PARS PRIMA.
CAPUT I. De fide et symbolo fidel.
I. Quid sit fides hoc loco, et quae eius ad salutem necessitas.
Sed quoniam in divinis literis multiplex est fidei significatio, hic de ea loquimur, cuius vi omnino assentimur iis, quae tradita sunt divinitus. Hanc autem ad salutem consequendam esse necessariam, nemo iure dubitabit, praesertim cum scriptum sit: "Sine~ fide impossibile est placere Deo." Cum enim finis, qui ad beatitudinem homini propositus est, altior sit, quam ut humanae mentis acie perspici possit: necesse ei erat, ipsius a Deo cognitionem accipere. Haec vero cognitio nihil aliud est, nisi fides, cuius virtus efficit, ut id ratum habeamus, quod a Deo traditum esse sanctissimae matris ecclesiae auctoritas comprobarit. Nulla enim fidelibus potest accidere dubitatio in iis, quorum Deus auctor est, qui est ipsa veritas. Ex quo intelligimus, quantum inter hanc fidem, quam Deo habemus, intersit et illam, quam humanae historiae scriptoribus adhibemus. Fides autem, quamquam late pateat, et magnitudine ac dignitate differat [est enim sic in sacris literis: "Modicae fidei, quare dubitasti?" et, "Magna est fides tua," et, "Adauge nobis fidem," item, "Fides sine operibus mortua," et, "Fides quae per charitatem operatur"]: tamen est idem genere, et diversis fidei gradibus eadem definitionis vis et ratio convenit. Quam vero fructuosa sit, et quantam ex ea utilitatem capiamus, in articulorum explicatione dicetur.
II. Quando et qua de causa duodecym fidei capita ab Apostolis
sint tradita.
Quae igitur primum Christiani homines tenere debent, illa sunt, quae fidei duces doctoresque sancti Apostoli, divino SpiU
ritu afflati, duodecim symboli articulis distinxerunt. Nam cum mandatum l) a Domino accepissent, ut, pro ipso legatione fungentes, in universum mundum proficiscerentur, atque omni creaturae evangelium praedicarent: Christianae fidei formulam componendam censuerunt, ut scilicet id ipsum omnes sentirent ac dicerent, neque ulla essent inter eos schismata, quos ad fidei unitatem vocassent, sed essent perfecti in eodem sensu et in eadem sententia.
III. Symbolum unde sit dictum. Hanc autem Christianae fidei et spei professionem a se compositam Apostoli symbolum appellarunt, sive quia ex variis sententiis, quas singuli in commune contulerunt, conflata est, sive quia ea veluti nota et tessera quadam uterentur, qua desertores et subintroductos falsos fratres, qui evangelium adulterabant, ab iis, qui vere Christi militiae sacramento se obligarent, facile possent internoscere.
IV. Quae symboli huius necessitas, et quot in partes dividatur.
Credo in Deum. Cum multa in Christiana religione fidelibus proponantur, quorum singulatim vel universe certam et firmam fidem habere oportet, tum vero illud primo ac necessario omnibus credendum est, quod veluti veritatis fundamentum ac summam de divinae essentiae unitate et trium personarum distinctione, earumque actionibus, quae praecipua quadam ratione illis attribuuntur, Deus ipse nos docuit, huius mysterii doctrinam breviter in Symbolo Apostolorum comprehensam esse, parochus docebit. Nam, ut maiores nostri, qui in hoc argumento pie et accurate versati sunt, observaverunt, in tres potissimum partes ita distributum videtur, ut in una divinae naturae prima persona et mirum creationis opus describatur; in altera, secunda persona, et humanae redemptionis mysterium; in tertia, tertia item persona, caput et fons sanctitatis nostrae, variis et aptissimis sententiis concludatur. Eas autem sententias, similitudine quadam a Patribus nostris frequenter usurpata, articulos appellamus. Ut enim corporis membra articulis distinguuntur, ita etiam in hac fidei confessione, quidquid distincte et separatim ab alio nobis credendum est, recte et apposite articulum dicimus.
C A P U T II. De primo symboli articulo.
Credo in Deum Patrem omnipotentem, creatorem coeli et terrae. L Explicatur breviter primus articulus. His verbis ea sententia subiecta est: certo credo ac sin« ulla dubitatione profiteor Deum Patrem, primam scilicet Trinitatis personam, qui sua omnipotenti virtute coelum ipsum et terram, et omnia, quae coeli et terrae ambitu continentur, ex nihilo condidit, et condita tuetur ac regit; neque solum eum corde credo et ore confiteor, verum summo studio ac pietate ad illum, veluti summum et perfectissimum bonum, contendo. Haec igitur sit brevis quaedam primi huius articuli comprehensio. Sed quoniam magna mysteria in singulis fere verbis latent, ea nunc diligentius parocho perpendenda sunt, ut, quantum Dominus permiserit, ad eius maiestatis gloriam contemplandam cum timore et tremore fidelis populus accedat. II. Credendi verbum quid significet. Igitur credendi vox hoc loco putare, existimare, opinari non significat, sed, ut docent sacrae literae, certissimae assensionis vim habet, qua mens Deo, sua mysteria aperienti, firme constanterque assentitur. Quamobrem is credit (quod ad huius loci explicationem attinet), cui aliquid sine ulla haesitatione certum et persuasum est. Neque vero existimare quisquam debet, fidei notitiam minus certam esse, quod ea non cernantur, quae nobis credenda fides proponit; etenim divinum lumen, quo ea percipimus, tametsi rebus perspicuitatem non afferat, nos tamen de his dubitare non sinit. Deus" enim'), "qui dixit de tenebris lucem splendescere, ipse illuxit in cordibus nostris," ut non sit nobis opertum evangelium, sicut iis, qui pereunt.
III. Quae in symbolo propnnuntur non curiose scrutanda, sed simpliciter asserenda sunt.
Iam vero ex iis, quae dicta sunt, consequitur, eum qui coelesti hac fidei cognitione praeditus est, inquirendi curiositate liberum esse. Deus enim, cum iussit nos credere, non divina iudicia scrutanda, eorumque rationem et causam perquirendam nobis proposuit, sed immutabilem fidem praecepit, quae efficit, ut animus in aeternae veritatis notitia conquiescat. Ac profecto quum Apostolus testetur: "Deus verax est, omnis
autem homo mendax," si arrogantis et impudentis hominis est, gravi ac sapienti viro aliquid affirmanti fidem non habere, sed praeterea urgere, ut, quod dixerit, rationibus aut testibus probetur: cuius temeritatis, atque adeo stultitiae fuerit, Dei voces audientem, coelestis ac salutaris doctrinae rationes requirere? Fides itaque, seclusa omni non solum ambiguitate, sed etiam demonstrandi studio, tenenda est.
IV. Non sufficit ad salutem credere, sed etiam fidem profiteri necessarium est.
Verum illud praeterea doceat parochus, eum, qui dicit, "Credo," praeterquam quod intimum mentis suae assensum declarat, qui interior fidei actus est, debere id, quod animo inclusum habet, aperta fidei professione prae se ferre, summaque alacritate palam fateri ac praedicare. Oportet enim fideles eum spiritum habere, quo fretus Propheta dixit: "Credidi, propter quod locutus sum;" imitari Apostolos, qui ad principes populi responderunt: "Non possumus, quae vidimus et audivimus, non loqui; " divi Pauli praeclara illa voce excitari: "Non erubesco evangelium; virtus enim Dei est in salutem omni credenti;" item, quo maxime huius sententiae veritas confirmatur 5): "Corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem."
V. Fidei Christianae excellentia. In Deum. Hinc Christianae sapientiae dignitatem et praestantiam, ex eaque, quantum divinae bonitati debeamus, cognoscere licet, quibus datum est, statim ad rei praestantissimae maximeque expetendae cognitionem quasi fidei gradibus ascendere.
VI. Quantum differat Christiana de Deo sapientia a philosophica rerum divinarum notiha.
In hoc enim multum inter se differunt Christiana philosophia et huius saeculi sapientia, quod haec quidem naturalis tantum luminis ductu ab effectibus et ab iis, quae sensibus percipiuntur, paulatim progressa, non nisi post longos labores vix tandem invisibilia Dei contemplatur, primamque omnium rerum causam, et auctorem agnoscit atque intelligit; contra vero illa humanae mentis aciem ita exacuit, ut in coelum nullo labore penetrare possit, atque divino splendore collustrata, primum quidem aeternum ipsum luminis fontem, deinde, quae infra ipsum posita sunt, intueri. ut nos vocatos esse de tene»
bris "in ') admirabile lumen," quod est apud Apostolorum principem, cum summa animi iucunditate experiamur, et "credentes 2) exsultemus laetitia inenarrabili. " Recte igitur fideles primo se in Deum credere profitentur, cuius maiestatem, ex Ieremiae sententia, "incomprehensibilem" esse dicimus. "Lucem enim, ut ait Apostolus, "inhabitat inaccessibilem, quem nullus hominum vidit, sed nec videre potest;" cum enim ad Moysen loqueretur 6): " "Non videbit me, inquit, homo et vivet." Nam ut mens nostra ad Deum, quo nihil est sublimius, perveniat, necesse est, eam omnino a sensibus abstractam esse, cuius rei facultatem in hac vita naturaliter non habemus. Sed quamvis haec ita sint, "non reliquit tamen Deus, ut inquit Apostolus, semetipsum sine testimonio, benefaciens, de coelo dans pluvias et tempora fructifera, implens cibo et laetitia corda hominum. " Quae causa fuit philosophis, nihil abiectum de Deo sentiendi, et quidquid corporeum, quidquid concretum et admistum est, ab eo longissime removendi; cui etiam bonorum omnium perfectam vim et copiam tribuerunt, ut ab eo, tanquam a perpetuo quodam et inexhausto fonte bonitatis ac benignitatis, omnia ad omnes creatas res atque naturas perfecta bona dimanent; quem sapientem, veritatis auctorem et amantem, iustum, beneficentissimum, et aliis nominibus appellaverunt, quibus summa et absoluta perfectio continetur; cuius immensam et infinitam virtutem, omnem complentem locum, et per omnia pertinentem, esse dixerunt. Hoc ex divinis literis longe melius constat et illustrius, ut illo loco: "Spiritus est Deus;" item: "Estote vos perfecti, sicut et Pater vester coelestis perfectus est;" tum: "Omnia nuda et aperta sunt oculis eius;" etillud: "0 altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei;" deinde: "Deus verax est"; et: "Ego sum via et veritas et vita;" praeterea 1: "Iustitia plena est dextera tua;" denique: "Aperis tu manum tuam, et imples omne animal benedictione; " postremo: "Quo ibo a spiritu tuo, et quo a facie tua fugiam?" et: "Si ascendero in coelum, tu illic es; si descendero in infernum, ades. Si sumpsero pennas meas diluculo, et habitavero in extremis maris etc.;" et: "Numquid non coelum et terram ego impleo, dicit Dominus?" Magna et praeclara haec sunt, quae de Dei natura sacrorum librorum auctoritati consentanea et consequentia ex rerum effectarum investigatione philosophi
Catechismus, Conc. Trid.
cognoverunt; quamquam in eo etiam coelestis doctrinae necessitatem cognoscimus, si animadvertamus, fidem non solum hoc praestare, quemadmodum supra dictum est, ut quae viri tantum sapientes longo studio consecuti sunt, ea rudibus quoque et imperitis hominibus statim pateant atque in promptu sint; verum ut rerum notitia, quae fidei disciplina comparatur, multo certior, atque ab omni errore purior in mentibus nostris insideat, quam si eas ipsas res, humanae scientiae rationibus comprehensas, animus intelligeret. Sed quanto praestantior divini numinis cognitio censenda est, ad quam non communiter omnibus naturae contemplatio, sed proprie credentibus fidei lumen aditum patefecit? Haec autem symboli articulis continetur, qui nobis divinae essentiae unitatem et trium personarum distinctionem, tum vero ipsum Deum esse ultimum hominis finem aperiunt, a quo coelestis aeternaeque beatitudinis possessio exspectanda sit; si quidem a divo Paulo didicimus, Deum inquirentibus se remuneratorem esse. Haec quanta sint, et an eius generis sint bona, ad quae humana cognitio adspirare potuerit, multo ante eundem Apostolum Isaias Propheta his verbis ostendit: "A saeculo non audierunt, neque auribus perceperunt; oculus non vidit, Deus, absque te, quae praeparasti exspectantibus te."
VII. Unum Deum esse, non plures Deos, confitendum est. Sed ex iis, quae diximus, unum etiam Deum esse, non plures deos, confitendum est. Nam cum Deo summam bonitatem et perfectionem tribuamus, fieri non potest, ut id, quod summum atque absolutissimum est, inveniatur in pluribus. Quod si cui aliquid ad summum deest, eo ipso imperfectus est; quare nec Dei natura illi convenit. Hoc autem multis sacrarum literarum locis comprobatur, scriptum est enim: "Audi Israel, Dominus Deus noster, Deus unus est;" praeterea est Domini iussum: "Non habebis Deos alienos coram me;" deinde per Prophetam saepe admonet: "Ego primus, et ego novissimus, et absque me non est Deus." Apostolus etiam palam testatur: Unus Dominus, una fides, unum baptisma."
VIII. Creatis naturis Dei nomen interdum tribuitur, sed improprie.
Neque vero nos moveat, quod interdum sacrae literae Dei "nomen creatis etiam naturis imponunt. Nam quod proU, 6. ■) Eph. 4, 5.
phetas et iudices deos appellarunt, non gentium more factum est, quae sibi plures Deos stulte et impie finxerunt; sed quadam loquendi consuetudine significare voluerunt excellentem aliquam virtutem vel functionem, quae Dei munere illis concessa sit. Deum igitur natura, substantia, essentia unum, quemadmodum ad confirmandam veritatem in symbolo Mcaeni concilii dictum est, Christiana fides credit et profitetur; sed altius etiam ascendens ita unum intelligit, ut unitatem in Trinitate, et Trinitatem in unitate veneretur, de quo nobis mysterio nunc dicere incipiendum est.
IX. Deus generali ratione omnium hominum, peculiari autem Christianorum Pater dicitur.
Sequitur enim in symbolo: "Patrem;" sed quoniam Patris vox non una ratione Deo tribuitur, illud prius declarandum erit, quae sit magis propria huius loci significatio. Deum nonnulli etiam, quorum tenebris fides lucem non attulit, aeternam substantiam esse intellexerunt, a qua res ortae essent, et cuius providentia omnia gubernarentur, suumque ordinem et statum conservarent. Ex humanis igitur rebus ducta similitudine, quemadmodum eum, a quo familia propagata est, cuiusque consilio et imperio regitur, patrem vocabant: ita hae ratione factum est, ut Deum, quem omnium rerum opificem et rectprem agnoscebant, Patrem appellari voluerint; eodem nomine sacrae etiam literae usae sunt, cum de Deo loquentes universorum creationem, potestatem, admirabiiemque providentiam ei tribuendam indicarent; legimus enim: "Numquid non ipse est Pater tuus, qui possedit te, et fecit, et creavit te?" et alibi: "Numquid non Pater unus omnium nostrum? Numquid non Deus unus creavit nos?" At vero multo frequentius et peculiari quodam nomine, praesertim in novi Testamenti libris, Deus Pater Christianorum dicitur, qui non acceperunt "spiritum servitutis in timore, sed acceperunt Spiritum adoptioms filiorum Dei, in quo clamant: Abba, Patcr;" eam enim "caritatem dedit nobis Pater, ut filii Dei nominemur et simus; quodsi filii, et heredes, heredes quidem Dei, coheredes autem Christi, qui est primogenitus 6) in multis fratribus; ncc confunditur vocare nos fratres." Sive igitur communom creationis et providentiae, sive praecipuam spiritualis adoptionis causam spectes, merito fideles Deum Patrem se credere profitentur.
•) Rom. 8, 29. Hsbr. 2, 11.
X. Ex hac voce Patris quae colligenda mysteria, et de distinctione personarum in divinis.
Verum praeter eas notiones, quas explicavimus, Patris nomine audito ad altiora mysteria mentem erigendam esse parochus docebit. Quod enim in luce illa inaccessibili, quam inhabitat Deus, magis reconditum et abstrusum est, quodque humana ratio et intelligentia non consequi, aut ne suspicari quidem poterat, id Patris vocabulo divina oracula nobis aperire incipiunt. Indicat autem hoc nomen, in una divinitatis essentia non unam tantum personam, sed personarum distinctionem credendam esse. Tres enim sunt in una divinitate personae: Patris, qui a nullo genitus est; Filii, qui ante omnia saecula a Patre genitus est; Spiritus sancti, qui itidera ab aeterno ex Patre et Filio procedit. Atqui Pater est in una divinitatis substantia prima persona, qui cum unigenito Filio suo et Spiritu sancto unus est Deus, unus est Dominus; non in unius singularitate personae, sed in unius Trinitate substantiae. Iam vero hae tres personae, quum in iis quidquam dissimile aut dispar cogitare nefas sit, suis tantummodo proprietatibus distinctae intelliguntur. Pater siquidem ingenitus est; Filius a Patre genitus; Spiritus sanctus ab utroque procedit. Atque ita trium personarum eandem essentiam, eandem substantiam confitemur, ut in confessione verae sempiternaeque Deitatis, et in personis proprietatem, et in essentia unitatem, et in Trinitate aequalitatem pie et sancte colendam credamus. Nam quod Patris primam esse personam dicimus, hoc non ita accipiendum est, perinde ac si aliquid in Trinitate prius aut posterius, maius aut minus cogitemus; absit enim haec a fidelium mentibus impietas, quum eandem aeternitatem, eandem gloriae maiestatem in tribus personis Christiana religio praedicet. Sed Patrem propterea, quod ipse sit principium sine principio, primam esse personam, vere et sine ulla dubitatione affirmamus; quae quidem uti Patris proprietate distincta est, ita in unam illam praecipue hoc convenit, quod Filium ab aeterno genuerit; semper enim Deum simul et Patrem fuisse nobis significatur, quum Dei et Patris nomina coniuncta in hac confessione pronunciamus. Verum quoniam in nullius rei, quam huius omnium altissimae ac difficillimae notitia atque explicatione, aut periculosius versari, aut gravius errare possumus: doceat parochus, religiose retinenda esse essentiae et personae propria vocabula, quibus hoc mysterium significatur, et sciant fideles unitatem esse in essentia, distinctionem autem in personis. Sed haec subtilius exquirere nihil oportet, quum meminerimus illius vocis: "Qui scrutator est maiestatis, opprimetur a gloria." Satis enim videri debet, quod fide certum et exploratum habeamus, nos a Deo, cuius oraculis non assentiri extremae stultitiae atque miseriae est, ita edoctos esse: "Docete," inquit, "omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii et Spiritus sancti. Rursus: "Tres sunt, qui testimonium dant in coelo, Pater, Verbum et Spiritus sanctus, et hi tres unum sunt." Oret tamen assidue ac precetur Deum et Patrem, qui universa ex nihilo condidit, disponitque 4) omnia suaviter, qui dedit nobis potestatem filios Dei fieii, qui Trinitatis mysterium humanae menti patefecit; oret, inquam, sine intermissione, qui divino beneficio haec credit, ut, aliquando in aeterna tabernacula receptus, dignus sit, qui videat, quae tanta sit Dei Patris foecunditas, ut se ipsum intuens atque intelligens, parem et aequalem sibi Filium gignat, quove modo duorum idem plane et par caritatis amor, qui Spiritus sanctus est, a Patre et Filio procedens, genitorem et genitum aeterno atque indissolubili vinculo inter se connectat; atque ita divinae Trinitatis una sit essentia et trium personarum perfecta distinctio. Omnipotentem. XI. Nomine omnipotentis quid hic intelligamus. Solent sacrae literae multis nominibus Dei summam vim et immensam maiestatem explicare, ut ostendant, quanta religione et pietate illius sanctissimum numen colendum sit; sed in primis doceat parochus, illi omnipotentem vim frequentissime tribui. Ipse enim de se dicit: "Ego Dominus omnipotens;" et rursus Iacob, quum filios ad Ioseph mitteret, ita illis precatus est: "Deus autem meus omnipotens faciat vobis eum placabilem;" deinde vero in Apocalypsi scriptum est: "Dominus Deus, qui est, et qui erat, et qui venturus est, omnipotens," et alibi: "Dies magnus Dei omnipotentis" appellatur. Nonnunquam etiam pluribus verbis illud idem significari solet. Atque huc pertinet, quod dicitur: "Non erit impossibile apud Deum omne verbum." "Numquid manus Domini invalida est?" item: "Subest enim tibi, quum volueris, po§§§, " et alia generis eiusdem. Ex quibus variis dicendi formis id percipitur, quod uno omnipotentis verbo comprehendi perspicuum est. Intelligimus autem hoc nomine, nihil esse, nihil animo et cogitatione fingi posse, quod Deus effi-
*<) Sap. 12, 18.
cere nequeat. Etenira non solum haec, quae tametsi maxima sunt, aliquo tamen modo in cogitationem nostram cadunt, efficiendi potestalem habet, nimirum ut omnia ad niliilum recidant, atque ut plures mundi ex nihilo repente exsistant; verum etiam multa maiora in illius potestate sita sunt, quae humanae menti et intelligentiae suspicari non licet.
XII. Quum Deus sit omnipotens, peccare tamen velfalli non potest. Neque vero, quum omnia Deus possit, mentiri tamen, aut
fallere, aut falli, aut peccare, aut interire, aut ignorare aliquid potest. Haec enim in eam naturam cadunt, cuius imperfecta actio est; Deus vero, cuius perfectissima semper est actio, ideo haec non posse dicitur, quia posse ea infirmitatis est, non summae et infinitae omnium rerum potestatis, quam ille habet. Ita igitur Deum omnipotentem, esse credimus, ut ab eo tamen longe omnia abesse cogitemus, quae perfectae eius essentiae maxime coniuncta et convenientia non sunt.
XIII. Cur aliis nominibus, quae de Deo dicuntur, praetermissis, solius omnipotentiae in svmbolo^ jiat mentio, quaeque eius fidei
sit utiiitas.
Kecte autem sapienterque factum parochus ostendat, ut, praetermissis aliis nominibus, quae de Deo dicuntur, hoc unum nobis credendum in symbolo proponeretur. Nam quum Deum omnipotentem agnoscimus, simul etiam fateamur necesse est, eum omnium rerum scientiam habere, omnia item eius ditioni et imperio subiecta esse. Cum vero omnia ab eo fieri posse non dubitemus, consequens omnino est, ut cetera etiam explorata de illo habeamus; quae si desint, quo modo omnipotens sit, prorsus intelligere non possumus. Praeterea nulla res tam ad fidem et spem nostram confirmandam valet, quam si fixum in animis nostris teneamus, nihil non fieri a Deo posse. Quidquid enim deinceps credere oporteat, quamvis magnum et admirabile sit, rerumque ordinem ac modum superet, illi tamen facile humana ratio, postquam Dei omnipotentis notitiam perceperit, sine ulla haesitatione assentitur; quin potius quo maiora sint, quae divina oracula doceant, eo libentius fidem eis habendam esse existimat. Quod si boni etiam aliquid exspectandum sit, nunquam animus rei magnitudine, quam exoptat, frangitur, sed erigit sese atque confirmat, saepe illud cogitans, nihil esse, quod ab omnipotenti Deo effici non possit. Quare hac fide praecipue munitos nos esse oportet, vel quum admiranda aliqua opera ad proximorum usum et utilitatem edere cogimur, vel quum a Deo precibus impetrare aliquid volumus. Alterum enim ipse Dominus docuit, quum Apostolis incredulitatem obiiciens diceret: "Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic: transi hinc illuc, et transibit, et nihil impossibile erit vobis." De altero autem sanctus Iacobus ita testatus est: "Postulet in fide nihil haesitans; qui enim haesitat, similis est fluctui maris, qui a vento movetur et circumfertur. Non ergo aestimet homo ille, quod accipiat aliquid a Domino." Multa praeterea haec fides commoda atque utilitates nobis praebet, in primis vero ad omnem animi modestiam et humilitatem nos instituit; sic enim inquit princeps Apostolorum 3): "Humiliamini sub potenti manu Dei." Monet etiam non esse trepidandum, ubi non sit timor, sed unum Deum timendum esse, in cuius potestate nos ipsi nostraque omnia posita sint; ait enim Salvator noster 4): "Ostendam vobis, quem timeatis. Timete cum, qui, postquam occiderit, habet potestatem mittere in gehennam." Utimur deinde hac fide ad immensa erga nos Dei beneficia cognoscenda et celebranda. Nam qui Deum omnipotentem cogitat, tam ingrato animo esse non potest, quin saepius exclamet: "Fecit mihi magna, qui potens est.".
XIV. Omnipotentiae vox non ita Patri hic tribuitur, ut de Filio
vel Spiritu sancto etiam non dicatur. Sed quod Patrem omnipotentem in hoc articulo vocamus, neminem eo errore duci oportet, ut arbitretur, ita illi hoc nomen tributum esse, ut Filio etiam et Spiritui sancto commune non sit. Nam quemadmodum Deum Patrem, DeumFilium, Deum Spiritum sanctum, neque tamen tres Deos, sed unum Deum esse dicimus: ita aeque Patrem, ac Filium et Spiritum sanctum omnipotentem, neque tamen tres omnipotentes, sed unum omnipotentem esse confitemur. At vero praecipua quadam ratione Patrem, qui omnis originis fons est, hoc nomine vocamus, uti etiam Filio, qui aeternum Patris Verbum est, sapientiam, et Spiritui sancto, qui utriusque amor est, bonitatem tribuimus; quamvis haec et alia huiusmodi nomina communiter in tribus personis ex catholicae fidei regula dicantur. Creatorem ooeli et terrae.
XV. Quo pacto quaque de causa Deus coelum et terram creaverit. Quam necessarium fuerit, omnipotentis Dei cognitionera
paulo ante fidelibus tradi, ex iis, quae nunc de universorum creatione explicanda erunt, perspici potest. Tanti enim operis miraculum facilius creditur, quod nullus de iramensa creatoris potestate dubitandi locus relinquitur. Deus enim non ex materia aliqua mundum fabricatus est, sed ex nihilo creavit, idque nulla vi aut necessitate coactus, sed sua sponte et voluntate instituit. Neque vero ulla alia fuit causa, quae illum ad opus creationis impelleret, nisi ut rebus, quae ab ipso effectae essent, bonitatem suam impertiretur. Nam Dei natura, ipsa per se beatissima, nullius rei indigens est, ut inquit David'): "Dixi Domino, Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges." Quemadmodum autem sua bonitate adductus quaecumque voluit fecit: ita non exemplum aliquod aut formam,' quae extra se posita esset, quum universa conderet, secutus est; verum, quia rerum omnium exemplar divina intelligentia continetur, id summus artifex in se ipso intuens ac veluti imitatus, summa sapientia et infinita virtute, quae ipsius propria est, rerum universitatem initio procreavit. "Ipse" enim "dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt." XVI. Quid per coelum et terram hoc loco intelligendum sit. Verum coeli et terrae nomine quidquid coelum et terra complectitur intelligendum est. Nam praeter coelos, quos "opera digitorum" eius Propheta appellavit, solis etiam splendorem lunaeque et ceterorum siderum ornatum addidit, atque, ut "essent in signa et tempora et dies et annos," ita coelorum orbes certo et constanti cursu temperavit, ut nihil perpetua eorum conversione mobilius, nihil mobilitate illa certius videri possit.
XVII. De creatione coelorum spiritualium, id est angelorum. Praeterea spiritualem naturam innumerabilesque angelos, qui Deo ministrarent atque assisterent, ipse ex nihilo creavit, quos deinde admirabili gratiae suae et potestatis munere auxit atque ornavit. Nam quum illud sit in divinis literis, diabolum "in veritate non stetisse:" perspicuum est, eum reliquosque desertores angelos ab ortus sui initio gratia praeditos fuisse. De quo ita est apud sanctum Augustinum 7): Cum bona voluntate, id est, cum amore casto, quo illi adhaerent, angelos creavit, simul in eis et condens naturam et largiens gratiam. Unde sine bona voluntate, hoc est Dei amore, nunquam sanctos angelos fuisse credendum est." Quod autem ad scientiam attinet, exstat illud sacrarum literarum testimonium s): "Tu Domine, mi rex, sapiens es, sicut habet sapientiam angelus Dei, ut intelligas omnia super terram." Potestatem denique eis tribuit divinus David illis verbis: "Potentes virtute, facientes verbum illius." Atque ob eam rem saepe in sacris literis virtutes et exercitus Domini appellantur a). Sed quamvis omnes ii coelestibus donis ornati fuerint, plurimi tamen, qui a Deo parente et creatore suo defecerunt, ex altissimis illis sedibus deturbati atque in obscurissimum terrae carcerem inclusi, aeternas superbiae suae poenas luunt, de quibus princeps Apostolorum scribit in hunc modum: "Angelis peccantibus non pepercit, sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit cruciandos, in iudicium reservari."
XVIII. De terrae creatione.
At vero, terram etiam super stabilitatem suam fundatam, Deus verbo suo iussit in media mundi parte consistere, effecitque, ut ascenderent montes, et descenderent campi in locum, quem fundavit eis; ac ne aquarum vis illam inundaret, terminum posuit, quem non transgredientur, neque convertentur operire terram. Deinde non solum arboribus omnique herbarum et florum varietate convestivit atque ornavit, sed innumerabilibus etiam animantium generibus, quemadmodum antea aquas et a8ra, ita etiam terras complevit.
XIX. De creatione hominis.
Postremo ex limo terrae hominem sic corpore affectum et constitutum effinxit, ut non quidem naturae ipsius vi, sed divino beneficio immortalis esset et impassibilis. Quod autem ad animam pertinet, eum ad imaginem et similitudinem suam formavit, liberumque ei arbitrium tribuit; omnes praeterea motus animi atque appetitiones ita in eo temperavit, ut rationis imperio nunquam non parerent. Tum originalis iustitiae admirabile donum addidit, ac deinde ceteris animantibus praeesse voluit; quae quidem facile erit parochis ad fidelium institutionem ex sacra Genesis historia cognoscere.
XX. Coeli et terrae nomine visibilia omnia et invisibilia comprehenduntur.
Haec igitur de universorum creatione, coeli et terrae verbis intelligenda sunt, quae omnia breviter quidem Propheta complexus est illis verbis: "Tui sunt coeli, et tua est terra; orbem terrae et plenitudinem eius tu fundasti." Sed multo etiam brevius Patres Nicaeni concilii, additis in symbolo duobus illis verbis, "visibilium et invisibilium " significaverunt. Quaecumque enim rerum universitate comprehenduntur, atque a Deo creata esse confitemur, ea vel sub sensum cadunt, et
2G
visibilia dicuntur, vel mente et intelligentia percipi a nobis possunt, quae invisibilium nomine significantur.
XXI. Res Dei virtute # conditae citra ipsius gubernationem et
providentiam subsistere non possunt.
Nec vero ita Deum creatorem atque effectorem omnium credere oportet, ut existimemus, perfecto absolutoque opere ea, quae ab ipso effecta sunt, deinceps sine infinita eius virtute constare potuisse. Nam quemadmodum omnia ut essent, creatoris summa potestate, sapientia et bonitate effectum est, ita etiam, nisi conditis rebus perpetua eius providentia adesset, atque eadem vi, qua ab initio constitutae sunt, illas conservaret, statim ad nihilum reciderent. Atque id Scriptura declarat, quum inquit: "Quomodo posset aliquid permanere, nisi tu voluisses; aut quod a te vocatum non esset conservaretur? "
XXII. Deus sua gubernatione secundarum causarum vim non
evertit.
Non solum autem Deus universa, quae sunt, providentia sua tuetur atque administrat: verum etiam, quae moventur et agunt aliquid, intima virtute ad motum atque actionem ita impellit, ut, quamvis secundarum causarum efficientiam non impediat, praeveniat tamen, quum eius occultissima vis ad singula pertineat, et, quemadmodum Sapiens testatur: "Attingat a fine usque ad finem fortiter, et disponat omnia suaviter." Quare ab Apostolo dictum est, quum apud Athenienses annunciaret Deum, quem ignorantes colebant: "Non longe est ab unoquoque nostrum; in ipso enim vivimus, et movemur, et sumus."
XXIII. Rerum creatio soli Patri tribuenda non est. Atque haec de primi articuli explicatione satis fuerint, si tamen illud etiam admonuerimus, creationis opus omnibus sanctae et individuae Trinitatis personis commune esse. Nam hoc loco ex Apostolorum doctrina Patrem creatorem coeli et terrae confitemur; in Scripturis sacris legimus de Filio 4): "Omnia per ipsum facta sunt," et de Spiritu sancto: "Spiritus Dei ferebatur super aquas;" et alibi 6): "Verbo Domini coeli firmati sunt, et spiritu oris eius omnis virtus eorum/'
CAPUT III. De secundo Articulo.
Et in Iesum Christum, Filium eius unicum, Dominum nostrum. I. De secundo articulo et de professionis eius utilitate. Mirificam et uberrimam esse utilitatem, quae ex huius articuli fide et confessione confluxit ad humanum genus, et illud sancti Ioaunis testimonium ostendit l): " Quisquis confessus fuerit, quoniam Iesus est Filius Dei, Deus in eo manet, et ipse in Deo, "et beatitudinis praeconium declarat, quod a Christo Domino tributum est principi Apostolorum 2): "Beatus es, Simon Bar-Iona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in coelis est." Hoc enim fundamentum firmissimum est nostrae salutis ac redemptionis.
II. TJnde magnitudo beneficii hoc articulo propositi potissimum
cognoscatur.
Sed quoniam admirabilis huius utilitatis fructus maxime ex felicissimi illius status ruina intelligitur, in quo Deus primos homines collocarat: incumbat in hanc curam parochus, ut fideles communium miseriarum et aerumnarum causam cognoscant. Quum enim a Dei obedientia descivisset Adam, interdictumque violasset illud: "Ex omni ligno paradisi comede, de ligno autem scientiae boni et mali ne comedas, in quocumque die enim comederis ex eo, morte morieris;" in summam illam incidit calamitatem, ut sanctitatem et iustitiam, in qua constitutus fuerat, amitteret, et reliqua subiret mala, quae sancta Tridentina synodus uberius explicavit. Propterea vero peccatum et peccati poenam in uno Adam non constitisse commemorabit, sed ex eo tanquam ex semine et causa ad omnem posteritatem iure permanasse.
III. Nullus praeter Christum genus humanum potuit restaurare. Cum igitur ex altissimo dignitatis gradu concidisset nostrum genus, sublevari inde, et in pristinum locum restitui nullo modo poterat hominum aut angelorum viribus. Quare reliquum erat illud ruinae et malorum subsidium, ut Dei Filii infinita virtus, assumpta carnis nostrae imbecillitate, infinitam tolleret peccati vim, et nos reconciliaret Deo in sanguine suo.
IV. Citra redemptionis fidem^ nullus unquam salvari potuit, et propterea Christus a mundi initio saepe praenunciatus est.
Huius autem redemptionis fides et confessio hominibus ad salutem consequendam necessaria est, semperque fuit, quam
Deus initio praemonstravit; nam in illa damnatione humani generis, quae statim peccatum consecuta est, ostensa etiam spes redemptionis fuit illis verbis, quibus proprium diabolo damnum, quod ex liberatione hominum facturus erat, denunciavit'): "Inimicitias ponam inter te et mulierem, semen tuum et semen illius; ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo eius;" et deinceps eandem promissionem saepe confirmavit, maioremque sui consilii significationem iis praesertim hominibus dedit, quibus voluit singularem benevolentiam praestare; inter ceteros vero, quum Patriarchae Abrahae saepenumero hoc mysterium significasset, tum eo tempore apertius declaravit, quum ille Dei iussis obediens, filium suum unicum Isaac immolare voluit; ait enim: Quia fecisti hanc rem^ et non pepercisti filio tuo unigenito, benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum sicut stellas coeli, et velut arenam, quae est in litore maris; possidebit semen tuum portas inimicorum tuorum^ et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae, quia obedisti voci meae." Ex quibus verbis facile colligi poterat, ex progenie Abrahae futurum, qui omnibus ab immanissima satanae tyrannide libertatis salutem afferret. Illum autem Dei Filium, natum ex semine Abrahae secundum carnem, fore necesse erat. Non ita multo post Dominus, ut eiusdem promissionis memoria conservaretur, idem foedus cum Iacob Abrahae nepote sancivit; nam quum ille in somnis vidit scalam stantem super terram, et cacumen illius tangens coelos, angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam, ut testatur scriptura: audivit etiam Dominum innixum scalae, dicentem sibi: "Ego sum Dominus Deus Abraham patris tui, et Deus Isaac; terram, in qua dormis, tibi dabo, et semini tuo; eritque semen tuum quasi pulvis terrae. Dilataberis ad orientem, et occidentem, et septentrionem, et meridiem, et benedicentur in te et in semine tuo cunctae tribus terrae." Neque postea destitit Deus eadem sui promissi memoria renovanda et generi Abraham et multis praeterea hominibus Salvatoris exspectationem commovere; si quidem Iudaeorum republica et religione constituta notior populo suo fieri coepit. Nam et mutae res significarunt, et homines praedixerunt, quae et quanta nobis bona salvator ille et redemptor noster Christus Iesus allaturus esset. Ac Prophetae quidem, quorum mens coelesti lumine illustrata fuit, Filii Dei ortum, admirabilia opera, quae homo natus effecit, doctrinam,
mores, consuetudinem, mortem, resurrectionem, ceteraque eius mysteria, haec omnia, quasi tunc adessent, palam docentes, populo praenunciaruut ita, ut, si futuri et praeteriti temporis tollatur diversitas, nihil iam inter Prophetarum praedicta et Apostolorum praedicationem, nihil inter veterum Patriarcharum fidem et nostram interesse videamus. Sed iam de singulis articuli partibus dicendum videtur.
V. De lesu nomine, et quod Christo proprie conveniat.
Iesus proprium est nomen eius, qui Deus et homo est, quod Salvatorem significat; non quidem fortuito aut hominum iudicio et voluntate, sed Dei consilio et praecepto illi impositum. Angelus enim Mariae matri ita annunciavit l): "Ecce concipies in utero, et paries filium, et vocabis nomen eius Iesum." Ac deinde Ioseph Virginis sponso non solum, ut eo nomine puerum appellaret, praecepit, sed etiam, cur ita nominandus esset, declaravit; inquit enim: "Ioseph, fili David, noli timere accipere Mariam coniugem tuam, quod enim in ea natum est, de Spiritu sancto est; pariet autem filium, et vocabis nomen eius Iesum; ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum."
VI. Non est eadem ratio, cur aliis quiousdam hominibus idem nomen sit tributum.
Ac multi quidem hoc nomine fuerunt in divinis literis; nam idem nomen Nave filio fuit, qui Moysi successit, et populum a Moyse ex Aegypto liberatum in terram promissionis, quod illi negatum fuerat, deduxit. Eodem etiam nomine Iosedech sacerdotis filius appellatus est. Sed quanto verius Salvatorem nostrum hoc nomine appellandum existimabimus, qui non uni alicui populo, sed universis omnium aetatum hominibus, non quidem fame, aut Aegyptiaco vel Babylonico dominatu oppressis, sed in umbra mortis sedentibus, et durissimis peccati et diaboli vinculis obstrictis, lucem, libertatem et salutem dederit, qui eis coelestis regni ius et haereditatem acquisiverit, qni eos Deo Patri reconciliaverit? In illis Christum Dominurn adumbratum videmus, a quo iis beneficiis, quae diximus, cumulatum est genus humanum. Quae praeterea nomina praedicta sunt Dei Filio divinitus imponenda, ad unum hoc Iesus nomen referuntur; quum enim cetera salutem, quam nobis daturus erat, aliqua ex parte attingerent, hoc ipsum universae salutis humanae vim rationemque complexum est.
i) hac. 1, 31. 2) Mat. I, 20. 21.
VII. Quid sibi velit Christi nomen, et quot rationibus Iesu nostro conveniat.
Iesus nomini Christi etiam nomen additum est, quod Unctum significat, et honoris et officii nomen cst, nec unius rei proprium, sed commune multorum; nam veteres illi patres nostri Christos appellabant sacerdotes et reges, quos Deus propter muneris dignitatem ungi praeceperat. Sacerdotes enim ii sunt, qui populum assiduis precibus Deo commendant, qui sacrificia Deo faciunt, qui pro populo deprecantur. Eegibus autem populorum gubernatio commissa est, ad eosque pertinet maxime legum auctoritatem, innocentium vitam tueri, et nocentium audaciam ulcisci. Quoniam igitur utraque harum functionum Doi maiestatem referre in terris videtur, ideo, qui vel ad regium, vel ad sacerdotale munus obeundum delecti erant, unguento ungebantur. Prophetas etiam ungendi mos fuit, qui Dei immortalis interpretes et internuncii coelestia arcana nobis aperuerunt, atque ad emendandos mores salutaribus praeceptis et futurorum praedictione hortati sunt. At vero, quum Iesus Christus Salvator noster in mundum venit, trium personarum partes et officia suscepit, Prophetae, Sacerdotis ac Regis, atque ob eas causas Christus dictus est, et unctus ad illorum munerum functionem, non quidem alicuius mortalis opera, sed coelestis Patris virtute, non terreno unguento, sed spirituali oleo; quippe quum in sanctissimam eius animam Spiritus sancti plenitudo gratiaque, et omnium donorum uberior copia effusa sit, quam ulla alia creata natura capere potuerit. Atque id praeclare Propheta ostendit, quum redemptorem ipsum affatus diceret x): "Dilexisti iustitiam, et odisti iniquitatem; propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae prae consortibus tuis." Idem etiam ac multo apertius Isaias iis verbis demonstravita): "Spiritus Domini super me, eo quod unxerit me Dominus, ad annuntiandum mansuetis misit me." Itaque Iesus Christus summus Propheta et magister fuit, qui nos Dei voluntatem docuit, et a cuius doctrina orbis terrarum Patris coelestis cognitionem accepit; quod ei nomen praeclarius ac praestantius convenit, quod omnes, quicunque Prophetae nomine dignati sunt, eius discipuli fuerunt, atque ob illam praecipue causam missi, ut Prophetam hunc, qui ad salvandos omnes venturus erat, praenunciarent. Christus item sacerdos fuit, non quidem ex ordine, ex quo in veteri lege Leviticae tribus sacerdotes exstiterunt: verum ex illo,
de quo David Propheta cecinit '): " Tu es sacerdos in aeterhum secundum ordinem Melchisedec." Cuius rei argumentum Apostolus ad Hebraeos scribens accurate persecutus est. Sed Christum, non solum ut Deus, verum ut homo ac nostrae naturae particeps est, regem etiam agnoscimus; de quo Angelus testatus est: "Regnabit in Domo Iacob in aeternum, et regni eius non erit finis." Quod quidem Christi regnum spirituale est atque aeternum, in terrisque inchoatur, in coelo perficitur. Ac regis quidem officia admirabili providentia suae praestat ecclesiae. Ipse eam regit; ipse ab hostium impetu atque insidiis tuetur; ipse ei leges praescribit; ipse non solum sanctitatem, iustitiam largitur, verum etiam ad perseverandum facultatem et vires praebet. Quamquam autem huius regni finibus tam boni quam mali contineantur, atque adeo omnes homines iure ad illud pertineant: ii tamen prae ceteris summam regis nostri bonitatem et beneficentiam experiuntur, qui ex eius praeceptis integram atque innocentem vitam degunt. Neque vero hoc illi regnum hereditario aut humano iure obtigit, tametsi genus a clarissimis regibus duceret: sed rex fuit propterea, quod Deus in illum hominem contulit quidquid potestatis, amplitudinis, dignitatis hominis natura capere posset. Illi igitur totius mundi regnum tradidit, eique omnia, quod iam fieri coeptum est, plene perfecteque in die iudicii subiicientur.
Filium eius unicum.
VIII. Quo pacto Iesum Christum, Filium^ Dei unicum, nos cre- « dere et confiteri conveniat.
His verbis altiora mysteria de Iesu credenda et contemplanda fidelibus proponuntur; nimirum Filium Dei esse, et verum Deum, sicuti Pater est, qui eum ab aeterno genuit. Praeterea illum divinae Trinitatis secundam personam, aliis duabus omnino aequalem, confitemur; nihil enim impar et dissimile in divinis personis aut esse aut fingi animo debet, quum unam omnium essentiam, voluntatem, potestatem agnoscamus; quod quum multis pateat divinae Scripturae oraculis, tum praeclarissimo illud ostendit sancti Ioannis testimonium 5): »In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum." Sed quum Iesum Filium Dei esso audimus, nihil terrenum aut mortale de eius ortu cogitandum est; verum ortum illum, quo ab omni aeternitate Pater Filium genuit, quem ratione percipere atque perfecte intelligere nullo modo
possumus, constanter credere, et summa animi pietate colere debemus; ac veluti mysterii admiratione obstupefacti, illud cum Propheta dicere: " Generationem eius quis enarrabit?" Hoc igitur credendum est, Filium eiusdem esse naturae, eiusdem potestatis et sapientiae cum Tatre, ut in symbolo Nicaeno explicatius confitemur; ait enim: "Et in Iesum Christum Filium eius unigenitum, et ex Patre natum ante omnia saecula, Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero, genitum, non factum, consubstantialem Patri, per quem omnia facta sunt."
IX. De rnodo generationis aeternae, ducta similitudine a rebus creatis, et de duplici nativitate et filiatione Christi.
Ex omnibus autem, quae ad indicandum modum rationemque aeternae generationis similitudines afferuntur, illa propius ad rem videtur accedere, quae ab animi nostri cogitatione sumitur; quamobrem sanctus Ioannes Filium eius Verbum appellat. Ut enim mens nostra se ipsam quodam modo intelligens sui effingit imaginem, quam "verbum" theologi dixerunt: ita Deus, quantum tamen divinis humana conferri possunt, se ipsum intelligens, Verbum aeternum generat; etsi praestat contemplari, quod fides proponit, et sincera mente Iesum Christum verum Deum et verum hominem credere et confiteri, genitum quidem ut Deum, ante omnium saeculorum aetates ex Patre; ut hominem vero natum in tempore ex matre Maria virgine. Et quanquam duplicem eius nativitatcm agnoscamus, unum tamen Filium esse credimus. Una enim persona est, in quam divina et humana natura convenit..
X Quomodo Christus fratres habere, vel ncn habere censendus sit
Et quod ad divinam generationem attinet, nullos aut fratres aut coheredes habet, quum ipse Patris unicus filius, nos vero homines figmentum et opus manuum eius simus. At si humanum ortum consideremus, multos ille non solum fratrum nomine appellat, sed fratrum etiam loco habct, ut una cum eo paternae hereditatis gloriam adipiscantur. Ii sunt, qui fide Christum Dominum receperunt, et fidem, quam nomine profitentur, "re ipsa et caritatis officiis praestant; quare "primogenitus in multis fratibus" ab Apostolo vocatur.
Dominum nostrum.
XI. Christus secundum utramque naturam Dominus noster dicitur.
Multa sunt, quae de Salvatore nostro in sacris literis di- ■cuntur, quorum alia ut Deus est, alia ut homo, ipsi convenire
perspicuum est, quoniam a diversis naturis diversas earum proprietates accepit. Igitur vere dicimus Christum esse omnipotentem, aeternum, immensum, quod a divina natura habet. Rursus de illo dicimus, passum, mortuum esse, resurrexisse, quae naturae hominum convenire nemo dubitat. Verum praeter haec quaedam alia utrique naturae congruunt, ut hoc loco, quum Dominum nostrum dicimus. Igitur si ad utramque naturam hoc nomen referatur, merito Dominus noster praedicandus est. Nam quemadmodum ipse aeternus Deus est, uti Pater; ita etiam omnium rerum aeque Dominus est ac Pater; et quemadmodum ipse et Pater non est alius atque alius Deus, sed idem plane Deus: ita etiam ipse et Pater non est alius atque alius Dominus. Sed recte etiam multis rationibus, ut homo est, Dominus noster appellatur. Ac primum quidem, quoniam ipse redemptor noster fuit atque a peccatis nos liberavit, iure hanc potestatem accepit, ut vere Dominus noster esset ac diceretur. Ita enim Apostolus docet: "Humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis, propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu fiectatur, coelestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Iesus Christus in gloria est Dei patris." Atque ipse de se post resurrectionem 2): "Data est," inquit, "mihi omnis potestas in coelo et in terra." Ob eam quoque rem Dominus dicitur, quod in una persona duae naturae, divina et humana, coniunctae sint; hac enim admirabili coniunctione meruit, ut quamvis pro nobis mortuus non esset, tamen Dominus constitueretur, communiter quidem omnium rerum, quae conditae sunt, praecipue autem fidelium, qui illi parent, atque summo animi studio inserviunt.
XII. Christiani se totos Iesu Christo, principe tenebrarum conculcato, tradere debent.
Quod igitur reliquum est, parochus fidelem populum ad eam rationem cohortabitur, ut sciat, aequissimum esse, prae ceteris hominibus, nos, qui ab eo nomen invenimus, Christianique vocamur, et quanta ille in nos beneficia contulerit, ignorare non possumus, ob id maxime, quod eius munere haec omnia fide intelligimus, aequum esse, inquam, nos ipsos, non secus ac mancipia, redemptori nostro et Domino in perpetuum addicere et consecrare. Et quidem quum baptismo initiaremur, ante ecclesiae fores id professi sumus; declaravimus
Catechismus, Conc. Trid.
enim, nos satanae et mundo renunciare, et Iesu Christo totos nos tradere. Quodsi, ut Christianae militiae adscriberemur, tam sancta et solemni professione nos ipsos Domino nostro devovimus: quo supplicio digni erimus, si postquam ecclesiam ingressi sumus, Dei voluntatem et leges cognovimus; postquam sacramentorum gratiam percepimus, ex mundi et diaboli praeceptis ac legibus vixerimus, perinde ac si, quum baptismo abluti sumus, mundo et diabolo, non Christo Domino ac Redemptori nomen dedissemus? Sed cuius animum amoris facibus non incendat tanti Domini tam benigna et propensa in nos voluntas, qui tametsi nos in potestate sua et dominatu, veluti servos sanguine suo redemptos habeat, ea tamen caritate complectitur, "ut non servos vocet, sed amicos, sed fratres?" (Ioan. 15, 14.) Haec profecto iustissima causa est, atque haud scio, an omnium sit maxima, cur eum perpetuo debeamus Dominum nostrum agnoscere, venerari et colere.
CAPUT IV. De tertio Articulo.
Qui conceptus est de Spiritu sancto, natus ex Maria Virgine. 1. Tertius fidei articulus quid credendum fidelibus proponat. Maximo quidem et singulari beneficio humanum genus a Deo affectum esse, qui nos e durissimi tyranni servitute in libertatem vindicarit, ex iis, quae superiori articulo declarata sunt, intelligere fideles possunt. At vero si consilium etiam et rationem, qua potissimum id efficere voluit, nobis ante oculos ponamus, profecto nihil divina in nos beneficentia ac bonitate illustrius, nihil magnificentius esse videbitur. Eius igitur mysterii magnitudinem, quod nobis tanquam salutis nostrae praecipuum caput sacrae literae considerandum saepissime proponunt, parochus a tertii articuli explicatione ostendere incipiet, cuius hanc esse sententiam docebit, nos credere et confiteri, eum ipsum Iesum Christum, unicum Dominum nostrum, Dei Filium, quum pro nobis humanam carnem suscepit in utero Virginis, non ex virili semine, ut alii homines, sed supra omnem naturae ordinem Spiritus sancti virtute conceptum esse, ita ut eadem persona Deus permanens, quod ex aeternitate erat, homo fieret, quod ante non erat. Ea autem verba ita accipienda esse, ex sacri concilii Constantinopolitani confessione plane perspicitur; inquit enim: "Qui propter nos
homines, et propter nostram salutem descendit de coelis; et incarnatus est de Spiritu sancto ex Maria virgine, et homo factus est." Atque id etiam S. Ioannes Evangelista explicavit, ut qui ex ipsius Domini Salvatoris pectore altissimi huius mysterii cognitionem hausisset; nam quum divini Verbi naturam declarasset illis verbis '): " In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum," ad extremum conclusit: "Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis."
II. Per temporariam nativitatem nulla facta fuit in Christo naturarum confusio.
Verbum enim, quod divinae naturae hypostasis est, ita humanam naturam assumpsit, ut una et eadem esset divinae et humanae naturae hypostasis ac persona; quo factum est, ut tam admirabilis coniunctio utriusque naturae actiones et proprietates conservaret; atque, ut est apud S. Leonem, maguum illum Pontificem: "nec inferiorem consumeret glorificatio, nec superiorem minueret assumptio."
III. Solus Spiritus S. incarnationis opus non perfecit.
Sed quoniam praetermittenda non est verborum explicatio, doceat parochus, quum dicimus, Dei Filium Spiritus sancti virtute conceptum esse, unam hanc divinae Trinitatis personam incarnationis mysterium non confecisse. Quamvis enim unus Filius humanam naturam assumpserit, tamen omnes divinae Trinitatis personae, Pater, Filius et Spiritus sanctus, huius mysterii auctores fuerunt. Siquidem illa Christianae fidei regula tenenda est: omnia, quae Deus extra se in rebus creatis agit, tribus personis communia esse, neque unam magis quam aliam, aut unam sine alia agere. Quod autem una persona ab alia procedat, hoc unum omnibus commune esse non potest; nam Filius a Patre tantum generatur, Spiritus sanctus a Patre et Filio procedit. Quidquid vero extra illas ab ipsis proficiscitur, tres personae sine ullo discrimine agunt atque ex hoc genere Filii Dei incarnatio censenda est. Quamquam vero haec ita se habeant, solent tamen sacrae literae earum rerurn, quae omnibus personis communes sunt, aliam aliis tribuere; quemadmodum summam omnium rerum potestatem Patri, sapientiam Filio, Spiritui sancto amorem adscribunt. Et quoniam divinae incarnationis mysterium singularem atque immensam Dei erga nos benignitatem declarat, ob eam rem peculiari quadam ratione hoc opus Spiritui sancto tribuitur.
IV. Omnia supra naturae ordinem in Christi conceptione facta non sunt, sed plurima.
In hoc mysterio quaedam supra naturae ordinem, quaedam naturae vi effecta esse animadvertimus. Nam quod ex purissimo Virginis matris sanguine Christi corpus formatum credimus, in eo naturam humanam agnoscimus, quum illud omnium hominum corporibus commune sit, ut ex matris sanguine formentur. Quod vero et naturae ordinem et humanam intelligentiam superat, illud est, simul atque beata Virgo Angeli verbis assentiens, dixit: "Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum;" statim sanctissimum Christi corpus formatum, eique anima rationis compos coniuncta est, atque ita in ipso temporis articulo perfectus Deus et perfectus homo fuit. Hoc autem novum fuisse atque admirabile Spiritus sancti opus, nemo dubitare potest, quum, servato naturae ordine, nullum corpus, nisi intra praescriptum temporis spatium, l;ominis anima informari queat. Deinde vero illud accedit maxima admiratione dignum, quod, ut primum cum corpore anima coniuncta fuit, ipsa etiam divinitas cum corpore et anima copulata est; quare simul corpus formatum atque animatum est, corpori et animae divinitas coniuncta. Ex quo fit, ut eodem temporis puncto perfectus Deus et perfectus homo esset, et Virgo sanctissima vere et proprie mater Dei et hominis diceretur, quod eodem momento Deum et hominem concepisset. Hoc autem ab Angelo ei significatum est, quum ait: "Ecce concipies in utero, et paries filium, et vocabis nomen eius Iesum; hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur," et eventu comprobatum est quod Isaias praedixit: "Ecce virgo concipiet, et pariet filium." Idem quoque Elisabeth, quum Spiritu sancto repleta Filii Dei conceptionem intellexisset, his verbis declaravit: "Unde hoc mihi, ut veniat mater Domini ad me?" Sed quemadmodum Christi corpus ex purissimis integerrimae virginis sanguinibus, sine ulla viri opera, ut antea diximus, verum sola Spiritus sancti virtute formatum est: ita etiam, ut primum conceptus est, illius anima uberrimam Spiritus Dei copiam, atque omnem charismatum abundantiam accepit. Neque enim ut aliis hominibus, qui sanctitate et gratia ornantur, "ipsi ad mensuram," ut testatur S. Ioannes, "dat Deus Spiritum:" sed omnem gratiam tam affluenter in eius animam infudit, ut "de plenitudine eius nos omues acceperimus."
V. Christus dici non potest Filius Dei adoptivus. Neque tamen Filium Dei adoptivum appellare licet, quamvis spiritum illum habuerit, quo sancti homines filiorum Dei adoptionem consequuntur; nam quum natura Filius Dei sitr adoptionis gratiam aut nomen in eum convenire nullo modo existimandum est.
VI. Quid circa prirnam articuli partem praecipue meditandum sit.
Haec sunt, quae de admirabili conceptionis mysterio explicanda visa sunt, ex quibus ut salutaris fructus ad nos redundare possit, illa in primis fideles memoria repetere, ac saepius cogitare cum animis suis debent, Deum esse, qui humanam carnem assumpsit; ea vero ratione hominem factum, quam mente nobis assequi non licet, nedum verbis explicare; ob eum denique finem hominem fieri voluisse, ut nos homines filii Dei renasceremur. Haec cum attente consideraverint, tum vero omnia mysteria, quae hoc articulo continentur, humili ac fideli animo credant et adorent; nec curiose, quod sine periculo vix unquam fien potest, illa investigare ac perscrutari velint.
Natus ex Maria Virgine. VII. Christum ex Maria Virgine natum quid sit. Haec altera est huius articuli pars, in qua explicanda parochus diligenter versabitur, quum fidelibus credendum sit, Iesum Dominum non solum conceptum Spiritus sancti virtute, sed etiam ex Maria Virgine natum, et in lucem editum esse. Cuius mysterii fides quanta cum laetitia et iucunditate animi meditanda sit, Angeli vox, qui primus felicissimum nuntium mundo attulit, declarat; ait enim '): "Ecce evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo;" tum ex illius coelestis militiae cantico: "Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis," quod Angeli cecinerunt facile est intelligere. Hinc etiam amplissimum illud Dei promissum ad Abraham impleri incepit, cui dictum est, fore aliquando, ut in eius semine omnes gentes benedicerentur. Maria enim, quam vere matrem Dei praedicamus et colimus, quod eam personam, quae simul Deus et homo erat, peperit, a Davide rege originem duxit.
VIII. Christus secundum communem naturae cursum non est
natus.
Sed quemadmodum conceptio ipsa naturae ordinem prorsus vincit: ita in ortu nihil non divinum licet contemplari.
Praeterea, quo nihil admirabilius dici omnino aut cogitari potest, nascitur ex matre sine ulla maternae virginitatis diminutione; et quo modo postea ex sepulcro clauso et obsignato egressus est, atque ^ad discipulos clausis ianuis introivit;" vel, ne a rebus etiam, quae natura quotidie fieri videmus, discedatur, quo modo solis radii concretam vitri substantiam penetrant, neque frangunt tamen, aut aliqua ex parte laedunt; simili, inquam, et altiori modo, Iesus Christus ex materna alvo sine ullo maternae virginitatis detrimento editus est, ipsius enim incorruptam et perpetuam virginitatem verissimis laudibus celebramus. Quod quidem Spiritus sancti virtute effectum est, qui in Filii conceptione et partu matri ita affuit, ut ei et foecunditatem dederit, et perpetuam virginitatem conservarit.
IX. Christus secundus Adam, et Maria altera Eva recte dicitur. Solet interdum Apostolus Christum Iesum "novissimum
Adam" appellare, eumque primo Adam conferre; nam ut in primo omnes homines moriuntur, ita in secundo omnes ad vitam revocantur, atque ut Adam, quod ad naturaleni conditionem pertinet, humani generis parens fuit, ita Christus gratiae et gloriae auctor est. Ad eum modum nobis etiam licet Virginem matrem cum Eva ita conferre, ut priori Evae secunda Eva, quae est Maria, respondeat; quemadmodum secundum Adam, hoc est, Christum, primo Adam respondere ostendimus. Eva enim, quia serpenti fidem habuit, maledictum et mortem in humanum genus invexit; et Maria, postquam Angelo credidit, Dei bonitate effectum est, ut benedictio et vita ad homines perveniret. Propter Evam nascimur filii irae: a Maria Iesum Christum accepimus, per quem filii gratiae regeneramur. Evae dictum est: "ln dolore paries filios;" Maria hac lege soluta est, ut quae, salva virginalis pudicitiae integritate, sine ullo doloris sensu, ut antea dictum est, Iesum Filium Dei peperit.
X. Quibus praecipue figuris ac prophetiis conceptionis et nativitatis Christi sacramenta adumbrata sint.
Cum igitur tanta et tam multa sint admirandae huius conceptionis et nativitatis sacramenta, divinae providentiae consentaneum fuit, ut ea multis figuris et oraculis significarentur. Quare huc pertinere sancti Doctores intellexerunt multa, quae in variis sacrae Scripturae locis legimus; praecipue vero portam illam sanctuarii, quam Ezechiel 5) clausam
3, 16. s) Ez. 44, 2.
vidit; item: "lapidem de monte sine manibus abscissum," ut est apud Danielem, "qui factus est magnus mons, et implevit universam terram;" deinde 2): "Aaron virgam, quae una inter virgas principum Israelis germinavit; et rubum, quem Moyses vidit ardere, et non comburi." Multis verbis sanctus Evangelista Christi nativitatis historiam descripsit; qua de re nihil est, quod plura a nobis dicantur, cum ea lectio parocho in promptu sit.
XI. Incarnationis mysterium saepius populo est inculcandum, quidque utilitatis ex eius meditatione capiatur. Danda autem illi est opera, ut haec mysteria, quae "ad doctrinam nostram scripta sunt," infixa animo et mentibus fidelium haereant, primum quidem ut tanti beneficii commemoratione aliquam gratiam eius auctori Deo referant; deinde, ut eximium hoc et singulare humilitatis exemplum eis ante oculos ad imitandum proponat. Quid enim nobis utilius, atque ad animorum nostrorum superbiam et elationem comprimendam accommodatius esse potest, quam saepius cogitare, Deum ita sese humiliare, ut cum hominibus gloriam suam communicet, et hominum infirmitatem fragilitatemque assumat; Deum hominem fieri, summamque illam et infinitam maiestatem homini ministrare, "ad cuius nutum columnae coeli," ut inquit Scriptura, " contremiscunt et pavent, " eumque in terra nasci, quem in coelis Angeli adorant? Quid igitur, quum haec Deus nostra causa faciat, quid, inquam, nos, ut illi obsequamur, facere oportet? quam libenti atque alacri animo debemus omnia humilitatis officia amare, amplecti, praestare? Videant fideles, quam salutari doctrina Christus nascens nos instituat, antequam vocem aliquam emittere incipiat. Nascitur egenus; nascitur ut peregrinus in diversorio; nascitur in vili praesepio; nascitur media hieme. Ita enim scribit sanctus Lucas: "Factum est, quum essent ibi, impleti sunt dies, ut pareret, et peperit filium suum primogenitum, et pannis eum involvit; et reclinavit eum in praesepio, quia non erat ei locus in diversorio." Potuitne Evangelista humilioribus verbis omnem coeli et terrae maiestatem et gloriam includere? Neque vero scribit, non fuisse locum in diversorio, sed ei non fuisse, qui dicit: "Meus est orbis terrae, et plenitudo eius." Quod etiam alius Evangelista testatus est: "In propria venit, et sui eum non receperunt." Haec quum fideles sibi ante oculos proposuerint, tum vero cogitent, Deum carCatechisrni Romani
40'
nis nostrae humilitatem et fragilitatem subire voluisse, ut humanum genus in altissimo dignitatis gradu collocaretur. Nam illud unum satis declarat excellentem hominis dignitatem et praestantiam, quae illi divino beneficio tributa est, quod homo fuerit, qui idem verus et perfectus Deus sit; ut iam gloriari nobis liceat, Filium Dei os nostrum, et carnem nostram esse, quod beatissimis illis spiritibus non licet. "Nusquam enim," ut est apud Apostolum, "Angelos apprehendit, sed semen Abrahae apprehendit. " Praeterea cavendum est, ne maximo nostro malo eveniat, ut quemadmodum illi in diversorio Bethlehem locus, ubi nasceretur, defuit: ita etiam, quando iam in carne non nascitur, locum in cordibus nostris invenire non possit, ubi in spiritu nascatur. Hoc enim, quum salutis nostrae cupidissimus sit, vehementer optat; nam ut ille Spiritus sancti virtute supra naturae ordinem homo factus et natus est, sanctusque atque adeo sanctitas ipsa fuit: ita nos oportet, "non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, sed ex Deo nasci," ac deinde veluti novam creaturam "in novitate spiritus ambulare," sanctitatem illam, ac mentis integritatem custodire, quae homines spiritu Dei regeneratos maxime decet. Hac enim ratione sanctae huius Filii Dei conceptionis et nativitatis imaginem aliquam in nobis ipsis exprimemus, quam fideli animo credimus, et credentes, "Dei sapientiam in mysterio, quae abscondita est," suspicimus et adoramus.
CAPUT V. De quarto Arttculo.
Passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus, et sepultus. I. Articuli quarti cognoscendi necessitas et eius sententia. Quantam habeat necessitatem huius articuli cognitio, et quam diligenter parochus curare debeat, ut fideles dominicae passionis memoriam saepissime animo repetant, docet Apostolus, qui "nihil aliud se scire testatus est, nisi Iesum Christum, et hunc crucifixum." Quare in hoc argumento omne studium et opera adhibenda est, ut quam maxime illustretur, fidelesque, tanti beneficii commemoratione excitati, totos se ad Dei erga nos amorem et bonitatem suspiciendam convertant. Fides itaque priore articuii parte (nam de altera postea dicetur) illud nobis credendum proponit, Christum Dominum,
quum Pontius Pilatus Tiberii Caesaris iussu Iudaeam provinciam administraret, cruci affixum esse: nam captus, irrisus, variis iniuriarum et cruciatuum generibus affectus, demum ia crucem sublatus est.
ll. Anima Christi cruciatus sensit. Nec vero cuiquam dubitandum est, eius animam, quod ad inferiorem partem attinet, ab iis cruciatibus liberam non fuisse; nam quod humanam naturam vere assumpsit, necesse est fateri, animo etiam gravissimum dolorem sensisse; quare inquit: "Tristis est anima mea usque ad mortem." Nam etsi personae divinae humana natura coniuncta fuit, tamen propter eam coniunctionem nihilominus passionis acerbitatem sensit, quam si ea coniunctio facta non fuisset, quum in una Iesu Christi persona utriusque naturae, divinae et humanae, proprietates servatae sint, atque idcirco, quod erat passibile et mortale, passibile et mortale permansit; rursus vero quod impassibile et immortale erat, qualem esse divinam naturam intelligimus, suam proprietatem retinuit.
III. Cur in symbolo exprimatur, sub quo Iudaeae praeside Christus sit passus.
Quod autem hoc loco tam diligenter observari videmus, Iesum Christum eo tempore passum esse, quo Pontius Pilatus Iudaeam provinciam procuraret, id ea re factum esse docebit parochus, quia tantae rei et tam necessariae cognitio exploratior omnibus esse poterat, si rei gestae certum, quod et ab Apostolo Paulo factum legimus, tempus describeretur; tum etiam, quia iis verbis declaratur, illam Salvatoris praedictionem exitu comprobatam esse: "Tradent," inquit, "eum gentibus ad illudendum, et fiagellandum et crucifigendum."
IV. Non temere accidit, quod Christus in ligno crucis mortem
est perpessus.
Sed quod potissimum in ligno crucis mortem pertulit, hoc etiam divino consilio tribuendum est, ut scilicet, unde mors oriebatur, inde vita resurgeret. Serpens enim, qui in ligno primos pareutes vicerat, victus est a Christo in ligno crucis. Plures eius rei afferri rationes possunt, quas sancti Patres latius persecuti sunt, ut ostendamus consentaneum fuisse, Redemptorem nostrum mortem crucis potissimum subire. Verum satis esse parochus admoneat, si fideles credant, illud genus mortis a Salvatore delectum esse, quod quidem ad humani generis redemptionem aptius. atque accommodatius videretur,
quemadniodum certe nullum turpius atque indignius esse potuit. Non solum enim apud gentiles crucis supplicium exsecrandum et dedecoris ignominiaeque plenissimum semper existimatum est, verum etiam in lege Moysis ') "maledictus homo appellatur, qui pendet in ligno."
V. Historia passionis Christi frequentius populo est replicanda.
Neque vero parochus huius articuli historiam praetermittet, quae diligentissime a sanctis Evangelistis exposita est, ut saltem summa eius mysterii capita, quae ad confirmandam fidei nostrae veritatem magis necessaria videntur, fideles cognita habeant. Hoc enim articulo veluti fundamento quodam Christiana religio et fides nititur, eoque posito reliqua omnia recte constituta sunt. Nam si quid aliud humanae menti et intelligentiae difficultatem affert, certe crucis mysterium omnium difficillimum existimandum est, vixque percipi a nobis potest, salutem nostram ex cruce ipsa, et ex eo, qui pro nobis ligno illi affixus est, pendere. Sed in hoc, ut docet Apostolus, summam Dei providentiam licet admirari. Nam "quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum, placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes." Quare mirandum non est, si Prophetae ante Christi adventum, Apostoli post eius mortem et resurrectionem tantopere laborarunt, ut hominibus persuaderent, hunc esse mundi redemptorem, eosque in crucifixi potestatem atque obedientiam redigerent. Quare Dominus, quum nihil tam ab humana ratione remotum esset, quam crucis mysterium, statim post peccatum nunquam destitit, tum figuris, tum Prophetarum oraculis, Filii sui mortem significare. Atque ut de figuris pauca quaedam attingamus, Abel primum, qui fratris invidia occisus est, deinde Isaac sacrificium, praeterea agnus, quem Iudaei, quum e terra Aegypti egrederentur, immolarunt, tum serpens aeneus, quem Moyses in deserto exaltavit, Christi Domini passionis ac mortis figuram praemonstrabant. Quod autem ad Prophetas pertinet, quam multi exstiterint, qui de ea vaticinati sunt, id vero multo notius est, quam ut explicari hoc loco oporteat. Sed prae ceteris, ut Davidem omittamus, qui omnia praecipua redemptionis nostrae mysteria in Psalmis complexus est, Isaiae oracula tam aperta et clara sunt, ut recte dici queat, eum potius rem gestam exposuisse, quam futuram praedixisse.
Mortuus et sepultus. VI. Quid haec clausula, mortuus et sepultus, credendum significet.
His verbis parochus credendum explicabit, Iesum Christum, postquam crucifixus est, vere mortuum ac sepultum esse. Neque vero sine causa hoc separatim fidelibus credendum proponitur, quum non defuerint qui eum in cruce mortuum negarent. Illi igitur errori hanc fidei doctrinam sancti Apostoli merito opponendam censuerunt, de cuius articuli veritate dubitandi nullus nobis locus relinquitur; nam omnes Evangelistae consentiunt: "Iesum spiritum emisisse." Praeterea quum Christus verus et perfectus homo fuerit, vere etiam mori potuit; moritur autem homo, quum anima separatur a corpore. Quare quum Iesum mortuum esse dicimus, id significamus, eius animam a corpore divisam esse; neque tamen concedimus divinitatem seiunctam a corpore; quin potius constanter credimus et confitemur, anima eius a corpore divisa, divinitatem tum corpori in sepulcro, tum animae apud inferos coniunctam semper fuisse. Decebat autem Filium Dei mori, "ut per mortem destrueret eum, qui habebat mortis imperium, id est, diabolum, et liberaret eos, qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti."
VII. Invitus et coactus mortem Christus non subiit.
Sed illud in Christo Domino singulare fuit, quod tunc mortuus est, quum ipse mori decrevit, et mortem non tam aliena vi illatam, quam voluntariam obiit. Nec vero mortem solum, sed locum etiam et tempus, in quo moreretur, ipse sibi constituit. Ita enim Isaias scripsit: "Oblatus est, quia ipse voluit." Atque idem Dominus de se ante passionem dixit: "Ego pono animam meam, ut iterum sumam eam. Nemo tollit eam a me, sed ego pono eam a me ipso; potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum sumendi eam." Quod autem ad tempus et locum attinet, quum Herodes eius vitae insidiaretur, ipse inquit: "Dicite vulpi illi, ecce eiicio daemonia et sanitates perficio hodie et cras, et tertia die consumor; verumtamen oportet me hodie et cras •et sequenti die ambulare, quia non capit Prophetam perire extra Hierusaiem." Ille igitur nihil invitus aut coactus fecit, sed ipse sese volens obtulit, atque inimicis suis obviam procedens dixit: "Ego sum;a et sponte sua ea omnia supplicia pertulit, quibus illum iniuste et crudeliter affecerunt; quo quidem nihil ad commovendos animi nostri sensus maiorem
vim habere potest, quum poenas tormentaque eius omnia cogitatione perpendimus. Nam si quispiam nostra causa omnes dolores patiatur, non quos ipse sua voluntate suscipiat, sed quos vitare nequeat: hoc vero haud magni beneficii loco a nobis ponetur. Verum si nostro tantum nomine mortem, quam defugere poterat, libenter occumbat: profecto hoc beneficii genus tantum est, ut omnem non solum referendae, sed etiam habendae gratiae facultatem vel gratissimo cuique eripiat. Ex quo Iesu Christi summa et eximia caritas, eiusque divinum et immensum in nos meritum perspici potest
VIII. Cur Christum non modo mortuum, sed etiam sepultum
esse dicamus.
Iam vero, quod sepultum fuisse confitemur, hoc quidem veluti articuli pars non constituitur, quod novam aliquam difficultatem habeat, praeter ea, quae iam de morte dicta sunt. Nam si Christum mortuum credimus, facile etiam nobis persuaderi potest, eum sepultum esse. Verum hoc additum est, primum ut minus dubitare de morte liceat, quum maximo argumento sit, aliquem mortuum esse, si eius corpus sepultum probemus; deinde ut resurrectionis miraculum magis declaretur atque eluceat. Neque vero hoc solum credimus, Christi corpus sepultum esse, sed illud praecipue his verbis credendum proponitur, Deum sepultum esse, quemadmodum ex fidei catholicae regula verissime etiam dicimus, Deum mortuum, et ex Virgine natum esse. Nam quum divinitas nunquam divisa fuerit a corpore, quod in sepulcro conditum est, recte confitemur Deum sepultum esse.
IX. Quae circa mortem et sepulturam Christi sint maxime observanda.
Ac de genere quidem et loco sepulturae illa parocho satis erunt, quae a sanctis Evangelistis dicta sunt. Duo vero in primis observanda sunt: alterum, Christi corpus in sepulcro nulla ex parte corruptum esse, de quo Propheta ita vaticinatus erat: "Non dabis sanctum tuum videre corruptionem.a Alterum est, quod ad omnes huius articuli partes attinet, sepulturam scilicet, passionem etiam et mortem Christo Iesu, ut homini, non ut Deo convenire; nam pati et mori in humanam tantum naturam cadunt, quamvis Deo etiam haec omnia tribuantur; quoniam de illa persona, quae simul perfectus Deus, perfectus homo fuit, recte dici perspicuum est.
X. Qua ratione contemplari oporteat passionis Christi beneficium
His cognitis ea de Christi passione et morte parochus explicabit, ex quibus tanti mysterii immensitatem, si noa comprehendere, contemplari saltem fideles possint. Ac primum quidem considerandum est, quis ille sit, qui haec omnia patitur. Et quidem nullis verbis eius dignitatem explicare, aut mente comprehendere possumus. S. Ioannes ') "Verbum" esse dicit, "quod erat apud Deum." Apostolus magnificis verbis describit in hunc modum: "Esse eum, quem Deus constituit heredem universorum, per quem fecit et saecula, qui est splendor gloriae, et figura substantiae eius, qui portat omnia verbo virtutis suae." Hic igitur "purgationem peccatorum faciens, sedet ad dexteram maiestatis in excelsis. " Atque, ut uno verbo complectamur, patitur Iesus Christus Deus et homo; patitur Creator pro iis, quos ipse condidit; patitur Dominus pro servis; patitur is, per quem Angeli, homines, coeli, elementa facta sunt, ille, inquam, in quo, per quem, et ex quo sunt omnia. Quare mirandum non est, si, eo tot passionum tormentis commoto, totum etiam aedificium concussum est; nam, ut inquit Scriptura, "Terra mota est, et petrae scissae sunt; tenebrae etiam factae per universam terram, et sol obscuratus est.a Quod si mutae etiam res et sensu carentes Creatoris sui passionem luxerunt, cogitent fideles, quibus lacrymis ipsi, tanquam vivi lapides huius aedificii, dolorem suum declarare debeant.
XI. t Cur Christus voluerit extrema vatiK quidque^ sentiendum de his sit, qui Christianismum prqfessi, in peccatis sordescunt.
Iam vero causae etiam passionis exponendae sunt, ut eo magis divinae erga nos caritatis magnitudo et vis appareat. Si quis igitur quaerat, quae causa fuerit, cur Filius Dei acerbissimam passionem subierit, hanc potissiraum fuisse inveniet, praeter hereditariam labem primorum parentum, vitia et peccata, quae homines a mundi origine usque ad hanc diem admiserunt, ac deinceps usque ad consummationem saeculi admissuri sunt. Hoc enim in passione et morte Filius Dei salvator noster spectavit, ut omnium aetatum peccata redimeret ac deleret, et pro iis Patri abunde cumulateque satisfaceret. Illud etiam accedit ad augendam rei dignitatem, quod non solum Christus pro peccatoribus passus est, sed etiam pro illis, qui poenarum omnium, quas pertulit, auctores et ministri fuerunt; de quo Apostolus nos admonet, ita ad Hebraeos scri45. «) I. P«tr. 2, 5.
i6
bens: "Recogitate eum, qui talem sustinuit a peccatoribus adversus semetipsum contradictionem, ut ne fatigemini animis vestris deficientes." Atque hac culpa omnes teneri iudicandum est, qui in peccata saepius prolabuntur; nam quum peccata nostra Christum Dominum impulerint, ut crucis supplicium subiret: profecto qui in flagitiis et sceleribus volutantur, rursus, quod in ipsis est, crucifigunt in "semetipsis Filium Dei, et ostentui" habent. Quod quidem scelus eo gravius in nobis videri potest, quam fuerit in Iudaeis, quod illi, eodem Apostolo teste: "Si cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent," nos autemet nosse eum profitemur, et tamen factis negantes, quodammodo violentas ei manus videmur inferre.
XII. Christus a Patre et a semetipso etiam traditus est. Sed a Patre etiam, et a semetipso Christum Dominum traditum esse, sacrae literae testantur; ait enim apud Isaiam "Propter scelus populi percussi eum;" et paulo ante idem Propheta, quum Dominum, plagis et vulneribus affectum, Spiritu Dei plenus videret, dixit: "Omnes nos quasi oves erravimus; unusquisque in viam suam declinavit, et posuit Dominus in eo iniquitatem omnium nostrum." De Filio autem scriptum est: "Si posuerit pro peccato animam suam, videbit semen longaevum." Sed eandem rem Apostolus gravioribus etiam verbis expressit, quum tamen ex altera parte vellet ostendere, quantum nobis de immensa Dei misericordia et bonitate sperare liceat; ait enim: "Qui etiam proprio filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum; quomodo non etiam cum illo omnia nobis donavit?"
XIII. Christus tormentorum acerbitatem corpore et animo vere
sensit.
Sequitur nunc, ut quanta fuerit passionis acerbitas parochus doceat; quanquam si memoria teneamus "sudorem Domini factum ut guttas sanguinis decurrentis in terram, quum ille tormenta et cruciatus animo perciperet, quibus paulo post afficiendus erat, facile ex eo unusquisque intelliget, nihil ad illum dolorem addi potuisse. Nam si malorum imminentium cogitatio tam acerba fuit, id quod sanguinis sudor declaravit: quid ipsam perpessionem fuissc existimandum est? Sed tamen Christum Dominum summis tum animi tum corporis doloribus affectum esse constat. Ac primum quidem nulla fuit eius corporis pars, quae gravissimas poenas non senserit;
v. 10. ') Rom. 8, 32. •) Luo. 22, U.
nam et pedes et raanus clavis cruci affixae, caput spinis compunctum, et arundinc percussum, facies sputis foedata, alapis caesa, totum corpus flagellis verberatum est. Praeterea omnium et generum et ordinum homines "convenerunt ') in unum adversus Dominum et adversus Christum eius." Gentes enim et Iudaei passionis suasores, auctores, ministri fuerunt; Iudas eum prodidit, Petrus negavit, ceteri omnes deseruerunt. Iam vero in cruce ipsa acerbitatemne, an ignominiam, an utrumque simul queremur? Ac profecto nullum aut turpius genus mortis, aut acerbius excogitari eo potuit, quo affici non nisi nocentissimi et sceleratissimi homines consueverunt, et in quo summi doloris et cruciatus sensum mortis diuturnitas vehementiorem efficiebat. Augebat autem poenarum magnitudinem ipsa Christi Iesu corporis constitutio et habitus; quod quidem, quum Spiritus sancti virtute formatum esset, multo perfectius et temperatius fuit, quam aliorum hominum corpora esse possunt; atque ideo acriorem quoque sentiendi vim habuit, et gravius tormenta illa omnia perpessum est. Quod vero ad intimum animi dolorem pertinet, nemo dubitare potest, quin summus in Christo fuerit. Sanctis enim hominibus, quicunque supplicia et cruciatus pertulerunt, non defuit animae solatium divinitus datum, quo recreati tormentorum vim aequo animo ferre possent, immo vero in cruciatibus plerique intima laetitia efferebantur; ait enim Apostolus: "Gaudeo m passionibus pro vobis, et adimpleo ea, quae desunt passionum Christi, in carne mea pro corpore eius, quod est ecclesia;" et alibi: "Repletus sum consolatione, superabundo gaudio in omni tribulatione nostra." Yerum Christus Dominus amarissimae passionis calicem, quem bibit, nulla suavitate permixta temperavit. Humanae enim naturae, quam assumpserat, sentire omnia tormenta permisit, non secus ac si homo, non etiam Deus fuisset.
XIV. Quae potissimum commoda et bona Christiano generi Chris" passio pepererit.
Reliquum modo est, ut commoda etiam et bona, quae ex passione Domini percepimus, a parocho accurate explicentur. Primum igitur Domini passio peccati liberatio fuit; nam ut est apud S. Ioannem: "Dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo;" et Apostolus inquit: "Convivificavit vos, donans vobis omnia delicta, delens, quod adversum nos erat, chirographum decreti, quod erat contrarium nobis,
•et ipsum tulit de medio, affigens illud cruci." Deinde a daemonis tyrannide nos eripuit; ipse enim Dominus inquit J): "Nunc iudicium est mundi, nunc princeps huius mundi eiicietur foras, et ego, si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad •me ipsum." Poenam praeterea pwcatis nostris debitam persolvit. Tum vero, quia nulluixi gratius et acceptius Deo sacrificium offerri potuit, Patri nos reconciliavit, eumque nobis placatum et propitium reddidit. Postremo quoniam peccata sustulit, coelorum etiam aditum, communi humani generis peccato interclusum, nobis patefecit. Atque id Apostolus significavit illis verbis: "Habemus fiduciam in introitu Sanctorum in sanguine Christi." Neque vero in veteri lege huius mysterii figura et imago quaedam defuit. Nam illi, quibus interdictum erat, ne in patriam ante summi sacerdotis mortem reverterentur, hoc significabant, nemini, quamvis iuste et pie vixisset, aditum in coelestem patriam patere, antequam summus ille atque aeternus sacerdos Christus Iesus mortem obiret; qua quidem obita statim coeli fores patuerunt iis, qui sacramentis expiati, fideque, spe et caritate praediti passionis eius participes fiunt.
XV. Unde vim habuerit Christi passio ad tanta nobis bona promerenda.
Haec autem omnia maxima et divina bona parochus docebit, ex Domini passione ad nos pervenisse; primum quidem, quia est integra atque omnibus numeris perfecta satisfactio, quam admirabili quadam ratione Iesus Christus pro peccatis nostris Deo Patri persolvit. Neque vero pretium, quod pro nobis persolvit, debitis nostris par solum et aequale fuit, verum ea longe superavit. Deinde sacrificium Deo acceptissimum fuit, quod quum illi Filius in ara crucis obtulit, Patris iram atque indignationem prorsus mitigavit. Atque hoc nomine Apostolus usus est, quum inquit: "Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam, Deo in odorem suavitatis." Praeterea redemptio, de qua est apud Apostolorum principem: "Non corruptibilibus auro vel argento redempti estis de vana vestra conversatione paternae traditionis; sed pretioso sanguine, quasi agni immaculati Christi et incontaminati;" et Apostolus docet: "Christus nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum." XVI. In Christi passione sunt omnium virtutum exempla.
Verum praeter haec immensa beneficia illud etiam vel
•) Gal. 3, 13.
maximum consecuti sumus, ut in hac una passione omnium virtutum clarissima exempla habeamus; nam et patientiam, et humilitatem, et eximiam caritatem, et mansuetudinem, et obedientiam, et summam animi constantiam, non solum in perferendis propter iustitiam doloribus, sed etiam in morte oppetenda, ita ostendit, ut vere dicere possimus, Salvatorem nostrum, quaecunque vitae praecepta toto praedicationis suae tempore verbis nos docuit, ea omnia uno passionis die in se ipso expressisse. Atque haec breviter de Christi Domini saluberrima passione et morte dicta sunt. Utinam vero haec mysteria in animis nostris assidue versentur, ut una cum Domino pati et mori et sepeliri discamus; ut deinde, abiecta omni sorde peccati, ad novam vitam cum illo resurgentcs, aliquando tandem ipsius gratia et misericordia digni simus, qui coelestis regni et gloriae participes efficiamur.
CAPUT VI. De quinto Articulo.
Descendit ad inferos, tertia die resurrexit a mortuis.
T. Pars prima huius articuli quomodo sit intelligenda.
Maxime quidem refert nosse gloriam sepulturae Domini nostri Iesu Christi, de qua proxime dictum est; sed plus interest fidelis populi cognoscere illustres triumphos, quos ex devicto diabolo et spoliatis inferorum sedibus deportavit; de quibus simulque de resurrectione dicendum est. Qui locus, etsi separatim per se recte tractari possit, nos tamen, sanctorum Patrum auctoritatem secuti, eum cum descensu ad inferos coniungendum putavimus. Eius igitur priori parte hoc nobis credendum proponitur, Cbristo iam mortuo, eius animam ad inferos descendisse, ibique tamdiu mansisse, quamdiu eiusdem corpus iu sepulcro fuit. His autem verbis simul etiam confitemur, eandem Christi personam eo tempore et apud inferos fuisse, et in sepulcro iacuisse. Quod quidem quum dicimus, nemini mirum videri debet, propterea quod, ut saepe iam docuimus, quamvis anima a corpore discesserit, nunquam tamen divinitas vel ab anima vel a corpore separata est.
II. Quid hic inferorum vocabulo intelligendum sit.
Sed quoniam articuli explanationi plurimum lucis afferre potest, si parochus prius doceat, quid hoc loco inferorum vocabulo intelligendum sit, monere oportet, inferos hoc loco pro
Catechismus, Conc, Trid. 5o
sepulcro non accipi, ut quidam non minus impie quam imperite putaverunt. Superiori enim articulo Christum Dominum sepultum esse, edocti sumus, nec ulla causa erat, cur in fide tradenda alio et quidem obscuriori loquendi genere idem a sanctis Apostolis repeteretur; verum inferorum nomen abdita illa receptacula significat, in quibus animae detinentur, quae coelestem beatitudinem non sunt consecutae. Ita vero sacrae literae hanc vocem multis in locis usurparunt. Nam apud Apostolum legimus: "In nomine Iesu omne genu flecti, coelestium, terrestrium et infernorum, " et in Actis Apostolorum D. Petrus testatur: Christum Dominum suscitatum "solutis doloribus inferni."
III. Quot sint loca, quibus animae extra beatitudinem constitutae post mortem detinentur.
Neque tamen ea receptacula unius et eiusdem generis sunt omnia. Est enim teterrimus et obscurissimus carcer, ubi perpetuo et inexstinguibili igne damnatorum animae simul cum immundis spiritibus torquentur, qui etiam gehenna, abyssus, et propria significatione infernus vocatur. Praeterea est purgatorius ignis, quo piorum animae ad definitum tempus cruciatae expiantur, ut eis in aeternam patriam ingressus patere possit, in quam nihil coinquinatum ingreditur. Ac de huius quidem doctrinae veritate, quam et Scripturarum testimoniis et apostolica traditione confirmatam esse sancta concilia declarant, eo diligentius et saepius parocho disserendum erit, quod in ea tempora incidimus, quibus homines sanam doctrinam non sustinent. Tertium postremo receptaculi genus est, in quo animae Sanctorum ante Christi Domini adventum excipiebantur, ibique sine ullo doloris sensu, beata redemptionis spe sustentati, quieta habitatione fruebantur. Horum igitur piorum animas, quae in sinu Abrahae Salvatorem exspectabant, Christus Dominus ad inferos descendens liberavit.
IV. Anima Christi non potentia tantum, sed re ipsa ad inferos
descendit.
Nec vero existimandum est, eum sic ad inferos descendisse, ut eius tantummodo vis ac virtus, non etiam anima eo pervenerit; sed omnino credendum est, ipsam animam re et praesentia ad inferos descendisse, de quo exstat firmissimum illud Davidis testimonium 4): "Non derelinques animam meam iu iuferno."
V. Aliquid dignitati Christi descensu ad inferos detractum non est.
Verum etsi Christus ad inferos descendit, nihil de eius summa potestate detractum est; neque eius sanctitatis splendor macula aliqua adspersus, quum potius hoc facto verissima esse omnia, quae de illius sanctitate celebrata erant, eumque Filium Dei esse, quemadmodum antea tot prodigiis declaraverat, apertissime comprobatum sit. Id quod facile intelligemus, si causas, cur Christus ct alii homines in ea loca venerint, inter se conferamus. Ceteri enim omnes captivi descenderant; ipse vero inter "mortuosJ) liber," et victor, ad profligandos dacmones, a quibus illi ob noxam inclusi et constricti tenebantur, descendit. Praeterea alii omnes, qui descenderunt, partim poenis acerbissimis torquebantur, partim vero, ut alio doloris sensu carcrent, tamen Dei adspectu privati, et spe beatae gloriae, quam exspectabant, suspensi torquebantur. At Christus Dominus descendit, non ut aliquid pateretur, verum ut sanctos et iustos homines ex misera illius custodiae molestia liberaret, eisque passionis suae fructum impertiret. Quod igitur ad inferos descendit, nulla prorsus de summa eius dignitate et potestate diminutio facta est. VI. Quibus de causis Christus ad inferos descendere voluerit.
His expositis docendum erit, propterea Christum Dominum ad inferos descendisse, ut, ereptis daemonum spoliis, sanctos illos Patres ceterosque pios e carcere liberatos secum adduceret in coelum; quod ab eo admirabiliter summaque cum gloria perfectum est. Statim enim illius adspectus clarissimam lucem captivis attulit, eorumque animas immensa laetitia gaudioque implevit; quibus etiam optatissimam beatitudinem, quae in Dei visione consistit, impertivit. Quo facto id comprobatum est, quod latroni promiserat illis verbis: "Hodie mecum eris in paradiso." Hanc vero piorum liberationem Oseas tanto ante praedixerat in hunc modum: "Ero mors tua, o mors! morsus tuus ero, inferne!" Hoc etiam significavit Zacharias Propheta, quum ait: "Tu quoque in sanguine testamenti tui emisisti vinctos tuos de lacu, in quo non est aqua.u Id ipsum denique expressit Apostolus illis verbis: "Exspolians principatus et potestates, traduxit confidenter, palam triumphans, illos in semetipso." Verum ut huius mysterii vim melius intelligamus, saepe illud memoria repetere debemus, pios homines, non solum qui post adventum Domini in lucem editi erant, sed qui ilium post Adam antecesserant, vel qui
asque ad finem saeculi futuri sunt, eius passionis beneficio salutem consecutos esse. Quamobrem, antequam ille moreretur ac resurgeret, coeli portae nemini unquam patuerunt; sed piorum animae, quum e vivis excessissent, vel in sinum Abrahae deferebantur, vel, quod etiam nunc iis contingit, quibus aliquid diluendum et persolvendum est, purgatorii igne expiabantur. Est illa praeterea causa, cur descenderit ad inferos Christus Dominus, ut ibi etiam, quemadmodum in coelo et in terris, vim suam potestatemque declararet, et omnino, ^ut in nomine eius omne genu flecteretur, coelestium, terrestrium et infernorum." Quo loco quis summam Dei benignitatem in genus humanum non admiretur et obstupescat, qui non modo pro nobis acerbissimam mortem subire, sed infimas etiam terrae partes penetrare voluerit, ut sibi carisBimas animas inde ereptas ad beatitudinem traduceret? VII. Alterius partis quinti articuli sensus. Sequitur altera articuli pars, in qua explicanda quantum laborare parochus debeat, declarant illa Apostoli verba: "Memor esto, Dominum Iesum Christum resurrexisse a mortuis.a Quod enim Timotheo praecipit, idem etiam reliquis animarum curatoribus praeceptum esse dubitandum non est. Ea autem articuli est sententia: Postquam Christus Dominus sexta feria, hora diei nona, in cruce spiritum emisit, et eadem die vespere sepultus est ab eius discipulis, qui Pilati praesidis permissu corpus Domini e cruce depositum in propinqui horti monumentum novum intulerunt: tertio a morte die, qui fuit dominicus, summo mane illius anima corpori iterum coniuncta est, atque ita is, qui triduum illud mortuus fuerat, ad vitam, ex qua moriens discesserat, rediit et surrexit.
VIII. Non aliena virtute, ut ceteri homines, sed propria w Christus resurrexit.
Sed resurrectionis voce non illud solum intelligendum est, Christum a mortuis excitatum esse, quod multis aliis commune fuit; sed sua vi ac virtute resurrexisse, quod proprium in illo fuit et singulare. Neque enim natura patitur, nec ulli homini concessum est, ut se ipsum possit virtute sua a morte ad vitam revocare. Hoc vero summae Dei potestati tantummodo reservatum est, ut ex illis Apostoli verbis intelligimus 3): "Etsi crucifixus est ex infirmitate, sed vivit ex virtute Dei." Quae quoniam neque a Christi corpore in sepulcro, neque ab
anima, quum ad inferos descendisset, seiuncta unquam fuit, divina vis tum in corporc inerat, qua animae iterum coniungi, tum in anima, qua ad corpus denuo reverti posset, qua et licuit sua virlutc rcviviscere atquc a mortuis resurgere. Id vero David spiritu Dci plenus praedixit his verbis *): "Salvavit sibi dextera eius et brachium sanctum eius." Deinde ipse Dominus divino oris sui testimonio confirmavit: "Ego pono animam mcam, ut iterum sumam eam, et potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum sumendi eam." Iudacis etiam ad confirmandam doctrinae veritatem dixit: "Solvitc templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud." Quod quidem tametsi de templo illo magnifice ex lapidibus structo intelligerent: ille tamen, ut Scripturae verbis eodem in loco declaratum est, dicebat de templo corporis sui. Quamvis autem in Scripturis 4) interdum legamus, Christum Dominum a Patre suscitatum esse, hoc ad eum, ut ad hominem, referendum est; quemadmodum illa rursus ad eundem ut Deum, spectant, quibus significatur, eum sua virtute resurrexisse.
IX. Quomodo Christus primogenitus mortuorum dicatur, cum alii ante ipsum resuscitati noscantur.
Sed illud etiam praecipuum Christi fuit, quod ipse primus omnium hoc divino resurrectionis beneficio affectus est; nam in Scripturis et "primogenitus ex mortuis," et "primogenitus mortuorum" vocatur. Atque, ut est apud Apostolum: "Christus ressurrexit a mortuis primitiae dormientium; quoniam quidem per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum, et sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur. Unusquisque autem in suo ordine: primitiae Christus, deinde ii, qui sunt Christi." Quae quidem verba de perfecta resurrectione interpretanda sunt, qua ad immortalem vitam omni prorsus moriendi necessitate sublata excitamur. Atque in eo genere Christus Dominus primum locum obtinet. Nam si de resurrectione loquimur, hoc est, de reditu ad vitam, cui iterum moriendi necessitas adiuncta est: ante Christum multi alii a mortuis excitati sunt, qui omnes tamen ea conditione revixerunt, ut eis iterum moriendum esset; at Christus Dominus ita resurrexit morte subacta et oppressa, ut mori amplius non posset, quod quidem apertissimo illo testimonio confirmatur: "Christus resurgens ex mortuis iam non moritur; mors illi ultra non dominabitur."
X Quomodo et qua ex causa Christus in tertiam diem suam resurrectionem distiderit.
Quod vero articulo additur; "tertia die," parocho explanandum erit, ne fideles arbitrentur, totos ipsos tres dies Domiuum in sepulcro fuisse; nam quod integrum naturalem diem, partemque tum antecedentis, tum consequentis diei in sepulcro conditus est, ob eam rem verissime dicitur triduo in sepulcro iacuisse, ac tertia die a mortuis surrexisse; ut enim divinitatem suam declararet, resurrectionem ad finem saeculi differre noluit; rursus vero, ut eum vere bominem vereque mortuum esse crederemus, non statim post mortem, sed tertio die revixit; quod temporis spatium ad veram mortem comprobandam satis esse videbatur.
XI. Quare Patres Constantinopolitanae synodi huic articulo clausulam adiecerint: "secundum tfcripturas."
Patres primae Constantinopolitanae Synodi buic loco addiderunt: "secundum scripturas," quod quidem ab Apostolo acceptum in fidei symbolum propterea transtulerunt, quod resurrectionis mysterium maxime necessarium esse, idem Apostolus docuerit iis verbis: "Si Christus non resurrexit, inanis est ergo praedicatio nostra, inanis est et fides vestra;" et: "si Christus non resurrexit, vana est fides vestra; adhuc enim estis in peccatis vestris." Quare D. Augustinus, quum huius articuli fidem admiraretur, ita scripsit: "Non magnum est credere, quia mortuus est Christus; hoc et pagani et Iudaei et omnes iniqui credunt, hoc omnes credunt, quia mortuus est. Fides Christianorum resurrectio Christi est; hoc pro magno habemus, quia credimus eum resurrexisse." Ex quo factum est, ut frequentissime Dominus de sua resurrectione locutus sit, ac nunquam fere de passione sua cum discipulis collocutus est, quin de resurrectione loqueretur. Quare quum dixisset: "Filius hominis tradetur gentibus, et illudetur, et fiagellabitur, et conspuetur; et postquam flagellaverint, occident eum," ad extremum addidit: "et tertia die resurget." Et quum Iudaei ab eo peterent, ut aliquo signo et miraculo doctrinam suam comprobaret, respondit: "Nullum aliud signum eis datum iri, quam Ionae Prophetae signum; sicut enim fuit Ionas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus: sic futurum" affirmavit "filium hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus." Verum ut huius articuli vim et sensum melius perspiciamus, tria nobis investiganda et cognoscenda
m
sunt: Primum quidem, quare necesse fuerit Christum resurgere; deinde, qui resurrectionis finis et scopus sit, et quae ab ea utilitates et commoda in nos sint profecta.
XI/. Quas ob causas necesse fuerit Christum resurgere. Quod igitur ad primum attinet, necesse fuit eum resurgere, ut Dei iustitia ostenderetur, a quo maxime decebat eum extolli, qui, ut illi obtemperaret, depressus atque omni ignominia affectus erat. Hanc Apostolus causam attulit, quum ad Philippenses inquit: "Humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis, propter quod et Deus exaltavit illum." Praeterea ut fides nostra confirmaretur, sine qua hominis iustitia constare non potest. Illud enim maximo argumento esse debet, Christum Filium Dei fuisse, quod sua virtute a mortuis resurrexit. Deinde ut spes nostra aleretur atque sustentaretur. Quum enim Christus resurrexerit, certa spe nitimur, fore ut nos etiam resurgamus, siquidem membra capitis sui conditionem consequantur neoesse est. Ita enim Apostolus argumentationem concludere videtur, quum ad Corinthios et ad Thessalonicenses scribit. Et a principe Apostolorum Petro dictum est: "Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, qui secundum misericordiam suam magnam regeneravdt nos in spem vivam per resurrectionem Iesu Christi ex mortuis in haereditatem incorruptibilem." Postremo ob eam etiam rem Domini resurrectionem necessariam fuisse docendum est, ut salutis et redemptionis nostrae mysterium absolveretur. Christus enim morte sua nos a peccatis liberavit; resurgens vero praecipua nobis bona restituit, quae peccando amiseramus. Quare est apud Apostolum dictum: "Christus traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter iustificationem nostram." Ne quid igitur humani generis saluti deesset, quemadmodum illum mori, ita resurgere etiam oportuit.
X III. Quae comraoda ex resurrectione Christi ad homines redeant.
Ex iis vero, quae hactenus dicta sunt, perspicere possumus, quantum utilitatis Christi Domini resurrectio fidelibus attulerit. In resurrectione enim Deum esse immortalem, plenum gloria, mortis et diaboli victorem agnoscimus; quod de Christo Iesu sine ulla dubitatione credendum et confitendum. «st. Deinde Christi resurrectio nobis etiam corporis resurrectionem peperit, tum quia eius mysterii efficiens causa fuit,!56
tum quia ad Domini exemplum resurgere omnes debemus. Nam quod ad corporis resurrectionem attinet, Apostolus ita testatur: "Per hominem mors et per hominem resurrectio mortuorum." Quaecunque enim Deus in redemptionis nostrae mysterio egit, ad omnia Christi humanitate tanquam efficienti instrumento usus est. Quare eius resurrectio instrumentum quoddam fuit ad resurrectionem nostram efficiendam; exemplar vero dici potest, quoniam Christi Domini resurrectio omnium est perfectissima; ac quemadmodum Christi corpus resurgens ad immortalem gloriam immutatum est: ita nostra etiam corpora, quae prius imbecilla et mortalia fuerant, gloria et immortalitate ornata restituentur. Ut enim Apostolus docet: "Salvatorem exspectamus Dominum nostrum Iesum Christum, qui reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae.a Hoc etiam de anima in peccatis mortua dici potest, cui quo pacto Christi resurrectio exemplar proponatur, idem Apostolus iis verbis ostendit: "Quomodo Christus surrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus. Si enim complantati facti sumus similitudini mortis eius, simul et resurrectionis erimus." Et paucis interiectis inquit: "scientes quod Christus resurgens ex mortuis, iam non moritur; mors illi ultra non dominabitur. Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel; quod autem vivit, vivit Deo. Ita et vos existimate, vos mortuos quidem esse peccato, viventes autem Deo in Christo Iesu." XIV. Quae ex Christi resurrectione exempla sint sumenda. Duo igitur a Christi resurrectione exempla petere debemus. Alterum est, ut, postquam peccati maculas eluimus, novum vitae genus instituamus, in quo morum integritas, innocentia, sanctitas, modestia, iustitia, beneficentia, humilitas eluceant. Alterum est, ut in eo vitae instituto ita perseveremus, ut, adiuvante Domino, a iustitiae via, quam semel ingressi fuerimus, non excidamus. Neque vero Apostoli verba id solum demonstrant, Christi resurrectionem ad resurrectionis exemplum nobis proponi: verum etiam resurgendi virtutem nobis praebere, viresque et spiritum largiri, quo in sanctitate et iustitia permaneamus, ac Dei praecepta servemus, declarant. t Nam quemadmodum ex eius morte non solum peccatis moriendi 'exemplum capimus, sed virtutem etiam haurimus, qua peccatis moriamur: ita eius resurrectio ad iustitiam consequendam nobis vires affert, ut, deinde pie et sancte Deum colentes, in novitate vitae ambulemus, ad quam resurgimus. Hoc enim maxime resurrectione sua Dominus effecit, ut qui antea una cum illo peccatis et huic saeculo mortui eramus, cum illo etiam ad novam vitae institutionem et disciplinam resurgeremus.
XV. Quibus indiciis colligatur, aliquem secundum spiritum cum Christo resurrexisse.
Huius resurrectionis quae potissimum signa observanda sint, Apostolus nos admonet; nam quum inquit: "Si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens:" plane ostendit, eos, qui vitam, honores, otium, divitias, ibi maxime, ubi Christus est, habere cupiunt, vere cum Christo surrexisse; quum vero addit: "Quae sursum sunt sapite, non quae super terram: alteram etiam hanc veluti notam apposuit, qua perspicere possimus, num vere cum Christo surreximus. Ut enim corporis affectionem et valetudinem gustus indicare solet, ita, si "quaecunque sunt vera, quaecunque pudica, quaecunque iusta, quaecunque sancta" alicui sapiant, isque coelestium rerum iucunditatem intimo mentis sensu percipiat: hoc maximo argumento esse potest, eum, qui ita affectus sit, ad novam et spiritualem vitam una cum Christo Iesu surrexisse.
CAPUT VII. De sexto Articulo. Ascendit ad coelos, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis. i". Huius articuli excellentia et primae partis sententia. David Propheta, quum beatam et gloriosam Domini ascensionem spiritu Dei plenus contemplaretur, omnes ad eum triumphum summa laetitia et gaudio celebrandum illis verbis hortatur, quum inquit 4): " Omnes gentes plaudite manibus, iubilate Deo in voce exultationis: ascendit Deus in iubilatione." Ex quo intelliget parochus, maximo studio hoc mysterium explicandum esse, sibique diligenter curandum, ut fideles illud non solum fide et mente percipiant, sed, quoad eius fieri poterit, iuvante Domino factis etiam et vita exprimere studeant. Quod igitur ad sexti articuli explanationem attinet, in quo potissimum de divino hoc mysterio agitur, a priori eius parte incipiendum est, et quae eius sit vis atque sententia, aperiendum. De Christo enim Iesu illud etiam fideles sine
Catechism i Romani
ulla dubitatione credere oportet, eum, perfecto iam et absoluto redemptionis nostrae mysterio, ut homo est, in coelum corpore et anima ascendisse. Nam ut Deus est, nunquam ab eo abfuit, ut qui divinitate sua loca omnia compleat.
- Non solum divinitatis virtute Christus ascendit, sed vi etiam humanitatis.
Ascendisse autem sua virtute doceat, non aliena vi sublatum, quemadmodum Elias, qui "igneo curru in coelum evectus est;" vel Habacuc Propheta, vel Philippus diaconus, qui divina virtute per aerem delati longinqua terrarum spatia permearunt. Neque vero solum ut Deus praepotenti divinitatis virtute in coelos ascendit, sed etiam ut homo est. Quamvis enim naturali vi id fieri non potuerit, tamen virtus illa, qua beata Christi anima praedita erat, corpus, ut libuit, movere potuit; corpus vero, quod iam gloriam adeptum erat, moventis animae imperio facile parebat. Atque hac ratione, ut Deus, et ut homo est, Christum in coelum sua virtute ascendisse credimus.
III. Quo sensu Christus posteriore articuli parte dicatur sedere ad dexteram Dei Patris. In altera articuli parte haec sunt: "Sedet ad dexteram DeiPatris." Quo loco tropum, id est verbi immutationem, licet animadvertere, frequentem in divinis literis, quum humanas affectiones et membra ad nostram intelligentiam accommodantes Deo tribuimus; neque enim, quum spiritus sit, quidquam in eo corporeum cogitari potest. Sed quoniam in humanis rebus ei maiorem honorem tribui existimamus, qui ad dexteram collocatus est, eandem rem ad coelestia etiam transferentes, ad explicandam Christi gloriam, quam ut homo prae caeteris omnibus adeptus est, eum in Patris dextera esse confitemur. Sedere autem hoc loco non situm et figuram corporis significat, sed etiam regiae surnmaeque potestatis ac gloriae firmam et stabilem possessionem, quam a Patre accepit, declarat; de quo ait Apostolus: "Suscitans illum a mortuis, et constituens ad dexteram suam in coelestibus supra omnem principatum, et potestatem, et virtutem, et dominationem, et omne nomen, quod nominatur non solum in hoc saeculo, sed etiam in futuro, et omnia subiecit sub pedibus eius." Ex quibus verbis apparet, hanc gloriam adeo propriam et singularem Domini esse, ut cuivis alii creatae naturae convenire non possit. Quare alio loco testatur: "Ad quem autem Angelorum dixit aliquando: Sede a dexteris meis?"
IV. Quare ascensionis Ohristi historia frequentius apud popu
lum sit repetenda.
Sed articuli sensum parochus latius explanabit, ascensionis historiam persequens, quam sanctus Lucas Evangelista in Actis Apostolorum admirabili ordine descripsit. In cuius explicatione illud primum observare oportebit, cetera omnia mysteria ad ascensionem tanquam ad finem referri, in eoque omnium perfectionem et absolutionem contineri. Nam, ut ab incarnatione Domini omnia religionis nostrae mysteria initium habent, ita ascensione eius peregrinatio concluditur. Praeterea alia symboli capita, quae ad Christum Dominum pertinent, summam eius humilitatem et contemptionem ostendunt; neque enim abiectius aut humilius quidquam cogitari potest, quam quod Filius Dei pro nobis humanam naturam et imbecillitatem assumpserit, patique et mori voluerit. At vero, quod tum superiori articulo a mortuis resurrexisse, nunc vero in coelum ascendisse, et ad Dei Patris dexteram sedere confitemur, nihil ad eius summam gloriam divinamque maiestatem declarandam magnificentius dici aut admirabilius potest.
V. Cur Christus in coelum ascenderit, nec in terra potius regnum
suum constituerit.
lam his expositis accurate docendum est, cuius rei causa Christus Dominus in coelos ascenderit. Primum enim ascendit propterea, quod eius corpori, quod immortalitatis gloria in resurrectione donatum fuerat, non terrenae huius et obscurae habitationis locus, sed altissimum et splendidissimum coeli domicilium conveniret, nec vero solum, ut eius gloriae et regni solio potiretur, quod sanguine meruerat: verum etiam ut ea, quae ad salutem nostram pertinebant, curaret, deinde ut "regnum l) suum non esse ex hoc mundo" re ipsa comprobaret; nam mundi regna terrena et fluxa sunt, magnisque opibus et carnis potentia nituntur. Christi vero regnum non terrenum, quale Iudaei exspectabant, sed spirituale et aeternum; itemque eius opes et divitias spirituales esse ipse ostendit, quum suam sedem in coelis collocavit. In quo quidem regno illi ditiores, et omnium bonorum copia affiuentiores existimandi sunt, qui ea, quae Dei sunt, diligentius quaerunt. Nam et S. Iacobus testatur, Deum elegisse "pauperes in hoc mundo, divites in fide, et heredes regni, quod repromisit Deus diligentibus se." Sed illud etiam Dominus noster in coelum ascendens efficere voluit, ut nos eum ascendentem mente et
6G
desiderio prosequeremur. Nam, quemadmodum morte et resurrectione sua moriendi et resurgendi spiritu exemplum nobis reliquerat: ita ascensu nos docet atque instruit, ut in terris positi in coelum nos cogitatione conferamus, confitentes nos peregrinos et hospites esse super terram ac patriam inquirentes, cives esse sanctorum, et domesticos Dei; "nostra" enim, ut idem inquit Apostolus, " conversatio in coelis est.tt VI. Quae beneficia ex Christi assensione hominibus sint collata.
Iam vero vim et magnitudinem inexplicabilium bonorum, quae in nos Dei benignitas effundit, divinus David, Apostolo interprete, multo ante cecinerat illis verbis: "Ascendens in altum captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus;" nam decimo die Spiritum sanctum dedit, cuius virtute atque ubertate complevit praesentem illam fidelium multitudinem, et vere tum magnifica illa promissa persolvit: "Expedit vobis ut ego vadam; si enim non abiero, Paracletus non veniet ad vos; si autem abiero, mittam eum ad vos." Ascendit etiam in coelum ex Apostoli sententia, "ut appareat nunc vultui Dei pro nobis, " et apud Patrem advocati officio fungatur. "Filioli mei," inquit S. Ioannes, "haec scribo vobis, ut non peccetis, sed et si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem, Iesum Christum iustum, et ipse est propitiatio pro peccatis nostris." Nec vero quidquam est, unde fideles maiorem laetitiam et animi iucunditatem capere debeant, quam Iesum Christum patronum causae ac deprecatorem salutis «nostrae constitutum esse, cuius sit apud aeternum Patrem summa gratia et auctoritas. "Paravit" denique "nobis locum," quod etiam se facturum promiserat, atque omnium nostrum nomine caput ipse Iesus Christus venit in coelestis gloriae possessionem. Nam in coelum abiens portas, quae Adami peccato interclusae fuerant, patefecit, nobisque viam munivit, qua ad coelestem beatitudinem perveniremus; quemadmodum ipse in coena discipulis futurum praedixerat. Quod quidem ut rei etiam eventu aperte comprobaret, piorum animas, quas ab inferis eripuerat, secum in aeternae beatitudinis domicilium introduxit.
VII. Commoda, quae Christus sua ascensione nobis intulit. Hanc coelestium munerum admirabilem copiam salutaris illa commodorum series consecuta est; primum enim fidei nostrae merito maximus cumulus accessit; nam fides earum rerum est, quae sub aspectum non cadunt, atque ab hominum ratione ac intelligentia remotae sunt. Quare si Dominus a nobis non discessisset, fidei nostrae meritum minueretur; siquidem a Christo Domino beati praedicantur l), "qui non viderunt et crediderunt. " Praeterea Christi in coelum ascensus ad confirmandam spem in cordibus nostris magnum momentum habet. Nam quoniam Christum hominem in coelum ascendisse, et humanam naturam in dextera Dei Patris collocasse credimus, magna in spe sumus, fore ut nos etiam, eius membra, illuc ascendamus, atque ibi cum capite nostro coniungamur. Quod ipse Dominus his verbis testatus est: "Pater, quos dedisti mihi, volo, ut ubi sum ego, et illi sint mecum." Deinde hoc quoque vel maximum beneficium consecuti sumus, quod amorem nostrum ad coelum rapuit, ac divino Spiritu inflammavit; nam verissime dictum est;J), ibi cor nostrum esse, ubi thesaurus noster est.
VIII. Non fuit nobis utile, Christum in terris rnanere. Ac profecto, si Christus Dominus in terris versaretur, omnis nostra cogitatio in ipso hominis adspectu et consuetudine defixa esset, et illum dumtaxat hominem spectaremus, qui nos tantis beneficiis afficeret, eumque terrena quadam benevolentia prosequeremur. Verum in coelum ascendens, amorem nostrum spiritualem reddidit, effecitque, ut quem nunc absentem cogitamus, eum ut Deum veneremur et diligamus. Id autem partim Apostolorum exemplo intelligimus, quibus dum praesens affuit Dominus, humano fere sensu de illo iudicare videbantur; partim vero ipsius Domini testimonio confirmatum est, quum inquit: "Expedit vobis, ut ego vadam." Nam imperfectus ille amor, quo Christum Iesum praesentem diligebant, divino amore perficiendus erat, idque Spiritus sancti adventu; quare statim addit: "Si enim non abiero, Paracletus non veniet ad vos.a
IX. Post Christi ascensionem ecclesia maxime amplificata fuit.
Accedit etiam, quod in terris domum suam, id est ecclesiam, amplificavit, quae Spiritus sancti virtute et ductu gubernaretur, Eius vero universae inter homines pastorem et summum antistitem Petrum, Apostolorum principem, reliquit; tum vero "dedit quosdam quidem Apostolos, quosdam autem Prophetas, alios vero Evangelistas, alios autem pastores et doctores;" atque ita ad dexteram Patris sedens aliis atque aliis diversa dona semper impertitur. Nam testatur Apostolus: "Unicuique nostrum datam esse gratiam secundum mensuram donationis Christi." Ad extremum vero, quod antea de mortis et resurrectionis mysterio docuimus, idem etiam de ascensu fidelibus cogitandum est. Quamvis enim Christi passioni salutem et redemptiOnem nostram debeamus, qui merito suo aditum iustis ad coelum aperuit: tamen eius ascensus non solum veluti exemplar nobis propositum est, quo alte spectare et spiritu in coelum ascendere discamus, sed divinam etiam virtutem, qua id efficere possimus, largitus est.
CAPUT VIII. De septimo Articulo.
Inde venturus est iudicare vivos et mortuos.
I. Christi tria in suam ecclesiam beneficia, et articuli septimi
sententia.
Tria sunt Domini nostri Iesu Christi ad suam ecclesiam decorandam et illustrandam insignia officia et munera: redemptionis, patrocinii et iudicii. Quum autem superioribus articulis ab eo genus humanum passione et morte redemptum esse, ascensu etiam in coelum nostram causam et patrocinium in perpetuum susceptum constet: sequitur, ut eius iudicium hoc articulo declaretur; cuius articuli ea vis est et ratio, summo illo die Christum Dominum de universo hominum genere iudicaturum esse.
II. Duplex est Christi adventus. Sacrae enim literae duos Filii Dei adventus esse testan» tur: alterum, quum salutis nostrae causa carnem assumpsit, et homo in Virginis alvo effectus est; alterum, quum in consummatione saeculi ad iudicandos omnes homines veniet. Hic adventus in sacris literis dies Domini appellatur, de quo Apostolus ait: "Dies Domini, sicut fur in nocte, ita veniet;" et Salvator ipse: "De die autem illa et hora nemo scit." Ac de summo iudicio satis sit illa auctoritas Apostoli 4): "Omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum sive malum." Plena enim est sacra Scriptura testimoniorum, quae passim parochis occurrent, ad rem non solum comprobandam, sed etiam fidelium oculis subiiciendam, ut, quemad-
«3
modura a mundi initio dies ille Domini, quo humanam carnem induit, omnibus optatissimus semper fuit, quod in eo mysterio liberationis suae spem positam haberent: ita deinceps post Filii Dei mortem et ascensum in coelum alterum diem Domini vehementissimo studio desideremus (Tit. 2, 13.), "exspectantes beatam spem et adventum gloriae magni Dei."
III. Quoties quilibet homo Christi iudicis sententiam coram subire debeat.
Sed duo tempora parochis ad rei cxplicationem observanda sunt, in quibus unicuique necesse est in conspectum Domini venire, et singularum cogitationum, actionum, verborum denique omnium rationem reddere, demumque iudicis praesentem subire scntentiam. Primum est, quum unusquisque nostrum migrat e vita; nam statim ad Dei tribunal sistitur, ibique de omnibus iustissima quacstio habetur, quaecunque aut egerit, aut dixerit, aut cogitarit unquam. Atque hoc privatum iudicium vocatur. Alterum vero, quum uno die atque uno in loco omnes simul homines ad tribunal iudicis stabunt, ut, omnibus omnium saeculorum hominibus inspectantibus et audientibus, singuli quid de ipsis decretum et iudicatum fuerit cognoscant; cuius sententiae pronunciatio impiis et scelestis hominibus non minima futura est poenarum et suppliciorum pars; rursus vero pii et iusti non parvum ex ea praemium fructumque percepturi sunt, quum qualis quisque in hac vita fuerit apparebit. Hoc autem generale iudicium appellatur.
IV. Cur necesse fuerit privato iudicio generale subiicere. De quo illud necessario ostendendum est, quae causa fuerit, cur, praeter privatum de singulis, alterum etiam de universis hominibus iudicium exerceretur. Nam quum vel ipsis hominibus mortuis interdum superstites sint filii parentum imitatores, reliqui sint libri, discipuli, exemplorum, orationum, actionum amatores ac propugnatores, quibus rebus ipsorum mortuorum praemia et poenas augeri necesse est, quum haec vel utilitas vel calamitas, ad plurimos pertinens, non prius finem habitura sit, quam extremus veniat mundo dies: aequum erat, de universa hac recte aut perperam factorum dictorumque ratione perfectam quaestionem haberi; quod fieri non poterat, nisi facto communi omnium hominum iudicio. Accedit etiam, quod quum piorum fama saepe laedatur, impii vero innocentiae laude commendentur, divinae iustitiae ratio postulat, ut pii ereptam iniuria apud homines existimationem in publico
Catechisrni Romam
aniversorum hominum conventu et iudicio recuperent. Deinde vero boni et mali homines, quaecunque in vita egerunt, quum non sine corporibus egerint, omnino sequitur, ut benefacta sive malefacta ad corpora etiam pertineant, quae actionum ipsarum instrumentum fuerunt. Maxime igitur conveniebat, corporibus una cum eorum animis debita aeternae gloriae praemia aut supplicia impertiri; quod quidem neque sine omnium hominum resurrectione, neque sine generali iudicio fieri poterat. Postremo, quoniam in adversis et secundis hominum rebus, quae promiscue nonnunquam bonis et malis eveniunt, probandum erat, nihil non infinita Dei sapientia et iustitia geri ac gubernari: par fuit, non solum bonis praemia, improbis supplicia in futuro saeculo constitui, verum etiam publico ac generali iudicio decerni, quo omnibus notiora et illustriora fierent, atque ut Deo iustitiae et providentiae laus ab omnibus tribueretur, pro iniusta illa querela, qua sancti etiam viri deplorare interdum, ut homines, solebant, quum improbbs valentes opibus et honoribus fiorentes animadverterent. Nam Propheta: "Mei," inquit, "pene moti sunt pedes, pene effusi sunt gressus mei, quia zelavi super iniquos pacem peccatorum videns;" et paulo post: "Ecce ipsi peccatores et abundantes in saeculo obtinuerunt divitias; et dixi: Ergo sine causa iustificavi cor meum, et lavi inter innocentes manus meas, et fui fiagellatus tota die, et castigatio mea in matutinis." Atque haec frequens querela multorum fuit. Ergo necesse erat, ut generale iudicium exerceretur, ne forte homines dicerent: Deum circa cardines coeli perambulantem non curare terrena. Haec autem veritatis formula iure una ex duodecim fidei Christianae articulis constituta est, ut, si quorum animi in providentia et iustitia Dei nutarent, huius doctrinae ratione confirmarentur. Praeterea proposito iudicio pios recreari, impios terreri oportebat, ut cognita Dei iustitia illi ne deficerent, hi a malis aeterni supplicii metu atque exspectatione revocarentur. Quare Dominus et Salvator noster, quum de extremo die loqueretur, declaravit futurum aliquando generale iudicium, signaque adventantis eius temporis descripsit, ut, quum illa viderimus, finem saeculi prope esse intelligamus; ac deinde in coelum ascendens Angelos misit, qui Apostolos, eius absentia moerentes, his verbis consolarentur: "Hic Iesus, qui assumptus est a vobis in coelum, sic veniet, quemadmodum vidistis eum euntem in coelum."
V. Iuxta utramque naturam Christo tributa est potestas iudicandi genus humanum.
Verum Christo Domino non solum ut Deo, sed etiam ut homini hoc iudicium datum esse, sacrae literae declarant. Quamvis enim iudicandi potestas omnibus sanctae Trinitatis personis communis sit, praecipue tamen Filio eam tribuimus, quod ipsi quoque sapientiam convenire dicimus. Quod autem ut homo mundum iudicaturus sit, Domini testimonio confirmatur, qui inquit: "Sicut Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio habere vitam in semetipso, et potestatem dedit ei iudicium facere, quia filius hominis est."
VI. Cur perinde Patri vel Spiritui sancto hoc iudicium non
adscribatur.
Decebat autem maxime a Christo Domino hoc iudicium exerceri, ut, quum de hominibus decernendum esset, illi eorporeis oculis iudicem videre, et auribus sententiam, quae proferebatur, audire possent, et omnino iudicium illud sensibus percipere. Ac praeterea aequissimum erat, ut homo ille, qui iniquissimis hominum sententiis condemnatus fuerat, omnium deinde iudex sedere ab omnibus conspiceretur. Quamobrem Apostolorum princeps quum in Cornelii domo summa Christianae religionis capita exposuisset, docuissetque Christum a Iudaeis in ligno suspensum atque occisum, tertia vero die ad vitam resurrexisse, subiunxit: "Et praecepit nobis praedicare populo et testificari, quia ipse est, qui constitutus est a Deo iudex vivorum et mortuorum."
VII. Quibus indiciis extremum iudicium imminere agnoscetur. Sed tria haec praecipua signa iudicium antecessura esse,
sacrae literae declarant: praedicationem evangelii per universum orbem, discessionem, Antichristum; ait enim Dominus: "Praedicabitur hoc evangelium regni in universo orbe in testimonium omnibus gentibus, et tunc veniet consummatio; * et Apostolus nos admonet, ne ab aliquo seducamur, "quasi instet dies Domini; quoniam, nisi venerit discessio primum, et revelatus fuerit homo peccati," iudicium non fiet.
VIII. Quomodo fiet iudicium, quaque ratione de omnibus feretur sententia.
Quae autem iudicii forma et ratio futura sit, parochis ex Danielis oraculis, tum ex sanctorum Evangeliorum et Apostoli doctrina facile erit cognoscere. Praeterea sententia, quae a iudiee pronuncianda sit, diligentius hoc loco expendend»
Cateohismus, Cono. Trid,
CatecMsmi Romam
erit. Christus enim Salvator noster, laetis oculis pios a dextera stantes intuens, ita de illis iudicium summa cum benignitate pronunciabit x): "Venite benedicti Patris mei; possidete regnum," quod "paratum" est "vobis a constitutione mundi." Quibus verbis nihil iucundius audiri posse illi intelligent, qui ea cum impiorum damnatione contulerint, ac cum animo suo cogitaverint, iis verbis pios et iustos homines a laboribus ad quietem, a lacrymarum valle ad summum gaudium, a miseriis ad perpetuam beatitudinem, quam illi caritatis officiis promeriti fuerint, vocari.
/X Quibus poenarum generibus impii a sinistris constituti afficientur.
Deinde ad eos, qui a sinistra stabunt, conversus, suam iustitiam in eos effundet his verbis'2): "Discedite a me maledicti in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius." Prioribus enim illis verbis, "Discedite a me," maxima poena significatur, qua impii plectendi erunt, quum a Dei aspectu quam longissime eiicientur, neque ulla spes eos consolari poterit, fore aliquando,.ut tanto bono perfruantur. Atque haec quidem a theologis poena damni appellata est, quod scilicet impii apud inferos divinae visionis luce perpetuo carituri sint. Quod vero additur: "Maledicti," mirum in modum auget iilorum miseriam et calamitates. Si enim, quum a divina praesentia expellendi essent, aliqua saltem benedictione digni haberentur, hoc profecto magno eis solatio esse potuisset; at quoniam nihil eiusmodi ipsis exspectandum est, quod calamitatem leviorem faciat: iure optimo, quum expellentur, divina iustitia eos omni maledictione persequetur.
X. De poena sensus, et societate damnatorum.
Sequitur deinde: "in ignem aeternurn;" quod quidem alterum poenarum genus poenam sensus theologi vocarunt: propterea quod sensu corporis percipiatur, ut in verberibus et flagellis, aliove graviore suppliciorum genere, inter quae dubitari non potest ignis tormenta summum doloris sensum efficere. Cui malo quum accedat, ut perpetuum tempus duraturum sit, ex eo ostenditur, damnatorum poenam omnibus suppliciis cumulandam esse. Atque hoc magis declarant verba illa, quae in extrema sententiae parte posita sunt: "qui paratus est diabolo, et angelis eius." Quum enim ita comparatum sit, ut omnes molestias levius feramus, si calamita^is nostrae socium aliquem et consortem habeamus, cuius prudentia atque humanitate aliqua ex parte iuvari possimus: quae tandem erit damnatorum miseria, quibus in tantis aerumnis a perditissimorum daemonum societate divelli nunquam licebit? Et haec quidem sententia in impios iustissime a Domino Salvatore nostro feretur, ut qui omnia verae pietatis opera neglexerint, et esurienti ac sitienti nec cibum nec potum ministraverint, hospitem non exceperint, nudum non operuerint, aut in carcere inclusum aegrumque non visitarint.
XI. Iudicii materia saepius fidelis populi auribus inculcari
debet.
Haec sunt, quae pastores fidelis populi auribus saepissime inculcare debent. Nam huius articuli veritas fide concepta maximam vim habet ad frenandas pravas animi cupiditates, atque a peccatis homines abstrahendos. Quare in Ecclesiastico (7, 40.) dictum est: "In omnibus operibus tuis memorare novissima tua, et in aeternum non peccabis." Ac profecto vix quisquam adeo praeceps in scelera feretur, quem illa cogitatio ad pietatis studium non revocet, fore aliquando, ut ei apud iustissimum iudicem, omnium non solum factorum dictorumque, sed occultissimarum etiam cogitationum ratio reddenda, et pro meritis poena persolvenda sit. Iustus vero ad colendam iustitiam magis ac magis incitetur, ac summa laetitia efferatur necesse est, quamvis etiam in egestate, infamia, cruciatibus vitam degat, quum animum ad eum diem refert, quo post aerumnosae huius vitae certamina victor universis hominibus audientibus declarabitur; et divinis, atque illis quidem aeternis honoribus, in coelestem patriam receptus, afficietur. Quod igitur reliquum est, hortari fideles oportet, ut optime vivendi rationem comparent, ad omne pietatis studium se exerceant, quo possint adventantem magnum illum diem Domini maiore cum securitate animi exspectare, atque adeo, ut filios decet, cum summa cupiditate expetere.
CAPUT IX. De octavo Articnlo.
Credo in Spiritum sanctum. /. Quanta sit fidei in Spiritum sanctum necessitas et fructus.
Hactenus, quae ad primam et secundam sanctae Trinitatis personam pertinebant, quantum propositi argumenti ratio
postulare videbatur, exposita sunt: sequitur nunc, ut illa etiam, quae in symbolo de tertia persona, hoc est de Spiritu sancto, traduntur, explicentur. Qua in re declaranda omne studium et diligentiam pastores adhibebunt, quum homini Christiano non magis liceat hanc partem ignorare, vel de ea minus recte sentire, quam de aliis superioribus articulis existimandum sit. Quare Apostolus non permisit Ephesios quosdam Spiritus sancti personam ignorare; a quibus quum quaesisset *), "an Spiritum sanctum accepissent," quum illi, "ne si Spiritus sanctus quidem esset, se scire" respondissent, statim rogavit: "In quo ergo baptizati estis?" Quibus verbis significavit distinctam huius articuli notitiam fidelibus maxime necessariam esse; ex qua eum praecipue fructum capiunt, quod quum attente cogitant, se quidquid habent Spiritus sancti munere et beneficio consecutos esse, tum vero de se ipsis modestius et humilius sentire, et in Dei praesidio omnem spem ponere incipiunt, qui primus homini Christiano gradus ad summam sapientiam et felicitatem esse debet.
I/. Spiritus sancti verbum non ita tertiae personae Trinitatis convenit, ut etiam aliis tribui non possit. Huius igitur articuli explanationem a vi et notione, quae hoc loco Spiritus sancti vocabulo subiecta est, exordiri oportebit; nam quum illud aeque de Patre et Filio rectissime dicatur, (uterque enim spiritus est, et sanctus, si quidem Deum spiritum esse confitemur), deinde vero hac voce angeli etiam, et piorum animae significentur: cavendum est, ne populus verbi ambiguitate in errorem inducatur. Quare docendum est, in hoc articulo Spiritus sancti nomine tertiam Trinitatis personam intelligi, quomodo in sacris literis, tum veteris nonnunquam, tum novi Testamenti frequenter accipitur; nam David precatur: "et Spiritum sanctum tuum ne auferas a me;u in libro Sapientiae legimus: "Sensum tuum quis sciet, nisi tu dederis sapientiam, et miseris Spiritum sanctum tuum de altissimis?" et alibi: "Ipse creavit illam in Spiritu sancto." In novo vero Testamento iubemur "baptizari in nomine Patris, et Filii et Spiritus sancti;" et sanctissimam Virginem "de Spiritu sancto concepisse" legimus; tum vero a Bancto Ioanne ad Christum mittimur, "qui nos Spiritu sancto baptizat;" ac plurimis praeterea aliis in locis ea vox legentibus occurrit.
III. Quare tertiae personae Trinitatis, perinde ac aliis duabus,
proprium nomen non sit tributum.
Verum nemo mirari debet, tertiae personae, quemadmodum primae et secundae, proprium nomcn tributum non esse. Nam secunda persona ideo proprium nomen habet, et Filius dicitur, quia eius aeternus a Patre ortus proprie generatio yocatur, ut in superioribus articulis explicatum est. Ut igitur ortus ille generationis nomine significatur, ita personam, quae emanat, proprie Filium appellamus, et a qua emanat, Patrem. Nunc quum tertiae personae productioni proprium nomen impositum non sit, sed spiratio et processio appelletur: sequitur, ut etiam persona, quae producitur, suo nomine careat. Nullum autem proprium nomen eius emanatio habet, propterea quod nomina, quae Deo tribuuntur, a rebus creatis mutuari cogimur; in quibus quoniam nullam aliam naturae et essentiae communicandae rationem, quam generandi virtute agnoscimus: ob eam causam fit, ut rationem, qua se ipsum totum Deus vi amoris communicat, proprio vocabulo exprimere non possimus. Quare communi "Spiritus sancti" nomine tertia persona appellata est, quod quidem illi maxime convenire ex eo intelligimus, quia spiritualem vitam in nos infundit, ac sine eius sanctissimi numinis afflatu nihil aeterna vita dignum efficere possumus.
IV. Spiritus sanctus Deus est, eiusdem omnino cum Patre et
Filio potentiae et naturae.
Verum explicata vocabuli significatione docendus in primis erit populus, Spiritum sanctum aeque ac Patrem et Filium Deum esse, eidem aequalem, aeque omnipotentem, aeternum, et infinitae perfectionis, summum bonum ac sapientissimum, eiusdemque cum Patre et Filio naturae. Quod quidem illius vocis "in," quum dicimus: "Credo in Spiritum sanctum," proprietas satis indicat, quae ad exprimendam fidei nostrae vim singulis Trinitatis personis apposita est. Atque id etiam aperta sacrarum literarum testimonia confirmant. Nam quum S. Petrus in Actis Apostolorum ') dixisset: "Anania, cur tentavit satanas cor tuum, mentiri te Spiritui sancto?" mox inquit: "non es mentitus hominibus, sed Deo." Quem prius Spiritum sanctum appellaverat, eundem statim Deum vocat. Apostolus etiam ad Corinthios, quem Deum dixerat, Spiritum sanctum esse interpretatur: "Divisiones," inquit, "operationum sunt: idem vero Deus, qui operatur omnia in omnibus:u
deinde subiungit: "Haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult. " Praeterea in Actis Apostolorum, quod uni Deo prophetae tribuunt, ille Spiritui sancto adscribit. Dixerat enim Isaias '): " Audivi vocem Domini dicentis: "Quem mittam? et dixit mihi: Vade, et dices populo huic: Excaeca cor populi huius, et aures eius aggrava, et oculos eius claude, ne forte videat oculis suis, et auribus suis audiat. " Quae verba qaum Apostolus citaret: "Bene," inquit'2), Spiritus sanctus locutus est per Isaiam prophetam." Deinde vero, quum Scriptura Spiritus sancti personam cum Patre et Filio coniungit, ut quum Patris, et Filii et Spiritus sancti nomen in baptismo adhiberi praecipit, nullus nobis de huius mysterii veritate dubitandi locus relinquitur. Nam si Pater Deus est, et Filius Deus, omnino fateri cogimur, etiam Spiritum sanctum, qui cum eis pari honoris gradu coniungitur, Deum esse. Accedit autem, quod is, qui in nomine cuiusvis rei creatae baptizatur, nullum ex eo fructum consequi potest. "Numquid in nomine Pauli," inquit, "baptizati estis?" ut ostenderet, hoc eis nihil ad comparandam salutem profuturum esse. Quum igitur baptizemur in nomine Spiritus sancti, eum esse Deum fateri oportet. Sed hunc eundem trium personarum ordinem, quo Spiritus sancti divinitas comprobatur, licet animadvertere tum in epistola Ioannis: "Tres sunt, qui testimonium dant in coelo, Pater, Verbum et Spiritus sanctus, et hi tres unum sunt;" tum ex praeclaro illo sanctae Trinitatis elogio, quo divinae laudes et psalmi concluduntur: "Gloria Patri, et Filio et Spiritui sancto." Postremo, quod ad eam veritatem confirmandam maxime pertinet, quaecunque Dei propria esse credimus, ea Spiritui sancto convenire sacrae literae testantur. Quare illi templorum honorem tribuunt, ut quum Apostolus ait: "An nescitis, quoniam membra vestra templum sunt Spiritus sancti?" item "sanctificationem et vivificationem, et scrutari profunda Dei, et per Prophetas loqui, et ubique x") esse," quae omnia divino tantum numini tribuenda sunt.
V. Certo credendum est, Spiritus sancti vocabulum tertiam divinitatis personam per se subsistentem significare.
Sed illud praeterea fidelibus accurate explanandum est, Spiritum sanctum ita Deum esse, ut eum tertiam personam, in divina natura a Patre et Filio distinctam, et voluntate productam confiteri oporteat; nam ut alia Scripturarum testimonia omittantur, baptismi forma, quam Salvator noster docuit, apertissime ostendit, "Spiritum sanctum tertiam esse personam, quae in divina natura per se constet, et ab aliis distincta sit." Quod etiam Apostoli verba declarant, quum inquit: "Gratia Domini nostri Iesu Christi, et caritas Dei, et communicatio sancti Spiritus sit cum omnibus vobis, Amen." Idem vero multo apertius demonstrant, quae patres in Constantinopolitano primo Concilio hoc loco ad confutandam impiam Macedonii amentiam addiderunt: "Et in Spiritum sanctum, Dominum, et vivificantem, qui ex Patre Filioque procedit; qui cum Patre et Filio simul adoratur et conglorificatur; qui locutus est per Prophetas." Quod igitur Spiritum sanctum Dominum confitentur, in eo declarant, quantum Angelis antecellat, qui tamen nobilissimi spiritus a Dco conditi sunt. Illos enim omnes S. Paulus testatur esse " administratorios spiritus, in ministerium missos, propter eos, qui hereditatem capiunt salutis." Vivificantem vero appellant, quod anima cum Deo coniuncta magis vivit, quam corpus animae coniunctione alitur ac sustinetur. Quoniam vero Spiritui sancto sacrae literae hanc animae cum Deo coniunctionem tribuunt, rectissime vivificantem Spiritum sanctum vocari perspicuum est.
VI. Spiritum sanctum a Patre et Filio tanquam ab uno principio procedere declarant.
Iam vero quod sequitur: "Qui ex Patre Filioque procedit," docendi sunt fideles, Spiritum sanctum a Patre et Filio tanquam ab uno principio aeterna processione procedere. Id enim ecclesiastica regula, a qua Christiano non licet aberrare, credendum nobis proponit, et divinarum literarum et conciliorum auctoritate confirmatur. Nam Christus Dominus, quum de Spiritu sancto loqueretur, dixit: "Ille me clarificabit, quia de meo accipiet." Hoc idem ex eo colligitur, quod in Scripturis sacris Spiritus sanctus nonnunqum Spiritus Christi, interdum Spiritus Patris appellatur; modo a Patre, modo a Filio mitti dicitur, ut aeque a Patre et Filio procedere, non obscure significetur. "Qui Spiritum Christi non habet," inquit St. Paulus, "hic non est eius;" et idem Spiritum Christi vocat, quum ad Galatas inquit: "Misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra, clamantem Abba, Pater." Apud sanctum Matthaeum Spiritus Patris appellatur: "Non vos estis, qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri;" et Dominus in coena inquit*): "Paracletus, quem ego mittam vobis, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me.a Tum alibi eundem Spiritum sanctum a Patre mittendum affirmat his verbis: "Quem mittet Pater in nomine meo." Ex quibus verbis quum processionem Spiritus sancti intelligamus, perspicuum est, eundem ab utroque procedere. Haec sunt, quae de Spiritus sancti persona tradenda erunt.
VII. Quum opera Trinitatis sint indivisa, quare peculiariter quidam effectus et dona Spiritui S. tribuantur.
Docere praeterea oportebit, quosdam esse Spiritus sancti admirabiles effectus, et amplissima quaedam munera, quae ab ipso tanquam a perenni bonitatis fonte oriri et manare dicuntur. Quamvis enim sanctissimae Trinitatis opera, quae extrinsecus fiunt, tribus personis communia sint: ex iis tamen multa Spiritui sancto propria tribuuntur, ut intelligamus, illa in nos a Dei immensa caritate proficisci; nam quum Spiritus sanctus a divina voluntate veluti amore infiammata procedat: perspici potest, eos effectus, qui proprie ad Spiritum sanctum referuntur, a summo erga nos Dei amore oriri. Quare ex eo consequitur, ut Spiritus sanctus donum appelletur; nam doni vocabulo significatur id, quod benigne et gratuito, nulla spe remunerationis proposita, donatur. Ac proinde quaecunque bona et beneficia a Deo in nos collata sunt, ("quid autem habemus, quod a Deo," ut inquit Apostolus, "non acceperimus?") ea nobis Spiritus sancti concessu et munere data esse, pio et grato animo agnoscere debemus.
VIII. Qui qualesve, et quanti sint Spiritus S. effectus.
Eius autem plures effectus sunt; nam, ut mundi creationem creatarumque rerum propagationem et gubernationem omittamus, de quibus in primo articulo commemoravimus, vivificationem Spiritui sancto proprie tribui, paulo ante demonstratum est, et Ezechielis testimonio confirmatur: "Dabo," inquit'^, "vobis Spiritum et vivetis." Praecipuos tamen et maxime prpprios Spiritus sancti effectus Propheta enumerat: "Spiritum sapientiae et intellectus, spiritum consilii et fortitudinis, spiritum scientiae et pietatis, et spiritum timoris Domini;a quae dona Spiritus sancti vocantur, interdum autem Spiritus sancti nomen eis tribuitur. Quare sapienter divus Augustinus monet, animadvertendum esse, quum in sacris literis huius vocis Spiritus sancti mentio fit, ut diiudicare possimus, tertiamne Trinitatis personam, an eius effectus atque
e. 18. 19.
operationes significet; nam haec duo eodem intervallo distinguenda sunt, quo etiam creatorem a rebus creatis differre credimus. Atque haec eo diligentius explicanda sunt, quod ex hisce Spiritus sancti donis Christianae vitae praecepta haurimus, sentireque possumus, an Spiritus sanctus in nobis sit. Verum prae ceteris eius ampJissimis muneribus gratia illa praedicanda est, quae nos iustos facit, signatque ') "Spiritu promissionis sancto, qiii est pignus hereditatis nostrae." Haec enim mentem nostram arctissimo amoris vinculo Deo iungit, ex quo fit, ut summo pietatis studio accensi, novam vitam instituamus, ac "naturaea) divinae participes effecti, filii Dei nominemur et vere simus.a
CAPUT X. De nono Articulo.
Credo sanctam Ecclesiam Catholicam, Sanctorum communionem.
- Quibus de causis nonus articulus omnium frequentissime populo inculcandus sit. Quanta diligentia curare pastores debeant, ut huius noni articuli veritatem fidelibus explicent, si duo potissimum considerantur, facile cognosci poterit. Primum enim, teste S. Augustino, Prophetae planius et apertius de ecclesia, quam de Christo locuti sunt, quum in eo multo plures errare ac decipi posse, quam in incarnationis Sacramento, praeviderent. Neque enim defuturi erant impii, qui ad simiae imitationem, quae se hominem esse fingit, solos se catholicos esse profiterentur, et catholicam ecclesiam apud se tantum non minus nefarie quam superbe affirmarent. Deinde si quis hanc veritatem firmo animo conceptam habuerit, facile horrendum haeresis periculum effugiet. Non enim, ut quisque primum in fide peccarit, haereticus dicendus est; sed qui ecclesiae auctoritate neglecta impias opiniones pertinaci animo tuetur. Quum igitur fieri non possit, ut aliquis se haeresis peste commaculet, si iis fidem adhibeat, quae in hoc articulo credenda proponantur: curent omni studio. pastores, ut fideles, cognito hoc mysterio, contra adversarii artes muniti in fidei veritata perseverent. Pendet autem hic articulus a superiori, quia, quum iam demonstratum sit, Spiritum sanctum omnis sanctitatis fontem et largitorem esse, nunc ab eodem ecclesiam sanctitate donatam confitemur.
II. Quid peculiari ratione nomine ecclesiae, quidque generatim
denotetur.
Ac quoniam ecclesiae vocem Latini a Graecis mutuati post divulgatum evangelium ad res sacras transtulerunt: quam vim habeat hoc vocabulum, aperiendum est. Significat autem ecclesia evocationem; verum scriptores postea usurparunt pro concilio et concione. Neque vero refert, utrum populus ille veri Dei, an falsae religionis cultor exstiterit; in Actis enim de Ephesino populo scriptum est, cum scriba turbas sedasset, dixisse: "Si quid autem alterius rei quaeritis, in legitima ecclesia poterit absolvi." Legitimam vocat ecclesiam populum Ephesinum, Dianae cultui addictum. Neque solum gentes, quae Deum non noverunt, sed etiam malorum et impiorum hominum concilia interdum ecclesia nominantur. "Odivi,a inquit Propheta, "ecclesiam malignantium, et cum impiis non sedebo." Communi vero deinde sacrarum Scripturarum consuetudine haec vox ad rempublicam Christianam, fideliumque tantum congregationes significandas usurpata est; qui scilicet ad lucem veritatis et Dei notitiam per fidem vocati sunt, ut, reiectis ignorautiae et errorum tenebris, Deum verum et vivum pie et sancte colant, illique ex toto corde inserviant; atque, ut unico verbo haec res tota absolvatur, "Ecclesia," ut ait S. Augustinus 3), "est populus fidelis per universum orbem dispersus. "
III. Quae potissimum mysteria in vocabulo ecclesiae contemplanda offerantur.
Nec "vero levia mysteria in hoc vocabulo continentur. Etenim in evocatione, quam ecclesia significat, statim divinae gratiae benignitas et splendor elucet, intelligimusque ecclesiam ab aliis rebus publicis maxime differre. Illae enim humana ratione et prudentia nituntur, haec autem Dei sapientia et consilio constituta est. Vocavit enim nos intimo quidem Spiritus sancti affiatu, qui corda hominum aperit, extrinsecus autem pastorum et praedicatorum opera ac ministerio. Praeterea ex hac vocatione quis nobis finis propositus esse debeat, nimirum aeternarum rerum cognitio et possessio, is optime perspiciet, qui animadverterit, cur olim fidelis populus sub lege positus "synagoga," id est congregatio, diceretur. Nam, ui docet sanctus Augustinus, hoc ei nomen impositum est, quia
pecudum more, quibus magis congregari convenit, terrena et caduca tantum bona spectaret. Quare merito Christianus populus non synagoga, sed ecclesia dicitur, quia terrenis et mortalibus rebus contemptis coelestes et aeternas tantummodo consectatur.
IV. Quibus nominibus Christianorum universitas in sacris literis
descripta inveniatur.
Multa praeterea nomina, quae plena sunt mysteriis, ad Christianam rempublicam significandam traducta sunt; nam et domus et aedificium Dei ab Apostolo vocatur. "Si tardavero" inquit ad Timotheum, "ut scias, quo modo oporteat te in domo Dei conversari, quae est ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis." Domus autem ecclesia idcirco appellatur, quia sit veluti una familia, quam unus pater familias moderatur, et in qua est bonorum omnium spiritualium communio. Dicitur etiam grex ovium Christi, quarum ille ostium est et pastor. Vocatur sponsa Christi: "Despondi vos uni viro virginem castam exhibere Christo," inquit Apostolus ad Corinthios. Idem ad Ephesios 4): "Viri, diligite uxores veBtras, sicut et Christus dilexit ecclesiam." Ac de matrimonio: "Sacramentum hoc," inquit, "magnum est; ego autem dico in Christo et in ecclesia." Dicitur denique ecclesia, "corpus Christi," ut ad Ephesios et Colossenses licet videre. Et haec singula plurimum valent ad fideles excitandos, ut se dignos immensa Dei clementia et bonitate praebeant, qui eos, ut populus Dei esset, elegit.
V. Duae praecipue ecclesiae partes recensentur, triumphans una,
militans altera.
His vero explicatis, necesse erit, singulas ecclesiae partes enumerare, earumque differentias docere, quo magis Deo dilectae ecclesiae naturam, proprietates, dona et gratias populus percipiat, et ob eam causam sanctissimum Dei nomen laudare nunquam intermittat. Ecclesiae autem duae potissimura sunt partes, quarum altera triumphans, altera militans vocatur. Triumphans est coetus ille clarissimus et felicissimus beatorum spirituum, et eorum, qui de mundo, de carne, de iniquissimo daemone triumpharunt, et ab huius vitae molestiis liberi ac tuti aeterna beatitudine fruuntur. Militans vero ecelesia est coetus omnium fidelium, qui adhuc in terris vivunt; quae ideo militans vocatur, quod illis cum immanissimis hostibus, mundo, carne, satana, perpetuum sit bellum.
VI. Ecclesia militans et triumphans una est. Ncque idcirco tamcn duas esse ecclesias censendum est; sed eiusdem ecclesiae, ut antea diximus, partes duae sunt, quarum una antecessit, et coelesti patria iam potitur, altera in dies sequitur, donec aliquando cum Salvatore nostro coniuncta in sempiterna felicitate conquiescat.
VII. In ecclesia militanti duo hominum sunt genera, boni scilicet et mali.
Iam in ecclesia militanti duo sunt hominum genera bonorum et improborum; et improbi quidem, eorundem sacramentorum participes, eandem quoque quam boni fidem profitentur, vita ac moribus dissimiles; boni vero in ecclesia dicuntur ii, qui non solum fidei professione et communione sacramentorum, sed etiam spiritu gratiae et caritatis vinculo inter se coniuncti et colligati sunt, de quibus dicitur '): " Cognovit Dominus, qui sunt eius." Possunt vero etiam bomines aliquibus coniecturis opinari, quinam sint, qui ad hunc piorum hominum numerum pertineant, certo autem scire minime possunt. Quare existimandum non est, Christum Salvatorem de hac ecclesiae parte locutum esse, quum ad ecclesiam nos remisit, eique ut pareamus praecepit. Nam quum illa sit incognita, cui certum esse poterit, ad cuius iudicium confugiendum, et cuius auctoritati obtemperandum sit? Bonos igitur et improbos ecclesia complectitur, quemadmodum et divinae literae et sanctorum virorum scripta testantur. In quam sententiam scriptum est illud Apostoli: "Unum corpus, et unus spiritus."
VIII. Ecclesia visibilis est, et bonos et malos suo sinu concludit. Haec autem ecclesia nota est, urbique supra montem sitae comparata, quae undique conspicitur; nam cum illi ab omnibus parendum sit, cognoscatur necesse est. Neque bonos tantum, sed malos etiam complectitur, ut multis parabolis Evangelium docet; veluti quum regnum coelorum, id est militantem ecclesiam, "simile esse sagenae in mare missae" commemorat; vel "agro, in quo zizania superseminata sunt:tt vel "areae, in qua frumentum cum paleis continetur;" vel "decem virginibus, partim fatuis, partim prudentibus." Sed multo ante etiam "in arca Noe," qua non solum "munda,* sed etiam "immunda animantia" concludebantur, huius ecclesiae figuram et similitudinem licet intueri. Quamvis autem
8, 12.?) Ib. 25, 1. e) Geu. 7, 1.
bonos et malos ad ecclesiam pertinere, catholica fides vere et constanter affirmet: ex iisdem tamen fidei regulis fidelibus explicandum est, utriusque partis diversam admodum rationem esse. Ut enim paleae cum frumento in area confusae sunt, vel interdum membra varie intermortua corpori coniuncta: ita etiam mali in ecclesia continentur.
IX. Quinam ecclesiae militantis finibus non contineantur.
Ex quo fit, ut tria tantummodo hominum genera ab ea excludantur: primo infideles, deinde haeretici et schismatici, postremo excommunicati. Ethnici quidem, quod in ecclesia nunquam fuerunt, neque eam unquam cognoverunt, nec ullius sacramenti participes in populi Christiani societate facti sunt; haeretici vero atque schismatici, quia ab ecclesia desciverunt. Neque enim illi magis ad ecclesiam spectant, quam transfugae ad exercitum pertineant, a quo defecerunt. Non negandum tamen, quin in ecclesiae potestate sint, ut qui ab ea in iudicium vocentur, puniantur et anathemate damnentur. Postremo etiam excommunicati, quod, ecclesiae iudicio ab ea exclusi, ad illius communionem non pertineant, donec resipiscant. De ceteris autem, quamvis improbis et sceleratis hominibus, adhuc eos in ecclesia perseverare dubitandum non est; idque fidelibus tradendum assidue, ut, si forte ecclesiae antistitum vita flagitiosa sit, eos tamen in ecclesia esse, nec propterea quidquam, de eorum potestate detrahi, certo sibi persuadeant. X. Nominis ecclesiae significationum vdrietas.
Verum universae etiam ecclesiae partes ecclesiae nomine significari solent, ut quum Apostolus "ecclesiam, quae est Corinthi, Galatiae, Laodicensium, Thessalonicensium " nominat; privatas etiam fidelium familias "ecclesias" vocat; nam "Priscae l) et Aquilae domesticam ecclesiam salutari iubet;" item alio in loco: "Salutant vos," inquit, "in Domino multum Aquila et Priscilla cum domestica sua ecclesia." Ad Philemonem etiam scribens eandem vocem usurpavit. Interdum quoque ecclesiae nomine eius praesides ac pastores significantur. "Si te non audierit," inquit Christus, "dic ecclesiae," quo in loco praepositi ecclesiae designantur. Sed locus etiam, in quem populus sive ad concionem sive alicuius rei sacrae causa convenit, ecclesia appellatur.5) Praecipue vero in hoc articulo ecclesia bonorum simul et malorum multitudinem, nec praesides solum, sed eos etiam, qui parere debent, significat.
XI. De notis verae ecctesiae, et primo, cur una dicatur. Aperiendae autem sunt fidelibus huius ecclesiae proprietates, ex quibus licebit agnoscere, quanto beneficio a Deo affecti sint, quibus contigerit in ea nasci atque educari. Prima igitur proprietas in symbolo Patrum describitur, ut una sit. "Una" enim, inquit, "est columba mea," una est "speciosa mea." Vocatur autem una tanta hominum multitudo, quae tamen longe lateque diffusa est, ob eas causas, quae ab Apostolo ad Ephesios 2) scriptae sunt: " Unum " enim " Dominum, unam fidem, unum baptisma" tantum esse praedicat. Unus est etiam eius rector ac gubernator, invisibilis quidem Christus, quem aeternus Pater dedit "caput super omnem ecclesiam, quae est corpus eius." Visibilis autem is, qui Romanam cathedram Petri Apostolorum principis legitimus successor tenet.
XII. Quid de Romano Pontijice, visibili ecclesiae Christi capitey sentiendum sit.
De quo fuit illa omnium Patrum ratio et sententia consentiens, hoc visibile caput ad unitatem ecclesiae constituendam et conservandam necessarium fuisse. Quod praeclare et vidit et scripsit sanctus Hieronymus, et contra Iovinianum 4) iis verbis: "Unus eligitur, ut, capite constituto, schismatis tollatur occasio;" et ad Damasum: "Facessat invidia, Romani culminis recedat ambitio; cum successore piscatoris et discipulo crucis loquor. Ego nullum primum, nisi Christum, sequens, beatitudini tuae, id est cathedrae Petri, communione consocior; super illam petram aedificatam ecclesiam scio. Quicunque extra hanc domum agnum comederit, profanus est. Si quis in arca Noe non fuerit, peribit regnante diluvio." Quod et longe antea ab Irenaeo probatur, et Cypriano, qui de unitate ecclesiae loquens ait: "Loquitur Dominus adPetrum: "Ego, Petre, dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam." Super unum aedificat ecclesiam, et quamvis Apostolis omnibus post resurrectionem suam parem potestatem tribuat et dicat: "Sicut misit me Pater, et ego mitto vos; accipite Spiritum sanctum:" tamen, ut unitatem manifestaret, unitatis eiusdem originem ab uno incipientem, auctoritate sua disposuit etc." Optatus deinde Milevitanus ait: "Ignorantia tibi adscribi non potest, scienti in urbe Roma Petro primo cathedram episcopalem esse collatam, in qua sederit omnium Apostolorum caput,
Petrus; in quo uno cathedrae unitas ab oranibus servaretur, ne ceteri Apostoli singulas sibi quisque defenderent; ut iara schismaticus et praevaricator esset, qui contra singularem cathedram alteram collocaret." Post vero Basilius sic scriptum reliquit'): "Petrus collocatus est in fundamento; dixit enim: "Tu es Christus, filius Dei vivi," et vicissim audivit, se esse petram; licet enim petra esset, non tamen petra erat ut Christus. Nam Christus vere immobilis petra, Petrus vero propter petram. Dignitates enim suas Iesus largitur aliis: "sacerdos est, et facit sacerdotes; petra est, et petram facit; et quae sua sunt, largitur servis suis." Postremo vero sanctus Ambrosius ait: "Quia solus profitetur ex omnibus, omnibus antefertur.
XIII. Quomodo praeter Christum ecclesia uno capite visibili in~
digeat.
Si quis obiiciat, ecclesiam uno capite et sponso Iesu Christo contentam, praeterea nullum requirere: in promptu responsio est. Ut enim Christum Dominum singulorum sacramentorum non solum auctorem, sed intimum etiam praebitorem habemus, (nam ipse est, qui baptizat et qui absolvit, et tamen is homines sacramentorum externos ministros instituit)? sic ecclesiae, quam ipse intimo Spiritu regit, hominem suae potestatis vicarium et ministrum praefecit. Nam quum visibilis ecclesia visibili capite egeat, ita Salvator noster Petrum universi fidelium generis caput et pastorem constituit, quum illi oves suas pascendas verbis amplissimis commendavit, ut, qui ei successisset, eandem plan<5 totius ecclesiae regendae et gubernandae potestatem habere voluerit.
XIV. Cur ecclesia una dicatur, alias rationes subiungit.
"Unusa praeterea "idemque est Spiritus," inquit Apostolus ad Corinthios, qui fidelibus gratiam, perinde atque anima corporeis membris vitam, impertitur. Ad quam unitatem servandam quum Ephesios hortaretur, inquit: "Solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis, unum corpus et unus spiritus." Quemadmodum enim humanum corpus multis constat membris, eaque ab una anima aluntur, quae oculis visum, auribus auditum, et aliis sensibus diversas vires subministrat: ita corpus Christi mysticum, quod est ecclesia, ex multis fidelibus compositum est. "Una" quoque "est spes," ut in eodem loco idem Apostolus testatur, "ad quam vocati sumusj"
siquidem omnes eandem rem, nempe aeternam et beatam vitam, speramus. Una est denique fides, quae omnibus tenenda est ac prae se ferenda. "Non sint," inquit Apostolus, "in vobis schismata." Atque unum baptisma, quod quidem est Christianae fidei sacramentum.
XV. De secunda nota ecclesiae, qua dicitur sancta. Altera proprietas ecclesiae est, ut sit sancta; quod a principe Apostolorum accepimus eo loco: "Vos autem genus electum, gens sancta." Appellatur autem sancta, quod Deo consecrata dedicataque sit; sic enim cetera huiuscemodi, quanquam corporea sint, sancta vocari consueverunt, quum divino cultui addicta et dedicata sunt. Cuius generis sunt in lege veteri vasa, vestes et altaria; in qua primogeniti quoque, qui Deo altissimo dedicabantur, sancti sunt appellati. Nec mirum cuiquam videri debet, ecclesiam dici sanctam, tametsi multos peccatores continet. Sancti enim vocantur fideles, qui populus Dei effecti sunt, quive se fide et baptismate suscepto Christo consecrarunt, quanquam in multis offendunt, et quae polliciti sunt non praestant; quemadmodum etiam, qui artem aliquam profitentur, etsi artis praecepta non servent, nomen tamen artificum retinent. Quare D. Paulus Corinthios "sanctificatos et sanctos" appellat, in quibus nonnullos fuisse perspicuum est, quos ut carnales et gravioribus etiam nominibus acriter obiurgat. Sancta etiam dicenda est, quod veluti corpus cum sancto capite Christo Domino totius sanctitatis fonte coniungitur, a quo Spiritus sancti charismata et divinae bonitatis divitiae diffunduntur. Praeclare sanctus Augustinus 4), interpretans verba illa Prophetae: " Custodi animam meam, quoniam sanctus sum,",,Audeat," inquit, "et corpus Christi, audeat et unus ille homo, clamans a finibus terrae, cum capite suo, et sub capite suo dicere: Sanctus sum; accepit enim gratiam sanctitatis, gratiam baptismi et remissionis peccatorum." Ac paulo post: "Si Christiani omnes, et fideles in Christo baptizati ipsum induerunt, sicut Apostolus dicit: "Quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis;" si membra sunt facti corporis eius, et dicunt se sanctos non esse: capiti ipsi faciunt iniuriam, cuius membra sancta sunt." Accedit etiam, quod sola ecclesia legitimum sacrificii cultum et salutarem habet sacramentorum usum, per quae tanquam efficacia divinae gratiae instrumenta Deus veram sanctitatem efficit, ita ut quicunque vere sancti sunt, extra
hanc ecclesiam esse non possint. Patet igitur, ecclesiam esse sanctam, ac sanctam quidem, quoniam corpus est Christi, a quo sanctificatur, cuiusque sanguine abluitur.
XVI. Qua ratione ecclesia Christi sit catholica. Tertia proprietas ecclesiae ea est, ut catholica, nempe universalis, vocetur; quae appellatio vere illi tributa est, quoniam, ut testatur sanctus Augustinus '), "a solis ortu usque ad occasum unius fidei splendore diffunditur." Neque enim, ut in humanis rebus publicis aut haereticorum conventibus, unius tantum regni terminis, aut uno hominum genere ecclesia definita est; verum omnes homines, sive illi barbari sint sive Scythae, sive servi sive liberi, sive masculi sive feminae, caritatis sinu complectitur. Quare scriptum est: "Redemisti nos Deo in sanguine tuo, ex omni tribu, et lingua, et populo et natione, et fecisti nos Deo nostro regnum." De ecclesia dicit David: "Postula a me, et dabo tibi gentes hereditanem tuam, et possessionem tuam terminos terrae;" item: "Memor ero Rahab et Babylonis scientium me;a et: "homo natus est in ea." Praeterea omnes fideles, qui ab Adam in hunc usque diem fuerunt, quive futuri sunt, quamdiu mundus exstabit, veram fidem profitentes, ad eandem ecclesiam pertinent, quae "superd) fundamento Apostolorum " fundata est, T ac Prophetarum, " qui omnes, in illo " lapide angulari Christo, " qui fecit utraque unum, et pacem iis, qui prope, et iis, qui longe, annunciavit, constituti sunt et fundati. Universalis etiam ob eam causam dicitur, quod omnes, qui salutem aeternam consequi cupiunt, eam tenere et amplecti debeant, non secusacqui "arcam, ne diluvio perirent, ingressi sunt." Haec igitur veiuti certissima regula tradenda est, qua vera et falsa ecclesia iudicetur.
XVII. Quo pacto ecclesia Christi etiam apostolica dicatur. Sed ex origine etiam, quam revelata gratia ab Apostolis ducit, ecclesiae veritatem agnoscimus; siquidem eius doctrina veritas est, non recens, neque nunc primum orta, sed ab Apostolis iam olim tradita, et in omnem orbem terrarum disseminata. Ex quo fit, ut nemo dubitare possit, impias haereticorum voces longe a verae ecclesiae fide abesse, quum doctrinae ecclesiae, quae ab Apostolis ad hanc fidem praedicata est, adversentur. Quare, ut omnes intelligerent, quaenam esset ecclesia catholica, Patres in symbolo illud divinitus addi Conc. Trid.
flerunt: "Apostolicam.u Etenim Spiritus sanctus, qui ecclesiae praesidet, eam non per aliud genus ministrorum, quam per apostolicum gubernat, qui Spiritus primum quidem Apostolis tributus est, deinde vero summa Dei benignitate semper in ecclesia mansit.
XVIII. Ecclesia in fidei aut morum dogmatibus errare non
potest.
Sed quemadmodum haec una ecclesia errare non potest in fidei ac morum disciplina tradenda, quum a Spiritu sancto gubernetur: ita ceteras omnes, quae sibi ecclesiae nomen arrogant, ut quae diaboli spiritu ducantur, in doctrinae et morum perniciosissimis erroribus versari necesse est.
XIX. Quibus praecipue figuris Christi ecclesia in veteri Testamento adumbrata sit.
Sed quoniam magnam vim habent figurae veteris Testamenti ad excitandos fidelium animos, revocandamque rerum pulcherrimarum memoriam, cuius rei potissimum causa Apostoli his usi sunt: illam quoque doctrinae partem, quae magnas utilitates habet, parochi non praetermittent. In his autem illustrem significationem habet "Arca Noe, " quae ob eam rem tantum "divino iussu constructa est," ut nullus dubitandi locus relinquatur, quin ecclesiam ipsam significet, quam Deus sic constituit, ut quicumque per baptismum illam ingrederentur, ab omni mortis aeternae periculo tuti esse possent; qui vero extra illam essent, quemadmodum iis evenit, qui in arcam recepti non sunt, suis sceleribus obruerentur. Alia figura est magna illa civitas Hierusalero, cuius nomine Scripturae saepius sanctam ecclesiam significant. Nimirum in illa sola offerre Deo sacrificia licebat, quia in sola etiam Dei ecclesia, neque extra eam usquam, verus cultus verumque sacrificium reperitur, quod Deo placere ullo modo possit.
XX. Qua ratione credere Christi ecclesiam ad articulos fidei
pertineat.
lam illud etiam extremo loco de ecclesia docendum erit, quanam ratione, nos credere ecclesiam, ad articulos fidei pertineat. Nam etsi quivis ratione et sensibus percipit, ecclesiam, id est hominum conventum, in terris esse, qui Christo Domino addicti et consecrati sunt, neque ad eam rem animo concipiendam fide opus esse videatur, quum nec Iudaei, nec Turcae quidem de eo dubitent: tamen illa mysteria, quae in sancta Dei ecclesia contineri partim declaratum est, partim in sacramento ordinis explicabitur, mens fide tantummodo illustrata, non ullis rationibus convicta, intelligere potest.
Quum igitur hic articulus, non minus quam ceteri, intelligentiae nostrae facultatem et vires superet: iure optimo confitemur, nos ecclesiae ortum, munera et dignitatem non humana ratione cognoscere, sed fidei oculis intueri.
XXI. Quae, quot et quanta sint, quae in ecclesia esse credere
iubentur.
Neque enim homines huius ecclesiae auctores fuerunt, sed Deus ipse immortalis, qui eam super firmissimam petram aedificavit, teste Propheta: "Ipse fundavit eam Altissimus, " quam ob causam hereditas Dei et Dei populus appellatur. Nec potestas, quam accepit, humana est, sed divino munere tributa. Quare, quemadmodum naturae viribus comparari non potest, ita etiam fide solum intelligimus, in ecclesia claves regni coelorum esse, eique potestatem peccata remittendi, excommunicandi, verumque Christi corpus consecrandi traditam; deinde cives, qui in ea morantur, "non habere hic civitatem permanentem, sed futuram inquirere. u Unam igitur ecclesiam sanctam et catholicam esse, necessario credendum est.
XXII. Non ut in Deum ita in ecclesiam credendum est. Tres enim Trinitatis personas, Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum ita credimus, ut in eis fidem nostram collocemus. Nunc autcm mutata dicendi forma, sanctam, et non "in" sanctam ecclesiam credere profitemur, ut hac etiam diversa loquendi ratione Deus omnium effector a creatis rebus distinguatur, praeclaraque illa omnia, quae in ecclesiam collata sunt, beneficia divinae bonitati accepta referamus.
XXIII. De extrema huius articuli clausula: Sanctorum communionem. Sanctorum communionem. Cum sanctus Ioannes Evangelista de divinis mysteriis ad fidelcs scriberet, cur eos in illis erudiret, hanc rationem attulit: "Ut et vos,a inquit, "societatem habeatis nobiscum, et societas nostra sit cum Patre et cum Filio eius Iesu Christo." Haec societas in communione sanctorum sita est, de qua in hoc articulo sermo habetur. Utinam vero in eo explicando ecclesiarum praesides Pauli et aliorum Apostolorum diligentiam imitarentur. Est enim non solum quaedam superioris articuli interpretatio doctrinaque uberrimorum fructuum, sed etiam, quis usus mysteriorum esse debeat, quae symbolo continentur, declarat. Omnia enim eius rei causa pervestiCattchismi Romani
ganda sunt ac percipienda, ut in hanc tam amplam et beatam societatem sanctorum admittamur, admissique constantissime perseveremus '), "cum gaudio gratias agentes Deo Patri, qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine."
XXIV. Explicatio huius particulae, et in quo consistat sanctorum communio.
In primis igitur fideles docendi sunt, hunc articulum esse illius, qui de una sancta ecclesia catholica antea positus est, veluti explicationem quandam. Unitas enim Spiritus, a quo illa regitur, efficit, ut quidquid in eam collatum est commune cit. Omnium enim sacramentorum fructus ad universos fideles pertinet; quibus sacramentis veluti sacris vinculis Christo connectuntur et copulantur, et maxime omnium baptismo, quo tanquam ianua in ecclesiam ingrediuntur. Hac autem sanctorum communione sacramentorum communionem intelligi debere, Patres in symbolo significant illis verbis: "Confiteor unum baptisma." Baptismum vero, in primis eucharistia, et deinceps cetera sacramenta consequuntur; nam etsi hoc nomen omnibus Bacramentis convenit, quum Deo nos coniungant, illiusque participes, cuius gratiam recipimus, efficiant: magis tamen proprium est eucharistiae, quae hanc efficit communionem. XXV. Participatio meritorum est in ecclesia.
Sed alia etiam communio in ecclesia cogitanda est. Quaecunque enim pie sancteque ab uno suscipiuntur, ea ad omnes pertinent, et, ut illis prosint, caritate, quae non quaerit quae sua sunt, efficitur. Id vero cum S. Ambrosii testimonio comprobatur, qui locum illum Psalmi explanans: "Particeps ego sum omnium timentium te," ita inquit: "Sicut membrum particeps esse dicimus totius corporis, sic coniunctum omnibus timentibus Deum." Quare Christus eam nobis orandi fonnam praescripsit, ut diceremus, "Panem nostrum," non "meum,u ac reliqua eius generis, non nobis tantum, sed omnium saluti et commodis prospicientes. At vero haec bonorum communicatio membrorum humani corporis aptissima similitudine in sacris literis saepe demonstratur. Nam in corpore multa sunt membra; sed etsi multa sunt, unum tamen corpus constituunt, in quo singula proprio, non autem omnia eodem munere funguntur. Nec vero omnia eandem dignitatem habent, aut aeque utiles et decoras functiones exsequuntur, nullique suum, sed totius corporis commodum atque utilitas proposita est. Omnia deinde tam apta inter se et connexa sunt, ut, si
86 Fars I. Oaput X.
unum aliquod dolore afficitur, cetera item naturae cognatione et consensu doleant; si contra bene affectum est, communis sit omnibus ille iucunditatis sensus. Atque haec eadem in ecclesia licet contemplari, in qua etsi diversa sunt membra, nempe variae nationes, Iudaeorum, gentium, liberi et servi' pauperes et divites, quum tamen baptismo initiantur, unum corpus cum Christo fiunt, cuius ille caput est. ') Unicuique praeterea in hac ecclesia suum munus assignatum est. Ut enim alii in ea Apostoli, alii doctores, omnes vero publicae utilitatis causa sunt constituti: ita aliorum est praeesse ac docere, aliorum item parere et subiectos esse.
XXVI. Scelerati in ecclesia participatione bonorum spiritualium
non gaudent.
^ At vero tot tantisque muneribus ac bonis divinitus collatis illi fruuntur, qui in caritate vitam Christianam degunt, iustique et cari Deo sunt. Membra vero mortua, nimirum homines sceleribus obstricti et a Dei gratia alienati, hoc quidem bono non privantur, ut huius corporis membra esse desinant: sed, quum sint mortua, fructum spiritualem, qui ad iustos et pios homines pervenit, non percipiunt. Tametsi, quum in ecclesia sint, ad amissam gratiam vitamque recuperandam ab iis adiuvantur, qui spiritu vivunt, et eos fructus capiunt, quorum expertes esse dubitari non potest, qui omnino ab ecclesia sunt praecisi.
XXVII. Gratia gratis data, et cetera Dei dona toti ecclesiae
sunt communia. Nec vero tantum communia sunt ea dona, quae homines caros Deo ac iustos reddunt; sed gratiae etiam gratis datae, in quibus numerantur scientia, prophetia, donum linguarum ac miraculorum, et cetera huius generis; quae dona malis etiam hominibus, non privatae, sed publicae utilitatis causa ad aedificandam ecclesiam conceduntur. Nam sanitatis gratia non illius, qui ea praeditus est, sed aegroti curandi causa tributa est. Ac^ nihil tandem a vere Christiano homine possidetur, quod sibi cum ceteris omnibtfs commune esse non existimare debeat; quare ad sublevandam indigentium miseriam prompti ac parati esse debent. Nam qui huiusmodi bonis ornatus est, si viderit fratrem suum egere, nec illi subvenerit, is Dei caritatem non habere plane convincitur. Quae quum ita se habeant, satis constat, eos, qui in hac sancta communione 8unt, quadam felicitate perfrui, et vere illud dicere posse:
"Quam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum. Concupiscit et deficit anima mea in atria Domini;" et: "Beati qui habitant iu domo tua, Domine."
CAPUT XI. De decimo Articulo.
Remissionem pecoatorum.
I. Quomodo necessarium sit credere, remissionem peccatorum esst
in ecclesia.
Nemo est, qui, quum videat, hunc articulum de remissione peccatorum in ceteris fidei articulis numeratum esse, dubitare possit, eo non solura divinum aliquod mysterium, sed etiam ad salutem comparandam maxime necessarium contineri; nam antea declaratum est, sine certa eorum fide, quae in symbolo credenda proponuntur, nemini ad Christianam pietatem aditum patere. Verum si id, quod per se omnibus notum esse debet, aliquo etiam testimonio confirmandum videatur, satis illud erit, quod Salvator noster paulo ante ascensum in coelum de ea re testatus est, quum discipulis sensum aperuit, ut intelligerent scripturas '): " Oportebat, " inquit, "Christum pati, et resurgere a mortuis tertia die, et praedicari in nomine eius poenitentiam et remissionem peccatoruw in omnes gentes, incipientibus ab Hierosolyma." Quae verb* si parochi animadverterint, facile intelligent, quum cetera, quae ad religionem pertinent, fidelibus tradenda sint, tum vero praecipue huius articuli diligenter explicandi magnam eis a Domino necessitatem impositam esse.
II. In ecclesia veram esse remittendorum peccatorum potestatem.
Munus igitur parochi erit, quod ad hunc locum attinet. docere, non solum peccatorum remissionem in catholica ecclesia reperiri; de qua Isaias praedixerat 2): "Populus, qui habitat in ea, auferetur ab eo iniquitas; ". sed etiam potestatem peccata remittendi in ea esse. Qua si rite et secundum leges a Christo Domino praecriptas sacerdotes utantur, vere peccata remitti et condonari credendum est.
III. Qua ratione peccata in ecclesia remittantur.
Haec autem venia, quum primum fidem profitentes sacro baptismo abluimur, adeo cumulate nobis datur, ut nihil aut
»7
culpae delendum, sive ea origine contracta, sive quid propria voluntate omissum vel commissum sit, aut poenae persolvendum relinquatur. Verum per baptismi gratiam nemo tamen ab omni naturae infirmitate liberatur; quin potius, quum unicuique adversus concupiscentiae motus, quae nos ad peccata incitare non desinit, pugnandum sit: vix ullum reperias, qui vel tam acriter resistat, vel tam vigilanter salutem suam tueatur, ut omaes plagas vitare possit.
IV. Praeter baptismum remitti peccata in ecclesia virtute clavium ostenditur.
Cum igitur necesse fuerit, in ecclesia potestatem esse peccata remittendi, alia etiam ratione, quam baptismi sacramento: claves regni coelorum illi concreditae sunt, quibus possint unicuique poenitenti, etiam si usque ad extremam vitae diem peccasset, delicta condonari. Clarissima huius rei testimonia in sacris literis habemus; nam apud sanctum Matthaeum Dominus ita ad Petrum loquitur: "Tibi dabo claves regni coelorum, et quodcunque ligaveris super terram erit ligatum et in coelis:" et "quodcunque solveris super terram erit solutum et in coelis." Item: "Quaecunque alligaveritis super terram erunt ligata et in coelo, et quaecunque solveritis super terram erunt soluta et in coelo." Deinde sanctus Ioannes testatur, Dominum, quum insufflasset Apostolis, dixisse: "Accipite Spiritum sanctum; quorum remiseritis peccata, remittuntur eis; et quorum retinueritis, retenta sunt."
V. Nullis certis peccatis et temporibus potestas remittendi pec~
cata circumscribitur.
Neque vero existimandum est, hanc potestatem certis quibusdam peccatorum generibus definitam esse; nullum enim tam nefarium facinus vel admitti vel cogitari potest, cuius remittendi potestatem sancta ecclesia non habeat; quemadmodum etiam nemo adeo improbus et scelestus fuerit, quem si erratorum suorum vere poeniteat, certa ei veniae spes proposita esse non debeat. Sed neque haec eadem potestas ita circumscribitur, ut praefinito solum aliquo tempore ea uti liceat; nam quacunque hora peccator ad sanitatem redire voluerit, reiiciendum non esse docuit Salvator noster, quum principi Apostolorum interroganti, quoties peccatoribus ignoscendum esset, an septies, respondit: "Non septies, sed usque septuagies septies.". Non omnibus Christianis potestas remittendi peccata est
concessa.
Verum si ministros divinae huius potestatis spectemus, ea minus late patere videbitur. Dominus enim non omnibus, sed episcopis tantum et sacerdotibus tam sancti muneris potestatem dedit. Idem etiam censendum erit, quod ad rationem eius potestatis exercendae pertinet; nam per sacramenta soIum, si eorum forma servetur, peccata remitti possunt; aliter vero nullum ius a peccatis solvendi ecclesiae datum est. Ex quo sequitur, tum sacerdotes, tum sacramenta, ad peccata condonanda veluti instrumenta valere, quibus Christus Dominus, auctor ipse et largitor salutis, remissionem peccatorum et iustitiam in nobis efficit.
VII. Quantum sit munus remittendorum peccatorum ecclesiae
concessum.
Ut autem fideles coeleste hoc munus, quod singulari in nos Dei misericordia ecclesiae donatum est, magis suspiciant, atque ad eius usum et tractationem ardentiori pietatis studio accedant, conabitur parochus huius gratiae dignitatem et amplitudinem demonstrare. Ea autem ex hoc potissimum perspicitur, si, cuius virtutis sit peccata remittere, et homines ex iniustis iustos reddere, diligenter expositum fuerit. Constat enim, infinita et immensa Dei vi hoc effici, quam eandem in excitandis mortuis et in mundi creatione necessariam esse credimus. Quod si etiam, ut Augustini sententia confirmatur, maius opus existimandum est, aliquem ex impio pium facere, quam coelum et terram ex nihilo creare, quum ipsa creatio nonnisi ex infinita virtute possit exsistere: consequens est, ut multo magis peccatorum remissio infinitae potestati tribuenda sit.
VIII. Nullus praeter solum Deum propria auctoritate peccata
remittit.
Quare verissimas esse priscorum Patrum voces agnoscimus, quibus confitentur, ab uno Deo peccata hominibus condonari, neque ad alium auctorem, quam ad summam eius bonitatem et potentiam, tam mirificum opus referendum esse. "Ego sum,tf inquit ipse Dominus per Prophetam, "ego sum ipse, qui deleo iniquitates tuas." Nam scelerum remittendorum eadem ratio videtur esse, quam in pecunia debita servare oportet. Quemadmodum igitur a nemine, nisi a creditore, pecunia, quae debetur, remitti potest: ita, quum uni Deo
peccatis obstricti simus, siquidera quotidie oramus '): " Dimitte nobis debita nostra," perspicuum est, a nemine, praeter illum debita nobis condonari posse.
IX. Potestas remittendi peccata ante Christum natum nulli mortatium concessa fuit.
Hoc vero admirabile et divinum munus, antequam Deus homo fieret, nulli creatae naturae impertitum est. Primus omnium Christus salvator noster ut homo, quum idem Deus verus esset, hoc munus a coelesti Patre traditum accepit. "Ut sciatis," inquit, "quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, ait paralytico: Surge, tolle grabatnm tu&in, et vade in domum tuam." Quum igitur homo factus esset, ut hominibus hanc peccatorum veniam largiretur, priosquam in coelum ascenderet, ut ibi ad dexteram Dei in perpetuum sederet, eam potestatem episcopis et presbyteris in ecclesia concessit, quanquam, ut antea docuimus, Christus sua auctoritate, ceteri ut eius ministri, peccata dimittunt. Qaamobrem, si quae infinita virtute effecta sunt maxime admirari et suspicere debemus, satis intelligimus, pretiosissimum hoc munus esse, quod Christi Domini benignitate ecclesiae donatum est.
X. Qua virtute homines peccatorum suorum veniam consequantur \
Sed ipsa etiam ratio, qua Deus clementissimus Pater mundi peccata delere constituit, animos fidelium ad huius beneficii magnitudinem contemplandam vehementer excitabit; sanguine enim unigeniti Filii sui scelera nostra expiari voluit, ut poenam, quam nos pro peccatis commeruimus, ultro ille persolveret, iustusque pro iniustis damnaretur, innocens pro reis morte acerbissima afficeretur. Quare cum animo cogitabimus, "nos non corruptibilibus auro et argento redemptos esse, sed pretioso sanguine quasi agni immaculati Christi et incontaminati: " facile statuemus, nihil nobis salubrius contingere potuisse hac remittendi peccata potestate, quae inexplicabilem Dei providentiam summamque erga nos caritatem ostendit. Ex hac autem cogitatione maximus fructus ad omnes perveniat necesse est.
XI. Quo maxime pacto cernatur amplitudo beneficii, quod in
potestate clavium offertur.
Nam qui Deum mortali aliquo peccato offendit, quidquid meritorum ex Christi morte et cruce consecutus est, statim amittit, et omnino paradisi aditu, quem prius interclusum Saivator noster passione sua omnibus patefecit, prohibetur. Quod quidem quum in mentem venit, facere non possumus, quin humanae miseriae consideratio vehementer sollicitos nos habeat. Verum si animum ad hanc admirabilem potestatem referamus, quae ecclesiae divinitus tributa est, et huius articuli fide confirmati oblatam unicuique facultatem credamus, ut possit divina ope adiutus in pristinum dignitatis statum restitui; tunc vero cogimur summo gaudio et laetitia exsultare, et immortales Deo gratias agere. Ac profecto, si grata et iucunda medicamenta videri solent, quae nobis medicorum arte et industria, quum gravi aliquo morbo laboramus, parantur: quanto iucundiora esse debent ea remedia, quae Dei sapientia ad animorum curationem, atque adeo ad vitam reparandam instituit; quum praesertim non quidem dubiam salutis spem, ut medicinae illae, quae corporibus adhibentur, sed certissimam iis, qui sanari cupiunt, salutem afferant?
XII. Cur ac quomodo remedia in potestate clavium ecclesiae tmbuta Christiani frequentare debeant.
Erunt igitur fideles hortandi, postquam tam ampli et praeclari muneris dignitatem cognoverint, ut illud etiam studeant ad suum commodum religiose convertere. Vix enim fieri potest, ut qui re utili et necessaria non utatur, eam contemnere non existimetur, praesertim vero quum Dominus hanc potestatem remittendi peccata ea re tradiderit ecclesiae, ut omnes hoc salutari remedio uterentur. Nam quemadmodum nemo sine baptismo expiari potest, ita, quicumque baptismi gratiam mortiferis sceleribus amissam recuperare voluerit, ad illud expiationis genus, nimirum poenitentiae sacramentum, confugiat necesse est. Verum hoc loco admonendi sunt fideles, ne tam ampla veniae facultate proposita, quam etiam nullius temporis termino definiri declaravimus, vel ad peccandum faciliores, vel ad resipiscendum tardiores reddantur. In altero enim, quum iniuriosi et contumeliosi in hanc divinam potestatem manifeste deprehendantur, indigni sunt, quibus Deus misericordiam suam impertiatur; in altero vero magnopere verendum est, ne morte praeoccupati frustra peccatorum rcmissionem confessi fuerint, quam tarditate et procrastinatione merito amiserunt.
CAPUT XII. De undecimo Articulo.
Carnis resurrectionem.
/. Quantum referat de hoc articulo exploratam habere cognitionem.
Magnam huius articuli vim esse ad fidei nostrae veritatem stabiliendam, id maxime ostendit, quod divinis literis non solum credendus fidelibus proponitur, sed multis etiam rationibus confirmatur. Quod quidem quum in aliis symboli articulis vix fieri videamus, intelligi potest, hoc veluti firmissimo fundamento salutis nostrae spem nixam esse. Nam ut Apostolus ratiocinatur '): "Si mortuorum resurrectio non est, neque Christus resurrexit; quod si Christus non resurrexit, inanis est praedicatio nostra, inanis est et fides vestra." In eo igitur explicando parochus non minus operae et studii ponet, quam in eo evertendo multorum impietas laborarit. Magnas enim et praeclaras utilitates ex ea cognitione ad fidelium fructum redundare, paulo post demonstrabitur.
II. Cur Apostoli resurrectionem hominum, hic carnis resurrectionem appellarint.
Sed hoc in primis attendere oportebit, resurrectionem hominum in hoc articulo carnis resurrectionem appellari. Quod quidem sine causa factum non est. Nam docere voluerunt ApDstoli id, quod necessario ponendum est, animam esse immortalem. Quare ne quis forte eam simul cum corpore interiisse, utrumque vero in vitam revocari existimaret, quum animam plurimis sacrarum literarum locis immortalem esse plane constet: ob eam rem carnis tantum suscitandae mentio in articulo facta est. Et quanquam saepe etiam in sacris Scripturis caro integrum hominem, ut est apud Isaiam: "Omnis caro foenum," et apud S. Ioannem: "Et verbum caro factum est," significet: hoc tamen loco carnis vox corpus declarat, ut duarum partium, animae et corporis, quibus homo constat, alteram tantum, nempe corpus, corrumpi et in pulverem terrae, ex qua compactum est, redire, animam vero incorruptam manere intelligamus. At vero quum nemo, nisi mortuus fuerit, ad vitam revocetur, anima proprie noji dicitur resurgere. Carnis quoque mentio facta est illius haeresis" confutandae causa, "quae,u vivo Apostolo, "Hymenaei et
Phileti fuit," qui asserebant, quum de resurrectione in Scripturis sacris ageretur, non de corporea, sed de spirituali, qua a morte peccati ad vitam innocentem resurgitur, accipiendum esse. Itaque his verbis planum fit, eum errorem tolli, et veram corporis resurrectionem confirmari.
III. Quibus potissimum rationibus doctrina de vera corporwn reSurrectione stabilienda sit.
Verum parochi partes erunt, hanc veritatem illustrare exemplis ex veteri novoque Testamento et ex omni ecclesiastica historia depromptis. Alii enim ab Elia et Elisaeo in veteri Testamento, alii praeter eos, quos Christus Dominus a morte excitavit, a sanctis Apostolis aliisque permultis ad vitam revocati sunt; quae resurrectio multorum huius articuli doctriuam confirmat. Ut enim plures a morte excitatos credimus, ita universos ad vitam revocatum iri credendum est. Quin etiam praecipuus fructus, quem nos ex huiusmodi miraculis capere debemus, ille est, ut summam fidem huic articulo tribuamus. Sunt multa testimonia, quae parochis, qui in sacris literis mediocriter versati sunt, facile occurrent. Illustriora vero loca sunt in veteri quidem Testamento, quae leguntur apud Iob, quum ait: "se in carne sua conspecturum Deum suum;" et apud Danielem, "de iis, qui in pulvere terrae dormiunt, alios in vitam aeternam, alios in opprobrium sempiternum evigilaturos;" in novo autem Testamento, quae sanctus Matthaeus refert de disputatione, quam Dominus cum Sadducaeis habuit; praeterea, quae Evangelistae narrant de extremo iudicio. Atque huc etiam referenda sunt, quae Apostolus ad Corinthios et ad Thessalonicenses 6) scribens, accurata ratione disseruit.
IV. Quibus similitudinibus eadem veritas stabiliri possit.
Sed quamvis hoc fide certissimum sit, multum tamen proderit, vel exemplis vel rationibus ostendere, id, quod fides credendum proponit, a natura aut ab humanae mentis intelligentia non abhorrere. Itaque Apostolus quaerenti, quo modo resurgerent mortui, sic respondit: "Insipiens, tu quod seminas non vivificatur, nisi prius moriatur; et quod seminas non corpus, quod futurum est, seminas, sed nudum granum. ut puta tritici, aut alicuius ceterorum; Deus autem dat illi corpus, sicut vult;a et paulo post inquit: "Seminatur in corruptione, surget in incorruptione. " Ad eam similitudinern multas praeterea adiungi posse, S. Gregorius ostendit 7):
"Lux enim, inquit, quotidie quasi moriendo oculis subtrahitur, et rursus quasi resurgendo revocatur, et arbusta viridita tem amittunt, et rursus quasi resurgendo reparantur, et semina putrescendo moriuntur, et rursum germinando resurgunt." V. Rationes, quibus haec ipsa veritas comprobatur. Rationes illae praeterea, quae ab ecclesiasticis scriptoribus afferuntur, satis ad eam rem probandam accommodatae videri possunt. Ac primum quidem, quum animae immortales sint, et tanquam pars hominis ad humana corpora naturalem propensionem habeant, eas a corporibus seiunctas perpetuo manere praeter naturam existimandum est. Quoniam vero, quod naturae adversatur, ac violentum est, diuturnum esse non potest: consentaneum fore videtur, ut denuo cum corporibus iungantur; ex quo etiam sequitur, ut corporum resur: rectio futura sit. Quo quidem argumentandi genere Salvator ') noster usus est, quum, adversus Sadducaeos disputans, ex animarum immortalitate corporum resurrectionem conclusit. Deinde quum malis supplicia, bonis praemia a iustissimo Deo sint proposita, ex illis vero quam plurimi, antequam debitas poenas persolvaut, ex his magna ex parte nullis affecti virtutis praemiis a vita decedant: necesse est iterum animas cum corporibus coniungi, ut pro sceleribus aut recte factis corpora, quibus veluti peccati sociis homines utuntur, una cum anima poena aut praemio afficiantur. Qui locus diligentissime tractatus est a sancto Chrysostomo 2) in homilia ad populum Antiochenum. Quare Apostolus, quum de resurrectione dissereret *): "Si in hac vita, inquit, tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus." Quae quidem verba nemo ad animae miseriam referri existimabit, quae quum immortalis sit, quamvis corpora non resurgerent, in futura tamen vita beatitudine frui posset: verum de toto homine intelligenda sunt. Nisi enim corpori debita pro laboribus praemia reddantur, necesse est, ut qui, quemadmodum Apostoli, tot aerumnas et calamitates in vita perpessi sunt, omnium sint miserrimi. Idem vero multo apertius docet ad Thessalonicenses his verbis: "Gloriamur in ecclesiis Dei pro patientia vestra et fide, in omnibus persecutionibus vestris et tribulationibus, quas sustinetis in exemplum iusti iudicii Dei, ut digni habeamini in regno Dei, pro quo et patimini: si tamen iustum est apud Deum retribuere tribulationem iis, qui vos tribulant, et vobis, qui tribulamini, reCatecMsmi Romani
quiem nobiscum in revelatione Domini Iesu de coelo cum angelis virtutis eius in flamma ignis, dantis vindictam iis, qui non noverunt Deum, et qui non obediunt evangelio Domini nostri Iesu Christi." Adde etiam, non posse homines, quamdiu anima a corpore seiuncta est, plenam felicitatem et bonis omnibus cumulatam adipisci. Ut enim quaelibet pars a toto separata, imperfecta est: ita etiam anima, quae corpori non est adiuncta. Ex quo sequitur, ut illi ad summam felicitatem nihil desit, corporum resurrectionem necessariam esse. His igitur atque aliis huiusmodi rationibus parochus fideles in hoc articulo erudire poterit.
VI. Nullus homo tunc invenietur, qui mortis et resurrectionis sit
expers.
Explicare praeterea diligenter oportebit ex Apostoli doctrina, quinam ad vitam suscitandi sint. Nam ad Corinthios scribens: "Sicut in Adam,u inquit, "omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur. " Omni itaque malorum bonorumque discrimine remoto, omnes a mortuis, quamquam non omnium par conditio futura est, resurgent <2), "qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae, qui vero mala egerunt, in resurrectionem iudicii." Quum autem "omnes" dicimus, tam eos intelligimus, qui adventante iudicio mortui iam erunt, quam eos, qui morientur. Huic enim sententiae, quae asserit omnes morituros esse nemine excepto, ecclesiam acquiescere, ipsamque sententiam magis veritati convenire, scriptum reliquit sanctus Hieronymus ^); idem sentit et sanctus Augustinus. Neque vero huic sententiae repugnant Apostoli verba ad Thessalonicenses scripta: "Mortui qui in Christo sunt, resurgent primi, deinde nos, qui vivimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Christo in aera." Nam S. Ambrosius, quum ea explanaret, ita inquit: "In ipso raptu mors praeveniet; et quasi per soporem, ut egressa anima in momento reddatur; quum enim tollentur, morientur; ut pervenientes ad Dominum praesentia Domini recipiant animas, quia cum Domino mortui esse non possunt." Eademque sententia comprobatur sancti Augustini auctoritate in libro de civitate Dei.
VII. Idem prorsus corpus anima humana in extremo iudicio
recipiet.
Cum vero multum referat, nobis certo persuaderi, hoc ipsum atque ideo idem corpus, quod uniuscuiusque proprium
«, 15. seq. «) Lib. 20, 20.
fuit, quamvis corruptum sit et in pulverem redierit, tamen ad vitam suscitandum esse, illud etiam parochus accurate explicandum suscipiet. Haec Apostoli est sententia, quum inquit: "Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem," ea voce hoc proprium corpus aperte demonstrans. lob etiam de eo clarissime vaticinatus est: "Et in carne mea," inquit, "videbo Deum, quem visurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non alius." Hoc idem colligitur ex ipsius resurrectionis definitione; est enim resurrectio, auctore Damasceno, ad eum statum, unde cecideris, revocatio. Denique, si consideremus, cuius rei causa resurrectionem futuram paulo ante demonstratum est: nihil erit, quod cuiusquam animum hac in re dubium facere possit.
VIII. Cuius rei causa resurrectio corporum divinitus sit instituta.
Idcirco autem corpora excitanda esse docuimus, "ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum sive malum." Hominem igitur cx ipso corpore, cuius opera vel Deo vel daemoni servivit, resurgere oportet, ut cum eodem corpore triumphi coronas et praemia consequatur, aut poenas et supplicia miserrima perferat.
IX Corpora contractam in hac mortali vita deformitatem non
resument.
Neque vero corpus tantum resurget, sed quidquid ad illius naturae veritatem, atque ad hominis decus et ornamentum ^ pertinet, restituendum est. Praeclarum ea de re S. Augustini testimonium legimus: "Mhil tunc vitii," inquit, "in corporibus exsistet; si aliqui plus pinguedine obesi et crassi exstiterint, non totam corporis molem assument; sed, quod illam habitudinem superabit, reputabitur superfiuum, et e diverso, quaecumque vel morbus vel senium confecit in corpore, reparabitur per Christum virtute divina, ut, si aliqui propter macrorem fuerint graciles, quia Christus non solum nobis corpus reparabit, sed quidquid per miseriam huius vitae fuerit nobis ademptum." Idem alio loco: "Non resumet homo capillos, quos habuerit, sed quos decuerit, iuxta illud: "Omnes capilli capitis vestri numerati sunt," qui secundum divinara sapientiam sunt reparandi. " In primis vero, quoniam membra ad veritatem humanae naturae pertinent, simul restituentur omnia. Qui enim vel ab ipso ortu oculis capti sunt, vel ob aliquem morbum lumina amiserunt, claudi atque omnino manci et quibusvis membris debiles, integro ac perfecto corpore resurgent. Aliter enim animae desiderio, quae ad corporis coniunctionem propensa est, minime satisfactum esset cuius tamen cupiditatem in resurrectione explendam esse, sine dubitatione credimus. Praeterea satis constat, resurrectionem aeque ac creationem inter praecipua Dei opera numerari. Quemadmodum igitur omnia a Deo initio creationis perfecta fuerunt, ita etiam in resurrectione futurum omnino affirmare oportet.
X. Martyres corporibus integris resurgentes, in eis vulnerum cicatrices gestabunt. Neque id de martyribus solum fatendum est, de quibus sanctus Augustinus ita testatur: »Non erunt absque illis membris;" non enim posset illa mutilatio non esse corporis vitium, alioquin qui capite truncati sunt deberent sine capite resurgere: verumtamen exstabunt in eorundem membrorum articulis gladii cicatrices refulgentes super omne aurum et lapidem pretiosum, veluti et cicatrices vulnerum Christi.
XI. Etiam improborum corpora mutilata hic resurgent integra. Quod de improbis quoque verissime dicitur, etsi illorum
culpa membra amputata fuerint. Nam quo plura membra habebunt, tanto acerbiori dolorum cruciatu conficientur. Quare illa membrorum restitutio non ad eorum felicitatem, sed ad calamitatem ac miseriam est redundatura, quum merita non ipsis membris, sed personae, cuius corpori coniuncta sunt, adscribantur. Nam iis, qui poenitentiam egerunt, ad praemium; illis vero, qui eandem contempserint, ad supplicium restituentur. Haec vero, si a parochis attente considerentur, nunquam eis rerum et sententiarum copia deerit ad excitandos inflammandosque pietatis studio fidelium animos, ut, vitae huius molestias et aerumnas cogitantes, beatam illam resurrectionis gloriam, quae iustis et piis proposita est, avide exspectent.
XII. Corpora hominum, postquam resurrexerint, qualia sint
futura.
Sequitur nunc, ut fideles intelligant, si ea spectemus, quae corporis substantiam constituunt, quamvis illud ipsum atque idem corpus a mortuis revocari oporteat, quod antea exstinctum fuerat: longe aliam tamen et diversam eius conditionem fore. Ut enim cetera omittamus, in eo maxime resurgentium corpora omnia a se ipsis different, quod, quum antea mortis legibus subiecta essent, posteaquam ad vitam suscitata fuerint, sublato bonorum malorumque discrimine immortalitatera
assequentur. Quam quidem admirabilem naturae restitutionem insignis Christi victoria meruit, quam de morte reportavit, quemadmodum sacrarum scripturarum testimonia nos admonent. Spriptum est enim: "Praecipitabit mortem in sempiternum; " et alibi: "Ero mors tua, o mors," quod explicans Apostolus inquit: "Novissim e inimica destruetur mors; "et apud sanctum Ioannem legimus: "mors ultra non erit." Decebat autem maxime, Christi Domini merito, quo mortis imperium eversum est, peccatum Adae longo intervallo superari. Idem etiam divinae iustitiae consentaneum fuit, ut boni beata vita perpetuo fruerentur, mali vero sempiternas poenas luentes, "quaererent mortem, et non invenirent: optarent mori, et mors fugeret ab eis." Atque haec quidem immortalitas bonis malisque communis erit.
XIII. Cuiusmodi dotibus beatorum corpora post resurrectionem erunt ornata.
Habebunt praeterea sanctorum rediviva corpora insignia quaedam et praeclara ornamenta, quibus multo nobiliora futura sint, quam unquam antea fuerint. Praecipua vero sunt quatuor illa, quae dotes appellantur, ex Apostoli doctrina a Patribus observatae. Earum prima est impassibilitas, munus scilicet et dos, quae efficiet, ne molesti aliquid pati, ullove dolore aut incommodo affici queant. Nihil enim aut frigorum vis, aut fiammae ardor, aut aquarum impetus obesse eis poterit. "Seminatur," inquit Apostolus, "in corruptione, surget in incorruptione. " Quod autem impassibilitatem potius quam incorruptionem scholastici appellarint, ea causa fuit, ut, quod est proprium corporis gloriosi, significarent. Non enim impassibilitas illis communis est cum damnatis, quorum corpora, licet incorruptibilia sint, aestuare tamen possunt atque algere, variisque cruciatibus affici. Hanc consequitur claritas, qua sanctorum corpora tamquam sol fulgebunt; ita enim apud sanctum Matthaeum testatur Saivator noster: "Iusti," inquit, "fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum." Ac ne quis de eo dubitaret, suae transfigurationis exemplo declaravit. Hanc interdum Apostolus gloriam, modo claritatem appellat: "Reformabit," inquit, "corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae;" et rursum: "Seminatur in ignobilitate, surget in gloria." Huius etiam gloriae imaginem quandam vidit populus IsraSl in deserto, quum "fa Cone. Trid.
cies Moysis l) " ex colloquio et praesentia Dei ita colluceret, ut in eam filii Israel oculos intendere non possent. Est vero claritas haec fulgor quidam ex summa animae felicitate ad corpus redundans, ita, ut sit quaedam communicatio illius beatitudinis, qua anima fruitur, quomodo etiam anima ipsa beata efficitur, quod in eam pars divinae felicitatis derivetur. Hoc vero munere non aeque omnes, perinde ac primo, ornari credendum est; erunt quidem sanctorum corpora omnia aeque impassibilia, sed eundem splendorem non habebunt; nam, ut testatur Apostolus: "Alia claritas solis, alia claritas lunae, et alia claritas stellarum; stella enim a stella differt in claritate: sic et resurrectio mortuorum." Cum hac dote coniuncta est illa, quam agilitatem vocant, qua corpus" ab onere, quo nunc premitur, liberabitur, facillimeque in quamcunque partem anima voluerit ita moveri poterit, ut ea motione nihil celerius esse queat: quemadmodum aperte sanctus Augustinus in libro de civitate Dei, et Hieronymus in Isaiam docuerunt. Quare ab Apostolo d^ctum est: "Seminatur in infirmitate, surgit in virtute." His vero addita est, quae vocatur subtilitas, cuius virtute corpus animae imperio umnino subiicietur, eique serviet, et ad nutum praesto erit: quod ex illis Apostoli verbis ostenditur: "Seminatur," inquit corpus animale, surget corpus spirituale." Haec fere sunt praecipua capita, quae in huius articuli explicatione tradenda erunt. XIV. Quem fructum ex tantis^ resurrectionis mysteriis fideles
capient.
Ut autem fideles sciant, quem fructum ex tot tantorumque mysteriorum cognitione capere possint: primum declarare oportebit, maximas a nobis Deo gratias agendas esse, qui haec sapientibus 7) absconderit, et revelaverit parvulis. Quot enim viri vel prudentiae laude praestantes vel singulari doctrina praediti in hac tam certa veritate caeci plane fuerunt? Quod igitur nobis illa patefecerit, quibus ad eam intelligentiam adspirare non licebat, est, quod summam eius benignitatem et clementiam perpetuis laudibus celebremus. Deinde magnus etiam ille fructus ex huius articuli meditatione consequetur, quod scilicet in eorum morte, qui nobis necessitudine vel benevolentia coniuncti sunt, facile tum alios, tum nos ipsos consolabimur. Quo quidem genere consolationis Apostolum usum esse constat, quum ad Thessalonicenses 8) de
i, 12. seq.
9!)
dormientibus scriberet. Sed in omnibus etiam aliis aerumnis et in calamitatibus futurae resurrectionis cogitatio summam nobis doloris levationem afferet, quemadmodum sancti Iob exemplo didicimus, qui una hac spe afflictum et moerentem animum sustentabat, fore aliquando, ut in resurrectione Dominum Deum suum conspiceret. Praeterea hoc plurimum valebit ad persuadendum fidelibus populis, ut rectam vitam, integram, ab omnique prorsus peccati labe puram agere quam diligentissime curent. Si enim cogitaverint, ingentes illas divitias, quae resurrectionem consequuntur, ipsis propositas esse: facile ad virtutis et pietatis studia allicientur. Contra vero nulla res maiorem vim habitura est ad comprimendas animi cupiditates, hominesque a sceleribus avocandos, quam si saepius admoneantur, quibusnam malis et cruciatibus improbi afficiendi sunt, qui extremo illo die procedent in resurrectionem iudicii.
CAPUT XIII. De duodecimo Articulo.
Vitam aeternam.
/. Cur postremo loco hic fidei articulus sit positus, et quantum referat, illum frequenter populo explicari.
Sancti Apostoli, duces nostri, symbolum, quo fidei nostrae summa continetur, aeternae vitae articulo claudi et terminari voluerunt, tum quia post carnis resurrectionem nihii aliud fidelibus exspectandum est, nisi aeternae vitae praemium, tum vero ut perfecta illa felicitas et bonis omnibus cumulata nobis semper ante oculos versaretur, doceremurque, in ea mentem et cogitationes nostras omnes defigendas esse. Quare parochi in erudiendis fidelibus nunquam intermittent, praemiis aeternae vitae pronositis eorum animos accendere, ut, quaecunque vel difficillima Christiani nominis causa subeunda esse docuerint, facilia atque ideo iucunda existiment, promptioresqu6 ad parendum Deo et alacriores reddantur.
II. Quid hic per vitam aeternam significetur.
Sed quoniam sub his verbis, quae ad beatitudinem nostram declarandam hoc loco usurpantur, plurima mysteria in occulto latent, ea sic aperienda sunt, ut, quantum cuiusque
Catechisrni Eomani
ingenium ferat, omnibus patere possint. Admonendi igitur sunt fideles, his vocibus, "vitam aeternam," non magis perpetuitatem vitae, cui etiam daemones sceleratique homines addicti sunt, quam in perpetuitate beatitudinem, quae beatorum desiderium expleat, significari. Atque ita intelligebat legis peritus ille, qui a Domino salvatore nostro, quid sibi faciendum esset, ut vitam aeternam possideret, in Evangelio quaesivit; perinde ac si diceret: Quaenam mihi praestanda sunt, ut ad eum locum, ubi perfecta felicitate frui liceat, perveniam? In hunc vero sensum sacrae literae haec verba accipiunt, ut multis in locis licet animadvertere. III. Cur vitae aeternae nomine summa illa beatitudo designetur.
Hoc vero potissimum nomine summa illa beatitudo appellata est, ne quis existimaret, eam in rebus corporeis et caducis, quae aeternae esse non possunt, consistere. Neque enim haec ipsa beatitudinis vox satis explicare poterat quod quaerebatur, praesertim quum non defuerint homines, inanis cuiusdam sapientiae opinione infiati, qui summum bonum in iis rebus ponerent, quae percipiuntur sensibus. Haec enim pereunt et veterascunt, beatitudo vero nullo temporis termino definienda est; quin potius terrena haec longissime a vera felicitate absunt, a qua is quam maxime recedit, qui mundi amore et desiderio tenetur. Scriptum est enim: "Nolite diligere mundum, neque ea, quae in mundo sunt. Si quis diligit mundum, non est caritas Patris in eo;" et paulo post: "Mundus transit et concupiscentia eius." Haec igitur parochi fidelium mentibus imprimenda diligenter curabunt, ut mortalia contemnere, nullamque in hac vita, in qua non cives, sed advenae sumus, felicitatem obtineri posse, in animum inducant. Quamquam hic etiam spe beati merito dicemur, si "abnegantes impietatem et saecularia desideria, sobrie et iuste et pie vixerimus in hoc saeculo, exspectantes beatam spem, et adventum gloriae magni Dei et Salvatoris nostri Iesu Christi.a Haec autem quum permulti, qui sibi ipsis sapientes videbantur, minus intelligerent, et in hac vita felicitatem quaerendam putarent, stulti facti sunt, et in maximas calamitates inciderunt. Sed illud praeterea ex vi huius nominis, "vitam aeternam," percipimus, semel adeptam felicitatem amitti nunquam posse, ut falso nonnulli suspicati sunt. Nam felicitas ex omnibus bonis sine ulla mali admixtione cumulatur, quae quum hominis desiderium expleat, in aeterna vita necessario
consistit; neque enim potest beatus non magnopere velle, ut illis bonis, quae adeptus est, sibi perpetuo frui liceat. Quare, nisi ea possessio stabilis et certa sit, maximo cruciatu timoris angatur necesse est.
IV. Aeterna beatitudo verbis aut mente humana comprehendi
non potest.
Verum quanta sit beatorum, qui in coelesti patria vivunt, felicitas, eaque ab ipsis tantum, praeterea a nemine, comprehendi possit, hae ipsae voces, quum vitam beatam dicimus, satis demonstrant. Nam quum ad rem aliquam significandam eo nomine utimur, quod cum multis aliis commune est: facile intelligimus, deesse propriam vocem, qua res illa plane exprimatur. Quum igitur felicitas iis vocibus declaretur, quae non magis in beatos, quam in omnes, qui perpetuo vivant, recte conveniunt: hoc nobis argumento esse potest, altiorem et praestantiorem quandam rem esse, quam ut proprio vocabulo perfecte significare eius rationem possimus. Nam etsi plurima alia nomina coelesti huic beatitudini in sacris literis tribuuntur, cuiusmodi sunt: regnum Dei, Christi, coelorum, paradisus, sancta civitas, nova Ierusalem, domus Patris: tamen perspicuum est, nullum ex iis ad eius magnitudinem explicandam satis esse. Quare parochi hoc loco oblatam sibi occasionem non praetermittent, fideles tam amplis praemiis, quae vitae aeternae nomine declarantur, ' ad pietatem, iustitiam, et omnia Christianae religionis officia invitandi. Constat enim, vitam in maximis bonis, quae natura expetuntur, numerari solere. Atqui hoc potissimum bono, quum vitam aetemam dicimus, beatitudo definitur. Quod si exigua hac et calamitosa vita, quae tot et tam variis miseriis subiecta est, ut mors verius dicenda sit, nihil magis amatur, nihil aut carius aut iucundius esse potest: quo tandem animi studio, qua contentione aeternam illam vitam quaerere debemus, quae defunctis omnibus malis perfectam et absolutam bonorum omnium rationem coniunctam habet?
V. Beatitudo omnium malorum privatione, omnium bonorum
adeptione continetur.
Nam, ut sancti Patres tradiderunt, aeternae vitae felicitas omnium malorum liberatione et bonorum adeptione definienda est. De malis clarissima sunt sanctarum literarum testimonia; scriptum est enim in Apocalypsi '): "Non esurient, neque sitient amplius, neque cadet super illos sol, neque ullus aestus, " etrursus:
"Absterget Deus omnem lacrymam ab oculis eorum, et mors ultra non erit, neque luctus, neque clamor, neque dolor erit ultra, quia prima abierunt." Iam vero beatorum immensa gloria, innumeraque solidae laetitiae et voluptatis genera futura suut; cuius gloriae magnitudinem, quum animus noster capere, aut illa in animos nostros penetrare nullo modo possit, necesse est, nos in illam, nempe in gaudium ') Domini, introire, ut eo circumfusi mentis desiderium cumulate expleamus.
VI. Quibus praecipue bonorum generibus beati perfruentur. Quamvis autem, ut S. Augustinus scribit, facilius mala, quibus carituri sumus, quam bona ac voluptates, quas hausuri sumus, numerari posse videantur: danda tamen erit opera, ut, quae fideles summae illius felicitatis adipiscendae cupiditate infiammare poterunt, breviter et dilucide explicentur. Sed illa in primis distinctione uti oportebit, quam a gravissimis divinarum rerum scriptoribus accepimus; ii enim duo bonorum genera esse statunnt, quorum alterum ad beatitudinis naturam pertinet, alterum ipsam beatitudinem consequitur. Quare illa essentialia, haec vero accessoria bona docendi causa appellarunt.
VII. In quo consistat essentialis et primaria aeternae beatitudinis causa.
Ac solida quidem beatitudo, quam essentialem communi nomine licet vocare, in eo sita est, ut Deum videamus, eiusque pulchritudine fruamur, qui est omnis bonitatis ac perfectionis fons et principium. "Haec est vita aeterna," inquit Christus Dominus, "ut cognoscant te solum Deum verum, et quem misisti, Iesum Christum;" quam sententiam S. Ioannes videtur interpretari, quum ait: "Carissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit, quid erimus. Scimus, quoniam, quum apparuerit, similes ei erimus;. quoniam videbimus eum, sicuti est." Significat enim beatitudinem ex iis duobus constare: tum quod Deum intuebimur, qualis in natura sua ac substantia est, tum quod veluti dii efficiemur. Nam qui illo fruuntur, quamvis propriam substantiam retineant, admirabilem tamen quandam et prope divinam formam induunt, ut dii potius, quam homines videantur.
VIII. Beati quomodo Dei formam et naturam quodammodo
induant.
Hoc autem, cur ita fiat, ex eo perspicuum est, quod unaquaeque res, vel ex eius essentia, vel ex eius similitudine et
speeie cognoscitur. At quoniam niliil est Deo simile, cuius similitudinis adiumento ad perfectam eius notitiam pervenire possimus: consequens est, ut eius naturam et essentiam videre nemini liceat, nisi haec eadem divina essentia se nobis coniunxerit. Atque id Apostoli verba illa significant '): "Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem." Nam quod inquit, "in aenignate," interpretatur S. Augustinus in similitudine ad Deum intelligendum accommodata. Quod etiam S. Dionysius aperte ostendit, quum affirmat, nulla inferiorum similitudine superiora percipi posse. Neque enim ex alicuius rei corporeae similitudine eius, quae corpore careat, essentia et substantia cognosci potest, quum praesertim necesse sit, rerum similitudines minus concretionis babere et magis spirituales esse, quam res ipsas, quarum imaginem referunt; quemadmodum in omnium rerum cognitione facile experimur. Quoniam vero fieri non potest, ut alicuius rei creatae similitudo aeque pura et spiritualis, ac Deus ipse est, reperiatur: ita fit, ut ex nulla similitudine divinam essentiam perfecte intelligere possimus. Accedit etiam, quod omnes creatae res certis perfectionis terminis circumscribuntur. At Deus infinitus est, neque ullius rei creatae similitudo eius immensitatem capere potest. Quocirca una illa ratio divinae substantiae cognoscendae relinquitur, ut ea se nobis coniungat, et incredibili quodam modo intelligentiam nostram altius extollat, atque ita idonei ad eius naturae speciem contemplandam reddamur.
IX. Lumine gloriae beati illustrantur, et ad Deum videndum tota spe omnes commoveri debent.
Id vero lumine gloriae assequemur, quum eo splendore illustrati, Deum "lumen verum in eius lumine videbimus." Nam beati Deum praesentem semper intuentur; quo quidem dono omnium maximo et prae«tantissimo divinae essentiae participes effecti, vera et solida beatitudine potiuntur; quam nos ita credere debemus, ut etiam, eam Dei benignitate cum certa spe nobis exspectandam esse, in symbolo Patrum definitum sit; ait enim: "Exspecto resurrectionem mortuorum, et vitam venturi saeculi."
X Quo modo in beatitudine homo Deo coniungatur, swiilitudine explicatur.
Divina haec plane sunt, neque ullis verbis explicari aut cogitatione comprehendi a nobis possunt. Verum licet aliquam huius beatitudinis imaginem in eis etiam rebus, quae sensu percipiuntur, cernere. Nam quemadmodum ferrum admoto igni ignem concipit, et, quamvis eius substantia non mutetur, fit tamen, ut diversum quippiam, nimirum ignis, esse videatur: eodem modo, qui in coelestem illam gloriam admissi sunt, Dei amore inflammati ita afficiuntur, quum tamen id, quod sunt, esse non desinant, ut multo magis distare ab iis, qui in hac vita sunt, merito dici possint, quam ferrum candens ab eo, quod nullam caloris vim inter se contineat. Ut igitur rem paucis complectamur, summa illa et absoluta beatitudo, quam essentialem vocamus, in Dei possessione constituenda est. Quid enim ei ad perfectam felicitatem deesse potest, qui Deum optimum et perfectissimum possidet? XI. Quae sint accidentalia bona, quibus beati circumfluent. Verum ad illam tamen quaedam accedunt ornamenta omnibus beatis communia, quae, quoniam ab humana ratione minus remota sunt, vehementius quoque animos nostros commovere et excitare solent. Huius generis ea sunt, de quibus Apostolus ad Romanos videtur intelligere *): "Gloria, et honor et pax omni operanti bonum;" nam gloria quidem beati perfruentur, non illa solum, quam tandem essentialem beatitudinem, vel cum eius natura maxime coniunctam esse ostendimus: sed ea etiam, quae constat ex clara et aperta notitia, quam singuli de alterius eximia et praestanti dignitate habituri sunt. At vero quantus ille honor existimandus est, qui eis a Domino tribuitur, quum non amplius servi, sed amici, fratres ac filii Dei vocentur? Quare ita electos suos amantissimis et honorificentissimis verbis Salvator noster compellabit: "Venite benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum;" ut merito liceat exclamare: "Nimis honorificati sunt amici tui, Deus." Sed laudibus etiam a Christo Domino coram Patre coelesti et angelis eius celebrabuntur. Praeterea si hoc commune omnibus hominibus desiderium natura ingenuit honoris, qui a viris sapientia praestantibus habeatur, quod eos Iocupletissimos virtutis suae testes fore existiment: quantum beatorum gloriae accessurum putamus, quod alius alium summo honore prpsequetur.
XII. Quibus bonorum copiis beati in aeternis illis sedibus cumulabuntur.
Infinita esset omnium oblectationum enumeratio, quibus beatorum gloria cumulata erit, ac ne cogitatione quidem fingere eas possumus. Sed tamen hoc fidelibus persuasum esse debet, quaecunque nobis iucunda in hac vita contingere vel etiam optari queant, sive ea ad mentis cognitionem sive ad corporis perfectum habitum pertineant, earum rerum omnium copiis beatam coelestium vitam circumfluere; quamvis hoc altiore quodam modo, "quamx) oculus vidit, aut auris audivit, aut in cor hominis ascendit," fieri Apostolus affirmet. Nam corpus quidem, quod antea crassum et concretum erat, quum in coelo detracta mortalitate tenue et spirituale effectum fuerit, nullis amplius alimentis indigebit; anima autem aeternae gloriae pabulo, quod magni illius convivii auctor "transiens omnibus ministrabit, " cum summa voluptate exsaturabitur. Quis vero pretiosas vestes, aut regales corporis ornatus desiderare poterit, ubi nullus harum rerum usus futurus sit, 3) omnesque immortalitate et splendore amicti, et sempiternae gloriae corona ornati erunt? Sed si amplae etiam et magnificae domus possessio ad humanam felicitatem pertinet: quid coelo ipso, quod Dei caritate undique collustratur, vel amplius vel magnificentius cogitari potest? Quare Propheta, quum eius domicilii pulchritudinem sibi ante oculos poneret, et ad beatas illas sedes perveniendi cupiditate arderet: "Quam dilecta," inquit, "tabernacula tua, Domine virtutum! concupiscit et deficit anima mea in atria Domini, cor meum et caro mea exultaverunt in Deum vivum.'* Atque ut hic sit omnium fidelium animus, haec communis omnium vox, quemadmodum parochi vehementer optare, ita etiam omni studio curare debent.
XIII. Praemiis iisdem citra ullum discrimen beati non afjicientur.
Nam "in domo Patris mei," inquit Dominus "mansiones multae sunt," in quibus maiora et minora praemia, ut quisque promeritus erit, reddentur. "Qui" enim "parce seminat, parce et metet, et qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metet. Quare non solum ad eam beatitudinem fideles excitabunt, verum etiam eius consequendae ctirtam rationem hanc esse frequenter monebunt, ut fide et caritate instructi, et in oratione, et sacramentorum salutari usu perseverantes, ad omnia benignitatis officia in proximos se exerceant. Ita enim Dei misericordia fiet, qui beatam illam gloriam diligentibus se praeparavit, ut aliquando impleatur quod dictum est per Prophetam: "Sedebit populus meus in pulchritudine pacis, et in tabernaculis fiduciae et in requie opulenta."