Pie V · catechisme · 24 septembre 1566

Préface (Clément XIII)

Clemens Papa XIII. Venerabilibus fratribus Patriarchis, Primatibus, Archiepiscopis et Episcopis

Pré-Vatican II magistere-ordinaire-universel
Versions disponibles

Clemens Papa XIII.

Venerabilibus fratribus Patriarchis, Primatibus, Archiepiscopis et £piscopis.

Venerabiles fratres, salutem et apostolicam benedictionem.

In dominico agro, cui excolendo divina disponente providentia praesumus, nihil tam vigilantem curam et perseverantem requirit industriam, quam iacti boni seminis, catholicae nimirum doctrinae a Christo Iesu et ab apostolis acceptae, nobisque traditae custodia; ne si pigro otio et incerti desidia negligatur, dormientibus operariis, inimicus humani generis superseminet zizania; ex quo fiat, ut in die messis potius quam condenda in horreis, inveniantur ea quae urenda sint flammis. Atque ad tuendam quidem semel traditam *) sanctis fidem nos vehementer excitat beatissimus Paulus, qui Timotheo scribit, ut bonum 2) custodiat depositum, quod periculosa tempora instarent, cum in ecclesia Dei homines mali 4) et seductores exsisterent, quorum opera adhibita insidiosus ille tentator his erroribus incautas mentes conaretur inficere, qui sint evangelicae veritatis inimici. Verum si, quod saepe accidit, quaedam in ecclesia Dei sese extulerint pravae sententiae, quae adversis quidem sibi frontibus pugnantes, in eo tamen conspirent, ut catholicae fidei puritatem quoquo modo labefactent; tum vero difficillimum est, ea cautione inter utrumque hostem ita nostrum. librare sermonem, ut nulli eorum terga vertisse, sed utrosque Christi hostes aeque vitavisse, et condemnasse videamur. Atque interdum res est eiusmodi, ut facile diabolica falsitas veri quadam similitudine coloratis se tegat mendaciis, dum vis sententiarum brevissima adiectione aut commutatione corrumpitur, et eonfessio, quae operabatur salutem, subtili nonnumquam transitu vergat in mortem.

Ab his propterea lubricis angustisque semitis, quibus insistere aut ingredi sine prolapsione vix possis, avertendi sunt fideles, ac praesertim qui rudiore sint ac simpliciore ingenio;

Catechismus Cone Trid.

nec per invia loca ducendae sunt oves ad pascua, nec singularia quaedam, etiam catholicorum doctorum, placita iis sunt proponenda, sed illa certissima catholicae veritatis nota tradenda est, doctrinae universitas, antiquitas et consensio. Praeterea cum non possit vulgus ascendere in montem '), in quem gloria Domini descendit, et transcendens tevminos ad videndum peribit; termini figendi sunt populo ab eius doctoribus per circuitum, ut ultra ea, quae sunt ad salutem necessaria, aut summopere utilia, sermo non divagetur, et fideles apostolico dicto pareant:2) "Non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem."

Haec cum probe intellexissent romani pontifices praedecessores nostri, in id omnem suam operam contulerunt, ut non modo venenata germina subnascentium errorum anathematis gladio praeciderent, sed etiam subcrescentes opiniones quasdam amputarent, quae vel redundantia in christiano populo fidei uberiorem fructum impedirent, vel fidelium animis proximitate nocere possent erroris. Postquam igitur tridentina synodus eas, quae tum temporis ecclesiae lucem obfuscare tentaverant, haereses condemnavit, et catholicam veritatem, quasi discussa errorum nebula, in clariorem lucem eduxit; cum iidem praedecessores nostri intelligerent, sacrum illum universalis ecclesiae conventum tam prudenti consilio, tantaque usum esse temperantia, ut ab opinionibus reprobandis abstineret, quae doctorum ecclesiasticorum auctoritatibus fulcirentur; ex eiusdem sacri concilii mente aliud opus confici voluerunt, quod omnem doctrinam complecteretur, qua fideles informari oporteret, et quae ab omni errore quam longissime abesset. Quem librum "Catechismi romani" nomine typis impressum evulgarunt, dupliciter in ea re laudandi. Nam et illuc eam doctrinam contulerunt, quae communis est in ecclesia, et procul abest, ab omni periculo erroris; et hanc palam populo tradendam disertissimis verbis proposuerunt, ita Christi domini praecepto obtemperantes, qui Apostolos dicere in lumine iussit, quod in tenebris ipse dixisset, et quod in aure audierant, super tecta praedicare ecclesiaeque sponsae obsecuti, cuius illae voces: "Indica mihi ubi cubes in meridie;"4) ubi enim non sit meridies, atque ita perspicua lux, ut liquido veritas cognoscatur, facile pro ea recipitur falsitas propter veri similitudinem, quao in obscuro difficulter a vero discernitur. Noverant enim fuisse antea et deinceps futuros, qui pascentes invitarent, et sapientiae

scientiaeque uberiora promitterent pascua, ad quos multi confluerent, quia aquae furtivae dulciores sunt, et suavior panis absconditus. Ne igitur seducta vagaretur ecclesia post greges sodalium, qui et ipsi sint vagi, nulla stabiles certitudine veritatis, semper discentes '2) et numquam ad scientiam veritatis pervenientes; idcirco quae ad salutem tantummodo essent necessaria et maxime utilia, clare in romano catechismo, et dilucide explanata, christiano populo tradenda proposuerunt.

Verum hunc librum non mediocri labore et studio compositum, omnium consensione probatum et summis laudibus exceptum, his temporibus e pastorum manibus propemodum novitatis amor excussit, cum alios atque alios catechismos extulerit nullo modo cum romano comparandos; unde duo mala exstiterunt: alterum, quod illa fuerit in eadem docendi ratione prope sublata consensio, oblatumque pusillis quoddam scandali genus, quibus sibi ipsi iam non amplius esse videantur in terra labii unius et sermonum eorundem; alterum, quod ex diversis variisque tradendae catholicae veritatis rationibus ortae sunt contentiones, et ex aemulatione, dum alius se Apollo, alius Cephae, alius Pauli se dictitat sectatorem, disiunctiones animorum et magna dissidia; quorum dissensionum acerbitate nihil ad Dei gloriam minuendam exitialius putamus, nihil ad extinguendos fructus, quos e christiana disciplina aequum est fideles percipere, calamitosius. Itaque duplex hoc malum ut ab ecclesia tandem amoliremur, illuc duximus redeundum, unde quidam parum prudenti consilio, nonnulli etiam superbia ducti, ut sese in ecclesia iactitent sapientiores, iamdudum fidelem populum avocaverant; et eundem catechismum romanum pastoribus animarum iterum porrigendum existimavimus; ut qua ratione confirmata olim fuit catholica fides, et in doctrina ecclesiae, quae est columna veritatis,4) fidelium mentes corroboratae, eadem nunc a novis quoque opinionibus, quibus nec consensio, nec antiquitas suffragatur, quam longissime avertantur. Atque probabilior ut fieret liber, et maculis, quas operarum vitio contraxerat, emendatior, illum ad eius exemplum, quem S. Pius V. praedecessor noster ex tridentinae synodi decreto vulgavit, iterum omni adhibita diligentia excudendum in alma urbe curavimus qui iu popularem sermonem eiusdem S. Pii iussu conversus et editus, propediem mandato itidem nostro typis impressus denuo prodibit in lucem.

Quod igitur hoc christianae reipublicae difficillimo tempore

ad pravarum opinionum fraudes removendas, et veram sanamque doctrinam propagandam stabiliendamque opportunissimum subsidium cura nostra praebet et diligentia, vestrum est, venerabiles fratres, operam dare, ut a fidelibus recipiatur. Ac propterea hunc librum, quem veluti catholicae fidei et christianae disciplinae normam, ut etiam in tradendae doctrinae ratione «onstaret omnium consensio, romani pontifices pastoribus propositum voluerunt, vobis, venerabiles fratres, nunc maxime commendamus, vosque etiam enixe in Domino cohortamur, ut iubeatis ab omnibus, qui animarum curam gerunt, in informandis catholica veritate populis adhiberi, quo tum eruditionis unitas, tum charitas animorumque servetur concordia. Vestrum enim est tranquillitati omnium studere, quae denique sunt partes episcopi; qui propterea illuc intentos oculos habere debet, ne quisquam propter suos honores superbe agendo schismata faciat, unitatis compage disrupta.

Nullum tamen aut certe exiguum hi libri fructum praebebunt utilitatis, si qui eos proponere et explanare audientibus debent, minus docendo sint ipsi idonei. Itaque permagni interest, ut ad hoc munus christianae doctrinae populo tradendae homines eligatis, non modo sacrarum rerum scientia praeditos, sed multo magis et humilitate, et sanctificandarum animarum studio, charitate fiagrantes. Tota enim christiana disciplina non in abundantia verbi, non in astutia disputandi, neque in appetitu laudis et gloriae, sed in vera et voluntaria humilitate consistit. Sunt enim, quos maior quidem scientia erigit, sed a ceterorum societate disiungit, et quo plus sapiunt, eo a concordiae virtute desipiunt, qui sapientia ipsa Dei verbo admonentur: "Habete sal in nobis, et pacem habete inter vos;" ita enim sapientiae sal habendum, ut eo proximi amor custodiatur et infirmitates condiantur. Quod si a sapientiae studio, a cura etiam proximi ad discordias vertantur, sal sine pace habent, non virtutis donum, sed damnationis argumentum; et quo melius sapiunt, eo deterius delinquunt; quos quidem damnat Iacobi apostoli sententia illis verbis: "Quod si zelum amarum habetis, et contentiones sint in cordibus vestris, nolite gloriari, et mendaces esse adversus veritatem;" non est enim ista sapientia desursum descendens, sed terrena, animalis, diabolica; ubi enim zelus est et contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum; quae uutem desursum est sapientia, primum quidera pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, bonis consentiens, plena misericordia et fructibus bonis, non iudicans, sine aemulatione.

Dum ergo Deum in humilitate cordis et afflictione animao deprecamur, ut diligentiae atque industriae nostrae conatibus suam impertiat indulgentiae et misericordiae largitatem, ne dissensio populum fidelem disturbet, utque in vinculo pacis et in charitate spiritus unum sapiamus omnes, unum laudemus et glorificemus Deum et Dominum nostrum Iesum Christum, vos, venerabiles fratres, salutamus in osculo sancto; vobisque omnibus itidemque cunctis ecclesiarum vestrarum fidelibus apostolicam benedictionem amantissime impertimur.

Datum in arce Castri Gandulphi die XIV. Iunii MDCCLXT. pontificatus nostri anno III.

agens de pastorum in ecclesia necessitate, auctoritate, officio et praecipuis doctrinae Christianae capitibus.

I. Homo nqn potest, suis relictus viribus, veram sapientiam et obtinendae beatitudinis certas rationes consequi. Ea est humanae mentis et intelligentiae ratio, ut, quum alia multa, quae ad divinarum rerum cognitionem pertinent, ipsa per se magno adhibito labore et diligentia investigaverit ac cognoverit, maximam tamen illorum partem, quibus aeterna salus comparatur, cuius rei in primis causa homo conditus atque ad imaginem et similitudinem Dei creatus est, naturae lumine illustrata cognoscere aut cernere nunquam potuerit. "Invisibilia ') quidem Dei, ut docet Apostolus, a creatura mundi per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciuntur; sempiterna quoque eius virtus et divinitas:" Verum "mysterium illud, quod absconditum est a saeculis et generationibus, " ita humanam intelligentiam superat, ut, nisi manifestatum fuisset sanctis, quibus voluit Deus fidei munere notas facere divitias gloriae sacramenti huius in gentibus, quod est Christus, nullo studio homini ad eam sapientiam adspirare licuisset.

II. Unde tam praeclarum fidei munus concipiatur. Cum autem "fides ex auditu" concipiatur, perspicuum est, quam necessaria semper fuerit ad aeternam salutem consequendam doctoris legitimi fidelis opera ac ministerium; siquidem dictum est 4): " Quomodo audient sine praedicante? quomodo vero praedicabunt, nisi mittantur?" Et quidem ab ipsius mundi origine clementissimus ac benignissimus Deus suis nunquam defuit, sed multifarie multisque modis locutus est patribus in Prophetis, eisque pro temporum conditione ad coelestem beatitudinem certum ac directum iter monstravit.

III. Christus in hunc^ mundum venit ad docendam fidem, quam postea Apostoli et successores eorum propagarunt. Sed quoniam praedixerat, daturum se doctorem iustitiae in lucem gentium, ut esset salus eius usque ad extremum terrae, novissime locutus est nobis in Filio, quem etiam, voce e coelo delapsa s) a magnifica gloria, iussit ut omnes audirent, eiusque praeceptis obtemperarent. Deinde vero Fi7 Prooemium. '

lius alios dedit Apostolos, alios Prophetas, alios pastores et doctores, qui verbum vitae annunciarent '), ne circumferremur tanquam parvuli, fluctuantes omni vento doctrinae, sed firmo fidei fundamento adhaerentes, coaedificaremur m habitaculum Dei in Spiritu sancto.

IV. Quomodo verba pastorum ecclesiae sint recipienda. Ac ne quis verbum auditus 3) Dei ab ecclesiae ministris, tanquam verbum hominum, sed, sicut vere est, verbum Chnsti acciperet, ille ipse Salvator noster tantam auctoritatem eorum ma<nsterio tribuendam esse statuit, ut diceret: "Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit;" quod quidem non de iis tantum, quibuscum sermo habebatur, mtelhgi voluit verum de omnibus etiam, qui legitima successione docendi munus obirent, quibus se omnibus diebus usque ad consummationem saeculi affuturum esse pollicitus est ). V Yeritate iam manifestata hodie etiam necessarium est, pastores verbum Dei praedicare. At vero, quum haec divini verbi praedicatio nunquam intermitti in 'ecclesia debeat, tum certe hoc tempore maiori studio et pietate elaborandum est, ut sana et incorrupta doctrina tanquam pabulo vitae fideles nutriantur et confirmentur; exierunt enim falsi prophetae in mundum, de quibus dixit Dominus: "Non mittebam prophetas, et ipi currebant; non loquebar ad eos, et ipsi prophetabant, " ut variis ) doctrinis et peregrinis Christianorum animos depravarent. Qua in re illorum impietas, omnibus satanae artibus instructa, tam longe progressa est, ut nullis fere certis finibus contineri posse videatur; ac nisi Salvatoris nostri praeclara illa promissione niteremur, qui se adeo stabile ecclesiae suae fundamentum posuisse affirmavit, ut portae inferi adversus eam praevalere nunquam possint: maxime verendum esset, ne hoc tempore tot undique hostibus obsessa, tot machinis tentata et oppugnata concideret. Nam, ut omittamus nobilissimas provmcias, quae olim veram et catholicam religionem, quam a maioribus acceperant, pie et sancte retinebant, nunc autem derelinquentes viam rectam erraverunt, atque in eo se maxime pietatem colere palam profitentur, quod a patrum suorum doctrina quam longissime recesserunt: nulla tam remota regio aut tam munitus locus, nullus Christianae reipublicae angulus inveniri potest, quo haec pestis occulte irrepere non tentarit.

8 Latechismi Romani 8

VI. Catechismis potissimum haeretici Christianorum animos depravare studuerunt. Qui enim fidelium mentes corrumpere sibi proposuerunt, quum fieri nullo modo posse intelligerent, ut cum omnibus coram colloquerentur, et in eorum aures venenatas voces infunderent: idem alia ratione aggressi, multo facilius ac latius impietatis errores disseminarunt. Nam praeter illa ingentia volumina, quibus catholicam fidem evertere conati sunt, (a quibus tamen cavere, quum apertam haeresim continerent, non magni fortasse loboris ac diligentiae fuit), infinitos etiam libellos conscripserunt, qui, quum pietatis speciem prae se ferrent, incredibile est quam facile incautos simplicium animos deceperint.

VII. Pestilentibus pseudoprophetarum vocibus et scriptis occurrendum s. synodus recte statuit. Quamobrem patres occumenicae Tridentinae synodi, quum tanto et tam pernicioso huic malo salutarem aliquam medicinam adhibere maxime cuperent, non satis esse putarunt, graviora catholicae doctrinae capita contra nostri temporis haereses decernere, sed illud praeterea sibi faciendum censuerunt, ut certam aliquam formulam et rationem Christiani populi ab ipsis fidei rudimentis instituendi traderent, quam in omnibus ecclesiis illi sequerentur, quibus legitimi pastoris et doctoris munus obeundum esset.

VHJ: Necesse fuit, etiam oecumenici concilii studio summique rontvficis auctoritate, post tot doctrinae Christianae conscriptas mstitutiones, novum catechismum pastoribus proponere. Multi quidem adhuc in hoc scriptionis genere cum magna pietatis et doctrinae laude versati sunt, sed tamen patribus visum est maxime referre, si liber sanctae synodi auctoritate ederetur, ex quo parochi, vel omnes alii, quibus docendi munus impositum est, certa praecepta petere atque depromere ad fidelium aedificationem possint, ut, quemadmodum unus est Dominus, una fides, ita etiam una sit tradendae fidei, ad omniaque pietatis officia populum Christianum erudiendi communis regula atque praescriptio.

IX. Non sunt exacte universa nostrae religionis dogmata hio

discussa.

Ergo, quum multa sint, quae ad hanc rationem pertinere videantur, nemo existimet, illud sanctae synodo propositum fuisse, ut omnia Christianae fidei dogmata uno libro comprehensa subtiliter explicarentur, quod ab iis fieri solet, qui ee profitentur universae religionis institutionem et doctrinam "xadere. Id enim etr infiniti pene operis fuisset, et instituto minus convenire perspicuum est. Sed quoniam parochos sacerdotesque, animarum curatores, earum rerum cognitione instruendos suscepit, quae pastoralis muneris maxime propriae sunt, et ad fidelium captum accommodatae: ea tantum in medium afferri voluit, quae hac in re pium pastorum studium, si in difficilioribus divinarum rerum disputationibus non ita versati fuerint, adiuvare possent. Quae quum ita sint, antequam ad ea singillatim tractanda accedamus, quibus huius doctrinae summa continetur: institutae rei ordo postulat, ut pauca quaedam exponantur, quae pastores considerare, sibique ante oculos proponere in primis debent, ut sciant, quonam, veluti ad finem, omnia eorum consilia, labores, studia referenda sint, quove pacto id, quod volunt, facilius consequi et efficere possint.

X. _ Quum pastores animarum hic instituendi suscipiantur, quid illis potissimum, ut rite suo fungantur munere, sit considerandum.

Illud igitur primum videtur esse, ut semper meminerint, omnem Christiani hominis scientiam hoc capite comprehendi, vel potius, quemadmodum Salvator noster ait: "Haec est vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum.'1 Quamobrem in eo praecipue ecclesiastici doctoris opera versabitur, ut fideles scire ex animo cupiant Iesum Christum, et hunc crucifixum; sibique certo persuadeant, atque intima cordis pietate et religione credant aliud nomen non esse datum hominibus sub coelo, in quo oporteat nos salvos fieri; siquidem ipse propitiatio est pro peccatis nostris. At vero quia in hoc scimus, quoniam cognovimus cum, si mandata eius observemus, proximum est et cum eo, quod diximus, maxime coniunctum, ut simul etiam ostendat, vitam a fidelibus non in otio et desidia degendam esse, verum oportere, ut quemadmodum ipse ambulavit, ita et nos ambulemus, sectemurque omni studio iustitiam, pietatem, fidem, caritatem, mansuetudinem; dedit enim 7) semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate, et mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum, quae Apostolus pastoribus praecipit, ut loquantur et exhortentur. Cum autem Dominus ac Salvator noster non solum dixerit, sed etiam exemplo suo demonstrarit, legem et Prophetas ex dilectione pendere, Apostolus deinde confirmarit s), caritatem esse finem praecepti ac legis plenitudinem 9): dubi Romam

tare nemo potest, hoc tanquam praecipuum munus omni diligentia curandum esse, ut fidelis populus ad immensam Dei erga nos bonitatem amandam excitetur, ac divino quodam ardore incensus ad summum illud et perfectissimum bonum rapiatur, cui adhaerere, solidam et veram felicitatem esse, is plane sentiet, qui illud Prophetae dicere poterit: "Quid enim mihi est in coelo, et a te quid volui super terram?" Haec nimirum est via illa excellentior, quam idem Apostolus demonstravit 2), cum omnem doctrinae et institutionis suae rationem ad caritatem, quae nunquam excidit, dirigeret. Sive enim credendum, sive sperandum, sive agendum aliquid proponatur, ita in eo semper caritas Domini nostri commendari debet, ut quivis perspiciat, omnia perfectae Christianae virtutis opera non aliunde, quam a dilectione, ortum habere, neque ad alium finem, quam ad dilectionem, referenda esse. XI. Non satis est, pastores ad duos illos fines inter docendum respicere, sed se ad captum cuiusque debent accommodare. Cum autem in omni re tradenda plurimum intersit, utrum hoc an illo modo aliquid doceas, tum vero hoc in Christiani populi institutione, maximi momenti existimandum est. Observanda est enim audientium aetas, ingenium, mores, conditio, ut qui docendi munus exercet, omnia omnibus efficiatur, ut et omnes Christo lucrifaciat, et se ipsum fidelem ministrum et dispensatorem probare possit, ac veluti servus bonus et fidelis dignus sit, qui super multa constituatur a Domino. Neque vero unius tantum generis homines fidei suae commissos esse arbitretur, ut praescripta quadam et certa docendi formula erudire, atque ad veram pietatem instituere aeque omnes fideles possit: sed quum alii, veluti modo geniti infantes sint, alii in Christo adolescere incipiant, nonnulli vero quodam modo confirmata sint aetate: necesse est diligenter considerare, quibus lacte, quibus solidiore cibo opus sit, ac singulis ea doctrinae alimenta praebere, quae spiritum augeant, "donec occurramus omnes in unitatem fidei, et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi." Id vero Apostolus in se ipso omnibus observandum indicavit, cum dixit, se Graecis et barbaris, sapientibus et insipientibus debitorem esse; ut videlicet intelligerent qui ad hoc ministerium vocati sunt, ita in tradendis fidei mysteriis ac vitae praeceptis doctrinam ad audientium sensum atque intelligentiam accommodari oportere, ut, cum

eorum animos, qm exercitatos sensus habent, spirituali cibo expleverint, ne interim parvulos fame perire patiantur, ut ') qui panem petant, et non sit qui frangat eis. Neque vero cuiusquam studium in docendo retardari debet, propterea quod interdum necesse sit, auditorem earum rerum praeceptis instrui, quae leviores et humiliores videntur nec sine molestia ab iis potissimum tractari solent, quorum animus in sublimium rerum contemplatione versatur ac conquiescit. Nam si ipsa aeterni Patris sapientia in terras descendit, ut in carnis nostrae humilitate coelestis vitae praecepta nobis traderet: quem non compellat caritas Christi, ut parvulus fiat in medio fratrum suorum, et tanquam nutrix, fovens filios suos, ita cupide proximorum salutem desideret, ut, quod de se ipso Apostolus testatur3J, eis velit non soium evangelium Dei, sed etiam animam tradere?

XII. Cum Deus visibilem sui praesentiam nobis subduxerit, pastores eius verbum haurient ex scriptura et traditionibus.

Omnis autem doctrinae ratio, quae fidelibus tradenda sit, verbo Dei continetur, quod in scripturam traditionesque distributum est; itaque in harum rerum meditatione pastores dies noctesque versabuntur, memores illius divi Pauli admonitionis, quam ad Timotheum scriptam omnes, quicunque animarum curae praepositi sunt, ad se pertinere existimabunt. Est autem haec admonitio in hunc modum: "Attende lectioni, exhortationi et doctrinae;" "est" enim "omnis Scriptura divinitus inspirata, utilis ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, ad erudiendum in iustitia, ut perfectus sit homo Dei, ad ornme opus bonum instructus." Sed quoniam quae divinitus tradlita fuerunt multa sunt et varia, ut nec ita facile aut animo comprehendi, aut etiam mente comprehensa memoria teneri possint, ut, quum se obtulerit docendi occasio, eorum parata sit et prompta explicatio: sapientissime maiores nostri totam hanc vim et rationem salutaris doctrinae in quatuor haec capita redactam, distribuerunt: Apostolorum symbolum, sacramenta, decalogum, dominicam orationem; nam omnia, quae Christianae fidei disciplina tenenda sunt, sive ad Dei cognitionem, sive ad mundi creationem et gubernationem, sive ad humani generis redemptionem spectent, sive ad bonorum praemia, et malorum poenas pertineant, Symboli doctrina continentur. Quae autem signa sunt et tanquam instrumenta ad divinam gratiam consequendam, haec septem sa3, 16. 17. JProoemium.

cramentorum doctrina complectitur. Iam vero quae ad leges referuntur, quorum finis est caritas, decalogo descripta sunt. Quidquid denique ab hominibus optari, sperari ac salutariter peti possit, id dominica precatione comprehenditur. Quare sequitur, ut, explanatis quatuor his quasi communibus sacrae scripturae locis, nihil fere ad eorum intelligentiam, quae Christiano homini discenda sunt, desiderari possit.

XIII. Qua methodo parochi explicationem evangelii cum catechismi explicatione coniungent.

Itaque visum est, monere parochos, ut quoties usu venerit, ut aliquem interpretentur evangelii vel quemvis alium divinae scripturae locum, intelligant, eius loci, quicunque is fuerit, sententiam cadere sub unum aliquod quatuor illorum capitum, quae diximus, quo, tanquam ad eius doctrinae fontem, quod explicandum sit, confugient. Exempli causa, si explanandum sit illud evangelium primae dominicae Adventus: "Erunt signa in sole et luna etc," quae ad eam rationem pertinent, tradita sunt illo symboli articulo: "Venturus est iudicare vivos et mortuos;" quibus inde assumptis pastor una eademque opera fidelem populum et symbolum evangelicum docebit. Quare in omni docendi et interpretandi munere hanc consuetudinem tenebit dirigendi omnia ad prima illa quatuor genera, ad quae referri universam divinae scripturae vim atque doctrinam diximus. Docendi autem ordinem eum adhibebit, qui et personis et tempori accommodatus videbitur; nos Patrum auctoritatem secuti, qui initiandis Christo Domino, et in eius disciplina instituendis hominibus, a fidei doctrina initium fecerunt, operae pretium duximus, quae ad fidem pertinent, prius explicare.

CATECHISMUS

EX DECRETO

CONCILII TRIDENTINI