Pie V · catechisme · 24 septembre 1566

Pars secunda — Les Sacrements

PARS SECUNDA. CAPUT I. De sacramentis in genere

Pré-Vatican II magistere-ordinaire-universel
Versions disponibles

PARS SECUNDA.

CAPUT I. De Sacramentis in gcncre.

/. Doctrinam sacramentorum tradere parocho in primis est curandum.

Cum omnis Christianae doctrinae pars scientiam diligentiamque disiderat, tum sacramentorum disciplina, quae et Dei iussu necessaria, et utilitate uberrima est, parochi facultatem et industriam postulat singularem, ut eius accurata ac frequenti perceptione fideles tales evadant, quibus praestantissimae ac sanctissimae res digne et salutariter impertiri possint, et sacerdotes ab illa divini interdicti regula non discedant: "Nolite sanctum dare canibus, neque mittatis margaritas vestras ante porcos."

II Quidnam sibi velit sacramenti vocabulum.

Principio igitur, quoniam universe de toto genere sacramentorum agendum est, ab ipsius nominis vi atque notione oportet incipere, eiusque ambiguam significationem explanare, ut, quae huius verbi sententia hoc loco propria sit, facilius intelligatur. Quare docendi sunt fideles, sacramenti nomen, quod ad propositam rem attinet, aliter a profanis, quam a sacris scriptoribus acceptum esse. Nam alii auctores sacramenti nomine obligationem illam significari voluerunt, quuro iurati aliquo servitutis vinculo obstringimur, ex quo iusiurandum, quo se milites fidelem operam reipublicae praestituros pollicentur, sacramentum militare dictum est. Atque haec frequentissima huius vocabuli significatio apud illos videtur fuisse. Verum apud latinos Patres, qui res divinas scriptis tradiderunt, sacramenti nomen aliquam rem sacram, quae in occulto latet, declarat, quemadmodum Graeci ad eandem rem significandam mysterii vocabulo usi sunt. In eam vero sententiam sacramenti vocem accipiendam esse intelligimus, quum ad Ephesios scribitur: "Ut notum faceret nobis Sacramentum voluntatis suae;" deinde ad Timotheum: Magnum est pietatis sacramentum;" praeterea in libro Sapientiae 4): "Nescierunt sacramenta Dei." Quibus in locis et aliis multis licet animadvertere, sacramentum nihil aliud, nisi rem sacram, abditam atque occultam significare.

III. Sacramenti nornen ad signa sacra significanda a Patribus

accomodatum est antiquissimum.

Quare latini doctores signa quaedam sensibus subiecta, quae gratiam, quam efficiunt, simul etiam declarant ac veluti ante oculos ponunt, sacramenta commode appellari posse existimarunt, quamquam, ut D. Gregorio placet, ob id sacramenta dici possunt, quod divina virtus sub rerum corporearum tegumentis occulte salutem efficiat. Nec vero quisquam putet, hoc vocabulum nuper in ecclesiam inductum esse; nam qui sanctos Hieronymum et Augustinum legerit, facile perspiciet, antiquos religionis nostrae scriptores ad eam, de qua loquimur, rem demonstrandam saepissime sacramenti nomine, interdum vero etiam symboli, vel mystici signi, vel sacri signi voce usos esse. Atque haec de sacramenti nomine dicta sint; quod quidem veteris etiam legis sacramentis convenit, de quibus nihil opus est pastoribus praecepta tradere, quum ea evangelii lege ct gratia sublata sint.

IV. Quam rem Catholicis scriptoribus proprie denotet sacramentum.

Verum praeter nominis notionem, quae hactenus declarata est, rei etiam vis et natura diligenter investiganda, et, quid sacramentum sit, fidelibus aperiendum est. Sacramenta enim ex genere earum rerum esse, quibus salus et iustitia comparatur, dubitare nemo potest. Sed quum multae rationes sint, quae ad hanc rem explicandam aptae et accommodatae videantur: nulla tamen planius et dilucidius eam demonstrat, quam definitio a D. Augustino tradita, quam deinde omnes doctores scholastici secuti sunt. "Sacramentuni,w inquit ille, "est signum rei sacrae," vel, ut aliis verbis, in eandem tamen sententiam, dictum est: "Sacramentum est invisibilis gratiae visibile signum, ad nostram iustificationem institutum."

V. Rerum sensibilium divisio, quidque signi nomine intelligendum sit.

Quae quidem definitio ut magis pateat, singulae eius partes pastoribus exponendae erunt, atque in primis docere oportebit, rerum omnium, quae sensibus percipiuntur, duo esse genera. Aliae enim ob id inventae sunt, ut aliquid significent; aliae non alterius rei significandae, sed sua tantum causa effectae sunt, quo in numero omnes pene res, quae

natura constant, haberi possunt. At vero in priori genere vocabula rerum, scriptura, vexilla, imagines, tubae et alia huiuscemodi permulta ponenda sunt. Nam si ex vocabulis vim significandi detraxeris, sublata videtur esse causa, quamobrem vocabula instituerentur. Haec igitur signa proprie dicuntur. Illud enim signum esse sanctus Augustinus ') testatur, quod praeter rem, quam sensibus obiicit, efficit etiam, ut ex se alterius rei cognitionem capiamus, sicuti ex vestigio, quod terrae impressum intuemur, transiisse aliquem, cuius vestigium apparet, facile cognoscimus.

VI. Quomodosacramenta ingenere signireponendasint, ostenditur.

Quae cum ita se habeant, sacramentum ad hoc rerum genus, quae significandi causa institutae sunt, referri perspicuum est; siquidem specie quadam et similitudine id nobis declarat, quod Deus in animis nostris sua virtute, quae sensu percipi non potest, efficit. Baptismus enim (ut quod docetur exemplo notius fiat) quum adhibitis certis et solemnibus verbis aqua extrinsecus abluimur, hoc significat, Spiritus sancti virtute omnem peccati maculam et turpitudinem interius elui, et animas nostras praeclaro illo coelestis iustitiae dono augeri atque ornari; simulque ea corporis ablutio, ut postea suo loco explicabitur, illud in animo efficit, quod significat.

VII. Idem etiam ex scripturis demonstratur.

Sed ex scripturis etiam aperte colligitur, sacramentum inter signa numerandum esse. Apostolus enim de circumcisione, veteris legis sacramento, quae Abraham, patri omnium credentium, data erat, ita ad Romanos scribit: "Et signum accepit circumcisionis, signaculum iustitiae fidei." Et alio loco, quum affirmat nos omnes, qui "baptizati sumus in Christo Iesu, in morte ipsius baptizatos esse," licet cognoscere, baptismum huius rei significationem habere, nimirum, ut ait idem Apostolus, "nos consepultos esse cum illo per baptismum in mortem." Neque vero parum proderit, si fidelis populus sacramenta ad signa pertinere intellexerit; ita enim fiet, ut, quae illis significantur, continentur atque efficiuntur, sancta et augusta esse facilius sibi persuadeat, cognitaque eorum sanctitate, ad divinam erga nos beneficentiam colendam ac venerandam magis excitetur.

VIII. Quot sint signorum genera.

Sequitur nunc, ut verba illa, "rei sacrae," quae est altera definitionis pars, explicentur. Quod quidem et commode

fieri possit, paulo altius repetenda sunt, quae de signorum varietate S. Augustinus ') acute et subtiliter disputavit. Quaedam enim signa naturalia dicuntur, quae praeter se ipsa alterius rei notitiam (quod omnibus signis commune esse, ante demonstratum est) in animis nostris gignunt, veluti fumus, ex quo statim ignem adesse intelligitur. Atque boc signum ob eam causam naturale appellandum est, quod fumus non yoluntate ignem significat, sed rerum usus efficit, ut, si quis fumum tantum videat, naturam simul et vim ignis, qui adhuc latet, subesse mente et cogitatione percipiat. Quaedam vero signa natura non constant, sed constituta atque ab hominibus inventa sunt, ut et colloqui inter se, et aliis animi sui sensa explicare, vicissimque aliorum sententiam et consilia possent cognoscere. Haec autem quam varia et multiplicia sint, ex eo licet animadvertere, quod nonnulla ad oculorum, pleraque ad aurium sensum, reliqua ad ceteros sensus pertineant. Nam quum aliquid alicui innuimus, et, exempli causa, sublato vexillo quippiam declaramus: satis constat, eam significationem ad oculos tantum referri, quemadmodum tubarum, tibiarum, aut citharae sonus, qui non solum delectandi, sed plerumque significandi causa funditur, ad aurium iudicium spectat; quo quidem praecipue sensu verba etiam accipiuntur, quae ad exprimendas intimas animi cogitationes maximam vim habent.

IX. De signis a Deo institutis tam in veteri quam in novo testamento.

Verum praeter illa signa, quae hominum consensu et voluntate constituta esse hactenus diximus, alia quaedam sunt divinitus data, quorum tamen non unum genus esse omnes consentiunt. Alia enim signa ob eam tantum rem a Deo hominibus commendata sunt, ut aliquid significarent vel admonerent; cuiusmodi fuerunt legis purificationes, 2) panis azymus, et alia permulta, quae ad Mosaici cultus ceremonias pertinebant. Alia vero Deus instituit, quae non significandi modo, sed efficiendi etiam vim haberent; atque in hoc posteriori signorum genere sacramenta novae legis numeranda esse, liquido apparet. Signa enim sunt divinitus tradita, non ab hominibus inventa, quae rei cuiuspiam sacrae, quam declarant, efficientiam in se continere certo credimus.

X Res sacra quo modo in definitione sacramenti sit intelligenda.

Sed quemadmodum signa in multiplici varietate esse ostendimus, ita etiam res sacra non unius modi existimanda est.

Quod vero ad propositam sacramenti definitionem attinet, divinarum rerum scriptores sacrae rei nomine Dei gratiam, quae nos sanctos efficit, ac omnium divinarum virtutum habitu exornat, demonstrant. Huic enim gratiae propriam sacrae rei appellationem tribuendam merito putarunt, quippe quum eius beneficio animus noster Deo consecretur et coniungatur.

XI. Sacramenti uberior definitio, et qua ratione a reliquis signis

sacris illud differat.

Quare, ut explicatius, quid sacramentum sit declaretur, docendum erit, rem esse sensibus subiectam, quae ex Dei institutione, sauctitatis et iustitiae tum significandae, tum efficiendae vim habet; ex quo sequitur, ut facile quivis possit intelligere, imagines Sanctorum, cruces et alia id generis, quamvis sacrarum rerum signa sint, non ideo tamen sacramenta dicenda esse. Huius autem veritatis doctrinam facile erit omnium sacramentorum exemplo comprobare, si, quod antea de baptismo admonuimus, quum dicebamus, solemnem illam corporis ablutionem signum esse, et efficientiam habere rei sacrae, quae interius Spiritus sancti vi fieret, idem etiam in aliis sacramentis exercere aliquis velit.

XII. Sacramenta non unam tantum rem, sed plures significant. Iam vero hisce mysticis signis, quae a Deo instituta sunt.

illud etiam praecipue convenit, ut ex Domini institutione non unam aliquam rem, sed plures simul significent. Quod in singulis sacramentis licet cognoscere, quae non solum sanctitatem et iustitiam nostram, sed praeterea duo alia cum ipsa sanctitate maxime coniuncta declarant, Christi scilicet redemptoris passionem, quae sanctitatis causa est, et vitam aeternam, coelestemque beatitudinem, ad quam sanctitas nostra tanquam ad finem referri debet. Quod quidem quum in omnibus sacramentis perspici possit, merito sacri doctores unicuique sacramentorum triplicem significandi vim inesse tradiderunt, tum quia alicuius rei praeteritae memoriam afferat, tum quia aliam praesentem iudicet ac demonstret, tum quia aliam futuram praenunciet. Neque vero existimandum est, hoc ita ab illis doceri, ut etiam sanctarum Scripturarum testimonio non probetur. Nam quum Apostolus ait '): "Quicunque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte ipsius baptizati sumus," plane ostendit, idcirco baptismum signum dicendum esse, quod dominicae passionis et mortis nos admoneat. Deinde quum inquit:

m

11]

"Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem, ut, quo modo Christus surrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus:" ex his verbis perspicuum est, baptismum signum esse, quo coelestis gratia in nos infusa declaratur; cuius munere nobis datum est, ut novam vitam instituentes omnia verae pietatis officia facile et libenti animo exsequamur. Postremo quum addit: "Si enim complantati facti sumus similitudini mortis eius, simul et resurrectionis erimus:" apparet baptismum vitae etiam aeternae, quam per illum consecuturi sumus, non obscuram significationem dare.

XIII. Sacramentum non unam tantum praesentem rem, sed plures designat.

Sed praeter haec, quae commemoravimus, varia significandi genera et rationes saepe etiam evenit, ut sacramentum non unam tantum rem praesentem, sed plures demonstret ac notet. Id vero sanctissimum eucharistiae sacramentum intuentibus facile est intelligere, quo veri corporis et sanguinis Domini praesentia, nec non gratia, quam non impure sacra mysteria sumentes percipiunt, designatur. Ex iis igitur, quae dicta sunt, pastoribus argumenta deesse non poterunt, quibus ostendant, quanta divinitatis potentia, quot arcana miracula sacramentis novae legis insint, ut, ea summa cum religione colenda et suscipienda esse, omnibus persuadeant. XIV. Cur sacramenta institui apud Christianos oportuerit.

Verum ad rectum sacramentorum usum docendum nihil accommodatius videri potest, quam diligenter causas exponere, cur sacramenta institui oportuerit. Plures autem numerari solent, quarum prima est humani ingenii imbecillitas; siquidem natura ita comparatum videmus, ut ad earum rerum notitiam, quae mente atque intelligentia comprehensae sunt, nisi per ea, quae aliquo sensu percipiuntur, nemini aspirare liceat. Ut igitur quae occulta Dei virtute efficiuntur facilius intelligere possemus, idem summus rerum omnium artifex sapientissime fecit, ut eam ipsam virtutem aliquibus signis, quae sub sensum cadunt, pro sua in nos benignitate declararet. Nam ut praeclare a S. Chrysostomo 2) dictum est, si homo corporia concretione caruisset, nuda ipsa bona neque illis integumentis involuta ei oblata essent; quoniam vero anima corpori coniuncta est, omnino opus fuit, ut rerum, quae sentiuntur, adminiculo ad ea intelligenda uteretur. Altera vero causa est^

•) Rom. 6, 5. 2) Homil. 82. in Mat.

quod animus noster haud facile commovetur ad ea, quae nobis promittuntur, credenda. Quare Deus a mundi exordio, quae facere instituerat, verbis quidem frequentissime indicare consuevit; interdum vero, quum cpus aliquod institueret, cuius magnitudo promissi fidem abrogare posset, alia etiam signa, quae nonnunquam miraculi speciem haberent, verbis adiunxit. Nam quum Deus Moysen ad Israelitici populi liberationem mitteret, ille vero, ne Dei quidem praecipientis auxilio fretus, timeret, ne onus sibi gravius imponeretur, quam ut sustinere posset, aut ne populus divinis oraculis et dictis fidem non adiungeret: Dominus promissionem suam multa signorum varietate firmavit. Quemadmodum igitur in veteri Testamento Deus fecerat, ut magni alicuius promissi constantiam signis testificaretur: ita etiam in nova lege Christus salvator noster, quum nobis peccatorum veniam, coelestem gratiam, Spiritus sancti communicationem pollicitus est, quaedam signa oculis et sensibus subiecta instituit, quibus eum quasi pignoribus obligatum haberemus, atque ita fidelem in promissis futurum dubitare nunquam possemus. Tertia causa fuit, ut illa tanquam remedia, ut scribit sanctus Ambrosius, atque evangelici Samaritani medicamenta, ad animarum sanitatem vel recuperandam vel tuendam praesto essent. Virtutem enim, quae ex passione Christi manat, hoc est gratiam, quam ille nobis in ara crucis meruit, per sacramenta, quasi per alveuin quemdam, in nos ipsos derivare oportet; aliter vero nemini ulla salutis spes reliqua esse poterit. Quare clementissimus Dominus sacramenta verbo suo et promissione sancita relinquere in ecclesia voluit, per quae passionis suae fructum nobis re ipsa communicari sine dubitatione crederemus, si modo unusquisque nostrum ad se eam curationem pie et religiose admoveret. Sed quarta etiam causa accedit, cur sacramentorum institutio necessaria videri possit, ut scilicet notae quaedam et symbola essent, quibus fideles internoscerentur; quum praesertim nullus hominum coetus queat, ut etiam a D. Augustino traditum est, sive verae sive falsae religionis nomine, quasi in unum corpus coagmentari, nisi aliquo visibilium signorum foedere coniungantur. Utrumque igitur praestant novae legis sacramenta, quae et Christianae fidei cultores ab infidelibus distingunt, et ipsos fideles sancto quodam vinculo inter se connectunt. Praeterea aliam etiam iustissimam fuisse causam sacramenta instituendi, ex illis Apostoli verbis *):

"Corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem," ostendi potest. Sacramentis enim fidem nostram in hominum conspectu profiteri, et notam facere videmur. Quare ad baptismum accedentes palam testamur, nos credere eius aquae virtute, qua in sacramento abluimur, spiritualem animae purgationem fieri. Magnam deinde vim habent sacramcnta non solum ad fidem in animis nostris excitandam et exercendam, sed etiam eam caritatem inflammandam, qua amare inter nos debemus, quum, arctissimo nos vinculo colligatos et unius corporis membra effectos esse, ex sacrorum mysteriorum communione recordamur. Postremo, quod in Christianae pietatis studio plurimi faciendum est, humanae mentis superbiam edomant ac comprimunt, nosque ad humilitatem exercent, dum sensibilibus elementis subiicere nos cogimur, ut Deo obtemperemus, a quo antea impie defeceramus, ut mundi elementis serviremus. Haec sunt, quae potissimum de sacramenti nomine, natura, institutione, fideli populo tradenda esse visa sunt; quae posteaquam a pastoribus accurate exposita fuerint, docere deinceps oportebit, quibus ex rebus singula sacramenta constent, quaeque sint illorum partes, ac praeterea, qui ritus et caeremoniae additae illis fuerint.

XV. Partes ad constituendum unumquodque sacramentum necessariae.

Primum igitur explicandum est, rem sensibilem, quae supra in sacramenti definitione posita est, non unam tantum esse, quamvis unum signum constitui credendum sit. Duo enim sunt, ex quibus quodlibet sacramentum conficitur, quorum alterum materiae rationem habet, atque elementum dicitur, alterum formae vim, et verbum communi vocabulo appellatur. Sic enim a Patribus accepimus. Qua in re notum est atque apud omnes pervulgatum illud sancti Augustini testimonium '): "Accedit verbum ad elementum, et fit sacramentum." Rei igitur sensibilis nomine tum materiam sive elementum intelligunt, ut in sacramento baptismi aquam, confirmationis chrisma, et extremae unctionis oleum, quae omnia sub aspectum cadunt; tum praeterea verba, quae formae rationem habent, atque ad aurium sensum pertinent. Apostolus vero utrumque aperte indicavit, quum inquit: "Christus dilexit ecclesiam, et se ipsum tradidit pro ea, ut illam sanctificaret, mundans eam lavacro aquae in verbo vitae." Quo in loco materia et forma sacramenti exprimitur.

Cateohismus, Conc. Trid.

XVI. Cur elemento verba addita fuerint.

Addenda autera erant verba ad materiam, ut apertior clariorque rei, quae gerebatur, significatio fieret. Verba enira inter omnia signa maximam vim habere perspicuum est, ac, si ipsa desint, plane obscurum erit, quidnam materia sacramentorum designet ac demonstret. Nam, ut in baptismo licet videre, quum aqua non minus refrigerandi quam abluendi vim habeat, et utriusque rei symbolum esse possit, nisi verba addantur, utrum horum in baptismo significet, aliquis fortasse coniectura aliqua diiudicabit, nemo autem ea de re quippiam certi affirmare audebit; at, quum verba adhibentur, statim intelligimus, abluendi vim et significationem habere.

XVII. Excellentia sacramentorum novae legis.

In hoc autem nostra sacramenta antiquae legis sacramentis plurimum praestant, quod in illis administrandis nulla, quod quidem acceperimus, definita forma servaretur; quo etiam fiebat, ut incerta admodum et obscura essent; nostra vero formam verborum ita praescriptam habent, ut, si forte ab ea discedatur, sacramenti ratio constare non possit, ob eamque rem clarissima sunt, ac nullum relinquunt dubitandi locum» Hae igitur sunt partes, quae ad naturam et substantiam sacramentorum pertinent, et ex quibus unumquodque sacramentura necessario constituitur.

XV III. Quae sit caeremoniarum in sacramentis virtus et natura.

His accedunt caeremoniae, quae tametsi praetermitti sine peccato non possunt, nisi aliud facere ipsa necessitas cogat, tamen, si quando omittantur, quoniam rei naturam non attingunt, nihil de vera sacramenti ratione imminui credendum est. Ac merito quidem a primis usque ecclesiae temporibus illud semper servatum est, ut sacramenta solemnibus quibusdam caeremoniis ministrarentur. Primum enim maxime decuit, sacris mysteriis eum religionis cultum tribuere, ut sancta sancte tractare videremur. Praeterea, quae sacramento efficiuntur, caeremoniae ipsae magis declarant ac veluti ante oculos ponunt, et earum rerum sanctitatem in animos fidelium altius imprimunt. Deinde vero mentes illorum, qui eas intuentur, et diligenter observant, ad sublimium rerum cogitationem erigunt, fidemque in eis et caritatem excitant; quo maior cura et diligentia adhibenda erit, ut fideles vim caeremoniarum, quibus singula sacramenta conficiuntur, cognitam et perspectam habeant. XIX. Quot sint catholicae ecclesiae sacramenta.

Sequitur ut sacramentorum etiam numerus explicetur, quae quidem cognitio hanc utilitatem affert, quod populus eo maiori

pietate omnes animi sui vires ad laudandam et praedicandam Dei erga nos singularem beneficentiam convertet, quo plura salutis ac beatae vitae adiumenta nobis divinitus parata esse intellexerit. Catbolicae igitur ecclesiae sacramenta, quemadmodum ex scripturis probatur, et Patrum traditione ad nos pervenit, et conciliorum testatur auctoritas, septenario numero definita sunt.

XX. Cur nec maiori nec minori numero sacramenta concludantur.

Cur autem neque plura neque pauciora numerentur, ex iis etiam rebus, quae per similitudinem a naturali vita ad spiritualem transferuntur, probabili quadam ratione ostendi poterit. Homini enim ad vivendum, vitamque conservandam et ex sua reique publicae utilitate traducendam, haec septem necessaria videntur, ut scilicet in lucem edatur, augeatur, alatur; si in morbum incidat, sanetur; imbecillitas virium reficiatur; deinde, quod ad rem publicam attinet, ut magistratus nunquam desint, quorum auctoritate et imperio regatur; ac postremo legitima sobolis propagatione se ipsum et humanum genus conservet. Quae omnia, quoniam vitae illi, qua anima Deo vivit, respondere satis apparet, ex iis facile sacramentorum uumerus colligetur.

XXI. Septem sacramenta esse ex scripturis demonstratur. Primus enim est baptismus, veluti ceterorum ianua, quo Christo renascimur. Deinde confirmatio, cuius virtute fit, ut divina gratia augeamur et roboremur; baptizatis enim iam Apostolis, ut D. Augustinus ') testatur, inquit Dominus: "Sedete in civitate, donec induamini virtute ex alto." Tum eucharistia, qua tanquam cibo vere coelesti spiritus noster alitur et sustinetur. De ea enim dictum est a Salvatore: "Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus." Sequitur quarto loco poenitentia, cuius ope sanitas amissa restituitur, postquam peccati vulnera accepimus. Postea vero extrema unctio, qua peccatorum reliquiae tolluntur, et animi virtutes recreantur; siquidem D. Iacobus, quum de hoc sacramento loqueretur, ita testatus est: "Et si in peccatis sit, remittentur ei.a Sequitur ordo, quo publica sacramentorum ministeria perpetuo in ecclesia exercendi, sacrasque omnes functiones exsequendi potestas traditur. Postremo additur matrimonium, ut ex maris et- feminae legitima et sancta coniunctione filii ad Dei cultum et humani generis conservationem procreentur, et religiose educentur.

XXII. Aequalis non est omnium sacramentorum vel necessitas,

vel dignitas.

Illud vero maxime animadvertendum est, quamvis omnia sacramenta divinam et admirabilem virtutem in se contineant, tamen non parem omnia, et aequalem necessitatem, aut dignitatem, aut unam eandemque significandi vim habere. Atque ex iis tria sunt, quae, tametsi non eadem ratione, tamen prae ceteris necessaria dicuntur. Baptismum enim unicuique sine ulla adiunctione necessarium esse, Salvator his verbis declaravit: "Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei." Poenitentia vero illis tantummodo necessaria est, qui se post baptismum aliquo mortali peccato obstrinxerunt; neque enim aeternum exitium effugere poterunt, nisi eos admissi peccati rite poenituerit. Ordo praeterea, etsi non singulis fidelibus, toti tamen ecclesiae omnino necessarius est. Verum si dignitas in sacramentis spectetur, eucharistia sanctitate et mysteriorum numero ac magnitudine longe ceteris antecellit. Quae omnia facilius intelligentur, quum suo loco ea, quae ad singula sacramenta pertinent, explicabuntur.

XXIII. A quo haec sacra et divina mysteria sint accepta, principaliterque dispensentur. Deinceps videndum est, a quo haec sacra et divina mysteria acceperimus; neque enim dubitandum est, quin praeclari alicuius muneris dignitas eius, a quo "donum ipsum" profectum est, dignitate et praestantia quam maxime augeatur. Sed ea quaestio difficilem explicationem habere non potest. Nam quum Deus sit, qui homines iustos efficiat, ipsa vero sacramenta iustitiae adipiscendae mirifica quaedam instrumenta sint: patet, unum eundemque Deum in Christo iustificationis et sacramentorum auctorem agnoscendum esse. Praeterea sacramenta eam vim et efficientiam continent, quae ad intimam animam penetrat. Quum vero unius Dei potentiae proprium sit, in corda et mentes hominum illabi, ex hoc etiam perspicitur, sacramenta a Deo ipso per Christum instituta esse, quemadmodum ab eo quoque intus dispensari, certa et constanti fide tenendum est. Hoc enim testimonium de illo se accepisse sanctus Ioannes affirmat, quum ait: "Qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit: Super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum, hic est, qui baptizat in Spiritu sancto."

XXIV. Quibus ministris utatur Deus in sacramentis dispensandis. Sed quamvis Deus sacramentorum auctor et dispensator

sit, ea tamen non per angelos, verum per homines ministrari in ecclesia voluit; non minus enim ministrorum officio, quam materia et forma ad sacramenta conficienda opus esse, perpetua sanctorum Patrum traditione confirmatum est.

XXV. Minister sua pravitate gratiae sacramentalis virtutem impedire non potest.

Atque hi quidem ministri, quoniam in sacra illa functione non suam, sed Christi personam gerunt, ea re fit, ut, sive honi sive mali sint, ea modo forma et materia utantur, quam ex Christi instituto semper ecclesia catholica servavit, idque facere proponant, quod ecclesia in ea administratione facit, vere sacramenta conficiant et conferant, ita ut gratiae fructum nulla res impedire possit, nisi, qui ea suscipiunt, se ipsos tanto bono fraudare, et Spiritui sancto velint obsistere. Hanc vero in ecclesia certam et exploratam sententiam semper fuisse, S. Augustinus in iis disputationibus, quas adversus Donatistas ') conscripsit, clarissime demonstravit. Quod si etiam scripturae testimonia quaerimus, ipsum Apostolum his verbis loquentem audiamus: "Ego," inquit "plantavi, Apollo rigavit; sed Deus incrementum dedit. Itaque neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat, Deus." Ex quo loco satis intelligitur, quemadmodum arboribus nihil obest eorum improbitas, quorum manu satae sunt: ita nihil vitii aliena culpa contrahi ab illis posse, qui malorum hominum ministerio Christo insiti sunt. Quare, ut ex D. Ioannis evangelio sancti Patres nostri docuerunt, Iudas etiam Iscariotes plures baptizavit, ex quibus tamen neminem iterum baptizatum fuisse legimus, ita ut praeclare D. Augustinus scriptum reliquerit 4): "Dedit baptismum Iudas, et non baptizatum est post Iudam, dedit Ioannes, et baptizatum est post Ioannem, quia, si datum est a Iuda, "baptisma Christi" erat; quod autem a Ioanne datum est, "Ioannis" erat; non Iudam Ioanni, sed baptismum Christi, etiam per Iudae manus datum, baptismo loannis, etiam per manus Ioannis dato, recte praeponimus. "

XXVI. Quid de illis sentiendum sit, qui impura conscientia sar

cramenta administrant.

Neque vero pastores aliive sacramentorum ministri, quum haec audiunt, satis sibi esse arbitrentur, si, posthabita morum integritate ac conscientiae munditia, illud tantum cogitent,

quo modo sacramenta ab illis rite ministrentur; id enim etsi diligenter curandum est, in hoc tamen omnia, quae ad eam functionem pertinent, posita non sunt. Meminisse autem semper debent, sacramenta divinam quidem virtutem, quae illis inest, nunquam amittere, at vero impure ea ministrantibus aeternam perniciem et mortem afferre. Sancta enim, quod semel atque iterum ac saepius admonere oportet, sancte et religiose tractanda sunt. "Peccatori," ut est apud Prophetam '), "dixit Deus: Qiiare tu enarras iustitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum? tu vero odisti disciplinam." Quod si homini peccatis contaminato minus licet de rebus divinis agere, quantum a'b eo scelus concipi existimandum erit, qui sibi multorum scelerum conscius est, nec tamen sacra mysteria polluto ore conficere, vel in foedas manus sumere, contrectare, atque aliis porrigere et ministrare vereatur? Quum praesertim apud S. Dionysium scriptum sit, malis symbola (ita enim sacramenta appellat) ne contingere quidem permissum esse. Sanctitatem igitur sacrarum rerum ministri in primis sectentur, pure ad sacramenta ministranda accedant, atque ita se ad pietatem exerceant, ut ex eorum frequenti tractatione et usu uberiorem in dies gratiam adiuvante Deo consequantur.

XXVII. De duobus praecipuis sacramentorum effectibus. Sed iam his rebus explicatis docendum erit, quinam saci-amentorum effectus sit; id enim sacramenti definitioni, quae supra tradita est, non parum lucis allaturum videtur. Ii autem duo praecipue numerantur. Ac principalem quidem locum merito gratia illa obtinet, quam usitato a sacris doctoribus nomine " iustificantem " vocamus; ita enim Apostolus apertissime nos docuit, quum inquit, Christum dilexisse ecclesiam, et se ipsum tradidisse pro ea, ut illam sanctificaret, mundans eam lavacro aquae in verbo vitae. Quo autem pacto tanta res et tam admirabilis per sacramentum efficiatur, ut, quemadmodum S. Augustini sententia celebratum est, aqua corpus abluat, ct cor tangat: id quidem humana ratione atque intelligentia comprehendi non potest. Constitutum enim esse debet, nullam rem sensibilem suapte natura ea vi praeditam esse, ut penetrare ad animam queat. At fidei lumine cognoscimus, omnipotentis Dei virtutem in sacramentis inesse, qua id efficiant, quod sua vi res ipsae naturales praestare non possunt.

«0. in Io.

XXVIII. Quomodo effectus sacramenti initio nascentis ecclesiae

smt mirabiliter designati.

Quocirca, ne ulla unquam huius effectus dubitatio in animis fidelium resideret, quum ministrari sacramenta coeptum est, voluit clementissimus Deus, quid illa interius efficerent, miraculorum significationibus declarare, ut eadem perpetuo interius fieri constantissime crederemus, quavis longe a nostris sensibus remota essent. Itaque ut omittamus, Salvatori nostro in Iordane baptizato coelos apertos esse, et Spiritum sanctum columbae specie apparuisse, ut admoneremur, eius gratiam, quum salutari fonte abluimur, in animam nostram infundi, ut boc, inquam, omittamus, (magis enim ad baptismi significationem, quam sacramenti administrationem pertinet): nonne. legimus, quum Pentecostes die Apostoli Spiritum sanctum acceperunt, quo deinde ad praedicandam fidei veritatem, adeundaque pro Christi gloria pericula alacriores et fortiores fuerunt, tunc "facto repente de coelo sonitu, tanquam advenientis spiritus vehementis, apparuisse illis dispertitas linguas quasi ignis?" Ex quo intellectum est, sacramento confirmationis eundem nobis spiritum tribui, easque vires addi, quibus possimus carni, mundo et satanae, perpetuis scilicet hostibus nostris, fortiter repugnare et resistere. Atque haec miracula, quoties Apostoli sacramenta ista ministrarent, initio nascentis ecclesiae aliquamdiu visa sunt, donec firmata iam fide et corroborata fieri desierunt.

XXIX. Quanta sit sacramentorum novae legis supra veteris legis

sacramenta excellentia. Ex iis igitur, quae de priori sacramentorum effectu, gratia scilicet iustificante, demonstrata sunt, illud etiam plane constat, excellentiorem et praestantiorem vim sacramentis novae legis inesse, quam olim veteris legis sacramenta habuerunt, quae, quum infirma essent egenaque elementa, inquinatos sanctificabant ad emundationem carnis, non animae. Quare, ut signa tantum earum rerum, quae mysteriis nostris efficiendae essent, instituta sunt. At vero sacramenta novae legis, ex Christi latere manantia, "qui per Spiritum sanctum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundant conscientiam nostram ab operibus mortuis, ad serviendum Deo viventi," atque ita eam gratiam, quam significant, Christi sanguinis virtute operantur. Quocirca, si ea cum antiquis sacramentis conferamus, praeterquam, quod plus efficaciae habent, et utilitate uberiora et sanctitate augustiora esse invenientur.

'

XXX. Quae sacramenta characterem imprimant, et quid sit

character.

Alter vero sacramentorum effectus non quidem omnibus communis, sed trium tantummodo proprius, baptismi, confirmationis, et ordinis sacri, est character, quem animae imprimunt. Nam quum Apostolus ') ait: "Unxit nos Deus, qui et signavit nos, et dedit pignus Spiritus in cordibus nostris," voce illa "signavit" non obscure characterem descripsit, cuius proprium est aliquid signare et notare. Est autem character veluti insigne quoddam animae impressum, quod deleri nunquam potest, eique perpetuo inhaeret, de quo ita apud S. Augustinum scriptum est: "An minus forte sacramenta Christiana, quam corporalis haec nota, qua scilicet miles insignitur, poterunt? Illa namque militi ad militiam, quam deseruisse.t, revertenti non nova imprimitur, sed antiqua cognoscitur et approbatur. a

XXXI. Quis sit characteris effectus, et quomodo sacramenta characterem imprimentia iterari non debeant. Iam vero character hoc praestat, tum ut apti ad aliquid sacri suscipiendum vel peragendum efficiamur, tum ut aliqua nota alter ab altero internoscatur. Ac baptismi quidem charactere utrumque consequimur, ut ad alia sacramenta percipienda reddamur idonei, et eo praeterea fidelis populus a gentibus, quae fidem non colunt, distinguatur. Idem autem in charactere confirmationis et sacri ordinis licet agnoscere; quorum altero, veluti Christi milites, ad eius nominis publicam confessionem et propugnationem, ac contra insitum nobis hostem et spiritualia nequitiae in coelestibus armamur atque instruimur, simulque ab iis, qui nuper baptizati,3) tanquam modo geniti infantes sunt, discernimur; alter vero, tum potestatem sacramenta conficiendi et ministrandi coniunctam habet, tum eorum, qui huiusmodi potestate praediti sunt, a rel:quo fidelium coetu distinctionem ostendit. Tenenda igitur est catholicae ecclesiae regula, qua docemur, tria haec sacramenta characterem imprimere, neque ullo unquam tempore iteranda esse.

XXXII. Quibus rationibus assequentur pastores, ut populus sacramenta veneretur, et his religiose utatur.

Haec sunt, quae generatim de sacramentis tradenda erunt. In cuius argumenti explicatione pastores duo potissimum efficere omni studio conentur. Primum est, ut fideles intelligant, quanto honore et cultu et veneratione haec divina et

coelestia munera digna sint; alterum vero, ut, quoniam a clementissimo Deo ad communem omnium salutem proposita sunt iis pie et religiose utantur, atque ita Christianae perfectionis desiderio exardescant, ut, si poenitentiae praesertim et eucharistiae saluherrimo usu aliquamdiu careant, plurimum damni se fecisse existiment. Haec autem facile pastores assequi poterunt, si, quae de sacramentorum divinitate et fructu supra dicta sunt, aurihus fidelium saepius inculcabunt: primum, a Domino salvatore nostro, a quo nihil nisi perfectissimum proficisci potest, instituta esse; praeterea, quum ministrantur, Spiritus sancti intima cordis nostri permeantis efficacissimum numen praesto esse; deinde admirabili et certa curandarum animarum virtute praedita esse; tum, per ea immensas illas dominicae passionis divitias ad nos derivari. Postremo vero ostendant, totum Christianum aedificium firmissimo quidem la» pidis angularis fundamento inniti, verum, nisi verbi Dei praedicatione et sacramentorum usu undique fulciatur, magnopere verendum esse, ne magna ex parte labefactatum concidat; ut enim per sacramenta in vitam suscipimur, ita hoc veluti pabulo alimur, conservamur, augemur.

CAPUT II. De Baptisml Sacramento.

I. Cur expediat doctrinam baptismi frequenter populis fidelibus

mculcari.

Ex iis quidem, quae hactenus de sacramentis universe tradita sunt, cognosci potest, quam necessarium sit ad Christianae religionis vel doctrinam percipiendam, vel pietatem exercendam, ea intelligere, quae de illorum singulis credenda catholica ecclesia proponit; sed si quis diligentius Apostolum legerit, sine dubitatione ita statuet, perfectam baptismi cognifcionem a fidelibus magnopere requiri, adeo non solum frequenter, sed gravibus verbis et Spiritu Dei plenis eius mysterii memoriam renovat, divinitatem commendat, atque in eo Redemptoris nostri mortem, sepulturam et resurrectionem nobis ante oculos tum ad contemplandum, tum ad imitandum constituit. Quare pastores nunquam se satis multam operam et studium in huius sacramenti tractatione collocasse arbitrentur.

II. Quando potissimum parocho sermo de baptismo sit instituendus.

Verum praeter eos dies, in quibus more maiorum divina baptismi mysteria potissimum explananda essent, in sabbato

magno Paschae et Pentecostes, quo tempore ecclesia summa cum religione maximisque caeremoniis hoc sacramentum celebrare consueverat, aliis etiam diebus occasionem captent de hoc argumento disserendi. Atque illud in primis tempus maxime oportunum ad eam rem videri poterit, si interdum, quum baptismus alicui ministrandus sit, fidelis populi multitudinem conveuisse animadverterint; tunc enim facilius multo erit, si minus liceat omnia capita, quae ad hoc sacramentum attinent, persequi, unum saltem aut alterum docere, quum fideles earum rerum doctrinam, quam auribus percipiunt, simul etiam sacris baptismi caeremoniis expressam vident, pioque et attento animo contemplantur. Ex quo deinde fiet, ut unusquisque iis rebus admonitus, quas in alio geri videat, secum recordetur, qua se sponsione Deo obligaverit, quum baptismo initiatus est; simulque illud cogitet, an vita et moribus talem se praebeat, qualem ipsa Christiani nominis professio pollicetur. Ut igitur quae docenda erunt dilucide exponantur, quaenam sit baptismi natura et substantia, aperiendum est, si prius tamen ipsius vocis significatio explicetur.

III. Quid baptismi nomen proprie denotet. Ac baptismum quidem graecum esse nomen, nemo ignorat; quod etsi in sacris literis non solum eam ablutionem, quae cum sacramento coniuncta esty ') sed etiam omne ablutionis genus, quod aliquando ad passionem translatum est, significat: tamen apud ecclesiae scriptores non quamvis corporis ablutionem declarat, sed eam, quae cum sacramento coniungitur, nec sine praescripta verborum forma ministratur; qua quidem significatione Apostoli ex Christi Domini instituto frequentissime usi sunt.

IV. Quibus praeterea nominibus ablutionem sacramentalem Patres expresserint.

Alia quoque nomina ad eandem rem significandam sancti Patres usurparunt. Sacramentum enim fidei appellari, quod illud suscipientes universam Christianae religionis fidem profiteantur, D. Augustinus testatur. Alii vero, quia fide corda nostra illuminantur, quam in baptismo profitemur, hoc saeramentum illuminationem vocarunt. Nam et Apostolus ita inquit: "Rememoiamini pristinos dies,in quibus illuminati magnum certamen sustinuistis passionum;" tempus nimirum, quo baptizati erant, significans. Chrysostomus praeterea in oratione, quam ad baptizandos habuit, tum expurgationem, baptismum expurgamus vetus fermentum, ut simus nova conspersio, tum sepulturam, tum plantationem, tum crucem Christi nominat; quarum omnium appellationum causam ex epistola ad Romanos scripta licet colligere. Cur autem D. Dionysius 1) principium sanctissimorum mandatorum vocaverit, perspicuum est, quum hoc sacramentum veluti ianua sit, qua in Christianae vitae societatem ingredimur, atque ab eo divinis praeceptis obtemperandi initium facimus. Atque haec de nomine breviter exponenda erunt.

V. Quae sit baptismi definitio.

Quod autem ad rei definitionem attinet, etsi multae ex sacris scriptoribus afferri possunt, illa tamen aptior et commodior esse videtur, quam ex verbis Domini apud Ioannem, et Apostoli ad Ephesios licet intelligere; nam quum Salvator dicat: "Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei," et Apostolus, quum de ecclesia loqueretur: "Mundans eam lavacro aquae in verbo": ita fit, ut recte et apposite definiatur, baptismum esse sacramentum regenerationis per aquam in verbo. Natura enim ex Adam filii irae nascimur, per baptismum vero in Christo filii misericordiae renascimur; siquidem "dedit hominibus potestatem filios Dei fieri, iis, qui credunt in nomine eius, qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt."

VI. Qua ratione baptismi sacramentum perficiatur.

Sed quibuscunque tandem verbis baptismi naturam explicari contigerit, docendus erit populus, hoc sacramentum confici ablutione, cui ex Domini salvatoris instituto certa et solemnia verba necessario adhibentur; quemadmodum semper sancti Patres docuerunt. Quod apertissimo illo divi Augustini testimonio demonstratur 5): "Accedit verbum ad elementum, et fit Sacramentum." Id vero eo diligentius monere oportebit, ne forte fideles in eum errorem inducantur, ut existiment, quod vulgo dici solitum est, aquam ipsam, quae ad conficiendum baptismum in sacro fonte asservatur, sacramentum esse. Tunc enim sacramentum baptismi dicendum est, quum aqua ab abluendum aliquem, additis verbis, quae a Domino instituta sunt, re ipsa utimur. Iam vero quoniam singula sacramenta ex materia et forma constitui initio diximus, quum generatim de omnibus Sacramentis ageretur: idcirco, quae utraque sit in baptismo, a pastoribus declarandum erit.

VII. Quae sit propria baptismi materia.

Materiam igitur sive elementum huius sacramenti esse omne naturalis aquae genus, sive ea maris sit, sive fluvii, sive paludis, sive putei, aut fontis, quae sine ulla adiunctione aqua dici solet. Nam et Salvator docuit: "Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu santo, non potest introire in regnum Dei;tt et Apostolus inquit: Ecclesiam lavacro aquae mundatam esse; et in B. Ioannis epistola scriptum legimus: "Tres sunt, qui testimonium dant in terra, Spiritus, aqua et sanguis." Quod etiam aliis sacrarum literarum testimoniis comprobatur.

VIII. Locus D. Matthaei de baptismo ignis exponitur.

Quod vero a Ioanne Baptista dictum est, venturum esse Dominum, qui baptizaret "in Spiritu sancto et igne," id quidem nullo modo de baptismi materia intelligendum est, sed vel ad intimum Spiritus sancti effectum, vel certe ad miraculum referri debet, quod die Pentecostes apparuit, "quum Spiritus sanctus e coelo" in Apostolos "ignis specie delapsus est;tt de quo alio loco Christus Dominus noster praedixit: "Ioannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu sancto non post multos hos dies." IX. Quibus figuris et Prophetiis vis aquarum baptismi sit demonstrata.

Verum idem quoque a Domino tum figuris, tum Prophetarum oraculis significatum esse, ex divinis Scripturis animadvertimus; diluvium enim, quo mundus purgatus est, quod multa malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum, huius aquae figuram et similitudinem gessisse, Apostolorum princeps in priori epistola (3, 21.) ostendit. Et maris rubri transitum eiusdem aquae significationem habuisse, D. Paulus ad Corinthios scribens exposuit. Ut interim omittamus tum Naaman Syri ablutionem, tum probaticae piscinae admirabilem vim et alia id genus multa, in quibus huius mysterii symbolum inesse facile apparet. De praedictionibus autem dubitare nemo potest, quin "aquae illae, ad quas" tam liberaliter Isaias Propheta omnes sitientes invitat, vel quas e templo egredientes Ezechiel in spiritu vidit; tum praeterea "fons ille, quem domuiDavid et habitantibus Ierusalem" paratum,,in ablutionem peccatoris et menstruatae," Zacharias praenunciavit, ad salutarem baptismi aquam indicandam atque exprimendam pertineant.

X Cur aqua ad baptismum conficiendum potius uti voluerit Deus, quam alia materia.

Quantum vero baptismi naturae et virtuti consentaneum fuerit, ut eius propria materia aqua institueretur, pluribus quidem rationibus D< Hieronymus ad Oceanum scribens demonstravit. Sed quod ad hunc locum attinet, pastores docere in primis poterunt, quoniam hoc sacramentum omnibus sine ulla exceptione ad consequendam vitam necessarium erat, idcirco aquae materiam, quae nunquam non praesto est, atque ab omnibus facile parari potest, maxime idoneam fuisse. Deinde aqua effectum baptismi maxime significat. Ut enim aqua sordes abluit, ita etiam baptismi vim atque efficientiam, quo peccatorum maculae eluuntur, optime demonstrat. Accedit illud, quod, quemadmodum aqua refrigerandis corporibus aptissima est, sic baptismo cupiditatum ardor magna ex parte restinguitur.

XI. Aquae simplici et naturali quare chrisma adiiciatur.

Illud vero animadvertendum est, quamvis aqua simplex, quae nihil aliud admixtum habet, materia apta sit ad hoc saeramentum conficiendum, quoties scilicet baptismi ministrandi necessitas incidat, tamen ex Apostolorum traditione semper in catholica ecclesia observatum esse, ut, quum solemnibus caeremoniis baptismus conficitur, sacrum etiam chrisma addatur, quo baptismi effectum magis declarari perspicuum est. Docendus quoque erit populus, etsi aliquando incertum esse potest, utrum haec an illa vera aqua sit, qualem sacramenti perfectio requirat, hoc tamen pro certo habendum esse, nunquam ex alia materia, quam ex aquae naturalis liquore, baptismi sacramentum ulla ratione confici posse.

XII. Quare promiscue omnibus fidelibus perfecta baptismi forma clare exponenda sit.

Sed duarum partium, ex quibus baptismus constare debet, postquam altera, hoc est materia, diligenter explicata fuerit, studebunt pastores eadem diligentia formam etiam tradere, quae est altera eius pars maxime necessaria. In huius autem sacramenti explicatione eo maiori cura et studio elaborandum putabunt, quod tam sancti mysterii notitia non solum sua sponte fideles vehementer delectare potest, quod quidem in omni divinarum rerum scientia communiter evenit, verum etiam ad usus fere quotidianos summopere expetenda. est. Quum enim saepe incidant tempora, quemadmodum suo loco planius dicetur, in quibus tum ab aliis de populo, tum saepissime a mulierculis baptismum ministrari oporteat: ita fit, ut promiscue

12&

omnibus fidelibus ea, quae ad buius sacramenti substantiam pertinent, cognita et perspecta esse debeant. XIII. Quae sit perfecta et dbsoluta huius sacramenti forma. Quare dilucidis et apertis verbis, quae facile percipi ab omnibus possint, Pastores docebunt, hanc esse perfectam et absolutam baptismi formam: "Ego te baptizo in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti." Ita enim a Domino et Salvatore nostro traditum est, quum Apostolis apud Mattbaeum ') praecepit: "Euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii et Spiritus sancti." Ex illo autem verbo "baptizantes" catholica ecclesia divinitus edocta optime intellexit, in huius sacramenti forma actionem ministri exprimendam esse; quod quidem fit, quum dicitur: "ego te baptizo." Ac quoniam praeter ministros tum illius personam, qui baptizatur, tum principalem causam, quae baptismum efficit, significare oportebat, idcirco illud pronomen "te" et distincta divinarum personarum nomina adduntur, ut absoluta sacramenti forma iis verbis concludatur, quae modo exposita sunt: "Ego te baptizo in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti." Neque enim sola Filii persona, de quo a Ioanne scribitur: "Hic est, qui baptizat," sed simul omnes sanctae Trinitatis personae ad baptismi sacramentum operantur. Quod autem "in nomine," non "in nominibus" dictum est, hoc plane declarat unam Trinitatis naturam et divinitatem. Etenim hoc loco nomen ad personas non refertur; sed divinam substantiam, virtutem et potestatem, quae una et eadem est in tribus personis, significat.

XIV. An in forma baptismi verba omnia perinde sint necessaria.

Sed in hac forma, quam integram et perfectam esse ostendimus, observandum est, quaedam prorsus necessaria esse, quae si omittantur, sacramentum confici non potest; quaedam vero non ita necessaria, ut, si desint, sacramenti ratio non constet; cuiusmodi est vox illa "Ego," cuius vis in verbo "baptizo" continetur. Immo vero in ecclesiis Graecorum variata dicendi ratione praetermitti consuevit, propterea, quod nullam fieri oportere ministri mentionem iudicarunt; ex quo factum est, ut in baptismo hac forma passim utantur: "Baptizatur servus Christi in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti." A quibus tamen perfecte sacramentum ministrari, ex concilii Florentini sententia et definitione apparet,,

quum iis verbis satis explicetur id, quod ad baptismi veritatem attinet, nimirum ablutio, quae tunc re ipsa peragitur. XV. Quo rnodo Apostoli in nomine Christi baptizaverint. Quod si etiam aliquando tempus fuisse dicendum est, quum Apostoli in nomine tantum Domini Iesu Christi baptizarent, id quidem Spiritus sancti afflatu eos fecisse, exploratum nobis esse debet, ut initio nascentis ecclesiae Iesu Christi nomine praedicatio illustrior fieret, divinaque et immensa eius potestas magis celebraretur. Deinde vero rem penitus introspicientes facile intelligimus, nullam earum partium in ea forma desiderari, quae ab ipso Salvatore praescriptae sunt; qui enim Iesum Christum dicit, simul etiam Patris personara, a quo unctus, et Spiritum sanctum, quo unctus est, significat.

XVI. Apostolos in nomine Christi, tacxtis aliis duabus personis

Trinitatis, nunquam baptizasse, credendum est. Quamquam dubium fortasse alicui videri potest, an huiusmodi forma Apostoli aliquem baptizaverint, si Ambrosii") et Basilii sanctissimorum et gravissimorum Patrum auctoritatem sequi volumus, qui ita baptismum in nomine Iesu Christi interpretati sunt, ut dixerint, iis verbis significari baptismum, non qui a Ioanne, sed qui a Christo Domino traditus esset; tametsi a communi et usitata forma, quae distincta trium personarum nomina continet, Apostoli non discederent. Atque hoc loquendi genere Paulus etiam in epistola ad Galatas usus videtur, quum inquit: "Quicunque in Christo baptizati estis, Christum induistis," ut significaret, in fide Christi, nec alia tamen forma, quam idem Salvator et Dominus noster servandam praeceperat, baptizatos esse. Hactenus igitur de materia et forma, quae ad baptismi substantiam maxime pertinent, fideles docere satis fuerit.

XVII. Quo pacto in hoc regenerationis mysterio fieri debeat

ablutio.

Quoniam vero in hoc sacramento conficiendo legitimae etiam ablutionis rationem servari oportet: idcirco eius quoque partis doctrina a pastoribus tradenda est, atque ab eis breviter explicandum, communi ecclesiae more et consuetudine receptum esse, ut baptismus uno aliquo ex tribus modis confici posset. Nam qui hoc sacramento initiari debent, vel in aquam merguntur, vel aqua in eos infunditur, vel aquae aspersione tinguntur. Ex his autem ritibus quicunque servetur, baptismum vere perfici credendum est; aqua enim in baptismo adbibetur ad significandam animae ablutionem, quam efficit. Quare baptismus ab Apostolo ') "lavacrum" appellatus est. Ablutio autem non magis fit, quum aliquis aqua mergitur, quod diu a primis temporibus in ecclesia observatum animadvertimus, quam vel aquae effusione, quod nunc in frequenti usu positum videmus; vel aspersione, quemadmodum a Petro factum esse colligitur, quum "uno die tria millia" hominum ad fidei veritatem traduxit, et baptizavit.

XVIII. Unicane ablutio requiratur, an trina.

Utrum vero unica an trina ablutio fiat, nibil referre existimandum est. Utrovis enim modo et antea in ecclesia baptismum vere confectum esse, et nunc confici posse, ex D. Gregorii Magni epistola ad Leandrum scripta satis apparet. Retipendus est tamen a fidelibus is ritus, quem unusquisque in sua ecclesia servari- animadverterit.

XIX. Quare caput hic potissimum abluatur.

Atque illud praecipue monere oportet, non quamlibet corporis partem, sed potissimum caput, in quo omnes tum interiores, tum externi sensus vigent, abluendum, simulque ab eo, qui baptizat, non ante aut post ablutionem verba sacramenti, quae formam continent, sed eodem tempore, quo ablutio ipsa peragitur, pronuncianda esse.

XX. Christusne baptismum ante, an post passionem instituerit.

His expositis conveniet praeterea docere atque in memoriam fidelium reducere, baptismum, quemadmodum et reliqua sacramenta, a Christo Domino institutum esse. Hoc igitur pastores frequenter docebunt explicabuntque, duo diversa tempora baptismi notanda esse, alterum, quum Salvator eum instituit, alterum, quum lex de eo suscipiendo sancita est. Ac quod ad primum attinet, tunc a Domino hoc sacramentum institutum esse perspicitur, quum ipse a Ioanne baptizatus sanctificandi virtutem aquae tribuit. Testantur enim sancti Gregorius Nazianzenus 3) et Augustinus, eo tempore aquae vim generandi in spiritualem scilicet vitam datam esse. Et alio loco ita scriptum reliquit: "Ex quo Christus in aqua mergitur, ex eo omnia peccata abluit aqua." Et alibi: "Baptizatur Dominus, non mundari indigens, sed tactu mundae carnis aquas mundans, ut vim abluendi habeant." Atque ad eam rem illud maximo argumento esse potuit, quod tunc

Aug. Serin. 135. in App. e) ib.

sanctissima Trinitas, in cuius nomiue baptismus conficitur, numen suum praesens declaravit. "Vox ') enim Patris audita est, Filii persona aderat, et Spiritus sanctus in columbae specie descendit;" praeterea "coeli aperti sunt," quo nobis iam per baptismum licet ascendere. Quod si quis scire cupiat, quanam ratione tanta et tam divina virtus a Domino aquis tributa sit, id quidem humanam intelligentiam superat. Hoc vero satis percipi a nobis potest, baptismo a Domiuo suscepto sanctissimi et purissimi eius corporis tactu aquam ad baptismi salutaT;em usum consecratam esse; ita tamen, ut hoc sacramentum, etsi ante passionem institutum fuerit, a passione tamen, quae omnium Christi actionum tanquam finis erat, vim et efficientiam duxisse credendum sit.

XXI. Quando lex baptismi homines obligare coeperit.

Sed de altero etiam, quo scilicet tempore lex de baptismo lata fuerit, nullus dubitandi locus relinquitur. Nam inter sacros scriptores convenit, post Domini resurrectionem, quum Apostolis praecepit 2): "Euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii et Spiritus sancti," ex eo tempore omnes homines, qui salutem aeternam consecuturi erant, lege de baptismo teneri coepisse. Quod quidem ex Apostolorum principis auctoritate colligitur, quum inquit: "Regeneravit nos in spem vivam per resurrectionem Iesu Christi ex mortuis;" idemque ex illo Pauli loco: "Se ipsum tradidit pro ea, ut illam sanctificaret" (quum de ecclesia loqueretur), mundans eam lavacro aquae in verbo," licet cognoscere; uterque enim baptismi obligationem ad tempus, quod mortem Domini consecutum est, videtur retulisse, ut dubitandum nullo modo sit, verba etiam illa Salvatoris 5): "Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei," id ipsum tempus spectasse, quod post passionem futurum erat.

XXII. Sacramentum baptismi in quanta veneratione habendum.

Ex iis igitur, si accurate a pastoribus tractentur, haud dubium esse potest, quin fideles maximam in hoc sacramento dignitatem agnoscant ac summa animi pietate venerentur: praesertim vero quum cogitarint, praeclara illa et amplissima munera, quae, quum Cbristus Dominus baptizaretur, miraculorum significationibus declarata sunt, singulis, quura baptizantur, intima Spiritus sancti virtute donari atque impertiri. Ut

Catechismus, Conc. Trid.

enim, si, quemadmodum Elisaei puero contigit, nobis oculi ita aperirentur, ut coelestes res intueri possemus, nemo adeo communi sensu carere putandus esset, quem divina baptismi mysteria in maximam admirationem non traducerent: cur idem etiam eventurum non existimemus, quum a pastoribus huius sacramenti divitiae ita expositae fuerint, ut eas fideles, si non corporis oculis, at mentis acie, fidei splendore illuminatae, contemplari queant?

XXIII. Quot hominum genera baptismum administrare possint. Iam vero a quibus ministris hoc sacramentum conficiatur,

non utiliter modo, sed necessario tradendum videtur, tum ut ii, quibus praecipue hoc munus commissum est, illud sancte et religiose curare studeant; tum ut ne quis, tanquam fines suos egressus, in alienam possessionem intempestive ingrediatur vel superbe irrumpat, quum in omnibus ordincm servandum esse Apostolus 2) admoneat. Doceantur igitur fideles, triplicem esse eorum ordinem; ac in primo quidem episcopos et sacerdotes collocandos esse, quibus datum est, ut iure suo, non extraordinaria aliqua potestate, hoc munus exerceant. Iis enim in Apostolis praeceptum est a Domino: "Euntes baptizate;" quamvis episcopi, ne graviorem illam docendi populi curam deserere cogerentur, baptism iministerium sacerdotibus relinquere soliti essent. Quod vero sacerdotes iure suo hanc functionem exerceant, ita ut praesente etiam episcopo ministrare baptismum possint, ex doctrina Patrum et usu ecclesiae constat. Nam quum ad eucharistiam consecrandam instituti sint, quae est pacis et unitatis sacramentum: consentaneum fuit, potestatem iis dari omnia illa administrandi, per quae necessario huius pacis et unitatis quilibet particeps fieri posset. Quod si aliquando Patres sacerdotibus sine episcopi venia baptizandi ius permissum non esse dixerunt: id de eo baptismo, qui certis anni diebus solemni caeremonia administrari consueverat, intelligendum videtur. Secundum ministrorum locum obtinent diaconi, quibus sine episcopi aut sacerdotis concessu non licere hoc sacramentum administrare, plurima SS. Patrum decreta testantur.

XXIV. Qui sacramentum baptismi in casu necessitatis conferre

possint.

Extremus ordo illorum est, qui cogente necessitate sine solemnibus caeremoniis baptizare possunt; quo in numero sunt omnes, etiam de populo, sive mares sive feminae, quamcunque

illi sectara profiteantur. Nam et Iudaeis quoque, et infidelibus et haereticis, quura necessitas cogit, hoc munus permissum est; si tamen id efficere propositum eis fuerit, quod ecclesia catholica in eo administrationis genere efficit. Haec autem quum multa veterum Patrum ') et conciliorum decreta confirmarunt, tum vero a sacra Tridentina synodo anathema in eos sancitum est, qui dicere audeant, baptismum, qui etiam datur ab haereticis in nomine Patris, et Filii et Spiritus sancti, cum intentione faciendi quod facit ecclesia, non esse verum baptismum. In quo profecto summam Domini nostri bonitatem et sapientiam licet admirari. Nam quum hoc sacraraentum necossario ab omnibus percipiendum sit, quemadmodum aquam eius materiam instituit, qua nihil magis commune esse potest: sic etiam neminem ab eius administratione excludi voluit; quamvis, ut dictum est, non omnibus liceat solemnes caeremonias adhibere, non quidem quod ritus aut caeremoniae plus dignitatis, sed quod minus necessitatis quam sacramentum habeant.

XXV. Quis ordo in baptizando a fidelibus servandus sit. Neque vero hoc munus ita omnibus promiscue permjissum esse, fideles arbitrentur, quin ordinem aliquem ministrorum statuere maxime deceat. Mulier enim, si mares adsint, laicus item praesente clerico, tum clericus coram sacerdote, baptismi administrationem sibi sumere non debent. Quanquam obstetrices, quae baptizare consueverunt, improbandae non sunt, si interdum praesente aliquo viro, qui huius sacramenti conficiendi minime peritus sit, quod alias viri magis proprium officium videretur, ipsae exsequantur.

XXVI. Cur praeter eos, qui baptizant, in regenerationis mysteriis patrini adhibeantur. Accedit autem ad eos ministros, qui, ut hactenus declaratum est, baptismum conficiunt, aliud etiam ministrorum genus, qui ad sacram et salutarem ablutionem celebrandam ex vetustissima catholicae ecclesiae consuetudine adhiberi solent. Ii nunc patrini, olim susceptores, sponsores seu fideiussores communi vocabulo a rerum divinarum scriptoribus vocabantur. De quorum munere, quoniam ad omnes fere laicos pertinet, accurate a pastoribus agendum erit, ut fideles intelligant, quae potissimum ad illud recte perficiendum necessaria sint. In primis vero explicare oportet, quae causa fuerit, cur ad baptismum praeter sacramenti ministros patrini etiam et

susceptores adiungerentur. Quod quidem optimo iure factum esse, omnibus videbitur, si meminerint, baptismum esse spiritualem regenerationem, per quam filii Dei nascimur. De ea enim ita loquitur D. Petrus: "Sicut modo geniti infantes rationabiles, sine dolo, lac concupi.scite." Ut igitur, postquam aliquis in hanc lucem editus est, nutrice et paedagogo indiget, quorum ope atque opera educetur, ac doctrina et bonis artibus erudiatur: ita etiam necesse est, ut, qui ex baptismi fonte vitam spiritualem vivere incipiunt, alicuius fidei et prudentiae committantur, a quo Christianae religionis praecepta haurire, ad omnemque pietatis rationem institui possint, atque ita paulatim in Christo adolescere, donec tandemviri perfecti iuvante Domino evadant; quum praesertim pastonbus, qui publicae parochiarum curationi praepositi sunt, tantum temporis non supersit, ut privatam illam curam pueros in fide erudiendi suscipere possint. Huius autem vetustissimae consuetudinis praeclarum testimonium a D. Dionysio habemus, quum inquit!'): "Divinis nostris ducibus" (sic enim Apostolos vocat) "in mentem venit, et visum est, suscipere infantes secundum istum sanctum modum, quod naturales parentes puen eum cuidam docto in divinis veluti paedagogo traderent, sub quo sicut sub divino patre et salvationis sanctae susceptore, reliquum vitae puer degeret." Eandem vero sententiam cojifirmat Hyginii auctoritas.

XXVII. Cognatio spiritualis in baptismo contracta matrimonium impedit et dirimit.

Quamobrem sapientissime a sancta ecclesia constitutum est, ut non solum is, qui baptizat, cum baptizato, sed etiam susceptor cum eo, quem suscipit, et cum eius veris parentibus affinitate devinciantur ita, ut legitima nuptiarum foedera inter hos omnes iniri non possint, atque inita dirimantur. XXVIIL Quae sint patrinorum partes, quidque ab illis exigatur.

Praeterea docere oportet fideles, quae sint susceptoris partes. Etenim hoc munus adeo negligenter in ecclesia tractatur, ut nudum tantum huius functionis nomen relictum sit; quid autem sancti in eo contineatur, ne suspicari quidem homines videantur. Hoc igitur universe susceptores semper cogitent, se hac potissimum lege obstrictos esse, ut spirituales filios perpetuo commendatos habeant, atque in iis, quae ad Christianae vitae institutionem spectant, curent diligenter, ut illi tales se in omni vita praebeant,. quales eos futuros esse

solemni caeremonia spoponderunt. Audiamus, quid ea de re sanctus Dionysius scribat, verba sponsoris exprimens '): " Spondeo puerum inducturum, quum ad sacram intelligentiam venerit, sedulis adhortationibus meis, ut abrenunciet contrariis omnino, profiteatur, peragatque divina, quae pollicetur." Item divus Augustinus 2): "Vos," inquit, "ante omnia, tam viros quam mulieres, qui filios in baptismate suscepistis, moneo, nt cognoscatis, fideiussores apud Deum exstitisse pro illis, quos visi estis de sacro fonte suscipere." Ac profecto decet ma» xime, eum, qui aliquod officium suscepit, in eo diligenter exsequendo nunquam defatigari, et qui se alterius paedagogum et custodem professus est, minime pati illum esse desertum, quem semel in fidem et clientelam suam recepit, donec illum opera et praesidio suo egere intellexerit. Quae autem filiis spiritualibus tradenda sint, paucis D. Augustinus comprehendit, quum de hoc ipso susceptorum officio loqueretur; ait enim: "Debent eos admonere, ut castitatem custodiant, iustitiam diligant, caritatem teneant, et ante omnia symbolura et orationem dominicam eos doceant, decalogum etiam, et quae sint prima Christianae religionis rudimenta."

XXIX. Quivis promiscue ad susceptoris munus non est admittendus.

Quae quum ita se habeant, facile intelligimus, cuinam hominum generi sanctae huius tutelae administratio committenda non sit; nimirum iis, qui eam gerere aut fideliter nolint, aut sedulo et accurate non queant. Quocirca praeter naturales parentes, quibus non licet eam curationem suscipere, ut ex eo magis appareat, quantum haec spiritualis educatio a carnali distet, haeretici in primis, Iudaei, infideles ab hoc munere omnino prohibendi sunt, ut qui in ea cogitatione et cura semper versentur, ut fidei veritatem mendaciis obscurent, atque omnem Christianam pietatem evertant.

XXX. Quis patrinorum numerus esse debeat.

Plures quoque ne baptizatum de baptismo suscipiant, sed ut unus tantum, sive vir sive mulier, vel ad summum unus et una, Tridentino concilio statutum est; tum quia disciplinae atque institutionis ordo a multitudine magistrorum perturbari poterat, tum quia providere oportebat, ne inter plures eiusmodi affinitates coniungerentur, quae impedirent, quo minus legitimo matrimonii vinculo hominum iuter homines societas latius diffunderetur.

XXXI. Baptismus ad salutem omnibus necessarius.

Sed quum ceterarum rerum cognitio, quae hactenus expositae sunt, fidelibus utilissima habenda sit: tum vero nihil magis necessarium videri potest, quam ut doceantur, omnibus hominibus baptismi legem a Domino praescriptam esse ita, ut, nisi per baptismi gratiam Deo renascantur, in sempiternam miseriam et interitum a parentibus, sive illi fideles, sive infideles sint, procreentur. Igitur saepius a pastoribus explicandum erit, quod apud evangelistam legitur: "Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei."

XXXII. Infantes omnino sunt baptizandi. Quam legem non solum de iis, qui adulta aetate sunt, sed etiam de pueris infantibus intelligendam esse, idque ab apostolica traditione ecclesiam accepisse, communis Patrum sententia et auctoritas confirmat. Praeterea credendum est, noluisse Christum Dominum baptismi sacramentum et gratiam pueris denegari, de quibus dicebat: "Sinite parvulos, et nolite eos prohibere ad me venire; talium est enim regnum coelorum; quos amplexabatur, super quos manus imponebat, quos benediccbat." Deinde, quum legimus, "totam aliquam familiam a Paulo baptizatam esse," satis apparet, pueros etiam, qui in illorum numero erant, salutari fonte ablutos esse. Deinde circumcisio, quae figura fuit baptismi, eum morem maxime commendat. Pueros enim octavo die circumcidi solitos nemo est qui ignoret. Ac quibus circumcisio manufacta "in expoliatione corporis" carnis 5) proderat, iisdem baptismum, qui est "circumcisio Christi non manufacta," prodesse perspicuum est. Postremo, ut Apostolus docet: "si unius delicto mors regnavit per unum: multo magis abundantiam gratiae, et donationis et iustitiae accipientes, in vita regnabunt per unum Iesum Christum." Quum itaque per Adae peccatum pueri ex origine noxam contraxerint, multo magis per Christum Dominum possunt gratiam et iustitiam consequi, ut regnent in vitam; quod quidem sine baptismo fieri nullo modo potest. Quare docebunt pastores, infantes omnino baptizandos, et deinde paulatim teneram aetatem Christianae religionis praeceptis ad veram pietatem informandam esse. Nam ut a Sapiente praeclare dictum cst: "Adolescens iuxta viam suam, etiam quum senuerit, non recedet ab ea.

XXXIII. Infantes in baptismo gratiam spiritualem percipiunt.

Neque enim dubitare licet, quin fidei sacramenta, quum abluuntur, accipiant; non quia mentis suae assensione credant, sod quia parentum fide, si parentes fideles fuerint, sin minus, fide (ut D. Augustini verbis loquamur), universae societatis sanctorum muniuntur. Etenim ab iis omnibus recte dicimus eos baptismo offerri, quibus placet, ut offerantur, et quorum caritate ad communionem sancti Spiritus adiunguntur.

XXXI V. Infantum baptismus non differendus.

Hortandi autem sunt magnopere fideles, ut liberos suos, quam primum id sine periculo facere liceat, ad ecclesiam deferendos, et solemnibus caeremoniis baptizandos curent. Nam quum pueris infantibus nulla alia salutis comparandae ratio, nisi eis baptismus praebeatur, relicta sit: facile intelligitur, quam gravi culpa illi sese obstringant, qui eos sacramenti gratia diutius, quam necessitas postulet, carere patiantur; quum praesertim propter aetatis imbecillitatem infinita pene vitae pericula illis impendeant.

XXXV. Adidti quo modo ante baptismum instruendi sint.

Diversam vero rationem in iis servandam esse, qui adulta aetate sunt, et perfectum rationis usum habent, qui scilicet ab infidelibus oriuntur, antiquae ecclesiae consuetudo declarat. Nam Christiana quidem fides illis proponenda est, atque omni studio ad eam suscipiendam cohortandi, alliciendi, invitandi sunt. Quod si ad Dominum Deum convertantur, tum vero monere oportet, ne ultra tempus ab ecclesia praescriptum baptismi sacramentum differant. Nam quum scriptum sit: "Non tardes converti ad Dominum, et ne differas de die in diem:" docendi sunt, perfectam conversionem in nova per baptismum generatione positam esse; praeterea, quo serius ad baptismum veniunt, eo diutius sibi carendum esse ceterorum sacramentorum usu et gratia, quibus Christiana religio colitur, quum ad ea sine baptismo nulli aditus patere possit; deinde etiam maximo fructu privari, quem ex baptismo percipimus, siquidem non solum omnium scelerum, quae antea admissa sunt, maculam et sordes baptismi aqua prorsus eluit ac tollit, sed divina gratia nos ornat, cuius ope et auxilio in pusterum etiam peccata vitare possumus, iustitiamque et innocentiam tueri, qua in re summam Christianae vitae constare, facile omnes intelligunt.

XXXVI. Adultis baptismum differendum esse demonstratur.

Sed quamvis haec ita sint, non consuevit tamen ecclesia baptismi sacramentum huic hominum generi statim tribuere; sed ad certum tempus differendum esse constituit. Neque enim ea dilatio periculum, quod quidem pueris imminere supra dictum est, coniunctum habet, quum illis, qui rationis usu praediti sunt, baptismi suscipiendi propositum atque consilium, et male actae vitae poenitentia satis futura sit ad gratiam et iustitiam, si repentinus aliquis casus impediat, quo minus salutari aqua ablui possint. Contra vero haec dilatio aliquas videtur utilitates afferre. Primum enim, quoniam ab ecclesia diligenter providendum est, ne quis ad hoc sacramentum ficto et simulato animo accedat, eorum voluntas, qui baptismum petunt, magis exploratur atque perspicitur. Cuius rei causa iu antiquis conciliis decretum legimus, ut qui ex Iudaeis ad fidem catholicam veniunt, antequam baptismus illis administretur, aliquot menses inter catechumenos essent; deinde in fidei doctrina, quam profiteri debent, et Christianae vitae institutionibus erudirentur perfectius. Praeterea maior religionis cultus sacramento tribuitur, si constitutis tantum Paschae et Pentecostes diebus solemni caeremonia baptismum suscipiant. XXXVII. Baptismus non semper est adultis differendus.

Sed interdum tamen baptismi tempus iusta aliqua et necessaria de causa differendum non est, veluti si vitae periculum instare videatur, ac praesertim si illi abluendi sint, qui iam fidei mysteria plene perceperint. Quod quidem Philippum et Apostolorum principem fecisse satis constat, quum alter Candacis reginae (Act. 8, 36. 10, 47.) eunuchum, alter Cornelium nulla interposita mora, sed statim, ut se fidem amplecti professi sunt, baptizavit.

XXXVIII. Quomodo affeeti esse debeant, qui sunt baptizandi.

Docendum praeterea et populo explicandam erit, quo modo affecti esse debeant, qui baptizandi sunt. In primis itaque opus est, ut velint, propositumque illis sit, baptismum suscipere; nam quum unusquisque in baptismo peccato moriatur, et novam vitae rationem et disciplinam suscipiat: aequum est, non invito cuiquam aut recusanti, sed illis tantum, qui sponte sua et libenti animo accipiunt, baptismum praeberi. Quare ex sancta traditione semper servatum animadvertimus, ut nemini baptismus ministretur, nisi prius interrogatus fuerit, an velit baptizari. Nec vero in pueris quoque infantibus eam voluntatem deesse existimandum est, quum ecclesiae voluntas, quae pro illis spondet, obscura esse non possit.

XXXIX. Amentes quando possint vel non possint baptizari. Praeterea amentes et furiosos, qui, quum aliquando compotes mentis essent, in insaniam deinde inciderunt, ut qui eo tempore nullam baptismi suscipiendi voluntatem habeant, nisi vitae periculum immineat, baptizandos non esse; quum autem in vitae discrimine versantur, si, antequam furere inciperent, eius voluntatis significationem dederunt, abluendi sunt; sin minus, a baptismi administratione abstinendum est. Idemque iudicium de dormientibus fieri debet. Quod si in mentis potestate nunquam fuerunt, ita ut nullum rationis usum habuerint, eos in fide ecclesiae, non secus ac pueros, qui ratione carent, baptizandos esse, ecclesiae auctoritas et consuetudo satis declarat.

XJj. Quae praeterea ad baptismum suscipiendurn requirantur.

Verum praeter baptismi voluntatem fides etiam ea ratione, qua de voluntate dictum est, ad consequendam sacramenti gratiam maxime necessaria est. Etenim Dominus et Salvator noster docuit: "Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit/' Deinde ut quemlibet admissorum scelerum et male actae vitae poeniteat, atque ut idem in posterum a peccatis omnibus abstinere statuat, opus est. Aliter enim, qui ita baptismum peteret, ut tamen peccandi consuetudinem nollet emendare, omnino repellendus esset. Nihil enim baptismi gratiae et virtuti tam repugnat, quam eorum mens et consilium, qui nullum unquam peccandi finem sibi constituunt. Quum itaque baptismus ob eam rem expetendus sit, ut 2) Christum induamus et cum eo coniungamur: plane constat, merito a sacra ablutione reiiciendum esse, cui in vitiis et peccatis perseverare propositum est; praesertim vero, quia nihil eorum, quae ad Christum et Ecclesiam pertinent, frustra suscipiendum est, inanemque baptismum, si iustitiae et salutis gratiam spectemus, in eo futurum esse, satis intelligimus, "qui secundum carnem ambulare, non secuudum spiritum" cogitat; etsi, quod ad sacramentum pertinet, perfectam eius rationem sine ulla dubitatione consequitur, si modo, quum rite baptizatur, in animo habeat id accipere, quod a sancta ecclesia administratur. Quamobrem princeps Apostolorum magnae illi Qominum multitudini, qui, ut ait Scriptura "compuncti corde," ab eo et a reliquis Apostolis, quid sibi faciendum esset, quaesiverant, ita respondit: "Poenitentiam agite, et baptizetur unusquisque vestrum," et alio loco: "Poenitemini," inquit, "et convertimini, ut deleantur peccata vestra." Item beatus Paulus, ad Romanos scribens, aperte ostendit, ei, qui baptizatur, omnino moriendum esse peccatis; quare nos monet, ne exhibeamus "membra nostra arma iniquitatis peccato," sed exhibeamus nos Deo, "tanquam ex mortuis viventes."

XLI. Quantum de his sermonem habere conferat.

Haec vero si fideles saepe meditati fuerint, primum quidem summam Dei bonitatem vehementer admirari cogentur, qui nihil tale merentibus tam singulare et divinum baptismi beneficium sola sua misericordia adductus tribuit; deinde, quum sibi ante oculos proponent, quam aliena esse debeat ab omni crimine eorum vita, qui tanto munere ornati sunt: illud etiam in primis a Christiano homine requiri facile intelligent, ut quotidie tam sancte et rcligiose traducere vitam studeant, perinde ac si ea ipsa die baptismi sacramentum et gratiam consecuti essent. Quamquam ad inflammandos verae pietatis studio animos nihil magis proficiet, quam si pastores accurata oratione explicaverint, quinam sint baptismi effectus.

XLII. Praecipuus baptismi effectus quis sit.

De his igitur, quoniam saepe agendum est, ut fideles magis perspiciant, se in altissimo dignitatis gradu positos esse, nec se ab eo deiici ullis adversarii insidiis vel impetu ullo unquam tempore patiantur: hoc primum tradere oportet, peccatum, sive a primis parentibus orgine contractum, sive a nobis ipsis commissum, quamvis etiam adeo nefarium sit, ut ne cogitari quidem posse videatur, admirabili huius sacramenti virtute remitti et condonari. Id vero multo ante ab Ezechiele praenunciatum est, per quem Dominus Deus ita loquitur: "Effundam super vos aquam mundam, et mundahimini ab omnibus inquinamentis vestris." Et Apostolus ad Corinthios post longam peccatorum enumerationem subiecit: "Et haec quidem fuistis, sed abluti estis, sed sanctificati estis." Atque hanc doctrinam perpetuo a sancta ecclesia traditam esse, perspicuum est. Sanctus enim Augustinus in libro, quem de Baptismo parvulorum conscripsit, ita testatur: "Generante carne tantum contrahitur peccatum originale, regenerante autem spiritu non solum originalium, sed etiam voluntariorum peccatorum fit remissio." Et sanctus Hieronymus ad Oceanum " Omnia, " inquit, "in baptismate condonata sunt crimina." Ac ne dubitare amplius ea de re cuiquam liceret, post aliorum conciliorum definitionem sacra etiam Tridentina synodus idem declaravit, quum anathema in eos decrevit, qui aliter sentire auderent, quive asseverare non dubitarent, quamvis peccata in baptismo remittantur, ea tamen prorsus non tolli aut radicitus evelli, sed quodam modo abradi, ita ut peccatorum radices animo infixae adhuc remaneant. Namque, ut eiusdem sanctae synodi verbis utamur, in renatis nihil odit Deus, quia nihil damnationis est iis, qui vere consepulti sunt cum Christo per baptismum in mortem; qui non secundum carnem ambulant, sed veterem hominem exuentes, et novum, qui secundum Deum creatus est, induentes, innocentes, immaculati, puri, innoxii ac Deo dilecti effecti sunt.

XLIII. Concupiscentia in baptizatis an sit peccatum.

Ac fateri quidem oportet, sicut eodem loco ipsius synodi auctoritate decretum est, in baptizatis concupiscentiam vel fomitem remanere; sed illa vere peccati rationem non habet. Nam ex divi quoque Augustini sententia: "In parvulis baptizatis concupiscentiae reatus absolvitur, ad agonem relinquitur." Atque idem alibi testatur: "Concupiscentiae reatus in baptismate solvitur, sed infirmitas manet." Concupiscentia enim, quae ex peccato est, nihil aliud est, nisi animi appetitio, natura sua rationi repugnans; qui tamen motus, si voluntatis consensum aut negligentiam coniunctam non habeat, a vera peccati natura longe abest. At quum s. Paulus inquit: " Concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret: Non concupisces:" ex his verbis non ipsam concupiscendi vim, sed voluntatis vitium intelligi voluit. Eandem doctrinam tradit s. Gregorius ita scribens: "Si qui sunt, qui dicant, peccata in baptismo superficie tenus dimitti: quid est hac praedicatione infidelius? quum per fidei Sacramentum anima peccatis radicitus absoluta, soli Deo inhaereat." Atque ad eam rem demonstrandam Salvatoris nostri testimonio utitur, quum apud sanctum Ioannem ait: "Qui lotus est, non indiget, nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus."

XLIV. Omnia peccata baptismo tolli iterum demonstratur.

Quod si cui expressam huius rei figuram et imaginem libet intueri, proponat sibi ad contemplandum Naaman 6) Syri leprosi historiam, qui, quum septies Iordanis aqua se abluisset, testante Scriptura ita a lepra mundatus est, ut eius caro caro pueri videretur. Quare baptismi proprius effectus est, peccatorum omnium, sive originis vitio, sive nostra culpa contracta sint, remissio; cuius rei causa a Domino et Salvatore nostro institutum esse, clarissimis verbis Apostolorum princeps, ut alia testimonia omittamus, explicavit, quum inquit: "Poenitentiam agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu Christi in remissionem peccatorum." XLV. Ut culpa, ita etiam poena omnis bapsismo remittitur. Iam vero in baptismo non solum peccata remittuntur, sed peccatorum etiam et scelerum poenae omnes a Deo benigne condonantur. Nam etsi omnibus sacramentis hoc commune est, ut per illa virtus passionis Christi Domini communicetur: de solo tamen baptismo dictum est ab Apostolo 2), nos per ipsum Christo commori et sepeliri; ex quo sancta ecclesia semper intellexit, sine maxima sacramenti iniuria fieri non posse, ut ei, qui baptismo expiandus sit, eiusmodi pietatis officia, quae usitato nomine sancti Patres opera satisfactionis vocarunt, imponantur. Nec vero, quae hoc loco traduntur, veteris ecclesiae consuetudini adversantur, quae olim Iudaeis, quum baptizarentur, praecipiebat, ut quadraginta continuos dies ieiunarent. Neque enim illud institutum ad satisfactionem pertinebat, sed qui baptismum percepissent, ea ratione admonebantur, ut sacramenti dignitatem venerantes, ieiuniis et orationibus aliquamdiu sine intermissione operam darent.

XLVL Non liberatur mox baptizatus a poenis civilibus. Sed quamquam in baptismo poenas peccatorum condonari exploratum esse debet, ab eo tamen poenarum genere, quae civilibus iudiciis ob grave aliquod scelus persolvendae sunt, nemo liberatur ita, ut, qui morte dignus sit, per baptismum a poena, quae legibus constituta est, eripiatur; tametsi vehementer laudanda esset eorum principum religio et pietas, qui eam quoque animadversionem, ut Dei gloria in suis sacramentis illustrior fieret, sontibus remitterent ac condonarent.

XLVIL Remittuntur in baptismo poenae, quae post hanc vitam inferri solent.

Efficit praeterea baptismus post huius vitae curriculum poenarum omnium, quae originale peccatum consequuntur, liberationem; siquidem merito mortis Domini factum est, ut haec consequi possemus; baptismo autem, ut supra dictum est, ei commorimur. "Si enim,tf ut inquit Apostolus, complantati facti sumus similitudini mortis eius, simul et resurrectionis erimus."

XLVIII. Quare per baptismum integrae naturae status non statim reddatur.

Quod si quaerat aliquis, cur statim post baptismum in hac etiam mortali vita his incommodis non careamus, atque ad perfectum illum vitae gradum, in quo Adam, primus humani generis parens, ante peccatum collocatus fuerat, sacrae ablutionis virtute non transferamur: id quidem duabus potissimum de causis factum esse respondebitur. Quarum prima est, quod nobis, qui per baptismum Christi corpori coniuncti, atque eius membra effecti sumus, plus aliquid dignitatis tribuendum non erat, quam ipsi capiti nostro tributum esset. Quum igitur Christus Dominus, etsi ab initio ortus sui gratiae et veritatis plenitudinem habuit, tamen humanae naturae fragilitatem, quam suscepit, non ante deposuit, quam passionis tormenta et mortem pertulit, ac deinde ad immortalis vitae gloriam resurrexit: quis miretur, quum videat fideles, qui iam per baptismum coelestis iustitiae gratiam adepti sunt, adhuc tamen caduco et fragili corpore vestiri, ut, postquam multis laboribus pro Christo perfuncti, et morte obita denuo ad vitam revocati fuerint, tandem digni sint, qui cum Christo aevo sempiterno perfruantur? Altera vero causa, cur in nobis post baptismum infirmitas corporis, morbus, dolorum sensus, concupiscentiae motus relinquatur, illa est, ut scilicet tanquam segetem et materiam virtutis haberemus, ex qua deinde uberiorem gloriae fructum, atque ampliora praemia consequeremur. Nam quum patienti auimo vitae incommoda omnia toleramus, pravasque animi nostri affectiones sub rationis imperium divina ope subiicimus, certa spe niti debemus, fore, ut, si cum Apostolo (II. Tim. 4, 7. seq.) bonum certamen certaverimus, cursum consummaverimus, fidem servaverimus, repositam quoque iustitiae coronam reddat nobis Dominus in illa die iustus iudex. Sic vero etiam cum filiis Israel videtur Dominus egisse, quos etsi ab Aegyptiorum servitute Pharaone atque eius exercitu in mare demerso liberavit: tamen non statim in beatam illam promissionis terram introduxit, sed prius in multis variisque casibus exercuit; ac deinde, quum eos in promissae terrae possessionem misisset, ceteros quidem incolas e patriis sedibus exturbavit, quasdam vero nationes reliquas fecit, quas delere non potuerunt, ut populo Dei bellicae virtutis et fortitudinis exercendae occasio nunquam deesset. Huc accedit, quod, si per baptismum, praeter dona coelestia, quibus anima ornatur, corporis etiam bona tribuerentur, dubitari merito posset, quin multi praesentis potius vitae commoda, quam futurae speratam

gloriam consectantes, ad baptismum venirent; quum tamen non falsa haec et incerta, quae videntur, sed vera atque aeterna, quae non videntur, bona Christiano homini semper proposita esse debeant.

XLIX. Renati inter huius vitae miserias solida animi oblecbatione non destituuntur.

Sed interim tamen huius vitae conditio, quae miseriaruro plena est, suis voluptatibus et laetitiis non caret. Quid enim nobis, qui iam per baptismum veluti palmites insiti sumus in Christum, iucundius aut optabilius esse potest, quam, cruce in humeros nostros sublata, eum ducem sequi, nullisque aut laboribus defatigari, aut periculis retardari, quo minus ad praemium supernae vocationis Dei omni studio contendamus, alii virginitatis lauream, alii doctrinae et praedicationis coronam, alii martyrii palmam, alii alia virtutum decora a Domino accepturi? Quae quidem praeclara laudis insignia nemini darentur, nisi prius nos ipsos in huius aerumnosae vitae stadio exercuissemus, atque in acie invicti stetissemus,

L. Quid praeter culpae et poenae remissionem baptismo homini praestetur.

Sed ut ad baptismi effectus oratio redeat, exponendum erit, huius sacramenti virtute nos non solum a malis, quae vere maxima dicenda sunt, liberari, verum etiam eximiis bonis et muneribus augeri. Animus enim noster divina gratia repletur, qua iusti et filii Dei effecti aeternae quoque salutis haeredes instituimur. Nam, ut s6riptum est: "Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit;" mundatamque ecclesiam lavacro aquae in verbo vitae, Apostolus testatur. Est autem gratia, quemadmodum Tridentina synodus ab omnibus credendum poena anathematis proposita decrevit, non solum per quam peccatorum fit remissio, sed divina qualitas in anima inhaerens, ac veluti splendor quidam et lux, quae animarum nostrarum maculas omnes delet, ipsasque animas pulchriores et splendidiores reddit. Atque id ex sacris literis aperte colligitur, quum gratiam effundi dicant, eamque Spiritus sancti pignus soleant appellare.

Ll. Gratiae divinae, quae baptismo infunditur, adduntur veluti pedissequae virtutes.

Huic autem additur nobilissimus omnium virtutum comitatus, quae in animam cum gratia divinitus infunduntur. Quare

148 Pars II. Oaput II. 143

quum Apostolus ad Titum ait: "Salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus sancti, quem effudit in nos abunde per Iesum Christum salvatorem nostrum," D. Augustinus verba illa "abunde effudit" explanans,,, Nimirum, * inquit, "ad remissionem peccatorum, et copiam virtutum." LII. Per baptismum Christo incorporamur. Iam vero per baptismum etiam Christo capiti tanquam membra copulamur et connectimur. Quemadmodum igitur a capite vis manat, qua singulae corporis partes ad proprias functiones apte exsequendas moventur: ita etiam ex Christi Domini plenitudine in omnes, qui iustificantur, divina virtus et gratia diffunditur, quae nos ad omnia Christianae pietatis officia habiles reddit.

LIII. Qui fiat, ut tot virtutibus in baptismo cumulati, adeo tarde pietatem exerceant.

Neque vero mirum cuiquam videri debet, si, quum tanta virtutum copia instructi et ornati simus, tamen non sine magna difficultate et labore pias honestasque actiones inchoamus, vel certe absolvimus; id enim ob eam rem non evenit, quod virtutes, a quibus actiones ipsae proficiscuntur, Dei beneficio nobis donatae non sint, sed quoniam post baptismum acerrima cupiditatis pugna adversus spiritum relicta est, in qua tamen contentione animo frangi aut debilitari Christianum hominem non decet, quum Dei benignitate freti optima spe niti debeamus, fore ut quotidiana recte vivendi exercitatione, quaecumque pudica sunt, quaecumque iusta, quaecumque sancta, eadem etiam facilia et iucunda videantur. Haec libenter cogitemus, haec alacri animo agamus,y ut Deus pacis sit nobiscum. LIV. In baptismo character indelebilis imprimitur.

Praeterea per baptismum consignamur charactere, qui ex anima deleri nunquam potest; de quo nihil est, ut plura hoc loco disserantur, quum liceat ex iis, quae supra dicta sunt, quum universe de sacramentis ageretur, satis multa, quae ad hoc argumentum pertinent in hunc locum transferre.

LV. Bdptismum. iterari nunquam posse demonstratur.

Sed quoniam ex characteris vi et natura ab ecclesia definitum est, baptismi sacramentum nulla ratione iterandum esse: ea de re fideles ne aliquando in errores inducantur, saepe et diligenter a pastoribus admonendi erunt. Hoc vero docuit Apostolus, inquiens: "Unus Dominus, una fides, unum baptisma." Deinde quum Romanos hortatur, ut mortui per baptismum in Christo caverent, ne vitam, quam ab illo accepissent, amitterent, quum inquit: "Quod enim Christus mortuus est peccato, mortuus est semel:" hoc videtur aperte significare, sicut ille mori iterum non potest, ita nobis denuo mori per baptismum non licere. Quare sancta etiam ecclesia se unum baptismum credere palam profitetur. Quod quidem rei naturae et rationi vehementer consentaneum esse, ex eo intelligitur, quod baptismus est quaedam spiritualis regeneratio. Quemadmodum igitur naturali virtute semel tantum generamur et in lucem edimur, atque, ut D. Augustinus ait, uterus uon potest repeti: sic etiam una est spiritualis generatio, nec baptismus ullo unquam tempore iterandus est.

LVL llli iterato non baptizantur, qui certa conditione interposita abluuntur.

Neque vero quisquam putet, eum ab ecclesia iterari, quum adhibita huiusmodi verborum formula aliquem abluit, de quo incertum est, an baptizatus prius fuerit: "Si baptizatus es, te iterum non baptizo; si vero nondum baptizatus es, ego te baptizo in nomine Patris, et Filii et Spiritus sancti." Ita enim non impie iterari, sed sancte cum adiunctione baptismum administrari dicendum est.

LVIL Baptismus conditionalis semper citra ullum discrimen usurpandus non est. Qua in re tamen diligenter a pastoribus aliqua providenda sunt, in quibus fere quotidie non sine maxima sacramenti iniuria peccatur. Neque enim desunt, qui nullum scelus admitti posse arbitrentur, si quemvis sine delectu cum adiunctione illa baptizent; quare si infans ad eos deferatur, nihil prorsus quaerendum putant, an is prius ablutus fuerit, sed statim ei baptismum tribuunt; quin etiam, quamvis exploratum habeant, domi sacramentum administratum esse, tamen sacram ablutionem in ecclesia adhibita solemni caeremonia cum adiunctione repetere non dubitant, quod quidem sine sacrilegio facere non possunt, et eam maculam suscipiunt, quam divinarum rerum scriptores irregularitatem vocant. Nam ea baptismi forma ex Alexandri Papae auctoritate in illis tantum permittitur, de quibus, re diligenter perquisita, dubium relinquitur, an baptism im rite susceperint; aliter vero nunquam fas est etiam cum adiunctione baptismum alicui iterum administrare.

l) Eom. 6, 2. seq. «) ib. 10. 8) Tract. 11. in Ioann. *) c. 2. X. do bant. 111. 42.

L VIII. Quis sit postremus fructus, qui virtute baptismi hominibus confertur.

Praeter cetera vero, quae ex baptisrao consequimur, illud veluti extremum est, quo reliqua omnia videntur referri, quod scilicet coeli aditura propter peccatum prius interclusum unicuique nostrum patefacit. Haec autem, quae in nobis baptismi virtute efficiuntur, ex iis plane intelligi possunt, quae in Salvatoris baptismo contigisse evangelica auctoritas confirmavit. Etenim coeli aperti sunt, et Spiritus sanctus columbae ppecie in Christum Dominum descendens apparuit. Ex quo significatum est eis, qui baptizantur, divini numinis cbarismata impertiri, et coelorum ianuam reserari; non quidem, ut simul atque baptizati sunt, sed ut magis opportuno tempore ingrediantur in illam gloriam, quum omnium miseriarum expertes, quae in beatam vitam cadere non possunt, pro mortali conditione immortalitatem assequentur. Atque hi quidem sunt baptismi fructus; quos, si quidem sacramenti vim spectemus, aeque ad omnes pertinere dubitari non potest; sin autem, quo quisque animo affectus ad illum suscipieudum accesserit, consideremus: plus minusve coelestis gratiae et fructus ad unum aliquem, quam ad alium, pervenire, omnino fateri oportet.

LIX. Quae sit caeremoniarum baptismi vis et utilitas.

Restat nunc, ut quae de huius sacramenti precationibus, ritibus et caeremoniis tradenda sint, aperte et breviter explicentur. Nam quod Apostolus (I. Cor. 14, 11.) de linguarum dono admonuit, quum inquit, sine fructu esse, si, quae aliqui3 loquitur, a fidelibus non intelligantur: idem fere ad ritus et caeremonias transferri potest. Imaginem enim et significationem earum rerum prae se ferunt, quae in sacramento geruntur. Quod si illorum signorum vim et potestatem fidelis populus ignoret, non magna admodum caeremoniarura utilitas futura esse videbitur. Danda est igitur pastoribus opera, ut eas fideles intelligant, certoque sibi persuadeant, si minus necessariae sint, plurimi tamen faciendas, magnoque in honore esse oportere. Id vero tum instituentiura auctoritas, qui sine controversia sancti Apostoli fuerunt, tum finis, cuius causa caeremonias adhiberi voluerunt, satis docet. Ita enim saoramentum maiori cum religione ac sanctitate administrari, ac veluti ante oculos poni pracclara illa ct cximia dona, quae in eo continentur, et in animos fidelium imraensa Dei beneficia magis imprimi, perspicuum est.

Catechismus, Cono. Trid.$

LX. Quotuplices sint baptismi ritus. Sed omnes caereraoniae et precationes, quibus in baptismi administratione ecclesia utitur, ad tria capita redigendae sunt, ut in iis explicandis certus ordo a pastoribus servari possit, et quae tradita ab illis fuerint, auditorum memoria facilius retineantur. Ac primum quidem illarum genus est, quae, antequam accedatur ad baptismi fontem, servantur; alterum earum, quae, quum ad ipsum fontem ventum est, adhibentur: tertium earum, quae peracto iam baptismo addi solent.

LXI. Quo tempore aqua ad baptismum necessaria communi ritu sit consecranda.

In primis igitur aqua paranda est, qua ad baptismum uti oportet. Consecratur enim baptismi fons, addito mysticae unctionis oleo. Neque id omni tempore fieri permissum est, sed more maiorum, festi quidam dies, qui omnium celeberrimi et sanctissimi optimo iure habendi sunt, exspectantur, in quorum vigiliis sacrae ablutionis aqua conficitur, quibus etiam tantum diebus, nisi necessitas aliter facere coegisset, in veteris ecclesiae more positum fuit, ut baptismus administraretur. Sed quamvis ecclesia hoc tempore propter communis vitae pericula eam consuetudinem retinendam non iudicarit: tamen solemnes illos dies Paschae et Pentecostes, quibus baptismi aqua consecranda est, summa cum religione adhuc observavit. LXII. Baptizandi cur mox in ecclesiam non admittantur.

Post aquae consecrationem alia dcinceps, quae baptismum antecedunt, explicare oportet. Afferuntur enim vel etiam adducuntur, qui baptismo initiandi sunt, ad ecclesiae fores, atque ab eiiis introitu omnino prohibentur, quod indigni sint, qui domum Dei ingrediantur, antequam a se turpissimae servitutis iugum repulerint, et totos se Christo Domino eiusque iustissimo imperio addixerint.

LXIIl. Cur baptizandi, quid petant, interrogentur et instruantur.

Tum vero sacerdos ab eis exquirit, quidnam ab ecclesia petant. Quo cognito primum eos Christianae fidei doctrina, quam in baptismo profiteri debent, instituit; id autem catechismo efficitur, cuius institutionis morem a Domini Salvatoris praecepto manasse, nemo dubitare potest, quum ipse Apostolis iusserit (Mat. 28, 19.): "Ite in mundum universum, et docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii et Spiritus sancti, docentes eos servare omnia, quaecunque mandavi vobis." Ex quo licet cognoscere, baptismum non esse administrandum, priusquam summa saltem religionis nostrae capita exponantur.

147 Pars U. Caput II. 147

bXIV. Quo pacto ex veteri ecclesiae mstituto catechizari debeant

rudiores.

Quoniam vero catechismi ratio ex multis interrogationibus constat, si is, qui instituitur, adulta aetate fuerit: ad ea, quae rogantur, ipse per se respondet; si autem infans sit, pro illo sponsor rite respondet, solennemque sponsionem facit. LXV. Quis sit exorcismi usus.

Sequitur exorcismus, qui ad expellendum diabolum eiusque vires frangendas et debilitandas sacris et religiosis verbis ac precationibus conficitur. Proinde sacerdos ter in faciem eius, qui initiandus est, spirat, ut serpentis antiqui potestatem expellat, et amissae vitae spiraculum consequatur.

LXVI. Cur eius, qui baptizatur, ori sal admoveatur.

Accedunt ad exorcismum aliae caeremoniae, quarum singulae, ut quae mysticae sint, propriam atque illustrem significationem habent. Nam quum sal in illius os, qui ad baptismum adducendus est, inseritur, hoc significari perspicuum est, eum fidei doctrina et gratiae dono consecuturum esse, ut a peccatorum putredine liberetur, saporemque bonorum operum percipiat, et divinae sapientiae pabulo delectetur.

LXVII. Quid sibi velit crucis signum multis corporis partibus adhibitum.

Obsignantur praeterea signo crucis frons, oculi, pectus, humeri, aures; quae omnia declarant, baptismi mysterio sensus baptizandi aperiri ac roborari, ut Deum excipere, praeceptaque eius intelligere ac servare possit. LXVIII. Quare nares et aures baptizandi saliva liniantur. Postea vero illi nares et aures saliva liniuntur, statimque ad baptismi fontem mittitur, ut quemadmodum "caecusw (Io. 9, 6.) ille evangelicus, quem Dominus iusserat oculos luto illitos Siloes aqua abluere, lumen recuperavit: ita etiam intelligamus, sacrae ablutionis eam vim esse, ut menti ad coelestem veritatem percipiendam lumen afferat.

LXIX. Quid doceat abrenunciatio illa Satanae, subiecta fidei professione facta ab illo, qui baptizandus offertur. His peractis ad baptismi fontem veniunt, ibique aliae caeremoniae et ritus adhibentur, ex quibus Christianae religionis summam licet cognoscere. Sacerdos enim ter conceptis verbis eum, qui baptizandus est, interrogat: "Abrenuncias Satanae, et omnibus operibus eius, et omnibus pompis eius?" At ille, aut eius nomine patrinus, ad singulas interrogationes

respondet: "Abrenuncio." Igitur qui Christo nomen daturus est, hoc primum sancte et religiose polliceri debet, se diabolum et mundum deserere, ac nullum unquam tempus fore, in quo utrumque veluti hostem teterrimum non detestetur.

LXX. Oleo catechumenorum baptizandus inungitur in pectore et inter scapulas; quid velit illa inunctio.

Post haec oleo catechumenorum baptizandus inungitur in pectore et inter scapulas. In pectore quidem, ut per Spiritus sancti donum abiiciat errorem et ignorantiam, et suscipiat fidem rectam; quia "iustus ex fide vivit. ') Inter scapulas autem, ut Spiritus sancti gratia excutiat negligentiam et torporem, ac bonam operationem exerceat, quia "fides sine operibus mortua est."

LXXI. Quomodo baptizandus fidei suae professionem faciat. Deinde ad ipsum baptismi fontem consistens, interrogatur a sacerdote hoc modo: "Credis in Deum Patrem omnipotentem?" Cui ille respondet: "Credo." Atque ita deinceps de reliquis symboli articulis rogatus fidem suam solemni religione profitetur. Quibus sane duabus sponsionibus omnem Christianae legis vim et disciplinam contineri perspicuum est.

LXXII. Cur ab eo, qui aqua salutari proxime tingendus est, petatur, num baptizari velit.

Sed cum iam baptismum administrare oportet, quaerit sacerdos ab eo, qui baptizandus est: Num baptizari velit? quo quidem per se, vel eius nomine, si infans sit, patrino annuente, statim in nomine Patris, et Filii et Spiritus sancti salutari aqua eum abluit. Quemadmodum enim homo sua voluntate serpenti obediens merito damnatus est: ita Dominus neminem ad suorum numerum, nisi voluntarium militem adscribi voluit, ut divinis iussis sponte obtemperans aeternam salutem consequeretur.

LXXIII. Quamobrem baptizati caput mox chrismate inungatux, Iam postquam baptismus absolutus est, sacerdos summum baptizati verticem chrismate perungit, ut intelligat, se ab eo die Christo capiti tanquam membrum coniunctum esse, atque eius corpori insitum, et ea re Christianum a Christo, Christum vero a chrismate appellari. Quid vero chrisma significet, ex his satis intelligi, quae tunc sacerdos orat, divus Ambrosius testatur. LXXIV. Quid designet vestis candida, vel album sudariolum, quo baptizatus donatur.

Induit postea sacerdos baptizatum veste alba, dicens: "Accipe vestem candidam, quam immaculatam perferas ante tribunal Domini nostri Iesu Christi, ut habeas vitam aeternam.K Infantibus vero, qui vestitu non utuntur, iisdem verbis album sudariolum datur. Quo symbolo significari sancti Patres docent tum resurrectionis gloriam, ad quam per baptismum nascimur; tum nitorem et pulchritudinem, qua, dilutis peccatorum maculis, anima in baptismo ornatur; tum innocentiam atque integritatem, quam in omni vita baptizatus servare debet. LXXV. Quae sit ratio a,rdentis cerei, qui a baptizato tenetur.

Et deinde cereus ardens in manum traditur, qui ostendit, fidem caritate infiammatam, quam in baptismo accepit, bonorum operum studio alendam atque augendam esse.

LXXVI. Quare, ac cuiusmodi nomen baptizato sit imponendum.

Ad extremum vero nomen baptizato imponitur, quod quidem ab aliquo sumendum est, qui propter excellentem animi pietatem et religionem in Sanctorum numerum relatus est. Ita enim facile fiet, ut quivis nominis similitudine ad virtutis et sanctitatis imitationem excitetur, ae praeterea, quem imitari studeat, eum quoque precetur, et speret, sibi advocatum ad salutem tum animi, tum corporis defendendam venturum esse. Quare reprehendendi sunt, qui gentilium nomina, et eorum praecipue, qui omnium sceleratissimi fuerunt, tam diligenter consectantur, et pueris imponunt, quum ex eo intelligi possit, quanti Christianae pietatis studium faciendum existiment, qui impiorum hominum memoria tantopere delectari videntur, ut velint fidelium aures huiusmodi profanis nominibus undique circumsonare.

LXXVII. Summa eorum, quae de baptismi mysteriis sunt tradita.

Hac de baptismi sacramento si a pastoribus explanata fuerint, nihil eorum fere praetermissum esse videbitur, quae ad hanc cognitionem maxime pertinere existimanda sunt. Demonstratum est enim, quid ipsum baptismi nomen significet, quae sit eius natura et substantia, tum ex quibus partibus «ionstet. Dictum est, a quo institutus fuerit, qui ministri ad conficiendum sacramentum necessarii sint, quosve tanquam paedagogos ad sustentandam baptizati imbecillitatem adhibere oporteat. Traditum est etiam, quibus et quemadmodum animo affectis baptismus administrari debeat; quae sit eius virtus et efficientia; postremo qui ritus et caeremoniae serventur,

quantum proposita ratio postulabat, satis copiose explicatum est. Quae omnia ob eam praecipue causam docenda esse pastores meminerint, ut fideles in hac cura et cogitatione perpetuo versentur, ut in iis, quae adeo sancte et religiose spoponderunt, quum baptismo initiati sunt, fidem servent, atque eam vitam instituant, quae sanctissimae Christiani nominis professioni respondeat.

CAPUT III. Dc Sacramento Confirmatlonis.

T. Cur hodie quam maxime confirmationis virtus sit explicanda.

Si in sacramento confirmationis explicando pastorum diligentia requirenda unquam fuit, nunc certe opus est, illud quam maxime illustrare, quum in sancta Dei ecclesia hoc sacramentum a multis omnino praetermittatur, paucissimi vero sint, qui divinae gratiae fructum, quem deberent, ex eo capere studeant. Quare fideles ita de huius sacramenti natura, vi, dignitate, tum in die Pentecostes, quo praecipue die administrari solet, tum aliis etiam diebus, quum id pastores commode fieri posse iudicaverint, docendi erunt, ut intelligant, non solum negligendum non esse, sed summa cum pietate et religione suscipiendum, ne ipsorum culpa maximoque malo eveniat, ut frustra in eos divinum hoc beneficium collatum esse videatur. II. Quare ecclesia hoc sacramentum confirmationem vocarit.

Sed ut a nomine initium sumatur, confirmationem ab ecclesia hoc sacramentum idcirco vocari docendum est, quoniam, qui baptizatus est, quum ab episcopo sacro chrismate ungitur, additis solemnibus illis verbis: "Signo te signo crucis, et confirmo te chrismate salutis, in nomine Patris, et Filii et Spiritus sancti," nisi aliud sacramenti efficientiam impediat, novae virtutis robore firmior, atque adeo perfectus Christi miles esse incipit. III. Confirmatio verum est novae legis sacramentum.

In confirmatione autem veram et propriam sacramenti rationem catholica ecclesia semper agnovit, quod et Melchiades ') pontifex et plures etiam alii sanctissimi et vetustissimi Pontifices aperte declarant. Ac sanctus Clemens eius veritatis doctrinam graviori sententia comprobare non potuit. Ait enim: "Omnibus festinandum est sine mora renasci

Pars. II. Caput III.

Deo, et demum ab episcopo consignari, id est, septiformem gratiam Spiritus sancti percipere, quum alioqui perfectus Christianus nequaquam esse possit is, qui iniuria et voluntate, non autem necessitate compulsus, hoc sacramentum praetermiserit, ut a B. Petro accepimus, et ceteri Apostoli praecipiente Domino docuerunt." Hanc vero eandem fidem doctrina sua confirmarunt, qui eodem spiritu pleni pro Christo sanguinem profuderunt, Urbanus, Fabianus, Eusebius, Eomani Pontifices, quemadmodum ex eorum decretis licet perspicere.

IV. Sacri doctores, qui huius sacramenti meminerunt.

Accedit praeterea sanctorum Patrum consentiens auctoritas, inter quos Dionysius Areopagita, Athenarum episcopus, quum diceret, qua ratione hoc sacrum unguentum conficere, eoque uti oporteret, ita inquit: "Baptizatum sacerdotes induunt veste congrua munditiae, ut ad pontificem ducant; ille vero sacro atque prorsus divino unguento baptizatum signans, sacratissimae communionis participem facit." Eusebius quoque Caesariensis tantum huic sacramento tribuit, ut dicere non dubitarit, Novatum haereticum Spiritum sanctum promereri non potuisse, quia, quum baptizatus esset in gravi aegritudine, signaculo chrismatis non est signatus. Sed clarissima habemus huius rei testimonia tum a divo Ambrosio in eo libro, quem de iis, qui initiantur, inscripsit; tum a divo Augustino in libris, quos adversus Petiliani Donatistae epistolas edidit, quorum uterque adeo de huius sacramenti veritate nihil dubitare posse existimavit, ut eam Scripturae etiam locis doceat ac confirmet. Quare alter quidem verba illa Apostoli: "Nolite contristare Spiritum sanctum Dei, in quo signati estis," alter vero, quod in Psalmis legitur: "Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron," tum illud eiusdem Apostoli: "Caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis," ad confirmationis sacramentum referri testatus est.

V. Quae sit confirmationis et baptismi differentia.

Quamvis autem a Melchiade dictum sit, baptismum confirmationi maxime coniunctum esse: non idem tamen sacramentum, sed ab altero longe disiunctum existimandum est. Constat enim, varietatem gratiae, quam singula sacramenta tribuunt, et rei sensibus subiectae, quae ipsam gratiam significat, efficere, ut varia quoque et diversa sacramenta sint.

episc. Hispan.

Quum igitur baptismi gratia homines in novam vitam gignantur, confirmationis autem sacramento, qui iam geniti sunt, viri evadant, "evacuatis '), quae erant parvuli:" satis intelligitur, quantum in naturali vita generatio ab incremento distat, tantundem inter se differre baptismum, qui regenerandi vim habet, et confirmationem, cuius virtute fideles augescunt, et perfectum animi robur assumunt. Praeterea quoniam novum atque distinctum sacramenti genus constituendum est, ubi animus in novam aliquam difficultatem incurrit: facile perspici potest, quemadmodum baptismi gratia ad mentem fide informandam indigemus, ita etiam maxime conducere, fidelium animos alia gratia confirmari, ut nullo poenarum, suppliciorum, mortis periculo aut metu, a verae fidei confessione deterreantur. Quod quidem, -quum sacro confirmationis chrismate efficiatur, ex eo aperte colligitur, huius sacramenti rationem a baptismo diversam esse. Quare Melchiades Pontifex utriusque discrimen accurata oratione persequitur, ita scribens: "In baptismate homo ad militiam recipitur, et in confirmatione coarmatur ad pugnam. In fonte baptismatis Spiritus sanctus plenitudinem tribuit ad innocentiam; confirmatione autem perfectionem ad gratiam ministrat. In baptismo regeneramur ad vitam; post baptismum ad pugnam confirmamur. In baptismo abluimur; post baptismum roboramur. Regeneratio per se salvat in pace baptismum recipientes; confirmatio armat atque instruit ad agones." Verum haec iam non solum ab aliis conciliis tradita, sed praecipue a sacra synodo Tridentina decreta sunt, ut iam de iis non solum aliter sentire, sed ne dubitare quidem ullo modo liceat.

VI. Quis sacramenti confirmationis sit auctor. Quoniam vero supra demonstratum est, quam necessarium esset communiter de omnibus sacramentis docere, a quonam ortum habuerint: idem etiam de confirmatione tradere oportet, ut fideles huius sacramenti sanctitate magis afficiantur. Igitur a pastoribus explicandum est, Christum Dominum non solum eius auctorem fuisse, sed, sancto Fabiano Pontifice Romano teste, chrismatis ritum et verba, quibus in eius administratione catholica ecclesia utitur, praecepisse. Quod quidem iis facile probare poterit, qui confirmationem sacramentum esse confitentur, quum sacra omnia mysteria humanae naturae vires superent, nec ab alio, quam a Deo possint institui. Iam vero, quae sint eius partes, ac primum quidem de materia dicendum est.

VII. Quae sit sacri huius mysterii materia.

Haec autem chrisma appellatur, quo nomine a Graecis accepto etsi profani scriptores quodlibet unguenti genus significant, illud tamen, qui res divinas tradunt, communi loquendi consuetudine ad illud tantummodo unguentum accommodarunt, quod ex oleo et balsamo solemni episcopi consecratione. conficitur. Quare duae res corporeae permixtae confirmationis materiam praebent; quae quidem diversarum rerum compositio, quemadmodum multiplicem Spiritus sancti gratiam, quae confirmatis tribuitur, declarat, ita etiam ipsius sacramenti excellentiam satis ostendit. Quod autem ea sit huius sacramenti materia quum sancta ecclesia et concilia l) perpetuo docuerunt, tum a sancto Dionysio et complurimis aliis gravissimis Patribus traditum est, inprimisque a Fabiano Pontifice, qui Apostolos chrismatis confectionem a Domino accepisse, nobisque reliquisse testatus est.

VIII. Quid oleum in materia confirmationis significet.

Neque vero ulla alia materia, quam chrismatis, aptior videri poterat ad illud declarandum, quod hoc sacramento efficitur. Oleum enim, quod pingue sit, et natura sua manet ac diffiuat, gratiae plenitudinem exprimit, quae per Spiritum sanctum a Christo capite in alios redundat atque effunditur, "sicut unguentum, quod descendit in barbam Aaron, usque in oram vestimenti eius;" "unxit" enim eum "Deus oleo laetitiae prae consortibus suis;" ac "de plenitudine G) eius nos omnes accepimus."

IX. Quid balsamum oleo admixtum hic admoneat. Balsamum vero5 cuius odoratus iucundissimus est, quid

aliud significat, quam fideles, quum sacramento confirmationis perficiuntur, eam virtutum omnium suavitatem effundere, ut illud Apostoli queant dicere 7): "Christi bonus odor sumus Deo?" Habet praeterea balsamum eam vim, ut, quidquid eo circumlitum fuerit, putrescere non sinat; quod quidem ad huius sacramenti virtutem significandam valde accommodatum videtur, quum plane constet, fidelium animos coelesti gratia, quae in confirmatione tribuitur, praeparatos facile a scelerum contagione defendi posse.

X. Cur necesse sit, chrisma ab episcopo consecrari. Consecratur autem chrisma solemnibus caeremoniis ab episcopo; ita enim Salvatorem nostrum docuisse in extrema coena, quum chrismatis conficiendi rationem Apostolis commendaret, Fabianus pontifex, sanctitate et martyrii gloria clarissimus,

•) concil. Laodic. c. 48. Carthagin. 2. c. 3. ») eccles. hier. c. 4. 8) in ead. ep.

Catechismx Eomani

tradidit; quanquam, cur ita fieri debuerit, ratione etiam ostendi potest. Etenim in plerisque aliis sacramentis Christus ita eorum materiam instituit, ut sanctitatem quoque illi tribuerit; non solum enim aquam elementum baptismi esse voluit, quum inquit: "Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei:" sed, quum ipse -baptizatus est, effecit, ut ea deinceps vi sanctificandi praedita esset. Quare dictum est a sancto Chrysostomo 2): " Aqua baptismi purgare peccata credentium non posset, nisi tactu dominici corporis sanctificata fuisset." Quoniam igitur Dominus hanc confirmationis materiam usu ipso et tractatione non sacravit, necessarium est, ut sanctis et religiosis precationibus consecretur, neque ad alium ea confectio, nisi ad episcopum pertinere potest, qui eiusdem sacramenti ordinarius minister institutus est.

XI. Quae sit huius Sacramenti forma. Sed explicanda erit praeterea altera pars, ex qua sacramentum constituitur, forma scilicet et verba, quae ad sacram unctionem adhibentur; monendique fideles, ut in hoc sacramento suscipiendo, tunc maxime, quum ea pronunciari animadvertunt, ad pietatem, fidem et religionem animos excitent, ne quid coelesti gratiae impedimenti esse possit. His igitur verbis confirmationis forma absolvitur: "Signo te signo crucis, et confirmo te chrismate salutis, in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti." Sed tamen, si ad veritatem rationem quoque revocemus, idem facile probari potest. Etenim sacramenti forma ea omnia continere debet, quae ipsius sacramenti naturam et substantiam explicant.

XII. Hanc esse perfectam huius sacramenti formam, quo modo confirmetur.

Atqui maxime haec tria in confirmatione observanda sunt: divina potestas, quae ut principalis causa in sacramento operatur; tum robur animi et spiritus, quod per sacram unctionem fidelibus ad salutem tribuitur; deinde signum, quo notatur is, qui in certamen Christianae militiae descensurus est. Ac primum quidem verba illa: "In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti," quae extremo loco posita sunt; alterum eaj "Confirmo te chrismate salutis," quae in medio sunt; tertium, quae in principio formae locantur: "Signo te signo crucis," satis declarant; quamquam, si etiam ratione aliqua probari non possit, hanc esse huius sacramenti veram et absolutam formam, ecclesiae catholicae auctoritas, cuius magisterio ita semper edocti fuimus, non patitur, nos ea de re quidquam dubitare.

XIII. Quis sit proprius sacramenti confirmationis minister. Docere etiam pastores debent, quibus potissimum huius sacramenti administratio commissa sit. Nam quum multi sint, ut est apud Prophetam qui currant, neque tamen mittantur: necesse est, qui veri et legitimi eius ministri sint, tradere, ut fidelis populus confirmationis sacramentum et gratiam consequi possit. Solum itaque episcopum huius sacramenti conficiendi ordinariam potestatem habere, sacrae literae ostendunt. Nam in actis Apostolorum ") legimus, quum Samaria verbum Dei accepisset, Petrum et Ioannem ad eos missos esse, qui oraverunt pro ipsis, ut acciperent Spiritum sanctum; nondum enim in quemquam illorum venerat, sed baptizati tantum erant. Quo in loco licet videre, eum, qui baptizaverat, quod tantum esset diaconus, confirmandi potestatem nullam habuisse: sed munus illud perfectioribus ministris, hoc est Apostolis, reservatum esse. Quin etiam, ubicumque sacrae scripturae huius sacramenti mentionem faciunt, idem observari potest. XIV. Idem etiam pontificum maximorum decretis ostenditur. Neque ad eam rem demonstrandam desunt SS. Patrum atque Pontificum, Urbani, Eusebii, Damasi, Innocentii, Leonis, clarissima testimonia, quemadmodum ex eorum decretis perspicuum est. Divus quoque Augustinus graviter queritur de corrupta Aegyptiorum et Alexandrinorum consuetudine, quorum sacerdotes audebant confirmationis sacramentum administrare. Ac iure quidem hoc factum esse, ut eiusmodi munus ad episcopos deferretur, hac similitudine possunt pastores declarare. Ut enim in exstruendis aedificiis etsi fabri, qui inferiores ministri sunt, caementa, calcem, ligna, et reliquam materiam parant atque componunt, absolutio tamen operis ad architectum spectat: ita etiam hoc sacramentum, quo veluti spirituale aedificium perficitur, a nullo alio, nisi a summo sacerdote, administrari opus erat.

XV. Cur in confirmatione patrini assumantur, et quae xn confirmatione affinitas contrahatur.

Additur vero etiam patrinus, quemadmodum in baptismo fieri demonstratum est. Nam si, qui gladiatoriam dimicationem subeunt, alicuius indigent, cuius arte et consilio doceantur, quibus ictibus ac petitionibus, salvis ipsis, conficere adversarium possint: quanto magis fideles, quum sacramento

confirmationis, quasi firmissimis armis tecti ac muniti in spirituale certamen, cui aeterna salus proposita est, descendunt, ducis ac monitoris indigebunt! Recte igitur ad huius quoque sacramenti administrationem patrini advocandi sunt, quibuscum eadem spiritualis affinitas coniungitur, quae legitima nuptiarum foedera impedit, ut antea docuimus, quum de patrinis ageretur, qui ad baptismum adhibendi sunt.

XVI. Confirmationis sacramentum non est absolute necessarium,

non tamen praetermittendum.

Sed quoniam saepe evenit, ut fideles in hoc sacramento suscipiendo aut praepropera festinatione, aut dissoluta quadam negligentia et cunctatione utantur, (nam de iis, qui ad eum impietatis gradum venerunt, ut illud contemnere et aspernari audeant, nihil est quod dicamus): aperiendum est etiam pastoribus, qui, qua aetate, quo pietatis studio praediti esse debeant, quibus confirmationem dare oportet. Atque illud in primis docendum est, hoc sacramentum eiusmodi necessitatem non habere, ut sine eo salvus quis esse non possit. Quamquam vero necessarium non est, a nemine tamen praetermitti debet, sed potius maxime cavendum est, ne in re sanctitatis plena, per quam nobis divina munera tam large impertiuntur, aliqua negligentia committatur. Quod enim omnibus communiter ad sanctificationem Deus proposuit, ab omnibus etiam summo studio expetendum est.

XVII. Confirmationis sacramentum ab omnibus suscipiendum

demonstratur.

Ac sanctus quidem Lucas, quum admirabilem illam Spiritus sancti effusionem describeret, ita inquit (Act. 2, 2.): "Et factus est repente de coelo sonus, tanquam advenientis spiritus vehementis, et replevit totam domum;" deinde paucis interiectis: "Et repleti sunt omnes Spiritu sancto." Ex quibus verbis licet intelligere, quoniam domus illa sanctae ecclesiae figuram et imaginem gerebat, ad omnes fideles confirmationis sacramentum, cuius initium ab eo die ductum est, pertinere. Atque id etiam ex ipsius sacramenti ratione facile colligitur; illi enim sacro chrismate confirmari debent, quibus spirituali incremento opus est, et qui ad perfectum Christianae religionis habitum perducendi sunt. At nulli id non maxime convenit; ut enim hoc spectat natura, ut qui in lucem eduntur adolescant, atque ad perfectam aetatem perveniant, etiam si interdum quod vult minus assequatur: ita communis omnium mater catholica ecclesia vehementer optat, ut in eis, quos per baptismum regeneravit, Christiani hominis forma perfecte absolvatur. Id

eutem, quoniam mysticae unctionis sacramento efficitur, perspicuum est, eam ad universos fideles aeque pertinere.

XVIII Qua aetate Christiani ad hoc Sacramentum sint admittendi.

In quo illud observandum est, omnibus quidem post baptismum confirmationis sacramentum posse administrari, sed ininus tamen expedire hoc fieri, antequam pueri rationis usum habuerint. Quare si duodecimus annus non exspectandus videatur, usque ad septimum certe hoc sacramentum differre, maxime convenit. Neque enim confirmatio ad salutis necessitatem instituta est, sed ut eius virtute optime instructi et parati inveniremur, quum nobis pro Christi fide pugnandum esset; ad quod sane pugnae genus pueros, qui adhuc usu rationis carent, nemo aptos esse iudicarit.

XIX. Quo pacto, qui iam aetate sunt provectiores, se ad hoc sacramentum praeparare debeant.

Ex his igitur efficitur, ut, qui adulta iam aetate confirmandi sunt, siquidem huius sacramenti gratiam et dona consequi cupiant, eos non solum fidem et pietatem afferre, sed graviora etiam peccata, quae admiserunt, ex animo dolere oporteat. Qua in re elaborandum est, ut peccata etiam prius confiteantur, et pastorum cohortatione ad ieiunia et alia pietatis opera suscipienda incitentur, admoneanturque laudabilem illam antiquae ecclesiae consuetudinem renovandam esse, ut non nisi ieiuni hoc sacramentum susciperent. Quod quidem fidelibus facile persuaderi posse existimandum est, si huius sacramenti dona admirabilesque effectus intellexerint.

XX Qui sint conjirmationis effectus. Itaque pastores docebunt, confirmationem hoc cum ceteris sacramentis commune habere, ut, nisi impedimentum aliquod ex parte eius, qui recipit, inferatur, novam gratiam tribuat. Etenim haec sacra et mystica signa eiusmodi esse demonstratum est, quae gratiam declarant atque efficiunt; ex quo sequitur, ut peccata etiam condonet ac remittat, quoniam gratiam simul cum peccato ne fingere quidem nobis licet. Sed praeter haec, quae cum aliis communia censenda sunt, primum quidem illud proprie confirmationi tribuitur, quod baptismi gratiam perficit. Qui enim per baptismum Christiani effecti sunt, quasi infantes modo geniti, teneritatem adhuc et mollitiem quandam habent, ac deinde chrismatis sacramento adversus omnes carnis, mundi et diaboli impetus robustiores fiunt, et eorum animus in fide omnino confirmatur ad confitendum

et glorificandum nomen Domini nostri Iesu Christi, ex quo etiam nomen ipsum inventum esse nemo dubitarit.

XXI. Confirmationis nomen unde ductum sit. Neque enim, ut quidam non minus imperite quam impie finxerunt, confirmationis vocabulum ab eo deducitur, quod olim, qui infantes baptizati erant, quum iam adulti essent, ad episcopum adducebantur, ut fidem Christianam, quam in baptismo susceperant, confirmarent, ita ut confirmatio nihil a catechesi differre videatur; cuius consuetudinis nullum probatum testimonium afferri potest. Sed ab eo nomen rei impositum est, quod huius sacramenti virtute Deus in nobis id confirmat, quod baptismo operari coepit, nosque ad Christianae soliditatis perfectionem adducit. Nec vero confirmat solum, sed auget etiam, de quo Melchiades ita testatur: "Spiritus sanctus, qui super aquas baptismi salutifero descendit illapsu, in fonte plenitudinem tribuit ad innocentiam, in confirmatione augmentum praestat ad gratiam.'1 Deinde non auget modo, sed admirabili quadam ratione auget. Hoc autem pulcherrime indumenti translatione Scriptura significavit atque expressit; ait enim Dominus Salvator, quum de hoc sacramento loqueretur: "Sedete in civitate, quoad usque induamini virtute ex alto."

XXII. Virtus confirmationis ex his, quae Apostolis evenerunt, declaranda.

Quodsi pastores voluerint divinam huius sacramenti efficientiam ostendere (hoc vero ad commovendos fidelium ani mos maximam vim habiturum esse dubitari non potest), satis erit, quid ipsis Apostolis evenerit, explicare. Illi eninJ ante passionem, vel sub ipsam passionis horam, adeo infirmi et rcmissi fuerunt, ut, quum Dominus comprehensus est, statim se in fugam coniecerint; Petrus vero, qui ecclesiae petra et fundamentum designatus erat, et summam constantiam excelsique animi magnitudinem prae se tulerat, unius mulierculae voce perterritus,3) se Iesu Christi discipulum esse, non semel aut iterum, sed tertio negaverit; ac post resurrectionem omnes propter metum Iudaeorum inclusi domi se continuerint. At vero in die Pentecostes tanta Spiritus sancti virtute omnes repleti sunt, ut dum evangelium, quod eis commissum erat, non solum in Iudaeorum regione, sed in universo orbe audacter et libere dispergerent, nihil sibi felicius accidere posse existimaverint, quam quod "digni" haberentur (Act. 5, 41.), qui "pro Christi nomine contumeliam," vincula, tormenta, cruces perferrent.

XXIII. Confirmatio characterem imprimit, et iterari non potest. Habet praeterea confirmatio eam vim, ut characterem

imprimat; quo fit, ut nulla unquam ratione iterari possit, quod etiam in baptismo supra observatum est, ac de sacramento ordinis quoque suo loco planius exponetur. Haec igitur, si a pastoribus saepe et accurate explicata erunt, vix fieri poterit, quin fideles, cognita huius sacramenti dignitate atque utilitate, illud summa cum diligentia sancte et religiose suscipere studeant. Restat nunc, ut aliqua etiam de ritibus et caeremoniis, quibus in hoc sacramento administrando catholica ecclesia utitur, breviter perstringantur; quae explicatio quanto usui futura sit, pastores intelligent, si, quae antea dicta sunt, quum hic locus tractaretur, repetere voluerint.

XXIV. Quare eorum, qui confirmantur, frons ad modum crucis

inungatur.

Qui igitur confirmantur sacro chrismate, in fronte unguntur. Nam hoc sacramento Spiritus S. in animos fidelium sese infundit, in eisque robur et fortitudinem auget, ut in spirituali. certamine viriliter pugnare, et nequissimis hostibus resistere queant. Quocirca declaratur, eos nullo metu aut verecundia, quarum effectionum signa maxime in fronte solent apparere, a libera Christiani nominis confessione absterrendos esse. Praeterea nota illa, qua Christianus a ceteris, veluti miles insignibus quibusdam ab aliis, distinguitur, in illustriori corporis parte imprimenda erat. XXV. Quo potissimum tempore hoc sacramentum conferatur. Sed illud quoque solemni religione in ecclesia Dei servatum est, ut in Pentecoste praecipue hoc sacramentum administraretur, quod hoc maxime die Apostoli Spiritus sancti virtute roborati et confirmati sint, cuius divini facti recordatione fideles admonerentur, quae quantaque mysteria in sacra unctione cogitanda essent.

XXVI. Cur episcopus alapam infiigat, et pacem confirmato imprecetur.

Deinde vero qui unctus et confirmatus est, ut meminerit, se tanquam fortem athletam paratum esse oportere ad omnia adyersa invicto animo pro Christi nomine ferenda, manu leviter in maxilla ab episcopo caeditur. Postremo autem pax ei datur, ut intelligat, se gratiae coelestis plenitudinem et pacem, "quae (Phil. 4, 7.) exsuperat omnem sensum," consecutum esse. Atque haec summa eorum sit, quae de chrismatis sacramento a pastoribus, non tam quidem nudis verbis et oratione, quam infiammato quodam pietatis studio explicanda sunt, ut ea in animis intimisque fidelium cogitationibus inserere videantur.

u;o

CAPUT IV.

De Sacramento Eucharlstlae.

I. Quare mysteria eucharistiae summa cum reverentia tractari et suscipi debeant.

Quemadmodum ex omnibus sacris mysteriis, quae nobis tanquam divinae gratiae certissima instrumenta Dominus Salvator noster commendavit, nullum est, quod cum sanctissimo eucharistiae sacramento comparari queat: ita etiam nulla gravior alicuius sceleris animadversio a Deo metuenda est, quam si res omnis sanctitatis plena, vel potius, quae ipsum sanctitatis auctorem et fontem continet, neque sancte neque religiose a fidelibus tractetur. Id vero Apostolus et sapienter vidit, et de eo nos aperte admonuit. Nam quum declarasset, quanto illi scelere obstricti essent, qui corpus Domini non diiudicarent, statim subiecit: "Ideo inter vos multi infirmi, et imbecilles, et dormiunt multi." Ut igitur fidelis populus, quum coelesti huic sacramento divinos honores tribuendos esse intellexerit, et gratiae uberes fructus capiat, et iustissimam Dei iram effugiat, illa omnia a pastoribus diligentissime exponenda erunt, quae eius maiestatem magis illustrare posse videantur.

Qua de causa et quando eucharistiae sacramentwm sit institutum.

Qua in re opus erit, ut Paulia) Apostoli rationem secuti, qui se, quod a Domino acceperat, Corinthiis tradidisse professus est, in primis huius sacramenti institutionem fidelibus explicent. Ita vero gestam rem esse, ex Evangelista perspicue colligitur. "Quum enim Dominus dilexisset suos, in finem dilexit eos," cuius quidem amoris ut divinum aliquod atque admirabile pignus daret, sciens horam iam advenisse, ut transiret ex hoc mundo ad Patrem, ne ullo unquam tempore a suis abesset, inexplicabili consilio, quod omnem naturae ordinem et conditionem superat, perfecit. Etenim, celebrata cum discipulis agni paschalis coena, ut figura veritati, umbra corpori cederet, "panem accepit, Deoque gratias agens benedixit, ac fregit, deditque discipulis suis, et dixit: Accipite et manducate: Hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur: hoc facite in meam commemorationem. Similiter et calicem accepit, postquam coenavit, dicens: Hic calix novum testamentum est in meo sanguine. Hoc facite, quotiescunque bibetis, in meam commemorationem."

III. Cur hoc sacramentum eucharistia vocetur. Huius ergo admirabilis sacramenti dignitatem atque ex- «jellentiam, quum sacri scriptores fieri nullo modo posse inteliigerent, ut uno vocabulo demonstrarent, pluribus eam nominibus exprimere conati sunt, Interdum enim eucharistiam appellant; quod verbum vel bonam gratiam, vel gratiarum actionem latine reddere possumus. Ac recte quidem bona gratia dicendum est, tum quia vitam aeternam, de qua scriptum est: "Gratia Dei vita aeterna," praesignificat; tum quia Christum Dominum, qui vera gratia atque omnium charismatum fons est, in se continet. Nec vero minus apte gratiarum actionem interpretamur; siquidem, quum hanc purissimam hostiam immolamus, immensas quotidie gratias pro universis in nos beneficiis Deo agimus, atque in primis pro eius gratiae tam excellenti bono, quam nobis hoc sacramento tribuit. Sed id ipsum etiam nomen cum iis, quae a Christo Domino gesta esse in hoc mysterio instituendo legimus, optime convenit. Etenim "panem accipiens fregit, ac gratias egit." David quoque, quum huius mysterii magnitudinem contemplarctur, antequam carmen illud pronunciaret: "Memoriam fecit mirabilium suorum misericors et miserator Dominus, escara dedit timentibus se:" gratiarum actionem praeponendam existimavit, quum inquit: Confessio et magnificentia opus eius.

IV. Quare hoc sacramentum communio, pacis et caritatis sacramentum nominetur.*

Frequenter etiam nomine sacrificii declaratur; de quo mysterio paulo post latius dicendum erit. Vocatur praeterea communio; quod verbum ex illo Apostoli loco sumptum esse liquet, ubi ait 4): " Calix benedictionis, cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est? et panis, quem frangimus, nonne participatio corporis Domini est?" Nam, ut Damascenus 5) explanavit, hoc sacramentum Christo nos copulat, atque eius carnis et deitatis participes efficit, nosque inter nos in eodem Christo conciliat ac coniungit, et veluti unum corpus coagmentat. Ex quo factum est, ut sacramentum etiam pacis et caritatis diceretur, ut intelligeremus, quam indigni sint Christiano nomine, qui inimicitias exercent, odiaque, dissidia et discordias, ut teterrimas fidelium pestes, omnino exterminandas esse, quum praesertim quotidiano religionis no strae sacrificio nihil nos studiosius servare, quam pacem et caritatem profiteamur.

. i. c. 13.

Cateohismus, Cono. Trid.

V. Qua ratione idem sacramentum viaticum et coena dicatur.

Sed viaticum etiam frequenter a sacris scriptoribus appellatur, tum quia spiritualis cibus est, quo in buius vitae peregrinatione sustentamur, tum quia vim nobis ad aeternam gioriam et felicitatem munit. Quare ex veteri ecclesiae catholicae instituto servari videmus, ut nemo fidelium sine hoc sacramento e vita excedat. Ac vetustissimi quidem Patres, Apostoli auctoritatem secuti, "coenae" etiam nomine sacram eucharistiam interdum vocarunt, quod in illo novissimae coenae salutari mysterio a Christo Domiuo sit instituta. VI. Eucharistia cibo aut potu sumpto confici et sumi non potest.

Neque vero propterea a cibo aut potione eucharistiam conficere aut sumere iicet, quod ab Apostolis salutariter introducta consuetudo, quemadmodum veteres scriptores memoriae prodiderunt, perpetuo reteuta ac servata est, ut a ieiunis tantum perciperetur.

VII. Eucharistia veri nominis sacramentum est.

Sed explicata nominis ratione docendum erit, hoc verum esse sacramentum, atque unum ex septem illis, quae sancta ecclesia semper religiose coluit ac venerata est. Nam quum calicis consecratio fit, mysterium fidei appellatur. Praeterea, ut iufinita pene sacrorum scriptorum testimonia omittamus, qui hoc inter vera sacramenta numerandum esse, perpetuo censuerunt, ex ipsa rajione et natura sacramenti idem convincitur. Etenim in eo signa sunt externa et sensibus subiecta. Habet deinde gratiae significationem et efficientiam. Praeterea de Cbristi institutione neque Evangelistae, neque Apostolus dubitandi locum relinquunt. Quae omnia quum in unum conveniant ad sacramenti veritatem confirmandam, nullis aliis argumentis opus esse perspicitur.

VIII. Multa esse in hoc sacramento, quibus sacramenti nomen

conveniat.

Sed illud diligenter pastoribus observandum est, multa in hoc mysterio esse, quibus aliquando sacramenti nomen sacri scriptores tribuerunt. Interdum enim et consecratio et perceptio, frequenter vero et ipsum Domini corpus et sanguis, qui in eucharistia continetur, sacramentum vocari consuevit. Ait enim D. Augustinus ') sacramentum hoc duobus constare, visibili scilicet elementorum specie, et invisibili carne et sanguine ipsius Domini nostri Iesu Christi. Atque ad eundem modum hoc sacramentum adorandum esse, nimirum corpus et sanguinem Domini intelligentes, affirmamus. Verum haec omnia minus proprie sacramenta dici perspicuum est. Ipsae autem panis et vini species veram et absolutam huius nominis rationem habent.

/X Quomodo differat eucharistia a reliquis omnibus sacramentis.

Sed quantum hoc sacramentum a reliquis omnibus differat, facile colligitur. Nam cetera sacramenta materiae usu pcrficiuntur, dum scilicel alicui administrari ea contingit. Baptismus enim sacramenti naturam tunc adipiscitur, quum re ipsa honm aqua abluitur; at vero ad eucharistiae perfectionem satis est ipsius materiae consecratio; utrumque enim sacramentum esse non desinit, quamvis in pyxide asservetur. Deinde in conficiendis aliis sacramentis nulla fit materiae atque elementi in aliam naturam mutatio; etenim baptismi aqua, aut chrismatis oleum, quum illa sacramenta administrantur, priorem aquae et olei naturam non amittunt: in eucharistia vero, quod panis et vinum ante consecrationem erat, confecta consecratione vere est corporis et sanguinis Domini substantia. X. Duplex eucharistiae materia duo sacramenta non constituit.

Licet autem duo sint elementa, panis scilicet et vinum, ex quibus integrum eucharistiae sacramentum conficitur, non tamen plura sacramenta, sed unum tantum esse, ecclesiae auctoritate docti confitemur; aliter enim septenarius sacramentorum numerus, quemadmodum semper traditum, atque a conciliis Lateranensi, Florentino et Tridentino decretum est, constare non poterit. Nam quum huius sacramenti gratia unuro corpus mysticum efficiatur, ut sacramentum ipsum rei, quam efficit, conveniat, unum esse oportet, atque unum quidem, non quia individuum sit, sed quia unius rei significationem habet. Nam quemadmodum cibus et potio, quae duae diversae res sunt, ad unam tantum rem adhibentur, ut scilicet vires corporis reficiantur: ita etiam duas illis diversas sacramenti species ^ respondere consentaneum fuit, quae cibum spiritualem significarent, quo mentes sustinentur et recreantur. Quare a Domino salvatore dictum est (Io. 6, 56.): "Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus." Sed diligenter explicandum est, quid eucharistiae sacramentum significet, ut fideles, sacra mysteria oculis intuentes, simul etiam divinarum rerum contemplatione animum pascant.

XI. Quarum rerwn significatio hoc sacramento includatur. Tria vero sunt, quae nobis hoc sacramento indicantur. Primum est Christi Domini passio, quae iam praeteriit; ipse

enim docuit: "Hoc facite in meam commemorationem," et Apostolus testatus est: " Quotiescumque manducabitis panem hunc, et calicem bibetis, mortem Domini annunciabitis, donec veniat." Alterum est divina et coelestis gratia, quae praesens ad animam alendam et conservandam hoc sacramento tribuitur. Quemadmodum enim baptismo in novam vitam gignimur, confirmatione reboramur, ut Satanae repugnare, et palam Christi nomen profiteri possimus: ita eucharistiae sacramento alimur ac sustentamur. Tertium est, quod futurum praenunciat, aeternae iucunditatis et gloriae fructus, quos in coelesti patria ex Dei promissione capiemus. Haec igitur tria, quae mstantis, praeteriti et consequentis temporis varietate distingui perspicuum est, sacris mysteriis ita significantur, ut totum sacramentum, quamvis ex diversis speciebus constet, ad singula horum declaranda tanquam ad unius rei significationem referatur.

XII. Quae sit huius sacramenti materia, et cuiusmodi panis sit consecrandus.

Sed in primis cognoscenda est a pastoribus huius sacramenti materia, tum ut ipsi rite illud possint conficere, tum etiam ut fideles admoneantur, cuius rei symbolum sit, atque eius rei, quam significat, studio et desiderio exardescant. Duplex itaque est huius sacramenti materia: altera panis ex tritico confectus, de qua primo agetur; de altera postea dicendum erit. Nam, ut docent Evangelistae Matthaeus, Marcus et Lucas, Christus Dominus panem in manus accepit, benedixit, et fregit dicens: "Hoc est corpus meum." Apud Ioannem quoque idem Salvator noster se ipsum panem appellavit, quum inquit: "Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi." Quum autem varia sint panis genera, vel quia materia differunt, ut quum alius ex tritico, alius ex hordeo, aut ex leguminibus ceterisque terrae fructibus confectus est, vel quia diversis qualitatibus praediti sunt (uni enim fermentum additur, alter vero fermenti omnino expers esse potest): quod ad primum attinet, Salvatoris verba ostendunt, panem ex tritico confici oportere; communi enim loquendi consuetudine, quum panis absolute dicitur, panem ex tritico intelligi satis constat. Id etiam veteris Testamenti figura declaratur. Praeceptum enim a Domino fuerat, ut "panes propositionis," qui hoc sacramentum significabant "ex simila" conficerentur.

165 Pars II. Capul IV. 165

XIII. Panem, ex quo eucharistia conficitur, azymum esse conveniens est.

Sed quemadmodum nullus panis, nisi triticeus, apta ad sacramentum materia putandus est (hoc enim apostolica traditio nos docuit, et ecclesiae catholicae auctoritas firmavit): ita etiam ex iis, quae Christus Dominus gessit, azymum esse debere, facile intelligitur. Ipse enim!) "primo azymorum die," quo nihil fermentati domi habere Iudaeis licebat, hoc sacramentum confecit atque instituit. Quod si quis Ioannis Evangelistae auctoritatem opponat, qui haec omnia "ante festum diem Paschae" acta esse commemorat: ea ratio facile dissolvi potest. Etenim quem primum azymorum diem ceteri Evangelistae appellarunt, quod feria quinta vesperi dies festi azymorum inciperent, quo tempore Salvator noster Pascha celebravit; eum ipsum diem Ioannes pridie Paschae fuisse describit, ut qui diei naturalis spatium, quod ab oriente sole inchoa» tur, in primis notandum existimarit. Quapropter D. etiam Chrysostomus 3) primum azymorum diem interpretatur eum diem, quo ad vesperam azyma comedenda essent. Sed azymi panis consecratio quantum' conveniat integritati, et mentis munditiae, quam fideles ad hoc sacramentum afferre debent, ab Apostolo docemur, quum inquit: "Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio, sicut estis azymi. Etenim Pascha nostrum immolatus est Christus; itaque epulemur non in fermento veteri, neque in fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis."

XIV. Panis azymus ad eucharistiam non omnino necessarius.

Neque tamen ea qualitas adeo necessaria existimanda est, ut, si illa pani desit, sacramentum confici non possit; utrumque enim panis genus veram et propriam panis rationem et nomen habet, quamquam nemini licet privata auctoritate vel potius temeritate laudabilem ecclesiae suae ritum immutare. Atque eo minus id facere latinis sacerdotibus permissum est, quibus praeterea Pontifices Max.5) praeceperunt, ut ex azymo tantum sacra mysteria conficerent. Atque haec de altera huius sacramenti materia exposuisse satis sit; in quo tamen illud animadvertendum est, quam multa materia ad sacramentum conficiendum uti oporteat, definitum non esse, quum illorum etiam certus numerus definiri nequeat, qui aut possint, aut debeant sacra mysteria percipere.

*) c. 14. X. de celebr. miss. III. 41.

CatecMsmi Rvmani

XV. Quae materia sit usurpanda ad consecrationem sanguinis

Domini.

Superest, ut de altera huius sacramenti materia et elemento dicatur. Est autem vinum ex vitis fructu expressum, cui modicum aquae permistum sit. Nam Dominum Salvatorem vino in huius sacramenti institutione usum esse, catholica ecclesia semper docuit, quum ipse dixerit '): "Non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum." Quo in loco Chrysostomus: "De genimine," inquit, "vitis, quae certe vkium, non aquam produxit," ut tanto ante illorum haeresim, qui aquam solam in hisce mysteriis adhibendam senserunt, convellere videretur.

XVI. Aqua in sacramento vino est admiscenda.

Aquam vero Dei ecclesia vino semper admiscuit; primum, quod id a Christo Domino factum esse, et conciliorum auctoritate et sancti Cypriani testimonio comprobatur; deinde, quod sanguinis et aquae, quae ex eius latere exierunt, hac permistione memoria renovatur. Tum vero "aquae," ut in Apocalypsi legimus, populum designant, quare aqua vino admixta fidelis populi cum Christo capite coniunctionem significat. Atque hoc ex apostolica traditione perpetuo sancta ecclesia servavit.

XVII. Non est necessarium absolute^ aquam adhiberi, et minor aquae quam vini quantitas esse debet.

Sed quamvis aquae admiscendae ita graves rationes sint, ut eam sine mortali peccato praetermittere non liceat: ea tamen si desit, sacramentum constare potest. Illud autem sacerdotibus animadvertendum est, quemadmodum in sacris mysteriis aquam vino adhibere oportet, sic etiam modicam infundendam esse. Nam, ecclesiasticoVum scriptorum sententia et iudicio, aqua illa in vinum convertitur. Quare de eo Honorius pontifex ita scribit: "Perniciosus in tuis partibus inolevit abusus, videlicet quod maior quantitas aquae in sacrificio, quam vini adhibetur; quum secundum consuetudinem rationabilem ecclesiae generalis longe plus vini quam aquae adhibendum sit." Huius igitur sacramenti haec duo tantum elementa sunt, ac merito pluribus decretis sancitum est, ne quid aliud praeter panem et vinum, quod nonnulli facere non verebantur, offerre liceat. Sed iam videndum est, haec duo panis et vini symbola quam apta sint ad eas res declarandas, quarum sacramenta esse credimus et confitemur.

c. 7. *) Apoc. 17, 15. 6) c. 13. X. de celebr. miss. III. 41. e) c. 1. de consecr disi. i.

XVIII. Quot et quantas res panis et vini symbola in hoc sacramento repraesentent.

Primum enim Christum nobis significant, ut vera est hominum vita; ipse enim Dominus ait "Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus." Quum igitur corpus Christi Domini vitae aeternae alimentum illis praebeat, qui eius sacramentum pure et sancte suscipiunt, recte iis potissimum rebus conficitur, quibus haec vita continetur, ut fideles facile possint intelligere, pretiosi corporis et sanguinis Christi communione mentem animumque saturari. Nonnihil etiam haec ipsa elementa ad id valent, ut eam cognitionem accipiant homines, esse in sacramento corporis et sanguinis Domini veritatem. Nam quum panem et vinum in humanam carnem et sanguinem, quotidie vi naturae immutari animadvertamus: facilius adduci possumus hac similitudine, ut credamus, panis et vini substantiam in veram Christi carnem, verumque eius sanguinem coelesti benedictione converti. Affert etiam aliquid adiumenti haec admirabilis elementorum mutatio ad adumbrandum quod fit in anima. Ut enim, etsi nulla extrinsecus panis €t vini mutatio apparet, tamen eorum substantia in carnem et sanguinem Christi vere transit: ita etiam, tametsi in nobis nihil immutatum videtur, interius tamen ad vitam renovamur, dum veram vitam eucharistiae sacramento accipimus. Accedit ad haec, quod, quum unum Ecclesiae corpus 2) ex multis membris compositum sit, nulla re magis elucet ea coniunctio, quam panis vinique elementis. Panis enim ex multis granis conficitur, et vinum ex multitudine racemorum existit; atque ita nos, quum multi simus, huius divini mysterii vincuio arctissime colligari, et tanquam unum corpus effici, declarant. XIX. Qua forma ad consecrandum panem uti oporteat. Sequitur nunc, ut de forma, qua ad consecrandum panem uti oporteat, agatur; non quidem eius rei causa, ut haec mysteria fideli populo, nisi necessitas cogat, tradantur, (eos enim, qui sacris initiati non sunt, de his erudiri necessarium non est), sed ne formae ignoratione in sacramento conficiendo a sacerdotibus turpissime peccetur. Itaque a sanctis Evangelistis Matthaeo et Luca, itemque ab Apostolo docemur, illam esse formam: "Hoc est corpus meum" Scriptum est enim: " Coenantibus illis accepit Iesus panem, et benedixit, ac fregit, deditque discipulis suis, et dixit: Accipite et manducate, hoc est corpus meum.ft Quae quidem consecrationis forma quum

a Christo Domino servata sit, ea perpetuo catholica ecclesia usa est. Praetermittenda sunt hoc loco sanctorum Patrum testimonia, quae infinitum esset enumerare, et Concilii Florentini decretum, quod omnibus patet, atque in promptu est; quum praesertim ex illis Salvatoris verbis: "Hoc facite in meam commemorationem," idem liceat cognoscere. Nam quod Dominus faciendum praecepit, non solum ad id, quod egerat, sed etiam ad ea, quae dixerat, referri debet; atque ad verba maxime pertinere intelligendum est, quae non minus efficiendi, quam significandi causa prolata erant. Sed ratione etiam id facile persuaderi potest. Nam forma ea est, qua illud significatur, quod in hoc sacramento efficitur. Quum autem haec verba id, quod fit, significent ac declarent, hoc est panis conversionem in verum Domini nostri corpus: sequitur, formam in illis ipsis verbis constituendam esse; in quam sententiam quod ab evangelista 2) dictum est "Benedixit" licet accipere. Perinde enim videtur intelligendum, ac si dixisset: "accipiens panem benedixit, dicens: Hoc est corpus meum."

XX. Non omnia verba, quae ex consuetudine ecclesiae ad consecrationem adhibentur, sunt necessaria.

Quamvis enim Evangelista verba illa: "Accipite et comedite," praeposuerit: illis tamen non materiae consecrationem, sed usum tantummodo significari, perspicuum est. Quare a sacerdote quidem omnino proferri debent, sed ad sacramentum conficiendum necessaria non sunt; quemadmodum etiam profertur coniunctio illa "enim" in corporis et sanguinis consecratione; aliter enim fiet, ut, si hoc sacramentum nemini administrandum sit, confici non oporteat, aut non possit quidem; quum tamen dubitare non liceat, quin sacerdos, prolatis ex more atque instituto sanctae ecclesiae verbis Domini, aptam panis materiam vere consecret, quamvis deinde contingat, ut nulli unquam sacra eucharistia administretur.

XXI. Quae sit forma conficiendi sanguinem.

Iam vero, quod ad vini, quae est altera huius sacramenti materia, consecrationem attinet, ob eandem causam, quam supra commemoravimus, opus est, ut sacerdos eius formam cognitam et perspectam habeat. Eam igitur his verbis comprehendi certo credendum est: "Hic est enim calix sanguinis mei, novi et aeterni Tcstamenti, mysterium fidei, qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum." Ex quibus

•) I. Cor. 2, 25.

IG9

verbis plura quidem a sacris Scripturis colliguntur, quaedam vero in ecclesia ex Apostolica traditione conservata sunt. Nam quod dicitur: "Hic est calix," a D. Luca et ab Apostolo scriptum est; quod vero sequitur: "Sanguinis mei," vel "sanguis meus novi Tastamenti, qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum," partim a D. Luca, partim a D. Matthaeo dictum est. Verba autem illa: "aeterni" et "mysterium fidei," sancta traditio, catholicae veritatis interpres et custos, nos docuit.

XXII. Quod haec sit vera consecrationis forma ostenditur.

Verum de hac forma nemo dubitare poterit, si, quod antea dictum est de forma consecrationis, quae ad panis elementum adhibetur, hoc etiam loco attendatur. Constat enim, iis verbis, quae vini substantiam in sanguinem Domini converti significant, huius elementi formam contineri. Quare, quum verba illa hoc aperte declarent, perspicuum est, aliam formam constituendam non esse. Exprimunt autem praeterea quosdam effusi sanguinis in passione Domini admirabiles fructus, qui ad hoc sacramentum maxime pertinent. Unus est aditus ad aeternam hereditatem, quae novi atque aeterni Testamenti iure ad nos venit. Alter est aditus ad iustitiam per mysterium fidei; Iesum ') enim per fidem in sanguine eius propitiatorem Deus proposuit, ut ipse sit iustus, et iustificans eum, qui ex fide est Iesu Christi. Tertius est remissio peccatorum. XXIII. Forma consecrationis sanguinis exponitur.

Quoniam vero haec ipsa consecrationis verba plena mysteriorum sunt, aptissimeque ad rem conveniunt, diligentius perpendere ea oportet. Quod vero dicitur: "Hic est calix sanguinis mei," sic intelligendum est: Hic est sanguis meus, qui hoc calice continetur. Kecte autem et apposite, dum sanguis hic, ut est fidelium potus, consecratur, calicis mentio facienda est; neque enim sanguis huiusmodi potionem satis significare videretur, nisi vase aliquo exceptus esset. Sequitur deinde: "novi Testamenti," quod quidem ob eam rem additum est, ut intelligeremus, Christi Domini sanguinem non figura, quemadmodum in veteri Testamento fiebat (de eo enim apud Apostolum ad Hebraeos legimus, "sine sanguine" Testamentum dedicatum "non" esse), sed vere et re ipsa hominibus tradi; quod ad novum Testamentum pertinet. Quare Apostolus inquit: "Ideo novi Testamenti mediator est" Christus, "ut morte intercedente, repromissionem accipiant, qui vocati sunt,

aeternae hereditatis. " Verbum vero: "aeterni,u ad hereditatem aeternam, quae Christi Domini aeterni testatoris morte ad nos iure pervenit, referendum est. Quod subiungitur: "mysterium fidei," non rei veritatem excludit. sed quod occulte latet., atque ab oculorum sensu remotissimum est, certa fide credendum esse significat. Diversa vero hisce verbis sententia hoc loco subiecta est ab ea, quam habent, quum baptismo etiam tribuuntur. Nam quod sanguinem Christi, sub vini specie latentem, fide cernimus, mysterium fidei dicitur. At baptismus, quoniam universam Christianae fidei professionem complectitur, a nobis fidei sacramentum, a Graecis mysterium iure appellatur. Quamquam alia etiam ratione sanguinem Domini fidei mysterium dicimus, quod scilicet in eo maxime plurimum difficultatis et negotii humana ratio experiatur, quum nobis fides credendum proponit, Christum Dominum, verum Dei Filium, simulque Deum et hominem, mortem pro nobis pertulisse; quae quidem mors sanguinis sacramento designatur. XXIV. Cur maxime in sanguinis consecratione mortis mentio fiat.

Quapropter apposite hoc loco potius, quam in consecratione corporis, passio Dominica commemoratur his verbis '): "Qui effundetur in remissionem peccatorum." Sanguis enim, separatim consecratus, ad passionem Domini, et mortem, et passionis genus ante omnium oculos ponendum maiorem vim et momentum habet. Sed verba illa, quae adduntur: "pro vobis et pro multis," a Matthaeo et Luca singula a singulis sumpta sunt; quae tamen sancta ecclesia Spiritu Dei instructa simul coniunxit; pertinent autem ad passionis fructum atque utilitatem declarandam. Nam si eius virtutem inspiciamus, pro omnium salute sanguinem a Salvatore effusum esse, fatendum erit; si vero fructum, quem ex eo homines perceperint, cogitemus, non ad omnes, sed ad multos tantum eam utilitatem pervenire, facile intelligemus. Quum igitur "pro vobis'' dixit, vel eos, qui aderant, vel delectos ex Iudaeorum populo, quales erant discipuli, excepto Iuda, quibuscum loquebatur, significavit. Quum autem addidit: "pro multis," reliquos electos ex Iudaeis aut gentibus intelligi voluit. Recte ergo factum est, ut "pro universis" non diceretur, quum hoc loco tantummodo de fructibus passionis sermo esset, quae salutis fructum delectis solum attulit. Atque huc spectant verba illa Apostoli: "Christus semel oblatus est, ad multorum exhaurienda peccata." Et quod Dominus apud Ioannem inquit: "Ego

Fars II. Caput 1 V.

pro eis rogo, non pro mundo rogo, sed pro his, quos dedisti mihi, quia tui sunt." Plurima alia in huius consecrationis verbis latent mysteria, quae pastores assidua rerum divinarum meditatione et studio ipsi per se iuvante Domino facile assequentur.

XXV. Non expedit in hoc sacramento sensuum adhibere iudicium. Sed iam ad earum rerum explicationem oratio revertatur,

quae, ut a fidelibus ignorentur, nullo modo committendum est. Ac quoniam Apostolus admonet, gravissimum scelus admitti ab iis, "qui (I. Cor. 11, 29.) non diiudicant corpus Domini:" hoc in primis doceant pastores, animum atque rationem a sensibus omni studio avocandam esse. Si enim fideles ea tantum in hoc sacramento contineri sibi persuaserint, quae sensibus percipiunt, in summam impietatem adducantur necesse est, quum nihil aliud praeter panis et vini speciem oculis, tactu, odoratu, gustu sentientes, panem tantummodo ac vinum in sacramento esse iudicaverint. Curandum igitur est, ut fidelium mentes, quam maxime fieri potest, a sensuum iudicio abstrahantur, atque ad immensam Dei virtutem et potentiam contemplandam excitentur.

XXVI. Quid mysticae consecrationis virtute in hoc sacramento

potissimum efficiatur.

Tria enim sunt maxime admiranda atque suspicienda, quae in hoc sacramento verbis consecrationis effici fides catholica sine ulla dubitatione credit ac confitetur. Primum est, verum Christi Domini corpus, illud idem, quod natum ex Virgine in ooelis sedet ad dexteram Patris, hoc sacramento contineri. Alterum est, nullam in eo elementorum substantiam remanere, quamvis nihil raagis a sensibus alienum et remotum videri possit. Tertium est, quod ex utroque facile colligitur, etsi verba consecrationis id maxime exprimunt, accidentia, quae aut oculis cernuntur, aut aliis sensibus percipiuntur, sine ulla re subiecta esse, mira quidem atque inexplicabili ratione. Ac panis quidera et vini accidentia orania licet videre, quae tamen nulli substantiae inhaerent, sed per se ipsa constant; cum panis et vini substantia in ipsum Domini corpus ita mutetur, ut panis et vini substantia omnino esse desinat.

XXVII. Certum^ est, idem Christi corpiis, quod natum est de

JMaria virgine, in eucharistia contineri.

Verum ut prius de primo agatur, conentur pastores explicare, quam perspicua et clara sint Salvatoris nostri verba, quae corporis eius veritatem in sacramento demonstrant. Nam quum inquit: "Hoc est corpus meum, hic est sanguis meus:" nemo, qui modo sanae mentis sit, ignorare potest quid nobia

Intelligenduni sit, praesertim quum de humana natura sermo habeatur, quam in Christo vere fuisse, catholica fides dubitare neminem patitur; ut vir sanctissimus atque doctissimus Hilarius ') praeclare scripserit, de veritate carnis et sanguinis Christi, quum et ipsius Domini professione et fide nostra caro eius vere sit cibus, relictum non esse ambigendi locum.

XXVIII. Quomodo item verum Christi corpus in eucharistia esse

convincatur.

Verum alter praeterea locus a pastoribus enucleandus est, ex quo aperte licet cognoscere, verum Domini corpus et sanguinem in eucharistia contineri. Nam Apostolus, posteaquam commemoravit, panem et vinum a Domino consecratum, et sacra mysteria -Apostolis suis administrata esse, subiungit: "Probet autem se ipsum homo, et sic de pane illo edat, et de calice bibat. Qui enim manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit, non diiudicans corpus Domini." Quod si, ut haeretici dictitant, nihil aliud in sacramento venerandum esset praeter memoriam et signum passionis Christi: quid opus erat tam gravibus verbis fideles hortari, ut se ipsos probarent? Gravi enim illa iudicii voce declaravit Apostolus, nefarium aliquod scelus ab eo admitti, qui impure sumens corpus Domini, quod in eucharistia occulte latet, ab alio ciborum genere non distinguit; quod etiam supra in eadem epistola uberius explicavit Apostolus his verbis: "Calix benedictionis, cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est? et panis, quem frangimus, nonne participatio corporis Domini est?" Quae quidem verba veram corporis et sanguinis Christi Domini substantiam demonstrant. Haec igitur Scripturae loca a pastoribus explicanda erunt, atque in primis docendum, nihil in iis dubii aut incerti relictum esse, praesertim quum haec ecclesiae Dei sacrosancta auctoritas interpretata sit.

XXIX. Ecclesiae Christi sententia de sensu Scripturarum^ et veritate corporis Domini in eucharistia, quomodo sit perquirenda.

Ad cuius sententiae cogcitionem duplici via et ratione possumus pervenire. Prima est, quum Patres, qui ab initio ecclesiae atque omni deinceps aetate fioruerunt, et ecclesiasticae doctrinae optimi testes sunt, consulimus. Hi vero summo consensu omnes huius dogmatis veritatem apertissime tradiderunt; quorum singula testimonia afferre quoniam operosi la* boris esset, satis erit pauca notare, vel indicare potius, ex quibus iudicium de ceteris facile fieri poterit. Primus igitur

D. Ambrosius fidem suam proferat, qui in libro de iis, qui initiantur mysteriis ')> testatus est, verum Christi corpus in hoc sacramento sumi, sicut verum ex Virgine sumptum est; idque certissima fide tenendum esse. Et alio loco docet, ante consecrationem panem ibi esse; post consecrationem autem carnem Christi. Accedat alter testis D. Chrysostomus, non minoris fidei et gravitatis, qui quidem quum multis aliis in locis hanc ipsam veritatem profitetur et docet, tum vero praecipue homilia 60. de iis, qui sacra mysteria impure sumunt; itemque homilia 44. et 45. in S. Ioannem; ait enim: "Pareamus Deo, neque contradicamus, licet vel cogitationibus vel oculis nostris videatur adversari quod dicitur; ipsius enim sermo infallibilis est, sensus noster facile seducitur." His vero omni ex parte consentiunt, quae D. Augustinus, acerrimus catholicae fidei propugnator, semper docuit, atque in primis titulum Psalmi 33. exponens; scribit enim: "Portare se in manibus suis homini impossibile est, solique Christo convenire potest; ferebatur enim ille in manibus suis, quando commendans ipsum corpus suum ait: Hoc est corpus meum." Ac Cyrillus (praetereo Iustinum, et Irenaeum) adeo aperte libro 4. in Ioannem veram Domini carnem in hoc sacramento esse affirmat, ut eius verba nullis possint fallacibus et captiosis interpretationibus obscurari. Quod si pastores alia etiam Patrum testimonia requirent, facile erit, sanctos Dionysium, Hilarium, Hieronymum, Damascenum, addere, innumerabilesque alios, quorum de hac re gravissimas sententias doctorum et piorum hominum industria et labore in unum congestas passim legimus.

XXX. Quoties contraria opinio in conciliis ecclesiae condemnata sit.

Altera restat via, qua sanctae ecclesiae iudicium in iis, quae ad fidem pertinent, investigare liceat, contrariae scilicet doctrinae et opinionis damnatio. At vero constat, semper corporis Christi veritatem in sancto eucharistiae sacramento ita per universam ecclesiam diffusam et disseminatam esse, et consentienti voluntate ab omnibus fidelibus receptam, ut, quum ante quingentos annos Berengarius id negare ausus esset, ibique signum tantummodo esse assereret, statim in Vercellensi Concilio, quod Leonis IX. auctoritate convocatum fuerat, omnium sententiis condemnatus ipse haeresim suam anathemati addixerit; qui postea, quum ad eandem impietatis insaniam rediisset, tribus aliis conciliis, Turonensi et duobus Bomanis,

l) c. 9. 2) de sacr. 4, 4.

quorum alterum Mcolaus II., alterum Gregorius VII. Pontifices maximi convocarunt, damnatus est. Eam postea senteatiam Innocentius III. in concilio Lateranensi magno confirmavit; ac deinceps a Florentina et Tridentina synodis eiusdem veritatis fidcs apertius declarata ac stabilita est. Haec igitur si pastores diligenter exposuerint, (ut nihil dicamus de iis, qui erroribus obcaecati nihil magis quam veritatis lucem oderunt,) et infirmos confirmare, et piorum mentes summa quadam laetitia et voluptate afficere poterunt.

XXXI. Quomodo in symbolo dogma de veritate corporis Christi

in hoc sacramento includatur.

Cum praesertim fidelibus dubitare non liceat, quin inter ceteros fidei articulos huius etiam dogmatis fides comprehendatur. Nam quum Dei summam omnium rerum potestatem credunt et confitentur, credant etiam necesse est, potestatem ei non defuisse maximi huius operis efficiendi, quod in eucharistiae sacramento admiramur et colimus. Deinde quum credunt sanctam ecclesiam catholicam: necessario sequitur, ut simul credant. eam esse, quam explicavimus, huius sacramenti veritatem.

XXXII. Quanta sit ecclesiae militantis dignitas ex huius mysterii maiestate ostenditur.

Sed nihil est profecto, quod ad piorum iucunditatem et fructum addi possit, quum huius altissimi sacramenti dignitatem contemplantur. Primum enim intelligunt, quanta sit evangelicae legis perfectio, cui datum est, id re ipsa habere, quod signis tantum et figuris Mosaicae legis tempore adumbratum fuerat. Quare divinitus dictum est a Dionysio *) ecclesiam nostram mediam esse inter Synagogam et supremam Hierusalem, ac propterea utriusque participem. Ac profecto satis mirari fideles nunquam poterunt sanctae ecclesiae perfectionem, eiusque gloriae altitudinem, quum inter eam et coele stem beatitudinem unus tantum gradus interesse videatur. Hoc enim nobis cum coelitibus commune est, ut utrique Christum Deum et hominem praesentem habeamus; sed, quo uno gradu ab iis distamus, illi praesentes beata visione perfruuntur, nos praesentem et tamen ab oculorum sensu remotum, sacrorum mysteriorum admirabili integumento se occultantem, firma et constanti fide veneramur. Praeterea fideles hoc sacramento Christi Salvatoris nostri perfectissimam caritatem experiuntur; eius enim bonitatem maxime decuit, naturam, quam a nobis sumpserat, a nobis nunquam subtrahere, sed, quantum fieri

posset, esse versarique nobiscum velle; ut illud omni tempore vere et proprie dictum (Prov. 8, 31.) videretur: "Deliciae meae esse cum filiis hominum."

XXXIII. Ossa, nervi, et quaecunque ad hominis perfcctionem pertinent, una cum divinitate hic vere adsunt.

Iam vero hoc loco a pastoribus explicandum est, non solum verum Christi corpus, et quidquid ad veram corporis rationem pertinet, veluti ossa et nervos, sed etiam totum Christum in hoc sacramento contineri. Docere autem oportet, Christum, nomen esse Dei et hominis, unius scilicet personae, in qua divina et humana natura coniuncta sit. Quare utramque substantiam, et quae utriusque substantiae consequentia sunt, divinitatem et totam humanam naturam, quae ex anima et omnibus corporis partibus et sanguine etiam constat, complectitur, quae omnia in sacramento esse credendum est. Nam quum in coelo tota humanitas divinitati in una persona et hypostasi coniuncta sit, nefas est suspicari, corpus, quod in sacramento inest, ab eadem divinitate seiunctum esse.

XXXIV. Sanguis, anima et divinitas non eodem modo in eucharistia, quo corpus Christi, sunt. In quo tamen pastores animadvertant necesse est, non omnia eadem ratione aut virtute in hoc sacramento contineri. Quaedam enim sunt, quae ex vi et efficientia consecrationis in sacramento esse dicimus; nam quum verba illa efficiant, quidquid significant, id esse in sacramento ex vi sacramenti divinarum rerum scriptores appellarunt, quod verborum forma exprimitur: ita, si contingeret, ut aliquid ab aliis rebus omnino seiunctum esset, id solum, quod forma significaret, in sacramento esse, cetera non item esse docuerunt. Quaedam vero in sacramento continentur, quod illis rebus coniuncta sint, quae forma exprimuntur; nam quum forma, quae ad panem consecrandum adhibetur, corpus Domini significet, quum dicitur: "Hoc est corpus meum:" ipsum Christi Domini corpus ex vi sacramenti in eucharistia erit. At quia corpori sanguis, anima et divinitas coniungitur: haec quoque in sacramento erunt omnia, non quidem ex consecrationis virtute, sed ut ea, quae corpori coniuncta sunt. Atque haec ex concomitantia ii sacramento esse dicuntur, qua ratione totum Christum in sacramento esse perspicuum est. Si enim duo aliqua inter se re ipsa coniungantur, ubi unum sit, ibi etiam alterum esse necesse est. Sequitur itaque, totum Christum usque adeo tam in panis quam in vini specie contineri, ut, quemadmodum in panis specie non corpus modo, sed etiam sanguis, et totus

Christus vere inest, sic contra in vini specie non solum sanguis, sed corpus, et totus Christus vere insit.

XXXV. Cur in eucharistia duplex fiat consecratio. Sed quamquam haec ita se habere omnibus fidelibus certum et persuasissimum esse debet, optimo tamen iure institutum est, ut separatim duae consecrationes fierent. Primo enim, ut passio Domini, in qua sanguis a corpore divisus est, magis referatur; cuius rei causa in consecratione sanguinem effusum esse meminimus. Deinde maxime consentaneum fuit, ut, quoniam sacramento ad alendam animam utendum nobis erat, tamquam cibus et potus institueretur, ex quibus perfectum corporis alimentum constare perspicuum est.

XXXVI. Totus Christus in quavis utriusque speciei particula

praesens adest. Neque vero illud praetermittendum, non solum in utraque specie, sed in quavis utriusque speciei particula totum Christum contineri. Sic enim Augustinus scriptum reliquit '): "Singuli accipiunt Christum Dominum, et in singulis portionibus totus est; nec per singulos minuitur, sed integrum se praebet in singulis." Atque id praeterea ex Evangelistis facile colligi potest. Neque enim credendum est, singula panis frusta propria verborum forma a Domino consecrata esse, sed eadem simul omnem panem, qui ad sacra mysteria conficienda, atque Apostolis distribuenda satis futurus esset; id quod de calice factum esse apparet, quum ipse dixit: "Accipite et dividite inter vos." Hactenus quae explicata sunt, eo pertinent, ut ostendant pastores, verum Christi corpus et sanguinem in eucharistiae sacramento contineri.

XXXVII. Post consecrationem nulla materiae huius sacramenti

substantia remanet.

Nunc, quod alterum erat propositum, docebunt etiam panis et vini substantiam in sacramento post consecrationem non remanere. Hoc vero, quamvis maximam admirationem merito habere possit, tamen cum eo, quod prius demonstratum est, necessario coniungitur. Etenim si est verum Christi corpus sub panis et vini specie post consecrationem, omniuo necesse est, quum ibi antea non esset, hoc vel loci mutatione, vel creatione, vel alterius rei in ipsum conversione factum esse. At vero fieri non posse constat, ut corpus Christi in sacramento sit, quod ex uno in alium locum venerit; ita enim fieret, ut a coeli sedibus abesset, quoniam nihil movetur, nisi locum deserat, a

•) cf. o. 75. 77. Dist. II. de cons. *) Luc. 22, 17.

quo movetur. Creari autem corpus Christi, minus credibile est, ac ne in cogitationem quidem cadere hoc potest. Relinquitur ergo, ut in sacramento sit corpus Domini, quod panis in ipsum convertatur; quare nulla panis substantia remaneat necesse est.

XXXVIII. Transsubstantiatio a conciliis probata in Scripturis fundamentum habet.

Hac ratione adducti Patres et maiores nostri in conciliis Lateranensi magno et Florentino huius articuli veritatem apertis decretis confirmarunt; a Tridentina vero synodo explicatius ita definitum est: "Si quis dixerit, in sacrosancto eucharistiae sacramento remanere substantiam panis et vini una cum corpore et sanguine Domini nostri Iesu Christi, anathema sit." Haec vero ex testimoniis scripturarum facile fuit colligere; primum quod in eius sacramenti institutione ipse Dominus dixit: "Hoc est corpus meum;" vocis enim "Hoc" ea vis est, ut omnem rei praesentis substantiam demonstret. Quod si panis substantia remaneret, nullo modo vere dici videretur: "Hoc est corpus meum." Deinde Christus Dominus apud Ioannem: "Panis," inquit, "quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita;" panem videlicet carnem suam vocans. Ac paulo post subiecit: "Nisi manducaveritis carnem filii hominis, et biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam in vobis;" et rursus: "Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus." Quum ergo tam claris et perspicuis verbie carnem suam panem et cibum verum, sanguinem item verum potum nominaverit: satis videtur declarasse, nullam in sacramento substantiam panis et vini remanere.

XXXIX- Quo modo Patres in hoc sacramento transsubstantiationem agnoverint.

Atque hanc perpetuo sanctorum Patrum consentientem fuisse doctrinam, qui eos evolverit, facile intelliget. D. quidem Ambrosius ita scribit: "Tu forte dicis: Meus panis est usitatus; sed panis iste panis est ante verba sacramentorum; ubi accesserit consecratio, de pane fit caro Christi;" quod quidem ut facilius probare posset, varia deinde affert exempla et similitudines. Alibi vero, quum verba illa interpretaretur: "Omnia, quaecumque Dominus voluit, fecit in coelo et in terra:" "Licet," inquit, "figura panis et vini videatur, nihil tamen aliud, quam caro Christi et sanguis post consecrationem crel) Sess. 13. do euohar. e. *. ») Io. (J, 52. ») de gaeram. 1. 4. c. 4. 4) cf. c. 74. Dlst. II. de cons. Ps. 134, 6.

Catechismus, Cono. Trid.

dendum est." Atque eisdem fere verbis eandem sententiam S. Hilarius exponens docuit, quamvis extrinsecus panis et vinum videatur, vere tamen corpus et sanguinem Domini esse.

XL. Qua ratione eucharistia post consecrationem etiam panis

dicatur.

Sed moneant pastores hoc loco, mirandum non esse, si post consecrationem panis etiam vocetur; hoc enim nomine eucharistia appellari consuevit, tum quia panis speciem habeat, tum quia naturalem alendi et nutriendi corporis vim, quae panis propria est, adhuc retineat. Eam autem esse sacrarum literarum consuetudinem, ut res ita appellent, cuiusmodi esse videantur, satis ostendit quod in Genesi dictum est, "tres viros Abrahae apparuisse," qui tamen tres angeli erant, et "duo illi," qui Apostolis, ascendente in coelum Christo Domino, apparuerunt, quum essent angeli, "viri" dicuntur. XLI. Quomodo fiat tam admiranda substantiarum conversio.

Difficillima est omnino huius mysterii explicatio, sed tamen conabuntur pastores, eis, qui magis in divinarum rerum cognitione profecerunt (nam qui adhuc imbecilliores sunt, verendum esset, ne rei magnitudine opprimerentur), conabuntur, inquam, tradere huius admirabilis conversionis modum, quae ita fit, ut tota panis substantia divina virtute in totam corporis Christi substantiam, totaque vini substantia in totam sanguinis Christi substantiam sine ulla Domini nostri mutatione convertatur. Neque enim Christus aut generatur, aut mutatur, aut augescit, sed in sua substantia totus permanct; quod mysterium quum D. Ambrosius declaret: "Vides," inquit, "quam operatorius sit sermo Christi. Si ergo tanta vis est in sermone Domini Iesu, ut inciperent esse, quae non erant, mundus scilicet: quanto magis operatorius est, ut sint ea quae erant, et in aliud commutentur?" In quam sententiam alii etiam veteres et gravissimi Patres scriptum reliquerunt. D. quidem Augustinus: "Fatemur, ante consecrationem panem esse et vinum, quod natura formavit, post consecrationem vero car nem Christi et sanguinem, quod benedictio consecravit. " Damascenus 5): " Corpus secundum veritatem coniunctum est divinitati, corpus ex sancta Virgine; non quod ipsum corpus assumptum de coelo descendat, sed quod ipse panis et vinure in corpus et sanguinem Christi transmutentur."

<) Oen. 18, 2. *) Act. 1, 20. ») de sacram. 1. 4. c 4. *) cf. o. 41. Dlst II. da eona. *t ]{b. i. c. 13. de orthod. fide.

XLIl. Stupendae huic conversioni commode nomen impositum est "transsubstantiatio.u Haec itaque admirabilis conversio convenienter et proprie a sancta catholica ecclesia transsubstantiatio est appellata, quemadmodum sacra Tridentina J) synodus docuit. Ut enim generatio naturalis, quod forma in ea mutatur, recte et proprie transformatio dici potest: ita enim, quod in sacramento eucharistiae tota unius rei substantia in totam alterius rei substantiam transeat, verbum transsubstantiationis recte et sapienter a maioribus nostris inventum est.

XLIII. Modus transsubstantiationis et loci, quo Christus est in hoc sacramento curiosius non inquirendus. Sed illud saepissime a sanctis Patribus repetitum fideles admonendi sunt, ne curiosius inquirant, quo pacto ea mutatio fieri possit; nec enim percipi a nobis potest, nec in naturalibus mutationibus aut in ipsa rerum creatione eius rei exemplum aliquod habemus. Verum, quid hoc sit, fide cognoscendum est; quomodo fiat, curiosius non inquirendum. Non minorem vero cautionem pastores adhibeant oportet in eo etiam mysterio explicando, quomodo Christi Domini corpus vel in minimi panis particula totum contineatur; vix enim unquam eiusmodi disputationes instituendae erunt; sed tamen, quando Christiana caritas hoc postulaverit, primum quidem meminerint, fidelium animos illa voce praemunire 8): "Non erit impossibile apud Deum omne verbum."

XLIV. Christi corpus in eucharistia non est ut in loco. Deinde vero doceant, Christum Dominum in hoc sacramento ut in loco non esse; etenim locus res ipsas consequitur, ut magnitudine aliqua praeditae sunt; Christum vero Dominum ea ratione in sacramento esse non dicimus, ut magnus aut parvus est, quod ad quantitatem pertinet, sed ut substantia est. Substantia enim panis in Christi substantiam, non in magnitudinem aut quantitatem convertitur. Nemo vero dubitat, substantiam aeque in parvo atque in magno spatio contineri; nam et aeris substantia totaque eius natura sic in parva, ut in magna aeris parte, itemque tota aquae natura non minus in urnula, quam in fiumine insit necesse est. Cum igitur panis substantiae corpus Domini nostri succedat, fateri oportet, ad eundem plane modum in sacramento esse, quo erat panis substantia ante consecrationem; ea vero utrum sub magna, an sub parva quantitate esset, nihil ad rem omnino pertinebat.

0 Sess. 13. Can. 4. ») Luo. 1, 37.

180 Catechisrni Eomani 180

XLV. In hoc sacramento nulla, est substantia, cui accidentia panis et vini inhaereant. Tertium restat, quod in hoc sacramento maximum atque admirabile videatur, quod quidem, iam duobus aliis explicatis, facilius a pastoribus tractari posse existimandum est: panis videlicet et vini species in hoc sacramento sine aliqua re subiecta constare. Nam quum ante demonstratum sit, corpus Domini et sanguinem vere in sacramento esse, ita ut amplius nulla subsit panis et vini substantia, quoniam ea accidentia Christi corpori et sanguini inhaerere non possunt: relinquitur, ut super omnem naturae ordinem ipsa se, nulla alia re nisa, sustentent. Haec perpetua et constans fuit catholicae ecclesiae doctrina, quae etiam facile eorum testimoniorum auctoritate confirmari poterit, quibus antea planum factum est, nullam residere in eucharistia panis aut vini substantiam. XLVI. Quare Christus sub panis et vini specie corpus et sanguinem suum tradere voluit. Sed nihil magis fidelium pietati convenit, quam, omissis subtilioribus quaestionibus, huius admirabilis sacramenti maiestatem venerari et colere; ac deinde in eo summam Dei providentiam suspicere, quod sacrosancta mysteria sub panis et vini specie administranda instituerit. Nam cum a commum hominum natura maxime abhorreat humanae carnis esca, aut sanguinis potione vesci: sapientissime fecit, ut sanctissimum corpus et sanguis sub earum rerum specie, panis, inquam, et vini, nobis administraretur, quorum quotidiano et communi alimento maxime delectamur. Adiunctae vero etiam sunt duae illae utilitates, quarum prima est, quod ab infidelium calumniis liberati sumus, quas facile effugere non possemus, si Dominum sub propria specie comedere videremur; altera est, quod, dum corpus et sanguinem Domini ita sumimus, ut tamen, quod vere sit, sensibus percipi non possit, hoc ad fidem in animis nostris augendam plurimum valet; quae quidem, ut S. Gregorii (hom. 26. in Evang.) sententia pervulgatum est, "ibi non habet meritum, ubi humana ratio praebet experimentum." Haec autem, quae hactenus exposita sunt, non nisi magna adhibita cautione pro audientiam captu et temporum necessitate explicanda erunt. XLVII. Quid boni consequantur, quicorpori et sanguini Domini digne communicaverint. Verum quae de huius sacramenti admirabili virtute et fructibus dici possunt, nullum esse genus fidelium existimandum est, ad quos earum rerum cognitio non pertineat, quibusque maxime necessaria videri non debeat. Ut enim eucharistiae utilitatem fideles intelligant, ob eam potissimum causam, quae de hoc sacramento tam multis verbis disseruntur, cognoscenda sunt. Sed quoniam immensae eius utilitates et fructus nulla oratione explicari possunt, unus aut alter locus a pastoribus tractandus erit, ut ostendant, quanta in sacrosanctis illis mysteriis bonorum omnium copia et affluentia inclusa sit. Hoc vero aliqua ex parte ita assequentur, si, omnium sacramentorum vi atque natura patefacta, eucharistiam fonti, cetera rivulis comparaverint. Vere enim ac necessario fons omnium gratiarum dicenda est, quum fontem ipsum coelestium charismatum et donorum, omniumque sacramentorum auctorem Christum Dominum admirabili modo in se contineat; a quo, tanquam a fonte, ad alia sacramenta, quidquid boni et perfectionis habent, derivatur. Ex hoc igitur divinae gratiae fonte amplissima munera, quae nobis hoc sacramento impertiuntur, facile colligi poterunt.

XLVIII. Quae commodapanis et vinum corpori, ea praestantion modo eucharistia animae affert.

Commode etiam fieri videbitur, si panis et vini natura, quae huius sacramenti symbola sunt, perpendatur. Nam quos usus corpori panis et vinum affert, eos omnes animae saluti et iucunditati, ac meliori quidem ac perfectiori ratione eucharistiae sacramentum praebet. Neque enim hoc sacramentum in substantiam nostram, ut panis et vinum, mutatur; sed nos quodam modo in eius naturam convertimur, ut recte illud D. Augustini ad hunc locum transferri possit '): " Cibus sum grandium; cresce, et manducabis me; nec tu me mutabis in te, sicut cibum carnis tuae, sed tu mutaberis in me."

XLIX. Quomodo per hoc sacramentum gratia conferatur.

Quod si "gratia et veritas per Iesum Christum facta est,a in animam quoque influat est necesse, quum eum pure et sancte accipit, qui de se ipso dixit: "Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo." Nam qui pietatis et religionis studio affecti hoc sacramentum sumunt, nemini dubium esse debet, quin ita Filium Dei in se admittant, ut eius corpori tamquam viva membra inserantur; siquidem scriptum est: "Qui manducat me, et ipse vivet propter me;" item: "Panis, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita. " Quem locum Cyrillus 5) dum interpretaretur, ait: "Dei verbum uniens se ipsum propriae carni, fecit ipsam vivificativam. Eum ergo decebat miro quodam modo uniri

t, 4. c. 3.

corporibus per sacram eius carnem et pretiosum sanguinem, quae accipimus in benedictione vivificativa in pane et vino."

L. Homo peccatis foedatus ac mortuus eucharistiae sumptione nonvivificatur, etiamsi hoc sacramentum gratiam conferre dxcatur.

Yerum quod dicitur, eucharistia gratiam tribui, pastores admoneant oportet, ita intelligendum non esse, perinde ac necesse non sit, ut qui re ipsa hoc sacramentum utiliter percepturus est, gratiam antea adeptus fuerit. Constat enim, quemadmodum mortuis corporibus naturale alimentum nihil prodest, ita etiam animae, quae spiritu non vivit, sacra mysteria non prodesse; ac propterea panis et vini speciem habent, ut significetur, non quidem revocandae ad vitam animae, sed in vita conservandae causa instituta esse. Verum hoc ideo dictum est, quoniam prima etiam gratia (qua omnes praeditos esse oportet, antequam sacram eucharistiam ore contingere audeant, ne iudicium sibi manducent et bibant) nemini tribuitur, nisi hoc ipsum sacramentum desiderio et voto percipiat. Est enim omnium sacramentorum finis, et ecclesiasticae unitatis et coniunctionis symbolum; neque extra ecclesiam consequi gratiam ullus potest.

LI. Quo modo anima hoc spirituali cibo reficiatur et augeatur.

Deinde quoniam, uti corpus cibo naturali non conservatur modo, sed etiam augetur, gustusque novam quotidie ex eo voluptatem et suavitatem percipit: ita etiam sacrae eucharistiae cibus non solum animam sustentat, sed vires illi addit, efficitque, ut spiritus divinarum rerum delectatione magis commoveatur. Ob eam causam fit, ut gratiam hoc sacramento tribui, recte et verissime dicatur; iure enim "mannaea comparari potest, ex quo "omnis saporis suavitas" percipiebatur *).

LIl. Per eucharistiam peccata leviora dimittuntur. Remitti vero eucharistia et condonari leviora peccata, quae venialia dici solent, non est, quod dubitari debeat. Quidquid enim cupiditatis ardore anima amisit, dum levi aliqua in re parum offendit, id totum eucharistia, eas ipsas minores culpas abstergens, restituit; quemadmodum etiam (neque enim a proposita similitudine discedendum videtur), quod innati caloris vi quotidie detrahitur ac deperit, paulatim addi et refici naturali alimento sentimus. Quare merito a D. Ambrosio de hoc coelesti sacramento dictum est: "Iste panis quotidianus sumitur in remedium quotidianae infirmitatis."

Verum haec de iis peccatis intelligenda sunt, quorum sensu et delectatione animus non permovetur.

LIII. Per hoc item sacramentum anima afuturis malis reservatur.

Ula praeterea in sacris mysteriis vis est, ut nos a criminibus puros et integros, atque a tentationum impetu incolumes servet, ac tanquam coelesti medicamento animam praeparet, ne alicuius mortiferae perturbationis veneno facile infici ac corrumpi queat. Atque ob eam etiam causam, ut testatur divus Cyprianus, quum olim a tyrannis fideles ad tormenta et caedem propter Christiani nominis confessionem vulgo raperentur, ne illi forte dolorum acerbitate victi in salutari certamine deficerent: vetus in ecclesia catholica mos fuit, ut eis ab episcopis dominici corporis et sanguinis sacramenta praeberentur. Sed carnis etiam libidinem cohibet ac reprimit; dum enim caritatis igne animos magis incendit, concupiscentiae ardorem restinguat necesse est.

LIV. Quomodo per hoc sacramentum aditus ad aeternam glo riam pateat.

Postremo, ut uno verbo omnes huius sacramenti utilitates et beneficia comprehendantur, dicendum est, sacrae eucharistiae summam vim esse ad aeternam gloriam comparandam; scriptum est enim: "Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam, et ego resuscitabo eum in novissimo die." Huius videlicet sacramenti gratia fideles, dum hanc vitam degunt, summa conscientiae pace et tranquillitate perfruuntur; deinde eius virtute recreati, non secus atque Elias 3), "qui subcinericii panis fortitudine ambulavit usque ad montem Dei Horeb," quum ex vita emigrandi tempus advenit, ad aeternam gloriam et beatitudinem ascendant. Haec omnia a pastoribus latissime explicabuntur, si vel D. Ioannis caput 6., in quo multiplices huius sacramenti effectus aperiuntur, tractandum sumpserint; vel admiranda Christi Domini facta percurrentes, ostenderint, quum eos iure ac merito beatissimos fuisse existimamus, in quorum tecta mortalis receptus est, vel qui illius vestis aut fimbriae tactu sanitatem recuperarunt: multo nos beatiores et feliciores esse, in quorum animam immortali gloria praeditus ingredi non gravetur, ut eius vulnera sanet omnia, eamque amplissimis muneribus ornatam sibi coniungat. LV. Quot modis corpon et sanguini Domini communicemus. Verum docendum est, a quibus ingentes illi sacrae eucharistiae fructus, qui modo commemorati sunt, percipi possint;

184Catechisrni Romani

neque unam tantum esse communicandi rationem, ut fidelis populus discat meliora charismata aemulari. Recte igitur et sapienter maiores nostri, ut in Tridentina synodo legimus, tres huius sacramenti sumendi rationes distinxerunt. Alii enim sacramentum tantum accipiunt, ut peccatores, qui sacra mysteria impuro ore et corde accipere non verentur, quos Apostolus ait "indigne manducare et bibere corpus Domini." De his D. Augustinus ita scribit: "Qui non manet in Christo, et in quo non manet Christus, procul dubio non manducat spiritualiter eius carnem, licet carnaliter et visibiliter premat dentibus sacramenta corporis et sanguinis." Qui itaque hoc modo affecti sacra mysteria accipiunt, non solum ex his nullum capiunt fructum, sed, ipso Apostolo teste, "iudicium sibi manducant et bibunt." Alii vero spiritu tantummodo eucharistiam sumere dicuntur; ii sunt, qui desiderio et voto propositum coelestem illum panem comedunt, "fide" viva incensi, "quae per dilectionem operatur;" ex quo, si non omnes, maximos certe utilitatis fructus consequuntur. Alii denique sunt, qui sacramento et spiritu sacram eucharistiam percipiunt; qui quum ex Apostoli doctrina "prius se probaverint," ac veste nuptiali ornati ad divinam hanc mensam accesserint, ex eucharistia capiunt uberrimos illos, quos antea diximus, fructus. Quare perspicuum est, eos se maximis et coelestibus bonis privare, qui, quum ad corporis Domini sacramentum etiam sumendum parati esse possint, satis habent spiritu tantum sacram communionem accipere.

LVL Antequam quis ad Eucharistiam accedat, praeparandum animum esse, ostenditur. Sed iam docendum est, qua ratione praeparatos fidelium animos esse oporteat, antequam ad sacramentalem eucharistiae perceptionem veniant. Ac primum quidem ut pateat, eam praeparationem maxime necessariam esse, Salvatoris nostri exemplum proponendum est. Nam antequam Apostolis pretiosi corporis et sanguinis sui sacramenta daret, "quamvis iam mundi essent, pedes eorum lavit," ut declararet, omnem diligentiam adhibendam esse, ne quid nobis ad summam animi integritatem et innocentiam desit, cum sacra mysteria percepturi sumus. Deinde vero fideles intelligant, quemadmodum, si optime affecto et praeparato animo eucharistiam aliquis sumat, amplissimis coelestis gratiae muneribus ornatur: ita contra, si imparatus accipiat, non solum nihil commodi, sed maxima etiam

incommoda et detrimenta eum accipere. Optimis enim rebus et maxime salutaribus hoc proprium est, ut, si in tempore iis utamur, vehementer prosint; si alieno tempore adhibeantur, perniciem et exitium afferant. Quare mirandum non est, ingentia quoque et praeclarissima Dei dona, quum bene constituto animo accipiuntur, ad coelestem gloriam consequendam maximo nobis adiumento esse; at vero, quum eis nos ipsos indignos praebemus, sempiternam mortem afferre. Id vero arcae Domini exemplo comprobatur. "Arca enim foederis')," qua nihil praestantius Israeliticus populus habuit, cui etiam per illam maxima et innumerabilia beneficia Dominus tribuerat, "a Philisthaeis ablata" summam illis pestem et calamitatem cum aeterno dedecore coniunctam importavit. Sic etiam cibi, qui ore accepti in stomachum bene affectum illabuntur, corpora alunt et sustentant; qui vero in stomachum vitiosis humoribus plenum infundi solent, graves morbos efficiunt. LVII. Quo pacto animus ad eucharistiam sit praeparandus. Primam itaque illam praeparationem fideles adhibeant, ut discernant mensam a mensa, hanc sacram ab aliis profanis, coelestem hunc panem a communi. Atque hoc fit, quum certo credimus, praesens esse verum corpus et sanguinem Domini, quem in coelo Angeli adorant; "ad cuius nutum columnae coeli contremiscunt et pavent; cuius gloria plenum est coelum et terra." Hoc nimirum est "diiudicare corpus Domini," quod Apostolus admonuit; cuius tamen mysterii magnitudinem venerari potius oportet, quam in disputationibus eius veritatem curiosius perquirere. Altera vero illa praeparatio raaxime necessaria est, ut unusquisque a se ipso quaerat, num pacem cum aliis habeat, num proximos vere atque ex animo diligat. Inquit enim Matthaeus: "Si ergo offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris, quia frater tuus habet aliquid adversum te, relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo, et tunc veniens offeres munus tuum." Deinde conscientiam nostram scrutari diligenter debemus, ne forte exitiali aliquo peccato contaminati simus, cuius poenitere necesse sit, ut prius contritionis et confessionis medicamento illud eluatur. Definitum est enim a sancta Tridentina synodo, nemini Kcere, quem peccati mortalis conscientia stimulet, si sacerdotis facultas data sit, antequam se sacramentali confessione purgarit, quamtumvis sibi contritus esse videatur, sacram eucharistiam accipere. Praeterea taciti cum animis nostris cogitemus, quam indigni simus, quibus divinum hoc beneficium a Domino tribuatur. Quare illud Centurionis, de quo idem ipse Salvator testatus est, "se non invenisse tantam fidem in Israel," ex animo dicendum est. "Domine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum." Exquiramus etiam a nobis ipsis, an illud Petri usurpare nobis liceat: "Domine tu scis, quia amo te.a Meminisse enim oportet, eum, "qui sine veste nuptiali in convivio Domini accubuerat, in tenebrosum carcerem coniectum" sempiternis poenis addictum fuisse.

LVIII. Etiam corporis aliqua ratio communicare volenti est suscipienda.

Neque vero animi solum, sed etiam corporis praeparatione opus est. Nam ieiuni ad sacram mensam accedere debemus, ita ut saltem a dimidia antecedentis diei nocte usque ad illud temporis punctum, quo sacram eucharistiam accipimus, nihil omnino comederimus aut biberimus. Postulat etiam tanti sacramenti dignitas, ut, qui matrimonio iuncti sunt, aliquot dies a concubitu uxorum abstineant, "Davidis," exemplo admoniti, qui, quum "panes propositionis a sacerdote accepturus esset, purum se et pueros suos ab uxorum consuetudine tres ipsos dies esse professus est." Haec fere sunt, quae maxime observari a fidelibus oportet, ut se ad sacra mysteria utiliter accipienda antea parent. Keliqua enim, qua hac in re providenda esse videantur, ad haec ipsa capita facile redigi poterunt.

LIX. Christiani omnes eucharistiam sumere saltem semel in anno

tenentur.

Sed ne forte aliqui segniores ad hoc sacramentum percipiendum reddantur, quod tantam praeparationem adhibere grave admodum et difficile ducant: fideles saepe admonendi sunt, omnibus eam legem propositum esse, ut sacram eucharistiam accipiant. Praeterea constitutum est ab ecclesia, ut qui semel saltem singulis annis in Paschate non communicaverit, ab ecclesia arceatur.

LX. Quoties et quibus temporibus percipienda sit eucharistia.

Neque tamen fideles hoc satis habeant, se, huius decreti auctoritati obtemperantes, semel tantummodo corpus Domini quotannis accipere; verum saepius iterandam eucharistiae communionem existiment. Utrum autem singulis mensibus, vel hebdomadis, vel diebus id magis expediat, certa omnibus regula praescribi non potest. Verumtamen illa est sancti Augustini norma certissima: "Sic vive, ut quotidie possis sumere." Quare parochi partes erunt, fideles crebro adhortari, ut, quemadmodum corpori in singulos dies alimentum subministrare necessarium putant: ita etiam quotidie hoc sacramento alendae et nutriendae animae curam non abiiciant; neque enim minus spirituali cibo animam, quam naturali corpus indigere perspicuum est. Vehementer autem proderit, hoc loco repetere maxima illa et divina beneficia, quae, ut antea demonstratum est, ex eucharistiae sacramentali communione consequimur. Illa etiam figura erit addenda, quum «singulis diebus corporis vires manna reficere oportebat;" itemque sanctorum Patrum auctoritates, quae frequentem huius sacramenti perceptionem magnopere commendant. Neque enim unius sancti Patris Augustini ea fuit sententia: "Quotidie peccas, quotidie sume:" sed, si quis diligenter attenderit, euidem omnium Patrum, qui hac de re scripserunt, sensum fuisse facile comperiet.

LXI. Communicandi morem in ecclesia olim frequentem fuisse, demonstratur.

Ac tempus quidem olim fuisse, quum fideles quotidie eucharistiam acciperent, ex Apostolorum Actis 3) intelligimus. Omnes enim, qui tunc fidem Christianam profitebantur, vera et sincera caritate ita ardebant, ut, quum sine intermissione orationibus et aliis pietatis officiis operam darent, quotidie ad sacra dominici corporis mysteria sumenda parati invenirentur. Eam postea consuetudinem, quae intermitti videbatur, Anacletus sanctissimus martyr et pontifex aliqua ex parte renovavit; praecepit enim, ut ministri, qui missae sacrificio interessent, communicarent, quod ab Apostolis constitutum esse affirmaret. Diu etiam in ecclesia ille mos fuit, ut sacerdos, peracto sacrificio, quum eucharistiam sumpsisset, ad populum, qui aderat, conversus, his verbis ad sacram mensam fideles invitaret: "Venite, fratres, ad communionem;a tunc qui parati erant, summa cum religione sacrosancta mysteria sumebant. Sed quum deinde caritas et pietatis studium adeo refrixisset, ut raro admodum ad communionem fideles accederent: sancitum est a Fabiano pontifice, ut ter quotannis, in Natali Domini, et Resurrectione, et Pentecoste, omnes eucharistiam sumerent; id quod postea a multis conciliis, praesertim vero ab Agathensi primo confirmatum est. Ad extremum, quum eo res adducta esset, ut non modo sancta illa et salutaris perceptio non servaretur, sed in plures etiam annos sacrae eucharistiae communio differretur: decretum est in Lateranensi concilio, ut semel ad minus singulis

annis in Pascha fideles omnes sacrum Domini corpus acciperent; qui vero id neglexissent, ecclesiae aditu prohiberentur.

LXIl. Pueris nondum ratione utentibus eucharistiam administrare non convenit.

Verum quamvis haec lex, Dei et ecclesiae auctoritate sancita, ad omnes fideles pertineat: docendum est tamen, eos excipi, qui nondum rationis usum propter aetatis imbecillitatem habent. Hi enim neque sacram eucharistiam a profano et communi pane sciunt discernere, neque ad eam accipiendam pietatem animi et religionem afferre possunt. Atque id etiam a Christi Domini institutione alienissimum videtur; ait enim: "Aceipite et comedite." Infantes autem idoneos non esse, qui accipiant, et comedant, satis constat. Vetus quidem illa fuit in quibusdam locis consuetudo, ut infantibus etiam sacram eucharistiam praeberent; sed tamen tum ob eas causas, quae antea dictae sunt, tum ob alias Christianae pietati maxime consentaneas, iam diu eiusdem ecclesiae auctoritate id fieri desiit.

LXIII. Qua aetate pueris sacra mysteria danda sint.

Qua vero aetate pueris sacra mysteria danda sint, nemo melius constituere poterit, quam pater, et sacerdos, cui illi confitentur peccata; ad illos enim pertinet explorare, et a pueris percunctari, an huius admirabilis sacramenti cognitionem aliquam acceperint, et gustum habeant. LXIV. Licet insanos aliquando ad communionem admittere.

Amentibus praeterea, qui tunc a pietatis sensu alieni sunt, sacramenta dare minime oportet; quamvis, si, antequam in insaniam inciderint, piam et religiosam animi voluntatem prae se tulerunt, licebit eis in fine vitae, ex concilii Carthaginensis decreto, eucharistiam administrare, modo vomitionis, vel alterius indignitatis et incommodi periculum nullum timendum sit. LXV. Laicis sub utraque specie communicandum non est.

Quod vero ad communicandi ritum pertinet, doceant parochi, sanctae ecclesiae lege interdictum esse, ne quis sine ipsius ecclesiae auctoritate, praeter sacerdotes corpus Domini in sacrificio conficientes, sub utraque specie sacram eucharistiam sumat. Nam, ut a Tridentina synodo explicatum est, quamvis Christus Dominus in nltima coena altissimum hoc sacramentum in panis et vini speciebus instituerit, et Apostolis tradiderit: ex eo tamen non efficitur, hanc legem a Domino Salvatore constitutam esse, ut omnibus fidelibus sacra mysteria sub utraque specie administranda sint. Etenim idem Dominus noster, quum de hoc sacramento loqueretur, alterius tantum speciei saepius meminit, ut, quum inquit: "Si quis munducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum," et: "panis, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita," et: "qui manducat hunc panem, vivet in aeternum."

LXVI. Rationes, ob quas ecclesia alterius tantum speciei usum

concesserit.

Multis vero et iis quidem gravissimis rationibus adductam esse ecclesiam patet, ut hanc potissimum sub altera specie communicandi consuetudinem non solum approbaret, sed etiam decreti auctoritate firmaret. Primum enim maxime cavendum erat, ne sanguis Domini in terram funderetur; quod quidem facile vitari posse non videbatur, si in magna populi multitudine eum ministrare oportuisset. Praeterea quum sacra eucharistia aegrotis praesto esse debeat, magnopere timendum erat, ne, si diutius vini species asservaretur, coacesceret. Permulti praeterea sunt, qui vini saporem, ac ne odorem quidem perferre ullo modo possint. Quare ne, quod spiritualis salutis causa dandum est, corporis valetudini noceret, prudentissime sancitum est ab ecclesia, ut panis tantummodo speciem fideles acciperent. Accedit ad alias rationes, quod in pluribus provinciis summa vini penuria laboratur, neque id aliunde sine maximis impensis, ac non nisi longissimis ac difficillimis itineribus convehi potest. Deinde, quod maxime omnium ad rem pertinet, convellenda erat eorum haeresis, qui negabant sub utraque specie totum Christum esse, sed corpus tantum exsangue sub panis, sanguinem autem sub vini specie contineri asserebant. Ut igitur fidei catholicae veritas magis ante omnium oculos poneretur, sapientissimo consilio alterius speciei, hoc est, panis communio inducta est. Sunt et aliae rationes ab iis collectae, qui de hoc argumento disserunt; quae, si opus esse videbitur, a parochis afferri poterunt. Iam de ministro, quamvis id a nemine fere ignorari possit, agendum est, ne quid praetermissum sit, quod ad huius sacramenti doctrinam pertinere videatur. LXVII. Proprius huius sacramenti minister est sacerdos. Itaque tradendum est, solis sacerdotibus potestatem datam esse, ut sacram eucharistiam conficiant, ac fidelibus distribuant. Eum autem morem in ecclesia semper servatum esse, ut fidelis populus a sacerdotibus sacramenta acciperet, sacerdotes autem sacra facientes ipsi se communicarent, sacra Tridentina synodus explicavit, ostenditque hanc consuetudii) lo. 6, 52. 59. *) Sess. 13. de Euch. can. 10.

nem, tanquam ab Apostolica traditione profectam, religiose retinendam esse, quum praesertim huius rei illustre nobis exemplum Christus Dominus reliquerit, qui et sanctissimum corpus suum consecravit, et Apostolis suis manibus porrexit. Verum, ut quacumque ratione tanti sacramenti dignitati consuleretur, non modo eius administrandi potestas solis sacerdotibus data est, sed lege etiam ecclesia vetuit, ne quis, nisi consecratus esset, sacra vasa, lintea, et alia instrumenta, quae ad illius confectionem necessaria sunt, tractare aut tangere auderet, modo gravis aliqua necessitas non incideret.

LXVIII. Potest eucharistia per improbos sacerdotes vel consecrari vel administrari.

Ex quo tum sacerdotes ipsi, tum reliqui fideles intelligere possunt, quanta religione et sanctitate praeditos esse oporteat, qui ad eucharistiam vel consecrandam, vel administrandam, vel sumendam accedunt; quamquara, quod antea de ceteris sacramentis dictum est, ea non minus per improbos administrari, si quae ad illorum perfectam rationem attinent rite serventur, idem valet in eucharistiae sacramento. Neque enim haec omnia ministrorum merito niti, sed Christi Domini virtute et potestate geri credendum est. Haec sunt, quae de eucharistia, ut sacramentum est, explicanda erunt. Nunc, quod restat dicendum, ut sacrificium est, explanare oportet, ut intelligant parochi, quae potissimum de hoc mysterio, quemadmodum sancta synodus ') decrevit, dominicis et festis diebus fideli populo tradere debeant.

LXIX. Eucharistia, peculiare novi Testamenti sacrificium, Dea est acceptissimum.

Etenim hoc sacramentum non solum thesaurus est coelestium divitiarum, quo si bene utamur, Dei gratiam nobis conciliamus et amorem: sed in eo praecipua quaedam ratio inest^ qua ei pro immensis in nos collatis beneficiis aliquam gratiam referre possimus. At vero haec victima, si rite et legitime immoletur, quam grata et accepta Deo sit, ex hoc colligitur. Si enim veteris legis sacrificia, de quibus scriptum est 2): "Sacrificium et oblationem noluisti 3); " et iterum: "Si voluisses sacrificium, dedissem utique: holocaustis non delectaberis," ita placuerunt Domino, ut Scriptura "Deum odoratum esse odorem suavitatis, ft id est, grata ei et accepta fuisser testetur: quid nobis spei'andum de eo sacrificio, in quo ille ipse immolatur atque offertur, de quo coelestis vox bis audita est: "Hic est filius meus dilectus, in quo mihi bene compla-

*) Mat. S, 17.

cui?a Hoc igitur mysterium parochi diligenter exponent, ut. quum fideles ad rem divinam convenerint, attente et religiose sacra illa, in quibus intersuat, meditari discant.

LXX. Quae sint causae, ob quas eucharistia a Christo Domino instituta est.

In primis autem docebunt, eucharistiam duabus de causis a Christo institutam esse. Altera est, ut coeleste animae nostrae alimentum esset, quo vitam spiritualem tueri et conservare possemus; altera, ut ecclesia perpetuum sacrificium haberet, quo peccata nostra expiarentur, et coelestis Pater, sceleribus nostris saepe graviter offensus, ab ira ad misericordiam, a iustae animadversionis severitate ad clementiam traduceretur. Huius rei figuram et similitudinem in agno paschali licet animadvertere, qui ut sacrificium et sacramentum a filiis Israel offerri et comedi consueverat. Nec vero, quum Salvator noster Deo Patri se ipsum in ara crucis oblaturus esset, ullam suae erga nos immensae caritatis illustriorem significationem dare potuit, quam quum nobis visibile sacrificium reliquit, quo cruentum illud semel in cruce paulo post immolandum instauraretur, eiusque memoria usque in finem saeculi quotidie summa cum utilitate ab ecclesia per universum orbem diffusa coleretur.

LXXI. Quomodo sacramentum a sacrificio secernatur.

Differunt autem plurimum inter se hae duae rationes; sacramentum enim consecratione perficitur; omnis vero sacrificii vis in eo est, ut offeratur. Quare sacra eucharistia, dum in pyxide continetur, vel ad aegrotum defertur, sacramenti, non sacrificii rationem habet. Deinde etiam, ut sacramentum est, eis, qui divinam hostiam sumunt, meriti causam affert, et omnes illius utilitates, quae supra commemoratae sunt; ut autem sacrificium est, non merendi solum, sed satisfaciendi quoque efficientiam continet. Nam ut Christus Dominus in passione sua pro nobis meruit ac satisfecit: sic qui hoc sacrificium offerunt, quo nobiscum communicant, dominicae passionis fructus merentur, ac satisfaciunt.

LXXII. Quo tempore istud novi Testamenti sacrificium sit institutum.

Iam de huius sacrificii institutione nullum ambigendi locum sancta Tridentina synodus l) reliquit; declaravit enim, in extrema coena a Christo Domino institutum esse, simulque anathemate eos damnavit, qui asserunt, verum et proprium

sacrificium Deo non offerri, aut offerre nihil aliud esse, quam Christum ad manducandum dari.

LXXIIL Non licet Sanctis aut ulli creaturae sacrijicium offerri.

Nec vero illud praetermisit, quin diligenter explicaret, uni Deo scrificium fieri. Nam etsi ecclesia interdum missas in memoriam et honorem Sanctorum celehrare consuevit: non tamen illis sacrificium, sed uni Deo, qui Sanctos immortali gloria coronavit, offerri docuit. Quare nec sacerdos unquam dicere solet: "offero tibi sacrificium Petre, vel Paule;" sed, dum uni soli Deo immolat, gratias ilii agit pro beatissimorum Martyrum insigni victoria, eorumque patrocinium ita implorat, ut ipsi pro nobis intercedere dignentur in coelis, quorum memoriam agimus in terris.

LXXIV. Unde doctrina illa sacriHcii et sacerdotii novae legis

hauriatur.

Haec autem, quae de huius sacrificii veritate a catholica ecclesia tradita sunt, ex Domini verbis accepit, quum extrema illa nocte haec ipsa sacra mysteria Apostolis commendans, "Hoc facite," inquit "in meam commemorationem. " Eos enim, quemadmodum a sancta Synodo definitum est, tunc sacerdotes instituit, praecepitque, ut ipsi, et qui eis in sacerdotali munere successuri essent, corpus eius immolarent et offerrent. Atque id etiam Apostoli verba ad Corinthios scripta satis demonstrant, quum ait: "Non potestis calicem Domini bibere, et calicem daemoniorum; non potestis mensae Domini participes esse, et mensae daemoniorum." Utenimprc daemoniorum mensa altare, in quo eis immolabatur, intelligendum est: ita etiam (ut, quod Apostolus proponit, probabili argumcntatione concludatur) mensa Domini nihii aliud, nisi altare, in quo sacrificium Domino fiebat, significare potest.

LXXV. Quibus potissimum fiquris et prophetiis istud sacrificium olim significatum fuerit. Quod si ex veteri Testamento huius sacrificii figuras et oracula requiramus, primum quidem de eo Malachias apertissime vaticinatus est his verbis: "Ab ortu solis usque ad occasum magnum est nomen meum in gentibus, et in omni loco sacrificatur et offertur nomini meo oblatio munda: quia magnum est nomen meum in gentibus, dicit Dominus exercituum." Praeterea haec hostia, tam ante quam post latam legem, variis sacrificiorum generibus praenunciata est. Etenim bona omnia, quae in iis sacrificiis significabantur, haec una victima, tamquam

omnium perfectio et absolutio, complexa est. Verumtamen nulla in re eius imaginem magis expressam licet videre, quam in Melchisedec sacrificio. ') Ipse enim Salvator sacerdotem se* cundum ordinem Melchisedech se in aeternum constitutum declarans, corpus et sanguinem suum in extrema coena sub speciebus panis et vini Deo Patri obtulit.

LXXVI. Idem sacrificiitm, quod incrucefuit oblatum, inmissa

peragitur.

Unum itaque et idem sacrificium esse, fatemur, et haberi debet, quod in missa peragitur, et quod in cruce oblatum est; quemadmodum una est et eadem hostia, Christus videlicet Dominus noster, qui se ipsum in ara crucis semel tantummodo cruentum immolavit. Neque enim cruenta et incruenta hostia duae sunt hostiae, sed una tantum; cuius sacrificium, postquam Dominus ita praecepit: "Hoc facite in meam commemorationem," in eucharistia quotidie instauratur.

LXXVII. Est etiam unus utrinque sacerdos. Sed unus etiam atque idem sacerdos est, Christus Dominus; nam ministri, qui sacrificium faciunt, non suam, sed Christi personam suscipiunt, quum eius corpus et sanguinem conficiunt. Id quod et ipsius consecrationis verbis ostenditur. Neque enim sacerdos inquit: "Hoc est corpus Christi," sed: "Hoc est corpus meum;" personam vidclicet Christi Domini gerens, panis et vini substantiam in veram eius corporis et sanguinis substantiam convertit.

LXXVIII. Missa, ut laudis, ita etiam propitiationis sacrijicium.

Quae cum ita sint, sine ulla dubitatione docendum est, id quod etiam sancta synodus explicavit: sacrosanctum missae sacrificium esse non solum laudis et gratiarum actionis, aut nudam commemorationem sacrificii, quod in cruce factum est: sed vere etiam propitiatorium sacrificium, quo Deus nobis placatus et propitius redditur. Quare, si puro corde, et accensa fide, et intimo scelerum nostrorum dolore affecti, hanc sanctissimam hostiam immolemus et offcramus: dubitandum non est, quin "misericordiam a Domino consecuturi simus: et gratiam in auxilio opportuno;" huius enim victimae odore ita delectatur Dominus, ut gratiae et poenitentiae donum nobis impertiens peccata condonet. Quamobrem et solemnis est illa ecclesiae precatio: "Quoties huius hostiae

4, 16. 4) 8ecret. Domin. IX. post Pentec.

Cateohismus, Cono, Trid.

commemoratio celebratur, toties opus nostrae salutis exercetur;" nimirum uberrimi illi cruentae hostiae fructus per hoc incruentum sacrificium ad nos manant.

LXXIX. Pertingit etiam sacrificii missae fructus ad defunctos.

Deinde vero huius sacrificii eam vim esse parochi docebunt, ut non solum immolanti' et sumenti prosit, sed omnibus etiam fidelibus, sive illi nobiscum in terris vivant, sive iam in Domino mortui nondum plane expiati sint. Neque enim minus, ex Apostolorum certissima traditione pro his utiliter offertur, quam pro vivorum peccatis, poenis, satisfactionibus, ac quibusvis calamitatibus et angustiis.

LXXX. Nulla missa, ex communx usu ecclesiae celebrata, dicenda est privata.

Ex quo facile perspicitur, omnes missas communes censendas esse, ut quae ad communem omnium fidelium utilitatem et salutem pertineant. (Conc. Trid. sess. 22. c. 6. can. 8.) LXXXI. Quonam huius sacrificii caeremoniae pertineant.

Habet autem hoc sacrificium multos, eosque maxime insignes ac solemnes ritus, quorum nullus supervacaneus aut inanis existimandus est; verum omnes eo spectant, ut et tanti sacrificii maiestas magis eluceat, et salutaribus mysteriis intuendis ad rerum divinarum, quae in eo sacrificio occultae sunt, contemplationem fideles excitentur. Sed de his nihil est ut plura dicamus, tum quia hoc argumentum longiorem explicationero postulare videtur, quam propositae institutioni conveniat, tum quia innumerabiles pene libellos et commentarios, qui de hac re a piis et doctissimis viris conscripti sunt, sacerdotes in promptu habebunt. Hactenus igitur satis fuerit, earum rerum, quae ad eucharistiam, tum qua sacramentum, tum qua sacrificium sit, pertinent, potiora capita iuvante Domino exposuisse.

CAPUT V. De Focniteiitiae Sacramcnto.

/. Accurate acfrequenter doctrina poenitentiae Christianis auribus est inserenda.

Quemadmodum humanae naturae fragilitas et imbecillitas omnibus nota est, eamque in se ipso quisque facile experitur: ita quantam habeat necessitatem poenitentiae sacramentum, ignorare nemo potest. Quod si diligentiam, quae a parochis in unoquoque argumento adhibenda est, ex rei, quam tractant,

magnitudine et pondere metiri oportet: omnino fatebimur, eos nunquam in huius loci explicatione adeo diligentes futuros esse ut satis videri possit; quin etiam de hoc sacramento, quam de baptismo, eo accuratius agendum est, quod baptismus semel tantum administratur, nec iterari potest: poenitentiae vero toties necessitas imposita est, quoties post baptismum peccare contmgat. Ita enim a Tridentina synodo ') dictum est, sacramentum poenitcntiae non secus lapsis post baptismum, ac baptismum nondum regeneratis ad salutem necessarium esse- vulgataque illa S. Hieronymi sententia ab omnibus, qui deinceps res sacras tradiderunt, magnopere comprobatur, poenitentiam esse secundam tabuJam. Ut enim confracta navi unum vitae servandae perfugium reliquum est, si forte tabulam aliquam de naufragio liceat arripere: ita post amissam baptismi innocentiam, msi quis ad poenitentiae tabulam confugiat, sine dubio de eius salute desperandum est. Haec autem non ad pastores solum, sed ad reliquos etiam fideles excitandos dicta sint, ne torte m eis rei maxime necessariae incuria reprehendatur. Primum emm communis fragilitatis memores omni studio optare debent ut divina ope adiuti sine casu aut prolapsione aliqua in yia Dommi progredi possint. Quod si nonnunquam offendermt, tum vero summam Dei benignitatem intuentes, qui tanquara bonus pastor ovium suarum vulnera obligare,3) eisque mederi solet, hoc saluberrimum poenitentiae medicamentum nunquam m ahud tempus differendum esse cogitabunt.

//. Quam varia sit verbi poenitentiae significatio. m Ut autem rem ipsam aggrediamur, prius explicanda est vana huius nominis potestas et notio, ne aliquis ambiguitate vocis in_ errorem inducatur. Nonnulli enim poenitentiam pro satisiactione accipiunt. Alii, a catholicae fidei doctrina longissime remoti, quum arbitrentur, poenitentiam nullam tempons praeteriti rationem habere, nihil aliud, quam novam vitam esse definiunt. Docendum est igitur, multiplicem esse buius nommis significationem. Primum enim poenitentia de ns dicitur, quibus aliquid displicet, quod ante placuerit, nulla habita ratione huius cogitationis, bonumne an malum fuerit bic omnes poenitet, quorum tristitia secundum saeculum est non secundum Deum; cuiusmodi poenitentia 4) non saiutem aflert, sed mortem. Altera est poenitentia, quum quis ex

scelere admisso, quod quidera antea placebat, dolorem non Dei, sed sui ipsius causa concipit. Tertia est, quum non jsolum admissi sceleris causa intimo animi sensu dolemus, vel eius doloris externum etiam aliquod signum damus, verum unius Dei causa in eo moerore sumus. Ac singulis quidem poenitentiae generibus, quae commemorata sunt, poenitentiae vox proprie convenit. Nam quum in sacris literis l) "Deum poenitere" legimus, id per translationem dici perspicuum est; eo enim loquendi genere, quod ad hominum mores accommodatum est, sacrae literae utuntur, quum Deum mutare aliquid constituisse declarant; quod non aliter facere videatur, quam homines, quos si alicuius rei poeniteat, eam commutare omni studio laborant. Sic ergo scriptum est: "Poenituisse eum, quod hominem fecisset;" et alio loco, "quod Saul regem constituisset." III. Quodnam sit inter poenitentiae significationes discrimen.

Verum inter has poenitentiae significationes magnura discrimen observare oportet. Prima enim in vitio ponenda est; altera est quaedam commoti et perturbati animi affectio; tertiam quum ad virtutem pertinere, tum sacramentum esse dicimus; quae significatio huius loci propria est. Ac primum quidem de ipsa, ut virtutis parte, agendum est; non solum, quia fidelis populus ad omne virtutis genus a pastoribus institui Aebet, sed etiam quia huius virtutis actiones tanquam materiam praebent, in qua poenitentiae sacramentum versatur; ac nisi prius, quae sit poenitentiae virtus, recte intelligitur, sacramenti etiam vim ignorari necesse est.

IV. Quid sit interior poenitentia. Quare in primis monendi hortandique sunt fideles, ut omni contentione et studio in intima animi poenitentia, quam virtutem dicimus, elaborent; sine qua ea, quae extrinsecus adhibetur, parum admodum profutura est. Intima autem poenitentia est illa, quum ad Deum nos ex animo convertimus, et commissa a nobis scelera detestamur et odio habemus; simulque illud nobis certum et deliberatum est, malam vitae consuetudinem corruptosque mores emendare non sine spe veniae a Dei misericordia consequendae. Hanc vero dolor et tristitia, quae perturbatio et affectio est, et passio a multis vocatur, consequitur veluti comes peccatorum detestationi adiuncta. Quamobrem apud complures ex sanctis Patribus poenitentiae definitio huiusmodi auimi cruciatu declaratur.

V. Fides poenitentiae pars non est.

Verum in eo, quem poenitet, fides poenitentiam antecedat necesse est;. neque enim potest quisquam se ad Deum convertere, qui fide careat. Ex quo fit, ut nullo modo poenitentiae pars recte dici possit. (Conc. Trid. sess. 14. c. 3. can. 4. depoen.) VI. Intima animi poenitentia virtus est censenda.

Quod autem intima haec poenitentia, ut antea diximus, ad virtutem pertineat, aperte ostendunt multa, quae de poenitentia tradita sunt, praecepta. Lex enim de iis tantum actionibus, quae suscipiuntur cum virtute, praecipit. Negare praeterea nemo potest, quin dolere, quando, quo modo, et quatenus oportet, virtutis sit. Hoc autem ut recte fiat, poenitentiae virtus praestat. Interdum enim evenit, ut ex admissis sceleribus minorem, quam par est, dolorem homines capiant; quin etiam, ut a Salomone scriptum est, nonnulli sunt, qui, quum male fecerint, laetantur: rursus vero alii ita se moerori animi et aegritudini dedunt, ut de salute etiam prorsus desperent; qualis fortasse Cain videri potest, qui ait: "Maior est iniquitas mea, quam ut veniam merear;" et qualis certe Iudas fuit, qui "poenitentia ductus," suspendio vitam et animam amisit. Ut igitur modum in dolore tenere possimus, poenitentiae virtute adiuvamur.

VII. Quomodo is, quem vere poenitet, affectus esse debeat.

Sed idem etiam ex iis rebus colligi potest, quas sibi tamquam finem proponit is, quem vere peccati poenitet. Primum autem hoc ei propositum est, ut peccatum aboleat, omnemque animae culpam et maculam abstergat. Alterum est, ut pro sceleribus admissis Deo satisfaciat; quod quidem ad iustitiam referri perspicuum est. Nam etsi inter Deum et homines propria iustitiae ratio intercedere non potest, quum tam longo intervallo inter se distent: aliquam tamen esse iustitiam constat, cuiusmodi est inter patrem et filios, inter dominum et servos. Tertium est, ut homo in Dei gratiam redeat, in cuius offensionem et odium propter peccati foeditatem incurrit. Haec vero omnia satis declarant, poenitentiam ad virtutem spectare.

VIII. Quibus veluti gradibus ad divinam illam poenitentiae virtutem ascendatur. Sed docendum est etiam, quibus gradibus ad hanc divinam virtutem liceat ascendere. Primum itaque Dei misericordia nos praevenit, cordaque nostra ad se convertit; quod quum precaretur Propheta: "Converte," inquit, "nos Domine ad

198 Uatechismi Komanx 1D8

te, et convertemur. tt Deinde hoc lumine illustrati, per fidem ad Deum animo tendimus. "Credere enim oportet accedentem ad Deum," ut Apostolus testatur, "quia est, et inquirentibus se remunerator sit." Praeterea motus timoris consequitur, et suppliciorum acerbitate proposita, animus a peccatis revocatur. Atque huc videntur spectare illa Isaiae verba: "Sicut quae concipit, quum appropinquaverit ad partum, dolens clamat in doloribus suis: sic facti sumus." Huc deinde accedit spes impetrandae a Deo misericordiae, qua erecti vitam et mores emendare constituimus. Postremo caritate corda nostra accenduntur, ex qua liberalis ille timor probis et ingenuis filiis dignus oritur; atque ita unum illud veriti, ne qua in re Dei maiestatem laedamus, peccandi consuetudinem omnino deserimus. Hisce igitur quasi gradibus ad hanc praestantissimam poenitentiae virtutem pervenitur.

IX. Quis sit praecipuus virtutis poenitentiae fructus.

Quae prorsus divina et coelestis virtus existimanda est, cui scilicet regnum coelorum sacrae literae pollicentur. Nam apud S. Mattbaeum scriptum est: "Poenitentiam agite appropinquavit enim regnum coelorum;" et apud Ezechielem: "Si impius egerit poenitentiam ab omnibus peccatis suis, quae operatus est, et custodierit omnia praecepta mea, et fecerit iudicium et iustitiam, vita vivet;" tum alio loco: "Nolo mortem impii, sed ut convertatur impius a via sua, et vivat." Quod quidem de aeterna et beata vita intelligendum esse, plane constat.

X. Quid de externa poenitentia sentiendum sit, quaque de causa Christus eam in numerum sacramentorum referri voluerit.

De externa vero poenitentia docendum est, eam esse, in qua sacramenti ratio consistit, habereque externas quasdam res sensibus subiectas, quibus declarantur ea, quae interius in anima fiunt. In primis autem explanandum fidelibus vide tur, quare factum sit, ut Christus Dominus poenitentiam in numerum sacramentorum referri voluerit. Huius autem rei illa omnino causa fuit, ut nobis de remissione peccatorum, quam Deus pollicitus est, quum ait: "Si impius egerit poenitentiam, etc." minus dubitare nobis liceret. Vehementer enim pendere animo de intima poenitentia opus esset, quum de suo cuique iudicio in iis, quae agit, merito timendum sit. Ut igitur Dominus huic nostrae sollicitudini subveniret, poenitentiae sacramentum instituit, quo per sacerdotis absolutionem peccata nobis remissa esse confideremus, conscientiaeque nostrae ob

fidem, quae sacramentorum virtuti merito habenda est, pacatiores redderentur. Neque enim aliter accipienda est vox sacerdotis peccata nobis legitime condonantis, quam Christi Domini, qui ait paralytico '): "Confide fili, remittuntur tibi peccata tua." Deinde vero quum nemo salutem, nisi per Christum eiusque passionis beneficio, consequi possit: consentaneum nobisque utilissimum fuit, eiusmodi sacramentum institui, cuius vi et efficientia Christi sanguis ad nos defluens peccata post baptismum admissa elueret, atque ita reconciliationis beneficium illi uni Salvatori nostro acceptum referre profiteremur. XI. Quo pacto poenitentia verum sit novae legis sacramentum.

Quod vero poenitentia sacramentum sit, pastores ita facile ostendent. Ut enim baptismus sacramentum est, quia peccata omnia, ac praesertim quod origine contractum fuit, delet: eadem ratione poenitentia, quae peccata omnia post baptismum voluntate vel actione suscepta tollit, vere et proprie sacramentum dicendum est. Deinde, quod caput est, quum illa, quae extrinsecus tum a poenitente, tum a sacerdote fiunt, declarent ea, quae interius efficiuntur in anima: quis neget poenitentiam vera et propria sacramenti ratione praeditam esse? siquidem sacramentum sacrae rei signum est, peccator autem, quem poenitet, rerum et verborum notis plane exprimit, se animum a peccati turpitudine abduxisse; itemque ex iis, quae a sacerdote geruntur et dicuntur, misericordiam Dei peccata ipsa remittentis facile cognoscimus. Quanquam hoc aperte indicant illa Salvatoris verba: "Tibi dabo claves regni coelorum —, et quodcunque solveris super terram, erit solutum et in coelis." Absolutio enim, sacerdotis verbis enunciata, remissionem illam peccatorum signat, quam in anima efficit.

XII. Poenitentiae sacramentum iterari potest. Neque vero solum fideles docendi sunt, poenitentiam in numero sacramentorum habendam esse, sed eorum etiam, quae iterari possunt. Quaerenti enim Petro, num septies venia peccati danda esset, Dominus respondit: "Non dico tibi usque septies, sed usque septuagies septies." Quare si cum eiusmodi hominibus agendum sit, qui summae Dei bonitati et clementiae diffidere videantur: confirmandus erit illorum animus, atque ad spem divinae gratiae erigendus. Quod quidem facile consequentur, tum huius loci et aliorum tractatione, qui in sacris literis permulti occurrent, tum vero iis rationibus et argumen2X>

tis, quae ex sanctorum Chrysostomi libro de lapsis et Ambrosii libris de poenitentia petere licebit.

XIII. Materia poenitentiae quae et qualis. Iam quoniam nihil fideli populo notius esse debet, quam huius sacramenti materia: docendum est, in eo maxime hoc sacramentum ab aliis differre, quod aliorum sacramentorum materia est res aliqua naturalis vel arte effecta; sacramenti vero poenitentiae quasi materia sunt actus poenitentis, nempe contritio, confessio et satisfactio, ut a Tridentina synodo ') declaratum est; qui quatenus in poenitente ad integritatem sacramenti, et plenam ac perfectam peccatorum remissionem ex Dei institutione requiruntur, hac ratione partes poenitentiae dicuntur. Neque vero hi actus "quasi materia" a sancta synodo appellantur, quia verae materiae rationem non habeant;. sed quia eius generis materia non sint, quae extrinsecus adhibeatur, ut aqua in baptismo et chrisma in confirmatione. Quod autem ab aliis dictum est, peccata ipsa huius sacramenti materiam esse, nihil plane diversum dici videbitur, si diligenter attendamus. Ut enim ignis materiam ligna esse dicimus, quae vi ignis consumuntur: ita peccata, quae poenitentia delentur, recte huius sacramenti materia vocari possunt.

XIV. Quae sit sacramenti poenitentiae forma.

Sed formae etiam explicatio pastoribus praetermittenda non est, quod eius rei cognitio excitet fidelium animos ad perclpiendam summa cum religione huius sacramenti gratiam. Est autem forma: "Ego te absolvo;" quam non solum ex illis verbis licet colligere: "Quaecumque solveritis super terram, erunt soluta et in coelis: " sed ex eadem Christi Domini doctrina ab Apostolis tradita accepimus. Ac quoniam sacramenta id significant, quod efficiunt, et illa verba: "Ego te absolvo," ostendunt peccatorum remissionem huius sacramenti administratione effici; planum est, hanc esse ponitentiae perfectam formam. Sunt enim peccata tanquam vincula,3) quibus constrictae animae tenentur, et ex quibus poenitentiae sacramento laxantur. Quod quidem non minus vere de illo etiam homine sacerdos pronunciat, qui prius ardentissimae contritionis vi, accedente tamen confessionis voto, peccatorum veniam a Deo consecutus sit. XV. Quo fructu ad formam sacramenti preces aliae adiiciantur.

Adduntur praeterea complures preces non quidem ad formam necessariae, sed ut ea removeantur, quae sacramenti vim et efficientiam illius culpa, cui administratur, impedire possent.

XVI. Quantum differat potestas sacerdotum Christi in diiudicanda peccati lepra a potestate sacerdotum veteris legis.

Quamobrem peccatores Deo ingentes gratias agant, qui tam amplam potestatem in ecclesia sacerdotibus tribuerit. Neque enim, ut olim in veteri lege, sacerdotes testimonio suo aliquem a lepra liberatum esse duntaxat renunciabant '): ita nunc in ecclesia ea tantum potestas sacerdotibus facta est, ut aliquem peccatis esse absolutum declarent, sed vere tanquam Dei ministri absolvunt; id quod Deus ipse, gratiae et iustitiae auctor ac parens, efficit.

XVII. Quo habitu, quibusve ritibus suam actionem commendare

poenitentes debeant.

Diligenter vero ritus etiam, qui ad hoc sacramentum adhibentur, fideles observabunt; ita enim fiet, ut animo magis haereant quae hoc sacramento consecuti sunt, nimirum se tanquam servos clementissimo Domino, vel filios potius optimo parenti, reconciliatos esse, et simul facilius intelligant, quid eos facere oporteat, qui velint (velle autem omnes debent) se tanti beneficii gratos et memores probare. Nam quem peccatorum poenitet, is se humili ac demisso animo ad pedes sacerdotis deiicit, ut, quum se tam humiliter gerat, facile possit agnoscere, superbiae radices evellendas esse, a qua omnia scelera, quae defiet, ortum habuerint et enata sint. In sacerdote autem, qui in eum legitimus iudex sedet, Christi Domini personam et potestatem veneratur. Sacerdos enim, quemadmodum in aliis, ita in poenitentiae sacramento administrando Christi munus exsequitur. Deinde peccata sua poenitens ita enumerat, ut se maxima et acerbissima animadversione dignum esse fateatur, supplexque delictorum veniam petit. Quae sane omnia vetustatis suae certissima testimonia a sancto Dyonysio 2) habent.

XVIII. Quos praecipue fructus ex sacramento poenitentiae homines capiant.

Sed nihil profecto tam proderit fidelibus, nihilque maiorem illis alacritatem poenitentiae suscipiendae afferet, quam si a parochis saepe explicatum fuerit, quantam ex ea utilitatem capiamus. Vere enim de poenitentia illud dici posse intelligent, eius quidem radices amaras, fructus vero suavissimos esse. Poenitentiae itaque omnis in eo vis est, ut nos in Dei gratiam restituat, cum eoque summa amicitia coniungat. Hanc vero reconciliationem interdum in hominibus piis, qui hoc sacramentum sancte et religiose percipiunt, maxima conscientiae

Lev. 13. 3. *) cf. Dlou. Ar. ep. 8. §. 1.

pax et tranquillitas cum summa spiritus iucnnditate consequi soiet. Nullum est enim tam grave et nefarium scelus, quod poenitentiae sacramento, non quidem semel, sed iterum et saepius non deleatur. Qua de re ita Dominus per Prophetam ') inquit: "Si impius egerit poenitentiam ab omnibus peccatis suis, quae operatus est, et custodierit praecepta mea, et fecerit iudicium et iustitiam: vita vivet, et non morietur; omnium iniquitatum eius, quas operatus est, non recordabor." Et sanctus Ioannes: "Si confiteamur peccata nostra, fidelis est, et iustus, ut remittat nobis peccata nostra," et paulo post: "Si quis peccaverit," inquit, nullum videlicet peccati genus excipiens, "advocatum habemus apud Patrem, Iesum Christum iustum; et ipse est propitiatio pro peccatis nostris; non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi."

XIX. Qua ratione quaedam peccata dicantur remitti non posse. Quod autem in Scripturis legimus, quosdam a Domino

misericordiam non esse consecutos, quamvis eam vehementer 'imploraverint: id vero idcirco factum esse intelligimus, quod eos vere atque ex anima delictorum non poenitebat. Quare quum eiusmodi sententiae in sacris literis, vel apud SS. Patres occurrunt, quibus videntur affirmare, aliqua peccata remittinon posse: ita eas interpretari oportet, ut difficilem admodum esse veniae impetrationem intelligamus. Ut enim morbus aliquis ea re insanabilis dicitur, quod aegrotus ita affectus sit, ut salutaris medicinae vim oderit: sic quoddam est peccati genus, quod non remittitur nec condonatur, propterea quod proprium salutis remcdium, Dei gratiam, repellit. In hanc sententiam a D. Augustino dictum est: "Tanta labes est illius peccati, quum post agnitionem Dei per gratiam Christi oppugnat aliquis fraternitatem, et adversus ipsam gratiam invidiae facibus agitatur, ut deprecandi humilitatem subire non possit, etiamsi peccatum mala conscientia agnoscere et annunciare cogatur."

XX. Nullus condonationem peccatorum citra poenitentiam obtinere potest.

Sed ut ad poenitentiam revertamur, haec adeo propria eius vis est, ut peccata deleat, ut sine poenitentia remissionem peccatorum impetrare aut ne sperare quidem ullo modo liceat. Scriptum est enim: "Msi poenitentiam habueritis, omnes similiter peribitis." Quod quidem de gravioribus et mortiferis peccatis dictum a Domino est, etsi aliquo etiam

monte c. 22. «) Luc. 13, 3.

poenitentiae genere indigent leviora peccata, quae venialia vocantur. Sanctus enim Augustinus ') inquit: "Quum quaedam sit poenitentia, quae quotidie in ecclesia pro peccatis venialibus agitur, illa sane frustra esset, si peccata venialia absque poenitentia dimitti possent. "

XXI. Quot sint partes integrales poenitentiae. Sed quoniam de iis rebus, quae aliquo modo in actionem cadunt, non satis est universe loqui: curabunt pastores singillatim ea tradere, ex quibus verae et salutaris poenitentiae ratio a fidelibus percipi queat. Est autem huius sacramenti proprium, ut praeter materiam et formam, quae omnibus sa- -cramentis communia sunt, partes etiam, ut antea diximus, illas habeat, quae tanquam totam integramque poenitentiam constituant, contritionem scilicet, confessionem et satisfactionem; de quibus D. Chrysostomus his verbis loquitur: "Poenitentia cogit peccatorem omnia libenter sufferre; in corde eius contritio, in ore confessio, in opere tota humilitas vel fructifera satisfactio." Hae autem partes ex earum partium genere esse dicuntur, quae ad aliquod totum constituendum necessariae sunt, quoniam, quemadmodum hominis corpus ex pluribus membris constat, manibus, pedibus, oculis et aliis huiusmodi partibus, quarum aliqua si desit, merito imperfectum videatur, perfectum vero, si nulla desideretur: eodem etiam modo poenitentia ex hisce tribus partibus ita constituitur, ut, quamvis, quod ad eius naturam attinet, contritio et confessio, quibus homo iustus efficitur, satis sit: tamen nisi tertia etiam pars, id est satisfactio, accedat, aliquid ei omnino ad perfectionem desil necesse sit. Quare adeo inter se hae partes connexae sunt, ut contritio confitendi et satisfaciendi consilium et propositum inclusum habeat, confessionem contritio et satisfaciendi voluntas, «atisfactionem vero duae reliquae antecedant.

XXII. Quomodo hae tres poenitentiae partes colligantur. Harum autem trium partium eam rationem afferre possumus, quod animo, verbis et re ipsa peccata in Deum committantur. Quare consentaneum fuit, ut nos ipsos ecclesiae clavibus subiicientes, quibus rebus Dei sanctissimum numen a nobis violatum esset, iisdem etiam eius iram placare, et peccatorum veniam ab eo impetrare conaremur. Sed idem etiam alio argumento confirmari potest. Etenim poenitentia est veluti quaedam delictorum compensatio, ab eius voluntate profccta, qui deliquit, ac Dei arbitrio, in quem peccatum comcf. Aug. ep. 2G5. serm. 351. c. 3. a) aerm. 1. de poenitentia.

missum est, constituta. Quare et voluntas compensandi requiritur, in quo maxime contritio versatur, et poenitens sacerdotis iudicio, ut qui Dei personam gerit, se subiiciat necesse est, ut pro scelerum magnitudine poenam constituere in eum possit; ex quo tum confessionis, tum satisfactionis ratio et necessitas perspicitur.

XXIII. Quid in hac materia proprie sit contritio. Quoniam vero harum partium vim et naturam tradere fidelibus oportet: prius incipiendum est a contritione, eaque diligenter explicanda; neque enim ad ullum temporis punctum, quum in memoriam praeterita peccata redeunt, vel quum aliquid offendimus, contritione aniraus debet vacare. Hanc Patres in concilio Tridentino ') ita definiunt: "Contritio est animi dolor ac detestatio de peccato commisso cum proposito non peccandi de cetero." Et paulo post de contritionis motu subiicitur: "Ita demum praeparat ad remissionem peccatorum, si cum fiducia divinae misericordiae et voto praestandi reliqua coniunctus sit, quae ad rite suscipiendum hoc sacramontum requiruntur." Ex hac itaque definitione intelligent fideles, contritionis vim in eo tantum positam non esse, ut quis peccare desinat, aut propositum ei sit, novum vitae genus instituere, aut ipsum iam instituat: sed in primis male actae vitae odium et expiationem suscipiendam esse. Id vero maxirne' confirmant illi sanctorum Patrum clamores, quos in sacris literis frequenter profusos esse legimus. "Laboravi,a inquit David, "in gemitu meo; lavabo per singulas noctes lectum meum," et: "Exaudivit Dominus vocem fletus mei;" et rursus alius 3): "Recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine animae meae.tt Quas certe et alias huiusmodi voces vehemens quoddam anteactae vitae odium et peccatorum detestatio expressit. XXIV. Cur contritio dolor a patribus concilii nominata sit. Quod autem contritio dolore definita est, monendi sunt fideles, ne arbitrentur, eum dolorem corporis sensu percipi. Contritio enim est voluntatis actio. Et sanctus Augustinus testatur, dolorem poenitentiae comitem esse, non poenitentiam. Verum peccati detestationem et odium doloris vocabulo Patres significarunt; tum quia sacrae literae ita utuntur, ait enim David: "Quamdiu ponam consilia in anima mea, dolorem in corde meo per diem?" tum quia dolor in inferiori animae parte, quae vim concupiscendi habet, ex ipsa contritione oritur, ut

*> Pa. 12, 2.

Fars 11. Caput V.

non incommode contritio dolore definita fuerit, quod* dolorem efficiat, ad eumque declarandum poenitentes vestem etiam mutare soliti sint. De quo Dominus apud sanctum Matthaeum ') inquit: "Vae tibi Corozain! vae tibi Bethsaida! quia si in Tyro et Sidone factae essent virtutes, quae factae sunt in vobis, olim in cilicio et cinere poenitentiam egissent."

XXV. Quare peccati detestatio vulgo a theologis contritio appelletur.

Kecte autem contritionis nomen peccati detestationi, de qua loquimur, ad significandam vim doloris impositum est; ducta similitudine a rebus corporeis, quae minutatim saxo aut duriore aliqua materia confringuntur, ut eo1 vocabulo declararetur, corda nostra, quae superbia obduruerunt, poenitentiae vi contundi atque conteri. Quare nullus alius dolor vel ex parentum et filiorum obitu, vel cuiusvis alterius calamitatis causa susceptus, hoc no mine appellatur, sed illius tantum doloris proprium est nomen, quo ex amissa Dei gratia atque innocentia afficimur.

XXVI. Quibus praeterea vocabidis eadem peccati detestatio declarari soleat.

Verum aliis quoque vocabulis eadem res declarari solet; nam et contritio cordis dicitur, quia cordis nomen frequenter sacrae literae pro voluntate usurpant.2) Ut enim a corde motionum corporis principium sumitur: ita voluntas reliquas omnes animae vires moderatur ac regit. Vocatur etiam a sanctis Patribus cordis compunctio, qui libros de contritione conscriptos de compunctione cordis inscribere maluerunt. Etenim quemadmodum ferro tumida ulcera secantur, ut inclusum virus possit erumpere: ita corda quasi scalpello contritionis adhibito inciduntur, ut peccati mortiferum virus queant eiicere; quare et scissio cordis a Ioele Propheta appellata est: "Convertimini," inquit, "ad me in toto corde vestro, in ieiunio et in fletu et in planctu; et scindite corda vestra."

XXV II. Cur dolor de peccatis, yocabulo contritionis inclusus,

maximus et vehementissimus esse debeat.

Summum vero et maximum dolorem ex peccatis, quae commissa sunt, suscipiendum esse, ita ut nullus maior excogitari possit, facile erit hisce rationibus demonstrare. Nam quum perfecta contritio sit caritatis actio, quae ab eo timore, qui filiorum est, proficiscitur: patet eundem caritatis et contritionis modum statuendum esse. At quoniam caritas, qua Deum diligimus, perfectissimus est amor: hinc fit, ut contritio

20t>

vehementissimum animi dolorem coniunctum habeat. Ut enim maxime diligendus est Deus, ita quae nos a Deo alienant, maxime detestari debemus. In quo etiam illud observandum est, sodem loquendi genere caritatis et contritionis magnitudinem in sacris literis significari. De caritate dictum est;): " Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo." Rursus, quod ad contritionem attinet, clamat Dominus per Prophetam: "Convertimini in toto corde vestro." Praeterea si, uti Deus summum bonum est inter omnia, quae diligenda sunt, ita etiam peccatum summum est malum inter omnia, quae odisse homines debent: illud sequitur, ut quam ob causam Deum summe diligendum esse confitemur, -ob eandem rursus peccati summum odium nos capiat necesse sit. Omnibus vero rebus Dei amorem anteponendum esse, ita ut ne vitae quidem conservandae causa peccare liceat, aperte nos docent illa Domini verba: "Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus;" et: "Qui voluerit animam suam salvam facere, perdet eam." Sed illud etiam animadvertendum est, ut, quemadmodum sancto Bernardo teste nullus finis et modus caritati praescribitur, (modus enim, inquit ille, diligendi Deum, est ipsum diligere sine modo): ita peccati detestationi nullus modus definiatur. Sit praeterea non solum maxima, sed vehementissima atque adeo perfecta, omnemque ignaviam et socordiam excludat. Etenim in Deuteronomio 6) scriptum est: "Quum quaesieris Dominum Deum tuum, invenies eum; si tamen toto corde quaesieris, et tota tribulatione animae tuae;" et apud Ieremiam: "Quaeretis me, et invenietis, quum quaesieritis me in toto corde vestro; et inveniar a vobis, ait Dominus."

XXVIII. Contritio vera esse non desinit, etiamsi sensibilis dolor de peccatis non fuerit absolutus,

Quamquam si id minus consequi nobis liceat, ut perfecta sit, vera tamen et efficax contritio esse potest. Saepe enim usu venit, ut, quae sensibus subiecta sunt, magis quam spiritualia nos afficiant. Quare nonnulli interdum maiorem ex filiorum obitu, quam ex peccati turpitudine doloris sensum capiunt. Idem etiam iudicium faciendum est, si lacrymae doloris acerbitatem non consequantur; quae tamen in poenitentia summopere optandae et commendandae sunt. Praeclara est enim ea de re S. Augustini sententia. "Non sunt," inquit, "in te Christianae caritatis viscera, si luges corpus, a quo

recessit anima, animam vero, a qua recessit Deus, non luges." Atque huc spectant illa Salvatoris nostri verba, quae supra allata sunt: "Vae tibi Carozain, vae tibi Bethsaida! quia si in Tyro et Sidone factae essent virtutes, quae factae sunt in vobis, olim in cinere et cilicio poenitentiam egissent." Tametsi ad eam rem comprobandam satis esse debent clarissima Ninivitarum, Davidis, Peccatricis, Apostolorum principis, exempla, qui omnes plurimis lacrymis Dei misericordiam implorantes peccatorum veniam impetraruut. XXIX. Peccata capitalia singillatim in contritione detestanda sunt.

Maxime autem hortandi et monendi sunt fideles, ut ad singula mortalia crimina proprium contritionis dolorem adhibere studeant. Ita enim Ezechias 2) contritionem describit, quum ait: "Recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine animae meae." Etenim recogitare omnes annos, est singillatim peccata excutere, ut ea ex animo doleamus. Sed apud Ezechielem quoque scriptum legimus: "Si impius egerit poeniteiitiam ab omnibus peccatis suis, vita vivet. " Atque in hanc sententiam sanctus Augustinus inquit: "Consideret peccator qualitatem criminis in loco, in tempore, in varietate, in persona." XXX. Sufficit universe quandoque peccata sua detestari. Neque tamen hac in re desperent fideles de summa Dei bonitate et clementia; is enim, quum nostrae salutis cupidissinius sit, nullam moram ad tribuendam nobis veniam interponit, sed peccatorem paterna caritate complectitur, simul atque ille se collegerit, et universe peccata sua detestatus, quae deinde alio tempore, si facultas erit, singula in memoriam reducere ac detestari in animo habeat, ad Dominum se converterit. Ita enim nos per Prophetam iubet sperare, quum inquit: "Impietas impii non nocebit ei, in quacunque die conversus fuerit ab impietate sua." XXXI. Quae ad veram contritionem sint inprimis necessaria. Ex his igitur colligi poterunt quae ad veram contritionem maxime sunt necessaria; de quibus fideiem populum accurate oportebit docere, ut quisque intelligat, qua ratione comparare eam possit, regulamque habeat, qua diiudicet, quantum absit ab eius virtutis perfectione. Primum enim necesse est, peccata omnia, quae admisimus, odisse et dolere, ne, si quaedam tantum doleamus, ficta et simulata, neque salutaris poenitentia a nobis suscipiatur. Nam ut a S. Iacobo Apostolo dictum

e. 14. 6) Ez. 33, 12. «) Iao. 2, 10.

est: "Quicunque totam legem servaverit, offendit autem in uno: factus est omnium reus." Alterum est, ut ipsa contritio confitendi et satisfaciendi voluntatem coniunctam habeat; de quibus postea suo loco agetur. Tertium est, ut poenitens vitae emendandae certam et stabilem cogitationem suscipiat. Hoc vero Propheta aperte his verbis nos docuit: "Si impius egerit poenitentiam ab omnibus peccatis suis, quae operatus est, et custodierit omnia praecepta mea, et fecerit iudicium et iustitiam: vita vivet, et non morietur; omnium iniquitatum eius, quas operatus est, non recordabor;" et paulo posta): "Quum averterit se impius ab impietate sua, quam operatus est, et fecerit iudicium et iustitiam; ipse animam suam. vivificabit;" ac paucis interiectis 3): "Convertimini," inquit, "et agite poenitentiam ab omnibus iniquitatibus vestris, et non erit vobis in ruinam iniquitas; proiicite a vobis omnes praevaricationes vestras, in quibus praevaricati estis, et facite vobis cor novum et spiritum novum." Idem etiam Christus Dominus mulieri, quae in adulterio deprehensa est, praescripsit; "Vade," inquit, "et iam amplius noli peccare." Item paralytico illi, quem ad probaticam piscinam curaverat, "Ecce," ait, "sanus factus es; iam noli peccare."

XXXII. Dolorem praeteritae culpae, et cavendae in posterum propositum contritioni necessarium esse ostenditur.

Sed natura quoque ipsa et ratio plane ostendunt, duo illa ad contritionem esse in primis necessaria; dolorem scilicet peccati admissi, et propositum cautionemque, ne quid huiusmodi in. posterum committatur. Nam qui amico reconciliari velit, quem iniuria aliqua affecerit, et doleat oportet, quod in eum iniuriosus et contumeliosus fuerit, et diligenter reliquo tempore provideat, ne qua in re amicitiam Jaesisse videatur; quae duo obedientiam adiunctam habeant necesse est. Hominem enim legi, sive naturali et divinae, sive humanae, quibus subiectus est, parere convenit. Quare si quid poenitens alteri per vim aut per fraudem abstulit, restituat oportet; itemque alicuius aut commodi aut officii compensatione illi satisfaciat, cuius dignitatcm aut vitam dicto factove violavit. Tritum enim est omnium sermone, quod apud S. Augustinum legimus: »Non remittitur peccatum, nisi restituatur ablatum." XXXIII. Indulgendum est aliis, si nobis volumus indulgeri. Neque vero inter cetera, quae ad contritionem maxime pertinent, minus diligenter et necessario curandum est, ut,

quidquid iniuriarum ab altero acceperis, id totum remittatur ac condonetur. Ita enim Dominus et Salvator noster monet atque denunciat: "Si dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et vobis Pater vester coelestis delicta vestra; si autem non dimiseritis hominibus, nec Pater vester dimittet vobis peccata vestra." Haec sunt, quae fidelibus in contritione observanda sunt. Cetera, quae ad hanc rem colligi a pastoribus facile poterunt, efficient quidem, ut in suo genere contritio sit magis perfecta et absoluta; verum adeo necessaria existimanda non sunt, ut sine his verae et salutaris poenitentiae ratio constare non possit.

XXXIV. Quae sit propria contritionis vis et utilitas.

Sed quoniam non satis esse pastoribus debet, si doceant, quae ad salutem videntur pertinere, nisi etiam omni cura et industria laborent, ut fideles ad eam ipsam rationem, quae illis praescripta est, vitam actionesque suas dirigant: vehementer proderit, contritionis vim et utilitatem saepius proponere. Nam quum pleraque alia pietatis studia, veluti beneficentia in pauperes, ieiunia, preces et alia id genus sancta et honesta opera, hominum culpa, a quibus proficiscuntur, a Deo interdum repudientur: ipsa certe contritio nunquam illi grata et accepta esse non potest. Nam inquit Propheta: "Cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies. " Quin etiam statim, ut eam mentibus nostris concepimus, peccatorum remissionem nobis a Deo tribui, alio loco eiusdem Prophetae verba illa declarant: "Dixi, confitebor adversum me iniustitiam meam Domino; et tu remisisti impietatem peccati mei." Atque eius rei figuram in "decem leprosis"4) animadvertimus, qui a Salvatore nostro ad sacerdotes missi, antequam ad illos pervenirent, a lepra liberati sunt. Ex quo licet cognoscere, verae contritionis, de qua supra dictum est, eam vim esse, ut illius beneficio omnium delictorum veniam statim a Domino impetremus. XXX V. Qua ratione ad perfectionem contritionis veniatur.

Plurimum etiam valebit ad fidelium mentes excitandas, si pastores rationem aliquam tradiderint, qua se quisque ad contritionem exercere possit. Monere autem oportet, ut omnes conscientiam suam frequenter excutientes videant, num quae a Deo sive ecclesiasticis sanctionibus praecepta sunt, servaverint. Quod si quis alicuius sceleris reum se esse cognoverit, statim se ipsum accuset, supplexque a Domino veniam exposcat, et spatium tum confitendi, tum satisfaciendi sibi dari

Catechismus, Cono. Trid.

postulet, inprimisque divinae gratiae praesidio se adiuvari petat, ne in posterura eadem illa peccata admittat, quae admisisse vehementer poenitet. Curandum erit praeterea pastorir bus, ut in peccata summum fidelium odium concitetur, tum quia summa est illorum foeditas et turpitudo, tum quia gravissima damna et calamitates nobis afferunt. Nam Dei benevolentiam, a quo maxima bona accepimus, longeque maiora exspectare et consequi licebat, a nobis abalienat, et summorum dolorum cruciatibus perpetuo afficiendos sempiternae morti nos addicit. Hactenus de contritione; nunc ad confessionem, quae est altera poenitentiae pars, veniamus.

XXXVI. Quae sit confessionis praestantia, quamque fuerit ad Christianorum salutem necessaria eius institutio.

Quantum vero curae et diligentiae in ea explicanda ponere pastores debeant: ex eo facile intelligent, quod omnibus fere piis persuasum est, quidquid hoc tempore sanctitatis, pietatis et religionis in ecclesia summo Dei beneficio conservatum est, id magna ex parte confessioni tribuendum esse, ut nulli mirandum sit, humani generis hostem, quum fidem catholicam funditus evertere cogitat, per ministros impietatis suae et satellites hanc veluti Christianae virtutis arcem totis viribus oppugnare conatum esse. Primum itaque docendum est, confessionis institutionem nobis summopere utilem atque adeo necessariam fuisse. Ut enim hoc concedamus, contritione peccata deleri: quis ignorat, illam adeo vehementem, acrem et incensam esse oportere, ut doloris acerbitas cum scelerum magnitudine aequari conferrique possit? At quoniam pauci admodum ad hunc gradum pervenirent, fiebat etiam, ut a paucissimis hac via peccatorum venia speranda esset. Quare necesse fuit, ut clementissimus Dominus faciliori ratione communi hominum saluti consuleret; quod quidem admirabiii consilio effecit, quum claves regni coelestis ecclesiae tradidit.

XXXVII. Confessio contritionem perficit. Etenim ex fidei catholicae doctrina omnibus credendum et constanter affirmandura est; si quis ita animo affectus sit, ut peccata admissa doleat, simulqne in posterum non peccare constituat, etsi eiusmodi dolore non afficiatur, qui ad impetrandam veniam satis esse possit, ei tamen, quum peccata sacerdoti rite confessus fuerit, vi clavium scelera omnia remitti ac condonari, ut merito a sanctissimis viris, Patribus nostris, celebratum sit, ecclesiae clavibus aditum in coelum aperiri. De quo nemini dubitai e fas est, quum a concilio Florentino decretum legamus, poerritentiae effectum esse absolutionem a peccatis. Verum ex eo praeterea licet cognoscere, quantam afferat confessio utilitatem, quod iis, quorum est corrupta vitae consuetudo, nihil tam prodesse ad mores emendandos experimur, quam si interdum occultas animi sui cogitationes, facta dictaque omnia prudenti et fideli amico patefaciant, qui eos opera et consilio iuvare possit. Quare ad eandem rationem maxime salutare existimandum est iis, qui scelerum conscientia agitantur, ut sacerdoti, tanquam Christi Domini vicario, cui perpetui silentii severissima lex proposita est, animae suae morbos et vulnera aperiant; statim enim parata sibi medicamenta invenient, quae non solum praesentis aegritudinis sanandae, verum ita praeparandae animae coelestem quandam vim habeant, ut deinceps facile futurum non sit, in eiusmodi morbi et vitii genus recidere. Neque vero illa confessionis utilitas praetermittenda, quae ad vitae societatem et coniunctionem magnopere pertinet. Constat enim, si sacramentalem confessionem e Christiana disciplina exemeris, plena omnia occultis et nefandis sceleribus futura esse, quae postea, et alia etiam multo graviora, homines, peccati consuetudine depravati, palam committere non verebuntur. Etenim confitendi verecundia delinquendi cupiditati et licentiae tanquam frenos iniicit^ et improbitatem coercet. Sed iam confessionis utilitate expoBita, quae sit eius natura et vis, pastoribus tradendum erit. XXXVIII Confessionis sacramentalis descriptio et natura. Eam igitur definiunt esse peccatorum accusationem, quae ad sacramenti genus pertinent, eo susceptam, ut virtute clavium veniam impetremus. Recte autem accusatio dicitur, quod peccata ita commemoranda non sunt, quasi scelera nostra ostentemus, ut ii faciunt, qui laetantur, quum malefecerint; aut omnino enarranda, ut rem aliquam gestam otiosis auditoribus delectandi causa exponamus. Verum accusatorio animo ita enumeranda sunt, ut ea etiam in nobis vindicare cupiamus. Veniae autem impetrandae causa peccata confitemur, quoniam hoc iudicium longe dissimile est forensibus capitalium rerum quaestionibus, in quibus confessioni poena et supplicium, non culpae liberatio et errati venia constituta est. In eandem fere sententiam, quamvis aliis verbis, sanctissimi Patres videntur confessionem definivisse; veluti quum S. Augustinus inquit 2): "Confessio est, per quam morbus latens spe veniae aperitur;" et S. Gregorius: "Confessio est peccatorum detestatio;"

14!

quarum utraque, quod in superiori definitione continetur, facile ad eam referri poterit.

XXXIX. Qua ex causa, et quando instituta sit a Christo confessio.

Sed iam, quod omnium maximi faciendum est, docebunt parochi, ac sine ulla dubitatione fidelibus tradent, hoc sacramentum a Christo Domino, qui bene omnia et unius salutis nostrae causa fecit, ob eius summam bonitatem et misericordiam institutum esse. Apostolis enim post resurrectionem unum in locum congregatis insufflavit, dicens: "Accipite Spiritum sanctum; quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum retinueritis, retenta sunt."

XL. Ex quibus aliis Scripturae locis confessionem a Christo institutam esse colligatur.

Atque idem significare visus est Dominus, quum Apostolis id negotii dedit, ut Lazarum, a mortuis excitatum, a vinculis solverent, quibus constrictus erat. Nam S. Augustinus eum locum ita explanat: "Ipsi," inquit, "sacerdotes plus iam possunt proficere, plus confitentibus parcere, quibus crimen remittunt. Dominus scilicet per ipsos Apostolos Lazarum, quem iam suscitaverat, obtulit discipulis solvendum, ostendens, potestatem solvendi esse concessam sacerdotibus. " Quo etiam pertinet, quod iis, qui a lepra in itinere curati sunt, praeceperat, ut "sacerdotibus se ostenderent," illorumque iudicium subirent.

XLI. Quo modo ex verbis Domini necessario confessio sacerdoti facienda colligatur, et quod sint iudices Apostolorum successores.

Cum igitur Dominus potestatem remittendi et retinendi peccata sacerdotibus tribuerit: perspicuum est, ipsos etiam ea de re iudices constitutos fuisse. At quoniam, ut S. Tridentina synodus sapienter admonuit, de qualibet re verum iudicium fieri, atque in repetendis criminum poenis iustitiae modus teneri non potest, nisi plane cognita et perspecta causa fuerit: ex eo sequitur, ut poenitentium confessione singillatim peccata omnia sacerdotibus patefacienda sint. Haec igitur pastores docebunt, quae a S. Tridentina synodo decreta, ac perpetuo a catholica ecclesia tradita sunt. Si enim sanctissimos Patres attente legimus, nusquam non apertissima testimonia occurrent, quibus confirmetur, hoc sacramentum a Christo Domino institutum esse, et confessionis sacramentalis legem, quam illi exomologesin et exagoreusin graeco vocabulo appellant, tanquam evangelicam accipiendam esse. Quod si etiam veteris Testa17 14. 6) Sess. 14. de poenitent. cap. 5.

menti figuras exquirimus, sine dubio ad peccatorum confessionem videntur pertinere varia illa sacrificiorum genera, quae ad expianda diversi generis peccata a sacerdotibus fiebant.

XLII. Quo fructu ad sacramentalem confessionem ecclesia certas quasclam caeremonias adiunxerit.

Sed quemadmodum, confessionem a Domino Salvatore institutam esse, fideles docendi sunt, ita etiam monere eos oportet, quosdam ritus et solemnes caeremonias ecclesiae auctoritate additas esse; quae etsi ad sacramenti rationem non spectant, eius tamen dignitatem magis ante oculos ponunt, et confitentium animos pietate accensos ad Dei gratiam facilius consequendam praeparant. Quum enim aperto capite ad pedes sacerdotis abiecti, demisso in terram vultu, suppliees manus tendentes, aliaque huiusmodi Christianae humilitatis signa dantes, quae ad sacramenti rationem necessaria non sunt, peccata con6temur: ex his perspicue intelligimus, tum in sacramento coelestem vim agnoscendam, tum a nobis divinam misericordiam summo studio requirendam atque efflagitandam esse.

XLIII. Salutem citra confessionem recuperare non possunt, qui peccatis sunt obnoxii capitalibus. Iam vero nemo existimet confessionem a Domino quidem institutam, sed ita tamen, ut eius usum necessarium esse non edixerit. Etenim sic statuant fideles, oportere eum, qui mortali scelere premitur, confessionis sacramento ad spiritualem vitam revocandum esse; quod quidem pulcherrima translatione a Domino aperte significatum videmus, quum huius sacramenti administrandi potestatem clavem regni coelorum appellavit. Ut enim locum aliquem ingredi nemo potest, sine eius opera, cui claves commissae sunt: sic intelligimus, neminem in coelum admitti, nisi fores a sacerdotibus, quorum fidei claves Dominus tradidit, aperiantur. Aliter enim nullus plane clavium usus in ecclesia esse videbitur, ac frustra is, cui clavium potestas data est, quempiam coeli aditu prohibebit, si tamen alia via introitus patere queat. Hoc vero praeclare a S. Augustino l) cognitum est, quum inquit: "Nemo sibi dicat, — occulte ago apud Dominum poenitentiam; novit Deus, qui mihi ignoscat, quid in corde ago. Ergo sine causa dictum: Quae soJveritis in terra, soluta erunt in coelo? ergo sine causa claves datae sunt ecclesiae Dei?" Atque in eandem sententiam S. Ambrosius iu libro de poenitentia scriptum reliquit, quum Novatianorum haeresim convelleret, qui soli Domino potestatem

Uatechismi Romam

remittendi peccata reservandam asserebant: "Ecquis Deum," inquit, "magis veneratur; quine mandatis illius obtemperat, an qui resistit? Deus nobis iussit, eius ministris obtemperare; quibus quum pareamus, honorem soli Deo deferimus."

XLIV. Quo aetatis et anni tempore confitendum sit. Sed cum minime dubitari possit, confessionis legem ib ipso Domino latam et constitutam esse: sequitur, ut videndura sit, quinam, quo aetatis et anni tempore, ei parere debeant. Primum itaque ex concilii Lateranensis canone, cuius initium est'): "Omnis utriusque sexus," perspicitur, neminem confessionis lege adstrictum esse ante eam aetatem, qua rationis usum habere potest. Neque tamen ea aetas certo aliquo annorum numero definita est, sed illud universe statuendum videtur: ab eo tempore confessionem puero indictam esse, quum inter bonum et malum discernendi vim habet, in eiusque mentem dolus cadere potest. Nam quum ad id vitae tempus quisque pervenerit, in quo de salute aeterna deliberandum est, tum primum sacerdoti peccata confiteri debet, quum aliter salutem sperare nemini liceat, qui scelerum conscientia premitur. Quo vero potissimum tempore confiteri oporteat, eo canone, de quo antea diximus, sancta ecclesia decrevit; iubet enim semel saltem quotannis fideles omnes peccata sua confiteri.

XLV. Quoties Christiani hoc beneficio uti debeant. Verum si, quid salutis nostrae ratio postulet, consideremus, profecto, quoties vel mortis periculum imminet, vel aliquam rem tractare aggredimur, cuius tractatio homini peccatis contaminato non conveniat, veluti quum sacramenta administramus, aut percipimus: toties confessio praetermittenda non est. Atque idem omnino servare oportet, quum veremur, ne nos alicuius culpae, quam admiserimus, oblivio capiat. Neque enim peccata confiteri possumus, quae non meminimus, neque peccatorum veniam a Domino impetramus, nisi ea poenitentiae sacramentum per confesSionem deleat. XLVI. Omnia peccata singillatim in confessione aperienda. Sed quoniam multa in confessione observanda sunt, quorum alia ad sacranienti naturam pertinent, alia non item nei-essaria sunt: de his accurate agendum erit. Neque enim desunt libelli et commentarii, ex quibus facile est horum omnium explicationem depromere. Illud autem in primis doceant parochi, in confessione curandum esse, ut integra et absoluta sit; etenim omnia mortalia peccata sacerdoti aperire oportet. Nam

venialia peccata, quae nos a Dei gratia non divellunt, et in quae frequentius labimur, tametsi recte atque utiliter, quod piorum usus demonstrat, confitemur: tamen sine culpa praetermitti, multisque aliis rationibus expiari possunt. At mortifera peccata, ut iam diximus, singula enumeranda sunt, quamvis etiam occultissime lateant et eius generis sint, quae duobus tantum extremis Decalogi capitibus interdicuntur. Saepe enim evenit, ut ea gravius animam vulnerent, quam illa, quae aperte ac palam peccare homines solent. Ita vero a sancta Tridentina synodo definitum, atque a catholica ecclesia semper traditum est, quemadmodum sanctorum Patrum testimonia declarant. Est enim apud sanctum Ambrosium ') in hunc modum: "Non potest quis iustificari a peccato, nisi confessus fuerit peccatura." Sanctus etiam Hieronymus in Ecclesiaste idem plane confirmat; ait enim: "Si quem serpens diabolus occulte momorderit, et nullo conscio eum peccati veneno infecerit, si tacuerit, et poenitentiam non egerit, nec vulnus suum fratri vel magistro voluerit confiteri: magister, qui linguam habet ad curandum, prodesse non potcrit." Praeterea S. Cyprianus in sermone de lapsis apertissime hoc docet his verbis: "Quamvis nullo sacrificii aut libelli faciuore constricti sint, quoniam tamen de eo cogitaverunt, id ipsum apud sacerdotes Dei dolenter et simpliciter confitentes, exomologesin conscientiae faciunt, animi sui pondus exponunt, salutarem medelam parvis licet et modicis vulneribus exquirunt." Denique haec omnium ecclesiae doctorum communis vox est atque sententia.

XLVII. Peccatorum circumntantiae, dum quis confitetur, sunt

patefaciendae.

Sed in confessione summa illa cura et diligentia adhibenda est, quam in rebus gravissimis ponere solemus, omneque studium ita eo conferendum, ut sanemus animae vulnera, et peccati radices evellamus. Neque vero solum peccata gravia narrando explicare oportet: verum etiam illa, quae unumquodque peccatum circumstant, et pravitatem valde augent vel minuunt. Quaedam enim circumstantiae adeo graves sunt, ut peccati mortiferi ratio ex illis tantum constet; quare haec omnia confiteri semper oportet. Si quis enim hominem interemerit, explicandum est, utrum ille sacris initiatus, an profanus fuerit; itemque si cum muliere concubuit, matrimoniine lege libera, a,ut alterius uxore, aut propinqua, aut alicuius voti sponsione Deo conseerata, aperiat necesse est. Haec enim dirersa pecCaiechxsmi Roniani

21&

catorum genera constituunt, ita ut primum quidem simplex fornicatio, alterum adulterium, tertium incestus, quartum sacrilegium, a divinarum rerum doctoribus appelletur. Furtum etiam in peccatis numerandum est; verum si quis aureum nummum furetur, levius omnino peccat, quam is, qui centum, vel ducentos, vel ingentem aliquam auri vim, praesertim vero, qui sacram pecuniam abstulit. Quae etiam ratio ad locum et ad tempus pertinet, quorum exempla notiora sunt ex multorum libris, quam ut a nobis commemorentur. Haec igitur, ut diximus, enumeranda sunt; quae vero pravitatem rei magnopere non augent, sine crimine omitti possunt.

XLVIIL Confessio, in qua sponte aliquid gravius reticetur, iteranda est.

Sed ad confessionem adeo necessarium est, ut, quod antea diximus, integra sit et absoluta, ut, si quis dedita opera alia quidem ex iis, quae explicari debent, praetermittat, alia vero tantummodo confiteatur: non solum ex ea confessione is commodum nullum consequatur, sed etiam novo scelere se obstringat. Neque eiusmodi peccatorum enumeratio confessionis nomine, in qua sacramenti ratio insit, appellanda est; quin potius poenitenti confessionem repetere est necesse, seque ipsum illius peccati reum facere, quod sacramenti sanctitatem simulatione confessionis violaverit.

XLIX. Confessio, in qua per oblivionem,, vel incuriam levem aliquid omissum est, non iteranda.

At vero si alia de causa confessioni aliquid defuisse videatur, vel quia poenitens nonnulla crimina oblitus fuerit, vel quia conscientiae suae latebras non ita accurate perquisierit, quum tamen illud in animo baberet, ut integre omnia peccata confiteretur: nihil ei opus erit confessionem iterare; satis autem habebit, si quando peccata, quae oblitus erat, in memoriam reduxerit, ea sacerdoti alio tempore confiteri. In quo tamen animadvertendum est, ne forte nimis dissolute et remisse conscientiam nostram scrutati simus, adeoque negligenter peccata admissa memoria repetere studuerimus, ut ea ne recordari quidem voluisse, merito videri possimus; id enim si factum fuerit, confessionem iterare omnino oportebit.

L. Nuda, simplex et aperta debet esse confessio.

Praeterea curandum est, ut confessio nuda, simplex et aperta sit, non artificiose composita, quod a nonnullis fit, qui potius vitae suae rationem exponere, quam peccata confiteri videntur; ea enim confessio esse debet, quae nos tales sacerdoti aperiat, quales nos ipsos novimus, certaque pro certis, ac

dubia pro dubiis demonstret. Quod si vel peccata non recensentur, vel alieni a re, quam tvactamus, sermones inseruntur: perspicuum est, confessionem hac virtute carere.

LI. Prudens et verecunda debet esse confessio. Vehementer etiam commendandi sunt, qui prudentiam et verecundiam in explicandis rebus adhibent. Neque enim nimis multis verbis agendum est, sed, quae ad cuiusque peccati naturam et rationem pertinent, brevi oratione, quae modestiam coniunctam habeat, aperienda sunt.

LII. Confessio per internuncium aut per literas fieri non potest.

Illud vero tum confitenti, tum sacerdoti maxime laborandum est, ut eorum sermo in confessione secreto habeatur. Quare fit, ut nemini omnino, neque per nuncium, neque per literas, quoniam ea ratione nihil iam occulte agi potest, peccata confiteri liceat. LIII. Expedit homini Christiano saepius confiteri.

Sed nulla res fidelibus adeo curae esse debet, quam ut frequenti peccatorum confessione animam studeant expiare; etenim, quum aliquis mortifero scelere urgetur, nihil ei magis salutare esse potest ob multa, quae impendent, vitae pericula, quam statim peccata sua confiteri; nam, ut sibi quisque diuturnum vitae spatium polliceri queat, turpe profecto est, quum in eluendis corporis aut vestium sordibus tam diligentes simus, non eadem saltem diligentia curare, ne animae splendor turpissimis peccati maculis obsolescat.

LIV. Quotuplici potestate minister praeditus esse debeat.

Sed iam de ministro huius sacramenti dicendum est. Eum autem sacerdotem esse, qui ordinariam aut delegatam absolvendi potestatem habeat, ex ecclesiasticis sanctionibus satis apparet; habeat enim oportet non solum ordinem, verum etiam iurisdictionis potestatem, qui hoc munere fungi debet. Illustre vero huius ministerii testimonium praebent illa Domini verba apud sanctum Ioannem (20, 23.): " Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis; et quorum retinueritis, retenta sunt;" neque enim omnibus, sed Apostolis tantum haec dicta fuisse constat, quibus in hac functione sacerdotes succedunt. Idque etiam maxime consentaneum ost; nam quum omne gratiae genus, quae hoc sacramento tribuitur, a Christo capite ad membra derivetur: merito debent corpori Christo mystico, id est fidelibus, illud administrare, qui soli verum eiusdem corpus conficiendi potestatem habent, quum praesertim fideles hoc ipso poenitentiae sacramento ad sacram eucharistiam sumendam apti idoneique reddantur. Verum quanta olim religione in antiquissima ecclesift

ius ordinarii sacerdotis conservatum fuerit, ex veteribus Patrum decretis facile intelligitur, quibus cautum est, ne quis episcopus aut sacerdos in alterius parocbia aliquid gerere auderet, sine ipsius auctoritate, qui illi praeesset, aut nisi magna necessitas cogere videretur. Ita vero ab Apostolo ') sancitum est, quum Tito praecepit, ut in singulis civitatibus sacerdotes constitueret, qui scilicet doctrinae et sacramentorum coelesti pabulo fideles alerent et educarent.

LV. Potest quivis sacerdos quemcunque peccatorem in necessitate

absolvere.

Quamquam si mortis periculum imminet, et proprii sacerdotis facultas non datur, ne bac occasione aliquis pereat, in ecclesia Dei custoditum fuisse, concilium Tridentinum 2) docet, ut unicuique sacerdoti liceret non solum omni peccatorum genere, cuiuscunque potestatis sit, illa condonare, sed etiam ab excommunicationis vinculo solvere.

LVI. Qualis cuique de sua salute sollicito deligendus sit confessionis minister.

Iam praeter ordinis et iurisdictionis potestatem, quae prorsus necessaria sunt, in primis opus est, ut buius sacramenti minister tum scientia et eruditione, tum prudentia praeditus sit; iudicis enim et medici simul personam gerit. Ac, quod ad primum attinet, satis constat, non vulgarem scientiam necessariam esse, qua et peccata investigare, et ex variis peccatorum generibus, quae gravia, quae levia sint, pro cuiusque hominis ordine et genere iudicare possit. Ut autem medicus est, summa quoque prudentia indiget. Etenim diligenter providendum est, ut ea remedia aegroto adbibeantur, quae ad illius animam sanandam, et in posterum contra morbi vim muniendam aptiora esse videantur. Ex quo poterunt fideles intelligere, cuivis maximo studio curandum esse, ut eum sibi sacerdotem deligat, quem vitae integritas, doctrina, prudens iudicium commendet; qui et quantum in eo officio, cui praeest, ponderis ac momenti sit, et quae cuique sceleri poena conveniat, et qui vel solvendi vel ligandi sint, optime noverit.

LVII. Nunquam, quae inter confitendum sunt audita, verbo aut signo patefacere licet.

Sed quoniam nemo est, qui non vehementer cupiat, scelera et turpitudinem suam occultari: monendi sunt fideles, nihil esse, quod timeant, ne ea, quae ipsi confessione patefecerint, a sacerdote ulli unquam indicentur, neve aliquod ex ea periculi

genus sibi ullo tempore creari possit. Sacrae enim sanctiones gravissime in eos sacerdotes animadverti voluerunt, qui peccata omnia, quae aliquis eis confessus fuerit, perpetuo et religioso silentio compressa non tenuerint. Quare iu concilio Lateranensi magno ita legimus: "Caveat omnino sacerdos, ne verbo, vel signo, vel alio quovis modo, prodat aliquatenus peccatorem."

LVIII. Quae sint praecipue observanda sacerdoti, aliorum confessiones excipienti.

Sed iam rerum ordo postulat, quum de ministro dictum sit, ut quaedam praecipua capita explicentur, quae ad confessionis usum et tractationem non parum sunt accommodata. Magna enim fidelium pars, quibus vulgo nihil longius videri solet, quam ut dies illi, qui ecclesiastica lege confessioni praefiniti sunt, effiuant, tantum absunt a Christiana perfectione, ut vix peccatorum suorum meminerint, quae sacerdoti patefacienda essent, nedum cetera diligenter curent, quae ad divinam gratiam conciliandam vim habere maximam perspicuum est. Quare quum illorum saluti omni studio succurendum sit, hoc primum sacerdotes in poenitente diligenter observabunt: si_ veram peccatorum suorum contritionem habeat, certumque illi sit ac deliberatum, in posterum a peccatis abstinere. Quod si ita animo affectum esse aniraadverterint, moneant, et vehementer hortentur, ut pro tanto et tam singulari beneficio maximas gratias Deo agat, ab eoque coelestis gratiae praesidium petere nunquam desinat, quo munitus ac tectus facile poterit pravis cupiditatibus resistere ac repugnare. Docendus est etiam, ut nullum patiatur esse diem, quln aliquid de passionis Domini nostri mysteriis meditetur, ad eumque imitandum et summa caritate amandum ipse se excitet atque infiammet. Hac enim meditatione assequetur, ut ab omnibus daemonis tentationibus in dies se tutiorem esse sentiat. Neque enim ulla alia est causa, cur tam cito vel leviter ab hoste impugnati animo et viribus succumbamus, quam quod ex coelestium rerum meditatione divini amoris ignera concipere non studemus, quo mens recreari atque erigi possit. Sin autem sacerdos intellexerit, eum, qui velit confiteri, adeo peccata sua non dolere, ut vere contritus dicendus sit: conetur magno contritionis desiderio eum afficere, ut deinde, huius praeclari doni cupiditate incensus, illud a Dei misericordia petere et effiagitare in animum inducat.

LIX. Quomodo se gerere debeat confessarius erga eos, qui sua peccata excusant.

In primis autem reprimenda est quorundam superbia, qui scelera sua excusatione aliqua vel defendere, vel minora facere

nituntur. Nain exempli causa, quum aliquis fateatur, se ira vehementius commotum fuisse: statim huius perturbationis causam in alium confert, a quo prius sibi iniuriam factam esse queritur. Mouendus itaque est, hoc elati animi et hominis peccati sui magnitudinem vel despicientis, vel plane ignorantis signum esse; tum vero eiusmodi excusationis genus ad augendum potius, quam ad minuendum peccatum pertinere. Nam qui ita factum suum probare contendit, hoc videtur profiteri, se tunc patientia usurum esse, quum a nemine iniuria laedetur; quo quidem nihil homine Christiano indignius esse potest. Etenim quum illius vicem maxime dolere debuerit, qui iniuriam fecit: tamen non peccati pravitate commovetur, sed fratri irascitur, ac, quum ei praeclara occasio oblata fuerit, ut Deum patientia colere, et fratrem mansuetudine sua corrigere possit, salutis materiam ad perniciem suam convertit.

LX. Quomodo his consulet confessarius, qui peccata sua confiteri erubescunt, vel imparati eum adeunt.

Perniciosior autem est illorum culpa existimanda, qui stulta quadam verecundia impediti, peccata confiteri non audent. Iis igitur hortando animos addere oportet; monendique sunt, nihil esse, quod vitia sua aperire vereantur, nullique mirum videri debere, si intelligat homines peccare; qui quidem communis est omnium morbus, et in humanam imbecillitatem proprie cadit. Alii sunt, qui, vel quod raro peccata sua confiteri solent, vel quod nullam curam et cogitationem in pervestigandis suis sceleribus posuerunt, nec commissa confessione expedire, nec unde eius officii initium ducendum sit, satis sciunt; quos certe acrius obiurgare opus est, atque in primis docere, priusquam ad sacerdotcm aliquis adeat, omni studio curandum esse, ut peccatorum suorum contritione commoveatur; id vero praestari nullo modo posse, nisi ea reminiscendo singillatim recognoscere studeat. Quare si sacerdos huiusmodi homines prorsus imparatos esse cognoverit, humanissimis verbis a se demittet, hortabiturque, ut ad cogitanda peccata aliquod spatium sumant, ac deinde revertantur. Quod si forte affirmaverint, se in eam rem omne studium et diligentiam suam contulisse, (quoniam sacerdoti maxime verendum est, ne semel dimissi amplius non redeant:) audiendi erunt, praesertim vero, si emendandae vitae studium aliquod prae se ferant, adducique possint, ut negligentiam suam accusent, quam se alio tempore diligenti et accurata meditatione compensaturos promittant; in quo tamen magna cautio adhibenda est. Si enim audita confessione iudicaverit, neque in enumerandis peccatis diligentiam, neque in detestandis do

lorem poenitenti omnino defuisse, absolvi poterit. Sin autem utrumque in eo desiderari animadverterit, auctor illi et suasor erit, ut maiorem curam, quod antea dictum est, in excutienda conscientia adhibeat, hominemque, ut blandissime poterit, tractatum dimittet.

hXI. Pudori quorundam quomodo consulendum. Sed quoniam interdum contingit, ut mulieres, alicuius sceleris in priori confessione oblitae, iterum ad sacerdotem non audeant redire, quod vereantur, ne vel in suspicionem magnae improbitatis populo veniant, vel singularis religionis laudem quaerere existimentur: saepe tum publice, tum privatim docendum est, neminem tanta memoria esse, qui omnia sua facta, dicta et cogitata meminisse queat; quapropter fideles nulla re deterrendos esse, quominus ad sacerdotem revertantur, si in memoriam alicuius criminis redierint, quod antea fuerit praetermissum. Haec igitur, atque alia huius generis multa in confessione a sacerdotibus observanda erunt. Nunc ac tertiam poenitentiae partem, quae satisfactio appellatur, veniendum est.

LXII. Quid in genere, quidque in materia confessionis significet

satisfactio.

Primum itaque satisfactionis nomen et vis exponenda est. Hinc enim catholicae ecclesiae hostes amplam occasionem dis6ildii et discordiae cum maxima Christiani populi pernicie arripuerunt. Est autem satisfactio rei debitae integra solutio; nam quod satis est, ei nihil videtur deesse. Quare quum de gratiae conciliatione loquimur, idem satisfacere significat, quod alteri tantum praestare, quantum irato animo ad ulciscendam iiniuriam satis esse possit. Atque ita satisfactio nihil aliud est, quam iniuriae alteri illatae compensatio. Quod autem ad hunc locum pertinet, satisfactionis nomen divinarum rerum doctores a,d declarandam eam compensationem usurparunt, quum homo pro peccatis commissis Deo aliquid persolvit.

LXIII. Quot sint gradus eius satisfactionis. quae compensationem aliquam peccati includit.

Quo in genere quoniam multi gradus esse possunt, hinc fit, ut satisfactio varie accipiatur; ac prima quidem et praestantissima illa est, qua pro scelerum nostrorum ratione, etiamsi Deus summo iure nobiscum velit agere, quidquid a nobis defoeatur, cumulate persolutum est. Haec vero eiusmodi esse dicitur, quae nobis Deum propitium et placatum reddidit, eamque uni Christo Domino acceptam ferimus, qui in cruce, pretio pro peccatis nostris soluto, plenissime Deo satisfecit. Neque

enim ulla res creata tanti esse potuit, quae nos tam gravi debito liberaret, atque, ut S. Ioannes testatur '), "ipse est propitiatio pro peccatis nostris; non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi." Haec igitur plena et cumulata est satisfactio, scelerum omnium rationi, quae in hoc saeculo commissa sunt, pariter aequaliterque respondens; cuius pondere hominum actiones apud Deum plurimum valent, ac sine eo nulla prorsus aestimatione dignae haberentur. Atque huc Davidis verba videntur spectare, qui postquam secum ipse reputans illud protulisset: "Quid retribuam Domino pro omnibus, quae retribuit milri?" nihil praeter hanc satisfactionem, quam calicis nomine expressit, dignum tot tantisque beneficiis invenire potuit; quare subiecit: "Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo." Alterum satisfactionis genus ea est, quae et canonica appellatur, et certo temporis spatio definita perficitur. Quare antiquissimae ecclesiae usu receptum est, ut, quum poenitentes a peccatis solvuntur, poena aliqua eis irrogetur, cuius poenae solutio satisfactio vocari consuevit. Eodem vero nomine quodlibet etiam poenae genus significatur, quam pro peccatis, non quidem a sacerdote constitutam, sed sponte nostra susceptam, atque a nobis ipsis repetitam sustinemus.

LXIV. Quid sit haec satisfactio, quae ad sacramentum poenitentiae pertinet. Verum haec ad poenitentiam, ut sacramcntum est, minime pertinet, sed illa tantum sacramenti pars censenda est, quam diximus ex praecepto sacerdotis Deo pro peccatis dependi; hoc adiuncto, ut statutum cum animo et deliberatum habeamus, peccata in posterum omni studio vitare. Ita enim nonnulli definierunt: Satisfacere est Deo debitum honorem impendere. Quod autem nemo debitum honorem Deo possit tribuere, nisi qui peccata omnino vitare constituat, satis apparet. Et satisfacere est causas peccatorum excidere, et eorum suggestioni aditum non indulgere. In quam sententiam alii senserunt, satisfactionem esse purgationem, qua eluitur, quidquid sordium propter peccati maculam in anima resedit, atque a poenis tempore definitis, quibus tenebamur, absolvimur. Quae quum ita sint, facile erit fidelibus persuadere, quam necessarium sit, ut poenitentes in hoc satisfactionis studio se exerceaut.

LXV. Non semper cum remissione poenae aeternae, quae consequitur condonationem culpae, poena temporalis remittitur.

Docendi enim sunt, duo esse, quae peccatum consequunturr maculam et poenam; ac quamvis semper culpa dimissa simul

Pars. II. Caput V.

etiam mortis aeternae supplicium apud inferos constitutum condonetur: tamen non semper contingit, quemadmodum a Tridentina synodo ') declaratum est, ut Dominus peccatorum reliquias, et poenam certo tempore definitam, quae peccatis debetur, remittat. Cuius rei perspicua sunt exempla in sacris literis, Genesis tertio capite (v. 17.) Num. 12, 14. et 20, 12., et aliis permultis locis. Sed illud Davidis clarissimum et maxime illustre intuemur; cui etsi Nathan dixerat: "Dominus quoque transtulit peccatum tuum; non morieris:" is tamen gravissimas poenas ultro subiit, Dei misericordiam his verbis dies noctesque implorans: "Amplius lava me ab iniquitate mea, et a peccato meo munda me; quoniam iniquitatem meam ego cognosco, et peccatum meum contra me est semper." Quibus verbis illud petitum est a Domino, ut non solum crimen, sed poenam etiam crimini debitam condonaret, atque a peccati reliquiis purgatum in pristinum decoris et integritatis statum restitueret. Atque haec quum summis precibus peteret, eum tamen Dominus tum filii ex adulterio suscepti, tum Absalonis, quem unice diligebat, defectione et morte mulctavit, aliisque poenis et calamitatibus affecit, quas illi antea intentarat. In Exodo etiam, etsi Dominus, Moysis precibus exoratus, populo idololatrae pepercerat, tamen minatus est, se tanti flagitii graves poenas repetiturum esse; ipseque Moyses testatus est, fore ut illud Dominus severissime in tertiam et quartam usque generationem ulcisceretur. Haec vero a sanctis Patribus in ecclesia catholica semper tradita esse, ipsorum auctoritate apertissime comprobatur.

LXVI. Quare non tantum indulgeat Deus homini per sacramentum poenitentiae, quantum per baptismum.

Verum qua de causa factum sit, ut poena omnis poenitentiae sacramento, aeque ac baptismo, non condonetur, praeclare a sancta Tridentina synodo explicatum est his verbis: "Divinae iustitiae ratio exigere videtur, ut aliter ab eo in gratiam recipiantur, qui ante baptismum per ignorantiam deliquerint; aliter vero qui semel a peccati et daemonis servitute liberati et accepto Spiritus sancti dono, scientes templum Dei violare,6) et Spiritum sanctum contristare non formidaverint. Et divinam clementiam decet, ne ita nobis absque ulla satisfatione peccata dimittantur, ut, occasione accepta, peccata leviora putantes, velut iniurii et contumeliosi Spiritui sancto in graviora labamur,7) thesaurizantes nobis iram in die irae. Procul dubio enim magnopere a peccato revocant, et quasi freno quodam

coercent hae satisfactoriae poenae, cautioresque et vigilantiores in posterum poenitentes efficiunt." Accedit, ut tanquam testificationes quaedam sint doloris, quem ex peccatis commissis capimus; qua ratione ecclesiae fit satis, quae nostris sceleribus graviter offensa est. Nam, ut sanctus Augustinus ') ait: "Cor contritum et humiliatum Deus non spernit. Verum quia plerumque dolor alterius cordis occultus est alteri, neque in aliorum notitiam per verba, vel alia quaecumque signa procedit: recte ab iis, qui ecclesiae praesunt, tempora poenitentiae con stituuntur, ut ecclesiae, in qua peccata ipsa remittuntur, satisfiat. "

LXVII. Quo modo ex poenis nobis infiictis alii iuventur. Praeterea poenitentiae nostrae exempla alios docent, quomodo ipsi vitam instituere, et pietatem sequi debeant. Quum enim poenas nobis pro peccatis irrogatas ceteri homines intuentur: et summam cautionem sibi in omni vita adhibendam, et mores pristinos corrigendos esse intelligunt. Quare sapientissime illud ab ecclesia observatum est, ut, quum ab aliquo publice flagitium commissum esset, publica etiam poenitentia ei indiceretur, ut ceteri timore perterriti deinceps peccata diligentius vitarent; quod etiam in occultis criminibus, quae graviora essent, interdum fieri solitum erat. Sed, ut diximus, in publicis hoc perpetuum fuit, ut, qui ea commiserant, antequam publicam poenitentiam suscepissent, non absolverentur. Interim vero pastores pro illorum salute Deum rogabant, atque, ut ipsi etiam poenitentes idem facerent, eos hortari non desinebant. Quo in genere summa fuit S. Ambrosii cura et sollicitudo, cuius lacrymis fertur, quamplurimos, qui duro animo ad poenitentiae sacramentum accesserant, ita emollitos esse, ut verae contritionis dolorem conceperint. Verum postea tantum de veteris disciplinae severitate remissum est, atque ita caritas refrixit, ut iam plerique ex fidelibus ad peccatorum veniam impetrandam nullum intimum animi dolorem atque gemitum cordis necessarium putent, sed illud satis esse arbitrentur, si speciem tantum dolentis habeant.

LXVIII. Per poenitentiam Christo assvmilamur. Deinde vero huiusmodi poenarum perpessione consequimur, ut capitis nostri Iesu Christi, in quo passus est ipse et tentatus, similitudinem et imaginem geramus. Nihil enim tam deforme videri potest, ut a S. Bernardo dictum est, quam sub spinoso capite delicatum esse membrum. Nara teste

«mnibus Sanctts.

Apostolo ') "coheredes" sumus "Christi; si tamen compatimur;" et quod alio loco scripsit'2): "Si commortui sumus, et convivemus; si sustinebimus, et conregnabimus."

LXIX. Quo modo post Dei misericordiam in peccato iustitiae

Iocils sit.

Divus etiam Bernardus duo affirmat in peccato reperiri: maculam animae et plagam; ac turpitudinem quidem ipsam Dei misericordia tolli, verum sanandis peccatorum plagis valde necessariam esse eam curam, quae in remedio poenitentiae adhibetur. Quemadmodum enim sanato vulnere cicatrices quaedam remanent, quae et ipsae curandae sunt: ita in anima, culpa condonata, supersunt reliquiae purgandae. Idem plane D. Chrysostomi 4) sententia confirmat, quura ait: "Non satis est sagittam e corpore extrahi, s<sd plaga quoque, a sagitta inflicta, sananda est: sic etiam in anima post acceptam peccati veniam poenitentia curanda est plaga relicta." Frequentissime enim a S. Augustino 5) docemui, duo haec in poenitentia animadvertenda esse: Dei misericordiam et iustitiam; misericordiam, qua peccata et poenas aeternas illi debitas condonat; iustitiam, qua poenis tempore definitis hominem punit. LXX. Per poenitentiam poenas a Deo nobis praeparatas effugimus.

Postremo poenitentiae poena a nobis susccpta Dei animadversionem suppliciaque in nos constituta antevertit. Ita enim docet Apostolus, quum ait: "Si nosmetipsos diiudicaremus, uon utique iudicaremur; di'm iudicamur autem, a Domino corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur." Quae quum fidelibus explicata fuerint, vix fieii poterit, quominus ad poenitentiae opera maxime excitentur.

LXXI. Unde nostra opera sint tum meritoria, tum etiam satisfactoria.

Eius autem quanta vis sit, ex eo colligitur, quod tota a Christi Domini passionis merito pendet. A quo etiam honestis actionibus duo illa maxima bona consequimur: alterum est, ut immortalis gloriae praemia mereamur, ita ut calix etiam aquae frigidae, quam in eius nomine dederimus, mercede non careat; alterum, ut pro peccatis nostris satisfaciamus.

LXXII. Christi satisfactionem et meritum nostra satisfactio non obscurat.

Neque vero id perfectissiniam et cumulatissimam Christi Domini satisfactionem obscurat, sed illud potius coutra eveuit,

Cateohismus, Conc. Trid,

ut multo clariorem et illustriorem reddat. Eo enim copiosior Christi gratia videtur esse, quod non solum ea nobiscum communicantur, quae ipse solus, sed illa etiam quae tanquam caput in membra suis sanctis et iustis hominibus promeruit ac persolvit. Qua ratione fieri perspicuum est, ut iustae et honestae piorum actiones tantum ponderis et dignitatis habeant. Christus enim Dominus, tanquam *) caput in membra, et vitis in palmites, gratiam suam in eos, qui sibi per caritatem coniuncti sunt, continenter diffundit. Quae quidem gratia bona opera nostra semper antecedit, comitatur et consequitur; et sine qua mereri aut satisfacere Deo nullo modo possumus. Atque ita fit, ut iustis nihil deesse videatur, quum operibus, quae Dei virtute efficiunt, et divinae legi pro humana mortalique conditione satisfacere, et vitam aeternam, quam scilicet, si Dei gratia ornati e vita decesserint, consequentur, mereri possint. Nota est enim illa Salvatoris vox: "Qui autem biberit ex aqua, quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum; sed aqua, quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam."

LXXIIL Ad hoc ut opus aliquod veram vim satisfaciendi habeat,. quae sint potissimum necessaria.

Sed duo praecipue in satisfactione requiruntur. Primum est, ut is, qui satisfacit, iustus sit, ac Dei amicus; opera enim quae sine 3) fide et caritate fiunt, nullo modo Deo grata esse possunt. Alterum, ut eiusmodi opera suscipiantur, quae natura sua dolorem et molestiam afferant; quum enim praeteritorum scelerum compensationes sint, atque, ut S. Martyr Cyprianus ait, redemptrices peccatorum: omnino necesse est, ut aliquid acerbitatis habeant. Quanquam non semper illud consequitur, ut, qui se in illis molestis actionibus exercent, doloris sensum habeant. Saepe enim vel patiendi consuetudo, vel accensa in Deum caritas efficit, ut, quae perpessu gravissima sunt, ne 6entiantur quidem. Neque tamen idcirco fit, quominus ea ipsa opera satisfaciendi vim habeant; siquidem hoc proprium est filiorum Dei, ita eius amore et pietate infiammari, ut acerbissimis laboribus cruciati, aut nihil fere incommodi sentiant, aut omnia laetissimo animo perferant.

LXXIV. Quot sint opera satisfactionis.

Verum omne satisfactionis genus pastores docebunt ad haec tria praecipue conferendum esse: orationem, ieiunium et eleemosynam, quae quidem tribus bonis animae, corporis, et iis, quae externa commoda dicuntur, quae omnia a Deo accepimus, respondent. Niliil vero aptius et convenientius ad exstirpandas omnium peccatorum radices esse potest. Nam quum "onme'), quod est in mundo, concupiscentia carnis" sit, "oculorum, aut superbia vitae," nemo non videt, hisce tribus morbi causis totidem medicinas, priori scilicet ieiunium, alteri eleemosynam, tertiae • orationem rectissime opponi. Praeterea si eos etiam, qui peccatis nostris offenduntur, spectemus, facile erit intelligere, cur ad haec tria potissimum omnis satisfactio referatur. Hi vero sunt Deus, proximus, nos ipsi. Quare Deum oratione placamus, proximo eleemosyna satisfacimus, nos ipsos vero ieiunio castigamus.

LXXV. Affiictiones, quae extrinsecus hominibus immittuntur, suntne satisfactoriaet

Sed quoniam multae variaeque aerumnae et calamitates, dum in hac vita sumus, nos premunt: illud maxime fideles docendi sunt, eos,2) qui patienti animo quidquid laboriosi et incommodi Deus immiserit, ferant, amplam satisfaciendi et merendi materiam nactos esse; qui autem inviti et repugnantes poenam huiusmodi sustineant, omni satisfactionis fructu privari; sed Dei tantum, peccata iusto iudicio ulciscentis, animadversionem et supplicium perferre.

LXXVL Unus pro alio satisfacere, non autem confiteri aut conterere potest.

In eo vero summa Dei bonitas et clementia maximis laudibus et gratiarum actionibus praedicanda est, qui humanae imbecillitati hoc condonavit, ut unus posset pro altero satisfacere; quod quidem huius partis poenitentiae maxime proprium est. Ut enim, quod ad contritionem et confessionem attinet, nemo pro altero dolere aut confiteri potest: ita qui divina gratia praediti sunt, alterius nomine possunt quod Deo debetur persolvere. Qua re fit, ut quodam pacto "alter alterius onera portare" videatur. Nec vero de hoc cuiquam fidelium dubitandi locus relictus est, qui in Apostolorum symbolo Sanctorum communionem confitemur. Nam quum omnes eodem baptismo abluti Christo renascamur, eorundem sacramentorum participes simus, in primis vero eiusdem corporis ct sanguinis Christi Domini cibo et potu recreemur: hoc apertissime demonstrat, nos omnes esse eiusdem corporis membra. Quemadmodum igitur neque pes suae tantum, sed etiam oculorum utilitatis causa munere suo fungitur; neque rursus, quod oculi videant, ad illorum propriam, sed ad communem omnium

membrorum utilitatem referendum est: ita communia inter nos satisfactionis officia existimari debeat.

LXXVII. Non omnis satisfactionisvirtus aliis communican potest.

Neque tamen id sine ulla exceptione verum est, si commoda omnia, quae ex ea capiuntur, spectemus; nara satisfaotionis opera, medicinae etiam et curationes quaedam sunt, quae poenitenti ad sanandos pravos animi affectus praescribuntur; quo quidem utilitatis fructu eos, qui per se non satisfaciunt, prorsus carere perspicuum est. Haec igitur de tribus poenitentiae partibus, contritione, confessione et satisfactione, copiose et dilucide explicanda erunt.

LXXVIII. Illi impendenda non est absqlutio, qui rem ablatam restituere non promittit. Sed illud in primis a sacerdotibus observari oportet, ut, audita peccatorum confessione, antequam poenitentem a peccatis absolvant, diligenter curent, ut si quid ille forte de re aut de existimatione proximi detraxerit, cuius peccati damnandus merito esse videatur, cumulata satisfactione compenset; nemo enim absolvendus est, nisi prius quae cuiusque fuerint restituere polliceatur. At quoniam multi sunt, quibus, etsi prolixe pollicentur, se officio satis esse facturos, tamen certum est ac deliberatum, nunquam promissa exsolvere: omnino ii cogendi sunt, ut restituant; saepeque illud Apostoli (Epb. 4, 28.) eis inculcandum est, ut, "qui furabatur, iam non furetur; raagis autem laboret, operando manibus suis quod bonum est, ut habeat, unde tribuat necessitatem patienti." LXXIX. Cuiusmodi satisfactio poenitenti sit imponenda. In irroganda autem satisfactionis poena sacerdotes nibil sibi suo arbitratu statuendum esse, sed omnia iustitia, prudentia et pietate dirigenda existimabunt. Atque ut hac regula peccata metiri videantur, et poenitentes scelerum suorum gravitatem magis agnoscant: operae pretium erit, interdum eis significare, quae poenae quibusdam delictis ex veterum canonum praescripto, qui poenitentiales vocantur, constitutae sint. Igitur universae satisfactionis modum culpae ratio temperabit. Sed ex omni satisfactionum genere maxirae convenit poenitentibus praecipere, ut certis aliquot et definitis diebus orationi vacent, ac pro omnibus, et praesertim pro iis, qui ex hac vita in Domino decesserunt, preces Deo faciant. ^ Hortari vero etiam eos oportet, ut saepe eadem satisfactionis opera, a sacerdote indicta, ultro suscipiant ac repetant, atque ita mores suos componant, ut iis omnibus, quae ad poenitentiae

sacramentum pertinent, diligenter absolutis, tamen virtutis poenitentiae studia nunquam intermittant; quod si interdum etiam ob publicam offensionem publica poenitentia praescribenda fuerit, quamvis eam poenitens refugiat ac deprecetur, non erit facile audiendus: verum persuadere ei oportebit, ut quae tum sibi, tum aliis salutaria futura sunt, libenti et alacri animo suscipiat. Haec de poenitentiae sacramento singulisque eius partibus ita docenda erunt, ut non solum ea fideles perfecte intelligant, sed etiam iuvante Domino re ipsa pie et religiose praestare animum inducant.

GAPUT VI. De Sacramcnto cxtremae Unclionls.

I. Quare pastores animarum saepius ad populum de extremae

unctionis sacramento agere debeant.

Cum sancta Scripturarum oracula ita doceant (Eclus. 7, 40.): "In omnibus operibus tuis memorare novissima tua, et in aeternum non peccabis:" tacite parochi admonentur, nullum tempus praetermittendum esse, fidelem populum cohortandi, ut in assidua mortis meditatione versetur. Quoniam autem extremae unctionis sacramentum non potest suprcmi illius diei memoriam coniunctam non habere: facile intelligitur, de eo saepe agendum esse, uon solum ob eam causam, quod illarum rerum mysteria, quae ad salutem pertinent, aperire et explicare maxime convenit, sed etiam, quia fideles, moriendi neeessitatem omnibus propositam esse animo repetentes, pravas cupiditates coercebunt; quare fiet, ut in ipsa mortis expectatione minus se perturbari sentiant, sed immortales Deo gratias agant. qui, ut baptismi sacramento aditum nobis ad veram vitam patefecit, ita etiam, ut ex hac mortali vita decedentes, expeditiorem ad coelum viam haberemus, extremae unctionis sacramentum instituit.

II. Quamobrem istud sacramentum extrema unctio appelletur. Ut igitur, quae ad eam explicationem magis necessaria

sunt, eodem fere ordine, qui in aliis sacramentis servatus est, exponantur: primum illud tradendum erit, hoc sacramentum idcirco extremam unctionem appellatum esse, quod haec omnium sacrarum unctionum, quas Dominus Salvator noster ecclesiae suae commendavit, ultima administranda sit. Quare haec ipsa unctio a maioribus nostris sacramentum etiam unctionis infirmorum, et

sacramentum exeuntium dicta est; quibus vocabulis fideles in memoriam novissimi illius temporis facile redire possunt.

III. Quo modo extremae unctioni propria sacramenti ratio

conveniat.

Quod autem extremae unctioni propria sacramcnti ratio conveniat, inprimis explanandum est. Id vero maxime perspicuum fiet, si verba, quibus S. Iacobus ') Apostolus huius sacramenti legem promulgavit, attendamus: "Infirmatur quis in vobis?" inquit, "inducat presbyteros ecclesiae, et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini; et oratio fidei salvabit infirmum, et alleviabit eum Dominus, et si in peccatis sit, remittentur ei." Nam quod peccata condonari ApOitolus affirmat, in eo declarat sacramenti vim et naturam. Hanc vero catholicae ecclesiae de extrema unctione perpetuam doctrinam fuisse, cum alia plura concilia testantur, tum a Tridentina synodo hoc ita declaratum est, ut in eos omnes anathematis poenam constituerit, qui alitcr docere aut sentire audeant. Ac Innocentius^) quoque primus hoc sacramentum fidelibus maxime commendat.

IV. Quum hicplures fiant unctiones, an plura etiam ibidem dici

debeant sacramenta.

Constanter itaque docendum est a pastoribus, verum sacramentum esse, nec plura, sed unum, quamvis per plures unctiones administretur; quarum singulis propriae preces, ac peculiaris forma adhibenda est. Unum vero est, non partium continuatione, quae dividi non possint, sed perfectione; cuiusmodi sunt cetera omnia, quae ex pluribus rebus constant. Nam quemadmodum domus, quae ex multis et diversis partibus composita est, una tantum forma perficitur: ita hoc sacramentum, etsi ex pluribus rebus et verbis constituitur, unum tamen signum est, et unius rei, quam significat, efficientiam habet. Docebunt praeterea parochi, quae sint huius sacramenti partes; elementum, inquam, et verbum; haec enim a S. Iacobo praetermissa non sunt; in quibus singulis sua mysteria licet animadvertere. V. Quae sit extremae unctionis materia.

Eius igitur elementum sive materia, quemadmodum concilia, ac praecipue Tridentinum 4) decrevit, est oleum ab episcopo consecratum; liquor scilicet non ex quavis pingui et crassa materia, sed ex olearum baccis tantummodo expressus. Aptissime autem haec materia illud significat, quod vi sacramenti interius in anima efficitur; nam ut oleum ad mitigandos

corporis dolores magnopere proficit: ita sacramenti virtus animae tristitiam ac dolorem minuit. Oleum praeterea sanitatem restituit, hilaritatem affert, et lumini tanquam pabulum praebet; tum vero ad recreandas defatigati corporis vires maxime accommodatum est. Quae omnia, quid in aegroto divina virtute per huius sacramenti administrationem efficiatur, declarant.. Haec de materia satis sint.

VI. Qua forma perficiatur hoc sacramentum. Forma vero sacramenti est verbum et solemnis illa precatio, quam sacerdos ad singulas unctiones adhibet, quum inquit: "Per istam sanctam unctionem indulgeat tibi Deus quidquid oculorum, sive narium, sive tactus vitio deliquisti." Quod autem haec vera sit et propria huius sacramenti forma, sanctus Iacobus Apostolus (5, 14. 15.) significat, quum ait: "et orent super eum, et oratio fidei salvabit infirmum." Ex quo licet cognoscere, formam precationis modo proferendam esse; tametsi, quibus potissimum verbis concipienda sit, Apostolus non expresserit. Verum hoc ad nos fideli Patrum traditione permanavit, ita ut omnes ecclesiae eam formae rationem retineant, qua omnium mater et magistra, sancta ecclesia Romana utitur; nam etsi aliqui nonnulla verba immutant, quum pro: "Indulgeat tibi Deus," ponunt: "Remittat," vel "Parcat," interdum etiam: "Sanet, " quidquid commisisti: tamen quia nulla fit sententiae immutatio, constat eandem ab omnibus formam religiose servari.

VII. Cur huius sacramenti forma precationis modo contineatp/r.

Nec vero quisquam miretur, cur factum sit, ut aliorum sacramentorum forma vel absolute significet, quod efficit, ut quum dicimus: "Ego te baptizo," aut: "Signo te signo crucis," vel tanquam ab imperantibus pronuncietur, ut quum in sacramento ordinis administrando dicitur: "Accipe potestatem;" haec una vero extremae unctionis forma precatione quadam absolvatur. Id enim optimo iure constitutum est; nam quum hoc sacramentum propterea adhibeatur, ut praeter spiritualem gratiam, quam tribuit, sanitatem etiam restituat aegrotis: tamen, quia non semper sequitur, ut aegri a morbis convalescant, ob eam causam precatione forma conficitur, ut a Dei benignitate id impetremus, quod sacramenti vis constanti et perpetuo ordine efficere non solet. Adhibentur autem ritus proprii in huius quoque sacramenti admiiiistratione, sed eorum maxima pars precationes continet, quibus sacerdos ad aegroti salutem impetrandam utitur; nullum enim est aliud sacramentum, quod pluribus precibus conficiatur, ac recte quidem, quoniam eo potis232simum tempore fideles piis obsecrationibus adiuvandi sunt. Quare et alii omnes, quos tum adesse contigerit, et praecipue parochi, debcnt orare Deum ex anirao, et eius misericordiae laborantis vitam et salutem omni studio commendare.

VIII. Quisnam huius sacramenti sit auctor. Verum quum demonstratum sit, extremam unctionem vere et proprie in sacramentorum numero habendam esse: illud etiam sequitur, eius institutionem a Christo Domino profectam esse; quae postea a sancto Iacobo Apostolo fidelibus proposita et promulgata est. Quanquam idem Salvator huius unctionis specimen quoddam dedisse visus est, quum discipulos suos binos et binos ante faciem suam misit; de illis enim apud Evangelistam (Marc. 6, 12.) ita scriptum est: "Exeuntes praedicabant, ut poenitentiam agerent; et daemonia multa eiiciebant, et ungebant oleo multos aegros; et sanabant." Quam quidem unctionem non ab Apostolis inventam, sed a Domino praeceptam, non naturali aliqua virtute praeditam, sed mysticam, potius ad sanandos animos, quam ad corpora curanda institutam fuisse, credendum est. Quam rem sancti Dionysius, Ambrosius, Chrysostomus et Gregorius Magnus asserunt, ut nullo modo dubitandum sit, quin hoc unum ex septem catholicae ecclesiae sacramentis summa cum religione accipere oporteat.

IX. Extrema unctio quibus administranda sit. Sed docendi sunt fideles, quamvis hoc sacramentum ad omnes pertineat, quaedam tamen hominum genera excipi, quibus administrandum non sit. Ac primum excipiuntur, qui sano et firmo corpore sunt; iis enim extremam unctionem tribuendam non esse, et Apostolus docet, quum inquit: "Infirmatur quis in vobis?" et ratio ostendit; siquidem ob eam rem instituta est, non modo ut animae, sed etiam ut corpori medicinam afferat. Quum igitur illi tantum, qui morbo laborant, curatione indigeant: idcirco iis etiam, qui adeo periculose aegrotare videntur, ut3 ne supremus illis vitae dies instet, metuendum sit, hoc sacramentum praeberi debet. In quo tamen gravissime peccant, qui illud tempus aegroti ungendi observare solent, quum iam, omni salutis spe amissa, vita et 6ensibus carere incipiat; constat enim, ad uberiorem sacramenti gratiam percipiendam plurimum valere, si aegrotus, quum in eo adhuc-integra mens et ratio viget, fidemque et religiosam animi voluntatem afferre potest, sacro oleo liniatur. Quare parochis animadvertendum est, ut eo potissimum tempore coelestem medicinam adhibeant, illam quidem semper vi sua admodum salutarem, quum eorum etiam pietate et religione, qui curandi sunt, magis profuturam intellexerint. Nemini igitur, qui gravi morbo affectus non sit, sacramentum unctionis dare licet, tametsi vitae periculum adeat, vel quia periculosam navigationem paret, vel quia praelium initurus sit, a quo certa mors illi impendeat; vel etiam si capitis damnatus ad supplicium raperetur. Omnes praeterea, qui rationis usu carent, ad hoc sacramentum suscipiendum apti non sunt; et pueri, qui nulla peccata admittunt, quorum reliquias sanare huius sacramenti remedio opus sit; amentes item et furiosi, nisi interdum rationis usum haberent, et eo potissimum tempore pii animi significationem darent, peterentque, ut sacro oleo ungerentur. Nam qui ab ipso ortu nunquam mentis et rationis compos fuit, ungendus non est; secus vero si aegrotus, quum mente adhuc integra huius sacramenti particeps fieri voluisset, postea in insaniam et furorem incidit.

X Quae corporis partes hic debeant inungi.

Non sunt autem omnes corporis partes ungendae, sed eae tantum, quas veluti sensuum instrumenta natura homini attribuit; oculi propter visionem, aures propter auditum, nares propter odoratum, os propter gustum vel sermonem, manus propter tactum; qui tametsi toto corpore aequabiliter fusus est, in ea tamen parte maxime viget. Hunc autem ungendi ritum universalis ecclesia retinet, atque etiam huius sacramenti naturae optime convenit; medicamenti enim est instar. Ac quoniam in corporis morbis, quamvis universum corpus male affectum sit, tamen illi tantum parti curatio adhibetur, a qua, tanquam a fonte et origine, morbus manat: idcirco non totum corpus, sed ea membra, in quibus potissimum sentiendi vis eminet, renes etiam, veluti voluptatis et libidinis sedes, unguntur; tum pedes, qui nobis ingressus et ad locum movendi principium sunt. XI. Extrema unctio iterari potest.

In quibus illud observare oportet, in una eademque aegrotatione, quum aeger in eodem vitae periculo positus cst, semel tantum ungendum esse. Quod si post susceptam hanc unctionem aeger convaluerit: quoties postea in id vitae discrimen inciderit, toties eiusdem sacramenti subsidium ei poterit adhiberi. Ex quo patet, in eorum sacramentorum numero, quae itcrari solent, reponendam esse.

XII. Qua religione et praeparatione debeat istud sacramentum

suscipi.

Quoniam vero omni sudio curare oportet, ne quid sacramenti gratiam impediat, ei vero nihil magis adversatur, quam

alicuius peccati mortiferi conscientia: servanda est catholicae ecclesiae perpetua consuetudo, ut ante extremam unctionem poenitentiae et eucharistiae sacramentum administretur. Ac deinde aegroto persuadere parochi studeaut, ut ea fide se ungendum sacerdoti praebeat, qua olim, qui ab Apostolis sanandi erant, se ipsos offerre consueverant. In primis autem animae salus, deinde corporis valetudo, cum illa adiunctione: "si ea ad aeternam gloriam profutura sit," expetenda est. Nec vero dubitare fideles debent, quin sanctae illae et solemnes preces a Deo audiantur, quibus sacerdos non suam, secl ecclesiae et Domini nostri Iesu Christi personam gerens utitur. Qua una maxime re cohortandi sunt, ut huius saluberrimi olei sacramentum sancte et religiose sibi administrandum curent, quum et acrior pugna instare, et vires quum animi, tum corporis deficere videantur.

XIII. Quo ministrante hoc sacramentum percipiendum sit. Iam vero quis extremae unctionis minister sit, ab eodem Apostolo, qui Domini legem promulgavit, didicimus; ait enim: "Inducat Presbyteros;" quo nomine non eos significat, qui aetate provectiores sunt, quemadmodum sapienter Tridentina synodus (Sess. 14. de extr. Unct. cap. 3. can. 4.) expo-. suit, aut qui in populo principem loeum obtinent: sed sacerdotes, qui ab ipsis episcopis per manuum impositionem rite ordinati sunt. Sacerdoti igitur huius sacramenti administratio commissa est. Neque tamen ex sanctae ecclesiae decreto cuivis sacerdoti, sed proprio pastori, qui iurisdictionem habeat, sive alteri, cui ille eius muneris fungendi potestatem fecerit, hoc sacramentum administrare licet. Illud vero maxime animadvertendum est, sacerdotem in ea administratione, quemadmodum etiam in aliis sacramentis fit, Christi Domini nostri et sanctae ecclesiae, eius sponsae, personam sustinere.

XIV. Qui fructus ex huius sacramenti usu ad homines redeant.

Explicandae etiam sunt accuratius utilitates, quas ex hoc sacramento capimus, ut, si nihil aliud fidelcs ad cius usum possit allicere, ipsa saltem utilitate ducantur, quum ita comparatum sit, ut omnia fere nostris commodis metiamur. Docebunt igitur pastores, hoc sacramento gratiam tribui, quae peccata, et in primis quidem leviora, et, ut communi nomine appellantur, venialia, remittit; exitiales enim culpae poenitentiae sacramento tolluntur. Neque enim hoc sacramentum primario loco ad graviorum criminum remissionem institutum est, sed baptismus tantum et poenitentia vi sua hoc efficiunt. Al-

•235

tera est sacrae unctionis utilitas, quod animam a languore et infirmitate, quam ex peccatis contraxit, et a ceteris omnibus peccati reliquiis liberat. Tempus autem huic curationi opportunissimum existimandum est, quum gravi morbo afflictamur, ac vitae periculum impendet. Etenim homini natura insitum est, ut nihil in rebus humanis aeque ac mortem pertimescat; auget autem magnopere hunc timorem praeteritorum scelerum memoria, quum praesertim gravissima conscientiae nostrae accusatio nos urgeat; ut enim scriptum est (Sap. 4, 20.): "Venient in cogitatione peccatorum suorum timidi, et traducent illos ex adverso iniquitates ipsorum." Deinde illa cura et cogitatio vehcmenter angit, quod paulo post stare oporteat ante tribunal Dei, a quo de nobis iustissima pro eo, ac meriti fuerimus, sententia ferenda sit. Saepe autem evenit, ut fideles, hoc terrore perculsi, se miris modis exagitari sentiant. Nihil autem ad mortis tranquillitatem magis conducit, quam si tristitiam abiiciamus, et laeto animo Domini adventum exspectemus, paratique simus despositum nostrum, quandocunque illud a nobis repetere voluerit, libenter reddere. Ut igitur hac sollicitudine fidelium mentes liberentur, animusque pio et sancto gaudio repleatur, extremae unctionis sacramentum efficit.

XV. Quo modo in animae exitu daemones nobis insidientur. Praeterea aliud etiam, quod merito omnium maximum videri potest, ex eo consequimur. Nam etsi humani generis hostis, quoad vivimus, nunquam desinit de interitu et exitio nostro cogitare: nullo tamen tempore, ut nos omnino perdat, ac, si fieri possit, spem nobis divinae misericordiae eripiat, vehementius omnes nervos contendit, quam quum supremum vitae diem appropinquare animadverterit. Quamobrem fidelibus arma et vires hoc sacramento subministrantur, quibus adversarii vim et impetum frangere et illi fortiter repugnare possint; allevatur enim et erigitur animus divinae bonitatis spe, eaque confirmatus morbi incommoda omnia fert levius, ac ipsius daemonis calcaneo insidiantis artificium et calliditatem facilius eludit.

XVI. Quo modo ex hoc sacramento possit corpori sanitas accedere.

Accedit postremo, si quidem profutura sit, etiam corporis sanitas. Quod si aegroti hoc tempore eam minus consequuntur, id quidem non sacramenti vitio, sed ob eam potius causam evenire credendum est, quod eorum magna pars, vel qui sacro oleo perunguntur, vel a quibus administratur, fides infirmior

est. Testatur enim Evangeiista '), Dominum apud suos multas virtutes non fecisse "propter incredulitatem illorum." Quanquam etiam recte dici potest, Christianam religionem, ex quo altius tanquam radices egit in animis hominum, minus iam huiusmodi miraculorum adminiculis indigere, quam olim nascentis ecclesiae initio necessaria esse viderentur. Sed tamen hoc loco fides magnopere excitanda erit, utcunque enim, quod ad corporis valetudinem attinet, Dei consilio et voluntate ceciderit, certa spe niti fideles debent, se huius sacri olei virtute spiritualem sanitatem consecuturos esse, futurumque, ut, si eos vita decedere contingat, praeclarae illius vocis fructum percipiant, qua scriptum est: "Beati mortui, qui in Domino moriuntur." Haec de extremae unctionis sacramento breviter quidem dicta sunt, verum si haec ipsa rerum capita a pastoribus latius, et ea, qua decet, diligentia explanata erunt: dubitandum non est, quin fideles ex hac doctrina maximum pietatis fructum percipiant.

CAPUT VII. De Sacramento Ordinls.

/. Cur parochi magna diligentia sacramenti ordims doctrinam populo exponere debeant.

Si quis aliorum sacramentorum naturam et rationem diligenter considerarit, facile perspiciet, ea omnia ab ordinis sacramento ita pendere, ut sine illo partim confici et administrari nullo modo queant, partim solemni caeremonia et religioso quodam ritu ac cultu carere videantur. Quare necesse est, ut pastores, institutam sacramentorum doctrinam persequentes, eo diligentius de ordinis etiam sacramento sibi agendum arbitrentur. Proderit autem maxime haec explicatio, primum quidem illis ipsis; deinde aliis, qui ecclesiasticae vitae rationem ingressi sunt; postremo etiam fideli populo. Ipsis, quod, dum in huius argumenti tractatione versantur,3) ad eam gratiam excitandam, quam hoc sacramento adepti sunt, magis commoventur; aliis, qui in sortem Domini vocati sunt, partim, ut eodem pietatis studio afficiantur, partim vero, ut earum rerum cognitionem percipiant, quibus instructi viam sibi ad ulteriores gradus facilius munire possint; reliquis autem fidelibus, primum quidem, ut intelligant, quo honore digni

i!37

sint Ecclesiae ministri, deinde" quoniam saepe contingit, ut raulti adsint, vel qui spe liberos suos adhuc infantes ecclesiae ministerio destinarint, vel qui sua sponte et voluntate illud vitae genus sequi velint; quos certe ignorare minime aequum est, quae praecipue ad hanc rationem pertinent.

II. Nulla dignitas sacerdotii ordine in terris excellentior. Primum itaque fidelibus tradendum est, quanta sit huius instituti, «i summum eius gradum, hoc est sacerdotium spectemus, nobilitas et excellentia. Nam quum episcopi et sacerdotcs tanquam Dei interpretes et internuncii quidam sint, qui eius nomine divinam legem et vitae praecepta homines edocent, et ipsius Dei personam in terris gerunt: perspicuum est, eam esse illorura functionem, qua nulla maior excogitari possit; quare merito non solum angeli, sed dii etiam, quod Dei immortalis vim et nuraen apud nos teneant, appellantur. Quamvis autem omni tempore summara dignitatera obtinuerint, tamen Novi Testamenti sacerdotes ceteris omnibus honore longe antecellunt; potestas enim tum corpus et sanguinem Domini nostri conficiendi et offerendi, tura peccata remittendi, quae illis collata est, humanam quoque rationem atque intelligentiam superat, nedum ei aliquid par et simile in terris inveniri queat.

III. Qui divinitus ad sacerdotium ministeriaque ecclesiastica

vocati censeantur.

Deinde vero, quemadmodum Salvator noster a Patre, Apostoli autem ac discipuli in universum mundum a Christo Domino missi sunt: ita quotidie sacerdotes eadem, qua illi, potestate praediti, "ad ') consummationem sanctorum, in opus ministerii, in aedificationem corpcris Christi," mittuntur. Huius igitur tanti officii onus nemini temere imponendum est, sed iis tantum, qui illud vitae sanctitate, doctrina, fide, prudentia sustinere possint. Nec vero quisquam sumat sibi honorem, sed "qui°) vocatur a Deo tanquam Aaron." Vocari autem a Deo dicuntur, qui a legitimis ecclesiae ministris vocantur; nam qui in hoc ministerium se ipsos arroganter inferunt atque intruduut, de his Dominum intellexisse docendum est, quum inquit: »Non mittebam Prophetas, et ipsi currebant;" quo quidcra hominum genere nihil infelicius ac miserius, nihil ecclesiae Dei calamitosius esse potest.

IV. Quinam iudicandi sint perperam ad ordines sacros accedere,

et aliunde xn ecclesiam ingredi. Sed quoniam in omni actione suscipienda magnopere refert, quem sibi quisque finem constituat (optimo enim fine posito recte omnia consequuntur): de hoc in primis, qui sacris initiari volunt, admonendi sunt, ut nihil sibi tanto munere indignum proponant; qui quidem locus eo diligentius tractandus erit, quo gravius hoc tempore ca in re peccare fideles solent. Alii enim eo consilio ad hanc vivcndi rationem se convertunt, ut, quae ad victum vestitumque necessaria sunt, parent; ita ut praeter quaestum nihil aliud in sacerdotio, quemadmodum vulgo ceteri homines in quovis sordidi artificii genere, spectare videantur. Quamvis enim ex Apostoli ') sententia natura et divina lex iubeat, ut, qui altari servit, ex altari vivat: tamen quaestus et lucri causa ad altare nccedere maximum sacrilegium est. Alios honorum cupiditas et ambitio ad sacerdotalem ordinem ducit; alii vero, ut divitiis affluant, initiari volunt Cuius quidem rei illud argumento est, quod nisi opulentum aliquod ecclesiasticum beneficium eis deferatur, nullam sacri ordinis cogitationem habent. Hi vero sunt, quos Salvator noster "mercenarios'2)" appellat, et quos Ezechiel •'*) dicebat "semetipsos, et non oves pascere;" quorum turpitudo et improbitas non solum sacerdotali ordini magnas tenebras offudit ita, ut iam nihil fere a fideli populo haberi possit contemptius et abiectius: verum etiam efficit, ut ipsi nihil amplius ex sacerdotio consequantur, quam Iudas ex apostolatus munere, quod illi sempiternum exitium attulit. Illi autem 4) ostio in ecclesiam introire mer^to dicuntur, qui a Deo legitime vocati ecclesiastica munera eius unius rei causa suscipiuut, ut Dei honori inserviant.

V. Qui per ordines sacros se ecclesiae dedicarunt, qua parte ceteros e populo superare et excellere debeant.

Neque tamen hoc ita accipiendum est, quasi eadem lex aeque omnibus non sit imposita. Homines enim ob eam rem conditi sunt, ut Deum colant; quod praecipue fideles, qui baptismi gratiam consecuti sunt, ex toto corde, ex tota anima et ex totis viribus praestare debent. Verum qui ordinis sacramento initiari volunt, hoc sibi proponant opus est, ut non solum Dei gloriam in omnibus rebus quaerant (quod quidem cum omnibus, tum maxime fidelibus commune esse constat): sed etiam, ut alicui certo ecclesiae ministerio addicti, 5) in sanctitate et iustitia illi serviant. Nam ut in exercitu omnes quidem milites imperatoris legibus parent, sed inter eos tamen alius centurio, alius praefectus est, alii alia munera obeunt: ita, quamvis omnes fideles pietatem et innocentiani sectari omni studio debeant, quibus rebus maxime Deus colitur, eos

tamen, qui ordinis sacramento sunt initiati, praecipua quaedam munera et functiones in ecclesia exsequi oportet. Nam et sacra pro se ipsis, et pro omni populo faciunt, et divinae legis vim tradunt, ad eamque prompto et alacri animo servandam fideles hortantur et instituunt, et Christi Domini sacramenta, quibus omnis gratia impertitur et augetur, administrant, et, ut uno verbo complectamur, a reliquo populo segregati, in omnium longe maximo et praestantissimo ministerio se exercent. His igitur explicatis, accedent parochi ad ea tradenda, quae propria huius sacramenti sunt, ut intelligant fideles, qui in ecclesiasticum ordinem cooptari volunt, ad quodnam officii genus vocentur, quantaque ipsi ecclesiae eiusque ministris potestas divinitus tributa sit.

VI. Quotuplex sit potestas ecclesiastica. Ea autem duplex est: ordinis et iurisdictionis. Ordinis potestas ad verum Christi Domini corpus in sacrosancta eucharistia refertur. Iurisdictionis vero potestas tota in Christi corpore mystico versatur. Ad eam enim spectat, Christianum populum gubernare et moderari, et ad aeternam coelestemque beatitudinem dirigere.

VII. Ordinis potestas ad quae se extendat. Verum ordinis potestas non solum consecrandae eucharistiae vim et potestatem continet, sed ad eam accipiendam hominum animos praeparat et idoneos reddit, ceteraque omnia complectitur, quae ad eucharistiam quovis modo referri possunt. Eius vero plura ex sacris literis testimonia afferri possunt, sed illa praeclara et gravissima sunt, quae apud sanctos Ioannem ') et Matthaeum leguntur; ait enim Dominus: "Sicut misit me Pater, et ego mitto vos. — Accipite Spiritum sanctum; quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum retinueritis, retenta sunt;" et: "Amen dico vobis, quaecumque alligaveritis super terram, erunt ligata et in coelo, et quaecumque solveritis super terram, erunt soluta et in coelo." Quae quidem loca a pastoribus ex sanctorum Patrum doctrina et auctoritate explanata, maximum veritati lumen afferre poterunt. VIII. Christi sacerdotium legis naturae vel etiam Moysis sacerdotio sublimius est.

Haec autem potestas plurimum illi praestat, quae in naturae lege certis hominibus, qui res sacras curarent, tributa est. Nam et iila aetas, quae scriptam legem antecessit, suum sacerdotium, suamque potestatem spiritualem habuerit necesse est,

quum legem habuisse satis constet. Haec duo enim ita couiuncta esse testatur Apostolus '), ut eorum altero translato, simul etiam alterum transferri necesse sit. Quum igitur naturali instinctu homines agnoscerent, Deum colendum esse: consequens erat, ut in quavis republica aliqui sacrorum et divini cultus procurationi praeficerentur, quorum potestas aliquo modo spiritualis diceretur. Eadem etiam potestate populus Israeliticus non caruit; quae tametsi dignitate superior fuit, quam illa, qua in lege naturae sacerdotes praediti erant, longe tamen inferior, quam legis evangelicae spiritualis potestas existimanda est. Haec enim coelestis est, omnemque angelorum etiam virtutem superat; neque a sacerdotio Mosaico, sed a Christo Domino, qui "non secundum Aaron sacerdos fuit, sed secundum ordinem Melchisedec," ortum habet. Is enim, qui summa potestate gratiam tribuendi et peccata remittendi praeditus fuit, hanc potestatem, quamvis virtute definitam et sacramentis adstrictam, ecclesiae suae reliquit, quare ad eam exercendam certi ministri instituti sunt, et solemni religione consecrati; quae quidem consecratio ordinis sacramentum, vel sacra ordinatio vocatur. IX. Quid sit ordo, et cur functio ecclesiastica ordo vocetur. Placuit autem sanctis Patribus hoc vocabulo uti, quod latissimam significationem habet, ut dignitatem et excellentiam ministrorum Dei indicarent. Est enim ordo, si propriam eius vim et notionem accipiamus, dispositio superiorum et inferiorum rerum, quae inter se ita aptae sunt, ut una ad alteram referatur. Quum itaque in hoc ministerio multi sint gradus et variae functiones, omnia vero certa ratione distributa sint et collocata, recte et commode ordinis nomen ei impositum videtur. X Ordo veri nominis est sacramentum. Quod autem inter cetera ecclesiae sacramenta sacra ordinatio numeranda sit,3) sancta Tridentina synodus ratione illa, quae saepius repetita est, comprobavit; nam quum sacramentum sit rei sacrae signum, id vero, quod hac consecratione extrinsecus fit, gratiam et potestatem significet, quae illi tribuitur, qui consecratur: omnino sequi perspicuum est, ordinem vere ac proprie sacramentum dicendum esse; quare episcopus ei calicem cum vino et aqua, et patenam cum pane porrigens, qui sacerdos ordinatur, inquit: — "Accipe potestatera offerendi sacrificium, etc." Quibus verbis semper docuit ecctesia, dum materia exhibetur, potestatem consecrandae eucharistiae charactere

animo impresso tradi, cui gratia adiuncta sit, ad illud munus rite et legitime obeundura; quod Apostolus his verbis declarat '): — "Admoneo te, ut resuscites gratiam Dei, quae est in te, per impositionem manuum mearum; non enim dedit nobis Deus Spiritum timoris, sed virtutis et dilectionis et sobrietatis. a

XI. Quare in ecclesia plures sint instituti ministrorum ordines. Iam vero, ut sacrae synodi verbis utamur, quum divina

res sit tanti sacerdotii adrainistratio, consentaneum fuit, quo dignius et maiori cum veneratione exerceri posset, ut in ecclesiae ordinatissima dispositione plures essent et diversi ministrorura ordines, qui sacerdotio ex officio deservirent, atque hi quidem ita distributi, ut, qui iam clericali tonsura insigniti essent, per minores ad maiores ascenderent.

XII. Quot sint ordines ministrorum ecclesiae, quaque ratione

communiter distribuantur. Docendum igitur erit, hosce omnes ordines septenario numero contineri, semperque ita a catholica ecclesia traditum esse; quorum nomina haec sunt: ostiarius, lector, exorcista, acolythus, subdiaconus, diaconus, sacerdos. Hunc autem ministrorum numerum recte ita definitum esse, probari potest propter ea ministeria, quae ad sacrosanctum missae sacrincium, et eucharistiam vel conficiendam vel administrandam, cuius causa praecipue sunt instituta, necessaria videntur. Ex his alii maiores, qui etiam sacri dicuntur, alii minores sunt. Maiores vel sacri sunt: ordo sacerdotalis, diaconatus et subdiaconatus; ad minores referuntur: acolythi, exorcistae, lectores, ostiarii; de quorum singulis pauca dicenda sunt, ut habeant pastores, unde eos potissimum instituant, quos noverint aliquo ordine initiandos esse.

XIII. Quid clericalis tonsura, clericique nomen sibi velint. Incipiendum cst autem a prima tonsura, quam quidem docere oportet, quandam praeparationem esse ad ordines accipiendos. Ut enim homines ad baptismum exorcismis, ad matrimonium sponsalibus praeparari solent: ita, quum tonso capillo Deo dedicantur, tanquam aditus ad ordinis sacramentum illis aperitur. Declaratur enim, qualis esse debeat, qui sacris imbui cupit; nam clerici nomen, quod ei tunc primum imponitur, ab eo deductum est, quod Dorainum sortem et horeditatem suam habere incipiat, veluti qui in Hebraeorum populo divino cultui raancipati erant; quibus vetuit Dorainus aliquam agrorum partem in terra promissionis distribui, quum inquit:

Catechismus, Con«. Trid.

"Ego pars et hereditas tua." Ac quamvis id omnibus fidelibus commune sit, praecipua tamen ratione iis conveniat necesse est, qui se Dei ministerio consecrarunt.

XIV. Quare clcrici rotunda corona in capite insigniantur. Tondentur vero capilli ad coronae speciem et similitudinem, quam perpetuo conservare oportet, et ut quisque in altiori deinceps ordinis gradu collocatur, sic eius orbis forma latior circumscribi debet; quod quidem ex Apostolorum traditione acceptum esse, docet ecclesia, quum de huiusmodi tondendi more sancti Dionysius Areopagita, Augustinus, Hieronymus, vetustissimi et gravissimi Patres, meminerint. Primum autem omnium ferunt Apostolorum principem eam consuetudinem induxisse ad memoriam coronae, quae ex spinis contexta Salvatoris nostri capiti fuit imposita, ut, quod impii ad Christi ignominiam et cruciatum excogitarunt, eo Apostoli ad decus et gloriam uterentur, simulque significarent, curandum esse a ministris ecclesiae, ut omnibus in rebus Christi Domini nostri speciem et figuram gerant. Quamquam nonnulli asserant, hac nota regiam dignitatem declarari, quae iis maxime, qui in sortem Domini vocati sunt, videtur convenire. Quod enim Petrus Apostolus fideli populo tribuit (I. Petr. 2, 9.): "Vos genus electum, regale sacerdotium, gens sancta," peculiari quadam et magis propria ratione ad ecclesiasticos ministros pertinere facile intelligimus; etsi non desunt, qui vel perfectioris vitae professionem a clericis susceptam circuli figura, quae omnium perfectissima est, significari existiment, vel externarum rerum contemptionem, animique ab omnibus humanis curis vacuitatem declarari putent, quod capilli, supervacaneum quiddam in corpore, tondrantur.

XV. Quae sit ostiariorum functio.

Post primam tonsuram ad ostiarii ordinem primus gradusfieri consuevit. Eius munus est, tcmpli claves et ianuam custodire, et aditu templi arcere eos, quibus ingredi interdictum erat. Ad sanctum etiam missae sacrificium assistebat, curaturus, ne quis propius, quam par esset, ad sacram aram accederet, et sacerdotem rem divinam facientem interpellaret. Alia etiam ministeria illi commissa erant, ut ex ritibus, qui in eius consecratione adhibentur, perspici potest. Nam episcopus claves, ex altari acceptas, ei tradens, quem ostiarium vult instituere, "Sic age," inquit, "quasi redditurus Deo rationem pro iis rebus, quae his clavibus recluduntur.u Magnam autem in antiqua ecclesia huius ordinis dignitateni

fuisse ex eo intelligitur, quod his temporibus in ecclesia servari animadvertimus. Nam thesaurarii officium, qui erat idem sacrarii custos, quod ad ostiarios pertinebat, inter honestiores ecclesiae functiones etiam nunc habetur.

XVI. Quodnam sit in ecclesia lectoris officium.

Secundus ordinis gradus est lectoris munus. Ad eum pertinet in ecclesia veteris et novi Testamenti libros clara voce et distincte recitare; praesertim vero eos, qui inter nocturnam psalmodiam legi solent. Eius quoque partes erant, prima religionis Christianae rudimenta fidelibus tradere. Episcopus itaque praesente populo, in eius ordinatione librum, quo descripta sunt quae ad hanc functionem pertinent, illi tradens, inquit: "Accipe, et esto verbi Dei relator, habiturus, si fideliter et utiliter impleveris officium tuum, partem cum iis, qui verbum Dei bene ministrarunt ab initio."

XVII. Exorcistis quid ex officio incumbat.

Tertius est ordo exorcistarura, quibus potestas data est nomen Domini invocandi in eos, qui ab immundis spiritibus obsidentur; quare episcopus, quum eos instituit, librum, in quo exorcismi continentur, eis porrigit, usus ea formula verborum: "Accipe, et commenda memoriae, et habe potestatem imponendi manus super energumenos, sive baptizatos, sive catechumenos. * XVIII. Quae sint Acolythi partes.

Acolythorum quartus est gradus, et ultimus eorum omnium, qui minores et non sacri appellantur. Eorum munus est, ministros maiores, subdiaconos et diaconos, in altaris ministerio assectari, eisque operam dare. Praetcrea lumina deferunt et asservant, quum missae sacrificium celebratur, praecipue vero quum evangelium legitur; ex quo et ceroferarii alio nomine vocati sunt. Quum itaque ordinantur, hic ritus ab episcopo servari consuevit. Primum quidem, postquam eos officii sui diligenter admonuit, lumina eorum singulis tradit in hunc modum: "Accipe ceroferarium cum cereo, et scias te ad accendenda ecclesiae luminaria mancipari in nomine Domini." Deinde etiam urceolos vacuos, quibus aqua et vinum in sacrificio ministratur: "Accipe urceolos, ad suggerendum vinum et aquam in eucharistiam sanguinis Christi in nomine Domini."

XIX. Quodnam sit subdiaconi rninisterium, ac cuiusmodi ritus in eius consecratione adhibeanfur. A minoribus ordinibus, iisdemque non sacris, de quibus hactenus dictum est, ad maiores et sacros legitimus aditus et ascensus patet. In eorum primo gradu subdiaconus colloca24 i

tur, cuius munus est, ut nomen ipsum declarat, diaoono ad altare inservire; sacra enim lintea, vasa, panem et vinum, ad sacrificii usum necessaria, parare debet. Nunc episcopo et sacerdoti aquam praebet, quum manus in missae sacrificio abluunt. Epistolam etiam, quae olim a diacono in missa recitabatur, subdiaconus legit, ac tanquam testis ad sacrum assistit, prohibetque, ne sacerdos sacra faciens a quopiam perturbari possit. Haec autem, quae ad subdiaconi ministerium spectant, ex solemnibus caeremoniis, quae in illius consecratione adhibentur, licet cognoscere. Primum enim episcopus legem perpetuae continentiae huic ordini impositam esse admonet, edicitque, neminem in subdiaconorum ordinem cooptandum esse, cui ultro hanc legem accipere non sit propositum; deinde, post solemnem litaniarum precationem, quae subdiaconi munera et functiones sint, enumerat atque exponit. His peractis eorum singuli, qui ordinantur, ab episcopo quidem calicem et sacram patenam accipiunt, ab archidiacono vero, ut intelligatur subdiaconum diaconi officio subservire, urceolos vino et aqua plenos, una cum lebete et linteolo, quo manus absterguntur, dicente episcopo: "Videte, cuiusmodi ministerium vobis traditur; ideo vos admoneo, ut ita vos exhibeatis, ut Deo placere possitis." Adduntur praeterea aliae preces. Ad extremum, quum episcopus sacris vestibus subdiaconum ornavit, ad quarum singulas propria verba et caeremoniae adhibentur, tradit ei epistolarum librum, ac dicit: "Accipe librum epistolarum, et habe potestatem legendi eas in ecclesia sancta Dei tam pro vivis quam pro defunctis."

XX. Quod sit diaconi munus. Secundum autem sacrorum ordinum gradum diaconus obtinet, cuius ministerium latius patet, sanctiusque semper habitum est; ad eum enim pertinet, episcopum perpetuo sequi, concionantem custodire, eique et sacerdoti sacra facienti vel alia sacramenta administranti praesto esse, et in missae sacrificio evangelium legere. Olim vero fidelium animos saepius excitabat, ut sacra attenderent; sanguinem etiam Domini ministrabat, in quibus ecclesiis ea consuetudo erat, ut fideles eucharistiam sub utraque specie sumerent. Diacono praeterea ecclesiasticorum bonorum dispensatio commissa erat, ut unicuique necessaria ad victum subministraret. Ad diaconum etiam attinet, tanquam episcopi oculum, pervestigare, quinam in urbe pie et religiose, quive secus vitam traducant, qui ad sacrificium et concionem statis temporibus conveniant, qui rursus non conveniant, ut, quum de omnibus episcopum certiorem

fecerit, ille vel privatim unumquemque hortari, admonere, vel palam corrigere et obiurgare possit, uti se magis profecturum esse intellexerit. Catechumenorum etiam nomina recitare debet, et eos, qui ordinis sacramento initiandi sunt, ante Episcopum statuere. Licet ei praeterea, si absit episcopus et sacerdos, evangelium explanare, non tamen e superiori loco, ut intelligatur, hoc eius proprium munus non esse.

XXI. Quales diaconi eligendi sint.

Quanta vero diligentia adhibenda sit, ne quis eo munere indignus ad hunc ordinis gradum ascendat, Apostolus ostendit, quum ad Timotheum ') "diaconi" mores, virtutem et integritatem exposuit. Hoc idem satis etiam declarant ritus et solemnes caeremoniae, quibus ab episcopo consecratur. Pluribus enim et sanctioribus precibus ad diaconi, quam ad subdiaconi ordinationem utitur episcopus, et alia addit sacrarum vestium ornamenta. Praeterea manus ei imponit. Quod quidem ab Apostolis factitatum esse legimus, quum primos diaconos instituerunt. Denique evangeliorum librum ei tradit his verbis: "Accipe potestatem legendi evangelium in ecclesia Dei tam pro vivis quam pro defunctis, in nomine Domini." XXII. Quae sit dignitas et amplitudo sacerdotii.

Tertius omniumque sacrorum ordinum summus gradus est sacerdotium. Qui vero illo praediti sunt, eos veteres Patres duobus nominibus vocare solent; interdum enim "presbyterosa appellant, quod graece "seniores" significat, non solum propter aetatis maturitatem, quae huic ordini maxime necessaria est, sed multo magis propter morum gravitatem, doctrinam et prudentiam; ut enim scriptum est: "Senectus venerabilis est, non diuturna, neque annorum numero computata; cani autem sunt sensus hominis, et aetas senectutis vita immaculata." Interdum vero "sacerdotes" vocant, tum quia Deo cousecrati sunt, tum quia ad eos pertinet sacramenta administrare, sacrasque res et divinas tractare.

XXIII. Quctuplex sit tum novae, tum veteris Legis sacerdotium.

Sed quoniam duplex sacerdotium in sacris literis describitur, alterum interius, externum alterum: utrumque distinguendum est, ut, de quo hoc loco intelligatur, a pastoribus explicari possit. Quod igitur ad interius sacerdotium attinet, omnes fideles, postquam salutari aqua abluti sunt, sacerdotes dicuntur; praecipue vero iusti, qui spiritum Dei habent, et divinae gratiae beneficio lesu Christi summi sacerdotis viva

membra effecti sunt; hi enim fide, quae caritate inflararaatur, in altari mentis suae spirituales Deo hostias immolant; quo in genere bonae omnes et honestae actiones, quas ad Dei gloriam referunt, numerandae sunt. Quare in Apocalypsi ita legimus: "Christus lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo, et fecit nos regnum et sacerdotes Deo et Patri suo." In quam sententiam ab Apostolorum principe dictum est: "Ipsi tanquam lapides viri superaedificamini, domus spirituales, sacerdotium sanctum, offerentes spirituales hostias, acceptabiles Deo per Iesum Christum." Et Apostolus nos hortatur: "ut exhibeamus corpora nostra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium nostrum." David item multo ante dixerat: "Sacrificium Deo spiritus contribulatus, cor contritum et humiliatum Deus non despicies." Quae omnia ad interius sacerdotium spectare, facile intelligitur.

XXIV. Praeter internum sacerdotium aliud esse externum demonstratur.

Externum vero sacerdotium non omnium fidelium multitudini, sed certis hominibus convenit, qui legitima manuum impositione, solemnibusquc sanctae ecclesiae caeremoniis instituti et Deo consecrati, ad aliquod proprium, sacrumque ministerium adscribuntur. Hoc sacerdotii discrimen in veteri etiam lege observari potest; nam de interiori Davidem locutum esse, paulo ante demonstratura est; externi vero nemo ignorare potest, quam multa Domiuus Moys' Gt Aaroni praecepta dederit. Praeterea universam Leviticam tribum ministerio templi adscripsit, ac lege cavit, ne quis ex alia tribu in eam functionem se inferre auderet; quare Ozias rex lepra a Domino percussus, quod sacerdotale munus usurpasset, arrogantiae et sacrilegii sui gravissimas poenas dedit. Quia igitur eandem sacerdotii distinctionem in lege evangelica licet animadvertere: docendi erunt fideles, nunc de sacerdotio externo agi, quod certis hominibus attributum est; hoc enim tantummodo ad ordinis sacramentum pertinet.

XX V. Quae sint sacerdotum propriae functiones.

Sacerdotis igitur munus est, Deo sacrificium facere, et ecclesiastica sacramenta administrare, queraadmodura ex consecrationis ritibus perspicitur. Nam episcopus, quum aliquem sacerdotem instituit, primum quidem manus ei una cum omnibus sacerdotibus, qui adsunt, imponit, deinde stolam humeris aptans, eam ante pectus in crucis formani componii; quo declaratur, sacerdotem virtute indui ex alto, qua possit crucem Christi Domini, et ') iugum suave divinae legis perferre, eamque non verbis solum, sed vitae sanctissime et honestissime actae exemplo tradere. Postea manus sacro oleo inungit, tum vero calicem cum vino et patenam cum hostia tradit, dicens: "Accipe potestatem offerendi sacrificium Deo, missasque celebrandi tam pro vivis quam pro defunctis." Quibus caeremoniis et verbis interpres ac mediator Dei et hominura constituitur, quae praecipua sacerdotis functio existimanda est. Ad extremum vero manibus iterum eius capiti impositis: "Accipe," inquit, "Spiritum sanctum; quorum remiseris peccata, remittuntur eis, et quorura retinueris, retenta sunt; eique coelestem illam, quam Dominus discipulis suis dedit,2) peccata retinendi ac remittendi potestatem tribuit. Haec vero sunt sacerdotalis ordinis propria et praecipua munera.

XXVI. Quamvis unus sit sacerdotii ordo, non tamen unus est sacerdotum gradus.

Qui tametsi unus est, varios tamen dignitatis et potestatis gradus habet. Primus est eorum, qui sacerdotes simpliciter vocantur, quorum functiones hactenus declaratae sunt. Secundus est episcoporum, qui singulis episcopatibus praepositi sunt, ut non solura ceteros ecclesiae ministros, sed fidelem populum regant, et eorum saluti summa cum vigilantia et cura prospiciant. Quare in sacris literis pastores ovium saepe appellantur, quorum munus et officium Paulus descripsit, ut in Apostolorum Actis legimus, in ea concione, quam ad Ephefdos habuit; itemque a Petro Apostolorum principe divina quaedam episcopalis ministerii regula tradita est, ad quam si episcopi actiones suas dirigere studeant, dubitandum non erit, quin pastores boni et sint, et habeantur. Sed iidem episcopi et pontifices dicuntur, accepto ab ethnicis nomine, qui principes sacerdotum pontifices appellare consueverunt. Tertius gradus est archiepiscoporum, qui pluribus episcopis praesunt, qui metropolitani etiam vocantur, quod illarum urbium antistites sint, quae tanquam matres habeantur illius provinciae. Quare superiorem, quam episcopi, locum et ampliorem potestatem habent, tametsi ab episcopis ordinatione nihil differunt. In quarto gradu patriarchae collocantur, id est primi supremique patres. XXVII. De sedibus antiquis patriarcharum.

Olim in universa ecclesia, praeter summum Romanum pontificem, quatuor tantum patriarchae numerabantur, neque omnes

tamen dignitate pares; nam Constantinopolitanus, etsi ad eum post omnes alios hic honos delatus est, tamen ob imperii maiestatem altiorem locum obtinuit. Proximus est Alexandrinus, cuius ecclesiam Marcus Evangelista iussu principis Apostolorum fundavit. Tertius Antiochenus, ubi Petrus sedem primo locavit. Extremum gradum habet Hierosolymitanus, quam ecclesiam Iacobus frater Domini rexit.

XXVIII. Romanus pontifex omnium est episcoporum maximus, idque iure divino.

Praeter hos omnes catholica ecclesia Romanum Pontificem Maximum, quem in Ephesina synodo Cyrillus Alexandrinus archiepiscopum, totius oibis terrarum patrem et patriarcham appellat, semper venerata est. Quum enim in Petri Apostolorum principis cathedra sedeat, in qua usque ad vitae finem sedisse constat: summum in eo dignitatis gradum et iurisdictionis amplitudinem, non quidem ullis synodicis aut aliis humanis constitutionibus, sed divinitus datam agnoscit. Quamobrem omnium fidelium et episcoporum, ceterorumque antistitum, quocumque illi munere et potestate praediti sint, pater ac moderator, universali ecclesiae, ut Petri successor, Christique Domini verus et legitimus vicarius praesidet. Ex his itaque pastores docebunt, et quae sint ecclesiasticorum ordinum ac graduum praecipua munera et functiones, et quis huius sacramenti minister sit.

XXIX. Quis sit legitimus sacramenti ordinis minister.

Constat enim, ad episcopum eam administrationem pertinere, quod etiam sanctarum literarum auctoritate, certissima traditione, omnium Patrum testimonio, conciliorum decretis, sanctae ecclesiae usu et consuetudine, facile erit comprobare. Quamvis autem nonnullis abbatibus permissum sit, ut minores et non sacros ordines interdum administrent, tamen hoc proprium episcopi munus esse nemo dubitat; cui uni ex omnibus, praeterea nemini, licet reliquis ordinibus, qui maiores et sacri dicuntur, initiare. Nam subdiaconos, diaconos et sacerdotes unus tantum episcopus ordinat; episcopi ex Apostolorum traditione, quae perpetuo in ecclesia custodita est, a tribus episcopis consecrantur.

XXX. Cur in promovendis ad ordines singularis probitas requiratur.

Sequitur nunc, ut explicetur, quinam ad hoc sacramentum, inprimisque ad sacerdotalem ordinem apti sint, et quae in eis potissimum requirantur; ex hoc enim difficile nori erit 8tatuere, quid in aliis ordinibus dandis pro cuiusque officio et

dignitate observare oporteat. Maximam autem in hoc sacramento cautionem adhibendam esse, ita colligitur, quod cetera gratiam ad illorum sanctificationem et usum tribuunt, a quibus percipiuntur; at vero qui sacris initiantur, ob eam rem coelestis gratiae participes fiunt, ut eorum ministerio ecclesiae atque adeo omnium hominum saluti consulatur; ex quo factum esse intelligimus, ut statis tantummodo diebus, quibus etiam solemnia ieiunia ex vetustissimo catholicae ecclesiae more indicuntur, ordinationes fiant, ut scilicet fidelis populus eiusmodi sacrarum rerum ministros piis et sanctis precationibus a Deo impetret, qui ad tanti ministerii potestatem recte et cum ecclesiae utilitate gerendam aptiores esse videantur. XXXI. Quanta vitae et morum integritas in ordinando requiratur.

Primum itaque in eo, qui sacerdos creandus est, vitae et morum integritas commendetur magnopere oportet, non solum quia, si alicuius mortiferi peccati conscius se initiari curet vel etiam patiatur, novo se et maximo scelere obstringit, sed etiam, quia virtutis et innocentiae lumen aliis praeferre debet. Ea de re, quid Apostolus Tito et Timotheo ') praecipiat, pastoribus declarandum erit, et simul illud docendum, ea corporis vitia, quae in veteri lege ex Domini praescriptione aliquem ab altaris ministerio excludebant, in evangelica lege ad animae vitia praecipue transferenda esse. Quare sanctam illam consuetudinem in ecclesia servari animadvertimus, ut, qui sacris initiandi sunt, prius poenitentiae sacramento conscientiam purgare diligenter studeant.

XXXII. In sacerdote quae et quanta doctrina requiratur. Praeterea in sacerdote non solum ea cognitio requirenda est, quae ad sacramentorum usum et tractationem pertinet, sed etiam sacrarum literarum scientia ita instructum esse oportet, ut populo Christianae fidei mysteria et divinae legis praecepta tradere, ad virtutem et pietatem incitare, a vitiis revocare fideles possit. Sacerdotis enim duo sunt munera, quorum alterum est, ut sacramenta rite conficiat et administret, alterum, ut populum, fidei suae commissum, iis rebus et institutis, quae ad salutem necessaria sunt, erudiat. Malachias enim \ta testatur: "Labia sacerdotis custodient scientiam, et legem requirent ex ore eius, quia angelus Domini exercituum est." Ut igitur in horum altero, si mediocri cognitione sit ornatus, praestare quod debct possit: alterum certe non vulgarem, sed exquisitam potius doctrinam desiderat; quamvis aeque ab omnibus sacerdotibus summa reconditarum rerum scientia non exigatur, sed quae ad suscepti officii et ministerii functionem unicuique satis esse possit.

XXXIII. Quinam ad sacerdotii dignitatem non sint admittendi.

Pueris autem et furiosis vel amentibus, quod usu rationis careant, hoc sacramentum dandum non est; quamvis, si iis quoque administraretur, sacramenti characterem in eorum animam imprimi, certo credendum sit. Qui vero aetatis annus in singulis ordinibus sit exspectandus, ex sacri Tridentini concilii decretis facile erit cognoscere. Excipiuntur etiam servi; neque enim divino cultui dedicari debet, qui non sui iuris, sed in alterius potestate est. Viri praeterea sanguinum et homicidae, quia ecclesiastica lege repelluntur, aeque irregulares sunt. Spurii quoque, et ii omnes, qui ex legitimis nuptiis non sunt procreati. Decet enim, ut, qui sacris addicuntur, nihil in se habeant, quo ab aliis merito contemni ac despici posse videantur. Ad extremum etiam admitti non debent, qui aliquo insigni corporis vitio deformes aut manci sunt; ea enim foeditas et debilitatio tum offensionem babet, tum vero sacramentorum administrationem impediat necesse est.

XXXIV. Qui sint praecipui huius sacramenti effectus.

Sed iam his rebus expositis superest, ut pastores doceant, qui sint huius sacramenti effectus. Constat vero, quamvis ordinis sacramentum, ut antea dictum est, maxime ad ecclesiae utilitatem et pulchritudinem spectet, tamen in eius quoque anima, qui sacris initiatur, sanctificationis gratiam efficere; qua idoneus habilisque ad recte munus suum fungendum sacramentaque administranda reddatur; quemadmodum etiam baptismi gratia quilibet ad alia sacramenta percipienda aptus efficitur. Aliam quoque gratiam hoc sacramento tribui perspicuum est: praecipuam videlicet potestatem, quae ad sanctissimum eucbaristiae sacramentum refertur; in sacerdote quidem plenam et perfectam, ut qui Domini nostri corpus et sanguinem unus potest conficere; in aliis vero inferiorum ordinum ministris maiorem minoremve, quo quisque ministerio suo magis minusve ad altaris sacramenta accedit. Atque haec etiam character spiritualis dicitur, quod, qui sacris imbuti sunt, interiori quadam nota animae impressa ab aliis fidelibus distinguantur, ac divino cultui mancipentur; ad quam Apostolus videtur spectasse, quum ad Timotheum ait: "Noli negligere gratiam, quae in te est, quae data est tibi per prophei) Sess. 23. cap. 12. de reform. 2) I. Tim. i, 14.

tiam, cum impositione manuum presbyterii. " Et alibi '): "Admoneo te, ut resuscites gratiam Dei, quae est in te, per impositionem manuum mearum." Haec de Ordinis sacramento satis dicta sint; potiora enim tantum rerum capita pastoribus tradere professi sumus, ut illis fidelis populi docendi et in Christiana pietate erudiendi argumenta suppeditarent.

CAPUT VIII.

De Mntrimonil Sucramento.

I. Cur parochi sedulo debeant invigilare, ut populus Christianus matrimonii naturam et sanciitatem cogmtam habeat.

Quoniam pastoribus beata et perfecta Christiani populi vita proposita esse debet, iis quidem maxime optandum esset, quod Apostolus se cupere ad Corinthios scribebat his verbis: "Volo omnes homines esse, sicut me ipsum," nimirum, ut omnes continentiae virtutem sectarentur; nihil enim beatius in hac vita fidelibus potest contingere, quam ut animus nulla mundi cura distractus, sedataque et restincta omni carnis libidine, in uno pietatis studio et coelestium rerum cogitatione conquiescat. Sed quoniam, ut idem Apostolus testatur, "unusquisque proprium donum habet ex Deo; alius quidem sic, alius vero sic," et matrimonium magnis et divinis bonis ornatum est ita, ut inter alia catholicae ecclesiae sacramenta vere et proprie numeretur, ac Dominus nuptiarum celebritatem praesentia sua honestarit: satis apparet, eius doctrinam tradendam esse, quum praesertim liceat animadvertere, tum sanctum Paulum, tum Apostolorum Principem, quae non solum ad dignitatem, sed etiam ad officia matrimonii pertinebant, pluribus locis accurate scripta reliquisse. Divino enim Spiritu affiati optime intelligebant, quanta et quam multa commoda ad Christianam societatem pervenire possent, si fideles matrimonii sanctitatem cognitam haberent, et inviolatam servarent; contra vero, ea ignorata vel neglecta, plurimas maximasque calamitates et detrimenta iD ecclesiam importari. Primum itaque matrimonii natura et vis cxplicanda est; nam quum vitia saepe honesti similitudinem gerant, cavere oportet, ne fideles falsa matrimonii specie decepti turpitudiue et nefariis libidinibus animam commaculent; cuius rei declarandae causa a nominis significatione ordiendum est.

(Jateckismi Romani

II. Quapropter sancta illa copula matrimonii, coniugii aut nuptiarum nominibus exprimatur.

"Matrimonium" ab eo dicitur, quod femina idcirco maxime nubere debeat, ut mater fiat; vel quia prolem concipere. parere, educare, matris munus est. "Coniugium" quoque a coniungendo appellatur, quod legitima mulier cum viro quasi uno iugo adstringatur. Praeterea "nuptiae," quia, ut inquit sanctus Ambrosius '), pudoris gratia puellae se obnuberent; quo etiam declarari videbatur, viris obedientes subiectasque esse oportere. III. Quid sit matrimonium.

Ita vero ex communi Theologorum sententia definitur: "Matrimonium est viri et mulieris maritalis coniunctio inter legitimas personas, individuam vitae consuetudinem retinens." Cuius definitionis partes ut planius intelligantur, docendum est, quamvis haec omnia in perfecto matrimonio insint, consensus videlicet interior, pactio externa verbis expressa, obligatio et vinculum, quod ex ea pactione efficitur, et coniugum copulatio, qua matrimonium consummatur: nihil horum tamen matrimonii vim et rationem proprie habere, nisi obligationem illam et nexum, qui coniunctionis vocabulo significatus est. Additur vero "maritalis,a quoniam alia pactionum genera, quibus viri et mulieres obligantur, ut sibi mutuam operam praestent vel pretii vel alterius rei causa, prorsus aliena sunt a matrimonii ratione. Sequitur deinde "inter legitimas personas," quoniam, qui a nuptiarum coniunctione legibus omnino exclusi sunt, ii matrimonium inire non possunt, neque si ineant, ratum est. Exempli enim gratia, qui intra quartum gradum propinquitate coniuncti sunt, puerque ante decimum quartum annum, aut puella ante duodecimum, quae aetas legibus constituta est, ad matrimonii iusta foedera ineunda apti esse non possunt. Quod vero extremo loco positum est: "individuam vitae consuetudinem retinens," indissolubilis vinculi naturam declarat, quo vir et uxor colligantur.

IV. Ubi praecipua vis matrimonii consistat. Ex his igitur patet matrimonii naturam et rationem in vinculo illo consistere. Nam quod aliae clarissimorum virorum definitiones hoc videntur consensui tribuere, ut, quum dicunt, coniugium esse consensum maris et feminae: hoc ita accipiendum est, consensum ipsum matrimonii causam effectricem esse; quod Patres in concilio Florentino docuerunt. Etenim obligatio et nexus oriri non potest, nisi ex consensu et pactione»

V. Qualis in matrimonio requiratur consensus, quaque ratione

sit declarandum.

Sed illud maxime necessarium est, ut consensus verbis, quae praesens tempus significant, exprimatur: neque enim matrimonium est simplex donatio, sed mutua pactio; atque ita fit, ut consensus alterius tantum ad matrimonium coniungendum satis esse non possit, sed duorum inter se mutuum esse oporteat. Atqui ad declarandum mutuum animi consensum verbis opus esse, perspicuum est; si enim ex interiori tantum consensu sine aliqua externa significatione matrimonium constare posset: illud etiam sequi videretur, ut, quum duo, qui disiunctissimis et maxime diversis in locis essent, ad nuptias consentirent, antequam alter alteri voluntatem suam vel literis, vel nunciis declarasset, veri et stabilis matrimonii lege coniungerentur; quod tamen a ratione et sanctae ecclesiae consuetudine et decretis alienum est.

VI. Mutuus consensus, verbis futuri temporis expressus, matrimonium non efficit.

Recte autem dicitur, oportere, ut consensus verbis exprimatur, quae praesentis temporis significationem habeant; nam, quae futurum tempus indicant, matrimonium non coniungunt, sed spondent. Deinde, quae futura sunt, nondum esse perspicuum est; quae vero non sunt, parum vel nihil firmi aut stabilis habere existimandum est. Quare nondum connubii ius in eam mulierem quisquam habet, quam se in matrimonium ducturum esse pollicetur; neque statim ab eo impletum est, quod se facturum promisit, tametsi fidem praestare debet; quod si non faciat, violatae fidei reus esse convincitur. At vero qui matrimonii foedere alteri iungitur, quamvis postea poeniteat, tamen quod factum est mutare irritumve et infectum reddere non potest. Quum itaque coniugii obligatio nuda promissio non sit, sed eiusmodi abalienatio, qua re ipsa vir mulicri, et vicissim mulier viro corporis sui potestatem tradit: idcirco necesse est, verbis, quae praesens tempus designant, matrimonium contrahi; quorum verborum vis, postquam etiam enunciata sunt, pcrmanet, virumque et uxorem indissolubili vinculo constrictos tenct.

VII. Si pudore aut alio impedimento consensus verbis non exprimatur, nutus et signa verborum locum habent.

Sed verborum loco tum nutus et signa, quae intimum consensum aperte indicent, satis ad matrimonium esse possunt, tum ipsa etiam taoiturnitas, quum puella propter verecundiam non respondet, sed pro ea parentes loquuntur.

VIII. Ad verum rnatrimonium concubitus non requiritur.

Ex iis igitur parochi fidelibus tradent, matrimonii naturant et vim in vinculo et obligatione sitam esse, ac praeter consensum, eo, quo dictum est, modo expressum, ut verum matrimonium exsistat, concubitum necessario non requiri; nam etprimos parentes ante peccatum, quo tempore nulla inter eos carnis copula intercesserat, ut patres testantur, vero matrimonio iunctosfuisse, plane constat. Quare a sanctis Patribus dictum est, matrimonium non concubitu, sed consensu existere; quod etiam a sancto Ambrosio ') in libro de Virginibus repetitum legimus. IX. Quotuplex sit matrimonii consideratiu.

Iam vero hisce explicatis illud docendum erit, matrimonium duplicem rationem habere. Nam, vel ut naturalis coniunctio, (coniugium enim non ab hominibus inventum, sed a natura,) vel ut sacramentum, cuius vis naturalium rerum conditionem superat, considerandum est. Ac quoniam gratia naturam perficit (neque "prius quod spirituale est, sed quod animale, deinde quod spirituale"): rei ordo postulat, ut de matrimonio, ut natura constat, et ad naturae officium pertinet, prius agendum sit; tum vero, quae illi, ut sacramentum est, conveniunt, explananda erunt.

X. Quis matrimonii, ut officium naturae significat, sit auctor.

In primis itaque docendi sunt fideles, matrimonium a Deo institutum esse; scriptum est enim in Genesi: "Masculum et feminam creavit eos, benedixitque illis Deus, et ait: "Crescite et multiplicamini;" et: "Non est bonum hominem esse solum; faciamus ei adiutorium simile sibi;" ac paulo post: "Adae vero non inveniebatur adiutor similis eius. Immisit ergo Dominus Deus soporem in Adam, quumque obdormisset, tulit unam de costis eius, et replevit carnem pro ea. Et aedificavit Dominus Deus costam, quam tulerat de Adam, in mulierem, et adduxit eam ad Adam. Dixitque Adam: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea; haec vocabitur virago, quoniam de viro sumpta est. Quamobrem relinquet homo patrem suum et matrem, et adhaerebit uxori suae; et erunt duo in carne una." Quae ipso Domino auctore apud sanctum Matthaeum ostendunt, matrimonium divinitus institutum esse.

XI. Matrimonium, ut naturae ofjicium consideratum, et maxime

ut sacramentum, dissolvi non potest.

Neque vero Deus matrimonium tantummodo instituit, verum, ut sancta Tridentina synodus declarat, perpetuum

19, 4. sq. '<) Sess. 24. in princ.

Fars II. Caput VIII.

etiam et indissolubilera nodum ei addidit; siquidem Salvator ait; "Quod Deus coniunxit homo non separet." Quamvis enim matrimonio, quatenus naturae est officium, conveniat, ut dissolvi non possit: tamen id maxime fit, quatenus cst sacramentum; qua ex re etiam in omnibus, quae naturae lege eius propria sunt, summam perfectionem consequitur. Tamen et prolis educandae studio, et aliis matrimonii bonis repugnat, ut eius vinculum dissolubile sit.

XII. Omnibus hominibus lex contrahendi non est imposita.

Quod vero a Domino dictum est 2): " Crescite et multiplicamini," id eo spectat, ut cuius rei causa matrimonium institutum erat, declarat, non ut singulis hominibus necessitatera imponat; nunc enim, aucto iam humano genere, non solum ulla lex uxorem ducere aliquem non cogit, sed potius virginitas summopere commendatur, et unicuique in sacris literis suadetur, ut quae matrimonii statu praestantior sit, maioremque in se perfectionem et sanctitatem contineat. Dominus enim Salvator noster ita docuit: "Qui potest capere, capiat;tt et Apostolus ait: "De virginibus praeceptum Domini non habeo; consilium autem do, tanquam misericordiam consecutus a Domino, ut sim fidelis."

XIII. Vir et mulier coniungi cur debeant.

Sed quibus de causis vir et mulier coniungi debeant, explicandum est. Prima igitur est haec ipsa diversi sexus naturae instinctu expetita SiCietas, mutui auxilii spe conciliata, ut alter alterius ope adiutus vitae incommoda facilius ferre, et senectutis imbecillitatem sustentare queat. Altera est, procreationis appetitus non tam quidem ob eam rem, ut bonorum et divitiarum heredes relinquantur, quam ut verae fidei et religionis cultores educentur; quod quidem maxime sanctis illis patriarchis, quum uxores ducerent, propositum fuisse, ex sacris literis satis apparet. Quare Angelus, quum Tobiam admoneret, quo pacto mali daemonis vim posset repellere: "Ostendara," inquit, "tibi, qui sunt, quibus praevalere potest daemonium. Hi namque, qui coniugium ita suscipiunt, ut Deum a se et a sua mente excludant, et suae libidini ita vacent, sicut equus et mulus, quibus non est intellectus, habet potestatem daemonium super eos.tt Deinde subiecit: "Accipies virginem cum timore Domini, amore filiorum magis, quam libidine ductus, ut in semine Abrahae benedictionem in filiis consequaris. tt Atque una etiam haec causa fuit, cur Deus ab

Oatechismi Romam

initio matrimonium constituerit. Quare fit, ut illorum sit scelus gravissimum, qui matrimonio iuncti medicamentis vel conceptum impediunt, vel partum abigunt; haec enim homicidarum impia conspiratio existimanda est.

XIV. Post peccatum cur matrimonium institutum fuerit. Tertia est, quae post primi parentis lapsum ad alias causas accessit, quum propter iustitiae, in qua homo conditus erat, amissionem, appetitus rectae rationi repugnare coepit; ut scilicet, qui sibi imbecillitatis suae conscius est, nec carnis pugnam vult ferre, matrimonii remedio ad vitanda libidinis peccata utatur. De quo ita Apostolus scribit (I. Cor. 7, 2.): "Propter fornicationem unusquisque suam uxorem habeat, et unaquaeque suum virum habeat." Ac paulo post, quum docuisset, interdum orationis causa a matrimonii debito abstinendum esse, subiecit: "Et iterum revertimini in id ipsum, ne tentet vos satanas propter incontinentiam vestram." Hae igitur sunt causae, quarum aliquam sibi proponere quisque debet, qui pie et religiose, ut sanctorum filios decet, nuptias velit contrahere. Quod si ad eas causas alia etiam accedant, quibus homines inducti matrimonium ineant, atque in habendo uxoris delectu hanc illi praeponant, ut heredis relinquendi desiderium, divitiae, forma, generis splendor, morum similitudo: huiusmodi sane rationes damnandae non sunt, quum matrimonii sanctitati non repugnent. Neque enim in sacris literis Iacob Patriarcha reprehenditur, quod Raohelem, eius pulchritudine illectus, Liae praetulerit. Haec de matrimonio, ut naturalis coniunctio est, docenda erunt.

XV. Cur matrimonium sacramenti dignitate per Christum s"

auctum.

Ut autem sacramentum est, explicare oportebit, eius naturam multo praestantiorem esse, et omnino ad altiorem finem referri. Quemadmodum enim matrimonium, ut naturalis coniunctio, ad propagandum humanum genus ab initio institutum est: ita deinde, ut populus ad veri Dei et Salvatoris nostri, Christi cultum et religionem procrearetur atque educaretur, sacramenti dignitas illi tributa est. Quum enim Christus Domiuus vellet arctissimae illius necessitudinis, quae ei cum ecclesia intercedit, suaeque erga nos immensae caritatis certum aliquod signum dare: tanti nry^terii dignitatem hac potissimum maris et feminae sancta coniuuctione declaravit. Quod quidem aptissime factum esse, intelligi ex eo potest, quod ex omnibus humanis necessitatibus nulla inter se homines magis quam matrimonii vinculum constringit, maximaque inter se vir et uxor caritate et benevolentia devincti sunt; atque idcirco fit, ut frequenter

sacrae literae nuptiarum similitudine divinam hanc Christi et ecclesiae copulationem nohis ante oculos proponant.

XVI. Quomodo matrimonium sit verum evangelicae legis sacra~

mentum.

Iam vero matrimonium sacramentum esse, ecelesia, apostoli auctoritate confirmata, certum et exploratum semper habuit; ita enim ad Ephesios scribit: "Viri debent diligere uxores suas, ut corpora sua. Qui suam uxorem diligit, se ipsum diligit; nemo enim unquam carnem suam odio habuit, sed nutrit et fovet eam, sicut et Christus ecclesiam; quia membra sumus corporis eius, de carne eius et de ossibus eius. Propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam, et adhaerebit uxori suae; et erunt duo in carne una. Sacramentum hoc magnum est; ego autem dico in Christo et in ecclesia." Nam quod inquit: " Sacramentum hoc magnum est," nemini dubium esse debet, ad matrimonium referendum esse; ^uod scilicet viri et mulieris coniunctio, cuius Deus auctor est, sanctissimi illius vinculi, quo Christus Dominus cum ecclesia «oniungitur, sacramentum, id est sacrum signum sit.

XVII. Quomodo matrimonium sacramentum esse, ex S. Pauli

verbis convincatur.

Atque hanc esse eorum verborum veram et propriam sententiam, veteres sancti Patres, qui eum locum interpretati sunt, ostendunt; idemque sancta Tridentina synodus explicavit. Constat ergo, virum Christo, uxorem ecclesiae ab Apostolo comparari; virum esse caput mulieris, ut est Christus ecclesiae; eaque ratione fieri, ut vir uxorem diligere, et vicissim uxor virum amare et colery debeat. Christus enim dilexit ecclesiam, et pro ea semetipsum tradidit; rursus vero, ut idem Apostolus docet, ecclesia subiecta est Christo. Sed gratiam quoque hoc sacramento significari et tribui, in quo maxime ratio sacramenti inest, ea synodi verba declarant: "Gratiam vero, quae naturalem illum amorem perficeret, et indissolubilem unitatem confirmaret, coniugesque sanctificaret, ipse Christus, venerabilium sacramentorum iustitutor atque perfector, sua nobis passione promeruit." Quare docendum est, huius sacramenti gratia effici, ut vir et uxor, mutuae caritatis vinculo coniuncti, alter in alterius benevolentia conquiescat, alienosque et illicitos amores et concubitus non quaerat, sed in omnibus sit "honorabile connubium et torus immaculatus."

*5. 24. *) Hebr. 13, 4.

Catechiamus, Con«. Trid.

258XVIII. Quantum matrimonium evangelii a legis naturae vel

Moysis matrimonio aifferat.

Sed quantum matrimonii sacramentum iis matrimoniis praestet, quae ante vel post legem iniri solebant, ex eo licet cognoscere, quod, etsi gentes matrimonio divini aliquid inesse arbitrabantur, atque ob eam rem vagos concubitus a naturae lege alienos esse^ itemque stupra, adulteria, et alia libidinis genera vindicanda esse iudicabant: tamen eorum connubia nullam prorsus sacramenti vim habuerunt. Apud Iudaeos vero religiosius omnino nuptiarum leges servari consueverant, neque dubitandum, quin eorum matrimonia maiori sanctitate praedita essent. Quum enim promissionem accepissent, fore aliquando, ut omnes gentes in semine Abrahae benedicerentur: magnae apud eos pietatis officium merito esse videbatur, filios procreare, electi populi sobolem, ex qua Christus Dominus Salvator noster, quod ad humanam naturam attinet, ortum habiturus esset, propagare; sed illae quoque coniunctiones vera sacramenti ratione caruerunt.

XIX. Matrimonium in lege naturae post peccatum aut in lege Moysis orginis suae, quam ex Deo habuit, decorem non retinuit.

Huc accedit, quod sive naturae post peccatum, sive Moysis legem spectemus, facile animadvertimus, matrimonium a primi ortus sui decore et honestate decidisse. Dum enim naturae iex vigebat, multos ex antiquis Patribus fuisse comperimus, qui plures simul uxores ducerent. Deinde vero in lege Moysis permissum erat, dato repudii libello'2), si causa fuisset, divortium cum uxore facere; quorum utrumque ab evangelica lege sublatum, matrimoniumque in pristinum statum restitutum est. Nam quod polygamia a matrimonii natura aliena esset (etsi aliqui ex priscis Patribus accusandi non sunt, quod non sine Dei indulgentia plures uxores ducerent), Christus Dominus ostendit illis verbis: "Propter hoc dimittet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae; et erunt duo in carne una." Ac deinde adiungit: "Itaque iam non sunt duo, sed una caro." Quibus verbis planum fecit, matrimonium ita a Deo institutum esse, ut duorum tantum, non plurium coniunctione definiretur. Quod etiam alibi apertissime docuit; ait enim: "Quicumque dimiserit uxorem suam, et aliam duxerit, adulterium committit super eam; et si uxor dimiserit virum suum, et alii nupserit, moechatur.44 Nam si viro liceret plures uxores ducere, nulla omnino causa esse videretur, cur raagis adulterii reus dicendus esset, quod praeter eam uxorera, quam domi haberet, aliam duceret, quam quod priore dimissa cum alia coniungeretur. Atque ob eam rem fieri intelligimus, ut, si infidelis quispiam gentis suae more et consuetudine plures uxores duxisset, quum ad veram religionem conversus fuerit, iubeat eum ecclesia ceteras omnes relinquere, ac priorem tantum iustae et legitimae uxoris loco habere.

XX. Vinculum matrimonii divortio disrumpi non potest. Verum eodem Christi Domini testimonio facile comprobatur, nullo. divortio vinculum matrimonii dissolvi posse. Si enim post libellum repudii mulier a viri lege soluta esset, liceret ei sine ullo adulterii crimine alteri viro nubere. Atqui Dominus aperte denunciat: "Omnis, qui dimittit uxorem suam, et alteram ducit, moechatur." Quare coniugii vinculum nulla re, nisi morte, dirurapi perspicuum est; quod quidem Apostolus etiam confirmat, quum inquit: "Mulier alligata est legi, quanto tempore vir eius vivit; quod si dormierit vir eius, liberata est a lege; cui vult nubat, tantum in Domino;" et rursus, "His, qui matrimonio iuncti sunt, praecipio, non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere; quod si discesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari. " Eam vero optionem Apostolus mulieri, quae iusta de causa virum reliquisset, detulit, ut aut innupta maneat, aut viro suo reconcilietur. Neque enim sancta ecclesia viro et uxori permittit, ut sine gravioribus causis alter ab altero discedat.

XXI. Cur nulla ratione dissolvi matrimonium expediat.

Ac ne forte alicui videatur durior matrimonii lex, quod nulla unquam ratione dissolvi possit: docendum est, quae sint cum ea utilitates coniunctae. Primum enim homines in coniungendis matrimoniis virtutem potius et morum similitudinem, quam divitias et pulchritudinem spectandam esse, intelligant; qua quidem re communi societati maxime consuli nemo dubitare potest. Praeterea si divortio matrimonium dissolveretur, vix unquam dissidendi causae hominibus, quae iis ab antiquo pacis et pudicitiae hoste quotidie obiicerentur, deessent. Nunc vero, quum fideles secum cogitant, quamvis etiam coniugii convictu et consuetudine careant, se tamen matrimonii vinculo constrictos teneri, omnemque alterius uxoris ducendae spem sibi praecisam esse: ea re fit, ut ad iracundiara et dissidia tardiores esse consueverint. Quod si interdum etiam divortium

«in. 5. 7.

2G0

faciant, et diutius coniugis desiderium ferre non possint, et facile per amicos reconciliati ad eius conyictum redeunt. XXII. Per libellum repudii separati, possunt rursus coniungi. Sed hoc loco praetermittenda non erit pastoribus sancti Augustini salutaris admonitio; is enim ut ostenderet fidelibus, haud gravate faciendum esse, ut cum uxoribus, quas adulterii causa dimisissent, si eas delicti poeniteret, in gratiam reducerentur: "Cur," inquit, "vir fidelis non recipiet uxorem, quam recipit ecclesia? aut cur uxor viro adultero, sed poenitenti, non ignoscat, cui etiam iguovit Christus?" Nam quod Scriptura "stultum" vocat, "qui tenet adulteram:" de ea sentit, quae, quum deliquerit, poenitere et a coepta turpitudine desistere recusat. Ex iis itaque perspicuum est, fidclium coniugia perfectione et nobilitate tum gentilium, tum Iudaeorum matrimoniis longe praestare.

XXIII. Quae sint bona, quae ex hoc sacramento ad coniugatos

redeunt.

Docendi praeterea sunt fideles, tria esse matrimonii bona: prolem, fidem, sacramentum; quorum compensatione illa incommoda leniuntur, quae Apostolus 3) indicat his verbis: "Tribulationem carnis habebunt huiusmodi," efficiturque, ut coniunctiones corporum, quae extra matrimonium merito damnandae essent, cum honestate coniunctae sint. Primum igitur bonum est "proles," hoc est liberi, qui ex iusta et legitima suscipiuntur uxore; id enim tanti fecit Apostolus, ut diceret: "Salvabitur" mulier "per filiorum generationem." Nec vero hoc de procreatione solum, sed de educatione etiam et disciplina, qua filii ad pietatem erudiuntur, intelligendum est. Sic statim subdit Apostolus: "Si in fide permanserint." Monet enim Scriptura: "Filii tibi sunt? erudi illos, et curva illos a pueritia illorum." Idem etiam Apostolus docet, eiusque institutionis pucherrima exempla Tobias, Iob et alii sanctissimi Patres in sacris literis praebent. Quae vero sint parentum et filiorum officia, in quarto praecepto latius explicabitur. XXIV. Fides in matrimonio quid sit, et quomodo servanda. Sequitur "fides," quod est alterum matrimonii bonum; non ille virtutis habitus, quo imbuimur, quum baptismum percipimus; sed fidelitas quaedam, qua mutuo vir uxori, et uxor viro ita se obstringit, ut alter alteri sui corporis potestatem tradat, sanctumque illud coniugii foedus nunquam se violaturum pollicetur. Id facile colligitur ex illis verbis, quae a primo parente enunciata sunt, quum Evam uxorem suam accepit; quae deinde Christus Dominus in Evangelio comprobavit: "Quare relinquet homo patrem et matrem, et adtiaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una;" item ex eo Apostoli loco: "Mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir; similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier." Quare optimo iure gravissimae animadversiones a Domino in adulteros, quod hanc maritalem fidem frangant, in veteri lege constitutae erant. Postulat praeterea matrimonii fides, ut vir et uxor singulari quodam sanctoque et puro amore coniuncti sint, neque ut adulteri inter se ament, sed ut Christus dilexit ecclesiam; hanc enim Apostolus regularn praescripsit, quum ait:,,Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit ecclesiam," quam certe immensa illa charitate, non sui conunodi gratia, sed sponsae tantum utilitatem sibi proponens, complexus est.

XXV. Quid sit Sacramentum, dum inter matrimonii bona numeratur.

Tertium bonum "sacramentuma appellatur, vinculum scilicet matrimonii, quod nunquam dissolvi potest; nam, ut est apud Apostolum: "Dominus" praecepit, "uxorem a viro non discedere; quod si diseesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari: et vir uxorem non dimittat." Si enim matrimonium, ut sacramentum est, Christi coniunctionem cum ecclesia signat: necesse est, ut Christus se ab ecclesia nunquam disiungit, ita uxorem a viro, quod ad matrimonii viculum attinet, sejarari non posse. Verum ut haec sancta societas sine querela facilius conservetur, viri et uxoris officia, quae a S. Paulo et a principe Apostolorum Petro descripta sunt, tradenda erunt. XXVI. Quae sint praecipua mariti officia.

Ergo viri munus est, uxorem liberaliter et honorifice tractare; qua in re meminisse oportet, Evam ab Adamo sociam appellatam esse, quum inquit: "Mulier quam dedisti mihi sociam;" cuius rei causa aliqui Patres factum esse docuerunt, ut ea non ex pedibus, sed ex latere viri formaretur; quemadmodum etiam ex capite condita non est, ut se viri dominam non esse intelligeret, sed viro potius subiectam. Decet praeterea virum in alicuius honestae rei studio semper occupatum esse, tum ut ea suppeditet, quae ad familiam sustentandam

necessaria sunt, tum ne inerti otio languescat, a quo vitia fere omnia fluxerunt; deinde vero familiam recte constituere, omnium mores corrigere, singulos in officio continere.

XXVII. Uxoris ofjicium quid requirat. Rursus autem uxoris partes sunt, quas Apostolorum princeps enumerat, quum inquit: "Mulieres subditae sint viris suis, ut et si qui i,on credunt verbo, per mulierum convcrsationem sine verbo lucrifiant, considerantes in timore castam conversationem vestram. Quarum non sit extrinsecus capillatura, aut circumdatio auri, aut indumenti, vestimentorum cultus; sed qui absconditus est cordis homo, in incorruptibilitate quieti et modesti spiritus, qui est in conspectu Dei locuples. Sic enim aliquando et sanctae mulieres, sperantes in Deo, ornabant se, subiectae propriis viris, sicut Sara obediebat Abrahae,J), dominum eum vocans." Earu.-n quoque praecipuum studium sit, filios in religionis cultu ediu.are, domesticas res diligenter curare. Domi vero libenter se contineant, nisi necessitas exire cogat; idque sine viri permissu facere nunquam audeant. Deinde, in quo maxime maritalis coniunctio sita est, meminerint semper, secundum Deum, magis quam virum, neminem diligendum, eove pluris faciendum esse neminem; cui etiam omnibu"; in rebus, quae Christianae pietati non adversantur, morum gerere et obtemperare summa cum alacritate animi oporteat.

XXVIII. Quid de matrimonii ritibus sentiendum sit.

Harum rerum explicationi consequens erit, ut pastores ritus etiam doceant, qui in matrimonio contrahendo servari debent; de quibus non est expectandum, ut hoc loco praecepta tradantur, quum a sancta Tridentina synodo, quae hac in re maxime observanda sint, copiose et accurate constituta fuerint, neque illud decretum a pastoribus ignorari possit. Satis igitur est eos admonere, ut, quae ad hanc partem attinent, e sacri concilii doctrina cognoscere studeant, eaque fidelibus diligenter exponant.

XXIX. Clandestina matrimonia rata non sunt.

In primis autem ne adolescentes et puellae, cui aetati inest maxima imbecillitas consilii, falso nuptiarum nomine decepti, turpium amorum foedera incaute ineant: saepissime docebunt, ea neque vera, neque rata matrimonia habenda esse, quae praesente parocho, vel alio sacerdote de ipsius parochi vel ordinarii licentia, certoque testiuin numero non contrahantur.

XXX. Tradere etiam matrimonii impedimenta decet. Sed quae matrimonium etiam impediunt explicanda erunt; in quo argumento plerique graves et doctissimi viri, qui de vitiis et virtutibus conscripserunt, adeo diligenter versati sunt, ut facile omnibus futurum sit, quae illi scriptis suis tradiderunt, in hunc locum transferre; quum praesertim necesse habeant pastores, eos ipsos libros nunquam fere a manibus deponere. Itaque tum illas praeceptiones, tum quae a sancta synodo sancita sunt de impedimento, quod vel a cognatione spirituali, vel a iustitia publicae honestatis, vel a fornicatione oritur, ■attente legent, et tradenda fidelibus curabunt.

XXXI. Quo animo affecti esse debeant qui ad matrimonium

accedunt.

Ex quibus perspici potest, quo animo affectos esse oporteat fideles quum matrimonium contrahunt; neque enim se humanam aliquam rem aggredi, sed divinam putare debent, in qua singularem mentis integritatem et pietatem adhibendam esse, Patrum veteris legis exempla satis ostendunt; quorum matrimonia, tametsi sacramenti dignitate praedita non erant, ea tamen maxima semper cum religione et sanctimonia colenda esse existimarunt.

XXXII. Parentum consensus ad matrimonii soliditatem requirendus.

Inter cetera autem maxime hortandi sunt filii familias, ut parentibus et iis, in quorum fide et potestate sunt, eum honorem tribuant, ut ipsis inscientibus, nedum invitis et repugnantibus, matrimonia non ineant. Nam in veteri Testamento licet animadvertere, filios a patribus semper in matrimonium collocatos esse; qua in re plurimum illorum voluntati deferendum esse, Apostolus etiam videtur iis verbis indicare: "Qui matrimonio iungit virginem suam, bene facit; et qui non iungit, melius facit."

XXXIII. Quidnam de actu coniugali sit praecipiendum. Extrema illa restat pars, quae ad matrimonii usum pertinet, de quibus ita agendum est a pastoribus, ut nullum ex eorum ore verbum excidat, quod fidelium auribus indignum esse videatur, aut pias mentes laedere, aut risum movere queat. Ut enim eloquia Domini eloquia casta sunt: ita etiam maxime decet Christiani populi doctorem eiusraodi orationis genere uti, quod singularem quandam gravitatem et mentis integritatem prae se ferat. Quare duo illa maxime docendi

Oatechismi Romani

sunt fideles: primum quidem, non voluptatis aut libidinis causa matrimonio operam dandam esse, sed eo utendum intra illos fines, qui, ut supra demonstravimus, a Domino praescripti sunt. Meminisse enim convenit, quod Apostolus hortatur "Qui habent uxores, tanquam non habentes sint," tum vero a S. Hieronymo dictum esse: "Sapiens vir iudicio debet amare coniugem, non affectu; reget impetus voluptatis, nec praeceps feretur ad coitum. Nihil est foedius, quam uxorem amare quasi adulteram." XXXIV. Coniugibus aliquando ab officio matrimonii dbstinendum.

Sed quoniam bona omnia sanctis precationibus a Deo impetranda sunt, alterum est quod fideles docere oportet, tt Deum orandi et obsecrandi causa a matrimonii officio interdum abstineant; imprimisque id sibi observandum sciant, tri« bus saltem diebus, antequam sacram eucharistiam percipiant, saepius vero, quum solemnia quadragesimae ieiunia celebrantur, quemadmodum Patres nostri recte et sancte praeceperunt. Ita enim fiet, ut ipsa matrimonii bona maiori in dies divinae gratiae cumulo augeri sentiant, et pietatis studia sectantes non modo hanc vitam tranquille et placide traducant, sed aeternae etiam Dei benignitate consequendae vera et stabili spe, quae "non confundit," nitantur.