Pie V · catechisme · 24 septembre 1566

Pars tertia — Le Décalogue

PARS TERTIA. CAPUT I. De Dei praeceptis in Decalogo contentis

Pré-Vatican II magistere-ordinaire-universel
Versions disponibles

PARS TERTIA.

CAPUT I.

De Del praeceptis ln Decalogo contentls.

/. Decalogum omnium praeceptorum summam esse demonstratur Decalogum legum omnium summam et epitomen esse sanctus Augustinus literis commendavit. Nam "quum multa locutus sit Dominus, duae tamen tantum tabulae dantur Moysi lapideae, quae dicuntur tabulae testimonii futuri in arca; nimirum cetera omnia, quae praecepit Deus, ex illis decem praeceptis, quae duabus tabulis conscripta sunt, pendere intelliguntur (si diligenter quaerantur, ut recte intelligantur), quomodo haec ipsa rursus decem praecepta, nituntur duobus illis, dilectionis scilicet Dei et proximi, in quibus tota lex pendet et prophetae."

II. Cur pastores maxime decalogum diserte tenere et explanare

conveniat.

Itaque quum sit totius legis summa, pastores oportet in eius contemplatione die noctuque versari, non ut vitam suam modo ad hanc normam componant: sed etiam ut populum sibi creditum in lege Domini erudiant. Nam "Iabia *) sacerdotis custodient scientiam, et legem requirent ex ore eius; quia angelus Domini exercituum est;" quod ad pastores novae legis maxime pertinet, qui Deo propiores "a claritate in claritatem" transformari debent, "tanquam a Domini Spiritu;a et quum eos lucis nomine nuncupavit Christus Dominus, propriae sunt illorum partes, ut sint lumen eorum, qui in tenebris sunt, eruditores insipientium, magistri infantium, et, si quis praeoccupatus fuerit in aliquo delicto, ipsi, qui spirituales sunt, huiusmodi instruant. In confessionibus etiam iudicis personam sustinent, ac pro genere et modo peccatorum sententiam ferunt; quare, nisi suam sibi inscitiam, nisi aliis etiam esse fraudi velint, in eo sint necesse est quam vigilantissimi, et in divinorum praeceptorum interpretatione exercitatissimi, ut ad hanc divinam regulam de quacunque et actione et officii praetermissioue iudicium facere possint, et, ut est apud Apostolum, "sanam doctrinam" tradant, id est, quae nullum contineat errorem, et animorum morbis, quae sunt peccata, medeatur, ut sit populus Deo acceptus, sectator bonorum operum. Iam vero in huiuscemodi tractationibus ea pastor sibi et aliis proponat, quibus Jegi parendum esse persuadeat.

III. Quis decalogi et legis naturae auctor sit.

Inter cetera autem, quae animos hominum ad huius legis iussa servanda possunt impellere, illud maximam vim habet, Deum esse huius legis auctorem. Quamvis enim "per angelos data" esse dicatur, nemo tamen dubitare potest, ipsum Deum esse legis auctorem; cuius rei satis amplum testimonium praebent non solum ipsius legislatoris verba, quae paulo post explicabuntur, sed infinita pene Scripturarum loca, quae pastoribus facile occurrent. Nemo enim est, quin sibi a Deo legem in animo insitam esse sentiat, qua bonum a malo, honestum a turpi, iustum ab iniusto possit secernere; cuius vis et ratio legis, quum ab ea, quae scripta est, diversa non sit, quis est, qui, ut intimae, sic scriptae Iegis auctorem Deum negare audeat? Hanc igitur divinam lucem, pene iam pravis moribus et diuturna perversitate obscuratam, quum Deus Moysi

4 3. «) Gal. 3, 19.

2G6

2GG

legem dedit, eam potius illustriorem reddidisse, quam novam tulisse docendum est, ne forte, quum populus audit, legi Moysis derogatum esse, putet his legibus se non teneri. Certissimum enim est, non propterea his praeceptis parendum esse, quod per Moysen data sunt: sed quod omnium animis ingenita, et per Christum Dominum explicata sunt et confirmata.

IV. Quo modo ad legem servandam db ipso legis auctore populvs excitari possit.

Iuvabit tamen plurimum, et ad persuadendum magnum habebit momentum illa cogitatio, Deum esse, qui legem tulit; de cuius sapientia et aequitate dubitare non possumus, neque eius infinitam vim atque potentiam effugere. Quare quum per Prophetas Deus iuberet servari legem, dicebat se Dominum Deum esse, et in ipso decalogi exordio'): "Ego sum Dominus Dcus tuus," et alibi: "Si Dominus ego sum, ubi est timormeus?" V. Quantum sit beneficium legem a Deo accepisse.

Non solum autem excitabit fidelium animos ad servanda Dei praecepta, sed ad gratiarum etiam actioncm, quod suara Deus, quae salutem. nostram contineret, voluntatem explicarit. Quare non uno loco Scriptura maximiim hoc beneficium declarans, populum commonefacit, ut suam dignitatem, ac Domini beneficentiam cognoscat; veluti in Deuteronomio 3): "Haec est," inquit, "vestra sapientia et intcllectus coram populis, ut audientes universi praecepta h&eo, dicant: En populus sapiens et intelligens, gensmagna;" et rursus inpsalmo: "Non fecit taliter omni nationi et iudicia sua non manifestavit eis. "

VI. Quare tanta maiestate legem suam Israelitis olim Deus tradere voluerit.

Verum si parochus rationem praeterea latae legis ex Scripturae auctorUate demonstrarit, facile intelligent fideles, quam pie ac suppliciter acceptam Dei legem colere oporteat; triduo enim antequam ferretur lex, Dei iussu dictum est omnibus, ut vestimenta lavarent, uxores non attingerent, quo sanctiores ac paratiores essent ad accipiendam legem; ut "ad diem tertium" adessent. Deinde quum ad montem cssent adducti, unde Dominus illis per Moysem legem erat laturus, uni Moysi dictum est, ut in montem ascenderet; quo Deus maxima cum maiestate venit, et locum tonitruis, fulgoribus, igne densisque nebulis circumfudit, ac loqui cum Moyse coepit, eique leges dedit; quod divina sapientia nullam aliam ob causam factum voluit, nisi nos ut moneret, casto humilique animo legem Do-

■mini accipiendam esse; quod si praecepta negligeremus, paratas nobis a divina iustitia poenas imminere.

VII. Quomodo lex, tanto terrore promulgata, ab hominibus impleri possit, et quod nihil amore facilius sit.

Quin etiam legis iussa difficultatem non habere ostendat parochus; quod vel una hac ratione ex S. Augustino docere poterit, quum dicit: "Qui, quaeso, dicitur impossibile esse homini amare; amare, inquam, creatorem beneficum, patrem amantissimum, deinde etiam et carnem suam in fratribus suis? At vero, "qui') diligit... legem implevit." Quare Ioannes apostolus praecepta Dei gravia non esse aperte testatur; nihil enim iustius, nihil cum maiore dignitate, nihil maiore cum fructu ab homine teste D. Bernardo exigi potuisset. Quamobrem summam Dei benignitatem admiratus est Augustinus sic ipsum Deum affatus: "Quid tibi sum ipse, ut amari te iubeas a me? et nisi faciam irasceris mihi et mineris ingentes miserias? Parvane ipsa est, si non amem te?". Quod si quis eam afferat excusationem, impediri se, quominus Deum amet, in- ■firmitate naturae: docendum est, Deum, qui amorem requisivit, amoris vim inserere 5) cordibus per Spiritum sanctum suum; hic autem Spiritus bonus petentibus a Patre coelesti datur, ut merito S. Augustinus 7). precatus sit: "Da quod iubes, «t iube quod vis." Quia igitur Dei auxilium praesto nobis est, maxime post Christi Domini mortem, per quam princeps huius mundi eiectus est foras: non est, quod quisquam rei difficultate deterreatur; nihil enim est amanti difficile.

VIII. Teneanturne omnes homines necessario ad legis observationem.

Praeterea ad eandem rem persuadendum plurimum valebit, fli explicabitur, necessario legi obtemperandum esse; pracsertim quum nostris temporibus non defuerint, qui, sive facilis sive difficilis sit lex, ad salutem tamen nequaquam necessariam esse, impie et magno ipsorum malo dicere non veriti sunt. Quorum nefariam impiamque sententiam sacrae Scripturae testimoniis parochus confutabit; eiusdem maxime Apostoli, cuius illi auctoritate impietatem suam tueri conantur. Quid igitur ait Apostolus: "Non praeputium, non circumcisionem quidquam esse, sed observationem mandatorum Dei?" Quod vero eandem sententiam alibi repetit, et novam creaturam in Christo tantum dicit valere: intelligimus plane, euro ^novam creaturam in Christo" dicere, qui mandata Dei observat. Is enim, qui habet mandata Dei ac servat, diligit Deum, Domino ipso teste apud Ioannem: "Si quis diligit me, sermonem meum servabit." Nam etsi iustificari potest homo, et ex impio fieri pius, antequam singula legis praecepta externis actionibns impleat: tamen fieri non potest, ut, qui per aetatem ratione uti queat, ex impio fiat iustus, nisi animum habeat paratum ad omnia praecepta Dei servanda.

IX. Quos fructus consequantur, qui legem divinam observant. Ad extremum vero ne quid praetermittat parochus, quo

fidelis populus adducatur, ut legem servet: quam sint eius uberes suavesque fructus demonstrabit; quod facile poterit ex iis, quae psalmo decimo octavo scripta sunt, probare; in eo enim legis Dei laudes celebrantur, quarum haec est vel maxima, quae Dei gloriam et maiestatem multo amplius explicat, quam decore suo atque ordine faciant ipsa coelestia corpora, quae ut omnes quamvis barbaras nationes in sui admirationem rapiunt, ita efficiunt, ut rerum omnium opificis et conditoris gloriam, sapientiam ac potentiam agnoscant. Ac lex quidem Domini convertit animas ad Deum; agnoscentes enim vias eius et Dei sanctissimam voluntatem per legem, convertimus pedes nostros in vias Domini. At quia soli timentes Deum vere sapientes sunt, hoc illi deinceps tribuit, ut sapientiam praestet parvulis. Hinc veris gaudiis, et mysteriorum divinorum cognitione, ingentibus praeterea voluptatibus et praemiis et in hac vita et in futuro saeculo illi cumulantur, qui Dei legem observant.

X. Quum omnia Dei voluntatem faciant, hominem eandem voluntatem sequi aequissimum ostenditur.

Nec vero tam nostrae utilitatis gratia, quam Dei causa nobis est servanda lex, qui suam hominum generi in lege voluntatem aperuit; quam quum ceterae creaturae sequantur, hominem ipsum eandem sequi multo est aequius. Ne id quidem silentio praetereundum est, vel in hoc maxime suam in nos Deum clementiam et summae bonitatis divitias ostendisse; quod, quum sine ullo praemio nos potuisset, ut suae gloriae serviremus, cogere, voluit tamen suam gloriam cum utilitate nostra coniungere, ut, quod homini utile, idem esset Deo gloriosum. Quoniam igitur id maximum et praeclarissimum est, docebit parochus, ut a Propheta ultimo loco dictum est: "in custodiendis illis retributionem multam esse." Non enim tantum illae nobis benedictiones promissae sunt, quae ad terrenam magis felicitatem spectare videbantur, ut benedicti') simus in civitate, benedicti in agro, "sed copiosa merces in coelis," et "mensura bona, conferta, coagitata, et superfluens" proposita est, quam piis et iustis actionibus meremur, divinae misericordiae adiumento.

XI. Quo pacto lex Moysis omnium aetatum homines obliget, quaque occasione Israelitis promulgata fuerit.

Quamvis haec lex Iudaeis in monte a Domino data fuerit, iamen, quoniam natura omnium mentibus multo ante impressa et consignata erat, atque ob eam rem Deus universos homines illi perpetuo parere voluit: plurimum proderit, verba illa, quibus Moyse ministro atque interprete Hebraeis promulgata est, et populi Israelitici historiam, quae mysteriorum est plena, diligenter explicare. Principio narrabit parochus, ex omnibus nationibus, qnae sub coelo erant, unam Deum delegisse, quae ortum habuit ab Abraham, quem peregrinum esse voluit in terra Chanaan; cuius possessionem quum ei pollicitus esset, tamen et ille et posteri eius amplius quadringentos annos vagi fuerunt, antequam promissam terram incolerent; in qua quidem peregrinatione nunquam eorum curam dimisit. Trausibanl quidem illi "de gente in gentem et de regno ad populum alterum," sed nullam unquam illis iniuriam fieri passus est; immo vero in reges animadvertit. Priusquam autem in Aegyptum descenderent, virum praemisit, cuius prudeiitia et illi et Aegyptii fame liberarentur. In Aegypto vero ea illos benignitate complexus est, ut repugnante et incumbente ad illorum perniciem Pharaone mirum in modum augerentur; et quum valde affiigerentur, ac tanquam servi durissime tractarentur, ducem Moysem excitavit, qui eos in manu potenti educeret. Huius praecipue liberationis initio legis meminit Dominus his verbis: "Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti, de domo servitutis."

XII. Cur ludaei in populum a Deo delecti fuerint.

Ex his vero illud maxime parocho animadvertcndum est: unam ex universis nationibus a Deo delectam esse, quam populum vocaret suum, et cui se cognoscendum et colendura praeberet; non quod ceteras iustitia aut numero vinceret, quemadmodum Hebraeos monet Deus, sed quod ipsi Deo sic placuit, potius ut gentem exiguam et inopem augeret et locupletaret, quo eius potentia et bonitas notior apud omnes esset, et illustrior. Quum igitur ea esset iliorum hominum conditio, iis "conglutinatus') est, et hos amavit" ita, ut, quum esset Dorainus coeli et terrae, non confunderetur vocari Deus eorum, quo ceteras gentes ad aemulationem provocaret, ut perspecta Israelitarura felicitate omnes homines ad veri Dei cultum sese conferrent; quemadmodum etiam Paulus ') testatur, se gentium felicitate proposita, et vera Dei cognitione, qua eas instruxerat, ad aeraulationem carnem suam proyocare.

XIII. Cur Hebraei diu multumque vexati sint, antequam legem

acciperent.

Deinde fideles docebit, Deum Hebraeos patres diu peregrinari passum esse, posteros etiam durissima servitute premi divexarique perraisisse ob eam rem, uti docereraur, araicos Dei fieri non nisi mundi inimicos ac peregrinos in terris, itaque in Dei f >miliaritatem facilius recipi, si nihil omnino nobis sit comnmne cum mundo; tum vero, ut ad Dei cultum translati intelligeremus, quanto feliciores demum sint ii, qui Deo, quam qui mundo serviunt, cuius rei nos Scriptura commonet; ait enim'-2): " Verumtamen servient ei, ut sciant distantiam servitutis meae, et servitutis regni terrarum." Praeterea explicabit, post amplius quadringentis annis Deum proraissa praestitisse, ut ille populus fide ac spe aleretur. Alumnos enim suos Deus a se perpetuo pendere vult, atque in eius bonitate omnem spem suam collocare, ut in primi praecepti explanatione dicetur.

XIV. Cur tali loco et tempore lex data fuerit.

Postremo locum ac tempus notabit, quibus hanc legem populus Isiael a Deo accepit; nempe postquam eductus ex Aegypto, in desertum venit, ut beneficii recentis memoria allectus, et loci asperitate, in quo versabatur, deterritus, ad accipiendarn legem aptior redderetur. Homines enim iis maxime devinciuntur, quorum beneficentiam experti sunt, atque ad Dei praesidium eonfugiunt, quum se omni spe huraana destitutos esse vident. Ex quo licet intelligere, fideles ad complectendam coelestem doctrinam eo propensiores esse, quo se magis a mundi illecebris, et carnis voluptatibus abstraxerint; sicut per Prophetam scriptum est: "Quem docebit scientiam? et quem intelligere faciet auditum? ablactatos a lacte, avulsos ab uberibus."

CAPUT n. De primo Praecepto.

Qiiid sibi istud exordium velit, et quaenam in eo contineantur mysteria.

Enitatur itaque parochus, et, quantum potest, efficiat, ut fidelis populus haec verba semper iii animo habeat: "Ego sum Dominus Deus tuus;" ex quibus intelligent, legislatorem se creatorem habere, a quo et conditi sunt, et conservantur, iureque illud usurpent: "Ipse est Dominus Deus noster, et nos populus pascuae eius, et oves manus eius." Quorum verborum vehemens et frequens admonitio eam vim habebit, ut ad legem colendam fideles promptiores reddantur, et a peccatis abstineant. Quod autem sequitur: "qui eduxi te de terra Aegypti, de domo servitutis," etsi Iudaeis tantum videtur convenire Aegyptiorum dominatu liberatis: tamen, si iuteriorem salutis universae rationem spectemus, multo magis ad Christianos homines pertinet, qui non ex Aegyptiaca servitute, sed e peccati regione et potestate tenebrarum a Deo erepti, atque in regnum filii dilectionis suae translati sunt. Cuius beneficii magnitudinem intuens Ieremias, praedixit illud: "Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et non dicetur ultra: Vivit Dominus, qui eduxit filios Israel de terra Aegypti; sed: vivit Dominus, qui eduxit filios Israel de terra Aquilonis, et de universis terris, ad quas eieci eos; et reducam eos in terram suam, quam dedi patribus eorum. Ecce ego mittam piscatores multos, dicit Dominus, et piscabuntur eos," et quae sequuntur. Pater enim indulgentissimus per Filium suum filios, qui erant dispersi, congregavit in unum, ut iam non ut servi peccato, sed iustitiae, "serviamus illi in sanctitate et iustitia coram ipso, omnibus diebus nostris."

II. Quo modo ex principio huius decalogi fideles affici debeant.

Quare fideles omnibus tentationibus tanquam clypeum opponent illud Apostoli: "Qui mortui sumus peccato, quomodo adhuc vivemus in illo?" iam non sumus nostri, sed eius, qui pro nobis mortuus est et resurrexit; ipse est Dominus Deus noster, qui nos suo sanguine sibi acquisivit; quomodo peccare poterimus in Dominum Deum nostrum, ipsumque iterum cruci affigere? Ut igitur vere liberi, et ea quidem libertate, qua nos Christus liberavit, sicut exhibueramus membra nostra servire iniustitiae, ita exhibeamus servire iustitiae in sanctificationem.

Caiechismi Romara

Non habebis Deos alicnos coram me.

III. Quid hoc primnm praeceptum observandwn fugiendumque

complectatur.

Priorem in decalogo locum obtinere, quae ad Deum pertinent, posteriorem vero, quae ad proximum, docebit parochus, quia eorum, quae proximo praestamus, causa Deus est; tum enim ex Dei praecepto proximum diligimus, quum propter Deum diligimus; ea vero sunt in priori tabula descripta. Secundo loco, in verbis iis, quae proposita sunt, duplex contineri praeceptum ostendet; quorum alterum iubendi, alterum prohibendi vim habet. Nam quod dicitur: "Non habebis Deos alienos coram me," eam habet senteiitiam coniuuctam: Me verum Deum coles, alienis Diis cultum non adhibebis.

IV. Quo modo hoc praecepto fides, spes et caritas contineantur. In priori autem continetur praeceptum fidei, spei et caritatis. Nam quum Deum dicimus immobilem, incommutabilem, perpetuo eundem manentem; fidelem recte sine ulla iniquitate confitemur; ex quo eius oraculis assentientes omnem ipsi fidem et auctoritatem tribuamus necesse est. Qui vero omnipotentiam, clementiam, et ad benefaciendum facilitatem ac propensionem illius considerat: poteritne spes omnes suas non in illo collocare? At si bonitatis ac dilectionis ipsius effusas in nos divitias contempletur, illumne poterit non amare? Hinc est illud prooemium, hinc illa conclusio, qua in praecipiendo, mandandoque in Scriptura utitur Deus: "Ego Dominus."

V. Praeceptum hoc, ut negativum est, exponitur.

Altera autem praecepti pars, illa est: "Non habebis Deos alienos coram me"; qua loquendi formula legislator usus est, non quod satis explicata non esset haec sententia affirmatione praecepti in hunc modum: Me unum Deum coles; si enim Deus est, unus est: sed propter caecitatem plurimorum, qui olim Deum verum se colere profitebantur, mutitudinem tamen deorum venerabantur; cuiusmodi inter Hebraeos ipsos permulti fuerunt, qui, ut Helias eis obiiciebat (III. Reg. 18, 21.) "in duas partes claudicabant;" quod et Samaritae fecerunt, qui Deum Israelis, et Deos gentium colebant. (IV. Reg. 17, 29.) VI. Quo modo hoc praeceptum omnium maximum censendum sit.

His explicatis addendum erit, hoc esse praeceptum omnium primum et maximum, non ordine tantum ipso, sed ratione, dignitate et praestantia. Debet enim obtinere Deus apud nos infinitis partibus maiorem, quam domini, quam regis, caritatem et auctoritatem. Ipse nos creavit, idem gubernat, ab eo in utero

matris nutriti, atque inde in hanc lucem educti sumus; ipse nobis ad vitam victumque res suppeditat necessarias.

VII. Qui praecipue sint rei violati huius praecepti. Peccant autem in hoc praeceptum, qui fidem, spem et caritatem non habent; quorum peccatum latissime patet. Sunt enim in hoc numero, qui in haeresim labuntur, qui non credunt ea, quae sancta mater ecclesia credenda proponit; qui somniis, auguriis ceterisque vanissimis rebus fidem habent; qui de sua salute spem abiiciunt, nec divinae bonitati confidunt; qui divitiis tantum, qui corporis valetudine ac viribus nituntur; quae fusius ab iis explicata sunt, qui de vitiis ei peccatis conscripserunt.

VIII. Non adversatur huic praecepto cultus, qui ex recepto ccclesiae usu sanctis tribuitur.

Verum illud etiam in huius praecepti explicatione accurate docendum est, venerationem et invocationem sanctorum angelorum ac beatarum animarum, quae coelesti gloria perfruuntur, aut etiam corporum ipsorum, sanctorumque cinerum cultum, quem semper catholica ecclesia adhibuit, huic legi non repugnare. Quis enim adeo demens est, qui, edicente rege, ne se pro rege quisquam gerat, aut regio cultu atque honore affici patiatur, continuo putet, nolle regem suis ut magistratibus honos deferatur? Etsi enim angelos Christiani adorare dicuntur, exemplo sanctorum veteris Testamenti: non eam tamen illis venerationem adhibent, quam Deo tribuunt. Quod si legimus interdum angelos recusasse, ne se homines venerarentur, eo fecisse intelligendum est, quod sibi eum honorem haberi nolebant, qui soli Deo deberetur.

/X Quo modo sanctosAngeloscolereliceat, ex Scripturis ostenditur.

Spiritus enim sanctus, qui ait (I. Tim. 1, 17.): "Soli Deo honor et gloria;" idem praecepit, ut honore parentes et seniores afficeremus. Sancti praeterea viri, qui Deum unum colebant, "Reges" tamen, ut est in divinis literis, "adorabant,a id est, supplices venerabantur. Quod si reges, per quos Deus mundum gubernat, tanto honore afficiuntur: angelicis spiritibus, quos Deus ministros suos esse voluit, et quorum opera non modo ad ecclesiae suae, sed etiam ad reliquarum rerum gubernationem utitur, quorumque ope maximis tum animae, tum corporis periculis quotidie liberamur, etiamsi se nobis in conspectum non dent, tanto maiorem honorem non habebimus, quanto beatae illae mentes dignitate regibus ipsis antecellant? Adde caritatem, qua nos diligunt, qua ducti pro iis provin Conc. Trid.

ciis, quibus praesunt, ut ex Scriptura facile intelligitur, precesfundunt; quod etiam praestare iis, quorum sunt ipsi custodes, ne dubitandum quidem est; nostras enim preces Deo offerunt, et lacrymas. Quamobrem in Evangelio docuit Dominus: pusillos scandalizandos non esse, "quod ') angeli eorum in coeli» semper vident faciem Patris, qui in coelis est.a X. Invocandos esse sanctos Angelos, ex Scripturis probatur. Invocandi itaque sunt, quod et perpetuo Deum iutuentur, et patrocinium salutis nostrae sibi delatum libentissime suscipiunt. Exstant divinae Scripturae testimonia huius invocationis. Iacob enim ab angelo, quicum luctatus fuerat, petit, ut sibi benedicat, immo etiam cogit; se enim non dimissurum illum profitetur, nisi benedictione accepta, neque eam solum sibi ab eo tribui, quem intuebatur, sed ab eo etiam, quem minime videbat, tum quum dixit: "Angelus, qui eruit me de cunctis malis, benedicat pueris istis."

XI. Sanctorum invocatione et reliquiarum mneratione nihil honori Dei detrahitur.

Ex quibus etiam colligi poterit, tantum abesse, ut sanctis, qui in Domino dormierunt, honore afficiendis atque invocandis et sacris eorum reliquiis cineribusque venerandis Dei gloria minuatur: ut eo maxime augeatur, quo magis hominum spem excitat, confirmat, et ad sanctorum imitationem cohortatur: quod officium Nicaeno altero, et Gangrensi, ac Tridentino couciliis, et sanctorum Patrum auctoritate comprobatur.

XII. Quibus potissimum argumentis Sanctorum invocatio stabilienda sit.

Quo autem sit ad refutandos eos instructior parochus, qui huic veritati adversantur: SS. Hieronymum contra Vigilantium, et Damascenum potissimum legat; ad quorum rationem, quod caput est, accedit consuetudo ab Apostolis accepta, et in ecclesia Dei perpetuo retenta et conservata; cuius rei quis firmius aut clarius requirat argumentum divinae Scripturae testimonio, quae sanctorum laudes celebrat admirabiliter? Exstant enim quorundam sanctorum divina praeconia. Quorum laudes quum sacris literis celebrentur, quid est, quod illis singularem honorem non habeant homines? Etsi ob eam causam magis etiam colendi et invocandi sunt, quod pro salute hominum preces assidue faciunt, multaque eorum merito et gratia in nos Deus confert beneficia. Si enim "gaudium est in coelo super uno peceatore poenitentiam agente," nonne etiam coelestes cives

poenitentes adiuvabunt? nonne rogati peccatorum veniam et impetrabunt, et conciliabunt nobis Dei gratiam?

XIII. Illam Sanctorum invocationem ex quadam auxilii divini diffidentia, fideique imbecillitate non proficisci, demonstratur.

Quodsi dicatur, ut a nonnullis dicitur, supervacaneum esse sanctorum patrocinium, quod Deus sine interprete precibus nostris occurrat: has impiorum voces illud sancti Augustini facile convincit: multa Deum non concedere, nisi mediatoris ac deprecatoris opera et officium accesserit. Quod illustribus Abimelech et Iob amicorum confirmatur exemplis, quorum peccata non nisi Abraham et Iob precibus condonavit. Si vero etiara asseratur, fieri inopia et imbecillitate fidei, ut sanctos internuncios et patronos adhibeamus: quid ad illud respondebunt centurionis exemplum, qui vel in singuJari illo fidei praeconio, quod ei Dominus Deus impertivit, seniores tamen Iudaeorum ad Salvatorem misit, ut laboranti puero salutem impetrarent?

XIV. Doctrina de uno mediatore Christo non tollit Sanctorum

invocationem.

Quare si fatendum est, unum nobis mediatorem propositum Christum Dominum, qui scilicet unus nos per sanguinem Patri coelesti reconciliavit, et qui, "aeterna:J) redemptione inventa, " semel in sancta ingressus pro nobis interpellare non cessat: ex eo tamen nullo modo sequi potest, quo minus ad sanctorum gratiam confugere liceat. Nam si propterea subsidiis sanctorum uti non liceat, quod unum patronum habemus Iesum Christum: nunquam id commisisset Apostolus, ut se Deo tanto studio fratrum viventium precibus adiuvari vellet; neque enim minus vivorum preces, quam eorum, qui in coelis sunt, sanctorum deprecatio, Christi mediatoris gloriam et dignitatem imminuerent.

XV. Unde reliquiarum virtus confirmetur, et quanta sit earum

vis et efficacia, demonstratur.

Sed cui fidem non faciant et honoris, qui sanctis debetur, et patrocinii, quod nostri causa suscipiunt, mirabiles effectae res ad eorum sepulchra, et oculis, et manibus, membrisque omnibus captis, in pristinum statum restitutis, mortuis ad vitam revocatis, ex corporibus hominum eiectis daemoniis? quae non nudisse, ut multi, non legisse, ut plurimi gravissimi viri, sed vidisse, testes locupletissimi SS. Ambrosius et Augustinus literis tradiderunt. Quid multa? si vestes, sudaria, si umbra sanctorum, priusquam e vita migrarent, depulit morbos, viresque restituit: quis tandem negare audeat, Deum per sacros cineres, ossa, ceterasque sanctorum reliquias, eadem mirabiliter efficere? Declaravit id cadaver illud, quod forte illatum in sepulchrum Elisaei '), eius tacto corpore, subito revixit.

XVI. Verba sequentia non alterum, sed unum cum praecedentibus praeceptum constituunt.

Quod vero sequitur: "Non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem, quae est in coelo desuper, et quae in terra deorsum, nec eorum, quae sunt in aquis sub terra. Non adorabis ea, neque coles:" quidam hoc alterum praeceptum existimantes, duo postrema ipsa unius praecepti vi contineri voluerunt; at S. Augustinus*2), illa extrema dividens, haec ipsa verba ad primum praeceptum pertinere voluit; quam sententiam, quia in ecclesia celebris est, libenter sequimur. Etsi in promptu ratio est illa verissima, consentaneum fuisse, praemium et poenam cuiusque cum primo praecepto coniungi.

XVII. Adversus hoc praeceptum non pugnat receptus in ecclesia

imaginum usus.

Nec vero quis existimet, omnino pingendi, fingendi, aut sculpendi artem hoc praecepto prohiberi; nam in Scripturis iussu Dei simulacra et imagines effectas legimus, "Cherubim, serpentis aenei." Superest igitur, ut imagines ob eam rem vetitas interpretemur, ne quid simulacris, quasi diis, colendis de vero Dei cultu detraheretur.

XVIII. Quibus praesertim modis per imagines divinum numen

violari possit.

Duplici autem potissimum ratione, quod ad hoc praeceptum attinet, Dei maiestatem vehementer laedi perspicuum est: altera, si idola et imagines tanquam Deus colantur, aut credatur inesse aliqua in his divinitas vel virtus, propter quam sint colendae, vel quod ab eis aliquid sit petendum, vel quod fiducia in imaginibus sit figenda, veluti olim fiebat a gentibus, quae in idolis spem suam collocabant, quod passim sacrae literae reprehenduut. Altera, si quis conetur, divinitatis formam aliquo artificio effingere, quasi corporeis oculis conspici, vel coloribus aut figuris exprimi possit. "Quis enim Deum,a ut inquit Damascenus, "qui sub aspectum non cadit, qui corporis expers est, qui nullis terminis circumscribi, nec ulla figura describi queat, possit exprimere?" Quae res in altera Nicaena synodo uberius explicatur. Praeclare igitur Apostolus eos

•) Num. 21, 9. «) Ia. 10, 10. 40, 15, Act. i7, 29. 8) de orthod. dde lib. 4. c 16.

mutasse "Dei incorruptibilis gloriam x) in similitudinem corruptibilis hominis et volucrum, quadrupedura ac serpentum" dixit; haec enim omnia tanquam Deum venerabantur, quum illi harum rerum imagines ponerent. Quocirca Israelitae, qui ante vituli simulacrum clamabant 5): "Hi sunt dii tui Israel qui te eduxerunt de terra Aegypti," idololatrae sunt appellati, quia "mutaverunt gloriam suam in similitudinem vituli comedentis foenum."

XIX. Quis sit posterioris istius partis praecepti senstts. Cum igitur Dominus deos alienos coli prohibuisset, ut penitus idololatriam tolleret, imaginem divinitatis ex aere duci, aut alia quavis materia fieri prohibuit; quod Isaias declarans inquit: "Cui ergo similem fecistis Deum, aut quam imaginem ponetis ei?u Atque in hoc praecepto hanc sententiam contineri, praeter sanctorum Patrum scripta, qui eam, quemadmodum in septima synodo expositum est, sic interpretantur, illa etiam Deuteronomii verba satis declarant, ubi Moyses, populum avertere ab idololatria quum vellet, aiebat: "Non vidistis aliquam similitudinem in die, qua locutus est vobis Dominus in Horeb de medio ignis." Quod sapientissimus legislator ideo dixit, ne quo errore ducti divinitatis imaginem fingerent, Deoque debitum honorem rei creatae tribuerent.

XX. Hoc praeceptum, qui Trinitatis personas effingunt, non

violant.

Nemo tamen propterea contra religionem Deique legem quidquam committi putet, quum sanctissimae Trinitatis aliqua persona quibusdam signis exprimitur, quae tam in veteri quam in novo Testamento apparuerunt; nemo eniro tam rudis est, ut illa imagine divinitatem credat exprimi, sed illis declarari doceat pastor proprietates aliquas, aut actiones, quae Deo tribuuntur; veluti quum ex Daniele pingitur "antiquus dierum" in throno sedere, ante quem "libri aperti sunt," Dei aeternitas et infinita sapientia significatur, qua omnes hominum et cogitationes et actiones, ut de iis iudicium ferat, intuetur.

XXI. Angeli qua ratione pingantur. Angelis etiam tum humana species, tum alae affinguntur, ut intelligant fideles, quam propensi sint in humanum genus, et tamquara parati ad ministeria Domini exequenda. "Omnes enim administratorii spiritus sunt propter eos, qui hereditatcm capiunt salutis." '^73

XX 77. De columba, in qua Spiritus samtus depingitur. Columbae" vero "species, et linguae tanquam ignis," in Evangelio et Actis Apostolorum, quas Spiritus sancti proprietates significent, multo notius est, quam ut oporteat pluribus verbis explicari.

XXIII. Christi et Sanctorum imagines pingi et honorari debent.

At vero quum Christus Dominus, eiusque sanctissima et purissima Mater, ceterique omnes sancti, humana praediti natura, humanam speciem gesserint: eorum imagines pingi atque honorari, non modo hoc praecepto interdictum non fuit, sed etiam sanctum et grati animi certissimum argumentum semper habitum est; quod et apostolicorum temporum monumenta, et oecumenicae synodi, et tot sanctissimorum doctissimorumque Patrum inter se consentientium scripta confirmant.

XXIV. Qais sit legitimus in ecclesia imaginum usus.

Non solum autem licere in ecclesia imagines habere, et illis honorem et cultum adhibere, ostendet parochus, quum honos, qui eis exhibetur, referatur ad prototypa: verum etiam maximo fidelium bono ad hanc usque diem factum declarabit, ut ex Damasceni libro, quem de imaginibus edidit, et septima synodo, quae est secunda Nicaena, intelligitur. Verum quia sanctissimum quodque institutum hostis humani generis suis fraudibus et fallaciis depravare contendit, si quid forte populo hac in re peccatum fuerit, parochus, Tridentini concilii decretum secutus, quoad eius fieri poterit, studebit corrigere, ac decretum quidem ipsum, quum res tulerit, populo interpretabitur; tum rudes, et qui imaginum ipsarum institutum ignorant, docebit, imagines factas ad utriusque Testamenti cognoscendam historiam, atque eius memoriam identidem renovandam, qua rerum divinarum memoria excitati, ad eolendum atque amandum ipsum Deum vehementius inflammemur. Sanctorum quoque imagines in templis positas demonstrabit, ut et colantur, et exemplo moniti, ad eorum vitam ac mores nos ipsos conformemus.

Ego*) sum Dominus Deus tuus, fortis, zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios, in tertiam et quartam generationem eorum, qui oderunt me; et faciensmisericordiam in millia iis, qui diligunt me, et custodiunt praecepta mea.

XXV. Non pertinet haec appendix dumtaxat ad primwm praeceptum.

Duo sunt in extrema parte huius praecepti diligenter explicanda: primum est, quod etsi ob summum scelus praevarii) Sess. 25.

cationis primi praecepti, atque hominum ad id committendum propensionem apte hoc loco poena proponitur, communis tamen est omnium appendix praeceptorum; omnis enim lex ad praecepta servanda homines poena et praemio inducit. Hinc illae tam frequentes in sacris literis et crebrae Dei promissiones. Ut enim innumerabilia pene Testamenti veteris testimonia praetermittamus: in Evangelio scriptum est: "Si vis ad vitam ingredi, serva mandata;" et alibi: "Qui facit voiuntatem Patris mei, qui in coelis est, ipse intrabit in regnum coelorum; " tum illud 3): " Omnis arbor, quae non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur;" et: "Omnis qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio;" atque alibi: "Si non dimiseritis hominibus, nec Pater vester dimittet vobis peccata vestra."

XXVI. An eodem modo poena, praevaricatoribus hic intentata,

carnalibus et perfectis inculcanda sit.

Alterum est, quod longe alia ratione perfecti, alia carnales homines hanc appendicem edocendi sunt. Perfectis enim, qui Spiritu Dei aguntur, eique prompto et alacri animo parent, instar est cuiusdam laetissimi nuncii, et magnum argumentum propensae in eos divinae voluntatis; agnoscunt enim sui amantissimi Dei curam, qui nunc praemiis, nunc poenis ad sui cultum et venerationem homines prope compellat; agnoscunt eius immensam in se benevolentiam, qui sibi imperare, suaque opera ad divini nominis gloriam uti velit; neque solum agnoscunt, sed magna in spe sunt, illum, quum quod vult iubeat, etiam daturum vires, quibus legi ipsius parere possint. At carnalibus, qui nondum spiritu servitutis liberati sunt, magisque metu poenarum, quam amore virtutis abstinent a peccatis, eius appendicis sensus gravis et acerbus est. Quamobrem sunt piis exhortationibus sublevandi, et quo lex spectat, quasi manu deducendi. Parochus autem, quoties alicuius explicandi praecepti occasio inciderit, eadem haec sibi habeat proposita.

XXVII. Quid verba illa: Ego sum Deus fortis, meditandum

proponant.

Carnalibus perinde tamen ac spiritualibus duo in primis quasi aculei sunt admovendi, qui ad legem observandam hac ipsa in appendice positi, homines maxime incitent. Nam quod Deus "fortis" dicitur, ideo diligentius est explicandum, quod caro saepe, quae terroribus divinae comminationis minus commovetur, varias sibi ipsa rationes fingit, quibus iram Dei effugere, ac propositam poenam vitare possit; cui autem certo

persuasum est, Deum fortem esse, illud magni Davidis usurpat: "Quo ibo a Spiritu tuo? et quo a facie tua fugiam?" Eadem quoque divinis interdum diffisa promissis, tantas hostium vires esse credit, ut ad sustinendum minime parem sese esse existimet. At firma et stabilis fides nihil titubans, quum divina vi ac virtute nitatur, homines contra recreat atque confirmat; ait enim: "Dominus illuminatio mea, et salus mea; quem timebo?" XXVIII. Quid sibi velit, quod Deus se etiam dicat zelotem.

Alter vero aculeus zelus ipse divinus est. Nonnunquam enim homines putant Deum humana non curare, ne illud quidem, legem ipsius servemus, an negligamus. Ex quo sequitur magna vitae confusio. Quum autem Deum zelotem credimus, eius rei meditatio facile nos in officio continet.

XXIX. Cuiusmodi zelus Deo sit attribuendus.

Zelus vero, qui Deo tribuitur, nullam animi significat perturbationem, sed divinum illum amorem et caritatem, qua Deus nullam a se animam patitur impune fornicari; quotquot autem ab eo fornicantur, perdit. Est itaque zelus Dei tranquillissima eius sincerissimaque iustitia, qua anima, falsis opinionibus pravisque cupiditatibus corrupta, repudiatur, et a Dei coniugio tanquam adultera removetur. At vero zelum hunc Dei suavissimum ac dulcissimum experimur, quum summa eius atque incredibilis in'nos voluntas zelo ipso demonstratui Nec enim aut amor ardentior inter homines, aut maior arctiorque coniunctio, quam eorum, qui coniugio copulati sunt, reperitur. Igitur quam nos valde diligat, ostendit Deus, quum crebro se vel sponso, vel marito comparans, zelotem vocat. Quamobrem doceat parochus hoc loco, sic divini cultus atque honoris cupidos homines esse debere, ut zelantes potius, quam amantes iure dici possint, illius exemplo, qui de se ipse: "Zelo," inquit, "zelatus sum pro Domino Deo exercituum; * immo vero Christum ipsum imitentur, cuius illud est: "Zelus domus tuae comedit me."

XXX. Quae sit comminationis hic intentatae sententia.

Est autem comminationis explicanda sententia, non inultoa peccatores passurum Deum, sed eos vel tanquam parentem castigaturum, vel tanquam iudicem acriter ac severe in eos animadversurum. Quod alio in loco significans Moyses: "et scies," inquit, "quia Dominus Deus tuus ipse est Deus>

fortis et fidelis, custodiens pactum et misericordiam diligentibus se, et his, qui custodiunt praecepta eius, in mille generationes; et reddens odicntibus se statim;" et Iosue'): "Non poteritis," inquit, "servire Domino; Deus enim sanctus et fortis aemulator est, nec ignoscet sceleribus vestris atque peccatis. Si dimiseritis Dominum, et servieritis diis alienis, convertet se, et affliget vos, atque subvertet."

XXXI. Quomodo Deus visitet peccata patrum in filios, in tertiam et quartam generationem.

Docendus autem populus est, comminationis poenam ad tertiam quartamque impiorum et facinorosorum generationem pertinere, non quod posteriorcs maiorum scelerum poenas semper luant, sed licet illi liberique eorum impune tulerint, non omnis tamen eorum posteritas iram Dei vel poenam vitabit. Quod Iosiae regi accidit. Huic enim propter singularem pietatem quum pepercisset Deus, dedissetque, ut in pace in sepulcrum maiorum suorum inferretur, ne videret consequentium temporum mala, quae propter Manassis avi impietatem Iudae et Hierusalem erant eventura: eo mortuo posteros eius est ultio Dei consecuta, sic, ut ne filiis quidem Iosiae pepercerit.

XXXII. Quomodo haec verba cum verbis Ezechielis conveniant. Qua autem ratione haec legis verba sententiae illi, quae

est apud Prophetam non adversentur: "Anima, quae peccaverit, ipsa morietur," sancti Gregorii auctoritas, cum reliquis omnibus antiquis Patribus consentiens, aperte ostendit; aU enim: Quisquis pravi parentis iniquitatem imitatur, etiam ex eius delicto constringitur; quisquis autem parentis iniquitatem non imitatur, nequaquam delicto illius gravatur; unde fit, ut iniquus filius iniqui patris non solum sua, quae addidit, sed etiam patris peccata persolvat, quum vitiis patris, quibus iratum Dominum non ignorat, etiam suam adhuc malitiam adiungere non formidat. Et iustum est, ut qui sub districto iudice vias parentis iniqui non timet imitari, cogatur in vita praesenti etiam culpas parentis iniqui persolvere. Commemorabit deinde parochus, quantum Dei iustitiam superet eiusdem bonitas ac misericordia. Irascitur tertiae quartaeque generationi Deus- misericordiam vero in millia impeitit.

XXXIII. Quinam divinarum legum praevaricatores Deum odisse

censeantur.

In eo autem, quod dictum est: "eorum qui oderunt me," peccati magnitudo ostenditur. Quid enim flagitiosius ac detestabilius, quam summam ipsam bonitatem, summam veritatem odisse? Hoc vero ad omnes peccatores idcirco pertinet, quod, quemadmodum "qui habet mandata" Dei, "et servat ea,ft Deum " diligit: " ita, qui legem Domini contemnit, et mandata eius non servat, Deum odisse merito dicendus est.

XXXIV. Quid sit illud: Faciens misericordiam his, qui diligunt me.

Quod vero extremum est: "et iis, qui diligunt me," servandae legis modum ac rationem docet; necesse est enim, eos, qui legem Dei servant, eadem caritate atque amore, quo in Deum sunt, ad eius obedientiam adduci; quae deinceps in singulis praeceptis commemorabuntur.

CAPUT m. De secundo Fraecepto.

Non") assumes nomen Domini Dei tui in vanum.

I. Our Deus hanc legem de suo ipsius nomine honorando speciatim ferre voluerit.

Quamquam primo divinae legis praecepto, quo Deum pie sancteque colere iubemur, hoc, quod secundo loco sequitur, necessario continetur, (nam qui sibi honorem tribui vult, idem postulat, se ut summo verborum honore prosequamur, prohibetque contraria; quod et illa Domini apud Malachiam verba aperte indicant: "Filius honorat patrem, et servus dominum suum; si ergo pater ego sum, ubi est honor meus?"): Deus tamen pro rei magnitudine hanc de suo ipsius divino et sanctitatis plenissimo nomine honorando legem separatim ferre, idque nobis disertis et perspicuis verbis praescribere voluit.

II. Quantum niti parochi debeant in huius praecepti explicatione.

Quod sane parocho ipsi argumento in primis esse debet, nequaquam satis fore, si hac de re generatim loquatur: sed eiusmodi locum hunc esse, in quo ipse diutius commorari et quaecunque ad hanc tractationem pertinent, distincte, dilucide accurateque apud fideles explicare necesse sit. Neque vero nimia haec diligentia censenda est, quum non desint, qui adeo errorum tenebris obcaecati sint, ut quem angeli glorificant, ei maledicere non vereantur. Neque enim lege semel lata deterrentur, quo minus Dei maiestatem quotidie imminuere, immo singulis pene horis ac momentis impudentissime

6tc> H

audeant. Quis enim non videat, omnia iureiurando affirmari? omnia imprecationibus et exsecrationibus referta esse? usque adeo, ut nemo fere vel vendat aliquid, vel emat, vel negotium aliquod gerat, qui non iurisiurandi religionem interponat, Deique sanctissimum nomen millies vel in re levissima et inani temere non usurpet? quo maior parocho cura et diligentia adhibenda est, ut saepe fidclcs admoneat, quam grave hoc scelus sit et detestabile.

Quid secundum istud praeceptum imperet vel prohibeat. Iam vero in huius praecepti explicatione id primum constet, cum co, quod lex fieri prohibet, earum etiam rerum praeceptionem coniunctam esse, quas praestare homines debent. Utrumque autem separatim docendum est; primum quidem, ut ea, quae tradenda sunt, facilius exponantur, quid iubeat lex; mox etiam quid vetet. Nam quae imperat, illa sunt: nomen Dei esse honorandum, ac per illud sancte iurandum. Haec rursus, quac prohibet: nemo divinum nomen contemnat, nemo illud in vanum assumat, neve per ipsum aut false, aut frustra, aut temere iuret.

IV. Quid Dei nomine hic intelligatur. In ea itaque parte, qua iubemur divino nomini honorem tiibuere, parochus fidelibus praecipiat, Dei nomen, ipsius, inquam, literas et syllabas, aut omnino per se nudum verbum tantummodo, attcndendum non esse, sed in eam cogitationem veniendum, quid valeat illa vox, quae omnipotentem ac sempiternam maiestatem unius et trini numinis significat. Ex his autem facile colligitur, inanem esse nonnullorum Iudaeorum superstitionem, qui quod scriberent Dei nomen, pronunciare non auderent; quasi in quatuor illis literis, non in re, divina vis esset. Sed quamvis singulari numero prolatum sit: "Non assumes nomen Dei:tf id non de uno aliquo nomine, sed de omnibus, quae Deo tribui solent, intelligendum est; multa enim Deo imposita sunt nomina, ut Domini, Omnipotentis, Domini exercituum, Regis regum, Fortis, et alia id genus, quae in Scripturis leguntur, quae parem eandemque venerationem habent omnia. Deinde docendum est, quomodo divino nomini debitus honor adhibeatur; neque enim Christiano populo, cuius ore Dei laudes assidue celebrandae sunt, rem utilissimam et pernecessariam ad salutem ignorare est fas. V. Qua ratione divinum nomen venerari aut honorare censeamur.

Quamvis autem multiplex sit ratio laudandi divini nominis, tamen in iis, de quibus deinceps hic dicetur, vis et pondus

omnium videtur esse. Primum igitur laudatur Deus, quum in omnium conspectu Deum ac Dominum nostrum fidenter confitemur, Christumque salutis nostrae auctorem, quemadmodum agnoscimus, ita etiam praedicamus. Itemque quum verbo Dei, quo voluntas eius enunciatur, sancte et diligenter operam damus, in eius meditatione assidue versamur, studiose illud addiscimus, aut legendo, aut audiendo, perinde ut cuiusque personae et muneri aptum et consentaneum est. Deinde divinum nomen veneramur et colimus, quum officii et religionis causa divinas laudes celebramus, ac de omnibus rebus, tum prosperis, tum adversis, illi singulares gratias agimus. Ait enim Propheta'): "Benedic anima mea Domino, et noli oblivisci omnes retributiones eius." Exstantque plurimi David psalmi, quibus egregia quadara erga Deum pietate illius divinas laudes suavissime decantat. Exstat admirabile illud patientiae exemplum Iob, qui, quum in maximas illas horribilesque calamitates incidisset, ^ Deum tamen excelso et invicto animo laudare nunquam intermisit. Nos itaque, quum animi corporisque doloribus cruciamur, quum miseriis et aerumnis torquemur, statim ad Deum laudandum omne studium et animi nostri vires convertamus, illud Iob dicentes: "Sit nomen Domini benedictum." VI. Quo modo huic item praecepto alias pareamus. Neque vero minus Dei nomen honoratur, si fidenter opem eius imploramus, quo scilicet aut nos ab illis liberet, aut ad eadem fortiter perferenda constantiam et robur largiatur. Hoc enim fieri vult Dominus: "Invoca," inquit, "me in die tribulationis: eruam te, et honorificabis me;" cuius implorationis cum multis aliis in locis, tum praecipue in Psalmis 16. 43. 118. illustria reperiuntur exempla. Praeterea Dei nomen honore prosequimur, quum fidei faciendae causa testamur Deum; qui modus a superioribus valde differt. Nam quae supra memoravimus, ita suapte natura bona sunt atque expetenda, ut nihil beatius, nihil homini optabilius possit esse, quam si in illis sedulo exsequendis se ipsum dies noctesque exerceat. "Benedicam,« inquit David, "Dominum in omni tempore: semper laus eius in ore meo." At iusiurandum, licet bonum sit, eius tamen frequens usus minime est laudabilis. VII. Quare iurisiurandi frequentior usus non sit probandus. Huius autem discriminis ratio in eo posita est, quod iusiurandum ea tantum de causa institutum est, ut esset tanquam remedium quoddam humanae imbecillitatis, et ad probandum, quod dicimus, necessarium instrumentum. Ut enim corpori medicamenta adhibere non expedit, nisi necesse sit, eorundem vero frequentatio perniciosa est: ita etiam, nisi quum gravis et iusta causa subest, iureiurando uti non est salutare. Quod si saepius adhibeatur, tantum abest, ut prosit, ut magnum detrimentum afferat. Quamobrem praeclare docet sanctus Chrysostomus, non nascente, sed iam adulto mundo, quum mala longe lateque propagata universum terrarum orbem occupassent, nihilque suo loco et ordine consisteret, sed perturbata et permixta omnia sursum deorsum magna rerum confusione ferrentur, et, quod malorum omnium gravissimum est, mortales fere omnes in foedam idolorum servitutem se ipsos abiecissent: tum denique longo sane intervallo iusiurandum in hominum consuetudinem irrepsisse. Nam quum in tanta hominum perfidia et iniquitate nemo facile ad credendum adduceretur, Deum testem invocabant. VIII. Inquo consistat iuramentiratio; quidque proprie sit iurare.

Verum quum in hac praecepti parte praecipua sit illa ratio docendi fideles, quomodo iusiurandum pie sancteque adhibere debeant: primum dicendum est, "iurareB nihil aliud esse, nisi Deum testari, quacumque id verborum forma et conceptione fiat. Nam et: "Testis est mihi Deus," et: "per Deum," idem sunt. Est etiam illud iusiurandum, cum ad faciendam fidem per res creatas iuramus, ut per sacra Dei Evangelia, per crucem, per sanctorum reliquias et nomen, et cetera id genus. Neque enim haec ipsa per se iureiurando auctoritatem aut robur aliquod afferunt: sed Deus ipse hoc praestat, cuius divinae maiestatis splendor illis in rebus elucescit. Ex quo sequitur, ut per Evangelium iurantes per Deum ipsum iurent, cuius veritas Evangelio continetur et declaratur; similiter et per sanctos qui templa Dei sunt, quique evangelicae veritati crediderunt, eamque omni observantia coluerunt, et per gentes et nationes latissime disseminarunt.

IX. De ea iurisiurandi forma, quae per execrationem fit. Eadem ratio est illius iurisiurandi, quod per execrationem profertur; quale est illud S. Pauli: "Ego testem Deum invoco in animam meam;" etenim hoc pacto aliquis Dei iudicio tanquam mendacii ultori subiicitur. Neque propterea negamus, nonnullas ex hisce formulis ita accipi posse, quasi iurisiurandi vim non habeant: sed tamen utile est, quae de iureiurando dicta sunt, in his etiam servare, atque ad eandem prorsus normam et regulam dirigere.

Catectasmi Romani

X. Quotaplex sit iuramentum. Duo autem sunt iurandi genera: primum quidem, quod assertorium appellatur; nimirum quum aliquid de re praesenti aut praeterita religiose affirmamus, ut Apostolus in epistola ad Galatas: "Ecce coram Deo, quia non mentior." Alterum vero promissorium dicitur, ad quod etiam comminationes referuntur, futurum tempus spectans, quum aliquid ita fore pro certo pollicemur et confirmamus; cuiusmodi est illud Davidis, qui Bersabeae coniugi iurans "per Dominum Deum" suum, promisit Salomonem eius filium regni heredem fore, atque in ipsius locum successurum.

XI. Quot sint ad legitimum iuramentum requisita. Verum enim vero licet ad iusiurandum satis sit Deum

testem adhibere, tamen ut rectum sanctumque sit, multo plura requiruntur, quae sunt diligenter explicanda. Ea vero breviter, teste divo Hieronymo, Ieremias enumerat, cum inquit: "Iurabis: vivit Dominus, in veritate, et in iudicio et in iustitia,tt quibus sane verbis illa breviter summatimque complexus est, quibus omnis iurisiurandi perfectio continetur, veritatem, inquam, iudicium et iustitiam.

XII. Quomodo iuramentum praestetur in veritate. Primum itaque in iureiurando locum "veritas" habeat;

nimirum ut quod asseritur, et ipsum verum sit, et qui iurat, id ita esse arbitretur, non quidem temere aut levi coniectura adductus, sed certissimis argumentis. Alterum vero iurisiurandi genus, quo aliquid promittimus, eodem plane modo veritatem requirit; nam qui aliquid pollicetur, ita animatus esse debet, ut, quum tempus advenerit, id re ipsa praestet, et promissum exsolvat. Neque enim vir probus id unquam se facturum recipiet, quod sanctissimis Dei praeceptis et voluntati adversari putet; sed quidquid promittere et iurare licuerit, id semel promissum nunquam mutabit; nisi fortasse, commutata rerum conditione, tale esse inceperit, ut iam, si fidem servare et promissis stare velit, Dei odium et offensionem subiret. Veritatem autem in iureiurando necessariam esse, David quoque indicat illis verbis: "Qui iurat proximo suo, et non decipit."

XIII. Quis dicatur iurare iniudicio, quamque ob causam pueris iuramentum non sit deferendum.

Sequitur secundo loco "iudicium;" neque enim iusiurandum temere et inconsiderate, sed consulto et cogitato adhiberi debet. Itaque iuraturus primum quidem consideret, utrum

necessitate cogatur, nec ne; remque totam accurate expendat, an eiusmodi sit, ut iureiurando indigere videatur. Tempus praeterea spectet, locum attendat, aliaque permulta, quae rebus adiuncta sunt, circumspiciat; non odio, non amore, aut Animi perturbatione aliqua impellatur, sed ipsius rei vi et necessitate. Etenim, nisi haec consideratio et diligens animadversio antecesserit, sane iusiurandum praeceps et temerarium erit. Cuiusmodi et illorum irreligiosa affirmatio, qui in re levissima et inani, nulla ratione aut consilio, sed prava quadam consuetudine iurant. Id vero passim quotidie a venditoribus et emptoribus fieri videmus; nam illi ut quam plurimo vendant, hi rursus ut quam minimo emant, res venales vel laudare, vel vituperare iureiurando non dubitant. Quum itaque iudicio et prudentia opus sit, pueri vero ita acute perspicere ac distinguere nondum per aetatem possint, idcirco constitutum est a S. Cornelio Pontifice, ne a pueris ante pubertatem, hoc est, ante 14. annum, iusiurandum exigatur.

XIV. Quo pacto in iustitia iuretur. Reliqua est iustitia, quae maxime in promissis requiritur; quare si quis iniustum aliquid et inhonestum promittit, et iu~ rando peccat, et promissis faciendis scelus scelere cumulat. Exstat huius rei in Evangelio exemplum Herodis regis, qui, temerario iureiurando obstrictus, puellae saltatrici caput Ioannis Baptistae 2) tanquam saltationis praemium dedit. Tale etiam fuit Iudaeorum iusiurandum, qui se ipsos, ut est in Actis Apostolorum 3), ea conditione devoverunt, nihil gustaturos, donec Paulum occidissent.

XV. Quibus praecipue rationibus intelligatur iusiurandum ess& aliquando licitum.

His ita explicatis nulla plane dubitatio relinquitur, quin illi tuto iurare liceat, qui haec omnia servaverit, quique hiscfr conditionibus tanquam praesidiis quibusdam iusiurandum munierit. Sed et multis argumentis id probare facile est. Nam "lex Domini," quae "immaculata" 4) est et sancta, hoc praecepit: "Dominum," inquit, "Deum tuum timebis, et illi soli servies; ac per nomen illius iurabis;" et a Davide scriptum est: "Laudabuntur omnes, qui iurant in eo.a Praeterea sacrae literae indicant, ipsa ecclesiae lumina sanctissimos Apostolos iureiurando aliquando usos esse; idque ex Apostoli epistolis apparet. Adde quod et angeli ipsi interdum iurant; nam a

6, 13. 8) Ps. 62, 12.

sancto Ioanne Evangelista in Apocalypsi ') scriptum est, angelum iurasse "per viventem in saecula." Quin etiam et Deus ipse iurat angelorum dominus; et in veteri Testamento multis in locis Deus promissiones suas iureiurando confirmat; ut Abrahae et Davidi, qui illud de Dei iureiurando prodidit: "Iuravit," inquit, "Dominus, et non poenitebit eum; tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedec. a

XVI. Iusiurandum rite praestitum, esse in laude reponendum,

probatur.

Neque vero obscura est ratio ad explicandum, cur iusiurandum laudabile sit, si quis attentius totam rem consideret, et ipsius ortum finemque intueatur. Etenim iusiurandum a fide originem ducit, qua homines credunt Deum totius veritatis esse auctorem, qui nec decipi unquam possit, nec alios decipere; "cuius oculis nuda sunt omnia et aperta;" qui denique universis rebus humanis admirabili providentia consulit, mundumque administrat. Hac igitur fide homines imbuti Deum veritatis testem adhibent, cui fidem non habere impium ac nefarium erit. XVII. Iurisiurandi finis est controversiarum et litium finis.

Quod vero ad finem attinet, eo tendit iusiurandum, atque id omnino spectat, ut hominis iustitiam et innocentiam probet, finemque litibus et controversiis imponat; quod etiam Apostolus in epistola ad Hebraeos docet.

XV 111. Quo modo Christus iuramentum prohibuerit.

Neque huic sententiae verba illa Salvatoris nostri apud S. Matthaeum repugnant: "Audistis, quia dictum est antiquis: Non periurabis; reddes autem Domino iuramenta tua. Ego autem dico vobis, non iurare omnino; neque per coelum, quia thronus Dei est, neque per terram, quia scabellum pedum eius, neque per Hierosolymam, quia civitas est magni regis; neque per caput tuum iuraveris, quia non potes unum capillum album facere, aut nigrum. Sit autem sermo vester: est, est; non, non; quod autem his abundantius est, a malo est." His enim verbis iusiurandum generatim universeque damnari, non est dicendum, quum iam supra viderimus, Dominum ipsum Apostolosque frequenter iurasse; sed perversum Iudaeorum iudicium redarguere Dominus voluit, quo sibi in animum induxerant, nihil in iureiurando cavendum esse, praeter mendacium. Itaque de rebus levissimis et nullius momenti et ipsi iurabant saepissime, et ab aliis iusiurandum exigebant. Hunc morem

Salvator reprehendit atque improbat, docetque omnino a iureiurando abstinendum esse, nisi id flagitet necessitas.

XIX. Quo modo Christus dixerit, illud, quod ad simplicem veritatis assertionom accedit, esse a malo.

Nam propter humanam imbecillitatem iusiurandum institutum est, et revera a malo provenit, quando quidem aut iurantis inconstantiam indicat, aut illius, cuius causa iuramus, contumaciam, qui, ut credat, aliter adduci non potest. Sed tamen iurandi necessitas excusationem habet. Et quidem, dum inquit Salvator: "Sit sermo vester: est, est; non, non": hac loquendi formula satis declarat, se iurandi consuetudinem in colloquiis familiarium et levium rerum prohibere. Quamobrem illud praecipue a Domino admonemur, ne faciles nimium et propensi ad iurandum simus, idque sedulo docendum erit, et fidelium auribus inculcandum. Infinita enim fere mala ex nimia iurandi consuetudine emanare, et sacrarum literarum auctoritate, et sanctissimorum Patrum testimoniis comprobatur. In Ecclesiastico scriptum est: "Iurationi non assuescat os tuum; multi enim casus in illa." Item: "Vir multum iurans implebitur iniquitate, et non discedet a domo illius plaga." Plura hac de re legi possunt apud sanctos Basilium et Augustinum in libris contra mendacium. Et hactenus de iussis; nunc de vetitis dicatur.

XX. Cur iuramentum falsum et temerarium sit tam grande

peccatum.

Vetamur divinum nomen in vanum assumere; apparet enim, eum gravi peccato se obstringere, qui non consilio, sed temeritate ad iurandum fertur. Gravissimum autem delictum hoc esse, illa etiam verba declarant: "Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum," quasi rationem afferret, cur hoc facinus scelestum adeo ac nefarium sit; nimirum propterea, quod eius maiestas minuitur, quem nos Deum et Dominum nostrum esse profitemur. Hoc igitur praecepto prohibetur, ne homines falsum iurent. Nam qui a tanto scelere non refugit, ut Deum falso testetur, hic insignem Deo iniuriam facit; quippe qui aut illi inscitiae notam inurit, dum ipsum alicuius rei veritatem latere arbitratur, aut certe improbitatis et pravi affectus, qui mendacium testimonio velit confirmare.

XXI. Quo modo peierent illi, qui iurant esse verum, quod verum est. Iurat autem falso, non is solum, qui, quod falsum scit,

verum esse iurando affirmat, sed ille etiam, qui iureiurando

Catechlsmus, Cono. Trid.

id asserit, quod quum verum sit, tamen ipse falsum putat^ Nam quum mendacium ea re mendacium sit, quod contra mentem et animi sententiam profertur: perspicuum est, hunc plane mentiri et periurum esse.

XXII. lurans falsum, quod verum esse putat, quo modo peccet. Simili quoque ratione peierat, qui id iurat, quod verum

existimat, et tamen revera falsum est, nisi quantum potuit, curam et diligentiam adhibuerit, ut totam rem compertam atque exploratam haberet. Quamvis enim ipsius oratio menti consentiat, tamen huius praecepti reus est.

XXIII. Qui non servat quod iuravit, aut vovit se facturum,

ut peccet.

Eiusdem vero peccati reus censendus est, qui se aliquid iureiurando facturum promittit, quum tamen aut promissum implere in animo non fuerit, aut, si fuit, quod promisit re ipsa non praestat. Quod etiam ad eos pertinet, qui, cum se voti sponsione Deo obligarunt, non praestant.

XXIV. Peccatum mortiferum iurans, vel contra consilium evan^

gelicum, ut peccet.

Praeterea in hoc praeceptum peccatur, si desit iustitia, quae ex tribus iurisiurandi comitibus una est. Itaque si quis iuret se peccatum aliquod mortiferum commissurum, exempli causa caedem hominis, huius praecepti reus est, licet ille serio atque ex animo dicat, et iusiurandum veritatem habeat, quam prirao loco requiri declaravimus. His adiungi debent illa iurandi genera, quae a contemptu quodam proficiscuntur> quum quis iurat, se non obtemperaturum evangelicis consiliis, cuiusmodi sunt, quae ad coelibatum et paupertatem hortantur; quamvis enim nemo ea necessario sequi debeat, si quis tamen iuret, nolle se illis parere consiliis, is eo iureiurando divina consilia contemnit et violat.

XXV. Levibus coniecturis adductus iurans, peccat. Praeterea hanc legem is violat, et iudicio peccat, qui

quod verum est iurat, idque ita se habere existimat, levibus quibusdam coniecturis adductus et longe petitis; nam etsi huiusmodi iusiurandum veritas comitatur, subest tamen aliquo modo falsum; nam qui sic negligenter iurat, in magno peierandi periculo versatur.

XXVI. Qui per falsos deos iurat, graviter peccat. Falso praeterea iurat, qui per falsos deos iurat. Quid

enim est a veritate alienius, quam mendaces et fictitios deos tanquam verura Deum testari?

XXVII. Dei verbum inhonorans, vel male interpretando, vel ad

vana convertendo, peccat. Verum quoniam Scriptura, quum periurium interdixit, inquit'): "Nec pollues nomen Dei tui," neglectio prohibetur, quae fugienda est in reliquis, quibus ex huius praecepti auctoritate honor debetur; quale est verbum Dei, cuius maiestatem non solum pii, sed interdum etiam impii reverentur, ut in Iudicum historia de Eglon Moabitarum rege memoriae traditum est. Dei autem verbum summa iniuria afficit, quicumque sacram Scripturam a recta et germana eius sententia ad impiorum dogmata et haereses flectit; cuius sceleris admonet nos princeps Apostolorum verbis illis: "Sunt quaedam difficilia intellectu, quae indocti et instabiles depravant, sicut et ceteras scripturas, ad suam ipsorum perditionem." Praeterea foedis et inhonestis maculis S. Scriptura contaminatur, quum eius verba et sententias, quae omni veneratione colenda sunt, ad profana quaeque nefarii homines torquent; ad scurrilia scilicet, fabulosa, vana, assentationes, detractiones, sortes, libellos famosos, et si qua sunt alia id genus; in quod peccatum sacra Tridentina synodus animadverti iubet.

XXVIII. Qui Deum in suis calamitatibus non invocant, ut

peccent.

Deinde ut ii Deum honorant, qui eius opem atque auxilium in suis calamitatibus implorant: ita debitum Deo honorem ii negant, qui illius subsidium non invocant; quos redarguit David, quum inquit: "Deum non invocaverunt; illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor."

XXIX. Gravissima omnium horum peccatorum est in Deum eiusque sanctos blasphemia.

At vero longe magis detestabili scelere se ipsos adstringunt, qui sacrosanctum Dei nomen, ab omnibus creaturis benedicendum et summis laudibus extollendum, aut etiam sanctorum nomen cum Deo regnantium, impuro et contaminato ore blasphemare atque execrari audent; quod quidem peccatum usque adeo atrox atque immane est, ut interdum sacrae literae, si de blasphemia sermo incidat, "benedictionistf nomine utantur. XXX. Cur huic praecepto suo quaedam minae sint subiectae.

Quoniam vero poenae et supplicii terror peccandi licentiam vehementer coercere solet: idcirco parochus, ut hominum animos magis permoveat, atque ad hoc praeceptum ser-,«k,)£e,Tifc IV2-;*2 Iud- s> 20- 3) Ir- Petr- 3> 16- *) Sesg- d0 ed- et us» «awvandum facilius impellat, alteram illius partem et quasi appendicem diligenter explicabit '): "Nec enim habebit insontem Dominus eum, qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra." Ac primum quidem doceat, summa ratione factum esse, ut huic praecepto minae adiungerentur; quo quidem et peccati gravitas, et in nos Dei benignitas agnoscitur, qui, quum hominum perditione non delectetur, ne ipsius iram et offensionem subeamus, hisce salutaribus minis nos deterret, nimirum, ut illum benevolum potius, quam iratum experiamur. Urgeat hunc locum pastor, instetque summo studio, ut populus sceleris gravitatem agnoscat, et illud detestetur vehementius, et in eo evitando maiorem diligentiam et cautionem adhibeat. Ostendat praeterea, quanta sit hominum proclivitas ad hoc peccatum committendum, ut non satis fuerit legem ferre, nisi etiam minae adderentur. Incredibile enim est, quantum haec cognitio utilitatis habeat; nam ut nihil aeque nocet, atque incauta quaedam animi securitas: ita propriae imbecillitatucognitio plurimum prodest. Tum illud etiam declaret, nullun a Deo certum supplicium constitutum fuisse, sed tantum universe minari, quicumque se hoc scelere adstrinxerit, non im pune laturum. Quapropter diversa supplicia, quibus quotidie affiigimur, huius peccati admonere nos debent. Hinc enim facile licet coniicere, homines ea re in maximas calamitates incidere, quod huic praecepto non obtemperent. Quibus sibi propositis cautiores eos in posterum fore verisimile est. Fideles itaque sancto timore perterriti, omni studio peccatum hoc fugiant; nam si omnis verbi otiosi in extremo iudicio reddenda ratio est, quid de gravissimis sceleribus dicendum, quae magnam divini nominis despicientiam prae se ferunt?

CAPUT IV. De tertlo Praecepto. Memento ut diem sabbati sanctifices. Sex diebus operaberis et facies omnia opera tua; septima autem die sabbatum Domini Dei tui est; non facies omne opus in eo tu, et filius tuus, et filia tua, servus tuus, et ancilla tua, iuraentum tuum, et advena, qui est intra portas tuas. Sex enim diebus fecit Dominus coelum et terram, mare, et omnia, quae in eis sunt, et requievit in die septima; idcirco benedixit Dominus diei sabbati, et sanctificavit eum.

/. Quid tertio hoc praecepto fidelibus imperetur. IIoc logis praecepto externus ille cultus, qui Deo a nobis debetur, recte atque ordine praescribitur; est enim hic veluti quidara prioris praecepti fructus, quoniam quem intimis sensibus pie colimus, fide et spe adducti, quam in eo positam habemus, non possumus eum non externo cultu venerari, eidemque gratias agere. Et quoniam haec ab iis, qui humanarum rerum occupationibus detinentur, non facile praestari possunt: certura tempus statutum est, quo ea commode effici queant. II Cur praecipue danda opera sit parocho, ut,quod hic praescribitur, perpetua fidelium memoria retineatur. Itaque quum hoc praeceptum eiusmodi sit, ut fructum utilitatemque admirabilem afferat: maximi interest parochi, summam in eo explicando diligentiam adhiberi. Ad eius autem inflammandum studium, magnam vim habet primum illud praecepti verbum: "Memento." Nam quemadmodum fideles tale praeceptum meminisse debent, sic pastoris est, in eorum memoriam illud et monendo et docendo saepe redigere. Quantum vero fidelium referat, hoc praeceptum colere, ex eo percipitur, quod eo diligenter colendo ad reliqua legis iussa servanda facilius adducentur. Quum enim inter cetera, quae diebus festis praestare debent, necesse habeant, verbi Dei audiendi causa ad ecclesiam convenire: quum edocti fuerint divinas iustificationes, illud etiam consequentur, ut ex toto corde custodiant legem Domini. Quamobrem saepissime "sabbati celebritas cultusque" praecipitur in SS. literis, ut in Exodo, Levitico, Deuteronomio, apud Isaiam, Ieremiam item, et Ezechielem Prophetas videre licet; quibus omnibus in locis hoc de sabbati cultu traditum est praeceptum.

III. Quo modo principes ad ecclesiae praesidibus opitulandum

hortandi sint.

Monendi vero et hortandi sunt principes et magistratus, ut in iis maxime, quae ad hunc cultum Dei retinendum atque augendum pertinent, ecclesiae praesides auctoritate sua iuvent, iubeantque populum sacerdotum praeceptis obtemperare. Quod autem ad huius praecepti explanationem attinet, danda opera est, ut fideles doceantur, quibus rebus hoc praeceptum cum ceteris conveniat, quibusve differat ab eis. Hoc enira pacto causam illi rationemque cognoscent, quare non sabbatum, sed diem dominicum colamus sanctumque habeamus.

IV. Qua rahone hoc praeceptum a ceteris decalogi legibus discrepet

Certa igitur illa differentia videtur, quod reliqua decalogi praocepta naturalia sunt et perpetua, neque ulla ratione immutari

294 Vatechismi Romani 294

possunt; quo factum est, ut quamvis lex Moysis abrogata sit, omnia tamen praecepta, quae duabus tabulis continentur, populus Christianus servet; quod ideo fit, non quia Moyses ita iusserit, sed quod naturae conveniunt, cuius vi homines ad illa servanda impelluntur. Hoc autem de sabbati cultu praeceptum, si statutum tempus spectatur, non fixum et constans est, sed mutabile, neque ad mores, sed ad caeremonias pertinet, neque naturale, quoniam non a natura ad id docti aut instituti sumus, ut illo die potius, quam alio, externum cultum Deo tribuamus, sed ex tempore, quo populus Israeliticus a Pharaonis est servitute liberatus, diem sabbati coluit.

V. Tempore mortis Christi legis caeremoniis sublatis, etiam sabbatum, qua parte fuit caeremoniale, sublatum est. Tempus autem, quo sabbati cultus tollendus erat, illud idem est, quo ceteri Hebraici cultus caeremoniaeque antiquandae erant; morte scilicet Christi. Nam quum illae caeremoniae sint quasi adumbratae imagines lucis et veritatis, illud utique necesse erat, ut lucis ac veritatis, quae Iesus Christus est, adventu removerentur; qua de re sanctus Paulus ad Galatas ita scripsit '), quum Mosaici ritus cultores reprehenderet: "Dies observatis, et menses, et tempora, et annos; timeo vos, ne forte sine causa laboraverim in vobis." In quam etiam sententiam scripsit ad Colossenses. Et haec de differentia.

VI. Quo pacto tertium hoc praeceptum cum reliquis novem consentiat.

Convenit autem hoc praeceptum cum reliquis, non ritu et caeremoniis, sed quia aliquid habet, quod ad mores naturaeque ius attineat. Nam Dei cultus ac religio, quae hoc praecepto exprimitur, a naturae iure existit, quum illud natura comparatum sit, ut aliquot horas in iis, quae ad Dei cultum pertinent, versemur. Cuius rei argumento est, quod apud omnes nationes statas quasdam ferias, easque publicas fuisse cernimus,.quae sacris rebus ac divinis obeundis erant consecratae. Est enim naturale homini, ut is certum quoddara tempus necessariis rerum functionibus det, veluti corporis quieti, somno et aliis huiusmodi rebus; et quemadmodum corpori, ita eadem naturae ratione factum est, ut menti aliquid etiam temporis concederet, quo in Dei contemplatione sese reficeret; atque ita quum aliqua temporis pars esse debeat, quo res divinae coluntur, cultusque Deo debitus tribuatur, hoc sane ad morum praecepta pertinet.

VII Diem dominicum pro die sabbati Apostoli colendum ordinaverunt.

Quam ob causam Apostoli ex illis scptem diebus eum, qui primus est, ad divinum cultum consecrare statuerunt, quem diem dominicum dixere. Nam et sanctus Ioannes ') in Apocalypsi, "dominicae diei" meminit: et Apostolus "per unam sabbati," quae est dies dominicus, ut sanctus Chrysostomus interpretatur, collectas fieri iubet, ut intelligamus, iam tum in ecclesia diem dominicum sanctum habitum esse. Iam vero, ut sciant fideles, quid eo die agere, a quibusve actionibus abstinere debeant, non alienum est, ut parochus totum praeceptum, quod in quatuor partes recte distribui potest, ad verbum diligenter interpretetur. VIII. Quid hoc verbo: Memento, hic generatim praescribatur. Itaque primum generatim proponat, quid iis verbis praescribatur: "Memento, ut diem sabbati sanctifices." Ob eam Tero causam initio praecepti verbum illud "Mementoa apposite additum est, quod huius diei cultus ad caeremonias pertineat; qua de re populus admonendus esse videbatur, quum naturae lex, etsi aliquo tempore Deum religionis ritu colendum •esse doceat, hoc tamen, quo potissimum die fieri deberet, non praescripsit. Praeterea fideles docendi sunt, ex iis verbis modum et rationem colligi posse, qua in tota hebdomada opus facere conveniat; ita scilicet, ut diem festum semper spectemus, quo die, quum actionum et operum nostrorum Deo quasi reddenda ratio sit, eiusmodi opera efficiamus necesse est, quae neque Dei iudicio repudientur, neque nobis, ut scriptum est, "in singultum" sint, "et in scrupulum cordis." Postremo id ■docemur, quod certe animadvertere debemus, non defuturas scilicet occasiones, quamobrem nos huius praecepti capiat oblivio, vel aliorum, qui illud negligunt, exemplo adductos, yel spectaculorum ludorumque studio, quibus plerumque ab huius diei sancto religiosoque cultu abducimur. Sed iam ad id veniamus, quod sabbati significatione demonstratur.

IX. Quid sabbatum et sabbatizare in sacris literis denotet. Sabbatum, hebraicum nomen, si latine interpretaris, cessatio dicitur. Sabbatizare propterea cessare et requiescero latino vocabulo appellatur, qua significatione factum est, ut sabbati nomine "dies septimus" diceretur; quoniam, absoluta perfectaque mundi universitate, "Deus" ab omni opere, quod fecerat, "requievit;tf ita hunc diem inExodo Dominus vocat.

Postea vero non solum septimus hic dies, sed ob eius dignitatem, ipsa etiam hebdomada eo nomine appellata est; in quem sensum Pharisaeus apud sanctum Lucam dixit: "Ieiuno bis in sabbato." Atque hoc quidem de sabbati significatione. X. Quo modo fideles sabbatum sanctificare dicantur.

Sanctificatio autem sabbati sacris in literis cessatio est, quae fit a corporis laboribus et a negotiis, ut aperte ostendunt haec, quae sequuntur praecepti verba: "Non operaberis." Neque vero id solum significat, (aliter enim satis fuisset dicere in Deuteronomio: "Observa diem sabbati;") sed quum in eodem loco addatur; "ut sanctifices eum": hoc verbo ostenditur, sabbati diem religiosum esse, divinisque actionibus et sanctis rerum officiis consecratum. Itaque diem sabbati tum plene et perfecte celebramus, quum pietatis et religionis officia Deo praestamus; hocque plane "sabbatum" est, quod Isaias "delicatum" appellat, quoniam festi dies sunt veluti deliciae Domini et piorum hominum. Quare si religioso huic sanctoque sabbati cultui misericordiae adiunguntur opera, certe maxima sunt et multa praemia, quae eodem capite nobis proponuntur.

XI. Quae sit germana superiorum verborum sententia.

Itaque verus ac proprius huius praecepti sensus eo spectat, ut homo et animo et corpore in eam curam incumbat, ut, statuto aliquo tempore a negotiis corporisque laboribus feriatus, Deum pie colat ac veneretur.

XII. Quid altera praecepti parte demonstretur.

Altera vero praecepti parte demonstratur, diem septimum Dei cultui divinitus dicatum esse; nam ita scriptum est: "Sex diebus operaberis, et facies omnia opera tua; septimo autem die sabbatum Domini Dei tui est." Quae verba ad eam sententiam referuntur, ut sabbatum Domino consecratum interpretemur, eique eo die religionis officia tribuamus, septimumque diem intelligamus signum esse quietis Domini.

XIII. Cur ludaeis expedierit certum diem, eumque septimum, ad religionis officia praescribere. Hic vero dies divino cultui dicatus est, quia rudi populo minus expediebat habere eam facultatem temporis arbitratu suo deligendi, ne forte Aegyptiorum sacra imitaretur. Itaque e septem diebus ultimus ad Deum colendum delectus est; quae quidem res plena mysterii est. Quare Dominus in Exodo, et apud Ezechielem signum vocat: "Videtea itaque, ille inFars III. Caput IV.

quit, "ut sabbatum meum custodiatis; quia signum est inter me et vos in generationibus vestris, ut sciatis, quia ego Dominus, qui sanctifico vos."

XIV. Quarum rerum signum fuerit sabbati celebritas. Itaque signum fuit, quod indicabat, homines Deo se dedicare oportere, sanctosque eidem praebere, quum diem etiam videamus ei dicatum esse; siquidem ille dies sanctus est, quod tum praecipue sanctitatem et religionem homines colere debeant. Deinde signum est et quasi monumentum conditae huius admirandae universitatis. Signum praeterea fuit Israelitarum memoriae traditum, quo admoniti, se Dei auxilio a durissimo Aegyptiacae servitutis iugo solutos ac liberatos esse, meminissent; id quod Dominus ostendit illis verbis: "Memento, quod et ipse servieris in Aegypto, et eduxerit te inde Dominus Deus in manu forti, et brachio extento; idcirco praecepit tibi, ut observares diem sabbati." Est signum item tum spiritualis, tum coelestis sabbati.

XV. Quod sit spirituale populi Christiani sabbatum. Spirituale autem sabbatum in sancta quadam et mystica

quiete consistit, nimirum, quum vetus homo, Christo consepultus, ad vitam renovatur, atque in iis actionibus, quae Christianae pietati conveniunt, studiose se exercet. Debent enim, qui "aliquando"2) erant "tenebrae, nunc autem lux in Domino" sunt, "ut filii lucis ambulare," in omni bonitate, iustitia et veritate, neque "communicare operibus infructuosis tenebrarum."

XVI. Quod sit beatis etiam suum sabbatum. Coeleste vero sabbatum est, ut ait D. Cyrillus eum locum Apostoli tractans: "Relinquitur ergo sabbatismus populo Dei," illa vita, in qua omnibus bonis cum Christo viventes fruemur, peccato radicitus exstirpato, secundum illud: "Non erit ibi leo, et mala bestia per eam non ascendet," sed erit ibi semita pura, "et via sancta vocabitur." Omnia enim bona in visione Dei mens sanctorum adipiscitur. Quare fideles hortandi erunt his verbis, et a pastore incitandi: "Festinemus ergo ingredi in illam requiem."

XVII. Iudaeis alii dies, quam septimus, fuere festivi.

Praeter diem septimum habebat populus Iudaeus alios etiam festos et sacros dies divina lege constitutos, quibus maximorum beneficiorum memoria renovaretur.

4, 9. 5) is. 35, 9. o) Hebr> 4j n.

XVIII. Quare Apostoli non septimum hebdomadae diem, sed

primum divino cultui consecrarint.

Placuit autem ecclesiae Dei, ut diei sabbati cultus et celebritas in dominicum transferretur diem. Nam ut eo die primum lux orbi terrarum illuxit, sic Redemptoris nostri, qui ad vitam aeternam nobis aditum patefecit, resurrectione, quae eo die fuit, e tenebris ad lucem vita nostra revocata est; unde et dominicum diem Apostoli dici voluerunt. Solemnem praeterea bunc diem esse, in sacris literis animadvertimus, quod eo die mundi creatio initium habuit, quodque Spiritus sanctus discipulis datus sit.

XIX. Quamobrem ad diem dominicum alia festa Christianis

accesserint.

Alios autem dies festos ab ecclesiae initio et consequentibus deinde temporibus Apostoli et sancti Patres nostri instituerunt, ut pie et sancte Dei beneficiorum memoriam coleremus. Inter eos autem celeberrimi habentur illi dies, qui ob redemptionis nostrae mysteria religioni consecrati sunt, deinde, qui sanctissimae Virgini matri, tum vero Apostolis ac martyribus ceterisque sanctis cum Christo regnantibus dicantur; in quorum victoria Dei bonitas et potentia laudatur, ipsis debiti honores tribuuntur, atque ad eorum imitationem fidelis populus incitatur.

XX. Quomodo ex hoc praecepto ad otium fugiendum incitentur Et quoniam ad hoc praeceptum servandum magnam vim

ea ipsius pars habet, quae illis verbis expressa est: "Sex diebus operaberis; septimus autem dies sabbatum Dei est:a parochus debet illam partem diligenter explicare. Etenim ex his verbis colligi potest, fideles hortandos esse, ne otiosi et desides vitam traducant, sed potius, apostolicae vocis memores, negotium (I. Thes. 4, 11.) suum quisque agat, et operetur manibus suis, sicut ab eo praeceptum fuerat. Praeterea hoc praecepto illud Dominus iubet, ut sex ipsis diebus opera nostra efficiamus; ne aliquid eorum, quae aliis hebdomadae diebus fieri agive oporteat, in diem festum reiiciatur, atque ita animus a rerum divinarum cura studioque avocetur.

XXI. Quid maxime diebus festis agere sit prohibitum.

Tertia deinde praecepti pars explicanda est, quae quodam modo describit, qua ratione sabbati diem colere debeamus; praecipue autcm explicat, quid illo die facere prohibemur. Quare inquit Dominus: "Non facies omne opus in eo tu, et filius tuus, et filia tua, servus tuus, et ancilla tua, iumentum tuum, et advena, qui est intra portas tuas." Quibus verbis ad id primum 9

instituimur, ut quaecumque divinum cultum impedire possunt omnino vitemus. Facile enim perspici potest, omne servilis operis genus prohiberi, non quidem ea re, quod sua natura aut turpe aut malum sit, sed quoniam mentem nostram a divino cultu, qui finis praecepti est, abstrahit; quo magis peccata a fidelibus vitanda sunt, quae non solum animum a divinarum rerum studio avocant, sed nos a Dei amore prorsus seiungunt.

XXII. Externae actiones, quae ad Dei cultum referuntur, sabbato non interdicuntur. Non tamen eae actiones neque ea opera vetantur, quae ad •divinum cultum attinent, etiamsi servilia sint; ut altare instruere, templa alicuius festi diei causa ornare, et reliqua huius generis! Ideoque a Domino (Mat. 12, 5.) dictum est, sacerdotes iii templo sabbatum violare, et sine crimine esse.

XXIII. Quaedam etiam servilia opera ob necessitatem diebus

festis conceduntur. Sed neque earum rerum opera hac lege prohiberi existimandum est, quarum iactura facienda sit, si die festo praetermittantur; quemadmodum sacris ctiam canonibus permissum est. Multa alia Dominus in Evangelio festis diebus fieri posse declaravit, quae facile parochus apud sanctos Matthaeum et loanncm observabit.

XXIV. Cur iumenta quiescere Dominus voluerit. Sed ut nulla res praetermitteretur, cuius actione hic sabbati cultus impediretur: facta est iumenti mentio; quo animalium genere impcdiuntur homines, quo minus sabbatum diem colarit. Si enim die sabbati alicui operis actioni iumenti usus destinatur, necessaria est etiam ad id hominis opera, qui iumentum agat; itaque solum per se opus facere non potest, sed hominem, qui illud molitur, adiuvat. Eo autem die ncmini opus facere licet, ergo neque iumentis, quorum opera ad id homines utuntur. Itaque huius praecepti lex eo etiam spectat, ut, si iumentorum laboribus homines parcere Deus vult, eo certe magis ipsi cavere debeant, ne inhumani sint in eos, quorum opera atque industria utuntur.

XXV. Quibus praecipue in operibus Christiani diebus festis se exercere debeant. Neque vero parochus illud praetermittere debet, ut diligenter doceat, quibus in operibus atque actionibus Christiani homines diebus festis exercere se debeant. Illae vero eiusmodi sunt, ut ad Dei templum accedamus, eoque loco sincera piaque animi attentione sacrosanctae missae sacrificio intersimus, divina ecclesiae sacramenta, quae ad salutem nostram instituta sunt, ad animae vulnerum curationem crebro adhibeamus. Nihil vero est, quod opportunius aut melius a Christianis hominibus fieri possit, quam si peccata sua sacerdotibus saepe confiteantur; ad quam rem perficiendam poterit parochus populum adhortari, sumpta huius probandae rei ratione et copia ex iis, quae de poenitentiae sacramento suo loco tradita ac praecepta sunt. Neque solum ad hoc sacramentum populum excitabit, sed sedulo etiam atque etiam ad illud adhortabitur, ut sacrosanctum eucharistiae sacramentum crebro percipiant. Attente praeterea diligenterque sacra concio fidelibus audienda est; nihil enim minus ferendum est, neque tam profecto indignum, quam Christi verba contemnere aut negligenter audire. Exercitatio item atque studium fidelium in precibus divinisque laudibus frequens esse debet; praecipuaque eorundem cura, ut quae ad Christianae vitae institutionem pertinent, ea diligenter addiscant, seduloque se exerceant in iis officiis, quae pietatem continent, pauperibus et egenis eleemosynam tribuendo, aegros homines visitando, moerentes, quique dolore affiicti iacent, pie consolando. Nam, ut est apud S. Iacobum (Iac. 1, 27.), "religio munda et immaculata apud Deum et Patrem, haec est: visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum." Ex his, quae dicta sunt, facile erit colligere, quae contra huius praecepti regulam committuntur.

XXVI. Cur necesse fuerit certos quosdam dies divino cultui

deputare.

Parochi vero officium in eo item esse debet, ut certos quosdam locos in promptu habeat, unde rationes atque argumenta sumat, quibus populo illud maxime persuadeatur, ut huius praecepti legem summo studio accurataque diligentia servet. Ad hoc plurimum valet, ut populus scilicet intelligat, ac plane perspiciat, quam iustum et rationi consentaneum sit, nos certos quosdam dies habere, quos totos divino cultui tribuamus, Dominumque nostrum, a quo summa et innumerabilia beneficia accepimus, agnoscamus, colamus et veneremur. Si enim iussisset nos quotidie sibi religionis cultum tribuere, nonne pro suis erga nos beneficiis, quae maxima et infinita sunt, omnis opera danda esset, ut prompto alacrique animo eius dicto audientes essemus? Nunc vero paucis ad eius cultum institutis diebus, non est, cur nos negligentes atque difficiles in eius officii functione simus, quod sine gravissima culpa praetermittere non possumus.

XXVII. Quae utilitas ad eos redeat, qui sedulo huic praecepto

obtemperaverint.

Deroonstret deinde parochus, quanta huius praecepti virtus sit, quum ii, qui illud recte servaverint, in conspectu Dei esse, cum eoque colloqui videantur. Nam et precibus faciendis Dei maiestatem contemplamur, et cum eo colloquimur, et concionatoribus audiendis Dei vocem accipimus, quae ad aures nostras eorum opera pervenit, qui de rebus divinis pie sancteque concionantur; tum in altaris sacrificio praesentem Christum Dominum adoramus. Et his quidem bonis illi maxime fruuntur, qui hoc praeceptum servant diligenter.

XXVIII. Quid contra de illis sentiendum sit, qui hanc legem

omnino neglexerint.

Qui vero hanc legem omnino negligunt, ii quum Deo et ecclesiae non obediant, neque eius praeceptum audiant, et Dei et sanctarum legum hostes sunt; quod animadverti potest ex eo, quod praeceptum hoc eiusmodi est, ut nullo labore servari queat. Quum enim Deus non labores nobis imponat, quos vel difficillimos eius causa suscipere deberemus, sed quietos illis diebus festis a terrenis curis liberos esse iubeat: magnae temeritatis indicium est, huius praecepti legem recusare. Exemplo nobis esse debent supplicia, quae de illis Deus sumpsit, qui illud violarunt, ut ex libro Numerorum (15, 35.) licet intelligere. Ne igitur in hanc Dei offensionem incidamus, operae pretium erit, saepe illud verbum "Memento" cogitatione repetere, magnasque illas utilitates et commoda sibi ante oculos proponere, quae ex festorum dierum cultu percipi, supra declaratum est; et multa alia ad id genus pertinentia, quae bonus et diligens pastor, ut occasionis ratio postulabit, copiose lateque persequi poterit.

CAPUT V.

De quarto Praecepto.

Honora patrem tuurn et matrem tuam, ut sis longaevus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi.

/. Quae sit huius praecepti dignitas, et quomodo cum superioribus conveniat.

Cum in superioribus praeceptis summa sit vis et dignitas, merito, quae nunc persequimur, quia maxime necessaria sunt, proximum locum obtinent. Nam illa finem, qui Deus est, continuo spectant, haec nos ad proximi caritatem erudiunt, etsi

longius progressa ad Dcum, id est illud extremum, cuius gratia proximum ipsum diligimus, perducunt. Quamobrem Christus Dominus ') praecepta illa duo de diligendo Deo et proximo similia inter se esse dixit. Hic autem locus dici vix potest, quantas habeat utilitates, quum et suos fructus ferat, uberes illos quidem ac praestantes, et sit tanquam signum, ex quo primi praecepti obedientia et cultus elucet. "Qui non diligit," inquit divus Ioannes, "fratrem suum, quem videt: Deum, quem non videt, quomodo potest diligere?" Ad eundem modum, si parentes, quos secundum Deum diligere debemus, non veneramur et colimus, quum nobis in conspectu fere semper sint: Deo summo parenti et optimo, qui nullum suh aspectum cadit, quem honorem, quem cultum tribuemus? Ex quo perspicuum est, utraque praecepta inter se congruere.

II. Quam late pateat huius praecepti vis, et quantum parentes

ex hoc praecepto adiuventur.

Huius autem praecepti usus latissime patet; nam praeter eos, qui nos genuerunt, multi praeterea sunt, quos in parentum loco colere debemus, vel potestatis, vel dignitatis, vel utilitatis, vel praestantis alicuius muneris et officii nomine. Parentum praeterea maiorumque omnium laborem levat; quum enim id inprimis curent, ut, quos habent in sua potestate, ii recte et divinae legi convenienter vivant: erit haec cura perfacilis, si omnes intelligant, Deo auctore et monitore summum honorem parentibus tribui oportere; quod ut praestare possimus, necesse est, nosse quandam differentiam, quae est inter praecepta primae et secundae tabulae.

III. Praeceptorum legis in duas tdbulas quorsum facta sit distinctio.

Ergo haec primum a parocho sunt explicanda; idque in primis moneat, divina decalogj praecepta fuisse in duabus tabulis incisa; in quarum altera, quemadmodum a sanctis Patribus accepimus, tria illa continebantur, quae iam sunt exposita, reliqua vero in alteram tabulam erant inclusa. Atque haec nobis perapposita fuit descriptio, ut praeceptorum rationem ordo ipse distingueret; nam quidquid in sacris literis divina lege iubetur aut vetatur, id duorum generum oritur ex altero; aut enim erga Deum aut erga homines caritas in omni officio Bpectatur. Et quidem caritatem in Deum superiora tria praecepta docent; quod vero ad hominum coniunctionem et societatem pertinet, id reliquis septem praeceptis continetur. Quocirca non sine causa eiusmodi est facta distinctio, ut alia ad priorem, alia ad alteram tabulam praecepta referantur.

IV. Quo modo caritas erga Deum tribus primis praeceptis, et caritas erga proximum ceteris contineatur, et quae sit inter

utraque differentia. Nam superioribus tribus praeceptis, de quibus dictum est, quasi subiecta materies, quam tractent, est Deus, id est summum bonum: ceteris vero proximi bonum. Illis summus, bis proximus amor est propositus; ilia finem, haec autem ea, quae ad finem referuntur, spectant. Praeterea caritas Dei ex ipso pendet; Deus enim per se, non alterius rei causa, summe diligendus est; caritas autem proximi a caritate Dei ortum habet, atque ad eam tanquam ad certam regulam dirigenda est. Nam si parentes caros habemus, si dominis paremus, si dignitate antecedentes reveremur: id ea re maxime faciendum est, quod eorum procreator est Deus, eosque aliis praeesse voluit, quorum opera ceteros homines regit ac tuetur; qui, quum nobis auctor sit, ut eiusmodi personas vereamur, idcirco id praestare debemus, quia a Deo hoc ipso honore dignantur. Ex quo fit, ut honor, quem parentibus habemus, Deo potius, quam hominibus haberi videatur. Sic enim apud sanctum Matthaeum est, quum de observantia in superiores agitur: "Qui recipit vos, me recipit;" et Apostolus in epistola ad Ephesios, servos instituens: "Servi," inquit, "obedite dominis carnalibus cum timore et tremore, in simplicitate cordis vestri, sicut Christo; non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed ut servi Christi."

V. Quo modo caritas Dei nullo fine, caritas vero proximi sui*

finibus circumscribatur.

Accedit, quod Deo nullus honor, nulla pietas, nullus cultus satis digne tribuitur, in quem amor augeri infinite potest, proptereaque nostra erga illum caritas in dies fiat ardentior necesse est; quem, eius iussu, ex toto corde, ex tota anima, ex omnibus viribus amare debemus. At caritas, qua proximum complectimur, suis finibus circumscribitur; iubet enim Dominus proximos diligere sicut nos ipsos. Quod si quis hos fines egressus fuerit, ita ut parem Deo et proximis amorem tribuat: is maximum scelus admittit, "Si quis venit ad me,a inquitDominus, "et non odit patrem suum, et matrem, et uxorem, et filios, et fratres, et sorores, adhuc autem animam suam, non potest meus esse discipulus;" in quam sententiam item dictum

est: "Sine, ut mortui sepeliant mortuos suos," quum quidam primum humare patrem vellet, postea Christum sequi; cuius rei dilucidior illa apud S. Matthaeum explicatio est: "Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus."

VI. Quomodo parentes sint amandi, quaque ex causa illis subinde non obtemperandum sit. Nec tamen ulla dubitatio est, quin parentes vehementer amandi observandique sint; sed ad pietatem inprimis necessarium est, Deo, qui parens et effector est omnium, praecipuum honorem et cultum tribui; ideoque mortales parentes amari, ut ad coelestem sempiternumque patrem tota amoris vis referatur. Quod si interdum parentum iussa Dei praeceptis repugnent: non dubium est, quin liberi parentum cupiditati Dei voluntatem anteferre debeant, divinae illius sententiae memores: "Obedire oportet Deo magis, quam hominibus."

VII. Quid in huius praecepti sententia proprie honorandi vox

denotet.

Quibus rebus expositis, parochus verba praecepti interpretabitur, atque illud primum, "honorare" quid sit. Est enim de aliquo honorifice sentire, et quae illius sunt, maximi putare omnia. Huic autem honori haec omnia coniuncta sunt: amor, observantia, obedientia et cultus. Scite autem in lege posita est honoris vox, non amoris aut metus, etiamsi valde amandi ac metuendi parentes sint; etenim qui amat non semper observat et veneratur, qui metuit non semper diligit: quem vero aliquis ex animo honorat, item amat et veretur. Haec quum parochus explicarit, tum aget de patribus, quique sinr ii, qui vocentur hoc nomine.

VIII. Quinam patris nomine hic intelligantur.

Nam etsi de iis praecipue patribus lex loquitur, ex quibus generati sumus, tamen ad alios quoque pertinet hoc nomen, quos etiam complecti lex videtur; quemadmodum ex pluribus divinae Scripturae locis facile colligimus. Praeter illos igitur, qui nos procrearunt, patrum genera item alia sunt in sacris literis, (quod antea attigimus,) quibus singulis suus honor debetur. Ac primum ecclesiae praesides et pastores et sacerdotes "patres" dicuntur; quemadmodum ex Apostolo constat, qui ad Corinthios scribens: "Non," inquit, "ut confundam vos, haec scribo, sed ut filios meos carissimos moneo. Nam si decem miilia paedagogorum habeatis in Christo, sed non multos patres; nam in Christo Iesu per Evangelium ego vos

genui." Et in Ecclesiastico l) scriptum est: "Laudemus viros gloriosos, et parentes nostros in generatione sua." Deinde ii, quibus aut imperium, aut magistratus, aut potestas commissa est, qui rempublicam gubernant, "patres" appellantur. Sic Naaman a famulis "pater" vocabatur. Praeterea "patres" eos dicimus, quorum procurationi, fidei, probitati, sapientiaeque alii commendantur; cuiusmodi sunt tutores et curatores, paedagogi et magistri. Quare Eliam et Elisaeum filii Prophetarum 3) "patrem" vocabant. Postremo "patres"4) dicimus senes et aetate confectos, quos etiam vereri debemus. Atque hoc in parochi praeceptis maximum sit, ut doceat, patres, cuiusque sint generis, praesertim vero eos, ex quibus nati sumus, a nobis honorandos, de quibus divina lex praecipue loquitur.

IX. Cur parentibus secundum carnem Christianorum filii praecipuum honorem impendere debeant.

Sunt enim immortalis Dei quasi quaedam simulacra, in iisque ortus nostri imaginem intuemur; ab iis vita nobis data est; iis Deus usus est, uti nobis animum mentemque impertiret; ab iis ad sacramenta deducti, ad religionem, ad humanum cultum civilemque instituti, ad morum integritatem et sanctitatem eruditi sumus. Doceat vero parochus, merito nomeu "matris" in hoc praecepto expressum, ut eius beneficia et merita erga nos consideremus, quanta cura et sollicitudine nos in utero gesserit, quanto cum labore et dolore pepererit et educarit. X. Quibus rationibus honore afficiantur carnales parentes. Porro ita observandi parentes sunt, ut, quem eis tribuimus, honor, ex amore atque intimo animi sensu depromptus videatur; quibus hoc officium debetur maxime, quum erga nos sint ita affecti, ut nullum laborem, nullam contentionem, nulla pericula nostri causa refugiant, nihilque illis accidere possit iucundius, quam, ut filiis caros se esse sentiant, quos maxime diligunt. Ioseph, quum in Aegypto honore et amplitudine regi esset proximus, patrem, qui in Aegyptum venerat, honorifice excepit, et Salomon matri advenienti assurrexit, eamque veneratus regio in solio ad dexteram collocavit. Alia praeterea sunt honoris officia, quae in parentes conferri debent. Nam eos tum etiam honoramus, quum a Deo suppliciter petimus, ut iisdem bene et feliciter omnia eveniant; ut in maxima gratia et honore sint apud homines; ut ipsi Deo ac sanctis, qui in coelis sunt, commendatissimi sint. Item parenCatechiemus, Conc. Trid

tes honoramus, quum nostras rationes ad eorum arbitrium voluntatemque conferimus; cuius rei suasor Salomon: "Audi," inquit, " fili mi, disciplinam patris tui, et ne dimittas legem matris tuae, ut addatur gratia capiti tuo, et torques collo tuo." Cuiusmodi sunt etiam D. Pauli cohortationes'-*): "Filii, obedite parentibus vestris in Domino; hoc enim iustum est;" item. "Filii, obedite parentibus per omnia; hoc enim placitum est in Domino." Et sanctissimorum hominum exemplis confirmatur. Etenim Isaac, quum a patre ad sacrificium vinciretur, modeste ac sine recusatione paruit, et Rechabitae, ne a patris consilio unquam discreparent, vino se in perpetuum abstiuuerunt. Item parentes honoramus, quum eorum recte facta moresque imitamur. Iis enim plurimum tribuere videmur, quorum esse volumus quam simillimi. Item parentes honoramus, quoram consilia non modo exquirimus, verum etiam sequimur.

XI. Quo modo parentibus in necessitate constitutis sit subvenienaum, et maxime in mortis periculo.

Item, quibus subvenimus ea impertientes, quae victus cultusque desiderat; quod Christi testimonio comprobatuf, qui Pharisaeorum impietatem redarguens: "Quare et vos," ait, "transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram? Nam Deus dixit: Honora patrem et matrem, et: Qui maledixerit patri vel matri, morte moriatur. Vos autem dicitis: Quicunque dixerit patri vel matri: Munus quodcunque est ex me, tibi proderit; et non honorificabit patrsm suum, aut matrem suam, et irritum fecistis maudatum Dei propter traditionem vestram." Et honoris quidem officia parentibus tribuere semper debemus, sed tum maxime, quum periculose aegrotant; danda enim opera est, ne quid praetermittant, quod vel ad peccatorum confessionem attinet, vel ad reliqua. sacramenta, quae a Christianis hominibus percipi debent, quum mors appropinquat, idque nobis curae sit, ut pii religiosique homines eos crebro intervisant, qui vel imbecillos confirment, et consilio iuvent, vel optime animatos ad spem erigant immortalitatis, ut, quum mentem a rebus humanis excitarint, totam coniiciant in Deum. Sic fiet, ut fidei, spei et caritatis beatissimo comitatu, ac religionis praesidio muniti, mortem non modo non pertimescendam, quum necessaria sit, sed, quum aditum ad aeternitatem expediat, etiam appetendam censeant.

•) Mat. 15, 3. seq.

XII. Quo modo mortuis parentibus honorem exhibeamus. Postremo vel mortuis parentibus honor tribuitur, si iis funus facimus, si exsequias cohonestamus, si honorem sepulturae impertimus; si iusta et sacrificia anniversaria curamus, si, quae ab iis legata sunt, diligenter persolvimus.

XIII. Quo pacto episcopi et sacerdotes sint honorandi.

Honorandi autem sunt non modo ii, ex quibus nati sumus, verum etiam alii, qui patres appellantur, ut episcopi et sacerdotes, ut reges, ut principes, ut magistratus, ut tutores, ut curatores, ut magistri, ut paedagogi, ut senes et ceteri eiusmodi; digni enim sunt, qui ex caritate, ex obedientia, ex ope nostra fructus percipiant; sed alius alio magis. De episcopis et aliis pastoribus ita scriptum est '): "Qui bene praesunt presbyteri, duplici honore digni habeantur; maxime qui laborant in verbo et doctrina." Iam vero, quanti erga Apostolum amoris documenta Galatae dederunt! quibus is praeclarum illud benevolentiae testimonium tribuit: "Testimonium enini perhibeo vobis, quia, si fieri posset, oculos vestros eruissetis, et dedissetis mihi."

XIV. Quo modo sacerdotibus necessaria ad victum suppeditar

debeant.

Quin etiam sacerdotibus ea suppeditanda sunt, quae ad vitae usus necessarios requiruntur. Quare Apostolus: "Quis/ inquit, "militat suis stipendiis unquam?" Et in Ecclesiastico scriptum est: "Honorifica sacerdotes, et propurga te cum brachiis; da illis partem, sicut mandatum est tibi, primitiarum et purgationis." Illis etiam obtemperandum esse docet Apostolus: "Obcdite," inquit, praepositis vestris, et subiacete eis; ipsi enim pervigilant, quasi rationem pro animabus vestris reddituri." Quin potius a Christo Domino praeceptum est, ut vel improbis pastoribus obtemperemus, quum dicat: "Super cathedram Moysi sederunt scribae et Pharisaei. Omnia ergo, quaecumque dixerint vobis, servate et facite; secundum opera vero eorum nolite facere; dicunt enim, et non faciunt." XV. Magistratibus politicis honor deferendus ostenditur.

Idem de regibus, de principibus, de magistratibus et reliquis, quorum potestati subiicimur, dicendum est. Iis vero quod honoris, cultus, observantiae genus tribuendum sit, Apostolus ad Romanos late explicat; pro quibus etiam orandum esse monet. Et divus Petrus: "Subiecti,tt inquit, "estote

t)mni humanae creaturae propter Deum; sive regi, quasi praecellenti, sive ducibus, tanquam ab eo missis." Nam si quem eius cultum tribuimus, is ad Deum refertur; babet enim venerationem hominum excellens dignitatis gradus, quia divinae potestatis est instar; in quo etiam Dei providentiam veneramur, qui publici muneris procurationem eis attribuit, quibusque utitur tanquam potestatis suae ministris.

XVI. Cur magistratibus politicis etiam improbis sit obtemperandum, et quando non sit.

Nec enim hominum imprObitatem aut nequitiam, si tales sunt magistratus, sed divinam auctoritatem, quae in illis est, reveremur, ut, quod permirum fortasse videatur, quamvis in nos sint inimico infensoque animo, quamvls implacabiles, tamen non satis digna causa sit, cur eos non perofficiose observemus. Nam et Davidis magna in Saulem officia exstiterunt, quum ei tamen esset offensior; quod innuit illis verbis "Cum iis, qui oderunt pacem, eram pacificus." At vero si quid improbe, si quid inique imperent, quum id non ex potestate, sed ex iniustitia atque animi perversitate agant, omnino non sunt audiendi.?/ Ubi haec parochus singillatim exposuerit, deinceps consideret, quodnam praemium, quamque consentaneum eis propositum sit, qui divino huic praecepto obediunt.

XVII. Quod praemium obedientiae in parentes divinitus sit

propositum.

Nam in eo fructus est maximus, ut diu vivant; propterea quod digni sunt, qui beneficio quam diutissime perfruantur, cuius memoriam perpetuo conservant. Quum igitur, qui parentes colunt, eis gratiam referant, a quibus lucis et vitae usuram habent: iure et merito vitam ad summam senectutem perducunt. Tum adiungenda est divinae promissionis illustris explanatio; neque enim solum sempiternae ac beatae, sed huius etiam, quam in terris agimus, vitae usus promittitur; cuius sententiae interpres est D. Paulus, quum inquit: "Pietas ad omnia utilis est, promissionem habens vitae, quae nunc est, et futurae." XVIII. Diuturnae vitae promissio quanti hic facienda.

Nec vero haec merces aut exigua est, aut contemnenda, etiamsi sanctissimis viris, ut Iob, ut Davidi, ut Paulo, mors fuerit optabilis, et aerumnosis ac miseris hominibus vitae propagatio sit iniucunda; nam illorum verborum adiunctio: "Quam Dominus tuus dabit tibi,a non modo temporis diuturnitatem ad vivendum, sed otium, quietem, incolumitatem ad bene vivendum, pollicetur. Nara in Deuteronomio ^) non solum inquit: "Ut longo vivas tempore," sed illud etiam addit: "ut bene sit tibi," quod deinde ab Apostolo repetitum est.

XIX. Quo modo, qui parentes honorant, etiamsi cito moriuntur,

huius praecepti praemium capiant.

Haec autem bona eis suppetere dicimus, quorum pietati Deus gratiam referat. Aliter enim divini promissi fides et constantia non erit, quum interdum, qui maiorem pietatem parentibus praestiterunt, iis vita brevior sit; quibus id quidem contingit, vel quod iis optime consulitur, qui prius e vita excedunt, quam a virtutis ei officii religione discedant; rapiuntur enim, ne malitia mutet intellectum eorum, aut ne fictio decipiat animam illorum, vel quia dum pernicies et rerum omnium perturbatio impendet, e corporibus evocantur, ut communium temporum acerbitatem evadant. "A facie enira malitiae," inquit Propheta, "collectus est iustus;" quod fit, ne eorum aut virtus aut salus periclitetur, quum a mortalibus flagitiorum poenas repetit Deus, vel ne tristissimis temporibus ex propinquorum amicorumque calamitatibus acerbissimos luctus sentiant. Quare metuendum est maiorem in modum, quum viris bonis immatura mors accidit.

XX. Quibus poenis ii afficiantur, qui huius praecepti praevaricatores exsistunt.

Ac quemadmodum eis, qui grati in parentes sunt, officii merces et fructus est a Deo propositus: sic ingrati et impii filii gravissimis poenis reservantur. Scriptum est enim 6): "Qui maledixerit patri suo vel matri, morte moriatur;" et: "Qui affligit patrem, et fugit matrem, ignominiosus est et infelix;" et: "Qui maledicit patri suo vel matri, exstinguetur lucerna eius in mediis tenebris;" et: "Oculum, qui subsannat patrem, et qui despicit partum matris suae, effodiant eum corvi de torrentibus, et comedant eum filii aquilae." Qui parentibus iniuriam intulerunt, multos fuisse legimus, in quibus ulciscendis Dei iracundia exarsit. Non enim Davidem inultum reliquit, sed sceleri debitas poenas dedit Absalon, quem ob eius scelus tribus hastis transfixum punivit. De iis vero, qui sacerdotibus non obtemperant, scriptum est: "Qui superbierit, nolens obedire sacerdotis imperio, qui eo tempore ministrat Domino Deo tuo, ex decreto iudicis morietur homo ille."

XXI. Quibus potissimum rationibus parentes se dignos honore

illo divinitus praescripto reddere possint.

Et quemadmodura divina lege sancitum est, ut parentibus filii honorem habeant, ut pareant, ut obsequantur: sic parentum propria officia sunt atque munera, ut sanctissimis disciplinis ac moribus filios imbuant, iisque optima dent vivendi praecepta, ut ad religionem instructi et pavati Deum sancte inviolateque venerentur; quod a parentibus Susannae factum esse legimus. Itaque sacerdos parentes commoneat, ut se liberis magistros praebeant virtutis, aequitatis, continentiae, modestiae et sanctitatis; triaque praesertim declinent, in quibus saepe offendere consueverunt: primum, ne quid acerbius in liberos aut loquantur aut statuant, quod Apostolus in epistola ad Colossenses' ita praecipit: "Patres, nolite ad indignationem provocare filios vestros, ut non pusillo animo fiant;" nam periculum est, ne fracto abiectoque animo sint, dum omnia timent. Quare illud praecipiat, ut nimiam severitatem effugiant, malintque liberos corrigere, quam ulcisci.

XXII. Quo modo parentes erga liberos remissi essenon debeant, nec eis ut nimis amplum patrimonium relinquant, nimis laborare.

Deinde, si qua culpa comraissa est, quum necessaria sit castigatio et obiurgatio, ne quid liberis per indulgentiam dissolute remittant; saepe enim filii parentum nimia lenitate et facilitate depravantur. Quamobrem a dissoluta indulgentia deterreat exemplo Heli summi sacerdotis, qui, quod in libcros indulgentior fuerat, maximo supplicio est affectus. Postremo, ne, quod foedissimum est, in filiorum educatione ac doctrina praepostera consilia ineant; etenim permulti in hac una cogitatione curaque versantur, ut opes, ut pecunias, ut lautum et amplum patrimonium liberis relinquant; quos non ad religionem, non ad pietatem, non ad bonarum artium disciplinam, sed ad avaritiam et ad rem familiarem augendam cohortantur, nec de filiorum existimatione aut salute sunt solliciti, dummodo pecuniosi sint et praedivites; quo quid dici aut cogitari turpius potest? Ita fit, ut ad illos non tam rerum copias, quam sua scelera et flagitia transferant; quibus tandem non ad coelum se duces praebent, sed ad inferorum supplicia sempiterna. Sacerdos igitur optimis praeceptis parentes instituat, eosque ad Tobiae exemplum ac similem virtutem excitet, ut, quum filios ad Dei cultum et sanctimoniara probe erudierint, ab iis etiam amoris, et observantiae, et obsequii uberrimos fructus capiant.

CAPUT VI. De guinto Praecepto.

Ne occides.

I. Quis sit eius doctrinae, quae hoc praecepto includitur, fructus

et utilitas.

Magna illa, quae pacificis hominibus proposita est, felicitas — "quoniam ') filii Dei vocabuntur," pastores maxime commovere debet, ut praecepti huius disciplinam fidelibus diligenter accurateque tradant; nam ad conciliandas hominum voluntates nulla melior ratio iniri potest, quam si eiusmodi praecepti lex recte explicata, ab omnibus ita, ut oportet, sancte servetur; quoniam tum sperare licet, ut summa animi oonsensione coniuncti homines concordiam et pacem maxime eolant. Sed quam necesse sit, praeceptum hoc explicari, ex eo perspicitur, quod immensa illa universae terrae inundatione facta, hoc unum inprimis est, quod Deus hominibus interdixit: "Sanguinem," inquit, "requiram animarum vestrarum de manu cunctarum bestiarum, et de manu hominis." In Evangelio etiam, quo primum veteres leges a Domino explicatae sunt, in iis haec prima est, de qua apud sanctum Matthaeum 3) ita scriptum est: "Dictum est enim: Non occides," et reliqua, quae hac de re eo ipso loco deinceps commemorantur. Fideles praeterea attente iibenterque praeceptum hoc audire debent. Si enim eius vis spectatur, ad vitam cuiusque tuendam valet; quoniam iis verbis: "Non occides," homicidium omnino interdictum est. Itaque singuli homines tanta cum voluptate animi illud accipere debent, perinde ac si, ira Dei proposita gravissimisque aliis poenis, nominatim prohibitum sit, ne quis eorum laedatur. Ergo ut praeceptum hoc auditu iucundum est, ita eius peccati cautio, quod praecepto prohibetur, iucunditatem habere debet.

II. Quid hoc praecepto quum vetetur, tum iubeatur.

Cum autem huius legis vim Dominus explicaret, in eo duo contineri ostendit, alterum, ne occidamus, quod a nobis fieri vetitum est; alterum quod facere iubemur, ut concordi amicitia caritateque inimicos complectamur, pacem habeamns cum omnibus, cuncta denique incommoda patienter feramns. III. Licet bestiis vesci et animalia occidere.

In eo autem, quod caedes prohibetur, illud primum docendum est, quae caedes sint eiusmodi, quae hac praecepti

Catechisrni Romani

lege non vetentur. Nam bestias occidi prohibitum non est, quoniam si illis vesci a Deo hominibus est concessum, fas item est illas occidi; qua de re ita sanctus Augustinus '), "quum audimus," inquit, "Non occides, non accipimus hoc dictum esse de fructetis, quia nullus est iis sensus; nec de irrationabilibus animalibus, quia nulla nobis ratione sociantur."

IV. Licet homines in iudicio vel morti adiudicare vel interimere. Alterum permissum caedis genus est, quod ad eos magistratus pertinet, quibus data est necis potestas, qua ex legum praescripto iudicioque in facinorosos homines animadvertunt, et innocentes defendunt; quo in munere dum iuste versantur, non modo ii caedis non sunt rei, sed huic divinae legi, qua caedes vetatur, maxime obediuut. Cum enim legi huic finis is propositus sit, ut hominum vitae salutique consulatur: magistratuum item, qui legitimi sunt scelerum vindices, animadversiones eodem spectant, ut audacia et iniuria suppliciis repressa, tuta sit hominum vita. Quare David: "In matutino," inquit*), "interficiebam omnes peccatores terrae, ut disperderem de civitate Domini omnes operantes iniquitatem."

V. Quo modo etiam, qui in bello iusto occidunt, rei caedis

non sint.

Qua ratione ne illi quidem peccant, qui iusto bello, non cupiditate aut crudelitate impulsi, sed solo publicae utilitatis studio vitam hostibus adimunt. Sunt praeterea eiusmodi caedes, quae nominatim iussu Dei fiunt. Levi filii non peccaverunt, qui uno die tot millia hominum occiderunt; qua caede facta sic ad eos locutus est Moyses:'): "Consecrastis manus vestras hodie Domino."

VI. Huius praecepti reus non est, qui hominem fortuito casu

interimit.

Neque vero huius praecepti reus est, qui non sponte, nec meditato, sed fortuitu hominem occidit; qua de re in Deuteronomii libro ita scriptum est: "Qui percusserit proximum suum nesciens, et qui heri et nudius tertius nullum contra eum odium habuisse comprobatur, sed abiisse cum eo simpliciter in silvam ad ligna caedenda, et in succisione lignorum securis fugerit manu, ferrumque lapsum de manubrio amicum eius percusserit, et occiderit." Hae caedes eiusmodi sunt, quae, quia non voluntate, neque de industria inferuntur, propterea non omnino in peccatis numerantur. Quod S. Augustini sententia comprobatur: "Absit enim,a inquit, "ut ea, quae aut propter

bonum aut licitum facimus, si quidem praeter nostram voluntatem quidquam mali acciderit, nobis imputetur.

VII. Quo modo homicidii reus est, qui casu caedem fecit. In quo tamen duabus de causis peccari potest: altera, si quis in re iniusta occupatus, hominem occiderit, exempli causa, si quis gravidam mulierem pugno vel calce percuteret, ex quo abortus sequeretur; fuisset quidem illud praeter percussoris voluntatem, non tamen praeter culpam, cum illi non liceret ullo modo gravidam mulierem percutere. Altera, si non omnibus circumspectis negligenter et incaute aliquem occiderit.

VIII. Licet etiam salutis suae tuendae causa alterum occidere.

Qua etiam ratione, si quis salutis suae defendendae causa, omni adhibita cautione, alterum interemerit, hac lege non teneri satis apparet. Atque hae quidem, quas modo commemoravimus, caedes sunt, quae hoc legis praecepto non continentur; quibus exceptis reliquae omnes prohibentur, sive homicidam quis spectet, sive qui occiditur, sive modos, quibus caedes fit.

IX. Nemini licet privata auctoritate caedem facere.

Nam quod ad eos pertinet, qui caedem faciunt, nemo plane excipitur, non divites, non potentes homines, non domini, non parentes, sed delectu omni et discrimine remoto occidere vetitum est omnibus.

X. Nemo prorsus est, qui hac lege tutus esse non possit.

Si vero ii spectantur, qui interficiuntur, ad omnes haec lex pertinet: nec quisquam est tam humilis et abiectae conditionis homo, quin legis huius vi defendatur. Neque vero se ipsum interficere cuipiam fas est, cum vitae suae nemo ita potestatem habeat, ut suo arbitratu mortem sibi consciscere liceat; ideoque legis huius verbis non ita praescriptum est: "Ne alium occidas," sed simpliciter: "Ne occidas."

XI. Quot modis hoc praeceptum violari contingat. Sin autem multiplicem caedis faciendae modum attendimus, nemo est, qui excipiatur. Non solum enim suis cuiquam manibus, aut ferro, aut lapide, aut baculo, aut laqueo, aut veneno vitam homini eripere non licet, sed consilio, ope, auxilio, vel alia quacumque ratione id fieri prorsus vetitum est. In quo summa tarditas stuporque Iudaeorum fuit, qui crederent se hoc praeceptum servare, si manus tantum a caede abstinerent. Sed bomini Christiano, qui interprete Christo didicit hanc legem spiritualem esse, nempe quae non manus solum puras, sed animum etiam castum sincerumque nos haSH

bere iubet: illud non satis omnino est, quod illi satis cumulate se praestare arbitrabantur; nam ne irasci quidem cuiquam licere, in Evangelio traditum est, quum dicat Dominus: "Ego autem dico vobis: Omnis, qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio; qui autem dixerit fratri suo: Raca, reus erit consilio; qui autem dixerit: Fatue, reus erit gehennae ignis."

XII. Quo modo quis irascendo peccare, vel non peccare potest. Ex quibus verbis perspicuum est, eum culpa non carere,

qui fratri succenseat, quamvis iram animo inclusam contineat; qui vero eius irae significationem aliquam dederit, graviter peccare; at multo gravius, qui non vereatur dure fratrem accipere, et ei convicium facere. Et quidem hoc verum est, si nulla subsit irascendi causa. Nam irae causa, quae a Deo legibusque conceditur, ea est, quum in eos animadvertimus, qui nostro imperio potestatique parent, si in eis sit culpa. Christiani enim hominis ira non a carnis sensibus, sed a Spiritu sancto proficisci debet, quum "templa sancti Spiritus," in quibus Iesus Christus habitet, nos esse conveniat.

XIII. Quo modo homines perfecte hanc legem observent, et quam

multi in eam peccent.

Multa praeterea sunt a Domino tradita, quae ad perfectam huius legis rationem pertinent; qualia illa sunt. "Non resistere malo, sed, si quis te percusserit in dexteram maxillam tuam, praebe illi et alteram, et ei, qui vult tecum in iudicio contendere, et tunicam tuam tollere, dimitte ei et paliium, et quicumque te angariaverit mille passus, vade cum illo alia duo." Ex his, quae iam commemorata sunt, animadverti licet, quam proclives sint homines ad ea peccata, quae hoc praecepto vetita sunt, quamve multi reperiantur, qui si minus manu, animo saltem caedis scelus committunt. XIV. Quantum in sacris literis homicidium Deus detestetur.

Et quoniam huic tam periculoso morbo remedia in sacris literis adhibita sunt, parochi est officium, ea diligenter fidelibus tradere; praecipuum autem illud est, ut intelligant, quam nefarium sit peccatum, hominis caedes. Idque vel plurimis maximisque sanctarum literarum testimoniis perspici potest. > Usque enim adeo homicidium detestatur Deus in sanctis literis, ut a bestiis hominum caedis poenam se repetiturum dicat, ac belluam, quae hominem laeserit, occidi iubeat; neque aliam ob causam a sanguine hominem adhorrere voluit, nisi ut omni ratione a nefaria hominis caede et animum et manus abstineret.

XV. Quantum sit scelus, hominis caedes, ratione demonstratur.

Sunt enim homicidae humani generis, atque ideo naturae hostes acerbissimi, qui, quantum in eis est, universum Dei opus evertunt, quum homiuem tollant, cuius causa is omnia, quaecumque procreata sunt, se fecisse testatur; immo vero in Genesi quum prohibitum sit hominem occidi, quia illum Deus ad imaginem suam et similitudinem creavit: insignem Deo iniuriam is facit, quasique violentas illi manus afferre videtur, qui eius imaginem e medio tollit. Hoc divina animi cogitatione meditatus David, gravissime de sanguinariis hominibus conquestus est illis verbis: "Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem." Neque simpliciter dixit, "occidunt," sed "effundunt sanguinem;" quae verba ad detestabilis illius sceleris amplificationem, immanemque illorum crudelitatem ostendendam protulit. Utque declararet inprimis, quam praecipites illi diabolico quodam impulsu ad id facinus ferantur, dixit: "Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem."

XVI. Quid in hoc praecepto Deus faciendum imperet.

Iam vero quae in hoc praecepto servanda esse Christus Dominus iubet, eo spectant, ut pacem cum omnibus habeamus; ait enim, quum hunc locum interpretaretur 3): "Si offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris, quia frater tuus habet aliquid adversum te: relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo, et tunc veniens offeres munus tuum," et quae sequuntur. Quae ita a parocho explicabuntur, ut doceat, sine ulla exceptione omnes caritate complectendos esse; ad quam in huius praecepti explicatione fideles, quam maxime poterit, incitabit, quod in eo proximi diligendi virtus maxime elucet. Quum enim odium hoc praecepto aperte vetetur, quoniam "qui fratrem suum odit, homicida est, " certe illud consequitur, ut amoris et caritatis praeceptum detur.

XVII. Quae officia sint caritatis, quae hoc praecepto continentur.

Cumque hac lege de caritate et amore praeceptum sit, tum omnium etiam illorum officiorum atque actionum, quae caritatem ipsam consequi solent, praecepta traduntur. " Caritas patiens est," inquit D. Paulus. Patientia igitur nobis praecipitur, in qua nos animas nostras possessuros esse, Salvator docet. Beneficentia deinde caritatis comes est et socia; quoniam caritas "beuigna est." Benignitatis autem atque beneficentiae virtus late patet, eiusque officiura in iis rebus maxime versatur, ut pauperibus suppeditemus res necessarias, cibum esurientibus, sitientibus potum demus, nudos vestiamus; et quo quisque opis nostrae magis indiget, eo in illum plus liberalitatis conferamus.

XVIII. Quo modo omnium caritatis officiorum perfectissimum

sit inimicorum dilectio.

Haec beneficentiae et bonitatis officia, quae per se sunt illustria, eo fiunt illustriora, si inimicis praestentur; ait enim Salvator: "Diligite inimicos vestros, benefacite iis, qui oderunt vos;" quod etiam Apostolus monet illis verbis'2): "Si esuirerit inimicus tuus, ciba illum; si sitit, potum da illi; hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput eius. Noli vinci a malo, sed vince in bono malum." Deinde si caritatis legem spectemus, quae benigna est: omnia, quaecunque ad mansuetudinem, lenitatem, aliasve id generis virtutes pertinent, officia, colere ea lege praescribi intelligemus.

XIX. Qua praecipue re caritas proximi, quae hic imperatur,

elucescat.

At vero longe omnium praestantissimum officium, quod caritatis plenissimum est, in quo maxime nos exercere convenit, illud est, ut iniurias, quas accepiraus aequo animo remittamus atque condonemus; quod ut plane efficiamus, saepe nos divinae literae, ut antea dictum est, monent atque hortantur, quum non beatos solum eos dicant,3) qui ita prorsus faciunt, sed erratorum etiam veniam iisdem a Deo datam affirment; qui vero. hoc ipsum facere negligunt, aut omnino recusant, illam non consequuntur. Sed quoniam ulciscendi libido hominum mentibus fere insita est, parochus maximam in eo diligentiam ponat necesse est, ut iniuriarum oblivisci, easque remittere Christianum hominem oportere, non doceat solum, sed penitus etiam fidelibus persuadeat. Quumque hac ipsa de re apud sacros scriptores multa fiat mentio, eos consulat, ad refellendam illorum pertinaciam, qui in ulciscendi cupiditate animo obstinato sunt atque obfirmato. Argumenta in promptu habeat, quae illi Patres gravissima, et ad eam rem maximeaccommodata, pie adhibuerunt.

XX Quibus praesertim rationibus^ odium reprimendum sit, inducendique sint fideles ad iniuriarum oblivionem.

Verum haec potissimura tria explicanda sunt. Primum est, ut, qui se iniuriam accepisse putat, ei maxime persuadeatur, illum detrimenti aut iniuriae praecipuam causam non fuisse, quem ipse ulcisci cupit. Sic admirabilis ille Iob fecit, qui a Sabaeis hominibus, a Chaldaeis, et a daemone graviter laesus, nulla tamen eorum habita ratione, ut vir rectus et homo admodum pius recte pieque iis verbis usus est: "Dominus dedit, Dominus abstulit." Itaque patientissimi illius viri oratione et exemplo Christiani homines sibi persuadeant, quod verissimum est, omnia, quaecumque in hac vita patimur, a Domino, qui iustitiae omnis misericordiaeque parens est et auctor, proficisci.

XXI. Homines nos persequentes, Dei ministri ac satellites sunt,

quamvis id ex mala voluntate faciant.

Neque vero ille nos, quae eius est immensa benignitas, ut inimicos punit, sed uti filios corrigit et castigat. Nec profecto, si recte animadvertimus, in hisce rebus homines aliud omnino sunt, nisi ministri et quasi satellites Dei, et quanquam homo potest male aliquem odisse, pessimeque illi cupere, tamen ei, nisi permissu Dei, nocere nullo modo potest. Hac ratione adductus Ioseph, fratrum impia consilia, sic David iniurias sibi a Semei illatas, aequo animo tulit. Ad hanc item rem illud argumenti genus valde pertinet, quod sanctus Chrysostomus 4) graviter atque erudite pertractavit: neminem scilicet nisi a se ipso laedi; nam qui se iniuriose tractatos esse opinantur, si rem recta secum via reputent, comperient profecto, nullam se ab aliis iniuriam aut damnum accepisse; etsi enim, quibus ipsi laeduntur, ea extrinsocus eveniunt, tamen se maxime ipsi offendunt, quum animum odio, cupiditate, invidia nefarie contaminant.

XXII. Quae ad eos commoda proveniant, qui iniurias libenter

condonant.

Alterum est, quod duo praecipua commoda complectitur, quae ad illos pertinent, qui pio erga Deum studio adducti iniurias libenter remittunt; quorum primum illud est, quod aliena debita remittentibus promisit Deus fore, ut ipsi etiani peccatorum veniam impetrent; ex quo promisso, quam gratum illi sit hoc pietatis officium, facile apparet. Alterum commodum est, quod nobilitatem quandam et perfectionem assequimur; quoniam, condonandis iniuriis, quodammodo Dei similes efficimur, "quid) solem suum oriri facit super bonos et malos; et pluit super iustos et iniustos."

31»

XXIII. Quae et quot incommoda ex odio inimicorum proveniant.

Postrerao explicanda sunt incommoda illa, in quae nostum incidimus, quum iniurias, quae nobis illatae sunt, condonare nolumus. Itaque parochus iilis, qui sibi in animum inducere non possunt, ut inimicis ignoscant, ob oculos ponat, odium non solum peccatum grave esse, sed etiam diuturnitate peccandi gravius inhaerere; quum enim is, in cuius animo hic affectus insederit, inimici sui sanguinem sitiat, illius ulciscendi spe plenus, dies noctesque in perenni quadam mala mentia agitatione ita versatur, ut nunquam a caedis aut nefariae alicuius rei cogitatione cessare videatur. Quo fit, ut is vel nunquam, vel maximo negotio ad id impellatur, ut aut prorsus ignoscat, aut aliqua saltem ex parte iniurias remittat; quare merito vulneri comparatur, cui telum infixum haeret.

XXIV. Multa peccata ex odio nasci demonstratur.

Multa praeterea incommoda et peccata sunt, quae hoc uno odii peccato, tamquam vinculo quodam, iuncta tenentur. Ideoque D. Ioannes in hanc sententiam ita dixit: "Qui odit fratrem suum, in tenebris est, et in tenebris ambulat, et nescit quo eat, quia tenebrae obcaecaverunt oculos eius." Itaque saepius labatur necesse est. Etenim quo pacto fieri potest, ut dicta aliquis aut facta illius probet, quem oderit? Hinc temeraria et iniqua iudicia exsistunt, irae, invidiae, obtrectationes, et alia eiusmodi, quibus illi quoque implicari solent, qui aut cognatione, aut amicitia iuncti sunt. Itaque saepe fit, ut ex uno peccato multa exsistant; neque iniuria dicitur hoc peccatum esse "diaboli," quandoquidem ipse ab initio "homicida" fuit. Quamobrem Dei Filius, Dominus noster Iesus Christus, quum sibi mortem Pharisaei afferre cuperent, illos "a patre diabolo" genitos esse dixit.

XX V. Remedia adversus peccatum odii.

Sed praeter haec, quae dicta sunt, unde sceleris huius detestandi rationes peti possunt, alia quoque remedia, et ea profecto maxime opportuna, sanctarum literarum monumentis tradita sunt. Ac primum omnium remedium et maximum est Salvatoris nostri exemplum, quod ad imitandum nobis proponere debemus. Is enim, quum ne minima quidem peccati suspicio in eum cadere posset, virgis caesus, spinis coronatus, et cruci denique affixus, eam habuit orationem plenissimam pietatis: "Pater, dimitte illis; non enim sciunt, quid faciunt." Cuius aspersionem sanguinis testatur Apostolus "melius loquentem, quam Abel." Alterum autem remedium ab Ecclesiastico propositum est, ut mortem atque illum iudicii diem recordemur. "Memorare,a inquit ille '), "novissima tua, et in aeternum non peccabis;" quae sententia eodem spectat, ac si dicat: illud saepe etiam atque etiam cogita, brevi fore, ut mortem obeas; proinde quia tali tempore tibi optatissimum erit, et maxime necessarium, summam Dei misericordiam impetrare, eam tibi ob oculos iam nunc perpetuoque proponas necesse est. Ita enim fict, ut immanis illa ulciscendi cupiditas tibi exhauriatur, quum ad misericordiam Dei implorandam nullum aptius maiusve remedium invenias, quam oblivionem iniuriarum et amorem in eos, qui te aut tuos re aut oratione violarint.

CAPUT VII. De sexto Praecepto.

Non*) moechaberis.

I. Quo pertineat istud praeceptum, quaque ratione a parochis tractandum sit.

Quoniam viri et uxoris vinculum arctissimum est, et nihil utrique iucundius accidere potest, quam intelligere, se mutuo quodam et singulari amore diligi; contra, nibil molestius, quam sentire, a se debitum et legitimum amorem alio transferri: recte quidem atque ordine illam, quae hominis vitam a caede tuetur, legem haec, quae de moechia sive adulterio est, consequitur, ut sanctam illam et honorabilem matrimonii coniunctionem, unde magna caritatis vis exsistere solet, nemo ullo adulterii scelere violare aut dirimere audeat. Sed tamen in hac ipsa re explicanda cautus admodum sit parochus et prudens; et tectis verbis rem commemoret, quae moderationem potius desiderat, quam orationis copiam. Verendum est enim, ne, dum is late atque copiose nimis explicare studet, quibus modis homines ab huius legis praescripto discedant, in illarum rerum sermonem forte incidat, unde excitandae libidinis potius materia, quam restiguendae illius ratio emanare solet.

II. Quae in hoc praecepto iussa comprehendantur.

Sed quoniam hoc praecepto multa continentur, quae praetermittenda non sunt, ea suo loco explicabuntur a parochis. Eius igitur duplex vis est: altera, qua disertis verbis adulterium vetatur; altera, quae eam sententiam inclusam habet, ut animi corporisque castitatem colamus.

///. Quid sub nomine moechiae seu adulterii hic prohibeatur.

Ut autera ab eo, quod prohibitum est, docendi initium sumatur: Adulterium est legitimi tori iniuria, sive alienus sive proprius ille sit. Etenim si maritus cum muliere soluta rem habet, suum ipse torum violat; si vero solutus vir alienam cognoscat uxorem, adulterii labe torus alienus inquinatur. Hoc vero adulterii interdicto omnia prohiberi, divus Ambrosius ') et Augustinus auctores sunt, quaecunque inhonesta sunt et impudica. In hanc sententiam haec verba accipienda esse, ex sacris iiteris tum veteris tum novi Testamenti licet colligere; nam praeter adulterium alia libidinis genera apud Moysen puniuntur. IV. Variae libidinum species, quae in Scripturis numerantur.

Est Iudae in Genesi 3) iudicium in nurum suam. Est praeclara illa in Deuteronomio 4) Moysis lex, ne de filiabus Israel ulla esset meretrix. Exstat praeterea Tobiae ad filium eiusmodi adhortatio: "Attende tibi, fili mi, ab omni fornicatione." Ecclesiasticus 6) item: "Erubescite," inquit, "a respectu mulieris fornicariae. " In Evangelio etiam Christus Dominus inquit, de corde exire "adulteria et fornicationes, — quae coinquinant hominem." Apostolus vero Paulus hoc vitium saepe multis gravissimisque verbis detestatur s): "Haec est," ait, "voluntas Dei, sanctificatio vestra, ut abstineatis vos a fornicatione, " et: "Fugite fornicationem," et: "Nec commisceamini fornicariis. " "Fornicatio autem," inquit M), "et omnis immunditia, aut avaritia, nec nominetur in vobis," et: "Neque fornicarii — neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, — regnum Dei possidebunt." V. Cur praecipue in hoc praecepto adulterii sit facta mentio.

Praecipue vero ob eam rem adulterium diserte vetitum est, quia praeter turpitudinem, quae illi cum aliis intemperantiae generibus communis est, iniustitiae quoque peccatum non solum in proximum, sed etiam in civilem societatem adiunctum habet. Est illud idem certum, qui se a ceterarum libidinum intemperantia non abstinet, eum ad hanc, quae adulterii est, incontinentiam facile labi. Quare hoc adulterii interdicto facile intelligimus, omne impuritatis et impudicitiae genus, quo polluitur corpus, prohiberi; immo omnem intimam animi libidinem hoc praecepto vetitam esse, tum ipsius legis vis significat, quam spiritualem esse constat, tum Christus Dominus docuit illis verbis,3): "Audistis quia dictum est antiquis:

Non moechaberis. Ego autem dico vobis, quia omnis, qui viderit mulierem ad concupiscendurn eam, iam moechatus est eam in corde suo." Haec sunt, quae fidelibus publice tradenda duximus; si tamen ea addantur, quae a sancta Tridentina synodo in adulteros, et eos, qui scorta et pellices alunt, decreta sunt, praetermissis multis aliis ac variis impudicitiae et libidinis generibus, de quibus privatim unusquisque a parocho admonendus erit, ut temporis et personarum ratio postulabit. Sequitur nunc, ut ea explicentur, quae iubendi vim habent.

VI. Quid praeter ea, quae prohibentur, hic necessario observandum praescribatur. Docendi igitur sunt fideles, ac vehementer hortandi, ut pudicitiam et continentiam omni studio colant, mundentque se ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei. In primis autem admonendi sunt, quamvis castitatis virtus in eorum hominum genere magis eluceat, qui pulcherrimum illud ac plane divinum virginitatis propositum sancte et religiose colunt: tamen iis etiam convenire, vel qui caelibem vitam agunt, vel matrimonio iuncti a vetita libidine puros se et integros servant.

VII. Quae sint poiissimum cogitanda volenti libidines suas

edomare.

Quoniam vero multa a sanctis Patribus tradita sunt, quibus docemur domitas habere libidines, et coercere voluptates: ea parochus studeat populo accurate exponere, atque in hac tractatione diligentissime versetur. Haec autem eiusmodi sunt, partim quae in cogitatione consistunt, partim quae in actione. Quod in cogitatione remedium positum est, id in eo maxime versatur, ut intelligamus, quanta sit huius peccati turpitudo et pernicies; qua oognita facilior fiet eius detestandi ratio. Perniciosum vero scelus esse, intelligi ex eo potest, quoniam propter hoc peccatum e Dei regno pelluntur atque exterminantur homines, quod malorum omnium ultimum est. Et haec quidem calamitas omnium scelerum communis est. Illud autem huius peccati proprium, quod qui fornicantur, in sua ipsi corpora peccare dicuntur, ex sententia Apostoli ita scribentis 2): "Fugite fornicationem, omne enim peccatum, quodcumque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus suum peccat. Quod ob eam causam dictum est, quoniam illud iniuriose tractat, quum eius violat sanctitatem; qua de re ad Thessalonicenses ita D. Paulus: "Haee

est enim/ inquit, "voluntas Dei, sanctificatio vestra, ut abstineatis vos a fornicatione; ut sciat unusquisque vestrum vas suum possidere in sanctificatione et honore, non in passione desiderii, sicut et gentes, quae ignorant Deum." Deinde, id quod scelestius est, si homo Christianus meretrici turpiter se dedat, membra, quae Christi sunt, ea meretricis facit; ita enim D. Paulus ait: "Nescitis quoniam corpora vestra membra sunt Christi? tollens ergo membra Christi, faciam membra mereLricis? absit. An nescitis quoniam qui adhaeret meretrici, unum corpus efficitur?" Est praeterea homo Christianus, ut idem testatur, "templum Spiritus sancti," quod violare nihil aliud est, nisi ab eo Spiritum sanctum eiicere.

VIII. Quibus rationibus adulterii enormitatem intelligere liceat. In adulterii autem scelere magna inest iniquitas. Si enim,

ut vult Apostolus, qui matrimonio iuncti sunt, ita eorum alter alterius potestati mancipatus est, ut neuter "sui corporis potestatem" iusque habeat, sed mutuo quodam sint inter se quasi servitutis vinculo ita devincti, ut vir ad uxoris voluntatem, contraque uxor ad viri nutum voluntatemque se accommodare debeat: certe, si alteruter corpus suum, quod est alieni iuris, ab eo, cui illud adstrictum est, disiungit, is admodum iniquus est et nefarius. Et quoniam infamiae metus, et ad ea, quae iussa sunt, vehementer incitat homines, et a vetitis magnopere deterret: docebit parochus, adulterium hominibus insignem turpitudinis notam inurere. Nam sacris literis ita proditum est: "Qui adulter est, propter cordis inopiam, perdet animam suam; turpitudinem et ignominiam congregat sibi, et opprobrium illius non delebitur." Verum huius sceleris magnitudo ex supplicii severitate facile perspici potest; adulteri enim, lege a Domino in veteri Testamento praescripta, obruebantur lapidibus.

IX. Cuiusmodi poenae impuras libidines fere consequi solent. Quin etiam ob unius libidinem, non solum qui scelus admisit, sed universa interdum civitas, ut de Sichimitis legimus, deleta est. Multa divinae animadversiouib exempla in sacris literis prodita sunt, quae ad deterrendos a nefaria libidine homines, parochus colligere poterit: ut Sodomae et reliquarum finitimarum urbium interiius, Israclitarum 6) qui fornicati sunt cum filiabus Moab in dcserto, supplicium, Beuiamitarum deletio. Qui vero mortem ejfugiunt, intolerabiles

tamen dolores ac poenarum cruciatus, quibus saepe pleetuntur, non effugiunt; nam mente caeci, quae poena gravissima est, ita fiunt, ut neque Dei, neque famae, neque dignitatis, neque filiorum denique, vitacque suae rationem habeant, hocque pacto adeo nequam et inutiles fiunt, ut nihil grave committi eis debeat, et ad nullum fere officii munus idonei sint. Huius rei exempla a Davide ') et Salomone 2) petere nobis licet, quorum alter postquam adulteratus est, repente sui dissimillimus ex mitissimo crudelis extitit, ut Uriam optime de se raeritum morti obtulerit; alter quum se totum in mulierum libidinem profudisset, ita a vera Dei rcligione sese avertit, ut "alienos Deos sequeretur." Aufert igitur, ut Oseasa) dixit, hoc peccatum cor hominis, saepeque obcaecat. Nunc ad ea remedia veniamus, quae in actione consistunt.

X. Quibus modis homines ad libidinem incitentur, quos illi evitare praecipue debeant. Quorum primum illud est, ut otium maxime fugiamus; in quo Sodomitae homines, ut est apud Ezechielem, quum hebescerent, in spurcissimum illud nefariae libidinis scelus praecipites lapsi sunt. Deinde crapula magnopere est vitanda. "Saturavi eos," inquit Propheta, "et moechati sunt," quoniam venter expletus ac saturatus libidinem parit. Hoc ipsum illis verbis Dominus significavit: "Attendite vobis ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate." Hoc item Apostolus: "Nolite," inquit, inebriari vino, in quo est luxuria." Sed maxime animus ad libidinem oculis inflammari solet, quo pertinet illa Christi Domini sententia: "Si oculus tuus scandalizat te, erue eum et proiice abs te." Multae praeterea sunt Prophetarum de eadem re voces; ut est apud Iob: "Pepigi foedus cum oculis meis, ut ne cogitarem quidem de virgine." Sunt multa denique, ac pene innumerabilia exempla malorum, quae ex oculorum aspectu ortum habuerunt. Sic David, sic rex Sichem u) peccavit; hocque item pacto senes illi Susannae,2) calumniatores deliquerunt.

XI. Mulierum exquisitus ornatus, sermonesque obscoeni, et aliat

luxuriae incitamenta fugienda. Elegantior item ornatus, quo oculorum sensus valde excitatur, occasionem libidini non parvam saepe praebet; ideoque Ecclesiasticus monet'3): "Averte faciem tuam a muliere compta." Cum igitur mulieres in nimio ornatus studio ver-

; II. Reg. c. u. •) III. Reg. c. 11. ») 4, 11. «) Ez..18, 49. «) Ier. 5, 7. «) Lno

sentur, non alienum erit, si parochus aliquam in eo diligentiam adhibeat, ut eas interdum moneat obiurgetque verbis, quae hoc de genere gravissima Apostolus Petrus ita protulit '): "Mulierum non sit extrinsecus capillatura, aut circumdatio auri, aut indumenti vestimentorum cultus." D. Paulus item'2): "Non in tortis," inquit, "crinibus, aut auro, aut margaritis, vel veste pretiosa;" multae enim auro et margaritis adornatae ornamenta mentis et corporis perdiderunt. Hoc autem libidinis incitamentum, quod e vestium exquisito ornatu exsistere solet, alterum sequitur, quod est turpis obscoenique sermonis; nam verborum obscoenitate, quasi face quadam subiecta, adolescentum accenduntur animi. "Corrumpunt enim raores bonos colloquia mala, " inquit Apostolus 3), hocque ipsum quum maxime efficiant delicatiores et molliores cantus ac saltationes, ab iis quoque diligenter cavendum est. Quo in genere numerantur item libri obscoene et amatorie scripti, qui ita vitandi sunt, ut imagines, quae aliquam turpitudinis speciem prae se ferunt, quum ad turpes rerum illecebras, infiammandosque adolescentum animos vis in iliis sit maxima. Sed parochus in primis curet, ut quae de iis a sacrosancto Tridentino concilio pie religioseque constituta sunt, ea sanctissime serventur. Haec vero omnia, quae commemorata iam sunt, si magno adhibito studio curaque vitentur, omnis fere libidinis materia tollitur.

XII. Confessionis et euchartstiae et piarum precum usus ad castitatem consequendam est necessarius.

Sed ad illius vim opprimendam maxime valet frequens confessionis et eucharistiae usus; tum assiduae ac piae quidem ad Deum preces, cum eleemosynis atque ieiunio coniunctae, Est enim castitas donum Dei, quod recte petentibus non denegat, nec patitur nos tentari supra id, quod possumus. XIII. Corpus castitatem sectanti domandum.

Corpus autem non ieiuniis modo, et iis praesertim, quae sancta ecclesia instituit, sed vigiliis etiam, piis peregrinationibus atque aliis afflictationum generibus exercendum est, sensuumque appetitiones reprimeudae; in his enim atque aliis eiusmodi rebus maxime cernitur temperantiae virtus. In quam 3ententiam ad Corinthios ita D. Paulus scribit: "Omnis, qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet; et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant, nos autem incorruptam;" et

Imag. ') I. Cor. 9, 25. 27.

paulo post: "Castigo,u inquit, "corpus meum, et in servitutem redigo, ne forte, quum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar;" et alio loco "Carnis curam ne feceritis in dessideriis."

CAPUT VIII. De septiino Fraecepto.

Non*) furtum facies.

I. Quanta sit huius praecepti comrnendatio, et cum dudbus praecedentibus connexio.

Veterem hunc ecclesiae morem fuisse, ut huius praecepti vis et ratio inculcaretur auditoribus, indicat illa apud Apostolum 3) obiurgatio eorum, qui ceteros ab iis vitiis maxime deterrerent, quibus ipsi cumulati reperiebantur: "Qui ergo," inquit, "alium doces, te ipsum non doces? qui praedicas non furandum, furaris?" Quo doctrinae bono non solum frequens illorum temporum peccatum corrigebat, sed etiam turbas ac lites sedabat, aliasque malorum causas, quae furto commoveri solent. In iis et delictis, et delictorum incommodis atque calamitatibus quum nostra etiam haec aetas misere versetur: ad exemplum sanctorum Patrum et Christianae disciplinae magistrorum, parochi hunc urgebunt locum, et assidue ac diligenter huius praecepti vim ac sententiam explicabunt. Ac primum officium et diligentiam suam conferent ad declarandum Dei infinitum amorem erga genus humanum; qui non modo illis duobus interdictis: "Non occides," — "Non moechaberis," quasi praesidiis, et vitam corpusque nostrum, et famam existimationemque tueatur: sed etiam hoc praecepto. "Non furtum facies," tanquam custodia quadam externas res ac facultates muniat atque defendat.

II. Quae sit huic praecepto subiecta sententia.

Quam enim haec verba subiectam habent notionem, nisi eam, quam supra diximus, quum de aliis praeceptis loqueremur? vetare videlicet Deum, bona haec nostra, quae in eius tutela sint, a quoquam auferri aut violari. Quod divinae legis beneficium quo maius est, eo nos in ipsius beneficii auctorem Deum gratiores esse oportet. Et quoniam et habendae et referendae gratiae nobis optima ratio proposita est, ut non tantum praecepta libenter auribus accipiamus, sed etiani

re ipsa probemus: ad hoc colendum praecepti officium fideles excitandi et inflammandi sunt. Est autem hoc praeceptum, quemadmodum superiora, divisum in duas partes; quarum altera, quae furtum vetat, aperte est enunciata; alterius sententia et vis, qua iubemur benigni et liberales esse in proximos, in priore occulta est et involuta. De priore igitur prius dicetur: "Non furtum facies."

III. Quid furti vocabulo hic legislator significatum velit. In quo illud animadvertendum est, furti nomine non id modo intelligi, quum occulte ab invito domino aliquid aufertur, sed etiam quum aliquid alienum contra voluntatem scientis domini possidetur; nisi forte existimandum est, eum, qui fnrtum prohibeat, rapinas factas per vim et iniuriam non improbare, quum exstet illud Apostoii '): "Rapaces regnum Dei non possidebunt," quorum omnem rationem et consuetudinem fugiendam esse, idem scribit Apostolus. Quanquam vero maius peccatum rapinae sint, quam furtum, quae praeter rem, quam alicui adimunt, praeterea vim afferunt, et maiorem imponunt ignominiam.

IV. Quum omnem iniustam rei alienae usurpationem Deus hic prohibere velit, cur potius furti quam rapmae meminerit.

Mirandum tamen non est, quod leviori hoc furti nomine notatum sit divinae legis praeceptum, non rapinae; id enim summa ratione factum est, quia furtum latius patet, et ad plura pertinet, quam rapinae, quas tantummodo illi facere pos sunt, qui potentia et viribus praestant. Quanquam nemo non videt, exclusis eiusdem generis levioribus peccatis, graviora etiam facinora prohiberi.

V. Enumerantur furti latius sumpti species. Variis autem nominibus notatur iniusta possessio, et usus rerum alienarum, ex varietate eorum, quae et invitis et insciis dominis auferuntur; nam si privatum quid privato adimitur, "furtum". dicitur; si surripitur publico, "peculatus" appellatur; "plagiatum" vocant, si homo liber vel servus alienus in servitutem abducitur; si vero sacra res eripitur, nominatur "sacrilegium," quod facinus maxime nefarium ac scelestum adeo in mores inductum est, ut bona quae necessario et sacrorum cultui, et ecclcsiae ministris, et pauperum usui pie ac sapienter fuerant attribula, in privatas cupiditates perniciosasque libidines convertantur.

VI. Non illi dumtaxat hoc praeceptum transgrediuntur, qui re ipsa aliena possident, sed etiam animo.

Sed praeter ipsum furtum, id est externam actionem furandi etiam animus et voluntas Dei lege prohibetur. Est enim spiritualis lex, quae animum, fontem cogitationum et consiliorum, inspicit. "De corde enim," inquit Dominus apud sanctum Matthaeum, "exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia."

Vll. TJnde potissimum furti gravitatem metiri possimus. Sed quam grave scelus furtum sit, ipsa naturae vis et ratio satis ostendit; est enim iustitiae contrarium, quae suum cuique tribuit. Nam bonorum distributiones et assignationes, iam inde ab initio iure gentium constitutas, divinis etiam et humanis legibus confirmatas, ratas esse oportet, ut unusquisque, nisi humanam societatem tollere velimus, ea teneat, quae ei iure obtigerunt. Nam, ut Apostolus ait: "Neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt." Etsi huius sceleris importunitatem et immanitatem permulta declarant, quae furtum consequuntur. Fiunt enim iudicia temere et inconsulto multa de multis; erumpunt odia, suscitantur inimicitiae, existunt interdum acerbissimae innocentium hominum damnationes.

VIII. Quo modo sint ablata necessario restituenda. Quid dicemus de ea necessitate, quae divinitus imposita est omnibus, satisfaciendi ei, cui aliquid ademptum sit? "Non enim," inquit Augustinus, remittitur peccatum, nisi restituatur ablatum;" quae restitutio, quum quis assueverit ex alienis locupletari, quantam habeat difficultatem praeter id, quod unusquisque et ex aliorum consuetudine, et de suo sensu iudicare potest, ex testimonio Habacuc Prophetae licet intelligere; ait enim: "Vae ei, qui multiplicat non sua usquequo, et aggravat contra se densum lutum." Lutum appellat densum rerum alienarum possessionem, unde emergere et expedire se homines difficile possint. Furtorum autem tam multa sunt genera, ut ea dinumerare sit difficillimum. Quare de his duobus, furto et rapinis, dixisse satis erit, ad quae, tanquam ad caput, reliqua, quae dicemus, referuntur. Ad ea igitur detestanda, et ad fidelem populum a scelesto facinore deterrendum, conferent omnem curam ac diligentiam parochi. Verum huius generis partes persequamur.,ani 328

IX. Quae sint praecipua furtorum genera, quique furibus sint annumerandi.

Sunt igitur fures etiam, qui furto sublatas res emunt, vel aliquo modo inventas, occupatas aut ademptas retinent; ait enim sanctus Augustinus *): "Si invenisti, et non reddidisti, rapuisti." Quod si rerum dominus nulla ratione inveniri potest, illa sunt bona in usus pauperum conferenda. Quae ut restituat qui adduci non potest, ea re facile probat, se undique ablaturum omnia, si possit. Eodem se alligant scelere, qui in emendis vendendisque rebus fraudes adhibent, et vanitatem orationis; horum fraudes vindicabit Dominus. G-raviores et iniquiores in hoc furtorum genere sunt ii, qui fallaces et corruptas merces vendunt pro veris et integris; quive pondere, mensura, numero et regula decipiunt emptores. Est enim in Deuteronomio 2), "Non habebis in sacculo diversa pondera;" et in Levitico: "Nolite facere iniquum aliquid in iudicio, in regula, in pondere, in mensura; statera iusta, et aequa sint pondera, iustus modius, aequusque sextarius." Est et alio loco: "Abominatio est apud Dominum pondus et pondus; statera dolosa non est bona." Furtum etiam apertum est operariorum et artificum, qui totam et integram mercedem exigunt ab iis, quibus ipsi iustam et debitam operam non dederunt. Nec vero distinguuntur a furibus servi dominorum, rerumque custodes infidi; quin etiam eo sunt detestabiliores, quam reliqui fures, qui clavibus excluduntur, quod furaci servo nihil domi obsignatum aut occlusum esse potest. Furtum praeterea facere videntur, qui fictis simulatisque verbis, quive fallaci mendicitate pecuniam extorquent; quorum eo gravius est peccatum, quod furtum mendacio cumulant. Illi quoque in furum numero reponendi sunt, qui, quum ad privatum aliquod vel publicum officium conducti sunt, nullam vel parvam operam navantes munus negligunt, mercede tantum ac pretio fruuntur. Eeliquam furtorum multitudinem a sollerti avaritia, quae omnes pecuniae vias novit, excogitatam, persequi longum est, et, ut diximus, difficillimum.

X. Quae sint rapinarum genera, \uique raptores dicendi. Itaque de rapinis, quod est alterum horum scelerum caput, dicendum videtur, si prius monuerit parochus Christianum populum ut meminerit illius Apostoli sententiae 5): "Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationcm et in laqueum diaboli." Nec ullo sibi loco patiatur excidere praeceptum hoc:

"Quaecunque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis. " Et illud cogitet perpetuo l): " Quod ab alio oderis fieri tibi, vide ne tu aliquando alteri facias." Rapinae igitur patent latius; nam qui debitam operariis mercedem non persolvunt, sunt rapaces, quos sanctus Iacobus ad poenitentiam invitat illis verbis: "Agite nunc divites, plorate ululantes in miseriis vestris, quae advenient vobis." Cuius poenitentiae causam subiungit: "Ecce enim merces operariorum, qui messuerunt regiones vestras, quae fraudata est a vobis, clamat, et clamor eorum in aures Domini Sabaoth introivit." Quod genus rapinarum in Levitico 3), in Deuteronomio 4), apud Malachiam 5) et apud Tobiam 6) vehementer improbatur. In hoc crimine rapacitatis includuntur, qui, quae ecclesiae praesidibus et magistratibus debentur, vectigalia, tributa, decimas, et reliqua huius generis non dissolvunt vel intervertunt, et ad se transferunt.

XI. Foenerari est rapinam committere, et quam grave scelus

illud sit.

Huc etiam referuntur foeneratores in rapinis acerrimi et acerbissimi, qui miseram plebem compilant ac trucidant usuris. Est autem usura, quidquid praeter sortem et caput illud, quod datum est, accipitur; sive pecunia sit, sive aliquid aliud, quod emi aut aestimari possit pecunia. Sic enim apud Ezechielem scriptum est: "Ad usuram non commodaverit, et amplius non acceperit," et Dominus apud Lucam: "Mutuum date, nihil inde sperantes." Gravissimum semper hoc fuit facinus, etiam apud gentes, et maxime odiosum. Hinc illud: "Quid foenerari? Quid hominem, inquit, occidere?" Nam qui foenerantur, bis idem vendunt, aut id vendunt, quod non est.

XII. Iudices venales et creditorum fraudatores rapinas committunt.

Item rapinas faciunt nummarii iudices, qui venalia habent iudicia, et pretio muneribusque deliniti optimas tenuiorum et egentium causas evertunt. Fraudatores creditorum et inficiatores, quique sumpto temporis spatio ad solvendum sua vel aliena fide merces emunt, neque fidem liberant, damnabuntur eodem crimine rapinarum; quorum etiam delictum gravius est, quod mercatores illorum destitutionis et fraudationis occasione magno detrimento civitatis vendunt omnia carius; in quos illa Davidis sententia videtur convenire 1: "Mutuabitur peccator, et non solvet."

33o

XIII. Locupletes, qui ablatis pignoribus pauperes comprimunt,

inter raptores numerantur.

Quid de locupletibus dicemus iis, qui ab illis, qui solvendo non sunt, quod commodarunt, exigunt acerbius, et pignora etiam ea auferunt contra Dei interdictum, quae ad eorum corpus tuendum sunt necessaria? Deus enim inquit: "Si pignus a proximo tuo acceperis vestimentum, ante solis occasum reddes ei; ipsum enim est solum, quo operitur, indumentum carnis eius, nec habet aliud in quo dormiat. Si clamaverit ad me, exaudiam eum, quia misericors sum." Horum exactionis acerbitatem iure rapacitatem, atque adeo rapinas appellabimus.

XIV. Frumenta necessitatis tempore comprimentes sunt raptores. Ex numero eorum, qui raptores dicuntur a sanctis Patribus, sunt, qui in frugum inopia comprimunt frumentum, faciuntque, ut sua culpa carior ac durior sit annona, quod etiam valet in rebus omnibus ad victum et ad vitam necessariis; ad quos illa Salomonis pertinet exsecratio: "Qui abscondit frumenta, maledicetur in populis." Quos, suorum scelerum admonitos, parocbi liberius accusabunt, ac propositas illis peccatis poenas explicabunt uberius. Haec de vetitis; nunc ad iussa veniamus, in quibus satisfactio vel restitutio primum locum habet. Peccatum enim non dimittitur, nisi restituatur ablatum. XV. Quosnam ad restitutionem obligan iudicandum sit. Sed quoniam non is solum, qui furtum fecit, ei, cui furatus est, id debet restituere, sed omnes praeterea, qui furti participes fuerunt, hac lege restitutionis tenentur: aperiendum est, qui sint illi, qui hanc satisfaciendi vel restituendi necessitatem effugere non possint. Sunt autem plura hominum genera; ac primum est eorum, qui furari imperant, qui non modo sunt ipsi furtorum socii et auctores, sed etiam in illo furum genere teterrimi. Alterum genus, par voluntate primis, potestate dispar, in eodem tamen furum gradu ponendum, eorum, qui, quum iubere non possint, suasores sunt atque impulsores furtorum. Tertium genus est eorum, qui cum furibus consentiunt. Quartum genus est eorum, qui participes furtorum inde lucrum ipsi etiam faciunt, si lucrum dicendum est, quod, nisi resipuerint, eos addicit aeternis cruciatibus; de quibus sic loquitur David: "Si videbas furem, currebas cum eo." Quintum genus est furum, qui, quum furta possint prohibere, tantum abest, ut illis occurrant et obsistant, ut eorum licentiam permittant atque concedant. Sextum genus

est eorum, qui, quum et furtum factum, et ubi factum sit, certo sciant, non indicant rem, sed eam se scire dissimulant. Postremum genus est, quod omnes complectitur furtorum adiutores, custodes, patronos, quique illis receptaculum praebent ac domicilium; qui omnes et satisfacere debent iis, quibus aliquid detractum est, et ad illud necessarium officium vebementer cohortandi sunt. Ne buius quidem sceleris omnino sunt expertes approbatores furtorum et laudatores. Nec vero etiam ab eadem culpa sunt alieni filiifamilias et uxores, qui pecunias a patribus et viris surripiunt.

XVI. Quid de eleemosynis, quae involute hic etiam praescriburitur, sentiendum.

Iam vero huic praecepto et illa subiecta sententia est, ut pauperum et inopum misereamur, eorumque difficultates et angustias nostris facultatibus et officiis sublevemus. Quod argumentum, quia saepissime et copiosissime tractandum est, petent ea parochi ex virorum sanctissimorum Cypriani, Ioannis Chrysostomi, Gregorii Nazianzeni et aliorum libris, qui de eleemosyna praeclare scripserunt, quibus huic muneri satisfaciant. Sunt enim infiammandi fideles ad studium et alacritatem opitulandi iis, quibus aliena misericordia vivendum est. Sunt vero etiam docendi, quantam habeat necessitatem elecmosyna; ut videlicet re et opera nostra in egentes simus liberales, verissimo illo argumento, quod illo summi iudicii die detestaturus sit eos Deus, et sempiternis ignibus addicturus, qui eleemosynae officia praetermiserint ac neglexerint; illos autem collaudatos in patriam coelestem introducturus, qui benigne fecerint indigentibus. Est utraque Christi Domini ore pronunciata sententia: "Venite benedicti Patris mei; possidete paratum vobis regnum," et: "Discedite a me maledicti in ignem aeternum."

XVII. Quibus modis popidi ad eleemosynam excitandi. Utentur praeterea sacerdotes accommodatis illis ad persuadendum locis: "Date, et dabitur vobis." Proferent Dei promissum, quo nihil uberius, nihil magnificentius ne cogitari quidem potest: "Nemo est, qui reliquerit domum etc, qui non accipiat centies tantum nunc in tempore hoc, — et in saeculo futuro vitam aeternam." Adiicient illud, quod a Christo Domino dictum est: "Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut, quum defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula." Huius vero necessarii muneris partes exponent, ut,

qui largiri non possunt egentibus, quo vitam sustentent, saltem commodent pauperi inxta Christi Domini praescriptum J): "Mutuum date, nihil inde sperantes." Atque huius rei felicitatem beatus David expressit: "Iucundus homo, qui miseretur et commodat."

XVIII. Ad largiendas eleemosynas, otiique vitandi causa laborandum est.

Est autem Christianae pietatis, nisi sit aliunde facultas bene merendi de iis, quibus ad victum aliena misericordia opus est, vitandi etiam otii causa labore, opera ac manibus ea quaerere, quibus inopum indigentiam levare possit. Ad id omnes suo exemplo hortatur in epistola ad Thessalonicenses Apostolus illis verbis: "Ipsi enim scitis, quemadmodum oporteat imitari nos;" item ad eosdem: "Operam detis, ut quieti sitis, et ut vestrum negotium agatis, et operamini manibus vestris, sicut praecepimus vobis; " et ad Ephesios: "Qui furabatur, iam non furetur; magis autem laboret, operando manibus suis quod bonum est, ut habeat, unde tribuat necessitatem patienti." XIX. Parce vivendum est ad aliorum sublevandam inopiam.

Est etiam frugalitati consulendum, parcendumque bonis alienis, ne ceteris graves aut molesti simus; quae temperantia sane quam elucet in omnibus Apostolis, sed maxime eminet in divo Paulo, cuius illud est ad Thessalonicenses 6): "Memores enim estis, fratres, laboris nostri et fatigationis; nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus, praedicavimus in vobis Evangelium Dei." Atque idem alio loco Apostolus: "ln labore et in fatigatione nocte et die operautes, ne quem vestrum gravaremus."

XX. Quibus rationibus populus Christianus in detestationem fur~ torum et studium benignitatis adducendus sit.

Sed ut ab universo hoc genere nefariorum facinorum abhorreat fidelis populus, parochis a Prophetis petere, et a reliquis divinis libris sumere par erit destationem fnrtorum et rapinarum, et horribiles minas a Deo propositas iis, qui illa scelera committunt. Clamat Amos propheta: "Audite hoc, qui conteritis pauperem, et deficere facitis egenos terrae, dicentes: Quando transibit mensis, et venundabimus merces, et sabbatum, et aperiemus frumentum, ut imminuamus mensuram, et augeamus siclum, et supponamus stateras dolosas?" Sunt in eadem sententia multa apud Hieremiam, in Proverbiis et apud Ecclesiasticum J). Nec vero dubitandum est, quin haec malorum semina, quibus malis opprimitur haec aetas, magna ex parte in his inclusa sint causis. Verum ut assuescant Christiani homines prosequi omni liberalitatis ac benignitatis officio egentes et mendicos, quod ad alteram huius praecepti partem pertinet; proferent parochi maxima praemia, quae beneficis et largis et in hac et in futura vita daturum se Deus pollicetur.

XXI. Quid de illis sentiendum sit, quivano praetextu suafurta

et sacrilegia excusant.

Sed quia non desunt, qui etiam se in furtis excusent: admonendi sunt, fore, ut nullam eorum peccati excusationem accipiat Deus; immo vero futurum, ut illa purgatione nou modo non levetur peccatum, sed mirum in modum augeatur. Ecce, nobilium hominum non ferendae deliciae, qui culpam extenuare sibi videntur, si se affirmarint non cupiditate aut avaritia ad detrahendum alteri sua descendere, sed tuendae causa amplitudinis familiae, et maiorum suorum, quorum existimatio ac dignitas rueret, nisi rerum alienarum accessione fulciretur. Quibus perniciosus error eripiendus est, simulque demonstrandum, unam esse rationem conservandi et amplificandi copias et opes, maiorumque gloriam, si Dei voluntati paruerint, si eius praecepta servarint, quibus contemptis fundatae et optime constitutae opes evertuntur; reges ex regio solio et summo gradu honoris praecipites exturbantur, in quorum locum infimi interdum homines, et qui summo in odio illis fuerunt, divinitus vocantur. Incredibile est, quantopere his succenseat Deus; cuius rei testis est Isaias'2), apud quem sunt illa Dei verba: "Principes tui infideles, socii furum: omnes diligunt munera, sequuntur retributiones. Propter hoc ait Dominus Deus exercituum fortis Israel: Eheu, consolabor super hostibus meis, et vindicabor de inimicis meis, et convertam manum meam ad te, et excoquam ad purum scoriam tuam."

XXII. Quo modo iis respondendum, qui commoditate se ad aliena

rapienda adigi qffirmant. Non desunt, qui non iam illam afferant causam splendoris et gloriae, sed victus et vitae commodiorem facultatem et elegantiam; qui refellendi sunt, docendique, quam impia sit eorum et actio et oratio, qui ullam commoditatem anteferant Dei voluntati et gloriae, quem, negligendo eius praecepta, offendimus mirandum in modum. Etsi quae potest esse in furto commoditas, quod summa incommoda consequantur? "Super furem enim," inquit Ecclesiasticus 3), est confusio et

poenitentia." Sed fac esse,-ut cum illis non agatur incommode: dedecorat fur divinum nomen, repugnat eius sanctissimae voluntati, salutaria ipsius praecepta contemnit. Quo ex fonte omnis error, omnis improbitas, omnis fiuit impietas.

XXIII. Quid dicendum sit iis, qui locupletibus spoliandis, vel

consuetudine sua furta obtegunt.

Quid, quod audire licet interdum fures, qui nihil se eo peccare contendant, quod detrahant aliquid locupletibus et copiosis hominibus, qui ea detractione nihil damni faciant, ne sentiant quidem? misera sane et pestifera defensio. Putat alius, satisfactionem suam accipi debere, quod eam furandi consuetudinem cepit, ut non facile possit ab illa mente et actione desistere; qui nisi audierit Apostolum dicentem: "Qui furabatur, iam non furetur:" velit, nolit, etiam consuetudinem capiet aeternorum suppliciorum.

XXIV. Quid rursus illis dicendum sit, qui yel occasione, vel ulciscendi libidine ad furandum induci causantur.

Nonnulli sunt, qui excusant se occasione data alteri aliquid ademisse; est enim illud tritum sermone proverbiura: fures, qui non sint, fieri occasione; qui hac ratione sunt de nefaria sententia deducendi: resistendum esse pravis cupiditatibus. Nam si continuo est re perficiendum id, quod libido persuaserit: quis mOdus, quis finis erit scelerum ac fiagitiorum? Turpissima igitur est illa defensio, vel summae potius intemperantiae et iniustitiae confessio. Nam qui dicit, se non ideo peccare, quia nullam habet peccandi occasionem: idem propemodum fatetur, se semper oblata occasione peccaturum. Sunt, qui furari se dicant ulciscendi causa, quod ab aliis eadem iniuria sint affecti; quibus ita respondendum est: primum nemini licere iniurias persequi; deinde non posse quemquam rei suae iudicem esse; tum multo minus concedi, ut poenas ab aliis repetant eorum, quae alii in eum peccaverunt.

XXV. Quid illis dicendum, qui, ut aere alieno liberentur, furantur.

Postremo quidem furtum satis illa ratione defensum tectumque arbitrantur, quod, quum sint aere alieno oppressi, aliter eo liberari non possint, nisi illud furto dissolvant; quibuscum ita agendum est: nullum esse gravius aes alienum, et quo magis prematur humanum genus, quam dcbitum illud, cuius in divina precatione quotidie meminimus: "Dimitte nobis debita nostra;" quare illud insanissimi hominis esse, plus

velle Deo debere, id est plus peccare, ut quod debet hominibus dissolvat, multoque praestare coniici in carcerem, quam mandari suppliciis inferorum sempiternis; longe etiam esse gravius, Dei, quam hominum, iudicio condemnari; porro autem supplices ipsos ad Dei opem ac pietatem confugere debere, a quo, quid opus sit, possint impetrare. Sunt alia excusationum genera, quibus parochi prudentes ac sui officii diligentissimi facile poterunt occurrere, ut aliquando habeant populum sectatorem bonorum operum.

CAPUT IX. De octavo Praecepto.

Non ') loqueris contra proximum tuum falsum testimonium.

I. Quam utilitatem hoc praeceptum comprehendat.

Quantam non modo utilitatem, sed etiam necessitatem habeat assidua huius et praecepti explicatio, et officii admonitio, nos D. Iacobi monet auctoritas illis verbis: "Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir." Et idem: "Lingua modicum quidem membrum est, et magna exaltat: ecce quantus ignis. quam magnam silvam incendit!" et quae sequuntur in eandem sententiam. Quibus duo monemur: primum, latissime patere hoc linguae vitium; quod etiam iila Prophetae sententia confirmatur: "Omnis homo mendax;" ut propemodum sit unum hoc peccatum, quod ad omnes homines pertinere videatur. Alterum, inde proficisci mala innumerabilia, quum sacpe maledici hominis culpa facultates, fama, vita, animae salus araittatur, vel eius, qui laeditur, quod contumelias patienter ferre non possit, sed eas impotenti animo persequatur; vel eius, qui laedit, quod pravo pudore et falsa cuiusdam existimationis opinione deterritus, adduci non possit, ut iili, qui offensus sit, satisfaciat. Quare hoc loco monendi fideles erunt, ut quantas possunt maximas Deo gratias agant de hoc salutari praecepto non dicendi falsi testimonii; quo non solum ipsi aliis iniuriam facere vetamur, sed etiam hac obedientia ab aliorum iniuria prohibemur.

  1. Quae sit huic praecepto subiecta sententia.

Verum hoc praecepto eadem ratione et via progrediendum est, qua in ceteris progressi sumus; ut videlicet animadrertantur in eo duae leges: altera prohibens ne falsum dicatur

testimonium; iubens altera, ut, simulatione fallaciisque sublatis, dicta et facta nostra simplici veritate metiamur. Cuius officii Apostolus Ephesios illis verbis adraonuit '): "Veritatem facientes in caritate, crescamus in illo per omnia."

III. Quid maxime hoc praecepto caveatur.

Sed prior huius praecepti pars habet hanc rationem, ut, quamvis nomine falsi testimonii significetur, quidquid in bonam vel in malam partem de altero constanter dicatur, sive in iudicio sive extra iudicium: tamen praecipue prohibeatur illud testimonium, quod in iudicio falso dicitur a iurato. Iurat enim per Deum testis, quod ita testificantis et divinum nomen interponentis oratio plurimum fidei habet et ponderis. Itaque, quia periculosum est hoc testimonium, idcirco praecipue prohibetur; iuratos enim testes, nisi exceptionibus legitimis excludantur, aut eorum sit aperta improbitas atque perversitas, ne iudex quidem ipse potest reiicere; praesertim quum exstet iussum divinae legis, ut "in ore duorum vel trium stet omne verbum." Sed ut praeceptum plane fideles intelligant. docendi erunt, quid significet hoc "proximi" vocabulum, in quem falsum testimonium dicere minime licet.

IV. Quis proximi nomine hic designetur.

Est autem proximus, ut ex Christi Domini doctrina colligitur, quicumque eget opera nostra, sive ille propinquus sit, sive alienus, sive civis, sive advena, sive amicus, sive inimicus; nefas enim est existimare, contra hostes licere falsum aliquid dicere pro testimonio, quos iussu Dei ac Domini nostri diligere oporteat. Quin etiam, quia sibi quisque quadam ratione proximus est, nemini fas est in se falsum testimonium dicere; quod qui committant, sibi ipsi notam inurentes ignominiae ac turpitudinis, et se ipsos, et ecclesiam laedunt, cuius sunt membra; quo modo etiam, qui sibi mortem consciscunt, nocent civitati. Ita enim est apud sanctum Augustinum 4): "Nec recte intelligentibus poterat videri, non esse prohibitum, ut adversus se ipsum quisque falsus testis assisteret, eo quod in praecepto additum fuit: contra proximum tuum. Sed non ideo, si adversus se ipsum quisque falsum testimonium dixerit, ab hoc crimine se putet alienum; quando regulam diligendi proximi a semetipso dilector accepit."

V. In utilitatem proximi falsum testan, aut mentiri non licet.

Verum quia prohibemur proximum laedere falso testimonio, nemo propterea contrarium permitti nobis arbitretur, ut

peierando liceat conciliare ei, qui nobiscum natura ac religione coniunctus sit, aliquid utilitatis aut commodi. Nemini enim mendacio et vanitate, multo minus periurio studendum est. Quare S. Augustinus de mendacio ad Crescentium l) docet ex Apostoli sententia, mendacium in falsis testimoniis numerandum esse, etiamsi in cuiusquam falsa laude dicatur. Nam locum illum tractans 2): Invenimur autem et falsi testes Dei, quoniam testimonium diximus adversus Deum, quod suscitaverit Christum, quem non suscitavit, si mortui non resurgunt:" "Falsum," inquit, "testimonium vocat Apostolus, si quis de Christo, et quod ad eius laudem videtur pertinere, mentiatur."

VI. Quot mala falsum testimonium in gratiam alterius prolatum

consequantur.

Saepissime vero etiam contingit, ut, qui alteri favet, obsit alteri. Certe errandi causa adfertur iudici, qui interdum falsis testibus adductus, contra ius secundum iniuriam statuit, et iudicare cogitur. Nonnunquam etiam fit, ut, qui ob falsum alicuius testimonium causam iudicio vicerit, idque impune tulerit: exultans iniqua victoria, assuescat corrumpere et adhibere falsos testes, quorum opera sperat se posse ad id, quodcumque concupierit, pervenire. Est vero id et ipsi testi gravissimum, quod et ab eo, quem iureiurando sublevarit et adiuverit, falsus et periurus agnoscitur, et ipse, quod ei e sententia succedit scelus, quotidie maiorem exercitationem et consuetudinem capit impietatis et audaciae.

VII. Peccata eorum omnium, qui iudicia tractant, et in universum omne mendacium hoc praecepto prohibetur.

Ut igitur testium vanitas, mendacia et periuria prohibentur, sic et accusatorum et reorum, et patronorum, cognitorum, et procuratorum, advocatorum et omnium denique, qui iudicia constituunt. Postremo vetat Deus omne testimonium non modo in iudicio, sed etiam extra iudicium, quod alteri incommodum aut detrimentum possit afferre. Est enim in Levitico 3), quo loco haec praecepta iterantur, his verbis: "Non facietis furtum, non mentiemini, nec decipiet unusquisque proximum suum," ut nemini dubium esse possit, quin a Deo omne mendacium hoc praecepto eieetum condemnetur; <piod apertissime testatur David in hunc modum: "Perdes omnes, qui loquuntur mendacium."

Cateehismus, Cona. Trkl.

33»

VIII. Hoc praeceptum ad detractionis vitium etiam extenditur* Prohibetur autem hoc praecepto non modo falsum testimonium, sed detestabilis etiam libido et consuetudo detrahendi alteri, qua ex peste incredibile est, quam multa et quam gravia et incommoda et mala nascantur. Hoc vitium maledice et contumeliose dicendi occulte in alterum passim improbant divinae literae. "Cum hoc" inquit David, "non edebam;a et S. Iacobus: "Nolite detrahere alterutrum, fratres mei." Nec vero praecepta solum sacrae literae, sed etiam exempla suppeditant, quibus sceleris magnitudo declaratur. Nam et Aman 3) confictis criminibus adeo incendit in Iudaeos Assuerum, ut is omnes eius gentis homines imperarit occidi. Referta est huiusmodi exemplis sacra historia, quorum commemoratione sacerdotes operam dabunt, ut fideles a rei improbitate deterreant.

IX. Quinam in dbtrectatorum numerum sint referendi. Ut autem peccati huius vis, quo de altero detrahitur, omnino perspiciatur, sciendum est, non tantum adhibenda calurania offendi hominum existimationem, sed et augendis amplificandisque criminibus, et, si quid occultius ab aliquo commissum sit, quod ubi rescitum fuerit, grave aut turpe sit ad famam: eam rem qui ubi, quando, quibus necesse non sit, pervulgarit, is obtrectator et maledicus iure dicitur. Verum totius obtrectationis nulla capitalior est, quani eorum, qui catholicae doctrinae eiusque praedicatoribus obtrectant. In simili culpa sunt, qui malarum doctrinarum et errorum magistros extollunt laudibus.

X. Qui audiunt detrahentes, vel inter amicos dissidia serunt, sunt detractores.

Nec vero ab horum hominum numero et culpa seiunguntur, qui detrahentibus et maledicentibus hominibus patefacientes aures, non reprehendunt obtrectatores, sed illis libenter assentiuntur. Detrahere enim, vel detrahentem audire, scribunt S. Hieronymus 4) et Bernardus 6), utrura damnabilius sit, non facile constat; non enim essent qui detraherent, si non adessent qui detrahentes audirent. In eodem genere sunt, qui suis artificiis distrahunt homines, et inter se committunt, magnopereque serendis discordiis delectantur, ut summas coniunctiones et societates fictis sermonibus dirimentes, amicissimos viros ad immortales inimicitias et ad arma compellant. Hanc pestem sic detestatur Dominus 6): " Non

eris criminator, neque susurro in populo." Tales erant multi ex consiliariis Saulis, qui eius voluntatem a Davide alienarev et in illum regem incitare conabantur.

XI. Assentatio hac lege etiam interdicta est. Peccant denique in hanc partem blandi homines et assentatores, qui blanditiis et simulatis laudibus influunt in aures et in animos eorum, quorum gratiam, pecuniam et honores aucupantur, dicentes, ut est apud Prophetam: "Malum bonum, et bonum malum;" quos ut arceamus et pellamus a consuetudine nostra, monuit nos David illa oratione: "Corripiet me iustus in misericordia, et increpabit me; oleum autem peccatoris non impinguet caput meum." Quanquam enim isti proximo minime maledicunt, tamen ei maxime nocent, qui vel laudandis eius peccatis afferunt ipsi causam perseverandi in vitiis, quamdiu vixerit. Et quidem in hoc genere illa est assentatio deterior, quae ad proximi calamitatem et perniciem adhibetur. Sic Saul quum Davidem furori et ferro Philistaeorum obiicere cuperet, ut occideretur, ei blandiebatur illis verbis: "Ecce filia mea maior Merob; ipsam dabo tibi uxorem; tantummodo esto vir fortis, et praeliare bella Domini. " Sic Iudaei insidiosa oratione Christum Dominum sunt affati: "Magisterr scimus, quia verax es, et viam Dei in veritate doces."

XII. Amici, quomodo amico periculose aegrotanti perniciose assententur.

Longe autem perniciosior oratio est amicorum, affinium et cognatorum, qua ad eos interdum utuntur assentatorie, qui mortifero morbo affecti iam sint extremo spiritu, dum affirmant, nullum esse tum ei a morte periculum; dum laetum et hilarem esse iubent, eumque a peccatorum confessione tamquam a tristissima cogitatione deterrent; dum denique eius animum avertunt ab omni cura et meditatione extremorum periculorum, in quibus maxime versatur. Quare fugiendum est omne mendaciorum genus, sed illud in primis, quo gravi damno quisquam affici possit. Plenissimum vero impietatis est mendacium, quum quis in religionem vel de religione mentitur.

XIII. Impingunt etiam in hoc praeceptum libellomm famosorum auctores, ioco vel officii causa mentientes, et hypocritae.

Sed illis etiam maledictis et probis graviter offenditur Deus, quae committuntur libellis, quos famosos vocant, et aliis huius generis contumeliis. Praeterea ioco vel officii causa fallere mendacio, etsi nemo in illo vel damnum vel lucrum fecerit, tamen omnino indignum est; ita enim nos Apostolus admonet: "Deponentes mendacium loquimini veritatem." Nam in eo est ad frequens graviusque mendacium magna proclivitas, et ex iocosis mendaciis capiunt homines mentiendi consuetudinem; unde veniunt in opinionem, non esse veraces. Quamobrem, ut fidem faciat eorum oratio, necesse habent iurare perpetuo. Postremo priore parte huius praecepti simulatio repudiatur, nec modo, quae simulate dicuntur, sed quae ita fiunt, cum scelere coniuncta sunt; tam enim verba quam facta notae ac signa quaedam sunt eorum, quae sunt in animo cuiusque, ob eamque causam Dominus saepe Pharisaeos arguens hypocritas appellat. Et haec de priori praecepti lege, quae ad vetandum spectat. Nunc explicemus, quid in altera iubeat Dominus.

XIV. Quidnam in altera legis huius parte verbis involuta de

iudiciis forensibus praescribatur.

Pertinet autem haec praecepti vis et ratio ad id, ut iuste et ex legibus forensia iudicia exerceantur, neve occupent homines et usurpent iudicia; non enim fas esse, alienum servum iudicare, scribit Apostolus a), ne, re et causa incognita, sententiam ferant. Quo in vitio fuit sacerdotum et scribarum consilium, qui de sancto Stephano iudicarunt; quod item peccatum fuit magistratus Philippensium, de quibus inquit Apostolus: "Caesos nos publice indemnatos, homines Romanos, miserunt in carcerem, et nunc occulte nos eiiciunt." Ne condemnent innocentes, aut nocentes absolvant; ne pretio aut gratia, ne odio aut amore moveantur. Sic enim Moyses seniores admonet, quos populi iudices constituerat: "Quod iustum est iudicate, sive civis sit ille sive peregrinus. Nulla erit distantia personarum; ita parvum audietis ut magnum, nec accipietis cuiusquam personam, quia Dei iudicium est."

XV. Rei, per legitimum magistratum interrogati, non possunt

mentiri.

De reis autem et sontibus, vult eos Deus verum confiteri, quum ex iudicii formula interrogantur. Est enim testimonium ac praedicatio quaedam illa confessio laudis et gloriae Dei, ex ipsius Iosue sententia, qui Achan ad veri confessionem adhortatus, inquit: "Fili mi, da gloriam Domino Deo Israel, et confitere atque indica mihi, quid feceris; ne abscondas." XVI. Quodnam sit testium officium.

Sed quoniam hoc praeceptum testes potissimum attingit, de his etiam a parocho diligenter agendum erit. Nam prae341 341

cepti vis ea est, ut non solum prohibeat falsum testimonium, sed verum etiam dici imperet. Est enim in humanis rebus maximus usus veri testimonii, quod sunt innumerabiles res, quas a nobis ignorari neeesse sit, nisi eas ex testium fide cognoscamus. Quare nihil tam necessarium est, quam testimoniorum veritas in iis rebus, quas nec ipsi scimus, neque tamen licet ignorare. De quo exstat illa S. Augustini sententia'): "Qui veritatem occultat, et qui prodit mendacium, uterque reus est; ille, quia proclesse non vult, hic, quia nocere desiderat." Licet vero intcrdum verum tacere, sed extra iudicium; nam in iudicio, ubi testis legitime interrogatur a iudice, vera omnino patefacienda sunt. Quo loco cavendum tamen est testibus, ne suae memoriae nimium confisi, quod exploratum non habent, id pro certo affirment. Reliqui sunt patroni causarum et advocati, actores deinceps et petitores.

X VII. Qua ratione advocati et causarum procuratores suum of ficium explere poterunt.

Illi igitur opera ac patrocinio suo non deerunt necessariis hominum temporibus, et egentibus benigne subvenient, tum iniustas causas defendendas non suscipient, neque calumnia lites protrahent, nec aleut avaritia. Quod ad mercedem attinet laboris et operae suae, illam iure et aequo metiantur.

XVIII. Petitores et accusatores, quo pacto suo ofjicio non recte

fungentur.

Petitores vero et accusatores monendi sunt, ne cuiquam amore aut odio, aut cupiditate aliqua adducti, periculum iniquis, criminationibus creent. Iussum hoc denique divinitus descriptum est piis omnibus, ut in congressibus et colloquiis vere semper et ex animo loquantur, nihil dicant, quod alterius existimationi possit officere, ne de illis quidem, a quibus laedi se et exagitari intelligunt, quum illud propositum habere debeant, sibi cum illis eam necessitudinem et societatem intercedere, ut membra sint eiusdem corporis.

XIX. Quibus rationibus Christiani ad agnitionem foeditatis,

quae mendacio inest, perduci poterunt.

Ut autem libentius hoc mendacii vitium caveant fideles, proponet eis parochus summam huius sceleris miseriam ac turpitudinem. Nam in sacris literis mendacii pater daemon dicitur. Quod enim daemon in vcritate non stetit, mendax est et mendacii parens. Adiunget ad eiiciendum tantum flagitium ea mala, quae mendacium consequuntur, et quouiam

sunt innumerabilia, fontes et capita incommodorum et calamitatum demonstrabit. Ac primum, in quantam cadat Dei offensionem, quantumve eius odium incurrat homo vanus et mendax, Salomonis auctoritate declarabit eo loco: "Sed sunt, quae odit Dominus, et septimum detestatur anima eius: oculos sublimes, linguam mendacem, manus effundentes innoxium sanguinem, cor machinans cogitationes pessimas, pedes veloces ad currendura in malum, proferentem mendacia, et testem fallacem," et quae sequuntur. Quis igitur ei praestet incolumitatem, qui in insigni odio sit apud Deum, quo minus gravissimis afnciatur suppliciis?

XX. Quae incommoda mendacia humanae societati inferant. Deinde quid impurius aut foedius, ut sanctus inquit Iacobus, quam in eadem lingua, qua benedicimus Deum et Patrem, maledicere homines, qui ad imaginem et similitudinem Dei facti sunt, ita ut fons de eodem foramine emanet dulcem et amaram aquam? Quae enim lingua prius laudem et gloriam Deo tribuebat, postea, quantum in ea est, eum ignominia afficit ac dedecore mentiendo. Quare fit, ut a coelestis beatitudinis possessione mendaces excludantur. Quum enim in hunc modum quaereret a Deo David: "Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo?" respondit Spiritus sanctus: "Qui loquitur veritatem in corde suo, qui non egit dolum in lingua sua." Maximum vero etiam illud in mendacio incommodum est, quod fere insanabilis est is animi morbus. Quum enim peccatum, quod inferendo falso crimine, aut proximi famae et existimationi obtrectando commissum sit, non remittatur, nisi calumniator ei, quem criminatus fuerit, satisfaciat iniuriarum, id autem difficile fiat ab hominibus, primo, ut antea monuimus, pudore et inani quadam dignitatis opinione deterritis: qui in eo peccato sit, hunc addictum esse aeternis inferorum poenis, dubitare non possumus. Neque enim quisquam speret, se calumniarum vel obtrectationis veniam consequi posse, nisi prius ei satisfaciat, de cuius dignitate et fama aut publice in iudicio, aut etiam in privatis et familiaribus congressibus, aliquid detraxerit. Praeterea latissime patet hoc detrimentum, et in ceteros diffunditur, quia vanitate et mendacio fides ac veritas tolluntur, arctissima vincula societatis humanae, quibus sublatis sequitur summa vitae confusio, ut bomines nihil a daemonibus differre videantur. Docebit porro, vitandam esse loquacitatem 4j, parochus, cuius vitatione et reliqua peccata fugiuntur, et est magna cautio mendacii; a quo vitio loquaces sibi haud facile temperare possunt.

XXI. Vanae mendaciorum excusationes diluuntur. Postremo iis illum errorem eripiet parochus, qui se in vanitate orationis excusant, et mendacium prudentium exemplo defendunt, quorum esse aiunt mentiri in tempore. Dicet id, quod verissimum est, prudentiam carnis mortem esse. Hortabitur auditores, ut in difficultatibus et angustiis Deo confidant, neque ad artificium mentiendi confugiant. Nam illo qui utuntur perfugio, facile declarant, se sua magis niti prudentia, quam in Dei providentia spem ponere. Qui causam sui mendacii conferunt in eos, a quibus sunt mendacio decepti: hi docendi sunt, non licere hominibus se ipsos ulcisci, neque malum malo compensandum esse, sed potius vincendum in bono malum; quod si etiam fas esset hanc referre gratiam, nemini tamen utile, se suo ulcisci detrimento; esse autem id gravissimum detrimentum, quod mendacio di- <;endo facimus. Iis, qui afferunt humanae naturae imbecillitatem et fragilitatem, tradendum erit hoc officii praeceptum, ut divinum auxilium implorent, nec infirmitati humanitatis obtemperent. Qui consuetudinem opponunt, admonendi sunt, si mentiri assueverunt, ut dent operam, ut contrariam consuetudinem capiant vere loquendi; praesertim, quum qui usu et consuetudine peccant, gravius delinquant quam ceteri.

XXII. Propter aliorum mendacium non est mentiendum. Et quoniam non desunt, qui se tegant excusatione ceterorum hominum, quos passim mentiri et peierare contendunt: hac ratione illi ab ea opinione deducendi sunt: non esse imitandos malos, sed reprehendendos et corrigendos; quum autem ipsi mentimur, minus auctoritatis in reprehensione et correctione alterius nostram habere orationem. Alios se ita defendentes, quod vera dicendo saepe incommodo sint affecti, sic refellent sacerdotes: esse illam accusationem, non defensionem, quum sit officium Christiani hominis, quamvis potius facere iacturam, quam mentiri. XXIII. Mendacium neque iocosum, neque utile admittendum. Kestant duo genera eorum, qui se in mendacio excusent; alteri, qui dicant se ioci causa mentiri; alteri, se idem facere utilitatis gratia, quippe qui bene nec emerent nec venderent, nisi mendacium adhiberent. Utrosque a suo errore parochi avertere studebunt. Ac superiores quidem illos a vitio abduceut, et docendo, quantum eo in genere peccandi consuetudinem augeat usus mentiendi, et illud inculcando, omnis otiosi verbi reddendam esse rationem; proximos autem hos acerbius etiam obiurgabunt, quorum in excusationo gravior insit illorum ipsorum accusatio, qui prae se ferant, se minime illis Dei verbis fidem et auctoritatem tribuere: "Quaerite primum regnum Dei, et iustitiam eius, et haec omnia adiicientur vobis."

CAPUT X.

De nono et decimo Praecepto.

Non*) concupisces domum proximi tui; non desiderabis uxorem eius, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, nec omnia, quae illius sunt.

/. Quo pacto nonum hoc et decimum praeceptum octo reliqua comprehendere videantur.

In his duobus praeceptis, quae postremo loco tradita sunt, illud in primis scieudum est, rationem fere constitui, qua cetera praecepta serventur. Nam quod his verbis praeceptum est, eo spectat, ut, si quis studet superiora legis iussa servare, hoc maximi faciat, ne concupiscat; quoniam qui non concupiscet, suis contentus, aliena non appetet, aliorum commodis gaudebit, Deo immortali gloriam tribuet, gratias eidem maximas aget, sabbatum colet, id est, quiete perpetua fruetur maioresque venerabitur, neminem denique neque re, neque verbis, neque ullo aliomodo laedet. Nam stirps ac semen malorum omnium est prava concupiscentia, qua qui iucensi sunt, praecipites feruntur in omne flagitiorum et scelerum genus. His animadversis et parochus in iis, quae sequuntur, tradendis diligentior, et fideles ad audiendum erunt attentiores.

II. Quo pacto duo illa praecepta inter se differant.

Sed quanquam haec duo praecepta coniunxerimus, propterea quod, quum non dissimile sit eorum argumentum, eandem docendi viam habent: parochus tamen et cohortando et monendo poterit communiter vel separatim, ut commodius ei videbitur, ea tractare. Sin autem decalogi interpretandi munus susceperit, demonstrabit, quae sit horum duorum praeceptorum dissimilitudo, quidve una concupiscentia ab altera differat; quam differentiam libro Quaestionum in Exodum D.

345 Pars III. "Caput X. 345

Augustinus ') declarat. Nam ex iis altera solum spectat, quid utile sit, quid fructuosum; alteri propositae sunt libidines et voluptates. Si quis igitur fundum aut domum concupiscit, is lucrum potius, et quod utile est consectatur, quam voluptatem; si vero alienam uxorem appetit, non utilitatis, sed voluptatis cupiditate ardet.

III. Num sexto et septimo praecepto satis fuerit explicatum,

quod his duobus postremis comprehenditur. Verum horum praeceptorum duplex fuit necessitas; altera, ut sexti septimique praecepti sententia explicaretur. Nam etsi quodam naturae lumine intellectum est, alienae uxoris potiundae cupiditatem prohiberi, vetito adulterio (nam si concupiscere liceret, fas item esset potiri): tamen plerique ex Iudaeis peccato obcoecati in eam opinionem adduci non poterant, ut crederent id a Deo prohibitum esse; imo vero lata et cognita hac Dei lege, multi, qui se legis esse interpretes profitebantur, in eo errore versati sunt. Id quod animadvertere licet ex illo Domini sermone apud S. Matthaeum: "Audistis, quia dictum est antiquis: Non moechaberis; ego autem dico vobis," et quae sequuntur. Altera est horum praeceptorum necessitas, quod aliqua distincte explicateque vetantur, quae sexto et septimo explicate non prohibebantur. Nam exempli causa, septimum praeceptum prohibuit, ne quis iniuste concupiscat aliena aut eripere conetur; hoc autem vetat, ne ullo modo quis concupiscat, etsi iure legeque assequi id possit, ex cuius adeptione proximo damnum importari videat.

IV. Quale quantumque sit Dei btneficium, quod nnbis legis huius

mandato est collatum.

Sed illud in primis, antequam ad praecepti explicationem veniamus, fideles docendi erunt: nos hac lege non ad id solum institui, ut cupiditates nostras cohibeamus, sed etiam Dei erga nos pietatem, quae immensa est, cognoscamus. Nam quum superioribus legis praeceptis nos quibusdam quasi praesidiis munivisset, ne quis nos ipsos aut nostra violaret: hoc adiuncto praecepto illud maxime providere voluit, ne appetitionibus nostris nos ipsi laederemus; quod facile futurum fuit, si omnii». cupere atque optare liberum nobis atque integrum esset. Hac igitur non concupiscendi lege praescripta illud a Deo provisum est, ut cupiditatum aculei, quibus ad perniciosa quaeque incitari solemus, huius legis vi quodam modo excussi nos minus urgeant maiusque propterea temporis spatium nos,

molesta illa cupiditatum sollicitudine liberati, ad ea praestanda pietatis et religionis officia habeamus, quae ipsi Deo multa maximaque debemus.

V. Quod discrimen haec duo praecepta inter leges divinas et

humanas esse insinuent.

Neque id solum haec lex nos docet, verum etiam illud ostendit, legem Dei eiusmodi esse, quae non externis solum munerum functionibus, sed etiam intimo animi sensu servanda sit. Hocque inter divinas et humanas leges interest, quod hae rebus tantum externis contentae sunt, illae vero, quoniam animum ') Deus intuetur, ipsius animi puram sinceramque castitatem atque integritatem requirunt. Est igitur divina lex quasi speculum quoddam, in quo naturae nostrae vitia intuemur. Quamobrem dixit Apostolus: "Concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret: Non concupisces." Quum enim concupiscentia, id est peccati fomes, qui ex peccato originem habuit, perpetuo nobis infixus inhaereat, ex hoc agnoscimus, in peccato nos nasci; quapropter supplices ad eum confugimus, qui solus potest. peccati sordes eluere.

VI. Quae concupiscentia hic non prohibeatur, quxdve sit concupiscentia.

Habent autem haec singula praecepta illud cum ceteris commune, ut partim aliquid vetent, partim iubeant. Quod ad prohibendi vim attinet, ne quis forte arbitretur, concupiscentiam illam, quae vitio caret, aliquo modo vitium esse, ut concupiscere spiritum adversus carnem, vel expetere iustificationes Dei in omni tempore, id quod David summopere cupiebat: parochus doceat, quae concupiscentia illa sit, quam huius legis praescripto fugere oporteat. Quare sciendum est, concupiscentiam esse commotionem quandam ac vim animi, qua impulsi homines, quas non habent, res iucundas appetunt. Et quemadmodum reliqui animi nostri motus non perpetuo mali sunt: ita haec concupiscendi vis non semper in vitio est ponenda. Neque enim propterea malum est, si cibum aut si potum appetimus, aut, quum frigemus, si calescere, aut contra, quum calemus, si frigescere cupimus. Et quidem recta haec concupiscendi vis Deo auctore nobis a natura insita est, sed primorum parentum nostrorum peccato factum est, ut illa, naturae fines transsiliens, usque adeo depravata sit, ut ad ea concupiscenda saepe incitetur, quae spiritui ac rationi repugnant.

547 Pars III. 'Caput X. 347

VII. Quas praecipue utilitates concupiscentia, rectae rationi conforrnis, homini praestet.

Quin etiam haec vis, si moderata est, suisque finibus continetur, saepe etiam non mediocres utilitates praebet; nam illud primum efficit, ut assiduis precibus Deum oremus, supplicesque ab eo petamus quae maxime cupimus; oratio enim cupiditatis nostrae interpres est. Quod si recta haec concupiscendi vis abesset, non tam multae preces essent in ecclesia Dei. Efficit praeterea, ut cariora sint nobis Dei munera; quo enim vehementiori alicuius rei cupiditate fiagramus, eo carior illa nobis res est atque iucundior, cum eam adepti sumus. Tum vero delectatio ipsa, quam ex re concupita sentimus, facit, ut maiore pietate gratias Deo agamus. Itaque si concupiscere aliquando licet, fateamur necesse est, non omnem concupiscendi vim prohibitam esse.

VIII. Quo modo Apostolus concupiscentiam peccatum vocet. Et quanquam D. Paulus ') concupiscentiam peccatum esse dixit, in eam tamen sententiam accipiendum est, in quam Moyses locutus est, cuius ille testimonium affert; id quod ipsius Apostoli oratio declarat. Nam illam carnis concupi- •scentiam vocat in epistola ad Galatas 3): "Spiritu,a inquit, "ambulate, et desideria carnis non perficietis. "

IX. Quae concupiscentia hic omnino non prohibeatur, necpeccati rationes habeat.

Naturalis igitur illa cupiditatis vis et moderata, quae fines suos non egreditur, non vetatur, multoque minus spiritualis illa rectae mentis cupiditas, qua ad eorum appetitionem incitamur, quae carni repugnant. Ad hanc ipsam enim sacrae literae nos adhortantur: " Concupiscite sermones meos," et: "transite ad me omnes, qui concupiscitis me."

X. Quae sit concupiscentia hic interdicta.

Itaque hoc interdicto non ipsa concupiscendi vis, qua tum ad bonum, tum ad malum uti licet, sed usus pravae cupiditatis, quae carnis concupiscentia et peccati fomes vocatur, ac, si animi assensionem adiunctam habeat, semper in vitiia numeranda est, omnino prohibetur. Ergo ea tantum concupiscendi libido vetita est, quam carnis concupiscentiam vocat Apostolus, illi scilicet concupiscendi motus, qui nullum rationis modum habent, neque finibus a Deo constitutis continentur.

XI Quibus ex causis agnoscatur, concupiscentiam esse peccatum.

Haec cupiditas damnata est, vel quia malum appetit, veluti adulteria, ebrietates, homicidia et alia eiusmodi nefaria scelera, de quibus ita Apostolus '): "Non simus," inquit, "concupiscentes malorum, quemadmodum et illi concupierunt; u vel quia, etsi res natura sua malae non sunt, causa tamen aliunde exstat, quare illas concupiscere nefas sit; quo in genere sunt ea, quae ne possideamus, Deus aut ecclesia prohibet. Non enim ea nobis appetere licet, quae possidere omnino nefas sit; qualia olim in veteri lege fuerunt aurum et argentum, ex quibus idola confiata erant, quae Dominus in Deuteronomio vetuit, ne quis concupisceret. Ob eam praeterea causam haec cupiditas vitiosa prohibetur, quoniam quae appetuntur aliena sunt, ut domus, servus, ancilla, ager, uxor, bos, asinus et alia multa; quae quum aliena sint, ea concupiscere vetat divina lex; rerumque eiusmodi cupiditas nefaria est, et in peccatis gravissimis numeratur, quum illis concupiscendis animi praebetur assensus.

XII. Concupiscentiae peccatum ubi maxime consistat.

Nam tum peccatum natura existit, quum post malarum cupiditatum impulsum animus rebus pravis delectatur, atque his vel assentitur, vel non repugnat; id quod D. Iacobus, quum peccati originem et progressionem ostendit, illis verbis docet: "Unusquisque tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus; deinde concupiscentia, quum conceperit, parit peccatum; peccatum vero quum consummatum fuerit, generat mortem."

XIII. Quae sit duorum extremorum praeceptorum sententia. Cum igitur lege ita caveatur: "Non concupisces," haec verba ad eum sensum referuntur, ut nostras cupiditates a rebus ahenis cohibeamus; alienarum enim rerum cupiditatis sitis immensa est atque infinita, neque unquam satiatur, ut scriptum est; "Avarus non implebitur pecunia;" de quo ita est apud Isaiam: "Vae, qui coniungitis domum ad domum, et agrum agro copulatis." Sed ex singularum vocum explicatione facilius intelligetur huius peccati foeditas et magnitudo.

XIV. Quid domus vocabulo in huius praecepti formula intelligendum sit.

Quare parochus docebit, domus vocabulo non locum modo, quem incolimus, sed universam hereditatem significari, ut ex divinorum scriptorum usu consuetudineque cognoscitur.

In Exodo (1, 21.) scriptum est, obstetricibus a Domino domos esse aedificatas: sententia eo spectat, ut illarum facultates ab eo auctas esse atque amplificatas interpretemur. Ex hac igitur interpretatione animadvertimus, hac praecepti lege vetitum nobis esse, ne divitias avide expetamus, neque alienis opibus, potentiae, nobilitati invideamus, sed statu nostro, qualisqualis ille sit, sive humilis sive excelsus, contenti simus. Alienae deinde gloriae appetitionem vetitam esse intelligere debemus: nam hoc item ad domum pertinet.

XV. Quid bovis et asini vocibus contineatur.

Quod vero sequitur: "non bovem, non asinum," id ostendit, non solum quae magna sunt, ut domus, nobilitas et gloria, ea quum aliena sint, concupiscere nobis non licere: sed etiam parva, qualia illa sint, sive animata, sive inanimata. XVI. De quibus servis in hoc praecepto sit sermo.

Sequitur deinceps: "Neque servum," quod intelligendum est tam de captivis, quam de reliquo genere servorum, quos, ut cetera alterius bona, concupiscere non debemus. Liberos vero homines, qui voluntate serviunt, vel mercede conducti, vel amore observantiaque impulsi, nullo modo, neque verbis, neque spe, neque pollicitationibus, neque praemiis quis corrumpere aut sollicitare debet, ut eos deserant, quibus se ipsi sponte addixerunt: immo vero, si ante id tempus, quo se in illorum famulatu fore promiserant, ab illis recesserint, huius praecepti auctoritate admonendi sunt, ut ad eos ipsos omnino revertantur. XVII. Cur etiam in hoc praecepto mentio proximi fiat.

Quod autem in praecepto mentio fit proximi, id eo pertinet, ut hominum vitium demonstretur, qui vicinos agros, aut proximas domos, aut aliam rem eiusmodi, quae secum continens sit, appetere solent. Vicinitas enim, quae in parte amicitiae ponitur, ab amore ad odium cupiditatis vitio traducitur.

XVIII. Non praevaricantur istam legem,, qui res venales proximi

iusto pretio emere cupiunt.

Hoc vero praeceptum ii minime violant, qui res, qu&s proximi venales habent, emere de illis cupiunt, aut iusto pretio emunt; ii enim non modo proximum non laedunt, sed valde adiuvant, quum ei pecunia maiori commodo usuique futura sit, quam res illae, quas ipse venditat.

XIX. Quomodo decimum praeceptum de non concupiscenda uxore

proximi intelligendum sit.

Hanc de re aliena non concupiscenda Iegem altera sequitur, quae prohibet, ne alienam concupiscamus uxorem;

qua lege concupiscendi libido non ea quidem tantura prohibita censetur, qua adulter alterius uxorem appetit, sed etiam qua affectus aliquis alterius uxorem in matrimonium ducere concupiscit; eo enim tempore, quum repudii permittebatur libellus, illud facile evenire poterat, ut, quae ab uno repudiata esset, eam alter uxorem acciperet. At hoc Dominus vetuit, ne aut mariti ad uxores relinquendas sollicitarentur, aut uxores maritis difficiles se ac morosas ita praeberent, ut eam ob causam quaedam quasi necessitas viris imponeretur illas repudiandi. Nunc vero gravius est peccatum, quum mulierem, etiamsi a viro repudiata sit, alteri in matrimonium ducere non liceat, nisi marito mortuo. Itaque qui alterius uxorem coucupiscet, facile ex una in aliam incidet cupiditatem; aut enim illius virum mori, aut adulterium admittere cupiet. Atque hoc idem de iis mulieribus dicitur, quae alteri desponsatae sunt; neque enim has item concupiscere licet, cum ii, qui haec pacta rescindere student, violent sanctissimum fidei foedus. Et quemadmodum, quae alteri nupta est, eam concupiscere omnino nefas est: sic, quae ad Dei cultum religionemque est consecrata, nullo pacto licet illam uxorem appetere.

XX. In hanc legem non peccat, qui mulierem, quam putat maritum amisisse, sollicitat ad matrimonium.

Si vero quis mulierem, quae nupta est, quum eam innuptam esse opinetur, uxorem sibi dari concupiscit, neque, si in matrimonium alii collocatam intelligeret, eam nuptam sibi dari cuperet, id quod Pharaoni (Gen. 12. et 20.) et Abimelech contigisse legimus, qui Saram in matrimonio habere concupierunt, quum eam minime nuptam, Abrahaeque sororem, non uxorem arbitrarentur: ille certe, qui eo animo est, eiusmodi praecepti legem violare non videtur.

XXI. Quae praeter ea, quae prohibentur, hoc praecepto facienda

vmperentur.

Sed ut parochus remedia patefaciat, quae ad tollendum hoc cupiditatis vitium accommodata sunt, explicare alteram praecepti rationem debet, quae in eo consistit, ut, si divitiae affiuant, cor non apponamus, easque pietatis et divinarum rerum studio abiicere parati simus, et in sublevandas pauperum miserias libenter pecuniam erogemus; si desint facultates, egestatem aequo et hilari animo feramus. Et quidem si rebus nostris dandis liberalitate utemur, rerum alienarum cupiditates restinguemus. De paupertatis autem laudibus divitiarumque despicientia in sacris literis et apud sanctos Patres facile erit parocho multa colligere, et fideli populo tradere.

Hac item lege praecipitur, ut ardenti studio summaque cupiditate optemus, id potissimum effici, non qnod nos concupiscimus, sed quod Deus vult, quemadmodum Domini oratione exponitur. Voluntas autem Dei in eo maxime est, ut nos singulari quodam modo sancti efficiamur, animumque nostrum sincerum, atque ab omni labe purum integrumque conservemus, et exerceamus nos in iis mentis ac spiritus officiis, quae corporis repugnant sensibus; horumque edomitis appetitionibus, ratione ac spiritu duce, rectum vitae cursum teneamus; quive praeterea sensus materiam cupiditatibus nostris libidinique praebent, eorum vim maxime reprimamus.

XXll. Quae sint potissimum Christianis meditanda, ut vim concupiscentiae refrenent.

Sed ad hunc cupiditatum ardorem restinguendum plurimum etiam hoc potest, si, quae incommoda ex illis accidunt, ea nobis ob oculos proponamus. Primum vero illud incommodum est, quod, quoniam eiusmodi cupiditatibus paremus, in anima nostra regnat summa peccati vis ac potestas. Quamobrem monuit Apostolus: "Non regnet peccatum in vestro mortali corpore, ut obediatis concupiscentiis eius." Nam quemadmodum, si cupiditatibus resistimus, peccati vires concident: ita, si iisdem succumbimus, Dominum a regno suo expellimus, et in eius locum peccatum introducimus. Alterum praeterea incommodum est, quod ab hac concupiscendi vi, veluti fonte quodam, omnia peccata manant, ut D. Iacobus docet. D. item Ioannes: "Omne," inquit, "quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitae." Tertium incommodum in eo est, quoniam rectum animi iudicium his cupiditatibus obscuratur. Homines enim iis cupiditatum tenebris obcaecati honesta et praeclara putant omnia, quaecumque ipsi concupiscunt. Opprimitur praeterea concupiscendi vi verbum Dei, quod in animis nostris a magno illo agricola Deo insitum est. Sic enim apud D. Marcum scriptum est: "Alii sunt, qui in spinis seminantur: hi sunt, qui verbum audiunt, et aerumnae saeculi et deceptio divitiarum, et circa reliqua concupiscentiae introeuntes, suffocant verbum, et sine fructu efficitur."

XXIII. Qui cupiditatum laqueis maxime implicentur.

Iam vero qui prae ceteris hoc cupiditatis vitio laborant, quosque propterea parochus ad colendum hoc praeceptum diligentius cohortari debet, illi sunt, qui lusionibus non honestis

Oatechismi Romani

delectantur, aut qui ludis immoderate abutuntur, mercatoresque item, qui rerum penuriam annonaeque caritatem expetunt, atque id aegre ferunt, ut alii praeter ipsos sint, qui vendant aut emant; quo carius vendere aut vilius emere ipsi possint. Qua in re item peccant, qui alios egere cupiunt, ut aut vendendo, aut emendo ipsi lucrentur. Peccant etiam milites, qui bellum expetunt, ut furari ipsis liceat; medici item, qui morbos desiderant; iureconsulti, qui causarum litiumque vim copiamque concupiscunt; tum artifices, qui quaestus avidi omnium, quae ad victum cultumque pertinent, penuriam exoptant, ut inde plurimum lucrifaciant. In hoc praeterea genere graviter ii peccant, qui alienae laudis gloriaeque avidi atque appetentes sunt non sine aliqua famae alterius obtrectatione, idque praesertim, si, qui illam appetunt, ignavi nulliusque pretii homines sunt; fama enim et gloria virtutis atque industriae, non ignaviae aut inertiae praemium est.