PARS QUARTA.
CAPUT I. De Oratione, eiiisque ln primls necessitate.
I. Quo modo Deus sit orandus. In officio et munere pastorali cum primis necessaria est ad salutem fidelis populi praeceptio Christianae precationis, cuius vim ac rationem multos necesse est ignorare, nisi pia et fideli pastoris diligentia tradita sit. Quamobrem praecipua parochi cura versari debet in eo, ut pii auditores intelligant, quid a Deo, et quomodo orandum sit. Omnes autem necessariae precationis numeros continet divina illa formula, quam Christus Dominus Apostolis, et per illos eorumque successores omnibus deinceps, qui Christianam religionem susciperent, notam esse voluit; cuius verba atque sententias sic animo ac memoria comprehendere oportet, ut in promptu habeamus. Ut autem in hac orandi ratione suppeditet parochis facultas instituendi fideles auditores: quae magis opportuna visa sunt, hic proposuimua sumpta ab iis scriptoribus, quorum eo in genere doctrinu r, copia maxime laudantur; nam reliqua, si opus fuerit, pastorey ex iisdem fontibus haurire poterunt.
II. Usus orandi ad salutem necessarius est. Primum igitur docendum est, quam sit oratio necessaria, uiius praeceptum non solum consilii causa traditum est, sed etiam necessarii iussi vim habet. Quod a Christo Domino declaratum est illis verbis: "Oportet semper orare." Hanc orandi necessitatem ipsa, etiam illo Dominicae precationis prooemio, ostendit ecclesia: "Praeceptis salutaribus moniti, et divina institutione formati, audemus dicere." Itaque quum esset necessaria precatio Christianis hominibus, et illud a discipulis ipse rogatus esset: "Domine, doce nos orare:" praescripsit eis orandi formam Dei Filius, et spem attulit impetrationis eorum, quae postularent. Et ipse documentum fuit precationis, qua non solum utebatur assidue, sed etiam in ea pernoctabat. Cuius deinde officii iis, qui se ad Iesu Christi fidem contulissent, Apostoli praecepta tradere non destiterunt. Nam sancti et Petrus 5) et Ioannes 6) de ea re diligentissime pios admonent, et eius rationis memor Apostolus pluribus locis Christianos hortatur ad salutarem orandi necessitatem.
III. Qua potissimum ratione homines adduci possint in cognitionem necessarii huius officii.
Praeterea tam multis indigemus bonis et commodis ad animum et corpus tuendum necessariis, ut ad precationem confugere oporteat, tanquam ad unam omnium optimam, et indigentiae nostrae interpretem, et conciliatricem eorum, quibus egemus. Nam quum nihil cuiquam debeat Deus: reliquum profecto est, ut, quae nobis opus sunt, ab eo precibus expetamus; quas preces tanquam instrumentum necessarium nobis dedit ad id, quod optaremus, consequendum.
IV. Non alia via omni indigentiae nostrae satisfacere licet, quam
per orationem.
Praesertim quum quaedam esse constet, quae nisi eius adiumento non liceat impetrare. Habent enim sacrae preces praestantem illam virtutem, qua maxime daemones eiiciuntur. Est enim quoddam daemoniorum genus, quod non eiicitur, nisi ieiunio et oratione. Quare magnam sibi adimunt facultatem singularium donorum, qui hanc consuetudinem exercitationemque non adhibent, pie ac diligenter orandi. Petitione enim non solum honesta, sed etiam assidua opus est ad impetrandum quod ^joncupiscas. "Nam,u ut inquit S. Hieronymus, scriptum est:
Catechismus, Conc. Tvkl.
35 i 554
"Orani petenti datur:" ergo si tibi non datur, ob id non datur, quia non petis: "petite ergo et accipietis."
CAPUT H. De utilltate Orationis.
/. Quis sit primus fructus, quem parit illa orandi necessitas.
Habet autem haec necessitas iucundissimam utilitatemr quae fructus ex se edit uberrimos; quorum copiam sument pastores a sacris Scriptoribus, quum opus erit illos impertiri fideli populo. Nos ex ea copia aliquot elegimus, quos huic tempori accommodatos duximus. Primus autem fructus, quem inde capimus, est is, quod orantes Deo honorem habemus; siquidem est quoddam religionis argumentum oratio, quae in divinis literis thymiamati comparatur. " Dirigatur, " enim, inquit Propheta *), " oratio mea sicut incensum in conspectu tuo." Quare nos hac ratione Deo subiectos esse profitemur, quem bonorum omnium auctorem agnoscimus et praedicamus, in quem solum spectamus, quod unum incolumitatis salutisque praesidium atque perfugium habemus. Huius fructus illis etiam verbis admonemur: "Invoca me in die tribulationis; eruam te, et honorificabis me."
II. Quae sit altera utilitas, quam orando consequimur.
Sequitur fructus amplissimus et iucundissimus orationis, quum a Deo preces audiuntur; est enim, ex S. Augustini sententia, coeli clavis oratio. "Nam adscendit," inquit, "precatio et descendit Dei miseratio." Licet alta sit terra, altum coelum: audit tamen Deus hominis linguam, si mundam habeat conscientiam. Cuius orandi muneris tanta vis est, tanta utilitas, ut ea re coelestium donorum amplitudinem consequamur. Nam et impetramus nobis, ut ducem et adiutorem adhibeat Spiritum sanctum, et fidei assequimur conservationem et incolumitatem, et vitationem poenarum, et divinum patrocinium in tentationibus, et ex diabolo victoriam. Omnino inest in precatione singularis gaudii cumulus. Quamobrem sic loquebatur Dominus: "Petite et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum."
III. Semper pias preces exaudit divina maiestas.
Nec vero quin huic petitioni praesto sit et occurrat Dei benignitas, ullus relictus est dubitandi locus; quod multa comprobant divinae Scripturae testimonia, quae, quia sunt in
promptu, illa solummodo apud Isaiam exempli causa attingemus: "Tunc," inquit, "invocabis, et Dominus exaudiet: clamabis, et dicet: Ecce adsum;" etrursus: "Eritque antequam clament, ego exaudiam: adhuc illis loquentibus ego audiam." Exempla autem eorum, qui Deum exoraverunt, quia propemodum sunt et infinita et posita ante oculos, omittimus. / V. Qui fiat, ut quae petimus interdum non impetremus.
At interdum fit, ut quae petimus a Deo non impetremus* Ita est; sed tum maxime prospicit utilitati nostrae Deus, vel quod alia nobis maiora et ampliora bona impertitur, vel quod nec necessarium nobis est, nec utile, quod petimus; immo vero fortasse supervacaneum id futurum sit, si dederit, atque pestiferum. "Quaedam enim," inquit sanctus Augustinus, "negat propitius Deus, quae concedit iratus." Nonnunquam etiam fit, ut adeo remisse ac negligenter oremus, ut ne ipsi quidem quod dicimus attendamus. Quum autem sit oratio mentis ascensus ad Deum, si in orando animus, qui ad Deum referri debet, peregrinatur, nulloque studio, nulla adhibita pietate, temere precationis verba funduntur: quomodo inanem huius orationis sonitum Christianam precationem esse dicemus? Quare minime mirum est, si Deus nostrae non obsequitur voluntati, quum vel ipsi nolle id nos, quod petimus, pene probemus nostrae negligentia et ignoratione precationis, vel postulemus ea, quae nobis sunt obfutura.
V. Digne postulantes plus impetrant, quam postulent.
Contra vero scienter ac diligenter petentibus multo plus tribuitur, quam a Deo postulaverint: quod et Apostolus testatur in epistola ad Ephesios, et illa prodigi filii similitudine 5) declaratur, qui praeclare secum actum esse existimaturus fuit, si in loco mercenarii famuli eum habuisset pater; etsi recte cogitantibus, non solum postulantibus, nobis cumulat gratiam suam Deus, non modo munerum copia, sed etiam celeritate tribuendi. Quod ostendunt divinae literae, quum illa utuntur loquendi formula: "Desiderium pauperum exaudivit Dominus." Intimis enim et tacitis egentium studiis, ne expectata quidem eorum voce, Deus occurrit.
VI. Quis sit tertius orationis fructus. Accedit eo etiam ille fructus, quod orando animi virtutes et exercemus et augemus, maxime vero fidem. Ut enim rite illi non orant, qui fidem Deo non habent, ("quomodo enim,*
inquit *), "invocabunt, in quem non crediderunt?") sic fideles, quo studiosius orant, eo maiorem ac certiorem fidem habent divinae <;urae et providentiae, quae potissimum id requirit a nobis, ut ■ad se de iis, quae nobis opus sunt, referentes, omnia postulemus.
VII. Cur Deus, quum sciat, quibus indigeamus, oratione nostra velit sollicitari.
Posset vero Deus non petentibus, ne cogitantibus quidem, abunde nobis omnia dilargiri, quo modo et animantibus rationis expertibus cuncta suppeditat ad usus vitae necessarios: sed beneficentissimus parens vult a filiis invocari; vult nos quotidie rite petendo petere fidentius, vult, impetratis iis, quae postulamus, in dies magis testificari ac praedicare suam in nos ipsos benignitatem.
VIII Quo modo nostra in Deum caritas per orationem exerceatur.
Amplificatur etiam caritas; nam illum auctorem agnoscentes omnium bonorum utilitatumque nostrarum, quanta eum possumus maxima caritate amplectimur, et, ut amantes colloquio et congressu magis ad amorem incenduntur: sic pii homines, quo saepius Deo facientes preces et eius implorantes benignitatem, quasi cum ipso colloquuntur, eo maiori in singulas precationes affecti laetitia, ad cum amandum et colendum incitantur ardentius.
IX. Precationis assiduitate tum digni divina gratia evadimus, tum humilitatem, et arma contra diabolum comparamus.
Propterea nos hac uti vult exercitatione precationis, ut flagrantes petendi studio, quod optamus, tantum ea assiduitate et cupiditate proficiamus, ut digni simus, in quos illa conferantur beneficia, quae antea ieiunus et angustus animus noster capere non poterat. Vult praeterea nos id, quod est, intelligere ac prae nobis ferre, si gratiae coelestis auxilio deseramur, nostra opera nihil consequi posse, proptereaque toto animo ad orandum incumbere. Valent autem maxime haec tauquam orationis arma contra naturae nostrae hostes acerrimos; ait enim S. Hilarius: "Adversus diabolum armaque eius orationum nostrarum sonitu certandum est."
X. Quae sit quarta utilitas, ex oratione in homines prqfluens.
Praeclarum praeterea illum orationis fructum assequimur, quod, quum proclives simus ad malum et ad libidinis varios appetitus vitio infirmitatis ingenitae, patitur Deus se nostris cogitationibus concipi: ut, dum ilium oramus, et mereri eiu3 contendimus munera, accipiamus innocentiae voluntatem, et ab omni labe delictorura omnium amputatione purgemur.
XI. Quis sit postremus orationis fructus. Postremo ex S. Hieronymi ') sententia irae divinae resistit oratio. Itaque sic ad Moysen locutus est Deus: "Dimitte me," quum quidem poenas eum ab illo populo petere volentem precibus impediret. Nihil enim est, quod aeque Deum leniat iratum, aut etiam paratum ad plagas sceleratis inferendas aeque retardet et revocet a furore, ac preces piorum hominum.
CAPUT III. De partibns et gradibns Oratlonls.
I. Quibus partibus constet christiana oratio. Exposita necessitate et utilitate Christianae precationis, scire praeterea oportet fidelem populum, quot et quibus partibus ea constet oratio; id enim ad huius officii perfectionem pertinere testatur Apostolus, qui in epistola ad Timotheum, cohortans ad pie sancteque orandum, orationis partes diligenter enumerat. "Obsecro,tt inquit, "primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus." Quod vero subtilis quaedam est harum differentia partium: si eius explicationem auditoribus parochi conducere existimabunt, consulent s. scriptores, praecipue S. Hilarium et Augustinum.
II De postulatione et gratiarum actione.
Sed quoniam duae sunt praecipue partes orationis, postulatio et gratiarum actio, a quibus tanquam a capite manant reliquae: minimo eas praetermittendas duximus. Nara ad Deum accedimus, ut, cultum ei ac venerationem adhibentes, vel ab eo aliquid impetremus, vel ipsi de beneficiis, quibus assidue ab eius benignitate ornamur et augemur, gratias agamus. Utramque hanc maxime necessariam partem orationis Deus ipse pronunciavit ore Davidis illis verbis: "Invoca me in die tribulationis; eruam te, et honorificabis me." Quantum autem egeamus divinae liberalitatis ac bonitatis, quis ignorat, modo summam hominum egestatew et miseriam intueatur? III. Dei in omnes homines benignitas et liberalitas praedicatur.
Quam vero sit propensa Dei voluntas in genus humanum, quam effusa in nos benignitas, omnes intelligunt, qui
sensu oculorum et mente praediti sint. Nam quocumque oculos coniicimus, quocumque nos cogitatione convertimus, nobis admirabilis lux divinae beneficentiae ac benignitatis oboritur. Quid enim habent homines, quod a Dei largitate profectum non sit? et, si omnia sunt eius dona ac munera bonitatis: quid est, quod non omnes pro viribus beneficentissimum Deum laudibus celebrent, et gratiarum actione prosequantur? Sed utriusque officii, et petendi aliquid a Deo, et ei gratias agendi, multi sunt gradus, quorum alius alio est altior atque perfectior. Ut igitur fidelis populus non solum oret, sed etiam optime fungatur illo munere orationis, proponent ei pastores summam perfectamque orandi rationem, et ad eam, quam diligentissime poterunt, hortabuntur.
IV. Quinam sit optimus orandi modus, summusque precationis
gradus.
Sed quinam est optimus orandi modus, et summus precationis gradus? nempe is, quo pii et iusti homines utuntur, qui, freti verae fidei stabili fundamento, quibusdam optimae mentis orationisque gradibus in illum locum perveniunt, ex quo infinitam Dei potentiam, immensam benignitatem ac sapientiam contemplari possunt; ubi etiam in spem certissimam veniunt, se et quidquid petierint in praesentia, et illam inexplicabilium bonorum vim consecuturos esse, quae pollicitus est Deus largiturum se iis, qui divinum auxilium pie et ex animo implorarint. His quasi duabus alis elata in coelum anima ardenti studio pervenit ad Deum, quem omni gratiarum et laudum honore prosequitur, quod summis ab eo beneficiis affecta sit; tum vero singulari adhibita pietate ac veneratione, quasi filius unicus carissimo parenti, quid sibi sit opus, non dubitanter exponit. Quem precandi modum effundendi voce exprimunt divinae literae. Inquit enim Propheta '): Effundo in conspectu eius orationem meam, et tribulationem meam ante ipsum pronuncio;" quae vox eam vim habet, ut nihil reticeat, nihil occultet, sed effundat omnia is, qui ad orandum venit, fidenter confugiens in sinum amantissimi parentis Dei. Ad id enim nos doctrina coelestis hortatur illis verbis: "Effundite coram illo corda vestra;" et: Iacta super Dominura curam tuam." Hunc autem precationis gradum significat sanctus Augustinus, quum inquit in eo libro, qui inscriptus est Enchiridion: "Quod fides credit, spes et caritas orat."
V. Quae sit altera orandi ratio.
Alius est eorum gradus, qui mortiferis peccatis oppressi, fide tamen ea, quae mortua dicitur, nituntur sese erigere, et ad Deum adscendere, sed propter intermortuas vires summamque fidei imbecillitatem se altius a terra tollere non possunt; verumtamen sua peccata recognoscentes, et eorum conscientia ac dolore cruciati, humiliter ac demisse ex illo maxime longinquo loco poenitentes, scelerum a Deo veniam et pacem implorant. Horum oratio suum obtinet locum apud Deum; nam eorum preces audiuntur, immo vero huiusmodi homines liberalissime misericors Deus invitat: "Venite,a inquit, "ad me omnes, qui laboratis, et onerati estis, et ego reficiam vos." Ex horum hominum numero fuit ille publicanus 3), qui quum oculos ad coelum tollere non auderet, "exiit tamen, inquit, "e templo magis iustificatus, quam pharisaeus."
VI. Quo in gradu tertium genus deprecatorum consistat.
Est praeterea eorum gradus, qui nondum fidei lucem acceperunt: verumtamen, divina benignitate exiguum illorum naturae lumen accendente, vehementer excitantur ad studium cupiditatemque veritatis, quam ut doceantur, summis precibus petunt; qui, si manent in voluntate, a Dei clementia eorum studium non repudiatur. Quod exemplo Cornelii centurionis comprobatum videmus. Nemini enim, id ex animo petenti, clausae sunt fores divinae benignitatis. VII. Quinam inter deprecatores extremo in gradu haereant.
Postremus est gradus eorum, quos, non modo facinorum ac flagitiorum non poenitentes, sed etiam sceleribus scelera cumulantes, tamen non pudet saepe a Deo petere peccatorum veniam, in quibus solunt perseverare. Qui tali statu ne ab hominibus quidem audere deberent, ut sibi ignoscerent, postulare. Horum oratio a Deo non auditur; sic enim de Antiocho scriptum est 5): " Orabat autem hic scelestus Dominum, a quo non esset misericordiam consecuturus." Quare vehementer hortandi sunt, qui in gravi illa miseria versantur, ut abiecta peccandi voluntate vere et ex animo se convertant ad Deum.
CAPUT IV. De iis, quae petenda sunt.
/. Quaenam a Deo petere liceat.
Sed quoniam in singulis petitionibus quid postulandum., quid non, suo loco dicetur: satis hic erit fideles universe illud admonere, ut quae iusta, quaeque honesta sint, a Deo petant homines; ne, si contra quam deceat aliquid postularint, illo responsb repellantur '): "Nescitis, quid petatis." Quidquid autem recte optari potest, petere licet. Quod illa Domini uberrima promissa testantur: Quodcunque volueritis, petetis, et fiet vobis." Omnia enim se concessurum pollicetur.
II. Quae res primo et per se a Deo petendae sint.
Quare primum optatum ac desiderium nostrum ad eam regulam dirigemus, ut ad Deum, qui summum est bonum, summum studium desideriumque referatur. Deinde cupiemus ea, quae cum Deo nos maxime coniungant; quae vero nos inde seiungant, aut causam aliquam afferant disiunctionis, ab omni studio et cupiditate nostra removenda sunt. Hinc licet colligere secundum illud summum et perfectum bonum, quomodo reliqua, quae dicuntur bona, et optanda sint, et a parente Deo postulanda. III. Corporis et externa bona quatenus a Deo petenda sint.
Nam haec corporis, quae vocant, et externa bona, ut sanitas, robur, pulchritudo, divitiae, honores, gloria, quia facultatem ac materiam saepe dant peccato (quare fit, ut non omnino pie aut salutariter petantur): erit illa petitio his praescribenda finibus, ut haec vitae commoda postulentur necessitatis causa; quae precandi ratio refertur ad Deum. Licet enim nobis ea precibus petere, quae et Iacob et Salomon postularunt; ille enim in hunc modum: "Si dederit mihi panem ad vescendum, et vestimentum ad induendum, erit mihi Dominus in Deum;" Salomon his verbis: "Tribue tautum victui meo necessaria."
IV. Divitiis et aliis bonis corporis quo modo utendum sit, quando ea Dei benignitate possidemus.
Cum vero nobis Dei benignitate suppeditetur ad victum et ad cultum, par est, nos illius Apostoli cohortationis recordari: Qui emunt, tanquam non possidentes, et qui utuntur hoc mundo, tanquam non utantnr; praeterit enim figura huius mundi." Item '), "divitiae si affluant, nolite cor apponere;" quarura fructum et usum tantummodo nostrum esse, sed ita, ut cum ceteris communicemus, ab ipso doctore Deo didicimus. Si valemus, si reliquis externis et corporis bonis abundamus: eo illa nobis tributa esse meminerimus, ut et facilius Deo inservire possimus, et proximo omnia eius generis commodare.
V. Ingenii et doctrinae bona quo modo petenda sint. Ingenii autem bona et ornamenta, cuius generis sunt artes atque doctrinae, petere etiam licet, sed ea tantum conditione, si nobis ad Dei gloriam, et ad salutem profutura sunt. Quod autem omnino et sine adiunctione aut conditione optandum, quaerendum, postulandum est, quemadmodum antea diximus, id Dei gloria est, et deinceps omnia, quae summo illi bono coniungere nos queant, ut fides, timor Dei, amor; de quibus plenius dicemus in explicatione pctitionum.
CAPUT V. Pro quibus orandmu sft.
/. Nullum genus hominum in hoc mundo est, -pro quibus non liceat Deum precari.
His autem cognitis, quae petenda sint, docendus est fideiis populus, pro quibus orare debeat. Continet autem oratio petitionem et gratiarum actionem; quare prius de petitione dicamus. Orandum igitur est pro omnibus sine ulla exceptione vel inimicitiarum, vel gentis, vel religiotiis. Nam sive hostis sit, sive alienus, sive infidelis: proximus est, quem quia Dei iussu amare debemus, sequitur, ut preces quoque, quod amoris officium est, pro eo facere oporteat; nam eo pertinet illa Apostoli cohortatio 2): "Obsecro fieri orationes pro omnibus hominibus." Qua in oratione primum petenda sunt, quae salutem animae complectuntur, deinde, quae corporis.
II. Pro quibus praecipue orandum sit.
Debemus autem hoc precationis officium primum pastoribus animarum tribuere, quod ab Apostolo eius exemplo monemur; scribit enim is ad Colossenses, ut orent pro se, ut sibi Deus aperiat ostium sermonis; quod item facit ad Thessalonicenses. Est praeterea in Actis Apostolorum: "Oratio fiebat sine intermissione ab ecclesia" pro Petro. Cuius etiam officii a divo Basilio in libris de Moribus") admonemur. Pro
*) Lib. mor. reg. 58. e. 5.
iis enim orandum esse inquit, qui praesunt verbo veritatis. Secundo loco pro principibus nos precari oportet ex eiusdem Apostoli sententia. Quanto enim publico bono principibus piis et iustis utamur, nemo ignorat. Itaque rogandus est Deus, ut tales sint, quales esse oportet, qui reliquis hominibus praesint. Exstant exempla sanctorum hominum, quibus monemur, ut pro bonis etiam piisque deprecemur. Egent enim et illi precibus aliorum; quod divinitus factum est, ne superbia efferantur, dum intelligunt, se inferiorum suffragiis indigere.
III. Pro inimicis nostris et hostibus ecclesiae idem praestandum
esse monstratur.
Iussit praeterea Dominus precari, "pro') persequentibus et calumniantibus nos." Illud etiam S. Augu?tini testimonio celebratum est, hanc esse acceptam consuetudinem ab Apostolis, pro iis, qui ab ecclesia sunt alieni, preces et vota faciendi, ut infidelibus donetur fides, ut idolorum cultores ab impietatis errore liberentur, ut Iudaei discussa animorum caligine, lucem veritatis accipiant, ut haeretici, redeuntes ad sanitatem, catholicae doctrinae praeceptis erudiantur, ut schismatici, a qua desciverunt sanctissimae parentis ecclesiae communione, cum ea iterum verae caritatis nodo iuncti copulentur. Quantam autem vim habeant preces, pro huiusmodi hominibus factae ex animo, constat tam multis exemplis omnis hominum generis, quos quotidie, ereptos a potestate tenebrarum, transfert Deus in regnum Filii caritatis suae, et ex vasis irae facit vasa misericordiae. In quo plurimum valere piorum absecrationem, nemo, qui recte sentiat, dubitare potest.
IV. Quomodo etiam ad mortuos extendi possit hoc beneficium. Preces autem, quae pro mortuis fiunt, ut ab igne purgatorii liberentur, ex Apostolorum doctrina fluxerunt; qua de re satis dictum est, quum de sacrificio missae loqueremur.
V. Non prodest illis aliena oratio, qui peccant ad mortem. In iis autem, qui peccare dicuntur ad mortem, vix quidquam precibus votisque proficitur. Verumtamen est Christianae caritatis et precari pro illis, et lacrymis contendere, an eis possint reddere placatum Deum.
VI. Quo modo exsecrationes, quae in Scripturis leguntur, sint accipiendae.
Exsecrationes vero sanctorum hominum, quibus in impios utuntur ex Patrum sententia, constat esse vel praedictiones
illorum, quae illis eventura sunt, vel adhibitas contra peccatum, ut, salvis hominibus, peccati vis intereat.
VII. Quis sit usus gratiarum actionis. In altera autem parte orationis maximas Deo gratias agamus pro divinis eius immortalibusque beneficiis, quibus et semper affecit, et quotidie afficit humanum genus. Maxime autem fungimur hoc munere gratiarum actionis sanctorum omnium causa, quo in officio singulares Deo laudes tribuimus, et eorum victoriae et triumphi, quem de omnibus et intimis et externis hostibus eius benignitate reportarunt.
VIII. Inter eas gratulationes, quae Sanctorum causa Deo exhibentur, quaenam in ecclesia primas partes obtineat. Huc pcrtinet prima illa pars angelicae salutationis, quum •ea ad precandum utimur: "Ave Maria, gratia plena: Dominus tecum, benedicta tu in mulieribus." Nam Deum summis et habendis laudibus, et gratiis agendis celebramus, quod sanctissimam Virginem omni coelestium donorum munere cumulavit; ipsique Virgini singularem illam, gratulamur felicitatem. Iure autem sancta Dei ecclesia huic gratiarum actioni preces etiam et implorationem sanctissimae Dei matris adiunxit, qua pie atque suppliciter ad eam confugeremus, ut nobis peccatoribus sua intercessione conciliaret Deum, bonaque tum ad hanc, tum ad aeternam vitam necessaria impetraret. Ergo nos exules filii Evae, qui hanc lacrymarum vallem incolimus, assidue misericordiae matrem ac fidelis populi advocatam invocare debemus, ut oret pro nobis peccatoribus; ab eaque hac prece opem et auxilium implorare, cuius et praestantissima merita apud Deum esse, et summam voluntatem iuvandi humanum genus, nemo, nisi impie et nefarie, dubitare potest.
CAPUT VI. Quis orandus sit.
Ad quem dirigenda sit praecipue oratio. Deum autem orandum esse, et eius nomen invocandum, ipsa loquitur naturae vis, insita in horainum mentibus, non solum tradunt divinae literae, in quibus licet audire imperan tem Deum (Ps. 49, 15.): "Invoca me in die tribulationis;" sed Dei nomine tres personas intelligi oportet.
- Sintne etiam Sancti cum Christo regnantes invocandi. Secundo loco confugimus ad auxilia sanctorum, qui in coelo sunt; quibus etiam preces esse faciendas, ita certum est
in ecclesia Dei, ut piis nulla de eo dubitatio possit accidere. Quae res, quia separatim suo loco est explicata, eo et parochos et ceteros transmittimus. Sed ut tollatur omnis error imperitorum, operae pretium erit docere fidelem populum, quid intersit inter hanc invocandi rationem.
- Aliter Deum, et aliter Sanctos imploramus.
Non enim eodem modo Deum et Sanctos imploramus. Nam precamur Deum, ut ipse vel bona det, vel liberet a maUs: a Sanctis autem, quia gratiosi sunt apud Deum, petimus ut nostri patrocinium suscipiant, ut nobis a Deo impetrent ea, quorum indigemus. Hinc duas adhibemus precandi formulas, modo differentes; ad Deum enim proprie dicimus: «Miserere nobis, Audi nos:" ad Sanctos: "Orate pro nobis." IV. Quo modo a Sanctis petere possimus, ut nostri misereantur.
Quanquam licet etiam alia quadam ratione petere a Sanctis ipsis, ut nostri misereantur; sunt enim maxime misericordes, itaque possumus precari eos, ut, conditionis nostrae miseria permoti, sua nos apud Deum gratia ac deprecatione iuveht. Quo loco illud maxime cavendum est omnibus, ne, quod Dei proprinm est, cuiquam praeterea tribuant; immo vero, quum ad imaginem Sancti alicuius quis dominicam orationem pronunciat, ita tum sentiat, se ab illo petere, ut secum oret, sibique postulet ea, quae dominicae orationis formula continentur, et sui denique sit interpres et deprecator ad Deum. Nam eos hoc fungi officio docuit sanctus Ioannes ') Apostolus in apocalypsi.
CAPUT VII. De Praeparatione adhibenda.
/. Quibus maxime virtutibus animus ad orationem sit praeparandus.
Est in divinis literis: "Ante orationem praepara animam tuam, et noli esse quasi homo, qui tentat Deum." Tentat enim Deum is, qui, quum bene orat, male agit, et, quum loquatur cum Deo, a precibus animus eius aberrat. Quare quum tanti intersit, quo quisque animo Deo preces faciat, tradant parochi vias precationum piis auditoribus. Primus igitur gradus ad orationem erit vere humilis ac demissus animus, scelerum quoque recognitio; quibus sceleribus intelligat,
qui ad Deum accedit, se non modo dignum non esse, qui quidquam impetret a Deo, sed qui ne in eius quidem conspectum veniat oraturus. Huius praeparationis saepissime mentionem faciunt divinae literae, quae et illud loquuntur '): "Respexit in orationem humilium, et non sprevit preces eorum;" item: "Oratio humiliantis se nubes penetrabit. " Sed occurrent pastoribus eruditis loci innumerabiles, qui in eam sententiam conveniant; quamobrem plurium nec necessaria commemoratione supersedemus. Tantum vero, quae alias attigimus, ne in hac quidem parte, quia sunt apposita ad hanc rationem, duo illa exempla praetermittemus. Publicanus est ille notissimus, qui longe consistens, oculos humo tollere non audebat. Est etiam mulier illa peccatrix, quae dolore commota lacrymis pedes Christi Domini perfudit. Uterque, quantum afferat orationi pondus humilitas Christiana, declaravit. Sequitur angor quidam in recordatione delictorum, vel saltem aliquis doloris sensus ob eam causam, quod dolere non possimus. Quorum utrumque, vel certe alterum, nisi a poenitente adhibeatur, venia impetrari non potest.
II. Quae potissimum scelera volenti cumfructu orare sint cavenda.
Sed quia sunt quaedam scelera, quae maxime obstant, quo minus in precatione Deus postulationi nostrae concedat, ut caedes et illata vis: manus abstinendae sunt ab hac crudelitate et violentia. De quo facinore sic Isaiae ore loquitur Deus: "Quum extenderitis manus vestras, avertam oculos meos a vobis, et quum multiplicaveritis orationem, non exaudiam; manus enim vestrae sanguine plenae sunt." Fugienda est ira ac dissidium, quae magnopere etiam impediunt, ne preces audiantur. De quibus est illud Apostoli: "Volo viros orare in omni loco, levantes puras manus, sine ira et disceptatione." Videndum est praeterea, ne nos implacabiles cuiquam praebeamus in iniuria; nam sic affecti Deum precibus adducere non poterimus, ut nobis ignoscat. "Quum enim stabitis," inquit ipse, "ad orandum, dimittite si quid habetis;" et: "Si non dimiseritis hominibus: nec Pater vester dimittet vobis peccata vestra." Cavendum quoque est, ne duri simus et inhumani egentibus. Nam in eiusmodi homines illud dictum est: "Qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis, et ipse clamabit et non exaudietur. " Quid dicemus de superbia? quae quantopere Deum offendat, testis est illa vox: "Deus superbis resistit,
humilibus autem dat gratiam." Quid de contemptione divinorum oraculorum? in quam exstat illud Salomonis '): "Qui declinat aures suas, ne audiat legem: oratio eius erit exsecrabilis." Quo tamen loco non excluditur deprecatio factae iniuriae, non caedis, non iracundiae, non illiberalitatis in pauperes, non superbiae, non despicientiae divinae orationis, non denique reliquorum scelerum, si ignoscendi venia petatur.
III. De fide in Deum, quae ad orationem necessaria censetur.
Est vero ad hanc quoque praeparationem animi fides necessaria, quae si desit, neque de summi Patris omnipotentia, neque de illius misericordia, unde tamen orantis fiducia oritur, habetur cognitio; quemadmodum docuit ipse Christus Dominus: "Omnia," inquit, "quaecumque petieritis in oratione credentes, accipietis." De huiusmodi fide scribit S. Augustinus de verbis Domini: Si fides deficit, oratio periit." Caput igitur est ad rite orandum, quod iam dictum est, ut fide firmi ac fixi simus, quod Apostolus ex contrario ostendit: "Quomodo invocabunt, in quem non crediderunt?" Itaque credamus oportet, ut et orare possimus, et ne nos fides ipsa deficiat, qua salutariter oramus. Fides enim est, quae preces fundit; preces faciunt, ut omni dubitatione sublata stabilis ac firma sit fides. In hanc sententiara sanctus hortabatur Ignatius eos, qui ad Deum adirent oraturi: "Noli dubio esse animo in oratione; beatus est, qui non dubitaverit. " Quare ad impetrandum quod velimus a Deo, maximum pondus affert fides, et certa spes impetrandi; quod monet S. Iacobus: "Postulet in fide, nihil haesitans."
IV. Q>uae nos ad fidem impetrandi ea, quae in oratione petimus, inducere possint.
Multa sunt, quibus nos confidere oportet in hoc officio precationis. Est ipsa Dei in nos perspecta voluntas ac benignitas, quum iubet nos se Patrem appellare, ut eius nos esse filios intelligamus. Est prope infinitus numerus eorum, qui Deum exoraverunt. Est summus ille deprecator, qui nobis semper praesto est Christus Dominus, de quo sic est apud sanctum Ioannem: "Si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem Iesum Christum iustum; et ipse est propitiatio pro peccatis nostris." Item Paulus Apostolus: "Christus Iesus, qui mortuus est, immo qui et resurrexit, qui est ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis." Item ad Ti«
motheum: "Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus." Tum ad Hebraeos: "Unde debuit per omnia fratribus similari, ut misericors fieret, et fidelis pontifex ad Deum." Quare, etsi nos indigni sumus, qui impetremus: tamen optimi dignitate interpretis ac deprecatoris Iesu Christi sperare et magnopere confidere debemus, nobis omnia, quae per illum rite petierimus, concessurum Deum. V. Spiritus sanctus nostrarum orationum auctor est. Denique nostrae auctor est precationis Spiritus sanctus, quo duce preces nostras audiri necesse est. Accepimus enim "Spiritums) adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba, Pater," qui quidem Spiritus infirmitatem, et inscitiam nostram adiuvat in hoc orandi munere. Immo vero inquit: "Ipse postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. "
VI. Quo modo in fide iuvari ad impetranda Dei beneficia debeamus.
Quod si qui titubant interdum, nec se satis esse firmos in fide sentiunt: utantur illa voce Apostolorum 5): "Domine, adauge nobis fidem;" et caeci illius G): Adiuva incredulitatem meam." Sed tum maxime et fide et spe vigentes, omnia a Deo optata consequemur, quum ad ipsius Dei legem ac voluntatem omnem mentem, actionem et orationem nostram conformabimus. "Si manseritis" enim, inquit, "in me, et verba mea in vobis manserint: quodcumque volueritis, petetis, et fiet vobis. " Quanquam ad hanc impetrandi a Deo omnia facultatera inprimis necessaria est, ut antea diximus, oblivio iniuriarum, et benevolentia ac benefica voluntas in proximos.
CAPUT VIII. Quae ratio in orando requiratnr.
/. De optima orandi ratione docendum espe populum, et quid sit orare in spiritu et veritate.
Maxime autem refert, quo modo sacris precibus utamur; nam etsi precatio bonum est salutare, tamen, nisi recte adhibeatur, minime prodest; quod enim petimus, saepe non assequimur, ut sanctus inquit Iacobus, ob eam causam, quia male petimus. Ergo docebunt parochi fidelem populum, quae sit optima ratio bene petendi, et privatim ac publice orandi.
Quae praecepta Christianae orationis tradita sunt ex Christi Domini disciplina. Est igitur orandum "in spiritu ') et veritate." Nam coelestis Pater tales quaerit, qui adorent eum in spiritu et veritate; orat autem eo modo, qui intimum ac flagrans animi studium adhibet; a qua spirituali precandi ratione vocalem non excludimus. Verumtamen principatum iure tribuendum ducimus illi, quae a vehementi animo proficiscitur, obsecrationi: quam Deus, cui patent occultae hominum cogitationes, audit, etiamsi non ore proferatur. Audivit Annae eius, quae mater fuit Samuelis, intimas preces, de qua illud legimus, fientem orasse, et tantum labia moventem. Oravit hoc modo David; ait enim 3): " Tibi dixit cor meum, exquisivit te facies mea." Huiusmodi exempla in divinis libris passim legentibus occurrunt.
II. Quis sit usus vocalis orationis praecipuus. Habet autem vocalis oratio propriam utilitatem et necessitatem. Nam incendit animi studium, et religionem orantis inflammat, quod ad Probam S. Augustinus scripsit hoc modo: "Nonnunquam verbis et aliis signis ad augendum desiderium sanctum nos ipsi acrius excitamus." Cogimur interdum vehementi animi cupiditate et pietate verbis efferre sententiam; nam exsultante animo laetitia par etiam est linguam exsultare, et vere decet nos cumulatum illud sacrificium facere et animae et corporis, quem Apostolorum orandi morem fuisse, ex Actis et ex Apostolo multis locis cognoscimus.
III. Vocis officium perinde in privata oratione ac in publica
necessarium non est.
Sed quoniam duplex precandi ratio est, privata et publica: privatae orationis pronunciatione utimur, ut intimum studium et pietatem adiuvet; in publica, quae ad incitandam fidelis populi religionem instituta est, certis statisque temporibus linguae officio supersederi nullo modo potest.
IV. Soli Christiani in spiritu orant, et longas orationes nondebent refugere.
Hanc vero spiritu orandi consuetudinem, propriam Christianorum hominum, infideles minime colunt; de quibus ita licet Christum Dominum loquentem audire: "Orantes nolite multum loqui, sicut ethnici; putant enim, quod in multiloquio suo exaudiantur. Nolite ergo assimilari eis; scit enim Pater vester, quid opus sit vobis, antequam petatis eum." Cum autem prohibeat loquacitatem, longas tamen preces, quae a
36y
vehementi ac diuturno animi studio proficiscantur, tantum abest ut reiiciat, ut etiam suo exemplo nos ad eam rationem cohortetur, qui non modo noctes in precatione consumpsit, sed ter eundem sermonem repetiit '). Tantum igitur statuendum est, inani verborum sono minime exorari Deum.
V. Orationes hypocritarum reiicit Dominus. Nec vero ex animo orant hypocritae, a quorum nos consuetudine deterret Christus Dominus in hanc sententiam 2): "Quum oratis, non eritis sicut hypocritae, qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus. Amen dico vobis, receperunt mercedem suam. Tu autem, quum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio ora Patrem tuum in abscondito, et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi." Cubiculum, quod hoc loco dicitur, ad cor hominis referri potest; quod non satis est ingredi, sed praeterea occludi oportet, ne quid irrumpat et influat in animas extrinsecus, quo precationis integritas violari possit; tum enim coelestis Pater, qui omnium mentes et occultas cogitationes maxime perspicit, orantis postulationi concedit.
VI. Si diutius quod postulamus differtur, non tamen ab hoc
pietatis exercitio cessandum est.
Requirit praeterea oratio assiduitatem, quae quantam vim habeat, iudicis illius exemplo Dei Filius ostendit, qui, quum nec "timeret Deum, nec hominem revereretur, victus assiduitate ac diligentia viduae, eius postulationi concessit. Itaque assidue Deo preces faciendae sunt, nec imitandi illi, qui semel aut iterum orantes, nisi quod petunt impetrarint, in oratione defatigantur; nulla enim huius officii lassitudo esse debet, quod nos Christi Domini et Apostoli docet auctoritas. Quod si interdum voluntas in eo defecerit, precibus a Deo petamus perseverandi vim.
VII. Christus, si quid a coelesti Patre postulare velimus, illud
in suo nomine postulandum iussit.
Vult etiam Dei Filius, orationem nostram ad Patrem suo nomine pervenire; quae eius merito et gratia deprecatoris id pondus assequitur, ut a coelesti Patre audiatur. Est enim eius illa vox apud S. Ioannem: "Amen, amen dico vobis, si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis. Usque modo non petistis quidquam in nomine meo; petite et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum;" et iterum: "Quodcunque petieritis Patrem in nomine meo, hoc faciam."
Gatechismus, Oono. Tritl.
VIII. Fervor Sanctorum in oratione imitandus, et petitioni gratiarum actio adiungenda.
Imitemur ardens sanctorum hominum studium, quod in orando adhibebant. Gratiarum autem actionem cum precatione iungamus Apostolorum exemplo, qui hanc consuetudinem perpetuo servaverunt, quemadmodum apud Apostolum licet videre.
IX. Ut fervens et efficax sit oratio, ieiunium adhibendum est
et eleemosyna.
Ieiunium vero et eleemosynam ad orationem adhibeamus. Ieiunium quidem certe maxime est cum oratione sociatum; nam qui cibo et potu sunt onusti, horum mens oppressa est sic, ut neque Deum intueri, neque, quid sibi velit oratio, cogitare possint. Sequitur eleemosyna, quae magnam et ipsa cum oratione societatem habet. Quis enim, cui facultas sit benigne faciendi ei, qui aliena misericordia vivat, nec opituletur proximo et fratri suo, se caritate praeditum dicere audeat? aut quo ore is, qui expers sit caritatis, Dei auxilium implorabit? nisi tum peccati veniam precatur, simul et a Deo suppliciter postulat caritatem. Quare divinitus factum est, ut saluti hominum triplici hoc remedio subveniretur. Quum enim peccando vel offendamus Deum, vel proximos violemus, vel nos ipsos laedamus: sacris precibus placatum reddimus Deum; eleemosyna redimimus hominum offensiones; ieiunio proprias vitae sordes eluimus. Et quanquam singula prosint ad omnium scelerum genera, tamen proprie singulis iis peccatis, quae diximus, apposita et accommodata sunt.
GAPUT IX. De Oratlonis Dominicae proocmio.
Pater noster, qui es in coelis.
I. Cur in huius precationis initio Christus Patris nomen potius, quam Domini aut ludicis, nos usurpare voluerit.
Cum haec forraula Christianae precationis, a Iesu Christo tradita, eam habeat vim, ut, antequam ad preces postulationesque veniamus, certis verbis ioco prooemii nobis utendum sit, quibus pie ad Deum accedentes, fidentius etiam id facere possimus: parochi officium est, illa distincte dilucideque declarare, ut alacrior pius populus ad preces adeat, seque cum Patre Deo acturum intelligat. Prooemium autem, si spectes verba, brevissimum est; si res aestimes, gravissimum, mysteriorumque plenissimum. Ac prima quidem vox, qua Dei
iussu et institutione utimur in hac precatione, est "Pate±.tt Nam etsi Salvator noster divinam hanc orationem praetexere potuit aliquo verbo, quod plus maiestatis haberet, exempli causa Creatoris aut Domini: tamen haec omisit, quae timorem simul nobis afferre possent; illud autem adhibuit, quod orautibus et aliquid a Deo petentibus amorem fiduciamque conciliat. Quid enim iucundiiis est patris nomine? quod indulgentiam sonat et caritatem.
II. Quae sit prima ratio, ob quam homines Deum merito Patrem hic appellent.
Quibus autem rationibus Patris nomen Deo conveniat, suppeditabit facultas docendi fidelem populum ex locis creationis, gubernationis ac redemptionis. Nam quum Deus hominem creaverit ad imaginem suam, nec illam ceteris animantibus impertiverit: ex hoc singulari munere, quo hominem ornavit, iure omnium hominum, nec fidelium modo, sed etiam infidelium, Pater in divinis Scripturis appellatur. (Deut. 32, 6.)
/77. Quae sit altera ratio, ob quam Deus Pater hominum dicatur.
A gubernatione vero sumere poterit argumentum, quod prospiciendo et consulendo utilitati hominum praecipuo quodam curae et providentiae modo nobis praestat patriam caritatem. Sed ut in huius explicatione argumenti paternam Dei de hominibus curam melius agnoscat, de custodia angelorum, in quorum tutela sunt homines, aliquid dicendum videtur.
I V. Dei providentia illud negotium angelis datum est, ut custodiant humanum genus.
Est enim Dei providentia datum hoc negotium angelis, ut custodiant humanum genus, singulisque hominibus praesto sint, ne gravius aliquod detrimentum accipiant. Nam ut parentes, si infesta et periculosa via filiis iter faciendum sit, custodes adliibent et periculorum adiutores: sic coelestis Parens in hoc itinere, quo ad coelestem patriam contendimus, singulis nobis praeposuit angelos, quorum ope ac diligentia tecti furtim paratos ab hostibus laqueos vitaremus, et factos in nos horribiles impetus repelleremus, iisque ducibus rectum iter teneremus, ne obiectus aliquis error a fallaci adversario nos de via posset deducere, quae ducit in coelum.
V. Quibus argumentis clare intelligamus magnitudinem utilitatis,
quae ad homines ex custodia angelorum redeat.
Quam vero habeat utilitatem haec de hominibus Dei cura ac providentia singularis, cuius munus et administratio mandata est angelis, quorum inter Deum et homines media est et
interiecta natura: patet exemplis, quorum copiam suppeditant divinae literae, quae testantur, saepe Dei benignitate factum esse, ut inspectantibus hominibus angeli mirabiles res efficerent, quibus moneremur, innumerabilia eius generis, quae sub oculos non caderent, a custodibus nostrae salutis angelis effici utiliter ac salutariter. "Kaphael Angelus," Tobiae comes et dux itineris divinitus adiunctus, illum duxit et reduxit incolumem, cui et adiumento fuit, ne ab immani pisce devoraretur, et quanta esset in eius piscis iecore, felle et eorde vis demonstravit. Ille daemonium expulit, eiusque impedita et colligata potestate, ne Tobiae noceret, effecit. Ille verum et legitimum matrimonii ius et usum adolescentem edoeuit; ille Tobiae patri oculis capto lumina restituit.
VI. De angelo, per quem divus Petrus e carcere liberatus est. Angelus item ille principis Apostolorum liberator uberem praebebit materiam ad erudiendum pium gregem de admirabili fructu curae custodiaeque angelorum, quum demonstrabunt parochi, angelum carceris tenebras illustrantem, et Petrum, tacto eius latere, ex somno excitantem, solventem catenas, disrumpentem vincula, monentem ut surgeret, seque, sumptis caligis et reliquo vestitu, sequeretur; quum docebunt, ab eodem Angelo Petrum per custodias libere eductum e carcere, et aperta denique ianua in tuto collocatum. Huius generis exemplorum, quemadmodum diximus, referta est sanctarum literarum historia; quibus intelligimus, quanta sit vis beneficiorum, quae confert in homines Dous, angelis interpretibus et internunciis, nec solum certa aliqua et privata de re missis, sed a primo ortu nostrae curae praepositis, et in singulorum hominum salutis praesidio collocatis. Hanc doctrinae diligentiam illa utilitas consequetur, ut audientium mentes erigantur, et ad agnoscendam ac venerandam Dei paternam de se curam ac providentiam excitentur.
VII. Qua praeterea ratione agnoscant homines fideles paternam
Dei de hominibus curam.
Commendabit autem hoc loco parochus inprimisque praedicabit divitias benignitatis Dei erga genus humanum, quem quum a primo 3) parente nostri generis et peccati usque ad hanc diem offenderimus flagitiis ac sceleribus innumerabilibus: retinet tamen in nos caritatem, neque praecipuam illam de nobis curam deponit. Quem si quis existimat hominum oblivisci, amens est, et in Deum iacit indignissimam contumeliam. Irascitur Israeli Deus propter eius gentis blasphemiam, quae se arbitrabatur coelesti ope desertam esse. Est ') enim in Exodo: " Tentaverunt Dominum, dicentes: Estne Dominus in nobis, an non?" et apud Ezechielem q) succenset eidem populo Deus, quod dixerat: "Non videt Dominus nos; dereliquit Dominus terram." Ergo fideles his auctoritatibus a nefaria illa opinione deterrendi sunt, fieri posse, ut Deum capiat hominum oblivio. In quam sententiam audire licet conquerentem de Deo apud Isaiam Israeliticum populum, contraque Deum stultam eius querimoniam benigna similitudine refellentem. Est enim ibi: "DixitSion, dereliquit me Dominus, et Dominus oblitus est mei." Cui Deus: "Numquid oblivisci potest mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui? et si illa oblita fuerit, ego tamen non obliviscar tui; ecce in manibus meis descripsi te."
VIII. Exemplo primi parentis Dei in nos benignitas demonstratur.
Quibus locis, quanquam id liquido confirmatur, tamen ut penitus fideli populo persuadeatur, nullum posse tempus accidere, quo deponat Deus hominum memoriam, quo eis non tribuat patriae caritatis officia: parochi rem clarissimo primorum hominum exemplo comprobabunt, quos, post neglectum violatumque Dei iussum cum acerbius accusatos, et horribili illa sententia condemnatos audis: "Maledicta terra in opere tuo; in laboribus comedes ex ea cunctis diebus vitae tuae, spinas et tribulos germinabit tibi, et comedes herbas terrae," quum vides e Paradiso expulsos, et, ut omnis reditus spes adimeretur, quum in aditu Paradisi collocatum legis Cherubim, fiammeum tenentem et versatilem gladium, quum ab ulciscente suara iniuriam Deo illos intimis et externis molestiis confiictatos intelligis: an non actum de homine putes? an non credas non modo divino illum auxilio nudatum, sed etiam cuivis iniuriae propositum? Verumtamen in tantis divinae irae et ultionis indiciis, oborta est lux quaedam Dei in eos caritatis. "Fecit" enim, inquit, "Dominus Deus Adae et uxori eius tunicas pelliceas, et induit eos;" quod maximum fuit argumentum, hominibus nullo unquam tempore defuturum Deum.
IX. Nullis quantumvis magnis hominum sceleribus Dei benignitatem exhduriri posse prohatur.
Huius etiam sententiae vim, — "non exhauriri Dei amorem ulla hominum iniuria, " David expressit illis verbis 5): "Numquid continebit Deus in ira sua misericordias suas?"
Hanc Habacuc Deum affatus exposuit, dum inquit'): "Quum iratus fueris, misericordiae recordaberis. " Hanc sic Michaeas aperuit: "Quis Deus similis tui, qui aufers iniquitatem, et transfers peccatum reliquiarum hereditatis tuae? non immittet ultra furorem suum, quoniam volens misericordiam est." Omnino res ita se habet; quum maxime perditos nos, et Dei praesidio spoliatos arbitramur, tum maxime pro immensa sua bonitate nos quaerit et curat Deus; sustinet enim in ira gladium iustitiae, nec cessat affundere inexhaustos misericordiae thesauros.
X. Quae sit tertia ratio, qua patriae caritatis beneficium in genus humanum Deus cumulate ostendit.
Magnam igitur vim habent ad declarandam praecipuam Dei rationem in amando tuendoque hominum genere creatio et gubernatio. Sed tamen illud opus redimendi hominem sic eminet inter duo superiora, ut beneficentissimus Deus parensque noster summam in nos benignitatem tertio hoc beneficio cumulatam illustrarit. Quare tradet spiritualibus filiis parochus, et assidue eorum auribus inculcabit hanc praestantissimam Dei erga nos caritatem, ut intelligant, se, quia redempti sint, admirabilem in modum Dei filios evasisse; "dedit" enim, inquit Ioannes, "eis potestatem, filios Dei fieri;" et: "Ex Deo nati sunt." Quam ob causam baptismus, quod primum redemptionis pignus et monumentum habemus, sacramentum regenerationis dicitur: inde enim nascimur Dei filii. Nam inquit ipse Dominus: "Quod natum est ex Spiritu, Spiritus est;" et: "Oportet vos nasci denuo." Item Petrus Apostolus: "Renati non ex semine corruptibili, sed incorruptibili per verbum Dei vivi."
XI. SingulariDei beneficio per redemptionemfiliiDei effectisumus.
Huius pondere redemptionis et Spiritum sanctum accepimus, et Dei gratia dignati sumus. Quo munere Dei filii adoptamur; quemadmodum ad Eomanos scripsit Apostolus Paulus: "Non accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: Abba, Pater." Cuius vim et efficaciam adoptionis explanat sanctus Ioannes ad hunc modum: "Videte, qualem caritatem dedit nobis Pater, ut filii Dci nominemur et simus."
XII. Quid Christiani, filii Dei iam effecti, post tot accepta paternae caritalis o/ficia, vicissim Patri praestare debeant.
His expositis, admonendus est fidelis populus, quid ipse vicissim debeat amantissimo Patri Deo, ut intelligat, quem
amorem ac pietatem, quam obedientiam ac venerationem creatori, gubernatori, ac redemptori praestare, qua spe ac fiducia illum invocare oporteat. Sed ad erudiendam inscitiam, dirigendamque sententiae perversitatem eorum, si qui tantummodo secundas res et prosperum vitae cursum argumento esse existimant, Deum conservare nobis amorem suum, rebus autem adversis et calamitatibus quum a Deo exercemur, id esse signum hostilis in nos animi, et prorsus abalienatao a nobis divinae voluntatis: demonstrandum erit, quum tangit l) nos manus Domini, minime id hostiliter facere Dominum, verum percutiendo sanare, et plagam a Deo venientem esse medicinam. Castigat enim peccantes, ut ea disciplina meliores faciat, et praesenti animadversione redimat ab exitio sempiterno. Nam visitat quidem in virga iniquitates nostras, et in verberibus peccata nostra, misericordiam autem suam non aufert a nobis. Quare monendi sunt fideles, ut in eiusmodi eastigatione patriam Dei caritatem agnoscant, et illud apud patientissimum Iob in memoria et in ore habeant: "Ipse vulnerat, et medetur; percutit, et manus eius sanabunt;" ut illud usurpent, quod sub persona populi Israelitici scripsit Hieremias: "Castigasti me, et eruditus sum quasi iuvencuius indomitus. Converte me, et convertar: quia tu Dominus Deus meus," ut Tobiae exemplum sibi proponant, qui, quum in illa plaga caecitatis paternam Dei manum caedentem sensisset, exclamavit: "Benedico te, Domine Deus Israel, quia tu castigasti me, et tu salvasti me."
XIII. Deum nunquam nostri oblitum esse fidelibus inculcandum.
In quo maxime cavendum est fidelibus, ne, etiamsi quovis incommodo affecti, quavis calamitate affiicti sint, Deum id ignorare existiment; ait enim ipse 6): "Capillus de capite vestro non peribit." Immo vero se ipsi illo divini oraculi solatio consolentur, quod in apocalypsi dictum est 7): "Ego, quos amo, arguo et castigo." Conquiescat in Apostoli cohortatione ad Hebraeos: "Fili mi, noli negligere disciplinam Domini; neque fatigeris, dum ab eo argueris: quem enim diligit Dominus, castigat; fiagellat autem omnem filium, quem recipit. — Quod si extra disciplinam estis, ergo adulteri estis et non filii. — Patres quidem carnis nostrae eruditores habuimus, et reverebamur eos: non multo magis obtemperabimus Patri spirituum, et vivemus?"
37f>
Noster.
XIV. Cur Deum pluralitatis vocabulo nostrum Patrem hic appellare iubeamur.
Cum Patrem invocamus singuli, et nostrum appellamus, docemur, ex dono ac iure divinae adoptionis consequi necessario, ut fratres siut fideles omnes et inter se fraterne amare debeant. "Omnes enim," inquit '), "vos fratres estis." — Unus est enim Pater vester, qui in coelis est. Quare etiam in Epistolis fideles omnes Apostoli «fratres" appellant. Ex quo item conficitur illa consecutio necessaria, ut eadem adoptione Dei non solum inter se fideles universi fraterna necessitudine coniungantur, sed quia homo est unigenitus Dei Filius, fratres etiam eius et nominentur, et sint. Nam in Epistola ad Hebraeos, quum de Filio Dei loqueretur, scripsit Apostolus: "Non confunditur fratres eos vocare, dicens: nunciabo nomen tuum fratribus meis;" quod tanto ante David de Christo Domino praedixerat. Ipse vero etiam Christus sic apud Evangelistam loquitur ad mulieres: "Ite, nunciate fratribus meis, ut eant in Galilaeam; ibi me videbunt." Quod tum ab eo dictum esse constat, quum iam excitatus a mortuis immortalitatem esset consecutus, ne quis existimet fraternam hane cognationem eius resurrectione et in coelum ascensu dissolutam esse. Tantum enim abest, ut hanc coniunctionem et caritatem Christi resurrectio diremerit, ut ex illa maiestatis et gloriae sede, tum quum de omnibus omnis memoriae hominibus iudicabit, fidelium "minimosu ab eo "fratrumu nomine appellandos acceperimus 5).
XV. Qua ratione inter Christi fratres fideles censeantur. Qui autem fieri potest, ut "Christi fratres" non simus, cuius coheredes dicimur? Est enim "primogenitus ipse, "constitutus "heres universorum G); " nos vero secundo loco geniti, coheredes eius pro modo coelestium donorum, pro ratione caritatis, qua praebuerimus nos ministros, et coadiutores Spiritus sancti, quo auctore ad virtutem, salutaresque actiones impellimur et incendimur, ut eius freti gratia in certamen salutis fortiter descendamus; quo sapienter constanterque confecto, decursoque huius vitae spatio, iustum coronae praemium capimus a coelesti Parente, omnibus, qui eundem cursum tenuerint, constitutum. "Non enim," ut ait Apostolus 7), "iniustus est Deus, ut obliviscatur operis nostri et dilectionis. "
XVI. Quo modo alii pro aliis orare, et omnes invicem fratres
aestimare debeamus.
Quam vero hanc ex animo vocem "Noster" proferre debeamus, S. Chrysostomi ') sententia declaratur, qui Deum inquit libenter Christianum audire, non solum pro se, sed pro altero deprecantem; quod pro se orare naturae est, pro altero gratiae: pro se necessitas cogit, pro altero fraterna caritas hortatur. Quibus illa subiunxit: Iucundior est Deo illa oratio, quam caritas fraterna commendat, quam ea, quae necessitate rei pronunciatur. In hac tanta materia salutaris orationis monere et hortari debet parochus omnes omnis aetatis, generis, ordinis, ut, communis huius fraternae necessitudinis memores, comiter et fraterne se gerant, neque se aliis alii praefera.nt insolentius. Nam etsi in ecclesia Dei diversi sunt officiorum gradus, tamen illa varietas graduum et munerum fraternae necessitudinis coniunctionem minime tollit; quemadmodum in hominis corpore varius usus et diversa functio membrorum nihil agit, quamobrem haec vel illa corporis pars membri munus et nomen amittat.
XVII. Quibus de causis Christiani sint tanta necessitudinis coniunctione copulati.
Propone tibi eum, qui regia sit potestate; an is igitur, si fidelis est, frater non est omnium, qui Christianae fidei communione continentur? Maxime. Quid ita? quia non est Deus alius is, ex quo divites et reges nati sunt, ab eo, a quo pauperes, et qui iu regum potestate sunt, exstiterunt, sed unus Deus et parens et dominus omnium. Itaque una spiritualis ortus omnium nobilitas, una dignitas, unus splendor generis, quum omnes ex eodem Spiritu, ex eodem fidei sacramento nati simus filii Dei, et eiusdem hereditatis coheredes. Nec vero alium Christum Deum habent copiosi et potentes homines, alium tenuiores et infimi; non aliis sacramentis sunt initiati, nec aliam hereditatem regni coelestis exspectant. Fratres sumus omnes, et, ut inquit Apostolus ad Ephesios'2), "membra sumus corporis Christi, de carne eius, et de ossibus eius." Quod idem in Epistola ad Galatas significat Apostolus 3): "Omnes filii Dei estis per fidem in Christo Iesu. Quicunque enim in Christo baptizati estis, Christum induistis. Non est Iudaeus, neque Graecus; non est servus, neque liber; non est masculus, neque femina: omnes enim vos unura estis in Christo Iesu." Haec autem accurate versanda res est pastoribus animarum, et scienter illis in hac sententia commorandum; est enim accommodatus locus non minus ad confirmandos et excitandos inopes et abiectos homines, quam ad coercendam comprimendamque arrogantiam locupletum atque potentium. Cui hominum incommodo uti mederetur, urgebat Apostolus fraternam hanc caritatem, et inculcabat fidelium auribus.
XV III. Quid Christianus, ubi exordium precationis illud, Pater
noster, pronunciabit, meditari debeat.
Cum igitur has Deo preces facturus es, Christiane, memineris, te tanquam filium ad Patrem Deum accedere. Itaque quum precationem ordiris, et illud "Pater noster," pronuncias, cogita, quem in locum te summa Dei benignitas extulerit, qui non ut servum ad dominum adire invitum ac timidum, sed ut ad patrem filium voluntarium securumque confugere iusserit. Qua in memoria et cogitatione, quo vicissim studio et pietate tibi orandum sit, considera. Danda enim est tibi opera, te ut talem praebeas, qualem esse decet Dei filium, id est, ut oratio et actiones tuae non indignae sint divino genere, quo te dignari voluit beneficentissimus Deus. Ad hanc officii rationem nos Apostolus cohortatur, quum ait: "Estote ergo imitatores Dei, sicut filii carissimi," ut vere de nobis dici possit, quod ipse Apostolus scripsit ad Thessalonicenses 2): "Omnes vos filii iucis estis, et filii diei."
Qui es in coelis.
XIX. Quum Deus sit ubique praesens, quomodo domicilium suum
peculiariter in coelo habere dicatur.
Constat inter omnes, qui recte de Deo sentiunt, ubique locorum et gentium esse Deum; quod non ita intelligendum est, quasi ipse distributus in partes, una parte locum unum, alia alium occupet ac tueatur. Nam Deus spiritus est, omnis expers divisionis. Quis enim audeat, Deum, tanquam in vestigio positum, loci alicuius finibus circumscribere, quum ipse de se dicat: "Numquid non coelum et terram ego impleo?" Quod rursum sic accipiendum est: Deum coelum ac terram, quaeque coelo ac terra comprehensa sunt, vi sua ac virtute complecti; non autem ipsum ullo loco contineri. Adest enim rebus omnibus Deus, vel creans ipsas, vel conservans creatas, nulla regione, nullis finibus vel circumscriptus, vel ita definitus, quo minus et naturam et potestatem suam praesens ubique constituat. Quod beatus David expressit illis verbis: "Si ascendero in coelum, tu illic es." Verum etsi praesens
SBierter £t)eil. 3ef)ute3 £auptftucf.
fcafj er feine SDBot)nung im £tmmel ftabe; bieS ifi, ttrie ttrir fefjen, bejjbalb ^efdjefjen, rceil bie £immel, ju melc^en nrir £?inaufblicfen, ber ttornefjmfie £f)etl ber SDBelt ftnb, unb unoermeft bleiben, au tfraft, ©rofee unb ©d)on= fjeit bie iibrigen torper iibertreffcn unb tfjre beftimmten unrcanbelbami 33e* megungen babe". Um alfo ben ©eifl ber 2Kenfd)en jur 93etrad)tung feiner uuenblicfjen 2Tiadt)t unb SWajeflfit, roeldtje befonberS im SJBerfe ber $immel fjerttorteudjtet, anjuregen, fo bejeugt er in ber Jjetltgen ©djrtft, bafj er in bcn £immeln mobne. Oft erftfi" er aud), nrie eS benn ttrirftid) ifl, e§ gebe feinen £I)eH ber SBelt, weidt)er nid)t oon bem bafelbfi gegenmartigen SBefen unb ber ^raft ©otteS umfafjt ttjfire.
- 2BaS iene SBorte, "oer bu Dtft tn ben §tmnteln" ben ©laubigen ju betradjten DorfteUen.
Sfnbejj foQen ftcfp bie ©Ifiubigen bei btefem ©ebanfen nid)t nur ba§ S3tlb beS gemctnfamcn 33ater§ 2lQer, fonbern aud) beS im §immel regieten* ben ©otteg oorfteQen, bamit fte, roenn fte betcn rooQen, ftd) eriunern, bafj ©cift unb £erj jum £tmmel ju erfjeben fei; unb fo triel ©offnung unb Siertrauen it)nen aud) ber 9?ame SSater einflofjt, fo moge bod) eben fo triel djrifWdje ©emutf) unb (Sljrfurdjt iene fjerrltdje ittatur unb gottfidje iDcaiefifit unfere<§ S3ater§ "ber in ben £immeln tft", fnnjufagen. ®iefe 2Borte be= fiimmen aud) ben SSetenben im 93orau<3, um tuaS fte ju beten t)aben. ®enn a" unfer S3itte", aetdjeS fid) auf ben ^ut^eu unb ^otfjtoenbigfeit biefeS?e* ben§ bejiefjt, ift, fofern c§ ntdtjt mit f)immltfcf)en ®ingen uerbunben unb auf biefeS 3iel geridtjtet ift, nid)tig unb eine§ Sfjriften unttriirbig. ®aber roerben bie ^farrer bie frommen Buborer an bicfe SOBeife beS ©ebeteS maf)nen unb if)re SCtfatmung burcf) ieneg 3eugnifj be§ StpoffelS befcgen: "SS3enn tfjr mit •©tjriftuS auferfianben feib, fo fud)et, roa§ oben iji, roo ef)rijiu§ ftfet jur 3fJcd)ten ©otte^; fjabet @efd)tnacf an bem, ma§ oben ift, nid)t roaS auf ber <Srbe."
©efyeiltcjet tcerbe betn ^ame.
- SBarum totr unfere SBunftfje m" ber ^eiligunfl be5 gottlidjen SWamenfi
beginnen.
SBaS man Oon ©o" beget)ven foQe, unb in roefdjer Orbnung tS ju tf)un fei, tjat utt3 ber 3Jteifier uub §err SfQer geletjvt unb geboten. ®enn ba ba§ ©cbet Sunbgebung unb 21u3bruct unfere§ S3eget)rettS ift, fo bitten ttjir bann rect)t unb oernitnftig, menn bte Orbnung ber S3itten ftct) nac^ ber Orbnung beffen ricfjtet, tt>a§ man begetjven barf. ®§ mafjnt un§ aber bie tcaf)re 2iebe, bag ttrir unfern ©tnn unb (Sifer auf ©o" ricfjten. toeldjer, ba
caritas, totum ut animum ac studium conferamus in Deum, qui, quoniam solus est in se ipso summum bonum, iure est praecipuo quodam ac singulari amore diligendus. Nec vero ex animo et unice potest amari Deus, nisi rebus ac naturis omnibus eius honor et gloria praeponatur. Bona enim et nostra, et aliena, et omnino omnia, quaecumque boni vocabulo nominantur, ab illo profecta, summo ipsi bono cedunt. Quare, ut ordine procederet oratio, Salvator petitionem hanc de summo bono principem et caput constituit petitionum reliquarum, docens nos, priusquam ea, quae nobis aut proximo cuique opus sint, postulemus, quae propria sint Dei gloriae petere debere, ipsique Deo studium et desiderium eius rei nostrum exponere. Quo facto manebimus in officio caritatis, qua docemur, et plus Deum, quam nos ipsos diligere, et primum petere quae Deo cupiamus, deinde, quae nobis optemus.
II. Quum divina natura nulla re augeri aut carere possit, cur necesse fuerit, sanctificationem nominis Dei hic postulare.
Et quoniam desiderium et petitio sunt earum rerum, quibus caremus, (nec vero Deo, id est eius naturae, fieri accessio potest, aut augeri ulla re divina substantia, quae inexplicabilem in modum est omni perfectione cumulata:) intelligendum est, extra haec esse, quae a Deo ipsi Deo petimus, et ad externam eius gloriam pertinere. Cupimus enim et petimus, ut Dei nomen notius sit gentibus, ut eius regnum amplificetur, ut plures quotidie obediant divino numini; quae tria, nomen, regnum, obedientia, non in illo ipso sunt intimo Dei bono, sed assumuntur extrinsecus.
III. Verbailla "sicut in coelo et in terra," ad tres primaspetitiones referri posse, et quomodo hic intelligantur. Verum ut, hae petitiones quam vim habeant, et quid valeant, planius intelligatur: pastoris erunt partes, monere fidelem populum, verba illa: "Sicut in coelo et in terra," ad singulas referri posse primarum trium postulationum, ut: "Sanctificetur nomen tuum, sicut in coelo et in terra;" item: "Adveniat regnum tuum, sicut in coelo et in terra;" similiter: "Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra." Quum autem petimus, ut sanctificetur nomen Dei, id sentimus, ut augeatur sanctitas et gloria divini nominis. Quo loco parochus animadvertet, ac docebit pios auditores, non id dicere Salvatorem, ut eodem modo sanctificetur in terra, quo et in coelo, id est, ut amplitudine terrestris sanctificatio coelestem exaequet, (hoc enim fieri nullo pacto potest): sed ut ex caritate, et intimo animi studio id agatur.
IV. Quo modo Dei nomen, per se sanctum, sanctificari a nobis
possit.
Etsi verissimura illud est, sicuti est, divinum nomen per se sanctificatione non egere, quum sanctum et terribile sit, quemadmodum ipse Deus suapte natura sanctus est, neque ei ulla sanctitas, qua ob omni aeternitate praeditus non fuerit, possit accedere: tamen, quod in terris longe minori honore afficitur, quam par est, nonnumquam etiam maledictis et nefariis vocibus violatur, propterea cupimus ac petimus, ut laudibus, honore, gloria celebretur, ad exemplum laudum, honoris et gloriae, quae illi in coelo tribuuntur, id est, ut sic honor et cultus in mente, in animo, in ore versetur, ut omni veneratione et intima et externa prosequamur, omni celebritate excelsum, purum et gloriosum Deum, ad imitationem supernorum ac coelestium civium, complectamur. Ut enim coelites summa consensione, gloria et praedicatione efferunt Deum: sic precamur ut idem contingat orbi terrarum, et omnes gentes Deum cognoscant, colant et venerentur; ut nulli plane mortales reperiantur, qui non et suscipiant Christianam religionem, et se totos Deo dicantes credant, ex eo omnem sanctitatis fontem existere, neque quidquam esse purum aut sanctum, quod non a sanctitate divini nominis oriatur.
V. Quo modo fieri possit, ut Dei nomen in infidelibus sanctum
esse possit.
Testatur enim Apostolus, mundatam esse ecclesiam in "lavacro aquae, in verbo vitae." Significat autem verbum vitae nomen Patris, et Filii, et Spiritus sancti, in quo baptizamur et sanctificamur. Itaque, quoniam nulla cuiusquam expiatio, nulla munditia et integritas esse potest, super quo non sit invocatum divinum nomen: cupimus et petimus a Deo, ut omne hominum genus, relictis impurae infidelitatis tenebris, ac radiis divini luminis illustratum, huius vim nominis agnoscat sic, ut in eo veram quaerat sanctitatem, et in nomine sanctae et individuae Trinitatis baptismi sacramentum suscipiens ipsius Dei dextera, perfectam vim sanctitatis consequatur.
VI. Qua ratione Dei nomen in peccatoribus sanctificari possit. Pertinet vero Optatum, et postulatio nostra non minus
etiam ad eos, qui fiagitiis et sceleribus contaminati puram baptismi integritatem et innocentiae stolam amiserunt; quare factum est, ut in illis miserriraus suam iterum sedem impurissimus spiritus collocarit. Optamus igitur, et precamur a Deo,
ut in ipsis etiam sanctificetur noraen eius, ut ad cor et ad sanctitatem redeuntes sacramento poenitentiae redimant pristinam sanitatem, seque ipsos purum ac sanctum Deo templum ac domicilium praebeant.
VII. Quo modo omnes homines in se sanctificare Dei nomen
poterunt.
Oramus denique, lumen ut suum Deus praeferat omnium mentibus, quo videre possint, "omnel) datum optimum, et omne donum perfectum, — descendens a Patre luminum," ad nos divinitus esse delatum; quo temperantiam, iustitiam, vitam, salutem, omnia denique animi, corporis, externa, vitalia ac salutaria bona illi accepta referant, a quo, quemadmodum praedicat ecclesia, bona cuncta procedunt. Si quid luce sua sol, si quid reliqua sidera motu et cursu prosunt hominum generi, si circumfuso hoc alimur spiritu, si terra frugum et fructuum ubertate vitam sustinet omnium, si opera magistratuum quiete ac tranquillitate fruimur, et haec et huius generis bona innumerabilia nobis suppeditat immensa Dei benignitas. Quin etiam, quas philosophi secundas causas appellant, interpretari debemus, mirabiliter effectas quasdam, et ad usum nostrum accommodatas Dei manus, quibus nobis sua bona distribuit, ac longe lateque diffundit.
VIII. Quo modo maxime per agnitionem et venerationem ecclesiae catholicae Dei nomen sanctificetur.
Quod autem maxime rem continet in hac petitione, illud est, ut omnes agnoscant et venerentur sanctissimam Iesu Christi sponsam, et parentem nostram ecclesiam, in qua una est fons ille amplissimus atque'2) perpetuus ad eluendas et expiandas omnes peccatorum sordes, unde hauriuntur universa salutis et sanctitatis sacramenta, quibus quasi coelestibus quibusdam fistulis in nos a Deo ille sanctitatis ros et liquor effunditur; ad quam solam, et ad eos, quos suo sinu et gremio complexa est, pertinet divini illius imploratio nominis, quod unum "sub coelo datum est hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri."
IX. Qua ratione nomen Dei a Christianis hodie polluatur.
Verum parochi maxime hunc locum urgere debebunt: boni esse filii, non solum Patrem Deum orare verbis, sed re etiam et actione conari, ut eluceat in ipso sanctifieatio divini nominis. Utinam non essent, qui, quum oratione hanc Dei nominis sanctificationem assidue postulent, factis, quantum iB
ipsis est, illud violant atque contaminaat; quorum culpa interdum ipsi etiam Deo maledicitur. In quos dictum est ab Apostolo: "Nomen Dei per vos blasphematur inter gentes;* et apud Ezechielem 2) legimus: "Ingressi sunt ad gentes, ad quas introierunt, et polluerunt nomen sanctum meum, quum diceretur de eis: populus Domini iste est, et de terra eius egressi sunt." Qualis enim est vita, et ut sunt eorum mores, qui religionem profitentur: sic de religione ipsa, deque eius auctore religionis multitudo imperita iudicare solet. Quare qui vivunt ex Christiana religione, quam suscepenmt, et ad eius regulam orationem et actiones dirigunt suas, magnam facultatem praebent aliis laudandi nomen coelestis parentis, et omni honore et gloria celebrandi. Nobis enim ipse has partes imposuit Dominus, ut illustribus virtutis actionibus excitemus homines ad laudem et praedicationem divini nominis; ad quos loquitur in hunc modum apud Evangelistam: "Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est;a et princeps Apostolorum: " Conversationem vestram inter gentes habentes bonam, ut, — ex bonis operibus vos considerantes, glorificent Deum."
CAPUT XI. De sccunda Petitionc.
Adveniat regnum tuum. I. Regni Dei praedicatio in Scripturis quam saepe commendata.
Kegnum coeleste, quod altera hac petitione postulamus, eiusmodi est, ut eo referatur ac terminetur omnis Evangelh praedicatio. Nam et inde exorsus est ad poenitentiam cohortari S. Ioannes Baptista, dum "Poenitentiam," inquit, "agite; appropinquavit enim regnum coelorum;" nec aliunde fecit initium suae praedicationis Salvator humani generis, et in illo salutari sermone, quo beatitudinis vias discipulis in monte monstravit, tanquam proposito orationis argumento, principium duxit a regno coelorum; nam "Beati/ inquit, "pauperes spiritu; quoniam ipsorum est regnum coelorum." Quin etiam eum retinere cupientibus attulit 7) illam causam necessariae profectionis: "Et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei, quia ideo missus sum.a Hoc idem postea regnum praedicare iussit Apostolus, et illi, qui se ire ad sepeliendum
patrem suum velle dixerat, respondit '): " Tu autem vade, et annuncia regnum Dei." Quum vero resurrexisset a mortuis, per illos quadraginta dies, quibus apparuit Apostolis, loquebatur "de regno Dei. " Quare parochi hunc secundae postulationis locura diligentissime tractabunt, ut fideles auditores, quanta sit in hac petitione vis ac necessitas, intelligant.
II. Quid haec secunda petitio comprehendat. Primum autem ipsis ad rem scienter subtiliterque explicandam magnam facultatem dabit ea cogitatio, quod, etsi haec petitio coniuncta sit eum reliquis omnibus, eam tamen separatim etiam adhiberi iusserit a ceteris, ut quod petimus summo studio quaeramus; inquit enim:i): "Quaerite primum regnum Dei et iustitiam eius, et haec omnia adiicientur vobis." Et quidem tanta vis et copia coelestium munerum hac postulatione continetur, ut omnia complectatur, quae ad corpoream et spiritualem vitam tuendam sint necessaria. Quem autem regio nomine dignum dicemus, cui ea curae non sint, quae regni salutem contineant? quod si suut homines de regni sui incolumitate solliciti, quanta regem regum omnium cura et providentia tueri credendum est et vitam et salutem hominum? Hac igitur regni Dei petitione comprehensa sunt omnia, quibuscunque in hac peregrinatione vel exsilio potius indigemus,- quae concessurum se Deus benigne pollicetur; nam statim illa subiunxit: "Et haec omnia azLicientur vobis." Quibus omnino declaravit, se eum esse regem, qui generi hominum copiose omnia largeque suppeditat, in cuius infinitae benignitatis cogitatione infixus David cecinit: "Dominus regit me, et nihil mihi deerit."
III. Quid his faciendum sit, qui huius petitionis fructum consequi cupiunt.
Verum minime satis est, vehementer petere Dei regnum, nisi ad petitionem nostram adhibeamus omnia tanquam instrumenta, quibus illud quaeritur et invenitur. Nam et quinque fatuae virgines studiose illae quidem petierunt ad hunc modum: "Domine, Domine, aperi nobis," verumtamen, quod illius postulationis praesidia non haberent, exclusae sunt; nec iniuria: est enim illa Dei ore pronunciata sententia: "Non omnis, qui dicit mihi: Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum."
IV. Quibus rationibus regni Dei desiderium hominibus sit excitandum.
Quamobrem haurient animarum curatores sacerdotes ex uberrimis divinarum literarum fontibus ea, quae fidelibus
desiderium studiumque commoveant regni coelorum, quae calamitosam status nostri conditionem illis ob oculos ponant, quae sic eos afficiant, ut respicientes et colligentes se in memoriam redeant summae beatitudinis et inexpiicabilium bonorum, quibus redundat aeterna parentis Dei domus. Exsules enim sumus, et plane eius loci incolae, in quo habitant daemones, quorum odium in nos nulla ratione mitigari potest; nam sunt infestissimi et implacabiles in genus humanum. Quid domestica intestinaque praelia, quae inter se corpus et anima, caro et spiritus, assidue gerunt? quibus perpetuo timendum est, ne concidamus; timendum autem? immo vero statim concideremus, nisi propugnaculo divinae dexterae defenderemur. Quam vim miseriarum quum sentiret Apostolus: "Infelix," inquit, "ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius?" V. Quanta sit hominis miseria, per aliarum rerum cum homine
Haec infelicitas nostri generis, quanquam per se cognoscitur, tamen ex contentione reliquarum naturarum et creatarum rerum facilius intelligi potest. In illis, sive rationis, sive etiam sensus expertibus, raro fieri videmus, ut aliqua natura a propriis actionibus, a sensu, vel motu insito declinet sic, ut a proposito et constituto fine defiectat. Hoc apparet in bestiis agrestibus, nantibus, volucribus, ut res declaratione non egeat. Quod si coelum suspexeris, nonne verissimum id esse intelligis, quod a Davide dictum est: "In aeternum, Domine, verbum tuum permanet in coelo." Nempe illud continenti motu et perpetua conversione fertur, ut ne minimum quidem a praefinita divinitus lege discedat. Si terram et reliquam universitatem consideres, facile videas, aut nulla, aut exigua ex parte deficere. At miserrimum hominum genus saepissime labitur, raro quae recte sunt cogitata persequitur, plerumque susceptas bonas actiones abiicit atque contemnit; quae modo placuerat optima sententia, subito displicet, et illa reiecta ad turpia consilia sibique perniciosa delabitur.
VI. Quae sit omnium miseriarum causa potissima.
Quaenam igitur est huius inconstantiae miseriaeque causa? Contemptio plane divini afflatus. Claudimus enim aures Dei monitis; oculos tollere nolumus ad ea, quae nobis lumina divinitus praeferuntur; nec coelestem Patrem salutariter praecipientem audimus. Quare huc incumbendum erit parochis, ut et miserias oculis subiiciant fidelis popuii, et commemorent
co.emonstratur.
Oatechismus, Cono. Trkl.
38S
causas miseriarum, et remediorum vim ostendant. Quorum omnium illis facultas non deerit, comparata ex viris sanctissimis Ioanne Chrysostomo et Augustino, maxime vero ex iis, quae in symboli expositione posuimus. Nam illis cognitis, quis erit e facinorosorum hominum numero, quin adiumento Dei gratiae praeeuntis, evangelico ') illo prodigi filii exemplo, conetur exsurgere, et erigere se, atque in coelestis regis patrisque conspectum venire?
VII. Quidnam Dei regnum sacris in literis designet.
His explicatis, quae sit fidelium fructuosa petitio, aperient, quid sit, quod his verbis a Deo postulemus; praesertim quum vocabulum regni Dei multa significet, quorum declaratio et ad reliquam Scripturae intelligentiam non erit inutilis, et est ad huius loci cognitionem necessaria. Communis igitur quaedam regni Dei significatio, quae frequens est in divinis literis, est non solum eius potestatis, quam habet in omnem hominum rerumque universitatem, sed etiam providentiae, qua cuncta regit et moderatur. "In manu eius," inquit Propheta*2), "sunt omnes fines terrae." Quibus finibus intelliguntur etiam, quae occulta sunt et abdita in intimis terrae ac rerum omnium partibus. In hanc sententiam Mardochaeus loquebatur illis verbis: "Domine, Domine, rex omnipotens, in ditione enim tua cuncta sunt posita, et non est, qui possit tuae resistere voluntati. — Dominus omnium es; nec est, qui resistat maiestati tuae."
VIII. Christi regnum in pios quale.
Item Dei regno declaratur praecipua illa ac singularis providentiae ratio, qua Deus pios et sanctos homines tuetur et curat; de qua propria et eximia quadam Dei cura dictum est illud a Davide: "Dominus regit me, et nihil mihi deerit;" tum ab Isaia: "Dominus, rex noster, ipse salvabit nos." In qua Dei regia potestate etsi praecipua ratione sunt in hac vita ii, quos diximus, sancti ac pii homines: tamen monuit Pilatum ipse Christus Dominus, regnum suum non esse ex hoc mundo, hoc est, minime ex hoc mundo, qui et conditus est et interiturus, ortum habere; nam eo, quem diximus, modo dominantur imperatores, reges, respublicae, duces, omnesque ii, qui vel expetiti ac delecti ab hominibus praesunt civitatibus atque provinciis, vel per vim et iniuriam dominatum oceupaverunt. Christus autem Dominus "constitutustf est Rex
18, 86. ') Ps. 2, 6.
a Deo, ut ait Propheta; cuius regnum ex Apostoli sententia iustitia est; ait enim: "Regnum Dei est iustitia, et pax, et gaudium in Spiritu sancto."
IX. Qua ratione Christus in suis regnet fidelibus. Regnat autem in nobis Christus Dominus per virtutes intimas, fidem, spem, caritatem; quibus virtutibus regni quodam modo partes efficimur, et Deo peculiari quadam ratione subiecti, ad eius cultum ac venerationem consecramur, ut, quemadmodum dixit Apostolus: "Vivo autem iam non ego; vivit vero in me Christus:" ita nobis dicere liceat: Eegno ego, iam non ego; regnat vero in me Christus. Id autem regnum "iustitia" dicitur, quia Christi Domini iustitia constitutum est. Ac de hoc regno sic loquitur apud S. Lucam Dominus: "Regnum Dei intra vos est." Nam etsi Iesus Christus per fidem regnat in omnibus, qui gremio ac sinu sanctissimae matris ecclesiae continentur: praecipuo tamen modo regit eos, qui praestanti fide, spe et caritate praediti, se tanquam pura quacdam et viva membra Deo praebuerunt; et in his Dei gratiae regnum esse dicitur.
X. De regno gloriae Christi Domini nostri. Est vero etiam Dei gloriae regnum illud, de quo Christum Dominum apud S. Matthaeum loquentem audimus: "Venite benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi." Quod idem ab eo regnum apud S. Lucam Iatro, admirabiliter sua scelera recognoscens, expetebat in hunc modum: "Domine, memento mei, quum veneris in regnum tuum." Sanctus etiam Ioannes meminit huius regni: "Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei." Meminit item Apostolus ad Ephesios: "Omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, (quod est idolorum servitus) non habet hereditatem in regno Christi et Dei." Eodem pertinent aliquot similitudines Christi Domini, loquentis de regno coelorum. XI. De regni gloriae et gratiae Christi natura et diversitate. Necesse est autem prius ponere regnum gratiae; neque enim fieri potest, ut in ullo regnet Dei gloria, nisi eiusdem gratia in iilo regnarit. Est vero gratia ipsius sententia Salvatoris "fons aquae salientis in vitam aeternam." Gloriam autem quid esse dicemus, nisi gratiam quandam perfectam et absolutam? quamdiu enim fragili hoc et mortali corpore ve-
" "Ro,m- U' 11 ■ ') GaI- 2> 20- ') Lnc- 17> 21- 4) Mat. 25, 34. ») Luo. 23, 48,
stiti sumus, dum in hac caeca peregrinatione et exilio vagi et imbecilles absumus a Domino, saepe labimur et cadimus, abiecto regni gratiae adminiculo, quo nitebamur; quum autcm regni gloriae, quod perfectum est, lux nobis illuxerit, firmi ac stabiles perpetuo consistemus; omne enim et vitium et incommodum exhaurietur; omnis infirmitas confirmata roborabitur; ipse denique nostra in anima et in corpore regnabit Deus. Quae res uberius in symbolo tractata est, quum de resurrectione carnis ageretur.
XII. Quid in primis igitur hac petitione Deum oremus. His igitur expositis, quae communem regni Dei sententiam declarant, quid sibi haec petitio proprie velit, dicendum cst. Petimus autem a Deo, ut regnum Christi, quod est ecclesia, propagetur; ut se ad fidem Christi Domini, et ad accipiendam veri Dei cognitionem convertant infideles et Iudaei, et schismatici ac haeretici redeant ad sanitatem, et ad ecclesiae Dei communionem, a qua desciverunt, revertantur; ^ ut compleatur, et ad exitum perducatur, quod Isaiae ore dixit Dominus: "Dilata locum tentorii tui, et pelles tabernaculorum tuorum extende, ne parcas: longos fac funiculos tuos, et clavos tuos consolida; ad dexteram enim et ad laevam penetrabis, — quia dominabitur tui, qui fecit te.tt Et idem: "Ambulabunt gentes in lumine tuo, et reges in splendore ortus tui. Leva in circuitu oculos tuos, et vide, omnes isti congregati sunt, venerunt tibi: filii tui de longe venient, et fiiiae tuae de latere surgent."
XIII. Secundo quidnam hic postuletur. Verum quia sunt in ecclesia, qui verbis confitentes Deum, factis negantes, deformatam fidem prae se ferant, in quibus propter peccatum daemon habitat ac dominatur tanquam in propriis domiciiiis; petimus etiam, ut ad eos veniat regnum Dei, quo illi, peccatorum discussa caligine, et radiis divinae lucis illustrati, restituantur in filiorum Dei pristinam dignitatem, ut, omnibus e suo regno, coelestis parens, sublatis haereticis atque schismaticis, eiectisque offensionibus ac scelerum causis*), aream purget ecclesiae, quae, Deo cultum pie sancteque adhibendo, quieta ac tranquilla pace perfruatur.
XIV. Quid tertio loco eadem petitione quaeramus. Petimus denique, ut solus in nobis vivat, solus regnet Deus, ne sit posthac morti locus, sed ut illa absorbeatur in victoria
Fars IV Caput XI.
Christi Domini nostri, qui, disiecto ac dissipato omni hostium principatu, potestate et virtute suo omnia subiiciat imperio.
XV. Quae Christianis huius petitionis occasione praecipue agenda
et contemplanda offerantur.
Erit autem curae parochis, ut, quod postulat huius ratio petitionis, fidelem populum doceant, quibus cogitationibus et meditationibus instructus has pie Deo preces facere possit. Ac primum hortabuntur, ut vim ac sententiam intueatur illius similitudinis a Salvatore introductae '): "SimiIe est regnum coelorum thesauro abscondito in agro; quem qui invenit homo, abscondit, et prae gaudio illius vadit, et vendit universa, quae habet, et emit agrum illum." Nam qui noverit Christi Domini divitias, is prae illis omnia contemnet, huic facultates, opes, potentia sordescent; nihil enim est, quod illi summo pretio comparari, immo vero, quod in conspectu eius stare possit. Quare, quibus id nosse contigerit, exclamabunt illi, ut Apostolus: "Omnia detrimentum feci, et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam. tt Haec est illa insignis Evangelii margarita, in quam qui pecuniam, ex omnium bonorum venditione redactam, erogarit, is beatitudine fruetur sempiterna.
XVI. Quam sit desiderabile regnum Christi hic per gratiam, et
in futuro per gloriam.
0 nos felices, si tantum luminis nobis praeferret Iesus Christus, ut illam videre possemus divinae gratiae margaritam, qua ipse regnat in suis! (nam et nostra omnia, et nos ipsos venumdaremus, ut emptam illam tueremur;) tum enim denique nobis id non dubitanter dicere liceret: "Quis nos separabit a caritate Christi?" Praestantem vero regni gloriae excellentiam, si, quae sit, scire volumus: eandem de illa et Prophetae et Apostoli vocem atque sententiam audiamus: "Oculus non vidit, neque auris audivit, neque in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus iis, qui diligunt illum."
XVII. De humilitate, quam in hac petitione et aliis prae nobis
ferre debemus.
Proficiet autem ad impetrandum maxime quod petimus, si, qui simus, ipsi nobiscum reputemus, id est, Adam progenies, iure e paradiso eiecti et exsules; quorum indignitas ac perversitas summum Dei odium, ac sempiternas poenas postularet. Quare demisso tum et abiecto animo simus oportet. Nostra etiam erit plena Christianae humilitatis oratio; et omnino nobis ipsi diffidentes, illius more publicani confugiemus in Dei
2, 9. 0) Luc. 18, 13.
misericordiam, totumque eius benignitati tribuentes, ipsi gratias agemus immortales, qui nobis suum Spiritum git elargitus, quo freti clamare audeamus: "Abba, Pater."
XVIII. Quanto studio nobis incumbendum sit, ut tandem coelorum regno potiamur.
Suscipiemus etiam illam curam et cogitationem, quid agendum, quid contra vitandum sit, ut ad coeleste regnum pervenire possimus; non enim a Deo ad otium et ad inertiam vocati sumus, quin immo inquit: "Regnum coelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud," et: "Si vis ad vitam ingredi, serva mandata." Itaque non est satis petere regnum Dei, nisi suum ipsi etiam studium et operam adhibeant homines; Dam adiutores sint oportet, et administri Dei gratiae, in eo tenendo cursu, quo pervenitur in coelum. Nunquam nos deserit Deus, qui nobiscura se futurum perpetuo pollicitus est; unum ut nobis videndum sit, ne Deum et nos ipsos deseramus. Ac Dei quidem sunt in hoc ecclesiae regno omnia, quibus et vitam tuetur hominum, et salutem perficit sempiternam, et quae sub aspectum non cadunt, angelorum copiae, et plenissimura virtutis coelestis visibile hoc munus sacramentorum. In his tantum nobis praesidii est divinitus constitutum, ut non modo ab acerrimorum hostium regno tuti esse, sed ipsum etiam tyrannum eiusque nefarios satellites prosternere et conculcare possimus.
XIX. Conclusio huius petitionis, et brevis illius alia expositio. Quare vehementer ad extremum petamus a Dei Spiritu,
nos ut omnia iubeat e sua voluntate facere; satanae ut tollat imperium; nullam ut in nobis summo illo die potestatem habeat; ut vincat et triumphet Christus; ut vigeant eius leges toto orbe terrarum; ut decreta serventur; nullus ut proditor aut desertor eius sit; sed tales se praebeant omnes, ut in regis Dei conspectum non dubitanter veniant, et constitutam illis ex omni aeternitate 5) possessionem adeant regni coelestis, ubi beati cum Christo sempiterno aevo fruantur.
CAPUT XII. De tertia Petitione.
Fiat voluntas tua.
I. Quare postulato Dei regno, statim subiiciatur, ut eiusdem voluntas fiat.
Cum a Christo Domino dictum sit '): "Non omnis, qui dicit mihi, Domine, Domine, intrahit in regnum coelorum; sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in coelis est, ipse intrahit in regnum coelorum;" quicumque in illud coeleste regnum pervenire cupiunt, id a Deo petere dehent, ut fiat voluntas eius. Quamobrem hoc loco posita haec petitio est, statim post regni coelestis postulationem.
II. Qua methodo ad veram huius petitionis intelligentiam perveniendum sit.
Ut autem intelligant fideles, quam necessarium id nohis sit, quod hac prece postulamus, quantamque vim salutarium munerum ex eius impetratione consequamur: demonstrahunt parochi, quibus miseriis et aerumnis oppressum fuerit hominum genus, propter peccatum primi parentis.
III. Quae mala praevaricatio primi parentis in humanum genus
invexerit.
Nam a principio Deus proprii boni appetitionem creatis rebus ingeneravit, ut naturali quadam propensione suum quaererent, et expeterent finem, a quo illae nunquam, nisi obiecto extrinsecus impedimento, declinant. Haec autem initio fuit in homine expetendi Deum, suae beatitudinis auctorem parentemque, eo praeclarior et praestantior vis, quod is compos esset rationis atque consilii. Sed hunc amorem sibi naturaliter ingenitum quum reliquae naturae rationis expertes conservassent, quae ut initio procreatae fuerunt natura bonae, sic in eo statu et conditione manserunt, hodieque manent: miserum hominum genus cursum non tenuit; non enim solum bona iustitiae originalis amisit, quibus a Deo supra naturae suae facultatem auctum ornatumque fuerat, sed etiam insitum in animo praecipuum virtutis studium obscuravit: "Omnes,^ inquit, "declinaverunt, simul inutiles facti sunt; non est, qui faciat bonum, non est usque ad unum." Nam "sensus et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adolescentia sua;a ut inde facile intelligi possit, neminem per se salutariter sapere, sed omnes ad malum esse propensos, innumerabilesque esse hominum pravas cupiditates, dum proclives sunt, et flagranti studio feruntur ad iram, ad odium, ad superbiam, ad ambitionem, ad omne fere malorum genus.
IV. Homo etsi multis miseriis obrutus sit, suum tamen statum
ignorat.
Quibus in malis quanquam assidue versemur, tamen, quae summa est nostri generis miseria, permulta ex illis sunt, quae nobis minime mala videantur; quae res insignem arguit hominum calamitatem, qui, cupiditatibus ac libidinibus obcaecati, non videant, quae salutaria opinantur, plerumque esse pestifera; immo vero ad illa perniciosa mala tanquam ad optabile et expetendum bonum rapiantur praecipites; ab iis, quae vere bona sunt et honesta, tanquam a contrariis rebus, abhorreant. Hanc opinionem corruptumque iudicium detestatur Deus illis verbis: "Vae, qui dicitis malum bonum, et bonum malum, ponentes tenebras lucem, et lucem tenebras, ponentes amarum in dulce, et dulce in amarum."
V. Quo modo nostram hanc miseriarrt sacrae literae nobis sub
oculos subiiciard. Itaque nostris ut subiiciant oculis nostras miserias, comparant nos divinae literae iis, qui verum gustandi sensum amiserunt; quare fit, ut a salubri victu alieni sint, appetantque contrarium. Cum aegrotis praeterea nos conferunt; ut enim illi, nisi morbum depulerint, sanorum et integrorum hominum officia ac munera obire non possunt: sic nos actiones, quae Deo gratae sint, suscipere sine divinae gratiae adiumento nequimus.
VI. In statu naturae corrupto quanta sit ad aliquid boni agendum hominum infirmitas. Quod si quaedam sic affecti assequimur, levia illa sunt, et quae ad consequendam coelestem beatitudinem parum vel nihil momenti habent. At Deum, ut par est, amare et colere, quod maius quiddam et altius est, quam ut nos humi strati id humanis viribus assequamur, nunquam poterimus, nisi adminiculo divinae gratiae sublevemur.
VII. In rebus divinis nos omnino pueris esse persimiles. Quanquam aptissima est etiam illa comparatio ad significandam miseram humani generis conditionem, quod similes esse dicimur puerorum, qui suo relicti arbitrio temere moventur ad omnia; pueri, inquam, sumus, et imprudentes, ludicris sermonibus, et inanibus actionibus dediti, si a divino praesidio deseramur. Sic enim nos obiurgat Sapientia:,Usquequo parvuli diligitis infantiam, et stulti ea, quae sibi sunt noxia, cupient?" Et in hunc modum hortatur Apostolus '): "Nolite pueri effici sensibus." Etsi maiori in inanitate et errore versamur, quam illa puerilis aetas, cui tantum abest humana prudentia, ad quam tamen per se tempore potest pervenire, quum ad divinam prudentiam, quae ad salutem necessaria est, nos, nisi Deo auctore et adiutore, adspirare non possimus; nisi enim praesto nobis sit Dei auxilium, reiectis iis, quae vere sunt bona, ad interitum ruimus voluntarium.
VIII. Quodnam hac petitione tantorum malorum proponatur
remedium.
Ac si quis, discussa divinitus animi caligine, has videat hominum miserias, et sublato stupore sentiat legem membrorum, ac sensus cupiditate spiritui repugnantes recognoscat, omnemque dispiciat naturae nostrae propensionem ad malum: qui poterit non ardenti studio opportunum tanto huic malo, quo naturae vitip premimur, remedium quaerere, salutaremque illam regulam expetere, ad quam Christiani hominis vita dirigenda et conformanda sit? Hoc igitur illud est, quod imploramus, quum ita precamur Deum: "Fiat voluntas tua." Quum enim, abiecta obedientia et Dei voluntate neglecta, in has miserias incideremus: unum illud tantorum malorum remedium nobis divinitus propositum est, ut ex Dei voluntate, quam peccando contempsimus, aliquando vivamus, omnesque cogitationes et actiones nostras ea regula metiamur. Quod ut assequi possimus, suppliciter illud a Deo petimus: "Fiat voluntas tua.e
IX. Etiam a iustificatis, qui iam Deo parent, usurpanda haec
precatio est.
Id vero illis etiam vehementer petendum est, in quorum animis iam regnat Deus. quique iam sunt radiis divini luminis illustrati, cuius gratiae beneficio Dei obtemperent voluntati. Quibus licet ita comparatis, propriae tamen cupiditates adversantur propter proclivitatem ad malum, insitam in hominum sensibus, ut, etiamsi tales simus, magnum tamen hoc loco nobis periculum sit a nobis ipsis, ne abstracti et illecti a "concupiscentiis, quae militant in membris nostris," iterum de salutis via deflectamus. De quo periculo nos Christus Dominus admonuit illis verbis 3): "Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem; spiritus quidem promptus est, caro autem infirma."
X. In iustificatis adhuc viget concupiscentia, quam quidem nemo penitus potest exstinguere.
Non enim est in hominis potestate, ne in eius quidem, qui per Dei gratiam est iustificatus, ita domitos habere carnis affectus, ut nunquam illi postea excitentur, quippe quum eorum, qui iustificati sunt, mentem sanet Dei gratia, non etiam carnem, de qua illud scripsit Apostolus: "Scio, enim, quia non habitat in me, hoc est, in carne mea, bonum." (Rom. 7, 18.) Nam ut semel prius homo iustiiiam originalem, quo tanquam freno quodam cupiditates regebantur, amisit: minime eas postea ratio ita continere potuit in officio, ut ea non appeterent, quae etiam rationi repugnant. Itaque in ea hominis parte peccatum, id est peccati fomitem, habitare scribit Apostolus, ut intelligamus, eum non ad tempus quasi hospitem diversari apud nos, sed quamdiu vivimus, tanquam incolam nostri corporis in domicilio membrorum haerere perpetuo. Ergo domesticis et intestinis hostibus assidue oppugnati, facile intelligimus, confugiendum esse ad Dei auxilium, petendumque, ut fiat in nobis voluntas eius. Iam vero faciendum est, ut sciant fideles, quae sit huius petitionis vis.
XI. Quomodo voluntas Dei in hac petitione accipiatur.
Quo loco multis omissis, quae a doctoribus scholasticis de Dei voluntate utiliter et copiose disputantur, voluntatem hic accipi dicimus pro ea, quam "signi" appellare solent, hoc est, pro eo, quod Deus a nobis fieri aut caveri iusserit aut monuerit. Quare voluntatis nomine hoc loco comprehensa sunt universa, quae nobis ad coelestem beatitudinem comparandam proponuntur, sive illa ad fidem, sive ad mores pertineant; omnia denique, quaecunque nos Christus Dominus per se vel per ecclesiam suam facere aut imperarit, aut prohibuerit. De qua voluntate ita scribit Apostolus: "Nolite fieri imprudentes, sed intelligentes, quae sit voluntas Dei bona, beneplacens et perfecta." (Eph. 5, 17.)
XII. Quam includat tertia petitio sententiam.
Cum igitur illud precamur: "Fiat voluntas tua:a petimus in primis nobis, ut Pater coelestis facultatem concedat obtemperandi divinis iussis, et inserviendi ei in sanctitate et iustitia omnibus diebus nostris; ut ad nutum et voluntatem eius omnia faciamus; ut ea colamus officia, de quibus in sacris literis admonemur; ut ipso duce et auctore" reliqua omnia praestemus, quae eos decent, qui non ex voluntate carnis, sed ex Deo nati sunt, exemplum Christi Domini secuti, "qui (Phil. 2, 8.) factus est obcdiens usque ad mortem, mortem autem crucis,"
ut parati simus omnia perpeti potius, quam vel minimum ab eius voluntate discedere.
XIII. Quibus potissimum datum sit, eorum, quae hic petuntur, studio et amore ardentissime flagrare.
Nec vero quisquam est, qui huius studio et amore petitionis flagret ardentius, quam is, cui concessum sit, ut summam eorum dignitatem intueatur, qui Deo obediunt. Idem enim illud verissime dici intelligit, servire Deo, et illi obedire, regnare esse. " Quicunque, " inquit DominusJ), "fecerit voluntatem Patris mei, qui in coelis est, ipse meus frater, et soror, et mater est;" hoc est, cum illo sum omnibus amoris et benevolentiae vinculis coniunctissimus. Nemo fere est ex viris sanctis, quin praecipuura huius petitionis munus vehementer a Deo postularit, ac praeclara quidem omnes, sed varia persaepe oratione usi sunt; in quibus mirificum et suavissimum Davidem videmus illud varie postulantem. Modo enim inquit: "Utinam dirigantur viae meae ad custodiendas iustificationes tuas." Interdum: "Deduc me in semitam mandatorum tuorum." Nonnunquam 4): "Gressus meos dirige secundum eloquium tuum, et non dominetur mei omnis iniustitia." Huc pertinent illa: "Da mihi intellectum, ut discam mandata tua. Iudicia tua doce me. Da mihi intellectum, ut sciam testimonia tua." Saepe aliis verbis eandem tractat versatque sententiam. Qui loci diligenter animadvertendi sunt, et fidelibus explicandi, ut, quanta sit in prima huius petitionis parte vis et copia salutarium rerura, omnes intelligant.
XIV. Quid praeterea fiae petitione significemus.
Secundo loco, quum illud precamur: "Fiat voluntas tua," detestamur opera carnis, de quibus scribit Apostolus 6): "Manifesta sunt autem opera carnis; quae sunt fornicatio, immunditia, impudicitia, luxuria, idolorum servitus, veneficia, iniraicitiae, contentiones, aemulationes, irae, rixae, dissensiones, sectae, invidia, homicidia, ebrietates, commessationes" etc; et: "si secundum carnem vixeritis, moriemini." Petimusque, ne sinat Deus ea nos perficere, quae sensus, quae cupiditas, quae imbecillitas nostra suaserit, sed ut nostram voluntatem sua voluntate moderetur. Alieni sunt ab hac voluntate voluptarii homines, qui in terrenarum rerum cura et cogitatione defixi sunt. Feruntur eniin libidine praecipites ad potiundum, quod concupierunt, et in illo fructu pravae cupiditatis felicitatem ponunt, ut beatum
5, 19. Rom. 8, 13 '
etiam esse dicant, qui quodcumque optarit consequatur. Nos contra petimus a Deo, ut ait Apostolus ')> »ue carnis curam faciamus in desideriis," sed ut fiat voluntas eius.
XV. Melius est, id optare fieri, quod Deus vult, quam id, quod
cupimus.
Etsi non facile adducimur, ut precemur Deum, ut cupiditatibus nostris non satisfaciat; habet enim difficultatein haec animi inductio, quod ipsi quodammodo, id petentes, nos videmur odisse, quod etiam stultitiae tribuunt ii, qui toti haerent in corpore. Sed nos stultitiae famam subeamus libenter Christi causa, cuius est illa sententia: "Si quis vult post me venire, abneget semetipsum;" praesertim quum sciamus, multo praestare, id optare, quod rectum iustumque sit, quam id assequi, quod a ratione, a virtute, a Dei legibus sit alienum. Et certe deteriore loco is est, quicunque ad id pervenit, quod temere ac libidinis impulsu cupiebat, quam qui, optime quod optavit, non assequitur.
XVI. Etiam ea, quae pietatis speciem non habent, a Deo petenda
non sunt.
Quanquam non id modo petimus, ne concedatur nobis a Deo, quod ipsi nostra sponte cupimus, quum studium nostrum depravatum esse constat: sed ne id etiam detur, quod suasore et impulsore daemone, simulato lucis angelo, tanquam bonum interdum postulamus. Rectissimum illud principis Apostolorum studium videbatur, pietatisque plenissimum, quum Dominum a consilio proficiscendi ad mortem avocare conabatur: et tamen eum, quia humanis sensibus, non divina ratione ducebatur, Dominus acriter obiurgavit. Quid amantius in Dominum videbatur eo postulari potuisse, quod sancti viri, Iacobus et Ioannes, illis irati Samaritanis, qui magistrum hospitio accipere noluissent, ab eo petierunt, ut iuberet ignem e coelo descendere, qui duros illos et inhumanos absumeret? At a Christo Domino reprehensi sunt illis verbis: "Nescitis, cuius spiritus estis: Filius enim hominis non venit animas perdere, sed salvare."
XVII. Quum, quae cupimus, ad naturae conservationem spectant, ea maxime, ut fiant, si Deus velit, petendum est.
Neque vero solum, quum quod cupimus malum est, aut mali speciem habet, Deum precari debemus, ut fiat voluntas eius: sed etiam, quum revera malum non est, veluti quum voluntas sequitur primam illam naturae inclinationem, ut appetat ea, quae naturam conservant, et reiiciat, quae ei contraria videantur. Quocirca, cum in eum locum ventum est, ut aliquid petere velimus huius generis, tum vero dicamus ex animo, "Fiat voluntas tua;u imitemur illum ipsum, a quo salutem et salutis disciplinam accepimus; qui, quum naturaliter insito cruciatuum et acerbissimae mortis timore commoveretur, tamen in illo horrore summi doloris suam ad Dei Patris retulit voluntatem (Luc. 22, 42.): "Nonmea," inquit, "voluntas, sedtuafiat."
XVIII. Quum citra Dei auxilium peccatum vitare non possimus,
id etiam hac petitione postulamus.
Sed mirabiliter depravatum est hominum genus, qui, quum vim etiam suae attulerint cupiditati, eamque divinae voluntati subiecerint, tamen sine Dei auxilio, quo et a malo protegimur et ad bonum dirigimur, peccata vitare non possunt. Ergo confugiendum est ad hanc precationem, et petendum a Deo, ut in nobis ipse instituta perficiat; ut exsultantes cupiditatis motus comprimat, ut appetitus rationi obedientes efficiat; ut nos denique totos ad suam conformet voluntatem. Precamur etiam, ut Dei voluntatis cognitionem totus orbis terrarum accipiat, quo divinum mysterium, absconditum a saeculis et generationibus, notum ac pervulgatum sit apud omnes.
Sicut in coelo, et in lerra. XlX. Quid sibi ista clausula velit. Formam praeterea et praescriptionem huius obedientiae postulamus; ut videlicet ad eam regulam dirigatur, quam in coelo et servant beati angeli, et colit reliquus coelestium animarum chorus; ut, quemadmodum illi sponte et summa cum voluptate obediunt divino numini, sic nos Dei voluntati, quo modo ipse maxime vult, libentissime pareamus.
XX. Deo non pretii alicuius causa, sed amore ipsius parendum est.
Et vero in opera et studio, quod Deo. navamus, summum a nobis amorem Deus, et eximiam caritatem requirit, ut, etiamsi spe coelestium praemiorum totos nos ei dicaverimus, tamen ideo illa speremus, quod, ut in eam spem ingrederemur, placuit divinae maiestati. Quare tota nitatur illo in Deum amore nostra spes, qui mercedem amori nostro proposuit aeternam beatitudinem. Sunt enim, qui amanter alicui serviant, sed tamen pretii causa, quo amorem referunt. Sunt praeterea, qui tantummodo caritate et pietate commoti, in eo, cui dant operam, nihil spectant, nisi illius bonitatem atque virtutem; cuius cogitatione et admiratione se beatos arbitrantur, quod ei suum officium praestare possint.
XXI. Aliae item eius clausulae expositiones. Et hanc habet sententiam illa appositio: "Sicut in coelo, et in terra." Maxime enim nobi3 enitendum est, ut Deo si^ mus obedientes, quemadmodum beatas mentes esse diximus, quarum laudes, in illo summae obedientiae munere obeundo, eo psalmo persequitur David '): "Benedicite Domino omnes virtutes eius; ministri eius, qui facitis voluntatem eius." Quod si quis sanctum Cyprianum secutus, sic illa interpretatur, ut dicat: "In coelo," in bonis et piis, "in terra," in malis et impiis: nos vero etiam eius sententiam comprobamus, ut pro "coeloa spiritus, pro "terra" caro intelligatur, ut et omnes et omnia in omnibus Dei voluntati obediant.
XXII. Quo modo etiam gratiarum actionem contineat haec petitio. Gratiarum item actionem continet haec petitio. Veneramur enim eius sanctissimam voluntatem, et maximo perfusi gaudio summis laudibus et gratulationibus omnia eius opera celebramus, qui certo sciamus, eum omnia bene fecisse. Quum enim constet, esse omnipotentem Deum, necessario sequitur, ut omnia eius nutu facta esse intelligamus. Quum vero etiam ipsum, sicuti est, summum bonum esse affirmemus: nihil ex eius operibus non esse bonum, quum omnibus ipse suam impertiverit bonitatem, confitemur. Quod si in omnibus divinam rationem non assequimur, in omnibus tamen, et ambigui causa ncglecta, et reiecta omni haesitatione, illud Apostoli profitemur: "investigabiles" esse vias eius. Sed ob id maxime etiam Dei voluntatem colimus, quod ab eo coelesti lumine dignati sumus. Ereptos enim "de potestate tenebrarum, transtulit in regnum Filii dilectionis suae."
XXIII. Quid ex hac petitione ad contemplationem referendum sit. Sed ut extremo loco id explicetur, quod ad meditationem pertinet huius petitionis: redeundum est ad id, quod initio attigimus, debere fidelem populum in huius pronunciatione petitionis esse demisso et humili animo, reputantem secum eam, quae in natura est insita, cupiditatum vim divinae voluntati repugnantem; cogitantem, se in eo officio vinci a naturis omnibus, de quibus ita scriptum est: "Omnia serviunt tibi," maximeque imbecillem esse, qui nullum opus Deo gratum non modo non perficere, sed ne instituere quidem possit, nisi Dei adiumento sublevetur. Quoniam vero nihil magnificentius est, nihil praestantius, quam, ut diximus, Deo servire, et vitam ex eius lege ac praeceptis agere: quid optabilius esse potest homini Christiano, quam ambulare in viis Domini, quam nihil agitare animo, nihil actione suscipere, quod a divina voluntate abhorreat? TJt vero exercitationem capiat, et illud institutum teneat diligentius, petat ex divinis libris exempla eorum, quibus, quum illi consiliorum suorum rationem non retulissent ad Dei voluntatem, omnia male ceciderunt.
XXIV. Quantum commodi ad vitam tranquille agendam ex huius petitionis meditatione consequi possimus.
Moneantur postremo fideles, ut in simplici et absoluta Dei voluntate acquiescant; ferat aequo animo conditionem suam, qui sibi inferiori loco videtur esse, quam eius dignitas postulet, ne deserat ordinem suum, sed in ea l) vocatione maneat, in qua vocatus est, et proprium iudicium subiiciat Dei voluntati, qui nobis melius consulit, quam ipsi optare possimus. Si angustia rei familiaris, si corporis valetudine, si persecutionibus, si aliis molestiis et angoribus premimur: certo statuendum est, nihil horum sine Dei voluntate, quae summa omnium ratio est, nobis accidere posse; ideoque non debere nos gravius commoveri, sed invicto animo ferre, semper illud in ore habentes: "Domini voluntas fiat,tt et illud beati Iob: "Sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum."
CAPUT XIII. De quarta Petitione.
Panera nostrum quotidianum da nobis hodie.
I. Quaenam in hac oratione Dominica ratio ordinis servata sit.
Quarta petitio, et reliquae deinceps, quibus animae et corporis subsidia proprie ac nominatim postulamus, ad superiores petitiones referuntur. Habet enim hunc ordinem ac rationem precatio dominica, ut postulationem rerum divinarum consequatur earum petitio, quae ad corpus, et ad hanc vitam tuendam pertinent. Nam ut ad Deum tamquam ad ultimum finem referuntur homines: sic humanae vitae bona ad divina eadem ratione diriguntur.
II. Cur humanae vitae bona a Deo licite optentur et petantur.
Quae quidem ideo optanda ac petenda sunt, vel quod ita divinus ordo postulat, vel quod illis adiumentis ad divinorum
40;)
bonorum adeptionem indigemus, ut iis adminiculis propositum finem consequamur, qui regno et gloria coelestis Patris, atque iis praeceptis colendis servandisque continetur, quae Dei voluntatis esse non ignoramus. Quare omnem vim et rationem huius petitionis ad Deum eiusque gloriam referre debemus.
III. Quo fine et modo temporalia bona sint postulanda, Praestabunt igitur suum officium fidelibus auditoribus, ut intelligant, in iis petendis, quae ad usum ac fructum pertinent rerum terrenarum, esse intendendum animum ac studium nostrum ad Dei praescriptionem, nec inde ulla ex parte declinandum. Nam in eo, quod scribit Apostolus l): " Quid oremus, sicut oportet, nescimus," maxime peccatur his postulationibus terrenarum et caducarum rerum. Ergo petenda sunt bona haec, ut oportet, ne perperam aliquid postulantes, responsum illud a Deo feramus: "Nescitis, quid petatis." Erit autem certa iudicandi nota, quae prava sit, quaeve recte petitio, consilium et propositum postulantis. Nam si quis terrena petit eo animo, ut illa omnino bona existimet, et in illis tamquam in optato fine conquiescens, nihil praeterea requirat; sine dubio non orat, sicut oportet. "Non enim," inquit S. Augustinus 3), "petimus temporalia haec tanquam bona nostra, sed tanquam necessaria nostra. " Apostolus, etiam in epistola ad Corinthios docet, omnia, quae spectant ad usus vitae necessarios, ad Dei gloriam referri oportere. " Sive ergo manducatis," inquit, "sive bibitis, sive aliud quid facitis; omnia in gloriam Dei facite."
IV. Quot quantisque commoditatibus in statu innocentiae homo sit potitus.
Sed ut videant fideles, quantam habeat haec petitio ne- «essitatem: commemorabunt parochi, quanta ad victum, et ad vitam colendam indigentia sit externarum rerum; quod magis intelligent, si comparatio fiat eorum, quae primo illi parenti nostri generis, et reliquis deinceps hominibus fuerunt ad vivendum necessaria. Nam etsi ille in amplissimo innocentiae atatu, unde et ipse, et eius culpa omnis posteritas corruit, necesse habuisset adhibere cibum ad reficiendas vires: tamen inter illius et nostrae vitae necessitates multum interest. Non enim ei vestibus ad tegumentum corporis opus fuisset, non tecto ad perfugium, non armis ad defensionem, non remediis ad valetudinem, non aliis multis, quorum subsidio nos ad hanc naturae
imbecillitatem ac fragilitatem tuehdam egemus. Satis ei fuisset ad immortalem vitam ille.fructus, quem felicissima vitae arbor nullo eius aut posterorum labore praebuisset. Neque vero futurus erat homo in tantis paradisi deliciis otiosus, quem ad agendum Deus in eo voluptatis domicilio collocarat: verum nulla ei opera molesta, nullum officii munus non iucundum fuisset. Tulisset ille perpetuo suavissimos fructus, ex cultura felicium hortorum, nec eum unquam opera aut spes fefellisset.
V. Quanta mala Adae praevaricationem sint secuta. At posterorura proles non solum fructu privata vitalis •arboris, verum etiam horribili illa sententia condemnata est: Maledicta ') terra in opere tuo; in laboribus comedes ex ea cunctis diebus vitae tuae; spinas et tribulos germinabit tibi, et comedes herbas terrae; in sudore vultus tui vesceris pane tuo, donec revertaris in terram de qua sumptus es: quia pulvis es, et in pulverem reverteris." Nobis igitur contra evenerunt omnia, atque illi et posteris contigissent, si Dei dicto audiens fuisset Adam. Itaque versa sunt omnia, et mutata in deterrimam partem. In quo illud gravissimum est, quod maximos sumptus, summum laborem ac sudorem saepissime nullus fructus consequitur, quum fruges datae in deteriorem segetem, vel succrescenti agrestium herbarum asperitate opprimuntur, vel nimbis, vento, grandine, uredine, rubigine perculsae et prostratae intereunt, ut omnis anni labor exiguo tempore aliqua coeli vel terrae calamitate recidat ad nihilum. Quod accidit immanitate nostrorum scelerum, a quibus aversus Deus, nostris minime benedicit operibus; sed horrenda manet sententia, quam de nobis initio pronunciavit: "In sudore vultus tui vesceris pane tuo."2)
VI. Homines, ut succurrant suis necessitatibus, laborare tenentur, qui tamen, nisi Deus faveat, frustra laborant. Ergo pastores in huius loci tractationem incumbent, ut sciat fidelis populus, sua culpa homines in has angustias et miserias incidere; ut intelligat desudandum quidem et elaborandum esse in parandis iis, quae ad vivendum sunt necessaria; verumtamen, nisi laboribus nostris benedixerit Deus, fallacem spem, et inanem fore omnem contentionem. Nam "neque qui plantat, est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat, )eus;" et: "Nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laboraverunt, qui aedificant eam.a
Catechismus, Conc. Trid.
402VII. Deus rogandus, ut ea, quibus indigemus, suppeditet; quo"
prolixe facit.
Docebunt igitur parochi, esse res pene innumerabiles^ quae si nobis desint, vel vitam amittimus, vel agimus insuavem. Hac enim cognita rerum necessitate naturaeque imbecillitate Christianus populus coelestem Patrem adire cogetur,. et ab eo terrena et coelestia bona suppliciter petere. Imitabitur prodigum illum filium '), qui, quum in regione longinqua coepisset egere, nec esset, cum esuriret, qui ei siliquas daret, aliquando ad se rediens, intellexit, malorum, quibus premebatur, nusquam, nisi a patre esse expetendum remedium. Quo loco accedet etiam fidentius ad oraudum fidelis populus, si in cogitatione divinae benignitatis recordabitur, patornas aures perpetuo patere filiorum vocibus. Nam dum hortatur nos, ut panem petamus, ea se recte petentibus abunde largiturum pollicetur. Docendo enim, quo modo petamus, hortatur, hortando impellit, impellendo spondet, spondendo nos in spcm certissimae impetrationis inducit.
VIII. Quid panis nomine intelligatur, quaeque huius petitionis
sit sententia.
Excitatis igitur et inflammatis animis fidelis populi, sequitur, ut, quid hac petitione postuletur, declarandum sit: primum, quid sit ille panis, quem petimus. Sciendum igitur est, in divinis literis hoc "panis" nomine^) multa quidem significari, sed illa duo praecipue: primum, quidquid in victu ceterisque rebus ad corpus vitamque tuendam adhibemus; deinde, quidquid nobis ad spiritus et animae vitam ac salutem Dei munere tributum est. Petimus autem hoc loco huius, quam in terris agimus, vitae subsidia, sanctorum Patrum ita sentientium auctoritate.
IX. Temporalia a Deo beneficia peti posse, demonstratur. Quam ob rem minime sunt audiendi, qui dicunt, non licere Christianis hominibus a Deo petere terrena huius vitae bona. Nam huic adversantur errori praeter consentientem Patrum sententiam, exempla permulta tum veteris, tum novi Testamenti. Iacob enim vovens sic orabat: "Si fuerit Deus mecum, et custodierit me in via, per quam ego ambulo, et dederit mihi panem ad vescendum, et vestimentum ad induendum, reversusque fuero prospere ad domum patris mei: erit mihi Dominus in Deum, et lapis iste, quem erexi in titulum, vocabitur domus Dei, cunctorumque, quae dederis
mihi, decimas offeram tibi. " Salomon etiam certum petebat huius vitae subsidium, cum iliud precabatur '): Mendicitatem et divitias ne dederis mihi; tribue tantum victui meo necessaria." Quid, quod Salvator humani generis illa iubet petere, quae nemo negare audeat ad corporis usum pertinere: "Orate,tt inquit, "ut non fiat fuga vestra in hieme vel sabbato." Quid dicemus de sancto Iacobo, cuius illa sunt: "Tristatur aliquis vestrum? oret; aequo animo est? psallat." Quid de Apostolo, qui sic cum Romanis agebat: "Obsecro vos fra tres per Dominum nostrum Iesum Christum, et per caritatem sancti Spiritus, ut adiuvetis me in orationibus pro me ad Deum, ut liberer ab infidelibus, qui sunt in Iudaea." Quare quum et divinitus concessum sit fidelibus, ut petant haec subsidia rerum humanarum, et perfecta haec a Christo Domino tradita sit orandi formula: ne illud quidem dubium relinquitur, unam ex septem hanc esse petitionem.
X Panis nomine quid hic ad corporis necessitatem pertinens intelligatur.
Petimus praeterea panem quotidianum, id est victui necessaria, ut panis nomine, quod satis sit et vestium ad tegendum, et cibi ad vescendum, sive panis is sit, sive caro, sive piscis, sive quodcumque aliud, intelligamus. Yidemus enim usum esse hoc loquendi modo Elisaeum, quum regem moneret, ut praeberet panem militibus Assyriis; quibus magna ciborum copia data est. Illud etiam de Christo Domino scriptum scimus: Ingressus est "in domum cuiusdam principis Pharisaeorum sabbato manducare panem;" qua voce, quae ad cibum, quaeque ad potum pertinent, significari videmus. Ad huius petitionis absolutam significationem praeterea animadvertendum est, hoc panis vocabulo non abundantem et exquisitam ciborum ac vestium copiam, sed necessariam et simplicem intelligi debere; quemadmodum Apostolus scripsit: "Habentes alimenta, et quibus tegamur, his contenti sumus;" et Salomon, ut diximus: "Tribue tantum victui meo necessaria."
XI. Cur non simpliciter panem, sedpanem "nostrum" hic petamus.
Huius quoque frugalitatis et parsimoniae illa voce, quae proxime sequitur, admonemur; quum enim "nostrum" dicimus, panem illum ad necessitatem nostram, non ad luxuriam petimus; non enim nostrum dicimus, quia eum nobis opera nostra sine Deo parare possimus, (est enim apud Davidem 9):
"Omnia a te exspectant, ut des illis escam in tempore, dante te illis colligent; aperiente te manum tuam, omnia implebuntur bonitate," et alio loco: "Oculi omnium in te sperant, Domine, et tu das escam illorum in tempore opportuno ";) sed quia necessarius est, et a parente omnium Deo, qui omnes sua providentia alit animantes, nobis attributus.
XII. Labore nostro parandus est nobis panis, quem esse volumus, si nostrum panem postulamus.
Ob eam quoque causam panis noster appellatur, quod iure est a nobis acquirendus, non iniuria, fraude, aut furto parandus; quae enim nobis malis artibus conciliamus, non nostra sunt, sed aliena, saepiusque illorum calamitosa est vel adeptio, vel possessio, vel certe iactura. Contra vero honestis ac laboriosis piorum bominum lucris ex Prophetae sententia tranquillitas inest, et magna felicitas. "Labores," enim inquit, "manuum tuarum, quia manducabis; beatus es, et bene tibi erit. " Iam vero iis, qui iusto labore victum quaerunt, fructum suae benignitatis eo loco pollicetur Deus: "Emittet Dominus benedictionem super cellaria tua, et super omnia opera manuum tuarum, benedicetque tibi." Neque solum petimus a Deo nobis, ut illo uti liceat, quod nostro sudore ac virtute peperimus eius adiumento benignitatis, id enim vere dicitur nostrum: sed etiam bonam mentem postulamus, ut recte partis recte item ac prudenter uti possimus.
Quotidianum.
XIII. Quare et haec particula "quotidianum" adiiciatur. Huic etiam voci subiecta est ea notio frugalitatis ac parsimoniae, quam proxime diximus. Non enim multiplicem aut delicatum cibum postulamus, sed eum, qui naturae necessitati satisfaciat, ut eos pudeat hoc loco, qui fastidio communis cibi et potionis, conquisitissima escarum ac vinorum genera persequuntur. Nec minus hac "quotidianum" voce improbantur ii, quibus horrendas illas minas proponit Isaias: "Vae, qui coniungitis domum ad domum, et agrum agro copulatis usque ad terminum loci; numquid habitatis vos soli in medio terrae?" Etenim est inexplebilis horum hominum cupiditas, de quibus illud scriptum est a Salomone: "Avarus non implebitur pecunia;" ad quos dictum etiam illud pertinet Apostoli: "Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem, et laqueum diaboli." Quotidianum praeterea panem appellamus, quod vescimur eo
•) I. Tira. 6, 9.
ad reficiendum vitalem humorem, qui quotidie consumitur vi naturalis caloris. Est denique illa huius ratio nominis, quod assidue petendus est, ut in hac consuetudine amandi et colendi Deum retineamur, nobisque omnino persuadeamus, id quod est,, vitam ac salutem nostram ex Deo pendere.
Da nobis.
XIV. Quid haec duo verba "da nobis" sibi velint.
Quantam hae duae voces materiam praebeant ad cohorlandos fideles, ut infinitam Dei potentiam pie sancteque cotant ac venerentur, in cuius manu sunt omnia, et ut nefariam
illam satanae ostentationem detestentur '): "Mihi tradita sunt
omnia, et cui volo, do illa: " nemo non videt. Nam unius
nutu Dei distributa cuncta et conservantur et augentur.
X V. Cur divites, etiamsi rebus omnibus abundent, his verbis uti
debeant.
Sed quae divitibus haec est imposita necessitas, dixerit quispiam, petendi quotidianum panem, quum rebus omnibus abundent? Haec illis necessitas est orandi in hunc modum, non ut dentur eis, quorum Dei benignitate habent copiam, sed ne, quae abunde illis adsunt, amittant. Quamobrem, ut scribit Apostolus, hinc discant divites "non sublime sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo, qui praestat nobis omnia abunde ad fruendum." Huius autem necessariae petitionis hanc causam affert sanctus Chrysostomus, non solum ut nobis suppetat cibus, sed ut eam suppeditet nobis Domini manus, quae, salubrem atque adeo salutarem vim inserens pani quotidiano, efficit, ut et cibus corpori prosit, et corpus animae serviat.
XVI. Cur "da nobis," non "da mihi" dicamus.
Sed quid est, quamobrem "da nobis" numero multitudinis dicimus, non autem "da mihi?" Quia proprium illud "est Christianae caritatis, non ut quisque de se uno sollicitus sit, sed ut praeterea de proximo laboret, et in cura suae utilitatis meminerit etiam aliorum. Accedit eo, quod, quae alicui munera divinitus tribuuntur, non idcirco tribuuntur, ut solus is ea possideat, vel in illis luxuriose vivat, sed ut cum aliis communicet, quae necessitati superfuerint. Nam inquiunt sancti Basilius et Ambrosius: "Esurientium panis est, quem tu detines; nudorum indumentum est, quod tu recludis; miserorum redemptio est et absolutio pecunia, quam tu in terram
- (ex vers. Ambr.)
defodis. Tot te ergo scias invadere bona, quot possis praestare, et nolis."
Hodie.
XVII. Quid vocula "Hodie" liic apposita insinuet. Admonet nos haec vox communis infirmitatis. Quis enim est, qui si minus sua unius opera providere se posse sperat in longinquum tempus necessarios vitae sumptus, saltem in diem victus subsidia paraturum non confidat? Sed ne huius quidem fiduciae facultas nobis a Deo permittitur, qui nos singulorum etiam dierum cibum a se petere iussit. Quae sententia habet illam necessariam rationem, quia quotidiano pane egemus omnes, quotidie etiam dominica precatione singulis utendum esse. Haec de pane, qui ore perceptus, corpuf alit atque sustentat, qui communis fidelium et infidelium, piorum et impiorum, admirabili Dei bonitate, ^qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos," omnibus impertitur.
XVIII. Quidnam spirituali pane, qui amplitudine huius petitionis etiam includitur, hic intelligendum sit.
Reliquus est spiritualis panis, quem etiam hoc loco petimus. Quo significantur omnia, quaecumque in hac vita ad spiritus et animae salutem et incolumitatem requiruntur. Ut enim multiplex est cibus, quo corpus alitur et sustentatur, sic non est unius generis esca, quae spiritus et animae vitam continet: nam et verbum Dei cibus est animae. Sapientia enim inquit'-4): "Venite, comedite panem meum, et bibite vinum, quod miscui vobis." Huius autem verbi facultatem quum adimit Deus hominibus, quod efficere solet, quum gravius nostris sceleribus offenditur: fame dicitur premere genus humanum. Sic enim est apud Amos: "Mittam famem in terram, non famem panis, neque sitim aquae, sed audiendi verbum Domini." Ut autem illud est certum propinquae mortis signum, quum non possunt homines vel cibum sumere, vel sumptum retinere: sic magnum est desperatae salutis argumentum, quum vel non quaerunt verbum Dei, vel, si adsit, non sustinent, et illam impietatis vocem in Deum effundunt: "Recede a nobis, scientiam viarum tuarum nolumus." In hoc furore animi et mentis caecitate versantur illi, qui, neglectis iis, qui legitime eis praesunt, catholicis et episcopis et sacerdotibus, a sancta Romana ecclesia desciscentes, corruptoribus Dei verbi haereticis se in disciplinam tradiderunt. 407
XIX. De vero pane supersubstantiali, qui est Ckristus Dominus. Iam vero panis est Christus Dominus, animae cibus: nam
inquit ipse de se: "Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi." Incredibile est, quanta voluptate ac laetitia perfundat piorum animas hic panis tum, quum maxime terrenis molestiis et incommodis conflictantur. Exemplo nobis est sanctus ille chorus Apostolorum, de quibus exstat: "Uli quidem ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Iesu contumeliam pati." Keferti sunt huiusmodi exemplis libri de vita sanctoi um hominum; et de intimis his bonorum gaudiis ita loquitur Deus 3): "Vincenti dabo manna absconditum."
XX. Christus in eucharistiae sacramento vere continetur, atque
ideo proprie panis noster dicitur.
Praecipue autem panis noster est ipse Christus Dominus, ■qui in sacramento eucharistiae substantialiter continetur. Hoc inexplicabile pignus caritatis dedit nobis rediturus ad Patrem, de quo dixit: "Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, in me mamet, et ego in illo." "Accipite et manducate; hoc est corpuis meum." Ea petent parochi, quae ad fidelis populi utilitatema pertinebunt, ex eo loco, quo separatim huius sacramenti vis ac ratio continetur. Et vero dicitur hic panis "noster," quia fidelium solummodo hominum est, id est eorum, qui caritatem cum fide coniungentes, poenitentiae sacramento sordes eluunt peccatorum; qui non dimittentes memoriam, se Dei filios esse, divinum sacramentum sumunt et eolunt, quanta maxima possunt, sanctitate ac veneratione. XXI. Cur eucharistia quotidianus noster panis dicatur.
Quotidianus vero quamobrem dicatur, in promptu duplex ratio est: altera, quod in sacris Christianae ecclesiae mysteriis quotidie et offertur Deo, et datur pie sancteque postulantibus; altera, quod quotidie sumendus est, vel certe ita vivendum, ut quotidie, quoad eius fieri possit, digne sumere queamus. Audiant qui contra sentiunt, nisi longo intervallo salutaribus his epulis animae vesci non oportere, quid sanctus dicat Ambrosius: "Si quotidianus est panis, cur post annum illum sumis? Accipe quotidie, quod quotidie tibi prosit; sic vere, ut quotidie merearis accipere."
XXII. Quomodo affecti esse^ debeamus, si petitum panem mox non impetremus.
Sed in hac petitione ad illud praecipue cohortandi sunt
fideles, ut, quum recte et consilium et industriam suam po-
■*) Lib. 5. de sacr. c. 4.
40»
suerint in comparandis rebus vitae necessariis, rei exitum Deo permittant, suumque desiderium ad eius referant voluntatem, "quil) non dabit in aeternum fluctuationem iusto." Nam vel concedet Deus quae petuntur, et ita suum optatum consequentur, vel non concedet, et id erit certissimum argumentum, nec salutare illud esse, nec utile, quod piis a Deo negatur, cui magis curae est de eorum salute, quam illis ipsis. Quem locum instruere poterunt explicandis iis rationibus parochi, quae a S. Augustino in epistola ad Probam praeclare colliguntur.
XXIII. Cuius rei meditandae occasio se hic exhibeat.
Extremum illud erit in huius tractatione petitionis, ut meminerint divites, facultates suas et copias Deo acceptum referre, cogitentque, se idcirco illis bonis esse cumulatos, ut illa distribuant indigentibus. In quam sententiam conveniunt,. quae in prima epistola ad Timotheum ab Apostolo disseruntur; unde magnam vim parochis petere licebit divinorum praeceptorum ad hunc locum utiliter ac salutariter illustrandum.
CAPUT XIV. De qninta Fetitione.
Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribu»
nostris.
I. Ex passione Christi omnium peccatorum nostrorum remissio*
emanavit.
Cum ita multa sint, quae infinitam Dei potentiam, cum pari sapientia ac bonitate coniunctam, significent, ut, quocumque oculos cogitationemque converteris, certissima signa immensae potestatis ac benignitatis occurrant: nihil profecto est, quod summum eius amorem et admirabilem in nos caritatem magis declaret, quam inexplicabile mysterium Iesu Christi passionis, unde perennis ille fons ad eluendas peccatorum sordes erupit, quo perfundi et expiari, Deo duce ac largitore, exoptamus, quum illud ab eo petimus: "Dimitte nobis debita nostra.u II. Quid haec quinta petitio contineat.
Continet autem haec petitio summam quandam eorum bonorum, quibus per Iesum Christum cumulatum est humanum genus. Id enim docuit Isaias. "Dimittetur," inquit, "iniquitas domui Iacob, et iste omnis fructus, ut auferatur peccatum eius.a Quod David etiam ostendit, beatos praedicaus
eos, qui salutarem illum fructum percipere potuerunt, his verbis "Beati, quorum remissae sunt iniquitates." Quare est accurate ac diligeuter pastoribus huius postulationis animadvertenda et exponenda sententia, quam ad coelestem vitam consequendam tantum valere intelligimus.
III. Quo modo hic non sit eadem precandi ratio, quae in superioribus fuit.
Ingredimur autem novam precandi rationem. Nam hactenus a Deo non solum aeterna et spiritualia bona, sed caduca, et quae ad hanc vitam pertinent, commoda petivimus: nunc vero mala deprecamur et animae et corporis, et huius et sempiternae vitae.
IV. Quae in eo, qui veniam peccati impetrare velit, requirantur. Sed quoniam ad impetrandum, quod postulamus, requiritur recta postulandi ratio: quo modo affectos esse oporteat eos, qui Deum hoc orare velint, dicendum videtur. Monebunt igitur parochi fidelem populum, primum necesse esse, ut is. qui ad hoc petendum velit accedere, suum ipse peccatum agnoscat; deinde, ut eius sensu ac dolore commoveatur; tum, ut sibi omnino persuadeat, Deum in hac esse voluntate, ut iis, qui peccaverunt, ita, ut diximus, affectis et comparatis, ignoscat, ne forte acerbam delictorum recordationem ac recognitionem illa veniae desperatio consequatur, quae olim Cain et Iudae animum occupavit, qui Deum modo vindicem et ultorem, non etiam mitem et misericordem existimarunt. Ergo in hac petitione sic affecti simus oportet, ut dolenter peccata nostra recognoscentes, ad Deum tanquam ad parentem, non quasi ad iudicem, confugiamus, a quo, non ut ex iustitia nobiscum agat, sed ex misericordia, postulemus.
V. Quibus rationibus homo ad agnitionem peccatorum perducatur.
Facile autem adducemur, ut peccatum nostrum agnoscamus, si ipsum audierimus Deum nos in sacris literis huius rationis admonentem. Est enim illud apud Davidem: "Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt; non est, qui faciat bonum, non est usque ad unum." In eandem sententiam loquitur Salomon: "Non est homo iustus in terra, qui faciat bonum et non peccet." Quo illud etiam pertinet: "Quis potest dicere: mundum est cor meum, purus sum a peccato?" Quod idem a S. Ioanne ad detenendos homines ab arrogantia scriptum est: "Si dixerimus, quoniam peccatum non habemus,
ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est;" et a Ieremia '): "Dixisti: absque peccato et innocens ego sum, et propterea avertatur furor tuus a me. Ecce ego iudicio contendam tecum eo, quod dixeris: non peccavi." Quorum sententias omnium idem, qui eas eorum ore protulerat, Christus Dominus hoc petitionis praescripto confirmat, quo iubet nos delicta nostra confiteri. Id enim secus interpretari prohibuit auctoritas Milevitani concilii in hunc modum:,,Placuit, ut quicumque verba ipsa dominicae orationis, ubi dicimus:,,Dimitte nobis debita nostra," ita vult a sanctis dici, ut humiliter, non veraciter, hoc dicatur: anathema sit." Quis enim ferat orantem, et non hominibus, sed ipsi Domino mentientem, qui labiis sibi dicit dimitti velle, et corde dicit, quae sibi dimittantur debita, non habere?
VI. Quo pacto post agnitum peccatum dolor remordens, et vera
eiusdem poenitentia in animo excitetur. Verum in necessaria recognitione peccatorum non est satis, illa leviter recordari: nam ut acerba nobis sit ea memoria, ut cor pungat, animum stimulet, et dolorem inurat necesse est. Quare pertractabunt locum hunc diligenter parochi5 ut non solum facinorum ac flagitiorum suorum meminerint fideles auditores, sed ut moleste dolenterque meminerint, ut, quum angantur intimis sensibus, conferant se ad Patrem Deum, a quo, ut inhaerentes evellat scelerum aculeos, suppliciter petant. Nec vero solum erratorum turpitudinem studebunt subiicere oculis fidelis populi: verum etiam indignitatem ao sordes hominum, qui quum nihil simus, nisi putida caro, nisi summa foeditas, incomprehensibilem illam Dei maiestatem, et inexplicabilem praestantiam, incredibilem in modum audeamus offendere; praesertim a quo procreati, liberati, innumerabilibus maximisque beneficiis aucti sumus.
VII. Quo modo per peccatum gravissimae diaboli servituti nos
tradamus.
Ut quid? ut abalienati a Patre Deo, qui summum bonum est, turpissima peccati mercede diabolo nos addicamus in miserrimam servitutem. Neque enim dici potest, quam crudeliter ille dominetur in eorum animis, qui, repulso suavi iugo Dei, ruptoque caritatis amabilissimo noclo, quo parenti Deo spiritus noster adstringitur, ad hostem accerrimum desciverunt; qui eo nomine "princeps" et rector "mundi," et princeps tenebrarum, et "rex super universos filios superbiae" dicitur in divinis literis. In eos autem, qui daemonis tyrannide
opprimuntur, vere convenit illa vox Isaiae'): "Domine Deus noster, possederunt nos domini absque te."
VIII. Quanta mala peccatum in animam invehat. Haec si nos minus movent rupta foedera caritatis, moveant certe calamitates et aerumnae, in quas per peceatum incidimus. Violatur enim sanctitas animae, quam Christo desponsam esse scimus; profanum fit illud templum Domini, quod qui contaminant, in eos dicit Apostolus: "Si quis autem templum Dei violaverit, disperdet illum Deus." Innumerabilia sunt mala, quae peccatum invexit in hominem; quam pene infinitam pestem David his verbis expressit: "Non est sanitas in carne mea a facie irae tuae; non est pax ossibus meis a facie peccatorum meorum." Nimirum norat hanc plagae vim, quum nullam sui partem pestifero peccato intactam fateretur. Pervaserat enim in ossa peccati virus, id est, rationem et voluntatem, quae maxime solidae sunt animae lartes, infecerat. Hanc late patentem pestem indicant sacrae iiterae, quum peccatores claudos, surdos, mutos, caecos et omnibus membris captos appellant. Sed praeter dolorem, quem ex peccatorum quasi scelere sentiebat, magis etiam angebatur David ex ira Dei, quam in se propter peccatum commotam intelligebat. Bellum enim est sceleratis cum Deo, quorum sceleribus incredibiliter offenditur; inquit enim Apostolus: "Ira et indignatio, tribulatio et angustia in omnem animam hominis, operantis malum." Nam etsi transierit actio peccati, tamen peccatum macula et reatu permanet, cui semper imminens ira Dei illud persequitur, tanquam umbra corpus.
IX Quomodo perspecta peccatorum, calamitate, ad poenitentiam converti debeamus.
Cum igitur David his vulneraretur aculeis, ad petendam delictorum veniam excitabatur, cuius et exemplum doloris, et doctrinae rationem, ex quinquagesimo eius Psalmo depromptam, proponent parochi fidelibus auditoribus, ut Prophetae imitatione et ad doloris sensum, id est ad veram poenitentiam, et ad veniae spem erudiri possint. Quantam habeat utilitatem haec docendi ratio, ut ex peccatis dolere discamus, illa Dei apud Hieremiam declarat oratio, qui, quum Israelem ad poenitentiam hortaretur, admonebat eum, ut malorum sensum pereiperet, quae peccatum consequuntur. "Vide enim," inquit, "quia malum et amarum est, reliquisse te Dominum Deum tuum, et non esse timorem mei apud te, dicit Dominus, Deus
U2
exercituum." Qui carent necessario hoc recognitionis ac doloris sensu, ii apud Prophetas, Isaiam, Ezechielem et Zachariam "cor durum, lapideum, et adamantinum" habere dicuntur. Sunt enim instar lapidis, nullo dolore molliti, nullum vitae, id est salutaris recognitionis, sensum habentes.
X. Quibus meditationibus post peccati agnitionem et detestationem spes impetrandae veniae concipienda sit. Sed ne peccatorum gravitate deterritus se populus veniam impetrare posse desperet: ipsum ad spem vocare parochi debebunt his rationibus: quod et ecclesiae Christus Dominus potestatem dedit remittendi peccata, quemadmodum sacrosancti symboli articulo declaratur, et hac petitione docuit, quanta esset Dei bonitas ac liberalitas in genus humanum; nisi enim promptus esset ac paratus Deus ad condonandum peccata poenitentibus: nunquam nobis hanc precancli formulam praescripsisset: "Dimitte nobis debita nostra." Quamobrem illud fixum in animis nostris tenere debemus, fore ut is paternara misericordiam nobis impertiat, qui ipsam his precibus iussit exposcere.
XI. Quo modo, si nos poeniteat, Deus facile peccatis nosfri»
indulgeat.
Nam omnino sub hac petitione illa est subiecta sententia, sic esse in nos affectum Deum, ut vere poenitentibus libenter ignoscat. Est enim Deus is, in quem abiecta obedientia peccamus, cuius ordinem sapientiae perturbamus, quantum est situm in nobis; quem offendimus, quem factis dictisque violamus. Verum idem est ille beneficentissimus parens, qui, quum possit omnia condonare, non modo se id velle declaravit, sed etiam impulit homines, ut a se veniam peterent, et, quibus verbis id facerent, docuit. Quare nemini dubium esse potest, quin, illo auctore, in nostra potestate sit, nobis Dei gratiam reconciliare. Et quoniam haec testificatio propensae ad ignoscendum divinae voluntatis fidem auget, spem alit, caritatem inflammat: operae pretium est, ornare hunc locum nonnullis divinis testimoniis et hominum exemplis, quibus maximorum scelerum poenitentibus Deus veniam concesserit. Quam sententiam quoniam persecuti sumus, quantum res ferebat, in prooemio huius precationis, et in ea symboli parte, quae est de remissione peccatorum: inde assument parochi, quae ad hunc locum instruendum pertinere videbuntur; reliqua haurient ex divinarum Iiterarum fontibus.
XII. Quid in illa petitionis sententia debitorum nomine intelligendum sit.
Tum vero eodem utantur instituto, quo in ceteris petitionibus utendum duximus; ut intelligant fideles, quid hic "debita" significent, ne forte, decepti ambiguo, aliud ab eo, quam quod petendum sit, postulent. Primum autem scire oportet, minime petere nos, nobis ut remittatur amor ex toto corde, ex tota anima, et ex tota mente nostra, quem omnino Deo debemus, et cuius debiti solutio est ad salutem necessaria. Neque vero, quia debiti nomine etiam obedientia, cultus, veneratio, et cetera huius generis officia continentur, postulamus, ut non amplius ea debeamus: sed precamur, ut liberet a peccatis. Sic enim S. Lucas ') est interpretatus, qui peccata pro debitis posuit, ob eam causam, quod illis committendis rei efficimur Deo, et debitis poenis propositi, quas vel satisfaciendo, vel patiendo pendimus. Huius generis debitum fuit, quod Christus Dominus locutus est ore Prophetae: "Quae non rapui, tunc exsolvebam." Qua Dei verbi sententia licet intelligere non solum, nos debitores esse, sed etiam non esse solvendo, quum peccator per se satisfacere nullo modo possit.
XIII. Cum peccator per se non sit solvendo, unde debito per
peccatum contracto satisfieri possit.
Quare confugiendum nobis est ad Dei misericordiam, cui quia par iustitia respondet, cuius est retinentissimus Deus, utendum erit deprecatione, et patrocinio passionis Domini nostri lesu Christi, sine qua nemo unquam veniam delictorum impetravit, a qua omnis et satisfaciendi vis et ratio, tanquam ex fonte, profluxit. Nam pretium illud in cruce a Christo Domino persolutum et nobiscum per sacramenta, re vel studio ac desiderio adhibita, communicatum, tanti est, ut nobis impetret et conficiat, quod hac petitione postulamus, ut peccata nostra remittantur.
XIV. Ilic pro indulgentia ac remissione culpae venialis et mortiferae oratur.
Quo loco non id modo pro levibus erratis et facillimis ad impetrandam veniam, sed pro gravibus et mortiferis peccatis deprecamur; quae precatio in scelerum gravitate pondus non habebit, nisi id a poenitentiae sacrameuto, re, vel certe desiderio suscepto, ut iam dictum est, assumserit.
XV. Non eadem est ratio, cur "debita nostra" Mc dicamus, qua&
fuit dum "panem nostrum" peteremus.
Dicimus autem "Debita nostra" longe aliter, atque "Panem nostrum" antea diximus. "Noster" enim ille est panisr quia nobis Dei munere tribuitur, et peccata "nostra" sunt, quia illorum culpa residet in nobis; nam nostra voluntate suscipiuntur, quae peccati vim non haberent, nisi essent voluntaria. Nos igitur, eam culpam sustinentes et confitentes, ad expiandum peccata necessariam Dei clementiam iraploramus. In quo non utimur excusatione cuiusquam, nec causara in quemquam transferimus, ut primi homines Adam et Eva fecerunt ); ipsi nos iudicamus, illam si sapimus, Prophetae precationem adhibentesy): "Non declines cor meum in verba malitiae, ad excusandas excusationes in peccatis."
XVI. Cur in numero multitudinis "dimitte nobis debita" postulemus.
Nec vero dicimus, dimitte mihi, sed "nobis;" quod fraterna necessitudo et caritas, quae inter omnes homines intercedit, a nobis singulis postulat, ut de communi proximorum salute solliciti, quum pro nobis preces facimus, pro illis etiam deprecemur. Hunc orandi morem a Christo Domino traditum, deinceps ab ecclesia Dei -acceptum, perpetuoque servatum, ipsi et maxime tenuerunt Apostoli, et, ut ceteri adhiberent, auctores fuerunt. Huius autem flagrantis studii et cupiditatis in deprecando pro salute proximorum babemus in utroque Testamento sanctorum Mosis et Pauli praeclarum exemplum; quorum alter sic Deum precabatur 3): "Aut dimitte eis hanc noxam, aut si non facis, dele me de libro tuo, quem scripsisti;" alter in hunc modum: "Optabam ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis."
Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
XVII. Quomodo haec verba: sicut et nos dimittimus debitoribus
nostris, sint intelligenda.
Illud "sicut" dupliciter intelligi potest; nam et similitudinis vim habet, quum videlicet a Deo petimus, ut, quemadmodum nos iniurias et contumelias remittimus iis, a quibus laesi sumus, sic ipse nobis peccafa condonet. Est praeterea conditionis nota; in quam sententiam Christus Dominus eam formulam interpretatur: "Si enim dimiseritis," inquit, "hominibus peccata eorum, dimittet et vobis pater vester coelestis delicta vestra; si autem non dimiseritis hominibus, nec
Pater vester dimittet vobis peccata vestra." Verum habet uterque sensus eandem ignoscendi necessitatem; ut, si volumus nobis Deum veniam concedere delictorum, parcamus illis ipsis necesse sit, a quibus iniuriam accepimus. Sic enim Deus oblivionem iniuriarum mutuumque studium et amorem requirit a nobis, ut eorum, qui in gratiam non sunt reconciliati, dona ac sacrificia reiiciat et aspernetur.
XVIII. Remissio omnium iniuriarum probatur esse et naturae
praeceptis, et Christi mandatis consentanea.
Est etiam naturae lege sancitum, ut talcs nos aliis praebeamus, quales eos in nos esse cupimus, vere ut impudentissimus ille sit, qui postulet a Deo, ut sui sceleris poenam praetermittat, quum ipse in proximum animum retineat armatum. Quare parati et prompti ad ignoscendum esse debent ii, qui« bus impositae sunt iniuriae, quum et urgeantur hac precandi formula, et apud sanctum Lucam ') id iubeat Deus: "Si peccaverit in te frater tuus, increpa illum, et si poenitentiam egerit, dimitte illi, et si septies in die peccaverit in te, et septies in die conversus fuerit ad te, dicens: Poenitet me: dimitte illi," et in Evangelio S. Matthaei sit: "Diligite inimicos vestros," et Apostolus et ante eum Salomon, scripserit: "Si esurierit inimicus tuus, ciba illum: si sitit, potum da illi," et sic apud S. Marcum Evangelistam 5): "Qnum stabitis ad orandum, dimittite, si quid habetis adversus aliqucm; ut etPater vester, qui in coelis est, dimittat vobis peccata vestra."
XIX. Quibus rationibus jiectendi sint hominum animi ad lenitatem, quam hic Deus exigit.
Sed quoniam depravatae naturae vitio nihil aegrius fit ab homine, quam ut inferenti condonet iniurias: omnem conferant parochi animi et ingenii vim ad commutandos et flectendos animos fidelium ad hanc lenitatem et misericordiam Christiano homini necessariam. Commorentur in traditione divinorum oraculorum, in quibus audire licet imperantem Deum, inimicis ignoscendum. Praedicent id, quod verissimum est, magno esse argumento hominibus, eos esse Dei filios, si facile remittant iniurias, et inimicos diligant ex animo. Elucet enim in eo, quod inimicos diligimus, similitudo quaedam cum parente Deo, qui sibi inimicissimum et infestissimum genus hominum, Filii sui morte ab aeterno exitio redemptum, reconciliavit. Sit autem huius cohortationis ct praecepti clausula illud iraperiura Christi Domini, quod recusare non possumus sine summo
dedecore, et pernicie (Mat. 5, 44. 45.): "Orate pro persequentibus et calumniantibus vos, ut sitis filii Patris vestri, qui in coelis est."
XX. Quo modo cum iis agendum sit, qui ex animo iniuriarum
recordationem delere nequeunt.
Verum hoc loco non vulgaris pastorum prudentia requiritur, ne quis, cognita huius difficultate ac necessitate praecepti, salutem desperet. Sunt enim, qui, quum se debere intelligant conterere iniurias oblivione voluntaria, et eos diligere, qui laeserunt: id cupiunt, et pro viribus faciunt, sed universam memoriam iniuriarum sibi exhauriri non posse sentiunt. Nam resident in animo quaedam reliquiae simultatis; quamobrem magnis agitantur conscientiae fiuctibus, verentes, ne, parum simpliciter et candide positis inimicitiis, Dei iusso non obediant. Hic igitur pastores contraria studia carnis et spiritus explicabunt; quod illius sensus sit ad vindicationem proclivis, huius ratio propensa ad ignoscendum: hinc inter ipsos perpetuam turbam ac rixam exsistere. Quare saluti minime diffidendum esse demonstrabunt, reclamitantibus et adversantibus rationi corruptae naturae appetitionibus, modo spiritus perstet in officio, et voluntate remittendi iniurias, proximumque diligendi.
XXI. Qui appetitum vindictae adhuc retinent, possunt et debent
orationem dominicam absque culpa recitare.
Quod autem aliqui fortasse fuerint, qui, quum nondum animum inducere possint, ut, obliti iniurias, ament inimicos, propterea, deterriti ea, quam diximus, conditione huius peti' tionis, dominica precatione non utantur: duas has rationes afferent parochi, quibus exitiosum hunc errorem illis eripiant. Nam quivis unus e fidelium numero preces has facit totius ecclesiae nomine, in qua pios aliquot esse necesse est, qui debitoribus ea, quae hic commemorantur, debita remiserunt. Accedit eo, quod id a Deo petentes, una etiam petimus, quidquid ad illud impetrandum in eam petitionem a nobis necessario conferendum est. Petimus enim et veniam peccatorum, et donum verae poenitentiae; petimus facultatem intimi doloris; postulamus, ut a peccatis abhorrere, et illa sacerdoti vere ac pie confiteri possimus. Itaque cum necesse etiam nobis sit parcere iis, qui damnum aut malum aliquod dederint: quum, ut nobis Deus ignoscat, precamur, simul oramus, ut facultatem largiatur reconciliandi nos illis, quos odimus. Quare deterrendi sunt ab ea opinione, qui inani et pravo illo timore commoventur, ne sibi Deum reddant offensiorem hac precatione; contraque etiam cohortandi ad frequentem orationis
usum, quo a parente Deo postulent, ut sibi det eam mentem, ut iis, qui laeserint, ignoscant, et inimicos diligant.
XXII. Quid illi sit faciendum, qui orationem de remissione peccatorum sibi cupit esse fructuosam. Sed ut precatio omnino fructuosa sit, primum haec in ea est cura meditatioque adhibenda, nos Deo supplices esse, et ab eo veniam petere, quae non datur, nisi poenitenti; itaque nos ea caritate et pietate praeditos esse oportere, quae poenitentibus conveniat; convenire autem maxime iis, subiecta quasi oculis propria fiagitia atque facinora lacrymis expiare. Cum bac cogitatione coniungenda est cautio in posterum earum rerum, in quibus fuit aliqua occasio peccandi, quaeque nobis ansam dare possint ad offendendum parentem Deum. In his curis versabatur David, quum diceret: "Et peccatum meum contra me est semper," et alio loco: "Lavabo per singulas noctes lectum meum; lacrymis meis stratum meum rigabo." Proponat sibi praeterea unusquisque ardentissimum orandi studium eorum, qui a Deo precibus impetraverunt veniam delictorum; ut publicani illius, qui longe consistens prae pudore ac dolore, et oculis bumi defixis, tantum pulsabat pectus, eam habens orationem 3): "Deus propitius esto mihi peccatori;" tum illius peccatricis mulieris, quae Christo Domino, retro stans, rigatos a se eius pedes, capillis etiam abstersos osculabatur; Petri denique principis Apostolorum, "qui egressus foras, fievit amare."
XXIIL Quae sint praecipua ad sananda animae vulnera remedia.
Deinde cogitandum est, quo infirmiores sunt homines, et ad morbos animi, quae sunt peccata, propensiores, eo pluribus et frequentioribus medicamentis indigere. Sunt autem aegrotae animae remedia poenitentia et eucbaristia. Haec igitur saepissime adhibeat fidelis populus. Deinde eleemosyna, quemadmodum tradunt divinae literae, medicina est accommodata sanaudis animae vulneribus. Quare qui pie hac prece uti cupiunt, pro viribus benigne faciant egentibus; quantam enim vim habeat ad delendas scelerum maculas, testis est in Tobia angelus Domini, sanctus Raphael, cuius est illa vox: "Eleemosyna a morte liberat, et ipsa est, quae purgat peccata, et facit invenire misericordiam et vitam aeternam.u Testis est Daniel, qui Nabuchodonosor regem sic admonebat: "Peccata tua eleemosynis redime, et iniquitates tuas misericordiis pau18, 9. '} Dun. i, 24.
Catechismus, Conc. Trid.
perum." Optima autem largitio, et impertiendae misericordiae ratio est oblivio iniuriarum, et bona voluntas erga eos, qui rem, vel existimationem, vel corpus tuura tuorumve violaverint. Quicumque igitur cupit, in se esse maxime misericordem Deum, is ipsi Deo suas donet inimicitias, remittatque omnem offensionem, et pro hostibus libentissime deprecetur, omnem captans occasionem, de illis ipsis bene promerendi. Sed quoniam hoc argumentum explicatum est, quum homicidii locum tractavimus, eo reiicimus parochos; qui tamen hanc petitionem hoc fine concludant, nihil iniustius esse aut fingi posse, quam eum, qui, quum hominibus durus sit, ut nemini se det ad lenitatem, idem postulet, ut in se sit mitis ac benignus Deus.
CAPUT XV. De scxta Fetitione.
Et ne nos inducas in tentationem.
I. Quantum periculum sit, ne post peccatorum remissionem perceptam iterum in peccatum relabamur.
Non dubium est, quin filii Dei, post impetratam delictorum veniam, quum incensi studio adhibendi Deo cultum et venerationem, coeleste regnum exoptant, et omnia divino Numini tribuentes pietatis officia, toti pendent a paterna eius voluntate ac providentia: tum eo magis humani generis hostis omnes adversus illos artes excogitet, omnes machinas paret, quibus oppugnentur sic, ut verendum sit, ne, labefactata et mutata sententia, rursus in vitia delabantur, longeque deteriores ev: dant, quam antea fuerint. De quibus illud principis Apostolorum iure dici possit (II. Petr. 2, 21.): "Melius erat illis, non cognoscere viam iustitiae, quam post agnitionem retrorsum converti ab eo, quod illis traditum est, sancto mandato."
II. Quo modo Christus nos hac ratione adversus vaferrimi hosti?
instdias munire voluerit.
Quare nobis a Christo Domino datum est huius petitionis praeceptum, ut quotidie nos Deo commendemus, eiusque patriam curam et praesidium imploremus, minime dubitantes fore ut, si deseramur divino patrocinio, vaferrimi hostis laqueis irretiti teneamur. Neque vero solum in hac orandi regula iussit a Deo petere, ne patiatur nos induci in tentationem, sed in illa etiam oratione, quam ad sacros Apostoios habuit sub ipsum mortis tempus, quum quidem ipsos muD -
dos esse dixisset, eos huius officii his verbis admonuit: "Orate, ut non intretis in tentationem." Quae iterum a Christo Domino adhibita admonitio magnum diligentiae onus imponit parochis, excitandi fidelem populum ad frequentem huius usum precationis, ut, quum tanta hominibus ab hoste diabolo in singulas horas pericula huius generis intendantur, a Deo, qui solus illa propulsare potest, petant illud assidue: "Ne nos inducas in tentationem."
Quibus praecipue rationibus homines huius petitionis necessitatem intelligere possint.
Infelliget autem fidelis populus, quantopere egeat divini huius adiumenti, si suae imbecillitatis inscitiaeque meminerit, si recordabitur illam Christi Domini sententiam 3): "Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma;" si ei venerit in mentem, quam graves sint et exitiales hominum casus, impellente daemone, nisi sustineantur dexterae coelestis auxilio. Quod illustrius esse possit humanae infirmitatis exemplum, quam sacer ille chorus Apostolorum, qui magno antea animo cum essent, primo quoque obiecto terrore relicto Salvatore ) diffugerunt? etsi illustrius etiam est illud principisApostolorum, qui in tanta professione singularis et fortitudinis et amoris in Christum Dominum, quum paulo ante, sibi bene fidens, ita dixisset: "Si opportuerit me mori tecum, non te negabo;" statim unius voce mulierculae perterritus, se Dominum non nosse, iureiurando affirmavit. Nimirum illi in summa spiritus alacritate non respondebant vires. Quod si viri sanctissimi humanae naturae fragilitate, cui confidebant, graviter peccaverunt, quid non timendum est ceteris, qui ab eorum sanctitate absunt longissime?
IV. Quot quantisque tentationum periculis hominum vita sit
exposita.
Quare proponat fideli populo parochus praelia ac pericula, in quibus assidue versamur, dum anima est in hoc mortali corpore, quos undique caro, mundus et satanas oppugnant. Quid ira, quid cupiditas in nobis possit, quotusquisque cst, qui magno suo malo non experiri cogatur? Quis non his lacessitur stimulis? quis hos non sentit aculeos? quis subiectis non uritur ardentibus facibus? et quidem tam varii sunt ictus. tam diversae petitiones, ut difficillimum sit, gravem aliquam plagam non accipere. Ac praeter hos inimicos, qui habitant et vivunt nobiscum, sunt praeterea illi hostes acerrimi, de
quibus scriptum est:,,Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem; sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiae in coelestibus."
V. Quam graves sint daemonum in nos insultus, ex sententia D. Pauli exponitur.
Accedunt enim ad intimas pugnas externi impetus et impressiones daemonum, qui et aperte nos petunt, et per cuniculos influunt in animas nostras, vix ut ab illis cavere possimus. Illos et,,principes" appellat Apostolus propter naturae excellentiam (nam natura hominibus et ceteris, quae sub sensum cadunt, creatis rebus antecellunt); et "potestates" vocat, quod non solum naturae vi, sed potestate etiam superant; et "rectores" nominat mundi tenebrarum: nbn enim clarum et illustrem mundum regunt, id est bonos et pios, sed obscurum et caliginosum, nempe eos, qui flagitiosae et facinorosae vitae sordibus ac tenebris obcaecati, duce tenebrarum diabolo delectantur. Nuncupat etiam daemones,,spiritualia nequitiae;" est enim et carnis et spiritus nequitia. Carnalis quae dicitur nequitia incendit appetitum ad libidines et voluptates, quae percipiuntur sensibus. Spiritualia nequitiae sunt mala studia, et pravae cupiditates, quae ad superiorem pertinent animae partem; quae tanto peiores sunt, quam reliquae, quanto mens ipsa et ratio altior est atque praestantior. Quae satanae nequitia quia maxime spectat illuc, ut coelesti nos hereditate privet: propterea dixit Apostolus "in coelestibus." Ex quo licet intelligere, magnas esse hostium vires, invictum animum, immane in nos et infinitum odium; bellum etiam perpetuum eos gerere nobiscum, ut nulla pax esse cum illis, nullae induciae fieri possint. VI. Quanta sit diaboli ad tentandum audacia et perversitas. Quantum vero audeant, declarat satanae apud Prophetam vox: "In coelum conscendam." Aggressus est primos homines in paradiso; adortus est Prophetas; appetivit Apostolos, ut, quemadmodum loquitur apud Evangelistam Dominus, "cribraret eos sicut triticum." Ne ipsum quidem Christi Domini os erubuit. Itaque eius inexplebilem cupiditatem et immensam diligentiam sanctus Petrus expressit, quum dixit: "Adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret." Quanquam non unus modo tentat homines satan, sed gregatim interdum daemones in singulos impetum faciunt. Quod ille confessus est daemon, qui rogatus
a Christo Domino, quod sibi nomen esset, respondit',,Legio mihi nomen est," nempe daemonum multitudo, quae miserum illum divexarat; et de alio scriptum est: Assumit septem alios spiritus secum, nequiores se, et intrantes habitant ibi, et fiunt novissima hominis illius peiora prioribus."
VII. Cur perversi minus, pii autem magis a daemonibus infestcntur.
Multi sunt, qui, quod impulsus atque impetus daemonum in se minime sentiunt, totam rem falsam esse arbitrantur; quos ipsos a daemonibus non impugnari mirum non est, quibus se sponte tradiderunt. Non est in illis pietas, non caritas, non virtus ulla Christiano homine digna. Quare fit, ut toti sint in potestate diaboli, nec ullis tentationibus opus est ad eos evertendos, in quorum iam animis, ipsis libentibus, commoratur. At vero qui se Deo dicaverant, in terris coelestem vitam agentes: ii maxime omnium satanae incursibus petuntur, hos acerbissime odit, his in singula temporis momenta struit insidias. Plena est historia divinarum literarum sanctorum hominum, quos praesenti etiam animo stantes vel vi, vel fraude pervertit. Adam, David, Salomon, aliique, quos enumerare difficile sit, experti sunt daemonum violentos impetus, et callidam astutiam, cui resisti non possit consilio, aut hominum viribus. Quis igitur se suo praesidio satis tutum existimet? Itaque pie casteque petendum a Deo est, ne nos tentari sinat supra id, quod possumus, sed faciat etiam cum tentatione proventum, ut possimus sustinere.
VIII. Daemones, quantum. aut quamdiu volunt, liomines tentare
non possunt.
Verum hic fideles confirmandi sunt, si qui animi imbecillitate aut rei ignorantiae daemonum vim perhorrescunt, ut ipsi tentationum fluctibus agitatl in hunc precationis portum confugiant. Non enim satan in tanta et potentia et pertinacia, in capitali odio nostri generis, nec quantum, nec quamdiu vult, tentare nos aut vexare potest, sed omnis eius potestas Dei nutu et permissu gubernatur. Notissimum est exemplum Iob, de quo nisi diabolo dixisset Deus:,,Ecce universa, quae habet, in manu tua sunt," nihil eius satanas attigisset; contra vero nisi addidisset Dominus: "Tantum in eum ne extendas manum tuam:" uno diaboli ictu cum filiis ipse facultatibusque concidisset. Ita autem alligata est daemonum vis, ut ne in porcos quidem illos, de quibus scribunt Evangelistae, non permittente Deo invadere potuissent.
IX. Quid tentandi vox nobis designet, quaque ratione a Deo
tentemur.
Sed ad intelligendam huius petitionis vim dicendum est, quid hic "tentatio" significet, quid item, induci in tentationem. Est autem tentare periculum facere de eo, qui tentetur, ut ab ipso, quod cupimus, elicientes, verum exprimamus. Qui tentandi modus in Deum minime cadit. Quid enim est, quod nesciat Deus? "Omnia enim," inquit, "nuda et aperta sunt oculis eius." Est alterum teutandi genus, quum longius progrediendo aliud quaeri solet in bonam vel in malam partem; in bonam, quum ea re tentatur alicuius virtus, ut, illa perspecta et cognita, is commodis et honoribus augeatur, eiusque exemplum ceteris imitandum proponatur, ac denique omnes ob id ipsum ad Dei laudes excitentur. Quae tentandi ratio sola convenit in Deum. Huius exemplum tentationis est illud in Deuteronomio: "Tentat vos Dominus Deus vester, ut palam fiat, utrum diligatis eum an non." Quo modo etiam tentare suos dicitur Deus, quum inopia, morbo et aliis calamitatum generibus premit: quod probandae eorum patientiae causa facit, et ut aliis documentum sint Christiani officii. In hanc partem legimus, Abraham esse tentatum, ut filium im molaret; quo facto fuit is obedientiae et patientiae exempluin singulare ad memoriam hominum sempiternam. In eandem sententiam dictum est de Tobia: "Quia acceptus eras Deo, necesse fuit, ut tentatio probaret te."
X. Quo modo daemon homines tentet.
In malam partem tentautur homines, quum ad peccatum aut exitium impelluntur; quod proprium diaboli officium est. Is enim eo animo tentat homines, ut decipiat agatque praecipites. Quamobrem "tentator" in divinis literis 5) appellatur. In iis vero tentationibus, modo intimos nobis admovens stimulos animae affectiones et commotiones adhibet administras, modo nos exagitans extrinsecus, externis rebus utitur, vel prosperis ad efferendos, vel ad frangendos adversis; nonnunquam habet emissarios et excursores perditos homines, imprimisque haereticos, qui, sedentes in cathedra pestilentiae, malarum doctrinarum mortifera semina dispergunt, ut illos, qui nullum delectum aut discrimen habent virtutis et vitiorum, homines, per se proclives ad malum, nutantes ac praecipitantes impellat.
XI Quibus modis dicatur quis in tentationem induci.
Dicimur autem "induci" in tentationem, quum tentationibus succumbimus. Inducimur vero in tentationem dupliciter:
primum, quum de statu dimoti in id ruimus malum, in quod tentando nos aliquis impulerit. At nemo quidem a Deo hoc modo in tentationem inducitur, quia nemini est peccati auctor Deus, immo vero odit «omnes, qui operantur iniquitatem." Sic vero etiam est apud S. Iacobum: "Nemo, quum tentatur, dicat, quoniam a Deo tentatur: Deus enim intentator malorum est." Deinde dicitur nos in tentationem inducere is, qui etsi non tentat ipse, neque operam dat, quo tentemur, tentare tamen dicitur, quia, quum possit prohibere, ne id accidat, aut ne tentationibus superemur, non impedit. Hoc modo Deus bonos et pios tentari quidem sinit, verumtamen sua gratia sustentatos non deserit. Nec vero non interdum iusto et occulto Dei iudicio nostris id sceleribus postulantibus, nobis ipsi relicti, concidimus.
XII. Beneficia Dei quandoque nos in tentationem mducunt. Praeterea nos in tentationem Deus inducere dicitur, quum eius beneficiis, quae nobis ad salutem dedit, abutimur ad perniciem, et patris substantiam, ut prodigus ille filius, dissipamus "vivendo luxuriose," nostris cupiditatibus obsequentes. Quamobrem id dicere possumus, quod de lege dixit Apostolus: "Inventum est mihi, mandatum, quod erat ad vitam, hoc esse ad mortem." Opportunum rei exemplum est Hierosolyma teste Ezechiele 5), quam Deus omni ornamentorum genere locupletarat, ut eius ore Prophetae diceret Deus: "Perfecta eras in decore meo, quem posueram super te;a et tamen illa civitas divinis cumulata bonis tantum abest, ut optime de se merito ac merenti Deo gratiam habens, coelestibus beneficiis ad beatitudinem consequendam, cuius gratia ea acceperat, uteretur, ut ingratissima in parentem Deum, abiecta spe et cogitatione coelestium fructuum, tantum praesenti abundantia luxuriose ac perdite frueretur; quod Ezechiel eodem capite pluribus verbis persecutus est. Quare sunt eodem loco ingrati in Deum homines, qui praebitam sibi ah eo divinitus uberem materiam recte factorum ad vitia, illo permittente, convertunt.
XIII. Quo vnodo Scripturae verba intelligenda sint, quae deper missione Dei per verba operationem significantia, loquuntur. Sed oportet hunc divinae Scripturae morem diligenter attendere, quae Dei permissionem iis interdum verbis significat, quae proprie si accipiantur, tanquam actionem in Deo significant. Nam in Exodo sic est: "Indurabo cor Pharaonis;" et apud Isaiam: "Excaeca cor populi huitis;" et ad Romanos scribit Apostolus: "Tradidit illos Deus in passiones ignominiae, et in reprobum sensum." Quibus in locis aiiisque similibus non id omnino esse actum a Deo, sed permissum, intelligendum est.
XIV. In hac precationis parte non postulatur, ut prorsus ab omni tentahone xmmunes simus, sed ne in tentationibus a Deo deseramur.
His positis non erit difficile scire, quid in hac precationis parte postulemus. Nec vero petimus, ne omnino tentemur; est enim tentatio vita hominis super terram. Est autem ea res utilis et fructuosa hominum generi; nam in tentationibus nos ipsos, id est vires nostras, cognoscimus, quamobrem etiam humiliamur sub potenti manu Dei, viriliterque decertantes exspectamus immarcescibilem coronam gloriae: "Nam et oui certat in agonu, non coronatur, nisi legitime certaverit," et, ut inquit S. Iacobus, "Beatus vir, qui suffert tentationem, quoniam, quum probatus fuerit, accipiet coronam vitae, quam repromisit I)eus diligentibus se." Quod si urgemur nonnunquam hostium tentationibus, magnae nobis erit levationi illa cogitatio, habere nos adiutorem "pontificem 6), qui possit compati infirmitatibus nostris, tentatum ipsum per omnia." Quid hic igitur petimus? ne divino praesidio deserti tentationibus vel decepti assentiamur, vel cedamus affiicti, ut praesto sit nobis Dei gratia, quae, quum defecerint nos propriae vires, in malis recreet ac reficiat.
XV. Quo modo a Deo in nostris tentationibus opem implorare
debeamus.
Quare et generatim Dei opem implorare debemus in omnibus tentationibus, et nominatim, quum singulis affligimur, ad precationem confugere oportet; quod a Davide factum legimus pene in unoquoque tentationum genere; nam in mendacio sic precabatur: "Ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque;" in avaritia ad hunc modum: "Inclina cor meum in testimonia tua, et non in avaritiam." In rebus vero inanibus huius vitae, et illecebris cupiditatum hac prece utebatur: "Averte oculos meos, ne videant vanitatem." Ergo postulamus, ne morem geramus cupiditatibus, neve defatigemur in tentationibus sustinendis, ne declinemus de via Domini, ut tam in rebus incommodis quam in prosperis aequitatem animi, constantiamque servemus, et nullam nostri partem
*) Ks. 118, 43. i) lb. 36. 8) n, S7- Deut gj^ g9> Hebr l 13
Deus sua tutela vacuam relinquat. Petimus denique, ut "Satanam ') conterat sub pedibus nostris."
XVI. Quomodo de tentatione victoria reportdri, et quo auctore
illa obtineri possit.
Reliquum est, ut fidelem populum ad ea parochus cohortetur, quae in hac precatione maxime cogitare et meditari oporteat; in qua erit illa optima ratio, si, quanta sit hominum infirmitas, intelligentes, viribus nostris diffidamus, et oriini spe nostrae incolumitatis in Dei benignitate collocata, eo freti patrocinio, vel in maximis periculis magnum animum habuerimus; praesertim cogitantes, quam multos hac spe atque hoc animo praeditos ex hiantibus satanae faucibus liberarit Deus. An non Ioseph 2) undique circumdatum ardentibus insanae mulieris facibus, e summo ereptum periculo, ad gloriam extulit? Non Susannam, a satanae ministris obsessam, tnm, quum nihil propius esset, quam ut nefariis sententiis interficeretur, servavit incolumen? neque mirum; "Erat enim,a inquit, "cor eius fiduciam habens in Domino." Insignis est laus et gloria Iob, qui de mundo, de carne, de satana triumphavit. Plurima sunt huius generis exempla, quibus parochus diligenter pium populum ad eam spem fiduciamque cohortari debebit.
XVII. Nostri certaminis antesignanus Christus est, socii sancti
omnes, quos qui non sequuntur, vecordes sunt.
Cogitent etiam fideles, quem in hostium tentationibus ducem habeant, nempe Christum Dominum, qui victoriam ex illo certamine retulit. Vicit ipse diabolum; est is ille fortior, qui superveniens fortem superavit armatum, quem et armis nudavit et spoliis. De eius victoria, quam de mundo reportavit, est apud S. Ioannem: "Confidite, ego vici mundum." Et in -Apocalypsi dicitur ipse leo vincens, et exisse "vincens ut vinceret," qua in victoria suis etiam cultoribus facultatem vincendi dedit. Est Apostoli ad Hebraeos epistola plena victoriis sanctorum hominum. "qui per fidem devicerunt regna, obturaverunt ora leonum," et quae sequuntur. Ex his vero, quae sic acta legimus, eas victorias cogitatione complectamur, quas quotidie reportant ex intimis et externis daemonum praeliis homines fide, spe et caritate praestantes, quae tam multae sunt tamque insignes, ut, si sub aspectum caderent oculorum, nihil frequentius accidere iudicaremus, nihil gloriosius; de quorum hostium clade his verbis scripsit S.
Ioannes: "Scribo vobis, iuvenes, quoniam fortes estis, et verbum Dei manet in vobis, et vicistis malignum."
XVIII. Quomodo diabolus a nobis superari possit. Vincitur autem satanas non otio, somno, vinc, comessatione, libidine; sed oratione, labore, vigilia, ab&tinentia, continentia, castitate. "Vigilate et orate," inquit, ut iam diximus,,,ut non intretis in tentationem." Qui iis armis ad illam pugnam utuntur, in fugam convertunt adversarios; qui enim resistunt diabolo, is fugiet ab eis. In his tamen sanctorum hominum victoriis, quas diximus, nemo sibi placeat, nemo se efferat insolentius, ut se suis viribus hostiles daemonum tentationes impetusque sustinere posse confidat. Non est hoc naturae nostrae, non humanae imbecillitatis, sed solius divinae potestatis.
XIX. Quo modo nobis ad vincendum vires a Deo dentur Haec vires, quibus prosternimus satanae satellites, daLSir a Deo; qui ponit,,,ut arcum aereum, brachia" nostra, cuius beneficio,,arcus fortium superatus est, et infirmi accincti sunt robore;" qui dat nobis protectionem salutis; cuius nos dextera suscipit; qui,,docet manus nostras ad proelium, et digitos nostros ad bellum," ut uni Deo pro victoria sint agendae et habendae gratiae, quo uno et auctore et adiutore vincere possumus; quod fecit Apostolus. Ait enim "Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Iesum Christum." Eundem auctorem victoriae praedicat coelestis illa vox in Apocalypsi s): "Facta est salus et virtus, et regnum Dei nostri, et potestas Christi eius; quia proiectus est accusator fratrum nostrorum, et ipsi vicerunt eum propter sanguinem Agni." Testatur idem liber Christi Domini partam ex mundo carneque victoriam eo loco: "Hi cum Agno pugnabunt, et Agnus vincet illos." Haec de causa et de modo vincendi. XX. Quae sint in spirituali illo certamine victorum praemia. Quibus expositis proponent fideli populo parochi a Deo paratas coronas, et constitutam victoribus sempiternam praemiorum amplitudinem. Quorum ex eadem Apocalypsi divina proferent testimonia l: "Qui vicerit, non laedetur a morte secunda;" et alio loco: "Qui vicerit, sic vestietur vestimentis albis, et non delebo nomen eius de libro vitae, et
confitebor nomen eius corara Patre meo, et corara angelis eius." Et paulo post Deus ipse ac Dominus noster ita loquitur ad Ioannem: "Qui vicerit, faciam illum columnam in templo Dei mei, et foras non egredietur amplius." Tum inquit: "Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo; sicut et ego vici, et sedi cum Patre meo in throno eius." Denique quum Sanctorum gloriam, et perpetuam illam bonorum vim, quibus in coelo fruentur, exposuisset, adiunxit:,Qui vicerit, possidebit haec."
CAPUT XVI. De septima Fetitione.
Sed libera nos a malo.
I. Nihil continetur superioribus petitionibus, quod ista non includatur.
Postrema haec petitio est instar omnium, qua Dei Filius divinam hanc orationem conclusit; cuius etiam vim et pondus ostendens, ea usus est orandi clausula, quum e vita migraturus, Deum Patrem pro hominum salute deprecaretur: "Rogo," enim, inquit, "ut serves eos a malo." Ergo hac precationis formula, quam et praecepto tradidit, et exemplo conirmavit, quasi quadam epitome summatim complexus est vim et rationem ceterarum petitionura. Quura enim id, quod ea prece continetur, impetraverimus, nihil, auctore S. Cypriano, 5) reliquum est, quod ultra adhuc debeat postulari, quum semel protectionem Dei adversus malum petamus, qua impetrata contra omnia, quae diabolus et mundus operantur, securi stamus et tuti. Quare quum tanti sit haec petitio, quanti diximus, debebit parochus in ea fidelibus explicanda summam adhibere diligentiam. Differt autem haec et proxima petitio, quod illa vitationem culpae, hac poenae liberationem postulamus.
II. Quid nos urgeat, ut hanc precationem coram Domino effundamus.
Quare non iam monendus est fidelis populus, quantopere et laboret ex incommodis et calamitatibus, et coelestis egeat adiumenti. Nam quot et quantis miseriis proposita sit hominum vita, praeterquam quod et sacri et profani scriptores hoc argumentum sunt copiosissime persecuti, nemo fere est, quin intelligat et suo, et alieno periculo. Persuasum enim est
omnibus, quod exemplum patientiae Iob memoriae prodidit '): "Homo natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseriis; qui quasi flos egreditur, et conteritur, et fugit velut umbra, et nunquam in eodem statu permanet." Nec vero ullum praeterire diem, qui propria aliqua molestia aut incommodo notari non possit, testis est illa Christi Domini vox: "Sufficit diei malitia sua." Etsi conditionem humanae vitae declarat ipsius Domini monitum illud, quo crucem quotidie sumi, seque docuit sequi oportere. Ut igitur quisque sentit, quam laboriosa sit et periculosa.haec vivendi ratio: ita facile persuadebitur fideli populo, malorum liberationem a Deo implorandam esse; praesertim quum nulla re magis ad orandum adducantur homines, quam cupiditate, et spe liberationis eorum incommodorum, quibus premuntur, aut quae impendeant. Est enim haec insita ratio in animis hominum, ut in malis statim ad Dei auxilium confugiant. Qua de re est illud scriptum 4): "Imple facies eorum ignominia, et quaerent nomen tuum, Domine;" et: "multiplicatae sunt infirmitates eorum, postea acceleraverunt."
III. Quanam ratione periculorum et calamitatum depulsio a Deo postulanda sit.
Sed si illud fere sua sponte faciunt homines, ut in periculis et calamitatibus invocent Deum: certe, quo modo id recte facere possint, ab iis, quorum fidei et prudentiae commissa est eorum salus, maxime docendi sunt. Non enim desunt, qui contra Christi Domini iussum praepostero utantur ordine precationis. Nam qui iussit nos ad se confugere 6) "in die tribulationis, " idem orationis ordinem nobis praescripsit; voluit enim, ut priusquam precaremur, ut nos liberaret a malo, peteremus, ut nomen Dei sanctificaretur, et adveniret regnum eius, et reliqua postularemus, quibus quasi gradibus quibusdam in hunc locum pervenitur. Sed quidam, si caput, si latus, si pes condoluit, si rei familiaris iacturam faciunt, si minae, si pericula ab inimicis intenduntur, in fame, in bello, in pestilentia, omissis mediis dominicae precationis gradibus, tantum petunt, ut ex illis eripiantur malis. At huic consuetudini repugnat Christi Domini iussum 7): " Quaerite primum regnum Doi." Itaque, qui recte preces faciunt, quum deprecantur taiamitates, incommoda, malorum depulsionem, id referunt ad Dei gloriam. Sic David illi precationi 6): "Domine, ne in furore tuo arguasme," subiecit rationem, qua
49, 15. ') Mat. 6, 33. «) Ps. G, 2. 6.
se Dei gloriae cupidissimura ostendit; inquit enim: "Quoniam non est in morte, qui memor sit tui; in inferno autem quis confitebitur tibi?" Et idem, quum oraret Deum, sibi ut misericordiam impertiret, subiungit illud '): "Docebo iniquos vias tuas, et impii ad te convertentur. w Ad hanc orandi salutarem rationem, et ad exemplum Prophetae incitandi sunt fideles auditores, et simul docendi, quantum intersit inter infidelium et Christianorum hominum preces.
IV. Infideles seliberari amalo, ac Christiani, non perinde petunt.
Petunt vehementer illi etiam a Deo, ut possint ex morbis vulneribusque convalescere, sibi ut ex urgentibus vel immiuentibus malis evadere liceat; sed tamen illius praecipuam spem liberationis ponunt in remediis, natura vel hominum industria comparatis; quin etiam sibi datum a quovis medicaraentum, etiam si cantionibus, si veneficiis, si daemonum opera confectum sit, sine ulla religione adhibent, modo aliqua valetudinis spes ostendatur. Longe alia ratio est Christianorum, qui in morbis, et in omnibus adversis rebus habent summum perfugium et praesidium salutis Deum, unum illum omnis auctorem boni, et liberatorem suum agnoscunt ac venerantur; reraediis vero, quae inest ad sanandura vis, insitam a Deo esse pro certo habent, tantumque illa aegrotis prodesse existimant, quantum ipse voluerit Deus. Est enim a Deo data hominum generi medicina, qua morbos sanaret. Hinc est illa Ecclesiastici vox: "AItissimus creavit de terra medicamenta, et vir prudens non abhorrebit illa." Itaque qui Iesu Christo nomen dederunt, non in illis remediis summam spem reponunt recuperandae valetudinis, sed ipsi medicinae auctori Deo maxirae confidunt.
V. Quo modo in morbis soli Deo fidendum sit, qui plurimos a
praesentissimis periculis liberavit. Quare etiam in divinis literis reprehendantur ii, qui medicinae fiducia nullum Dei auxilium requirunt; immo vero, qui vitam agunt ex divinis legibus, abstinent omnibus remediis, quaecumque ad curationem a Deo non adhibita esse constet. Quod si etiam eorum usu medicamentorum illis sit explorata spes sanitatis, tamen ab iis ut cantionibus et daemonum artificiis abhorrent. Ad id autem fideles cohortari oportet, ut Deo confidant. Ea enim re iussit nos beneficentissimus parens liberationem malorum postulare, ut in eo ipso, quod iussit, spem etiam impetrationis haberemus. Multa sunt in sacris literis huius rei exempla, ut, qui minus rationibus addu430 ^
cuntur ad bcne sperandum, exemplorum multitudine confiderecogantur. Abraham, Iacob, Lot, Ioseph, David sunt in oculis, locupletissimi testes divinae benignitatis. Sacrae novi Testamenti literae tam multos enumerant, qui ex maximis discriminibus erepti sunt piae pondere precationis, ut res exemplorum commemoratione non egeat. Una igitur illa Prophetae sententia contenti erimus, quae vel infirmissimum quemque confirmare potest: "Clamaverunt" enim, inquit '), "iusti, et Dominus exaudivit eos; et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos."
VI. Quid mali nomine hic% intelligatur, et quae huius petitionis
sit sententia.
Sequitur huius vis et ratio petitionis, ut fideles intelligant, non omnino petere nos hoc loco, ut a malis omnibus liberemur. Sunt enim quaedam, quae communiter mala putantur, quae tamen sunt illis fructuosa, qui patiuntur; ut ille "stimulus," qui Apostolo erat adhibitus, ut Dei gratia adiuvante "virtus in infirmitate" perficeretur. Haec, si cognita sit eorum vis, summa voluptate pios afficiunt; tantum abest, ut a Deo petant, ut auferantur. ' Quare tantum ea mala deprecamur, quae nullam animae utilitatem afferre possunt; reliqua minime, modo aliquis inde salutaris fructus exsistat.
VII. Quot et quanta sint malorum genera, a quibus liberari
cupimus.
Omnino igitur huic voci ea subiecta vis est, ut a peccato liberati, a tentationis etiam periculo, ab intimis externisque malis eripiamur; ut tuti simus ab aqua, ab igne, a fulgure; ne grando noceat frugibus; ne annonae caritate, seditionibus, bello laboremus; petimus a Deo, ut morbos, pestem, vastitatem arceat; vincula, carcerem, exilium, proditiones, insidias, ceteraque omnia prohibeat incommoda, quibus maxime terreri ac premi solet hominum vita; omnes denique fiagitiorum et facinorum causas avertat. Neque haec solum, quae omnium consensione mala sunt, deprecamur, sed illa etiam, quae pene omnes bona confitentur, divitias, honores, valetudinem, robur, hanc ipsam vitamj petimus, inquam, ne ad malum, et ad animae nostrae exitium haec convertantur. Oramus etiam Deum, ne morte opprimamur repentina; ne in nos iram Dei concitemus; ne, quae impios manent, supplicia subeamus; nr igne purgatorii torqueamur; a quo ut alii liberentur, pie ei sancte precamur. Hanc petitionem et in missa,
12, 7. litaniis sic interpretatur ecclesia, nos videlicet ea praeterita, praesentia, futura mala deprecari.
VIII. Deus et impendentia mala arcet, et a praesentibus quandoque mirabiliter eripit.
Non uno autem modo Dei nos benignitas eripit a malis; nam impendentes prohibet calamitates, quo modo legimus magnum illum Iacob esse liberatum ab inimicis, quos in illum concitarat Sichimitarum caedes; exstat enim illud *): "Terror Dei invasit omnes per circuitum civitates, et non sunt ausi persequi recedentes." Et quidem beati omnes, qui cum Christo Domino in coelis regnant, omnibus malis Dei ope liberati sunt; nos autem, qui in hac peregrinatione versamur, ab omnibus incommodis solutos esse minime vult; sed eripit a quibusdam. Etsi sunt instar liberationis malorum omnium ea solatia, quae dat interdum Deus iis, qui rebus premuntur adversis. His se consolabatur Propheta, quum illa dicebat: "Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo consolationes tuae laetificaverunt animam meam." Praeterea a malis homines liberat Deus, quum illos in summum discrimen adductos integros servat et incolumes; quod et pueris illis in ardentem fornacem coniectis, et Danieli, contigisse legimus, quem leones nihil laeserunt, quemadmodum neque pueros fiamma violavit.
IX. Diabolus hic malus dicitur, quod mali culpae auctor, et
mali poenae exactor sit.
Malus vero etiam ex sententia sanctorum Basilii Magni, Chrysostomi et Augustini praecipue dicitur daemon, quod hominum culpae, id est sceleris et peccati, auctor fuit; quo etiam ministro utitur Deus in repetendis poenis a sceleratis et facinorosis; dat enim Deus omne malum hominibus, quod illi peccati causa patiuntur. In quam sententiam loquuntur divinae literae illis verbis: "Si erit malum in civitate, quod Dominus non fecerit?" item: "Ego Dominus, et non est alter, formans lucem, et creans tenebras, faciens pacem, et creans malum." Malus quoque dicitur ob eam causam, quod, etsi nihil eum laeserimus, tamen perpetuum bellum nobis infert, et capitali nos insectatur odio. Quod si nobis et fide armatis, et innocentia tectis nocere non potest, tamen nullum finem facit tentandi nos externis malis, et quacumque potest ratione divexandi. Quamobrem Deum precamur, ut nos a malo liberare velit.
X. Cur singulari, non autem multitudinis voce, a malo liberari
petamus.
Dicimus autem "a malo," non "a malis," ob id, quod mala, quae in nos a proximis proficiscuntur, illi assignamus tanquam auctori et impulsori. Quo minus etiam proximis irasci debemus, quin odium et iracundiam in ipsum satanam convertere oportet, a quo homines ad inferendam iniuriam impelluntur. Itaque si te aliqua re laeserit proximus, quum preces facis parenti Deo, pete, ut non modo te liberet a malo, id est, ab iis, quas tibi proximus imponit, iniuriis, sed illum ipsum eripiat proximum ex diaboli manu, cuius impulsu homines in fraudem inducuntur.
XI. Quo modo in malis afecti esse debeamus, etiam si continui
non liberemur.
Illud denique sciendum est, si in precibus et votis non liberamur a malis, debere nos quae premant ferre patienter, intelligentes placere divino Numini, ut toleranter ea patiamur. Quare minime nos indignari aut dolere par est, quod preces nostras non audiat Deus^ sed omnia ad eius nutum ac voluntatem referre oportet, existimantes id utile, id esse salutare, quod Deo placet, ut ita sit, non autem id, quod secus nobis videatur.
XII. Quot et quanta commoda tribulationibus ad nos perveniant. Postremo docendi sunt pii auditores, dum in hoc vitae
curriculo versantur, eos ad omne incommodorum et calamitatum genus non solum aequo, sed etiam gaudenti animo ferendum paratos esse debere. "Omnes" enim, inquit*), "qui pie volunt vivere in Christo Iesu, persecutionem patientur;" item 2): "Per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei;" rursum: "Nonne haec oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam?" Non enim aequum est, servum esse maiorem domino suo, sicuti turpe est e sententia S. Bernardi, membra esse delicata sub spinoso capite. Praeclarum illud est exemplum Uriae propositum ad imitandum, qui adhortante Davide, domi ut se contineret, inquit: "Arca Dei, et Israel, et Iuda, habitant in papilionibus, et ego ingrediar domum?" His instructi rationibus ac meditationibus si ad orandum veniemus, illud assequemur, ut si minis undique cincti, malisque circumdati quemadmodum tres illi pueri intacti ab igne, sic nos inviolati servemur: certe,
I* 15, 20. serm. 6. de omn. sanctis. 6) II. Eeg. 11, 11Pars IV. Caput XVIl.
ut Machabaei, casus adversos constanter ac fortiter feramus. In contumeliis et cruciatibus sacros imitabimur Apostolos 2), qui caesi verberibus vehementer laetabantur, quod digni habiti essent, qui pro Christo Iesu contumelias paterentur. Sic nos ita comparati, canemus illa summa cum animi voluptate: "Principes persecuti sunt me gratis, et a verbis tuis formidavit cor meum; Iaetabor ego super eloquia tua, sicut qui invenit spolia multa."
GAPUT XVII. De extrcma oratlonis Dominicae clausula:
Amen.
/. Quis usus et fructus sit huius particulae.
Hanc vocem, sicuti est, signaculum orationis dominicae appellat sanctus Hieronymus in Commentariis in Matthaeum. Quare, ut admonuimus antea fideles de praeparatione, quae adhibenda sit, priusquam aggrediantur ad divinam precationem: sic nunc faciendum duximus, ut clausulae ac finis ipsius precationis causam rationemque cognoscant. Non enim pluris est divinas preces diligenter ordiri, quam religiose absolvere. Sciat igitur fidelis populus, multos esse, et eos uberes fructus, quos ex dominicae orationis fine percipimus: sed omnium uberrimus ac laetissimus fructus est eorum impetratio, quae postulavimus: de quo supra satis dictum est. Non solum autem consequimur postrema hac parte precationis, ut nostrae preces audiantur, sed quaedam etiam maiora ac praeclariora, quam ut verbis explicari possint.
II. Quanta bona ex oratione ad homines promanant.
Nam quum oraudo homines cum Deo colloquantur, ut S. Cyprianus ait, fit quodam inexplicabili modo oranti divina maiestas propior, quam ceteris, quem praeterea singularibus oinat muneribus; ut, qui pie Deum orant, quodam modo cum iis, qui ad ignem accedunt, comparari possint, qui, si algent, calescunt, si calent, aestuant: sic illi assistentes ad Deum, pro modo pietatis ac fidei ardentiores evadunt; infiammatur enim eorum animus ad Dei gloriam, mens illustratur admirabilem in modum, omnino cumulantur divinis muneribus. Est enim illud proditum sanctis literis 6): " Praevenisti eum in
7, 9. *) de orat. dom. 8) Ps. 20, i.
Cateohismus, Cono. Tricl.
2S
benedictionibus dulcedinis." Exemplo est omnibus magnus ille Moyses '), qui a Dei congressu et colloquio digrediens, divino quodam fulgore collucebat sic, ut Israelitae eius oculos et os intueri non possent. Omnino, qui vehementi illo studio preces faciunt, Dei benignitate ac maiestate admirabiliter perfruuntur. "Mane adstabo," inquit Propheta, "et videbo; quoniam non Deus volens iniquitatem tu es." Haec quo magis noscunt homines, eo Deum vehementiori cultu ac pietate venerantur; eo etiam sentiunt iucundius, quam suavis sit Dominus, et quam vere beati sint omnes, qui sperant in eo; tum vero clarissima illa luce circumfusi, quanta sit eorum humilitas, quanta sit Dei maiestas, considerant. Est enim illa sancti Augustini regula: "Noverim te, noverim me." Itaque fit, ut suis viribus diffidentes totos se committant Dei benignitati, minime dubitantes, quin is ipsos paterna illa sua et admirabili caritate complexus, abundanter iis omnia suppeditet, quae sint ad vitam et salutem necessaria; hinc se ad agendas Deo gratias convertant, quantas animo maximas capere possunt, quantas oratione complecti; quod magnum Davidem fecisse legimus, qui, quum ita precationem instituisset 4): "Salvum me fac ex omnibus persequentibus me," sic eam absolvit: "Confitebor Domino secundum iustitiam eius, et psallam nomini Domini altissimi."
III. Qua ratione fiat, ut Sanctorum preces, a timore inchoatae, laetitia concludantur.
Sunt eiusmodi Sanctorum preces innumerabiles, quarum exordium est timoris plenum, clausula spei bonae laetitiaeque referta; sed mirabile est, quam in eo genere eniteant Davidis ipsius precationes. Nam quum metu perturbatus sic orare esset exorsus: "Multi insurgunt adversum me, multi dicunt animae meae: non est salus ipsi in Deo eius:" confirmatus aliquando gaudioque perfusus subiunxit paulo post: "Non timebo millia populi circumdantis me." Alio etiam Psalmo, suam quum deplorasset miseriam, ad extremum, Deo confisus, incredibiliter laetatur spe sempiternae beatitudinis 7): "In pace in idipsum," inquit,,,dormiam et requiescam." Quid illa:*,,Domine ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me?" quanto cum tremore et pallore Prophetam dixisse credendum est? Contra, quae deinceps sequuntur, quam fidenti et laetanti animo? "Discedite a me," inquit, omnes, qui operamini iniquitatem; quoniam exaudivit Dominus
vocem fletus mei.tt Quum vero Saulis iram furoremque pertimesceret, quam humiliter ac demisse Dei opem implorabat '): "Deus in nomine tuo salvum me fac, et in virtute tua iudica me;" et tamen hilare ac fidenter in eodem Psalmo subiecit: "Ecce enim Deus adiuvat me, et Dominus susceptor est animae meae." Quare qui se confert ad sacras preces, fide speque munitus, parentem adeat Deum, ut se id consequi posse, quod ei opus sit, nullo modo diffidat.
IV. Quo sensu illa vocula "Amen" in fine hic usurpatur, et in
missa sacerdoti pronuncianda reservatur.
Sunt autera in extremo hoc divinae precationis verbo "Amen" multa quasi semina quaedam earum rationum cogitationumque, quas diximus. Et quidem adeo frequens fuit haec Hebraea vox in ore Salvatoris,' ut Spiritui sancto placuerit, ut in ecclesia Dei redneretur; cui voci illa quodam modo subiecta sententia est: scito, tuas auditas esse preces; habet enim vim respondentis, et illum, qui precibus quod velit impetrarit, cum bona gratia dimittentis Dei. Hanc sententiam perpetua ecclesiae Dei consuetudo comprobavit, quae in sacrificio missae, quum pronunciatur oratio dominica, non rei sacrae ministris, quorum partes sunt illa dicere: "Sed libera nos a malo," attribuit hanc vocem "Amen," sed ipsi sacerdoti accommodatam reservavit; qui, quum Dei et hominum sit interpres, Deum exoratum esse populo respondet.
V. Cur in aliis precationibus minister, in hoc vero sacerdos
Amen respondeat.
Nec tamen hic ritus communis est omnium precationum, quippe quum in ceteris ministrorum sit munus respondendi "Amen," sed proprius dominicae orationis. Nam in aliis precibus consensum modo desideriumque significat; in hac responsio est, Deum orantis postulationi consensisse.
VI. Quo modo dictio "Amen" varie exponatur.
Ac varie quidem a multis est interpretatum hoc verbum "Amen.6 Septuaginta interpretes verterunt,,fiat;" alii reddiderunt,,vere;" Aquila "fideliter" convertit; sed parvi refert, hoc an illo modo sit redditum; modo habere intelligamus eam vim, quam diximus, confirmantis sacerdotis, concessum id esse, quod petebatur; cuius sententiae testis est Apostolus in epistola ad Corinthios:,,Quotquot enim," inquit, "promissiones Dei sunt in illo "est;" ideo et per ipsum Amen Deo ad gloriam nostram." Est etiam haec nobis accommo-
! Pi. 53, 3. «) v. 6. 8) H. Cor. 1, 20.
data vox, in qua inest confirmatio quaedam earum petitionum, quas adhuc adhibuimus; quae etiam eos reddit attentos, qui dant operam sacris precibus; fit enim saepe, ut in precatione distracti homines variis cogitationibus alio traducantur. Immo vero summo studio petimus hac ipsa voce, ut omnia fiant, id est concedantur, quae antea petivimus; vel potius intelligentes nos, iam impetrasse omnia, ac sentientes praesentem vim divini auxilii, illud una cum Propheta canimus:,,Ecce enim Deus adiuvat me et Dominus susceptor est animae meae." Nec est, quod quisquam dubitet, quin et nomine Filii sui, et rerbo, quo saepissime is usus est, moveatur Deus, qui semper, ut ait Apostolus,,,exauditus est pro sua reverentia;"3) "cuius ost regnum, et potestas, et imperium, in saecula saeculorum."