ac decentem modum servet, quem optime tractat Gyril. Hier., Catech. 5 Mystag., ubi inter alia inquit : Pronus accedat adorationis in modum ac venerationis. Et si- milia legi possunt in Damascen., 4 de Fide , cap. 14; et hic etiam optime accommodatur, quod dixit Cyprian. in expositione orationis Dominicse : Placendum esse divinis oculis, etiam in habitu corporis. Posterior pars asser- tionis ex illo generali principio probanda est, quod cultus externus ex natura rei non est definitus, et ideo in parte servanda est eccle- siastica consuetudo, quse pro locorum , ac temporum diversitate varia ac multiplex fuit, ut late tractat Claud. de Sainct., Repet. 9, cap. 9, et in superioribus agentes de reali Christi preesentia in hoc sacramento nonnuila altigimus. Quod vero nunc ad mores attinet, ritus Ecclesiae hac in parte est simplicissimus, atque omnibus notus; ille ergo servandus est, neque aliae indiscretee caaremoniee sunt intro- ducendae; id enim non carebit aliqua cuipa , quanquam, secluso contemptu et scandalo, nihil in hoc ritu sit, quod obligationem mor- talis culpee inducere videatur. Duo vero pote- runt hoc loco inquiri. Primum, quo loco possit licite hoc sacramentum sumi. Secundum, a quo ministro; sed de priori dicemus infra, agenles de loco sacrificandi; de posteriori vero, agentes de obligationibus ministri dis- pensantis hoc sacramentum.
Postquam dictum est de positiva dispo- sitione, dicendum sequitur de privativa, quse ad duo tantum capita revocatur; quee sunt carenlia corporalis maculee, et abstinenlia cibi et potus. De priori multa in particulari tractantur a scriptoribus , ut de iis, qui passi sunt pollutionem, de conjugatis, qui copulam licitam habuerunt, de fceminis menstruatis , seu quee ante breve tempus pepererunt, de leprosis, et similibus. De quibus omnibus im- primis separancla est culpa ab externa ma- cula , ut in comment. art. 7 adnotavimus ; nam, si mortalis culpa acljungatur corporali defectui, sive ut causa, sive ut effectus , sive ut concomitans,utendumest generalidoctrina supra tradita de impedimento peccati mor- talis; quia non intervenit liic peculiaris ratio, aut speciale impedimentum , propler deter- minatam speciem peccati. Rursus adverten- dum est, hujusmodi clefectum corporalem esse posse, vel jam prseteritum, vel adhuc durantem, quando sacramentum suscipitur; si aulem nondum contractus sit , sed in futu- rum timeatur, perse non refertad prsesentem communionem, nisi directe cedere possit in aliquam irreverentiam sacramenti, antequam Christus sub speciebus esse desinat, ut, v. gr., si vomitus timeatur; tunc enim potius esset omittenda communio, quam permittendus vomitus adeo indecens, et reverentiee Christo debitee contrarius. Unde graviter peccaret, qui cum hujusmodi periculo sacramentum acciperet, quod iterum attingemus infra, agentes de communione in articulo mortis. Praeterea est observandum, hujusmodi cor- poris defectum posse consiclerari, vel ratione sui, vel ratione aliquorurn effectuum, quos secum affert, sive preesens sit, sive preete- ritus, ut, v. gr., mentis clistractionem, aut tarditatem animi, et difficultatem ad res spi- rituales tractandas.
Corporalis macula per se non necessario impedit usum Eucharistise. — Dico igitur primo, corporalem maculam per se non im- pedire ex necessitate hujus sacramenti usum seu communionem. Heec est sententia D. Gre- gorii in respons. 10 et 11 ad August. An- glor. Episcop., ubi inparticulari attigit omnes casus supra positos, et eum secuti sunt reli-
508 QUjEST. LXXX
qui scriptores omnes; D.Thom. hic; Alexand. Alens., 4 part., quaist. 37; Adrian., quaest. 4 de Euchar. ; Gabr., lect. 10 in can. ; Bonav., Richard. , Palud. et Major in 4, d. 9; Durand. et Soto, d. 12; Summislae, verb. Eucharistia, et verb. Communio. Et ratio est, quia hic cxternus defectus corporis per se non refert ad honestatem morura, nec pertinet ad boni- tatem vel malitiam moralem. Prseterea , vel hujusmodi macula jam est omnino preeterita , vel adhuc durat ; si praeterita est, nec impe- dire poterit, nec indecentiam afferre, cum jam non sit; si enim peccatum mortale , et macula ejus, qusejam sunt omnino preeterita et ablata, non impediunt ex necessitate , ut supra dictum est, multo minus impediet cor- poralis macula preeterila, quae jam sit omnino extincta, seu ablata; si autem haec macula adhuc durat, aut est de se perpetua seu diu- turna, aut temporalis, quae brevi auferenda speratur; si sit prioris modi, non est homo privandus, aut semper, aut mullo tempore, fructu hujus sacramenti; propter hujusmodi defectum innoxium et inculpabilem. Solum ergo pro ralione maculae, vel defectus,» ca- vendus esset aliorum horror, vel etiam scan- dalum; sicut in c. Tua nos, de Cleric. eegro- tante, praecipit Innocent. III, ut clericus le- prosusabstineat abaltaris ministerio, propter scandalum et horrorem populi. Si vero ma- cula sit poslerioris modi, ut aliquam vicleatur afferre indecentiam, ad reverentiam hujus sacramenti pertinebit, prius illam auferre, aut per breve tempus expectare, donec aufe- ratur, et interdum esse poterit culpa venialis hoc negligere, mortalis vero non erit, secluso scandalo et contemptu. Et ita intelligendum est, quod dixit Dionys. Alex., ep. ad Basilid., can. 2 : AdSancta Sanctorum, qui animo , et corpore purus non est, accedere prohibetur ; propter quod de fceminis menstruatis subdit ibidem, si pix et fideles sint, non debere sic affectas attingere corpus et sanguinem Domini; et idem habet Timoth. Alexancl., in suis res- ponsionibus, cap. 7; intelligenclum est enim , quando commode differre el expectare pos- sent. Atque eadem est ratio de fceminis, quae nuper pepererunt , cle quibus Theodorus Balsam., super dictam epistolam Dionys., re- fert constitutionem Leonis imperatoris, qui sapiens dictus est, qua prohibuit, ne fceminee ante quadragesimum diem post partum acce- dant ad heec mysteria ; et Alex. Alens., dicta qusest. 37, membr., dicit consuetudinem Ec- clesiee esse, ut aliquibus diebus abstineant.
, ART. VIII.
Sed nec prior prohibitio vim aliquam habet aut efficaciam , tum quia hujusmodi legem ferre, non ad imperatorem, sed ad Pontifi- cem, et spiritualem potestatem spectat; tum etiam quia non est recepta usu; nec etiam illa consuetudo, quam Alensis refert, videtur introducta per modum legis , aut prohibi- tionis, sed solum quasi ex natura rei intro- ducta est ex debilitate et segritudine harum fceminarum, ob quam nec possunt ad Eccle- siam accedere, ut sacramentum accipiant, nec sunt in tanta necessitate constitutae, ut ad earum domos deferri debeat. Itaque non existimo, esse in hoc lmmanam prohibitionem aliquam, positiva lege, aut consuetudine in- troductam, ut colligi etiam potest ex cap. \ de Purificat. post part., et ideo solum est attendenda decentia, quae ex natura rei ne- cessaria est.
- De congruo potest quis impediri ab usu Eucharistise ob effectum aliquem ex corporali macula dimanantem. — Secundo clicendum est, hujusmodi defectum, seu corporalem ma- culam, propter effectus aliquos ex illa resul- tantes, posse aliquando impedire usum hujus sacramenti, non ex necessitate, sed ex con- gruitate, secluso scandalo et contemptu , id est, non sub peccato mortali, sed de consilio, vel ad summum , sub veniali. Haac regula colligitur etiam ex D. Thom. et caeteris aucto- ribus. Ratio autem prioris partis est, quia supponimus, in his effectibus non intervenire peccalum mortale; solum autem peccatum mortale in anima durans impeclit ex necessi- late usum hujus sacramenti, ut in superio- ribus probaturn ac declaratum est. Ratio vero posterioris partis est, quia homo ita se debet prseparare ad usum hujus sacramenli, ut non solum habitu, sed etiam actu, devote ac reverenter accedat, quod negligere saepe est peccatum veniale ; secl interdum propter corporis defectum aut maculam impeditur homo, ne possit ita se disponere, ut cum de- bita, devotione ac reverentia accedat; ergo et seepe erit consilium ad tempusabstinere, et interdum erit peccatum veniale, non facere. Sed, quanquam in hac doctrina omnes con- veniant, tamen, quando corporalis macula prseteriit, differunt in pra?scribenda mora temporis, quo abstinendum est in hujusmodi eventu. Et quidam assignant tempus 3 aut 4 dierum, ex cap. Omnis homo, de Consecrat., dist. 3, ubi in particulari est sermo de copula conjugali. Alii ponunt tempus 24 horarum, ut D. Thom. et Alex. Alens., qui in particulari
DISPUTAT. LXVIH, SECT. II.
loquuntur de nocturna pollutione , sumpto quatenus aliquo proportionali argumento ex Levitic. 25, et Deut. 23. Alii existimant satis esse, ut defec- tus non acciclat inlra eumdeni diem natura- lem , qui incipit a media nocte. Sed , quia nulla temporis definitio potest sufficienti ra- tione fundari, existimo, non oportere aliquam in particulari tradere, quia, cum hocpendeat ex dispositione hominis, vel ex effectibus ex actu vel macula praseedente relictis, quamdiu ille effectus duraverit , durabit heec congrui- tas, et illis cessantibus, cessabit, quod in uno vel altero casu particulari melius explica- bitur, ex quibus facile erit similes definire. 4. Dubium, an liceat communicare die in- sequente noctem in qua accidit involuntaria pollutio. — Responsio. — Ex hacenimgenerali regula intelligitur, quid dicendum sit de pol- lutione nocturna, seclusa culpa mortali; de qua
omnes conveniunt, non obligare sub mortali ad abstinendum ab usu hujus sacramenti, etiam eodem die, quia neque ex natura rei hoc est intrinsece malum, neque etiam est aliquod positivum jus, quo prohibeatur. Ali- qui vero censent esse culpam venialem, com- municare eodem die post nocturnam pollu- tionem, etiam inculpabilem, quee videtur esse sententia August., serm. 244 de Tempore, ubi absolute negat licere, et postea inquit : Pec- catum quidem est, sed tamen parvum est, neque enim dicimus esse capitale. Idem sentit Gregor., dict. resp. 11 ad August., et multi ex Scholast. citatis, et ex Summist. Alii di- cunt, per se quidem non esse peccatum ve- niale, tamen esse consilium ac melius, saltem illo die, abstinere. Haec videtur esse mens D. Thom. hic, et eodem modo posset facile exponi Gregor., et eamdem opinionem tenet Gloss. in cap. Testamentum, dist. 6. Alii existimant, non esse consilium abstinere eodem die; sed si homo, quod in se est faciat, ut devote ac reverenter accedat, melius esse communicare, per se loquendo. Ita sentit Justin. Martyr, queest. 21 ad Gentes, dicens : Non est xquum propter hanc involuntariam passionem abstinere a mysteriis; et idem dicit Theoph. Alex., in suis responsionibus, resp. 8, nec multum discrepat Gregor. Quocirca exis- timo, non posse in universum dari generalem regulam, quanquam heec tertia sententia in hoc vera sit , quod considerando pollutionem in se, illa non potest impedire, nec sub pree- cepto, nec sub consilio, quia jam non est. Unde per se non magis potest impedire , quam si non fuisset; consideranda ergo est,
modo manet, vel in suis effectibus, vel in memoria hominis; nam, si ea dc causa homo se senlit ineptum ad res spirituales, et divinas tractandas; vel si ma- gnam mentis distraclionem, vel varias cogita- tiones patitur, consultius erit abstinere, donec pnetcritrc passionis omnino obliviscatur. Et quia hoc frequentius accidit in vulgaribus hominibus, hoc illis est regulariter consulen- dum. At vero, si pollutio nuilum hujusmodi effectum reliquit, et homo potest eadem reve- rentia et devotione accedere , non aliter, quam si nihil in somnis passus fuisset, non est cur communionem preetermittat , cum nulla rationabilis causa intercedat. Preeter heec autem considerandae sunl circumstantiee extrinsecee temporis, loci, etc; nam, si oc- currat aliqua necessitas, vel specialis utilitas, multum juvabit, ut propter hujusmodi pas- sionem inculpabilem non sit omittenda com- munio, vel sacrificium, etiam si interdum oporteat, cum minori actuali devotione, aut actuali aptitudine, adsacramentum accedere, quia heec, quee involuntaria sunt, seepe sunt propter majus bonum permittenda. Maxime autem conferet, causam hujus passionis ex- pendere; nam , si ex deemonis tentatione oriri intelligatur, multo magis est contem- nenda ; signum autem hujus inter alia esse potest, si eo preesertim die pollutio soleat ac- cidere, quo habet homo propositum, vel con- suetudinem communicandi ; intendit enim deemon illum perturbare, et impedire, et ideo debet eum negligere , et prout potuerit cum reverentia et devotione debita ad hoc tantum sacramentum accedere. Et similiter, si cre- ditur causa esse mere naturalis, minus impe- cliet; magis autem, si fuerit ex negligentia , vel hominis distractione.
- Quid dicendum, si prsecessit conjugalis copula. — Secundo intelligitur ex eodem principio, quid dicendum sit de copula conju- gali ; cum enim heec non sit actus malus, cer- tum est, non impedire ex necessitate , id est, sub peccato mortali ; tamen , quia multum avocatmentem ab spiritualibus rebus, et prae se fert quamdam indecentiam , ideo multi exislimant, non solum esse consilium , eo die abstinere, sed etiam esse peccatum veniale, non abstinere, saltem ea nocte, quee commu- nionem antecedit; eadem ratione, qua de pollutione ita aliqui sentiunt, vel certe majori, quia hic actus magis est voluntarius, et in potestate hominis, quam nocturna pollutio; atque ita sentit Albert. in 4, d. 12; et Timot.
510 QILEST. LXXX, ART. VIII.
Aiexand., in suis responsionibus, in 5 et 13;
et August., serm. 216 et 244 de Tempore; et
D. Hier., in Apolog. ad Pamach. pro libris
contra Jovinianum : Illorum (inquit) conscien-
tiam convenio, qui eodem clie post coitum com-
municant; et lib. 1 contra Jovinian., dicit ,
ad munditiam corporis Christi omnem coitum
esse immundum. Ibique ex veteri Testamento
multa symbolica argumenta congerit. Nihilo-
minus dicendum est, hoc quidem regulariter
esse consulendum conjugibus, tamen intrin-
sece non continere venialem culpam, nec
semper esse damnandum. Et imprimis,
quando alter conjugum operatur hunc actum
non petendo, sed reddendo debitum, ex se
multo minus impedit , quia tunc copula non
tam ex voluntate, quam ex obligatione justi-
lia3 processit, unde non solum peccatum non
fuit, sed etiam sine peccato non potuit excu-
sari. Deincle. si non sit ex voluptate, sed ex
pura intentione prolis, minus etiam de se
impedit, quia nullam culpam continet, et in-
terdum pro ratione status et circumstantia-
rum potest esse, nonsolum honesta, sed etiam
expediens; et ita D. Greg. in praedictis res-
ponsionibus ad August., et habetur in c. Vir
cum propria, 33, qusest. 4, in his duobus ca-
sibus uniuscujusque judicio committit, ut pro
ratione impedimenti, aut spiritualis affectus,
quem in se senserit, vel communicet, vel
abslineat ; et eamdem doctrinam significat
August., serm. 46 de Verbis Apostoli. At
vero, quando copula est omnino voluntaria ,
et ex nimia concupiscentia carnis, et volup-
tate, consulendum est, ut eo die quis absti-
neat a communione, et regulariter erit pec-
catum veniale, ita communicare, ut sentit hic
D. Thom., ad 7; et Alens.. 4 part., qurest. 47,
membr. 2; Major, dist. 9, et alii; quia illud
est signum animi parum dispositi ad res divi-
nas tractandas; et alioquin ex hujusmodi
aclu , praesertim quando procedit ex hoc
affectu, regulariter oritur magna distractio ,
seu hebetudo mentis ad res spirituales; et
juxta heec limitanda est doctrina Hieron. et
August. in prioribus locis. Quod vero ex
Conc. Elibertino refertur deConsecr., dist. 2,
in cap. : Omnis homo ante sacram commu-
nionem a propria uxore abstinere debet, tri-
bus, aut quatuor, aut octo diebus, hoc (in-
quam) consilium est , non praeceptum , ut
Concilii verba perpendenti facile patebit.
SECTIO III.
Utrum ex preeceptonecessariumsit adhoc sacramentum non accedere, nisi jejunum.
1 . Nullum est divinum prseceptum de jeju- nio ante usum Eucharistise. — Unum est certum, jure divino non esse prasceptum im- positum de sumenda Eucharistia ante omnem cibum vel potum, quia hoc prfeceptum nec est positivum divinum, cum nec sit scriptum, nec traditum, neque ex his, quse in instilu- tione gesta sunt, colligatur ; nam potius ea nocte datum est sacramentum Apostolis post prandium et post esum agni. Neque etiam esse potest praeceptum naturale; nam ex sola excellentia et dignitate hujus sacramenti, non potest satis colligi aut oriri haec obligatio, quanquam Soto in 4, dist. 8, qusest. 3, dicat, hanc esse institutionem divinam fundatam in reverentia debita tanto sacramento. Sed, si per institutionem divinam intelligat divinum praeceptum, nullo fundamento nititur, quia revera nec invenitur prohibitum jure divino, nec per se est inlrinsece malum, communi- care post cibum et potum. Atque hinc multo majori ratione colligitur, non esse pr;joceptum sumendi hoc sacramenlum post cibum et potum; nam licet Christus ita fecerit, tamen factum ejus non inducit obligationem ; alioqui necessarium esset , noctu semper communi- care, et feria quinta, et post esum agni, et lotis pedibus. Quod ergo tunc factum est, propter speciales circumstantias , neque in pra?ceptum,neque in exemplum adducendum est, ut Cyprianus recte docuit, epist. 63.
Quicl inde inferant hseretici. — Ex hoc autem vero principio tria falsa dogmata colli- gunt haeretici. Primum est, non potuisse Ec- clesiam preecipere jejunium ante communio- nem servandum, quia, quod Christus liberum reliquit, non est in necessitatem redigendum. Secundum , contemnendam esse consuetudi- nern Ecclesise de hoc jejunio servando. Ter- tium , melius et commodius esse ante com- munionem aliquid cibi et potus temperate sumere. Primo, quia est m.agis consentaneum facto Christi. Secundo, quia tempore Aposto- lorum ita fiebat, ut colligitur ex prima ad Cor. 11 : Si quis esurit, domi manducet, scili- cet, priusquam ad Ecclesiam ad communican- dum veniat; nam de hac re ibi agebat Apo- stolus. Tertio , quia sumpto moderato cibo, est homo habilior acl opera mentis.
Jejunium ab Apostolorum tempore ante
DISPUTAT. LXVTII, SECT. III.
sumptionem Eucharistix servari solitum. — Dicendum vero est primo, a temporibus Apo- stolorum servatam esse in Ecclesia consuetu- clinem non sumendi aliquem cibum, vel potum ante Eucheristiam. Probatur primo ex his, quce antiquissimi Patres memoria3 prodide- runt. Epiphan. enim, lib. 3 contra haer., in fine, et Nazianz., orat. 40, qua3 est de Bap- tismo, sub finem, et Chrys., hom. 27 in 1 ad Cor., et Basil. in epist. ad Coesariam Patri- ciam, hanc numerant inter Apostolicas tradi- tiones. Unde August., epist. 118, c.6, et ex eo Isidor., lib. 1 de Officiis Eccles., cap. 18 : Placuit Spiritui Sancto per Apostolos, ut in honorem tanti sacramenti, in os Christiani prius Dominicum corpus intraret, quam cseteri cibi, et ideoper universum orbem mos iste ser- vatur. Idem Cyprian., epist. citata 63; Ambr., serm. 8 in Ps. 118, circa illa verba : Media nocte surgebam ad confitendum tibi; TertuL, lib. 2 ad Uxorem, cap. 5, in illis verbis : Non sciat maritus, quid ante omnem cibum gustas. Secundo idem constat ex antiquissimis Con- ciliis, Africano, cap. 8, Carth. III, cap. 29, in quibus tamen excipitur dies coenee Domini , atque in eo permittitur post sumptum cibum communicare. Sed hoc ipsum revocatur in Concil. Bracharensi I, c. 16; expressius in VI Synodo, can. 29, ubi dicitur, Patres Concilii Carthaginensis usos fortasse fuisse illa ex- ceptione, propter speciales occasiones in ea regione occurrentes; simpliciter tamen non oportet Apostolicam traditionem, etiam in eo die, immutari. Praeterea in eodem Concilio Carthag. III, cap. 48, dicitur, hanc consuetu- dinem sumendi Eucharistiam ante omnem cibum fuisse in Concilio Niceno confirmatam. Ubi est animadversione dignum, non dicere, fuisse institutam , sed fuisse confirmatam ; idem traditur inConcil. Matisconensi II, c. 6, ubi adduntur pcenee in eos, qui hunc ritum non servant, quee solum ad sacerdotes sacri- ficantes pertinent; nam de illis ibi pracipuus sermo est. Quod etiam colligitur ex Concil. Brach. II, cap. 10. Dicitur autem ibidem, re- liquias hujus sacramenti solitas fuisse dari innocentibus quarta vel quinta feria, indicto prius eis jejunio. Prseterea habetur eadem tradilio in Concilio Tolet. VII, cap. 2, in quo notanda sunt illa verba : Post cibum vel po- tum quantumvis minimum. Idem habetur in C^^il. Altisiodorensi, cap. 19, ubi etiam iffl^tri altaris prohibentur post cibum et potum ministrare. Denique idem traditum est in Concil. Constant., ses. 13.
De jejunio ante communionem servando prxceptum ab Ecclesia optimo jure impositum. — Dico secundo, recte ac convenienter ab Ecclesia praeceptum esse, ut hoc sacramen- tum tantum a jejunis sumatur. Est de fide, et imprimis certum est, esse in Ecclesia hanc potestatem ad ferendas leges, etiam in his rebus, quee a Christo prsecepta non sunt, ut supponimus ex materia de fide, et de legi- bus. Quod autem hic actus, et hoc objectum sint apta materia legis positivae , probatur, quia in illis est sufficiens honestas, et quia hic ritus ad reverentiam hujus sacramenti conferre potest; ergo de potestate, tam gene- rali, quam particulari circa hunc actum dubi- tari non potest. Quod autem Ecclesia usa fuerit hac potestate, satis constat ex decretis adductis, et ex consuetudine ; ex qua etiam satis constat, hanc legem fuisse convenientis- simam; nam Ecclesia a Spiritu Sancto regi- tur; et ideo dixit Augustinus, non nisi Spiritu Sancto inspirante, hanc legem, et consuetu- dinem introductam esse. Congruentise autem illius sunt. Prima, propter reverentiam hujus sacramenti, et ut fideles assuescant discer- nere inter hunc sacrum cibum, et alios com- munes. Secunda, propter spiritualem signifi- cationem, ut indicetur fidelibus, debere esse Christum primum ac primarium eorum ci- bum. Tertia, ad vitanda pericula vomilus , vel alterius irreverentiae, et ut mens sit li- berior, et expeditior ad res spirituales et divinas tractandas.
Hxreticorum fundamenta diruuntur. — Ad primum hcereticorum fundamentum , in superioribus agentes de institutione hiijus sacramenti, diximus, quas ob causas Christus illud instituit ad vesperam, et post esum agni, quEe fuerunt proprhe illius temporis, et illius individua3 actionis, et ideo quoad hoc, non debet factum illucl in exemplum adduci. Ad secundum ex 1 ad Cor. 1 1 , quidam con- cedunt, tempore Apostolorum fuisse consue- tudinem communicandi post cibum et po- tum, quod, licet gratis admitteretur, nihil nobis obstaret; potuit^enim postea propter majorem reverentiam sacramenti , illa con- suetudo mutari; preesertim , quia refri- gescente charitate, et crescente fidelium mul- titudine, potuit hoc magis expedire. Secundo vero dicitur ex loco Pauli non colligi talem consuetudinem ; nam, cum Paulus dicit : Qui esurit, domi manducet, non agit de modo su- mendi hoc sacramentum, sed de ordine ac decentia servanda in conviviis communibus,
512 QILEST. LXXX, ART, VIII.
quse tunc inter fideles solita erant fieri ; huc etiam spectant illa verba : Cum convenitis ad manducandum., invicem. expectate; de eadem igitur re tractans, subdit : Si quis esurit, domi manducet. An vero cibus sumeretur ante vel post Eucharistiam susceptam, nihil de hoc Paulus disserit. Verisimile tamen est, fuisse consuetudinem , ut post Ecclesiastica officia, et communionem, interdum fideles ad commune prandium convenirent; et de hoc potest intelligi illud Pauli : Qui esurit, domi manducet, id est, qui alios expectare non po- test, domum redeat, et ibi manducet; vel si ita interpretemur : Qui est ita debilis, ut non possit expectare commune prandium , domi manducet , non possumus propterea colligere, huic permittere Paulum, ut post cibum ad Eucharistiam accedat. Ad tertium, moraliter et generatim loquendo, falsa sunt, quse in eo assumuntur; nam forlasse , licet in aliqua particulari persona , et in aliqua occasione juvare possit moderatus cibus et potus ad animse attenlionem , tamen generaliter et re- gulariter non ita est, et praesertim si vulgari- bus hominibus hsec licentia tribuatur; leges autem morales feruntur de his, quee regula- riter omnibus magis expediunt.
SECTIO IV.
Quale jejunium servandum sit ante communionem.
Duplex est jejunium, ut D. Thom. hic, et 2. 2, quaestione 147, art. 6, distinguit : unum dicitur jejunium naturae, quod includit carentiam seu abstinentiam ab omni cibo et potu; alterum dicitur jejunium Ecclesiasti- cum , quod , nec privat potu , neque omni cibo, nisi definitis temporibus, et in certa qualitate, et quantitate, permiltitque, ut sumi aliquid possit per modum medicinse. Referunt ergo fere omnes scriptores, quosdam auctores dixisse ante communionem satis esse Ecclesiasticum jejunium servare. Quse sen- tentia tribuitur Godofredo, et Joann. Paris., qui dixerunt, post sumptionem alicujus rei per modum medicinae posse sacrum fieri , aut communicari, quia solum est prohibita sumptio cibi et potus; quod autem sumitur per modum medicinse , non habet rationem cibi, quia non sumitur nutritionis causa, sed curationis ; intenlio autem seu finis est, qui dat speciem actioni.
Prima conclusio. — Dico primo, ante communionem necessarium esse ex Eccle- siastico preecepto jejunium naturse servare ,
et contrariam sententiam erroneam esse; re- pugnat enim communi sensui et usui Eccle- sise. Atque ita sentiunt Theologi omnes , D. Thom. hic, art. 8 ad 3 ; Scotus, dist. 8, q. 3; Durand., qusest. 4; Paludan., queest. 2; Ga- briel, quaest. 2, art. 2, et lect. 10 in can.; Antonin., 3 part., tit. 13, cap. 6, § 8; et col- ligitur ex Conciliis citatis, in quibus hsec lex lata est, cujus optimus interpres est Eccle- siastica consuetudo.
Secunda conclusio. — Dico secundo : quicumque cibus vel potus, etiam si sit in miuima quantitate, et sub quacumque inten- tione medicinse, vel salutis, si tamen per mo- dum cibi vel potus sumatur, impedit ex praecepto communionem hujus sacramenti. Ita docent praedicti Doctores. Et ita interpre- tatur prseceptum hoc praedicta Ecclesiastica consuetudo ; et pars illa , de quantitate mi- nima, expressa est in Concil. Tolet. VII, et Brac. II, supra citat., et colligitur ex c. Ex parte, de Celebr. Miss., ubi sacerdos secun- dam Missam dicturus prohibetur in priori sumere calicis ablutionem, ne naturale jeju- nium solvat, cum tamen illa sit minima quan- titas, et non sumatur propter nutritioncm, sed propter reverentiam sacramenti. Sumptio autem ipsius sacramenti, quamvis ex specie- bus possit homo nutriri, non compulatur inter ea, quae solvant jejunium naturae, propter excellentiam sacramenti, quod non censetur commune corporis alimentum, et ideo illa non judicatur sumptio communis cibi et polus.
Dubium. — Solutio. — Sed quseres , quando minima quantitas cibi sumpta est, an tunc sit peccatum mortale, postea communi- care. Quibusdam enim visum est esse tantum veniale, quia illa est levis materia; cur enim non potest ex hoc capite peccatum veniale fieri inhac materia, sicut in aliis? Responde- tur, esse mortale, et contrarium non esse probabile practice, si quantitas illa minima per modum ci!;i et potus sumpta sit. Atque ita sentit D. Thom., Durand., Palud., Soto, et alii. Et hoc idem declarat consuetudo Ec- clesiae, et communis consensus omnium fide- lium; unde recte colligimus , ita esse inter- pretandum prseceptum. Et propterea, quia hic non est levitas materiae in proprio actu, in quem cadit prohibitio ; non enini hic pro- hibetur cibus vel potus, sed prohibetur com- munio post cibum , vel potum ; hoc autem praeceptum simpliciter violatur in suo actu principali, etiam si jejunium in parva mate- ria solutum sit.
Qusesito satisfit. sit sumi aliquid per modum cibi, et potus, et cur illa parlicula addita sit. Responde- tur, addilam esse ad excludendum , si quicl sumitur per modum salivse, aut, si per mo- dum respiralionis attrahatur aliquid, quod possit nutrire, vel alterare; hoc enim non violat jejunium naturae, quia illud non est co- medere, vel bibere. Diciturergo aliquid sumi per modum cibi vel potus , quando aliquid hujusmodi ore accipitur, quod per se et pro- pria actione vitali in stomachum trajicitur comedendo, aut bibendo, et ita explicant hoc praeceptum omnes auctores, et ipsa consue- tudo. Unde fit primo, nihil referre, quod id, quod sumitur, per modum medicinae suma- tur, quia hoc pertinet ad extrinsecam inten- tionem, non ad proprium actum, quem in- trinsece respicit prajceptum, qui est comedere aut bibere ; illa enim medicina vere comedi- tur, aut bibitur; ergo, quacumque intentione fiat, frangitur jejunium ad communionem ne- cessarium. Secundo colligitur, si quis deglu- tiat sanguinem, aut alium humorem a capite in os descendentem, aut casu ex ore manan- tem, non frangere hoc jejunium, quia illud nec sumitur, nec trajicitur per modum cibi. Ita D. Thom. in 4, dist. 8, queest. 1, art. 4, qusest. 2 , ubi generalem tradit regulam , quidquid ab intrinseco provenit, et ore non sumitur ab extrinseco, non vere comedi, et ideo nec tollere jejunium naturse, nec per se impedire susceptionem hujus sacramenti.
Tertio infertur, si quis, eluendo os; casu deglutiat guttam aquee, aut vini, salivae ad- mistam, hoc non impedire communionem , quia non trajicitur per modum cibi, sed per modum salivae. Dicun-t tamen Durand. et Gabr. supra , necessarium esse, hujusmodi guttam aquse prius in ore alterari, et in sali- vam converti. Sed hoc nimis scrupulosum est , et non necessarium , nec morale , ut Palud. et Sylvester notarunt; quo modo enim de hac transmutatione constare posset? Ad- vertit autem D. Thom., oportere, quantitatem aquee , aut vini, esse valde parvam , quia debet ita permiseeri salivae, ut separari non possit, sed per modum unius trajici. Atque idem judicium est de his, qui degustant jus, vel aliquod simile condimentum, solum ut sa- porem percipiant , et statim expuant; nam licet contingat aliquid manere salivae per- mistum, et cum ea deglutiri, non solvitur jejunium, quia illa non est comestio. Ita Doc- tores citati , prsesertim Paludanus , qui fuse
xxi.
DISPUTAT. LXVIII, SECT. IV. 513
Qua3res rursus, quid hoc explicat. Denique idem dicendum est de
reliquiis cibi casu manentibus in ore ex pra3- cedenti nocte. Nam, licet postea trajiciantur, non solvitur jejunium, quia neque censetur sumi per modum cibi et potus, sed per mo- dum salivte ; nec censentur venire ab extrin- seco, sed ab intrinseco, ac denique censentur perlinere ad comestionem, quse praecedente die prsecessit.
Dirimitur. — Dices : ergo, si quis noctu misit in os aliquid, v. gr., saccari paulatim deglutiendi , quod duret usque ad initium diei sequentis, non solvet jejunium, etiam si post mediam noctem aliquas partes trajiciat, quia illud non sumitur illo die ab cxtrinseco, nec trajicitur per rnodum cibi, sed per mo- dum salivse. Respondetur negando conse- quentiam, quia illee non sunt reliquiee cibi, sed verus cibus; et tota #illa est qusedam successiva manducatio, quee ex parte fit ea- dem die; oportet ergo, ul tota manducatio per se et ex intentione absolvatur praecedente die; reliquiae autem dicuntur, quae casu et praeter intentionem in ore manent et traji- ciuntur, quod significavit D. Thom. in illo verbo, si casualiter transglutiantur. Et idem docet Palud., dist. 18, art. 2, num. 21, ubi significat, si contingat, reliquias cibi casu manere in ore usque ad sequentem diem, et priusquam deglutiantur preevideri ab ho- mine, eumque non casu, sed ex certa scientia et intentione illas deglutire, hoc satis est ad violandum jejunium, etimpediendam commu- nionem, quod tamen Summa Tabien., verbo Communio, rejicit, ut scrupulosum. Sed re- vera non est improbabile, neque alienum a mente D. Thom., quia jam illa actio videtur esse nova comestio, cum ex vi prioris non sequatur, sednova actio voluntaria fiat. Item, quia jam non videtur id sumi per modum sa- livee. Quamvis ergo non sint scrupuli inji- ciendi, tamen semper securior pars eligenda est. Et ideo consulendum est, ut in hujus- modi casu hse particulee expuantur potius , quam trajiciantur.
Tertia conclusio. — Qusesito fit satis. — Dico tertio : hoc jejunium hac lege preeceptum ex necessitate solum servandum est intra eum naturalem diem , in quo fit communio , scilicet, ab initio ejus usque ad communio- nem, quia ut recte dixit D. Thom. hic, ad 5, non est absolute prohibitum hac lege, ne post cibum et potum sacramentum sumatur; alias qui semel comedisset, et bibisset, non posset communicare ; ergo oportet, ut hoc jejunium
QU^EST. LXXX, ART. VIII.
definitis claudatur terminis; declaravit au- tem consuetudo Eeclesiae, hoc tempus termi- nandum esse intra diem naturalem. Quod duobus modis posset intelligi : primo, esse necessarium per integrum naturalem diem abstinere a cibo et potu ante communionem. Et hic sensus est falsus ; alias oporteret vi- ginti quatuor horis integris prius jejunare , totidem enim naturalis dies integer confici- tur, quod est contra Ecclesiae consuetudinem. Superest ergo, ut secundus sensus verus sit, scilicet, quod a principio diei naturalis usque ad tempus communionis servatum sit jeju- nium. Sed quaeres, unde computandum sit naturalis diei principium. Respondetur, in nostris regionibus rem esse satis claram ; nam juxta Ecclesise consuetudinem fundatam ali- quo modo in ipsa rerum natura, naturalis dies a media nocte incipit, quia tunc incipit sol ad nos redire, ut alibi latius tractavi. Et idem dicendum est de omnibus regionibus, in quibus naturalis dies in diem artificialem et noctem distinguitur, quia, licet in ordine ad communes usus, vel actiones, in diversis regionibus diversse sint consuetudines su- mendi initium diei ab occasu, vel ab ortu solis, tamen in ordine ad res Eeclesiasticas in universa Ecclesia computatur dies a media nocte in mediam noctem, nec scio alicubi esse aliam consuetudinem; si tamen est, illa est servanda , ut hic Soto notavit. In illis vero regionibus, ubi non possunt distingui natu- rales dies per ortum et occasum solis, quia, vel prsesentia , vel absentia solis continue durat per plures dies naturales nostros, in illis, inquam, regionibus oportebit lege Ec- clesiastica designari, seu dividi dies propor- tionalos nostris diebus naturalibus, eorum principia et fines modo aliquo artificiali de- signando, ut in simili qusestione iterum infra dicemus agentes de hora sacrificandi.
- Dubium. — Dissolvitur. — Sed quid si, quamvis post mediam noctem nihil sumptum sit , tamen , vel ob carentiam somni , vel propter nimium cibum , ita sit homo jndi- gestus, ac si eadem die, vel parum antea co- medisset? Quidam enim dixerunt, hanc dispo- sitionem non minus impedire communionem, quam si cibus sumptus esset eadem die. Quod significavit Glossa in c. Nihil, 7, quaest. 1, propter c. Tribus, de Cons., clist. 2, ubi di- citur, hunc sacrum cibum non esse profanis cibis miscendum; et idem colligitur ex Gloss. in c. Si constiterit, de Accusationibus, quae in illo textu fundatur, in quo punitur sacerdos,
qui post cibum prsecedente nocte sumptum, nulla dormitione interposita, Missam dixerat sequente die. Respondetur tamen , hoc non esse per se malum, quia revera nullo est jure prohibitum; finis enim prsecepti non cadit sub praeceptum , sed maleria ; quod autem hic prrecipitur solum est, ut eo die nihil cibi vel potus ante communionem sumptum sit, et hoc servatur in eo casu; quod autem homo hoc sit vel ilio modo dispositus, pertinet ad finem praecepti, non ad rem praeceptam, et ita est intelligendus ille canon Tribus. Se- clusa autem positiva prohibitione hoc non est per se, et ex objecto malum-, ut ex se constat. Dico autem, per se, quia ex accidente, si sit periculum vomitus, vel alterius similis irre- verentise, inde poterit contrahi aliqua mali- tia. Et hincetiam fit, non esse necessarium, ut interponatur aliquis somnus, quia nullum est de hoc prseceptum; et interdum sancti viri traducunt integras noctes insomnes in vigiliis et orationibus, et statim sacrum fa- ciunt. Neque in dicto c. Si constiterit, puni- tur sacerdos propter solam carentiam somni; sed quia tota prsecedente nocte in taberna fuerat, et inde ivit ad publicam Missam can- tandam ; punitur ergo propter scandalum, et propter irreverentiam, et quia vehemens prsesumptio esse poterat, etiam post mediam noctem aliquid comedisse, vel bibisse.
4 0. Ex quo tandem addendum est cum D. Thom. hic, hac lege non esse prohibitum ne post communionem cibus sumatur post tem- pus aliquod, quia haec lex solum requirit jejunium antecedens, non consequens com- munionem; prsecipitur enim jejunium, tan- quam dispositio ad ipsam communionem in qua maxima devotio ac prseparatio hominis requiritur, et ideo praeceptum est hoc jeju- nium usque ad communionem, qua finita, cessat haec obligatio, et reliquum tempus re- linquitur hominis arbitrio, vel naturali obli- gationi, ex qua sola colligi potest, non posse esse per se malum statim post communionem aliquid cibi vel potus sumere, cujus signum est, quia in Missa, statim post communionem, ablutionem sumimus, quod in illa actione non solum licet, sed etiam decet, quia non tam propter corporis refectionem fit, quam prop- ter ipsius sacramenti reverentiam. Alias vero expedit regulariter post communionem aliquo tempore a communi cibo et potu abstinere propter majorem devotionem, majoremque sacramenti reverentiam. Sic Ghrysostomus, hom. 25 in \ ad Cor., scribit : Quid igitur
DISPUTAT. LXVII!, SECT. V.
jejunare oportet post ejus acceptionem ? Non hoc dico, nec cogo, licet bouum sit; non tamen compello, sed admoneo.
SECTIO V.
Quibus in casibus liceat post cibum et potum, hoc sacramenturu accipere propter surnentis necessita- tem.
1 . Cum hoc prseceptum naturale non sit, sed positivum et Ecclesiasticum, certum est, posse interdum propter graves causas non obligare, quia lex positiva non obligat tam stricte, quin aliquando cesset. Duo ergo sunt prsecipua capita, ex quibus maxime fieri po- test, ut hoc prseceptum non obliget. Unum esse potest ex parte ipsius hominis, scilicet aliqua ejus necessitas. Alterum ex parte ipsius mysterii, si ad illud consummandum, vel reverenter tractandum, necessarium in- terdum sit,hoc jejunium non omnino servare. De priori capite dicemus in hac sectione, de posteriori in sequente.
- In solo ?nortis articulo non jejuno com- municare licet. — In preesente ergo qusestione dicendum est in mortis articulo, et in solo illo, licere homini non jejuno hoc sacramen- tum accipere propter necessitatem; quando, scilicet, oportet viaticum accipere, et segrotus non potest sine gravi detrimenlo, vel periculo jejunus expectare, quod detrimentum seu pe- riculum judicio medici expendendum est. Ita docent omnes auctores supra citati. Ratio vero esse potest, vel quia in eo articulo obli- gat preeceptum divinum communionis, ut in- fra dicetur; vel certe, quia cum eo tempore maxime indigeat homo auxilio et ope hujus sacramenti, non fuit expediens, ut Ecclesia id prohiberet, cum tanto dispendio. In qua re illud etiam morale est, et observandum, quamvis fortasse possit infirmus una vel altera hora post mediam noctem jejunus acci- pere hoc sacramentum, amplius vero expec- tare non possit, non esse propterea necessa- rium ea intempestiva hora sacramentumdare vel accipere, quia nec moraliter fieri potest sinemagna difficultate, nec regulariter ad re- verentiam hujus sacramenti expedit ita fieri, nec Ecclesiastica consuetudo, quse est optima hujus legis interpres, ita esse faciendum de- clarat. Illud etiam observandum est, hujus- modi casum non solum habere locum in pe- riculo mortis naturalis, sed etiam violentse, quando nec anticipari potest communio, nec differri mors, vel supplicium ; tunc enim ea-
dem est ratio necessitalis. Nec quicquam re- fert, quod ab intrinseco, vel ab extrinseco proveniat.
- Dubium. — Duo vero dubia hic occur- runt : primum est, an in eadem segritudine liceat ssepius Eucharistiam accipere post ci- bum et potum ; nam Doctores fere omnes significare videntur semel licere. Et ratio adhiberi potest, quia per unam communio- nem fit satis divino prsecepto communicandi in articulo mortis; ergo postea servandum est Ecclesiasticum prseceptum non commu- nicandi post cibum et potum, quia jam nulla esfc sufficiens necessitas vel ratio, cur ces- set hujusmodi obligatio. Nihilominus aliqui recentiores dicunt, licere communicare hoc modo ssepius in eadem segritudine. Quam opi- nionem tenet summa Tabien., verbo Com- munio, § 48, et Summa Armilla, § 18. Et mihi videtur pia satis et probabilis, et impri- mis si status segritudinis varietur, quia vide- licet, homo prius fuit in periculo mortis, at- que illud evasit, et aliquantulum convaluit, postea vero iterum inciditinsimile periculum; et tunc non est dubium , quin possit iterum atque iterum totiesque communicare, quoties talis varietas acciderit, quia illa censetur quasi nova segritudo, et novus necessitatis articulus. Deinde, si perseveret vel augeatur periculum, tamen duret aliquot diebus post primam communionem, v. gr., octo aut de- cem diebus, existimo posse postea communi- care post cibum et potum, si segrotus com- mode non possit sacramentum suscipere jejunus. Ratio est, quia non sola obligatio divini prsecepti est in causa ut Ecclesia in eo articulo non obliget ad jejunium, sed etiam ipsa necessitas, quse in illo tempore et peri- culo maxima est; nonest enim verisimile, vo- luisse Ecclesiam, hominem maxime indigen- tem auxilio tanti sacramenti privare illius ope et subsidio, prsesertim, cum non sit in ejus potestate morali jejunum accedere, et alioqui possint eo tempore multa occurrere, quse necessilatem augeant, ut, v. gr., tentatio- nes, peccatorum pericula, ad quse vincenda et superanda maxime indiget homo auxilio et solatio hujus sacramenti. Non est autem hoc extendendum extra tempus periculi mortis, tum quia nulla alia esse potest tanta, tamque urgens necessitas; tum etiam quia , secluso hoc periculo, vix potest esse moralis casus, in quo cogatur homo diu privari hoc sacra- mento, eo quod non possit jejunus accedere; leges autem humanee dantur de his quse mo-
QILEST. LXXX, ART. VIII.
raliter ac frequentius accidunt. Denique, si post sumptura viaticum regrotus brevi tem- pore vivat, non est illi ssepius dandum hoc sacramentum post cibum et potum, quia jam nulla est moralis necessitas, et ita sunt expo- nendi Doctores, qui tantum semel commu- nicandi hoc modo videntur licentiam prse- bere; loquuntur enim de re morali, prout fre- quentius accidit; moraliter aulem loquendo, et, ut in plurimum, hoc satis est.
- Difficultas. — Secundum dubium est, an liceat sacerdoti, communicare post cibum et potum propter similem necessitatem, non suam, sed alterius, id est, ut conficiat sacra- mentum ad communicandum segrolum, qui est in probabili periculo mortis in eadem die futurae. In qua re Major in 4, d. 49, q. 3, ad 5, amplissimam facultatem sacerdolibus conce- dit; dicit enim propter similem necessitatem posse sine vestibus sacris conficere, et sine pane azymo, et sine integritate sacrificii, se- crete, inquit, accipiendo frustum panis, et conficiendo, et dando eegroto. Juxta quam sen- tentiam non oportebit,ut sacerdos non jejunus communicet; sed solum, ut conficiat ad com- municandum alium.Verumtamenhoec senten- tia illa amplitudine ab omnibus rejicitur, et merito, quia multa continet contra reveren- tiam sacramenti, et contra Ecclesiee consuetu- dinem. Ut ergo in prtesenti casu habeat ali- quam probabilitatis speciem , supponamus, tantum decsse hanc circumstantiam jejunii, et tunc sane videtur probabile, posse sacerdo- tem conficere, ut proximo subveniat; nam ut Bernardus dixit inlib. dePrsecepto et dispen- satione, quse propter charitatem introducta sunt, non debent conlra charitatem militare; sed charitas obligat ad subveniendum pro- ximo in tam gravi necessitate; ergo non est verisimile Ecclesiastico praBcepto impediri, ne id fiat. Et confirmatur primo, nam tunc urget preeceptum divinum communicandi in articulo mortis; quod, sicut obligat segrotum ad com- municandum, ita etiam ministros Ecclesiee ad dandum sacramentum; ergo sicut hac de causa potest aegrotus accipere non jejunus, potest etiam sacerdos conficere non jejunus. Confirmatur secundo, quia propter similem proximi necessitatem potest sacerdos confi- cere sine confessione prsemissa; ergo multo magis potest conficere absque servato jejunio. Antecedens supra est a nobis traditum; con- sequentia vero probatur, quia obligatio prse- mittendi confessionem oritur ex jure divino, hsec vero de preemittendo jejunio ex jure Ec-
clesiastico. Si ergo hsec censetur sufficiens causa ut cesset obligatio juris divini, cur non erit eliam sufficiens, ut cesset obligatio juris Ecclesiastici? nam etiam leges Ecclesiasticee non obligant cum tanto#rigore, sed cessant propter graves causas. Si autem potest tunc sacerdos conficere, potest, imo etdebet etiam communicare, quia preeceptum perficiendi sacrificium, et consummandi illud, strictius obligat, quam preeceptum jejune communi- candi, ut inferius latius tractabimus, et colli- gitur ex c. Gomperimus, de Consecrat., d. 2. 5. Sacerdoti non jejuno ob alterius sum- mam necessitatem non licet sumere Euchari- stiam, ac proinde nec illam conficere. — Nihilominus auctores frequentius censent, hoc non licere. Ita Palud. in dist. 8, quaest. 2, num. 9; Gabr., queest. 2, art. 5; Soto et Le- desma hic; Victor., in Summa, n. 83;Navarr., in Summ., cap. 21, num. 53; Palacius in 4, dist. 9, qui addidit, ex dispensatione Epis- copi posse hoc fieri, non tamen sine illa ; quod mihi non probatur, quia, si in eo casu hoc preeceptum ex se non obligat, non est neces- saria Episcopi dispensatio; si vero obligat, non potest Episcopus dispensare, quia est prseceptum universale totius Ecclesia3, et nulla auctoritate, vel consuetudine constat, datam esse Episcopo facultatem dispensandi in illo; per se autem non potest inferior in lege superioris dispensare. Fundamentum ergo hujus sententiae est, quia consuetudo Eccle- siae ita interpretatur hoc prseceptum. Item, quia non est hoc minus grave, quam alia prsecepta perlinentia ad ritum servandum in hoc sacramento conficiendo, ut sunt prascep- tum conficiendi in azymo, aut cum vestibus sacris, hsec autem et similia preetermittenda non sunt propter communicandum gegrotum. Tertio est ratio universalis, quia hoc sacra- mentum, sicut majoris est dignitatis, ita mi- noris est necessitatis; ergo in simili eventu mjjor est habenda ratio reverentiee debitas sacramento, quam necessitatis proximi, quia hsec non est necessitas simpliciter seu medii; necessitas autem prsecepti tunc non urget ex parte sumentis, quia non est iu potestate ejus sumere, nisi sit, qui possit dare; neque etiam ex parte dantis, quia solum tenetur dare, quando commode potest cum debita exteriori reverentia, et servato conveniente ritu prse- scripto ab Ecclesia, quae propterea providit, ut semper servetur Eucharistia pro infirmis, ne propter eventus similes hoc auxilio pri- ventur, ut patet ex Concilio Niceno, c. 14,
DISPUTAT. LXVIII
et cap. Presbyter, de Consecrat., dist. 2. Di- ces : his rationibus probaretur, etiam propter propriam necessitatem hominis aegrotantis. et communicaturi, non licere ei dare commu- nionem post cibum et potum, quia etiam res- pectu illius non est sacramentum necessitatis, et major est habenda ratio reverentiae sacra- menti. Respondetur Ecclesiasticam consue- tudinem declarasse, in eo casu non obligare praeceptum, et hoc satis est. Deinde non est eadem ratio, quia propria necessitas hominis communicaturi est necessitas intrinseca, et quae formaliter frequenter accidit; et ideo nec oportuit, neque decuit, ut tunc impediretur homo a susceptione sacramenti, propter hu- manum impedimentum, quod vitare non po- test; at vero necessitas ex parte ministri est valde extrinseca, et accidentaria, quee mora- liter rarissime potuit accidere, supposita pro- videntia, quam Ecclesia habet, servandi Eu- charistiam pro infirmis. Et ideo non fuit expediens, ut propter similem necessitatem daretur occasio violandi hoc prseceptum, et male illud interpretandi.
- Ad exemplum ergo illud de confessione praemittenda, primo in genere dicitur, aliquod prseceptum Ecclesiae posse universalius obli- gare, quam aliquod prarceptum divinum, si materia id requirat, quia licet praeceptum im- mediate feratur ab Ecclesia, tamen nititur in potestate a Ghristo da ta , et habet vim obligandi juxla exigentiam uniuscujusque materiae, et saepe est determinatio qusedam juris divini ac naturalis; ut in proposito de jure divino est, ut in hoc sacramento conficiendo exterior reverentia ac decentia servetur; modum au- tem hujus reverentiae determinavit Ecclesia per potestatem sibi a Ghristo concessam. Deinde in particulari potest assignari diffe- rentia inter haec duo prsecepta. Prima, quia necessitas conficiendi, absque confessione praemissa, est moralis, et quae saepe accidit; necessitas autem conficiendi post cibum et po- tum est rarissima, et quasi speculativa; leges autem morales traduntur juxta ea, quee mo- raliter accidunt. Secunda, quia confessio non propter se praecipitur, sed ut meclium ad jus- tificationem, quae est dispositio per se neces- saria ad hoc sacramentum; deficiente autem illo medio, potest aliud applicari, quo eadem dispositio obtineatur, scilicet, contritio; et ideo potest illud praeceptum saepius non obli- gare, quia, licet desit confessio, non necessa- rio deest gratia, quae est dispositio per se in- tenta; at vero in praesenti aufertur jejunium,
, SECT. V. 517
quod est exterior dispositio per se intenla per praeceptum. Tertia addi potest, quia, licet in- terior dispositio per se sit major, tamen quoad homines exterior reverentia solet esse valde necessaria; et ideo, ne hoc sacramen- tum indigne tractetur, aut tanquam vulgaris cibus conficiatur, et distribuatur, voluit Ec- clesia, ut haec praecepta de exteriori ritu, quoad fieri moraliter possit, inviolabiliter ser- ventur, alque adeo, ut propter privatas cau- sas, rarissimas et speculativas potius, quam morales, non praetermittantur. Magis enim e.xpedire censuit, prorsus auferre occasiones male interpretandi prreceptum, et irreveren- ter tractandi sacramentum, quam propter hujusmodi eventus raros licenliam dare ope- randi aliter, quam praeceplum est.
- Illatio. — Atque hinc colligitur, non habere locum in hoc praecepto omnes casus supra enumeratos in praecepto de praemit- tenda confessione, propter rationes factas; quin potius, ut dixi, Doctores nullum alium casum expresse excipiunt ex parte necessita- tis humanae, nisi solum periculum mortis ho- minis communicaturi. Adeo ut Navarr., d. 21 , num. 53, dicat, etiam propter vitandum scan- dalum, non licere hoc sacramentum sumere post cibum et potum. Sed fortasse per scan- dalum intellexit solam populi admirationem, vel certe locutus est moraliter ; quia ex hoc, quod homo non sit jejunus, moraliter lo- quendo, non sequitur scandalum, quia multis de causis accidere potest, quod homo non sit omnino jejunus absque ulla culpa; quod au- tem homo non jejunus propter eam causam non communicet, non solum non est culpa, quin potius est virtus; ex hoc ergo, moraliter loquendo, non potest sequi scandalum, vel si sequatur, aut erit mere passivum, aut facile aliis modis vitari potest. Nihilominus tamen, si constituatur casus, in quo revera sequatur scandalum verum et grave, quod aliter vitari non possit, non dubito, quin propter illud vi- tandum cesset obligatio hujus prsecepti, quia spiritualis salus animarum, et obligatio chari- tatis Dei et proximi, est major, et ita haec exceptio de vitando scandalo in omnibus praeceptis locum habet, ubi contrarium non est extrinsece malum. Maxime, quia cum hujusmodi scandalo semper estconjuncta gra- vis aliqua infamia ejus, qui scandalum prae- bet, ob quam vitandam cessare etiam com- muniter solet obligatio legis positivae, quae non obligat cum tanto onere ac discrimine. Atque in hunc modum interpretandi sunt reliqui
518 QU^ST. LXXX
auctores supra citati, qui hunc casum non ex- primunt, non quia illum excludere intenclant, sed quia et raro moraliler accidit, et regula, » de vitando scandalo et propria infamia, tam generalis est, ut eam in singulis rebus decla- rare non sit necesse.
SECTIO VI.
Quibus in casibus liceat sacerdoti non jejuno commu- nicare propter reverentiam sacramenti, et perfec- tionem sacrificii.
1 . Tres casus proponuntur in quibus sacer- doti non jejuno communicare licet. — Tres videntur esse casus preecipui, in quibus licet sacerdotibus propter suum altaris ministe- rium implendum, vel propter sacramenti re- verentiam, sacramentum hoc post cibum et potum sumere. Primus communiter receptus est; si hoc sit necessarium ad perficiendum vel consummandum sacrificium, ut contingit, quando sacerdos loco vini aquam calici in- fundit, atque id non advertit, donec illam sumpsit post consumptam hostiam; tunc enim debet iterum conficere et sumere, vel utramque speciem, vel saltem sanguinem, ut perficiat sacrificium, quia hoc magis neces- sarium est, quam communicare jejunum. Ita D. Thomas infra, qusest. 83, art. 6, ad 2, ubi de re iterum redibit sermo; et nonuulla supra attigimus, disp. 5, sect. 4. Praeterea idem est, si aliquis post inchoatum sacrificium, prsesertim post consecrationem alicujus spe- ciei, recordetur, se aliquid comedisse, aut bi- bisse; imo licet mala fide et peccando ad sa- crificium accessisset post cibum et potum, consecrata altera specie, tenetur jam non de- sistere ab inchoato mysterio donec illud con- summet, et ideo si sui peccati pcenitentiam agat, poterit etiam tunc digne communicare. Dico autem, post consecratam saltem alteram speciem, nam, si antea recordetur, D. Thom. supra tutius reputat, omittere Missam, etiam jam inchoatam quoad partem quae consecra- tionem antecedit, quod intelligendum est, quando potest fieri sine infamia, vel scandalo. Cum vero D. Thom. dicat, hoc esse tutius, plane sentit, non esse necessarium, ut ibidem latius dicemus. Prseterea idem esse censeo, quando sacerdos, qui sacrificium inchoavit, et eegritudine correptus, non potest illud per- ficere, et ab alio sacerdote perfici debet, juxta decretum Goncilii Tolet. VII, in cap. Nihil, 7, qusest. 1 ; tunc enim si non adsit sacerdos je- junus, qui possit perficere sacramentum, po-
, ART. VIII.
test et debet illud perficere alius sacerdos, etiamsi aliquid comederit, vel biberit, prop- ter eamdem rationem, scilicet, quia magis in- terest perfectio sacramenti; nam quod per- sonee sint diversse vel esedem, nihil refert, ut idem Concilium Tolet. dixit, quia ex utraque persona unus minister Christi componitur.
- Secundus. — Secundus casus est, si ne- cessariumsitsacerdoti sumere reliquias hujus sacramenti, post fractum jejunium, ut, v. gr., post sumptam calicis ablutionem; illa enim reliquiarum sumptio, vera est hujus sacra- menti communio, quia tam est totus Christus sub qualibet reliquia , sicut sub toto sacra- mento. Circa hunc vero casum divisi sunt ali- quo modo auctores; quidam enim negant, licere sumere has reliquias post cibum, vel potum. Ita Palud. in dist. 9, quaest. 1 , in fine; D. Anton., 3 part., tit. 13, cap.6, § 9; Summ. Rosel., verbo Euchar. 3, § 4 3, quibus favet Concil. Matiscon. II, can. 6, quod prsecipit has reliquias dari hominibus jejunis. Et fun- damentum hujus sententise potest esse supra tactum, quia sumptio harum reliquiarum est vere communio hujus sacramenti; ergo non est, cur permittatur homini non jejuno. Con- trarium vero , scilicet , hoc licere sacerdoti, tenet Cajetanus in Summa , et latius tomo 2 Opusc, tract. 33, de Celebr. Missar., queest. ; \ ; Sylvest., verbo Euchar. 3, et Soto in 4, dist. 12, quaest. \ , art. 8; Victor., in Summa, num. 83; Navarr., in Summa, cap. 23, num.
- Sed fortasse hi auctores non docent con- traria ; nam priores intelligi possunt, quando reliquiee sumuntur per se, ac per modum communionis integrre; nam tunc revera sumi non debent, nisi a jejunis, per se etiam lo- quendo, ac seclusa alia gravi necessitate, ut ratio facta probat. JPosteriores vero auotores intelligendi sunt, quando sumptio reliquiarum solum est circumstantia, et quasi complemen- tum actionis sacrificandi, et convivii ibi pe- racti ; atque ita fundamentum eorum est opti- mum, scilicet, quia tota illa actio sacerdotis est per modum unius moralis actionis inte- grae, et ad totam illam accessit jejunus; ergo implevit prseceptum Ecclesise , nec postea frangit illud, etiam si aliquid sumpserit, prius quam toturn sacramentum consumat , quia totum illud ordinatur, et moraliter est neces- sarium ad perficiendam suam actionem et ministerium suum huic sacramento debitum. Polest autem hsec ratio variis exemplis con- firmari : primo in die Parasceves, quando particula hostiee consecratee vino miscetur, et
DISPUTAT. LXVIII, SECT. VI.
postea sumitur. Tunc enim moraliter loquen- do, prius sumitur aliqua pars vini, quam par- ticula consecrata; et idem contingit, quoties- cumque corpus Domini accipitur in vino, quod propter necessitatem, seu nimiam eegroti su- mentis siccitalem, interdum fieri potest. Se- cundo, si contingat, particulam hostiee con- secratee, quae sanguini fuit mista, adheerere calici post sanguinis sumplionem; tunc enim non debet sacerdos illam digito trahere ad os calicis, ut illam absque vino sumat; id enim indecens est, quidquid sentiat Scotus in 4, dist. 8; debet ergo vinum imponere ad puri- ficandum calicem, et ita sumere, eliam si ac- cidat, aliquid vini prius bibere ; imo, quam- vis eveniatut, hausto illo vino, adhucparticula calici adheereat, debet iterum atque iterum, si necesse sit, vinum ponere et sumere, donec particulam hostiae consumat. Tertio licitum est, non solum sacerdoti, sed etiam cuilibet communicanti, si contingat particuiam hostiae ita ori adha3rere,ut non possit illam trajicere, sumere vinum vel aquam, semel ac seepius, donec trajiciatur. In quibus omnibus conve- niunt auctores supra citati, et preeterea Syb- vest., verbo Euchar. 2, queest. 6, et inclinat Angelus, verbo Missa, § 20. Et ratio omnium est supra tacta, quia tota illa actio ordinatur ad consumptionem ipsius sacramenti, et per modum unius fit. Idem ergo erit in preesente casu, de quo agimus, propter similem ratio- nem. Unde tandem confirmatur, quia non po- test aliter sacerdos conveniente modo suum ministerium explere ; saepe enim non possunt reliquiee in crastinum conservari, neque ante ablutionem sumi ; ergo non est verisimile, intentionem Ecclesiee, preecipientis jejunium ante communionem, esse, ne sacerdos possit reliquias sacramenti sumere post ablutionem, quando moraliter potuerit.
- Qusesita aliquot circa secundum even- tum. — Possunt vero circa hunc casum non- nulla interrogari. Primum est, cujus quanti- tatis esse oporteat hujusmodi reliquias , ut sumi possint. Soto enim dicit, si grandius- culee sint, sumi non posse. Secundum, intra quod tempus possint consumi, an quando sa- cerdos est in altari sacris vestibus indutus, vel etiam postea, preesertim, si antea non vidit reliquiam, quee in patena adheerebat; atque idem est, si sacerdos post sacrum fac- tum per horam fuit in altari communicando populum, an, finita communione possit reli- quias consumere? Unde potest tertio inquiri, an possint hee reliquiee dari alicui ex his, qui
communicaverunt, precsertim post sumptam aquam.
Enodantur. — Ad primum respondetur, non esse attendendam quantitatern, sed an reliquia sit pars illius sacrificii, id est, ab ipso sacerdote consecrata, et oblata in illa Missa; tunc enim consumi potest, etiam si sit grandiusculee quantitatis. Unde Glem. Papa, in c. Tribus gradibus, de Consecr., dist. 2, dicit, tot esse hostias consecrandas, quot po- pulo sufficiant; si autem aliquee superfuerint, esse consumendas a sacerdote ; quin potius addit, non esse reservandas. Quod verbum sano modo intelligejndum est ; non enim prohibet eas reservare , hoc enim non est malum, ut ex supra dictis constat, et ex usu Ecclesiee; unde, si id commode fieri potest, melius est et commodius ita facere, preesertim si sit integra formula, aut magna particula, quae consumenda est. Sensus ergo est, per se loquendo,non esse necessarium reservare id, quod superest ex sacramento, sed posse con- sumi, nisi propter infirmos aliquid reservan- dum sit, ut ibidem subditur. Si autem reli- quiae non sint ex illo sacrificio, sed ex alio praeeedente, regulariter loquendo , consu- mendee sunt ante omnem ablutionem, tum quia illa sumptio proprie non est pars pree- sentis ministerii, neque ad illud pertinet ; tum etiam quia, moraliter loquendo, semper ita fieri potest, nec expectare oportet tempus post sumptam ablutionem. Quod quidem per se, ut dixi, verum est de reliquiis tam mini- mis, quam majusculis. Si autem ex accidente aliquid aliud interdum necessarium sit, fieri quidem poterit, non autem ex vi hujus casus, de quo agimus, sed ex vi eorum, quee in ter- tio dicemus.
Ad secundam interrogationem Doctores nihil in particulari dicunt; Sylvester tamen ait, requiri, ut non intercedat magna mora. Victoria addit, hoc licere, quamdiu sacerdos suum ministerium non explevit. Alii dicunt, oportere, ut non recesserit ab altari. Igitur prudenti arbitrio opus est, vixque potest ali- quid certius in particulari dici. Quanquam non videatur dubitandum , quin possit sacer- dos , qui post peractum sacrificium multo tempore fuit in altari , dispensando hoc sa- cramentum, purificare postea vasa sacra, et reliquias sumere consecratas, quee ad pree- sens sacrificium pertineant, quia tota illa est una actio moralis ; si autem sint ex preesanc- tificatis, consultius erit eas reservare, sicut antea conservabantur. Postquam autem sa-
QU^ST. LXXX, ART. IX.
cerdos ab altari recessit, existimo, non posse reliquias consumere per se loquendo, quia jam explevit ministerium suum ; secus vero esset ex accidenti, si non possint conservari sine majori irreverentia, juxta ea , quae in tertio casu dicemus.
Unde ad tertiam interrogationem simi- liter dicendum est, hujusmodi reliquias non esse dandas laicis post ablutionem, quia hoc non pertinet ad eorum ministerium; et ita eorum actio censetur omnino consummata in prima sumptione ipsius sacramenti, quare, nec dandse illis suntpost finitam omnino com- munionem, etiam si ablutionem non sumpse- rint, nisi, moraliter loquendo, simul dentur cum priori formula , ita ut censeatur una moralis communio, quia non possunt iterum communicare post primam communionem ; sumptio autem reliquiarum est vera commu- nio, si per se ac separatim fiat.
Tertius casus in quo nonjejuno sacerdoti communicare licet. — Tertius principalis ca- sus est, si occurrat extrinseca necessitas con- sumendi sacramentum, propter vitandam gra- vem aliquam irreverentiam ejus, ut, v. gr., quia igne comburendum est, aut quia deve- niet in manus hsereticorurn, vel infidelium, a quibus injuriose tractabitur, aut propter aliam similem causam. Sicut enim dixit Ber- nardus, quod propter charitatem institutum est, non debere contra charitatem militare, ita dicere possumus, quod propter reveren- tiam sacramenti introductum est, non debere contra reverentiam sacramento debitam obli- gare. Hic ergo casus est veluti extrema, seu gravis necessitas ex parte ipsius sacramenti, et ideo tunc cessat hujus prsecepti obligatio.
ARTICULUS IX.
Utruni non habentes usum rationis, debeant suscipere hoc sacramentuni (4, dist. 3, art. 5, quaest. 3 et h, et dist. 23, quaest. % art. 2, quaest. 4, corp., et Joan. 6, lect. 7).
1 . Ad nonum sic proceditur. Videtur, quod non habentes usum rationis, non debeant hoc sacramentum suscipere. Requiritur enim, quod aliquis ad hoc sacramentum devotione et prse- cedenti sui examinatione accedat, secundum illud \ Corinth. : Probet se ipsum homo, et sic de pane illo edat, et de calice bibat. Sed hoc non potest esse in his, qui carent usu rationis. Ergo non debet eis hoc sacramentum dari.
- Prseterea, inter alios, qui carent usu ra- tionis, sunt etiam arreptitii, qui energumeni
dicuntur; sed tales etiam ab inspectione hujus sacramenti arcentur, secundum Dionys. in lib. Eccles. Hierar. (cap. 3). Ergo carentibus rationis usu hoc sacramentum dari non debet.
- Prseterea, inter alios carentes usu ratio- nis, maxime pueri videntur esse innocentes. Sed pueris hoc sacramentum non exhibetur. Ergo multo minus aliis carentibus usu ra- tionis.
Sed contra est, quod legitur in Concilio Arausicano, et habetur in Decr., 26, qusest. 6, cap. Qui recedunt : Amentibus , qusecumque pietatis sunt, conferenda sunt. Et ita est eis conferendum hoc sacramentum , quod est sa- cramentum pietatis.
Respondeo dicendum, quod aliqui dicuntur non habere usum rationis dupliciter. Uno modo, quia habent debilem usum rationis, sicut dicitur non videns, qui male videt. Et quia tales possunt aliquam devotionem hujus sacramenti concipere, non est eis hoc sacra- mentum denegandum. Alio modo dicuntur aliqui non habere totaliter usum rationis. Aut igitur nunquam habuerunt usum ratio- nis, sed sic a nativitate permanserunt. Et sic talibus non est hoc sacramentum exhibendum, quia in eis nullo modo prsecessit hujus sacra- menti devotio. Aut non semper caruerunt usu rationis; et tunc, si prius quando erant com- potes sux mentis, apparuit in eis devotio hujus sacramenti , debet eis in articulo mortis hoc sacramentum exhiberi , nisi forte timeatur periculum vomitus, vel expuitionis. Unde in Concil. IV Carthag. legitur (c. 76, et habetur in Decr.,26, q. 6) : Is, qui in infirmitate pceni- tentiam petit, si casu, dum ad eum sacerdos invitatus venit, oppressus infirmitate obmu- tuerit, vel in phrenesim conversus fuerit , dent testimonium, qui eum audierunt, et accipiat pcenitentiam ; et si continuo creditur moritu- rus, reconcilietur per manus impositionem et infundatur ori ejus Eucharistia.
Ad \ ergo dicendum, quod carentes usu rationis possunt devotionem ad sacramentum habere, quantum ad aliquos quidem, prsesen- tem, quantum ad alios autem, prxteritam.
Ad 2, dicendum, quod Dionys. (loco citato in argum.), loquitur ibi de energumenis, non- dum baptizatis, in quibus, scilicet, nondum est vis dsemonis extincta, qux viget in eis per originale peccatum. Sed de baptizatis, qui corporaliter ab immundis spiritibus vexan- tur, est eadem ratio et de aliis amentibus. Unde Cassian. dicit : Eis qui ab immundis vexantur spiritibus, communionem sacrosanc-
QUjEST
tam a senioribus nostris nunquam meminimus interdictam.
Ad 3, dicendum, quod eadem ratio est de pueris recenter natis et de amentibus, qui nunquam habuerunt usum rationis, unde tali- tyis non sunt sacra mysteria danda. Quamvis, quidam Grseci contrarium faciant, propter hoc, quod Dionys., 2 Ccelest. llierar., dicit (in part. 2, in fine), baptizatis esse sacram communionem dandam; non intelligentes, quod Dionys. ibi loquitur de baptismo adultorum. Nec tamen per hoc aliquod detrimentum vitse patiuntur, propter hoc, quod Dominus dicit, Joan. 6 : Nisi manducaveritis carnem Filii hominis , et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis, quia sicut August. scribit Bonifacio (refertur de Consecr., d. 3, cap. Nulli), tunc unusquisque fidelium, cor- poris et sanguinis Domini particeps fit, scili- cet spiritualiter, quando in baptismate mem- brum corporis Christi efficitur. Sed quando jam pueri incipiunt aliqualem usum rationis habere, ut possint devotionem concipere hujus sacramenti, tunc potest eis hoc sacramentum conferri.
COMMENTARIUS.
Secundum D. Thom., iis, qui nunquam ra- tionis usu sunt potiti, dari non debet Eucha- ristia ; iis vero qui aliquando sunt usi, win mortis discrimine debet. — De his, qui usu rationis carent, duplex est disputatio : una, an sint capaces hujus sacramenti, non omnino materialiter, sicut brutum potest sacramen- tum comedere, sed aliquo modo formaliter et spiritualiter; quod in re est quserere, an sint capaces effectus ejus; et ideo hanc qusestio- nem supra conjunximus disputationi de ef- fectu; et cum ea fere coincidit, seu connexa est queestio, an liceat hujusmodi hominibus dare hoc sacramentum. Altera vero disputa- tio magis moralis est, an sit necessarium, dari hoc sacramentum his hominibus, et hoc sensu tractat hic D. Thom. hanc qusestionem. Et in summa respondet, his, qui nunquam sunt usi ratione, non esse dandum hoc sacramentum, quia nunquam erga illud proprium devotionis actum habuerunt; eis vero, qui aliquando usi sunt ratione, et postea illius usum amiserunt, debere dari hoc sacramentum in articulo mortis, si nullum sit irreverentiee periculum, quod solum confirmat auctoritate Concil. Arausican. I, canon. 3, et Carthag. IV, c. 76. Unde concludit in solutione ad 3, infantibus
LXXX, ART. X. 521
et perpetuo amentibus non esse dandum hoc sacramentum ; et ibidem explicat Dionysium, qui oppositum dicere videtur, intelligendum esse de adullis. Sed, quod ad Dionysium atti- net, supra citato loco ostendi , negari non posse, quin aliquando scribat, Eucharistiam olim fuisse datam infanlibus; id tamensolum cleclarat, hoc non esse per se malum,nec jure divino prohibitum ; non tamen probat esse necessarium, vel praeceptum, et ita non est contra doctrinam, quam hic D. Thom. inten- dit, qute in prsedicto sensu intelligenda est, ut latius disputatione sequente tractabimus, ubi etiam solutionem ad 2 explicabimus.
ARTICULUS X.
Utrum liceat quotidie hoc sacramentum suscipere (4, dist. 12, queest. 3, art. 1. Et 1 Cor. 11, lect. 7).
. Ad decimum sic proceditur. Videtur, quod non liceat quotidie hoc sacramentum suscipere. Sicut enim baptismus reprsesentat Dominicam passionem, ita et hoc sacramen- tum. Sednon licet pluries baptizari, sed semel tantum, quia Christus semel tantum pro pec- catis nostris mortuus est, ut dicitur \ Pet. 3. Ergo videtur, quod non liceat hoc sacramen- tum quotidie suscipere.
Prseterea, veritas debetrespondere figurse. Sed agnus Paschalis, qui fuit figura prsecipua hujus sacramenti, ut supra dictum est (q. 73, art. 6), non manducabatur nisi semel in anno. Semel etiam in anno Ecclesia celebrat Christi passionem, cujus hoc sacramentum est memo- riale. Ergo videtur, quod non liceat quotidie sumere hoc sacramentum, sed solum semel in anno.
Prseterea, huic sacramento, in quo totus Christus continetur, maxima reverentia debe- tur. Ad reverentiam autem pertinet, quod aliquis ab hoc sacram,ento abstineat. Unde et laudatur centurio, qui dixit Matth. 8 : Do- mine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum; et Petrus, qui dixit Luc. 5 : Exi a me, quia homo peccator sum, Domine. Ergo non est laudabile, quod homo quotidie hoc sa- cramentum suscipiat.
Prseterea, si esset laudabile frequenter hoc sacramentum accipere, quanto frequentius sumeretur, tanto esset laudabilius. Sed major esse frequentia, si homo pluries in die sumeret hcc sacramentum. Ergo esset laudabile, quod homo pluries in die communicaret . Quod tamen non habet Ecclesix consuetudo. Non
522 QILEST. LXXX, ART. X.
ergo videtur esse laudabile, quod aliquis quo- tidie hoc sacramentum accipiat.
- Prxterea, Ecclesia intendit suis statutis fidelium utilitati providere. Sed ex statuto Ecclesise fideles tenentur solum semel commu- nicare in anno; unde dicitur extra. de Pceni- tentia et remissione (in Decret., lib. 5, tit. 38, cap. Omnis utriusque sexus) : Omnis utrius- que sexus fidelis suscipiat reverenter, ad mi- nus in Pascha, Eucharistise sacramentum, nisi forte de proprii sacerdotis consilio ob aliquam rationalem causam, ad tempus ab ejus per- ceptione duxerit abstinendum. Non ergo est laudabile , quod quotidie hoc sacramentum sumatur.
Sed contra est, quod August. dicit in lib. de Verbis Domini (in serm. 28, parum ante med., tom. 10) : Iste panis quotidianus est, accipe quotidie, ut quotidie tibi prosit.
Respondeo dicendum, quocl circa usum hujus sacramenti duo possunt considerari. Unum quidem ex parte ipsius sacramenti, cujus vir- tus est hominibus salutaris. Et ideo utile est, quotidie ipsum sumere, ut homo quotidie ejus fructum percipiat. Unde Ambros. dixit in lib. 4 de Sacram. (cap. 6, ante med., tom. 4, de Consecr., dist. 2, cap. 14) : Si quotiescumque effunditur sanguis Christi , in remissionem peccatorum effunditur , debeo semper accipere, qui semper pecco, debeo semper habere medi- cinam. Alio moclo potest considerari ex parte sumentis, in quo requiritur , ut cum magna devotione et reverentia acl hoc sacramentum accedat. Et ideo, si aliquis se quotidie ad hoc paratum inveniat, laudabile est, quod quoti- die sumat. Unde Augustin. cum dixisset (in serm. 28 de Verb. Dom., parum ante med., tom. 10) : Accipe quotidie, ut quotidie tibi prosit , subjungit : Sic vive ut quotidie merearis accipere. Sed quia multoties in plu- ribus hominum, multa impedimenta hujus devotionis occurrunt, propter corporis indis- positionem, vel animse, non est utile omnibus hominibus quotidie ad hoc sacramentum acce- dere, sed quotiescumque se ad illud homo in- venerit prseparatum. Unde in lib. de Eccles. dogm. dicitur (cap. 53, in princip., habetur lib. hic inter opera August., tom. 3 ; habetur de Consecrat., d. 2, c. 13) : Quotidie Eucha- ristise communionem accipere, nec laudo, nec vitupero.
Ad 1 ergo dicendum, quod per sacramen- tum baptismi configuratur homo morti Christi, in se suscipiens ejus characterem. Et icleo, sicut Christus semel mortuus est, ita solum
semel debet homo baptizari. Sedper hoc sacra- mentum non recipit homo Christi characterem, sed ipsum Christum , cujus virtus manet in seternum. Unde Hebr. 10 dicitur : Una obla- tione consummavit in sempiternum sancti- ficatos; et ideo , quia quotidie homo inclig%t salutifera Christi virtute, quotidie potest laudabiliter hoc sacramentum suscipere. Et quia prsccipue baptismus est spiritualis rege- neratio, ideo sicut homo semel carnaliter nas- citur, ita debet semel spiritualiter renasci per baptismum , ut August. clicit (tract. 11 in Joan., non multum ante med., t. 9) super illud Joan. 3 : Quomodo potest homo nasci, cum sit senex? Sed hoc sacramentum est cibus spi- ritualis, unde sicut cibus corporalis quotidie sumitur , ita et hoc sacramentum quoticlie sumere laudabile est. Unde Dominus, Luc. 1 1 , docet petere : Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. In cujus expositione August. dicit in lib. de Verbis Dom. (serm. 28, a med., tom. 10) : Si quotidie accipis, scilicet, hoc sacramentum, quotidie tibi est hodie, tibi quo- iidie Christus resurgit; hodie enim est, quando Christus resurgit.
Acl 2, dicendum, quocl agnus Paschalis prse- cipue fuit figura hujus sacramenti, quantum ad passionem Christi, qux reprsesentatur per hoc sacramentum. Et ideo semel tantum in anno sumebatur, quia Christus semelmortuus esik, et propter hoc etiam Ecclesia celebrat semel in anno memoriam passionis Christi. Sed in hoc sacramento traditur nobis memoriale passionis Christi, per modum cibi, qui quoti- die sumitur. Et ideo quantum ad hoc, signifi- catur per manna, quod quotidie dabatur po- pulo in deserto.
Ad 3; dicendum, quod reverentia hujus sa- cramenti habet timorem amori conjunctum; unde timor reverentix ad Deum, dicitur timor filialis, ut in 2 part. dictum est (1. 2, q. 67, art. 4, ad 2, et2. 2, q. 19, art. 9, et aliis); ex amore enim provocatur desiderium sumendi; ex timore autem consurgit humilitas reve- rendi. Et ideo utrumque perlinet ad reveren- tiam hujus sacramenti, et quod quotidie suma- tur, et quod aliquando abstineatur. Unde August. dicit (epist. 118, cap. 3, tom. 2) : Si dixerit quispiam non quotidie accipiendam Eucharisliam , alius contra, faciat unusquis- que quod secundum fidem suam pie credit esse faciendum. Neque enim litigaverunt inter se Zachseus, et ille centurio, cum alter eorum gaudens suscepit Dominum, alter dixit : Non sum dignus, ut intres sub tectum meum, ambo
QILEST. LXXX, ART. XI.
Salvatorem honorificantes., quamvis non uno modo. Amor tamen et spes , ad qux semper Scriptura nos provocat, prxferuntur timori. Unde et cum Petrus dixisset : Exi a me, Do- mine , quia homo peccator sum , respondit Jesus : Noli timere.
Ad 4, dicendum, quod, quia Dominus dicit : Panem nostrum quotidianum da nobis hodie, nonestpluri.es in die communicandum, ut sal- tem per hoc, quod aliquis semel in die commu- nicat, reprxsentetur unitas passionis Christi.
Ad 5, dicendum, quod secundum diversum statum Ecclesix diversa circa hoc statuta emanaverunt. Nam in primitiva Ecclesia , quando magna vigebat devotio fidei Christianx, statutum fuit, ut quotidie fideles communica- rent. Unde Anacletus P. dicit (in epist. sua 1 , in med. illius, et habetur de Gonseer., d. 2) : Peracta consecratione , omnes communicent , qui noluerint ecclesiasticis carere liminibus, sic enim et Apostoli statuerunt, et sancta Ro- mana tenet Ecclesia. Postmodum vero climi- nuto fidei fervore, Fabianus Pap. indulsit (c. 16, de Gonsecrat., dist. 2), ut si non fre- quentius, saltem ter in anno omnes communi- cent, scilicet, in Pascha, Pentecoste, et Natali Domini. Soter etiam Papa in Ccena Domini dicit esse communicandum , ut habetur in Decret., de Consecrat.,d. 2 (in epist. ad Episc. Italise). Postmodum propter iniquitatis abun- dantiam, refrigescente charitate multorum, statuit Innocent. III (in Goncil. Later., c. 2'l), ut saltem semel in anno, in Pascha fideles communicent. Consulitur tamen in lib. de Eccles. dogm. (cap. 53, circa princ, habetur lib. hic inter opera August., tom. 5), omnibus diebus Dominicis esse communicandum.
Littera D. Thomse est elegantissima , sed adeo perspicua, ut nullo indigeat commenta- rio; de re vero ipsa pauca in disputatione addemus; solum adverte titulum articuli et consequenter totam doctrinam intelligendam esse preecipue de communi populo, seu laicis communicantibus; nam de sacerdotibus, qui ratione sacrificii communicant, est specialis ratio, ob quam facilius possunt quotidie com- municare, ut infra dicemus.
ARTICULUS XI.
Utrum liceat omnino a communiorie cessare (4, d. 12, queest. 3, art. 2).
\ . Ad undecimum sic proceditur. Videtur, quod liceat cessare omnino a communione.
Laudatur enim centurio cle hoc, quod dicit Matth. 8 : Domine, nonsum dignus, ut intres sub tectum meum. Cui comparatur ille, qui reputat a communione sibi esse abstinendum, ut dictum est (art. preeced., in argurn. 3). Cum ergo nunquam legatur, Christum in ejus do- mum venisse, videtur, quod liceat alicui toto tempore vitse sux a communione abstinere.
Prseterea, cuilibet licet abstinere ab his, quse non sunt de necessitate salutis. Sed hoc sacramentum non est de necessitate salutis, ut supra dictum est (q. 73, art. 3, ad ). Ergo licet a sumptione hujus sacramenti omnino cessare.
Prseterea, peccatores non tenentur com- municare. Unde Fabianus Pap. cum dixisset (habetur de Consecrat., cfist. 2, cap. Etsi non frequentius) : Ter in anno omnes communi- cent, adjunxit : Nisi forte quis majoribus cri- minibus impediatur. Si ergo illi, qui non sunt in peccato, tenentur communicare , videtur, quocl melioris conditionis sintpeccatores, quam justi, quod est inconveniens . Ergo videtur , quocl etiam justis liceat a communione cessare.
Sed contraest, quod Dominus dicit Joan. 6 : Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis.
Respondeo dicendum, quod, sicut supra dic- tum est (art. i hujus qurest., et qusest. 73, art. 3, ad 1), duplex est modus percipiendi hoc sacramentum, scilicet, spiritualis et sa- cramentalis. Manifestum est autem, quod omnes tenentur saltem spiritualiter mandu- care^ quia hoc est Chnsto incorporari, ut supra dictum est (queest. 73, art. 3). Spiri- tualis autem manducatio includit votum seu desiderium percipiendi hoc sacramentum, ut supra dictum est (ibidem). Et ideo sine voto percipiendi hoc sacramentum , non potest homini esse salus. Frustra autem esset votum, nisi impleretur, quando opportunitas adesset. Et ideo manifestum est, quod homo tenetur hoc sacramentum sumere, non solum ex sta- tuto Ecclesise, sed ex mandato Domini dicen- tis, Luc. 22 : Hoc facite in meam commemora- tionem. Ex statuto autem Ecclesise (c. Omnis utriusque sexus), sunt determinata tempora exequendi Christi prxceptum.
Ad 1 ergo dicendum, quod sicut Gregor. dicit in Pastorali (in 'I part., cap. 6, circa princ), illa est vera humilitas, cum ad respuendum, quod utiliter prxcipitur, pertinax non est. Et ideo non potest esse laudabilis humilitas, si contra prxceptum Christi et Ecclesix aliquis
524 QU^ST. LXXX, ART. XI.
omnino a communione abstineat; neque enim centurioni, prseceptum fuit, ut Christum in sua domo reciperet.
Ad 2, dicendum, quod hoc sacramentum dicitur non esse necessitatis, sicut baptismus, quantum ad pueros, quibus potest esse salus sine hoc sacramento, non autem sine sacra- menlo baptismi; quantum vero ad adultos, utrumque est necessitatis.
Ad 3, dicendum, quod peccatores magnum detrimentum patiuntur, ex hoc, quod repel- luntur a perceptione hujus sacramenti, unde per hoc non sunt melioris conditionis. Et licet in peccatis permanentes non excusentur prop- ter hoc a transgressione prsecepti, pcenitentes tamen, qui, ut Innocent. dicit (in Concil. La- teran., can. 21), secundum consilium sacer- dotis abstinent, excusantur.
DISPUTATIO LXIX.
DE PR^ECEPTO DIVINO CIRCA USUM EUCHARISTIiE.
Disputat. 31 de Eucharist. — Hactenus dictum est de prreceptis, quibus prsescribitur modus servandus in usu hujus sacramenti ex parte sumentium, tam in anima, quam in corpore; nunc consequenter dicendum su- perest de preeceptis pertinentibus ad exerci- tium hujus sumptionis, seu sacramentalis manducationis Eucharistiee; nam de spirituali manducatione non oportet interponere ser- monem, ne materiam confundamus, ut multi ex scriptoribus faciunt; nam si loquamur large et omnino metaphorice de spirituali manducatione, constat, illam esse tam neces- sariam, quam necessarium est, viva fide cre- dere in Christum; tamen hsec necessitas non oritur ex prsecepto pertinente ad hoc sacra- mentum, sed ex prseceptis fidei et charitatis, quia hsec manducatio, ut supra dixi, non est manducatio Eucharistise formaliter, sed valde materialiter,quianonterminaturadChristum, ut sacramentum est, seu quatenus in hoc sa- cramento continetur, sed ad Christum secun- dum se, ut est Deus et homo, hominumque redemptor; si autem loquamur de manduca- tione spirituali Eucharistiaeformali etpropria, qualis est per votum hujus sacramenti, et sacramentalis usus ejus, in tantum potest haec esse in preecepto, in quantum ipsa realis et sacramentalis sumptio fuerit preecepta , ut recte D. Thom. in hoc articulo notavit, et ideo tota disputatio revocatur ad preeceptum de
sacramentali sumptione. Hoc autem prsecep- tum duplex esse potest, divinum scilicet, et humanum seu ecclesiasticum ; de hoc poste- riori dicemus disputatione sequente, hic de priori, de quo prius declarabimus, quid prse- ceptum sit, et consequenter quando et quos obliget; deinde, quid liceat, preeter id, quod prseceptum est, quid vero sit prohibitum.
SECTIO I.
Utrum jure divino latum sit praeceptum obligans ad saciamentalem usum Eucharistise.
1 . Quorumdam opinio. — Suppono in tota hac disputatione esse sermonem de commu- nione laica, quse non ratione sacrificii prae- cepta sit, sed per se propter usum sacramenti, de quo nunc sermo est; nam de altera dice- mus postea, tractantes de sacrificio. Et hsec ergo est prima opinio, negans esse praeceptam jure divino, quam tenuit Alexand. Alensis, 4, part. 1 , qurest. 51 , membr. 4; D. Thom. in 4 dist. 9, qusest. 1, art. 1, queestiunc. 2; et ibi Carthusian., quaest. 1; et Palacius, disput. 2 Bonaventura, dist. 12, art. 5, q. 1; Gabriel lect. 87 in canonem; Sylvester, verboEuchar. Ferrar., 4 contra Gent., c. 61; Cajetan. hic. Fundamentum est, quia nullum praaceptum est admittendum sine sufficienti probatione; hoc autem probari non potest, nec ratione. nec auctoritate. Primum per se evidens est, quia hoc preeceptum ut sit, non pendet ex sola rei natura, sed ex Christi voluntate, quee solo discursu, vel ratiocinatione investigari non potest; prsesertim, quia supra diximus, hoc sacramentum non esse medium simpliciter ad salutem necessarium; nam inde fit per se et ex natura rei, non esse praeceptum, etiam supposita institutione. Secundum probatur, quia neque antiqui Patres; neque Ecclesia quidquam de hoc praecepto tradiderunt, neque in Scriptura continetur; duo enim testimo- nia, quae hic affert D. Thomas, et afferri tan- tum possunt, non videntur urgentia, nec sufficientia, ut in eorum expositione tracta- bitur.
- Communicandi prseceptum de jure est divino. — Dicendum nihilominus est prsecep- tum communicandi jure divino esse a Christo Domino latum. Hanc sententiam elegit D. Thom., non solum ut tutiorem, quod Cajetan. ait, sed etiam ut probabiliorem, et magis piam, quam etiam tenuerunt in 4, dist. 9, Durandus, quaest. 2, num. 7; Paludan., q. 1, art. 1, ad 2; Richardus, d. 12, art. 6, q. 11;
DISPUTAT. LXIX, SECT. I.
Sot., q. 1 de Eucharist.; Petrus Soto, lect. 9 de Eucharist.; Navarrus, in Summa, cap. 21, num. 57; Victor., inSumm., num. 86; Iiosius, lib. 3 contra Brentium; Claudius de Sainct., Repet. 6, cap. 5; et inclinat Innocent., lib. 4 de hoc mysterio, cap. 42. Et imprimis est heec sententia per se valde credibilis, adeo ut nonnulli existimaverint, quamvis hoc pree- ceptum absolute non possit dici naturale , tamen supposita institutionehujus sacramenti et fine illius, et efficacia ac fructu ejus, homi- nisque fragilitate , necessario consequi et quasi naturaliter ex tali institutione. Tum quia usus hujus sacramenti est maxime utilis et moraliter necessarius ad salutem anima- rum; ergo ex lege proprise necessitatis obli- gatur homo ad utendum illo, supposita ejus institutione et efficacia. Antecedens constat ex diclis supra de effectu hujus sacramenti, etquee antea diximus de ejusdem necessitate, ubi inter alia adduximus Cyrillum de hac ne- cessitate explicantem verba illa : Nisi man- ducaveritis carnem Filiihominis, non habebitis vitam in vobis. Quia nimirum homo hujus sa- cramenti ope et auxilio destitutus spiritualem vitam conservare non potest, moraliter lo- quendo. Ex quo facile probatur prima conse- quentia, quia homo non solum tenetur media simpliciter necessaria suee saluti adhibere, sed etiam utilissima et quee ita sunt oppor- tuna, ut sine eis vix possit moraliter salvari. Accedit, quod perpetua omissio hujus com- munionis videtur esse queedam spiritualis prodigalitas, valde gravis et animee perni- ciosa; imo addit Durandus, esse virtualem contemptum tanti beneficii, qui est intrinsece malus. Has autem rationes non ideo affero, quia censeam per se sufficere ad hoc prsecep- tum demonstrandum; non enim ita est, nam secluso preecepto, posset sine dubio omitti sine contemptu et sine prodigalitate. quee sit peccatum saltem grave, ut de sacramento confirmationis supra diximus, et idem est de extrema unctione ; nam licet hoc sit dignius et utilius, tamen homo etiam ex charitate propria non obligatur ad id, quod est opti- mum, ut de usu consiliorum per se nolum est; alioqui si heec ratio facta efficax esset, multum probaret, nimirum, jure divino pree- ceptum esse, non tantum aliquando, sed fre- quenter etiam hoc sacramentum sumere; hoc enim modo ad conservandam spiritualem vitam utilissimum est; nam semel in vita, vel in anno sumptum, parum certe juvare potest. Afferuntur ergo prsedictee rationes ad
oslendendam congruentiam hujus preecepti; est enim hic aclus maxime accommodatus, ut a Christo Domino pneciperetur, non solum propter sumenlium utilitatem, sed etiam propter ipsius sacramenti dignitatem et reve- rentiam; et alioqui tale preeceptum non est preeter rationem et liberlatem, ut sic dicam, legis graliee, in qua esse debuerunt preecepta fidei et sacramentorum, pauca quidem, di- gnissima tamen et utilissima. Inter heec ergo merito constituitur hoc praeceptum. Et a signo confirmari potest, quia tale preeceptum Ecclesiee futurum erat utilissimum; hac enim de causa nunquam in Ecclesia defuit, essetque intolerabilis error, si Ecclesia tentaret illucl prorsus e medio tollere; cur ergo Christus Dominus preetermisisset illucl? Atque hinc ulterius colligere licet hunc fuisse semper fidelium sensum et ecclesiasticam traditio- nem; nam a principio nascentis Ecclesiee usus hujus sacramenti fuit fidelibus omnibus in observatione maxima, tanquam pertinens ad Christi traditionem et mandatum; et heec existimatio videtur semper in Ecclesia du- rasse, et ab illa manasse perpetua observatio, et cura pastorum Ecclesiee, ut Christianus populus aliquando communicet. Unde addit Paludanus, ex preecepto ecclesiastico colligi hoc divinum , quia non potuisset Ecclesia tempus communionis preescribere , nisi res ipsa esset a Christo preecepta. Sed heec collec- tio, si, ut verba sonant, necessaria censeatur, non solum est mala, sed gravem etiam conti- net errorem; potuisset enim Ecclesia hoc prsecipere, etiamsi Christus non preecepisset, cum materia sit ad preeceptum aptissima, et potestas ferendarum legum in Ecclesia non desit; si autem solum afferatur, ut probabile indicium traditionis et voluntatis Christi, est, ut dixi, verisimilis conjectura.
- Ab auctoritate petitur conclusionis pro- batur. — Evasio. — Refutatio. — t Sed ad Scripturee testimonia veniamus. Primum est illud Joan. 6 : Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis. Ex quibus verbis hoc preeceptum colligit Justin., Apolog. 2 pro Christ.; in eis enim sermo est de hoc sacra- mento, et de proprio usu seu sacramentali manducatione ejus, ut supra ostendimus; non potest autem illa conditionalis esse vera, nisi heec manducatio sit aliquo modo ad salutem necessaria, quia, si non est necessaria, sine illa poterit homo salvari, et vitam habere; si autem est necessaria, aut est ex necessitate
QILEST. LXXX. ART. XI.
preecepti, et habetur intentum; aut necessi- tate medii, et heec etiam necessitas, respectu talis actus, necessario supponit preeceptum, qui >, cum per se sumptus ex natura sua non sit necessarius ad gratiam vel gloriam obti- nendam, non potest induere rationem medii necessarii, nisi mediante preecepto. Respon- deri potest, significari his verbis necessitatem medii in sensu, quo id, quod est maxime utile, solet dici necessarium, et ideo non oportere hanc necesitatem manare ex prsecepto, sed ex instututione , juxta expositionem Cyrilli insinualam, juxta quam verbum illud, non habebitis vitam, non significat necessitatem simpliciter, nec impossibilitatem contrarii effectus, sed morale periculum; id est, versa- bimini in magno periculo amittendi vitam, destituti eo speciali auxilio, quod mandu- cantibus carnem meam daturus sum. Ve- rumtamen hsec evasio nullo modo evacuat efficaciam hujus sacramenti ; nam illa expo- sitio Cyrilli singularis est, et quamvis moralis sit, et sub hac ratione utilis esse possit, et non rejicienda, non tamen ut unica et litte- ralis admittenda est; sic enim esset perni- ciosa, cum sit contra proprietatem verborum Christi, quee maxime observanda est, et reti- nenda, quoad fieri possit; veritas enim illius conditionalis locutionis significat necessariam connexionem et infallibilem effectum in con- sequente significatum, si antecedens in esse ponatur, sicque intelligitur illud : Nisi quis renatus fuerit, etc, non intrabit in regnum ccelorum, et illud : Nisi poenitentiam ege- ritis, etc, et similia, quee vim suam amitte- rent, si prsedicto modo liceret subterfugere. Est ergo testimonium hoc satis efficax. Duae tamen oriuntur graves difficultates. Nam illa verba sic exposita nimium probant, scilicet, non solum adultis, sed etiam infantibus, ne- cessarium esse hoc sacramentum, et non so- lum in una specie, sed etiam in utraque ; de quibus in sequentibus dicemus.
- Secundum Scripturx testimonium adprx- ceptum divinum de communicando stabilien- dum. — Duobus modis eludi potest hoc testi- monium. — Primus. — Secundus. — Secundum testimonium continetur in illis Christi verbis, quae referunt Lucas, cap. 22, et Paulus, \ ad Cor. W : Hoc facite in meam commemoratio- nem; prsemiserat autem : Accipite et come- dite, seu bibite, et hoc solum Apostoli tunc fecerunt communicando , et sacramentaliter suscipiendo hoc sacramentum. Ergo hoc pree- ceptum significatum in illis verbis : Hoc facite,
cadit super hujusmodi usum talis sacramenti, et non pertinuit ad solas Apostolorum per- sonas, sed ad universam Ecclesiam, quee in illis repreesentabatur. Ergo per heec verba datum est preeceptum universee Ecclesiee re- cipiendi hoc sacramentum in Christi memo- riam. Ita fere D. Thom. hic Hoc vero testimonium duplici ratione videri potest inefficax : primam persequitur Cajetanus hic, quia in illis verbis non tam preecipitur usus seu exercitium manducationis, quam modus seu intentio, qua debent fideles accedere ad hoc sacramentum, quando illud sumpserint, quod clarius explicatum est in verbis canonis Missee, ubi post verba utriusque consecra- tionis dicitur : Hxc quotiescumque f&ceritis, in mei memoriam facietis; quee verba viden- tur continere interpretationem eorurn, quee Lucas posuit; et Paulus eamdem indicavit, subdens post superiora verba : Quotiescum- que enim manducabitis panem hunc, et cali- cem bibetis, mortem Domini annuntiabitis , donec veniat. Unde Chrys., homil. \1 ad Hebr., Basil., etGregor., in Moralibus,reg.2i, cap. 3, dicunt his verbis significari qua mente et reverentia suscipiendum sit hoc sacramen- tum , in commemorationem obedientiee Do- mini usque ad mortem. Juxta hanc igitur interpretationem non est hoc preeceptum de exercitio, sed de specificatione aclus (ut sic dicam), idest, non est preeceptum de usu, sed de fide et reverentia, qua suscipiendum est hoc sacramentum, cum sumitur; quod pree- ceptum locum habet, etiam si ipsa susceptio prsecepta non sit; sed voluntaria; ut, si dica- mus, Ecclesiam preecepisse, ut hoc sacra- mentum a jejunis sumatur, non est sensus preecepisse sumptionem, sed modum servan- dum etiam in libera et voluntaria sumptione, scilicet, ut non fiat, nisi ab homine jejuno; sicut etiam, cum dicimus, attente esse oran- dum, non significamus orationem esse pree- ceptara, sed modum. Secunda et non minus difficilis evasio est, quia, cum Christus dixit: Hoc facite, non designavit id, quod Apostoli tunc fecerant communicando, sed quod ipse fecerat, consecrando, offerendo et sacra- mentum dispensando; ergo ex illis verbis non potest colligi, Apostolis ut fidelibus datum esse prseceptum communicandi, sed eisdem ut sacerdotibus datum esse prseceptum confi- ciendi, et dispensandi hoc sacramentum ; et, si aliqua ejus sumptio preecepta est, potius est illa , quee aliquo modo ad integritatem sacrificii pertinet, et sacerdotum est propria,
DISPUTAT. LXIX, SECT. I.
eaque verisimilius est Christum tunc fuisse usum, ut postea dicemus. Antecedens ex- pressum videtur inConcilioTrident., sess. 22, cap, 1, dicente Christum illis verbis Apos- tolos , novi Testamenti sacerdotes consti- tuisse, eisque et eorum in sacerdotio suc- cessoribus, ut offerrent, praecepisse ; constat ergo, tunc Christum locutum esse ad Apos- tolos, non ut communem plebem reprsesen- tabant, sed ut sacerdotes; non ergo communio laica illis praecepta est, sed sacrificalis oblalio et sumptio.
- Corroboratur testimonium prxdictum. — Nihilominus teslimonium hoc, quamvis non sit omnino certum , neque evidenter con- vincat, propter rationas factas , est tamen valde probabile, et nullatenus rejiciendum, cui magnam vim adhibuit Concil. Trident., sess. 13, cap. 2, dicens : Salvalor noster dis- cessurus ex hoc mundo ad Patrem sacramen- tum hoc instituit, et in illius sumptione colere nos sui memoriam prxcepit, suamque annun- ciare mortem, donec ipse ad judicandum ve- niat, sumi autem voluit sacramentum hoc, tanquam spiritualem animarum cibum, etc. Ex quibus verbis non solum testimonium hoc roboratur, sed etiam ipsa sententia , quam confirmare intendimus, sufficienter probatur, et prima difficultas tacta expeditur; declarat enim Concilium, Christum non tantum prse- cepisse nobis , quasi sub conditione , ut re- coleremus memoriam passionis ejus in hoc sacramento, si vellemus illo uti, sed simpli- citer prsecepisse, ut in illius sumptione sui memoriam coleremus; nam, quia voluit, ut hsec memoria frequens in nobis esset, et hoc divinum memoriale nobis reliquit, et illo nos uti praecepit, et hoc est, quod Concilium ad- junxit, dicens : Sumi autem voluit ; ibi enim verbum voluit voluntatem praecipientem in- dicat, et positum est, ut sequivalens superiori verbo prsecepit, ut plane ex contextu constat. Nec dici potest, Concilium ibi non loqui de sumptione laica, seu privata, sed tantum de sacerdotali et publica , quse a sacerdotibus nomine omnium fieri censetur, ita ut sicut universa plebs per sacerdotes censetur of- ferre, per eosdem etiam memoriam ejus recolere, seu in memoriam ejus sumere cen- seatur; hsec enim expositio est valde vio- lenta, quia nullibi est talis usus loquendi, quod plebs communicet, vel sumat per sa- cerdotes, quamvis interdum clici soleat sacer- dos in persona omnium sumere , ut patet apud D. Thom. infra, art. 42, ad 7. Praeterea
dicta expositio repugnat menti Concilii di- centis : Sumi autem voluit sacramentum hoc, tanquam spiritualem animarum cibum, quo alantur et confortentur viventes vita illius , qui dixit : Qui manducat me , et ipse vivet propter me. Ubi evidenter est sermo de man- clucatione omnium fidelium. Hanc ergo dicit Concilium fuisse a Christo preeceplam. Et revera , supposita institutione hujus sacra- menti, sumere illud, ut sacramentum est, et sumere in Christi memoriam , non sunt duo, sed unum et idem; nec fideles, quando hoc sacramentum recipiunt, aliter tenentur illud sumere in Christi memoriam, quam sumendo illud, ut revera in se continens Christum ipsum, qui pro nobis mortuus est; ergo prEecipere sumptionem hujus sacramenti in Christi memoriam nihil aliud fuit, quam pree- cipere sacramentalem usum ejus.
- Hic primus modus eludendi prsedictum testim,onium rejicitur. — Atque ex his patet solutio ad primam difficultatem. Aliquando enim similes locutiones habent sensum ibi explicatum; tamen quando illa determinatio seu modificatio conlinet propriam et essen- tialem rationem actus prsecepti , non in- teliigitur tantum prsecepta conditio, ut spe- fificatio actus, sed absolute actus sub tali conditione; ut cum dicitur : Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo , non tantum est sensus : Cum dilexeris, diliges hoc modo; sed simpliciter est prteceptum, ut diligamus tam perfecto amore; et similia possent muita afferri; sic ergo in prsesenti additur illa de- terminatio, in mei commemorationem, non ut ad illam solam limitetur prsecepturn, et non sit etiam prseceptum faciendi id, in quo recolitur talis memoria, id est, sumendi Eu- charistiam, sed ad explicandum potius, hanc sumptionem , quae praecipitur, debere esse sacramentalem, id est, ex fide Christi , et institutionis ejus profectam, ad significan- dam, et recolendam passionem ejus, et lalem sumptionem esse, quae praecipitur. Et quan- quam quis contendat, hunc sensum esse saltem ambiguum, tamen nemo negare potest, esse verbis ipsis satis accommodatum , et ex verbis Concilii Trident. ambiguitatem fere ablatam. Quod tamen potest ex secunda dif- ficultate tacta ita confirmari; nam, si illa expositio admittitur, sequitur etiam in illis verbis non contineri praeceptum sacrificandi, consecrandi, aut dispensandi hoc sacramen- tum, quoad exercitium, sed tantum, quoad specificationem, seu sub conditione, quod, si
528 QU/EST. LXXX, ART. XI.
hsec fiant, in memoriam Christi fiant; est enim in utraque expositione aequalis ratio; consequens autem est aperte falsum, et contra expressam Concilii sententiam in altero loco citato; non est ergo ille sensus illorum ver- borum, sed per ea actus et exercitium ejus absolute praecipitur; simul autem modus talis actus, et ratio institutionis ejus significatur. 7. Rejicitur item secundus modus. — Ad secundam difficultatem primo concedi potest, illa verba : Hoc facite, et caetera, directe ac per se dicta esse ad Apostolos, ut sacerdotes, et actiones sacerdotales eis praecepisse, inter quas non sola oblatio, vel consecratio, sed etiam Eucharistiae dispensatio contiuetur; has enim omnes Christus exercuerat, omnesque sacerdotalis muneris sunt, et pronomen, hoc, absolute totum Christi factum demonstrat, et non est ratio, ob quam magis una actio, quam alia excludatur. Preeceptum est ergo sacer- dotibus per haec verba , ut dispensent hoc sacramentum ; et hinc aliis etiam conse- quenter praeceptum est, ut sumant, quia dare et sumere correlativa sunt, nec unum sine alio impleri potest. Hoc enim modo ex eo, quod Christus dixit Apostolis : Baptizantes eos, colligimus, aliis praeceptum esse ut bap
capacitatem, non necessitatem ; et similiter obligatio dispensandi non requirit in alio extremo obligationem, sed solum voluntatem. Ex illis autem verbis : Quorum remise- ritis, etc, praecise sumptis, non colligeretur prseceptum , nisi adjuncta fuissent alia : Et quorum retinueritis, retenta sunt, quae vir- tute continent hanc conditionalem : Nisi a vobis remittantur, non erunt remissa, quae optime declarant praeceptum, juxta superius dicta in primo testimonio, ut latius tracta- bitur in sequente tomo; et idem dici posset de illis verbis , Baptizantes eos, quod per se sumpta non satis ostendunt praeceptum, nisi alibi esset posita conditionalis illa : Nisi quis renatus fuerit, etc, et ideo post illa verba statim subdidit Christus : Docentes eos ser- vare omnia qusecumque mandavi vobis. Posset etiam ex parte materiae assignari differentia ; nam ibi praecipitur Apostolis, ut per bap- tismum, et non alias, recipiant intra Eccle- siam Christi eos, quibus fidem praedicaverint, ex quo melius colligitur, aliis etiam esse prse- ceptum suscipiendi baptismum, ut possint ingredi Ecclesiam , intra quam solum est salus. Itaque in exemplis adductis, non est sufficiens similitudo, nec prsedicta responsio
tismum accipiant; et ex eo, quod Apostolis# omnino evacuat difficultalem. Secundo ergo
dictum est : Quorum remiseritis peccata, re- mittuntur eis, colligit Ecclesia , aliis prae- ceptum esse, ut confiteantur; et ex eo, quod Petro dictum est : Pasce oves meas, colligimus, ovibus praeceptum esse, ut pareant. Sed hsec responsio et deductio , quamvis sit proba- bilis, non tamen videtur omnino efficax, quia sane praeceptum donandi , vel dispensandi, per se non infert in aliis praeceptum acci- piendi ; nam potest illud praeceptum dari pro his, qui accipere voluerint, sicut divites tenentur dare eleemosynam, quamvis paupe- res non teneantur accipere; et nunc Episcopi tenentur interdum dare sacramentum Ordi- nis et confirmationis, et sacerdotes sacra- mentum extremae unctionis, vel matrimonii, quamvis alii non teneantur accipere; et in hoc eodem sacramento saepius tenentur parochi dispensare illud, etiam cum fideles non te- nentur accipere, voluntarie tamen id faciunt. Et quoad hoc est magnum discrimen de illis verbis, Pasce oves meas, quibus data est po- testas gubernandi, quae vi sua constituit sub- ditos, ad quos intrinsece relationem dicit, et ideo ex illis bene colligitur in aliis obligatio parendi; secus vero est de potestate dispen- sandi, quae in altero extremo tantum requirit
dicitur, cum Christus dixit : Hoc facite, per illud pronomen, hoc, designasse totam illam actionem, omnesque partes ejus, quae in illa sacra mystica ccena peractae fuerunt, tam ex parte Christi, quam ex parte Apostolorum, et ideo Concilium in uno loco unius partis me- minit, et in alio alterius, in neutro vero alle- ram exclusit. Atque ita sensus erit : Hoc facite, id est, quod nunc egimus, me conse- crante, accipiente, et dante, et vobis etiam recipientibus, hoc volo, ut in Ecclesia mea fiat, quae, quia ex sacerdotibus et laicis con- stat, aliquid in illis verbis continetur ad solos sacerdotes pertinens, et aliquid, quod omni- bus laicis commune est. Atque ita SS. Patres ad utrosque secundum id, quod singulis con- venire potest , verba illa applicanda esse significarunt. Chrysostomus, enim, hom. M ad Hebr., de obligatione sacrificii, verba illa declaravit; idemque indicavit Damascenus, lib. 4, cap. 14, nam illa ad consecrationem refert, dum ait : Ex quo a Domino dictum est : Hoc facite, omnipotenti ejus verbo hoc efficitur.Nec differt Cyprian., epist. 63, di- cens, illo verbo praeceptum esse a Ghristo, ut in offerendo, eum ritum servemus, quem ipse servavit. Idem vero Cyprian. , in serm. de
DISPUTAT. LXIX, SECT. II.
Goena Domini, videtur illud verbum Christi referre ad tolam actionem, dicens: Ex quo a Domino dictum est : Hoc facite, panis ille so- lemni benedictione sacratus ad totius hominis vitam, salutemque proficit , simul medica- mentum existens et holocaustum. Cyrill. au- tem, lib. 12 in Joan., cap. 58, intelligit illa verba de participatione hujus mysterii, quam dicit a ficlelibus aceipi in passionis Christi commemorationem. Basilius denique, supra citato loeo Morab, plane inlelligit heec \erba de ipsa sumptione. Satisergo probabiliter prceeeptum hoc ex Scriptura et ratione colli- gitur, per quod fundamento contrarise opi- nionis satisfactum est.
SECTIO II.
Quas personas obliget hoc proeceptum.
1 . Quotquot baptizati ratione uti possunt prxcepto communicandi divino obligantur. — Unum est certum , scilicet, omnes aclultos baptizatos, qui ratione uti possunt, hoc prsc- cepto obligari, quia omnes sunt capaces hujus sacramenti et effectus ejus, et possunt ad illud recipiendum per proprium actum dis- poni, et alioqui verba praecepti generalia sunt, et sine exceptione. Ergo dubium non est, quin saltem has personas omnes com- prehendat. De ceeteris vero quadruplex breve dubium occurrit.
- Primum dubium de non baptizatis. — Prxceptum divinum communicandi infideles etiam adultos quoscumque etiam non bapti- zatos obligat. — Dubium dissolvitur. — Pri- mum est de hominibus nondum baptizatis, sive fideles sint, ut catechumeni, sive infi- deles, de quibus Soto , dist. 18, qusest. 1, art. 3, negat, eos obligari hoc praecepto, quia ante baptismum solum divinum prseceptum baptismi obligat, et non aliud, sicut preecepta religionis ante illius professionem non obli- gant eum , qui ex voto tenelur religionem ingredi. Et confirmatur, quia praeceptum confessionis non obligat ante baptismum; ergo neque communionis. Nihilominus verius existimo, prseceptum hoc absolute obligare omnes homines, etiam non baptizatos et infi- deles. Ratio est, quia verba Christi sunt ge- neralia : Nisi manducaveritis carnem Filii hominis; non enim loquebatur solum ad fideles seu Chrislianos homines, sed simpli- citer acl omnes, qui audiebant, et per eos ad omnes, qui quovis tempore et loco futuri
xxi.
erant. Rursus potestas Christi ad leges fe- rendas, omncs complectitur ; est enirn divina et universalissima. Deinde , ut praeceptum hoc obliget, non necessario supponit baptis- mum; differt enim obligatio a sumptione; licet ergo sumptio, ut licite et cum fructu fiat, supponat baptismum , obligalio tamen non est, cur illum supponat; quin potius po- test etiam hoc litulo obligari homo ad bap- tismum, ut possit pra^ceptum hoc communi- candi implere; sicut, qui peccavit mortaliter post baptismum , antequam confiteatur, jam obligatur ad hoc sacramentum suo lempore sumendum, quamvis sumere non possit, nisi confessione preemissa, si potest, scilicet, ut debite communicare possit. Atque hinc col- ligo, si catechumenus in fine vitae baptismum et Eucharistiam voluntarie omittat, cluo pec- cata committere, quia duo diversa prsecepta divina per sese obligantia violat. Statim vero occurit interrogatio, an, si communicet et non baptizetur, impleat hoc divinum preeceptum communionis? Sed de hoc dicemus com- modius disputatione sequente; nunc solum dicimus , valde materialiter illud implere, nihilque illi deservire ad vitandam culpam ; gravius enim sic sumenclo clelinquit, quam si omnino non sumeret. Ad fundamentum ergo Soti negatur assumptum ; nam preecepta divina obligare possunt, etiam ante baptis- mum, si aliunde non sit speciale impedimen- tum, ut patet de praecepto credendi explicite incarnationem, vel Trinilatem , et de preecepto ipsiusmet baptismi. Est enim eadem ratio de ceeteris. Unde Scotus, Richardus, Adrian. et alii, etiam praeceptum confessionis dicunt obligare infideles ante baptismum, quia di- vinum est; qui, licet in illa speciali materia falsum dicant, tamen in hoc, praesenti veri- tali favent, quod censent, baptismum non esse necessarium, ut divina prsecepta obli- gent, quia potestas, a qua manant, est su- prema , et non supponit characterem in subditis. Unde non est simile illud de reli- gione, quod Soto affert, quia illa tantum sunt vel humana statuta, quse solum obligant membra illius politici corporis, quse per pro- fessionem uniuntur, vel oriuntur ex speciali voto, quod non obligat, donec emittatur. Acl confirmationem negatur consequentia, quia non baptizatus non habet materiam con- fessionis , neque est capax illius , etiam si baptizetur, quia neque etiam confiteri potest, donec aliquid post baptismum peccet; sicut autem non potest obligari quis ad peccandum
QU^EST. LXXX, ART. XI.
post baptismum, ila non potest obligari ad confessionem ante baptismum ; et ideo ibi est specialis ratio, quse non habet locum in Eucharistia.
Dubium secundum de infantibus. — Se- cundum dubium estde infantibus, sub quibus perpetuo amentes, cujuscumque eetatis sint, comprehendimus,quos omnes clarum esl, vel non esse capaces, vel certe excusari ab obliga- tione preecepti, nec de hoc inquirimus, sed an teneatur Ecclesia illis hoc sacramentum dare, prout nonnulli hseretici affirmarunt , quod Cajet. hic, art. 12, tribuit Nestorio et Pela- gio; nescio tamen, unde id sumpserit, quia nec Cyrillus, nec Augustinus, nec alii antiqui hoc referunt. Waldensis vero, tomo 2 de Sa- cram., cap. 91. hujus erroris notat Armenos. Fundamentum supra insinuatum est, quia illa Christi verba : Nisi manducaveritis , tam ge- neralia sunt, sicut illa : Nisi quis renatus fue- rit ; ergo, sicut haec comprehendunt infantes, ita et illa. Confirmatur, nam ex multorum sententia sacramentum est medium necessa- rium ad salutem,non solumadultis, sed etiam parvulis, ex similitudine etiam preedictorum verborum ; et ideo Augustinus ubique cona- tur, illorum verborum veritatein, etiam in in- fantibus salvare, ut patet epist. 16 et 17, et lib. 1 de Peccat. merit. et remiss., cap. 20, et lib. 3, cap. 4, et seepe alias; ergo etiam est infantibus sacramentum hoc necessarium, necessitate prsecepti divini; nam, sicut unus- quisque adultus tenetur accipere medium sibi necessarium ad salutem, ita tenetur Ecclesia providere infantibus de remediis eis necessa- riis ad salutem. Tandem hac ratione antiqui Patres observarunt, ne hoc sacramentum ne- garetur infantibus, quia existimasse videntur jure divino illis deberi.
Hoc prxcepto infantes non tenentur. — Nihilominus certa fides est, hoc divinum jus non exlendi ad infantes vel amentes perpe- tuos, seu Ecclesiam non teneri ad dandum illis hoc sacramentum. Ita definit Concilium Trident., sess. 21, cap. 4. Nam licet solum dicat, hos parvulos nulla necessitate obligari ad sacramentalem Eucharistiee commuuio- nem, tamen intentio ejus manifesta est, sci- licet, infantes non obligari eo modo, quo obli- gari possunt, scilicet aut necessitate medii, aut necessitate prsecepti, per pastores Eccle- sise, aut per parentes suos; nam obligatio preecepti, quae immediate obliget hujusmodi infantes, per se impossibilis est; unde ad hanc excludendam non addidisset Concilium
decretum illud. Atque hinc sumitur ratio a priori hujus veritatis, quia hoc sacramentum non est medium necessarium infantibus, ut in superioribus late ostensum est, et Conci- lium in citato loco plane docet; sed Ecclesia tantum lenetur proviclere hujusmodi personis media ad eorum salutem necessaria, non vero omnia, quse possunt esse utilia ; sed in his debet etiam ipsorum sacramentorum venera- tioni prospicere, ut idem Concilium eadem sess., cap. 2, significavit : ergo. Unde sumitur secundum argumentum evidens ex Romanee Ecclesise universali consuetudine, quse satis declaravit, obligatione hac parvulos non com- prehendi ; nam eis denegat Eucharistiam, etiam si in ea eetate moriantur; et non agit contra divinum prseceptum; impossibile enim est, universam Ecclesiam approbare errorem contra bonos mores, et praesertim in usu et dispensatione sacramentorum, ut significavit Concilium citato loco, et traditur in cap. Ad abolendam, de Hseretic, et latius in materia de fide. Tertio hinc etiam sumitur argumen- tum, declarans verba illa Christi : Nisi man- ducaveritis , solis adultis dicta fuisse, quia, cum non sint dicta propter necessilatem me- dii, sed praecepti, ad eos tantum diriguntur, qui sunt capaces preecepti; hi autem sunt tantum adulti. Ac propterea diverso modo locutus est Christus Dominus in illis duobus locis, de baptismo et de Eucharistia; nam de baptismo passive dixit : Nisi quis renatus fuerit, et non direxit sermonem ad ipsos bap- tizandos, tanquam ad eos, qui intelligere po- terant, et virn obligationis, et magnitudi- nem comminationis, quod nimirum amissuri essent vitam, nisi preeceptum custodirent; sed ea tantum forraa locutionis usus est, quae propriissimecadere posset in omnes homines, sive intelligere possent, aut praecepto obli- gari, sive non. De Eucharistia autem active loquitur, sermonem dirigens ad eos, qui au- diebant, et percipere poterant vim praecepti, dicens : Nisi manducaveritis carnem Filii ho- minis ; non est ergo eadem ratio utrorumque verborum proprie intellectorum ; Auguslin. enim, quando verba illa ad infantes extendit, non secundum proprietntem, nec de hoc sa- cramento ea inlerpretatur, sed de spirituali Christi manducatione, quse fit per unionem fidei et charitatis; et ita dicit, parvulos man- ducare Christum, cum baptizantur, quia illi per fidem et chantatem uniuntur.Fundamen- tum ergo contrariae sententiee expeditum jam est. Ad consuetudinem autem antiquam in
DISPUTAT. LXIX, SECT. II.
superioribus ostensum est, non faisse univer- D. Thom. hic
salem, sed quarumdam Ecclesiarum, prseser-
tim Grascarum; deinde falsum esl, illam con-
suetudinem, qualiscumque fuerit, ortam esse
ex necessitatis seu obligationis existimatione,
sed utilitatis tantum, et cujusdam pietatis.
Unde ex illa consuetudine solum potestcolligi,
non esse per se malum, dare hoc sacramen-
tum parvulis , vel amentibus; atque adeo,
seclusa Ecclesiae prohibitione esse licitum ;
non vero, quod sit necessarium. Nunc vero in
Ecclesia Latina non solum necessarium non
est, verum ctiam nec licitum; nam ita est
hsec consuetudo introducta, ut prohibitionem
induxerit; jam enim existimatum est, consi-
derata personarum et temporum qualitate,
ad debitam hujus sacramenti venerationem
ita expedire. Hic vero occurrebat dicendum ,
quando incipiat hoc preeeeptum obligare eos,
qui ad usum rationis perveniunt ; sed de hoc
dicetur commodius disp. seq.
- Tertium dubium. — Prima opinio. — Amentibus qui aliquando rationis usu gavisi sunt, Eucharistam dare, illicitumnon est. — Imo in mortis articulo talibus amentibus dari debet. — Tertium dubium est de adultis, qui
ratione usi fuerunt, jam vero in phrenesim, vel amentiam inciderunt; de quibus, si infir-
mitas illa non est perpetua seu continua, et
tempore, quo durat, non occurrat necessitas,
certum est, non esse tunc eis dandum sacra-
mentum, sed expectandum esse, ut ad sanio-
rem mentem redeant, quia hoc debetur reve-
rentiee sacramenti, ut a fortiori patebit ex
dicendis. Difficultas ergo est, quando dispo-
sitio illa perpetua censetur, aut quando, ea
durante, necessitas communicandi occurrit.
Duo autem possunt inquiri : primum, an li-
ceat; secundum, an necessarium sit eos com-
municare. Aliqui ergo Theologi negant licere,
Alens., 4 part., qusest. 49, memb. 4; Gabr.,
dist. 9, quaest. 2, dub. 4. Fundamentum esse
potest, vel quia hoc est contra reverentiam
sacramenti; Paulus enim, 1 ad Cor. 11, ad
dignam sumptionem, requirit, ut prius homo
probet se ipstim, et ideo indigne videtur sa-
cramentum tractari, quando ei datur, qui se
probare non potest ; vel quia hi homines
existimantur incapaces effectus hujus sacra-
menli, nam sacramentum non licite datur ei,
qui indispositus est ad effectum suscipien-
dum ; antecedens probari potest , quia ad
effectum hujus sacramenti necessaria est ac-
tualis dispositio recipientis. Dico tamen, cer-
tum imprimis esse, hoc non esse illicitum. Ita
art. 9, et alii statim citandi; et precter jura, quse D. Thom. citat, est ob- servanda generalis regula ex cap. Quod in te, de Pcenit. et remission., ubi sic dicitur : In illo verbo, per quod pcenitentiam morientibus nan negamus , viaticum etiam , quod vere poenitentibus exhibetur , intelligi volumus, ut neque ipsum decedentibus denegetur ; sunt autem frequentissima jura, in quibus statui- tur, ut poenitentia non negetur segrotis, qui in phrenesim inciderunt, si constiterit, prius confessionem desiderasse, et signa contritio- nis dedisse; ergo intelligendum est, in eodem casu dandum esse illis viaticum; quae consue- tudo colligitur etiam ex Concil. Tolet. II, cap. 11 ; ibi enim supponitur, interdum licite dari Eucharistiam iis, qui a propria mente alienati sunt. Ratio autem est, quia hoc nullo jure positivo prohibetur; nullum enim tale extat, aut ostendi potest, neque est per se et natura sua malum ; fundamenta vero contrariae sen- tentiee valde debilia sunt, et ex falsis princi- piis procedunt, et si quid probarent, etiam concluderent, nonlicere, infantibus Eucharis- tiam dari, quod omnino falsum esse supra est ostensum. Imo hinc potest a fortiori confici argumentum ; nam, si per se et intrinsece non est malum, dare Eucharistiam infantibus, et perpetuo amentibus, multo minus erit ma- lum eam dare iis, qui aliquando ratione usi sunt. Secundo vero addendum est, hoc non solere fieri ab Ecclesia, nisi in mortis peri- culo, et tunc non solum licere, sed etiam de- bere ita fieri a pastoribus Ecclesiee. Hoc sumitur ex D. Thoma, et ex usu Ecclesiae. Et ratio est, quia, ut Concil. Trident. supra citato loco dixit, in sacramentorum dispen- satione, duo, quoad fieri possit, conjungenda et procuranda sunt, scilicet, sacramenti ve- neratio, et fidelium utilitas; quod ergo extra casum necessitatis non detur Eucharistia hujusmodi hominibus, spectat ad veneratio- nem debitam huic sacramento, quia non de- cet , ut hi , qui non possunt cum propria devotione accedere , sine gravissima causa fiant tanti sacramenti participes; quod vero in eo articulo non negetur sacramentum hu- jusmodi hominibus, eorum exigit utilitas, et nulla fit irreverentia sacramento; nam id facile caveri potest, ut statim dicam. Est au- tem specialis ralio, ob quam hi potius quam perpetuo amentes , hoc beneficio fruantur, quia hi jam fuerunt re ipsa obligati prasceplo accipiendi Eucharistiam, a qua obligatione semper alii fuerunt excusati ; heec autem obli-
532 QUyEST. LXXX, ART. XI.
gatio maxime urget in mortis articulo, ut di- cemus; unde, si hujusmodi homines statum suum et periculum advertissent, debuissent per Eucharistire susceptionem sese praepa- rare; quod ergo propter impotentiam, vel naturalem inadverlentiam non impleverunt, merilo in eis per Ecclesiam impletur; unde etiam fit, ut hi homines vel explicite, vel sal- tem implicite, hoc sacramentum petierint, et petendo, speciale jus ad illud acquisierint, quod merito Ecclesia in eis observari vult; hoc autem locum habere non potuit in his, qui nunquam ratione uti potuerunt. Denique hi homines potuerunt peccare mortaliter, et in amentiam incidere tantum attriti, et non- dum perfecle contriti, unde fieri potest, ut per Eucharistiam efficiantur contriti ex opere operato ; quee utilitas, vel potius necessitas, locum non habet in aliis. semper carentibus usu rationis. Nec refert, si dicas, illud bene- ficium sufficienter conferri per absolutionem, vel extremam unctionem , contingere enim ssepe potest, ut neutrum horum sacramento- rum applicari possit, possit autem Eucharis- tia, ut, si jam consecrata sit f et diaconus adsit, non autem sacerdos. Quod si tunc danda est, cur non etiam, quando simul absolutio, extremaque unctio possunt applicari? quia, licet videatur minor esse necessitas, esttamen major dignitas suscipientis et maxima utili- tas. In quocumque ergo mortis articulo cer- tissimum est, hoc licere. Quod tamen sit etiam debitum, et pastoribus praaceptum, non est ita clarum, et ab auctoribus expressum ; mihi autem omnino verum esse videtur, tum quia citata jura plane videntur hoc preeci- pere; tum etiam quia sic aegrotans habet jus ad hoc sacramentum, et immerito illo pri- vatur.
- Primse sententiae fundamentum diluitur. — Ad fundamentum ergo contrariae sententiae negatur, in hoc fieri irreverentiam sacra- mento; nam, vel est sermo de irreverentia corporali et extrinseca,quse contingere potest per vomitum, expuitionem, aut quid simiie ; et hrec non semper adjungitur, sed cavenda est, et, quando moraliter timetur periculum ejus, a sacramenti adminislratione abstinen- dum est; aut est sermo de irreverentia spi- riluali et intrinseca ; et haec etiam nulla ne- cessario es.t, nam, licet hujusmodi homo tunc non possit probare seipsum , potuit tamen prius quam in phrenesim incideret, et juxta dispositionem, quam tunc habuit, postea ju- dicandus est; et ideo tunc potius pertiuet ad
pastorem Ecclesia?, probare illum, ejusque dispositionem examinare, nam, si de eo non constat, prius fuisse in statu peccati mortalis, praesumendus est bonus, qui malus non pro- batur; si autem consliterit, peccasse morta- liter, oportet ut constet, vel fuisse confessum, si potuit, vel, si non potuit, saltem signa con- tritionis dedisse; ad quod sufficiet unum vel aliud fide dignum testimonium, ut ex pree- dictis Conciliis sumitur. Itaque, quacumque probabili fide credatur esse bene disposi- tus, id satis est, ut recte docent Paludanus, dist. 9, quasst. 4; Sylvester, verboEuchar. 3, num. 7; et in Gatechismo Pii V his verbis de- claratur : Si, antequam in insaniam incide- rint , piam et religiosam animi voluntatem prx se tulerint; ex quibus verbis aliqui colli- gunt, necessarium etiam esse, ut hoc sacra- mentum petierint, quod significant Armilla, verbo Gommunio, num. 25; et Victoria, in Summ., num. 48; Ledesma, queest. 21, art. 9, dub. 1 . Sed, si hoc intelligant de expressa petitione, non est necessarium in re favorabili hoc gravamen adjungi;sufficit enim implicita petitio, quse in ipsa contritione, et signis ejus includitur, quatenus includit voluntatem im- plendi omnia praecepta; imo, dum contrarium non constat, nullus est, qui non velit, ut Ec- clesia ei in necessitate subveniat remediis ad salutem tam opporlunis, et quasi necessariis. Unde altera pars illius fundamenli falsissimo nititur principio; sunt enim hi capaces effec- tus hujus sacramenti, multo magis, quam in- fantes; neque actualis devotio est necessaria, ut supra probatum est.
- Dubium de energumenis. — Energumenis qui rationis luce potiuntur Eucharistia non est deneganda. — Quarto loco dubium est de energumenis seu obsessis a dsemone, de qui- bus Dionys., cap. 3 de Eccl. Hierarch., part. 2, negare videtur esse illis dandum hoc sa- cramentum, quem D. Thom. hic, ad 2, inter- pretatur du energumenis nondum baptizatis; nam de baptizatis ait, idem servandum cum illis esse, quod cum caeteris amentibus; ni- mirum, quod, si absque periculd irreverentiae communicare possint, non est illis Eucharistia deneganda ; nam ejus virtute, et auxilio, aut dsemon expelletur. si ad hominis bonum ex- pedit,vel certe juvabitur homo, ut patienter, et cum fructu, laborem suum sustineat; quai doctrinam refert D. Thom. ex Cassiano, qui videri potest collatione 3, cap. 30, ubi non- nulla miracula refert. Sic etiam Timotheus Alexand., in suis responsionibus, cap. 3, dicit,
DISPUTAT. LXIX, SECT. III. obsessos a deemone communicandos esse non hujus prascepti divini
singulis diebus , sed statis lemporibus; in Conc. autem Elibert. dicitur, qui a spirilibus immundis vexantur, si in fine mortis fuerint constituti, et fideles fuerint, dandam eis esse coinmunionem ; quibus verbis significatur, solum in illo necessitatis articulo communi- candos esse. Sed Concilium non addidit par- ticulam exclusivam; et Timot. Alex. latius loquitur, dicens, statis temporibus; etD. Thom. ac Cassian. generatim loquuntur; quare non est hoc nimium restringendum, sed prudenti arbitrio pastoris relinquendum est; nam, si obsessus omnino privatur rationis usu, ser- vanda est regula de amentibus posita ; si vero est compos sui, tantumque corporaliter vexa- tur, illa solum est quasi queedam corporalis eegritudo ; et ideo per se non impedit, quo- minus Eucharistiee auxilium et solatium see- pius his hominibus conferatur. Sed objici po- test canon. 39 ejusclem Concil. Elibert., ubi statuitur, energumenum, qui ab erratico spi- ritu exagitatur, hujus nomen neque ad altare cum oblatione esse recitandum ; ergo multo minus illi erit danda communio. Sed cum Concilium non sit sibi contrarium, exponen- dum videtur de his energumenis, qui propter publica aliqua scelera, publice etiam a dee- monibus vexantur, et ab Ecclesia excommu- nicantur, juxta illud Paul., I ad Cor. 5 : Judicavi tradere hujusmodi Satanse in inte- ritum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini.
SECTIO III.
Quando obliget hoc preeceptum ex vi solius juris divini.
4 . Prima opinio. — Prima sententia esse potest, tantum obligare semel in vita, sive id fiat in mortis arliculo, sive antea; ita ta- men, ut, si prius expleta fuerit obligatio, jam amplius non obliget, etiam in mortis articulo. Ita opinatur Cajet., in Summ., verbo Com- munio, quem sequitur Ledesma, queest. 21, art. 11, in fine, et Victor., in Summ., n. 86; idemque prius insinuaverat Palud. in 4, d. 9, quaest. 1, num. 16, qui consequenter ait, etiam nunc ex vi preecepti Ecclesiastici non obligari hominem ad communionem in arti- culo mortis, quocumque anni tempore suc- cedat, si te:i;pore Paschatis jam communi- cavit, quia per hoc implevit preeceptum Ecclesiasticum , simulque divinum. Ratio vero hujus opinionis est, quia tota obligatio
nititur illis verbis : Nisi manducaveritis carnem Filii hominis; sed in rigore fit satis veritati horum verbo- rum, semel in vita communicando, quocum- que tempore id fiat, sicut per unicum bap- tismum salisfacit homo preecepto in illis verbis contento : Nisi quis renatus fuerit; et unica confessione eorumdem peccatorum satisfacit illis verbis : Quorum remiseritis pec- cata, remissa sunt , et quorum retinueritis , retenta sunt. Et confirmatur, quia, cum hoc preeceptum sit affirmalivum, non obligat pro semper ; et seclusa determinatione Ecclesiee, nullum potest tempus rationabiliter desi- gnari, pro quo obliget; ergo per se non obligat usque ad articulum mortis, nam pree- cepta affirmativa, quee non designant tem- pus, tantum obligant tempore necessitalis, ut est communis doctrina; solus autem arti- culus mortis potest, quoad hoc, dici tempus necessitatis, quando nulla communio antea preecessit, quia in hoc tantum casu imminet periculum transigendi totam vitam sine com- munione ; antea enim semper potuit aliud et aliud commodum tempus expectari. Atque eadem ratione e converso,' si antea quis com- municavit, illum non obligat necessitas arti- culi mortis, cum jam preeceptum impleverit. Et confirmatur hoc ultimum , quia nullum potest assignari divinum jus, in quo specia- liter preecipiatur communio in articulo morlis, etiam si prius facta fuerit, alioqui non posset Ecclesia privare hominem in illo articulo communionis viatico, quia non potest Eccle- sia jus divinum violare, cum tamen constet, seepe Ecclesiam hoc fecisse, ut refert Innoc. I, epist. 3, et constat ex Conc. Elibertino, per plures canones, et Conc. Sardicensi, cap. 2. Multoque tempore fuit consuetudo in Gallia et Hispania non dancli communionem his, qui morte plectebantur, quam non fuisse irratio- nabilem defendit Navarr., in Sum., cap. 25, num. 23. ^
- Prima conclusio. — • Dico primo : proba- bile est jure divino obligari hominem ad com- munionem in articulo mortis per se et ratione illius periculi, sive prius communicaverit in "vita, sive non; et consequenter toties ut mi- nimum obligari ad communionem, quoties in illum articulum venerit. Heec sententia non est admodum recepta inter Theologos, et ideo solum illam affirmo, ut probabilem et piam; nec auctores citati in prima sententia illam absolute negant, quamvis Paludan. significet, nunc quidem esse hanc obligationem inter
QUiEST. LXXX, ART. XI.
fideles, non tamen ex jure divino, sed ex con- suetudine et preecepto Ecclesiae ortam, quod etiam docuit Bonavent. in 4, dist. 10, art. 3, quaest. 1; Sylvest. autem, verbo Euch. 3, in princ, et Armill., verbo Gommunio , n. 4, solum dicunt esse mortale omittere Eucha- ristiam in illo articulo ex contemptu, non ta- men ex negligentia, unde plane sentiunt, per se non esse praeceptum; tamen conclusionem positam tenent Richard., dist. 12, art. 6, quaest. 1; Durand., dist. 9, queest. 2, art. 2; Gabr., queest. 1; Dominicus Soto, dist. 12, qusest. 1 , art. 1 1 ; Petrus Soto, lect. 9 de Eu- charistia. Et imprimis, quod hnjusmodi pree- ceptum nunc extet, Ecclesiastica consuetudo satis declarat; nam ex antiquissimis Conciliis et Pontificibus constat, semper ab Ecclesia diligentissime curatum esse, ne morientes sine viatico decedant, ut patet ex Goncilio Ni- ceno, can. 13; Tolet. XI, cap. 18; Agathens., cap. 11; Ancyrano, cap. 22; Arausic, c 13 ; Arelaten. II, cap. 12; Aurelian., cap. 24; in quibus sermo fere est ex parte ministrorum ; ex parte autem ipsorum communicantium idem habetur in Goncil. Carthaginen. IV, cap. 77 et 78. Quee consuetudo ita est recepta, ut sine magno seandalo violari non possit, quod est signum gravis obligationis; meritoque suae salutis negligentissimus, et de statu animee suee, vel etiam de fide suspectus haberetur, qui voluntarie in mortis articulo viaticum ne- gligeret; est ergo haec res gravis et sub obli- gationem cadens. Ex hujus autem consuetu- dinis antiquitate ulterius colligere licet, eam, ut minimum, esse traditionem Apostolicam, quia ejus initium ignoratur. Ac denique ex ejus immutabilitate conjectanms , in Ghristi mandato esse fundatam. Ac propterea sem- per hsec obligatio prselata fuit obligationi jejune communicandi; nam heec Ecclesiastica est, illa divina, quanquam hoc ex aliis etiam capitibus oriri potuerit. Alia etiam conjectura addi potest, quia in hoc preecepto illa tem- pora oportuit Ecclesiee determinationi relin- quere, quee de se erant indifferentia, et pro temporum varietate immutari poterant et debebant; articulus autem mortis non est hujusmodi; sed de se est tempus maxime opportunurn, et quandam communicandi ne- cessitatem secum afferens; nec poterat un- quam non expedire Ecclesiee, ut preeceptum communicandi pro illo articulo obligaret ; ergo, quoad tempus illud, non oportuit pree- ceptum hoc indefinitum relinquere, sed de- erminatum, ut pro illo articulo semper obli-
get, ita ut voluntaria ejus omissio et libera, etiam ex negligentia, speciale peccatum mor- tale sit, quia materia gravis est, et ad salutem animoe multum pertinens.
- Quxsitum. — Responsio. — Rogabis, quomodo sit designandum hoc tempus arti- culi vel periculi mortis (hsec enim duo nunc pro eodem reputamus, ut latius in materia de confessione dicemus), id est, quantum tem- poris necesse est, intercedere inter ultimam communionem, et mortis periculum, ut novo hoc titulo periculi mortis obligari ad commu- nionem censeamur. Aliqui enim existimant, non esse hoc explicandum per temporis bre- vitatem aut longitudinem, sed per communi- cantis intentionem, ita ut, qui sanus commu- nicavit sine mortis existimatione, aut sine intentione sumendi viaticum, ut ex hac vita discederet, si paulo post, verbi gratia, post duos aut tres dies, in periculum mortis in- cidat, obligetur ad sumendam iterum Eucha- ristiam in viaticum. Cui opinioni videntur favere Concilia citata, dicentia, obligari homi- nem hoc preecepto ad sumendum viaticum , ut ex hac vita migret; sed qui hoc animo non communicavit, non proprie sumpsit viati- cum ; ergo tenetur iterum , occurrente peri- culo, eo animo communicare. Et confirmatur, quia hasc obligatio est propria illius temporis, in quo adest tale periculum; unde orta non fuerat quamdiu periculum non imminebat. Non ergo implere potuit per communionem prius factam, sicut e contrario, si existente periculo mortis, homo peccasset communio- nem omittendo, et postea periculum eva- deret, non teneretur priorem obligationem implere, quia jam cessavit. Haec tamen sen- tentia, neque ab ullo auctore expresse tradita est, nec videtursimpliciter amplectenda, quia nimis rigida et scrupulosa videtur, et quia, si ratio facta firma est, etiam de tempore in- tra eumdem diem procedit , quod , si quis communicavit sine ulla viatici intentione, aut mortis cogitatione, et vespere incidat in mortis pericLilum , debeat iterum eodem die communicare per modum viatici, quia non ita sumpserat, nec divinum preeceptum imple- verat. Consequens autem non solum contra omnes Doctores , sed etiam contra Ecclesiae consuetudinem esse videtur. Aliter ergo ex- plicari potest haec obligatio per brevitatem aut longitudinem temporis, ita ut sensus pree- cepti sit, ut homo teneatur paulo ante mor- tern communicare; nam finis preecepti esse videtur, ut per communionem se ad transi-
DISPUTAT. LXIX, SECT. III.
tura ex hac vita homo praeparet; quod satis assequitur paulo antemortem communicando; quantum autem futurum sit illud tempus, prudenti arbitrio videlur relinquendum , ut si; v. gr., oclo aut decem dierum esse cen- seatur, inlra quos si homo communicavit, non tenebitur ilerum communicare, etiam si mor- tis periculum occurrat, quod significat Palu- danus, dicens : Si paulo post in morbum in- cidat ; et idem clarius docetSoto, qui adhibet limitationein, scilicet, dummodo inter talem communionem et periculum mortis, pecca- tum mortale non intercedat. Secl hoc nihil refert, ut paulo inferius dicam. Atque hic modus explicandi hanc obligationem mihi etiarn videtur probabilis, solum advertendo, aliud esse, quid consulenclum sit, aliud, quid sub obligationem cadat; obligationi ergo censeo prsedicto modo satisfieri , vel quia quando tempus est breve, jam moraliter pe~ riculum imminet, quod in re vere existit, licet homo illud ignoret; et icleo jam censetur adesse obligatio in re ipsa , quamvis homo ob ignorantiam excusetur, quod tamen non obstat, quominus homo per communionem eo tempore factam illi obligationi satisfaciat. Eo vel maxime, quod unusquisque in suis acti- bus censetur habere intentionem virtualem et implicitam implendi omnem obligationem, quam polest et debet, licet fortasse eam ignoret. Hanc ergo virtualem voluntatem in eo casu habere censetur, quae per hanc con- ditionalem recte explicatur, quod si homo cognovisset suum periculum, per modum via- tici communicare voluisset, quodmerito prae- sumitur, quanclo tempus est breve; nam si esset longum, potius credendum esset, velle iterum communicare. Quapropter non est hoc tempus , seu haec licentia extendencla , sed restringenda potius, quia et securius est, et animabus fructuosius. Quocirca, de consilio loquendo, melius erit in simili eventu iterum semper in occurrente periculo communicare, etiam si tempus interceptum breve sit, v. gr., praecedentis diei; nam tunc licitum est, per modum viatici iterum communicare, etiam post cibum et potum, quia Ecclesia non limi- tavit hanc facultatem ad eos, qui ante lon- gurn vel breve tempus non communicarunt, sed simpliciter illam concessit omnibus, qui viaticum non acceperunt ; in dicto autem casu proprie et formaliter non accepit homo Eu- charistiam per modum viatici; si autem hoc licitum est, etiam erit melius, per se lo- quendo, ut per se constat. At vero intra eum-
dem diem non est haec licentia danda, quia non solum non est in usu, sed etiam ilerata communio intra eumdem diem est simpliciter ab Ecclesia prohibita, ut infra dicam.
I. Secunda conclusio. — Dico secundo : praeceptum divinum de sumenda Eucharistia non tantum obligat in articulo mortis, sed etiam ante illum, nec semel tantum, sed ali- quoties in vita, si tempus ejus nimium breve non sit. Ita fere docent reliqui auctores, qui hoc praeceptum divinum admittunt. Et ratio est, quia praeceptum affirmativum, quamvis per sese non determinet tempus, non habet ex ratione sua, ut semel tantum in vila obli- get, quia licet indefinite detur, non tamen limitatur ad unum actum, seu ad unum tan- tum tempus , sed comprehendit quicquid juxta maleriam praeceptam diversis tempo- ribus occurrere potest, secundum rectam ra- tionem, et prudentem talis praecepti inter- pretationem. Exempla hujus rei aperta sunt in praecepto fidei, diligendi Deum, sacrifi- candi, etc. Quis enim dicat, haec praecepta semel tantum in vita obligare ad exercendum actum fidei, vel ad amandum Deum, aut ei sacrificium offerendum? ergo neque de prae- cepto communicandi hoc potest rationabiliter dici. Probatur, quia si ex generali ratione praecepti affirmativi hoc non colligitur, neque ex speciali et propria ratione seu materia hujus praecepti colligi potest, sed contrarium potius. Quod probatur primo de fine hujus sacramenti et praecepti, qui est charitatis robur et nutritio ac perseverantia ; ad hos enim fines unus solus actus in diuturna vita sufficere non potest, ut per se constat. Se- cundo ex materia; datur enim per modum cibi. Sicut ergo non satis est, corporalem cibum semel in vita manducare, ita neque spiritualem , quia calor concupiscentiae et fomes peccati non minus debilitant animae vires, quam naturalis calor vires corporis. Atque eisdem rationibus probari potest, esse valde alienum a natura et praecepto hujus sacramenti, ut usus ejus in finem vitae reser- vetur, cum tempus cibandi animam , nu- triendi charitatem, et vincendi concupiscen- tiam, per totum vitae tempus protrahatur, sicut est omnino alienum a natura cibi corpo- ralis, ut ejus usus in extremam vitae necessi- tatem reservetur.
- Difficultas. — Sed statim occurrit diffi- cultas tacta in fundamentis contrariae sen- tentiae, quaenam sint haec tempora, pro qui- bus hoc praeceptum obligat, vel quomodo
536 QtLEST. LXXX, ART. XI.
essent definienda , si Ecclesia suo prsecepto differre communionem
ea non praescripsisset? Respondent aliqui, data hypothesi, impossibile esse talia tem- pora definiri, et ideo fieri non posse, ut Ec- clesia hoc facere omittat, quia deficeret ejus providentia in re necessaria ad bonos mores fidelium. Sed hoc est potius difficultatem fu- gere, quam expedire. Neque enim illa condi- tio videtur omnino impossibilis; imo in prin- cipio nascentis Ecclesise fortasse per aliquod tempus nulla facta est determinatio, quamdiu scilicet duravit fervor fidelium , qui sua sponte frequentius communicabant, quam ex praecepto tenerentur. Item in aliis prseceptis affirmativis, praesertim de actibus interiori- bus fidei aut charitatis, nulla est facta deter- minatio temporis per Ecclesiam , et non propterea relinquitur ut impossibilis expli- catio obligationis talium praeceptorum, neque in ultimum mortis articulum rejicitur. Ad- verlendum ergo est, hanc obligationem posse inlelligi, vel per se ac praecise ex vi praecepti obligantis ad communionem, vel per accidens ex alia occasione occurrente, mediante alio praecepto; hic de priori obligatione loqueba- mur; ad complementum autem doctrinae di- cemus etiam de posteriori.
6.
tempora, pro quibus per se et vi sua obligat communionis praeceptum , non possunt sin- gula indivisibiliter designari, sed prudente arbitrio dijudicanda sunt, negative potius praecavendo, ne talis communio nimium cliffe- ratur, quam praecise determinando cliem vel horam. Hanc conclusionem probat ratio diffi- cultatis supra tacta ; et potest praeterea in hunc modum declarari. Primo enim Ecclesioe usus ac determinatio probat dilationem unius anni non esse divino praecepto contrariam ; nam qui nunc implet praeceptum Ecclesiae, non violat divinum, etiamsi frequentius non communicet; nam licet Ecclesia preecipiendo unum , non excludat aliud , nec expresse approbet tantam dilationem , tamen dum id permittit . et non damnat ut malum, tacite declarat hoc sufficere ad non peccandum contra hoc divinum jus. Maxime, cum ad pastores Ecclesiae pertineat curare, ut divina jura communiter a Ghristiano populo serven- tur; et hic videtur esse sensus totius Ecclesiae, quare vane ac sine fundamento aliud intro- ducere tentaretur, ut bene notavit Petrus Soto, lect. 1 de Euchar. An vero duori^m vel trium annorum tempus nimium sit, ita ut, secluso preecepto Ecclesise, per id temporis
Tertia conclusio. — Dico ergo tertio
sit contra jus divi- num , incertum quidem est, videtur tamen probabile, propter rationes supra factas. Unde concludere possumus, obligare hoc prae- ceptum divinum ad communicandum aliquo- ties in vita, saltem tertio, vel quarlo quoque anno, quia major dilatio valde esset irratio- nabilis. Addit tamen Petrus Soto, hoc tempus non esse idem, respectu omnium persona- rum ; quidam enim frequentius obligantur, quam alii, quia in majoribus tentationibus, et periculis versantur. Sed hoc est miscere obligationem per accidens, cum obligatione perse; nam, si quee obligatio interdum nasci- tur ex tentationibus, illa est per accidens, et non nascitur ex hoc praecepto, quod tracta- mus, sed ex praecepto charitatis, vel casti- tatis, vel ex aliis hujusmodi; per se ergo non obligat hoc preeceptum ad majorem frequen- tiam hos, quam illos. Nam seclusis accidenla- libus casibus, et obligationibus , nulla fingi potest ineequalitatis ratio; est ergo uniformis haec obligatio. Sicut praeceptum Ecclesiasti- cum communionis annuae uniformiter omnes obligat, etiam si demus, aliquem propter ten- tationes posse obligari ad communicandum frequentius. Loquimur autem de laicis; nam de obligatione sacerdotum ad sacrificandum, et ad communicandum ratione sacrificii, postea dicturi sumus.
- Quarta conclusio. — Dico tamen quarto, moraliter loquendo, obligationem ad commu- nicandum nunquam oriri per accidens ex aliis prseceptis, neque per extrinsecas cir- cumstantias posse haec tempora communionis designari. Probatur breviter, discurrendo per omnes modos hujus accidenlariae obliga- tionis, qui hactenus excogitati sunt. Primus est proxime tactus de tempore tentationis, quando, scilicet, tam gravis est et diuturna , ut ad illam superandam hujus sacramenti auxilium moraliter necessarium existimetur, quia , tentatis aliis remediis , experimento cognitum est. ea non sufficere. Ita Petrus Soto supra. Ego vero, quamvis non censeam esse hunc casum omnino impossibilem, existimo tamen esse rarissimum, et vix moraliter acci- dere posse , quia sunt multa alia remedia , orationis, pcenitentiae, etc, quee de se effica- cia sunt; praesertim si otium et occasiones peccandi auferantur, et homo, quantum est de se, moralem diligentiam adhibeat. Quod si ipse in his cleficit, etiam communionis re- medium invenietur inefficax; ergo propter vincendam tentationem raro obligabilur homo
DISPUTAT. LXIX
ad communionem. Accidere tamen potest, ut homo in se ipso expertus sit, quoties commu- nicat, facile abstinere a tali peccato, vel propter fidem et reverenliam conceptam, vei propter singularem Dei providentiam; e con- tra vero, quando omittit communionem, fa- cile peccare; et tunc talis fortasse posset esse casus, ut, prudenter rem considerando, judi- caretur hujusmodi homo obligatus ad com- munionem, et illam omitlendo peccaret, non contra praeceptum divinum communicandi, sed contra preeceptum illud, quo obligatur vincere talem tentationem; tamen, ut clixi, hujusmodi casus non est moralis, seu regula- riter accidens, et ideo posui in conclusione, moraliter esse intelligendum. Atque hinc constat pari ratione non posse hominem obli- gari ad communionem propter extrinsecam causam obtinendi a Deo aliquod beneficium, vel proprium vel commune ; ut quod Ecclesiaa vel reipublicse periclitanti subveniat, vel in gratiarum actionem propter aliquod benefi- cium a Deo susceptum, vel alias similes ex- trinsecas causas ; nam, licet usus communio- nis accommodatum medium sit ad hos fines, non est tamen necessarium, secluso voto, et humano prsecepto ; quae in tota conclusione intelligi debent exclusa, quia non agimus de obligationibus ortis ex voluntate humana, sed ex clivina, vel ex rebus ipsis.
- Secundum modum hujus obligationis tetigit Dominicus Soto supra citatus, scilicet, ex peccato mortali superveniente post ulti- mam communionem, etiam si in fine vitse per modum viatici facta sit; ita ut semper tenea- tur homo, postquam mortaliter peccavit, com- municare, priusquam ex hac vita decedat; ita significat etiam Summa Tabien., verbo Com- municare, num. 16, et Summ. Armil., verbo Communio, num. 11. Nullum tamen afferunt testimonium , aut efficacem vel probabilem rationem, et ideo qua facilitate asseritur tale preeceptum, rejiciendum est, quia neque ex Scriptura colligitur, neque ex traditione aut consuetudine Ecclesiae, nec denique ex insti- tutione, aut natura hujus sacramenti, quia non est institutum ad peccatum mortale tol- lendum ; propter quam causam praeceptum confessionis obligat, quoties mortaliter pec- catur. Unde neque institutum est hoc sacra- mentum, ut medium ad salutem necessarium, ut suo loco vidimus; prseceptum autem ejus sufficienter jam impletum fuit debito tem- pore et in mortis articulo, ut patet, quia, si non intercessisset peccatum, obligatio prae-
SECT. III. 537
cepti sufficienter judicaretur expleta; pecca- tum aulem non est, unde novam obligationem incluxerit. Dices , ideo eam inducere, quia hominem effectu hujus sacramenti privat. Sed hoc nullius momenti est, tum quia ille effectus non est simpliciter necessarius ad sa- lutem ; tum etiam quia juxta veriorem sen- lentiam, per pcenitentiam reparatur. Alioqui, si heec ratio esset valida, etiam si intra eum~ dem diem homo peccasset mortalitcr post viatici sumptionem, et eodem die timeretur mors, deberet iterum communicare; imo sae- pius eodem die, sicut tenetur saepius confiteri in tali casu. Acceclit tandem, quod regula- riler hujusmocli peccatum est occultum; via- ticum autem non nisi publice accipi potest; quomoclo ergo obligabitur aegrotus paulo post acceptum viaticum ad iterum petendum illud propter occultum peccatum, ex fragilitate commissum? id sane est praeter morem Ec- clesiae, nec fieret sine admiratione et scan- clalo Christiani populi. Unde communis usus Ecclesiae satis ostendit, non quotiescumque occurrit in hujusmodi hominibus necessitas confitendi, esse etiam obligationem commu- nicancli.
- Qui Missx inservit, vel assistit, commu- nicare in illa non tenetur. — Tertius modus hujus accidentalis obligatiohis excogitatus fuit a quibusdam hfereticis, dicentibus, teneri ho- minem ad communieandum , quotiescumque sacrificio Missse assistit, non ut sacerdos sa- crificans, de quo postea, sed ut laicus Missam audiens. Fundatur primo in Christi facto et verbis; ille enim cum primum consecravit, omnes astantes communicavit, et subjunxit : Hoc facite. Ergo praecepit, ut semper ita fieret. Uncle Chrysostomus , homilia 61 ad Populum, sic scribit : 0 consuetudinem! 0 prgesumptionem ! sacrificium frustra quotidia- num! incassum assistimus altari, nullus qui communicet. Omnis qui mysteriorum partici- patione non fruitur, impudens et procax est, si adstat. Secundo, nam qui Missam audit, concurrit ad sacrificium, ut offerens; ergo de- bet etiam concurrere ut participans, alioqui ex parte sua non consummat sacrificium, et ideo dicitur heec obligatio oriri, non ex prae- cisa ratione communionis, sed ex ratione sa- crificii. Tertio favet antiqua consuetudo, qua hoc legimus observatum, ut ex antiquis litur- giis conslat, et in nostra ante ultimas oratio- nes est versiculus, qui appellatur Communio, qui olim cantari solebat dum populus commu- nicabat, eademque consuetudo sumitur ex
QU^EST. LXXX, ART. XI.
Clemente, lib. 2 Constitut., cap. 37, et lib. 8, cap. 20; et exDionysio., c. 3 de Eccl. Hier., part. 2. Et (quod maxime urget) Anacletus Pap., epist. 4, et habetur in cap. Episcopus, de Consecr., dist. 4 , significat hoc fuisse prae- ceptum Apostolicum : Peracta, inquit, conse- cratione omnes communicent, qui noluerint Ecclesiasticis carere liminibus , sic enim et Apostoli statuerunt, et S. Romana tenet Ec- clesia; cui decreto consonat canon 4 0 Aposto- lorum : Omnes fideles, qui ingrediuntur Ec- clesiam, et Scripturas audiunt, non autem perseverant in oratione, nec sanctam commu- nionem percipiunt, velut inquietudines Eccle- size comrnovent, et convenit communione pri- vari; et nunc etiam dicuntur TEthiopes sub Preste Joanne hanc servare consueludinem; nam quotidie una tantum dicitur Missa, cui omnes, qui assistunt, communicant. Nihilo- minus certa res est, ex hoc solo capite nun- quam oriri communicandi obligationem, prse- sertim ex vi juris divini. Primo enim ila definit Concil. Trident., sess. 22, cap. 6, et can. 8. Secundo, universalis usus preesens Ecclesise hoc satis approbat. Tertio antiqua decreta, quse approbant communionem certis temporibus factam, hoc sufficienter docent, ut patet ex Concilio Elibertino, in cap. Omnis homo, de Consec, dist. 2, et ex Fabiano Papa in cap. Etsi non frequentius , de Consecr., dist. 2, et ex Concilio Toletano I, cap. 43; nam tempore, quo illa decreta servabantur, non prohibebantur fideles plures Missas au- dire, quamvis in eisnon communicarent, sed ter tantum in anno. Ubi adjungere eliam pos- sumus illud Pauli, 4 ad Cor. 4 1 : Probet au- tem seipsum homo, et sic de pane illo edat, et de calice bibat, etc; loquitur enim ibi de fide- libus, qui ad Ecclesiam Christi conveniunt, et eam probationem in iis non requirit, ut Missse sacrificio assistant, sed ut communicent cum devotione et dispositione tanto sacra- mento debita, et ad illud rile sumendum plane necessaria; non ergo necesse, hsec duo esse semper conjuncta. Ultimo, nullum est fundamentum probabile ad hanc obligationem inclucendam. Primum enim fundamentum ha^reticorum nullius momenti est; nam licet Christus dixit : Hoc facite, non tamen dixit : Heec omnia simul facite, neque eodem modo quoad omnes circumstantias extrinsecas et accidentarias, alias nunquam esset sacrifi- candum nisi coram duodecim, et omnibus communicantibus; ilem oporteret semper nocturna hora id facere; item nunquam lice-
ret ex prasconsecratis communicare extra sa- crificium, quod etiam est contra usum Eccle- siee.
4 0. Ad secundum respondetur, assistentes sacrificio Missee, offerre quidem, non per se, sed per sacerdotern ; unde satis est, quod ipse etiam sacerdos sacrificium consumat, populus autem spiritualiter participet, sicut et offert, ut Concilium Tridentinum inclicavit. Ad ter- tium respondetur, primo non omnem anti- quam consuetudinem ortam esse ex preecepto juris divini, sed ex fervore et sanctitate ficle- lium, quod ipsemet usus ostendit, quando illa consuetudo facile mutata est, absque pertur- batione vel schismate orto in Ecclesia, sed potius Ecclesia utrumque approbante, pro diversa temporum ratione; fieri autem potuit ut pro aliquo tempore consuetudo illa preece- ptum humanum induxerit, quod postea fuit immutatum, ut sentit D. Thomas hic, art. 4 0, ad 5, propter verba Anacleti, supra citata ; quanquam non dicit fuisse preeceptum com- municandi in omnibus Missis, sed quotidie ; ex quo potest novum confici argumentum. Quia communicare seepius eodem die nun- quam fuitin Ecclesia usitatum; audire autem plures Missas semper licuit. Ergo non est pree- ceptum, utomnes, qui Missam audiunt, in illa communicent; nec tafe preeceptum, etiam Ec- clesiasticum, unquam fuit, sed ad summum communicandi quotidie; et ita etiam expli- cat hoc preeceptum Durandus in 4, dist. 42, et significat Ruarcl., art. 4 5. Et ita potest ex- poni Chrysostomus in principio citatus, quan- quam multa ibi per exaggerationem, concio- nantium more, dicta esse videantur; omnia tamen eo tendunt, ut terreat, et reprehendat eos, qui in pravo statu SEepius acl Missas au- diendas accedunt, non quia hoc per se abso- lute malum sit, sed quia est periculosum et indecorum; unde inter alia inquit : Hsec non ut temere communicetis , dico , sed ut vos dignos reddatis. Item reprehendit eos, qui nunquam, vel rarissime, non vero eos, qui non semper communicabant, cum Missse assi- stebant. Addo etiam, probabilissimum esse, illam consuetudinem nunquam obligasse om- nes fideles ad communicandum quotidie, tum quia verba Anacleti potius sonant, referenda esse ad omnes, qui Missae assistunt ; sed os- tensum est, consuetudinem nunquam ad hoc obligasse omnes fideles. Unde Dionysius ci- tato loco solum dicit : Sacerdos et ipse com- municat, et alios, ut communicent, hortatur, quo verbo satis indicat, non fuisse prascep-
DISPUTAT. LXIX, SECT. III.
tum; tum etiam quia multi graves auctores censent, verba Anacleti non esse intelligenda absolute de omnibus fidelibus, sed de clericis qui sacerdoti ministrabant, utAlensis, 4 part., queest. 51, membro 1, art. 2; Hosius, in Con- fess., cap. 41; Turrianus, lib. 1 pro canon. Apostol., cap. 22; et est satis consentaneum intentioni Anacleti ; nam de his specialiter lo- quebatur in illa epistola prima, et cum dicit Apostolos sic statuisse, citat canon. 9 Apos- tolorum, qui sic habet : Si quis Episcopus, aut presbijter, aut diaconus, vel quilibet ex sacerdotali catalogo, facta oblatione, non com- municaverit, aut causatn dicat, ut si rationa- lis fuerit, veniam consequatur, aut si non dixerit , communione privetur. Ubi conslat, sermonem esse tantum de clericis, et adhuc de illis non fuisse absolutum prseceptum, sed ubi rationabilis causa non interveniret ; ut si aliquis eoclem die jam communicasset, suf- ficientem causam haberet non communicandi iterum, quamvis posset iterum ministrare; et fortasse ob hanc causam prseceptum, erat iu Concil. Altisiodor., cap. 19, clericis, ut jejuni ad ministerium altaris accederent, quia nimi- rum in Missis communicaturi erant; tamen hoc totum jam est consuetudine abrogatum. Alter autem canon Apostolorum ibi citatus revera difficilis est; rnide Glossa in cap. Om- nes fideles, de Consecr., dist. 1, exponit, esse intelligendum non de his qui in eadem Missa non communicant, sed de his qui temporibus statutis non communicant; nam absolute est sermo de his qui ingrediuntur Ecclesiam, et Scripturas audiunt, non autem perseverant in oratione, nec sanctam communionem per- cipiunt; et in decretis collectis a Martino Bra- char., in 83, sic expressius legimus : Si quis intrat Ecclesiam Dei, et sacras Scripturas au- dit (vel, non audit, uthabet alia lectio), et pro luxuria sua avertit se a communione sacra- menti, et in observanclis mysteriis declinat constitutam regulam disciplinse, illum talem projiciendum de Ecclesia Catholica esse de- cernimus. Non ergo est ibi sermo de his qui non communicant in Missa, quam audiunt, sed de his qui absolute se prsebent commu- nione indignos, etiam legitimis temporibus. Quod in Antioch. Concil., cap. 2, clarius sic dicitur : Qui sanctam Eiicharistiee participa- tionem propter aliquam insolentiam aversan- tur. Imo alia lectio sic habet : Aversantur etiam factam assumptionem Dominici sacra- menti secundum aliquam propriam discipli- nam. Quo verbo insinuatur, fuisse aliquos, qui
nolebant cum Cceteris in oratione et sacra- mentis communicare,sed tantumin Scripturis audicndis, et contra eos editum esse canonem illum. Alia vero lectio illius canonis Aposto- lici sic habet : Quicumque jideles ingrediuntur et Scripturas audiunt, in precatione autem et sacra communione non permanent, ut Eccle- sise confusionem afferentes segregari oporlet. Ubi non est sermo de non communicantibus, sed de his qui non assistunt integro sacrificio usque ad consummationem.
1 1 . Ad fundamenta contrarise sententige. — Ad fundamenta in principio posita pro con- traria sententia respondetur, modum obliga- tionis hujus prsecepti divini non esse sumen- dum ex nuda forma illorum verborum : Nisi manducaveritis ; sed adjuncto usu EcclesiEe, qui est optimus legum interpres, et conside- rata etiam natura et materia talis praecepti, in qua re non sunt similia, quee de baptismo et confessione ibi afferuntur; illa enim prse- cipiuntur solum ut media necessaria ad tol- lendam culpam, quse unico actu perfecte tol- litur; baptismus etiam datur per modum generationis, quse una tantum est, et con- fessio per modum judicii, et Deus non judicat bis in idipsum; Eucharistia vero ad nutritio- nem datur, quse uno actu non perficitur. Ad confirmationem jam declaratum est, quomodo possint tempora obligationis hujus preecepti designari, quia non in omnibus prseceptis affirmativis spectanda est sequalis necessitas, ut eorum urgeat obligatio.
- Ad ultimam confirmationem, negatur sequela, nimirum, non posse Ecclesiam ali- quem privare viatico in articulo mortis, quia in hoc ipsa non violat prsedictumjus divinum; nam, licet homo obligetur jure divino susci- pere viaticum, tamen hoc jus non obligat Ec- clesiam, ut semper det; potest ergo ex causa negari, vel in pcenam, ad aliorum correctio- nem, vel ob majorem sacramenti reveren- tiam; sicut etiam tenelur homo sumere cibum ad conservandam vitam corporis, et tamen ex justa causa .potest illo privari. Quanquam autem hoc ita sit, tamen regulariter non ex- pedit, ut Ecclesia tam gravi censura et pcena utatur; potest enim esse animarum saluti valde nociva, et ideo revocati sunt illi antiqui canones, ut Innocentius loco citato docuit; et in cap. Super eo, deHa3reticis,in 6, viaticum dari prsecipitur haereticis relapsis, ante ulti- mum supplicium, si sufficientia signa fidei et pcenitentice dederint; et c. Quassitum, 13, qutest. 2, idem servandum prsecipitur cum
QU^EST. LXXX, ART. XI.
aliis qui propter alia delicta morte plectuntur; et idem nuper praecepil Pius V, motu proprio edito anno 1569, qui in Hispania receptus est; et lege regia idem est confirmalum, quia revera prior consuetudo nulla sufficiente ra- tione fundabatur.
SECTIO IV.
Quam frequens usus Eucharistiee licitus sit, et consulendus.
1 . Nulla frequentia in Eucharistise usujure divino est prohibita. — Explicuimus hactenus quae frequentia ut minimum necessaria sit ex preecepto divino in usu Eucharistioe. Superest explicandum , an aliqua etiam frequentia sit nimia, et jure divino. vel animarum saluti contraria, et consequenter, quse sit licita, et consulenda.
- Dico primo : nullus Eucharistiae usus propter solam frequentiam videtur jure di- vino prohibitus. Probatur, quia frequentissi- mus usus videtur quotidianus, et tamen hic nec divino, nec Ecclesiaslico jure prohibitus est, ut per se patel, tum quia nullibi est talis prohibitio, et Ghristus absolute dixit : Hoc facite, vel : Quotiescumque manducabitis pa- nemhunc; tum etiam quia olim fideles quo- tidie communicabant, ut insinuatur Actor. 2, verbis illis : Erant perseverantes in doctrina Apostolorum, et orationibus, et communica- tione fractionis panis, id est Eucharistiae, ut omnes exponunt; qui etiam intelligunt, com- munionem fuisse quotidianam, sicut oratio- nem, et doctrinam. Hoc etiam ostendit con- suetudo, de qua in prtecedente sectione dicebamus, communicandi in Missa, quam singuli fideles audiebant; nam inde fit, sicut usus audiendi Missam quotidianus est, et ita communicandi fuisse; quod etiam constat ex Hieron., epist. 28 ad Lucinum, ubi servatam dicit eam consuetudinem in Ecclesia Romana; eamque laudat Basil. in epistola ad Ceesariam Patritiam; quamvis etiam dicat sufficere qua- ter in hebdomada communicare, et festis die- bus. Colligitur etiam ex Tertull., lib. 2 ad Uxorem, cap. 5, in illis verbis : Non sciet ma- ritus quid secreto ante omnem cibum gustat, et si sciverit panem, non illum credit esse qui dicitur. August. ejusdem consuetudinis me- minit, lib. 2 deSerm. Dom. in monte, c. 21, et serm. 27 de Verbis Domini, et epist. 121 ad Probam, ubi in verbis Dominicee orationis : Panem nostrum quotidianum, Eucharistiam intelligit, quse sumpsit ex Cypr. in ejusdem
orationis expositione, qui addit non parvi esse detrimenti, a quotidiana communione absti- nere ; vel ex Ambros., lib. 5 de Sacram., cap. 4, dicente : Si quotidianus est panis, cur post annum illum sumis? quotidie accipe, ut quoticlie tibiprosit; sicvive, utquotidie merea- risaccipere. Deeadem relatescribitChrysost., hom. 17, et 61 ad Populum , ubi preesertim reprehendit eos, qui per annum differunt com- munionem. Epiphan. vero, in compendio doc- trinee , solum refert consuetudinem commu- nicandi feria quarta, Sabbatho, et Dominica ; significat vero hanc frequentiam fuisse pree- ceptam, majorem tamen prohibitam. Justin. vero, Apolog. 2, tantum indicat, communem totius populi consuetudinem fuisse singulis diebus Dominicis communicare. Tandem Igna- tius, epist. ad Ephes., indefinite consulit : Date operam, ut frequentius congregemini ad Eucharistiam.
- Satisfit objectioni. — Dices, sallem esse jure divino prohibitum seepius eodem die communicare. Respondetur hanc prohibi- tionem ex jure humano colligi, ut constat ex D. Thom. in 4, d. 12; Paludan., Durand., et aliis;etAlensi, 4 part., queest. 52, membro3; Gabriel., lect. 87 in canon.; scilicet, ex cap. Consuluisti, de Celebratione Missar., et cap. Sufficit, de Consecrat., dist. 1, in quibus de sacerdolibus sacrificantibus sermo est, et inde sumitur argumentum ad laicos communican- tes, quam collectionem usus Ecclesiae appro- baviL et praecepto confirmavit; preecipue ob reverentiam tanti sacramenti, ne scilicet, ob nimiam frequentiam vilescat; et D. Thomas addit mysticam congruentiam, scilicet, ut saltem per unicam unius diei communionem unitas et sufficientia passionis Christi reprae- sententur. At vero, stando in solo jure divino, nulla est talis prohibitio, quia nec scripta est, nec tradila, nec sola ratione probari potest; et ex eisdem juribus potest sumi proportionale argumentum, quia seepius eodem die sacrifi- care, non est prohibitum jure divino; ergo nec communicare. Unde, sicut Papa dispensat interdum, ut aliquis eodein die seepius sacri- ficet, ita posset dispensare in iterata commu- nione extra sacrificium; non est ergo prohibi- tum jure divino. Dices : ergo nec singulis horis communicare, vel etiam seepius eadem hora. Respondetur verum esse, de tota hac re, posi- tivo jure divino nihil declaratum esse, sed prudentiee, quam jus ipsum nalurale dictat, relinquj, quse dictat, ea cavenda esse, quee contemptum, vel irrisionem sacramenti pa-
rere possunt, et ideo Ecclesiastica providen- tia in his modum et ordinem adhilmit.
Dubiolo respondetur. — Quceri autem obiter potest, an in aliquo casu possit nunc aliquis bis in die communicare, extra sacrifi- cium, de quo postea dicemus, non obstante Ecclesiae prohibitione. Sylvester, verboMissa i, quaest. 7, negat unquam licere. Sed exci- piendus est casus, in quo, ad impediendam injuriam hujussacramenti, vel irreverentiam, id sit necessarium, ut, v. gr., ne in manus haereticorum veniat, vel ne comburatur, aut in similibus, quemadmodum in superioribus de jejunio diximus; ratio enim eadem est; nam quod propler reverentiam sacramenti introductum est, non debet ita observari, ut in illius injuriam, vel irreverentiam ullo moclo cedat; etita meritosentit Angelus, v. Euchar. 3, n. 39, et Summistee frequentius, et Palud. supra.
Difficultas enodatur. — Tandem inquiri hic potest quomodo computandus sit dies, intra quem non licet bis communicare. Res- pondetur, a media nocte in mediam noctem esse computandum, eodem modo, quo supra dictuin est de jejunio, propter easdem causas, et propter Ecclesiae usum , qui hoc satis de- clarat; sicut enim datur communio statim post mediam noctem, etiamsi homo ante pau- cas horas aliquid comedisset, ita etiam dari potest, etiam si communicasset. Est enim ad- vertendum, servato jejunio, et secluso scan- dalo, ac per se loquendo, in qualibet hora diei, posse hominem communicare, quia, licet frequentius soleat communio dari usque ad meridiem, quia illud est tempus opportunius, tamen nulla est lex, quse ad hoc obliget , nec consuetudo hactenus ita introducta est, ut praeceptum induxerit, quod notarunt Angelus supra, et Sylvester, verb. Eucharistia 3, qusest. 14.
Secunda conclusio. — Dico secundo : generatim loquendo, consultius est frequen- tius communicare, quam rarius ; magisque est in frequentiam, quam in raritatem incli- nandum,considerando actum ipsum absolute, seu ex suo genere. Hsec est communis sen- tentia Theologorum, D. Thom. hic, et in 4, dist. 12, qusest. 2, art. 1, queestiunc. 2, ubi etiam Bonavent., Richard., Palud. et Gabr. ibi, et lect. 87 in can.; Adrian., quoest. 3 de Eucharist. ; Petrus Soto, lect. 9 de Eucharist. Et sumitur ex Concil. Trident., sess. 13, c. 8, ubi ad frequentiam hortatur; et sess. 22, cap. 6, optat Sancta Synodus, ut in singulis
DISPUTAT. LXIX, SFXT. IV. 541
Missis fidelesadstantes communicarent; atque
ad idem conferunt dicla Sanctorum Patrum citala prrecedente conclusione, quibus adden- dusest Cyrill., lib.3 in Joan., c. 37, et lib. 4, cap. 17, ubi inter alia notat,solam dilationem per se non conferre ad meliorem disposi- tionem , et regulariter contingere, ut, qui larde accedunt, minus dispositi sint, quam qui frequenter. Chrysost. item multa de hac re scribit hom. 28 in 1 ad Cor., et inter alia dicit, semper esse tempus accedendi, si sem- per conscientia sit pura. ldem, hom. 1 ad Timoth., et orat. de S. Philogonio. Augustinus etiam, epist. 119, non prsefert eum, qui ex reverentia abstinet, ei, qui ex devotione quo- tidie communicat; et de Eccles. dogm., c. 53, nec laudat, nec vituperat eum, qui quotidie communicat. Ambros. vero, 4 de Sacram., cap. 6, hoc etiam consulit; et similia multa sumi possunt ex Bernard. in serm. de Coen. Dom.; nonnulla ex Hieronym., Apologia pro libris contra Jovin.; et Gregor., hom. 22 in Evang.; Innocent., lib. 4 de hoc myster., c. 42. Rationes etiam sunt perspicuae. Prima, quia communicare digne per se bonum est; abstinere vero solum est bonum per accidens, vel ex defectu dispositionis, vel ut homo ad reverentiam excitetur ; sed bonum per se preeferendum ex genere suo est bono per accidens. Secundo, quia frequenter accedere est ex propensione charitatis; differre autem aut est ex negligentia, aut ex timore; sed per se loquendo melius est ex charitate operari, quam ex timore : ergo. Tertio , quia, qui communicat, ceeteris paribus, excedit alium in fructu sacramenli ex opere operato; potest autem facile in aliis esse sequalitas, quia vo- luntas communicandi digne, ex se non est minus bona et meritoria, quam affectus absti- nendi etiam ex reverentia; ergo ex suo genere illud est eligibilius. Quarto quia , si propter aliquid est interdum probanda abstinentia hujus cibi, maxime propter conservandam vel concipiendam reverentiam seu devotio- nem; sed ad hoc ipsum non minus juvat ipse frequens usus, si prudenter fiat, et mediocri diligentia adhibita ; nam et bona consuetudo juvat ad similes actus melius exercendos, et efficacia etiam sacramenti multum confert; ergo, simpliciter et generatim loquendo, fa- vendum est potius frequentise, quam dila- tioni.
- Tertia conclusio. — Dico tertio : in per- ticulari non potest una regula dari de fre- quentia , quae omnibus expediat, sed pro
542 QU^EST. LXXX
diversitate statuum et raorum id estprudenti arbitrio definiendum. Heec conclusio tam per se nota est, ut non indigeat probatione. Ut tamen in re morali rationem aliquam insi- nuemus ad ferendum prudens judicium, vi- detur sane raro esse alicui consulendum, ut ordinaria consuetudine frequentius, quam octavo quoque die communicet. Ita significant Doctores citati; et ita sentiunt prudentes et experti viri in hac materia, et communis usus Ecclesiee non parum favet. Ratio autem est , quia hoc modo, et sufficienter subvenitur fructui animarum ; et ratio etiam habetur re- verentiee debitee sacramento; nam regulariter loquendo, tot sunt humanee vitee negotia , et impedimenta, quee et animum distrahunt, et tempus occupant , ut non possint homines frequentius accedere, cum debita dispositione, nec tantum temporishuic actioni dare, quan- tum par esset; hoc tamen semel in hebdo- mada preestare regulariter non est difficile ; imo hinc seepe eveniet, ut una communio, facta opportuno tempore , cum majori fiat fructu, quam plures sine debita preeparatione et gratiarum actione. Advertit autem Ber- nardus supra, non esse omittendam hujus- modi frequentiam propter sola peccala ve- nialia , neque quia homo minorem fervorem devotionis et charitatis in se sentire videatur, quia non est exiguus hujus sacrameuti fruc- tus, quod in magnis peccatis impedit consen- sum , et in minimis sensum minuit. Unde Bonav., lib. de Processu relig., processu 7, cap. 21 , sic inquit : Licet tepide, accedas fidu- cialiter, confidens de misericordia Dei, quia quo magis seger, magis indiges medico; et juxta hoc dictum, sunt exponenda verba, quee ex Hilario referuntur de Consecratione, dist. 2, cap. : Si non sunt tanta peccata. ut excom- municetur quis, non se debet a medicina cor- poris et sanguinis Domini separare; id est, si non sunt mortaliter, vel si sunt, si jam est preemissa eorum confessio ; reperiuntur autem illa verba apud August., epist. 118; etBeda, 1 ad Cor. 1 1 . Non est autem negandum inter- dum posse hujusmodi frequentiam differri propter aliquam occasionem similem, ad con- ciliandam majorem reverentiam; id tamen potius esse debet rarum et extraordinarium, quam frequens; nec tanta debet esse dilatio, ut plus nocere possit, quam prodesse; ne forte alicui contingat illud Psalm. 101 : Per- cussus sum, utfoenum, et aruit cor meum, quia oblitus sum comedere panem meum. Denique ta est heec doctrina accipienda, ut non intel-
ART. XI.
ligatur, omnibus hominibus omnibusque sta- tibus uniformiter applicanda ; nam continen- tibus frequentius convenire potest, quam conjugatis, et religiosis, quam laicis ; solum ergo assignamus regulam, quee facilius potest fere in omnibus observari, qui timoratam conscientiam habent; reliqua prudentiee con- fessorum, et pastorum relinquenda sunt.
DISPUTATIO LXX.
DE PRM3EPTO ECCLESIASTICO CIRCA USUM EUCHARISTLE.
Disputat. 32 de Euchar. — Omissa quees- tione, an sit hoc preeceptum. quee in preesenti per se nota est, eadem fere occurrunt de hoc preecepto declaranda, quee de divino. Suppo- nenda vero sunt verba legis latee in c. Omnis utriusquesexus, de Poenitent. et remiss., quee suut fundamentum hujus disputationis. Om- nis,dicitur, utriusque sexus fidelis, postquam ad annos cliscretionis pervenerit, semel saltem in anno confiteatur, suscipiens reverenter, ad minus in Pascha, Eucharistiee sacramentum, nisi forte de proprii sacerdotis consilio ob aliquam rationabilem causam ad tempus ab hujusmodi perceptione duxerit abstinendum, alioqui et vivens ab Ecclesiee ingressu arcea- tur, et moriensEcclesiastica careat sepultura.
SECTIO I.
Quas personas obliget hoc prseceptuin.
1 . Soli fideles baptizati tenentur sem,el in anno communicare. — Dico primo , solum obligare fideles baptizatos. Hoc constat primo ex verbis ipsius legis ; nomine enim fidelium intelliguntur illi, qui fidem Christi et Ecclesiee professi sunt per baptismum. Item, quia so- lum illi obligantur ea lege, qui possunt obli- gari ad confessionem, quando ea indigent; soli autem baptizati possunt obligari ad con- fessionem. Tandem hoc preeceptum est pure Ecclesiasticum ; sed potestas Ecclesiastica solum est super baptizatos; nam , de his qui foris sunt, nihilad nos, aitPau!.. 1 ad Cor. 5.
- Iique non omnes , sed adulti. — Dico secundo : hoc preeceptum obligat omnes et solos fideles adultos. Patet ex verbis legis. Item, quia soli adulti sunt capaces proprii preecepti et obligationis ; omnes autem illi indigebant hac Ecclesiastica determinatione preecepti divini. Unde nullus, cujuscumque
DISPUTAT. LXX, SECT. I.
status existat, sive sit clericus, sive laicus, sive religiosus, sive seecularis , ab hujus prse- cepti obligatione eximitur. Solum de Summo Pontifice dubitari potest, an hoc preecepto obligetur ; sed quia dubium hoc in hac spe- ciali materia non potest moraliler ad praxim revocari, et quia in eadem forma tractatur ab omnibus circa eamdem legem in materia de confessione, illud difleremus eo usque.
Sed explicandum superest, quando in- cipiat homo hoc preecepto obligari. De qua re multa scribunt Theologi in 4, d. 9; D. Thom., queest. 1, art. 5, queestiunc. 4; Major, q. 2; Cajet. hic, art. 9; Soto, art. 11 ; Navarr., in Sum., cap. 21, n. 58; Summistee, verbo Eu- charist., et verbo Communio. Qui omnes in primis notant, quamvis verba hujus legis generatim loquantur de hominibus, postquam ad annos discretionis perveniant, simulque obligationem confitendi et communicandi conjungant, nihilominus non statim ac homo habet usum rationis, quo sit capax peccati mortalis, et obligationis confitendi, non statim (inquam) obligari hac lege Paschalis commu- nionis, sed per aliquod tempus, vel etiam per aliquot annos posse ad confilendum, prius- quam adcommunicandum, obligari, tum quia verba legis sunt accommodate inteliigenda, juxta genus materiae; est autem magnum discrimen inter utrumque sacramentum ; con- fessionis enim sacramentum magis necessa- rium est, et ex hac parte est anticipandum ; Eucharistiee vero est longe dignius, et ideo ad illius usum maturior eetas expectanda est, ut possit suscipiens conveniente devotione accedere, et graviori iudicio inter hunc et alios communes cibos discernere; tum etiam quia in ipsismet verbis legis implicite haec differentia insinuatur; nam confessio absolute preecipitur, communio vero cum quodam or- dine ad prudens judicium confessoris ; omnes autem prudenles confessores judicant expe- dire, plus communionem, quam confessionem differri. Unde communi etiam usu Ecclesiee ita heec lex declaratur, quidquid Palud. sen- tiat, 4, dist. 10, queest. 1, n. 25.
Deinde fere omnes in hoc conveniunt, non posse generaliter definiri hanc obliga- tionem per hominum eetates, seu annorum numerum; nam, licet Soto dicat, hanc obli- gationem incipere duodecimo eetatis anno, quo tempore, inquit, incipiunt obligari homi- nes aliis legibus Ecclesiasticis, tamen neque illud principium potest esse universale; quia non omnes pueri ea eetate habent omnino
perfeclum rationis usum. Unde alii hoc exten- dunt ad 1 4 et 15 annum ; quod etiam non po- test generaliter affirmari, quia ante hoc tem- pus, imo et seepe ante duodecimum eetatis annum, sunt multi ita doli capaces, itaque inslructi in rebus fidei , ut sine dubio obli- gentur hoc preecepto. Neque ratio generalis , quam secunclo loco Soto posuit, video, quo fundamento niti possit, aul qua ratione id valeat universe affirrnari; nam preeceplum jejunii non obligat a duodecimo eetatis anno; preeceptum autem abstinendi a carnibus die prohibito sine dubio antea obligat , et idem existimo de preecepto audiendi Missam; non est ergo illa generalis regula. Dicendum igitur est, hunc eetatis terminum non posse indivi- sibiliter preescribi, sed ad summum dici posse, hunc terminum contineri posse a decimo usque ad decimum quartum setatis annum, quia, moraliter loquendo, neque ante deci- mum incipit, neque ultra decimum quartum differtur heec obligatio, sicut nec rationis usus. In hac vero eetatis latitudine solet esse magna varietas; alii enim citius, alii tardius ratione uli incipiunt, et ideo non omnibus simul incipit heec obligatio; satisfaciet autem unusquisque , si parentum et confessorum judicium sequatur, quos debet consulere, cum dubitare inceperit; ipsi vero debent puero- rum capacitatem et judicium examinare , ut prudenter de eorum obligatione judicent. Ita fere D. Thom., Palud. et Major, locis citat.; Alens., 4 part., queest. 49, membr. 4; Cajet., in Sum., verbo Communio; et Catechismus Pii V. Addit vero Soto, et mihi etiam pro- batur, non statim ac hi pueri perveniunt ad eetatem, in qua possunt licite communicare , ad idobligari, secl post aliquod tempus, verbi gralia, post unum et alterum annum; nam efc usus Ecclesiee ita videtur hanc legem decla- rasse ; et rationi consentaneum est, ut Ecclesia non obliget, cum primum potest; sed facul- tatem concedat expectandi per aliquod tem- pus, vel propter majorem reverentiam sacra- menti , vel propter majorem fructum reci- pientis , vel ne hi pueri facile exponantur periculo transgressionis; securius autem hoc fiet, si consilio confessoris fiat; sic enim non discordabitur, etiam a verbis legis.
- Quaesitum. — Solvitur. — Queeres tan- dem, an heec doctrina , quee de preecepto Ecclesiastico data est, eodem modo solvenda sit respectu divini preecepti; nam in superio- ribus dubium hoc in hunc locum remisimus. Et quidem aliqui auctores simpliciter affir-
544 QU/EST.
mant, quoad hoc, eamdem esse rationem ulriusque preecepti. Ita Navarr., dicto c. 21,
num. 57, et Cordub., in summa Hispana, qusest. 60. Sed aliqua declaratione et limita- tione opus est, nam in communi usu commu- nionis, qui fit extra articulum necessitatis, prsedicta regula servanda est, quia hoc prre- ceptum Ecclesiae est determinatio prsecepti divini, quoad tempus, in quo utendum est hoc sacramento extra mortis periculum; ha3C autem determinatio Ecclesise est sufficiens ad satisfaciendum prsecepto divino, eo modo, quo ab ipsa Ecclesia recepta, et ejus usu est declarata, et approbata ; ergo quoad hoc est eadem ratio utriusque prrecepti. ut probant etiamrationesetmoralesconjecturasadductas. At vero de communione facienda in articulo mortis non est eadem ratio, neque hoc pra3- ceptum Ecclesia3 determinavit divinum, quoad illud tempus ; quia quoad hoc ex se erat suf- ficienter determinatum. Unde existimo,in illo articulo dandam esse communionem cuicun- que homini habenti usum rationis ad peccan- dum, et capaci confessionis, et extrema3 unc- tionis. Quod Navarrus quidem fatetur esse omnibus consulendum ; ego vero existimo esse obligationem , tam ex parle petentis, quam dispensantium , quia talis homo est capax fidei, et sufficientis reverentias sacra- menti; et est in eo periculo, in quo non ex- pectat commodius tempus ad recipiendum sacramentum cum meliori dispositione; ergo debet tunc accipere eo modo, quo polest; patet consequentia, quia in illo homine jam habent locum verba illa Christi : Nisi mandu- caveritis carnem Filii hominis ; quorumvimet obligationem potest talis homo percipere, et voluntarie manducare, ac seprobare, utdigne recipiat; nihil ergo est, quod illum excuset, neque contra hoc video rationem aliquam aut consuetudinem.
SECTIO II.
Quando obliget hoc praeceptum.
1 . Baptizati adulti semel in anno commu- nicare tenentur. — Dico primo, obligaretan- tum semel in anno. Hoc patet ex verbis legis, cujus rationem ut declaremus, advertendum est, hanc temporis obligationem, pro tempo- rum diversitate variam in Ecclesia fuisse. In principio enim, ut D. Thom., et alii sentiunt, obligatio illa determinata erat ad quotidia- nam communionem; quod tamen incertum
LXXX, ART. XI.
est, ut supra dixi; imo probabile est, in prin- cipio nullam factam esse determinatiunem , quia fidelium devotio obligationem pra^cepti prasveniebat, ut supra etiam tetigi. Postea creditur determinatio facta ad singulos dies Dominicos, de quo etiam non invenio suffi- cientem traditionem , neque expressum de- cretum alicujus Pontificis, vel Concilii ; solum in decretis Pii I, et in Concil. Nannetensi, cap. 9, legimus, prascipi sacerdoti, utsingulis Dominicis diebus panem benedictum habeat , quem his fidelibus distribuet, qui communi- care non potuerint ; hinc enim fit conjectura , prius solitos fuisse fideles omnes diebus Do- minicis communicare; quod vero hoc fuerit in prascepto, non satis constat. Postea vero statutum est, ut ter saltem in anno, in Natali, scilicet, Domini, Paschate et Pentecoste, fide- les communicarent, utpatet ex Fabiano Papa, epist. 2, c. 4; Concil. Agalh., c. 18, cap. Etsi non frequentius, de Consecr., dist. 2. Refert autem Burch., lib. 6 Decreti, cap. 19, Sylver. Papam, quosdam alios dies addidisse, quam legem apud nullum alium reperio ; Soter autem Papa, c. In ccena Domini, de Consecr., dist. 2, pra^scripserat, ut in die ccena^Domini omnes communicarent , quam communionem
videtur hic D. Thom. a Paschali distinguere.
Tandem vero, crescente nimium fidelium nu- mero, et charitate refrigescente, visum est Ecclesias, sufficere unam communionem sin- gulis annis prascipere, ne fragilibus homini- bus laqueos injicere videretur, quia, non ob- stantibus superioribus praceptis introduci ccepit consuetudo differencli communionem per annum integrum, ut sumitur ex Chryso- stomo, hom. 61 ad Populum, ubi eam consue- tudinem reprehendit; et ex Augustino, serm. 28 de Verb. Domin., et Ambros., lib. 5 de Sacram., cap. 4, dicentibus : Si quotidianus est panis, cur post annum illum sumis, quem- admodum in Oriente Grseci facere consueve- runt? Ex his ergo constat prima ratio hujus prascepti, nam, ut esset certa aliqua ratio im- plendi divinum jus, quam posset Ecclesia exigere, et transgressores punire, oportuit ab ea aliquam determinationem fieri; ut vero prasceptum esset accommodatum multitudini, et fragilitati, et prresenti rerum statui, non oportuit frequentiorem usum prascipi. Unde colligitur secundo (quod supra dicebamus), stante hoc ecclesiastico prascepto neminem obligari ad majorem frequentiam, nec peccare eum, qui semel tantum in anno, tempore ab Ecclesia praascripto, communicat; nam im-
DISPUTAT. LXX, SECT. II.
plendo prreceptum Ecclesice simul sntisfacit divino, alioqui Ecclesia non sufficienter pro- vidisset fidelibus. Navarrus tamen, cap. 21, n. 59, excipit nonnullas personas. quae pluries tenentur communicare in anno, non ex solo divino jure, neque ex hac lege ecelesiastiea, sed ex aliis; nam in Clementina In agro, § Sane, de Statu monach., praecipitur mona- chis Benedictinis, ut singulis mensibus com- municent, et idem dicitur cle monialibus in Concil. Trid., sess. 25, c. 10, de Regularibus. Sed in his decretis non sunt verba, quae prae- ceptum clareexprimant, sed solum consilium, vel regularem constilutionem. Uude Triden- tinum sic ait : Attendant diligenter Episcopi, et-cseteri superiores monasteriorum sanctimo- nialium, ut in constitutionibus carum admo- neantur sanctimoniales , ut saltem singulis mensibus, etc. Quapropter nisi speciale votum intercedat, aut nisi ex instituto religionis constet, constitutiones ejus obligare sub mor- tali, nulla talis est rigorosa obligatio.
Hoc prsecepto communicare tenentur fide- les tempore Paschatis. — Dico secundo : hoc proeceptum specialiter obligat tempore Pas- chatis, ut patet ex illis verbis legis : Ad minus in Pascha; et Concil. Trident., sess. 13, can. 9, definit, teneri omnes fideles singulis annis, saltem in Paschate,ad communicandum, juxta praeceptum Sanctae matris Ecclesiae. Ratio autem hujus determinationis fuit, et ut tem- pus esset magis delerminatum et certum ; et quia eo tempore videnlur esse fideles magis dispositi, et devoti ad hoc sacramentum re- cipiendum ; et quia eo tempore institutum et celebratum fuit hoc mysterium nostraque re- demptio consummata.
Difficultas. — Enodatur. — Sed circa hoc tempus nonnulla supersunt explicanda. Primum, quid nomine Paschatis significetur; videtur enim significari tantum ipsa dies Dominica Paschae, in qua Christus resurrexit. Respondetur, quidquid sit de vi vocis, Eccle- siasticam consuetudinem declarasse ex de- creto Eugenii IV, ut refert Navarr., dict. cap. 21, num. 45, hoc tempus complecti quin- decim dies a Dominica Palmarum usque ad Dominicam in Albis, inclusive; nam quolibet horum dierum aliquis communicet, implet hoc praeceptum; et quamvis ssepius extra hos dies communicet, non implet praeceptum, nisi communicet intra illos dies, quia verba legis limilanl actum ad illud tempus , quod me- rito ad omnes illos dies extensum est, ne omnes fideles ad unum tantum diem ex prae-
XXI.
ceplo obligati facile exponerentur periculo transgrediendi illud. Quod si alicubi intro- ducta esset consuetudo extendendi amplius hoc tempus, illam etiam servare sufficeret, sicut referunt, Mediolani consueludice re- ceplum esse, ut quolibet die quadragesimali communicando impleatur hoc prceceptum. Quod etiam in Ilispania fieri posse declaratum dicitur a Clement. VII, idque constituisse testinionio Laurentii Cardinalis SS. quatuor Coronatorum, et Episcopi Pramestini, et usu etiam receptum fuisse. Sed mihi nec de usu, nec de concessione satis constat; ubi autem constaret, ita facere sufficeret. Hic vero ad- vertendum est, teneri fideles, ad hoc prae- ceptum servandum, Eucharistiam suscipere de manu proprii pastoris , aut alterius, qui vicem ejus gerat, seu de ejus facultate; ita enim et usus Ecclesiae declarat, et Summi Pontifices in variis rescriptis seu privilegiis significarunt; et ex eodem cap. Omnis utrius- que sexus colligitur, dum confessionem dicit faciendam esse proprio sacerdoti , et non alieno, nisi de proprii licentia, sine qua alter non potest solvere vel ligare ; hic enim eadem est ratio, quia etiam alienus non po- test alterius oves pascere sine licentia pro- prii pastoris, ut infra dicemus, agentes de obligationibus ministrorum. Et ideo in eodem capite solum judicio proprii sacerdotis relin- quitur, ut ejus consilio possit communio dif- ferri; sic igitur, solum illius ministerio, vel de facultate ejus, impleri potest hoc prae- ceptum. Quomodo autem intelligenda sint aliqua privilegia Ponlificum, quae de hac re loquuntur, dicemus infra tractando de prae- ceptis ministrorum.
- Secundum dubium explicandum est, an, qui in Paschate transgressus est hoc prae- ceptum, liber maneat ab obligatione commu- nicandi usque ad sequens Pascha. Ita enim sentiunt graves auctores, D. Anton., 2 part., tit. 9, cap. 9, § 3; Sylvest., verb. Euchar. 3, quaest. 15; Tabiena , verb. Communicare, quaest. 7; Medina, Codice de Poenit., quaest. de Confess. semel in anno agenda; Soto, in 4, dist. 18, quaest. 1, art. 4; Victor., in Sum., num. 37. Fundamentum est, quia prseceptum affirmativum , obligans ad aliquem actum praescripto die , vel tempore, transacto illo non obligat, etiam si per impotentiam vel malitiam in illo impletum non sit; sed hujus- modi est hoc praeceptum respectu temporis Paschalis : ergo, etc. Major constat apertissi- mis exemplis, in preecepto audiendi Missam
QILEST. LXXX, ART. XI.
diebus festis; in prsecepto jejunii quadra- gesimalis vel quocumque alio; et idem con- tingit in voto, quando fit de actu pro die seu tempore determinato. Ratio autem est, quia prseceptum affirmativum non obligat pro semper; unde. quando ipsum designat tem- pus, ad illud limitatur obligatio; non enim potest ultra verba legis obligatio extendi, cum verba explicent voluntatem legislatoris, a qua vis obligationis pendet. Et potest in hunc modum explicari , quia , si transacto tempore a lege preescripto, homo teneretur ad actum prsecepti, vel hoc esset ex directa intentione et obligatione legis, et hoc non, ut ratio facta probat; vel esset quasi ex conse- quenti per modum cujusdam restitutionis, et hoc non, quia non omnes transgressiones praeceptorum obligant ad restitutionem, sed quee sunt contra justitiam commutativam ; etenim, si quis hodie teneatur eleemosynam facere Pelro indigenti, et peccet non faciendo, et crastina die Petrus jam non indigeat, jam non tenetur facere, nec restituere, quam prius omisit, quia non peccavit contra justitiam; et occasio ac materia preecepti transacta est. Minor vero prioris syllogismi constat ex verbis legis, ibi : Ad tninus in Pascha, susci- piens reverenter Eucharistise sacramentum. Item, quia ibi constituitur differentia inter preeceptum confessionis et communionis ; in illo enim tantum dicitur semel in anno esse confessionem faciendam, et totum anni tem- pus indifferens relinquitur; hic vero Pas- chale tempus designatur.
- Alii vero auctores distinctione hac in re utuntur : nam contingit non impleri pree- ceptum die Paschatis pluribus de causis; aut ex impotentia ac legitima excusatione, aut ex malitia; quando contingit non impleri preeceptum ex malitia , inquiunt extingui obligationem , ut prior sententia dicebat ; quando vero est ex impotentia, dicunt du- rare obligationem, et teneri ad communican- dum, quam primum possit, quia lex ipsa dat facultatem confessori ad differendum tempus illud, quando expedire judicarit; et tunc non tollitur, sed differtur obligatio; quandocum- que autem intervenit legitimum impedimen- tum, ita suspenditur obligatio, sicut judicio confessarii suspendi potest, quia, per se lo- quendo, et juxta verba legis, tale impedimen- tum judicio confessoris declarandum esset; unde, si accidat omitti non confessoris judi- cio, vel quia conveniri non potest, vel quia res est tam evidens, ut non sit moraliter
necessarium, nihilominus, eodem modo judi- candum est, non tolli, sed suspendi obliga- tionem, propter tale impedimentum; nam hujusmodi esse debet prudens consilium pro- prii pastoris, quod ibi saltem interpretative interponitur ; debet ergo aliquis in hujusmodi eventu , ut non peccet omittendo , habere propositum communicandi, cum primum im- pedimentum auferetur. Quod si objicias, non debere esse melioris conditionis eum , qui peccando , quam qui sine peccato omittit , respondetur; non esse melioris conditionis ; nam ille astringitur obligatione preecise pro tempore Paschali, quando nullum est impe- dimentum, et hoc non est priviligium, sed gravamen potius; at vero, quando occurrit impedimentum , augetur quodammodo vel differtur obligationis tempus; quod privile- gium potius est quam gravamen. Ita sentit Summa Armil. , verbo Communio, num. 6, nec dissentit Tabiena, loc. cit. Et quidem posterior pars hujus sententiee mihi videtur valde conformis verbis et intentioni legis, atque omnino vera; tamen si preedicti auc- tores rem attentius considerassent, ex hac eadem posteriori parte potuissent elicere, priorem sententiam esse falsam, et non esse idem judicium ferendum de hac lege, et de omnibus aliis, quee certa tempora designanl; nam jejunium aut Missa, sive per impoten- tiam, sive per malitiam preescripto die omit- tantur, non cadunt amplius in obligationem subsequenti die. Et per sese incredibile est; voluisse legislatorem in hoc preecepto, ut non extingueretur statim obligatio, sed differre- tur, quando propter justum impedimentum non potest in Paschate communicari , et tamen non multo magis voluisse, ut, qua- cumque ratione vel temeritate omitteretur, non extingueretur statim obligatio, sed per- maneret, semperque urgeret, donec imple- retur.
- Si quis, cum Paschali tempore communi- care teneretur, communionem omisit, dein- ceps ligatus manet, quam primum prseceptum implere. — Objectio. — Dissolvitur. — Evasio confutatur. — Dico ergo, Paschale tempus ita indicari hoc preecepto, ut, si in illo non im- pleatur, non cesset obligatio usque ad futurum Pascha, sed obliget semper idem preeceptum ad non differendam communionem, sed sta- tim communicandum, quam primum mora- liter homo possit. Ita docetNavar., cap. 2f1, num. 45; et Viguerius, in Institutionibus , cap. 16, § 3, vers. 19; et sumitur ex D.Thom.
DISPUTAT. LXX, SECT. II
in 4, dist. 13, qusest. art. 1, qurestiunc. 4, quatenus eodera modo loquitur de coramu- nione , quo de confessione ; et idem sentit Palud. in 4, dist. 10, queest. 1, num. 25. Et probatur primo ratione insinuata contra pra3- cedentem sententiam. Secundo, ex intentione hujus legis, quse duas partes principales in- cludit : una est, ut communio ultra annum non differatur; altera est, ut saltem fiat tem- pore Paschatis; et utraque est principaliter intenta, prsesertim prior; posterior enim, ut supra dicebam, addita videtur propler majo- rera congruentiara illius temporis, et ut cer- tius constet , priorem partem impleri , seu communionem ultra annum non differri; ergo quamvis ex malitia communio facta non sit tempore Paschali, debet ex vi hujus prse- cepti quam primum fieri, quia, licet pras- ceptum jam impleri non possit, quoad illam partem, quae talem diera determinat, potest tamen aliquo modo servari, seu non magis ac magis violari , quoad aliam partem, quee prohibet dilationem communionis ultra annum. Atque, ut hujus rationis vis amplius declaretur, distinguendi sunt varii modi, qui- bus potest certum tempus lege praescribi. Primo enim potest lex determinare tempus propter specialen>solemnitatem, aut circum- stantiam illius, ut prsecipitur jejunium in vigilia alicujus Sancti, vel Missa in die festo. Secundo designatur actus prseceptus, ut pro- prium onus talis temporis, ut recitare horas canonicas est proprium onus singulorum dierum; et de his duobus modis procedunt recte qure prima sententia assumit, quia in eis obligatio talis prsecepti omnino limitatur ad tempus illud. Tertio interclum principa- liter et absolute preecipitur actus quoad substantiam ; temporis vero circumstantia designatur, ut magis congrua, seu conveniens ex ratione accidentali; ut in pra^cepto reci- tandi horas canonicas, substantia prascepti est, ut intra eumdem diem omnes dicantur; congruentia vero est, ut singulse hora3 di- cantur certis diei temporibus, in quibus, si omittantur, non cessat obligatio , quamdiu durat dies; similiter, si confessor pracipiat, feria sexta jejunare in satisfactionem, prin- cipaliter intendit unius diei jejunium; et propter majorem congruentiam designat ta- lem diem. Unde, si tunc omittatur, non ex- tinguitur obligatio. Item, in obligatione sol- vendi tributum , id frequenter contingit; tenetur enim aliquis tantum tributum solvere quotannis ; tamen ad majorem certitudinem
certa dies designatur, ut, v. gr., S. Joannis ; quod si ea dies absque solutione tributi tran- sigalur, non cessat obligatio; sed potius post illum diem semper magis ac magis urget; unde Jurista3 dicunt, talem terminum non designari, ut in illo obligatio extinguatur, etiam si non impleatur ; sed ut solutio usque ad illum differri possit et non amplius. Et eodem modo si sacerdos ex beneficii seu ca- pellania3 obligatione teneatur singulis festis B. Virginis, vel similibus diebus, Missam di- cere, et id facere omittat, non extinguitur obligatio, sed tenetur alio die, quam primum possit, obligationem implere , quia substan- tialis intentio instituentis est de substanlia actus ; de circumstantia autem temporis, so- lum secundario. Et. in universum , quando in praecepto aliquid est substantiale, illud faciendum est, quaravis circumstantias acci- dentales vel secundarias impleri non possint; ut in prascepto jejunii, abstinentia a carnibus est quid substantiale, modus autem, scilicet, ut tantum semel in die comedatur, est quid secundarium; et ideo quamvis hoc posterius impleri non possit, primum sine dubitatione servandum est, si fieri potest; licet e con- verso , qui a primo excusatur, consequenter excusetur a secundo, ut communis tenet opi- nio. Pra^sens ergo pra^ceptum, quod declara- mus, in hoc tertio ordine collocandum est, ut ex principali fine et ratione hujus pra^cepti colligi potest; prascipue enim in eo intenditur, ut fideles non nimium differant usum com- munionis; est ergo hoc pra^ceptum determi- natio juris divini ad temporis dilationem limitandam, et pra^scribendam; substantia ergo hujus prascepti est, ut communio ultra annum non differalur; dies autem Paschatis propter speciales congruentias supra notatas designatur; non quia actus communicandi sit proprium onus illius diei, neque ut terminus ita prrefixus sit ad solutionem hujus debiti, ut illo transacto, implendum non sit; sed potius , ut terrainet dilationem temporis , intra quod implenda est obligatio, ut saltem in illo impleatur, et multo magis post illum, si absque observatione seu executione obli- gationis transigatur ; sicut de solutione debiti ad diem S. Joannis supra declaratum est. Dices : quamvis fortasse hic sit finis hujus prascepti, hoc non satis est, ut prreceptum ad hoc obliget, quia finis pracepti non cadit sub prreceptum, sed materia; sicut eliam dici potest, in pra^cepto audiendi Missam die Do- minico, intendi, ut semel saltem in hebdo-
QILEST. LXXX, ART. XI.
mada Missa audiatur, et non amplius diffe- ratur; et nihilominus non propterea obligat statim post transactum Dominicum diem, etiam si in illo non fuerit impletum. Respon- detur primum, quamvis finis legis non cadat sub obligationem legis, nisi etiam sit materia legis , tamen quando ille finis est maxime proprius et principalis, ex illo recte conjecta- mus sensum et intentionem legis, et mate- riam ejus. Secundo dicitur, hunc finem non esse extrinsecum, sed intrinsecum, substan- tialemque materiam hujus legis, quod patet, tum ex ratione facta, quia hoc prseceptum est sufficiens determinatio divini prsecepti; non esset autem sufficiens determinatio , nisi ita prsescriberet tempus, ut prohiberet majorem dilationem; tum etiam ex verbis ipsius de- creti : Omnis fidelis semel in anno confitea- tur , suscipiens reverenter , ad minus in Pascha, Eucharistise sacramentum; ex quo contextu constat , illud verbum , semel in anno , aeque cum utroque actu confitendi et communicandi conjungi; clauditur ergo hoc in materia hujus preecepti, sicut de prae- cepto confessionis graviores Theologi sen- tiunt, ut suo loco dicemus; nec sequentia verba, ad minus in Pascha, excludunt abso- lutam obligationem communicandi semel in anno, sed potius declarant. illam obligatio- nem esse implendam, saltem in tali die; quod potius additum est communionis, quam con- fessionis praecepto, quia confessio, propter necessitatem suam, differenda non est; et, postquam semel est facta, non est iterum ex prsecepto iteranda, et ideo nullus certus ter- minus illi potuit designari, quia, quam pri- mum homo peccat, confiteri potest, et satis implet obligationem suam: communio vero iterari potest etiam ex prsecepto, et ideo potuit designari dies, in quo homo illam obli- gationem, ad minimum , implere teneatur, etiam si prius ssepius voluntarie communica- verit. Fuit aulem ita expediens fieri propter rationes superius adductas. Atque in hoc sensu videtur hoc praeceptum declarasse Concil. Trident., sess. 13, can. 9, dicens : Si quis negaverit, omnes fideles teneri singulis annis, saltem in Paschate, ad communicandum,, anathema sit; ponit ergo hoc in materia et substantia illius prsecepti, et non tantum in fine extrinseco. Praaterea hoc etiam videtur declarare usus Ecclesiae; nam, si quis Pas- chalem communionem omisit, censuris com pellitur , ut quam primum communicet, nec permittitur usque in alium annum differre ;
et tamen parochi vel pastores non imponunt ad hoc novam obligationem, sed cogunt ad implendam obligationem dicta lege positam in Concil. Lateranensi; neque solum puniunt praeteritam transgressionem, ut per se con- stat ex praxi et sensu Ecclesise, et quia excommunicatio non solet ferri propter pree- teritum, ut sic, sed in ordinem ad futurum, ut aliquis non permaneat in peccato com- misso, vel ut illud non continuet; ergo signum est, obligationem hujus praecepti durare, et transgressionem ejus magis ac magis conti- nuari, quamdiu magis communio differtur. Tandem declaratur a simili, quia ex vi hujus praecepti tenetur homo communicare in paro- chia, seu alibi ex facultate parochi; si autem contingat non posse illam circumstantiam servari , nihilominus tenebitur homo alibi communicare, si possit, quia haec est sub- stantia praecepti, et praecipue intenta, quse non est omittenda, etiam si modus ejus om- nino impleri non possit; sic ergo, quamvis, transacto die Paschatis, non possit hoc prae- ceptum impleri quantum ad circumstantiam talis diei, implendum est quantum ad sub- stantiam actus communicandi, ne ultra tem- pus lege prsescriptum differatur. Haec ergo sententia est sine dubio vera, et rationabilis, magisque favens bonis moribus fidelium; nec dubitari potest, quin in sensu explicato po- tuerit hsec lex dari, nec rationem probabilem video, ob quam existimemus non esse hanc Ecclesiee intentionem. Solum video dici posse, rationes factas non procedere de eo, qui, v. gr., in Natali Domini ex devotione commu- nicavit, et postea preeceptum Paschalis com- munionis transgressus est; ille enim quamvis differat communionem usque ad alium Na- talem, non differl ultra annum; ergo ex hac parte non denuo transgreditur praeceptum ; ergo nec tenebitur statim communicare, quam primum possit. Respondetur, quod de hoc fortasse posset minus improbabiliter id de- fendi; nihilominus mihi non placet, quia illud est per accidens, et preeceptum intelligendum est de communione praecepta, seu, quse fit ad satisfaciendumEcclesiastico preecepto, ethanc prohibet ultra annum differri.
- Difficultas. — Explicatur. — Replica- tur. — Improbatur. — Tertium dubium prse- cedenti simile est, si quis prsevideat fore, ut intra illos quindecim Paschales dies commu- nicare non possit, an teneatur prsevenire et communionem anticipare. Videtur enim ex dictis sequi, teneri hominem ad hujusmodi
DISPUTAT. LXX, SECT. III.
anticipationem, quia lenetur servare substan- tiam prsecepti, quantum potest, etiamsi cir- cumslantiam illius determinati temporis sjer- vare non possit; sed ad servandam substan- tiam praecepti necessarium est anticipare, quia, si expectet prsefinitum diem, nec serva- bit prseceptum quoad circumstantiam, quia, ut supponimus, ita erit impeditus, ut commu- nicare non possit; nec quoad substantiam, quia differet communionem ultra annum; prse- sertim, si supponamus a prsecedente Paschate non communicasse. Confirmatur primo, nam in simili casu, tenetur quis prsevenire confes- sionem, ut probabilior est opinio, et inferius suo loco dicemus : ergo. Confirmatur secundo, nam qui in die festo preevidet, ab hora octava, v. gr., non futurum sacrum, tenetur prseve- nire, et audire prius, si potest, quamvis ab- solute totum tempus matutinum sit per se liberum ad audiendum sacrum. His ergo con- jecturis videtur hsec pars probabilis fieri. Nihilominus dicendum censeo , non teneri hominem in hujusmodi casu anticipare com- munionem ex vi hujus prsecepti. Ratio, qua moveor, est, quia nullus obligatur ad antici- pandum actum praeeeptum , nisi per talem aclum possit salisfacere obligationi prsecepti; sed percommunionem anticipatam non implet quis obligationem hujus prsecepti; ergo ex vi ejus ad hoc non obligatur. Major videtur vere per se nota ex terminis, quia lex non obligat, nisi ut impleatur; ergo ad actum, quo impleri non potest, non obligat. Minor vero patet; nam si quis in eo casu anticipasset commu- nionem, et postea Paschali tempore non oc- currisset impedimentum, quod timebat, te- neretur illo tempore communicare , quia hoc prsecipit lex, et tunc impleri potest, cum fac- tum non sit. Dices, in eo casu jam non teneri, sed excusari, quia jam rationabiliter commu- nicavit ex voluntate implendi prseceptum ; et prsecipue, si ex consilio confessoris hoc facit; quanquam enim hoc in lege non sit expres- sum, videtur tamen ex ea rationabiliter seu a fortiori colligi, quia, cseteris paribus, melius est anteponere, quam postponere; sed lex ipsa dat facultatem postponendi ex rationa- bili causa ; ergo multo magis censenda est dare ad anticipandum; ergo, si ita fiat, satis- fiet praecepto, neque erit obligatio postea iterum communicandi; ergo ratio facta non obstat , quominus prseceptum hoc obliget ad anticipandum propter rationem supra factam. Sed, licet hic discursus probabilis etiam sit, non tamen auderem excusare ab obligatione
communicandi in Paschate eum, qui sic anti- cipasset communionem, si postea nihilominus communicare posset tempore preeeepti, quia cum lex ipsa expresse hoc prsecipiat, non video, cur sit omitlendum, cum servari po- test. Unde , neque aliquis Doctorum aliud docuit, neque aliud est in usu Ecclesiee. Et ideo consequenter nemo est obligandus ad anticipandam communionem, quia illa com- munio non est impletiva prsecepti, et eamdem obligationem relinquit, quse antea erat. Neque ex facultate differendi, quam lex concedit cum consilio confessoris, colligi potest facultas ita anticipandi, ut possit postea omitti Pas- chalis communio, etiamsi illo tempore com- mode fieri possit; sed potius videtur colligi contrarium; nam tunc solum datur facultas postponendi, quando in illo tempore prse- scripto non est commoditas communicandi ; et fortasse ideo in lege datur hsec facultas diffe- rendi communionem, quia jam supponit prse- sens impedimentum, de quo certo constare potest, quod non ita contingit respectu anti- cipationis. Atque hinc patet solutio ad ratio- nem dubitandi, et ad exempla inducta; non enim sunt similia, quia illa preecepta nullam certam partem illius temporis requirunt ad suum actum ; et ideo per actum anticipatum sufficienter impletur prseceptum. Quo fit, idem esse dicendum in hoc prsecepto, si qusestio tantum proponatur de illis quindecim diebus, intra quos potest hoc prseceptum im- pleri, nam, si quis in primo autsecundoeorum preevideat fore, ut in omnibus sequentibus communicare non possit, tenebitur prsevenire et implere prseceptum, quia in quacumque parte illius temporis sufficienter impleri po- test, et prseceptum ipsum obligat, ut intra illud tempus impleatur, eo modo quo fieri potuerit.
SECTIO III.
Per quem actum impleatur hoc prseceptum, queeve pcena transgressori imposita sit.
\ . Quorumdam opinio. — Ratio dubitandi est, nam interdum aliquis indigne communi- cat; de communicantibus enim digne debito tempore et loco nulla est dubitandi ratio; indigna vero communio, ut multi existimant, non sufficit ad explendum hoc prseceptum; quod tenet Durand. in 2, dist. 28, qusest. 4; Capreol. in 2, dist. 44, qusest. 1, art. 3, qua- tenus dicunt requiri gratiam sanctificantem ad implendum hoc praeceptum; qui tamen
QUiEST. LXXX, ART. XI.
generaliter loquuntur de supernaturalibus prseceptis sacramentorum ; et forte intelli- gunt, esse necessariam gratiam, ut nuilum praeceptum in eorum sumptione violetur , quod longe aliud est. Adrian. vero, iu 4, materia de Confess., qusest. ultim., generatim loquens de omni praecepto tam divino, quam humano, censet impleri non posse per malum actum, ethoc potest esse unum fundamentum hujus sententise; quod erit magis apparens, si restringatur ad usum sacramentorum ; cum enim ad cultum Dei ordinetur, non videtur prseceptum ejus posse impleri per sacrilegum usum, cultui divino contrarium; unde videtur maxime credibile, Ecclesiam non prsecipere substantiam actus communionis sine hoc modo digne communicancli , quia sine illo neque ad salutem animse, neque ad cultum Dei spectat; et tamen ab Ecclesia, non nisi sub hac ratione prsecipitur. Tanclem verba ipsius decreti utrumque prsecipere videntur: Suscipiens reverenter, ad minus in Pascha, Eucharistise sacramentum; nam vox illa reve- renter, maxime intelligenda videtur de reve- rentia (ut ita dicam) spirituali; qualis est; digme sumptionis; sicut quando in cap. Do- lentes, de Gelebratione Missarum, in praecepto recitandi horas dicitur : Devote recitentur, omnes intelligunt, per vocem illam, devote, significari prEecipue devotionem subslantia- lem orationis, quse consistit in attentione et integritate.
- Qui sacramentum Eucharistise volontarie in Paschate suscipit, licet ob sacrilegam sump- tionem peccare contingat, Ecclesiae prxcepto satisfacit. — Objectioni fit satis. — Nihilomi- nus dicendum est, eum, qui voluntarie susci- pit sacramentum Eucharistise, etiamsi indigne sumat, implere preeceptum communicandi, etiamsi alias peccet mortaliter per sacrile- gium indignse sumptionis. Ita tenet in specie Cordub., inSumm. Hisp., queest. 15; et in ge- nere Soto, lib. 2 de Justitia, quaest. 3, art. 10; Covar., in cap. Alma mater, 1, § 5, qui alios referunt. Et probatur, nam alia preecepta, tum sacramentorum , tum in aliis. materiis, impleri possunt per actum peccaminosum; ut patet, si quis Missam audiat prava intentione, veljejunet comeclendo aliquid saluti contra- rium, aut plus quam indigeat, non tamen contra formam ecclesiastici jejunii ; item per susceptionem baptismi factam sine gratia sanctificante impletur praeceptum, etiam di- vinum, suscipiendi baptismum; et idem esset de sacramento confirmationis vel Ordinis, si
de eis suscipiendis preecepta darentur; aut, si quis voto se obligasset ad suscipiendos Ordi- nes, quamvis in peccato eos susciperet, votum impleret, quamvis alias peccaret contra reve- rentiam debitam sacramento. Ratio autem sumitur ex principio generali, quod trahit D. Thom., 1. 2, qusest. 101, art. 9, quia lex prsecipiens actum prajcipit substantiam ejus, non autem modum, nisi modus sit essentialis actui secundum se, vel prout sub legem cadit; quomodo attentio est de essentia orationis, et formalis integritas, de essentia confessionis, et talis forma abstinentiee, de ratione jejunii, et dilectio super omnia est intrinsecus moclus charitatis Dei; at vero suscipere Eucharistiam cum dispositione debita non est modus essen- tialis sacramentali communioni, utsic; nam, licet aliquis indigne communicet, tamen re- vera sacramentaliter communicat, dummodo voluntarie et scienter sacramentum sumat„ Quod ideo addo, quia si aliquis casu comedat hostiam consecratam, cogitans esse commu- nem panem, illa sumptio non esset satis ad implendum prseceptum , quia voluntas su- mendi sacramentum est de essentia sacra- mentalis sumptionis; hsec autem est, quse ab Ecclesia prsecipitur, non autem sumplio etiam spiritualis, quia haec pertinet potius ad effec- tum sacramenti, qui consequitur actum prse- cepti, quam ad ipsum actum sumendi, qui prsecipitur; et, quamvis hic effectus pendeat aliquo modo ex actu ipsius hominis, tamen ille actus est mere interior, et non est de intrinseca ratione ipsius sumptionis sacra- menti, prout actus humanus est; et ideo non comprehenditur sub prascepto ipsius. Neque etiam talis actus est expressus verbis hujus legis; nam illa particula reverenter, non satis est ad inducendam hanc specialem obligatio- nem, turn quia, cum sit res valde difficilis, debuisset clarius exprimi; unde probabile est, hanc particulam non esse additam ad aliquid specialiter preecipiendum, sed tantum ad exprimendum actum cum conditione sibi debita ex natura sua ; tum etiam quia illa particula satis posset explicari de reverentia exteriori, de qua potest Ecclesia judicare, vel de reverentia intrinseca, quae consistit in recognitione sanctitatis hujus sacramenti, et voluntate recipiendi illud, ut rem sacram et divinam. Dices : si is, qui indigne communi- cat, mortaliter in eo peccat, quid interest dicere, quod impleat quasi materialiter hujus- modi prteceptum? Respondetur primo, ne duo peccata committat, unum commissionis , et
DISPUTAT. LXX, SECT. III.
alterum omissionis; et quoad hoc omnia dieta procedunt, tam de prrocepto divino, quam de ecclesiastico. Secunclo, ne pcenas, vel censu- ras ecclesiasticas incurrat , etiamsi contra hujus prsecepti transgressores lata3 sint.
- Ultimo vero circa hoc preeceptum eccle- siasticum est annotandum , jure communi nullam pcenamseucensuram, ipsojure incur- rendam, latam esse contra hujus prascepti transgressores, ut constat ex dicto c. Omnis utriusque sexus, sed solum preecipitur, ut hujusmodi transgressor ab ingressu Ecclesiee arceatur, et moriens ecclesiastica careat se- pultura, quee pcense, donec imponantur, non incurruntur; imponi autem debent, non solum adversus eos, qui utrumque preeceptum ibi positum confessionis et communionis violant, sed etiam si hoc solum transgrediantur, quia lex conlra omnes loquitur, qui utrumque prse- ceptum non implent ; tamen , quia regulariter loquendo, nullus transgreditur hoc commu- nionis preeceptum, nisi prius transgrediatur prseceptuin confessionis , ideo communiter censentur pcenee latse contra eos, qui tempore debito non confitentur; et ideo de eis tractari latius solet in materia de confessione. Solent autem in singulis Episcopatibus esse circa hoc speciales leges synodales; solent etiam ipso facto excommunicari, qui post octo, vel quindecim dies, in ea transgressione perse- verant, de quibus nihil aliud occurrit dicen- dum, quam in singulis Episcopatibus proprias leges et consuetudines esse observandas. Contra indigne autem communicantes nulla est pcena posita, vel quia cle hoc etiam nulla est specialis prohibitio ecclesiastica, eo quocl satis sit ipso naturali jure prohibitum, vel quia regulariter heec inclignitas ex interiori pendet dispositione, de qua Ecclesia nil judi- cat; quod si aliquanclo exterius de ea con- staret, pro ratione scandali et delicti esset a pastoribus Ecclesise punienda.
ARTICULUS XII.
Utruni liceat sumere corpus Christi sine sanguine (infra, queest. 83, art. 3; et 4, dist. 12, q. 3, art. 5, queest. 2).
1 . Ad daodecimum sicproceditur. Videtur, quod non liceat sumere corpus Christi sine sanguine. Dicit enim Gelas. Papa, et habetur de Consecr., d. 2 : Comperimus, quod quidam, sumpta tantummodo corporis sacri portione, a calice sacrati cruoris abstinent, qui procul dubio, quoniam nescio qua superstitione do-
cenlur astringi, aut integra sacramenta per- cipiant, aut ab integris arceantur. Non ergo licet sumere corpus Christi sine ejus sanguine.
- Prxterea, ad perfectionem hujus sacra- menti concurrit et manducatio corporis et potatio sanguinis, ul supra habitumest (q. 74, art. 1, et quasst. 76, art. 2, ad argum. 1). Si ergo sumatur corpus sine sanguine, erit sa- cramentum imperfectum, quod ad sacrilegium pertinere videtur. Unde idem Gelasius subdit (loc. cital. ) : Quia divisio unius ejusdemque mysterii sine grandi sacrilegio provenire non potest.
3, Prxterea, hoc sacramentum celebratur in memoriam Do?ninicse passionis, ut supra dic- tum est (quaest. 74, art. 1, et queest. 76, art. 2, ad 1), et sumitur pro animx salute. Sed passio Christi magis exprimitur in sanguine, quam in corpore; sanguis etiam pro salute animse offertur, ut supra habitum est (q. 76, art. 4, ad ). Potius ergo esset abstinendum a sumptione corporis, quam a sumptione sangui- nis. Ergo accedentes ad hoc sacramentum non debent sumere corpus Christi sine ejus san- guine.
Sed contra est, multarum Ecclesiarum usus, in quibus populo communicanti datur corpus Christi sumendum, non autem sanguis.
Respondeo dicendum, quod circa usum hujus sacramenti duo possunt considerari : unum ex parte ipsius sacramenti, aliud ex parte sumentium. Ex parte quidem ipsius sacra- menti convenit, quod utrumque sumatur, sci- licet, et corpus et sanguis, quia in utroque consistit perfectio sacramenti. Et ideo, quia ad sacerdotem pertinet, hoc sacramentum con- secrare et perficere, nullo modo debet corpus Christi sumere sine sanguine. Exparte autem sumentium requiritur summa reverentia et cautela, ne aliquid accidat, quod vergat ad injuriam tantimysterii. Quod prsecipue posset accidere in sanguinis sumptione, qui quidem, si incaute sumeretur, de facili posset effundi. Et quia crevit multitudo populi Christiani, in qua continentur senes, etjuvenes, etparvuli, quorum quidam non sunt tantse discretionis, ut cautelam debitam circa usum hujus sacra- menti adhibeant, ideo provide in quibusdam Ecclesiis observatur, ut populo sanguis sumen- dus noh detur, secl solum a sacerdote sumatur.
Ad \ ergo dicendum, quod Gelasius loqui- tur, quantum ad sacerdotes, qui sicut totum consecrant sacramentum, ita etiam toti com- municare debent. Ut enim legitur in Concilio XII Toletano (can. 6, de Consecrat., dist. 2,
S52 QUiEST. LXXX, ART. XII.
cap. Relatum) : Quale erit sacrificium , cui sunt, sive in una, sive in duplici specie com-
munio facienda sit ; superest ergo exponen- clum, quid in hoc sit prohibitum, quidve liceat; quid denique magis expediat; simul- que de jure divino, et Ecclesiastico dicam.
nec ipse sacrificans particeps esse dignoscitur?
Ad 2, dicendum, quod perfectio hujus sa- cramenti non est in usufidelium, sed in conse- cratione materix. Et ideo nihil derogat per- fectioni hujus sacramenti , si populus sumat corpus sine sanguine, dummodo sacerdos con- secrans sumat utrumque.
Ad 3, dicendum, quod reprsesentatio Domi- nicx passionis agitur in ipsa consecratione hujus sacramenti, in qua non debet corpus sine sanguine consecrari. Potest autem a po- pulo corpus sine sanguine sumi. Nec inde sequitur aliquod detrimentum, quia sacerdos in persona omnium sanguinem offert et sumit, et sub utraque specie totus Christus contine- tur, ut supra habitum est.
COMMENTARIUS.
D. Thomse conclusio. — Distinguit D. Thom. de sacerdotibus etlaicis, et de prioribus dicit, nullo modo debere sumere corpus sine san- guine, quod formaliter intelligendum est de sacerdotibus, ut sacerdotes sunt, id est, con- ficientibus et sacrificantibus, et ita procedit ratio D. Thom., scilicet, quia ad sacerdotem pertinet, hoc sacramentum perficere ; non potest autem perfici sineea integritate, quam sacramentum secundum se postulat. De qua conclusione, quia ad materiam de sacrificio spectat, infra dicemus in disputationibus de sacrificio, et nonnulla supra attigimus, trac- tando de maleria remota hujus sacramenti, de necessitateque ulriusque partis ejus. De laicis D. Thom. solum dicit, propter cautelam et reverentiam sacramenti , in quibusdam Ecclesiis dari laicis corpus sine sanguine, quam consuetudinem senlit esse rationabilem et laudabilem; nam, licet considerando tan- tum ex parte sacramenti perfectionem ejus, utraque potius species sumenda esset, tamen considerando, ex parte sumentium, reveren- tiam et cautelam , quam adhibere debent, merito communis plebs unica specie corporis contenta est. Quse res longiorem postulat dis- putationem, in qua graves clifficultates, quas D. Thom. in argumentis tangit, expediemus.
DISPUTATIO LXXI.
DE PBJECEPTO COMMUNICANDI SUB DUABUS SPECIEBUS.
UNA VEL
Disp. 33 de Euchar. — Quee haclenus de prsecepto communicandi diximus, communia
SECTIO I.
Utrum per se maluin, ac prohibitum sit in una tantum specie coinmunicare.
1 . Naturalijure stando, communiosub utra- que specie laicis licita est. — De communione sub utraque specie non est, quod quasstionem moveamus; nam stando in solo jure divino et naturali, certum est non esse laicis prohi- bitam, nec esse per se malam. Quod, et de fide est, et evidens etiain, suppositis princi- piis fidei de institutione et veritate hujus sa- cramenti. Primum horum satis probat anti- quus Ecclesiae usus; solebat enim Christianus populus frequenter sub utraque specie com- municare, ut constat ex Justino, Apologia 2 pro Christian., et Hieron., Sophoniae 3, et re- fertur in cap. Sacerdotes, I , qusest. \ , et dia- log. 2 contra Pelag., ex Chrys., hom. 18 in 2 ad Cor., ubi inter alia dicit, in participatione Eucharistiee quoad utramque speciem , non esse jure divino inter sacerdotem et laicum differentiam constitutam; quod intelligendum est, quoad hoc, ut utrique liceat, non vero quoad hoc, ut utrique sit eeque necessarium; de quo infra dicemus. Idem sumitur ex Am- bros., lib. de Iis qui initiantur, cap. 9; et Theodor. , lib. 5 Histor., cap. 16, refert, eumdem Ambrosium Imperatori Theodosio dixisse : Qua audacia poculum pretiosi san- guinis ore tuo participabis? et plura in se- quentibus referemus. Secundum vero patet, quia, supposita institutione, utriusque spe- ciei sumptio est actio sacra et sacramentalis, et potest fieri sine ulla irreverentia et inde- centia; ergo actio illa, neque ex objecto, ne- que ex circumstantiis , habet intrinsecam malitiam ; neque etiam ostendi potest scrip- tum aut traditum aliquod divinum jus, in quo aliqua ex his speciebus sit laicis prohi- bita. De jure autem Ecclesiastico quid dicen- dum sit, in sect. 3 dicemus.
- Difficultas ergo proposita est, an e con- trario liceat laicis in una sola specie commu- nicare, ita ut hoc, nec per se malum sit, nec jure divino prohibitum (nain deEcclesiastico, ul dixi, nunc non agimus); et idem est quee- rere, an non solum liceat, sed etiam neces- sarium sit, quoties communicatur, utramque
speciem sumere. Ratio autem dubitandi est, quam tetigit hic D. Thom., arg. 2, quia utra- que species est de integritate et perfectione hujus sacramenti; ergo non licet unam sine allera sumere. Respondet D.Thom. perfectio- nem hujus sacramenti non consistere in usu, sed in consecratione materise ; et ideo non esse contra perfectionem hujus sacramenti, quod in una tantum specie a laicis sumalur. Sed hoc non videtur satisfacere, quia non so- luin debitum est reverentise sacramenti, ut integrum fiat, sed etiam ut integrum suma- tur, et non mulilum. Unde Gelas. Papa, in c. Comperimus, de Gonsecr., dist. 2 : Quidam (in- quit) sumpta tantum corporis Christi portione a calice sacri cruoris abstinent, quiprocul du- bio aut integra sacramenta suscipiant, aut ab integris arceantur, quia divisio unius ejusdem- que mysterii, sine grandi sacrilegio provenire non potest. Leo etiam Papa, serm. 4 Quadrag. Manichseos reprehendit, quod panem sume- rent et calice abstinerent ; et ad idem propo- situm dixit August., apud Algerum, lib. 2 de hoc myst., cap. 8, et apud Bedam, 1 ad Gor. 10, nec carnem sine sanguine, nec sanguinem sine carne jure communicari; etfortasse hanc ob causam olim praecipiebatur dari Eegrotis, qui calicem bibere non poterant, corpus san- guine intinctum, ut colligitur ex Prospero, in Dimid. tempor., c. 6; et aliqui ad hoc citant Concil. IV Carth., cap. 76, quia ibi dicitur : Infundatur ori ejus Eucharistia. Sed hoc nihil probat, quia heec verba optime possunt de corpore solo verificari.
- Secundum argumentum sumi potest ex speciali Christi pra^cepto, in illis verbis con- tento : Hoc facite quotiescumque sumitis; in quibus verbis diximus supra contineri prae- ceptum, tam respectu sacerdotum de con- secrando, sumendo et dispensando hoc sa- cramentum , quam respectu laicorum , de participando eodem mysterio ; ergo, etiam ibi preeceptum est omnibus servare ritum, quem Christus et Apostoli servaverunt; sicut ergo ipsi in utraque specie sumpserunt, ita omnibus prseceptum est sumere, quotiescum- que sumpserint. Et confirmatur primo, nam hinc colligunt omnes preeceptum esse sacer- dotibus, utramque speciem sumere, quando conficiunt, quia Christus ita fecit, et dixit : Hoc facite; ergo idem concludi potest de aliis sumentibus, quia ut supra diximus, illud pro- nomen hoc, non tantum designat facta Christi, sed etiam Apostolorum sumentium. Confir- matur secundo ex verbis subjunctis : In mei
DISPUTAT. LXXI, SECT. I. 553
memoriam facietis, id est, in repreesentatio- nem passionis mcec, ut omnes exponunt; re- preesentatio autem passionis non fit expressa sine sumptione sanguinis; nam per duas spe- cies distinctas significatur separatio sanguinis a carne, et animee a corpore, facta in pas- sione. Hecc sunt fundamenta heereticorum , qui reprehendunt communionem in una spe- cie, prout est in communi usu Ecclesiee, ut refert Waldensis, tom. 2 de Sacram., c. 87; et Bellar., lib. 4 de Euchar., cap. 20 et seq. Alii vero heeretici, ut refert Joan. Alban., lib. de Communione sub una specie, part. 1 , art. 4, distinctione usi sunt; aliquando enim fit communio privatim ex preeconseeratis, et tunc inquiunt non procedere argumenta facta , quia non oportet tunc fieri commu- nionem propter repreesentationem passionis Christi, sed propter effectum, qui in una tan- tum specie dari potest ; aliquando vero fieri publice in ipso sacrificio, et tunc dicunt con- cludere argumenta facta , preecipue secun- dum, quia illa communio pertinet ad consum- mationem sacrificii , et repreesentationem passionis ; et ita exponunt illa verba : Hoc facite, quotiescumque sumitis, in mei comme- morationem , ita ut illa particula : In mei commemorationem , conjungatur cum verbo sumitis, non cum verbo facite, et sensus sit : Quotiescumque sumitis in mei (id est, passio- nis meee) commemorationem, hocfacite, id est, corpus et sanguinern sumite.
- Nec per se malum, nec divino prohibi- tum est jure unam Eucharistix speciem sine altera sumere. — Objectio rejicitur. — Veri- tas Catholica est, nec per se esse malum, nec jure divino prohibituin, unam speciem hujus sacramenti sine altera sumere. Ita definitur in Concilio Constantiens., sess. 13,et in epist. Martini V, et clarius in Concil. Trident., sess. 21 , cap. 1 , idemque traditum fuerat in Con- cil. Basileens., sess. 30. Et probatur, satis- faciendo duabus difficultatibus positis, quia neque ex sola rei natura, neque ex speciali mandato Christi colligi potest, esse necessa- rium , sumere semper utramque speciem; ergo ex nullo capite esse malum aliquando unam solam speciem sumere. Probatur prima pars antecedentis, nam quatuor sunt in hoc sacramento, ex quibus hsec obligatio posset oriri, scilicet, effectus, significatio, res con- tenta, et species continentes; sed propter ef- fectum non est semper necessarium, utram- que speciem sumere, tum quia insuperioribus visum est, per se loquendo, lotum effectum
554 QUjEST. LXXX
dari per singulas speoies, non minus, quam per utramque; tum etiam quia, licet daretur major effectus per duas, quam per unam spe- ciem, tamen neque est necessarium ad salu- tem, neque est in preecepto, totum Eucharis- tia3 effectum semper recipere ; ex hoc ergo capite non potesthcec necessitas oriri. Rursus neque ex significatione, quia significatio, quse per se pertinet ad hoc mysterium, ut sacra- mentum est, et ad effectum ejus, perfecte reperitur in singulis speciebus ; prsecipue enim significat hoc sacramentum unionem membrorum cum suo capite Ghristo et ipso- rum inter se, quse reprsesentatur in pane, qua- tenus ex multis granis unus panis conficitur, et quatenus , per modum cibi sumptus , su- menti conjungitur; et idem fere est in vino, nam etiam unus liquor ex multis granis effi- citur, etsumenti unitur ; reprsesentatio autem expressa passionis magis ad ralionem sacri- ficii, quam sacramenti pertinet. Dices, etiam sumptionem sacramenti esse participationem sacrificii ; et ideo debere esse integram. Sed hoc nihil refert, quia non est de ratione sacri- ficii, ut omnes, qui adstant, et consentiunt sacrificio, illudque per sacerdotem offerunt, de ipso participent; sed satis est, ut publicus minister illud consumat; et ideo supra pro- bavimus, non esse necessarium, ut omnes fideles communicent in omnibus Missis, quas audiunt; mullo ergo minus erit necessarium, saltem ex vi ipsius sacrificii, et significationis ejus, de utraque illius specie participare; sed hoc ad summum, pertinebit ad sacerdotem. Unde in lege veteri, qui offerebant aliquid in sacrificium, non semper participabant de om- nibus rebus oblatis, sed solum ex parte, juxta praescriplum legis ; non est ergo hoc necessa- rium ex communi ratione sacrificii; et in hoc nostro Eucharistico minor erit necessitas, cum in singulis speciebus tota res oblata continea- tur, ut jam dicam. Nam ex tertio capite, sci- licet, ex re contenta multo minus colligi po- test hsec obligatio, nam res hic contenta est Ghristus, qui totus continetur sub singulis speciebus ; ergo nec ipsi rei contentse , et principaliter manducatae, nec manducanti aliqua fit injuria vel detrimentum , ex eo quod una tantum species sumatur, quia tan- tumdem sumitur uno modosicut altero; nam, quod idem Christus bis sumatur, per se non refert ad integram sumptionem ejus, et ad perfectam cum ipso unionem, magis quam quod sumatur sub hostia majoris vel minoris quantitatis, aut sub una vel duabus hostiis.
ART. XII.
Tacito scrupulo respondetur . — Unde tandem concluditur, neque ex parte ipsarum specierum posse hanc obligationem nasci , quia specierum sumptio tantum est autprop- ter significationem, aut propter effectum, aut propter rem contentam; si ergo his tribus rebus non deroget, quod communio fiat in una specie, profecto speciebus secundum se nulla in hoc potest fieri injuria. Quocirca nec sacramento huic, ut sacramentum est, potest injuria fieri ex eo quod in una tantum specie sumatur, quia, si consideretur id, quod esl res et sacramentum simul, hoc totum sumi- tur in singulis speciebus; si vero id, quod est sacramentum tantum, licet materialiter pars tantum sumi videatur, tamen formaliter in ratione signi, et virtualiter in ratione causee, totum sumilur in singnlis partibus, quia to- tum est in illis, ut declaratum est. Unde facile excluditur objectio, si quis dicat, non signifi- cari integrum ac perfectum convivium in una specie, et consequenter neque perfectam re- fectionem. Respondetur enim, salis esse, hanc refectionem reprsesentari in re contenta , et effectu ejus; nam etiam in corporali mandu- catione inlerdum fit sufficiens refectio per solum cibum, vel potum, nimirum si confe- rant totum illum effectum corporalem, quo homo indiget. Unde, si esset aliquis corpora- lis cibus, qui sitim simul cum fame extingue- ret, non esset imperfecta corporis refectio, quse per solum hujusmodi cibum fieret abs- que alio potu ; idem ergo dicendum est de hoc sacramento.
Evasionis vis enervatur. — Secunda pars probanda superest, nimirum, hanc ne- cessitatem non haberi ex speciali Christi man- dato vel facto. Primo quidem, quia probabile est, quod multi opinantur, Christum in cas- tello Emaus dedisse discipulis corpus suum ad manducandum, cum tamen certum sit, non dedisse potum sanguinis , quia cognove- runt eum in fractione panis, et statim evanuit ab oculis eorum. Et, quamvis mihi in supe- rioribus probabilius visum sit, illam panis fractionem non fuisse consecrationem, tamen negari non potest, quod August. et alii fre- quenter dicunt, Christum illo facto adum- brasse communionem sub una specie, et effi- caciam ejus , et consequenter significasse , illam esse licitam. Secundo hoc colligit Concil. Trident. ex verbis illis Christi, Joan. 6 : Qui manducat me, vivet propter me ; manducatur autem Christus in una specie ; ergo etiam tunc vivificat; licita ergo est talis manducatio, qua>
etiam significata est in paulo antea Christus fecerat, Joan. 6, in quo multitudineui hominum ex quinque panibus saliavit ; nullaque ibi potus, aut vini fit men- tio. Et ad idem adduci possunt veteres figu- ra3, de manna, et panibus propositionis, etc, qua3 sacramentum hoc sub ratione cibi, et non sub ratione potus significabant. Tertio, quod verba illa, hoc facite , non induxerint hoc preeceptum, declarari potest ex Luca, qui non circa singulas species repelit illa verba ; non est ergo illorum sensus, ut semper su- matur ac detur utraque species, secl, ut su- matur, et distribuatur hoc sacramentum modo conveniente; nam, etiam in superioribus dic- tum est, non esse intelligendum , per ea verba , fuisse preecepta ea omnia , quee a Christo ea nocte peracta sunt, eodem modo et cum eisdem circumstantiis ; hoc enim per se constat esse irrationabile; nam multa tunc acta sunt propter speciales rationes tunc oc- currentes, quee per se non sunt ad mysterium necessariee, et .consequenter, nec sub pree- cepto sunt comprehensee; quee quidem, licet conjecturis, et rationibus discerni possint, maxime tamen Ecclesiee auctoritate et tradi- tione, quee optima interpres est verborum Christi; tunc igitur conveniens fuit utramque speciem dari Apostolis, tum quia erat ini- tium institutionis, et erant pauci communi- cantes , nullumque periculum effusionis , et indecentiee; tum etiam quia tunc illos ordi- navit sacerdotes, et voluit eos totum sumere, quod postea sumpturi erant. Denique in si- gnum specialis benevolentiae, et ad solatium passionis suee, in qua sanguinem suum effu- surus erat, voluit cum eis communicare to- tum id, quod ipse sumebat, eosque sui san- guinis poculo recreare et animare. Hae autem congruentiee omnes non semper simul con- currunt in omni dispensatione hujus sacra- menti, ut per se notum est; et ideo non opor- tet ex illo singulari facto ad omnem aliam hujus sacramenti dispensationem et partici- pationem exemplum et argumentum sumere. Denique, quod Christus preeceperit hoc sa- cramentum sumi in sui memoriam, quid re- fert, ut communio in una vel duplici specie fieri debeat? nam et singularum specierum sumptio in Christi memoriam fieri potest, cum in singulis sit totus Christus. Unde Pau- lus, \ ad Cor. 1 1 , post singularem specierum consecrationem, et elargitionem, ponit illa verba : Hoc facite in meam commemoratio- nem, et postea subjungit illa : Quotiescumque
DISPUTAT. LXXl, SECT. 1. 555
illo convivio, quod enim manducabitis panem hunc, et calicem bibetis, mortem Domini annuntiabitis, donec veniat. Lucas vero solum post consecratio- nem corporis ponit illa verba : Hoc facite in meam cotnmemorationem; ergo etiam sola sumptio corporis potest fieri in Christi com- memorationem. Dices : non tamen fiet in me- moriam passionis; Paulus autem in omni sumptione corporis et sanguinis vult, mor- tem Christi annuntiari. Respondetur, dupli- citer posse fieri memoriam mortis : uno modo veluti per expressam repraesentationem ejus; et hoc proprie fit per consecrationem corporis et sanguinis separatim, et per se pertinet ad hoc mysterium, ut sacrificium est, ut postea dicemus. Alio modo implicite, vel tanquam quodam signo aut pignore, quomoclo solemus memoriam beneficii suscepti renovare aliquo speciali signo, vel imagine ejus , qui benefi- cium contulit; et hoc modo per quamlibet spe- ciem per se sumptam recolimus memoriam mortis Christi, vel quia per ordinem ad pree- cedentem consecrationem , per quam solum corpus, verbi gralia, ex vi verborum con- fectum est, implicite mors ejus, et separatio a sanguine recolitur; vel quia sumendo in quacumque specie totum Christum pro nobis mortuum, qui etiam paulo ante mortem hoc beneficium nobis contulit, sufficienter mors ejus, quantum est ex parte mysterii, et talis communionis, in memoriam revocatur; vel, ut ait Algerus supra : Quia panis dum dentibus teritur, carnem Christi in passione attritam; et dum vinum in ora fidelium fundilur, san- guinem de latere Christi fusum signat. Nulla ergo ratio superest, ob quam heec actio per se mala sit; neque ulla auctoritas, ob quam sit jure divino prohibita. Neque oportet dis- tinguere cle communicantibus publice vel pri- vatim, aut de hostiis preeconsecratis, aut de his quee consecrantur in Missa ; Ecclesia
enim Catholica nihil inter heec distinguit, et indifferenter utitur utroque communicandi moclo, quia nulla est distinctionis ratio ; om- nis enim communio laica, privata estex parte sumentis, sive fiat ex preeconsecratis, sive in preesente Missa, quia semper sumens accipit, ut privata persona, et non ut publicus mi- nister. Quod vero heec communio fiat se- crete, vel coram testibus,- et ideo publica di- catur, impertinens est ad hoc, ut sub una vel duplici specie fieri debeat. Et eadem ratione nil refert, quod fiat ex preeconsecratis, nec- ne, quia, etiam si laicus communicet ex his quee sacerdos in eadem Missa consecravit,
QILEST. LXXX, ART. XII.
semper accipit ut laicus, et privata persona, et ejus sumptio nil refert ad rationem sacri- ficii, sed pertinet ad secundarium usum ejus, seu rei oblatse; quam rationem etiam habet communio facta ex prseconsecratis; sola enim temporis distantia eam variare non potuit.
- Hsereticorum laquei disrumpuntur. — Patrum clicta exponuntur . — Dubii propositi solutio. — Argumenta in principio facta so- Iuta sunt, quia non potest melius honestas, vel saltem indifferentia alicujus actus pro- bari, quam excludendo omnem umbram, seu speciem malitise, quod hactenus fecimus; nam communicare sub una specie tantum, quate- nus dicit sumptionem unius speciei, per se et ex objecto bonum est; quatenus vero dicit negationem alterius , per se indifferens est; potest autem justis ex causis honestari; et ex eisdem poterit etiam sub prsecepto constitui, ut infra dicemus. Exponenda vero supersunt qusedam Patrum testimonia ibi adducta. Pri- mum erat Gelasii Papae; quem hic D. Thom. ad2 exponit, loqui de sacerdotibus sacrifican- tibus, quse expositio sumpta est ex Gratiauo, et antiquis Glossis, et eamdem sequitur ibi Glossa, tractatu de communione laicorum sub utraque specie. Eam vero rejecit ibi Anto- nius Demochares, solum quia textus indefinite loquitur : Quidam sumpta tantummodo , etc, et non dicit, quidam sacerdotes. Sed, si hoc ipsum verba expresse continerent, non in- digerent interpretatione; satis ergo est, verba ipsius esse indefinita, et ratione materiae non posse, nisi de solis sacerdotibus intelligi, ut de solis ipsis dicta esse interpretemur. Et fortasse Gratianus aut Glossa eam interpre- tationem sumpserunt ex integro decreto, seu rescripto Gelasii, quod mihi videre non li- cuit. Alius etiam sensus sumi posset ex pa- renthesi in eo lextu interposita , ( quoniam nescio qua superstitione docentur astringi) aut integra sacramenta suscipiant, etc, ubi non videtur hoc praeceplum, quod per se esset necessarium, sed quia ex nescio qua superstitione aliter fiebat. Prior tamen inter- pretatio mihi magis probatur. Secundum testimonium erat Leonis, cui melius accom- modatur secunda expositio data; Leo enim loquitur contra Manichseos, qui ideo respue- bant speciem vini, quia dicebant esse quid malum, et a malo Deo factum, vel, quia ne- gabant, Ghristum vere pro nobis mortuum fuisse, et suum sanguinem fudisse, et hoc re- prehendit Leo; non vero unius speciei sump- tionem absque superstitione factam. Tertium
testimonium erat Augustini, qui ab Algero citatur in eodem sensu, quo Gelasius. Unde eodem sensu exponi potest, et similiter inlel- ligendus est ipse Algerus; vel certe probabile est, Augustinum locutum esse contra Mani- chseos, prout frequenter scribit. Alii vero exponunt, locutum esse contra quosdam; qui existimabant. sub specie panis non esse san- guinem Ghristi, et nihilominus solam speciem panis sumebant, contra quos recte dicit, non posse jure carnem sine sanguine sumi; sed quid horum verum sit, incertum mihi est, quia illa opera August. non extant. Quartum erat Prosperi indicantis consuetudinem dandi corpus in calice tinctum ; dicendum est au- tem, illam consuetudinem non fuisse univer- salem, sed alicujus privatse provinciee, quae consuetudo ex speciali aliqua eseremonia in- troduci coepit, parvoque tempore duravit; nam in Concilio Brachar. III, cap. 1, prohi- bita est; ubi non prohibetur mistio corporis et sanguinis, quse fit in Missa, quse antiquis- sima est in Ecclesia, a tempore Sergii Papse, ut creditur et probatur in Goncilio Tole- tano IV, cap. 17, et refertur ab omnibus anti- quis, qui de Officiis Ecclesiasticis scribunt, et videri potest Algerus, lib. 1, cap. 19; sed prohibetur communio laica facta illo modo, vel propter irreverentiam vitandam , vel propter vitandam superstitionem et varios errores, in quibus ille usus fundari poterat. Sed quceret aliquis, an hasc doctrina intelli- genda sit indifferenter de utraque specie, an potius de specie panis, quam vini? nam hoc posterius solum potest Ecclesise consuetudine confirmari ; de specie autem vini sola su- menda nunquam fuit in Ecclesia consuetudo; at vero de corpore est consuetudo antiquis- sima; nam, licet usus utriusque speciei anti- quus etiam fuerit, tamen non creditur, un- quam eo sensu fuisse observatum , quin etiam corpus sine sanguine sumere liceret, et ssepe etiam ita fieret, ut multi colligunt ex Act. 2 et 20, ubi solius panis fit mentio; et significat etiam Hieronym., in Apolog. pro libris contra Jovinian., et habemus triplex hujus rei indicium antiquissimum, et certissi- mum. Primum, quia fideles Eucharistiam se- cum ad proprias domos deferebant, quia non poterant tam frequenter in Ecclesias ad communicandum convenire, ut ex Tertull., Cyprian., August. et Hieron. supra ostencli; deferebant autem secum consecratum panem ; de vino autem nulla fit mentio, neque est verisimile, tum propter periculum effusionis,
DISPUTAT. LXXI, SECT. II.
et corruptionis; tum etiam quia non habe- bant singuli sacra vasa, in quibus solis sacra- tum sanguinem recipi mos semper exlitit. Denique quia panis sacratus solebat dari ma- nibus communicantium; calix autem mi- nime, ut colligitur ex Cyrillo Hierosolym., Catech. 5 Mystag. Secundum indicium est, Eucharistiee servatee pro infirmis, quae in specie panis semper servata est, ut supra ex variis Conciliis et historiis ostendimus; nun- quam autem legitur servata in specie vini, ut ex eisdem locis supra citatis constare po- test, quia, revera, nec commode servari po- terat absque periculo, vel effusionis, vel cor- ruptionis. Unde omnibus nota est historia illa, quam refert Euseb., lib. 6 Histor., c. 36, de Serapione sene, qui, cum esset morti vicinus, ad sacerdotem misit, ut sibi commu- nionem afferret, ad quem sacerdos misit par- ticulam Eucharistiee, non autem consecratum calicem. Tertium indicium sumitur ex Officio Parasceves, in quo sumitur corpus sine spe- cie sanguinis, quem morem esse antiquissi- mum constat ex Gregorio in suo Sacramen- tali ; Alcuino, libro cle Officiis Eccles., cap. de Die Paras.; Rabano, lib. 2 de Instit. Cleric, cap. 37; et Mycrologo, lib. de Reb. Eccles., cap. 19; et supra etiam ostendimus, in Eccle- sia Graeca similem ritum fere omnibus diebus quadragesimee fuisse servatum ; et inclicatur in VI Synod., can. 52 Trullano. Responde- tur, ita quidem esse, veritatem hanc certius constare de specie panis; nihilominus tamen mihi non est dubium, quin eodem modo lo- cum habeat in specie vini, propter rationis paritatem, quia etiam in hac specie est totus Christus ; et habet totum vel sufficientem effectum, sufficientemque significationem; et nullum est speciale preeceptum divinum, quod hoc prohibeat; igitur doctrina data indiffe- renter vera est in qualibet specie. Quod vero magis sit ad praxim redacta in specie panis, quam vini, non est ex eo quod aliud non liceat, sed fortasse ex eo quod aliud non ex- pediat, quia non est in specie vini ea commo- ditas ad varios et communes usus, quee est in specie panis. Non desunt autem viri docti, qui existiment , fuisse olim consuetudinem communicandialiquando sub sola specie vini, preesertim erga infantes, quibus prius, quam possent edere, infundebatur Eucharistia sub specie vini, quod videtur indicari a Cypriano, libro de Lapsis; et erga infirmos, quando non poterant panem trajicere; tunc enim permit- tebatur infundi sub specie vini; quod citari
solet ex Concilio Tolelano XI, cap. 11. Sed ibi potius significatur, utramque speciem so- litam fuisse dari. Quapropter incerta mihi heec consuetudo est; ita vero sentiunt Ruar- dus, art. 15, et Claudius, Repetilion. 10.
SECTIO II.
Utrum omnibus necessarium sit de jure divino, ali- quando saltem sub utraque specie communicare.
1 . Hxresis circa usum Eucharistix. — Quamvis malum non sit, unam speciem sine alia sumere. neque sit necessarium , quo- tiescumque hoc sacramentum suscipitur, in utraque specie suscipi, nihilominus posset esse preeceptum , ut aliquando saltem , seu aliquoties in vita, sub utraque specie sume- retur; et ideo post definitam prsecedentem queestionem, haec, quee proposita est, exami- nanda superest. In qua nulla polest esse du- bitandi ratio, stando in solo jure naturali , seu loquendo de necessaria consecutione ex vi solius institutionis ; nam ex vi illius non oritur obligatio communicandi absolute , ut supra ostensum est; ergo multo minus potest oriri obligatio communicandi sub utraque specie; patet consequentia , quia communi- caresub utraque specie est quidam usus hujus sacramenti; ergo, si institutio per se non obligat ad usum, neque ad hunc usum obligabit: et alioqui ostensum etiam est, hu- jusmodi usum non esse necessarium ad recti- tudinem actus, etiam ex suppositione, quod aliquis communicare velit; ergo praecise ex vi institutionis nulla oriri potest obligatio ad communicandum aliquando sub utraque spe- cie. Tota ergo dubitatio est de jure positivo divino, in qua multi haeretici errarunt, di- centes, esse a Christo Domino praeceptum, ut omnes fideles aliquando utramque speciem sumant; qui error primum in Rohemia ortus est, auctoribus Petro Dresdensi, et Jacobello Misnensi, ut refert vEneas Sylvius, in Historia Rohemorum, cap. 35. Hos secuti sunt Joannes Wicleff, et Joann. Huss, et deinde Lutherus ac Novatores omnes ; aliqui etiam ex Catho- licis non recusant admittere in principio la- tum fuisse a Christo hoc preeceptum, et ad tempus in Ecclesia durasse; differunt tamen ab haereticis, quia non reprehendunt Ecclesiee consuetudinem, seu dicunt auctoritatea Chri- sto accepta , vel interpretatam esse, et hoc preeceptum jam cessasse, vel certe in eo dis- pensasse. Ita Claudius, Repetit. 10, cap. 4; tamen ejus sententia non minus pugnat cum
558 QUjEST. LXXX
Concil. Trident., ut videbimus; etminus con- sequenter, valdeque voluntarie loquitur, ad defendendam consuetudinem Ecclesiae. Hi omnes fundantur in illis verbis, Joan. 6 : Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et bibe- ritis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis; sed ex vi horum verborum colligitur praeceptum divinum sumendi Eucharistiam, ut supra visum est; ergo ex eisdem colligitur praceptum divinum communicandi sub utra- que specie, si non semper, saltem aliquando. Patet consequentia, quia, sicut ibi diciturne- cessaria ad vitam communio hujus sacra- menti, ita dicitur necessaria utriusque speciei sumptio, et modus sumendi, comedendo et bibendo; ergo est eadem ratio prsecepti, quia illa necessitas non potest, nisi ex praecepto oriri. Unde Christus Dominus, Matthaei 26, non sine mysterio dixit : Bibite ex eo omnes, ubi ad Apostolos in persona omnium fidelium loquitur, quia ibi de dispensatione, et sump- tione sacramenti agebat, quee communis est omnibus. Unde Paulus, 1 acl Cor. 10, in figu- ram hujus sacramenti et usus ejus, dicit de antiquis fidelibus : Omnes eamdem escam spi- ritualem manducaverunt, et omnes eumdem potum spiritualem biberunt; ad omnes ergo pertinet, alque adeo necessarium est, non so- lum manducare, sed etiam bibere de petra, quee est Christus. Secundo argumentor ex antiqua Ecclesiae consuetudine, quse ita in- terpretata est hoc Christi preeceptum ; ideo enim dabatur hoc sacramentum omnibus sub utraque specie, quia existimabatur ad salu- tem necessarium ; quod imprimis colligi vide- tur ex Paulo, 1 ad Cor. 10, dicente : Unum corpus sumus, qui de uno pane, et calice par- ticipamus; et cap. 11 : Probet autem se ipsum homo, et sic de pane illo edat, et de calice bibat; omnes ergo tunc edebant et bibebant ; referunt etiam Clem. Pap., lib. 8 Constit., cap. 13 et 14; Dionys., cap. 3 de Eccles. Hier., part. 1 et 3; Tgnat., epist. 9 ad Phila- delph.; et sumitur etiam ex Ambr., de Offic, cap. 41 , ubi refert verba Laurentii ad Sixt. Pontif. : Experire, utrum idoneum ministrwm elegeris, cui commisisti Dominici sanguinis chspensationem? et ex Cypr., epist. 54, di- cente : Quomodo eos ad effundendum pro Christo sanguinem provocamus, si eis Christi sanguinem denegamus? et epist. 63 : Quidam (inquit) vel ignoranter, vel simpliciter, in ca- lice sanctificando, et populo ministrando, non hoc faciunt, quod Christus fecit, et docuit; et serm. de Ccen. Dom., obscurius dicit : Lex
, ART. XII.
esum sanguinis prohibeat, Evangelium prse- cipit, ut bibatur. Justin. etiam, Apolog. 2 pro Christianis, et consuetudinem docet, et prasceptum indicat; de consuetudine etiam expressum est testimonium Cyrill. Hierosol., Catech. 5 Mystag.; et Cbrys., hom. 48 in 1 ad Cor., preeter alia, quee preecedente sectione adducta sunt.
Tertio potest ratio a\Ijungi, seu con- gruentia, quia non est major ratio de una specie, quam de alia ; et quia utraque prop- ter usum fidelium instituta est; ergo de utra- que debuit dari preeceptum; et hoc etiam suadent omnes congruentiee , quibus supra probavimus, datum esse divinum praeceptum de usu hujus sacramenti, eo vel maxime, quod preeceptum non est credibile esse datum de parte sacramenti, sed de toto; ergo, saltem quandocumque divinum praeceptum commu- nionis obligat, et communio fit ad implendum illud praeceptum, tunc fieri debet sub utra- que specie; atque hoc modo evitari facile poterunt omnia pericula, quibus hujusmodi usus censetur expositus, quia , nec pueris oportebit dare ulramque speciem, neque adul- tis, nisi raro.
Nullo divino prsecepto tenentur laici utramque Eucharistise speciem accipere. — Objectio. — Responsio. — Dico primo : nullum est preeceptum divinum fidelibus laicis impo- situm communicandi aliquando sub utraque specie. Est de fide definila in Conciliis citatis sectione preecedente; etprimo probatur, quia tale preeceptum, nec scriptum est, nec tradi- tum; preeceptum autem divinum positivum affirmandum non est, nec admittendum, nisi sufficiente auctoritate constet. Prior pars pro- batur, nam, si ex aliquo testimonio colligere- tur hoc preeceptum, maxime ex verbis illis : Nisi manducaveritis, etc. Sed ex illis non colligi, probat Concil. Trident., sess. 21, c. 1, quoniam qui dixit : Nisi manducaveritis car- nem Filii hominis, et biberitis ejus sangui- nem, non habebitis vitam in vobis, dixit quo- que : Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in mternum. Et qui dixit : Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam seterna?n, dixit etiam : Panis, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita. Et deni- que, qui dixit : Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo, dixit nihilominus: Qui manducat hunc panem, vivet in seternum. In quibus verbis sic tacite argumentatur Concilium : Christus affirmat, panis, seu carnis manducationemad
DISPUTAT. LXXI, SECT. II.
vitam sufficere ; ergo non asseruit in priori- bus verbis, formalem utriusque speciei sump- tionem esse ad vitam necessariam. Sed dicet aliquis, hanc Concilii argumentationem non esse legitimam; primo, quia per panis man- ducationem intelligi potest integra refectio, tum quia nomen panis habet hancin Scriptura sacra frequentem significationem ; tum etiam quia usitatissimum est, totum a parte nomi- nare, preesertim in his moralibus aclionibus; ergo verisimile est, ita fecisse Ghristum, ne toties eadem integra verba repeteret. Se- cundo , quia ad sic exponendum cogit vis priorum verborum conditionalium, quee mullo major est, quam simplicis locutionis promis- sivas; nam prior locutio declarat apertam ne- cessitatem ; posterior vero non excludit illam, sed solum proponit alterius speciei effica- ciam ; hujusmodi autem simplex affirmatio, et promissio, non solet in Scriptura excludere alia concomitantia, et necessaria; sicut cum Christus dixit : Qui me confessus fuerit coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, non exclusit necessitatem baptismi aut pcenilentiae vel communionis, si commode adhiberi posset, sed potius subintelligitur conditio , scilicet, nisi alia, quae necessaria sunt, voluntarie omittantur, seu (quod idem est) si id debito modo fiat; sic ergo in propo- sito clici poterit. Tertio, et maxime, quia Con- cilium adducit quidem illa aiia testimonia, non tamen declarat, quomodo verba ilia in- telligenda sint, quse apertissime utriusque speciei necessitatem proponere videntur. Res- pondetur, his argumentis ostendi, quam sit necessaria animata regula ad sacram Scriptu- ram explicandam, quse, per se sumpta, quasi mortua est, et sui rationem reddere non po- test; unde fit, ut facile in hunc vel illum sensum trahatur; Concilium ergo, quod vere est animata et infallibilis regula, indicare in- tendit verum sensum verborum Christi, qui maxime conformis est intentioni ejus, ut facile patebit totum illum Christi sermonem, et occasionem ejus consideranti ; docuit enim Christus eo loco, unionem cum ipso, tam spi- ritualem, quam sacramentalem, esse homini- bus necessariam ad vitam; quia vero hsec unio fieri sufficienter potest per duas, vel per unam speciem, ideo nunc de utraque, nunc de altera loquitur, et utroque modo sumenti- bus vitam promittit ; et inter alia sic inquit : Qui venit ad me, non esuriet, et, qui venit ad I me, non sitiet, significans, quacumque ratione et modo ad ipsum veniatur, dummodo revera
perveniatur, ipsum solum sufficere ad sitim, ct famcm tollcndam; et inferius comparathoc sacramentum cum manna, utque similitudo omni ex parte quadret, declarat, solum ci- bum, etiam si potus non interveniat, ad salu- tem sufficere, et ideo dicit : Ego sum panis vitae, patres vestri manducaverunt in deserto manna, et mortui sunt; hic est panis de coelo descendens, ut, si quis ex ipso manducet, non moriatur. Ac tandem sermonem concludit, totam sufficientiam et efficaciam constituens in unione ad ipsum , dicens : Qui manducat me, vivet propter me. Ex his ergo declaravit Concilium, Christi mentem non fuisse, loqui metaphorice, aut sub aliqua conditione, sed simpliciter et absolute, ut verba sonant, quia revera Christus ipse manducatus, vereque animse unitus, ad salutem sufficit; non adhi- buit autem clariorem priorum verborum ex- positionem, quia sciebat in hoc varias esse Patrum expositiones, quarum nullam voluit, aut rejicere, aut definire; sed solum sumit ex omnibus tale praeceptum in eis verbis non contineri, utcumque (inquit) juxta varias sanctorum Patrum, et Doctorum interpreta- tiones intelligantur.
- Prima expositio verborum Christi : Nisi
manducaveritis carnem Filii hominis, etc. —
Secunda. — Tertia. — Quarta. — Quatuor
igitur sunt illorum verborum expositiones.
Prima, ut non sit ibi sermo de hoc sacra-
mento, nec de sacramentali usu, sed de Chri-
sto, et de spirituali manducatione ipsius per
fidem et charitatem. Hanc vero interpretatio-
nem supra rejecimus ; nunc ex illa solum su-
mimus, non posse esse de fide certum, a
Christo Domino latum esse tale prseceptum in
illoloco; imo, ut supra diximus, neque prse-
ceptum divinum communicandi absolute, seu
sub aliqua specie, certa fide colligitur ex illo
loco; unde quando nulla ratio subesset, sub-
terfugiendi vim horum verborum, nisi hanc
expositionem admittendo, quilibet fidelis ac
prudens deberet potius hoc eligere, quam re-
ceptam Ecclesise consuetudinem sensumque
damnare. Sed non desunt alise interpretatio-
nes. Secunda est, ibi prsecipi sacramentalem
sumptionem corporis et sanguinis Domini,
non tamen praeoipi modum sumptionis, id est,
quod manducando et bibendo sumatur; nam
quilibet horum modorum sufficit, dummodo
utrumque seu totum sumatur, quia necessitas
tola constituta est in ordine ad Christum su-
mendum ; quia ergo totus in qualibet specie
sumitur, quamvis sub specie panis non biba-
QU/EST. LXXX, ART. XII.
tur proprie sanguis, ut dixit Iniroeentius, lib. 4 de hoc mysterio. cap. 21 , quia tamen revera sacramentaiiter sumitur, ideo eminenter (ut sic dicam) bibitur, et id sufficit ad salutem; sicque dixit Tertullian., lib. de Resurrectione carnis : Caro corpore et sanguine Domini ves- citur, ut anima saginetur; et Cyprian., serm. deCoena Dom.: Panis (inquit) in carnem etsan- guinem mutatus vitam confert; et hujusmodi panem dicit manducari et bibi; nam potus (inquit) et esus ad eamdem pertinent rationem; et Bernardus, serm. 3 in Dominic. Palmarum dicit, alimoniam corporis el sanguinis Domiui a fidelibus frequentari; est ergo hic sensus sufficiens, solumque illi obstare potest, quia non cum tanto rigore singulorum verborum proprietatem sustinet. Tertia expositio est, in illis verbis contineri preeceptum sumptio- nis utriusque speciei, hoc tamen non eodem modo obligare omnes fideles, sed cum pro- portione, juxtauniuscujusquecapacitatem,ila ut necessarium sit, corpus et sanguinem Christi in Ecclesia manducari et bibi, non ta- men utrumque sjt singulis necessarium ; sed quibusdam, scilicet sacrificantibus, utrumque necessarium sit; non sacrificantibus vero al- terum sufficiat, juxta Ecclesise dispositionem et interpretationem. Sed hrec expositio magis libera est, difficiliusque potest accommodari verbis, quae plane ad omnes fideles indiffe- renter diriguntur; propter quod, ut existimo, nihil ex eis potest specialiter probari de sa- cerdotibus magis quam de aliis. Quarta ex- positio est, ut illa, quae speciem habet copu- lativse locutionis, vim habeat disjunctivae, scilicet: Nisi manducaveritis carnem Filii ho- minis, vel biberitis ejus sanguinem ; solet enim particula, et, in Scripturis hunc sensum red- dere, Exod. 15 et 24 : Qui occiderit patrem et matrem , morte moriatur, id est patrem vel matrem; et Job 21, ssepissime reperitur par- ticula, et, in hac significatione; et srepe alias. Dices, multo magis videri hanc expositionem voluntariam, et non solum preeter, sed etiam contra vim verborum, quandoquidem signum universale et distribuens in particulare con- vertitur; neque in Scriptura unquam illa ex- positio admittenda est, nisi quando illa parti- cula, et, non terminos, sed propositiones conjungit; tunc enim in toto rigore revocari potest ad sensum propositionis de disjuncto extremo; ut in illo exemplo : Qui occiderit pa- trem et matrem, morte moriatur, sensus est : Qui occiderit patrem, morte moriatur, qui occiderit matrem, morte moriatur. Quee duse
sequivalent huic disjunctpe : Qui occiderit pa- trem vel matrem, morte moriatur ; et simile est illud Apoc. 1 : Beatus qui legit, et audit verba prophetise hujus; sensus enim est : Beatus qui legit, et beatus qui audit, et ideo recte etiam exponitur : Beatus qui legit, vel audit. Respondetur, eumdem sensum hic esse adhibendum, servata proporlione; et parti- culam, et, non esse extrahendam a propria, et rigorosa significatione quam habet. Sed consideranda ulterius est negatio inclusa in illa particula,nm, in initio totius propositionis posita : Nisi manducaveritis , quod perinde est, ac si diceretur : Si non manducaveritis, prout Greeci etiam codices habent; illa autem particula, non, in principio talis propositionis copulativae posita, utramque partem negat; et juxta phrasim Hebraicam, quasi bis, scilicet in utraque parte repetita, intelligitur; ut in illo Psal. 1 : Non resurgent impii in judicio, neque peccatores in concilio justorum, He- braico lectio habet : Non resurgent impii in judicio, et peccatores in concilio justorum; recta autem est versio Latina, quia illa parti- cula, non, intelligitur repetita in utraque par- te ; sic etiam Psal. 128 : De quo non implebit manum suam. qui metit , et sinum suum, qui manipulos colligit, sensus est, neque sinum suum, subintelligendo repetitam negationem ; sic Actor. 3 : Argentum et aurum non est mihi, id est, neque aurum habeo, neque ar- gentum; sic etiam Joan. 15 : Si non venissem, et locutus eis fuissem, id est, et nisi eis locu- tus fuissem, repetita negatione; est enim fre- quens apud Joannem, phrasim Hebraicam re- tinere, ut expositores ejus notant; eumdem ergo in prsesente retinuit, sensusque erit : Si non manducaveritis carnem Filii hominis, et, si non biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis; juxta quem sensum solus ille non habebit vitam, qui neque carnem Domini manducaverit, neque sanguinem biberit; ex quo sensu copulativo proposilionum , recte sequitur alia proposilio affirmativa de dis- junctivo extremo, qui comederit carnem, vel biberit sanguinem Domini, habiturum vitam, quia prior comminatio solum cadit in eum , qui utrumque omittit; et haec expositio sal- vat omnium verborum vim et proprietatem; et est consenlanea usui scribendi Evange- listae Joannis; el cum ea quadrant optime antecedentia et subsequentia ; est ergo pro- banda ; eamque moderni expositores magis probant.
- Ad alia testimonia respondetur. —
DTSPUTAT. LXXT, SECT. TT.
ffsereticorum scrupulus rejicitur. — Objectio. — Et ex his facile excluduntur alia testimonia, quae minoris momenti sunt, ut est illud : Ac- cipite et bibite ex eo omnes; nam imprimis haec verba non sunt praecipientis, sed invi- tantis, seu dantis, ut solet fieri in quocumque convivio; ut, quando Christus dixit, Joan. 20 : Accipite Spiritum Sanctum, nihil praecepit, sed dedit, simulque explicuit, quid daret. Deinde illud signum, omnes, non distribuit pro omnibus fidelibus, sed pro Aposlolis tan- tum,ut patet, tum ex contextu, tum ex Marco dicenle : Et biberunt ex eo omnes; qnod non potest esse verum de omnibus fidelibus. Sed urgent hseretici, Christum non sine mysterio addidisse illud signum, omnes, dando potum, et non dando panem. Respondetur, falsum esse, quod sumunt; nam, licet Evangelistae non exprimant, Christum dixisse : Manducate ex hoc omnes, non tamen negant; et canon Missae ex Apostolica traditione affirmat, ita dixisse; et ita etiam legit Ambros., 4 de Sa- cram., cap. 5; et Paschas., lib. de Corpor. et sanguin. Domin., cap. 15. Deinde, etiam si ita esset, posset sufficiens ratio differentiae dari absque tali praecepto; nam Christus obtulit panem in duodecim partes divisum, et ideo non erattam necessarium explicare, ab om- nibus esse sumendum; quando vero dedit potum, unum et eumdem calicem dedit, utex eo omnes biberent; et ideo oportuit dicere: Bibite omnes; et alius Evangelista dixit : Ac- cipite et dividite inter vos. Sed urgebit ali- quis, quia licet Christus ad litteram locutus sit cum Apostolis, tamen in persona eorum loqui potuit ad omnes fideles; constat enim ex Evangelio, Christum aliquando locutum fuisse cum Apostolis secundum proprias eorum per- sonas, ut cum eis dixit : Vos estis, qui per- mansistis mecum in tentationibus meis; ali- quando vero, ut repraesentabant omnes Epi- scopos vel sacerdotes, ut cum dixit : ffoc facite , Quorum remiseritis peccata , etc; aliquando tamen etiam fuisse ipsis locutum, ut repraesentabant omnes fideles, sicut ipse- met Ghristus explicuit, Matth. 13, dicens : Quod vobis dico, omnibus dico; sic ergo in praesenti fuisse locutum sentit Pasch., dict. cap. 15, dicens : Accipite et bibite ex hoc omnes, tam ministri, quam et reliqui creden- tes. Respondetur, concedendo Christum om- nibus illis modis fuisse locutum variis locis, quorum sensus ex circumstantia litterae, ex materia de qua agitur, ex Sanctorum exposi- tionibus, potissimum ex Ecclesise sensu dis-
XXI.
cernendus est. In praesenti ergo loco nihil est, quod cogat ad intelligenda illa verba, nisi de solis personis Aposlolorum, quia nec praeceptuin, neque aliquid aliud continent, quod ad commune regimen Ecclesiae perti- neat; sed solum familiarem quemdam sermo- nem inter assidentes eidem mensae. Posset etiam admitti, ibi Apostolos repraesentasse sacerdotes omnes, quia ibi indicaturn est, quid sacerdotes agere debeant. Denique, li- cet concedamus, etiam posse illa verba ultimo modo intelligi, nil refert, quia illa verba non continent preecepturn, sed facultatem bibendi, quae jure divino nemini denegata est, et hoc solum significat Paschasius, qui non exponit verba Christi, sed referens consuetudinem communicandi in utraque specie, quee tunc vigebat, considerat Christum per ministrum dicentem omnibus : Accipite et bibite.
Neque etiam colligi potest hoc praecep- tum ex testimoniis Pauli; illa enim verba, quae explicant veterem figuram : Omnes eam- dem escam spiritualem manducaverunt , et eumdem potum spiritualem biberunt, nullam vim habent ad colligendum praeceptum , tum quia argumentum ex figuris ex se est infir- mum; tum etiam quia in ipsamet figura non omnes, qui manducaverunt manna, biberunt de petra ; nam manna multo ante datum fuit, ut patet Exod. 16, Num. 20, Josue 5; et qui manducaverunt, non ex speciali preecepto id fecerunt, sed voluntarie. Alia autem verba : Probet autem se ipsum homo, etc, solum pro- bant, tam ad bibendum calicem, quam ad manducandum panem, essenecessariam bonee conscientiae probationem; praeceptum autem manducandi aut bibendi ex illis verbis, aut ex aliis ejusdem capitis, colligi non potest; unde statim sub disjunctione addit Paulus : Quicumque manducaverit panem hunc, vel biberit calicem Domini indigne, reus erit cor- poris, et sanguinis Domini. Ubi consideran- dum est, eum, qui manducat panem hunc indigne, quamvis non bibat, dici reum corpo- ris et sanguinis Domini, quia revera utrum- que sumit; sic ergo e contrario, qui digne manducat, corpus et sanguinem Domini di- gne sumit; et ideo tam praecepto sumendi, quam praecepto digne sumendi satisfacit; nul- libi ergo est scriptum divinum preeceptum, obligans laicos ad sumendam aliquando Eu- charistiam sub utraque specie.
Prseceptum de sumenda a laicis utraque Eucharistise specie traditum non est. — Al- tera vero pars, scilicet, quod nec traditum sit
m
tale praeceptum, evidentior est, quia non so- lum non est in Ecclesia talis traditio ; quin potius est contraria, in qua potissimum fun- datur fides conclusionis positae; nam Ecclesia Romana et Catholica denegatlaicis per totum tempus vitae usum calicis, et judicat eos salis- facere Christi pra^cepto esu corporis; judicat ergo, nullum tale pra^ceptum esse a Christo impositum, in quo judicio errare non potest, quia esset intolerabilis error contra bonos mores. Nec refert, si quis dicat, hanc consue- tudinem Ecclesite non esse valde antiquam ; tum quia in nullo tempore potest universalis Ecclesia errare in hujusmodi materiis; tum etiam quia ex Concil. Constantiensi, D. Thoma et aliis, constal, consuetudinem hanc ante quadringentos vel quingentos annos incepisse; non constat autem aliquando fuisse inEccle- sia usum, ut omhes omnino aliquando sub utraque specie communicarent, quia nec con- stat, illam consuetudinem fuisse universalem in omnibus Ecclesiis, et multo minus in om- nibus personis. Certum autem est, nunquam in universali Ecclesia fuisse hanc consuetudi- nem observatam propter existimationem ne- cessitatis aut praecepti divini; sed quia tunc commode fieri poterat, quia erat numerus fidelium minor, et major devotio ; et ideo non est nunc propria contrarietas in Ecclesiae consuetudine; nam, mutatis rebus et circum- stantiis, mutare consuetudinem , est quidem diversum, non tamen contrarium. Et confir- matur, quia , si esset praeceptum divinum communicandi sub utraque specie, maxime obligasset in articulo mortis; sed nunquam fuit universalis consuetudo communicandi infirmos sub utraque specie; sed potius in vita Basilii, et Ambrosii, et aliorum Sancto- rum, legimus eos communicasse in fine vitae accepto tantum corpore Domiui; et antiqua decreta , quae loquuntur de viatico dando aegrotis, aul de Eucharistia pro eis servanda, fere semper de solo corpore loquuntur.
- Congruentix quibus tale prxceptum ne- cessarium non fuisse persuadetur. — Ultimo addere possumus congruentias explicantes hoc praeceptum non fuisse necessarium, quae fere ex praecedente sectione sumi possunt, quia ad utilitatem fidelium necessarium non fuit, cum illis satis sit per unam speciem pro- visum, quoad omnes gratiae effectus, praeser- tim , si per eos non stet , quominus digne et frequenter illa utantur, ut in superioribus dictum est. Nec etiam hoc pertinuit ad divi- num cultum, fidei professionern, aut Christi
QtLEST. LXXX, ART. XII.
memoriam, vel representationem passionis; quia haec in ipso sacrificio fiunt, concurrenti- bus omnibus qui assistunt, et per sacerdotem illum cultum Deo offerentibus , eamdemque fidem profitentibus, et Christi passionem repraesentantibus, cujus memoriam etiam re- novant quando sacramenlum sumunt in qua- cumque specie; ergo neque ex hoc capite oportuit dari tale praeceptum; praeter haec autem nullum aliud videlur posse excogitari.. Alioqui vero oportuit hanc dispositionem pru- dentiae et judicio Ecclesiae relinqui, quia po- tuit ad reverentiam sacramenli expedire, ut neque omnibus in utraque specie darelur; ita igitur factum est.
- Nulla est divina lex qua alteram deter- minate ex his speciebus sumendam, assignet. — Dico secundo, etiam non esse jure divino praeceptum sumere alteram ex his speciebus determinate, sed solum confuse, seu disjunc- tim, ita ut, quacumque earum accepta, prae- ceptum divinum impleatur. Haec conclusio solum ponitur propter speciem panis; nam de specie vini, manifestum est ex dictis, nul- lum esse praeceptum sumendi illam, neque solam, neque cum alia specie; de specie au- tem panis, aliqui Catholici putant necessario esse sumendam de jure divino, ita ut commu- nicando tantum sub specie vini, non satisfiat divino praecepto de usu hujus sacramenli. Ita sentiunt Joan. Alban., lib. de Communione sub una specie, tract. 1, ad §, et Bellarm., lib. 4 de Euchar., cap. 25, ad 3, 4 et 5. Fun- dantur, quia Lucas, et Paulus referunt, Chri- stum statim post communionem sui corporis dixisse : Hoc facite; post communionem au- tem calicis, Lucas nihil refert; Paulus vero non absolute, sicut prius, sed sub conditione refert dixisse : Hoc facite, quotiescumque sumitis, in meam commemorationem ; ex qua diversilate colligunt, sumptionem sub specie panis esse simpliciter praeceptam; sub specie autem vini, solum, quando fit Christi comme- moratio in sacrificio. Ratio vero differentiae reddi potest, quia usus panis semper futurus erat conveniens omnibus fidelibus, ut Eccle- siae consuetudo satis probat; et ideo hunc de- terminate videtur pro omnibus Christus prae- cepisse; cujus indicium etiam est, quod in toto illo sermone Joan. 6, quandocumque Christus loquitur de una tantum specie, seu sumptione ejus, loquitur de carne, corpore aut pane; et antiquae figurae hujus sacramenti necessita- tem cibi indicant, non potus, ut manna, agnus Paschalis, panis propositionis, et subcineri-
DISPUTAT. LXXI, SECT. III.
cius panis Elire. Tandem additur congruenlia in significatione fundata, quia panis magis est necessarius ad vitam, quam vinum; debuit ergo magis determinale prircipi usus ejus, ad significandam unionis cum Christo necessila- tem. Item panis repraesentat corpus, quod pricstantius quid est, quam sanguis. Item, species panis sunt aptiores ad memorinm Christi, quse facilius per corporis, quam san- guinis repreesentationem concipitur. Item, quoad usum; panis ab omnibus facile sumi potest, vinum autem non ilem ; multi enim sunt, qui vino uli non possunt; verisimile ergo est, prseceptum determinate esse posi- tum de specie panis; solumque usum speciei vini relictum esse indifferentem. Nihilominus conclusio posita mihi videtur omnino vera, quam postea expresse docuit idem Bellarmin., cap. 27, ad 8, et idem sentit Sebastianus Oxemensis hic, art. 12, n. 4. Et ratio est, quia totus discursus factus in prima conclu- sione, hanc etiam convincit; diximus enim illa verba : Nisi manducaveritis, etc, reduci ad sensum disjunctivum; ergo dicendum con- sequenler est, praeceptum in eis contentum per quamcumque disjunctionis partem suffi- cienter impleri. Item, quia sicut in Scriptura nullum est prseceptum de utraque specie, ita nec de specie panis determinate. Item, quia illee promissiones : Qui manducai meam car- nem, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in eo, non copulatim, sed copulative intelligendse sunt, ita ut per se, et sigillatim verificentur et de manducante carnem, et de bibente sanguinem; ergo quodlibet horum per se ad vitam sufficit. Item, tam est totus Christus sub specie vini, quam sub specie pa- nis; ergo ex vi juris divini tam est sufficiens sumptio illius, sicut hujus. Patet consequen- tia ; quia efficit sequalem unionem tam sacra- mentalem quam spiritualem cum Christo, propter quam est specierum sumptio, ut dixi- mus, et significat Concil. Trident., utens illo fundamento ad probandum, unam speciem sufficere, quia totus Christus est sub illa, in quo multum huic sententiee favet. Prseterea conjecturse contrariae nihil suadent, quia illa verba : Hoc facile, simpliciter dicta, vel cum illo addito, scilicet, in meam commemoratio- nem, aut cum illa conditione, quotiescumque sumitis, ad eumdem sensum referuntur, ut pra3cedente sectione diximus, et significat Ec- clesia, qu£e in canone, solum post utriusque speciei consecrationem, refert illa verba : Hsec quotiescumque feceritis, in mei memoriam
facietis; nullum ergo mysterium latet in illa diversitate verborum Pauli, utpropterea cen- seatur magis determinate prrecepta una spe- cies, quam alia ; sed solum in posteriori loco explicalur, quod in priori omissum fuerat. . Tandem, licet verum sit, usum panis commu- niter esse faciliorem et aptiorem pro tota communitate, non tamen propterea oportuit sub pracepto, ac necessitate determinate poni; prsesertim, cum aliquando etiam posset applicari usus vini et non panis, ul in supe- rioribus etiam diximus probabile esse in ali- quibus casibus seu cum aliquibus personis factum esse, et sufficiens existimatum.
SECTIO III.
An potuerit Ecclesia prohibere laicis usuui calicis, idque fuerit expediens.
\ . Ratio dubitandi circa priorem partem est, nam licet Christus non prseceperit omni- bus hujus speciei usum, tamen pro omnibus illam instituit, omnibusque dedit jus illam petendi, cum dixit : Accipite et bibite; et, sicut pro omnibus suum sanguinem fudit, ita omnibus suum sanguinem in testamento reli- quit, dicens : Hic est calix novi Testamenti, qui pro vobis, et pro multis effundetur ; non ergo potest inferior potestas privare subditos jure, et facultate sibi concessa a superiori potestate; sicut non potest procurator, seu minister, aut testamentarius, privare hsere- dem re a testatore sibi testamenlo relicta, aut usu ejus. Et oplimum exemplum est in sacramento confirmationis, et extremse unc- tionis, de quibus Christus speciale prsecep- tum fidelibus non imposuit; tamen, quia pro ipsis ea instituit, jusque illis utendi eisdem concessit, non potest Ecclesia eorum usum eis interdicere; idem ergo est in preesente sacramento. Secundo nunquam expedire po- test, uti hac potestate, quia Ecclesiastica potestas non est in destructionem , sed in tedificationem ; privare autem fideles usu sanguinis Christi, non potest esse in eedifica- tionem, sed in magnum detrimentum, quia privantur magno fructu gratise, magnaque consolatione et devotione, ratione cujus acci- perent, per utramque speciem, majorem gra- tiam ex opere operato , quam per alteram tantum. Et aliunde nulla est sufficiens ratio, cur tanto bono priventur, quia reverentia et decentia sacramenti posset multis aliis modis provideri; prsesertim, si non frequenter po- tus calicis omnibus daretur, sed raro, aut
QU<EST. LXXX, ART. XII.
semel in anno, aut aliquoties in vita. Et hoc modo certius esset, fideles omnes integre et perfecte implere divinum preeceptum. Gum tamen aliud, vel sit dubium, vel saltem con- troversiis et scandalis expositum. Ergo expe- diret potius, utEcclesia hanc partem eligeret; nam semper certa sunt prseferenda dubiis ; et quee unionem conciliant, his, quae scandala parere possunt.
Ecclesia , quo modo , in unane an du- plici specie, fideles communicare debeant, decernere potest. — Dico primo, esse in Ecclesia potestatem ordinandi, quomodo sit a fidelibus hoc sacramentum sumendum; in una scilicet, vel duplici specie. Est de fide; ex definitione Concilii Trident., sess. 21, cap. 'I et 2, ubi hac occasione definit, esse in Ecclesia potestatem , ut in sacramentorum dispensatione ea statuat, vel mutet, qua3 sus- cipientium utilitati, et sacramentorum vene- rationi, pro rerum, temporum, et locorum varietate, magis expedire judicaverit, quo sensu intelligit, diclum esse a Paul. illud 1 ad Cor. 4 : Sic nos existimet homo ut mi- nistros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei. Itemque colligit ex illo 1 ad Cor. 11 : Csetera autem, cum venero , disponam. Ex quo eamdem potestatem collegit Augustin., epist. 128, cap. 6; eamdemque veritatem confirmat tradilio et consuetudo Ecclesise. Ratio autem moralis est evidens. Nam erat haec potestas in Ecclesia necessaria, quia ea, quee pertinent ad modum dispensandi sacra- menta, pro temporum, et circumstantiarum varietate, possunt etiam requirere usus seu modos diversos, vel ad fidelium utilitatem, vel ad sacramentorum venerationem perti- nentes; data est ergo Ecclesise hujusmodi poteslas, sicut ei data est ad alias Eccle- siasticas leges ferendas, et ad ea omnia, quse ad perfectum regimen Ecclesiae pertinent. Quod autem sub objecto hujus potestatis con- tineatur usus seu modus sumendi hoc sa- cramentum sub una vel duabus speciebus, constat ex preecedentibus , quia hoc non spectat ad substantiam sacramenti, neque ad effectum vel usum ejus ex prsecepto divino necessarium, sed tantum ad voluntarium usum, vel (ut ita dicam) arbitrarium; et in eo potest committi irreverentia hujus sacra- menti; ergo est ex his rebus, quae sub prae- dicta potestate clauduntur.
Valde prudenter ac rationabiliter Eccle- sia laicis, sacerdotibusque extra sacrificium, utriusque speciei sumptionem prohibuit. —
Motiva ob quse Eucharistise bina species modo laicis concessa, modo denegata est. — Ratio ob quam nunc simplex Eucharistise species laicis concedatur. — Eaque panis, non vini. — Dico secundo : Ecclesia utens hac potes- tate jam prohibuit usum calicis omnibus, prseterquam sacerdolibus sacrificantibus , quse prohibitio et valida, et rationabilis, ac prudens fuit. Constat conclusio ex Concil. Constantiens., sess. 13; clarius ex Trident., sess. 21 , cap. 2, ubi dicit, Ecclesiam con- suetudinem communicandi sub una specie approbasse, et pro lege habendam decrevisse; Ecclesia autem non potest in his , qua3 ad mores totius Ecclesise pertinent, errare,ne- que aliquid injustum, aut malum prsecipere; ergo talis lex est justa et bona; ergo valida, et obligationem inducens. Quod autem sit etiam prudens et expediens, declaratur, dis- linguendo duas res, quas ad hanc legem fe- rendam Ecclesiam movere potuerunt : una dici potest, occasio legis; alia, propria ratio ejus. Prior sumpta est ex variis heeresibus, ut notat Turrianus, lib. 8 Const. Clementis, cap. 13; in principio enim Ecclesiaa usus unius, vel duplicis speciei, indifferens fuit ; et pro rerum commoditale alterutro modo fiebat, ut facile ex hactenus dictis intelligi potest; postea vero ad vitandas haereses Ma- nicheeorum, usum calicis peculiariter com- mendarunt Pontifices , ut sect. 1 vidimus; illo vero errore extincto, alius exortus est, negans totum Christum esse sub singulis speciebus, et ideo necessarium esse affir- mans, utramque speciem sumere, cujus occa- sione in contrarium extremum declinatum est, ususque unius speciei panis magis ac magis propagari coepit; hic autem error ex heeresiBerengarii confirmatus necessario fuit, quia, si Christus non esset realiter prsesens in hoc sacramento, sed tantum, ut in signo, recte sequeretur, nec adesse, nec sumi totum sub singulis speciebus. Quapropter necessa- rium etiam in ea doctrina fuisset , utramque speciem sumere ; et hac eliam occasione con- suetudo communicandi sub una specie in Ecclesia Catholica a temporibus Berengarii maxime aucta et confirmata creditur, ut notat Waldensis, tom. 2 de-Sacrament., cap. 87. Tandem vero orla est hseresis directe repre- hendens communionem sub una specie; et in hujus hseresis detestationem Ecclesia Catho- lica hanc consuetudinem magis ac magis amplexa est, et ex hac ipsa occasione sumpsit aliquam causam probandi et retinendi hanc
DISPUTAT. LXXI, SECT. III.
consuetudinem, nimirum, ad detestandos er- rores, et scandala vitanda. Accessit vero pro- pria ratio, quse per se movit Ecclesiam ad consuetudinem hanc lcge stabiliendam , et contrarium usum interdicendum , quia per hoc nihil commodi , vel utilitatis fidelibus adimitur, multum autem reverentiae et vene- rationis sacramento ipsi providetur. Primum constat ex supra tractatis de effectibus hujus sacramenti, ubi ostensum estprimum, nullum effectum formaliter diversum conferri per speciem vini, qui per speciem panis non de- tur; deinde , stante sequali dispositione cx parte recipientis, tantam gratiam dari per unam speciem, quantam per utramque simul sumptam. Quocl autem propter usum utrius- que speciei existimetur futura major devotio et dispositio ex opere operantis ipsorum recipientium, id et gratis dictum est, et est omnino per accidens; et compensari prse- terea facile potest diligentia ipsorum fide- lium et majori frequentia hujus sacramenti in una et eadem specie. Propter quam rationem etiam in superioribus dicebamus, quod licet verum esset, dari majorem gratiam per duas species, quam per unam, nulla fieret injuria fidelibus, privando illos usu calicis, quia diligentia et majori frequentia Eucharistiee sub specie panis possent facile totum illum fructum gratiae recuperare. Secunda pars constat, quia hoc modo vitat Ecclesia omne periculum effusionis sanguinis, quod mora- liler vix posset caveri in tanta hominum fre- quenlia et multitudine , et preesertim eo tempore, quo religionis devotio adeo tepida est, et res sacrse ita negligenter tractantur. Secundo, ut possit vinum in parva quantitate decentius consecrari; neque necesse sit, illud consecratum servare, quod fieri non posset sine periculo corruptionis. Tertio accedit congruentia, ut communis plebs fidelium assuescat ponere devotionem suam in Ghristo sub speciebus contento, magis quam in una vel duabus speciebus ipsum continentibus. Quae rationes maxime procedunt, ut saepe dixi, post magnam multiplicationem Ghristiani populi, et vivae fidei remissionem.
- Rationes in oppositwn dirimuntur. — Ad secundam. — Quare, nec aliquoties ali- quibus vel laicis utramque speciem concedi oportuerit. — Rationes dubitandi ex dictis fere solute sunt. Ad primam enim responde- tur, Christum non dedisse laicis absolutum jus utendi utraque specie, quasi positive vo- lendo ut, quoties peterent, eis daretur, sed
dedit cis jus utendi hoc sacramento, ita ut sine rationabili causa eoprivari non possent; hoc autem jus voluit esse subordinatum Eccle- siae, quoad modum, ct alias circumstantias in ipso usu servandas. Et ideo non est simile, quod ibi affertur de extrema unctione et con- firmatione, quia ibi privarentur fideles usu talium sacramentorum ; hic autem non pri- vantur usu , sed adhibetur modus servan- dus in ipso usu, quia sacramentum in una vel duabus speciebus idem sacramentum est, et eamdem virtulem ac substantialem per- fectionem habet. Ad secundam rationem jam declaratum est, quomodo expediat hujus- modi lex seu prohibitio. Nec fuit conveniens, aliquam moderationem in hujusmodi prohi- bitione adhibere, tum quia nulla erat ne- cesssitas, ut dictum est; tum etiam quia licet inde possent diminui incommoda, non tamen ita radicitus auferri; tum denique quia, si hoc committeretur arbitrio dispensantium , vel devotioni sumentium, multa possent per imprudentiam fieri ; si autem fieret persona- rum delectus , oriri possent vel scandalum , vel schismata, aut querimoniae ; si vero certa tempora et rariora determinarentur, in eis fortasse concurreret majori fervore t ta fide- lium multitudo, et ita esset majus periculum alicujus irreverentiae; et praeterea maxime deberet concedi in articulo mortis, in quo majus potest esse effusionis periculum. Ac tandem hoc modo debuerunt haereticorum ora penitus obstrui.
- Qusestiuncula. — Ex quibus principiis illa frequens dubitatio decidenda est, an expediat in hac lege dispensare cum aliquo regno , vel personis. Quamdiu enim hoc petunt persistentes in errore , tanquam si necessarium sit ad salutem, nullo modo con- cedendum est, tum quia esset virtute con- firmare errorem; tum etiam quia esset sanctum dare canibus. quia talis gens indis- posita esset ad usum hujus sacramenti; unde referunt auctores citati in principio sectionis preeced., et Ruard., art. 25, Paulum III dis- pensasse cum Bohemis sub conditione, ut ab errore disceclerent; ipsis autem semper sentientibus, utramque speciem esse necessa- riam, dispensatiolocum non habuit. Unde fit, ut remoto errore, possit Ecclesia hoc conce- dere, ut de Paulo III dictum est. et refert Gaspar Casalius, lib. 3 de Ccena et de calice Dom., cap. 2; et de Clemente VI refertur, hoc concessisse Regi Galliae anno 4 341 ; quia, cum tota hsec res sit juris Ecclesiastici, per
QUiEST. LXXX, ART. XII.
supremam Ecclesiae potestatem dispensatio-
nem recipit ; nunc autem pensatis omnibus,
vix potest hoc expedire, et ad vitandum scan-
dalum, et hsereticis omnem occasionem per-
tinaciae auferendam, et propter majorem
fidelium unionem et conformitatem. Quod
tamen non obstat, quod si in aliquo casu
consuetudo oblinuit, ut alicui detur utraque
species, talis consuetudo servetur; ut Romee
est consuetudo, ut diaconus, qui in Missa
solemni ministrat Pontifici , sub utraque
specie communicet. Quam tamen interdum
prastermissam esse a Paulo III in odium
Hussitarum, et Bohemorum, refert Turrian.,
lib. 8 Constit. Clement., cap. 31, et Augustin.
Patritius, in lib. de Advenlu Frederici III
imperat. Romani. Addit etiam Claud., Repet.
in cap. 20, Parisiis servari similem consue-
tudinem in Conventu Cluniacensi. Omitto
alias consuetudines, quse dicuntur esse apud
Moscovitas, ut refert Petr. Comestor, in
Histor. Scholast., cap. 1 51 , et apud JElhiopes,
ut refert Claud. supra, Repet. 10, cap. ult.;
nam hi schismatici sunt, sicut etiam Greeci,
qui eumdem usum observant, quamvis Grseci
in hoc non videantur esse schismatici, quia
nec ob eam consuetudinem ab Ecclesia Ro-
mana dissentiunt , neque de nostra consuetu-
dine male sentiunt, quantum ego potui, vel
audiendo, vel legendo, assequi.
- Dubiolum. — Responsio. — Sed quseret tandem aliquis, an hsec prohibitio Ecclesiae tanto rigore obliget laicos, ut in nullo casu, et nulla de causa, eis liceat bibere sanguinem Domini, absque speciali dispensatione. Ali- qui enim ita exaggerant hanc prohibitionem, in odium fortasse haereticorum, ut nunquam hujusmodi casum admitlant, in quo id per- mittere sit necessarium. Unde Soto, dist. 13, qusest. 2, art. 6, dicit, si contingat, sacerdo- tem sacrificantem mori post consecratum et ante consumptum sanguinem, et nullum ad- esse sacerdotem, a quo possit consumi, etiam si species vini corrumpenda3 , et in acetum mulandse, vel paulatim consumendas cen- seantur, non licere laico illas sumere. Sic etiam dicunt aliqui, si contingat, sanguinem Domini in terram cadere, et nullum esse sacerdotem, qui illum velit lambere, non per- mittilaico, ut idfaciat, sedsolum ut diligenter caveat, ne conculcetur, sed servetur, donec exsiccetur, et postea radatur, et comburatur. Sed hsec, et similia, valde rigida sunt, et sine
sufficienti fundamento ; nam hoc solum est Ecclesiaticum praeceptum , et ob majorern re- verentiam ipsius sacramenti introductum ; non est ergo, cur obliget cum tanto rigore, et cum evidente periculo, et occasione majoris irreverentise ejusdem sacramenti. Dico igitur, solum propter usum sacramenti, et utilitatem suscipientis , nunquam licere laico sumere sanguinem Domini absque dispensatione. Probatur ex generali prohibitione absque ulla exceptione , quia nulla occurrere potest sufficiens causa, ob quam cesset haec obli- gatio, solo illo fine durante, quia, illo non obstante, facta est prohibitio. Dices, occurrere posse mortis articulum, in quo possit infirmus Dominici calicis haustum, non tamen Eucha- ristiam, id est, corpus deglutire, ut dicitur in Concil. Toletan. XI, cap. 11; tunc enim licebit sumere, quia jus divinum prseferen- dum est Ecclesiastico. Respondeo , casum esse moraliter impossibilem, vel rarissimum, quia, qui potest trajicere species vini, poterit etiam deglutire minimam hostise consecratae particulam, aqua3 aut vino non consecrato immissam; et quamvis admittatur casus, cum ille rarissimus sit, propter illum solum non censerem, dandam esse hanc licentiam, ne detur occasio indiscretis ministris ampliandi illam, et similes casus facile admittendi sine necessitate. Unde minister nolens tunc dare sacramentum, jure excusabitur, quia propter gravissimam causam et publicam id facit; et consequenter etiam excusabitur asgrotus, vel quia non habet copiam sacramenti, vel quia moraliter censetur impotens; et ita non viola- bitur jus divinum, quod, cum affirmativum sit , non obligat semper, sed occurrentibus moralibus circumstantiis. Nec tunc jus huma- num prsefertur divino, sed occasione humani juris tales concurrunt circumstantise morales, ut jus divinum affirmativum non obliget, quod frequens est in hujusmodi prasceptis. At vero, si ex parte ipsius sacramenti occurrat necessitas, ut in prredictis casibus, aut, si calix consecratus venturus sit in manus infi- delium , et effundendus, existimo , consumi posse a laico in absentia ministri consecrati; tunc enim servare verba legis, esset agere contra finem legis, qui est, ne sanguis effun- datur, aut illi fiat irreverentia : solum ergo cavendum est scandalum, et procurandum, ut maxima reverentia adhibeatur.
QU^ST. LXXXI, ART. I.
QILESTIO LXXXI.
DE MODO, QUO CHRISTUS USUS EST HOC SACRA- MENTO, IN QUATUOR ARTICULOS DIVISA.
Deinde considerandum est de usu hujus sacramenti , quo Christus usus est in prima sui institutione.
Et circa hoc quserunlur quatuor.
1 . Utrum Christus sumpserit suum corpus et sanguinem.
Utrum Judse dederit.
Quale corpus sumpserit aut dederit , utrum, scilicet, passibile vel impassibile.
Quomodo se habuisset Christus sub hoc sacramento, si fuisset in triduo mortis reser- vatum aut consecratum.
Quaestio hsec solum per occasionem hoc loco est a D. Thom. interposila ; omnia vero, quse in ea tractantur, fere pertinent ad insti- tutionem hujus mysterii declarandam, prout a Ghristo Domino res gesta fuit. Et ideo par- tim a nobis in superioribus tractata sunt, declarando primam institutionem hujus mys- terii in ratione sacramenti ; partim addentur inferius, tractando de institutione ejusdem mysterii in ratione sacrificii. Et ideo ne insti- tutam seriem disputationum interrumpamus, hic solum circa litteram D. Thom. si quid occurrerit, annotabimus.
ARTICULUS I.
Utrum Christus sumpserit suum corpus et sanguinem (infra, queest. 84, art. 7, ad 4, et 4, dist. 11, q. 3, art 1).
'1 . Adprimum sic proceditur . Videtur, quocl Christus non sumpserit corpus suwn et san- guinem. Non enim de factis Christi, et dictis asseridebet, quod auctoritate sacrse Scripturx non traditur. Sed in Evangeliis non habetur, quod Chrislus corpus suum manducaverit, aut sanguinem suum biberit. Non ergo est hoc asserendum.
Prseterea, nihil potest esse in seipso, nisi forte ratione partium, prout , scilicet, una pars ejus est in alia, ut habetur 4 Physic. (text. 34, tom. 2). Sed illud, quod mancluca- tur et bibitur, est in manducante et bibente. Cum igitur totus Christus sit sub utraque specie sacramenti, videtur impossibile fuisse, quod ipse sumpserit hoc sacramentvm.
Prxterea, duplex est sumptio hujus sa- cramenti, scilicet, spiritualis et sacramenialis. Sed spiritualis non competebat Christo, quia nihil a sacramento accepil, et per consequens nec sacramentalis, qux sine spirituali est im- perfecta, ut supra habitum est (quasst. preec, art. 1). Ergo Christus nullo modo hoc sacra- mentum sumpsit.
Secl contra est, quocl Hieronym. dicit ad Hedibiam (q. 2, refertur de Consecrat., d. 2, c. Nec Moys.) : Dominus Jesus Christus , ipse conviva et convivium, ipse comedens, et qui comeditur.
Respondeo dicendum , quod quidam dixe- runt, quocl Christus in ccena corpus et sangui- nem suum discipulis suis tradidit, non tamen ipse sumpsit. Sed hoc non videtur convenienter dici, quia Christus ea, quse ab aliis obser- vanda instituit , ipse primitus observavit- Unde et ipse prius baptizari voluit, quam aliis baptismum imponeret, secundum illud Ac- tuum 1 : Ccepit Jesus facere, et docere. Uncle et primo ipse corpus suutn et sanguinem sump- sit, et postea discipulis sumendum tradidit. Et hoc est, quod Ruth 3, super illucl : Cum- que comedisset et bibisset, etc, dicit Gloss. (ord. ibid.), quod Christus comedit et bibitin coena, cum corporis et sanguinis sui sacra- mentum discipulis tradidit. Uncle, quia pueri communicaverunt carni et sanguini, et ipse participavit eisdem.
Ad 1 ergo dicendum, quod in Evangeliis legitur, quod Christus accepit panem et cali- cem; non est autem intelligendum, quod acce- perit solum in manibus, ut quidam dicunt, sed eo modo accepit, quo aliis accipiendum tradi- dit. Uncle, cum discipulis dixerit : Accipite, et comedite, et iterum : Accipite, et bibite, intelligendum est, quod ipse accipiens comede- rit et biberit. Unde quidam metrice dixerunt : Rex seclet in ccena, turba cinctus duodena, Se tenet in manibus, se cibat ipse cibus.
Ad 2, dicendum, quod, sicut supra dictum est (qusest. 76, art. 5), Christus , secundum quod est sub hoc sacramento, comparatur ad locum, non secundum proprias dimensiones , sed secundum dimensiones specierum sacra- mentalium, ita quod in quocumque loco, ubi sunt illse species, est ipse Christus. Et quia species illse potuerunt esse in manibus, et in ore Christi, ipse totus Christus potuit esse in suis manibus, et in suo ore. Non autem hoc potuisset esse secundum quod comparatur ad locum per proprias dimensiones. Ad 3, dicendum, quod, sicut supra dictum
QILEST. LXXXI, ART. I.
est (qusest. 79, art. 1), effectus hujus sacra- menti est non solum augmentum habitualis gratise, sed etiam quxdam actualis delectatio spiritualis dulcedinis. Quamvis autem Christo gratia non fuerit augmentata ex susceptione hujus sacramenti , habuit tamen quamdam spiritualem delectationem in nova institutione hujus sacramenti. Unde ipse dicebat Lucae 22 : Desiderio desideravi hoc Pascha manducare vobiscum; quod Eusebius exponit de novo mysterio novi Testamenti, quod tradebat dis- cipulis. Et ideo spiritualiter manducavit, et similiter sacramentaliter, in quantwn corpus suum sub sacramento sumpsit, quod sacra- mentum sui corporis intellexit et disposuit. Aliter tamen quam cseteri sacram.entaliter et spiritualiter sumant, quia augmentum gratise suscipiunt sub sacramentalibus signis, quibus indigent ad veritatis perceptionem (alias qui augmentum gratiee suscipiunt et sacramen- talibus signis indigent, etc.)
COMMENTARIUS.
1 . D. Thom. conclusio. — Affirmat D. Thom. rationabiliter credi, Christum seipsum com- municasse, suumque coipus et sanguinem sumpsisse; non est enim heec assertio certa, cum neque in Scriptura, nec certa traditione, aut definitione habeatur, et ideo merito D. Thom. solum ut probabilem eam proponit, quam, in argumento Sed contra, probat ex Hieron., epist. ad Hedibiam; est autem in epist. 450 ad Hedibiam, ubi de Domino Jesu inquit : Ipse conviva et convivium, ipse come- dens, et qui comeditur; queeverba referuntur etiam in cap. Nec Moyses, de Consec, dist. 2. Sed, si attente considerentur, non dicit in eis expresse Hieronymus, Christum comedisse se ipsum, sed solum comedisse, et manducatum fuisse , quee possent esse vera , etiam si se non comedisset; nam comedit agnura, vel alios cibos, et se prsebuit aliis comedendum. Sed nihilominus sensus Hieronymi , quem D. Thom. indicat, est valde probabilis, quia Hieronym. illis brevibus verbis significare voluit grande miraculum, quod in hoc potis- simum declaratur, quod ipse comedens sit qui comeditur, non tantum respectu diverso- rum, sed etiam respectu sui ipsius; quomodo etiam dixit auctor carminum, quse D. Thom. citat ad \ : Se tenet in manibus, se cibat ipse cibus; quod recte explicabitur, si verum esse supponatur, quod supra diximus, coenam mysticam peractam esse a Ghristo post lega-
lem, et ante inchoatam usualem; in illa ergo coena, etiam fuit Christus comedens, et qui comedebatur ; in ea autem nihil comestum est, nisi ipse Christus; et in eodem sensu , auclore D. Thom., de Christo canit Ecclesia : Se nascens dedit socium, convescens in edu- lium. Secundo hoc probat D. Thom. ex Glos. ordinaria Ruth 3, in qua citatur etiam Theo- doret., qui ad hoc confirmandum usus est verbis Pauli ad Hebr. 2 : Quia pueri commu- nicaverunt carne et sanguine, et Filius Dei participavit eisdem ; quee verba solum per accommodationem quamdam adducta esse videntur ; nam ibi non de hoc myslerio dis- serit Paulus, sed de mysterio incarnationis, in quo Filius Dei mortalem carnem assumpsit, ut fratribus fieret similis. Tertio videtur hoc probare D. Thom., in solut. ad 1 , ex illis ver- bis Evangeliorum : Accepit Jesus panem, etc, quia non tantum intelligendus est accepisse in manibus, sed etiam, ut ex eo comederet, sicut Aposlolis dixit, ut acciperent et come- derent. Sed hoc recte quidem dicitur, et pree- sumitur, vel a paritate rationis conjectatur, tamen ex verbis non probatur, quia verbum, accepit , in rigore solum significat, accepisse in sanctas ac venerabiles manus suas , ut in canone Missee explicatur. Unde postmodum Apostolis Christus dixit : Accipite, subdens : Et comedite, acceptionem rnanuum a mandu- catione distinguendo; unde videtur posse re- torqueri argumentum, nam, quia in Aposlolis duplex acceptio fuit, manibus, et ore, duplici verbo explicatur; Christo vero sola acceptio manuum attribuitur; ergo altera tacite nega- tur. Sed heec etiam collectio nullius momenti est, quia ex hoc, quod aliquid taceatur, non ideo sequitur negari; potest enim taceri, vel quia ad causam vel historiam, de qua agitur, non refert, vel quia ex aliis, quee narrantur, facile subintelligi potest ; et ita credendum est, in prsesenti accidisse. Quarto adhibet D. Thom. congruentiam, ob quam decuit Chri- stum comedere quod aliis dabat, ut exemplo preestet, observando ea, quee observari insti- luebat, in qua congruentia difficultatem habet exemplum baptismi, quod D. Thom. adducit; sed de eo videantur dicta superius, queest. 72, art. 3.
- In solut. ad 3 tractat D. Thom. an haec manducatio Christi fuerit sacramentalis tan- tum, vel simul spiritualis; sed de hac re, et de aliis, quee ad illam spectant, dicemus in- fra, disp. 75, sect. 2.
ARTICULUS II.
Utrum Christus dederit Judee corpus suum (4, dist. 11, qusest. 3, art 2, qusest. 1 et 2. Joan. 13, lect. 3, col. 4, fin., et lect. 4, col. 3, fin.).
1 . Acl secundum sic proceditur. Videtur, quod Christus Juclx non dederit corpus suum. Ut enim legitur Matth. 26, postquam dedit Dominus corpus suum, et sanguinem discipu- lis , dixit eis : Non bibam amodo de hoc geni- mine vitis , usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei. Ex quo videtur, quod illi, quibus corpus suum et sanguinem dederat, cum eo essent iterum bibituri. Sed Judas postea cum ipso non bibit. Ergo non accepit cum aliis discipu- lis corpus Christi et sanguinem.
Prxterea, Dominus implevit quod prx- cepit, secundwn illud Act. 1 : Ccepit Jesus facere et docere. Sed ipse prxcepit, Matth. 7 : Nolite sanctum dare canibus. Cum ergo ipse cognosceret Judam esse peccatorem, videtur, quod ei corpus suum et sanguinem non de- derit.
Prxterea, Christus specialiter legitur Judx panem intinctum porrexisse, Joan. 13. Si ergo corpus suum ei dedit, videtur, quod sub buccella ei dederit, prsecipue cum legatur ibiclem, quocl post buccellam introivit in eum Satanas. Ubi August. dicit (tract. 62inJoan., circa princip., lom. 9) : Hinc nos docemur, quam sit cavendum male accipere bonum; si enim corripitur, qui non dijudicat, id est, non diseernit corpus Domini a cseteris cibis, quo- modo non damnabitur , qui ad ejus mensam fingens se amicum, accedit inimicus*! Sed cum buccella intincta non accepit corpus Christi; ut enim August. dicit (ibid.) super illud Joan. 13 : Cum intinxisset panem, dedit Judse Si?nonis Iscariotx : Non, ut putant quidam negligenter legentes, tunc Judas corpus Chri- sti accepit. Ergo videtur quod Judas corpus Christi non acceperit.
Sed contra est , quod Chrysostom. dicit (homil. 45 in Joan., non remote ante fin., lom. 3) : Judas particeps existens mysterio- rum, conversus non est. Unde fit scelus ejus utrinque immanius, tum quia tali proposito imbutus adiit mysteria; tum quia adiens melior factus non fuit, nec metu, nec benefi- cio, nec honore.
Respondeo dicendum, quod Hilarius posuit
QU/EST. LXXXI, AKT. II. 569
super Matthxum (can. 30, circa med.), quod Christus Judse corpus suum et sanguinem non dedit. Et hoc quidem conveniens fuisset, con- siderata malitia Judse. Sed quia Christus nobis debuit esse exemplum justitise, non con- veniebat ejus magisterio, ut Judam, occultum peccatorem, sine accusatore et evidenti proba- tione ab aliorum communione separaret, nec per hoc daretur exemplum Prxlatis Ecclesix similia faciendi, et ipse Judas exasperatus inde sumeret occasionem peccandi. Et ideo dicendum est, quod Judas cum aliis discipulis corpus Domini et sanguinem suscepit, ut dicit Dionys. in lib. de Eccles. Hierar. (c. 3, p. 3, non longe a princ); et August. super Joan. (tract. 62, tom. 9).
Ad 1 ergo dicendum, quod illa est ratio Hilarii (loco citat. in corp. art.), ad ostenden- dum quod Judas corpus Christi non sumpsit; non tamen cogit, quia Christus loquitur disci- pulis, a quorum collegio Judas se separavit, non autem Christus eum exclusit. Et ideo Christus, quantum est in se, etiam cum Juda vinum in regno Dei bibit, sed hoc convivium ipse Judas repudiavit.
Ad 2, dicendum, quod Christo nota erat Judx iniquitas , sicut Deo; non autem erat sibi nota per modum, quo hominibus innotes- cit. Et ideo Christus Judam non repulit a communione, ut daret exemplum, tales pec- catores occultos non esse ab aliis sacerdotibus expellendos.
Ad 3, dicendum, quod sine dubio Judas sub pane intincto corpus Christi non sumpsit, secl simplicem panem. Significatur autem fortas- sis, ut August. ibidem clicit (tract. 62 in Joan., circa med., tom. 9), per panis intinctionem fictio Judx; ut enim inficiantur nonnulla, in- tinguntur. Si autem bonum aliquid hic signi- ficat tinctio , scilicet dulcedinem bonitatis divinx , quia panis ex intinctione sapidior redditur, eidem bono ingratum non immerito est secuta damnatio. Etpropter hanc ingrati- tudinem, id, quod est bonum, factum est ei malum; sicut accidit circa sumentes corpus Christi incligne. El, sicut Augustin. ibiclem dicit, intelligendum est, quocl Dominus jam antea distribuerat omnibus cliscipulis suis sacramentum corporis et sanguinis sui, ubi et ipse Judas erat, sicut Lucas narrat. Ac deinde ad hoc ventum est, ubi secundum narrationem Joannis, Dominus per buccellam tinctam, atque porrectam suum exprimit pro- ditorem.
COMMENTARIUS.
Conclusio D. Thorn. — RejicitD. Thom. sen- tentiam Hilarii negantis Christum communi- casse Judam, et sequitur sententiam Dionys., Chrysost., et August. (quos citat), contrarium asserentium. Solumque hanc sententiam con- firmat, quia non expediebat, Judam occultum peccatorem sine accusatore et evidente pro- batione ab aliorum communione separare; qusB ratio supponit, Judam adfuisse, quando Dominus ca3leris discipulis Eucharistiam de- dit, quod in solut. ad 3 D. Thomas confirmat ex narratione Lucae et Joannis; de hac vero re disputatum a nobis est supra, disputat. 41 , sect. 2, quia ad tempus institutionis decla- randum necessarium fuit.
ARTICULUS III.
Utruni Christus sumpserit et discipulis dederit corpus suum impassLbile (4, d. 11, quaest. 2, art. 3, et d. 12, queest. 13 art. 3, qufest. 1, corp.).
\ . Ad tertium sic proceditur . Videtur, quod Christus sumpserit, et discipulis dederit cor- pus suum impassibile. Quia super illud Matth. 1 1 : Transfiguratus est ante eos, dicit qusedam Gloss. (ord. ibid.) : Illud, corpus, quod habuit per naturam, dedit discipulis in coena, non mortale et passibile. Et Levit. 2; super illud : Si oblatio tua fuerit de sarta- gine, dicit Gloss. (ibidem) : Crux super omnia fortis carnem Christi, quse ante passionem non videbatur esui apta, post aptam fecit. Sed Christus dedit corpus suum, ut aptum ad man- ducandum. Ergo dedit tale quale habuit post passionem, scilicet impassibile, et immortale.
Prseterea, omne corpus passibile per con- tactum et manducalionem, patitur. Si ergo corpus Christi erat passibile, per contactum et comestionem discipulorum passum fuisset.
Prseterea, verba sacramentalia non sunt modo majoris virtutis, quando proferuntur a sacerdote in persona Christi , quam tunc , quando fuerunt prolata ab ipso Christo. Sed nunc virtute verborum sacramentalium , in altari consecratur corpus Christi impassibile et immortale ; ergo multo magis tunc.
Sed contra est, quod sicut lnnocent. III dicit (in lib". 4 de Sacro myst. altaris, c. 12, post med.), tale corpus tunc dedit discipulis quale habuit. Habuit autem tunc corpus pas- sibile et mortale ; ergo corpus passibile et mortale discipulis dedit.
QILLST. LXXXI, ART. III.
Respondeo dicendum, quod Hugo de S. Vict. posuit, quod Christus ante passionem diversis temporibus quatuor dotes corporis glorificati assumpserit, subtilitatem, scilicet, in nativi- tate, quando exivit de clauso utero Virginis; agilitatem , quando ambulavit siccis pedibus super mare; claritatem, in transfiguratione ; impassibilitatem, in ccena, quando corpus suum discipulis tradidit manducandum, et secundum hoc dedit discipulis suis corpus suum impassibile et immortale. Sed quidquid sit de aliis, de quibus supra diclum est (q. 28, art. 2, ad 3, et qusest. 54, art. 1, ad 1). quid sentiri debeat, circa impassibilitatem tamen impossibile est esse quod dicitur. Manifestum est enim, quod idem verum corpus Christi erat, quod a discipulis tunc in propria specie videbatur, et in specie sacramenti sumebatur. Non autem erat impassibile, secundum quod in propria specie videbatur, quinimo erat passioni paratum. Unde nec ipsum corpus Christi, quod in specie sacramenti dabatur, impassibile erat. Impassibili tamen modo erat sub specie sacramenti, quod in se erat passi- bile; sicut invisibiliter , quod in se erat visi- bile. Sicut enim visio requirit contactum cor- poris, quod videtur, ad circwnstans medium visionis, ita passio requirit contactum corpo- ris, quod patitur, ad ea, quse agunt. Corpus autem Christi, secundum quod est sub sacra- mento, ut supra dictum est (qusest. 76, art. 4, 5 et 6), non comparatur ad ea, quse circum- stant, mediantibus propriis dimensionibus , quibus corpora se tangunt, sed mediantibus dimensionibus specierum panis et vini. Et ideo species illse sunt, quse patiuntur et videntur, non autem ipsum corpus Christi.
Ad \ ergo dicendum, quod Christus dicitur in coena non dedisse corpus suum mortale et passibile, quia non declit mortalvet passibili modo. Crux autem fecit carnem Christi aptam manducationi, in quantum hoc sacramentum reprsesentat passionem Christi.
Ad 2, dicendum,, quod ratio illa procederet, si corpus Christi, sicut erat passibile, ita passibili modo fuisset sub hoc sacramento.
Ad 3, dicendum, quod, sicut supra dictum est (qusest. 76, art. 4), accidentia corporis Christi sunt in sacramento ex reali concomi- tantia, non autem ex vi sacramenti , ex qua est ibi substantia corporis Christi. Et ideo virtus verborum sacramentalium ad hoc se extendit, ut sit sub sacramento corpus Christi, scilicet , quibuscumque accidentibus reaUter in eo existentibus .
QtLEST. LXXXI
Materia hujus et sequentis articuli fuse tractata est supra, in disputationibus depra3- sentia.
ARTICULUS IV.
Utrum; si hoc sacramenturn tempore mortis Christi fuisset servatum vel consecratuin, ibi mororetur (4, dist. 10, art. 2, qusest. 1 corp., et dist. 11, q. 3, a. 4; et 4 contra, cap. 64; et Quodlib. 5, art. 11 , ad 1; et Joan. 6, lect. 6; et 1 Cor. 11, lect. 6, col. l,fin.).
1 . Ad quarlum sic proceditur. Videtur , quod si hoc sacramentum tempore mortis Christi fuisset servatum in pyxide, vel ab aliquo Apostolorum consecratum, non ibi mo- reretur. Mors enim Christi accidit per ejus passionem. Sed Christus impassibili modo etiam tunc erat in hoc sacramento. Ergo non poterat mori in hoc sacramento .
Prseterea, in morte Christi separatus fuit sanguis ejus a corpore. Sed in hoc sacra- mento simul est corpus Christi, et sanguis. Ergo Christus in hoc sacramento non morere- tur.
Prseterea, mors acddit per separationem tinimse a corpore. Sed in hoc sacramento con- tinetur tam corpus , quam anima Christi. Ergo in hoc sacramento non poterat Christus mori.
Sed contra est, quod idem Christus, qui erat in cruce, fuisset in sacramento. Sed in cruce moriebatur. Ergo et in sacramento conservato moreretur.
Respondeo' dicendum , quod corpus Christi idem in substantia est in hoc sacramento, et in propria specie, sed non eodem modo; nam in propria specie contingit circumstantia cor- pora per proprias climensiones , non autem prout est in hoc sacramento, ut supra clictum est (art. prseced., et queest. 76, art. 4, 5 et 6). Et ideo, quicquid pertinet ad Christum, se- cundum quod in se est, potest tribui ei, et in propria specie , et in sacramento existenti, sicut vivere, mori, dolere, animatum vel inanimatum esse, et cvetera hujusmodi. Qux- cumque vero conveniunt eiper comparationem ad corpora extrinseca, possunt ei attribui in propria specie existenti, non autem prout est in sacramenlo , sicut irrideri, conspui, cruci- figi, flagellari, et coetera hujusmodi. Unde et quiclam metrice dixerunt : Pyxide servato poteris sociare dolorem Innatum, sed non illa- tus convenit illi.
Ad 1 ergo dicendum, quod, sicut dictum est (in corp. art.), passio convenit corpori passo,
, ART. IV. o71
per comparationem ad agens extrinsecum. Et ideo Christus, secundum quod est sub hoc sa- cramento, pati non potest, potest tamen mori.
Ad 2, dicendum, quod sicut supra dictum est (qusest. 76, art. , ad ), sub specie panis est corpus Christi ex vi consecrationis , san- guis autem sub specie vini. Sed nunc quidem, quando realiter sanguis Christi non est sepa- ratusab ejus corpore, ex reali concomitantia et sanguis Christi est sub specie panis simul cum corpore, et corpus sub specie vini simul cum sanguine. Sed si, tempore passionis Christi, quando realiter sanguis fuit separatus a cor- pore Christi, fuisset hoc sacramentum conse- cratum, sub specie panis fuisset solum corpus, et sub specie vini fuisset solum sanguis.
Ad 3, dicendum, quod, sicut supra dictum est (in solut. prseced., et loco ibi citato), anima Christi est in hoc sacramento ex reali conco- mitantia, quia non est sine corpore, non autem ex vi consecrationis . Et ideo, si tunc fuisset hoc sacramentum consecratum vel peractum, quando anima erat a corpore realiter sepa- rata, non fuisset anima Christi sub hoc sacra- mento, non propter defectum virtutis verbo- rum, sed propter aliam dispositionem rei.
QILESTIO LXXXII.
DE MINISTRO HUJUS SACRAMENTI , IN DECEM ARTICULOS DIVISA.
Deinde considerandum est de ministro hujus sacramenti.
Et circa hoc quseruntur decem.
1 . Utrum consecrare hoc sacramentum sit proprium sacerdotis.
Utrum plures sacerdotes simul possint eamdem hostiam consecrare.
Utrum dispensatio hujus sacramenti per- tineat ad solum sacerdotem.
Utrum liceat sacerdoti consecranti a communione abstinere.
Utrum sacerdos peccator possit conficere hoc sacramentum.
6 . Utrum Missa mali sacerdotis minus valeat, quam boni.
Utrum hseretici, schismatici, vel excom- municati possint conficere hoc sacramentum.
Utrum degradati.
Utrum peccent, a talibus communionem recipientes.
Utrum liceat sacerdoti omnino a cele- bratione abstinere.
QU^EST. LXXXll, ART. I.
ARTICULUS I.
Utrum consecratio hujus sacramenti sit propria sacer- dotis (4, dist. 13, qusest. l,art. 2, quajst. 1, et d. 17, quaest. 3, art. 2,qua3st. 1, corp., et dist. 14, qusest. 2, art. 1, qurest. 2, corp., et art. 2, ad 2).
1 . Adprimum sicproceditur. Videtur, quod consecratio hujus sacrumenti non sit propria sacerdotis. Dictum est enim supra (qusest. 78, art. 4), quod sacramtntum consecratur virtute verborum, qux sunt forma hujus sacramenti. Sed illa verba non mutantur, sive dicantur a sacerdote, sive a quocumque alio. Ergo videtur, quod non solus sacerdos, sed etiam quilibet alius possit hoc sacramentum conse- crare.
Prxterea, sacerdos hoc sacramentum conficit in persona Christi. Sed laicus sanctus est unitus Christo per charitatem. Ergo vide- tur, quod etiam 'laicus possit hoc sacramentum conficere. Unde et Chrysost. dicit super Matth. (hom. 43, in opere imperfect., non remote a princip., tom. 2), quod omnis sanctus est sacerdos.
Prxterea, sicut baptismus ordinatur ad hominum salutem, ita et hoc sacramentum , sicut ex supra dictis patet (qusest. 79). Sed etiam laicus potest baptizare, utsupra dictum est (queest. 67, art. 3). Non ergo est proprium sacerdotis conficere hoc sacramentum.
Prxterea, hoc sacramentum perficitur in consecrcdione materix. Sed alias materias consecrare, scilicet chrisma, et oleumsanctum, et oleum benedictum , pertinet ad solum Epi- scopum, quorum tamen consecratio non est tantx dignitatis, sicut consecratio Eucharis- tix, in qua est totus Christus. Ergo non est proprium sacerdotis, sed solius Episcopi, hoc sacramentum conficere.
Sed contra est, quod Isidor. dicit in quadam epistola, et habetur in decret., dist. 25 (c. Per- lectis, et dicitur id liabere in epist. nd Ludi- fred.) : Ad presbyterum pertinet hoc sacramen- tum corporis et sanguinis Domini in altari Dei conficere.
Respondeo dicendum, quod, sicutsupra dic- tum est (queest. 78, art. 1 et 4), hoc sacramen- tum est tantx dignitatis, quod non conficitur, nisi in persona Christi. Quicumque autem aliquid agit in persona alterius, oportet hoc fieri per potestatem ab illo concessam. Sicut autem baptizato conceditur a Christo potestas sumendi hoc sacramentum, ita sacercloti, cum
ordinatur, confertur potestas hoc sacramen- tum consecrandi in persona Christi. Per hoc enim ponitur in gradu eorum, quibus dictum, est a Domino : Hoc facite in meam. commemo- rationem. Et ideo dicendum est, quodproprium est sacerdotum conficere hoc sacramentum,.
Ad \ ergo dicendum, quod virtus sacra- mentalis in pluribus consistit, et non in uno tantum ; sicut virtus baptismi consistit in ipsis verbis, et in aqua. Unde et virtus conse- crativa non solum consistit in ipsis verbis, sed etiam in potestate sacerdoti tradita in sua consecratione et ordinatione , cum ei dicitur ab Episcopo : Accipite potestatem offerendi in Ecclesia sacrificium, tam pro vivis, quam pro mortuis. Nam et virtus instrumentalis in pluribus instrumentis consistit, per qux agit principale agens.
Ad 2, dicendum, quod laicus justus unitus est Christo unione spirituali per fidem et cha- ritatem, non autem per sacramentalem potes- tatem. Et ideo habet spirituale sacerdotium ad offerendum spirituales hostias, de quibus dicitur in Psalm. 50 : Sacrificium Deo spiritus contribulatus; et Rom. 12 : Exhibeatis corpora vestra hostiam viventem. Unde et \ Petr. 2, dicitur : Sacerdotium sanctum, offerre spiri- tuales hostias.
Ad 3, dicendum, quod perceptio hujus sa- cramenti non est tantx necessitatis, sicut per- ceptio baptismi , ut ex supra dictis patet (qufest. 73, art. 3, et qusest. 80, art. \ \ , ad 2). Et ideo , licet in necessitatis articulo laicus possit baptizare, non tamen potest hoc sacra- mentum conficere.
Ad 4, dicendum, quod Episcopus accipit potestatem, ut agat in persona Christi super corpus ejus mysticum, id est, super Ecclesiam. Quam quidem potestatem non accipit sacerdos in sua consecratione, licet possit eam habere ex Episcopi commissione. Et ideo, ea, qux non pertinent ad dispositionem corporis mys- tici, non reservantur Episcopo, sicut conse- cratio hujus sacramenti. Ad Episcopum vero pertinet, tradere non solum populo, sed etiam sacerdotibus ea, ex quibus possunt propriis officiis uti. Et quia benedictio ckrismatis, et olei sancti , et olei infirmorum, et aliorum, qux consecrantur (puta, altaris, Ecclesix, vestium et vasorum) , prxstat quamdam idonei- tatem ad sacramenta perficienda, qux perti- nent ad officium sacerdotum, ideo tales con- secrationes Episcopo reservantur, tanquam principi totius ecclesiastici ordinis.
QUiEST. LXXXII, ART. II.
COMMENTARIUS.
Actio ministri in hoc sacramento duplex est, scilicet effectio ejus, et dispensatio; in pseteris enim sacramentis haec duo non dis- tinguuntur, quia consistunt in usu, et ideo effectio, et applicatio ad usum, quae fit, cum dispensatur sacramentum, idem sunt in eis; hoc vero sacramentum consistit in facto esse, et ideo prius fit, et postea dispensatur seu applicatur ad usum; distinguuntur ergo in illo hae duae actiones. Inter quas notari potest hsec differentia, quod confectio sacramenti queedam requirit ex parte ministri, ut rata sit et valida; queedam vero, ut digne ac de- bite fiat; dispensatio vero, cum jam supponat sacramentum factum, non potest esse irrita ex parte dantis, dummodo ex parte rei, quee datur,sit vera Eucharistia consecrata, et ideo in hac actione solum supersunt consideranda ea, qua3 necessaria sunt, ut digne fiat. D. Thom. ergo in hac quaestione omnia heec promiscue tractat et considerat, quae nos, cla- ritatis et methodi servandee causa , distin- guenda censuimus , et diversis locis trac- tanda. De prima ergo actione, et de his, quae necessaria sunt, ut effectio hujus sacramenti sit rata, dictum fuit supra, disp. 52. Ubi ad declarandam causam efficientem hujus sacra- menti, necessario id attingendum fuit, et ibi explicatum reliquimus hunc primum articu- lum. Quia vera actio, qua fit hoc sacramen- tum, ut sacramentum, est eadem omnino cum ea, qua immolatur, ut sacrificium est, ideo de illa dicendum erit iterum, quamvis sub di- versa ratione, infra in materia de sacrificio; etin parte morali illius materiee explicabimus obiter, quae observare debet minister, ut hu- jusmodi actionem digne exequatur ; et ideo nihil amplius hoc loco de illa superest dicen- dum; solum de his, quae observare debet mi- nister ut digne hoc sacramentum dispenset, de quo statim sermo fiet.
ARTICULUS II.
Utrum plures sacerdotes possint unam et eamdem hostiam consecrare (4, d. 13, q. 1, art. 2, q. 1).
- Ad secundum sic proceditur. Videtur, quod plures sacerdotes non possint unam. et eamdem hostiam consecrare ; dictum est enim supra (quaest. 67, art. 6), quod plures non possunt simul unum baptizare. Sed non minor vis est sacerdotis consecrantis, quam hominis
baptizantis. Ergo etiam non possunt simul plures unam hostiam consecrare.
Pmterea, quod potest fieri per unum, superflue f\t per multos. In sacramentis autem nihil debet esse superfluum. Cum ergo unus sufficiat ad consecrandum , videtur , quod plures non possint unam hostiam consecrare.
Prxterea, sicut dicit Augustin. super Joannem (tract. 26, c. 19), hoc sacramentum est sacramentum unitatis. Sed contrarium unitati esse videtur multitudo. Ergo non vide- tur conveniens esse huic sacramento, quod plures sacerdotes eamdem hostiam consecrent.
Sed contra est, quod secundum consuetudi- nem quarumdam Ecclesiarum, sacerdotes, cum de novo ordinantur , concelebrant Episcopo ordinanti.
Respondeo dicendum, quod, sicut dictum est (art. praeced.), sacerdos, cum ordinatur, con- stituitur in gradu eorum, qui a Domino acce- perunt potestatem consecrandi in ccena. Et ideo secundum consuetudinem quarumdam Ecclesiarum, sicut Apostoli Christo coenanti conccenaverunt, ita novi ordinati, Episcopo or- dinanti concelebrant. Nec propter hoc iteratur consecratio super eamdem hostiam, quia sicut Innocent. III dicit (lib. 4 de Sacro altaris mysterio, c. 28, circa med.), omnium intentio debet ferri ad idem instans consecrationis .
Ad \ ergo dicendum, quod Christus non legitur simul baptizasse cum Apostolis, quando injunxit eis officium baptizandi. Et ideo non est similis ratio.
Ad 2, dicendum, quod si quilibet sacerdotum operaretur in virtute propria, superfluerent alii celebrantes, uno sufficienter celebrante. Sed quia sacerdos non consecrat, nisi in per- sona Christi , multi autem sunt unum in Christo, ideo non refert, utrum per unum aut multos hoc sacramentum consecretur, nisi quod oportet ritum Ecclesise servare.
Ad 3, dicendum, quod Eucharistia est sa- cramentum unitatis ecclesiasticse, qux atten- ditur secundum hoc, quod multi sunt unum in Christo.
COMMENTARIUS.
De hac re tractavimus supra, in preedicta disputatione de causa efficiente hujus sacra- menti. Solum est circa litteram D. Thomae advertendum , cum quaerit , an hoc possit fieri, non tantum interrogare, an possit va- lide, sed etiam an possit licite fieri; hac enim ratione posuit in solutione ad 2, illa verba ;
574 QUjEST
Nisi quod oportet ritum Ecclesise servare; nam, licet, ut validum sit sacramentum, non referat, an per unum vel multos consecretur, ut ibidem dicitur, tamen, ut licite fiat, opor- tet, ut juxta ritum et consuetudinem Eccle- sise, et non aliter fiat ; in re enim adeo gravi non licet novum ritum iu Ecclesiam intro- ducere privata auctoritate; et ideo in argu- mento Sed contra, ex quadam Ecclesise con- suetudine probat D. Thom. hoc posse fieri, et in corpore nihil aliud agit, quam congruen- tem quamdam rationem iliius consuetudinis reddere, ob quam rationabilis censeatur; nam quod ad valorem sacramenti sufficiat, D. Thom. non tam probat, quam supponit. Et juxta eurndem sensum intelligendam cen- seo differentiam , quam , in solutione ad 1 , ponit inter Eucharistiam et baptismum , ut magis possit Eucharistia a pluribus ministris fieri, quam baptismus, scilicet, quia Christus simul communicavit cum Apostolis, quando eis injunxit officium consecrandi, non tamen legitur , simul baptizasse cum Apostolis , quando eis injunxit officium baptizandi; haec enim ratio, ad summum, probat fuisse ali- quam congruentiam, ut magis una consue- tudo introduceretur, quam alia, ratione cujus nunc magis unum etiam liceat, quam aliud. Quoad potestatem vero simpliciter, ut factum scilicet teneat, nulla est differentia, si de ea- dem pluralitate ministrorum sermo sit, ut patet ex tractatis citato loco, his adjunctis, quse in simili queestione de baptismo diximus.
ARTICULUS III.
Utrum dispensatio hujus sacramenti pertineat solum ad sacerdotem (4, d. 11, qusest. 2, art. 1, qusest. 1, ad 3. Et dist. 13, q. 1, a. 3, qusest. 1 et 2).
. Ad tertium sic proceditur . Videtur, quod non pertineat solum ad sacerdotem dispensatio hujus sacramenti. Sanguis enim Christi non minus pertinet ad hoc sacramentum , quam corpus. Sed sanguis Christi dispensatur per diaconos, unde et beatus Laurentius dixit beato Sixto (ut habetur in ejus legenda) : Experire, utrum idoneum ministrum elegeris, cui commisisti Dominici sanguinis dispensa- tionem. Ergo et pari ratione dispensatio cor- poris Christi, non pertinet ad solos sacerdotes.
- Prseterea, sacerdotes constituuntur mi- nistri sacramentorum. Sed hoc sacramentum perficitur in consecratione materise, non in usu, ad quem pertinet dispensatio. Ergo vide-
LXXXII, ART. III.
tur, quod non pertineat ad sacerdotem corpus Domini dispensare.
- Prsterea, Dionys. dicit in lib. Eccles. Hierar. (cap. 3, part. , etc), quod sacra- mentum habet perfectivam virtutem, sicut et chrisma. Sed signare chrismate baptizatos, nonpertinet ad sacerdotem, sed ad Episcopum. Ergo etiam dispensare hoc sacramentum, per- tinet ad Episcopum, non ad sacerdotem.
Sed contra est, quod dicitur de Consecra- tione, distinctione 2, cap. 29 : Pervenit ad no- titiam nostram, quod quidam presbyteri laico aut fceminee corpus Domini tradunt ad defe- rendum infirmis; igitur interdicit Synodus, ne talis praesumptio ulterius fiat, sed presby- ter per semetipsum infirmos communicet.
Respondeo dicendum, quod ad sacerdotem pertinet dispensatio corporis Christi, propter tria. Primo quidem, quia, sicut dictum est (art. 2 hujus queest.), ipse consecrat inpersona Christi. Ipse autem Christus, sicut consecra- vit corpus suum in ccena, ita et alns sumen- dum dedit. Unde sicut ad sacerdotem pertinet consecratio corporis Christi, ita ad eum per- tinet dispensatio. Secundo, quia sacerdos con- stituitur medius inter Deum etpopulum. Unde sicut ad eum pertinet dona populi Deo offerre, ita ad eum pertinet, dona sanctificata divini- tus populo tradere. Tertio, quia in reveren- tiam hujus sacramenti, a nulla re contingitur, nisi consecrata. Unde et corporale et calix consecrantur , et similiter manus sacerdotis, ad tangendum hoc sacramentum. Unde nulli alii tangere licet, nisi in necessilate, puta, si caderet in terram, vel in aliquo alio necessi- tatis casu.
Ad \ ergo dicendum, quod diaconus, quasi propinquus ordini sacerdotali, aliquid parti- cipat de ejus officio, ut scilicet, dispenset sanguinem, non autem corpus, nisi in necessi- tate,jubente Episcopo, vel presbytero. Primo quidem, quia sanguis Christi continetur in vase; unde non oportet, quod tangatur a dis- pensante, sicut tangitur corpus Christi. Se- cundo, quia sanguis designat redemptionem a Christo in populum derivatam; unde et san- guini admiscetur aqua, qus significat popu- lum. Et quia diaconi sunt inter sacerdotem et populum, magis convenit diaconis dispensatio sanguinis, quam dispensatio corporis.
Ad 2, dicendum, quod ejusdem est hoc sa- cramentum dispensare et consecrare, ratione jam dicta.
Ad 3, dicendum, quod sicut diaconus in aliquo participat illuminativam virtutem sa~
DISPUTAT. LXXI1, SECT. I.
cerdotis, in quantum dispensat sanguinem, ita sacerdos participat perfectivam dispensatio- nem Episcopi, in quantum dispensat hoc sa- cramentum, quo perficitur homo secundum se, per comparationem ad Christum. Alix autem perfectiones, quibus homo perficitur per comparationem ad alios, Episcopo reservan- tur.
DISPUTATIO LXXII.
DE PR.ECEPTIS ET OBLIGATIONIBUS AD MINISTROS EUCHABISTIjE DISPENSATORES PERTINENTIBUS.
Disp. 34 de Eucharistia. — Hsec est uliima disputatio moralis pertinens ad Eucharistiam, ut sacramentum est, in qua breviter clicemus, quis possit licite dispensare; deinde, cum quibus possit licite dispensare; ac tandem, quomodo digne, et licite dispensabit.
SECTIO I.
Utrum solus sacerdos possit hoc sacramentum jure ac licite dispensare.
1 . Quorumdam placitum. — Quidam sen- tiunt, ex divino jure solos sacerdoles posse licite ministrare hoc sacramentum, Sot., dist. 13, quaest. 1, art. 3; Ledesma, quEest. 23, art. 3. Et videtur esse sententia D. Thom. hic, qui, licet non addat, hoc esse divinum jus, tamen absolute docet dispensationem hujus sacramenti ad sacerdotes pertinere. Et potest primo probari ex illo 1 ad Gor. : Sic nos (id est, sacerdotes) existimet homo ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei; nam, si in genere de sacramentis hoc dicit Paulus, multo magis de hoc sacramento, quod omnium est dignissimum, et summa venera- tione traclandum. Secundo ex verbo illo : Hoc facite, nam ut hoc verbum demonstra- bat Christi actiones , ad solos sacerdotes pertinet; Christus autem et consecravit, et dispensavit; ergo utrumque commisit sacer- dotibus solis. Tertio ex Concilio Rhemens., c. 2, in cap. Pervenit, de Consecr., dist. 2, ubi horribile et detestandum dicitur, quod per laicos Eucharistia ad infirmos miltatur, qua exaggeratione et dicendi modo satis in- dicatur, illam non esse novam vel Ecclesias- ticam prohibitionem , sed reprehensionem actionis per se iniquse, et juri divino con- trarise; et videntur ibi omnes alii gradus excludi; nam concludit textus, ut presbyter per semetipsum infirmum communicet; quod
si aliter fccerit, gradus sui periculo subja- ceat. Quarto accedit consuetudo Ecclesiaa ratione fundata ; nam , quia solus sacerdos sacrificat, ideo ad illum solum speclat, quae Deo obtulit, populo communicare. Unde ait Dionys., cap. 2 de Eccles. Hierarch., part. 2 et 3 : Orat sacerdos, ut sacramenta sancte conficiat, et caste distribuat.
- In contrarium esse videtur, quia ex an- tiqua Ecclesia; consuetudine constat, hoc sa- cramentum interdum esse dispensatum a diaconis, prassertim quoad speciem sangui- nis, quando hsec populo dabatur, ut colligi- tur ex Clem., lib. 8 Const.; cap. 2, et ex ver- bis Cyprian., lib. de Lapsis, circa finem : Solemnibus adimpletis, diaconus calicem of- ferre prsesentibus ccepit; et ex verbis Lau- rentii ad Sixtum : Experire, utrum idoneum ministrum elegeris, cui commisisti Dominici sanguinis dispensationem. Et ex antiquis li- turgiis iclem conslat, qui usus forte inde ma- navit, quod tunc frequenter fideles coramu- nicabant, et ideo, ut brevius et commodius fieret, commissum est diaconis, ut presby- teros in eo munere juvarent; quia vero prius dabatur corpus, quam sanguis, ideo praece- debat sacerdos offerens corpus,et sequebatur diaconus ministrans calicem ; quod etiam ideo facilius concedi potuit, quia ad ministrandum corpus oportet illud tangere manibus , ad dispensandum vero sanguinem satis est ca- licem attingere. Unde nunc etiam Romee, cum Pontifex solemniter ministrat, corpus prius propriis manibus sumit; diaconus vero ei postea sanguinem ministrat. Heec autem dif- ferentia non refert, quominus intelligamus , jure divino idem dicendum esse de utraque specie, quia Scriptura indifferenter de eis loquitur. Quid? quod aliquando etiam legi- mus, utramque speciem per diaconos fuisse rainistratam, apud Justin., Apol. 2 pro Chris- tianis circa fin., ubi sic scribitur : Absoluta gratiarum actione Prsesulis , et ominatione totius plebis, diaconi (quos vocamus) dant sin- gulis preesentibus partem panis , et calicis diluti, super quos facta est gratiarum actio, quod alimentum apud nos vocatur Eucharis- tia. Et saltem in necessitate , diaconos mi- nistrasse corpus Domini, ex Episcopi, vel presbyteri facultate, constat ex Concilio Ni- ceno, cap. 14; Arelat., cap. 15; expressius, Carth. IV, cap. 38 : Diaconus prsesente pres- bytero Eucharistiam corporis Christi populo, si necessitas cogat, jussus eroget. Adde, inter- dum, licet raro, legi missam Eucharistiam ad
QILEST. LXXXH, ART. III.
infirmum per laicum, apud Eus., lib. 6 Hist., cap. 36. Notavimus etiam supra, agentes de reali prsesentia , solitum esse dari corpus Christi in manibus laicorum, prsesertim vivo- rum, ut se communicarent; retulimus etiam, solitos esse fideles secum deferre Eucharis- tiam in proprias domos, ut ibi privatim com- municarent. Heec autem omnia essent contra jus divinum, si solus sacerdos posset hoc sa- cramentum dispensare; quia in his omnibus includitur administratio hujus sacramentiper alios plures facta, quam per sacerdotes.
Dubium. — Ut veritatem explicemus, advertendum est, aliud esse dispensative, seu ex potestate distribuere hoc sacramen- tum ; aliud vero illud tangere, deferre, aut ad os sumentis applicare; quamvis enim heec omnia saepe in una aclione conjungantur, ut nunc in Ecclesia fil, tamen separabilia sunt, et interdum sunt separata, ut declaratur fa- cile in prima dispensatione hujus sacramenti, quae in ccena Dominica facta est, in qua solus Christus fuit proprius dispensator hujus sa- cramenti, ex potestate et auctoritate propria illud distribuens, et dicens : Accipite et co- meclite; et tamen ut est probabilior opinio, et ipsa verba indicant, non applicuit ipse pro- pria manu panem consecratum ad ora Apos- tolorum, sed obtulit tantum catinum, et ipsi propriis manibus sumpserunt, quod in calice est evidentius ex illis verbis : Accipite et di- vidite inter vos; fuit ergo per proprias Apos- tolorum manus ab uno in alium delatus; ibi ergo separata fuit actio dandi seu distribuen- di, ab actione, qua proxime fuit applicatum sacramentum ad os sumentis ; imo hsec poste- rior actio potius se habuit per modum usus passivi , seu receptionis, quam per modum usus activi, seu distributionis; et hoc ipsum declarat antiqua consuetudo dandi sacramen- tum in manibus communicantium, ut ipsimet acciperent, quod interdum statim fiebat in prsesentia ipsiusmet dantis , interdum vero postea in propriis domibus, quando sacra- mentum illuc deferebant, et illa receplio sic facta potest dici privata, respectu ejus, quae publice et solemniter fit coram Ecclesise mi- nistro.
Prima conclusio. — Dico primo : pri- mum jus, seu ordinaria potestas et auctoritas dispensandi hoc sacramentum est penes solos sacerdotes ex divino jure. Hic est sensus D. Thom. hic, et in 4, dist. 13, qusest. 1 , art. 2, ubi Richard., art. 1 , qusest. 3; Durand., queest. 4; Paludan., qusest. 2, art. 4; et su-
mitur ex Concil. Trid., sess. 13, cap. 8, ubi traditione Apostolica descendere dicit , ut laici a sacerdotibus communionem accipiant; nam semper hic mos fuit in Ecclesia observa- tus. Et primo deelaratur, quia nunc sermo est de potestate ordinis, non jurisdictionis, de qua sectione sequente; supponimus enim potestatem jurisdictionis non convenire jure divino omnibus sacerdotibus, et interdum etiam posse reperiri absque sacerdotali cha- ractere, quamvis, per se loquendo, illum res- piciat et requirat, ut sit in subjecto, veluti connaturali, et convenienter disposito ad po- tissimos actus sacros, seu sacramentalesexer- cendos. Quo fit, ut quamvis aliquis habeat potestatem jurisdictionis ante characterem sacerdotis, non possit legitime per se ipsum corpus Domini dispensare, quia deest illi po- testas ordinis. Quod ergo sacerdotalis ordo in eo genere per se sufficiat ad hoc ministe- rium dispensandi hoc sacramentum, evidens est per se ex praxi, et perpetua consuetudine totius Ecclesise, et patet etiam ex Conciliis, Niceno, Arelat., Carthag., supra citatis, quse dicunt, diaconos in necessitate et jussu pres- byteri hoc posse; de presbytero autem mi- nime, sed ordinarie, et propria potestate. Unde Clemens P., lib. 8 Constit., c. 28, alias 34 : Diaconus (inquit) non offert; oblationem vero ab Episcopo, vel presbytero factam dat populo, non tanquam sacerdos, sed tanquam qui ministrat presbytero , id est, non tanquam is, qui ex vi suse ordinalionis hoc potest, quasi ordinario jure, sed ut organum seu in- strumentum alterius; et ex his testimoniis simul constat , solum presbyterum habere hoc, quia si diaconus non habet, multo minus alii inferiores. Item, sacerdos habet hanc potestatem , tanquam necessario annexam potestati, quam habet supra corpus Domini, nam, si potestatem habet ad consecrandum illud, rationabile est, ut multo magis habeat ad dispensandum, quantum ex vi potestatis ordinis ; inferiores vero non habent potesta- tem conficiendi; et ideo neque ordinariam potestatem dispensandi ex vi suse ordinatio- nis recipiunt.
- Illatio. — Atque hinc etiam intelligitur, quare, et quo sensu dicatur hoc esse de jure divino; nam imprimis, quod jure divino hoc conveniat sacerdoti, probant omnia, quae in prima sententia allata sunt, et decreta nuper adducta, quee non censent hoc convenire pres- bytero ex concessione Ecclesise, sed ex se. Et declaratur in hunc modum, quia potestas
DISPUTAT. LXXII, SECT. I.
77
ordinis sacerdotalis ex jure divino sufficit in suo genere ad proprios actus circa corpus Christi exercendos, tam verum, quam mysti- cum; hsec autem potestas dispensandi, et versatur circa corpus Ghristi verum, annexa- que est poteslati conficiendi, ut dixi; et ali- quo modo versatur circa corpus mysticum, quatenus hoc cibo pascitur, et ad illud susci- piendum disponitur. Quod vero hoc conveniat soli sacerdoti jure divino, duobus modis in- telligi potest. Primo, mere negative, scilicet, quia jus divinum hoc declit sacerdotibus, non autem inferioribus; et hoc sensu est res clara et certa, quia nulli preeterquam sacerdoti data est potestas ordinis in corpus Christi verum; neque eliam in corpus Christi mysticum , quantum adproprios et perfectos actus sanc- tificandi, et pascendi illud. Ac denique, quia sacerdos est, qui ex proprio munere consti- tuitur pro hominibus in his, quse sunt ad Deum. Alio sensu potest hoc intelligi priva- tive, ita ut non solum non sit omnibus non sacerdolibus data jure divino specialis po- testas ad dispensanclum hoc sacramentum, sed etiarn prohibitum eis sit, hujusmodi ac- tum exercere; et hic sensus non est ita cer- tus, secl, ad summum cum hac limitatione intelligendus est, scilicet ut nullus inferior sine commissione sacerdotis hoc munus sibi usurpet, ut ex dicendis patebit.
- Quanquam solis sacerdotibus jure divino data sit potestas distribuendi Eucharistiam, non tamen necessarium est, ut per se ipsos eam exequantur. — Dico ergo secundo : licet soli saeerdotes habeant hanc potestatem di- vino jure, non tamen est eoclem jure necessa- rium,ut per se ipsos illam exequantur,neque est eis prohibitum, quin aliorum opera et ministerio in hoc uti possint, sed hoc est dis- posilioni Ecclesiec commissum. Hoc probant, saltem quoad diaconos, quae de antiqua Ec- clesiee consuetudine secundo loco adduximus, et omnia decreta citata. Ratio a priori su- menda est ex Chrisli voluntate, et institu- tione, quam usus Ecclesiee ita declaravit; potest autem fundari in propria ratione talis sacramenti ; in aliis enim non distinguitur usus a sacramento ipso; et ideo cui ex divino jure datum non est, ut possit conficere sacra- mentum , eidem prohibilum est, ne possit illud dispensare; non enim possunt illa duo separari; hic vero effectio et collatio sacra- menti sunt distinctae et separabiles, et ideo non est necesse, ut cui non est data potestas conficiendi, sit semper, et jure divino prohi-
XXI.
bita dispensatio; et quia usus hujus sacra- menti est extra substantiam cjus, ideo non repugnat, ut alicui possit dispensatio com- mitti, cui non potest sacramenti confectio de- legari; quia ea, quee substantiala sunt, sunt immutabilia; accidenlalia vero facilius va- riationem recipiunt, prrcsertim, quando jam substantia sacramenlieffecta supponitur. Unde hic etiam applicari polest doctrina Concilii Trident., scilicet, salva subslantia sacramen- torum, Christum commisisse Ecclesiee, qusc ad eorum dispensationem pertinent; nam quod hoc sacramenturn dispensetur a sacer- dote, vel a diacono, non spectal ad substan- tiam sacramenti; ergo in hoc nihil praecise statuit jus divinum, sed commissum est Ec- clesiee disposilioni. Tandem addere possumus congruentiam , quia, nec tale jus divinum salis ostendi potest, neque fuit necessarium, quia interdum potest ad utilitatem fidelium pertinere, ut per alium, quam per presbyte- rum, detur hoc sacramenlum; et potest fieri cum debita reverentia.
- Qusesito respondetur . — Sed queeret ali- quis, an jure divino prohibitum sit , ne hoc ministerium committatur diacono, extra ca- sum necessitatis ; inferioribus vero nec in necessitate. Respondeo, rem esse incertam, probabilius tamen videri, nihil circa hoc esse specialiter dispositum divino jure, praeter id, quod ipsa naturalis ratio dictat, supposita institutione hujus sacramenti, de veneralione et reverentia, qua contrectandum et dispen- sandum est; et hoc indicant consuetudines variee, quas retulimus; nemo enim prudens eas, ut divino juri contrarias damnavit. Hoc etiam probat cloctrina Concilii allegata ; et denique, quia nullum est principium suffi- ciens, in quo tale jus fundari possit. Dices : heec actio dispensandi hoc sacramentum est supernaturalis; ergo exerceri non potest li- cite absque supernaturali potestate ; ergo hoc ipso, quod Christus non dedit inferioribus potestatem ad hujusmodi actionem, eam ipsis prohibuit. Respondetur, imprimis negari posse , illam actionem esse supernaturalem proprie ac formaliter, sed tantum materia- liter ex parte rei, quee sub speciebus sacra- mentalibus datur; et ob hanc causam dici posset, ad eam actionem nullam esse neces- sariam potestatem supernaturalem ; sed so- lum, quod in re ipsa supponatur supernatu- ralis consecratio facta. Sed, licet hoc verum sit, considerando actionem illam metaphy- sice, tamen considerando illam moraliter,
QILEST. LXXXII, ART. III.
merito dici potest supernaturalis , quia est dispensatio cujusdam rei supernaturalis in ordine ad supernaluralem finem et bonum animarum, et ideo jus illius secundum potes- tatem excellentise ad solum Christum perti- net, secundurn potestatem autem participa- tam ad alios spectat, juxta Christi Domini concessionem et ordinationem; ut autem ac- tus licite fiat, non tantum physice, sed mora- liter considerandus, ut per se constat, et ideo sine potestate et concessione aliqua superna- turali non potest hsec actio legitime fieri. Respondetur ergo secundo, illas rationes so- lum probare , jure divino esse prohibitam hanc actionem inferioribus absque conces- sione sacerdotis, vel absque necessitate, quse illi aequivaleat, ut jam dicemus; facta autem hujusmodi concessione, per eam aliquo modo extenditur , et commuuicatur illis potestas supernaturalis , per quamdam delegationem extrinsecam, seu conjunctionem quamdam moralem instrumenti cum suo principali agente, et hoc est satis, ut actio illa, per se loquendo et stando in jure divino, licite fiat. 8. Ecclesiastica lege sancitum est, ut soli presbyteri seipsis regulariter Eucharistiam distribuant; in necessitate vero soli diacono ex presbyterorum commissione. — Dico tertio, nunc juxta preesentern praxim Ecclesiee solos sacerdotes posse per se dispensare hoc sacra- mentum, in casu vero necessitatis posse id committere tantum diacono. Ita sentiunt Theologi citati, et preeterea Alens., 2 part., queest. 50, memb. 3, et Summistee, verbo Eu- char., et verbo Communio. Et ad hanc doc- trinam declarandam est observandum primo, supposita consuetudine , quam jam tenet Ecclesia communicandi populum sub una tantum specie panis , doctrinam hanc con- sentaneam etiam esse traditioni et frequen- tiori usui primitivee Ecciesiee, quee semper fuit, ut corpus Domini per solos presbyteros ordinarie dispensaretur; dispensatio autem sanguinis, quee olim per diaconos fiebat, jam cessavit. Secundo quod in casu necessitatis hoc possit committi diacono, per Episcopum, vel presbyterum, constat, quia non est spe- cialiter ab Ecclesia prohibitum. Queeri vero potest, an necessaria sit justa aliqua causa, ut haac facultas concedatur, et ut is, cui con- ceditur, ea legitime utatur; nam Sylvester, verbo Diaconus, significat preeceptum Epis- copi vel presbyteri sufficere, etiam si nulla subsit causa. Quod tamen absolute dictum, ut sonat, non videtur verum, nam jura, quee
concedunt hanc facultatem, expresse requi- runt rationabilem causam; ergo nulla justa causa intercedente, iniquum et contra jura esset tale mandatum; ergo non obligaret, imo neque ei obedire posset, quando certo constaret, nullam interveuire hujusmodi cau- sam; secus vero esset, quando hoc non con- staret; nam tunc parendum esset superiori- bus, vel credendum Episcopo, aut presbytero causanti impedimentum , quamvis inferiori essetignotum, maxime, quia nonoportet hanc causam esse extremam,sed moralem, ut quod sacerdos sit debilis, vel infirmus, etc. Quo fit, si preeter diaconum sint alii presbyteri, qui possint, et velint illud munus suscipere, non posse Episcopum illud committere dia- cono , neque diaconum illud acceptare, quia jam cessat omnis necessitatis ratio ; et for- tasse propter hanc causam fere nunquam hoc munus per diaconos exercetur, quia nunquam moraliter loquendo, talis occurrit necessitas ; est enim magnus sacerdotum numerus; dia- coni vero pauci sunt, et brevi tempore in eo solo graduconsistunt ; et ubi contingit, unum tantum esse sacerdotem , vix reperiretur unquam , quod diaconum habeat, qui sibi ministret.
- Concil. Nicen. — Soto. — Difficultas vero est, quid facturus sit diaconus, quando urget necessitas communicandi infirmum, et nullus adest sacerdos, qui, vel id per se fa- ciat, aut facultatem faciendi diacono tribuat, vel certe si adest, neutrum preestare velit, sed hominem potius deserere, ut sine viatico mo- riatur. Respondeo, in priori casu, si tanta sit necessitas, ut moraliter timeatur, proximum sine viatico discessurum, tunc diaconum posse illud dispensare, vel quia tunc preesumitur interpretativa voluntas pastoris, vel certe, quia pro tali casu jure communi censetur illi talis facultas concessa. Unde in dicto can. Conc. Carth., solum requiritur jussus pres- byteri, quando presbyter adest, et sumitur etiam ex Gelas., epist. 1, cap. 9 et 20, ubi simpliciter hanc facultatem concedit diacono in absentia presbyteri ob necessitatem ; et idem fere habetur in Conc. Nicen., cap. 14. In aliis vero occasionibus extra mortis arti- culum raro concedendum est diacono, ut hac facultate utatur, prsesertim juxta preesentem Ecclesiee statum, in quo fere omnino jam in dissuetudinem abiit, ut diaconi hoc munere fungantur. At vero in alio casu Sylvester sentit , non posse' diaconum ministrare in preesentia presbyteri, etiam si ille ex malitia
DISPUTAT. LXXII, SECT. II.
diacono facultatem deneget; quia diaconus non potest hoc facere, nisi ut instrumentum presbyteri ; tunc autem non potest diaconus habere rationem instrumenti, si principale agens illum movere nolit. Soto autem tenet contrarium, et mihi magis probatur, quando necessitas tanta est, ut viaticum sit segro mi- nistrandum, quia preesentia sacerdotis sua potestate abutentis, ac si nulla esset, repu- tanda est, et recurrendum ad voluntatem in- terpretalivam superioris Episcopi, vel Ponti- ficis, seu ad commune jus, vel certe si necesse sit ad Christi voluntatem, quse in eo casu cen- setur dedisse hujusmodi facullatem ; semper autem supponendum est, etnullum esse grave scandalum, et satis constare , sacerdotis vel superioris voluntatem , hanc facultatem ne- gantis, esse iniquam ; nam si fortasse aliquam justam et rationabilem suae negationis cau- sam habeat, tunc cessaret ratio prsesump- tionis , ejusque voluntati merito parendum esset.
- Munus administrandi Eucharistiam nullus diacono inferior obire potest. — Ultimo dicendum est nmnus hoc non commit- lendum inferiori clerico infra diaconum , et multo minus laico. Ita sentiunt communiter Doctores , citantque dictum cap. Pervenit, quod certe, vel nihil, vel nimium probat, quia ibi necdiaconus excipitur, sedsolus presbyter per se prsecipitur ministrare. Unde necesse est intelligi, quando potest, et non urget alia necessitas. Magis videtur hocsuadere consue- tudo Ecclesise; nunquam enim legimus, hoc sacramentum fuisse ministratum per subdia- conos, nedum per inferiores, maxime laicos , quibus etiam sacra vasa tangere prohibitum est; ergo multo magis Eucharistiam tangere. Sed, quamvis hseo doctrina communis regu- lariter et extra casum necessitatis vera sit, tamen de casu extremse necessitatis merito dubitari potest, an sit excipiendus, ne proxi- mus sine viatico moriatur. Nam doctores idem in eo casu sentiunt, quibus in re morali contradicere difficile est. Ratio tamen videtur oppositum persuadere, quia tunc non est ex natura rei malum, vel contra reverentiam sacramenti , ut a laico, v. gr., ministretur, quia vel id esset malum propter contactum , et hoc non, quia, ut supra dixi, fideles sole- bant hoc sacramentum manibus accipere; vel propter sacramenti usum, et hoc non, quia supponitur, ex parte recipientis , et necessitas et dispositio sufficiens, et ex parte dantis, reverentia debita et necessitas etiam,
quia non adest alius, qui ministret; cur ergo lalis usus ex se malus est? Neque eliam est malus , quia jure divino prohibitus, quia , ut dixi, nullum est tale jus, neque ostendi po- test; neque etiam est malus , quia prohibilus jure Ecclesiastico, nullum enim est, quod spe- cialiter de hoc casu necessitatis loquatur, et jura, quae generaliler loquuntur, nunquam hunc casum comprehendunt, qui semper cen- setur exceptus in hujusmodi prohibitionibus, ut patetde excommunicatis, schismaticis", etc. Denique consuetudo Eeclesiae, cum ad sum- mum habeat vim legis positivce, eamdem re- cipit interpretationem, preecipue, quia hic casus tam rarus est, ut de illo non possit dici consuetudo introducta; nam , si quando oc- currit, etiam interdum legitur datum sacra- mentum a laico; ergo ex nullo capite probari potest, hoc esse malum ; sed de hac re iterum iuferius redibit sermo.
SECTIO II.
Utrum onmibus sacerdotibus liberum sit Eucharistiam administrare.
\ . Ratio dubii. — Ratio dubitandi oritur ex preecedente sectione. Nam sacerdos habet hanc potestatem ab ipso Ghristo , et ejus actus non est jurisdictionis , sed ordinis tan- tum; ergo potest suo arbitrio illum exercere, maxime si non sit ab Ecclesia suspensus, sicut potest sua voluntate sacrificium offerre pro aliquo. In contrarium est, quia non est liberum sacerdoti dare Eucharistiam in aliena Ecclesia, seu homini sibi non subdito , sine proprii pastoris facultate.
- Potestas hoc sacramentum ministrandi jurisdictionem exigitvel facultatem ab eo qui jurisdictione fruitur. — In praecedente sec- tione explicuimus potestatem ordinis ad hoc munus necessarium, quam diximus commu- nem esse omnibus sacerdotibus; nunc agimus de potestate jurisdictionis, an scilicet neces- saria etiam sit, ut hunc actum ordinis exer- cere liceat. In qua re dicendum est , preeter potestatem ordinis requiri etiam potestatem jurisdictionis,et icleononesse liberum cuilibet sacerdoti hoc sacramentum ministrare, sed solum habenti jurisdictionem respectu ejus , cui illud administrat, vel facultatem ab eo, qui talem jurisdictionem habet. Conclusio est certa et recepta ab omnibus, et colligitur ex doctrina supra tradita de sacramentis in ge- nere; ubi ostendimus, sacramentorum admi- nistrationem jurisdictionem requirere, ut
580 QILEST. LXXXIl, ART. III.
licite fiat, ut etiam colligitur ex Clement. bitum ordinem et modum
Dudum, de Sepulturis. In particulari vero de hoc sacramento in Concil. Carthag. I, cap. 7, sic legitur : Statuat gravitas vestra , unus- quisque clericus, vel laicus, non communicet in aliena plebe absque litteris Episcopi sui; et omnes Episcopi responderunt, in hoc, clero et laicis convenientissime provideri. Et idem decernitur inConcil. Milevit., cap. 18, quibus locis, licet prohibitio fiat ex parte communi- cantium, ne ab alienis Eucharistiam perci- piant, tamen relatio hsec mutua est, et reci- proca obligatio. Quee etiam in ipso naturali jure fundata est, supposita Christianas Reipu- blicoa institutione , et debita gubernatione, ut nemo miltat falcem in messem alienam , nec jus alienum usurpet, alioqui nec justitia aut pax servari possunt, nec divina mysteria convenienter dispensari, neque animabus fidelium pro earum captu vel necessitate pro- videri ; et ideo antiqua etiam consuetudine servatum est, ut, qui prseest, hoc sacramen- tum populo dispenset, ut colligere licet ex Dionys., cap. 3 de Ecclesiast. Hierarch. ; et Justino, Apolog. 2 pro Christian.; et Tertul., lib. de Corona militis, cap. 3; et ex c. Omnis utriusque sexus, de Pcenit. et remis. Tandem, pascere gregem Christi non est munus cujus- cumque sacerdotis , sed proprii pastoris , propter quod etiam actus publice concionandi hoc jus aliquo modo requirit, quia est actus pascendi oves; ergo multo magis requiritur in dispensatione hujus sacramenti, quod et est potissimum animae cibus, et majoretn dis- positionem in suscipiente requirit.
- Illatio. — Hinc sequitur esse peccatum mortale, ministrare hoc sacramentum sine debita jurisdictione aut facultate, ut omnes docent, quia est alieuum usurpare jus in re gravi, et cum animarum periculo, per se lo- quendo, et contra pacem et debitam guber- nationem et ordinem Ecclesiae; intelligendum autem hoc est ex suo genere, quia si inter- cedat bona fides, et interpretativa seu praa- sumpta voluntas pastoris probabili causa , exusari poterit peccatum, vel omne, vel sal- tem mortale. In quo est notanda differentia inter hoc sacramentum et pcenitentiam ; nam in confessione necesse est, ut antecedat juris- dictio, quia ab illa pendet substantia actus, et ideo non sufficit ad illam ratihabitio cle futuro, nec prassumptio consensus postea prrestandi, sedrequiritur prsecedens voluntas dandi jurisdictionem;hic vero jurisdictio non requiritur ad substantiam actus, sed ad de-
et ideo sufficere poterit probabilis spes et prresumptio volun- tatis pastoris, qui approbaturus creditur, quod gestum fuerit; et ita sentit Navar., cap. 2! , num. 52.
- Qusesito respondetur. — Sed inquires, an huic peccato sit aliqua pcena vel censura annexa. Respondetur, nullam esse generatim latam pro omnibus sacerdotibus, nam irregu- laritas, quse contrahitur propter indebilam executionem Ordinis, non incurritur propter hoc peccalum, quia, ut in superioribus etiam dixi, illa non est imposita contra usurpantes jurisdictionem alienam, sed contra exercen- les solemniter actum Ordinis, sine tali Ordine suscepto; in hoc autem casu, de quo agimus, non intervenit defeclus Ordinis, sed jurisdic- tionis. Juxta dicta vero sectione praecedenti, qui hoc sacramentum ministraret solemniter sine debito Ordine, illam pcenam incurreret, non minus quam qui sulemniter baptizaret, quia etiam dispensatio hujus sacramenti vere est actus Ordinis, et illa irregularitas genera- liter lata est. At vero circa casum, de quo nunc agimus, lata est excommunicationis censura in Clem. Religios. de Privileg., spe- cialiter contra religiosos, qui sine facultate pastorum Eucharistiam administrant, et ipso jure incurritur, et Papa3 reservatur, quam legem explicant Sylvest., verbo Excommu- nicat. 7, Excom. 14 ; Cajet., verbo Excom- municatio, cap. 64; Navar., cap. 27, n. 102; breviter tamen hsec videntur observanda. Primum est, hanc legem, ut dixi, quae specia- liter dirigitur ad religiosos, ut ex verbis ejus constat, non esse extendendam ad ceeteros sacerdotes, etiam si qusedam similitudo, vel rationis aequalitas, intercedere videatur, quia neque hoc sufficit in hujusmodi legibus, prae- sertim pcenalibus, quae restringendse sunt; neque fortasse esl verum, quia in religiosis potuit esse specialis causa, quia cum non pos- sint tam facile ab Episcopis coerceri, liberius possunt pradictam jurisdictionem usurpare, ut ibi Glossa notat. Secundo, ut haec censura incurratur, necesse est, ut transgressio ex praesumptione fiat, nam, qui ex ignorantia id facit, putans sibi licere, vel ex ratihabitione probabiliter preesumpta, non incurrit hanc censuram, ut Cajet. notat, nam hanc vim ha- bet verbum illud in hac lege positum : Reli- giosi, qui, etc, prxsumpserint. Tertio non tantum incurritur hsec excommunicatio, si Eucharistia detur in necessitate per modum viatici (ut aliqui eam limitant), sed in univer-
DISPUTAT. LXXII, SECT. II.
m
sum, sive in necessitate, sive extra illam, sive publice, sive occulte ministretur, quia verba legis sunt generalia, neque est ulla ratio ad limitanda illa, prsesertim cum ea- dem censura ibi apponatur propter alios actus minus graves, minusque necessarios, quam sit communio quomodocumque data. Quarto hsec censura comprebendit religiosos, qui ministrant Eucharistiam secularibus cle- ricis aut laicis, non vero eos, qui eam admi- nislrant aliis relisiosis sine Prselatorum facul-
O
tate, etiam si in eo fortasse peccent; patet ex verbis legis , Religiosi qui clericis aut laicis sacramentum Eucharistise administrare prx- sumpserint , etc. , in quibus verbis omnes interpretantur, condistingui clericos et laicos a religiosis. Et ex fine Iegis non licet colli- gere, quia illa lex lata est in favorem paro- chorum, sub quibus non comprehenduntur superiores religiosorum. Unde cum ibi requi- ritur licentia presbyteri parochiani, eo no- mine non comprehenditur superior religionis; nunquam enim sic appellari consuevit; ergo neque etiam comprehenditur administratio, quce religiosis fit, qui non indigent licentia parochiani presbyteri. Quinto, cum ibi exi- gitur licentia parochialis presbyteri, a fortiori subintelligitur, vel comprehenditur omnis qui superiorem jurisdictionem habeat in sacra- mentorum administratione , ut sunt Papa , Episcopus, vel vicarius ejus, ut lalius dicetur in materia de Confessione, quia hi compa- rantur causae universali, quse per se potest quicquid potest particularis; unde ibidem excipiuntur religiosi habentes privilegia a sede Apostolica ; nam illi eis legitime utendo non male faciunt, neque contra illum cano- nem ; undeneccensuram incurrunt. Tandem, quod ibi parcecialis presbyter appellatur, modus loquendi tantum est; nam licet con- tingat, non esse presbyterum, potest hanc concedere facultatem, quse non a potestate ordinis, sed a potestate jurisdictionis per se ac directe manat.
- Secunda conclusio. — Secundo dicendum est , hanc potestatem dispensandi hoc sacra- mentum quoad jurisdictionem esse duplicem, ordinariam, et delegatam, et priori modo convenire Episcopis, parochis, aliisque, qui- bus ex officio animarum cura incumbit; pos- teriori autem modo convenire his, quibus ordinarii pastores per facultatem, vel privi- Iegium illam concedunt ; unde his omnibus, et illis solis licita est hsec dispensatio. Tota heec conclusio certa est, et quoad ultimam partem
sequitur ex prsecedente; de illo autem du- plici modo jurisdictionis dicendurn latius est in materia de Confessione; nam quia in illo sacramento jurisdictio magis est necessaria , et quodammodo substanlialis, ideo illo loco magis ex professo de illa disseritur.Nunc de- claratur breviter, nam hic actus dispensandi hoc sacramentum maxime necessarius est acl oves Christi pascendas ; ergo potestas exer- cendi illum actum necessaria est paslori ea- rum ; ergo ex proprio munere, et officio illi convenit; hoc aulem ipsum est habere hanc potestatemordinariam, sive jureordinario, et hoc modo habetillam Summus Pontifex supra totam Ecclesiam , Episcopus in suo Episcopatu, parochus in sua parochia, et eadem propor- tione Generalis, provincialis, et rector seu superior in sua religione; habentes autem ordinariam potestatcm possunt illam commit- tere seu delegare, sicut in omni jurisdictione constat, et in praesenti parochus potest hanc facultatem dare, ut constat ex cap. Omnis utriusque sexus,,et ex Clement. 1, de Privi- legiis ; unde a fortiori potest superior potestas Episcopi, vel Pontificis, quia jurisdictio supe- rioris universalior est, magisque indepcndens. Hoc autem in prresenti dupliciter fieri potest, uno modo ex parte ministrantium, dando eis facultatem ad ministrandum hoc sacramen- tum , vel ex parte recipientium , dando eis facultatem, ad eligendum sacerdotem, qui eis hoc sacramentum ministret. Ethoc posteriori modo conceditur fidelibus heec facultas per buIlamCruciala3,ut quidam putant;posteriori autem modo conceditur mendicantibus reli- giosis, et aliis, per sua privilegia ; et aliquibus eorum non solum datur, ut per se possint minislrare, sed etiam, ut in eorum domibus, seu Ecclesiis, icl possint facere alii simplices sacerdotes, exfacultate superioris lalis domus seu religionis ; itemque hoc conceditur ipsis religiosis in aliisEcclesiis, quando in eis con- cionantur, ut constat ex privilegiis mendi- cantium, Societatis, et aliarum religionum.
- Difficultas. — Duo vero circa hsec privi- legia dubitari solent in praxi. Primum est, an adhujusmodiministerium eiigi possit simplex sacerdos non expositus , seu approbatus ab Ordinario, vel necesse sit, esse expositum ab Episcopo ad ministranda sacramenta , juxta novum jus Concil. Tridentin., sess. 23, c. '15, de Reformat., et idem quaeri potest de paro- cho, an possit in sua parcecia delegare hanc facultatem cuilibet simplici sacerdoti. Qui- dam enim non indocti ita consulunt, vel
QUjEST. lxxxii, ART. III.
etiam necessarium existimant, fortasse quia sub confessione solet etiam communio com- prehendi, quando expresse non excipitur, ut supra dicebamus , quandocumque in jure *datur facultas absolvendi in articulo mortis, dare etiam facultatem dandi Eucharistiam. Et in bulla Cruciatae non conceditur expresse facultas eligendi, qui Eucharistiam minis- tret, et tamen in facultate elegendi confesso- rem, intelligitur concessa; ergo e contrario, sicut requiritur ex decreto Concilii Trident., ut sit ab Episcopo approbatus sacerdos, cui deleganda estfacultas audiendi confessionem, ita etiam cui deleganda est facultas minis- trandi Eucharistiam. Nihilominus tamen non existimo hanc sententiam proprie et in rigore sumptam veram esse ex vi decreti Concilii Trident., quod limitandum censeo ad solum sacramentum confessionis, ut verba ejus for- maliter continent. Primo quidem, quia cum illa lex sit quodammodo odiosa, quatenus restringit, et limitat jurisdictionem, non est extendenda ultra verborum proprietatem , et formalem decisionem, neque in eis rebus argumentum a simili est alicujus momenti. Secundo, quia spectando intentionem illius legis, est valde diversa ratio de confessione et de Eucharistia ; nam ibi multo major scien- tia et prudentia, et aliae qualitates requirun- tur in ministerio, quam in hoc sacramento, ut per se constat, quia ille esl judex et me- dicus spiritualis, hic autem nihil aliud pree- stat , quam consecratum sacramentum ad usum applicare, et ei distribuere, quem sup- ponit a propriopastore jamesseapprobatum, cum ab illo habeat dandi facultatem. Neque ratio in contrarium facta urget. Nam etiam si totum, quod assumitur, concedatur, nonrecte colligitur, quia, cum administratio sacra- menti confessionis difficilior sit, quam com- munionis, concesso difficiliori potest intelligi concessum quod facilius est; negato vero actu difficiliori, non inde infertur, faciliorem etiam esse negatum, ut per se separatum ab alio, maxime, cum illud prius ad privilegium pertineat, et ideo ampliandum sit, aliud vero minime, et ideo sit potius restringendum.
- Quxstiuncula. — Addotamen circa illud, quod in ea ratione assumitur, non immerito dubitari posse, an concessaalicuifacultatead- ministrandi sacramenlum confessionis , cen- seatur etiam concessa administrandi Eucha- risliam ; et e converso, an habita facultate ad eligendum confessorem, inteliigatur etiam ha- bita ad eligendumministrumEucharistia3,seu
ad suscipiendum hoc sacramentum a quo" cumque sacerdole voluerit. Quidam enim ita sentiunt, et quia, ut Cajet. ait in Sum., verbo Excommunicatio, cap. 63, non semper ne- cesso est, ut in hujusmodi licentiis hoc sacra- mentum in specie nominetur, sed satis est, ut ex verbislicentiaecommuniter intelligi valeat, concedentem iicentiam dare etiam hanc fa- cultatem ; sed ex preedictis verbis commu- niter omnes hoc intelligunt propter rationes adductas. Nihilominus haec sententia mihi non videtur vera, neque secura. Primo, quia hi actus sunt diversi et separabiles , et simi- liter potestas ad utrumque requisita, ut per se evidens est. Ergo concessa una facultate non necessario conceditur altera , neque e contrario, ex vi et proprietate verborum; ergo sine alio majori fundamento non est ex- tendenda talis facultas , nec recte Cajetan. doctrina applicatur, quia ille solum intendit docere, non esse necessarium, utinhujusmodi facultatibus haec sacramenta in specie nomi- nentur, sed satis esse , quod generalibus verbis aut indefinitis, aut alia quacumque ra- tione , voluntas concedentis exprimatur ; hic autem contendimus solam expressionem sa- cramenti poenitentiae non satis esse, ut inlel- ligatur concessa facultas ad sacramentum Eucharistiae, de quo Cajetan. nihil dicit. Secundo in bulla Cruciatae conceditur facultas omnibus fidelibus eligendi confessorem ap- probatum ab Ordinario, quotiescumque volue- rint, et tamen ibi non intelligitur posse eligere sacerdotem, a quo recipiant sacramentum Eucharistise, alioqui , sicut ex vi illius clau- sulee generalis possunt satisfacere praecepto annuae confessionis , cuicumque approbato sacerdoti simplici confiteantur, ita etiam pos- sent implere praeceptum annuae communionis ab eodem suscipiendo Eucharistiae sacramen- tum ; quod est plane falsum, et contra con- sueludinem Ecclesiae , et contra verba con- tenta in alia priori clausula ejusdem bullae. Unde hic habemus evidens exemplum, ubi sub facultate ad sacramentum annuee confes- sionis non intelligitur expressa facultas ad sacramentum annuae communionis; ergo idem intelligendum est de facultate ad con- fessionem absolute, quod non necessario comprehendatur sub illa facultas ad commu- nionem.
- Quocirca (ut hoc obiter notetur) ex' vi illius clausulae bullae Cruciatae, in qua conce- ditur facultas ad eligendum confessorem, non inteliigo, esse concessam facultatem ad reci-
DISPUTAT. LXXII, SECT. II.
piendam Eucharistiam a tali confessore, vel ab alio simplici sacerdote electo ad boc mu- nus per ipsummet poenitentem, quia nullum est verbum in ea clausula, ex quo hoc colligi possit. Neque hoc mirum esse debet , quia etiam non datur facultas ad recipiendum sa- cramentum extremae unctionis, vel matri- monii. Et ratio esse potuit , vel quia sacra- mentum confessionis est majoris necessitatis, vel quia in eo est specialis difficultas, ratione cujus, et conveniens ssepissime, semperque grata est hominibus haec libera facultas eli- gendi confessore.m, qui, vel pcenitentem de facie non agnoscat, vel qui facilius conscien- tiam ejus intelligat, vel denique qui propter alias causas gratior sit pcenitenti ; aut certe id fieri potuit, quia sacramentum pcenitentiee magis private et occulte ministratur, quam caelera; et ideo magis expedit , ut quamvis quoad sacramentum confessionis quodam- modo eximatur fidelis a subordinatione, quam suo ordinario pastori debet , in usu tamen aliorum sacramentorum illam observet. Et hee rationes confirmant etiam quod intendi- mus, scilicet, non esse necessarium, ut in his facultatibus sub confessione comprehendatur communio , quando vel in jure expressum non est, ut in articulo mortis, vel ex aliis verbis facultatis id non satis colligitur. Exemplum etiam illud de extrema unctione , hoc non parum confirmat, quia data facultate admi- nistrandi sacramentum confessionis, non in- telligitur data ad extremam unctionem ; ergo neque ad communionem. Dices : ergo simpli- citer in tota bulla Cruciatas non datur hsec facultas. Respondetur, etiam si hoc conceda- tur, nullum esse inconveniens, propter diffe- rentias assignatas. Deinde posset apparentius colligi heec facultas ex alia clausula ejusdem bullae, in qua conceditur fidelibus, ut possint tempore interdicti Eucharistiam recipere in privatis Ecclesiis, monasteriis, et religioni- bus, prasterquam in die Paschatis; nam si pro tempore interdicti datur hsec facultas , multo magis videtur data pro aliis tempori- bus. Sed neque hac ex clausula recte colli- gitur hujusmodi privilegium , alioqui ex vi illius etiam liceret sacramenta extremae unc- tionis et matrimonii a quocumque sacerdote recipere, quia in ea clausula non tanturn de Eucharistia sermo est, sed etiam de aliis sa- cramentis; hoc autem plane falsum est , ut per se constat; in illa ergo clausula nullum speciale privilegium conceditur circa perso- nam ministri, quee datura est sacramentum,
sed per se et directe circa tempus, quod alias interdictum erat, concomitanter vero circa locum , scilicet, quod in quacumque Ecclesia vel oratorio approbato id fieri possit; ex vi tamen illius concessionis non tollitur, quin tale sacramentum suscipiendum sit ab eo, qui alioqui habeat poteslatem illud admi- nistrandi; sicut ibidem conceditur eo tempore posse audiri Missam in oratorio privalo, per quod non excluditur, quin Missa dicenda sit a sacerdote habente a suo Episcopo faculta- tem rem sacram faciendi. Itaque in tota Gru- ciatae bulla nullam ego clausulam invenio, in qua heec licentia concessa sit.
Dubium. — Secundum dubium est, circa haec privilegia regularium, an ex vi illorum possint in die Paschatis in suis Ecclesiis Eu- charistiam ministrare, et e contrario , an possint fideles ibi illam recipere. Et ratio du- bitandi est, quia in hujusmodi privilegiis ex- cipi solet dies Paschatis, seu dies Resurrec- tionis, in quo specialiter exigitur parochi aut dicecesani licentia, ut constat ex supplemento Minorum, concess. 160, et ex compendio Mi- norum , verbo Gommunicare, concess. 1 49 et 150, ubi Nicolaus V, Sixtus IV et Leo X, hanc exceptionem adhibuerunt. Unde diffi- cultas non est, quin hsec exceptio sit certa et indubitata, de sensu autem illius non imme- rito dubitari potest. Multi enim intelligunt hoc de primo die Resurrectionis, ita ut in eo non possit communio fieri extra propriam parochiam, sine licentia parochi, sive fiat ex devotione. sive ad implendum prasceptum. Ita tenet Navarr., cap. 21, num. 32, quem multi recentiores secuti sunt, qui solum fun- dari possunt in rigore et proprietate illius verbi, prseterquam in die Paschatis, seu, in die Resurrectionis. Quod si objicias, sequi, eum, qui feria quinta in Goena Domini in pa- rochia communicavit ad implendum prae- ceptum,si velitindie Paschatis communicare, debere necessario in parochia iterum com- municare, et non alibi, nisi ex parochi facul- tate, concedunt sequelam, quia ille dies est simpliciter exceptus, fortasse, quia voluerunt Pontifices eum diem reservare, ut in eo om- nes fideles ad suas parochias convenirent, et obedientiam pastoribus debitam profiterentur.
Quod si rursus objicias, quia e contrario sequilur extra primum diem Paschatis posse fideles communicare in Ecclesiis Mendican- tium, etiam ad implendum praeceptum, seu licet non habeant animum iterum communi- candi in parochia in die Paschatis , quod
QUiEST. LXXXII, ART. III.
plane videtur absurdum et contra intentio- nem Pontificum facientium illam exceptio- nem, quse facta est in favorem parochorum; hoc autem modo intellecta omnino derogaret eorum jurisdictioni et obedientiee, quia nullus fidelis cogeretur unquam ex vi prsecepti in parochia communicare, sed solum illi, qui praeceptum communionis annuae in primo die Paschatis implere vellent; unde hoc etiam est contra consuetudinem Ecelesiee, qua3 leges et privilegia optime interpretatur ; ad hanc objectionem nihil Navarrus respondet, nec alii, qui (ut opinor) sequelam non auderent concedere; nam potius aiunt, eum, qui com- municat feria quinta in Gcena Domini in Ec- clesiis horum religiosorum, teneri nihilominus ad communicandum in parochia alio die infra oclavas Paschae. Quod licet in se verum sit, non videturtamen consequenter dictum, quia tunc fidelis recipit Eucharistiam tempore preecepto, et de manu ejus, qui habet a supe- riori facultatem ministrandi; cur ergo non implet preeceptum? Dices : quia non recipit in parochia. Sed contra, quia nullum est pree- ceptum specialiter obligans ad recipiendum in parochia; nam in capitulo Omnis utriusque sexus, in quo preeceptum hoc funclatur, nihil de hoc dicitur, sed solum, quod accipiat Eu- charistiam in Pascha a proprio sacerdote; in preeclicto autem casu jam iste recipit in Pascha, nam hoc verbum per quindecim dies jam amplialur, ut supra diximus; et recipit a proprio sacerdote , quia recipit ab eo , qui dandi facultatem habet a Summo Pontifice, sicut confitetur proprio sacerdoti, eidem ex eadem facultate confitendo; ergo nulla est ra- tio, cur per talem communionem non impleat hoc preeceptum. Accedit, qucd juxta hanc expositionem, nimis et ultra rationem et in- tentionem Pontificis limitantur heec privilegia religiosorum. Primum patet, quia juxta pree- dictam interpretationem duplex fit exceptio unico tenore vel forma verborum. Una est de tempore, seu de communione tali die facta, scilicet, primo die Resurrectionis; alia est de communione, qua Ecclesiasticum prceceptum impletur, quee distincta est a praecedenti ; nam prior abstrahit a communione preecepta, et non preecepta ; heec vero abstrahit a com- munione facta in illo primo die, vel alio ex quindecim supra dictis ; hoc autem preeter omnem rationem esse videtur, quia illa verba unicum simplicem sensum, et univocam si- gnificationem habere debent; illi aulem sen- sus diversi sunt, et in multiplici verborum
significatione fundati. Secundum autem pa- tet, quia Pontifices in illa exceptione solum inlendunt, ut fideles semel in anno suos pas- tores recognoscant, ab eis Eucharisliam susci- piendo, ex eorumve licentia et facultate; ad hoc autem satis est, ut communionem, qua praeceptum implent, ab eis necessario sint suscepturi, vel ex eorum facultale ; ergo sine causa exciperent ultra hoc omnem commu- nionem primo die Paschatis factam, tum quia ipsi non inlendunt per hoc conferre illi diei aliquam specialem celebritatem, aut solemni- tatem, sed solum intendunl favorem parocho- rum ; tum etiam quia si fidelis jam implevit preeceptum in sua parochia, et in die Paschse potest non communicare in sua parochia , etiam si alibi non communicet, cur, si com- municare vult, cogetur in parochia commu- nicare magis illo clie, quam iu aliis? aut qu^e ratio potuisset Pontifices ad hoc movere?
\ 1 . Dubii enoclatio. — Censeo igitur, verio- rem interpretationem esse, mentem Pontifi- cum fuisse excipere communionem Paschalem non materialiter (ut sic dicam), icl est, quee fit in ipso primo die Paschatis, sed formaliter, seu prout preeeepta est lege, quse preecipit, semel communicare in Paschate; nam, quia c. Omnis utriusque sexus, in initio, solum preecipit semel communicare in Paschate , quamvis postea declaratum sit, illud, Pascha, comprehendere octo, vel quindecim dies, om- nis conimunio, qua impletur illud preeceptum, dicitur Paschalis, seu in Paschale facta; ex- ceptio aulem, quee fit in dictis privilegiis, sine dubio respieit hoc preeceptum, ut in sua vi maneat, et eoclem modo impleatur, quo in eo statutum est ; et ideo eodem sensu loquitur de communione in Paschale, quo preeceptum ipsum juxta expositionem Pontificum, et Ec- clesiee usum; excipilur ergo ibi (ut existimo) sola communio, qua impletur hoc preeceptum in Paschate, sive fiat primo clie, sive quolibet alio sufficiente ; et e contrario, si preeceptum jam impletum est in parcecia ante illum pri- mum diem, vel postea implendum est, non censeo esse per se exceptum primum diem Paschatis , quominus in eo possint religiosi uti suis privilegiis, et ministrare hoc sacra- mentum. Neque contra hoc obstat, quod in dictis privilegiis dicitur : Pr&terquam in festo Paschse. Resurrectionis Dominicx , seu , prae- terquam in die Resurrectionis Domini; quia non est attendendus materialis sonus verbo- rum, sed sensus et intentio Pontificis, qui, ut dixi, communionem, qua impletur preecep-
DISPUTAT. LXXll
tum, vocat communionem in die Pascha), scu, quod idem est, in die Resurrectionis, propter rationem supra dictam. Neque heec interpre- tatio est violenta, sed satis obvia et clara, ac litteralis, supposito modo loquendi c. Om- nis utriusque sexus, et inlelligentia totius Ec- clesiae. Et juxta eamdem interpretationem, intelligendam censeo similem exceptionem, qua3 habetur in bulla Cruciatre, in clausula, qua conceditur facullas accipiendi Eucha- ristiam tempore interdicti in aliis Ecclesiis, vel privatis oratoriis, ubi etiam additur : Praeterquam in die Paschatis, id est, praster- quam in ea communione, qua implent pree- ceptum communicandi in die Paschatis. Quia, nisi sic exponamus, sequitur illud absurdum, quod possent irnplere hoc preeceptum in pri- vato oratorio, et postea in die primo Paschas, neque ibi, neque in parochia communicare.
- Corollarium. — Ullimo vero est in hoc dubio advertendum , ha?c privilegia intelli- genda esse deordinariis communionibus, quee extra mortis periculum fiunt, in quibus non accipitur Eucharistia per modum vialici ; nam, quando hoc modo datur in mortis periculo, illius administratio etiam est proprio parocho reservata, et ita expresse excipitur a Paulo III in privilegiis Societati concessis in bulla anni
- Quod si in aliquo alio privilegio non excipitur expresse , ipso jure et communi sensu intelligitur excepta, vel, quod non sit de illa sermo, sed de illis solis, in quibus Eu- charistia non accipitur per modum viatici, ut dixi, et ha3C est communis omnium sententia. Unde licet ex dictis colligere, voluisse Eccle- siam, omnem communionem , qua impletur prasceptum , sive divinum , sive Ecclesiasti- cum, propriis Pastoribus reservare, neque de ea aliquod privilegium concedere, sed solum de aliis, quas voluntarie fiunl. Quod si inqui- ras, cur hoc potius fecerit Ecclesia in pra3- cepto communionis, quam confessionis : hoc enim , sive sit divinum in mortis articulo, sive Ecclesiasticum annuas confessionis, satis impletur per confessionem factam religiosis per hujusmodi privilegia , vel per bullam Cruciatre, nam in hoc nulla fit exceptio : res- pondetur, rationem sumendam esse ex diffe- rentiis supra positis inter sacramentum con- fessionis et communionis, quod illud magis necessarium est, et quandam habet difficul- tatem ex parle ministri, propter quam opor- tuit privilegia majora et generaliora circa illud concedere, quod notavit etiam Palacius in 4, dist. 28, disp. 6, Concl. 2.
f SECT. II. 585
- Quxstiuncula. — Sed quasres, an defi- cienle parocho, et necessitale urgente, pos- sint fideles in his casibus accipere Eucha- ristiam a religiosis vel aliis sacerdotibus. Aliqui enim hoc negant, etiam si necessilas sit extrema , et articulus mortis. Ita sentit Navarr., cap. 21, num. 25, citans Cardina- lem in Clem. 1 de Privilegiis, quasst. 1; et Sylvcst., verb. Excommunicatio 7, Excom. 14, § 3. Et fundari possunt, quia Eucharistia non est sacramentum simpliciter necessarium ad salutem. Sed, quocl attinet ad arliculum mortis, si parochus non adsit, et necessitas urgeat, non clubito, quin possit simplex sa- cerdos licite viaticum dare, sive sit religiosus, sive non, quia ha)c nec fundatur in privilegiis religiosorum (quanquam Paulus III in citata bulla Societatis, excipiendo festum resurrec- tionis, et mortis arliculum, addit nisi neces- sitas urgeret, neque eis magis, quam aliis denegatur; funclatur ergo vel jure communi, quo supra diximus, explicatum esse, ut cui conceditur confessio in articulo mortis , cen- seatur etiam concessa communio, ex c. Quod in te, de Pcenit. et remiss.; vel in prassumpta rationabili voluntate parochi, vel certe Epi- scopi , aut Summi Pontificis , si fortasse de alterius privata voluntate iniqua constet. Ac denique est hoc valde consentaneum juri ipsi naturali, quo tenemur, et tenetur Ecclesia proximis subvenire, praBsertim in spirituali- bus necessitatibus; necessitas autem hujus sacramenti, quamvis non sit extrema, est ta- men valde gravis. Et hanc sententiam tenet Angel., citans Director.; Host., et Archidiac, verb. Excommun., cap. 5, casu 12, num. 5. In necessitate autern implendi Ecclesiasticum prreceptum, non videtur urgere ratio tantas necessitatis; tamen ex alio capite interdum potest fieri, quia vel fidelis non potest tem- pore debito in propria parochia communi- care, quia extra illam peregrinatur, et tunc jure peregrinationis potest ibi sacramentum accipere, ubi commode potest. dummodo ac- cipiat ab his, qui in eo loco habent potesta- tem administrandi , juxta ea, quas inferius latius dicemus in materia de confessione. Si autem ex alio impedimenlo excusatur, debet, quamvis tunc communionem oinittat, postea, cum primum possit, in parcecia communicare, et satisfacere prascepto Ecclesias; et ideo quamvis tunc de manu alterius communicet, illa communio non erit impletiva prascepti , ac proincle, licet fiat virtute dictorum privi- legiorum, non erit contra exceptionem in eis
586 QILEST
factam, juxta datam a nobis expositionem. Semper tamen intercedit hsec notanda diffe- rentia inter articulum mortis, et alias neces- sitates, vel potius utilitates, quod illo licitum est cuilibet sacerdoti ministrare hoc sacra- mentum, etiam si non habet ad hoc specialem facultatem a pastore concessam, ut dictum est; in aliis vero hoc non licet, nisi supposita aliqua facultate, vel privilegio ministrandi hoc sacramentum , quia rationes factse non aliter procedunt.
SECTIO III.
Cui debeat hoc sacramenturn administrari.
1 . Titulus explicatur. — Multa possunt hoc articulo comprehendi. Primum est, obli- gatio ministri ad hoc sacramentum dispen- sandum; hactenus enim solum diximus, qui- bus liceat haec administratio; statim vero queestio oritur, quinam ad illam teneantur, et quoniam heec obligatio non est respectu om- nium , sed habet proprium aliquem lermi- num, ideo simul explicandum est respectu quorum sit talis obligatio. Heec autem res brevissime explicanda est ex principiis posi- tis de sacramentis in genere, quia nihil habet hic proprise ac specialis difficultatis. Duplex enim esse potest obligatio hsec, per se lo- quendo. Una est, ex officio, quee ad justitiam pertinet, et propria est pastorum Ecclesiee , ut sunt parochi, et reliqui superiores anima- rum, quibus ex officio incumbit eas regere in ordine ad spiritualem salutem et finem, et consequenter haec obligatio tantum est res- pectu subditorum, ut per se constat. Altera est, ex charitate, quse potest esse communis omnibus, quibus hoc sacramentum ministrare licet, respectu cujuscumque in spirituali ne- cessitate existentis, quia charitas omnia com- plectitur. Omitto obligationem omnino per accidens, et extrinsecam , qualis potest esse ex volo, quia nihil ad rem prsesentem per- timH; nec de obligatione charitatis aliquid hic addendum est, sed servanda sunt et appli- canda generalia principia, et prascepta chari- tatis ac misericordiae, ut etiam diximus citato loco de sacramentis in genere. De obligatione autem justitiee queeri potest, quando , vel quoties obliget parochos ad dandum hoc sa- cramentum suis parochianis; quidam enim Theologi sentiunt, solum obligare, quando ipsos parochianos preeceptum communicandi obligat. Ita Rich. in 4, dist. 18, art. 2, q. 3;
LXXXII, ART. III.
Sylvester, verb. Confessor 2, qusest. 18; ita- que juxta hoc solum tenebuntur semel in anno ministrare, quod sane per se statim apparetimprobabile, et absurdum. Dicendum ergo est teneri proprium pastorem ad mi- nistrandum hoc sacramentum, quoties oves rationabiliter et opportune petunt ; itaque si non nimis frequenter petant, neque ultra id, quod earum statum, et reverentiam sacra- menti decet, tenebitur parochus, per se lo- quendo , sacramentum concedere, ut recte docuit Adrian. in i, queest. 5 de Conf., dub. 8 ; Soto, dist. 12, art. 6; Navar., in c. Placuit, de Poen., dist. 6, num. 152. Et ratio est, quia parochi non aluntur a fidelibus, solum ut sibi minislrent necessaria ad implenda pree- cepta, sed etiam ea, quse sunt valde utilia et opportuna saluli animarum; imo hoc maxime pertinet ad munus pastorum; alioqui non satis esset saluti ovium provisum ; et ideo non solum in diebus festis, sed etiam in aliis lenentur parochi ordinarie facere sacrum in sua parochia, et similiter tenentur confessio- nes audire, quando subditi indigent, quamvis non urgeat praeceptum Ecclesiee; sic ergo di- cendum est de hoc sacramento, quod est valde utile, et ad hoc institutum, ut frequenter ac- cipiatur. Dixi autem, per se. quia ex acci- dente poterit excusari parochus, vel propter rationabilem occurrentem causam, vel certe, quia habet alios coadjulores, ad quos possunt oves sine ullo dispendio vel difficultate acce- dere; et ideo potest eas ad illos remittere, et se excusare, etiam si illi voluntarie et ex pri- vilegiosacramenta ministrent, utreligiosi; re- gulariter tamen cavere tenentur parochi, ne se ostendant difficiles in hoc ministerio , ne animos suorum subditorum remittant, sed ad piam potius frequentiam alliciant.
- Secundum in titulo contentum est, qua- lis debeat observari petentis dispositio, et conditio, ut ei possit et debeat hoc sacramen- tum ministrari; sed omnia, quae in hoc puncto dici possunt, in superioribus traclata sunt; nam primum omnium observanda est eelas, de qua dictum est, disp. 70, sect. 1 . Deinde observandum est, an bene dispositus accedat, de qua re longissime disputatum est supra , disp. 67. Et huc spectat, ut recipiens acce- dat jejunus, et ut servet omnia, quee necessa- ria sunt, ut digne petat hoc sacramentum. Ultimo observari potest status petentis, an scilicet uxoratus, vel continens, et similia, quarnvis hoc raro necessitatis sit, sed consilii, ad prudenter judicandum, quse frequentia illi
DISPUTAT. LXXII, SECT. III.
expediat; quae tamen cura magis ad confes- sorem pertinet, quam ad dispensantem hoc sacramentum, et de ea re satis dictum est su- pra tractando de frequentia.
- jEger sacerdos, deficiente alio sacerdote, propriis et non diaconi manibus communicare debet. — Quxsito satisfit. — Reginx Scotise laudabile factum. — Tertio principaliter pro- posita est qusestio ad inquirendum, an opor- teat, eum, cui datur hoc sacramentum, esse personam distinctam a ministrante, atque adeo, an liceat aliqui communicare se ipsum, et est quaestio de communione, quee fit extra sacrificium, nam de ipso sacerdote sacrifi- cante certa fides est, posse communicare se- ipsum, ut definit Trident., sess. 13, can. 10, contra quosdam hujus temporis heereticos, qui contrarium docere cseperunt sine ullo fundamento, nam et Christus seipsum com- municavit, et infra ostendemus, sacerdotem sacrificantem teneri ad participandum quod obtulit, unde cum in illo munere ipse sit su- premus minister post Christum, non est alius a quo accipiat, nisi a se ipso, et ideo seipsum facit participem sacrificii, sicut etiam orando et offerendo pro aliis, orat et offert pro se- ipso. Difficultasergoest de communione laica, sivepersona, quee recipitsacramentum, sitsa- cerdos, sive non. Et ratio dubitandi est, quia in hoc semper est longe diversa ratio, quam in sacrificante, quia sacrificans, ut dixi, est in eo munere supremus minister, et ideo seip- sum facit participem sacrificii; alii vero om- nes, qui non sacrificant, sunt inferiores, et tantum per sacerdotem offerunt, ita ut, licet contingat, aliquos esse ex se sacerdotes, illud sit per accidens et materialiter, quia tunc non se gerunt ut sacerdotes; ergo nullus po- test hoc modo communicare, nisi per sacerdo- tem, et de manu illius. Et confirmatur, nam in caeteris sacramentis nullus potest sibi ipsi ministrare sacramentum, sed oportet semper ministrantem, et qui ministratur, esse perso- nas distinctas; ergo idem erit in praesente, considerando tantum rationem sacramenti. Propter quas forte rationes Summistse aliqui ita sentire videntur; Armilla enim, verb. Communio, n. 8 dicit, sacerdotem non sacri- ficantem non debere communicare seipsum regulariter. Cajet. vero in Sum., verb. Com- munio, significat, hoc non licere sacerdoti, nisi in necessitatis articulo, in quo casu affir- mat licere; de aliis vero inquit, se nihil san- citum legisse. Et revera nullum in jure inveni- tur prseceptum, ratione cujus necessarium sit
danlem et sumentem hoc sacramentum, esse personas distinctas; hoc enim jus nec scrip- tum est, quod ego legerim, nec etiam potest ex sola consuetudine colligi; nam olim fideles communicabant seipsos, vel in Ecclesia acci- pientes propriis manibus, quod et de Aposto- lis in nocte ccense supra diximus , vel ad proprias domos deferendo, ibique se commu- nicando. Unde, neque ex vi solius institutio- nis potest colligi haec prohibitio, quia talis consuetudo non erat institutioni contraria; et ratio est clara, quia hoc sacramentum est institutum per modum cibi, et usus ejus per modum manducationis ; hsec autem actio ac- commodale fit ab ipsomet sumente; ergo ex vi talis institutionis nil repugnat, quod ali- quis sibi sumat hunc cibum, neque %n hoc concluditur indecentia aliqua, aut injuria sa- cramenti, nec repugnat effectui ejus, quia potest sumi sine obice, et cum debita disposi- tione ; et tunc sacramentum est quod per se causat effectum, ministrans vero solum se habet ut applicans; nihil autem repugnat, ut idem sibi applicet causam, a qua foveatur seu nutriatur. Tandem differt multum inter hoc sacramentum, et reliqua, ut notavit D. Thom., art. sequent., ad 2. Nam, alia consi- stunt in usu, et ex vi talis actionis seu formse dicunt habitudinem ad personam distinctam; hoc vero sacramentum est permanens, et ab una tantum persona fit, non circaillam perso- nam, sed circa materiam ipsam, etideo potest sacramentum sic factum applicari ad usum, vel ab ipso sumente, vel ab alio. Quocirca nullum fundamentum invenio ad asserendum, per se, et ex intrinseca ratione, ob solam identitatem dantis et sumentis, prohibitum esse, ut aliquis possit communicare seipsum , quia nullum etiam fundamentum est ad di- cendum distinctionem personarum esse ne- cessariam; nec satis est dicere, consuetudi- nem induxisse hanc necessitatem, quia heec consuetudo magis est negativa, quam posi- tiva. Est enim advertendum, hic nos loqui, ex vi identitatis et distinctionis personarum ; nam ex vi juris dispensandi clarum est ne- minem posse sibi sumere, qui non habet jus dispensandi, quia sibi sumere etiam est dis- pensare; et hinc oritur, ut nec laici, nec infe- riores clerici possint seipsos communicare; et idem est de diacono, sallem sine licentia pres- byteri, et de quolibet sacerdote non habente jus, vel facultatem dispensandi; consuetudo ergo prsedicta magis in hoc fundata est, quam in necessaria distinctione personae dantis et
QU<EST. LXXXII, ART. 111.
recipientis, prsesertim quia diaconi jam nun- quam administrant hoc sacramentum; sa- cerdotes vero regulariter communicant sacri- ficanclo; extra sacrificium vero, aut cum a3grotant, aut in Missa alterius sacerdotis; et in utroque casu necesse est, moraliter lo- quendo, ut ab alio accipiant. Unde recte dixit Durand., in 4, dist. 13, quaest. 4, si contin- gat sacerdotem aegrotare, et non adesse, nisi diaconum, qui sacramentum deferat, debere sacerdotem propriis manibus se communi- care; et in die Parasceves sacerdos commu- nicat seipsum, quamvis non sacrificet; nulla ergo est consuetudo, ex qua talis prohibitio satis colligi possit; quia vero res non est usi- tata, non debet facile fieri, nisi ubi unus tan- tum esset sacerdos, qui non posset sacrificare, posset tamen ex prasconsecratis seipsum de- votionis causa communicare ; secluso enim scandalo, ut existimo, non peccaret. Rogabis, utrum possit idem facere laicus, saltein in ex- trema necessitate mortis, quando non habet sacerdotem, quia extra illam certum est non posse; nonnulli autem idem docent de illo casu, sed nullo jure probant, quia ex institu- tione prsecise non sequitur, ut dictum est, nec ostendi potest jus divinum positivum; Eccle- siasticum autem non obligat cum tanlo rigore, maxime cum jus sibi subveniendi in tam gravi necessitate, sit maxime intrinsecum; et ideo Cajet., Matth. 26, opinatur hoc esse li- citum, quod mihi maxime placet; et nostra setate Regina Scotiae, martyrium subitura, prius sacramentum, quod apud se habebat, propriis manibus sumpsit cum summa om- nium laude, et quamvis fortasse habuerit amplam circa hoc Pontificis concessionem, tamen etiam sine illa pie et sancte fecisset.
SECTIO IV.
Quibus modis peccet mortaliter, qui indigne ministrat hoc sacramentum, vel qui ab indigno ministrante suscipit.
1 . Minister Eucharistice ad quid teneatur, ut recte munus suum obeat. — Girca priorem partem hujus qurestionis, quee proprie ad preesentem disputationem spectat, generalis regula tradi potest, ut minister digne dispen- set hoc sacramentuii), oportere, ut observet omnes leges, quse tam ex parte sacramenti, quam ex parte recipientis, quam etiam ex modo et circumstantiis, ac denique ex parte ipsius ministri, necessarife sunt ad hujus sa- cramenti reverentiam. Primo itaque ex parte
sacramenti necesse est, ut ministretur sub specie panis rite consecrati, et huc perlinet, ut neque sub utraque specie, nec sub sola specie vini dispensetur, juxta superius dicta praecedente disputatione. Secundo ex parte sumentium observare debetomnia, qufesupra tractata sunt, qua3 omnia sub hoc verbo con- cluduntur, ut non det indigne accedentibus vel irreverenter tractantibus hoc sacramen- tum, quando in foro Ecclesiae constat de in- digna sumptione ; voco autem sumplionem indignam, non solum ratione peccati, sed etiam eetatis, ut infantiae, supposita Ecclesice consuetudine; ratione amentiee aut phrene- sis, cum evidente periculo expuitionis, aut ratione segritudinis cum simili periculo vomi- tus ; quae omnia sunt per se clara ex princi- piis positis, ut notavit Gajet. in Summ., verb. Gommunio, quia in his omnibus intervenit in- juria sacramenti, quam vitare tenetur mini- ster, quantum potest, et nullo modo illi coope- rari, et in his omnibus intervenil peccatum mortale ex suo genere; excusari tamen potest interdum propler ignorantiam, vel inadver- tentiam, praesertim facti, vel futuri eventus. 2. Tertio observare debet minister omnes circumstantias necessarias, quae prsecipue considerandae erunt juxta Ecclesiasticas leges vel receptas consuetudines, nam ex sola na - tura rei vix possunt parliculares aliquae cir- cumstantiae designari, praeter illud generale principium, quod Paulus posuit : Oinniavestra ordinate fiant; quod maxime observandum est in re tam gravi ac religiosa; ex Ecclesiae autein ordinatione, peccari in hoc graviter potest, si vel tempore ab Ecclesia interdicto ministretur, vel in loco prohibito, ut in pri- vata domo, sine debita facultate, et Episcopi approbatione. Item, si ministretur sine vesti- bus sacris, quae juxta morem Ecclesipe neces- sariae sunt. Item, si ministretur sine debito cultu , et apparatu, et ca3remoniis usitatis; in qua re perpauca esse videntur juxta usum Ecclesiae necessaria, loquendo praecise de dispensatione sacramenti, quae fieri potest ex prasconsecratis; nam sufficit, ut fiat in loco sacro , aut approbato ab Episcopo , et quod minister indutus saltem sit superpelliceo , et stola, ut notat Turrecrem., c. Eccles., d. 23, et Jacob. de Graffiis, lib. 2, cap. 40, qui di- cunt haec esse necessaria sub pra3cisa obliga- tione; pra3ter hsec autem, nihil aliud esse videtur in rigore, et ex gravi pra3cepto neces- sarium; nam licet soleat accendi lumen, et praemitti generalis confessio, et aliquse oratio-
nes, non videntur tnmen hsec tam grnvia tnmque rigorosa prcecepta, ut, secluso scan- dalo, et contemptu, eorum omissio mortale peccatum esse videatur; omnino tamen caven- dum est, ne id fiat; est enim nonnulln irreve- rentin, quia gravis culpa venialis cxcusnri non potest, preesertim si voluntarie el ex sola animi remissione fiat, absque alia causa ra- tionabili.
- Quarto, ex parte ministri, prreter en, qute suprn dictn sunt de potestnteOrdinis et juris- dictionis, necessaria est conveniens disposi- tio, saltem ut non sit in statu peccati mortalis? alioqui novum peccalum mortale committe- ret, utsenliunt doctores in 4, dist. 13; Palud., qusest. 1; Soto, art. 3; Sylvest., verb. Eu- charist. 3, num. 4; et colligitur ex Nicolao P. in cap. ult., 25, queesl. 8, ubi dicit, adulte- rum sacerdotem, ministrando hoc sacramen- tum, se tantummodo lsedere, et unde aliis commodum exhibet, inde sibi dispendium prsebere. Ratio vero sumi potest ex dictis su- pra de sacramentis in genere, ubi hoc gene- raliter ostendimus de omni ministrante quod- libet sacramentum in peccnto mortnli. Dices non videri hic esse enmdem rationem, quia hic non ngimus de conficiente Euchnristiam, sed prascise de dispensnnte, qui nec sumit, nec conficit sacramenlum, sed tantum appli- cat jam factum.Respondetur : quamvis in hoc non sit rationis similitudo, tamen in eo est, quod hsec dispensatio est sacrum et gravissi- mum ministerium, ad quod sancte perficien- dum sncerdos est peculinriter consecrntus, et specialem gratiam accipit; et ideo grave pec- catum commiltit, suo munere nbutenclo , et sncramentum sanctissimum non sancte mi- nistrando. Adeoque superat hoc sacramen- tum csetera, ut non sit actio minus sacra et religiosa hoc sacramentum jam factum distri- buere , quam unctionem, v. gr., efficiendo ministrnre ; sicut ergo hoc peccatum mortale, ita et illud; unde fit, tanto fore gravius , quanlo pejor fuerit status ministrantis, ma- gisve publicus, praasertim si sacrilegio scan- clalum conjungatur; augebitur deinde , si Ecclesiastica censura accedat, ut si sit htere- ticus, vel alia ratione excommunicatus; nam sola Ecclesite prohibitio, etcensura, est spe- ciale impedimentum per se suffieiens, ut ejus violatio speciale peccatum morlale sit , ut conslal ex materia de censuris, et ex hoc li- tulo poterit irregularitas incurri; nam ha3C adininistratio hujus sacramenti revera est actus ordinis sacerdotalis, et ideo, qui illum
DISPUTAT. LXXII, SECT. IV. 589
exercet excommunicatus, irregularis fit, juxta
communem doctrinam de irregularitatc.
- Objectio. — Solutio. — Sed objicies contra precedentem nssertionem , quia se- quitur semper esse peccatum mortale, hoc sncramentum langere in peccato mortali , quin, quod maxime videtur facere, qui hoc sacramentum ministrnt, est illud tangere. Ad hoc quidam absolute concedunt sequelam, ut Adrian., qmcst. 3 de Baptismo, 2 parte illius, circa fin.; et favet D. Thom. supra , qusesl. 80, nrt. 4, dist. 1, ubi rntionem qunndnm assignnt, ob qunm peccntores, qui tangebant Christum in propria specie existentem, non peccabant, nunc autem repelluntur a con~ tactu bujus sacramenti. Sed hoc non est universaliter verum ; primum enim, si, occur- rente necessitate ex parte ipsius sacramenti, v. gr., ut a terra elevetur, tangatur ab aliquo in peccato mortali existente, non est pecca- tum mortale, secluso contemptu et scandalo, quia illud ministerium non est proprie sa- crum, quocl requirat ministrum consecratum, sed potest exerceri a laico , ut hic dixit D.Thom., qui hanc eliam partem clocuit in 4, dist. 23, quEest. 1. art. 3, qusestiunc. 5, ad 4; et Alens., 4, part. 52, memb. 7; Bonav., in 4, dist. 9, art. 2, qmest. ult.; Sot., 13, quaest. 1, art. 3. Quin potius etiam si causa adora- tionis aliquis deoseularetur hoc sacramentum in statu peccati mortalis, ab hoc capite non peccaret mortaliter, quamvis Bonav. signi- ficet esse aliquod peccatum, et Soto adclat, fortasse esse mortnle ; sed non video, qua ra- tione, quia illa actio, neque est receptio, ne- que administratio sacramenti, nec per se requirit ministrum consecratum, ut ex officio deputatum; licet ergo sit aliqualis irreveren- tia, maxime si homo advertat statum suum , tamen non est gravis injuria , nec morale sacrilegium; dico autem, preecise ex hoc ca- pite, quia suppono , hujusmodi contactum seu osculum non esse alioqui prohibitum, sed per se licitum esse. Ad argumentum ergo negatur sequela, quia administratio, ut dixi, est actus proprius ministri sacri, ad quem ex officio sanctificatur. Unde fit mnjorem ralio- nem scrupuli esse in sacerdote, qui existens in peccato mortali tangit hoc sacramentum, vel immediate, ut ab uno in aliud vas mutet. vel mecliate, ut deferendo in processione, vei in niium locum trnnsferendo ; nam totum hoc munus videtur per se proprium sacerdotis. Quapropter, ut minimum, videtur res dubia, et in sacerdote reprehendenda ; sed nihilomi-
590 QUiEST
nus non audeo dicere, hoc esse peccatum mortale, quia res non videtur adeo gravis, nequequee per se ita requirat ministrum con- secratum, et ex officio ad hoc deputatum. Sed quid, si laicus non solum tangat, sed etiam deferat hoc sacramentum ad infirmum prop- ter extremam necessitatem? Respondeo, non peccare mortaliter, etiam si in peccato mor- tali id faciat. Ita Palud., in 4, dist. 5, qusest. 2, concl. 3, et ratio est, quia, licet illa sit dis- pensatio sacramenti, tamen non solemniter facta, neque a ministro per se consecrato ad illud munus, sed solum privatim ob necessi- tatem, sicut dictum est de laico baptizanle in necessitate; est enim fere eadem ratio. Unde addit Paludanus, idem esse dicendum de sa- cerdote ministrante hoc sacramentum in si- mili necessitate; sed non est verum, per se loquendo. Poterit quidem interdum excusari ob naturalem inadvertentiam ortam ex solli- citudine et diligentia adhibita ratione neces- sitatis; tamen per se loquendo, revera tenetur se disponere ad tale ministerium, quia sacer- dos exercet semper hoc ministerium, ut mi- nister ex officio ad illud consecratus, et tale ministerium, ut ab illo fit, semper est de se solemne ac maxime sacrum, alioqui quoties- cumque sacerdos prsebet viaticum , excusa- relur ab hac obligatione ; nam, quod deferat cum majori, vel minori pompa exteriori, aut ex obligatione justitiee, vel ex charitate, pa- rum interest ad obligationem prsedictam. Non est autem necesse, ut ad hujusmodi ministe- rium confessionem prsemittat , sed sufficiet coutritio, cum communicaturus non sit. Prse- ter hanc autem dispositionem non invenio aliam simpliciter necessariam ad hoc minis- terium, ut, v. gr., quod dispensans hoc sacra- mentum sit jejunus, vel aliquid simile; nul- lum enim de hoc extat positivum prseeeptum divinum, aut Ecclesiasticum.
- Ultimo ex dictis definitur quod supra huc remisi, et ad recipientes pertinet, quo- modo, scilicet, peccent recipiendo hoc sacra- mentum ab indigne ministrante; servanda enim est, et applicanda doctrina supra data de sacramentis in genere; hoc enim per se et intrinsece malum non est, ut docet Nicolaus P., dict. cap. ult., 15,queest. 8, quia hoc non est operari malum, sed permittere, et uti jure suo, bene utendo malitia alterius in proprium commodum. Quo fit, ut in duobus casibus possit hoc esse malum. Primus, si in tali re- ceptione includatur cooperatio ad peccatum alterius, quia cooperari ad peccatum intrin-
LXXXII, ART. III.
sece malum est; erit autem cooperatio, si quis sine causa, vel utilitate, inducat alium non paratum ad tale ministerium, aut si facile evitare posset tale peccalum proximi. talem- que sacramenti irreverentiam, accipiendo sacramentum ab alio digno minislro, et nolit facere, quae omnia latius prsedicto loco decla- rata sunt. Secundus casus est, si minister sit ab Ecclesia prohibitus, vel preecisus, quod jam intelligendum est juxta limitationem Concil. Constant., preedicto loco tractatam. Hic vero inquiri solet, an sit specialis prohi- bitio recipiendi hoc sacramentum a sacerdote concubinario publico, sicut Navarr. affirmat, cap. 25, num. 80, ex cap. Nullus, et c. Pree- ter hoc, dist. 32, ubi etiam Missam prohibe- mur audire ab hujusmodi sacerdote. Sed verius censeo contrarium, quod tenet Soto, in 4, dist. 21 , queest. 1 , art. 4, quia illa prohi- bitio, vel per contrariam consuetudinem ces- savit, vel, quod solidiusest, revocata videtur per Concil. Constant. Nam regula ibi statuta generalis est ad omnes censuras et suspen- siones, et illa sola jam est servanda. Ultimo inquiri solet, an in casu necessitatis extremse liceat a quocumque ministro recipere hoc sacramentum, etiam si sit praecisus ab Eccle- sia, et maxime, si sit haereticus. Durand. enim, Palud. etalii, dist. 13, absolute negant; etGregor., lib. 6 Dialog., c. 31, et habetur ia c. Supervenienle, 1, qusest. 1, cap. ult., 24, qusest. 1, laudat Hermenigildum, eo quod in fine vitae noluit ab heeretico Eucharistiam accipere. Nihilominus censeo, a quocumque licet in eo casu accipere sacramentum pceni- tentiee, licere etiam sumere sacramentum Eucharistise, juxta generalem regulam posi- tam in cap. Quod in le, de Poenit. et remiss., ubi, licet formaliter sit sermo ex parte reci- pientis, est tamen eadem ratio ex parte mi- nistrantis; sicut ergo sacramentum pcenilen- tiee permittitur accipi in extrema necessitate a quocumque sacerdote quamtumvis praeciso et heeretico, ita etiam sacramentum commu- nionis, quod licet non sit tantee necessitatis, est tamen maximee utilitatis, et gravissimee ac sufficientis necessitatis, ut non sit verisimile voluisse Ecclesiam suos fideles privare tanto beneficio in extremo mortis articulo, preeser- tim quia hujusraodi censuree sunt in odium iniquorum sacerdotum, ita tamen ut non ce- dant in gravissimum detriraentum bonorum fidelium; unde in hoc nullus fit favor hujus- modi malis ministris, sed solum ipsis fide- libus in extrema necessitate existentibus :
QU^EST. LXXXII, ART. IV.
licet ergo ab eis hoc sacramentum suscipere, per se loquendo , id est, secluso periculo scan- dali publici, aut infamife religionis, aut peri- culi alterius mali, ad quod possit hominem talis minister inducere, quae rationes maxime occurrere possunt , quando minister est hse- reticus ; et quantum ex historiis colligi potest in facto illo Hermenigildi intervenerunt, et ideo merito laudatur, tum ob rectam intentio- nem, tum ob prudentem actionem, qualis Catholicum et sanctum principem decebat.
ARTICULUS IV.
«
Utrum sacerdos consecrans teneatur surnere hoe sacraraentum (supra, queest. 80, art. 12; et 4, d. 12, quoest. 3, art. 2, qusest. 2).
i.Ad quartum sicproceditur. Videtur, quod sacerdos consecrans non teneatur sumere hoc sacramentum. In aliis enim cojisecrationibus ille, qui consecrat materiam, non utitur ea, sicut Episcopus consecrans chrisma, non lini- tur eodem. Sed hoc sacramentum consistit in consecratione materise. Ergo sacerdos perfi- ciens hoc sacramentum non necesse habet uti eodem, sed potest licite a sumptione ejus absti- nere.
Prseterea, in aliis sacramentis minister non prsebet sacramentum sibi ipsi; nullus enim baptizare potest seipsum, ut supra dictum est (qusest. 66, art. 4, ad 4 argum.). Sed sicut baptismus ordinate dispensatur , ita et hoc sacramentum. Ergo sacerdos perficiens hoc sacramentum non debet ipsum sumere a seipso.
Prseterea, contingit quandoque, quod miraculose corpus Christi in altari apparet sub specie carnis, et sanguis sub specie san- guinis, qusenon sunt apta cibo et potui; unde, sicut supra dictum est (qua?st. 75, art. 5, et qucest. 79, art. 8), propter hoc sub alia specie traduntur, ne sint horrori sumentibus. Ergo sacerdos consecransnon semper tenetur sumere hoc sacramentum.
Sed contra est, quod in Concilio Toletano legitur (can. 5) et habetur de Consecrat., dist. 2, cap. Relatum : Modis omnibus tenen- dum est, ut quotiescumque sacrificans corpus Christi, et sanguinem Domini nostri Jesu Christi in altari immolat, toties perceptionis corporis et sanguinis Christi participem se prsebeat.
Respondeo dicendum, quod, sicut supra dic- tum est (qusest. 79, art. 5 et 7), Eucharistia non solum est sacramentum, sed etiam sacrifi- cium. Quicumque autem sacrificium offert,
debet sacrificii fieri particeps, quia exterius sacrificium, quod offertur, signum est interio- ris sacrificii, quo quis seipsum offert Deo, ut August. dicit lib. 10 de Civit. (c. 5, tom. 5). Undeper hoc quod participat sacrificio, osten- dit ad se sacrificium interius pertinere. Simi- liter etiam per hoc, quod sacrificium populo dispensat, ostendit se esse dispensatorem divi- norum, quorum ipse primo debet esse parti- ceps, sicut Dionys. dicit in lib. Eccles. Hier. (cap. 3, declinando ad fin.). Et ideo ipse ante sumere debet, quam populo dispenset. Unde in prsedict.cap. legitur (Eodemc. 5, XII Concil. Toletan.) : Quale est sacrificium, cui nec ipse sacrificans particeps esse dignoscitur? Per hoc autem fit particeps, quod de sacrificio sumit, secundum illud Apostol., 1 Cor. 10 : Nonne qui edunt hostias participes sunt altaris? Et ideo necesse est, quod sacerdos, quotiescumque consecrat, sumat integre hoc sacramentum.
Ad 1 ergo dicendum, quod consecratio chrismatis, vel cujuscumque alterius materise, non est sacrificium, sicut consecratio Eucha- ristise. Et ideo non est similis ratio.
Ad 2, dicendum, quod sacramentum bap- tismi perficitur in ipso usu materix. Et ideo nullus potest baptizare seipsum, quia in sa- cramento nonpotest esse idem agens etpatiens. Unde nec in hoc sacramento sacerdos conse- crat seipsum, sed panem et vinum. In qua consecratione perficitur sacramentum ; usus autem sacramenti est consequenter se habens ad hoc sacramentum. Et ideo non est simile.
Ad 3, dicendum, quod, si miraculose cor- pus Christi in altari sub specie carnis appa- reat, aut sanguis sub specie sanguinis, non est sumendum. Dicit enim Hieron. super Levit. (refertur de Consecrat., dist. 2, cap. De hac. Ex Orig., homil. 7) : De hac quidem hostia, quse in Christi commemoratione mirabiliter fit, edere licet, de illa vero, quam Christus in ara crucis obtulit, secundum se nulli edere licet. Nec propter hoc sacerdos transgressor effici- tur, quia ea, quse miraculose fiunt, legibus non subduntur. Consulendum tamen esset sa- cerdoti, quod iterato corpus et sanguinem Domini consecraret et sumeret.
COMMENTARIUS.
D. Thom. conclusio affirmativa. — Satisfit objectioni. — Affirmat D. Thom. necessarium esse, ut sacerdos consecrans integre sumat hoc sacramentum, quia consecrando sacrifi- cat; qui autem sacrificat, debet fieri sacrificii
particeps, edendo ex illo, quia vel hoc spec- tat ad perfectionem sacrificii, vel est obliga- tio consequens ipsum. De qua re hoc loco nihil amplius dicemus; pertinet enim ad ma- teriam de sacrificio, infra tractandam. Solum adverto, ex discursu D. Thom. non videri probari conclusionem quoad illam particulam integre, quia ut minister ostendat se esse dis- pensatorem divinorum, et ad sacrificium per- tinere, satis est, ut aliquid ex illo edat, non est autem necesse, quod totum atque inte- grum sacrificium comedat. Respondetur, non esse mentem D. Thom., necessarium esse, sa- cerdotem sumere totum, quod consecrat, sed sumere utramque speciem, et hoc vocat inte- gre, et hoc satis probatur, si supponamus utramque speciem esse de essentia hujus sa- crificii, quia oportet sacerdotem participare de eo, quod est essentiale in sacrificio. Solutio ad secundum explicata est disputatione prae- cedente, sect. 3.
ARTICULUS V.
Utrurn malus sacerdos Eucharistiam consecrare possit (4, dist. 18, quaest. 2, art. 2 queesl. 3, ad 2).
. Ad quintum sic proceditur. Videtur, quod malus sacerdos Eucharistiam consecrare non possit. Dicit enim Hieron. super Soph. 3: Sacerdotes, qui Eucharistise serviunt et san- guinem Domini populis dividunt, impie agunt in lege Christi, putantes Eucharistiam pre- cantis facere verba, non vitam, et necessariam esse tantum solemnem oralionem, et sacerdotis merita ; de quibus dicitur : Sacerdos in qua- cutnque fuerit macula , non accedat offerre oblationes Domino. Sed sacerdos peccator, cum sit maculosus , nec vitam habet, nec merita huic convenientia sacramento. Ergo sacerdos peccator non potest consecrare Eucharistiam.
Prseterea, Damasc. dicit in 4 lib. (Orthod. fid., cap. 14, non longe a med.), quod panis et vinumper adventum Sancti Spiritus super- naturaliter transit in corpus et sanguinem Domini. Sed Gelas. Pap. dicit (sicut habetur in decret., , qusest. , cap. Sacrosancta) : Quo- modo ad divini mysterii consecrationem coeles- tis Spiritus invocatus adveniet, si sacerdos, qui eum adesse deprecatur, criminosis plenus actionibus comprobetur . Ergo per malum sa- cerdotem non potest Eucharistia consecrari.
Prseterea hoc sacramentum sacerdotis benedictione consecratur. Sed benedictio sa- cerdotis peccatoris non est efficax ad conse-
QU/EST. LXXXII, ART. V.
crationem hujus sacramenti, cum scriptum sit Malach. 2 : Maledicam benedictionibus ves- tris; et Dionys. dicit in epistola ad Demophi- lum Monachum (circa med. illius) : Perfecte cecidit a sacerdotali ordine, qui non est illu- minatus, et audax quidem nimium mihi vide- tur talis, sacerdotalibus manum apponens, et audet immundas infamias (non enim dicam orationes), super divina symbola Christi for- maliter enunciare.
Sed contra est, quod August. dicit in lib. de Corp. Dom. (refertur 1 , qusest. 2. El de Gonsecr., dist. 2, cap. Utrum sub, ex lib. de Corpore Dd"mini) : Intra Ecclesiam catholicam, in mysterio corporis et sanguinis Domini, nihil a bono majus, nihil a malo minus perficitur sacerdote, quia non in merito consecrantis, sed in verbo perficitur creatoris, et virtute Spiri- tus Sancti.
Respondeo dicendum, quod, sicut supra dictum est (art. \ et 2 hujus queest.), sacer- dos consecrat hoc sacramentum , non virtute propria, sed sicut minister Christi, in cujus persona consecrat hoc sacramentum. Non autem ex hoc ipso desinit aliquis minister esse Christi, quod est malus; habet enim Dominus bonos et malos ministros , seu servos. Unde Matth. 24, dicit : Quis putas est fidelis servus et prudens? et postea subdit : Si autem dixe- rit ille servus in corde suo, etc. Et Apostol. dicit , \ Cor. 4 : Sic nos existimet homo, ut ministros Christi; tamen postea subdit : Nihil mihi conscius sum, sed non in hoc justificatus sum. Erat ergo certus, se esse ministrum Christi; tamen non erat certus, se essejustum. Potest ergo aliquis esse minister Christi, etiamsi justus non sit. Et hoc ad excellentiam Christi pertinet, sicut vero Deo serviunt, non solum bona, sed mala, qux, per ipsius pro- videntiam in ejus gloriam ordinantur. Unde manifestum est, quod sacerdotes, etiamsi non sint justi, sed peccatores , possunt Eucharis- tiam consecrare.
Ad\ ergo dicendum, quod Hieron. (loco cit. in argum.), per illa verba improbat errorem sacerdotum, qui credebant se digne posse Eu- charistiam consecrare, ex hoc solo, quod sunt sacerdotes, etiamsi sint peccatores . Quod im- probat Hieronymus per hoc, quod maculosi ad altare accedere prohibentur . Non tamen re- moventur, quin, si accesserint, sit verum sa- crificium quod offerunt.
Ad 2, dicendum, quod ante illa verba, Gelasius Papa prmnittit (in princ. c. citat. in arg.) : Sacrosancta religio, quaz Catholicam
QU^EST
continet disciplinam, tantam sibi reverentiam vendicat, ut ad eam quilibet, nisi pura con- scientia, non audeat pervenire. Ex quo mani- feste apparet, ejus inlentionem esse , quod peccator sacerdos non debet ad hoc sacramen- tum accedere. Unde per hoc, quod subdit : Quomodo ccelestis Spiritus invocatus adveniet? intelligi oportet, quocl non advenit ex merito sacerdotis, sed exvirtute Christi, cujus verba profert sacerdos.
Ad 3, dicendum, quod sicut eadem actio, in quantum fit ex prava intentione ministri , potest esse mala, bona autem in quantum fit ex bona intentione Domini, ita benedictio sa- cerdotis peccatoris, in quantum ab ipso indi- gne fit, est maledictione digna, et quasi infa- mia sive blasphemia, et non oratio reputatur; in quantum autem profertur ex persona ChrisU, est sancta et efficax ad sanctifican- dum. Unde signanter dicitur : Maledicam benedic tionibus ves tris .
De qurestione hujus articuli nihil occurrit dicendum preeter ea, quse de ministris sacra- mentorum in genere tractavimus, et quee ad- didimus sub finem qutcstionis-78, disput. 61, sect. 3.
ARTICULUS VI.
Utrum Missa mali sacerdotis minus valeat, quam Missa sacerdotis boni (4, dist. 13, queest. t, a. 1, quaest. 5).
1 . Ad sextum sic proceditur. Videtur, quod Missa sacerdotis mali non minus valeat, quam Missa sacerdotis boni. Dicit enim Gregor. in Registro (refertur hoc in decret., 1 , qutest. 1 , c. Multis, ante med.) : Heu, in quam magnum laqueum incidunt, qui divina et occulta mys- teria, plus ab aliis sanctificata posse fieri credunt, cum unus idemque Spiritus Sanctus mysteria occulte, atque invisibiliter operando sanctificet? Sed hsec occulta mysteria cele- brantur in Missa. Ergo Missa mali sacerdolis non minus valet, quam Missa boni.
Prseterea, sicut baptismus traditur a ministro in virtute Christi, qui baptizat, ita et hoc sacramentum in persona Christi conse- cratur; sed non melior baptism,us datur a meliori ministro, ut supra dictum est (q. 64, art. 5, et quaast. 67, art. 5, et aliis). Ergo etiam neque melior Missa est, quse celebratur a meliori sacerdote.
Preeterea, sicut merita sacerdotum diffe- runt per bonum et melius, ita etiam differunt
XXI.
LXXXII, ART. VI. 593
per bonum et malum. Si ergo Missa melioris sacerdotis est melior, sequitur, quod Missa mali sacerdotis sit mala. Quod est inconve- niens, quia malitia ministrorum non potest redundare in Christi mysteria, sicut August. dicit in libro de Baptismo (lib. 2 conlra litt. Petilian., cap. 62, circa finem, aliis verbis, tom. 6). Ergoneque Missa melioris sacerdotis est melior.
Sed contra est, quod habetur in decretis, 1 , qusest. 1 (cap. 9'l , Ipsi sacerdotes) : Quanto sacerdotes fuerunt digniores, tanto facilius in necessitatibus, pro quibus clamant, exaudiun- tur.
Respondeo dicendum, quod in Missa duo est considerare , scilicet , ipsum sacramentum , quod est principale, et orationes, quse in Missa fiunt pro vivis et mortuis. Quantum ergo ad sacramentum non minus valet Missa sacerdo- tis mali, quam boni, quia utrobique idem con- ficitur sacramentum. Oratio etiam, quse fit in Missa, potest considerari dupliciter. Uno modo in quantum habet efficaciam ex devotione sa- cerdotis orantis. Et sic non est dubium, quod Missa melioris sacerdotis magis est fructuosa. Alio modo in quantum oratio in Missa profer- tur a sacerdote in persona totius Ecclesise, cujus sacerdos est minister. Quod quidem mi- nisterium, etiam in peccatoribus manet, sicut supra dictum est de ministerio Christi (art. prseced.). Unde etiam quantum ad hoc, est fructuosa non solum oratio sacerdotis pecca- toris in Missa, sed etiam omnes ejus orationes, quas facit in ecclesiasticis officiis, in quibus gerit personam Ecclesix, licet orationes ejus privatx non sint fructuosse, secundum illud Proverb. 2 : Qui declinat aures suas, ne audiat legem, oratio ejus erit execrabilis.
Ad 1 ergo dicendum, quod Gregor. loquitur ibi (loco citat. inargum.), quantum ad sancti- tatem divini sacramenti.
Ad 2. dicendum, quod in sacramento bap- tismi non fiunt solemnes orationes pro omnibus fidelibus, sicut in Missa. Et ideo, quantum ad hoc, non est simile. Est autem simile quantum ad effectum sacramenti.
Ad3, dicendum, quodper virtutem Spiritus Sancti (qui per unitatem charitatis commu- nicat invicem bona membrorum Christi), fit, quod bonum privatum, quod est in Missa sa- cerdolis boni , est fructuosum aliis. Malum autem privatum unius hominis non potest alteri nocere, nisi per aliquem consensum, ut Augustinus dicit in 2 libro contra Parmen. (ex c. 13, tom. 7, et tract. 5 in Joan., tom. 6).
QILEST. LXXXIl, ART. VII.
COMMENTARIUS.
D. Thom. conclusio. — Explicantur qux- dam D. Thom. verba. — Heec queestio intelligi potest de effectu hujus sacramenti, ut sacra- mentum est, qui potest duplex distingui : al- ter est effectus formee, qui estconsecratio, seu sacramentum in facto esse, et hoc modo con- stat ex dictis art. prseced., bonilatem vel ma- litiam ministri nihil referre ad hunc effectum. Alter effectus est ipsius sacramenti applicati ad usum, qui non pertinet proprie ad effec- tum Missee, ut sic, et ideo nec D. Thom. de illo loquitur, nec aliquid addendum occurrit doctrinee traditee de sacramentis in genere, nam hic effectus per se, et ex opere operato, nec augetur, nec minuitur ex conditione dan- tis, ut sic. Quod ideo dico, quia etiam ipse mi- nister, qui Missam dicit, sumit hoc sacramen- tum ; et sic malitia ejus potest impedire effectum, et bonitas potest conferre ad aug- mentum ejus, non tamen, ut est dispositio dantis, sed recipientis. Alio modo intelligi po- test queestio de effectu hujus mysterii, ut sa- crificium est, et hoc modo distinguit D. Thom. substantiam sacrificii aborationibus adjunctis ex institutione Ecclesise, quas dupliciter dicit considerari posse : uno modo in quantum fiunt in persona Ecclesiee, cujus sacerdos est mi- nister; alio modo in quantum sacerclos ut privata persona orat. Et sic tria respondel. Primo, effectum sacrificii secundum se non augeri, nec minui ob vitam sacerdotis. Se- cundo idem dicit de effeclu orationum, ut fun- dantur in merito Ecclesiee, et de his dicturi sumus in materia de sacrificio. Tertium est, fructum illarum orationum , prout funduntur a ministro, ut privata persona, multum pen_ dere ex devotione, quia, quo fuerit sanctior, et majore devotione oraverit, eo magis me- ritoriee, magisque efficaces erunt orationes ejus coram Deo. Si autem fuerit peccator, non erunt fructuosse. Quee omnia eonstant ex ma- teria de merito et de oratione; nam heec doc- trina generalis est. Solum indiget expositione illud ultimum verbum, quod hujusmodi ora- tiones peccatoris non sunt fructuosee, quod non est generaliter verum de omnibus oratio- nibus peccatorum, ut constat ex eodem D. Thom., 2. 2, q. 83, art. 16, ubi ex senlentia August. et Chrysost. docet etiam orationes peccatorum exaudiri, si debilis conditionibus fiant, quanquam non ex justitia, sed ex di- vina benevolentia exaudiantur , quia tales
orationes ex parte ipsius orantis nullius valo- ris sunt; et hoc modo posset exponi, quod hic dicitur, tales orationes esse infructuosas. Vel aliter, et fortasse melius, aliud est orationem fieri a peccatore, de quo est sermo in 2. 2, aliud vero est, orationem ipsam esse pecca- minosam, ita ul ipsa mala sit, et offensionem Dei contineat, etheec infructuosa prorsus est, cum Deum potius ad vindictam, quam ad mi- sericordiam provocet, et hujusmodi est oratio sacerdotis mali in Missa deprecantis Deum; quia tota illa actio male fit et indigne, et in hoc sensu locutus estD. Thom., et in eo recte intelligitur testimonium, quod affertur ex Proverb. 28 : Qui declinat aures suas, ne au- diat legem, oratio ejus erit execrabilis.
ARTICULUS VII.
Utrum haeretici, schismatici et excoimmmicati possint consecrare (inlib. sent. ex August. collectarum , cap. 15, in 3).
\ . Ad septim,um sic proceditur. Videtur, quod hxretici, schismatici et excommunicati, Eucharistiam consecrare non possint. Dicit enim August., quod extra Ecclesiam Catholi- cam non est locus veri sacrificii. Et Leo Papa dicit (in ep. 38, habetur in decretis, 1, q. 1, cap. In Ecclesia Dei) : Aliter scilicet, quam in Ecclesia, qux corpus Christi est, nec rata sunt sacerdotia, nec vera sacrificia. Sed hxretici, schismatici et excommunicati, sunt ab Ecclesia separati. Ergo non possunt verum sacrificium conficere.
Prxterea, sicut ibidem legitur, Innocent. Pap. dicit (1, queest. 1, cap. 74) : Arrianos, cxterosque ejusmodi pestes, quia laicos eorum sub imagine poenitentix suscipimus, non vi- dentur clerici eorum cum sacerdotii , aut cujuspiam mysterii, suscipiendi dignitate esse, quibus solum baptisma ratum esss permitti- m,us. Sed non potest aliquis consecrare Eucha- ristiam, nisi sit cum sacerdotii dignitate. Ergo hxretici et cxteri hujusmodi, non possunt Eu- charistiam consecrare.
Prxterea, ille, qui est extra Ecclesiam non videlur aliquid posse agere in persona totius Ecclesix. Sed sacerdos consecrans Eu- charistiam hoc agit inpersona totius Ecclesix. Quod patet ex hoc, quod omnes orationes pro- ponit in persona Ecclesix. Ergo videtur, quod illi, qui sunt extra Ecclesiam, scilicet hxre- tici, schismatici et excommunicati non possint consecrare Eucharistiam.
Sed contra est, quod August. dicit in lib. 2
contra Parmen. (cap. 13, t tismus in eis, scilicet hxreticis, schismaticis et et excommunicatis, ita Ordinatio mansit inte- gra. Sed ex vi Ordinationis sacerdos potest consecrare Eucharistiam; ergo hreretici, schis- matici et excommunicati, cum in eis maneat Ordinatio integra, videtur, quod possint con- secrare Eucharistiam.
Respondeo dicendum, quod quidamdixerunt, quod hxretici, schismatici et excommunicati, quia sunt extra Ecclesiam, non possunt confi- cere hoc sacramentum. Sed in hoc decipiuntur, quia sicut Augustin. dicit in lib. 2 contra Parmenianum (cap. 13, ante mecl., tom. 7), aliud est aliquid omnino non habere, aliud autem non recte habere, et similiter etiam est aliud non dare, et aliud non recte dare. Illi igitur, qui intra Ecclesiam constituti recepe- runt potestatem consecrandi Eucharistiam in Ordinatione sacerdotii, recte quidem habent potestatem, sed non recte ea utuntur, si post- modum per hxresim, aut schisma, aut excom- municationem , ab Ecclesia separantur. Qui autem sic separati ordinantur , nec recte habent potestatem, nec recte utuntur. Quod , tamen utrique potestatem habeant, patet per hoc, quod, sicut Augustin. ibidem dicit (lib. 2 contra Parmen., c. 13, tom. 1), cum redeunt ad unitatem Ecclesise, non reordinantur , sed recipiuntur in suis Ordinibus. Et quia conse- cratio Eucharistise est actus consequens Ordi- nis potestatem, illi , qui sunt ab Ecclesia separati per hseresim, aut schisma, vel excom- municationem , possunt quidem consecrare Eu- charistiam, qux ab eis consecrata verum cor- pus et sanguinem Christi continet, non tamen hoc recte faciunt, sed peccant facientes. Et ideo fructum sacrificii non percipiunt, quod est sacrificium spirituale.
Ad 1 ergo dicendum, quod auctoritates illx, et similes, intelligendx sunt, quantum ad hoc, quod non recte extra Ecclesiam sacrificium offertur. Unde extra Ecclesiam non potest esse spirituale sacrificium , quod est verum veri- tate frucius, licet sit verum veritate sacra- menti, sicui supra dictum est, quod pecca- tor sumit corpus Christi sacramentaliter , sed non spiritualiter .
Ad 2, dicendum, quod solus baptismus per- mittitur esse ratus haereticis, et schismaticis, quia possunt licite baptizare in articulo ne- cessitatis. ln nullo autem casu licite possunt Eucharistiam consecrare, vel alia sacramenta conferre.
Ad 3, dicendum, quod sacerdos in Missa, in
QILEST. LXXXII, ART. VIII. 595
- : Sicut bap- orationibus quidem loquitur inpersona Eccle- sise, in cujus unitate consistit. Sed in con- secralione sacramenti loquitur in persona Christi, cujus vicem in hoc gerit per Ordinis potestatem; ideo, si sacerdos ab unitate Eccle- sise prsecisus Missam celebret, quia potestatem Ordinis non amittit, consecrat verum corpus et sanguinem Christi; sed quia est ab Ecclesise unitate separatus, orationes ejus efficaciam non habent.
COMMENTARIUS.
De hoc articulo legenda sunt loca citata in art. 5. Solum est notanda solulio ad 3 D. Thom., in qua sentit, hujusmodi sacerdotes ab Ecclesia prsecisos non amittere quidem ministerium, quod exercent in persona Chri- sti, amittere autem ministerium,quod faciunt in persona Ecclesise, quia ab Ecclesiee unitate separati sunt; contra quam rationem facere potest, nam etiam est separatus ab unitate Christi, et maxime si sit hsereticus; sicut ergo Christus utitur interdum ministro a se sepa- rato, ita potest Ecclesia. Respondeo hujus- modi ministrum semper esse unitum Christo, vel per characterem sacerdotalem, qui est veluti participatio qusedam potestatis Christi, vel per subordinationem instrumenti ad prin- cipale agens, quomodo baptizare potest ethni- cus; sufficit enim Christo ratione suae poten- tise preedicta subordinatio, quamvis sola in solo baptismi sacramento sufficiat, non quia non potuisset Christus aliter instituere, sed quia non oportuit, ut alibi dictura est. Dices : etiam respectu Ecclesiaa intercedit unio per characterem, et subordinationem moralem, quia talis minister est illi subjectus, et si fi- delis sit, est membrum ejus. Respondeo non esse sermonem de hac unione, sed de illa, quse per se ordinatur ad prsedictum ministe- rium, sdlicet, quod talis minister sit ab Ec- clesia cleputatus, ut suo nomine preces ad Deum fundat, a quo minisierio separatur per censuram, qua dicitur separatus ab unitate Ecclesise, quse est ratio sufficiens, ut non offerat, neque oret in persona Ecclesiae, de qua re plura inferius, de sacrificio tractantes.
ARTICULUS VIII.
Utrum sacerdos degradatus possit hoc sacramentum conflcere (4, dist. 13, quaest. 2, art. 1, quaest. 4. Et queest. 12, art. 16).
- Ad octavum sic proceditur. Videtur, quod sacerdos degradatus non possit hoc sa-
596 QtLEST
cramentum conficere. Nullus enim conficit hoc sacramentum, nisi per potestatem consecrandi, quam habet. Sed degradatus non habet potes- tatem consecrandi , licet habeat potestatem baptizandi , ut dicit can. 1 , q. 1 , c. Quod quidam (circa med. ). Ergo videtur, quod pres- byter degradatus non possit Eucharistiam consecrare.
Prseterea, ille, qui aliquid dat, potest etiam auferre. Sed Episcopus dat presbytero potestatem consecrandi ordinando ipsum. Ergo etiam potest ei auferre, degradando eum.
Prxterea, sacerdos per degradationem, aut amittit potestatem consecrandi, aut solam executionem. Sed non solam executionem, quia sic non plus amitteret degradatus, quam excommunicatus, qui etiam executione caret. Ergo videtur, quod amittat potestatem conse- crandi. Et ideo videtur, quod non possit con- ficere hoc sacramentum.
Sed contra est, quod August., lib. 2 contra Parmen. (cap. 13, tom. 7), probat , quod apostatse a fide non carent baptismate, per hoc, quod per pmnitentiam redeuntibus non restituitur , et ideo amitti non possejudicatur. Sed similiter degradatus , si reconcilietur , non est iterum ordinandus. Ergo non amisit potestatem consecrandi. Et ita sacerdos degra- datus potest conficere hoc sacramentum.
Respondeo dicendum, quod potestas conse- crandi Eucharistiam pertinet ad characterem sacerdotalis Ordinis. Character autem quilibet, quia cum quadam consecratione datur, inde- lebilis est, ut supra dictum est (q. 63, art. 5), sicut et quarumcumque rerum consecrationes perpetux sunt, nec amitti, nec reiterari pos- sunt. Unde manifestum est, quod potestas con- secrandi non amittitur per degradationem. Dicit enim August. in lib. 2 contra Parmen. (ubi supra) : Utrumque , scilicet, baptismus et Ordo, sacramentum est, et quadam conse- cratione utrumque homini datur, illud, cum baptizatur, istud, cum ordinatur, ideoque non licet a Catholicis utrumque iterari. Et sic patet, quod sacerdos degradatus potest confi- cere hoc sacramentum.
Ad \ ergo dicendum, quod canon ille non loquitur assertive , sed inquisitive, sicut ex circumstanlia litterx haberi potest.
Ad 2, dicendum,- quod Episcopus non dat potestatem sacerdotalis Ordinis propria vir- tute, sed instrumentaliter , sicut minister Dei, cujus effectus per hominem tolli non potest, secundum illud Matth. 19 : Quos Deus con- junxit, homo non separet. Et ideo Episcopus
LXXXII, ART. IX.
non potest hanc potestatem auferre, sicut nec ille, qui baptizat, potest auferre characterem baptismalem.
Ad 3, dicendum,, quod excommunicatio est medicinalis. Et ideo excommunicatis non aufertur executio sacerdotalis potestatis , quasi in perpetuum, sed ad correctionem, usque ad tempus. Degradatis autem aufertur executio, quasi in perpetuum condemnatis.
ARTICULUS IX.
Utrum liceat ab excommunicatis, vel hsereticis, seu peccatoribus , communionem recipere, et eorum Missam audire (supra, qusest. 64, art. 9, ad 2, et 3 ; et 4; dist. 13, quaest. 1, art. 3).
1 . Ad nonum sic proceditur. Videtur, quod aliquis licite possit communionem recipere a sacerdotibus hxreticis , vel excommunicatis , vel etiam peccatoribus, et ab eis Missam audi- re. Sicut enim August. contra Petilian. dicit (refertur hoc in decr., 1, q. 1, in princip.) : Neque in homine bono, neque in homine rnalo, aliquis Dei fugiat sacramenta. Sed sacerdotes, quamvis sint peccatores, et hxretici, vel ex- communicati, verum conficiunt sacramentum. Ergo videtur, quod non sit vitandum ab eis communionem accipere , vel eorum Missam audire.
Prseterea, corpus Christi verum figura- tivum est corporis mystici, sicut supra dictum est (qusest. 80, art. 4). Sed a prxdictis sacer- dotibus verum corpus Christi consecratur. Ergo videtur, quod illi, qui sunt de corpore mystico , possunt eorum sacrificiis communi- care.
Prseterea, multa peccata sunt graviora, quam fornicatio. Sed non est prohibitum audire Missas sacerdotum aliter peccantium. Ergo etiam non debet esse prohibitum audire Missas sacerdotum fornicariorum.
Sed contra est , quod can. dicit, 32 dist (cap. Nullus) : Nullus Missam audiat sacer- dotis , quem, indubitanter concubinam novit habere. Et Gregor. dicit in 3 Dial. (cap. 31, parum a princ), quod pater perfidus Arria- num Episcopum misit ad filium, ut de ejus manu sacrilegx consecrationis communionem perciperet, sed vir Deo deditus Arriano Epi- scopo venienti exprobravit, ut debuit.
Respondeo dicendum, quod, sicut supra dic- tum est (art. 5, 6, 7 et 8 hujus qusest.), sa- cerdotes si sint hxretici, vel schismatici, vel excommunicati, vel etiampeccatores, quamvis habeant potestatem consecrandi Eucharistiam,
QILEST. LXXXII, ART. X.
non tamen ea recte utuntur, sed peccant uten- tes. Quicumque autem communicat alicui in peccato, is particeps peccati efficitur. Undc et in 2 can. Joan. dicitur (circa finem illius), quod qui dixerit ei ave (scilicet hseretico), commu- nicat operibus illius malignis. Et ideo non licet a prsedictis communionem accipere, aut eorum Missam audire. Differt tamen inter prsedictas sectas. Nam hseretici, et schismatici excom- municati, sunt per sententiam Ecclesise execu- tione consecrandi privati, et ideo peccat, qui- cumque eorum Missam audit , vel ab eis accipit sacramenta. Sed non omnes peccatores suntper sententiam Ecclesise executione hujus potestatis privati. Et sic quamvis sint sus- pensi quantum ad se ex sententia divina, non autem quantum ad alios ex sententia Ecclesise. Et ideo usque ad sententiam Ecclesise, licet ab eis communionem accipere et ecrum Missam audire. Unde super illud 1 Corinth. 5 : Cum hujusmodinec cibum sumere, dicit Gloss. Au- gust. : Hoc dicendo, noluit hominem ab homine judicari ex arbitrio suspicionis, vel etiam extraordinario usurpato judicio , sed potius ex lege Dei secundum ordinem Ecclesise, sive ultro confessum, sive accusatum et convictum.
Ad I ergo dicendum, quod in hoc, quod re- fugimus audire Missas talium sacerdotum, aut ab eis communionem recipere, non refugi- mus Dei sacramenta, sed potius ea veneramur . Unde hostia a talibus sacerdotibus consecrata est adoranda, et si reservetur , licite potest sumi a sacerdote legitimo. Sed refugimus culpam indigne ministrantium.
Ad 2, dicendum, quod unitas corporis mys- tici est fructus corporis veri percepti. Illi autem qui indigne percipiunt, vel ministrant, privantur fructu, ut supra dictum est (q. 80, art. 5, et art. 7 hujus qucest.). Et ideo non est sumendum ex eorum dispensatione sacramen- tum, ab eis, qui sunt in unitate Ecclesise.
Ad 3, dicendum, quod licet fornicatio non sit gravior cseteris peccatis, tamen ad eam proniores sunt homines propter carnis concu- piscentiam. Et ideo specialiter hoc peccatum sacerdotibus prohibitum est ab Ecclesia, et ne aliquis audiat Missam concubinarii sacerdo- tis. Sed hoc intelligendum est de notorio, vel per sententiam^ quse fertur in convictum, vel per confessionem in jure factam, vel per evi- dentiam facti, quando non potest peccatum aliqua tergiversatione celari.
Hic articulus explicatus est in fine dispu- tationis preecedentis.
ARTICULUS X.
Utrum liceat sacerdoti, oaraino a consecratione Eucha- ristise abstinere (4, dist. 12, qusest. 3, art. 2, quaest. 3; et dist. 13, quaest. 1, art. 2, quaest. 1).
1 . Ad decimum sic proceditur. Videtur, quod liceat sacerdoti, omnino a consecratione Eucharistise abstinere. Sicut enim ad officium sacerdotis pertinet Eucharistiam consecrare, ita etiam baptizare, et in aliis sacramentis ministrare. Secl sacerdos non tenetur minis- trare in aliis sacramentis, nisi propter curam animarum susceptam.Ergo videtur, quod nec etiam teneatur Eucharistiam consecrare, si curam non habeat animarum.
Prxterea, nullus tenetur facere, quod sibi non licet, alioquin esset perplexus. Sed sacerdoti peccatori, vel etiam excommunicato, non licet Eucharistiam consecrare, ut supra dictum est (art. 7 hujus qusest.). Ergo videtur, quod tales non teneantur acl celebrandum. Et ita nec alii, alioquin ex sua culpa commodum reportarent.
Prseterea, dignitas sacerdotalis non per- ditur per subsequentem infirmitatem; dicit enim Gelas. Pap. (Palladio Episcopo scribens. Habetur in decret., dist. 55, cap. Praecepta canonica, in princ.) : Prsecepta canonica, sicut non patiuntur venire ad sacerdotium debiles corpore, ita si quis in eo fuerit constitutus, ac tunc fuerit sauciatus, amittere non potest, quod tempore suse sinceritatis accepit. Contin- git autem quandoque, quod Ordinati in sacer- dotes incurrunt aliquos defectus, ex quibus a celebratione impediuntur, sicut est lepra vel morbus caducus, vel aliquid aliucl hujusmodi. Non ergo videtur , quod sacerdotes acl cele- brandum teneantur.
Sed contra est, quod Ambros. dicit in qua- dam oratione : Grave est, quod ad mensam tuam mundo corde, et manibus innocentibus non venimus, sed gravius est, si, dum peccata •metuimus, etiam sacrificium non reddamus.
Respondeo dicendum, quod quidam dixerunt, quod sacerdos potest omnino a consecratione licite abstinere, nisi teneatur ex cura sibi commissa celebrare populo , et sacramenta prsebere. Sed hoc irrationabiliter dicitur, quia unusquisque tenetur uti gratia sibi data, cum fuerit opportunum, secundum illud 2 ad Cor. 6 : Exhortamur, ne in vacuum gratiam Dei re- cipiatis. Opportunitas autem sacrificium offe- rendi non solum attenditur per comparationem ad fideles Christi, quibus oportet sacramenta
QU/EST. LXXXII, ART. X.
ministrari, sed principaliter per comparatio- nem ad Deum, cui consecratione hujus sacra- menti sacrificium offertur. Unde sacerdoti, etiamsi non habeat curam animarum , non licet omnino a celebratione cessare, sed saltem videtur, quod celebrare teneatur in prxcipuis festis, et maxime in illis diebus, in quibus fideles communicare consueverunt. Et hinc est, quod 2 Machab. 4, contra quosdam sacer- dotes dicitur , quod jam non circa altaris officia dediti erant, contempto templo, et sa- crificiis neglectis.
Ad \ ergo dicendum, quod alia sacramenta perficiuntur in usu fidelium. Et ideo in aliis ministrare non tenetur, nisi ille, qui super fideles suscepit curam. Sed hoc sacramentum perficitur in consecratione Eucharistix, in qua sacrificium Deo offertur; ad quod sacer- dos obligatur Deo ex Ordinejam suscepto.
Ad 2, dicendum, quod sacerdos peccator, si per sententiam Ecclesise sit executione Ordinis privatus, vel simpliciter, vel ad tempus, red- clitus est impotens ad sacrificium offerendum, et ideo obligatio tollitur. Hoc autem cedit sibi in detrimentum spiritualis fructus , magis quam in emolumentum. Si vero non sit priva- tus potestate celebrandi, non solvitur obliga- tio; nec tamen perplexus est, quia potest de peccato pcenitere et celebrare.
Ad 3, dicendum, quod debilitas, vel segri-
tollit, quantum ad consecrationem Eucharis- tix. Quandoque quidem propter impossibilita- tem executionis, sicut si privetur oculis, aut digitis, aut usu lingux. Quandoque autem propter periculum , sicut patet de eo , qui patitur morbum caducum, vel etiam quam- cumque alienationem mentis. Quandoque prop- ter abominationem, sicut patetde leproso, qui non debet publice celebrare. Potest tamen Missam dicere occulte, nisi lepra adeo inva- luerit, quod per corrosionem membrorum eum ad hoc reddiderit impotentem.
GOMMENTARIUS.
D. Thom. conclusio. — SententiaD. Thomse est, non licere sacerdoti, etiam si curam ani- marum non habeat, omnino a consecratione hujus sacramenti abstinere, quia consecra- tione (inquit) hujus sacramenti sacrificium Deo offertur, ad quod (dicit in solutione ad primum) sacerdos obligatur Deo ex ordine jam suscepto. Addit deinde D. Thom. tempus hujus obligationis esse in prsecipuis festis, et maxime in illis diebus, in quibus fideles com- municare consueverunt. Quse doctrina expo- netur in disputationibus moralibus de sacri- ficio, ubi etiam declarabimus solutionem ad 3, in qua D. Thom. corporales segritudines
tudo superveniens Ordini sacerdotali, Ordi- numerat, quee executionem sacerdotalis ordi- nem non tollit, executionem tamen Ordinis nis impedire possunt.
et h#:c de eucharisti^e sacramento.
TRACTATUS