Pie V · catechisme · 24 septembre 1566

Praxis concionatoria (homilétique)

Praxis Catechismi seu Catechismus in singulas anni Dominicas distributus

Pré-Vatican II magistere-ordinaire-universel
Version unique

Praxis Catechismi

seu

Catechismus in singulas anni Dominicas distributus et evangeliis accommodatus.

Dominica I. Adrentus.

Erunt signa in sole et luna. Luc. 21, 25. Hoc evangelium ad argumentum de iudicio generali traducendum est. Quare hic recurrat parochus ad articulum symboli, "Inde venturus est iudicare vivos et mortuos" p. 63. prout faciendum praecipitur p. 12. Vel secundum aliarum ecclesiarum ritum:

Ecce rex tuus venit tibi Mat. 25, 5. Hic opportune tractabit parochus ea, quae de incarnatione, et causis adventus Christi habentur art. 2. et 3. symb. apost. p. 27. 34.

Invenietis asinam alligatam - — solvite. S. Athanasius ostendit ex hoc loco Apostolis et eorum successoribus factam esse potestatem solvendi eos, qui peccatorum pondere pressi sunt; quare hic populo exponet parochus quae habentur de confessione p. 210. et absolutione p. 200. 216. de potestate remittendi peccata in ecclesia p. 87.

Domlnica secunda.

Cum audisset Ioannes in vinculis. Mat. 11, 2. Ioannis interrogatio tam sedula ostendit quanto cum studio curare debeamus, ut de rebus fidei et nos et ii, qui nobis subsunt, rite et a catholicis doctoribus instruamur. Vide quae huic argumento inserviunt initio catechismi usque ad primum symboli articulum.

In vinculis. Fides usque ad vincula, immo ad necem usque cum opus est, et a iudice urgemur, profitenda est; nec est satis eam pectore inclusam habere quantumvis rectam et sinceram, ut ostenditur p. 15.

Dominica tertia.

Confessus est, et non negavit. lo. 1, 20. Ex hoc loco simpliciter verum fateri docemur, nec intermiscere iusiurandum, ut nobis fides adhibeatur. Vide quanto et sub quibus poenis iurare prohibitum in 2. praecepto, p. 282.

Quid ergo baptizas. Agendum hic est de ministris baptismi, de quo p. 130. et quomodo sese habeant in dispensatione sacramentorum Christus dominus et minister, quantum ad effectum sacramenti p. 127.

Cuius ego non sum dignus. Hic monere parochus debet populum, ut se pro festis natalitiis ad sacram synaxin praeparet, et agere de condigna tanti hospitis susceptione; vide de praeparatione ad eucharistiam p. 184.

Dominica quarta.

Anno quintodecimo imperii Tiberii Luc. 3, 1. Cur hic de principibus mundi fiat mentio eadem ratio afferri potest, quae affertur in art. 4. symb. de Pontio Pilato p. 41.

Factum est verbum Domini super Ioannem. Quoniam Ioannes nonnisi a Deo legitime vocatus officium verbi Dei praedicandi exercuit, ideo hic de legitima vocatione ministrorum ecclesiae parochus disseret, ut habetur de sacram. ordinis p. 237. legitimosque eos ministros non esse dicet, qui missi non sunt, uti est in praefatione p. 7.

In deserto. Hic de probitate et morum integritate ministrorum verbi Dei, qui sunt sacerdotes, agatur p. 250. et de castitate, quae eis indicitur, ut hab. p. 244.

Praedicans baptismum poenitentiae. Quomodo adulti, qui baptismum suscipere debent, affecti esse debeant, et praeteritae eos vitae poenitere, traditur p. 136, quomodo hic baptismus Ioannis repeti debuit p. 131.

Parate viam Domini. Hic de praeparatione ad eucharistiam, de qua in superiori dominica, et de necessaria mandatorum Dei observantia, de qua p. 271. 279.

In die nativitatis Dominl.

Peperit primogenitum filium suum. Luc. 2, 7. Explicetur art. symboli "Natus ex Maria virgine," qui est huius loci maxime proprius, de quo p. 38.

In principio erat verbum. Io. 1, 1. Quoniam hic locus, dum agitur de aeterna Christi generatione, adducitur p. 32. hinc parochus petet huius loci expositionem.

Et verbum caro factum est. Hic exponatur mysterium incarnationis prout habetur p. 34.

439 Praxis concvmatoria. 439

Gloriam quasi unigeniti. Quomodo hic unigenitus sit etiam frater noster, vid. p. 376.

Dominica infra octavam Nativltatis.

Et tuam ipsius animam pertransibit gladius. Luc. 2, 35. Ex hac Simeonis praedicatione ansam sumere poterit parochus explicandi, cur Deus fideles iam baptizatos, quos filios habet carissimos, non eximat ab incommodis vitae huius; vid. p. 241. et quo confugiendum tunc sit; vid. p. 358.

Non recedebat a templo. De privata et publica oratione habes p. 367. Quomodo ad orationem et ieiunium et eleemosyna iungenda sint p. 370. et quomodo ista tria conducant ad satisfactionem peccatorum p. 227.

In circumcisione Dominl.

Ut circumcideretur jpuer. Luc. 2, 21. Quoniam circumcisioni successit baptismus, hic in genere dici poterit de^ vi et efficientia sacramentorum novae legis supra antiquae legis sacramenta, ut hab. p. 119.

Vocatum est nomen eius Iesus. Quam convenienter hoc nomen inditum fuerit Christo, et quare, vid. p. 29. Observandum hic est etiam infantibus nunc in baptismo nomen esse imponendum; cuius rei quaenam sit ratio, et quale nomen im- ^oni debeat, habes p. 149. Denique cum impositio nominis *it una ex ceremoniis in baptismo usitatis, hic de baptismi ceremoniis et ritibus apta concio haberi poterit; vid. p. 146.

In die Epiphaniae.

Vidimus enim stellam eius. Mat. 2, 2. Quoniam non inepte per hanc stellam philosophica de Deo scientia potest intelligi, sicut per responsum sacerdotum fidei lumen, non male hic adaptari poterunt quae de differentia sapientiae christianae a philosophica notitia habentur p. 16.

Et procidentes adoraverunt eum. Mat. 2, 11. Hic de adoratione Dei, quae latria dicitur, et simul de veneratione sanctorum, quae dulia nominatur, agatur; vid. expos. decal. p. 272; agi etiam potest de eucharistiae adoratione et veneratione; nam si eundem Christum, quem magi adoraverunt, praesentem in eucharistia agnoscimus et confitemur, ut disertis verbis probatur p. 170. si pii esse volumus, cur non aeque ac magi adorabimus? vid. p. 161.

Dominlca infra octavam Eplphanlae.

Secundum consuetudinem diei festi. Luc. 2, 42. De observatione dierum festorum, lege p. 296.

Et erat subditus illis. De officio liberorum erga pa~ rentes, vide p. 305.

Dominica II. post Epiphaniam.

Nuptiae factae sunt. Io. 2, 1. De sacramento matrimonii vide p. 256.

Hoc fecit lesus initium signorum. Haec conversio aquae in vinum valet plurimum ad confirmandos rudiores in fide transsubstantiationis, quae fit in s. altaris sacramento; de qua vide p. 177.

Dominica III. p. Epiph.

Ecce leprpsus veniens. Mat. 8, 2. Per lepram haeresiro significari dicunt patres. Qui vero sunt censendi haeretici, et qui a castris ecclesiae, ut olim leprosi eiiciendi habentur p. 73. 76.

Vade, ostende te sacerdoti. De honore sacerdotibus Domini et ecclesiae praefectis exhibendo, vide p. 307.

Vade, ostende te sacerdoti. Longe excellentiorem virtutem nostris sacerdotibus tributam docet S. Chrysost. lib. 3. de sacerd., quam mosaicis, quod illi oblatos sibi leprosos non mundarent, sed mundatos tantum esse declararent; nostri vero hominem peccati lepra maculatum, dum absolutionis beneficium rite praeparato impendunt, vere emundant et perfectae sanitati restituunt. Hic de potestate clavium sacerdotibus concessa, ut habetur p. 200.

Dominica IV. p. Epiph.

Ascendente Iesu in naviculam. Mat. 8, 23. Inter multa, quae ecclesiam repraesentant, est navicula illa seu arca Noe, de qua p. 76. Hic ergo de ecclesia catholica et notis quibus internoscitur, parochus agere poterit, prout habetur p. 77.

Domine salva nos, perimus. Quoniam nullum est tempus in quo ita hominum vita, quam in propinquo animae exitu periclitetur; ideo parochus ex hoc loco hortari poterit suos, ut cum mortis dies instabit, ad Deum maxime recurrant, et extremae unctionis sacramentum accipiant, de quo p. 229.

Qualis est hic, quia venti et mare obediunt ei. Quomodo creaturae omnes eum, quem a Deo ab initio acceperunt, cursum teneant homine dempto, vide p. 384.

Dominica Y. p. Epipli.

Et inimicus homo superseminavit zizania. Mat. 13, 25. In ecclesia duo sunt hominum genera, bonorum, qui tritici nomine designantur; iniproborum nomine zizaniorum, vide p. 76. Vel per zizania intelliguntur odia atque rixae, quos pater dissensionis diabolus seminare conatur in agro filiorum pacis cuius morbi remedium habes p. 385.

Inimicus homo hoc fecit. De odio daemonum in nos, et ad tentandum audacia et perversitate, vide p. 420. et ut omnis mali culpae auctor, male vero poenae sit exactor, vide p. 421.

Domlnlca VI. p. Epiph.

Simile est regnum coelorum grano sinapis. Mat. 13, 31. Quoniam iuxta doctores per granum sinapis fides intelligitur, hic tractanda sunt, quae de eius necessitate habentur p. 13. et quomodo scrutanda non sint ea, quae fide credenda proponuntur p. 15. et eius excellentia, et quantum differat de Deo sapientia a philosophica divinarnm rerum notitia, p. 16.

Cum autem creverit. Fidem augeri posse, vide p. 367.

Iterum simile regnum coelorum fermento. Hanc mulierem ecclesiam interpretantur, quae in doctrina fidei aut morum, per fermentum designata, errare non posse traditur p. 76. 82.

Donec fermentatum est totum. Hic de communione sanctorum et meritorum participatione explicari possunt, quae sunt p. 83.

Domlnlca in Septnages.

Simile est regnnm coelorum patrifamilias. Mat. 20, 1. Flic paterfamilias est Deus, qui cur pater dicatur, habes p. 19. 370.

Receperunt ipsi singidos denarios. Denarii nomine coe-.estis beatitudo designatur, quam hic paterfamilias alacriter et incere in vinea sua, id est in cultura mandatorum divinorum -borantibus praestat. De hoc vitae aeternae denario lege p, 101. 265. 271. 383. Huius vero beatitudinis consequendae certam viam, ac rationem habes p. 352. 389. Item exhortatio ad colendam hanc vineam mandatorum illustris habetur p. 266.

Singulos denarios. In coelo tamen varietas est mercedis et gloriae, pro ratione laboris et affectus, quo quis operatur, p. 97. 105.

Dominlca in Sexages.

Exiit qui seminat. Luc. 8, 5. Semen hoc in terram sparsum est verbum Dei exponente Domino, de quo vide p. 406. et quomodo sit audiendum vide praefat.

Venit diabolus. De daemonis conatu et impugnatione habes p. 420.

Et a sollicitndinibiis et divitiis. Qnantum divitiae et effrenes rerum temporalium cupiditates impediant huius divini seminis fructum, habes p. 351.

Dominlca ln Qulnquages.

Tradetur enim gentibus. Luc. 18, 32. Ut Christi milites eius crucem tamquam vexillum sui ducis contuentes^ ad arma poenitentiae sumenda instimulentur, ideo hoc evangelium ineunte quadragesima legitur, quod passionis dominicae summam complectitur, quo loco non importune exponetur, quae de passione Domini fuse traduntur p. 42.

Caecus quidam sedebat iuxta viam. Hic caecus genus humanum denotat, de cuius post peccatum statumisero vide p. 392.

lesu fili David miserere mei. Hic quomodo Deum aliter oremus ac sanctos ex hac formula demonstrabis, ut habes p. 363. Porro si angustiis, aut tribulationibus premimur, aut re aliqua indigemus, ad Dominum cum hoc caeco nobis recurrendum est, precibusque sollicitandus Deus, ut nobis adsit. Vide de necessitate et utilitate orationis p. 354.

Quid tibi vis faciam. Hic causas, ob quas clementissimus Deus vult a nobis rogari, etiam si sciat, quibus rebus indigeamus, ex p. 356. proferes.

Feria IV. cinerum. Cum autem ieiunatis. Mat. 6, 16. Cum quadragesimae ieiunium eo nomine sit institutum, ut totius anni peccata hac quasi solemni mulcta redimeremus, hodie excitari fidelis populus debebit ad poenitentiam amplectendam, de cuius necessitate scribitur p. 208. docere quibus gradibus ad poenitentiam licet ascendere, p. 197. et quibus operum generibus pro peccatis satisfacere possimus, p. 225.

Nolite ihesaurizare vobis thesauros in terra. Vide adversus eos qui opes congerere student p. 327.

Thesaurizate vobis thesauros in coelo. Quoniam parochi frequenter fidelem populum ad eleemosynas pauperibus erogandas exitare debent, hic studiose istud praestabunt ex his quae habentur p. 332.

Dominica prima Quadragesimae. Ut tentaretur a diabolo. Mat. 4, 1. Cum sit tentatio vita hominis super terram (Iob 7, 1.) hic de tentatione agendum; de generibus tentationum; ad quid permittantur homines tentari; quibus armis tentationibus resistendum, et cetera huiusmodi, quae habentur p. 420.

Non in solo pane vivit homo. De pane spirituali, de quo hic agit Christus, vide p. 407.

Angelis suis Deus mandavit. De angelorum custodia erga homines vide p. 371.

Deum adorabis. De adoratione Dei, quae fide, spe et caritate perficitur, vide p. 272.

Dominica II. Quadrag.

Assumsit Iesus Petrum. Mat. 17, 1. Hic afferri possunt ea, quae de loco et tempore, quo homines ad divina contemplanda aptiores sunt, habentur, p. 270.

Bonum est nos hic esse. Hic tractari possunt, quae de summa eorum dignitate, qui Deo obediunt, habentur p. 393. vel de intimis hominum sanctorum gaudiis, p. 406. Poterunt etiam parochi de duodecimo articulo hic habere sermonem,' de quo p. 99.

Hic est jilius meus dilectus. Hic de aeterna filii generatione latissimus sese offert dicendi campus, de qua p. 31.

Dominica III. Quadrag.

Erat Iesus eiiciens daemonium. Luc. 11, 14. Daemonis proprium est eum, quem possidet, reddere mutum, id est, a peccatorum confessione revocare. Sed tamen non est alia ratio eiiciendi daemonis, quam ut linguam solvas ad detegendum coram sacerdote peccatum, vide quae de confessione habentur p. 210.

Omne regnum in seipsum divisum desolabitur. Ecclesia est Christi regnum, ut habetur p. 386. Id autem ut in seipsum non sit divisum, unum esse necesse est, unde hic de unitate ecclesiae agendum est ex p. 78.

Revertar in domum meam. De relabentium in peccata gravitate, p. 46. 418. Et quid post confessionem agendum, p. 226.

Tunc assumit alios septem. Hic locus p. 421. inducitur ad probandum non unum tantum daemonem, sed plures etiam interdum hominem tentare; patet autem ex hoc loco daemonem acrius eos tentare, qui ab eo defecerunt, ut estp. 419.

Beatus venter, qui te portavit. Glorificatione beatae Mariae virginis hoc evangelium concluditur, de qua habes p. 36. 363.

Dominica IV. Quadrag.

Unde ememus panesl Io. 6, 5. Hic apte explicari poterit illa petitio dominicae orationis "Panem nostrum quotidianum da nobis," p. 399. Notandum praeterea, quod panis iste etiam vim habebat sedandi sitim, ut docent doctores. Ita et panis eucharistiae laicis pro calice est; lege de communione sub una specie p. 189.

Hoc autem dicebat tentans eum. Quomodo Deus hominem tentet, vide p. 422.

Distribuit discumbentibus. Christus non distribuit, sed

4 14 Praxis concionatoria. ' 444

dedit apostolis, et illi distribuerunt turbae (Mat. 14, 19.)- Sic a mundi initio per patriarchas et prophetas, et postea per apostolos eoruxnque successores Deus verbum suum et sacramenta subministrat, ut habetur p. 171 sq. Christus tamen est, qui haec omnia praecipue efficit, p. 116.

Hic est vere propheta. De gratiarum actione vide p. 357 Cf. Dom. VI. post Pent.

Dominica Fasslonis.

Quis ex vobis arguet me de peccato. Io. 8, 46. Innocentia Christi in hodierno evangelio convenienter profertur in medium, ut in promtu sit nobis causa dominicae passionis, quam hodie repraesentare incipit ecclesia, nimirum non propter illius delicta, sed nostra; de causis passionis Christi habes, p. 45.

Si veritatem dico vobis. Hic a mendacio cavere docemur, de quo multa p. 341.

Qui ex Deo est, verba Dei audit. De verbo Dei audiendo p. 9. 406.

Nonne bene dicimus nos, quia Samaritanus es7 Ex hoc loco parochus ansam poterit accipere ad excitandos suos ad iniurias condonandas, qua de re multa habentur p. 362. 414.

Sed honorijico patrem, et vos inhonorastis me. Christus saepe et a multis graviter inhonoratur, sed ab iis maxime, qui eius verbum vel male interpretando, vel ad vana convertendo polluunt, de quo p. 291.

Tulerunt ergo lapides. Ex hoc loco perspici potest et tempus et genus mortis a Christo delectum fuisse, qua dere p. 43.

Dominica Palmarum.

Vide: Dominica prima Adventus Nro. 2 et 3. Ceterum quoniam ad eucharistiam percipiendam ex praecepto ecclesiae eo tempore omnes discretione praediti obligantur, ideo ex his evangelii verbis "Ecce rex tuus venit tibi" ad eius sumtionem fideles hortari poterit parochus ex his, quae habentur p. 160. Et quoniam parentes ut plurimum negligentissimi sunt ad liberos suos ad eucharistiae perceptionem praestandos, ideo cis maxime inculcabitur quidquid de aetate, qua pueri ad eam percipiendam tenentur, habetur p. 188.

In die sancto parasceves. Hoc die quoniam solemnis do mysterio passionis Christi concio haberi solet, ideo praeter ea, quae in expositione art. 4. symboli habentur p. 41. haec insuper hoc die tractari posse videntur: de singulari amore, quo Deus genus humanum prosecutus est, cum illud morte unigeuiti filii sui redimere voluerit, de quo p. 374. de primi pa1'raxis concionatoria.

rentis lapsu et miseriis, quae illum consequutae sunt, de quibus p. 27. 385. quomodo ex passione Christi omnis remissio peccatorum emanarit, de quo p. 110. 408. et proinde omnia sacramenta ex hac Christi passione virtutem acceperint, ut est p. 89. 119. de sacrificio Christi, de quo p. ] 92. denique quomodo nulli unquam patuit, sed nec patere quidem potest aditus ad regnum coelorum sine hac redemtionis humanae per Christum fide, ut est.p. 27. idque esse summam et cardinem totius christianae religionis, scire Iesum Christum, et hunc crucifixum, ut habetur p. 9.

Dominica Paschae. Surrexit, non est hic. Marc. 16, 6. De resurrectione Domini exponetur art. symboli "Tertia die resurrexit a mortuis" p. 52.

Ferla secnnda Pasch.

Duo ex discipulis ibant. Luc. 24, 13. Quoniam fieri vix potuit, ut parochus omnia, quae ad resurrectionem Christi pertinent, pridie explicuerit, ideo hoc die poterit ea, quae praetermisit ex eo loco repetere.

Oportuit pati Christum. Hic locus est proprius causas exponendi, ob quas necesse fuit Christum resurgere, quae habentur p. 55. et exemplo Christi fideles hortandi, ut omni studio incumbant, ut coelesti regno potiantur, quod habetur p. 389. et de commodis tribulationis, p. 375. 432.

Accepit panem. Hoc loco probetur utramque eucharistiae speciem iaicis necessario non exhibendam, de quo multa p. 188.

Feria III. Pasch.

Stetit Iesus in medio discipulorum. Luc. 24, 36. Hic de quatuor dotibus corporis gloriosi agi potest, ut habetur p. 97.

Pax vobis. Quoniam regnum Dei, teste Apostolo, pax est et gaudium in Spiritu sancto, hic quale sit regnum Christi in pios tractari potest, ut habetur p. 389.

Praedicari in nomine eius poenitentiam. Quomodo poenitentiae praedicatio a Christo Apostolis iniuncta sit, ex hoc ipso loco probatur p. 86. Unde potest tam ex expositione artic. de reraissione peccatorum, quam ex his, quae de sacramento poenitentiae hic habentur, longissimam habere concionem. Dominica I. post Pasch.

Cum sero esset die illa. Io. 20, 9. Christi resurrectionis exemplar quam maxime stabilire necesse fuit, ut pariter nostra stabiliretur; quibus autem tum scripturis, tum rationibus nostra stabiliatur resurrectio, vide p. 91.

Una sahbatorum, quid sit, vide p. 297.

Quorum remiseritis peccata. Io. 20, 23. De potcstate clavium sacerdotibus concessa, p. 87. 239.

Mitte digitum tuum in loca clavorum. Qualia futura sunt corpora post resurrectionem, et cur Christus et martyres cicatrices retinebunt, habes p. 97.

Domijiica II. post Fasch.

Ego sum pastor bonus. Io. 10, 11. Pastorum nomine comprehenduntur non solum episcopi et animarum rectores, sed etiam reges, magistratus, parentes et magistri. Quid vero pastores eiusmodi ovibus debeant et quid vicissim oves pastoribus, habes p. 7. 304.

Et jiet unum ovile et unus pastor. Hic de unitate ecclesiae, de qua p. 79. uno quoque universali ecclesiae pastore divo Petro, et Petri successore, romano Pontifice, de quo p. 78. 248.

Mercenarius, qui non est pastor, vide p. 238. Dominica III. post Pasch.

Modicum et non videbitis me. Io. 16, 16. Efficax consolationis genus, dum temporarius moeror pro Christo susceptus, aeternis gaudiis compensatur; vide quae de vita aeterna habentur p. 102.

Vos vero contristabimini. Quare perversi minus, pii vero acrius a daemonibus infestentur, et proinde illi gaudeant, isti vero tristentur, vide p. 420.

Tristitia vestra vertetur in gaudium. Spe futurorum bonorum quo modo alacri et constanti animo adversa omnia tolerare debeamus, vide p. 101. et cur Deus sinat affiigi bonos, p. 424.

Dominica IV. post Pasch.

Si enim non abiero, paracletus non veniet. Io. 16, 7. De Spiritu sancto, deque admirandis eius affectibus et donis, habes p. 67.

Arguet mundum de peccato. Spiritus sancti proprium munus est, corda et compunctionem movere, et peccantem intrinsecus arguere. Quae autem contritio vera sit, quasque res ea habere debeat, vide p. 203. Huc etiam referri possunt ea, quae de peccatis, quae remitti non possunt, habentur p. 202. Dominica V. post Pasch.

Si quid petieritis Patrem in nomine men. Io. 16, 23. De oratione et eius adiunctis hic proprius est dicendi locus, de qua p. 353.

Usquemodo non petistis quidquam. Hic proprie de modo, quo Deum per Christum orare debemus, de quo p. 353. Hic etiam locus adducitur ad probandum in nomine Iesu Christi orandum esse.

In festo Ascensionis Domini.

Assumtus est in coelum. Marc. 16, 19. Hoc in loco art. symb. qui de ascensione est, explicabitur, ut habetur p. 58.

Dominica post Iscensionem Dom.

Cum autem venerit Paracletus, qui a Patre procedit. Io. 15, 26. Hic de processione Spiritus sancti a Patre et Filio, ex p. 71.

Ut omnis qui vos interficit. lo. 16, 2. Hic praeceptum decalogi "Non occides" exponi poterit, de quo p. 311.

Arbitretur se obsequium praestare. De omnibus adversis et calamitatibus huius vitae idem iudicandum est, quod de his, quae Christi causa patimur, nempe eas esse magnum Dei in nos benevolentiae signum, ut habetur p. 224.

In festo Pentecost.

Si quis diligit me, sermonem meum servabit. Io. 14, 23. Spiritus sanctus ideo credentibus datur, ut sermonem Dei, qui decalogo comprehenditur, servare possint; ad quam rem ut promtiores sint, afferat parochus quae habentur initio explicationis decalogi p. 264. vel quoniam hic locus adducitur ad probandum Dei mandata non esse impossibilia, ideo de hac re aget ex p. 267. Vel hodie exponet quae traduntur de confirmationis sacramento p. 150. quando quidem tali die Apostolos a Spiritu sancto confirmatos fuisse docent patres.

Feria II. post Pentec.

Sic enim Deus dilexit mundum. Io. 3, 16. Hic locua proprius est ad ea populo exponenda, quae de eximia caritate coelestis Patris in genus humanum in creatione et gubernatione demonstrata; sed multo magis in redemtione habentur p. 39. 371.

Ut omnis qui credit in eum, non pereat. Hic quo modo fides in Christum omnibus hominibus ab omni aevo necessaria fuerit, docendum est ex p. 27.

Qui credit in eum non iudicatur. De verbo "crederea habes p. 15. quae hic accommodare poteris; ex qua etiam dicendi forma Filium Dei vere Deum esse demonstrabis ex p. 31. 40.

Quia non credit in nomine unigeniti Filii. Quo modo Dei Filius sit unigenitus, poteris declarare ex his, quae habentur p. 32. et coutra qua ratione hic unigenitus fratres habeat, p. 31. 377.

Feria III. post Pent.

Qui non intrat per ostium. Io. 10, 1. Hic explicentur, quae de legitima ordinatione ministrorum ecclesiae habentur p. 237. de legitimo ministro sacramenti ordinis, p. 248.

Et oves vocem eius audiunt. De obedientia et honore, qui debetur episcopis et sacerdotibus agitur p. 307.

Alienum autem non sequuntur. Haereticorum ministros flon esse sequendos, vide p. 7. qui autem eos sequuntur, non oves sed hoedi sunt, p. 419.

In festo SS. Trlnitatis.

Data est mihi omnis potestas. Mat. 28, 18. Hic explicanda sunt quae de regno Christi in pios, et ratione, qua regnat in suis fidelibus, habentur, p. 386. de regno etiam gloriae eiusdem, p. 387. item de potestate ipsius in sacramentis tam instituendis quam conferendis, p. 116. et de potestate item clavium eiusdem qua remittuntur peccata p. 119. 200.

Baptizantes eos. Hic locus adducitur ad probandum, quo tempore baptismus obligare coeperit, p. 129. et ideo de necessitate eiusdem, et praesertim in infantibus, ea proferri possunt quae habentur p. 134.

In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Hic de materia et forma baptismi, quae sunt p. 124. accurate agendum est. Hic etiam de ss. trinitatis mysterio poterit agi, de quo p. 20. docebunt autem praesertim vulgus imperitum sanctissimam trinitatem pingi et formari non posse, atque adeo, si quando pingatur, illam picturam proprietates quasdam illius exprimere, ut habetur p. 277.

Docentes eos servare quaecumque mandavi. Hic de necessitate et possibilitate legis divinae proferentur, quae habentur p. 267.

In eadem Dominica.

Estote ergo misericordes. Luc. 6, 36. Ut Christus nobis condonet prius condonare ipsi debemus iis, a quibus laesi fuerimus. Vide explicationem illius petitionis: "Dimitte nobis debita nostra" p. 408.

Date et dabitur vobis. Hic de communicandis cum proximis huius vitae subsidiis produci possuut quae habentur p. 405. vel de eleemosynis, p. 370.

Hypocrita eiice primum trabem. De hypocritis, quorum orationes Dominus reiicit, habes p. 369.

In festo Corporis Chrlstl.

Caro enim mea vere est cibus. Io. 6, 56. De Eucharistiae sacramento p. 160.

Dominica II. post Fent.

Homo quidam fecit coenam. Luc. 14, 16. Coenae nomine, quae sub finem diei sumitur, coelestis gloria nobis significatur, quam hic paterfamilias in ipsa vitae clausula beatis donabit; in hoc argumentum vide quae ponuntur p. 100. Vel coenae nomine cum Paulo I. Cor. 11, 20. intelligitur Christi corpus in sacramento altaris, de quo vide p. 160.

Et coeperunt omnes simul excusare. Quoniam omnes hae excusationes ex mala concupiscentia proveniunt, ideo hic adversus concupiscentias pravas agendum erit ex p. 346. simulque miseria nostra ob oculos ponenda, qui ea respuimus, quae salutaria nobis sunt, rebus autem perniciosis nos addicimus, ut hi fecerunt, p. 360. 392.

Villam emi. Vide in superbos et ambitiosos, qui per hunc designantur, quae habentur p. 351. 365.

Iuga bonum emi quinque. Vide in avaros p. 332.

Uxorem duxi Hic detestanda libido, et commendanda continentia et castitas, quae aditum nobis ad coelorum regnum facilem praebet, vide p. 321.

Dominica III. post Pent.

Gaudium erit in coelo super uno peccatore. Luc. 15, 7. Inter cetera, quae ad poenitentiam agendam peccatorem exstimulare debent, est ista coelitum laetitia, qua perfruuntur ob peccatoris conversionem; plura habes p. 86. 195. 430.

Dominica IV. post Pent.

Cum turbae irruerent, ut audirent verbum. Luc. 5, 1. Vide exhortationem ad audiendum diligenter verbum Dei, p. 7. et quo modo pro captu cuiusque tradenda sit doctrina evangelii p. 10. idque praesertim diebus festis audiendum p. 299.

Ascendens in navem, quqe erat Simonis. Petri navem non alterius ex Apostolis ingressus est Christus, ut hoc suo facto insiuuaret Petrum cum successoribus caput esse et principem pastorum ecclesiae; vide p. 78. 248.

Exi a me Domine. Qui ad sacram synaxim accedunt, hoc exemplo, et Centurionis, agnoscant esse se tanti hospitis praesentia indignissimos; vide quae de praeparatione eucharistiae traduntur p. 184.

Cateohismua, Cono. Trid.

450 Praxis concionatoria. 450

Dominica V. post Pent.

Dictiim est antiquis: Non occides. Mat. 5, 33. Huius loci erithoc decalogi praeceptum exponere, prout habetur p. 311.

Dico vobis: omnis qui irascitur. Haec verba exposita vide: p. 314.

Dictum est antiqids: Non moecliaberis. Exponatur hoc praeceptum, de quo habetur, p. 318.

Doininica VI. post Pent.

Misereor super turbam. Marc. 8, 2. Poterit parochus ea huc proferre, quae de patenia Dei circa homines cura habentur, p. 374.

Si dimisero eos ieiunos deficient. Hic de imbecillitate hominum, qui nullum opus Deo gratum sine adiumento Dei possunt instituere, agendum est, ut habetur, p. 392.

Dominica VII. post Pent.

Attendite a falsis prophetis. Mat. 7, 15. Hic cavendum praecipitur ab haereticis; quis vero censendus sit haereticus habes p. 77. Quomodo autem hi, c.um in ecclesia non sint, ab ea puniri possint, habes ibid. et p. 82. Quibus autem artibus hi falsi prophetae utantur ad impia sua dogmata diffundenda, habes p. 8.

In ignem mittetur. De hoc igne infernali, p. 66.

Qui facit voluntatem patris mei. Haec sententia est velut methodus brevissima, docens qoa ratione ad regnum coelorum pervenire possimus; quare quicumque cupimus illud adipisci, hanc sententiam prae oculis habere debemus, vide p. 394. et deinceps ubi tertia petitio "Fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra" explicatur.

Dominica VIII. post Pent.

Redde rationem villicationis tuae. Luc. 16, 2. De ratione reddenda, cum unusquisque migrat e vita, vide p. 63.

Facite vobis amicos de mamona. Ideo divites a Deo bonis cumulantur, ut pauperibus ea erogent, p. 408. Hic ad eleemosynas suos poterit exhortari parochus, prout est p. 332. Hic etiam locus pro intercessione sanctorum facit, de qua p. 274. Domlnica IX. post Pent.

Flevit super illam. Luc. 19, 41. Flet Christus, ut nos flere doceat. Quomodo in poenitudine erratorum sint adhibendae lacrymae, et quam diligenter procurandae, habes p. 206. ubi de contritione agitur.

Quia si cognovisses. Summa est status nostri miseria. nostram miseriam non agnoscere, vide p. 391.

Quia venient dies in te, et circumdabunt te. Ierusalem in exemplum ponitur eius hominis, qui multis a Deo beneficiis ornatus, male eis in sui perniciem abutitur, vide p. 422.

Dominica I. post Pent.

Haec apud se orabat. Luc. 18, 11. Quibus virtutibus oratio debeat esse comitata, ut Deo placeat, et ab eo exaudiatur, vide p. 367.

Deus propitius esto mihi peccatori. Hoc veri poenitentis exemplum inter alia proponitur p. 417. Quare cum istius, tum aliorum exemplo, qui habentur ibidem et p. 209. ad veram poenitentiam fideles excitentur. Est praeterea exemplum eorum, qui cum peccatores sint, Deum orant et exaudiuntur, p. 358. Denique quanta humilitate ad Deum precaturi accedere debeamus hic demonstratur, p. 366.

Qui se exaltat, humiliabitur. Christi humilitatis exemplum maximum pondus habet ad nostram superbiam deprimendam, p. 39.

Dominica XI. post Pent.

Et deprecabantur eum. Marc. 7, 32. Istorum exemplo, qui Christum pro surdo et muto ad eum adducto, ut sanaretur, interpellant, monemur pro aliis orare; quo modo vero id faciendum, et pro quibus orandum, habes p. 361.

Misit digitos in auricidas eius. Christi exemplo, pueris in baptismo aures, oculi, pectus, humeri signo crucis recte insigniuntur. Vide de his et aliis baptismi ceremoniis et earum significatione p. 145.

Suspiciens in coelum ingemuit. Cum Deus sit ubique, potius in coelum quam alio oculos convertamus, et cur in coelis esse dicatur, p. 378. Praeterea quoniam sacrae literae qos surdos et caecos, et omnibus membris captos saepe appellant, ut habetur, p. 411. hic de malis, quae peccatum invehit, ut ibidem habetur, disserere parochus commode poterit.

Dominica XII. post Pent.

Diliges Dominum Deum tuum. Luc. 10, 27. Proponantur, quae habentur initio explicationis decalogi p. 265. usque ad secundum praeceptum. Cf. Dom. XVII. p. Pent.

Homo quidam descendebat a Ierusalem in Iericho. Hominis huius ita miserabiliter a latronibus vulnerati nominedoctores intelligunt humanam naturam post Adae lapsum, quae, quot, qualia et quanta vulnera acceperit, habes p. 30. 385. 391. 401.

Samaritanus antem infundens oleum. Hic de sacramentis agat parochus, quae a nostro Samaritano, id est a

Fraxis concionatana.

Christo instituta sunt, tamquam remedia humanae naturae, per Adae lapsum inflicta, ut habetur p. 112.

Curam illius habe. Nota genus humanum et ecclesiam uni homini a Christo commissam, qua de re vide p. 78. 248.

Quis horum videtur fuisse proximus. Ex hoc loco quis ait proximus explicatur p. 336.

Domlnlca XIII. post Pent.

Iesu praeceptor miserere nostri. Luc. 17, 13. De nomine Iesu vide p. 29.

Ite ostendite vos sacerdotibus. Cf. Dom. II. post Epiph. vide praeterea p. 212. ubi hic locus adducitur. Quomodo item beneficio contritionis peccata remittantur, ex hoc loco probatur, p. 209. quae tamen confessionem requirit, ut habetur p. 210.

Dominlca XIV. post Fent.

Ne solliciti sitis animae vestrae. Mat. 6, 25. Quantum immoderata sollicitudo congerendarum opum, ceteraeque cupiditates animae saluti obsint, vide p. 348. et huius morbi remedium habes p. 351.

Scit pater vester. Etiamsi Deus sciat desideria nostra et indigentiam, cur ei preces porrigamus, p. 356.

Quaerite primum regnum Dei. De iis quae petenda sunt et quo ordine, habetur p. 360. 379. Porro hic commode secunda petitio dominicae orationis tota explicabitur, ut habetur p. 383.

Et haec omnia adiicientur vobis. Quatenus temporalia petenda, p. 400.

Dominlca IV. post Fent.

Et resedit, qui erat mortuus. Luc. 7, 15. Si hic mortuus et quidam alii sint revocati ad vitam, quomodo intelligendum quod Christus primus omnium resurrexerit, vide p. 53. Hic tractari poterit art. symboli de carnis resurrectione, p. 91. Dominlca XYI. post Pent.

Si licet sabbato curare. Luc. 14, 3. De sanctificatione dierum festorum, et a quibus tunc abstinendum quidve agendum sit, habes p. 293.

Cum invitatus fueris. Hic locus est cohortandi christianos omnes, ne alii aliis se praeferant, ut est p. 377. neve ambitiosi sint honorumque cupiditores, ut est p. 39.

Dominica XVII. post Pent.

Diliges Dominum Deum tuum. Mat. 22, 37. Cf. Dom. XII. post Pent.

Fraxis concionatoria.

Quid vobis videtur de Christo. Christus quomodo sit Davidis filius, vide p. 29. Quomodo item non sit filius David ratione divinitatis, habes p. 32.

Domlnlca XVIII. post Pent.

Videns autem Iesus jidem eorum. Mat. 9, 2. Ecce quantum fide aliena moveatur Deus ad aliquod donum alteri non modo non petenti, sed ne cogitanti quidem, impertiendum. Hinc fit ut in baptismo infantes regenerationis fiant participes, non quia mentis suae ascensione credant, sed quia susceptorum vel parentum, si fideles fuerint, sin minus, ecclesiae catholicae fide muniantur, p. 135. et de patrinis, p. 131.

Remittuntur tibi peccata tua. Christum hominera ex hoc loco probatur primum omnium potestatem remittendorum peccatorum habuisse, p. 89. Porro dum sacerdos iurisdictionem habens ordinariam vel delegatam, rite poenitenti peccata remittit, non minus absolvitur quam hic paralyticus, quantum est ex parte sacramenti. De forma absolutionis habes p. 200.

Hic blasphemat. De blasphemia habetur p. 291. de iuramento p. 284.

Dominica XIX. post Pent.

Fecit nuptias jilio suo. Mat. 22, 2. Quibus de causis vir et mulier coniungi debeant, vide p. 255. et quae sponsae magis sunt quaerendae p. 256. et de mutuis viri et mulieris officiis, p. 261. et quod Deum orandi causa certis temporibus a matrimonii officio abstinere debeant, p. 264. item de tribus matrimonii bonis, p. 260.

Contumeliis affectos occiderunt. De contumelia, detractione, murmuratione ceterisque vitiis, quibus proximus laeditur, vide p. 338.

Non habens vestem nuptialem. Hanc vestem designat vestis candida, vel sudariolum, quod baptizatis datur, de quo p. 149.

Mittite in tenebras exteriores. De sententia et poena damnatorum p. 66.

Domlnica XX. post Pent.

Erat quidam regulus, cuius filius infirmabatur. Io. 4, 16. Unde tot miseriae et adversitates, et quae quotque illae sint p. 385. 401. Quo in malis et rebus adversis confugiendum p. 426. 428. Hic exponi poterit ultima dominicae orationis petitio: "sed libera nos a malo," p. 427.

Dominica XXI. post Pent.

Redde quod debes. Mat. 18, 28. Restitutio poenitenti est necessaria antequam absolvatur, quia "non dimittitur pecca.

tum, nisi restituatur ablatum," secundum August. vide p. 327 Item de furto, rapina, usuris et aliis rerum usurpationibus, p. 328 Si non remiseritis. Hic exponatur petitio orationis dominicae: "dimitte nobis debita nostra" p. 408.

Domlnica XXII. post Fent.

Magister scimus quia verax es. Mat. 22, 16. Genus assentationis pessimum, quae ad proximi calamitatem et pcrniciem adhibetur. De adulatione habes p. 339. De mendacio vide p. 337.

Reddite quae sunt Caesaris Caesari. Vide quae debentur principibus et superioribus in potestate constitutis, p. 307.

Dominica XXIII. post Pent.

Ecce princeps unns accessit. Mat. 9, 18. Hic de differentia, qua infideles et christiani a morbis liberari cupiunt, de qua p. 429. et quomodo in moibis ad Deum sit recurrendum, p. 429.

Filia mea modo defuncta est. Hic de morte et novissimis de quibus saepe ad populum agendum esse praecipitur p. 65. 229.

Si tetigero tantum fimbriam. Hic de reliquiis Sanctorum, de cultu et veneratione earum aget parochus ex p. 275.

Et cum venisset Iesus in domum. Hic de ratione iuvandi mortuos per sacrificium missae et orationes, de qua p. 194. 362.

Dominica XXIV. post Pent.

Cum ergo videritis abominationem. Mat. 24, 15. Hic de signis praecedentibus diem iudicii agendum est, de quibus, p. 65.

Orate autem, nefiat. Hic locus ad probandum temporalia a Deo peti posse inducitur p. 400. unde de hoc argumento parochi etiam agere poterunt, de quo p. 356. agitur.

Sed propter electos breviabuntur. Hic de daemonum potestate poterit agi, qui, quantum possunt, et quamdiu volunt, homines tentare non possunt, ut habetur p. 421.