De Ecclesiae sacramentis — Tomus prior, secunda pars : De Eucharistia
Quaestiones LXXIII-LXXXIII Summae Theologiae IIIa — sacramentum Eucharistiae et sacrificium missae
DE AUGUSTISSIMO ET SANCTISSIMO
EUCHARISTIAE SACRAMENTO
DE EUCHARISTIA
QUAEST. LXXIII-LXXXIII.
« Venit omnis multitudo filiorum Israel in desertum Sin, << quod est inter Elim et Sinai, quintodecimo die mensis secundi, « postquam egressi sunt de terra Aegypti. Et murmuravit omnis « congregatio filiorum Israel contra Moysen et Aaron in solitu- « dine... Locutus est autem Dominus ad Moysen dicens : Audivi « murmurationes filiorum Israel, loquere ad eos: Mane saturabi- « mini panibus, scietisque quod ego sum Dominus Deus vester. « Factum est ergo..., mane ros iacuit per circuitum castrorum. « Cumque operuisset superficiem terrae, apparuit in solitudine « minutum et quasi pilo tusum in similitudinem pruinae super « terram. Quod cum vidissent filii Israel, dixerunt ad invicem : « Manhu? quod significat: quid est hoc? Ignorabant enim quid « esset. Quibus ait Moyses : Iste est panis quem Dominus dedit « vobis ad vescendum... Et collegerunt, alius plus, alius minus. « Et mensi sunt ad mensuram gomor, nec qui pUis collegerat « habuit ampHus, nec qui minus paraverat reperit minus, sed « singuH iuxta id quod edere poterant, congregaverunt... CoHige- « bant autem mane singuli quantum sufiicere poterat ad vescen- « dum, cumque incaluisset sol, Hquefiebat... Dixitque Moyses: « Sex diebus colHgite, in die autem septimo sabbatum est Do- « mini, idcirco non invenietur... FiHi autem Israel comederunt man « quadraginta annis, donec venirent in terram habitabilem ; hoc « cibo aHti sunt, usquequo tangerent fines terrae Chanaan » (').
C) Exod. XVI.
314 PROOEMIUM
Et nos quoque, post transitum mystici Maris Rubri quod est baptisma, in deserto huius mundi tanquam in loco horroris et vastae solitudinis peregrinamur ; peregrinantes autem laboramus, et lassi in via pene deficimus. « Nondum ventum est ad « terram promissionis nostram. Hoc audiant omnes fideles, sciant « ubi sint, in eremo sunt, patriae suspirant. Unde apostolus « adhuc in via huius eremi constitutus : Quae retro, inquit, oblitus, « in ea quae ante sunt extensus, secundum intentionem sequor ad « palmam supernae vocationis Dei, tamquam diceret, ad patriam « supernae promissionis Dei. Et ibi iam, fratres, in eremo quid- « quid passus est ille populus (Hebraeorum), et quidquid eis Deus « largitus est, quaecumque illa flagella fuerunt, quaecumque dona, « significationes sunt rerum quas in hac soHtudine huius vitae, « ambulantes in Christo, quaerentes patriam, et accipimus ad con- « solationem, et patimur ad probationem » (^). Quapropter nec deest panis ille de caelo praestitus, omne delectamentum in se habens, et omnis saporis suavitatem (^). Dabatur enim manna ambulantibus versus terram promissam. Datur Eucharistia contendentibus versus patriam caelestem. Cum primum man apparuit, IsraeHtae mirantes dicebant : Manhu, quid est hoc f et inde sumebant nomen eius, admiratione plenum. SimiU modo ad primam annuntiationem Eucharistiae, in stuporem coniiciuntur homines dicentes : Quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum 9 Manna in deserto apparebat ut minutum quid, et quasi pilo tusum. Sacramentum quoque nostrum speciem prae se fert cibi levissimi. Qui tunc plus colligebat non habebat ampHus, et qui minus parabat non reperiebat minus, sed singuH iuxta id quod edere poterant accipiebant. Et nunc etiam, non secundum specierum quantitatem fructus mensuratur, sed secundum solam quantitatem dispositionis et devotionis. Adhuc, summo mane opus erat coHigere manna, quia cum mcaluerat sol, Hquefiebat, ut notum omnibus esset quoniam oportet praevenire solem ad benedictionem tuam, et ad ortum lucis te
(^) August., Enarrat. in Psalm. 72, n. 5. n Sap. XVI, 20.
adorare ('). Similiter cum summa diligentia, ante omnem cibum omnemque sollicitudinem rerum humanarum quaerenda est Eucharistia, quia quodammodo Hquefit iis qui pigri et negligentes accedunt. Rursus, man non descendebat nisi per sex hebdomadae dies, die vero sabbati victum habebant Tsraelitae de collectione diei praecedentis. Et pari ratione Eucharistia non conceditur nisi in hac vita ; cessabit autem usus eius in sabbato aeterno, et unusquisque in patria Christo glorioso consociabitur iuxta mensuram et modum quo ei fuerit incorporatus in via. Sicut igitur man fuit viaticum ambulantium in terram promissionisj ita Eucharistia est viaticum peregrinantium in terram illam quae vera est terra viventium, indeficientis atque aeternae beatitudinis.
Specialiter autem considerare oportet quomodo man non cadebat sicut coturnices de quibus Num. XI-31, in medio castrorum Israel, ut esset veluti ad manum populi, sed procul in solitudine ; quae circumstantia a propositi nobis mysterii similitudine minime dissidet, imo ad figuram facit quam maxime. Hinc enim significatum est, Eucharistiam esse longe ab ordine rerum quae sunt nobis famiHares, quasque sensu imaginamur et ratione metimur, nec posse uHatenus attingi nisi quis exeat extra castra transcendendo naturaHs cognitionis fines, cum plurima contineat quae primis nostris notionibus omnino apparenter contradicunt. Ideo etiam, in hoc potissimum cathoHci theologi intentio ferri debet, ut rectum revelationis tanti mysterii intellectum assecutus, habeat unde possit dissolvere falsi nominis scientiae oppositiones. Et re quidem vera, quod fidei nostrae veritates demonstrare non valeamus, non est ex repugnantia obiecti, sed ex eius exceUentia. Si autem propter obiecti exceHentiam rationes deficiunt comprobantes, multo magis desunt improbantes, et omnis species contradictionis inde praesertim oritur, quod vel fidei dogmata ad mentem Ecclesiae inteUecta et proposita non sint, vel opinionum commenta pro rationis effatis habeantur. Quidquid ergo contra fidem potest per hominem
(') Sap. XVI, 28.
3l6 PROOEMIUM
ratione proponi, potest ab homine ratione dissolvi, saltem quantum satis est ut appareat, ratioiies adversarii nec demonstrativas esse, nec cogentes. Hanc igitur firmam tenentes fiduciam, tractatum praesentem aggrediemur (').
Verumtamen, etsi concordia rationis et fidei praecipuum sit propositae disputationis obiectum, non ideo unicum et singulare. Unde sequendo viam S. Thomae, oportebit considerare quidquid quolibet modo ad tanti sacramenti constitutionem, confectionem, usum, et effectus spectat. Et primo quidem dicendum erit de ipso sacramento in generaH, (Q. 73). Secundo de materia, et iis quae circa materiam in consecratione fiunt, (Quaest. 74-77). Tertio de forma, (Quaest. 78). Quarto de effectibus, (Quaest. 79). Quinto de usu, (Quaest. 80-81). Sexto de iis quae ad sacrificii rationem in hoc mysterio pertinent, (Quaest. 82-83).
(^) Ita fere Aegidius Romanus, in prooemio tractatus de corpore Christi.
DE SACRAMENTO EUCHARISTIAE
IN GENERALI
QUAEST. LXXIII.
Ad generalem considerationem pertinent primo exsistentia sacramenti, secundo unitas, tertio necessitas, quarto nomina, figurae, et circumstantiae institutionis.
THESIS XXXV
(Art. i).
Eucharistia est unum e septem Novae Legis sacramentis; in quo tamen illud proprium et omnino singulare reperire est, quod in ipsa consecratione materiae perficitur, non vero in applicatione materiae ad hominem sanctificandum; adeoque antecedenter ad usum constituitur in esse sacramenti.
§ 1.
Eucharistiam esse unum e novae legis sacramentis, nullus hucusque haereticus negare praesumpsit (^). Et re quidem vera,
(^) Protestantes generatim duo sacramenta admittebant, baptismum et eucharistiam.
De modernistis autem non est cur nunc ratio habeatur, propter ea quae de eis superius dicta sunt, ubi de baptismo {Q- 66 in prooemio). Obiter tamen animadvertere iuvabit, quibus rationum momentis se muniant, dum asserunt primo, coenam non fuisse a Christo celebratam, ut quae deberet post suum discessum perenniter iterari; tum secundo, nihil eam habuisse quod speciem ritus religiosi prae se ferret: ut ex utroque capite ab Eucharistia auferant rationem sacramenti a reali et historico Christo instituti.
Primum persuadere volunt, quia perennitas institutionis haberetur ex his verbis : Hoc facite in meam commemorationem, quae desunt tum
3l8 QUAEST. LXXIII.
ut infinita pene sacrorum Scriptorum testimonia omittam qui hoc mysterium inter vera sacramenta annumerandum esse perpetuo censuerunt, ex ipsa ratione et natura sacramenti facile colligitur. Est enim Eucharistia, signum externum et sensibus subiectum. Habet deinde significationem spiritualis refectionis, dum accedente verbo ad elementum, species panis et vini iam non ampHus profanam et communem substantiam, sed corpus et sanguinem Christi Salvatoris continere intelliguntur. Habet praeterea idem mysterium effectum gratiae quando communicanti appHcatur, ut potest aperte colHgi ex loan. VI, 48-59. Denique de Christi institutione neque EvangeHstae neque Apostolus dubitandi locum reHnquunt. Quae omnia cum in unum conveniant ad sacramenti veritatem confirmandam, nuHis aHis argumentis opus esse perspicitur. — Ita fere catechismus Conc. Trid., de Euch., n. 7.
Et nota iam ex nunc, quomodo non ad idem ordinatur Eucharistia ad quod Confirmatio, tametsi utrumque sacramentum suo modo perficiat effectum Baptismi. Perfectio enim rei in eo consistit, quod res ad sui ultimum perducatur. Sed dupHciter accipitur ultimum rei, sciHcet uhimum rei in seipsa, et ultimum rei extra seipsam, quod est principium a quo habet esse; nam per coniunctionem ad huiusmodi principium res complentur et fir-
apud Matthaeum, tum apud Marcum. Quod si dicas inveniri ea apud Lucam, et etiam apud Paulum i Cor. XI, respondent Lucam accepisse a Paulo, Paulum autem secundum suas proprias ac personales ideas de redemptione crucis interpretatum esse convivium pridie diei passionis celebratum.
Alterum similiter demonstrant, quia si quid in narratione coenae ingereret ideam ritus religiosi, esset appositum quod rursus apud Paulum et Lucam tantum invenitur: « Hoc est corpus meum quod pro vobis daiur-». Et si tu respondeas, rationem sacrificii muito adhuc expressius declarari apud Matthaeum et Marcum in forma secundae consecrationis (hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effunditur in remissionem peccatorum), putasne eos a serenitate sui iudicii quomodocumque moveri? Absit. Simpliciter enim reponuiit, interpolationem esse, sub infiuxu theoriae Paulinae in primo et secundo evangelio posterius introductaml
mantur, sicut propter distantiam ab ipso deficiunt. Confirmatio itaque perficit quantum ad primum, sed Eucharistia quantum ad secundum. Quippe, « fons christianae vitae est Christus, et ideo « hoc modo Eucharistia perficit, Christo coniungens; et ideo hoc « sacramentum est perfectio omnium perfectionum ut Dionysius « dicit; unde et omnes qui sacramenta aHa accipiunt, hoc sa- « cramento in fine confirmantur, ut ipse dicit » (').
§ 2.
Cum igitur in agnoscendo Eucharistiae sacramento conveniant ilH omnes qui Scripturas recipiunt, una tantum nunc occurrit cum haereticis controversia: an sciHcet perficiatur sacramentum solummodo in appHcatione ad hominem communicantem, an vero in ipsa consecratione materiae per verba Salvatoris. Quod quidem ab illa aHa quaestione pendet, fiatne corpus Christi sacramentaHter praesens statim ad verborum prolationem, an tantum in transeunte actu communicandi. Protestantes enim, etsi inter se mire dissentiant circa rationem et modum sacramentaHs praesentiae, ut postea dicetur, magno tamen consensu docent corpus Christi non adesse nisi in actu sumendi, adeoque nihil differre Eucharistiam ab aHis sacramentis quae in solo usu materiae conficiuntur. Nec a longe quaerenda est huius unanimitatis ratio ; suas radices habet in communi odio erga Ecclesiam; hac enim positione quam Bucerus primum excogitavit ut ZwingHum cum Luthero conciHaret, viderunt radicitus destrui adorationem, cultum, asservationem Eucharistiae, et aHa quae apud cathoHcos fieri consueverunt (^).
Quibus praemissis, dico: Unumquodquesacramentum tunc perfici dicendum est, quando perficitur primus eius effectus: iHe, inquam, effectus ad quem exterius signum immediate pertingit, sicut exempH causa, tunc perficitur baptismus quando imprimitur character, non autem formaHter loquendo, quando efficitur
C) S. Thom., in IV, D. 8, q. i, a. i, q. i, ad i^^i". (*) Vide Bellarminum, de Euch., 1. 4, c. i.
320 QUAEST. LXXIII.
sanctificatio gratiae, quia alias in eo qui fictus accedit, vel nunquam perficeretur sacramentum, vel solum in instanti in quo contingeret fictionem removeri, quod sane nemo hucusque somniare potuit (^). Atqui in Eucharistia primus effectus seu praesentia corporis Christi perficitur antecedenter ad usum et independenter ab usu, in ipsa consecratione materiae, statim ad prolationem verborum, hoc est corpus meum. Ergo hoc sacramentum in consecratione materiae perficitur, non vero in appHcatione eius ad hominem sanctificandum. — Minor quam negant haeretici, evidenter demonstratur, quia aHas non salvaretur veritas verborum formae; verba enim enuntiant non solum de praesenti, verum etiam absolute et praescindendo a quocumque usu vel sumptione, Corporis Christi praesentiam, utpote quae debent sic exponi: contentum sub his speciebus est corpus meum. Igitur falsa foret propositio si prolatis verbis, corpus Christi sub speciebus nondum adesset praesens, sicut etiam foret deceptoria si non obstante permanentia earumdem numero specierum, ipsum desineret aHquando sub eis contineri. — Confirmatur conclusio ex perpetua fide et praxi Ecclesiae, ut apparebit ex testimoniis de praesentia reaH infra exponendis.
Rationes haereticorum, si tamen rationes dici possunt, sunt primo, quia Christus dixit : Accipite, comedite, hoc est corpus meum. — Sed hinc bene sequitur, Eucharistiam ordinari ad usum sumptionis sicut ad finem principalem; absurde vero coHigitur, Christi corpus non adesse nisi in actu sumendi. Quod autem Eucharistia principaHter ordinetur ad sumptionem, cathoHca Ecclesia non negat, imo docet sacrilegium fore, si aHo modo quam sumptione sinantur species corrumpi. Verum principaHs iUa ordinatio, sicut non probat Christum in solo usu adesse praesentem, ita non excludit aHas utiHtates quae cum permanenti Sal-
(^) Huius ratio intnnseca est, quia perficitur signum practicum, quando efficitur id a (^uo eius veritas pendet. Sed id a quo pendet veritas practicorum signorum quae sacramenta dicuntur, non est sanctificatio gratiae in actu secundo, sed sanctificatio praevia, in qua gratiae sacramentalis titulus reponitur.
vatoris nostri praesentia connectuntur, puta adorationem sacramenti, et reliqua ad eius cultum devotionemque fidelium pertinentia, uti infra suo loco dicetur.
Aliam quoque rationem sumunt ex analogia aliorum sacramentorum, puta baptismi qui in usu perficitur. — Sed hoc nihil est, quia differentiam sacramentorum differentia formarum notificat. Porro verba formaha Eucharistiae id proprium et singulare habent, quod non exprimunt aliquid effectum in homine actu suscipiente sacramentum, sicut ista, te baptizo, te absolvo, te conjirmo, sed quod antecedenter ad usum effici debet in materia sacramenti. « Et ideo sacramentum Eucharistiae perficitur « in ipsa consecratione materiae; alia vero sacramenta perfi- « ciuntur in applicatione materiae, ad hominem sanctificandum. « Et ex hoc sequitur aHa differentia, nam in sacramento Eucha- « ristiae id quod est res et sacramentum, est in ipsa materia; « id autem quod est res tantum, est in suscipiente, sciHcet gratia « quae confertur. In Baptismo autem, utrumque est in susci- « piente..., et eadem ratio est de aHis sacramentis ».
Nota. — In hoc mysterio species consecratae sunt sacramentum tantum ; ipsum corpus Christi verum est res et sacramentum ; denique corpus mysticum, sive gratia coagmentans animam cum Christo et cum aHis membris eius, est res tantum (').
Nec speciaHs ibi occurrit difficultas, nisi quoad primum ex his tribus, quia cum sacramentum tantum debeat materia constare et forma, non satis apparet quid sit iHud quod gerit vices formae permanentis in sacramento permanente. Hinc inveniuntur apud quosdam auctores sententiae valde obscurae, et quae aHunde non possunt componi cum generaH doctrina assignante res in ratione materiae, et verba in ratione formae. Quidam etiam distinguunt in hoc sacramento fieri et factum esse, dicentes constitutionem eius ex re tamquam materia et verbo tamquam forma, locum non habere nisi quoad fieri tantum. Sed in hoc videntur decipi, quia consecratio est sine motu, et non est ibi aHquod subiectum quod paulatim perducatur ad esse sacramentum. Porro,
('1 Recole dicta superius. de Sacr. in comm., Thes. 21. De Ecclesiae Sacramentis. Tom. I. ai
322 QUAEST. LXXIII.
ubi motus non est, neque etiam est distinctio inter fieri et factum esse, sed fieri est ipsum factum esse prout in primo instanti connotans novitatem essendi.
Et ideo aliter dicendum est quod sacramenti permanentis permanens materia sunt species, permanens vero forma sunt consecrationis verba prout semel prolata denominant species consecratas, eisque manent intentionaliter affixa, fere eo ipso modo quo ritus consecratorius permanenter afficit ecclesiam consecratam, et verba benedictionis aquam benedictam. Considerandum quippe est quod sacramentum non est physicum compositum, cuius forma necessario debeat in esse physico perseverare, sed est compositum ordinis intentionalis, in quo satis est ut formale elementum maneat in virtute significandi, ex hoc quod manet materia cui noscitur fuisse semel affixum. Et re quidem vera, species sacramentales non significant permanenter spiritualem animae refectionem, nisi ratione verborum per quae sola intelHguntur continere, loco profanae substantiae, sacratissimum Christi corpus et sanguinem. Unde verba illa prout speciebus affixa, semper in causa sunt cur dictae species, praeter formam quam ingerunt sensibus, faciant aliquem spiritualem effectum in cognitionem venire, et hoc modo in virtute significandi perseverantia, intrinsece constituunt permanens sacramentum.
Ex dictis demum resolves, quotupHci modo sumi possit hoc nomen, Eucharistiae sacramentum. Primo enim et adaequate significat species consecratas simul cum corpore Christi. Significatione autem inadaequata, sumitur vel pro soHs speciebus consecratis quae sunt sacramentum tantum, vel pro solo corpore Christi quod est sacramentum et res, Quapropter attente considerandi sunt termini propositionis, ut appareat pro quo supponat vox sacramentum. Si enim dicam Christum esse sub sacramento, vel sacramentum esse signum corporis Christi (^), vel etiam esse « secundum quemdarn modum corpus Christi » (^), constat quod sacramentum supponit pro speciebus. Si vero dicam
(^) August., c. Adamant., c. 12.
(^) Idem, epist. 98 ad Bonifac, n. 9.
latriae cultum qui vero Deo debetur, huic sanctissimo Sacramento esse adhibendum ('), sacramentum supponit pro solo corpore Christi quod inpersona FiHi Dei adoratione latriae debet coadorari.
THESIS XXXVI
(Art. 3).
Eucharistiae sacramentum est quidem materialiter plura, sed formaliter et perfective unum.
Videretur tamen dicendum quod sacramentum Eucharistiae ita est materiahter plura, ut nequidem formaliter et perfective sit unum sacramentum. Etenim duo individua eiusdem speciei sunt simpHciter duo, et nuUo modo dici possunt unum. Atqui duae species consecratae videntur comparari inter se ut duo unius speciei individua. Ratio est quia sub sola specie panis confertur totus efifectus sacramenti, et simiHter sub sola specie vini, sicut coUigi potest tum ex usu Ecclesiae, tum ex Tridentino, Sess. XXI, cap. 1. Si autem sub alterutra seorsum specie indifferenter confertur totus sacramenti efifectus, ergo sub alterutra indifferenter habetur integra sacramenti Eucharistiae ratio. Ergo duae species sunt simpHciter duo sacramenta, sicut Socrates et Alcibiades sunt simpHciter plures homines, ex hoc quod tam in uno quam in ahero seorsum, tota et integra salvatur ratio humanitatis.
Praeterea, si sacramentum Eucharistiae esset perfective unum, duae species se haberent sicut quinque unctiones quae in Extremae Unctionis sacramento concurrunt ad integrandum unum perfectum sacramentum. Sed hoc esse non potest, quia ut definitur in professione fidei Pii IV, sub altera tantum specie verum sacramentum sumitur, quin tamen idem proportionaHter dici possit de singuHs seorsum unctionibus. Hinc Extrema Unctio vere est aHquid unum formaHter et perfective, eo sciHcet pacto quo una est domus composita ex omnibus partibus necessariis ad habitan-
(I) Trident., Sess. XIII, cap. 5.
324 QUAEST. LXXIII.
dum, quarum nulla per se est domus, sed solum omnes simul. Verum Eucharistia propter oppositam rationem, simpliciter dicenda est plura sacramenta, non unum.
Sed contra est, quod duae species non sunt omnino eiusdem rationis, et non omnino idem proxime significant, quia una significat corpus et altera sanguinem ; ergo non possunt esse duo sacramenta solo numero differentia. Rursus, impossibile est ut sint duo sacramenta specie diversa, quia sic sacramenta novae legis forent plura quam septem. Relinquitur ergo ut dicantur duo partialia signa per quae integratur significatio unius perfecti sacramenti, quod est dicere^ Eucharistiae sacramentum esse materiaHter plura, formahter vero et perfective unum.
Considerandum igitur est quod unum numero dicitur tripHciter. Uno modo, sicut indivisibile quod nec actu nec potentia est plura, ut punctum. AHo modo, sicut continuum quod quidem est unum actu, sed plura potentia, ut Hnea. Tertio modo, sicut perfectum aHquod quod ex pluribus partibus constituitur, ut domus quae est multa quodammodo etiam in actu, sed illa multa conveniunt in aliquo uno : et hoc modo quodHbet sacramentum dicitur unum, in quantum multa quae sur^t in uno sacramento adunantur ad unum signandum et etiam causandum, cum sacramentum significando causet. Et ideo, ubi una materia vel materiae appHcatio simul cum una forma sufficit ad perfectam significationem, facit unum sacramentum. Ubi autem perfecta significatio esse non potest, nisi per plures materias vel materiae appHcationes simul cum totidem formis, tunc nonnisi per haec plura unum perfectum sacramentum constituitur. Exemplum est in Extrema Unctione, quia curatio interiorum vulnerum non potest perfecte significari, nisi per appositionem medicinae ad diversas vulnerum radices. Et simile quid invenire est in Eucharistia. Deputatum est enim sacramentum istud ad refectionem spiritualem sub figura et analogia corporaHs. Quia igitur refectio corporaHs duo requirit, puta cibum et potum, ideo oportuit esse aHquid per modum cibi quod est corpus Christi sub specie panis, et aHquid per modum potus quod est sanguis Christi sub specie vini. Et haec duo, cum se mutuo compleant in ordine ad unum
effectum gratiae symbolice significandum, constituunt sacramentum quod est materialiter quidem plura, sed formaliter et perfective unum (').
Ad i"'" ergo dicendum quod duae species consecratae nullo modo se habent ut duo individua unius naturae, sed sicut ostensum est, sese mutuo complent in ordine ad perfectam significationem spiritualis animae refectionis. Ad rationem vero additam, est duplex opinio.
Quidam negant conferri sub alterutra specie indifferenter, totum effectum Eucharistiae ; imo dicunt dari sub specie panis gratiam distinctam ab ea quae datur sub specie vini, tametsi ex una et altera sacramentali gratia integretur una perfecta animae refectio, quod sufiicere autumant ad formalem unitatem sacramenti. Ita SalmanficenseSy Lugo^ Vasquez, quorum ex consequenti rata sententia est, adaequatam Eucharistiae gratiam non percipi nisi a communicantibus sub utraque specie. Sed contra est quod stante hac opinione, vix posset defendi ecclesiastica disciplina de qua Tridentinum, Sess. 21. Esset enim ex hypothesi aliquis fons gratiae specialis, a Christo pro populo christiano perenniter institutus (^), et ex praecepto ecclesiastico omnibus laicis, imo et clericis non celebrantibus, in perpetuum interdictus : quod absit. Potius ergo dicendum, auctoritates a Lugone allatas non demonstrare eius intentum. Ex iis enim et similibus hoc unum potest
(^) Ita fere S. Thomas, in IV, D. 23, q. i, a. 1, q. 2.
(') « Petes in quo differant isti effectus secundarii cibi et potus spi- « ritualis ? Respondeo, aliquam differentiam agnosci ab Ecclesia, licet in « speciali non possimus omnes differentias comprehendere ; ideo enim « singulis speciebus tribuit suos proprios effectus in hymno Corporis « Christi : Dedit fragilibus corporis ferculum, dedit et tristibus sanguinis « poculum, quasi dicat, effectum cibi esse roborare fragiles, iuxta illud « Psalm. CIII : Et panis cor hominis confirmet, effectum vere potus esse « nutrire quidem..., laetificando tamen animum tristem, iuxta illud eius- « dem Psalmi : Et vinum laetificet cor hominis. Hinc enim est quod ali- « quando effectus calicis appellatur in Scriptura inebriatio animae, quia « affert hilaritatem quamdam, qua homo reddatur quodammodo insen- « sibilis ad tribulationem, sicut ebrius redditur etiam naturahter insen- « sibihs ». Lugo, de Euch., Disp. 12, Sect. 3, num. 73.
326 QUAEST. LXXIII.
concludi, diversos scilicet effectus qui in gratia Eucharistiae virtualiter distinguuntur, recte appropriari sive uni sive alteri speciei secundum maiorem eorum convenientiam cum propria alterutrius qualitate ; et ideo eodem vitio laborat argumentum, ac si ex hoc quod potentia in Scripturis appropriatur Patri, sapientia FiHo, bonitas Spiritui Sancto, concluderet quis, soli Patri convenire potentiam, soli FiHo sapientiam, soH Spiritui Sancto bonitatem.
AHunde ergo quaerenda est expHcatio, et meHus sentire videntur qui dicunt, totam gratiam quae confertur sumenti utramque speciem, conferri etiam sumenti alterutram tantum. Sed hoc ideo est, quia semper, ex ipsa lege constitutiva huius sacramenti, una species ordinem dicit ad alteram, et connotat iHam. Haec enim inseparabiHs connotatio satis est ut unaquaeque comnumicet in significatione totius cuius est pars, faciendo sciHcet ut una species sit semper alteri coniuncta, non physice quidem, sed quantum sufficit ad significationem spirituaHs refectionis, cum in signis non eaedem conditiones requirantur ac in physicis, ut dictum est supra, Unde haec duo bene stant: et quod duae species concurrant ad unam perfectam significationem sacramentalem, ac per hoc, coeant in unum sacramentum ; et quod nihilominus, singula quaeque seorsum sumpta habeat eumdem effectum quem utraque simul. Uno verbo, sequeretur duas species non esse formaHter et perfective sacramentum unum, si integer Eucharistiae effectus causaretur per unam tantum speciem prout facientem quoddam totum independens atque perfectum. Nunc autem si effectus integritas consequitur sumptionem vel unius speciei, secundum quod alterutra species se habet ut pars communicans in virtute significativa totius, nuHa est sequela ut patet.
Ad 2"^^^ vero dicendum quod in materiaH pluraHtate et formaH unitate conveniunt Extrema Unctio et Eucharistia, nec oppositum probat ratio in argumento assignata, quia differentia debet aHunde repeti. Nam Eucharistia conficitur in consecratione materiae ; quare res et sacramentum est sub utroque elemento consecrato, et ideo, quodcumque elementum sumatur, verum sacramentum accipitur. Nunc autem Extrema Unctio perficitur
in usu materiae ; unde res et sacramentum non est in materia ipsa, sed tunc primum in homine inducitur, cum materia fuit perfecte applicata, id est ad quinque sensus admota : impossibile igitur est ut in singulis seorsum unctionibus verum conficiatur sacramentum. Et tamen utrobique per plura materialiter distincta integratur una perfecta significatio.
THESIS XXXVII
(Art. 5).
Etsi res sacramenti Eucharistiae quoad suij inchoationem, sit medium necessarium ad salutem, non tamen est necessitate medii necessarium sacramentum ipsum, nec in re, nec in voto proprie dicto.
Medium ad salutem necessarium est incorporatio ad Christum, quae in prima iustificatione confertur. Sed huiusmodi incorporatio est res sacramenti Eucharistiae in sui inchoatione et initio, Ergo res Eucharistiae quoad sui inchoationem, est medium ad salutem necessarium. Maior est evidens, quia prima iustificatio formahter consistit in prima gratia et charitate habituali, quae ipsum est vinculum quo tanquam membra viva unimur Christo et mystico corpori eius. Minor vero patet, quia res Eucharistiae est perfecta unitas corporis mystici, hoc est, perfecta unio animae ad Christum et ad membra eius per charitatem, uti suo loco exponetur in Quaest. 79, in qua de effectibus huius sacramenti.
Ipsum tamen sacramentum non est necessitate medii necessarium, nec i?i re, 7iec in voto proprie dicto (^). Etenim illud tantum necessitate medii requiritur ad sahitem, quod requiritur ut medium ad iustificationem primam, sive necessitas oriatur ex
(^) Votum proprie dictum intellige veram ac proprie dictam voluntatem, vel in se explicitam, vel in alio actu implicitam, suscipiendi sacramentum ; cuius quidem voluntatis, quicumque usu rationis carent, sunt, ut constat, absolute incapaces.
328 QUAEST. LXXITI.
natura rei, sive ex positiva Dei institutione. Sed Eucharistia non fuit regulariter instituta ad conferendam iustificationem primam, quin imo eam praesupponit ; ergo non potest esse necessaria in re. Sed nec etiam in voto proprie dicto, quia votum supplet defectum rei, et sequitur naturam seu melius conditionem eius. Nec obstat quod loan. VI-54 dicitur: « Nisi mandu- « caveritis carnem Filii hominis et biberitis eius sanguinem, non « habebitis vitam in vobis » ; ex quo videretur sequi, eiusdem esse necessitatis Eucharistiam ac Baptismum de quo pariter scriptum est: « Nisi quis renatus fuerit ex aqua..., non potest « introire in regnum Dei ». Sed hoc revera non sequitur, propter differentiam subiectae materiae. Nativitas enim spiritualis est per se requisita ad habendam primo vitam sine qua nemo salvatur; sed cibus spirituahs requiritur tantum ad vitae conservationem in his in quibus per mortale peccatum vita potest exstingui. Quare illud evangelii : No7i habebitis vitam in vobis, recte exponitur : Non habebitis permanenter^ id est, non perseverabitis i7i vita semel accepta. In quo quidem sermo est de soHs adultis, non autem de infantibus et iis omnibus qui usu rationis carentes, vitam spirifualem per peccatum amittere omnino non possunt. Itaque solum sequitur Eucharistiam esse pro adultis necessarium medium ad perseverandum in gratia per longum tempus, sed inde perperam concluderes hoc sacramentum esse, vel ipsis adultis, medium necessarium simpliciter, quia quisquis in gratia moritur, salvatur : sive a longo tempore gratiam consecutus sit, sive in ipsis mortis angustiis eam primo acquirat vel per poenitentiam recuperet.
His tamen non obstantibus, adhuc dici potest Eucharistia necessaria ad salutem in voto improprie dicto. Ratio quia necessarius est baptismus, cuius effectus non absurde consideratur ut quoddam votum Eucharistiae. Est enim baptismus ianua omnium sacramentorum, quorum Eucharistia finis est et consummatio; praeterea, ut dictum est, inchoat effectum quem Eucharistia ultimo perficit. In omni autem medio est quidam ordo ad finem, et in omni inchoatione est quaedam inclinatio ad consummativum : atque ideo, omnis qui gratiam baptismalem habet, ipso
naturali pondere eius quod accepit, dici potest tendere in Eucharistiam et desiderio manducare corpus Christi, etiamsi aliunde incapax sit voti proprie dicti. — Et hoc modo explicantur dicta Augustini (^), et quorumdam aliorum, qui in controversia Pelagiana accommodaverunt etiam pueris verba evangeHca, nisi manducaveritis , etc. Nam cum Pelagiani inepte distinguerent nter regnum caelorum et vitam aeternam, dicentes quod infantes sine baptismo decedentes consequuntur vitam aeternam, non tamen introeunt in regnum caelorum, Augustinus eos confutabat, quia qui dixit: Nisi quis renatus fuerit ex aqua, no7i potest iritroire in regnum Dei, dixit etiam : Nisi maiiducaveritis carnem Filii hominis, non habebitis vitam in vobis ; qui manducat meam carnem, habet vitam aeternam, etc. Atqui pueri, nonnisi per baptismum ahquo modo manducant carnem Filii hominis. Ergo sine baptismo decedentes, nec ad regnum caelorum, nec ad vitam perveniunt aeternam. Hinc in corpore iuris, de Consecr., Dist. 4, c. 151, refertur doctrina Bedae ex ipso Augustino, Tract. in loan. 26 et 27, compilata : « NulH, inquit, « est aHquatenus ambigendum, tunc unumquemque fideHum cor- « poris sanguinisque dominici participem fieri, quando in bapti- « smate membrum Christi corporis efficitur, nec aHenari ab « ilHus panis caHcisque consortio, etiamsi antequam panem iUum « comedat et caHcem bibat, de hoc saeculo in unitate corporis « Christi constitutus abscedat. Sacramenti quippe iHius partici- « patione ac beneficio non privatur, quando ipse, hoc quod ipsum « sacramentum est, invenitur ».
(^) August. 1. I contra duas epist. Pelagian., c. 22. — Nec opus est ostendere quam longe distet Augustini doctrina ab ineffabili illa propositione Antonii Rosmini, per decretum S. Officii 14 Dec. 1887 condemnata : « Quoniam qui non manducat carnem Filii hominis et bibit « eius sanguinem non habet vitam in se, et nihilominus, qui moriuntur « cum baptismate aquae, sanguinis, aut desiderii, certo consequuntur « vitam aeternam : dicendum est, his qui in hac vita non comederunt « corpus et sanguinem Christi, subministrari hunc caelestem cibum in « futura vita, ipso mortis instanti. Hinc etiam, sanctis veteris testamenti « potuit Christus descendens ad inferos, seipsum communicare sub spe- « ciebus panis et vini, ut aptos eos redderet ad visionem Dei >.
330 QUAEST. LXXIII.
Scholion. — In art. 4 recenset S. Thomas omnia nomina huius sacramenti. Dicitur enim sacrificium, secundum quod passionem crucis ita repraesentat, ut Christum ipsum contineat sub externo habitu mortis. Dicitur communio vel synaxis, in quantum est signum efficax unitatis corporis mystici. Dicitur viaticum, secundum quod praebet nobis viam perveniendi in futuram Dei fruitionem quam prognosticat. GeneraHter vero dicitur eucharistia, quasi bona gratia per excellentiam.
In art. 5 ostenduntur convenientiae institutionis in ultima coena. Primo, quia fuit conveniens ut tunc Christus seipsum reHnqueret sub specie sacramenti, quando in propria specie fideles reHnquebat. Secundo, quia imminente passione, omnia vetera sacrificia et sacramenta quibus futurum crucis sacrificium annuntiabatur, finem accipiebant. Nunc autem, sicut ante incarnationem oportuit conservari spem futurae redemptionis per solemne exercitium cultus, ita necesse fuit conservari post redemptionem peractam iugem eius memoriam, et semper praesentari Deo hostiam mactatam ab origine mundi per quam solam homines ad Deum habent accessum. Fuit igitur convenientissimum ut institueretur novum sacrificium, quando vetera in eo erant ut desinerent. Tertio, quia hoc sacramentum erat potissimum donum, cum maximo affectu retinendum, et ideo in ipso discessu commendandum. Etenim « ea quae uJtimo dicuntur, maxime « ab amicis recedentibus, magis memoriae commendantur, prae- « sertim quia tunc magis inflammatur affectus ad amicos ; ea « vero ad quae magis afficimur, profundius animo imprimun- « tur ».
Denique, art. 6 agit S. Thomas de figuris Eucharistiae, quas exponit elegantissime : « Quantum ad id quod est sacra- « mentum tantum, potissima figura fuit huius sacramenti obla- « tio Melchisedech qui obtuHt panem et vinum. Quantum au- « tem ad ipsum Christum passum qui continetur in hoc sacra- « mento (ut sacramentum et res), figurae eius fuerunt omnia « sacrificia V. T., praecipue sacrificium expiationis, quod erat « solemnissimum. Quantum autem ad effectum (qui est res tan- « tum), fuit praecipua eius figura manna quod habebat in se
DE EUCHARISTIA IN GENERALI 33I
« omnis saporis suavitatem. Sed agnus paschalis quantum ad « haec tria praefigurabat hoc sacramentum: quantum enim ad « primum, quia manducabatur cum panibus azymis. Quantum « vero ad secundum, quia immolabatur ab omni multitudine fi- « liorum Israel quarta decima luna, quod fuit figura passionis « Christi qui propter innocentiam dicitur agnus. Quantum vero « ad effectum, quia per sanguinem agni paschaHs protecti sunt « filii Israel a devastante angelo, et educti de aegyptiaca servi- « tute ».
DE MATERIA SACRAMENTI EUCHARISTIAE
QUAEST. LXXIV-LXXVII.
Post considerationem sacramenti in generali, veniendum est ad singula quae in eo distinguuntur, et primo dicendum est de materia, quae quidem distinguitur in remotam et proximam. Panis et vinum sunt materia remota, vel melius materia circa quam exercetur actio consecrativa. Proxima vero, quae sola ingreditur ipsam sacramenti constitutionem, sunt species sub quibus Christus praesens efficitur. Agendum itaque primo de materia circa quam, (Quaest. 74). Secundo de iis quae ad eius consecrationem spectant, id est de transubstantiatione, seu conversione substantiae in substantiam corporis et sanguinis Christi, (Quaest. 75). Tertio de modo exsistendi corporis Christi sub speciebus consecratis, (Quaest. 76). Qiiarto denique de ipsissimis speciebus sive accidentibus quae in hoc mysterio absque subiecto manent, (Quaest. 77).
QUAEST. LXXIV. DE MATERIA REMOTA SACRAMENTI EUCHARISTIAE
Sicut corporalis vita materiali alimento indiget, ait S. Thomas in 4 c. Gent., c. 61, ne propter resolutiones continuas natura corporis dissolvatur et eius virtus depereat, ita necessarium fuit in spirituali vita spirituale alimentum habere quo regenerati per baptismum, in virtutibus conserventur et crescant. Et quia spirituales effectus sub simiHtudine visibiHum fiunt, congruum fuit nobis tradi huiusmodi spirituale alimentum sub speciebus iHarum rerum quibus homines communius ad corporale aHmentum utuntur. Huiusmodi autem sunt panis et vinum, et ideo convenienler ex pane et vino assumpta est materia huius sacramenti. Accedit quod materia iHa idonea erat ad repraesen-
DE MATERIA SACRAMENTI EUCHARISTIAE 333
tationem dominicae passionis, dum species solida panis consecratur ut sacramentum corporis, et species liquida vini ut sacramentum sanguinis. Accedit demum quod utrumque elementum in unum aliquid redigitur ex multis (^), ac per hoc, natum est mystice designare rem sacramenti quae est perfecta unitas corporis mystici, teste Apostolo dicente: « Quoniam unus panis, « unum corpus multi sumus, omnes qui de uno pane partici- « pamus ».
De materia autem primae consecrationis specialiter notandum est quod requiritur panis triticeus, sed ad validitatem non refert an sit azymus vel fermentatus. « Cum esse fermentatum N< vel azymum, ait S. Thomas, 4 c. Gent., c. 69, non sit de « ratione panis, sed utroHbet exsistente, species panis salvetur, « ex utrolibet pane potest confici sacramentum, et propter hoc « diversae ecclesiae diversum usum habent, et utrumque con- « gruere potest significationi sacramenti ». Nam in azymo signatur puritas et immunitas a corruptione, et sic panis azymus congruit tum puritati corporis Christi quod conceptum et natum est de Virgine, tum puritati quae decet fideles hoc sacramento utentes ut de hoc mundo transeant ad Patrem, id est de corruptione terrestris vitae ad caelestis vitae incorruptionem ; unde Apostolus,
- Cor. V-8 : Epulemur... in azymis sinceritatis et veritatis, Verum nec ratio deest cur Graeci in fermentato celebrent ; fermentum enim sub alia et aha consideratione est simiUtudo diversorum. Certe in quantum inducit corruptionem quamdam, significat malam doctrinam vel malos mores, iuxta illud ApostoH ubi supra : Modicum fermentum totam massam corrumpit, et iterum in evangeHo legitur: Cavete a fermento Pharisaeorum. Sed ex aHo respectu, fermentum dicit fervorem et vim efiicacem ac maxime penetrantem, et hoc modo apprime congruit significationi Eucharistiae, cuius virtus totum hominem invadit et suo fervore replet.
(^) « Propterea quippe, sicut etiam ante nos hoc intellexerunt ho- « mines Dei, Dominus noster lesus Christus corpus et sanguinem suum « in eis rebus commendavit, quae ad unum aliquid rediguntur ex mul- « tis. Namque aUud in unum ex multis granis confit, aliud in unum ex < multis acinis confluit ». August., Tract. 26 in loan., n. 17.
334 QUAEST. LXXV.
Hinc de hoc sacramento solet intelligi notissima illa evangelii parabola : Simile est regnum caelorum fermento quod acceptum mulier abscondit in farinae satis tribus donec fermentatum est totum. Nam etsi, sensu primario, fermentum istud designet verbum evangelicum quod initio tam modicum videbatur, et nihilominus brevi tempore invasit totum orbem, intime penetrando tres principales hominum progenies : adhuc tamen in mystici significatione fermenti comprehenditur Eucharistia, quae cum sit parvula benedictio, ut Cyrillus ait, integrum hominem penetrat ac veluti fermentat, in animam efficaciam habens et in corpus, ut dicetur suo loco. Concludendum ergo, ritum utriusque ecclesiae esse rationabilem et consentaneum naturae sacramenti.
De materia tandem secundae consecrationis breviter dicendum quod requiritur vinum de vite, cui ex ecclesiastico praecepto permiscenda est aqua, sed in modica quantitate ne vini species solvatur. Huius porro praecepti finis est mystica significatio, quae multiplex a S. Thoma, art. 6 huius quaestionis, assignatur. Principahs tamen videtur esse adunatio popuh fidehs cum Christo, quae et ipsa exemplatur per unionem assumptae humanitatis cum Verbo (^). Sicut enim aqua de se insipida communicat sapori et caeteris proprietatibus vini quando ei admiscetur, ita animae fidehum per coniunctionem ad Christum deiformes fiunt. Caeterum in re aperta et omnibus obvia non est cur diutius immoremur; unde statim ad difficihora transeundum.
QUAEST. LXXV.
DE CONVERSIONE PANIS ET VINI IN CORPUS ET SANGUINEM CHRISTI.
« Aliter generans generato coniungitur, et aliter nutrimen- « tum nutrito in corporalibus rebus. Generans enim non oportet « secundum substantiam generato coniungi, sed solum secundum « virtutem ; sed alimentum oportet nutriti; secundum substantiam
(^) Cf. decretum pro Armenis, Enchirid., n. 593.
DE TRANSUBSTANTIATIONE 335
« coniungi. Unde, ut corporalibus signis spirituales effectus re- « spondeat, mysterium Verbi incarnati aliter nobis coniungitur « in Baptismo qui est spiritualis regeneratio, atque aliter in « hoc Eucharistiae sacramento quod est spirituale alimentum. « In Baptismo enim continetur Verbum incarnatum, solum se- « cundum virtutem ; sed in Eucharistiae sacramento confite- « mur ipsum secundum substantiam contineri » (^). Itaque de ratione et modo quo sub panis et vini speciebus fit praesens, nunc omnino dicere oportet, ac per hoc, iam ingredimur ipsa viscera mysterii.
Porro ex ipso titulo quaestionis in qua de reali praesentia disputare incipit S. Thomas, iam apparere potest fundamentale discrimen quod est inter doctrinam eius circa Eucharistiam, et varias opiniones quae inceperunt invalescere in scholis, saeculo XVI exeunte. Inscribit AngeHcus quaestionem istam : De conversione panis et vini in corpus et sanguinem Christi. Est enim apud ipsum caeterosque antiquos doctores scholasticos rata et certa sententia, quod transubstantiatio ita intime et necessario cohaeret cum reaH corporis Christi praesentia in sacramento, ut non possit negari primum, quin ipso facto logice sequatur negatio alterius. Docent quippe, solam transubstantiationem posse reddere rationem novae praesentiae Christi sub speciebus, quia ut dicitur art. 3 huius quaestionis in corpore : Non est dare aliquem modum quo corpus Christi verum esse incipiat in hoc sacramento, nisi per conversionem substantiae panis in ipsum (^). Recentiores e contra,
(^) S. Thom., 4. c. Gent., c. 91.
(^) Primus Caietanus iii schola S. Thomae, incepit in hoc puncto a Magistri doctrina recedere. Scribit enim in 3^™ Partem, q. 75, art. 2: « Praemittendum est quod non est hic quaestio de divina potentia ; non « enim ad hunc tractatum haec spectat quaestio; sed quaerimus quid « institutus ordo causarum habeat, Unde, cum dicitur in littera: Impos- < sibile est, etc, non est sermo de impossibili secundum divinam po- « tentiam absolute, sed secundum potentiam ordinatam, secundum « quam attenditur possibile vel impossibile in ecclesiasticis mysteriis >. Quod quam falsum sit, ad sensum S. Thomae quod attinet, postea videbimus.
3^6 QUAEST. LXXV.
etsi quoad alia omnia puncta inter se vel maxime dissentiant, in uno tamen negativo concordant. Nam in eorum opinionibus transubstantiatio non necessario cum reali praesentia connectitur; quin imo nullo modo reddit vel reddere potest rationem novae praesentiae Christi in sacramento, sed est ab*quid pure concomitans, quod per accidens solum se habet ad realem praesentiam in quantum huiusmodi.
Quae igitur cum ita sint, necesse est ut quamvis apud omnes cathoHcos habeatur una eademque generalis transubstantiationis notio, longe tamen dispares inveniantur sententiae, quando ad distinctam et scientificam notarum eius analysim devenitur. Hinc, ne defectu sufficientis praecisionis in intellectu terminorum, aerem verberare videamur, prius oportebit determinare, quis inter multos appareat legitimus, et ad mentem ConciHorum exactus, transubstantiationis conceptus. Quin etiam, ut totum praesentis controversiae obiectum definiatur magis, itemque ut accurate distinguantur errores ab iis opinionibus quae salva orthodoxia sustineri possunt, atque hoc modo habeatur unde mens dirigi possit in satis difficiH et salebroso itinere, operae pretium erit sequentia capita per modnm prolegomeni exponere.
§ 1-
De praesentia reali et transubstantiatione, quid fide catholica tenendum.
Regula fidei. — Primus negator reaHs praesentiae Christi in sacramento, saeculo XI apparuit. Fuit autem Berengarius ('), in ConciHo Turonensi primum condemnatus, deinde in ConciHo
(') « Is ergo (Rerengarius), cum iuveniles adhuc in scholis ageret « annos, elatus ingenii levitate, ipsius magistri sensum non adeo cura- « bat, condiscipulorum pro nihilo reputabat, libros insuper artium con- « temnebat. Sed cum per se attingere philosophiae altioris secreta non « posset, neque enim homo ita acutus erat, novis saltem verborum in- « terpretationibus... singularis scientiae laudem sibi arrogare, et cuius- « dam excellentiae gloriam venari, qualitercumque poterat, affectabat. « Factumque est ut pompatico incessu, sublimi prae caeteris suggestu,
DE TRANSUBSTANTIATIONE 337
Romano sub S. Gregorio VII coactus eiurare haeresim suam per sequentem fidei professionem in corpore iuris insertam : « Ego Berengarius corde credo et ore confiteor, panem et vi- « num... per mysterium sacrae orationis et verba nostri Redem- « ptoris, substantialiter converti in veram et propriam ac vivi- « ficatricem carnem et sanguinem D. N. I. C. ; et post conse- « crationem esse verum Christi corpus, quod natum est de « Virgine, et quod pro salute mundi oblatum in cruce pependit, « et quod sedet ad dexteram Patris ; et verum sanguinem Christi « qui de latere eius eflfusus est, non tantum per signum et vir- « tutem sacramenti, sed in proprietate naturae et veritate sub- « stantiae » (^).
Brevius Concilium Lateranense IV cap. Firmiter, praesentiam realem simul cum transubstantiatione per modum unius complectitur, definiens quod Christi Domini « corpus et san- « guis in sacramento altaris sub speciebus panis et vini veraciter « continentur, transubstantiatis pane in corpus et vino in san- « guinem, potestate divina » (^).
Saeculo tandem XVI advenerunt Protestantes inhaerentes vestigiis Wiclefi in Concilio Constantiensi iam dudum anathematizati. Plerique simpliciter negabant realem praesentiam ; Lutherus vero asserebat quemdam modum, aut verius quosdam modos quaHscumque praesentiae a se successive excogitatos ; omnes ad unum, transubstantiationem explodebant. Cum autem errores suos tentarent tegere sub calliditatibus verborum plus minusve
« dignitatem magistri potius simulans quam rebus ostendens, profunda « quoque inclusione inter cucullum, ac simulatione longae meditationis, « et vix tandem satis desideratae diu vocis lentissimo quodam quasi « plangore incautos decipiens, doctorem sese artium pene inscius pro- « iiteretur. Sed postquam a Domino Lanfrancoin dialectica de re satis « parva turpiter est confusus..., desertum se iste a discipulis dolens, ad « eructanda impudenter divinarum Scripturarum sacramenta..., sese « convertit, etc. >. Guitmundus, decorp. et sang. Christi veritate, 1. i sub initio. Migne, Patr. Lat.,Tom. 149.
(^) Enchirid. n. 298.
(^) Enchirid. n. 357.
De Ecclesiae Sacramentis. Tom. I. aa
338 QUAEST. LXXV.
ad speciem veritatis accedentium, contra omnes serpentinae fraudis formas edita est definitio Tridentina, in qua dicitur corpus Christi « in sanctissimo Eucharistiae sacramento contineri vere, realiter, et substantialiter ». Vere, id est, non tantum ut in sig-no vel figura, sicut aiebant Sacramentarii (^). Realiter, id est, a parte rei, non autem, sicut Calvinus asserebat, quatenus fidei contemplationi fit veluti praesens id quod physice nonnisi in caelo est. Substantialiter , id est, secundum substantiam, et non tantum secundum virtutem quamdam a sacratissimo corpore delapsam, quam Calvinus, et cum eo moderni forsitan Anglicani, non timerent concedere. Quod autem ad transubstantiationem attinet, eiusque habitudinem ad praesentiam realem, definitiones praecedentium conciliorum magis magisque a Tridentino determinantur. Nam in Sess. XIII, cap. 4, haec habet nunquam satis meditanda : « Quoniam autem Christus Redemptor noster cor- « pus suum id quod sub specie panis offerebat vere esse dixit, « ideo persuasum semper in Ecclesia Dei fuit, idque nunc « denuo Sancta haec Synodus declarat, per consecrationem panis « et vini, conversionem fieri totitis substantiae -banis in substan- « tiam corporis D. N, I. C, et totius substantiae vini in sub- « stantiam sanguinis eius, quae conversio convenienter et pro-
(^) Nota, damnari in Sacramentariis quod dixerint Christum esse in Eucharistia ut in signo, sensu excludente, quasi ibi esset ut in signo non continente vere id quod significat. Nunc autem sensu affirmanie verissimum est corpus Christi esse sub speciebus, tanquam sub signo sui. « Unde in fine cuiusdam missae oratur et dicitur: Perficiant in nobis, « Domine, quaesumus^ sacramenta tua quod continent, ut quod nunc specie € gerimus, rerum veritate capiamus. Postulat quippe sacerdos ut corpus « Christi quod sub specie panis et vini nunc geritur, manifesta visione, <i sicut revera est, quandoque capiatur... Et de hoc eodem sacramento « legitur in passione beati Dionysii, cui dum sacrum mysterium cele- « braret in carcere, apparuit Dominus, dansque illi sancta dixit: Accipe « hoc, chare meus, quod mox complebo tibi una cum Patre meo. Ac si « diceret: Quod tibi do modo in viatico, non mutabo in praemio, ut « dem aliud; sed id ipsum complebo, meipsum manifestans ». Algerus de sacr. corp. et sang. Domin., 1. i, c. 5. Migne, Patr. Lat., Tom. 180.
DE TRANSUBSTANTIATIONE 339
« prie a Sancta catholica Ecclesia, transubstantiatio est appel- « lata » (^).
Denique in Bulla Auctorem fidei novum additur documentum quo edocemur, transubstantiationis conceptum prout fuit in perpetuo intellectu Ecclesiae catholicae, non his duabus tantum notis absolvi, quae sunt realis praesentia corporis Christi a primo instanti peractae consecrationis, et cessatio in hoc eodem instanti, totius substantiae panis et vini, solis remanentibus speciebus. Sic enim habet praedicta Bulla, sub n. 29: « Doctrina Synodi « (Pistoriensis), qua parte tradere instituens fidei doctrinam de ritu « consecrationis, remotis quaestionibus scholasticis circa modum « quo Christus est in Eucharistia, a quibus parochos docendi mu- « nere fungentes abstinere hortatur, duobus his tanium propositis: « primo, Christum post consecrationem, vere, realiter, substan- « tialiter esse sub speciebus; secundo, tunc omnem panis et vini « substantiam cessare, solis remanentibus speciebus, — prorsus « omittit ullam mentionem facere transubstantiationis seu conver- « sionis totius substantiae panis in corpus, et totius substantiae « vini in sanguinem, quam velut articulum fidei Tridentinum Con- « ciHum definivit..., quatenus per inconsultam istiusmodi suspi- « ciosamque omissionem notitia subtrahitur tum articuli ad fidem « pertinentis, tum etiam vocis ab Ecclesia consecratae ad ilHus « tuendam professionem adversus haereses, tenditque adeo ad « eius obHvionem inducendam, quasi ageretur de quaestione mere « scholastica : perniciosa, derogans expositioni veritatis cathoHcae « circa dogma transubstantiationis, favens haereticis ». Qua ex definitione iHud saltem negativum eruitur, transubstantiationem
(^) Haec definitio, fere ad verbum transcripta est ex S. Thoma in praesenti, art, 4, in corp. « Cum in hoc sacramento sit verum corpus « Christi..., necesse est dicere quod incipiat ibi esse per conversionem « panis in ipsum... Et hoc agitur virtute divina in hoc sacramento; « nam tota substantia panis convertitur in totam substantiam corporis « Christi, et tota substantia vini in totam substantiam sanguinis Chri- « sti. Unde haec conversio non est formalis, sed substantialis, nec con- « tinetur inter species motus naturalis, sed proprio nomine potest dici « iransubstaniiatio »,
340 QUAEST. LXXV.
nempe nonduni explicari per meram cessationem totius substantiae panis et vini, ac veram ac realem praesentiam Christi sub separatis speciebus, statim post consecrationem.
Et de regula quidem fidei, hactenus. Huic opponuntur sententiae heterodoxae, quas e regione oportet recensere.
Sententiae erroneae. — Sententias erroneas nunc dico, quae secundum se tales sunt, sive a suis auctoribus haereticali pertinacia assertae fuerint vel non, sive etiam secutae sint vel potius praecesserint solemnes definitiones quibus contradicunt. Praetermissis autem haeresibus quae expresse et in terminis negant, aut praesentiam realem, aut transubstantiationem, aut utrumque simul, (quia de iis iam sufficienter est dictum), duo principales commemorantur errores praefatis fidei reguHs aperte repugnantes.
Primus error tribuitur Durando in IV, D. ii, q. 3. Docet remanere panis materiam, et panem converti in corpus Christi virtute verborum consecrationis, quatenus per ipsius Christi animam materia remanens informatur. Fuit hisce ultimis temporibus sub variis formis incaute renovatus a quibusdam, ahunde piis et cathoHcis, sed ut videtur, nimium indulgentibus pruritui accommodandi sacrosancta religionis mysteria ad imaginationis captum et ad volubiHa ac semper fluctuantia humanarum opinionum commenta (^). Ad eum etiam reducitur propositio Rosminiana quae sub n. 29 recensetur inter quadraginta, a S. Inquisitionis Congregatione anno 1887 damnatas : A catholica doctrima, quae sola est veritas, minime alienam putamus hanc coniecturam. In eucharistico sacramento substantia panis et vini jit vera caro et verus
(^) Omnes explicationum fabricae quae in praesenti mysterio inniterentur super recentiorum chimicorum placita de proprietatibus seu viribus materiae, sunt multiplici ex titulo vitandae. — Primo quia ad id quod totam naturam exsuperat, naturales vires nihil conferre possunt. — Secundo quia principia ipsa unde sumitur expositionis fundamentum, hodie affirmantur, et cras in opinione doctorum destruuntur. — Tertio quia verendum est ne illi ipsi quos ad fidem attrahere volumus, fidem nostram potius irrideant existimantes nos tam levibus rationibus acquiescere. De quo vide S. Thomam, i, q. 32, a. i in corp.
DE TRANSUBSTANTIATIONE 341
sa?tguis Christi, quando Christus eam facit terminum sui principii sentientis. ipsamque sua vita vivificat ; eo ferme modo quo panis et vinum vere transubstantiantur in nostram carnem et sanguinem, quia fiunt terminus iiostri principii sentientis. Sed contra est quod coniectura ista omnino laedit dogma catholicum, et multiplici ex titulo directe ei opponitur.
Etenim primo, Tridentinum (^) definit singularem esse conversionem panis et vini in substantiam corporis et sanguinis Christi, hancque singularem ac prorsus mirabilem conversionem aptissime et proprie transubsta^itiationem appellari. Quibus verbis Sancta Synodus aperte docuit, transubstantiationis rationem in solo altaris mysterio inveniri, et conversionibus aliis, maxime naturalibus, nequaquam convenire. Nunc autem coniectura adstruit univocam esse conversionem eucharisticam cum notissima illa conversione alimenti in substantiam sumentis, asserens panem et vinum per nutritionem vere transubstantiari in nostram carnem et sanguinem. Nec refert quod Gregorius Nyssenus (^), ahique Patres passim, dicant mutari nunc panem in carnem Christi per consecrationem, sicut mutabatur olim, dum ipse Christus in carne mortali utebatur hoc alimento ad refectionem corporalem. Aliud enim est uti similitudine nutritionis, ut vera et reahs conversio ostendatur, aliud vero est adstruere univocitatem, asserendo utrobique idem conversionis genus cui vere competat transubstantiationis nomen et ratio.
Praeterea Tridentinum non solum mirabilem ac singularem dicit conversionem panis in corpus Christi, sed etiam quo titulo sit mirabihs ac plane singularis, aperte declarat docens conversionem hanc esse totius substantiae panis in corpus, manentibus duntaxat speciebus. Coniectura autem videtur in primis conversionem ipsam absolute de medio tollere ; nam illud quod manet in suo esse, et cui solum additur nova terminatio, profecto in
(^) « Si quis.., negaverit mirabilem illam et singularem conversio- « nem totius substantiae panis... quam Catholica Ecclesia aptissime tran- « substantiationem appellat. anathema sit». Trid., Sess. XIII. can. 2.
(^) Greg. Nyss. orat. cathec, n. 37.
342 QUAEST. LXXV.
aliiid non convertitur. Sed et evidentius negat totius substantiae conversionem ; quocumque enim modo explices substantiam panis et vini fieri terminum principii sentientis Christi, necesse est ut aliquid dictae substantiae, peracta consecratione remaneat, quia illud quod iam amplius non est neque ex toto neque ex parte, utique terminus principii sentientis fieri nequit.
Praeterea, si in sacramento non est nisi substantia panis facta terminus principii sentientis Christi, ergo non continetur ibi « verum Christi corpus, qiwd natum est de Virgine, et quod « pro salute mundi oblatum i?i cruce dependit, et quod sedet ad « dexteram Patris » (^). Et eadem quoque consequentia est in omnibus affinibus sententiis quae a Durando principium sumunt. Nec opus est in praesenti agitare quaestionem, utrum scilicet identitas humani corporis ex sola identitate animae informantis repetatur. Satis enim est quod in his sententiis, tot haberet Christus corpora, quot hostiae ab invicem divisae et numero multipHcatae consecrantur in mundo. Atqui omnia haec corpora, ex nova semper panis ^nateria in terra conflata, profecto non essent ipsum unum atque individuum corpus quod nunc in caelo ad dexteram Patris sedet. Mitto interim alias plurimas repugnantias, quibus tam principiis rectae rationis quam dignae existimationi de Christo, maxime in suo statu glorioso, omnino derogatur. De his enim, aHas.
Alter error fuit Ruperti abbatis Tuitiensis (^). Sicut, inquit, Verbum aeternum per incarnationem factum est homo, non destruendo vel mutando, sed assumendo personaliter humanitatem, ita per consecrationem Eucharistiae fit panis, non destruendo vel mutando, sed assumendo personaliter panis naturam. Porro corpus panaceum adhuc dici potest unum cum corpore de Virgine nato, quia unum est suppositum utriusque, et unus est Christus qui utrumque assumpsit. — In quo certe suas voces Rupertus ignorat; falsissimum quippe est quod stante
(^) Supra, in corpore iuris, cap. Ego Berengarius. (^) Rupertus, 1. 6 in loan., super illa verba ; Panis quem ego dabo, etc. — Et iterum, 1. 2 de divinis ofiiciis, cap. 2.
DE TRANSUBSTANTIATIONE 343
hypothesi impanationis, corpus panaceum vere diceretur esse corpus carneum, ex hoc quod utriusque idem esset suppositum. Recte enim dicitur suppositum divinitatis esse suppositum humanitatis, sed nequaquam dici potest quod divinitas sit humanitas ; simili igitur modo eadem foret hypostasis habens corpus carneum et corpus panaceum, sed unum corpus non esset alterum.
Est autem haec positio iterum evidenter haeretica. Primo, quia negat omnem conversionem substantiae panis in substantiam corporis Christi ; sicut enim humanitas Verbi tam vere est et manet humanitas, ac si in suo proprio esse subsisteret, ita panis Eucharistiae, si fingatur assumi hypostatice a Verbo, non minus est panis post assumptionem quam ante. Secundo, quia evidenter negat esse sub speciebus ipsum corpus de Virgine natum, et ad dexteram Patris sedens; non solum enim non esset numeio idem, sed nequidem specie. Tertio, quia adhuc evidentius negat esse sub speciebus vini sanguinem Christi ; vinum enim in hypostasi Verbi exsistens, profecto sanguis non est.
Dixi haereticam positionem, tametsi a persona Ruperti notam haereseos aequum sit propulsare. Sed idem dici nequit de Luthero, qui cuin ahquid dogmatis catholici circa realem praesentiam retineret, non genuinam et sinceram totius Ecclesiae doctrinam asseruit, sed corruptam expositionem fecit suam, idque more muscarum quae partes sanas rehnquunt, ut ad corruptas irresistibih* instinctu advolent. Unde modo accessit ad palinodiam Berengarii qui post primam suam eiurationem docere inceperat substantiam panis cum vero corpore Christi in sacramento consistere, modo ad opinionem Ruperti de assumptione panis a persona Verbi, (unde iinpanatoriim error prodiit) ; ultimo propriam adinvenit sententiam, docens corpus Christi per unionem ad Verbum, id fuisse assecutum ut esset ubicumque est Verbum, id est ubique, et si ubique, etiam in pane Eucharistiae.
Hactenus de praecipuis erroribus, qui circa praesens dogma invaluerunt. Nunc ad cathoHcos theologos convertamur oportet, et videndum quae sententiae intra Hmites scholasticae expositionis a diversis proponantur.
344 QUAEST. LXXV.
De transubstantiatione et habitudine eius ad praesentiam realem, variae Scholasticorum sententiae.
- Opiniones recentiorum. — Tribus generalibus notis constat transubstantiationis conceptus apud recentiores. Prima est destructio panis secundum totam realitatem suam substantialem. Secunda est positio corporis Christi, prout nexum quemdam et ordinem dicens ad desitionem substantiae panis. Tertia est permanentia alicuius elementi communis, id est specierum. Consulto autem dixi tres generales notas, quia si ad specificationem secundae et tertiae descendatur, iam non una communis omnium, sed multiplex sententia est.
Porro dissensus principalis, et ad praesentem quaestionis statum potissimum pertinens, respicit naturam actionis per quam ponitur corpus Christi sub speciebus sacramenti. AHi enim cum Suarezio ('), Lessio (^), Coninck (3), Billuart (4), intelligunt fieri praesens corpus Christi per actionem productivam, AHi cum Scoto et Lugone (5), per actionem adductivam, vel quasi adductivam. Alii demum prudenter abstinent ab omni determinatione circa praedictae actionis quidditatem, dicentes esse in huiusmodi, nimias inquisitionum subtilitates. — Nunc vero, si sermo sit de nexu quo positio corporis Christi et desitio substantiae panis inter se coUigantur, omnes ilH auctores in hoc necessario convenire debent, quod sit pure ab extrinseco, et non ex natura rei. Quomodo enim destructio seu annihilatio substantiae panis inferret ex natura sua positionem corporis Christi, aut vice versa, positio corporis Christi sub speciebus annihilationem substantiae panis ? Quia igitur nexus nuHus est ex nalura rei, quocumque
(^) De Euchar. Disp. 50, Sect. 4. (*) De perfect. divin., t. 12, n. 119. (3) De Sacram., q. 75, art. 4, dub. 3. {^) De Euchar., Dissert. i, art. 7. (5) De Euchar. Disp. 5, Sect. 6.
DE TRANSUBSTANTIATIONE 345
modo explicetur, non variat formalem conversionis rationem, et ideo vix refert undenam sit repetendus. Caeterum, alii illum sumunt ex verbis formae quorum veritas exigit ut, pane desinente, succedat corpus Christi (^). Alii volunt ut ad productionem corporis Christi sub speciebus separetur substantia panis a sua quantitate et cunctis accidentibus ; qua separatione peracta, sequitur quasi connaturaliter totalis desitio eius (^). Alii reponunt nexum in hoc, quod corpus Christi succedit destructae substantiae panis cum eodem munere substantivo erga accidentia separata ; opinantur enim ipsum Christi corpus supplere influxum prioris subiecti respectu specierum permanentium, et hoc modo continuare erga eas munus quo fungebatur panis substantia (3). Alii demum contenti sunt ponere nexum coUigantiae in sola intentione Dei, in quantum scihcet non ad alium finem destruit Deus substantiam panis, nisi ut loco eius introducat corpus Christi.
Tandem quoad ultimam notam permanentiae specierum, potissima differentia est quia plures eam non habent ut essentialiter requisitam ad transubstantiationis rationem; aHi e contra ex ea totam volunt dependere conversionis veritatem (4). Item alii intelligunt, et rectissime, accidentia panis et vini permanere vere et reahter. AHi, scilicet recentissimi, dicunt illa permanere quoad solam apparentiam, quia funditus annihilantur omnia quae prius erant, Deus tamen producit in aethere vel in nostris organis eumdem motum qui ante consecrationem per panem et vinum efficiebatur (5).
Ex his igitur ommibus iam intelliges veritatem eius quod superius fuit dictum : nempe conversionem panis et vini sic expositam non reddere uUo modo rationem novae praesentiae Domini
(^) Vasquez, de Euchar., Disp. i8i, c. 12. (^) Suarez, Disp. 50. Sect. 6.
(3) Lugo ubi supra, Disp. 7, Sect. 6 et 7.
(4) Idem, ibid.
(5) Hoc tamen ultimum, quomodo regulae fidei aperte non opponatur, assequi non valeo, habita praesertim ratione definitionis Concilii Constantiensis, de qua suo loco infi^a.
346 QUAEST. LXXV.
nostri sub speciebus. Cum enim conversio ista sit mera destructio substantiae elementorum in ordine ad positionem corporis Christi, quin assignari possit ex natura rei aliquis nexus inter unum et alterum, apparet sane conversionem, (si tamen conversio dici possit), esse pure accidentariam respectu realis praesentiae secundum se. Quippe in dictis opinionibus actio qua fit praesens corpus Christi non exercetur nisi circa ipsum, cum nihil aliud sit quam eius productio, aut ahquid simile innominatum. Quare permanente semper panis substantia, vel ipsa prius destructa, sed sine ordine ad hoc mysterium, adhuc foret eadem ratio et causa sacramentalis Christi praesentiae, vel simul cum pane vel sine illo. Ex quo tandem sequitur quod ad quaestionem, cur sit corpus Christi praesens i?i sacramento ? responsio propria et formalis omnino nequeat esse, quia conversa fuit substantia panis in ipsum. Ad rem Lessius, de perfectionibus divinis 1. 12, n. 109: « Quod « (pani destructo) aliud succedat, non est ex vi iUius desitionis ; « haec enim tendit per se ad nihilum et non esse, sed (est ex « vi) alterius actionis coniunctae, qua ponitur corpus Christi ».
Nunc autem, praefatis opinionibus e regione opponitur sententia S. Thomae et antiquorum doctorum scholasticorum, quae hisce terminis comprehenditur.
- Sententia veterum Scholae principum. — S. Thomas et antiqui Doctores scholastici, puta S. Bonaventura, Aegidius, Alensis, Albertus Magnus, unanimiter negant omnem substantiae panis annihilationem; negant, inquam, non solum quoad vocem, sed quoad rem. « Non est dare, inquit S. Thomas, hic, art. 3 « in corp., aHquem modum quo corpus Christi verum esse in- « cipiat in hoc sacramento, nisi per conversionem substantiae « panis in ipsum, quae quidem conversio tollitur, posita vel aji- « nihilatione substantiae panis, vel resolutione i?i praeiacentem « materiam... Unde patet praedictam positionem (de annihila- « tione) esse falsam ». Et S. Bonaventura, in IV, D. 11, Part. 1, quaest. 3 : « Communiter ponunt omnes quod non est annihi- « latio panis, imo in meHorem substantiam commutatio ; et ideo « transubstantiatio, non annihilatio, taHs conversio est, et sic « appeUari debet. AmpHus, si panis non converteretur in corpus
DE TRANSUBSTANTIATIONE 347
« Christi, non esset intelligere quomodo corpus Christi inciperet « esse in altari sine sui mutatione ; propter quod, conversio pa- « nis, non annihilatio dicenda est ».
Unanimiter iterum negant omnem actionem circa corpus Christi qualitercumque terminatam, id est, negant omnem productionem vel adductionem eius, imo quamlibet mutationem in ipso inductam vi consecrationis, docentes transubstantiationem esse actionem qua substantia panis in Christi corpus praeexsistens et non mutatum convertitur, manentibus dimensionibus et caeteris accidentibus substantiae conversae. « In naturalibus conversionibus « transmutatur et id quod convertitur et id in quod convertitur. « Sed hic, illud in quod fit conversio, erat praeexsistens et non « ei additur ; unde hoc in quod terminatur co7iversio, nullo modo « transmutatur , scilicet corpus Christi, sed solum panis qui con- « vertitur ». Ita S. Thomas, in IV, D. 11, Quaest. 1, a. 3, q. 1, in corp. Consonat et S. Bonaventura: « Dicendum, inquit, quod « quamvis natura hoc non possit facere, neque ratio intelligere, « tamen Deus potest multa in corpus Christi convertere, et ex « hoc, corpus Christi, est in multis locis, noji per mutationem « quae sit i?i Christo, sed in pane qui convertilur in ipsum » ('). Et infra : « In creatione fit ut quod non erat, sit ; in transub- « stantiatione fit ut quod erat alicubi, sine sui mutatione sit « alibi » (^). Et rursus : « Per consecrationem... hoc solum fit, « ut quod erat in caelo perfectum et gloriosum, virtute transub- « stantiandi, idem sine mutatione sit in altari » (3). Et eadem est sententia Alberti Magni in IV, D. 11, a. 1, ad 5""" et 6"°^ ; Aegidii Romani, de corpore Christi, Theorema 1"°^; Alensis, Summ. theol., Tom. 4, quaest. 10, etc. Itaque in doctrina veterum transubstantiatio non est unius substantiae destructio et alterius subrogatio per productionis vel adductionis viam, sed est una simplex actio qua Deus qui ut auctor entis potest in totum ens, immediate mutat in id quod est entitatis in sub-
(^) S. Bonav. in IV, D. lo, Part. i, a. i, q. i. n Ibid., Part. 2, a. i, q. i. (^) Ibid., Part. 2, a. i, q. 2.
348 QUAEST. LXXV.
stantia corporis Christi, quidquid entitatis est in substantia panis, ita ut subiectum patiens non sit ullo modo Christus, sed solus panis, cuius transit substantia et remanent dimensiones.
Vide ergo cardinaha oppositionis puncta inter veteres et modernos. In una doctrina panis abit in nihilum, mutaturque corpus Christi, tam per omnes et singulas consecrationes quae in mundo celebrantur, quam ad omnes et singulas specierum corruptiones ; mutatur, inquam, in initio praesentiae, ut productum vel adductum, in desitione vero, ut destructum vel reductum. Ex opposito, in alia doctrina nihil desinit via annihilationis, sed via proprie dictae conversionis unius individuae substantJae in individuam substantiam corporis Christi. Ipse autem Christus in consecratione nihil patitur, nihil recipit, non repHcatur, imo fit praesens ubi antea non erat, (non quidem locali modo sed alio longe diverso\ ex hoc solo quod vi conversionis acquisita est remanentibus dimensionibus panis transubstantiati, habitudo realis continentiae erga id ad quod terminata est conversio. Denique, sicut sine ulla prorsus Christi mutatione incipit sacramentalis praesentia, ita pariter et cessat, statim ac corrumpitur et desinit esse extrinsecum continens (^).
(^) Ut paucis omnia recapitulentur, nota illa duo quae apud veteres totam de sacrosancto mysterio theologiam, instar principii regunt.
Primum est quod res tum in coelo tum in Eucharistia per omnia mundi altaria praesens, est ununt individuum corpus natum e Virgine, oblatum in cruce, videntibus apostolis elevatum et assumptum in gloria. Nunc si quaeratur in quo sita sit individui ratio, respondere debebunt omnes individuum esse indivisum in se, et divisum a quolibet alio ; debebunt etiam confiteri indivisionem esse rationem individui essentialem, quam ne ipse quidem Deus immutare potest, cum contradictoria non sint divinae obiectum omnipotentiae. — Atqui huic essentiali indivisioni repugnat in primis reproductio, per quam individuum multiplicaretur. Potes equidem reproducere picturam, imaginem, statuam ; at quo sensu ? Quatenus facere potes novam picturam vel imaginem simillimam ei quae iam exsistebat, sed non potes facere ut pictura a te producta. sit ilia numero eadem quae prius exsistebat. Et ratio est evidens, quia per quamcumque actionem productivam aliquid novum fit et educitur e nihilo sui ; nisi autem velimus adstruere identitatem contradictoriorum, res de novo facta non potest esse ipsa res non facta de novo, sed iam ab antiquo in esse perse-
DE TRANSUBSTANTIATIONE 349
Verum multi difficultate huius conceptus deterrentur, et ideo statim comparandi sunt ad invicem duo modi dicendi, modernorum scilicet et veterum, ut iam ab initio appareat impossibile esse fugere mysterium, sed hanc solum optionem nobis relinqui, aut suscipiendi verum mysterium a Deo revelatum, aut retinendi ahud quodpiam, forte magis incomprehensibile, confictum ab hominibus. Hinc :
- In qua doctrina lateat mysterium maius. — Certe, si de actione conversiva formaHter sumpta, seu de ipso transitu
verans. Ergo terminus actionis reproductivae non est individuum a quo reproductionisdenominatio sumitur, sed individuum aliudsimile ei,imo forte simiIlimum,non ipsum. — Rursus, essentiali notioniindividui repugnat pariter quaelibet separatio eius a semetipso. Ratio etiam nimis evidens est quam ut indigeat explanari; separata enim sunt divisa, et divisa non sunt unum indivisum. Atqui separata profecto sunt ea quae inter se localiter distant; nam si A sit constitutum sub mensura huius loci, si B sit constitutum sub mensura huius alterius loci, si denique hos duos locos dividat spatiorum intercapedo, evidens est quod A separatur a B, ac perhoc, non est unum cum eo individuum. Haec sunt principia sensus communis, ut videtur,quae pro veteribus erant inconcussa ; quibus etiamnequaquam opponuntur mira illa quae leguntur in vitis Sanctorum, uti suo loco palam fiet ex testimonio minime suspecto Benedicti XIV in opere de canonizatione et beatificatione servorum Dei. Unde veteres scholastici huic principio innixi, quod verum vero contradicere non potest, firmiter persuasum habebant nihil esse in dogmate praesentiae realis inferens multiplicationem vel multilocationem unius individui corporis Christi ; imo vero sentiebant quod, quacumque multiplicatione vel etiam separatione locali introducta, iam non hdberemus praesentem Christum, sed quidquid aliud a Christo distinctum, quo non indigemus.
Ahud quoque sententiae veterum fundamentum est : omnem actionem circa ipsum corpus Christi exercitam ad hoc ut manens in coelo consequatur novam et simultaneam praesentiam in hostia, esse omnino impossibilem. Etenim actio mutativa corporis Christi quae excogitari posset ut medium ad consecutionem novae praesentiae sacramentalis simultaneae cum praesentia caelesti, foret vel reproductio, vel adductio separativa et divisiva ipsius corporis a semetipso. Antiqui autem doctores utrumque reputabant absurdum, et ideo asserebant nullam mutationem vi consecrationis in ipso corpore Christi esse admittendam. Non quod mutatio in corpore Christi repugnet, absit! sed quia nulla mutatio in eo inducta potestesse via ad praesentiam sacramentalem. Reliquum igitur
350 QUAEST. LXXV.
substantiae in substantiam quaestio sit, quod ad facilitatem conceptus attinet, sine dubio vincunt recentiores. Explicatur enim mihi transubstantiatio per hoc quod destruitur substantia panis in ordine ad positionem corporis Christi, quod loco substantiae destructae ipsum Christi corpus introducitur, quod denique vel reaHter vel apparenter manent accidentia panis cum eadem habitudine continentis ad contentum ; quae omnia satis facile apprehenduntur.
Verum considerandum nunc est, an sit aeque intelligibilis
est ut tota mutatio ad praesentiam sacramentalem necessaria in alio inveniatur, hoc est, ut in tantum Christus consequatur novam praesentiam simultaneam cum praesentia coelesti, in quantum aliquid de novo incipit esse novo modo continens ipsum. Hoc autem non potest esse nisi dimensio panis, cui acquiri debet haec continentiae habitudo per conversionem totius suae substantiae in substantiam corporis Christi. Continentiam tamen nunc dico, quae sit longe alterius rationis ac illa notissima qua unum quantum circumscribit ahud quantum ; continentiam dico omnino diversam ab illa qua Christus in coelo continetur ; continentiam dico quae sit extra ordinemquantitatis, situs, etcommensurationis quantitatum, ita ut corpus Christi in sacramento exsistens nullo modo separetur a se in coelo exsistente, sed sit unum in seipso perfecte indivisum.
At recentioribus theologis omnino incredibile est quod corpus Christi possit fieri praesens in sacramento absque ulla sui ipsius mutatione, et Suarez de Euchar., Disp. 50, Sect. 4, dicit hanc viam mente concipi non posse. — Hinc primo adstruunt quod actio qua fit praesens corpus Christi, versatur, non circa panem, sed unice circa ipsum Christum. Hinc secundo, substantia panis praeexsistens non est positiva conditio ad operationem mysterii, sed magis obstaculum quod debet removeri per destructionem. Hinc tertio, transubstantiatio in opinione eorum tribus absolvitur: annihilatione substantiae panis, positione corporis Christi sub speciebus per productionem vel adductionem, tum demum nexu quodam extrinseco inter unius positionem et alterius destructionem. — Omitto nunc alia quae pertinent ad modum exsistendi corporis Christi sub speciebus. Nani in hac via procedendo, corpus Christi debet mutari non solum per hoc quod reproducitur vel adducitur, verum etiam per hoc quod privatur in sacramento suis naturalibus dimensionibus, quod compenetratur in seipso, quod redigiturin statu punctali, quod ex consequenti habet simul contradictorios essendi modos, in coelo scilicet et in sacramento. Sed de his, infra.
DE TRANSUBSTANTIATIONE 35 I
actio qua fit praesens Corpiis Christi. Cito namque dictum est. poni corpus Christi sub speciebus loco substantiae panis, sed non tam cito explicatum. Procedendo enim in hypothesi secundum quam non incipit esse in sacramento formahter per conversionem panis in ipsum, restat ut fiat de novo in altari praesens, vel quia ibi producitur, vel quia illuc adducitur. Medium certe non datur; poterunt forte fingi varia vocabula ad denominandiim dictam actionem, sed rehctis quaestionibus de nomine, vel erit actio influens esse substantiale corporis Christi, vel erit actio qua citra ullum influxum esse substantiaHs, corpus Christi in caelo praeexsistens et ibidem semper manens acquirit novam determinationem accidentalem quam ubicationem dicunt.
EHgis forte actionem productivam corporis Christi, quae, ad rem quod attinet, verissima creatio est, quia ex nulla praeiacente materia. lam, novitas essendi est de essentiaH ratione termini actionis productivae ; ergo, supponendo quod producatur sub speciebus ipsa corporis Christi substantia, est substantia de novo hic et nunc exsistens. Atqui substantia de novo hic et nunc exsistens debet esse omnino independens a substantia quae non noviter exsistit, sed a tempore incarnationis perseverat in esse. Et quale tandem erit iHud ens numero unum, plura habens esse substantiaHa a se invicem perfecte independentia : ens numero unum quod posset annihilari in uno loco quin annihilaretur in altero, vivere hic et simul mori iUic, uno verbo, simul suscipere in se quaeHbet praedicata contradictoria secundum varias exsistentias quas in variis locis habere supponitur? Consequentias sui principii patroni actionis productivae et vident et non leformidant. « Mutatio facta in uno loco, inquit Suarez de « Euchar., Disp. 48, Sect. 6, non fit in aHis locis distantibus « in quibus idem corpus exsistit... Probatur conclusio in integra « substantiaH mutatione... Quod ergo corruplio vel mors posset « evenire eidem corpori in uno loco, et non in aHo, probatur « primo ex dictis, etc. ». Consonat et Lessius de perfect. div.,
- 12, n. 119: « Verius igitur mihi semper visum Christi cor- « pus poni sub speciebus per actionem productivam... Quod « autem Deo istud sit possibile, dubitari non potest. Si enim
352 QUAEST. LXXV.
« quod periit Deus restituere potest..., cur non possit secundo « producere id quod mansit? Non enim exsistentia rei impedit « quominus rem illam secundo et tertio et decies et centies et « millies alibi producere queat, idem esse et eamdem exsisten- « tiam conferendo... Unde sequitur, (Deum) ex uno homine el- « ficere posse integrum exercitum... Et quamvis res hoc modo « repHcata in seipsa actu sit una eademque, virtute tamen est <.< multiplex. Nam multis aequipollet... Potest etiam diversa in « diversis locis, atque etiam contraria operari, atque adeo tan- « tum efficere quantum res numero diversae... Unde posita « huiusmodi replicatione, fieri potest ut una eademque res hoc « loco calescat, illo frigescat, hoc ascendat,. illo descendat, hoc « desinat et moriatur, illo incipiat et nascatur, qua de re no- « vissime bene scripsit Aegidius Coninck de Sacram., q. 75, « art. 4, dub. 3 ». Haec Lessius. Coninck vero, cuius auctoritas invocatur, loco citato habet: « Secundum hanc sententiam « (actionis productivae), explicantur facillime omnia incommoda « quae videntur sequi ex eo quod corpus Christi exsistat in « duobus locis. Cum enim corpus hoc modo reproductum sit « virtute duplex, et in uno loco omnino independens a seipso « prout est in alio loco, sequitur in utroque loco posse eadem « agere et pati, quae duo omnino distincta corpora possunt « agere et pati. Quod non solum est intelHgendum de actioni- « bus et passionibus aliunde illatis, verum etiam de actionibus « immanentibus. Unde homo ita replicatus posset uno loco « comburi ac mori, peccare, et si vis, damnari ; et alio frigere, « et pergere vivere, et mereri, et salvari, si absolutam Dei po- « tentiam spectemus, quia aequivalet duobus hominibus ». — Haec profecto dura sunt, et conceptu valde difficilia. Et ne dicas, quaeso, esse in huiusmodi nimias inquisitionum subtihtates. Hoc enim posset transmitti nisi ageretur de consequentiis quae immediate fluunt ex positis principiis ; sed non est nimia inquisitionis subtilitas si quis, priusquam admittat principia, inquirat de consequentiis eorum. Recte ergo concluditur, dictam sententiam non carere alto mysterio.
Sed nunc eHgis cum Scoto, Lugone, Sylvestro Mauro et
DE TRANSUBSTANTIATIONE , 353
aliis, actioiiem adductivam. Dico adductivam, sic enim nominata est a Scoto, qui « reputans impossibilem conversionem panis in « corpus Christi praeexsistens et manens secundum suum esse « antiquum, triplicem imaginatur transubstantiationem. Prima « est, quae iam dicta est... Secunda est, qua tota substantia « sic convertitur in aliam, ut alia producatur in esse, et hanc « vocat transubstantiationem productivam... Tertia est adductiva « termini ad quem illo ubi erat terminus a quo, et in hanc « decHnat Scotus... Relicta autem transubstantiatione productiva « tamquam non habente in hoc sacramento locum, nititur Sco- « tus probare primam esse impossibilem, et deinde tertiam esse « rationabilem » (^). Caeterum, non omnes audent concedere adductionis nomen, quia nuUus intercedit localis motus quo corpus Christi de caelo descendat in sacramentum. Quare utuntur quidam nomine actionis introductivae, vel constitutivae corporis Christi sub speciebus (^) ; utuntur alii nomine actionis repHcativae (3), et forte ahi ahis nominibus ipsam appellabunt. Sed ad rem quod attinet, nomine adductionis eatenus vocari potest, quatenus eumdem terminum habet ac consueta adductio de loco in locum, secluso tantummodo motu quo pertransitur spatium intermedium. Consequenter ergo ad sua principia de locatione corporum, imo et spirituum, sentiunt auctores iUi actionem constitutivam corporis Christi sub speciebus ponere in ipso Christi corpore aliquod novum ubi, quod superadditur ubi caelesti, et respicit eam.dem spatii partem quae respicitur ab ubi hostiae consecratae. Est enim ubi in ipsorum sententia modus aliquis intrinsecus, distinctus a substantia et quantitate, per quem res formaHter est in loco, quique « per suam essentiam respicit, « non quidem spatium reale, seu corpus extrinsecum circum- « dans, sed spatium imaginarium immobile cui facit praesentem « rem ubicatam » (4). Ratione igitur huius ubi de novo recepti,
(^) Apud Caietanum, in 3^°^ Part., q. 75, art. 4. (^) Lugo, de Euchar., Disp. 7, Sect. 6. (3) Sylvester Maurus, op. theol., Tom. 3, 1. \i, q. 140. (*) Necessitate quadam coacti sunt auctores illi asserere quod modus ubicationis per suani essenliam respicit spatium imaginarium inimo-
De Ecclesiae Sacramcnlis. Tom. I. 33
354 QUAEST. LXXV.
corpus Christi semper in caelo manens, ipso facto habet locari in terra intra terminos hostiae quae consecratur : locari, inquam, ita ut non solum sit praesens in dicto loco, verum etiam sit ibi localiter, sub mensura loci constitutum, non secus ac alia entia per ubicationes localisata. Et eodem modo dicunt quod si mihi exsistenti Romae superadderetur modus alius ubicationis, puta Parisiensis, eo ipso Romae simul et Parisiis localiter exsisterem.
lam vero de hac positione dico, abstrahendo interim ab eius implicantia vel possibilitate, esse illam aeque mysteriosam et captu difficilem ac qiiidquid unquam mysteriose fuit hominibus propositum. Mitto interim difficultatem ipsius praesuppositi circa intrinsecos ubicationis modos, quia esse locatum non est denominatio magis intrinseca qudim esse vestitum ; ecquis autem unquam concipiet hominem fieri formaliter vestitum per receptionem alicuius intrinseci modi vestitionis ? Et augetur difficultas ex hoc quod necessitate coacti dicunt, modos ubicationis respicere spatium imaginarium immobile cui faciunt praesentes res ubicatas : sed quis iterum intelliget, rem ahquam fieri realiter praesentem spatio quod a parte rei merum est nihil, et praeterea nihil ? Sed dato etiam praesupposito istius sententiae, quot et quanta sint incomprehensibilia in ipsa formali eius expositione, facile est videre. Nam certe altum mysterium est in hoc quod cum terminus mutationis corporis Christi sit localisatio eius in novo loco qui longe distat a loco caeli in quo idem Christi corpus localisatum praeexsistit, asserit nihilominus sententia ista, pertingi terminum ad quem, non pertransita distan-
bile, cui facit praesentem, rem ubicatam. Nam per ipsos, praedictus ubicationis modus est ipsa formalis positio in loco. Ideo, si respiceret spatium reale seu corpus extrinsecum circumdans, sequeretur quod moto corpore ambiente, res locata etiam manens immota mutaret locum, et deberet acquirere novam ubicationem, quod profecto absurdum est. Ideo, ut saivent ubicationem non mutari nisi ad motum rei locatae, dicunt modos ubicationis respicere partem spatii imaginarii immobilis quod fingunt quasi quiddam immensum sine limite et termino, compenetratum per spatium reale et mobile. — Cf. Lugo, Disp. 5.
DE TRANSUBSTANTIATIONE 355
tia. Atqui in unoquoque genere, ab uno extremo ad aliud extremum non pervenitur nisi ablata distantia qua unum ab alio distat. Hic autem distantia est localis, quae non aufertur nisi per motum localem; cum igitur nuUus intercedat localis motus, videtur omnino impossibilis sacramentalis adductio. Quidquid vero sit, altius sane et magis incomprehensibile mysterium est in hoc quod expresse asseritur, unum idemque individuum corpus a seipso dividi, distare, et per interiecta spatia separari. Quid enim individuo magis proprium quam ut sit indivisum in se? Et quodnam esse potest evidentius reahs distinctionis signum quam actualis separatio ? Unde sequuntur, ipsis fatentibus adversariis ('), pleraque difficiHa praecedentis sententiae, et superadditur difficultas concipiendi quomodo virtualis illa unius individui multiphcitas qua multis aequipollet, sit formalis effectus modorum ubicationis ; nam profecto proportio inter causam et effectum non est conspicua.
Ergo quocumque te verteris, etiamsi recentiores tibi patronos eligas, incidis in mysterium. Etenim, vel est mysterium in hoc quod permanentibus dimensionibus panis, ipsa panis substantia immediate convertitur in substantiam praeexsistentem corporis Christi, quod ex tunc absque ulla sui mutatione vel virtuaH multipHcatione incipit esse sub dimensionibus iHis, sed non ut locatum in loco, quia substantia (quae sola est terminus directus huius conversionis), ratione sui situm et positionem in loco habere non potest. — Vel est mysterium in hoc quod corpus de novo productum in sacramento, atque prorsus independens in esse substantiaH a corpore in caelo exsistente, sit nihilominus cum eo numerice idem. — Vel denique est mysterium in hoc quod citra motum localem, corpus Christi in loco caeH circumscriptive exsistens et manens, simul incipit esse sub mensura loci terrestris, a seipso separatum tota distantia spatiorum interiacentium. — Nunc autem attende. Impossibile est ut tria haec mysteria sint a Deo revelata; sese enim mutuo excludunt in hoc sacramento ; ergo necesse est dicere, duo saltem ex eis fuisse
(') Cf. Lugo, de Euchar., Disp. 5, Sect. 2 et seq.
356 QUAEST. LXXV.
inventa humanitus. Et quia in hoc etiam genere multo meHus est incidere in manus Dei quam in manus hominum, omnino necessarium est inquirere quodnam ex his tribus sit mysterium legitimum atque authenticum. Prae primis igitur consulenda est proxima regula fidei. Huc pertinet paragraphus sequens.
§3.
Quis sit, respectu habito ad definitiones Conciliorum, legitimus transubstantiationis conceptus.
Primo : Habito respectu ad declarationes Conciliorum, expositio recentiorum no?i satisfacit, qua parte docet annihilari panis et vini substantiam.
Regula fidei proponit transubstantiationem ut veram ac proprie dictam conversionem. Insuper, quod apprime notandum est, non docet extrema huius conversionis esse compositum substantiae panis et accidentium eius ex una parte, compositum substantiae corporis Christi et manentium specierum ex altera ; non enim definitur panem converti in sacramentum. Sed docet extrema conversionis esse totas et solas substantias. Fit enim, teste Tridentino, conversio totius* substantiae panis in substantiam corporis Christi, et totius substantiae vini in substantiam sanguinis eius. Ex quo sequitur quod in hoc mysterio permanentia accidentium non ingreditur positive formalem rationem conversionis in quantum huiusmodi.
Ex adverso recentiores conveniunt in asserenda destructione panis quae in se ipsa est vera annihilatio. Sive enim simpHciter dicas cum plerisque, panem destrui per hoc quod Deus subtrahit influxum quo conservabat eum in esse, sive addas cum nonnuHis subtractionem hanc, superveniente corpore Christi sub speciebus et separata substantia panis a suis accidentibus, connaturaHter requiri, semper tamen ponis cessare panem per reductionem in nihilum et cessationem sustentationis qua a Deo omnia portantur. Nec refert quod succedat corpus Christi, quia cum ista successio sit ex rei natura prorsus independens a dicta
DE TRANSUBSTANTIATIONE 357
desitione, ut iam supra dictum est, intrinsecam eius rationem mutare non potest. Unde Lessius, de perfect. divin., 1. 12, n. 109: « Circa substantiam panis et vini, inquit, primum mi- « raculum est, quod hae substantiae vi consecrationis funditus « pereant et veluti annihilentur, quanquam non solemus dicere « eas annihilari, eo quod desitio ex intentione divina non sistat « in nihilo, sed dirigatur ad positionem corporis Christi. Verum « hoc ad modum loquendi spedat ; nam ad rem quod attinet. . . « totum ita funditus perit, ac si prorsus in nihilum redactum « esset, 7iullo positivo succedente . Nam quod ahquid succedat, « non est ex vi illius desitionis... Fit autem haec desitio sub- « tractione influxus divini... ; illo enim substantifico influxu sub- « tracto..., necesse est rem in nihilum relabi ».
Quibus praemissis, dico non salvari veram ac propriam conversionem substantiae panis in ea doctrina quae ponit eius annihilationem. Ergo cum Concilia definiant veram ibi conversionem intervenire, habito respectu ad conciHorum definitiones, recentiorum expositio circa transubstantiationem non satisfacit. Consequentia est evidens. Antecedens vero probatur, nam iuxta communes animi conceptiones, conversio excludit annihilationem, et annihilatio conversionem. Annihilatio enim est oppositum creationis, scilicet reductio rei ad nihilum sui et subiecti, Sed conversio est mutatio unius in ahud ; mutatio, inquam, cuius terminus ad quem non est nihilum, sed ahquid positivum. Senserunt idipsum plerique adversarii, et inde est quod caelum terramque movent ut sese ab annihilatione expediant, sed frustra, ut ostensum est. Valet autem argumentum etiam contra Lugonem, cuius sententia forsitan utcumque salvaret veritatem conversionis panis in sacramentum corporis Christi, sed profecto non salvat veritatem conversionis substantiae in substantiam, quae sola a Concihis definitur.
Secundo : Habito respectu ad declarationes Conciliorum, expositio recentiorum non satisfacit, qua parte aufert mysterium a conversione ut sic, et ponit illud in actione quae di7'ecie circa Christi corpus exercetur.
Regula fidei proponit conversionem substantiae panis in
358 QUAEST. LXXV.
substantiam corporis Christi, ut mirabileni (^). Mirabile autem in stylo Tridentini idem est ac humano intellectui impervium ; unde in eadem Sessione, cap. 3, de unione hypostatica loquens ait : « Propter admirabilem illam (divinitatis) cum corpore et « anima hypostaticam unionem ». Et huic acceptioni congruit etiam ratio philosophica (^). Nunc autem quod appositum mirabilem in canone Tridentino afficiat conversionem panis formaliter in quantum est mutatio unius in aliud, facile constat, quia in definitionibus fidei Conciha cum magna proprietate terminorum loquuntur. Si igitur Concihum agnovisset mysterium in actione circa Christi corpus primo et immediate exercita, puta in eius productione vel adductione sub speciebus, omnino dixisset: Si quis dixerit, in sanctissimo Eucharistiae sacramento remanere substantiam panis et vini una cum corpore et sanguine D. N. I. C, negaveritque mirabilem illam et singulafem positionem ipsius corporis et sanguinis sub speciebus remanentibus, anathema sit. Nunc autem dixit : « negaveritque mirabilem illam « et singularem conversionem totius substaritiae panis, etc. ». Atqui in opinionibus recentiorum mysterium non est in conversione formaliter sumpta, id est in mutatione substantiae in substantiam, siquidem expHcatur mutatio illa per meram quamdam substitutionem cum nexu pure extrinseco inter desitionem unius et positionem alterius. Ergo mysterium amovetur a sua propria et genuina sede, et aho transfertur, ut degeneret in ahquid omnino diversum quod non proponit divina revelatio.
Accedit quod in sententia saltem eorum qui non habent permanentiam accidentium ut requisitam ad positivam rationem conversionis substantiae in substantiam (et recte quidem, ut videtur), esset admittenda duplex transubstantiatio ; una panis in corpus Christi ; altera, quod absit, ipsius corporis Christi in eam substantiam quae post corruptionem specierum reHnquitur. Loquendo enim in principiis adversariorum, quando contingit species corrumpi, adsunt omnia elementa ad transubstantiationem
(') Trident., Sess. XIII, can, 2. (^) S. Thom., I, q. 105, a. 7.
DE TRANSUBSTANTTATIONE 359
requlsita: videlicet destructio totius substantiae corporis Christi quantum ad esse replicatum quod sub speciebus habebat, tum deinde productio substantiae succedentis, ac demum nexus et ordo inter unius productionem et alterius desitionem. Unde quidam non timuerunt huiusmodi sequelam concedere, et Arriaga ('), etsi dicat illam esse probabiHus reiiciendam, tamen expresse admittit ut non improbabilem. « Non defuerunt, inquit, apud Sua- « rezium Disp. 54, Sect. 3, qui sequelam concederent, in qua « non video magnum absurdum. Sed dicit Suarez, non esse « tutum in re tam gravi ab antiquis theologis recedere. Re- « spondeo antiquos theologos, ut ipse fatetur, non negasse hanc « conversionem, Hcet illam non afifirmaverint, quia non disputa- « runt de illa ». Ast respondeo ego, antiquos theologos non negasse hanc conversionem et non disputasse de illa, quia secundum notionem quam habebant de transubstantiatione et de ratione sacramentaHs praesentiae, tanta enormitas ne in mentem quidem poterat eis obvenire. Caeterum, hic etiam obstat definitio Tridentina : « Si quis negaverit mirabilem iHam et singu- « larem conversionem totius substantiae panis, etc. ».
Tertio : Habito respectu ad regulam fidei, expositio recentiorum non satisfacit, qua parte proprietatem huius nominis « transubstajitiatio » non salvat,
Regula fidei docet, conversionem panis in corpus Christi convenienter et proprie a sancta cathoHca Ecclesia transubstantiationem fuisse appeHatam. Quo posito, vel dicent salvari in sua expHcatione proprietatem vocis, praecisione facta ab omni elemento communi remanente ; vel e contra, ratione permanentiae ipsius communis elementi, quatenus ut ait Lugo, Disp. 7, Sect. 6 et 7, sub iisdem speciebus succedunt sibi invicem duae substantiae cum eodem analogico munere substantivo, id est, sustentativo accidentium.
Si primum dicitur, nihil apparet quo vel specie tenus salvari possit proprietas transitus totius substantiae in totam substantiam, quem importat vocabulum transubstantiatio. Nam
(^) Arriagfa, Curs. philos., Disp. i de generat., Sect. 3, n. 21 et seq.
360 QUAEST. LXXV.
extremum a quo transit pure et simpliciter in nihilum per subtractionem influxus Dei ; id autem quod transit in nihilum, nec immediate nec mediate transit vere et proprie in ens positivum.
Si vero dicitur secundum, primo quidem minime est concedendum quod successio duorum sub uno tertio cum eodem ordine ad illud, sufficiat ad rationem transitus unius in alterum (^). Sed dato quod sufficeret ad qualemcumque conversionem, profecto proprium eius nomen non esset transubstantiatio. Etenim in omni vocabulo imposito ad designandum conversionem in qua manet commune elementum, praefixum tj-ans se tenet semper ex parte ipsius elementi manentis ; terminativum vero, ex parte eius quod amittit et accipit elementum manens. Sic expHcabis nomina transjormatio, transjiguratio , translocatio , ubi semper signatur transitus unius subiecti de una forma in aliam formam, de una figura in aliam figuram, de uno loco in alium locum. Similiter ergo in praesenti, oporteret praefixum se tenere ex parte manentium accidentium, et speciem conversionis significari per transitum in eis contingentem, puta transitum de subiecto quod erat substantia panis, in aliud subiectum quod esset substantia corporis Christi, et ideo talis conversio deberet potius dici transubiectatio.
Quarto : Habito respectu ad regulam fidei, explicatio recentiorum no?i satisfacit, qua parte otiosum videtur reddere tra^isubstantationis dogma, quod quidem, si recte ab eis exponeretur, optimo i^ire deberet amandari inter quaestiones mere scholasticas ,
In BuUa Auctorem fidei declaratur, non fuisse adhuc propositum transubstantiationis dogma, postquam quis docuit veram,
realem, et substantialem praesentiam corporis Christi sub speciebus statim post consecrationem, et in hoc eodem instanti (tu7ic
cessationem totius substantiae panis et vini, soHs remanentibus
speciebus. Ergo transubstantiatio aliquid dicit praeter ista duo,
et quidem aliquid a quo parochi docendi munere fungentes abstinere non debent, quia ut expresse dicit Pius VI in Bulla
(^) Dicesne aquam transire in vinum. quia loco eius, in eadem lagena vinum ponitur ?
DE TRANSUBSTANTIATIONE 36 I
praedicta, non est quaestio mere scholastica, sed articulus fidei quem Tridentinum Concilium definivit, quique in solemni fidei professione continetur. lam age, quidquid additur vel addi potest in sententia recentiorum, talis rationis est ut indifferenter omnino se habeat, non solum ad realem Christi praesentiam, verum etiam ad venerationem, cultum, et usum sacramenti : uno verbo, ad ea omnia quae respectu fidelis in quantum huiusmodi, alicuius ponderis seu momenti esse possunt.
Et sane, si conversio totius substantiae panis in corpus, et totius substantiae vini in sanguinem, se habet ut via necessaria ad realem Christi praesentiam in sacramento, statim apparet cur debeat conversio ista, simul cum ipsa reali praesentia, proponi fidelibus qui in doctrina christiana erudiuntur. Sed si respectu praesentiae reahs est omnino otiosa et inutihs, nulla unquam poterit ratio assignari cur oporteat catechistam de illa mentionem facere, postquam explicite docuit Christum praesentem fieri statim ad prolationem verborum consecrationis, et tunc substantiam panis et vini omnino cessare. Quod enim complexus destructionis panis et substitutionis corporis Christi sub speciebus rationem habeat conversionis unius in aHud, hoc videtur omnino adiaphorum in ordine ad cognitionem fidei, imo auget difificultatem absque ullo emolumento pro conservatione et tutela mysterii quod christianorum adorationi et devotioni proponitur. Esset igitur quaestio reHnquenda schoHs, ubi forsitan annumerari posset inter problemata quae ad acuendos iuvenum intellectus quandoque agitantur.
In summa, secundum recentiorum expositionem transubstantiatio non esset medium ad praesentiam Christi, nec faceret quidquam ad dignitatem et aestimationem sacramenti, sed esset ponenda solum propter seipsam. Atqui impossibile est ut propter seipsam pertineat ad eas veritates quas fideles scire interest, et a quibus parochi docendi munere fungentes abstinere non debent. Non ergo vera est et genuina, dicta transubstantiationis expositio.
Nunc autem inter opiniones recentiorum et sententiam antiquorum principum scholae non potest medium cadere. In ra-
362 QUAEST. LXXV.
dice enim unde caeterae omnes differentiae profluunt, ita contradictorie opponuntur, ut ex falsitate unius partis debeas necessario inferre veritatem alterius. Radix quippe differentiae in hoc est, quod antiqui doctores ponunt panem nullo modo annihilari, unde statim sequitur quod immediatus terminus conversionis debet esse corpus Christi absque uUa actione circa ipsum exercita. Recentiores vero ponunt panem annihilari ; quare cum immediatus terminus mutationis substantiae panis sit nihilum, de necessitate sequitur opus esse aHqua alia actione ad corpus Christi primo terminatam ; sequitur iterum, introducendum esse nexum extrinsecum quo unius desitio et alterius positio colligentur. Atqui ostensum est, expositionem modernorum non satisfacere. Ergo necesse est ut vera transubstantiationis expositio quaerenda sit in ea sententia quae a Scholae Principibus constanter et unanimiter fuit tradita.
Confirmatur conclusio ex diserta doctrina Catechismi Concilii Tridentini, de Euchar., n. 26-41, ubi inter aHa, haec nunquam satis meditanda leguntur: « Tria sunt maxime admiranda... « quae in hoc sacramento... fides cathoHca sine ulla dubitatione « credit et confitetur. Primum est, verum Christi corpus, iHud « idem quod natum ex Virgine in coeHs sedet ad dexteram Pa- « tris, hoc sacramento contineri. Alterum est, nuHam in eo ele- « mentorum substantiam remanere quamvis nihil magis a sensibus « aHenum videri possit... Tertium est, accidentia sine uHa re « subiecta esse, mira quadam atque inexpHcabiH ratione (^) ». Haec tria per ordinem evolvit Catechismus, et de secundo agere incipiens n. 37 ait : « Nunc, quod alterum erat propositum, do- « cebunt etiam (Pastores), panis et vini substantiam in sacra- « mento post consecrationem non remanere. Hoc vero cum eo « quod prius demonstratum est, necessario coniungitur. Etenim, « si est verum Christi corpus sub panis et vini specie post « consecrationem, omnino necesse est, cum ibi antea non esset, « hoc vel loci mutatione, vel creatione vel alterius rei in ipsum « conversione factum esse. At vero, fieri non posse constat ut
(^) Num. 26.
DE TRANSUBSTANTIATIONE 363
« corpus Christi in sacrame?ito sit, quod ex uno in alium locum « venerit... Creari autem corpus Christi, minus credibile est, ac « ne in cogitationem quidem cadere hoc potest. Relinquitur ergo « ut in sacramento sit corpus Christi, quod panis in ipsum « convertatur. Quare nulla panis substantia remaneat necesse « est ». Denique, sub n. 41, ad quaestionem quomodo fiat tam admiranda substantiarum conversio, respondet : « Difficillima est « omnino huius mysterii explicatio. Sed tamen conabuntur Pa- « stores iis qui magis in divinarum rerum cognitione profece- « runt, (nam qui imbecilliores sunt, verendum esset ne rei ma- « gnitudine opprimerentur), conabuntur, inquam, tradere huius « admirabiiis conversionis modum : quae ita fit ut tota panis « substantia divina virtute in totam corporis Christi substan- « tiam... sine ulla Domini nostri mutatione convertatur. Neque « enim Christus aut generatur, aut mutatur, aut augescit, sed « in sua substantia totus permanet ».
Restat demum ut huic prolegomeno ultima manus admoveatur, magis expoliendo transubstantiationis conceptum qui hactenus ut verus ac genuinus agnitus est.
§ 4.
Ad distinctiorem transubstantiationis conceptum quaedam declarationes.
Ad hunc scopum iuvabit singillatim exponere terminos definitionis Tridentinae ('). — Primo, conversio. — Secundo, mirabihs et singularis totius substantiae. — Tertio, totius substantiae, manentibus speciebus. — Quarto, proprie transubstantiatio appellata.
- Conversio. — Si etymon vocis consideres, videtur derivatum nomen a gyratione, qua fit antrorsum id quod erat retrorsum vel vice versa, sicut cum a sinistra me ad dexteram converto. Caeterum, distinctione facta inter id a quo nomen fuit
(^) Trident., Sess. XIII. can. 2.
364 QUAEST. LXXV.
impositum et id ad quod significandum fuit impositum, dicendum est conversionem idem esse ac mutationem qua res, desinendo esse id quod erat, transit in aliquod aliud quod non erat. Unde apparet conversionem differre a mutatione sicut species a genere, nam licet omnis conversio sit mutatio, non tamen omnis mutatio est conversio. Conversio quippe ex suo conceptu versatur inter duos terminos positivos, desinentem unum, succedentem alterum, et ita quidem, ut cum sermo est de iis conversionibus quas agens naturale operatur, corruptio unius debeat esse alterius generatio. At vero mutatio ut sic non includit conditionem hanc, cum saepe sit a simplici privatione ad formam, vel a forma ad privationem. Perspicuitatis autem gratia vocare possumus rem quae convertitur extremum quod, et illud in quod convertitur extremum in quod ; denique principia entis secundum quae desinit ista res esse quod erat, et incipit esse quod non erat, terminos formales tum a quo tum ad quem. Cogita conversionem panis in sanguinem : ibi extremum quod est panis, extremum in quod est sanguis, termini vero formales a quo et ad quem sunt formae substantiales panis et sanguinis, quia secundum eas in dicto exemplo transitus unius in aliud attenditur.
- Conversio mirabilis et singularis totius substantiae. — Imo, ideo mirabilis, ideo etiam singularis, quia totius substantiae panis in corpus, et totius substantiae vini in sanguinem D. N. I. C, pro quanto scilicet termini formales a quo et ad quem adaequate identificantur cum extremis quod et in quod. Ibi enim est altissima radix omnium differentiarum quibus transubstantiatio ab omnibus conversionibus naturalibus (^) essentialiter discriminatur.
Si enim attendas ad conversiones naturales, quotquot cognoscimus et possumus concipere, semper termini formales inadaequate distinguuntur ab extremis, quia semper utrique extremo
f^) In praesenti consideratione, ad conversiones naturales reducuntur etiam conversiones miraculosae quoad modum, quae sunt quoad substantiam in genere simplicium transformationum, puta conversio aquae in vinum in Cana Galilaeae, et aliae eiusmodi.
DE TRANSUBSTANTIATIONE 365
commune est aliquod elementum (^) quod se habet per modum subiecti respectu formarum sibi succedentium, et veluti instar pontis quoad transitum unius in aliud (^). Sed hic, nulkim est subiectum manens, cum substantia panis convertatur secundum se totam; quo fit ut sine praecedente alterationis motu perficiatur conversio, et nulla sit creatura possibiHs, cuius virtus sese ad eam mutationem extendat. Omnis enim creatura in sua actione requirit subiectum in quod agat, ac per consequens, conversionem ahquam efficere nequaquam potest, si illud secundum quod fit conversio, non habeat subiectum praeexsistens et perseverans in esse. Hinc transubstantiatio in eodem ordine invenitur ac creatio, quatenus creatio est quaedam productio ex nihilo subiecti; transubstantiatio vero, transitus unius in aHud sine ulHus communis subiecti permanentia. Ideo S. Thomas, in IV, D. 11, q. 1 , a. 3, q. 1 : « NaturaHs mutatio non potest pertingere usque « ad variationem materiae, quia operatur ex supposita materia, « sicut quodHbet secundum agens operatur suppositis his quae « data sunt sibi a primo agente, et haec principia oportet ma- « nere in operatione naturae... Ex quo patet quod ista conver- « sio differt ab omnibus naturaHbus conversionibus.... in hoc, « quod usque ad materiam pertingit, quod in iUis non inveni- « tur. Et quia materia est primum subiectum, ipsius non est « subiectum, ideo secundo differt in hoc, quod haec conversio « non habet subiectum sicut ihae habent ».
Ex eadem radice provenit aHa differentia, nam in conver-
(^) Cogita conversionem vini in acetum; ibi est aliquod principium substantiale, scilicet materia, quae cum prius esset sub una forma substantiali, incipit esse sub altera. Non ergo fit conversio secundum id totum quod est entitatis in extremis, adeoque termini formales non sunt cum extremis adaequate idem, sed inadaequate tantum. Et sic est in omnibus conversionibus quas naturale agens potest efficere.
(^) Per successivas dispositiones in materia inductas, res quae convertitur semper magis ac magis appropinquat ad hoc ut incipiat esse quod non erat, et desinat esse quod erat. Nam motus generationis aceti v. g., est ipse motus corruptionis vini ; et quia subiectum huius motus est materia, recte dicitur niateria manens se habere instar pontis ad transitum.
366 QUAEST. LXXV.
sionibus naturalibus, compositum transit in compositum, sed nullo modo forma convertitur in formam. Neque enim mutatio quam inducit agens naturale, potest attingere principia entis secundum se absolute considerata, sed solum attingit formas secundum quod pendent a potentia subiecti. Alterando scilicet subiectum, et disponendo illud ad receptionem alterius formae, agens naturale facit ut nova forma educatur e potentia materiae, et praecedens quae est cum ea incompossibilis, omnino abscedat ; quare * entitas unius formae non transit in entitatem alterius, sed compositum quod prius erat secundum unam formam, transit in compositum quod est secundum aliam. Hic autem, ex hoc ipso quod nullum datur conversionis subiectum, impossibile est ut actio conversiva attingat principia entis praecise in quantum a potentia subiecti dependent, sed omnino necesse est ut attingat radicitus ipsum ens secundum quod principiis essendi constat absolute consideratis ; et ideo conversio totius in totum aequivalet conversioni partium in partes, materiae in materiam, et formae in formam. « In naturalibus conversionibus convertitur totum in « totum, non autem partes essentiales in partes. Totus enim aer « (hydrogenium) convertitur in aquam, sed materia aeris (hy- « drogenii) non convertitur in aliquid, quia est eadem ; forma « etiam non convertitur, quia abscedit illa, et aHa introducitur. « Sed hic, et totum convertitur in totum quia panis fit corpus « Christi, et partes etiam convertuntur quia materia panis fit « materia corporis Christi, et forma substantiaHs simiHter fit iHa « forma quae est corporis Christi » (^).
Adhuc, ex eadem radice provenit tertia differentia. Etenim in conversionibus naturaHbus, exiremum quod corrumpitur, extremum in quod generatur ; corruptio quippe est dissolutio unius compositi, generatio vero est productio alterius; quae duo sic se habent ad invicem, ut non aHo motu corrumpatur unum, et generetur alterum, sed uno eodemque. In hac autem conversione impossibile est ut fiat unius corruptio et alterius generatio; ad hoc enim oporteret remanere materiam tamquam commune sub-
(^) S. Thom., in IV, ubi supra.
DE TRANSUBSTANTIATIONE 367
iectum, quod est contra praedicta. Rursus, fieri non potest ut alio quovis modo producatur extremum in quod, quia si alio modo produceretur, hoc esset per creationem ; atqui id quod creatur non est terminus transitus de ente in ens, sed de non ente in ens. Quapropter mirabilis illa et singularis conversio non potest esse nisi unius individuae substantiae in aliam individuam substantiam praeexsistentem et in suo antiquo esse absque mutatione ulla perseverantem, quatenus virtute divina hoc individuum demonstratum fit illud individuum demonstratum, quod est praeter et supra omnem comprehensionem humani intellectus. « In naturaHbus conversionibus transmutatur et id quod conver- « titur, et id in quod convertitur. Illud quidem quod in alte- « rum convertitur, semper transmutatur corruptione ; sed illud « in quod aliquid naturaHter convertitur, si quidem sit simplex « conversio, transmutatur per generationem, sicut cum aqua ge- « neratur ex aere (hydrogenio) ; si autem sit conversio cum ad- « ditione ad alterum praeexsistens, iHud cui additur transmutatur « secundum augmentum, vel saltem per restaurationem deperditi, « sicut accidit in nutrimento. Sed hic, iHud in quod fit conversio « erat praeexsistens, et non ei additur, quia, ut dictum est, iUud « quod convertitur, convertitur in ipsum, et secundum totum, « et secundum omnes partes eius. Unde hoc in quod termina- « tur conversio, nuHo modo transmutatur, sciHcet corpus Chri- « sti, sed solum panis qui convertitur » (0* •
Hinc tandem transubstantiatio est verum et stricte dictum mysterium, cuius possibiHtas nos penitus transcendit, quia nec in seipsa est naturaH rationi nota, nec in aHquo aHo tamquam causa in effectu. Quare, si de ea quaeratur an sit, responsio dari non potest nisi ex revelatione divina. Si praeterea quid sit inquiratur, magis per negationes respondendum, assignando quid huiusmodi conversioni non conveniat ex iis quae reHquis competunt, et per quamdam analogiam ad naturales transformationes eam nobis repraesentando. SimiHs difficultas locum etiam habet cum de creatione agitur, de qua proprium conceptum habere
(^) S. Thom., ubi supra.
368 QUAEST. LXXV.
non valemus. Videmus tamen creationem revera esse, et per con-
sequens esse possibilem, quia in illam ut in causam oportet re-
fundere exsistentiam rerum quae contrahuntur ad particularem
rationem essendi. Omnino ergo ratio nostra solvit quaestionem
an est, non vero quid est. Verum, etsi nec de creatione nec de
transubstantiatione proprius a nobis conceptus haberi possit, ali-
quid tamen multo difficilius circa conversionem totius substan-
tiae in substantiam occurrit. Ut enim dicit S. Thomas in IV,
D. 11, q. 1, a. 3, q. 3, ad 1"°^, « mutatio ista fit ex exsistente
« in exsistens praeter modum aliarum mutationum quae fiunt
« etiam ex exsistentibus in exsistentia, ex quarum inspectione
« intellectus noster sibi suas conceptiones formavit ; et ideo haec
« conversio videtur esse contra conceptiones intellectus, et pro-
« pter hoc, difficilius ei assentitur quam creationi quae est ex
« omnino non exsistente, cuiusmodi mutationem non vidit ». Sci-
licet, in conceptu creationis efformando, nihil est quod positive
occurrat in contrarium ex parte notionum quas in considera-
tione rerum acquirimus, sed sokim deest simile exemplum ; et
ideo, quando ad creationem assurgit nostra cogitatio, etsi alti-
tudine et incomprehensibilitate rei obruamur, non tamen apparet
ahqua contradictio. Hic autem, praeter defectum simiUs exemph,
positive occurrit in oppositum soHtus modus conversionum ex
ente in ens, ubi semper manet aliquid commune in ratione sub-
iecti. Multo igitur magis necesse est ut de transubstantiatione
agentes, dicamus potius quid no7i sit, quam quid sit, assumendo
id quod est de communissima ratione conversionis in quantum
huiusmodi, et removendo omnia quae ad naturales conversiones
pertinentia, transubstantiationi convenire omnino non possunt.
Atqui illud quod pertinet ad communissimam rationem conver-
sionis formaHter sumptae, in hoc est reponendum, quod non
datur nexus tantum extrinsecus inter unius extremi desitionem
et alterius successionem, sed intrinsecus, et ex natura rei. Quippe
in naturaHbus non satis est ut simultanee habeantur unius cor-
ruptio et alterius generatio, sed oportet ut motus quo corrum-
pitur unum, sit ipsissimus motus quo generatur alterum ; alias
nonnisi abusive conversionis nomen adhiberetur. Nunc autem,
8T, ^"ICK/.iL'3 — ^
CCL.
DE TRANSUBSTANTIATIONE 369
cum in transubstantiatione motus corruptionis et generationis esse non possit, restat ut totalis desitio unius extremi sit ipsissima successio alterius, quadam ineffabili et inexplicabili ratione: quatenus panis substantia secundum se totam cessat, non quidem 'ber lapsum in non esse, et subfractionem influxus Dei portantis omnia verbo virtutis suae, sed omnino actione positiva omnipotentiae, per quam in uno indivisibili instanti tota desinit in corpus Christi praeexsistens et non mutatum ('). Et post hoc restat dicendum cum Propheta : Magnus Dominus, et magna virtus eius, et magnitudinis eius non est nu-
(^) Hic nota bene quod a priori considerando rem, non apparet quare magis repugnaret enti totaliter desinere in aliud ens praeexsistens ut in transubstantiatione, quam totaliter desinere in absolutum non ens ut in annihilatione ; missaque imaginatione quae nobis repraesentat annihilationem velut quemdam lapsum in tenebrosam nihili abyssum, et non reducendo intellectualia ad conditionem sensibilium, abstracta notio transubstantiationis non videtur continere maiorem difficultatem quam illa annihilationis. Quaeris siquidem a me, qui concipi possit quod aliqua substantia totaliter cesset quoad omnia sui constitutiva per positivam conversionem in aliud praeexsistens. Et ego a te vicissim quaero, qui concipi possit quod aiiqua substantia totaliter cesset per desitionem in absolutum nihil. An forte pkis repugnat enti desinere secundum se totum in aliud ens, quam desinere secundum se totum in omnino non ens? Dices annihiiationem facile concipi per subtractionem influxus. Sed hoc non valet, quia negationes non intelliguntur nisi per sua positiva, et subtractio influxus in casu, nonnisi per influxum ipsum quo res ita portantur in esse, ut eo cessante funditus evanescerent, usque ad ultimas entis radices. Et putas te de eiusmodi influxu directam notionem habere posse? Certe, a posieriori, ratiocinando ex effectibus, recte concludimus quod creatio est; et si est, possibilis est ; et si possibilis creatio, possibilis quoque annihilatio. Hoc, inquam, a posteriori. Sed si haec via deesset, (sicut revera deest quoad transubstantiationem, eo quod nullus effectus est aut esse potest sub nostra experientia cadens, qui debeat refundi in transubstantiationem tamquam in causam), forte aestimares impossibilem transitum de ente in absolutum non ens, eodem modo quo nunc aestimas impossibilem totalem transitum entis in aliud praeexsistens ens, ut transubstantiationem reducas ad puram simplicemque substitutioiiem qua loco unius substantiae ponitur alia substantia.
De Ecclesiae Sacramentis. Tom. I. 24
370 QUAEST. LXXV.
merus. Et iterum : Quoniam elevata est magnificentia tua super caelos ! Ipse enim Deus est, cui natura essendi competit infinite absque omni contractione, cuius actio ex consequenti se extendit usque ad primas entis participati radices, ultra illud omne quod nos assequi valemus et comprehendere.
- Totius substantiae, manentibus speciebus. — Ens, ut norunt omnes, dividitur in substantiam et accidens. Est autem substantia, illud cui debetur esse per se, id est non in alio tamquam in subiecto; ac per hoc, proprium substantiae nomen a perseitate potius derivatum esse oportuisset. Verum nos res nominamus sicut primo illas apprehendimus; praeterea proportionatum humani intellectus obiectum est quidditas rei corporeae, de qua primo concipimus quod sit substratum accidentium et omnium sensibilium proprietatum ; et ideo quidquid per se est vel natum est esse, substajitiam appellamus. Nunc autem cum nomina quibus genus humanum utitur magnam et verissimam philosophiam contineant, (derivant enim ex communi et universali apprehensione quae falsa esse nequit, utpote orta a puro fonte rationis, non autem a causis erroris quae semper particulares sunt et variabiles), iure meritoque statim colligimus, substantiam corpoream non esse per seipsam obiectum sensus, id est non esse uUatenus sensibilem nisi ratione accidentium quibus afficitur. « Substantia in quantum huiusmodi, inquit S.Thomas ('), « non est visibilis oculo corporali, neque subiacet ahcui sensui, « nec etiam imaginationi, sed soH intellectui, cuius obiectum est « quod quid est ».
Hinc iam habetur reaiis distinctio substantiae corporeae a
(^) Infra quaest. 76, a. 7. — Nec, quaeso, inde inferas nuUam esse amplius differentiam inter corporalem et spiritualem substantiam. Differentia enim est primo in hoc, quod substantia spiritualis est simplex, substantia vero corporea est composita ex duobus essentialibus principiis, materia videlicet et forma. Secundo in hoc, quod substantia corporea habet transcendentalem ordinem ad quantitatem et alia accidentia quibus fit visibilis, imo vero, est eorum principium et radix; at substantia spiritualis est invisibilis tam secundum se, quam ratione accidentium quibus afficitur vel affici potest.
DE TRANSUBSTANTIATIONE 37I
quantitate et sensibilibus qualitatibus ; de qua distinctione ex professo agetur in huius disputationis decursu. Interim vero observa, illam contineri in doctrina Conciliorum circa praesens mysterium. Species enim quae transeunte substantia dicuntur permanere, ipsissima sunt accidentia panis et vini, uti sufficienter coUigitur vel ex sola coUatione decretorum Tridentini cum decretis Concilii Constantiensis a Martino V confirmatis, in quibus condemnatur haec propositio Wiclefi : << Accidentia panis non « manent sine subiecto in eodemi sacramento » (').
Intelligendum est ergo, conversionem istam versari inter totas et solas substantias, ita ut vere et physice maneant accidentia substantiae conversae. Quod ultimum, etsi fiiturum sit obiectum specialis disputationis, tamen iam ex nunc prae oculis omnino haberi debet velut essentialiter requisitum ad intelligentiam dicendorum in praesenti quaestione.
- Proprie transubstantiatio appellata. — Transubstantiatio proprie dicitur haec conversio, tum ratione eius quod positive includit, tum ratione eius quod de connotato negat. Ratione eius quod positive includit, quia conversio est cuius termini formales sunt, non solum principia substantialia, sed substantiae ipsae. Ratione eius quod de connotato negat, quia negat quamHbet aliam variationem, praeter illam quae est totius substantiae in substantiam. Non enim est totalis quaedam transentatio, si dicere Hceat, neque transubstantiatio coniuncta cum variatione accidentium, sed transubstantiatio et nihil aliud.
Nunc autem nota quod cum dicitur transubstantiatio reddere rationem novae Christi praesentiae in sacramento, intelHgitur equidem transubstantiatio sumpta secundum ea quae in suo conceptu intrinsece claudit, connotando tamen accidentium permanentiam tamquam conditionem absolute necessariam. « Si « enim substantia panis in corpus Christi converteretur, et panis « accidentia transirent, ex taH conversione non sequeretur quod « corpus Christi secundum suam substantiam esset ubi prius « fuit panis ; nuHa enim reHnqueretur habitudo corporis Christi
(*) Enchirid. n. 478.
372 QUAEST. LXXV
« ad locum praedictum. Sed cum quantitas dimensiva panis re- « manet post conversionem, per quam panis hunc locum sor- « tiebatur, substantia panis in corpus Christi mutata, fit corpus « Christi sub quantitate dimensiva panis, et per consequens, « locum panis quodammodo sortitur, mediantibus tamen dimen- « sionibus panis » (^).
Hucusque quaestionis praeambuhim, quo absoluto, oportet ad singulos articulos descendere, incipiendo a dogmate praesentiae reahs, ut sequitur.
THESIS XXXVIII
(Art. i).
In sanctissimo Eucharistiae sacramento est corpus et sanguis Christi, vere, reahter, et substantiaUter.
Demonstranda est haec fundamentahs veritas, primo ex verbis promissionis, secundo ex verbis institutionis, tertio ex perpetua traditione.
§ 1-
Primo, inquam, ostenditur efficaciter ex promissione sacramenti, quae loan. VI, 26-67 continetur (^). Praecesserat miraculosa panum multiphcatio in deserto; sequenti die turba
(^) S. Thom., 4 c. Gent., c. 63.
(2) Non defuerunt auctores cathoHci, qui ut facilius responderent haereticis asserentibus necessitatem communionis sub utraque specie, suumque errorem confirmantibus ex verbis Domini : Nisi mafiducaveriiis carnem Filii hominis, et biberitis eius sanguinem, etc, simpliciter negaverunt sermonem hic esse de Eucharistia, imo asseruerunt ista intelligi ad litteram « de manducatione spirituali Chrisii, abstrahendo tam « a manducatione sacramentali, quam a manducatione spirituah sacra- « menti in re vel in voto ». Ita sentit Caietanus in 3^^™ Partem, Q. 80, a. 12. Porro, cum Caietani auctoritatem in medium protulisset Richardus .Simon, modernistarum exegetarum praecentor et protagonista, hanc habuit a Bossuetio, nunquam satis meditandam responsionem : « M. Si-
DE TRANSUBSTANTIATIONE 373
Christum requirebat, sperans se iterum panibus saturatum iri; unde Dominus tandem in Capharnaum inventus sic eos alloquitur : Quaeritis me, non quia vidistis signa, sed quia manducastis ex pa7iibus, et saturati estis. Sed iam de meliori pane incipiens dicere : Operamini, ait, non cibum qui perit, sed qui permanet in vitam aeterjiam ; quae quidem propositio accurate est attendenda, quia totius sermonis clavem suppeditat. Quid enim est operari cibum, nisi studium, curam, et laborem impendere cibo acquirendo, ut bene explicat Maldonatus in hunc locum. Duo igitur clare ibi distinguuntur: opus ponendum ab homine, et
« mon observe que Cajetan a pu croire sans etre he're'tigue, que cds paro- « les de J. C, nisi manducaveritis , etc^ ne s entendent point a la rigueur « de la lettre de la manducation sacramentelle^ bien qu^il soit oppose en « cela au sentiment commun des anciens et des nouveaux interprHes de « l^Ecriture... Mais c'est proposer la chose d'une maniere peu equitable. « II ne s'agit pas de savoir si Cajetan est heretique, en s'opposant a « une interpretation autorisee par tous les saints. On peut penser mal « sans 6tre heretique, si Ton est soumis et docile. Tout ce qui est mau- « vais en matiere de doctrine, n'est pas pour ceia formellement h6re- « tique. On ne qualifie pour Tordinaire d'heresie formelle que ce qui « attaque directement un dogme de foi ; mais de la il ne s'ensuit pas « qu'on doive soufFrir ceux qui l'attaquent indirectement, en affaiblissant « les preuves de TEglise, et en affectant des opinions particulieres sur « les passages dont elle se sert pour 6tablir sa doctriue. Cest ce que « font ceux qui detournent les paroles de Notre Seigneur, dont il s'agit. « Ils privent rEglise du secours quelle en tire contre Theresie; ils « accoutument les esprits a donner dans des figures violentes, qui af- « faiblissent le sens naturel des paroles de TEvangile ; ils inspirent un
< m6pris secret de la doctrine des Pferes. Cajetan qui ne savait guere « la tradition, et qui ecrivait avant le concile de Trente, peut etre ex-
< cuse. Mais M. Simon qui a tout vu, et qui apres avoir reconnu le « consentement des S. Peres, ne laisse pas d'insinuer, avec ses adres- « ses ordinaires, le sens oppose au leur, nen sera pas quitte pour dire « que cela n'est pas heretique. L'amour de la verit6 doit donner de « Teloignement pour tout ce qui Taffaiblit, et je dirai avec confiance « qu'on est proche d'etre h6retique, lorsque, sans se mettre en peine « de ce qui favorise Th^r^sie, on n'evite que ce qui est pr6cisement « heretique et condamne par rEglise ». Defense de la Tradition et des Saints Peres, 1. i, c. 22.
k
374 QUAEST. LXXV.
cibus largiendus a Domino, de quo ipse subiungit, quem Filius hominis dabit vobis. Et ne videatur incredibile, Filium hominis posse dare cibum aeternae vitae : Hunc e^iim (hominis Filium) Pater signavit Deus, id est, extra numerum aliorum iiliorum hominum fecit per ipsam unionis gratiam qua idem ipse, FiHus hominis et Filius Dei est. Statim ergo instant ludaei interrogantes quale sit opus quod ab eis requiritur : Dixerunt ergo ad eum : quid faciemus ut operemur opera Deif Et dicunt opera Dei, quia intelhgebant haec opera ad Deum pertinere, et secundum Deum esse, utpote quae conducerent ad aeternae vitae panem. Tunc docet eos Dominus, opus illud esse fidem quae prima est et fundamentaUs dispositio, et statim multa de fide edisserit, sicut cum fidei causam in altius revocat principium, sciHcet in secretam vocationem Patris sive interiorem tractionem gratiae. Quae tamen omnia cum referantur ad praeassertam fidei necessitatem in ordine ad sumptionem panis quem daturus est FiHus hominis, plane ostendunt fidem non esse ipsam promissi panis manducationem, sed praevie tantum ad eam se habere. Itaque quando ait vers. 32-35 : Non Moyses dedit vobis panem de caelo, sed Pater meus dat vobis panem de caelo verum : panis enim Dei est, qui de caelo descendit..., ego sum panis vitae, non loquitur de se praecise in quantum per fidem metaphorice manducari debet, sed in quantum sub specie sacramenti futurus est panis hominum, ore utique sumendus, praelucente tamen fide quae argumentum est sive convictio non apparentium.
Verum clariora et omni ex parte invicta argumenta desumuntur ex secunda sermonis parte in qua expHcat Christus ihud quod prius de pane a se dando obscurius dixerat, et quae incipit a vers. 48: Ego sum pa7tis vitae... Si quis majiducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum, et panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita. Oua quidem afiirmatione signanter ac diserte testatur panem a se promissum, esse carnem suam, et (quod nequaquam praetereundum est), carnem suam pro salute mundi immolatam. Hunc enim sensum prae se ferunt verba iHa: caro mea (subaudi, data, oblata) pro mundi vita, ut etiam expresse plures codices legunt. Hunc sensum quam maxime con-
DE TRANSUBSTANTIATIONE 375
firmant verba sequentia, ubi separatim caro et separatim sanguis sumenda proponuntur. Itaque et cruentam crucis immolationem praedicit (^), et carnis suae manducationem proponit ut quae ad illam consequenter se haberet. Atqui sacrificia cruenta ubique terrarum per veram et realem hostiarum manducationem consummabantur ; imo ipse Moyses qui in caeteribus solemne habet ludaeos a ritibus Gentium removere, minime ab eis discordat quoad esum immolatorum, sed universo orbi consentit, veteremque sequitur consuetudinem. « Videte Israel secundum « carnem, inquit Apostolus (^), nonne qui edunt hostias, parti- « cipes sunt altaris? » lam ergo exckiditur a verbis Christi omnis probabiUtas sensus metaphorici, qui aliunde tam innaturahs, tamque insoHtus fiiisset, ut mirum revera non sit, si ludaei haec audientes, statim exclamaverint: Quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum f
Porro, Htigantibus inter se ludaeis, et vehementer contra-
(^) Cf. Cyrill. Alex. in loan., 1. 4, c. 2.
(^) I Cor. X-18. — Mysteriosa sane consuetudo, secundum quam sacrificii solemnitas, nonnisi per immolatae victimae manducationem tam apud ludaeos quam apud Gentes, perficiebatur ! Quasi id persuasum habuerint antiqui homines : victimas in Jiltari sacra morte oblatas portare peccata communitatis, et subeundo poenam eis debitam, illa expiare ; necessarium tamen esse ad applicationem expiationis vicariae, ut qui sibi apud Deum hostiam substituerant, eam sibi demum incorporarent, fierentque cum ea unum, et hoc tandem modo, beneficio reconciliationis seu pacis cum numine offenso instauratae fruerentur. Et constat, ritum in antiquitate adeo universalem nequaquam explicari sufficienter per solum instinctum naturae, sed prodere atque demonstrare exsistentiam cuiusdam revelationis primitivae. Revelationem autem dico de mysterio humanae redemptionis per verum illum Agnum Dei qui vere toUeret peccatum mundi, et vere hostia exsisteret vicaria pro hominibus; extra quem nullum iam sensum rationabilem habent mox expositae ideae de expiatione et applicatione eius. Sed et ex eadem revelatione primitiva originem indubitanter accipies figurativorum sacrificiorum figurativaeque sanctarum carnium manducationis, donec ille promissus, iile expectatus adveniret: ita scilicet ut in toto mundo antiquo indesinens quaedam fuerit prophetia in actu, tum sacrificii crucis, tum consequentis communionis eucharisticae.
376 QUAEST. LXXV.
dicentibus, nedum Dominus quidquam emolliat, maiori cum energia asseverat id quod dixerat, solemni etiam formula utens qua maiora sua pronuntiata confirmare solet : Amen amen dico vobis^ 7iisi manducaveritis carnem I^ilii hominis, et biberitis eius saiiguinem, 7ion habebitis vitam in vobis. Oui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem^ habet vitam aeternam. Tum ingeminat verba realitatern significantia : Caro mea vere est cibus et sanguis meus vere est potus. Repetitis item vicibus distinguit manducationem corporis et potum sanguinis ; sed quo fine, quave apparentia veritatis, quaeso? Ex quo enim de simplici apprehensione per fidem ageretur, profecto manducare idem esset ac bibere ; utquid igitur iam quarto diceret : Qui manducat meavi carnem et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in eof Praeterea, repugnantibus magis ac magis auditoribus incredulis, iisque iam non de turba, sed de ipso coetu discipulorum, respondet Dominus vers. 63 et seq., per explicationem quamdam, qua non veritas manducationis, sed solum carnalis ac veluti bestialis Capharnaitarum interpretatio excluditur. lUi enim « invitari se ad belluinam ah*quam crudehtatem putabant, ita ut « carnibus quidem vesci inhumaniter et sorbere sanguinem iu- « berentur, et quaecumque vel auditu solo horrenda sunt, facere « cogerentur. Non enim mysterii ilhus decus noverant, et pulcher- « rimam ob ipsum excogitatam dispensationem, sed illud apud « semetipsos utique versabant: Quomodo corpus humanum ae- « ternam nobis vitam inseret? etc. » (^). Dominus ergo ad eos : Hoc vos scayidalizat ? Si ergo videritis Filiu7n hominis ascendentem ubi erat prius? Spiritus est qui vivijicat, caro non prodest quidquam ; verba quae ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt. In qua quidem responsione praeobservandum est quod discipuh ilh qui vers. 61 exhibentur dicentes : Durus est hic sermOy et quis potest eum audire? scandalum acceperant de duobus quae concludendo suum sermonem, in recapitulationis modum, vers. 59 dixerat Christus : Hic est panis qui de coelo descendit, en primum. No7i sicut ma7iducaveru7it patres vestri ma7i7ia
(^) Cyrill. Alex., iu loan.. 1. 4., c. 3.
DE TRANSUBSTANTIATIONE 377
et mortui sunt ; qui manducat hunc panem, (i. e. meam carnem quae vere est cibus), vivet in aeternum, en secundum. Priora ergo illa verba: Hoc vos scandalizatf Si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius? responsionem continent ad scandalum acceptum ratione asseverati descensus de coelo. Et appellat ad futuram suam ascensionem quam aliqui ex tunc murmurantibus, oculis suis conspecturi erant, tamquam ad idoneum credibiiitatis signum pro eo quod dixerat se de coelo descendisse. Posteriora vero verba : Spiritus est qui vivificat, caro non prodest quidquam, etc., sunt contra scandalum acceptum ratione inculcatae necessitatis manducandi carnem Filii hominis ad vitam aeternam percipiendam. Corrigunt quidem falsum sensum, seu crassum realismum quo praeoccupabantur mentes murmurantium, sed nedum infirment nostrum dogma de veritate corporis et sanguinis in sacramento, novam ei atque illustrem afferunt confirmationem.
Ad cuius evidentiam nota bene quomodo non dixerit : caro ;;2^<j non prodest quidquam, sicut prius constanter dixerat : caro mea vere est cibus ; qui manducat meam carnem, habet vitam aeternam, etc. Unde nunc caro absolute dicta, in oppositione ad spiritum qui vivificat, idem est ac carnaHs intellectus, vel caro nuda et a divinitate seiuncta : ut iste, et non ahus sit sensus : Utique caro carnahter devorata quam vos cogitatis nulUus emolumenti est. Sed cum dixi manducandam esse carnem Filii hominis ut habeatis vitam in vobis, dixi ahquid spirituale et vivificans, quia locutus sum de carne mea in quantum unita divinitati, instrumentum eius est ad vivificandas animas ; de qua consequenter non est cogitandum sicut de carnibus animalium occisorum quae in ventrem vadunt et in secessum emittuntur. Uno demum verbo, de carne mea dixi eo modo proposita, qui sit dignus nobilissimo fine ad quem in sacramento ordinabitur; ibi enim habitura est invisibilem quemdam praesentiae modum, soHs spirituaHbus fidei ocuHs conspicuum, ratione cuius non poterit aut lacerari, aut digeri, aut quomodoHbet dentibus premi more eorum quae venduntur in maceHo. Atqui haec omnia praecedentes assertiones ad sensum metaphoricum minime trahunt,
378 QUAEST. LXXV.
sed solum sensum carnalem excludunt. Et confirmatur ex eventu, nam ex hoc multi discipulorum eius abierunt retro, et iam non cum illo ambulabant. Intellexerant enim, Dominum nihil relaxasse de prioribus dictis, sed novas potius difficultates addidisse, unde tanti altitudinem mysterii portare non valentes, discedunt.
Ultimum denique argumentum, idemque efficacissimum, sumi potest ex hoc quod Dominus sinit consummari praedictorum discipulorum apostnsiam, cum tamen in hypothesi Protestantium, scandaU auctor ipsemet extitisset per inutiles verborum exaggerationes, potuissetque una simpHci declaratione omnem aequivocationem auferre et tantam animarum ruinam praecavere. Qua in re bene observavit illustris commentator (^) lesum Christum non venisse in mundum ut stupefaceret homines verbis prodigiosis. Quod enim Deus faciat res altas, incomprehensibiles, satis superque intelligitur; quod mundus abeat retro et resistat tam subHmi revelationi, naturale est homini animah. Quod autem divina revelatio obruat mentes difficultatibus quae sunt solum in verbis, utpote in mera exaggeratione metaphorarum consistentes, absit, hoc esse non potest, non, non.
§ 2.
Nunc ad verba institutionis accedamus oportet. — Protestantes autem dicunt quod ex verbis institutionis nullum potest
(^) « Mon Sauveur, vous et vos ap6tres vous n'^tes pas venus 6tour- « dir le monde par un langage prodigieux; et parceque vous n'etes pas « venus pour T^tourdir, ceux qui 6nervent ainsi vos paroles, sont venus « pour le tromper... Ou cela est vrai au pied de la lettre, ou tout cela « est invent^ pour mettre le trouble et la division dans le monde. Que « Dieu fasse des choses hautes, incompr6hensibles, il n'y a rien la au « dessus de lui; que le monde en soit rebut6 et resiste ci une si haute « r6v61ation, c'est le naturel de rhomme animal. Mais qu'on nccable les « esprits de difficultes qui ne sont que dans le langage, que tout soit « exag6ration, et qu'il en faille venir a tout rabaisser a la capacite du « sens humain, cela n'est pas. Que ceux-la le croient, qui veulent nous « 6ter la verite simple des paroles de Jesus-Christ, et r6duire a rien son < 6vangile ». Bossuet, MediLations sur lEvangile, 39<'"ie jour.
DE TRANSUBSTANTIATIONE 379
deduci argumentum pro vera et substantiali praesentia corporis Christi. Nam pronomen hoc significat aliquid in individuo demonstratum, ac per consequens, maxime determinatum. Ergo significat determinate panem qui in manibus accipitur, ita ut propositio hoc modo debeat exponi : hic panis est corpus meum. Sed propositio eiusmodi in sensu proprio vera esse nequit. Ergo sumenda est sensu improprio, quatenus panis Eucharistiae est signum corporis Christi.
Praeterea, in tantum esset necesse sumere verba Christi in proprio eorum sensu, in quantum non possent nunc rationabiliter admitti metaphorae, et modi loquendi figurati. Sed in verbis institutionis plura sunt quae evidenter debent figurate intelligi, nam in forma primae consecrationis, I Cor. XI-24, sic ad Htteram in graeco legitur : Hoc est corpus meum quod pro vobis frangitur, cum tamen iuxta ipsos etiam catholicos, corpus Christi in Eucharistia penitus illaesum remaneat.
Item, sanguis Christi in sacramento non effunditur, et nihilominus in textu graeco effusio ubique enuntiatur de praesenti, ut quae ad sanguinem prout in caHce contentum referatur. Quid ergo dicunt catholici, omnia ibi sensu proprio et litterah esse accipienda ?
Rursus forma calicis apud Lucam et Paulum adhuc magis est metaphorica. Dicitur enim : hic calix novum testamentum est in meo sangimie, tametsi nec caHx, nec sanguis, vere et proprie testamentum dici possit.
Tandem, Matth. XXVI-29, statim post narrationem institutionis sacramenti adduntur haec verba tamquam a Christo dicta : Dico autem vobis, non bibam amodo de hoc genimine vitis, usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei. Ergo in caHce consecrato continebatur vinum seu genimem vitis, non autem sanguis Christi, vere, reaHter, et substantiaHter.
Sed contra est, quod dicit CyriHus Hierosolymitanus, in catech. mystag. 4: « Cum ipse (Christus) de pane pronuntiaverit « ac dixerit: hoc est corpus meum, quis audebit deinceps am- « bigere? Et cum idem ipse tam asseveranter dixerit: hic est
380 QUAEST. LXXV.
« sangms meus, quis unquam dubitaverit, ut dicat non esse eius « sanguinem ? » Nos itaque contra Protestantes aliquid adstruimus quod reipsa ex parte nostra nuUa indiget demonstratione, quandoquidem verbis dominicis nihil clarius excogitari potest. Stulte autem interrogaret aliquis cur in naturali et obvio sensu ista intelligamus ; perinde enim est ac si quis peteret a viatore per regiam et rectam viam incedente, cur non potius eat per cuniculos. Quippe ii sunt qui ad tropos et figuras recurrunt, quorum est reddere rationem interpretationis suae; quod quidem adversarii nec fecerunt, nec facere poterunt unquam. Et re quidem vera, penitus excludendum esse sensum figuratum ab iis propositionibus : Hoc est corpus meum, hic est sanguis meus {^), apparet evidentissime ex tribus. Primo ex materia de qua agitur ; secundo ex forma ipsarum propositionum; tertio ex appositis quibus praedicatum apud diversos evangelistas determinatum invenitur.
Primo, inquam, ex materia de qua agebatur. Condebat enim Dominus noster suum testamentum, dedicabat novum foedus, instituebat sacramentum, promulgabat legem, denique tradebat dogma ab omnibus Christianis necessitate praecepti expHcite credendum, quia ad ipsas bases ac fundamenta religionis evidenter pertinet mysterium illud in quo proprium Novi Testamenti instrumentum videre est. Atqui testamenti confectio, sacramenti institutio, legis promulgatio, dogmatis traditio, natura sua requirunt claram et simplicem locutionem, nulhque aequivocationi ansam praebentem, ne sciHcet in ambiguo remaneant ea quae certissima in rebus tam divinis quam humanis necesse est esse. Non quod omne genus metonymiae excludatur, cum aHquando metonymiae non solum non noceant perspicuitati sententiae, imo vero inserviant quam plurimum. Dico autem locum non habere in huiusmodi, metaphoras obscuras, innaturales, aenigmaticas, et contra communem loquendi morem ex puro arbitrio introductas. Et hic nota in qua aequivocatione versentur Protestantes, cum aiunt omne sacramentum in aHqua figura seu signo consistere.
{') Matth. XXVI, 26. 28.
DE TRANSUBSTANTIATIONE 38 1
Aliud enim est quod sacramenta constent rebus symbolice signicantibus res invisibiles, aliud vero quod verbis aenigmaticis atque ambiguis instituantur, nam certe hoc ultimum non continetur in primo, sed foret per se deceptivum et inductivum falsi cultus gravissimique erroris in religione (^). Quis igitur, nisi absurdissime, diceret Cliristum sic instituisse sacramentum primarium Novi Testamenti, ut ne ipsi quidem divinae legis doctores inter se convenire possent, quid sit hoc sacramentum, an panis, an corpus eius? — De qua re vide omnino Bellarminum de Euchar. 1. 1, c. 9.
Eadem veritas apparet secundo ex forma propositionum, hoc est corpus meum, hic est sanguis meus, Nam in propositionibus figuratis in quibus vel subiectum est figura praedicati, vel praedicatum figura subiecti, duplex modus attenditur. In primo modo explicatur proprietas subiecti per analogiam alius proprietatis maxime conspicuae in aliquo genere rerum, et tunc praedicatum enuntiatur indeterminate, aut certe cum emphasi quadam, nusquam vero cum pronomine demonstrativo, sicut cum ait Dominus in evangelio : ego sum ostium, ego sum vitis, non autem, hoc ostium, haec vitis. In secundo modo e contra, res ahqua determinata et in individuo demonstrata proponitur ut symbolum alterius, sicut cum Dan. IV- 17 dicitur: Arborem quam vidisti sublimem atque robustam...^ tu es rex, qui magnijicatus es; vel iterum, Gen. XLI-26 : Septem boves pulchrae septem anni ubertatis sunt, Interest autem inter unum et alterum modum, quod posterior ille adhiberi rationabihter nequit nisi in inter-
(^) « S'il (J. C.) avait voulu donner un signe, une ressemblance « toute pure, il aurait bien su le dire... Quand il a propos6 des simi- « litudes, il a bien su tourner son langage d'une maniere a le faire en- « tendre, en sorte que personne n'en doutat jamais : Je siiis la porie ; « celui qui entre par moi, sera sauve. Quand il fait des comparaisons, « des similitudes, les ^vangelistes ont bien su dire: Jesus ditcette parabole. « Ici, sans rien preparer, sans rien temperer, sans rien expliquer, ni « devant ni apres, on nous dit tout couit: Je'sus dit: Ceci est mon corps, « ceci est mon sang, mon corps donne\ mon sang repandu, voila ce queje « vous donne ». Bossuet, ubi supra, 22^"^*^ iour.
382 QUAEST. LXXV.
pretatione allegoriarum, vel visionum, vel factorum quae scimus fuisse a Deo disposita ut essent umbrae futurorum ; nam alias locutio foret omnino innaturalis, et praeter communes humani sermonis regulas, sicut revera innaturalis et absurda est in hypothesi Protestantium forma consecrationis. Etiamsi enim panis in genere sumi possit ut figura corporis Christi, quis tamen praesertim ex abrupto, de aHquo designato pane rationabiliter dicet : hoc, id est iste panis quem nunc demonstro, est corpus Christi ? Et certe, iuveni cuipiam sese in figuris rhetoricis exercenti facile permittetur haec oratio: Alexander erat leo. Numquid forte ista : Hic leo est Alexander ?
Accedit denique tertio, quod in lectiohe graeca, determinantur corpus et sanguis per articulum pluries repetitum : ToijTO eoTiv To acopia \iov, x6 •ujtEQ v\ic()v 5l86|I8vov ('). Toijto yaQ 80TIV To al\id ^oi), t6 TTJg %aivr\c, bm^r%r(;, xb jisqi noXkoyv 8X5(1^^6 pievov (^), ut sit sensus : Hoc quod do manducandum, est ipsum corpus meum, ipsum quod pro vobis datur; id quod porrigo bibendum est ipse sanguis meus, ipse novi testamenti, ipse qui pro multis effunditur (3). Praeterea, appositum vulgatae lectionis, qui pro vobis fundeiur, enuntiatur ubique in graeco de praesenti, et ita quidem ut directe et immediate referri non possit nisi ad id quod est in caHce, formaHter ut in caHce; nam Luc. XXII-20, sic legitur: Toijto t6 JtoTrJQLOV, t\ xaivr] SLa-OrjXT] 8V Tcp atpiaTL \kOv, t6 xiJtsQ 'uikjov 8X5(ijv6^8Vov, id est, hic calix pro vobis fusus, novum testamenium est in sanguine meo. Qui-
(^) Luc. XXII-19.
(^) Matth. XXVI-28.
(3) « Chretien, te voila instruit; tu as vu toutes les paroles qui re- « gardent retablissement de ce mystere. Quelle simplicite, quelle nettete « dans ces paroles! II ne laisse rien a deviner, a gloser ; et sMl y faut « quelquechose, c'est seulement en remarqnant que selon la force de « roriginal, il faudrait traduire: Ceci est mon corps, mon propre corps, le « meme corps qui est donne pour vous. Ceci est mon sang, mon proPre « sang, le sang de la nouvelle alliance, le sang repandu pour vous en remis- « sion de vos peches,.. Voila la glose, s'il en faut ». Bossuet, ubi supra, 22«'mo jour.
I
DE TRANSUBSTANTIATIONE 383
bus verbis significatur offerri et libari Deo illud ipsum quod sub speciebus vini in calice continetur, cum actio sacrificandi soleret apud ludaeos exprimi per sacrum ritum effundendi sanguinem (^). Constat autem aperte ex Scripturarum doctrina, nullam nunc nobis superesse victimam praeter Christum, et hostiam pro multis oblatam in remissionem peccatorum non esse panem aut vinum aut aHquid aliud, sed solum corpus et sanguinem Christi. Ergo adhuc evidentius excluditur omnis possibilitas sensus metaphorici (^).
Ad i""" ergo dicendum quod subiectum hoc, in forma consecrationis formaHter significat substantiam in confuso quae sub panis speciebus continetur. Nec obstat quod sit nomen demonstrativum; nam demonstratio fit ad sensum, id est per ordinem ad visibiHa accidentia quae remanent, non autem per designationem quidditatis substantiae sub dictis accidentibus contentae; sed quid iha sit, praedicatum determinat. Patet igitur evidens discrimen inter verba consecrationis et propositiones, ego sum ostium, ego sum vitis. IHic enim pronomen ego determinate significat personam Christi, cui praedicata ostium et vitis minime convenire possunt nisi metaphorice accipiantur. Hic vero, subiectum hoc non significat formaHter panem, ac per hoc, non
(') Levit. I, 5-15; III, 2-13; IV, 7-25, etc.
{^) Nota tandem contra criticos scholae theologico-historicae, quid de verbis institutionis, ad exegesim quod attinet, dicat Tridentinum Sess. 13, Cap. i. « Quae verba a sanctis evangelistis commemorata, et « a D. Paulo postea repetita, cum propriam illam et apertissimam signi- « ficationem prae se ferant, secundum quam a Patribus intellecta sunt: « indignissimum sane flagitium est, ea a quibusdam contentiosis et pravis « hominibus ad fictitios et imaginarios tropos... contra universum Eccle- « siae sensum detorqueri, quae tamquam columna et firmamentum veri- « tatis haec ab impiis hominibus excogitata commenta, velut satanica de- « testata est, etc. ». Unde nulius fuit unquam auctor catholicus qui in verbis iliis firmissimum atque inconcussum realis praesentiae argumentum non agnoverit, si unum Caietanum iterum excipias, a cuius commentariis inauditam temeritatem Pius V exsulare iussit. Scripserat Caietanus, q. 75, a. I, « non apparere ex Evangelio coactivum aliquod ad intelli- « genda haec verba proprie ».
384 QUAEST. LXXV.
de pane, sed de substantia latente sub accidentibus panis, affirmatur quod sit corpus Christi.
Ad 2"*" dicendum, vim argumenti nostri non in eo consistere, quod nulla omnino potuerit esse in verbis Christi metaphora, sed in eo quod materia non patiebatur metaphoras aenigmaticas et prorsus inusitatas quas fingunt adversarii. Huiusmodi autem non est metaphora illa qua dicitur apud Paulum : Toiito \iov eatlv to G(x)\ia, to vmg v\i{x)v xXco^evov (^), hoc est corpus meum quod pro vobis frangitur. Communi enim ludaeorum usu, locutio frangere panem adhibebatur pro eo quod est, panem dare seu offerre, iuxta illud Isaiae : « Frange esu- « rienti panem tuum ». Et quia in metaphoricis locutionibus non attenditur nisi externa species sub qua res sensibiliter sese manifestat, corpus Christi sub specie panis pro hominibus frangi, nihil aliud est quam dari se\i offerri Deo, sciHcet in sacrificium. Et ideo Lucas, discipulus et interpres PauH, vertit: Hoc est corpus meum, quod pro vobis dahcr, « xb viteQ -upioov SiSofievov ».
Ad 3""* simiHter dicendum, quod iuxta superius praemissa, effusio sanguinis riuu sacro apud Hebraeos, pro oblatione sacrificii propitiatorii accipiebatur. Non ergo aenigmatica locutio apponitur, sed adstruitur veritas sacrificii missae, ut infra suo loco patebit.
Ad 4"*" dicendum quod forma caHcis apud Paulum et Lucam sic debet exponi : //ic calix qui ratione sanguinis mei qiiem continet, of^ertur in remissionem peccatorum, novum est testamentum ; novum sciHcet, per oppositionem ad antiquum quod iam abrogatur. In quo quidem enuntiatur in recto continens pro contento, id est caHx pro sanguine, iuxta consuetum et usitatissimum loquendi morem ; nuHa autem aHa ibi occurrit metaphora, sed cuncta sunt HtteraHter accipienda, quia vere et proprie sanguis in caHce fusus, testamentum Christi et dicitur et est.
Ad cuius inteHigentiam observandum est primo, vocem testamentum indifferenter sumi, modo pro ipso actu ac vokmtate ultima testatoris, modo pro instrumento quod a testatore in ma-
- I. Cor. XI, 24.
DE TRANSUBSTANTIATIONE 385
nibus haeredum relinquitur (^). Observandum est secundo, quaenam ex natura rei inter testamentum Christi et testamenta hominum intercesserit differentia. Sane vero, id quod in humanis testamentis ad donationis validitatem facit, non est nisi voluntas qua testator secundum praescriptiones legum de bonis suis disponit pro tempore mortem suam secuturo ; mors vero eius fatah'ter superveniens non est nisi simplex conditio, sine qua effectum suum donatio non sortitur. At testamentum Christi causam suae validitatis habuit, non solam voluntatem disponendi de bonis quibus erat dives et beatus, verum etiam mortem expiatoriam in remissionem peccatorum. Ratio est quia, sicut in humanis ii qui ob patrata scelera civiHter mortui dicuntur, privantur iure possidendi et accipiendi donationes, ita nos propter peccatum amiseramus ius civitatis in superna lerusalem, incapaces effecti qui in ea haeredes conscriberemur. Unde praeter voluntatem qua disponitur de bonis, necessaria fuit ad valorem testamenti Christi, expiatoria mors crucis per quam solam, iuxta legem et decretum Patris, iuridica capacitas poterat resarciri ; atque hinc tandem facile intelHgitur, quomodo Eucharistia vel calix Eucharistiae sit vere et proprie ipsum novum et aeternum testamentum, sumendo nunc testamentum in altera e duabus acceptionibus supra declaratis.
Instrumentum enim testamenti solet dici illud in quo consignatur quidquid ad eius validitatem facit, puta sententia voluntatis ultimae, omnibus vestita solemnitatibus quae secundum legem adhiberi debent. Si ergo in testamento Christi ad dispositionis validitatem concurrebat tum voluntas donandi nobis caelestem haereditatem, tum etiam cruenta satisfactio a Patre con-
(^) Et utroque modo, ut ex mox dicendis apparebit, sumiturin verbis consecrationis, secundum diversam formam qua utuntur evangelistae. Primo modo apud Matthaeum et Marcum, ubi vox testamentum ponitur in obliquo: Hic est sanguis meus novi testamenti, i. e. quo sancitur dispositio meae ultimae voluntatis. Alio modo apud Lucam et Paulum, ubi vox testamentum ponitur in recto : Hic calix fiovum testamentum est, i. e. tabula dispositionis testamentariae quam in manibus vestris et totius Ecclesiae relinquo.
De Ecclesiae Sacramentis. Tom. I. 25
386 QUAEST. LXXV.
stituta ut per quam firma rataque evaderet huius sententia voluntatis, utrumque profecto in authentico instrumento debuit consignari. Bene autem sanguis in caHce sacramentaliter fusus utrumque exprimit ; attestatur enim expiatoriam mortem quam pro salute nostra Redemptor noster obiit ; attestatur et ultimam eius voluntatem, disponeridi nobis sicut disposuit ei Pater eius, regnum (^). Vere igitur et proprie dicitur novum testamentiim, id est, testamentariae donationis Christi documentum et monumentum authenticum (^). Nam hoc est testamentum subHme, cuius tabulae per totum mundum a tot saecuh's eduntur, et vocatis haeredibus quotidie praesentantur.
Ad 5"*" denique dicendum quod verba iUa dicta sunt a Christo in coena legaH, ante institutionem sacramenti, ut constat ex Luca, XXII, 17-20: « Et ait iUis : Desiderio desideravi hoc « pascha manducare vobiscum antequam patiar. Dico enim vo- « bis, quia ex hoc non manducabo ihud donec impleatur in re- « gno Dei. Et accepto ca/ice, gratias egit et dixit: Accipite et « dividite inter vos : Dico enim vobis quod non bibam de gene- « ratiojie vitis donec regnum Dei veniat. Et accepto pane gratias « egit, et fregit, et dedit eis dicens : Hoc est corpus meum quod « pro vobis datur, hoc facite in meam commemorationem. Si- « militer et calicem, postquam coenavit, dicens : Hic est calix no- « vum testamenttim in sanguine meo, qui pro vobis fundetur ». Ubi vides Lucam expresse distinguere caHces duos, unum quem accepit Dominus inter coenandum, alterum postquam coenavit ; et ad priorem refert verba, non bibam amodo de hoc genimine viiis, etc. Atqui Lucas solet servare ordinem chronologicum, utpote qui initio sui EvangeHi declarat se ex ordine scribere. E contra, Matthaeus ordinem saepe intervertit, ut apparet, ex. gr. in capite sequenti, ubi flageHationem et coronationem Christi
(^) Luc. XXII, 29.
(2) « Ceite coupe est le nouveau Testament en mon sang. Comme si « on disait: De meme que ce papier ou est ecrite de la main de votre « pere sa derniere volonte, est son testament, ainsi cette coupe sacr6e « est le testament de Jesus-Christ par son sang qu'elie renferme, et dont « la derniere disposition devait etre 6crite ». Bossuet, ubi supra, 62*'™'^ jour.
i
DE TRANSUBSTANTIATIONE 387
narrat post latam a Pilato sententiam, cum tamen ex loan. XIX, 1-6, aperte constet flagellationem accidisse antequam a praeside Christus crucifigendus traderetur; imo vero flagellatio fuit ultimus Pilati conatus ut Christum salvaret a morte ; sperabat enim ludaeorum animos ad commiserationem adducere. Verba itaque nobis obiecta, utpote dicta de cahce coenae legalis, non sunt ad rem. Fuerunt tamen a Matthaeo et Marco qui coenam legalem non descripserunt, annexa institutioni Eucharistiae, ut quae rationem eius et causam exprimerent. Est enim Eucharistia, memoriale quod reliquit Christus abiens in propria et visibiH specie, itemque viaticum quo confortati pervenire valemus ad aeternum illud convivium ad quod convocaverat discipulos, cum dixerat: Non bibam de generatione vitis donec regnum Dei veniat, seu, ut habet Matthaeus, usquedum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei, nectar coelestis gloriae significans. Et ideo, naturaH quadam idearum connexione, adiuncta sunt a duobus evangeHstis narrationi celebrationis sacramenti, verba quibus inter coenandum Dominus lesus de instanti suo discessu certiores fecerat discipulos, monueratque ultimum esse pascha figurativum, posthac implendum in regno Dei.
§ 3.
Superest ut argumentum Traditionis breviter proponatur; de quo videndus est omnino BeHarminus de Euchar., 1. 2 per totum, et Card. FranzeHn de Euchar., Thes. 8-9.
Praesupponendum est, dupHcem esse in deposito revelationis categoriam credibiHum. Prima est eorum quae ab omnibus necessitate vel medii vel simpHcis praecepti semper fuerunt expHcite credenda ; de quibus nunquam potuerunt esse controversiae inter cathoHcos, quia ab initio cunctis fideHbus exstiterunt proposita per ordinarium exercitium ecclesiastici magisterii. Altera est eorum, quorum expHcita cognitio de necessitate praecepti non est, quae etiam non semper fuerunt distincte proposita ab Ecclesia; unde et circa iHa attenditur triplex iHud stadium quod egregie exposuit Card. FranzeHn, Thes. 23 de Tra-
388 QUAEST. LXXV.
ditione : stadium dico fidei plus miiiusve implicitae, stadium motae controversiae, ac demum stadium consensus expliciti atque unanimis, consequens solemnem Concilii vel Pontificis definitionem. Cum autem dogma praesentiae realis, utpote pertinens ad ipsam substantiam cultus christiani, in primo ordine credibilium evidenter debeat recenseri, eo ipso cadit sub notissimo canone Vincentii Lirinensis : « In ipsa item Ecclesia magnopere curan- « dum est ut id teneamus quod ubique, quod semper, quod ad « omnibus creditum est ». Porro, etsi demonstratio consensus universalis quoad fidem realis Christi praesentiae sub speciebus sacramenti variis modis possit institui, non tamen illustriori modo fiet, quam si ex monumentis praeteritorum temporum, et potissimum quidem ex operibus Patrum, congerantur testimonia pertinentia ad diversas ac fere omnes partes Ecclesiae, ascendendo ab aevo in aevum, usque ad tempora apostolica. Tunc enim idem erit ac si universa Ecclesia cum omnibus suis pastoribus et doctoribus, martyribus ac populo fideli, in sua connexione cum apostolis, et per apostolos cum praedicatione ipsius Christi, sistatur coram, suam fidem contestans ; sicque evidentissime apparebit, dogma de quo agitur, purum intemeratumque ex fonte divinae Traditionis ad nos usque pervenisse. Et hoc modo agit Bellarminus contra Protestantes, colHgens testimonia omnium aetatum, incipiendo ab actis martyrii S. Andreae apostoli, producendoque testes innumerabiles usque ad saeculum XI.
Nos tamen utemur eo argumenti genere, quod insinuatum prius a Suarezio ('), fuit postmodum omnibus numeris absolutum per Cardinalem Franzelin, ubi supra, Thes. IX. Eminet, sin minus numero testimoniorum, at certe pondere eorumdem, quia vel unum solum testimonium potest esse instar plurimorum, quando refert non tantum communem fidem Ecclesiae unius aetatis, verum etiam conspirantem hostilium sectarum convictionem, per quam evidentissime excluditur possibiHtas cuiuslibet innovationis ex parte catholicorum. Argumentum autem sic pro-
C) Siiarez, de Eiichar., Disp. 46, Sect. 4, « Octavum caput addi « potest, etc. ».
DE TRANSUBSTANTIATIONE 389
ponitur: Constat de origine apostolica dogmatis quod in tota retro antiquitate christiana firmiter retentum est, tum a cathohcis, tum ab omnibus sectis quae sese a cathohca communione separaverant, et iam ab initio, teste loanne, inceperant puhulare. Atqui eius conditionis esse ostenditur dogma praesentiae reahs, utpote assumptum a Patribus tamquam commtme dispufatioiiis prificipium contra omnes haereticos.
Primo, contra Gnosticos Manichaeortim parentes. Sic enim argumentatur Irenaeus, 1. 4 c. haeres., c. 18, n. 4-5: Profitentur nobiscum Gnostici, transubstantiari panem et vinum in corpus et sanguinem Christi, et per hanc ipsam transubstantiationem perfici sacrificium quod offertur Deo Patri. Quomodo igitur cum hac fide stare potest pravum eorum dogma quo asserunt panem et vinum fuisse creata, non a Deo Patre D. N. I. C, sed ab aho quem fingunt visibihum omnium fabricatorem ? Tunc enim, cum Deo offerunt sacrificium, offerunt ei, non de eius donis ac datis, sed de bono aheno, ipsumque ostendunt cupidum bonorum inimici, contumeham facientes magis quam gratias agentes. Dicendum ergo est unum esse principium, unumque factorem visibihum omnium et invisibihum. Et simihter ex eodem communi dogmate, contra eosdem demonstrat Irenaeus, carnem esse capacem donationis Dei, id est, beatae resurrectionis (^).
Secundo, contra Arianos consubstantiahtatem Fihi negantes. Retorquet enim Hilarius, L 8 de Trinit., n. 18-17, argumentum quod ex hisce Evangehi verbis sumebant haeretici : « Ut sint « unum, sicut et nos unum sumus, ego in eis, et tu in me ». Etenim, inquit, Pater et Fihus sunt unum sicut et fideles unum sunt cum Christo. Atqui fideles cum Christo unum sunt, non per solam voluntatum concordiam, verum etiam in quantum per sacramentum communicatae carnis substantiahter in eis adest Christus. Ergo simih quodam modo, Fihus dicitur unum cum Patre, non propter affectus unitatem, sed in quantum substantia Patris est in Fiho per generationem communicata. Hinc Guitmundus, hb. 3 de corp. et sang. Domini: « Commodissi-
(^) Irenaeus, c. haeres., 1. 5, c. 2.
390 QUAEST. LXXV.
<< mum namqiie reor fore, ut quid etiam hic mirabilis disputa- « tor, (Hilarium dicit), de Eucharistia Domini in 1. 8 de Tri- « nitate sentiat, subtiliter attendamus. Contra Arianos quippe « disputans, ut substantialiter Patrem esse in Filio demonstra- « ret, ipsum FiHum in nobis substantialiter esse per Eucharistiam « probavit ». — Vide etiam Cyrillum Alexandrinum in cap. 15 loannis, ubi eodem utitur argumento.
Tertio, contra Nestorianos ponentes duas personas in Christo. Sic enim argumentatur Cyrillus 1. 4 c. Nestor. c. 5: Id quod accipimus in Eucharistia est vivificans. Atqui vivificans esse non potest id quod segregatum est et disiunctuni ab eo qui est vita per essentiam. Ergo id quod in Eucharistia accipimus, non est seiunctum a Deo Verbo. Sed in Eucharistia accipimus carnem Christi ; ergo caro Christi est propria caro Dei Verbi ; ergo secundum hypostasim unitur ei. « Propria namque eius est, ait, et non « alterius cuiuspiam ab eo diversi qui seorsum intelligatur, et unius « e nostro numero hominis. Cum autem ab illa cum corpore my- « stica veraque unione vivificum Dei Vcrbum segregaveris et omnino « distinxeris, quomodo ipsum corpus vivificum ostendes ? Qui « porro est qui dicit: Qui manducat carnem meam et bibit meum « sanguinem, habet vitam aeternam. Nam si homo quispiam « seorsum, et non potius ipsum Verbum factum est simile no- « bis, res ipsa quae geritur, anthropophagia erit, et inutihs illa « participatio ».
Quarto, contra Eutychianos confusionem naturarum in Christo adstruentes. Sic enim ratiocinatur Theodoretus in dialogo Inconfusus : Eucharistiae sacramentum est imago mysterii incarnationis. Constat autem sacramentum ipsum duphci elemento, caelesti et terreno, corpore Christi et accidentibus panis, quae quidem accidentia a sua essentia non recedunt cum incipiunt continere corpus Christi, sed manent quod prius erant. Ergo a pari, Verbum incarnatum duas habet naturas, divinam scihcet et humanam, et unio humanitatis ad divinitatem in persona Verbi efficere nequaquam potuit ut humanitas a sua propria et distincta essentia recederet. Valde insignis est locus Theodoreti. Eranistes Eutychianus interrogat orthodoxum : « Qui appellas donum quod
DE TRANSUBSTANTIATIONE 39 I
« offertur, ante sacerdotls invocationem ? — Orth, Aperte dicen- « dum non est; verisimile enim est, adesse aliquos non initia- « tos. — Eran. Respondeatur aenigmatice. — Orth. Cibum ex « talibus seminibus. — Eran. Alterum vero symbolum quomodo « vocamus? — Orth. Commune et hoc nomen est, poculi spe- « ciem significans. — Eran. Post sanctificationem vero, quo- « modo haec appellas? — Drth. Corpus Christi, et sanguinem « Christi. — Eran. Sicut symbola dominici corporis et sangui- « nis aha sunt ante sacerdotis invocationem, post invocationem « autem mutantur et alia fiunt, ita dominicum corpus post ascen- « sionem in divinam substantiam mutatum est. — Orth, Reti- « bus quae ipse texuisti, captus es. Neque enim symbola mystica « (id est accidentia), post sanctificationem recedunt a sua na- « tura ; manent enim in priori essentia, et figura, et forma, et « conspici tangique possunt sicut et prius. Intelliguntur enim ea « esse quae facta sunt, et creduntur, et adorantur ut quae illa « sint quae creduntur (^). Confer igitur imaginem cum prototypo, « et videbis similitudinem. Oportet enim figuram esse similem « veritati ».
Quinto, contra Macedonianos negantes divinitatem Spiritus Sancti. Sic enim argumentatur Isidorus Pelusiota, epist. 109 ad Marathonium: Spiritus Sanctus est qui transmutat dona in altari, et facit ea pretiosum corpus et sanguinem D. N. I. C, quod utique soHus divinae potestatis esse potest: « Cum Deus « et salvator noster homo factus, inquit, Spiritum Sanctum di- « vinam complere Trinitatem tradiderit, atque... in mystica mensa « communem panem proprium incarnationis eius corpus (Spiri- « tus Sanctus) reddat, quid tu, o vesane, eum quiddam facti- « tium, aut creatum, aut serviHs naturae, ac non herilis et ef- « fectricis ac regiae essentiae cognatum et consubstantialem Spi- « ritum Sanctum esse doces ? ».
(^) Id est, nonnisi acie intellectus fide illustrati potest cognosci id quod sub illis est, et circa ea factum est. IUud enim quod fuit mutatum est substantia quae ratione sui non est obiectum sensus. Quidquid autem per se est visibile et tangibile, (scilicet accidentia), non recessit a priori essentia, et figura, et forma.
392 QUAEST. LXXV.
Et haec quidem, pro more nostro breviter relata sufficiant. Qui plura desiderat, consulat auctores superius citatos ; quos cum legerit, videbit quanto iure liceat concludere contra Protestantes ipsissimis verbis quibus suam olim Augustinus concludebat disputationem contra lulianum Pelagianum : « Numquid Irenaeus « et Cyprianus..., et Hilarius, et Gregorius, et Basilius, et Am- « brosius, et loannes (Chrysostomus), de plebeia faece... in ve- « stram invidiam concitati sunt?... Isti episcopi sunt, graves, « sancti, veritatis acerrimi defensores adversus garrulas vanita- « tes... Hos itaque de aliis atque aliis temporibus atque regio- « nibus ab Oriente et Occidente congregatos vides, non in lo- « cum quo navigare cogantur homines, sed in Hbrum qui navigare « possit ad homines. Quanto tibi essent isti iudices optabiHores « si teneres cathoHcam lidem, tanto tibi sunt terribiHores quia « oppugnas cathoHcam fidem ; quam in lacte suxerunt, quam in « cibo sumpserunt, cuius lac et cibum parvis magnisque mini- « straverunt, quam contra inimicos etiam vos, tunc nondum na- « tos, apertissime ac fortissime defenderunt. TaHbus post apo- « stolos Sancta Ecclesia plantatoribus, rigatoribus, aedificatori- « bus, pastoribus, nutritoribus crevit. Ideo profanas voces ve- « strae novitatis expavit, et cauta ac sobria ex admonitione « apostolica, ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua, sic et « mens eius corrumperetur a castitate quae est in Christo, in- « sidias vestri dogmatis subrepentis exhorruit, et tamquam caput « colubri calcavit, obtrivit, abiecit. His igitur eloquiis et tanta « auctoritate sanctorum, profecto aut sanaberis, Dei misericordia « donante, (quod quantum tibi optem, videt qui faciat), aut si « quod abominor, in eadem quae tibi videtur sapientia perdu- « raveris, non tu iudices quaesiturus es ubi causam tuam purges, « sed ubi tot sanctos doctores egregios atque memorabiles ca- « thoHcae veritatis accuses, caeterosque sociosac participes eorum, « insuper et universam Christi Ecclesiam, cui dominica cibaria « fidcHter ministrantes, ingenti in Domino gloria claruerunt » (^).
Cum igitur tantam habeamus impositam nubem testium,
('j Augustinus, 1. 2 contra lulianum, n. 37.
DE TRANSUBSTANTIATIONE 393
vix potuerunt apud Patres colligi paucissimae quaedam subobscuriores locutiones, quae etiamsi commode explicari non possent, profecto in tanta luce, tantoque splendore consensus universalis Ecclesiae, certitudini dogmatis nequicquam officerent. Verum multum abest quin optimam interpretationem non patiantur, praesertim si consideres causas obscuritatis esse repetendas, partim quidem ex disciplina arcani, et partim ex securitate quam simplicitas fidei, nuUo adhuc adversario in hac parte impugnata, necessario afferebat, partim ex assumptione dogmatis Eucharistiae loco communis principii argumentationis contra errores diversissimos, partim denique ex natura ipsius sacramenti in quo et veritas signo coniungitur, et corpus Christi adest non iuxta modum praesentiae naturalem, sed ea inexsistendi ratione quae soU fidei potest esse conspicua.
- Disciplina arcani (*). — Ex hac lege manifestissime habes, non esse quaerendam plenam expositionem veritatis Eucharistiae in iis Patrum operibus apologeticis quae vel natura sua, vel ratione circumstantiarum, ad omnes promiscue destinabantur, tam fideles quam infideles seu non initiatos. Huiusmodi sunt quatuor libri Augustini de doctrijia chrtstiana, scripti eo tempore quo incipiebat ipsa doctrina sacra passim evulgari, et a doctis etiam paganis ad trutinam revocari (^). Cum enim aliqua contineat, unde inexperti scandalum accipere possent, antidotum tradit Augustinus, monens non esse accipienda Scripturarum documenta secundum carnalem intellectum. Nihil ergo proficient
(^) Introductafuit disciplinaarcaniconseqiienter ad praeceptumChristi, Matth. VII-6* Nolite sanctum dare canibus, neque mittatis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis, et conversi dirumpant vos. Et haec disciplina, quae sub initiis Ecclesiae possibilis erat, nunc autem possibilis amplius non est, maxime circa Eucharistiam observabatur; quod quidem evidenti indicio est, hoc sacramentum habitum esse apud primaevos christianos ut mysterium sanctum per excellentiam, et potisshnam Ecclesiae niargaritam.
(^) Saeculo quarto exeunte et quinto ineunte studium hominum litteratorum ad sacram doctrinam undique convertebatur, ut apparet ex multis Augustini epistohs, ubi respondet ad quaestiones sibi factas ab hominibus laicis, imo adhuc paganis.
394 QUAEST. LXXV,
Sacramentarii ex 1. 3, c. 16, sequentem Augustini regulam opponentes: « Si praeceptiva locutio... flagitium aut facinus vide- « tur iubere..., figurata est. Nisi manducaveritis , inquit, carnem « Filii hominis, et sanguinem biberitis, non habebitis vitam in « vobis. Facinus vel flagitium videtur iubere; figura est ergo, « praecipiens passioni dominicae communicandum, et suaviter « atque utiliter recondendum in memoria quod pro nobis caro « eius crucifixa et vulnerata est ». Nam in primis observandum est quod in stylo Augustini figura inesse dicitur, quoties in aliquo facto vel praecepto latet aliquid mysterii, ratione cuius non debet crude accipi sicut ad litteram sonare videtur. Sic superius, in eodem libro tertio de doctrina christiana, c. 12, dixerat: « Quae autem quasi flagitiosa imperitis videntur, sive tantum « dicta, sive etiam facta sint, vel ex Dei persona, vel ex homi- « num quorum nobis sanctitas commendatur, tola figurata sunt ». Non quod neget facta illa realiter accidisse, sed cum non sint de eo genere actionum quae ita intrinsece malae sunt, ut ne per divinam quidem dispensationem honestari queant, tollit scandahim ostendendo quomodo ordinabantur a Deo ut essent propheticae adumbrationes futurorum. Sic etiam dicit esse figurate intelHgendum quod Magdalena Christi pedes unxit et lacrymis rigavit, quod sanata hemorroissa, Dominus interrogavit, quis me tetigitf SimiH igitur ex causa, figuram esse ait in verbis evangelicis, nisi manducaveritis carnem Filii hominis, etc. Ibi quippe ahquid est secretius intelHgendum praeter id quod verba crude accepta prae se ferunt, mysterium est iubens non thyestaeum convivium seu horribilem anthropophagiam sicut Capharnaitae inteflexerant et pagani oHm calumniabantur ('), sed ahud longe
(^) Istud flagitium sive facinus est, circa cuius remotionem maxime soliicitus esse solet Augustinus. Exponens enim psalmum nonagesimum octavum, sic dicit: « Durum illis visum est quod ait: Nisi quis mandu- « caverit, etc. Acceperunt stulte, et putavertmi quod praecisurus esset Do- <L minus particulas quasdam de corpore suo, et daiurus illis ». — Sed et super Evangelium secundum loannem : « Illi putabant erogaturum corpus « suum, ille autem dixit se ascensurum in caelum, utique integrum. Cum « videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius..., certe vel tunc
DE TRANSUBSTANTIATIONE 395
diversum. Nam id quod praecipitur manducari et bibi ratione sui, non est ipsum Chrlsti corpus, ipse Cliristi sanguis, sed visibile sacramentum invisibiliter utrumque continens in cruentae passionis memoriam, iuxta illud Apostoli, 1. Cor. XI: « Quo- « tiescumque manducabitis panem hunc et calicem bibetis, mor- « tem Domini annuntiabitis, donec veniat ». Quamquam non in nuda passionis Christi commemoratione conslstit Eucharistiae celebratio ; at vero non solum non intendit Augustinus plenam et adaequatam catholici dogmatis expositionem tradere, sed imo ne mysteria revelet, arcani lege retinetur : idque unice ei prae scopo constitutum est, ut a studiosis christianae doctrinae removeat scandalum, quin prodat nondum initiatis id quod secretum manere debet. Hinc illud quod adeo frequenter in eius concionibus ad populum occurrit: Norunt fideles corp2is Christi... ecce coram catechumenis loquor, disputari inde modo non potest. Hinc, Serm. 132, n. 1, ait: « Sicut audivimus, curti sanctum « evangelium legeretur, Dominus- lesus Christus exhortatus est « promissione vitae aeternae ad manducandam carnem suam, et « bibendum sanguinem suum. Qui audistis haec, nondum omnes « intellexistis. Qui enim baptizati et fideles estis, quid dixerit, « nostis. Qui autem inter vos adhuc catechumeni vel audientes « vocantur, potuerunt esse cum legeretur audientes, numquid et « intelHgentes? Ergo sermo noster ad utrosque dirigitur. Qui « iam manducant carnem Domini et bibunt sanguinem eius, co- « gitent quid manducent et quid bibant, ne sicut dicit Aposto- « lus, iudicium sibi manducent et bibant. Qui autem nondum « manducant et nondum bibunt, ad tales epulas invitati festi- « nent... Et forte modo cum EvangeHum legeretur, dixistis in « cordibus vestris : Putamus quid est quod dlcit, caro mea vere
^ intelligetis quia gratia eius non consumitur morsibus^. — Et iterum : « Prout voluerunt ita intellexerunt, et more hominnm, quia poterat lesus, « aut hoc disponebat lesus, carnem qua indutum erat Verbum. vetuti 4. concisam distribuere credentibus in se'». — Et paulo post: « Carnem « quippe sic inteilexerunt, quomodo in cadavere dilaniatur, aut inmacello « venditur ». — Vide omnino Guitmundum, de corp. et sang. Dom. 1. 2, apud Migne, pag. 1454 et seq.
396 QUAEST. LXXV.
« esca est, et sanguis meics vere potus est? Quomodo manduca- « tur caro Domini, et bibitur sanguis Domini ? Quis contra te « clausit, ut hoc nescias ? Velatum est ; sed si volueris, erit re- « velatum. Accede ad professionem, et absolvisti quaestionem... « Ecce Pascha est, da nomen ad baptismum. Si non te excitat « festivitas, ducat ipsa curiositas, ut scias quid dictum sit: Qui « ma?iducat carnem meam et bibit sanguinem meum, in me ma- « ?iet, et ego in illo » (^).
- Securitas orta ex communi fide. — Sane vero evidens est, multas esse dictiones quae ante exortam haeresim sine periculo adhibentur, postmodum autem non ita. Unde in controversia Pelagiana respondet nonnunquam Augustinus adversariis obiicientibus varia loca antecedentium Patrum : securius loquebantur antequam perversum vestrum dogma exsisteret. Nunc ergo si animadvertas quod usque ad tempora Berengarii nullus prodiit speciaHs error circa veritatem corporis Christi in sacramento, haud difficulter intelHges locum Augustini in libro contra Adimantum c. 12, ubi explicans quamdam Deuteronomii sententiam quam Manichaei proponebant ut aperte contrariam EvangeHo, et in qua dicitur sanguis esse anima carnis, sic habet : « Ex eo quod scriptum est, sanguinem pecoris animam eius esse, « praeter id quod supra dixi, non ad me pertinere quid agatur « de pecoris anima, possum etiam interpretari, praeceptum iHud « in signo esse positum. Non enim dubitavit Dominus dicere : « hoc est corpus meum, cum signum daret corporis sui ». Nam etsi nunc temporis propositio ista, Christum dedisse signum corporis sui, foret male sonans et suspecta de haeresi, habet
(^) Si quid historice constat, haec ipsa est de qua nunc sermo, lex arcani. Et ideo, eos qui se theologos dicunt critico-historicos, eiusmodi adiumentum pro defensione cathoHci dogmalis, ex propria eorum materia depromptum, ambabus manibus crederes esse arrepturos. Sed omnem admirationem superat, quod nihil e contra intentatum relinquunt, ut destruant. Quibus argumentis? Nullis, af^ wcr^. Quid enim vel verosimile unquam afferetur contra tot et tanta et tam categorica testimonia quae colligit ex. gr. Franzelin, de Sacr. in gen. thes. 19? Solus igitur in causa hic est destructionis furor.
DE TRANSUBSTANTIATIONE 397
quemdam sensum plane orthodoxum, eumdemque tempore Augustini quo, ut ostensum est, in profitenda reali praesentia conveniebant omnes, tam catholici quam acatholici, omnis ambiguitatis expertem. Eucharistia enim sumpta pro eo quod est sacramentum tantum, vere signum est corporis Christi, quia id quod tangimus, quod dentibus premimus, et cernimus oculis, non est ipsum Christi corpus, sed signum eius ; signum dico non vacuum, signum continens rem significatam, signum tamen, utpote sacramentum.
Equidem non est diffitendum, nullam esse in re ipsa paritatem inter propositionem, hoc est corpus meum, et illam Deuteronomii a Manichaeo obiectam, sanguis est anima carnis. Ut enim esset paritas, oporteret pronomen hoc supponere in recto pro visibilibus speciebus seu accidentibus panis, quod verum non est, ut ex praemissis constat. Sed exinde nihil aHud sequitur nisi quod Augustinus non satis ponderavit formalem significationem subiecti, attentione ad aha distracta; sicut etiam nondum omnino assecutus erat proprietatem nominis persona, quando in 1. 8 de Trinitate asserebat solo usu et consuetudine ecclesiastica factum fuisse ut tres personas, potius quam tres deos, hceret dicere. Quod autem in logica expositione terminorum propositionis, hoc est corpus meum, ahquo modo lapsus sit, nemini mirum videri debet, praesertim consideranti quod ipso tempore S. Thomae, diversissimae adhuc opiniones in hac parte recensebantur et a variis magistris tradebantur, de quorum profecto fide in realem Christi praesentiam dubitare fas non est (^). Caeterum, quod
(^) « Quidam dixerunt quod in hac locutione, hoc est corpus meum^ « haec dictio hoc importat demonstrationem ut conceptam, et non ut « exercitam, quia tota ista locutio sumitur materialiter, cum recitative « proferatur ; recitat enim sacerdos Christum dixisse : hcc est corpus ^meum. Sed hoc stare non potest... Et ideo alii dixerunt quod haec « dictio hoc, in hac locutione facit demonstrationem non ad sensum, « sed ad intellectum, ut sit sensus : significatum per hoc, est corpus meum. « Sed nec hoc stare potest... Et ideo alii dixerunt, quod haec dictio hoc « facit demonstrationem ad sensum; sed intelligitur haec demonstratio, « non pro illo instanti locutionis quo profertur haec dictiO; sed pro
398 QUAEST. LXXV.
Augustinus non habuerit Eucharistiam ut vacuum signum corporis Christi, quis ambigeret? « In principio ergo disputationis « nostrae, ait Guitmundus, 1. 3 de corp. et sang. Dom., quo- « niam ex beato Augustino scandali pene totius videtur esse « principium, quid nobiHssimus idem Doctor de sacrificio Eccle- « siae in expositione tituH trigesimi tertii Psalmi sentiat videa- « mus. Tractans enim quomodo David in manibus suis ferebatur « coram Achimelech, ait: Hoc vero, fratres, quomodo possit fieri « in homine, quis ijitelligat ? Quis enim portatur manibus suis 9 « Aliorjim potest portari homo in manibus, suis nemo portatur. « Quomodo intelligatur in ipso David secundum litteram, non « i?ivenimus ; in Christo antem invenimus. Ferebatur enim Chri- « stus in manibus suis, quando commendans ipsum corpus suum, « ait : Hoc est corpus meum. Ferebat enim illud corpus in ma- « nibus suis. O sententia vere excellentissimo Doctore Augustino « dignissima... ! Quod in David, inquit, et in aliis hominibus « secundum litteram non invenitur, in Christo invenitur... Quis « enim fere hominum aliquam sui figuram, in qua non sit sub- « stantia sua, (puta statuam vel picturam), in manibus suis ferre « non possit ? Sed hoc, inquit, in ipso David non invenimus, et « manibus suis nemo portatur. In Christo autem, ait, invenimus. « Quoniam ergo dicit in Christo inveniri quod in David et in « aliis hominibus quomodo intelligatur non invenit, restat ma- « nifestissime quod non figuram tantum vel umbram, sicut ad- « versarii nostri dicunt, sed substantiam sui corporis, iuxta « Augustinum, ferebat Christus. Quid hic umbratici responde- « bunt? ('). AHus quoque insignis Augustini locus est, Enarr.
« ultimo instanti locutionis... Sed nec hoc stare potest, etc. ». Ita S. Thomas, infra q. 78., art. 5. — Cf etiam S. Bonaventura, in IV. D. 8, Part. 2, a. i, q. i.
(^) Respondent tamen quod Augustinus in sermone sequenti, resumendo id quod pridie dixerat, apposuit aliquid multum diminueds et extenuans priorem suam affirmationem, eamque harmonizans cum conceptione praesentiae spiritualis, quae vera est Augustini conceptio ; « Accepit, inquit, in manus suas quod norunt fideles, et ipse se portabat <i qiiodam modo^ cum diceret: hoc est corpus meum ». — Sed veniam
DE TRANSUBSTANTIATIONE 399
in Ps. 98, n. 9, ubi de illa adoratione tractat, quae sine impictate deferri non potest nisi ei qui fecit coelum et terram, et tamen defertur alicui terrae, id est alicui carni, prmsquam ma?iducetur. Et est caro Christi, hypostatice unita Filio Dei.
Tandem nota semel pro semper, facile explicari cur apud Augustinum pauciora inveniantur testimonia pro reali Christi praesentia in sacramento. Ipse enim prae ceteris, legis arcani tenaciorem ubique se exhibet in iis omnibus quae scripto consignabat vel consignari permittebat: ita ut in ipsis locis in quibus apertius loquitur, semper praeoccupatus appareat timore reve-
peto. Nihil diminuitur, nihil extenuatur per istud quodam modo, quia non obstante reali praesentia veri, historici, et materialis corporis Christi, necessario debuit aut dici aut certe subintelligi. IUud enim simpliciter, et non solum quodam modo portatur, defertur, movetur, circa quod vel immediate vel mediate exercetur actio portandi, movendi, transferendi. Hoc autem circa corpus Christi prout in Eucharistia, impossibile est contingere. Non enim cogitandum est corpus Christi esse in sacramento sicut homo sedens in curru. Si esset in sacramento sicut homo sedens in curru, portando vel movendo sacramentum, portarem utique et moverem corpus Christi, non quodam modo, sed simpliciter ; nam cum homo in rheda sedens participet omnem motum mechanicum qui rhedae imprimitur, influendo motum rhedae, sedenti quoque in ea influerem, Sed non sic est in Eucharistia. quia speciebus motis ad dexteram vel sinistram, corpus Christi hunc motum non patitur, et cum neutralizatur circa species per actionem portandi influxus gravitatis, non neutralizatur circa ipsum Christi corpus, quod per vim gravitatis in sacramento nequaquam attingitur. Ideo non simpliciter aut portatur aut movetur, sed quodam modo, quatenus moventur aut portantur species ipsum continentes, ipso interim immoto toli motu permanente, et per vim terrestris gravitatis nequaquam sollicitato. Quae omnia consequentia sunt ad modum continentiae in sacramento ; qui contineniiae modus non esi modus localis seu quaniiiativus^ ut in Q. y6, praeseriim thes. 43-44, explicabitur. Sed qui theologiam scholasticam despiciunt, nullam de his notionem habent, et ideo in hoc quodam modo tanquam in lapidem scandaH offendunt, existimantes extenuari affirmationera qua dictum fuerat ab Augustino, verificari in Christo quod in nullo alio homine verificari potest : Aliorum potest portari homo in manibus, suis nemo portatur. Quomodo intelligaiur in ipso David secundum litteram non invenimus, in Christo autem invenimus.
400 QUAEST. LXXV.
landi sacrosancta mysteria. Vide rursus ad exemplum, exordium secundi sermonis in Psal. XXXIII, ubi resumit ea quae pridie exposuerat et quae mox a Guitmundo citabantur : « Et ferebatur, « inquit, in manibus suis ; quomodo ferebatur in manibus suis ? « Quia cum commendaret ipsum corpus suum et sanguinem suum, « accepit in manus suas quod norunt fideles ». Et in sermone primo, n. 5, dixerat : « Nondum erat sacrificium corporis et san- « guinis Domini, quod fideles norunt, et qui evangelium lege- « runt » ('). lam vero haec ipsa affectata cura tegendi quantum in ipso erat, Eucharistiae mysterium, per se solam praeclarum exhibet testimonium fidei Augustini ; nam, quaeso, quale tandem foret grande illud secretum, ut de nudo signo sacramentali corporis Christi, nequidem coram catechumenis disputare liceret? 3. Usus dogmatis polemicus. — Tertia est ratio qua expHcantur obscurae quaedam locutiones Patrum. Contingebat enim ut dogma praesentiae realis loco principii assumptum, non haberet nisi longinquam connexionem cum veritate controversa ; inde satis intorta videtur argumentatio, et ex argumentationis nimia subtilitate consequitur obscuritas. Sit ad exemplum illud Tertulliani. 1. 4 contra Marcionem, c. 40 : « Acceptum « panem et distributum discipuHs, corpus suum iHum fecit, hoc « est corpus meum dicendo, id est, figura corporis mei. Figura « autem non fuisset, nisi veritas esset corporis... Cur autem
(^) Eiusdem tenacitatis documentum haud spernendum accipi etiam potest ex hoc quod invenimus Augustinum solere in solemnitate Paschae excusare se de brevitate sermonis, propter sermonem alium eadem die habendum ad infantes, ut de sacramento eucharistiae specialiter instruerentur. Vide serm. 226 in fine, et 228, n. 3. Et tamen sermones iUi annuntiati, debiti infantibus^ in scriptis Augustini aut nullo modo, aut certe non in extenso reperiuntur. Nam in sermone 227 qui solus opponi posset, pars catechetica duabus brevibus propositionibus absolvitur, schematis seu recapitulationis instar, statimque transitus fit ad mysticas considerationes quibus totum corpus orationis constat. Atqui evidens est quod quacumque hypothesi facta, non simplici illa thesis enuntiatione poterant neophyti instrui de secreto tam diligenter custodito, tam solemniter promisso. Dicendum igitur quod pars sermonis quae proprie dictam continebat catechesim, fuit in scriptis firaetermissa.
DE TRANSUBSTANTIATIONE 40I
« panem corpus suum appellat, et non magis peponem quem « Marcion cordis loco habuit, non intelligens veterem fuisse « istam figuram corporis Christi dicentis per leremiam: Adver- « sus me cogitaverunt cogitatum dicentes : venite, coniiciamus « lignum in panem eius, scilicet crucem in corpus eius. Itaque « illuminator antiquitatum, quid tunc voluerit significasse pa- « nem satis declaravit, corpus suum vocans panem ». Vult quippe Tertullianus demonstrare corpus Christi habuisse figuram antiquitus, ut inde contra Marcionem concludat corpus Christi non fuisse phantasticum sicut haeretici dicebant: nam, inquit, phantasma figuram non habet, sicut umbra non habet umbram. Antecedens vero demonstrat ex leremia, apud quem corpus Christi figuratur per panem ; quam figuram antea ignotam aperuit ipse Christus illuminator antiquitatum, in ultima coena faciendo })anem corpus suum. Quibus praemissis, dico Tertullianum non habuisse Eucharistiam ut ipsam umbram et vacuam figuram corporis Christi. Etenim primo, semper refert figuram ad tempus antiquum : « Figura non fuisset, inquit ; non intelli- « gens veterem fuisse ftguram ; quid tunc voluerit significasse « panem, etc. ». Praeterea secundo, asserit Christum implevisse in coena figuram in leremia contentam, cum tamen figura panis apud Prophetam, non possit impleri per aHam figuram panis in Novo Testamento. Quapropter sensus TertuUiani est, Christum in coena facto suo prodidisse id quod in antiqua prophetia se habebat ad corpus suum ut figura ad figuratum. Caeterum propositio ista : « Acceptum panem corpus suum illum « fecit, hoc est corpus meum dicendo, id est, figura corporis « mei », intelligenda est cum hyperbate a Tertulliano non raro usurpata, ut sit sensus: Hoc, id est, a^itiqua figura corporis mei, nunc est, vel ftt corpus meum. Nam in 1. contra Praxeam c. 29, eodem modo dicit: « Christus mortuus est, id est, un- « ctus », ut sensus sit: Christus, id est unctus, mortuus est. Et rursus, 1. 4 cont. Marc, c. 11: « Aperiam in parabolam « aurem meam, id est, similitudinem ».
Contingebat etiam ut argumentatio contra haereticos tota constaret in adstruenda quadam similitudine inter mysterium
De EccUsiqe Sacramentts. Tom. I. a6
402 QIJAEST. LXXV.
Eucharistiae et mysterium Incarnationis, sicut accidit in controversia Eutychiana, in qua iuxta superius praemissa, cathoHci asserebant non fuisse absorptam humanitatem a divinitate, sed mansisse in propria forma et essentia, eo fere modo quo in altaris sacramento accidentia panis manent integra et quoad essentiam immutata. Hinc fit ut quidam duriores loquendi modi reperiantur qui viderentur importare permanentiam, non accidentium tantum, sed et ipsius panis substantiae. Comparatio videlicet urgetur, et ut accidere solet, adhibentur verba exaggerantia similitudinem ; non tamen ita ut apparens exaggeratio convenienti antidoto, si dicere fas est, destituatur. In iisdem enim locis signanter asseritur, panem et vinum, Spiritu Sancto operante, in corporis et sanguinis Christi transire substantiam. Hinc facile solves nonnulla quae ex Patribus difficilia videri possent apud Hardouin, de Sacrame^ito altaris.
- Natura Sacramenti. — In hoc quippe mysterio veritas corporis Christi signo specierum coniungitur, et ita quidem ut omnino sub signo delitescat, ac per hoc, licet Chri^tus sit ibi substantiaHter praesens, tamen est ahquo modo absens et nondum plene in rerum veritate possessus, quia non possidetur in propria specie, sed sub velo impenetrabiH. Inde est ilkid Hturgiae nostrae quo abutebantur Berengariani : « Perficiant in nobis, « Domine, quaesumus, tua sacramenta quod continent, ut quae « nunc specie gerimus, rerum veritate capiamus » (^).
Et ex eadem conditione sacramenti lucem accipiunt loca
(^) Postcommunio Sabbati quatuor temporum Septembris. — «II « ne convient pas a Tetat de pelerinage ou nous sommes, d' avoir ni « de posseder Jesus-Christ tout pur... II ne laisse pas d'etre tout en- « tier dans ce sacrement, puisqu'il 1' a dit, mais il y est cache a notre « vue, et n'y parait qu'a notre foi. Nous demandons donc qu'il se ma- « nifeste, que la foi devienne vue, et que les sacrements soient enfin « changes en la claire apparition de sa gloire... Cest quelquechose a « Tepouse de savoir 1' epoux dans la maison, ,et d'en sentir d6ja, pour « ainsi dire, les parfums ; mais si on n'ouvre la porte, si on ne perce « les voiles, en un niot, si elle ne voit, les rigueurs de Tabsence ne « finissent pas, mais plutGt elles se font mieux sentir ». Rossuet, Explication de quelques diffiaulies sur les pri^res de la messe, n. 42-43.
DE TRANSUBSTANTIATIONE 403
illa veterum, iam dudum a Protestantibus collecta, et nunc denuo exhumata a saepe iam dictis auctoribus theologiae historico-positivae. Qui specialiter insistunt in Hbro Ratramni, scriptoris saeculi IX, coaevi et sodalis S. Paschasii Radberti, sub imperatore Carolo Calvo ('). In quo quidem Ubro, responsivo ad consultationem imperatoris, inveniunt doctores catholicos divisos circa Eucharistiam, ac disputantes utrum corpus Christi ibi in mysterio sit, an in veritate, et utrum corpus sacramentale debeat dici idem vel non idem cum corpore de virgine nato et passo in cruce. Atque hinc deducunt quod usque ad epocham quae proxime antecessit tempora Gregorii VII et Innocentii III, cum formales editae sunt definitiones de reah praesentia et transubstantiatione, ahi adhuc erant symboHstae, ahi reaHstae, et quod ex consequenti, nondum erat fixa Ecclesiae sententia quantum ad ipsam substantiam dogmatis Eucharistiae. Sed sciendum est, controversiam et consultationem iUam longe aHum habuisse sensum ab eo quem isti imaginantur. In mysterio, an in veritate, id est, sub aHqua figura, an nuHa sub figura, ut n. 2-9, ipse Ratramnus expHcat : quatenus id quod manibus tractatur, ocuHs cernitur, palato gustatur, fi^actione frangitur, sit reipsa ipsum Christi corpus, vel non sit. Erant enim qui id volebant, id asserebant, existimantes corpus Christi in Eucharistia tam immediate tangi, videri, palpari, quam immediate tangitur et videtur corpus aHud quodHbet. Et haec est falsa imaginatio, hodiedum apud multos simpHces perseverans, quam iuxta principia verae theologiae et ihuminatae fidei Ratramnus destruit. Et ad idem pertinebat aUera quaestio, quae non tam aUa quaestio erat, quam diversa forma praecedentis. Quia si accidentia eucharistica quae subiiciuntur sensibus, nihil aUud sunt quam panis accidentia, et nihilominus corpus Christi aUqua ratione appeUantur, utpote verum veri corporis Christi sacramentum, non sunt utique substantiaUter idem corpus quod natum est de Maria et passum in cruce, sed aUud longe diversum. Et hic sensus fuit concertationis saeculo IX inter quosdam
(') Migne, Patr. Lat. Tom. 121.
404 QUAEST. LXXV.
exortae, cuius solutionem quaesierat Carolus imperator ('). In qua quidem nihil fuit commune cum haereticali distinctione inter corpus Christi sub sacramento praesens et corpus eius naturale seu historicum, ad mentem hodiernorum novatorum. Sed tu, critice, qui ista legis non informatus principiis sanae theologiae, qui nihil scis de distinctione inter substantiam materialem et accidentia eius, qui traditionalem doctrinam de speciebus eucharisticis absurdam reputas inventionem cum aristotelica philosophia introductam, non assequeris quomodo ibi esse possit figura simul et reaHtas, latens realitas materialis corporis Christi, et sensibilis figura remanentium accidentium panis. Et dicis : Qui figuram in sacramento asserit, excludit realitatem, et qui realitatem ponit, excludit figuram, cum tamen utrumque rectissime afiirmetur. Rursus dicis : Si non est ipsum corpus de virgine natum, id quod sensus nostri in Eucharistia attingunt : ergo corpus Christi eucharisticum est aliud a corpore eius naturali, a corpore materiali, a corpore historico. Et quod tuo modo intelHgis, imponis auctoribus quos tuae crisi subiicis. At difficultas evanesceret, si cogitares esse revera in sacramento signum simul et reaHtatem. : signum quantum ad species quae apparent exterius, reaHtatem quantum ad id quod sub speciebus continetur.
Adhuc, species consecratae corporis et sanguinis rationem habent imaginis respectu cruentae mortis quam oHm in cruce passus est Christus. Porro, sola haec cruenta oblatio fuit proprie loquendo, Christi immolatio sive mactatio ; nam Hcet in Eucharistia verum ac proprie dictum offeratur sacrificium, non tamen in ea proprie immolatur Christus, sed mystice tantum, id est in sola sacramentaH repraesentatione ; non enim iterum occiditur, sed solum induit sub speciebus sacramenti externum characterem mactationis suae. Hinc facile expHcatur dictum Augustini, epist. 98 ad Bonifacium, n. 9: « Nonne semel immolatus est « Christus in seipso, et tamen in sacramento non solum per
{^) Id multis ostendit doctor Sorbonicus, I. B. Roileau, in suis notis ad Ratramnum, apud Migne, 1. c.
DE TRANSUBSTANTIATIONE 405
« omnes Paschae solemnitates, sed omni die populis immolatur, « nec utique mentitur qui interrogatus responderit immolari, Si « enim sacramenta quamdam similitudinem earum rerum quarum « sacramenta sunt non haberent, omnino sacramenta non essent. « Ex hac autem similitudine plerumque etiam ipsarum rerum « nomina accipiunt. Sicut ergo secundum quendam modum sa- « cramentum corporis Christi corpus Christi est, (utique mortuum « et mactatum), sacramentum sanguinis Christi, sanguis Chri- « sti est, (utique effusus et a corpore separatus), ita sacramen- « tum Jidei (baptismus) Jides est » (^). Adhuc, veritas corporis Christi sub speciebus habet rationem signi respectu corporis eius mystici quod per charitatem coagmentatur ; recte ergo idem Augustinus, in die Paschae, Serm. 4 ad infantes, ait: « Si bene « accepistis, vos estis quod accepistis ». Denique, ratione significationis quae inest corpori Christi in sacramento respectu futurae gloriae, intelHgitur quare Eucharistia dicta sit a Nazianzeno et Damasceno typus nostrae salutis, seu antitypa futurorum.
Sed etsi unum idemque sit numero corpus quod in caelis regnat et in sacramento praesens est, non habet tamen utrobique eumdem modum praesentiae. Hinc est quod distinguunt Patres carnem Christi quae pro nobis crucifixa est, a carne eius
(') Ibi respondet Augustinus ad quaestionem Bonifacii : quomodo parvuli baptizati dici possint fideles, seu habentes fidem. Et notandum quod tunc temporis, non ita notum erat, habitum fidei infundi parvulis in baptismo. Unde in responsione sua Augustinus ad hanc considerationem non descendit, quae nunc nobis est evidentissima. Sed contentus est animadvertere, parvulos dici habere fidem, in quantum habent sacramentum fidei quod est baptismus. Nam, ait, sacramentum seu signum sacrum aHcuius rei, res ilia est secundum quemdam modum, et eodem nomiae recenseri solet. Idque confirmat exempio Eucharistiae. Quia etsi in Eucharistia Christus non vere immoletur, adhuc tamen immolari dicitur, quatenus sistitur in sacramento sub signis suae immolationis in cruce : ut sciHcet sacramentum corporis Christi sit secundum quemdam modum corpus Christi (denuo immolatum), et sacramentum sanguinis Christi, secundum quemdam modum sanguis Christi (denuo eflfusus et separatus a corpore).
4o6 QUAEST. LXXV.
i7itelligibili, non introducentes distinctionem substantiae, sed duplicem adessendi rationem significantes, in propria scilicet et sub aliena specie, sub qua obiectum sensus esse non potest, sed solius intellectus fide illustrati, et hac de causa spiritualem praesentiae modum habere rectissime dicitur. Unde Hieronymus in Ephes. 1-7. « DupHciter, ait, sanguis Cliristi et caro intelligitur: « vel spirituaHs illa atque divina de qua ipse dixit: caro mea « est cibus, vel caro et sanguis, quae crucifixa est, et qui mi- « Htis effusus est lancea ». Et eodem sensu accipiendus est Augustinus cum Enarrat. in Psalm. 98 dicit: « Non hoc corpus « quod videtis, manducaturi estis, et bibituri sanguinem quem « fusuri sunt qui me crucifigent ».
Ultimo nota quod cum iuxta Tridentinum distingui debeat manducatio quae est sacramentalis tantuin, a manducatione quae est sacramejitalis simul et spiritualis, id est cum fructu coniuncta, haud difficulter inteHigitur quid sibi veHt Augustinus, quoties asserit peccatores, et maxime schismaticos mysticum Christi corpus dilacerantes, non manducare corpus eius verum. Non enim manducant in eum finem ad quem institutum est sacramentum, sed ad proprium iudicium propriamque condemnationem, iuxta notissimam apostoH PauH sententiam.
Et de difficultatibus quae apud Patres occurrunt hactenus satis. Quae omnes ultimo tandem refunduntur in specialem rationem sacramenti Eucharistiae, in quo invenitur coniuncta veritas cum figura, reahtas cum signo, et cum praesentia non locali substantiaHs praesentia corporis in loco. Neque enim status fidei seu vitae praesentis fert ut Christo aperta facie fruamur, sed exigit ut ipsum habeamus sub aHena specie occultatum, adeoque invisibiHter, etsi substantiaHter praesentem (^). Hinc ergo provenit apparens iHa testimoniorum traditionis contrarietas in qua aHqui turbantur. Et idem fere accidit circa incarnationis mysterium apud antiquiores iHos Patres quos disputationes haereticorum nondum coegerant ad modos dicendi omnino praecisos. Et
(^) De his vide omnino Bossuet, Histoire des variations des eglises protestantes, l. 4, per totum.
DE TRANSUBSTANTIATIONE 407
generatim loquendo, quoties oportet componere simul duas res quae oppositae videntur, sicut in dogmatibus trinitatis et incarnationis, esse aequalem et esse minorem, vel in sacramento eucharistiae, contineri substantialiter et contineri in signo, consequitur quaedam loquendi ratio quae confusa apparet, nisi quis teneat, si dici possit, Ecclesiae clavem, et adaequatam notionem revelati mysterii. Quam quidam non habentes, ad omnem fere passum offendunt, et in theologia positiva occasionem inveniunt ruinae spirituahs tam pro se quam pro aliis (^).
(^) Hoc est quod observavit Bossuet ubi supra, ostendens quomodo Melanchton a fide realis praesentiae in sententiam sacramentariorum tandem declinaverit. « Pendant que Bucer et ses disciples, ennemis si de- « clares de la doctrine de Luther sur la presence reelle, s'en rappro- « chaient, Melanchton, le cher disciple du meme Luther, Tauteur de la « confession d'Augsbourg et de Tapologie ou il avait soutenu la realite « jusqu'a paraitre incliner vers la transubstantiation, commengait a se « iaisser ebranler. Ce fut en 1535 ou environ que ce doute lui vint dans « Tesprit, car auparavant on a pu voir jusqu'a quel point il etait ferme. « II avait meme compos6 unlivre du sentiment des saints Peres sur la < cene. ou il avait recueilli beaucoup de passages tres expres pour la « pr6sence reelle. Comme la critique en ce temps n'etaitpas encore fort « fine, il s'aper9ut dans la suite qu'il y en avait quelques uns de supposes, « et que des copistes ignorants ou peu soigneux, avaient attribue aux € anciens des ouvrages dont ils n'etaient pas les auteurs. Cela le troubla, « encore qu'il eut produit un assez bon nombre de passages incontesta- « bles. Mais ce qui Tembarrassa devantage, c'est de trouver dans les « anciens beaucoup d'endroits ou ils appelaient Teucharistie une figure. « II ramassait les passages, et il etait etonne, disait il, d'y voir une grande « diversite. Faible theologien, qui ne songeait pas que Tetat de foi ni « de cette vie ne permettait pas que nous jouissions de J. C. a decou- « vert, de sorte qu'il se donnait sous une forme etrangere, joignant ne- « cessairement la verite avec la figure, et la presence reelle avec un « signe exterieur qui nous la couvrait. Cest de la que vient dans les « Peres cette diversite apparente qui etonnait Melanchton. La meme « chose lui eut paru, s'il y eut pris garde de pres, sur le mystere de « rincarnation et sur la divinite du Fils de Dieu, avant que les disputes « des heretiques eus.^ent oblige les Peres a en parler plus precisement. « Et en general, toutes les fois quil faut accorder ensemble deux verites « qui semblent contraires, comme dans le mystere de ia Trinite et dans « celui de rincarnation, etre egal et etre au dessous, et dans le sacre-
4o8 QUAEST. LXXV.
Adhuc superessent nonnulla quae ex canone et ordine Missae obiicere solent haeretici. Sed cum sublimes illae preces, ut recte intelligantur, praerequirant multas notiones circa rationem et propriam conditionem sacrijicii, in ultima huius tractatus parte discutiendae relinquuntur.
§ 4.
Ratio demum quae ostendit conveniens fuisse ut in hoc sacramento ipse Christus contineretur, in principio huius tractatus iam dicta est, inquit S. Thomas in IV, D. 10, q. 1. a. 1 : « Quia « sciHcet non ita perfecte Christus nobis coniungeretur, si sola « sacramenta illa haberemus in quibus coniungitur nobis Christus « per virtutem suam in sacramentis ilHs participatam ; et ideo « oportet esse aHquod sacramentum in quo Christus non parti- « cipative, sed per suam essentiam contineatur, ut sit perfecta « coniunctio capitis ad membra. Consequuntur autem et aHae « utiHtates, sicut ostensio maximae charitatis in hoc quod seipsum « dat nobis in cibum, sublevatio spei ex tam famiHari coniun- « ctione ad ipsum, et maximum meritum fidei in hoc quod cre- « duntur multa in hoc sacramento quae non solum praeter ra- « tionem sunt, sed etiam contra sensum, ut videtur; et multae « aHae utiHtates quae expHcari sufficienter non possent » (^).
« ment de reucharistie etre present et etre en figure, il se fait naturel- « lement une espece de langage qui parait confus, a moins quon n'ait, « pour ainsi parler, la cle de TEglise et fentiere comprehension de tout « le mystere, outre les autres raisons qui obligeaient les saints Peres a « envelopper les mysteres en certains endroits, donnant en d'autres des « moyens certains de les entendre. Melanchton n'en savait pas tant. « Ebloui du nom de reforme, et de l'exterieur alors assez specieux de « Luther, il s'etait d'abord jete dans son parti. Jeune encore, grand hu- « maniste, mais seulement humaniste..., il n'avait guere pu apprendre « d'antiquite ecclesiastique avec son maitre Luther, et il etait tourmente « d'une etrange sorte des contrarietes qu'il croyait voir dans les saints « Peres. Pour achever de Tembarrasser, il fallut encore qu'il allat tomber « sur le livre de Ratramne qui commenc^ait alors a paraitre, etc. ».
(') Cf Bullam Urbani IV Transiiurus de hoc mundo ad Patrem, in corp. iur., Clementin. 1. 4, Tit. 16 de reliquiis et veneratione Sanctorum.
DE TRANSUBSTANTIATIONE 409
THESIS XXXIX
(Art. 2-4).
Post consecrationem statim cessat tota substantia panis et vini, quae tamen non annihilatur, sed transubstantiatur in corpus et sanguinem Christi. Et quia non est aliqua possibilis via qua ipsum Christi corpus verum incipiat esse in sacramento, nisi per huiusmodi conversionem dicendum est transubstantiationis dogma ita intime et necessario cohaerere cum dogmate praesentiae realis, ut unum sine altero omnino consistere non possit.
§ 1-
Ut demonstret substantiam panis post consecrationem non manere, affert S. Thomas in praesenti rationes quatuor, quarum prima est, quia conversio totius substantiae panis est unica possibilis via ad sacramentalem praesentiam ; ergo necesse est ut panis substantia desinat, nam id quod convertitur in aliquid, facta conversione, non manet. In quo quidem argumento consequentia est evidens, sed principium ipsum relinquitur infra demonstrandum. Ex tribus autem aliis rationibus, principalis illa est quae sumitur ex verbis formae, et hoc modo potest exponi :
Si remaneret substantia panis simul cum corpore Christi, propositio hoc est corpus meum vera non esset. Quando enim contingit ut una substantia lateat in alia quae suis propriis accidentibus exterius manifestatur, pronomen demonstrativum hoc, pro ea substantia cuius sunt accidentia propria, necessario supponit, nisi forte unum ad continendum aliud communi usu et destinatione ordinetur. Bene enim demonstrata lagena dices : hoc est vinum ; non tamen demonstrato pane in quo nummus deHtescit, recte diceretur : hoc est nummus, sed : hic (adverbialiter) est nummus. Et ratio regulae est quia cum dictio hoc significet substantiam per ordinem ad accidentia quae eam sensibus ex-
4IO QUAEST. LXXV.
ternis manifestant, quamdiu permanet propria substantia sub propriis accidentibus, necesse est ut accidentia sint manifestativa illius substantiae quam afficiunt. Ratio vero exceptionis est quia, demonstrato eo quod natura sua vel communi usu destinatur ad continendum aliud, propositio habet veritatem secundum vulgarem illam metaphoram qua continens pro contento accipitur.
Atqui panis nec natura sua nec usu communi ordinatur ad continendum corpus Christi ; unde dicta metaphora locum ibi habere nequaquam potest. Remanente igitur substantia propria accidentium, quae est panis, oporteret subiectum hoc supponere pro ea, et sic falsificaretur forma sacramenti. « Nunquam enim « substantia panis est corpus Christi, sed potius esset dicendum : « hic est corpus meum » (^).
Cessat ergo substantia panis, et totaliter cessat, scilicet tam secundum materiam quam secundum formam. Non enim posset remanere materia ad sensum Durandi, nisi in quantum tot generarentur nova Christi corpora, quot fiunt consecrationes. Atqui hoc est omnino absurdum, et contra veritatem verborum Evangelii loan. VI-52 : Pa?tis quem ego dabo, caro mea est pro mutidi vita, ubi corpus in Eucharistia exsistens dicitur esse ipsum corpus quod fuit in cruce oblatum pro salute mundi.
Sed nunc, quomodo cesset panis substantia, statim videndum est; dico autem, non annihilatione, sed transubstantiatione.
§2.
Rursus, argumentum a S. Thoma primo loco adductum, ex necessitate conversionis ducitur : « Non est dare, inquit, aliquem « modum quo corpus Christi verum esse incipiat in sacramento, « nisi per conversionem substantiae panis in ipsum ; quae quidem
(^) S. Thom. hic, art. 2 in corp. Pariter in 4 cont. Gent., c. 63, dicit: « Si substantia panis simul est in hoc sacramento cum vero cor- « pore Christi, potius Christo dicendum fuit: Hic esi corpus meum, quam : « hoc est corpus meum, cum per hoc demonstretur substantia quae vi- < detur, quae quidem est substantia panis, si in sacramento cum corpore « Christi remaneat >.
DE TRANSUBSTANTIATIONE 4II
« conversio tollitur, posita vel annihilatione vel resolutione in « praeiacentem materiam ». Verum, ut supra dictum est, hoc argumenti genus exponetur in tertia parte huius propositionis. Ideo sola iterum ratio afferetur, quam sumit S. Doctor ex forma sacramenti : « SimiUter etiam, ait, non est dare unde taUs reso- « lutio vel annihilatio in hoc sacramento causetur, cum effectus « sacramenti significetur per formam ; neutrum autem horum « significatur per haec verba formae : hoc est corpus meum ». Propositio enim ista, tota est de esse, et nullo modo de non esse, id est de reductione ad nihilum ; insuper omnis mutatio circa sacramenti materiam contingens, ita adaequate respondere debet significationi verborum, ut neque excedat, neque excedatur. Si autem non est unde significetur annihilatio panis, iam transubstantiationis veritas sponte sua consequitur; substantia enim quae totaHter cessat, et non per reductionem ad nihilum, profecto aliter cessare non potest quam per totalem sui conversionem in ahquid ahud. Operae tamen pretium erit si argumentum quo istud dogma ex praedictis consecrationis verbis eruitur, paulo accuratius expendamus, adiectis postea pro rei gravitate testimoniis antiquae traditionis.
- Argumentum scripturale. — Primum igitur omnium observare oportet differentiam propositionis speculativae et propositionis practicae. Comparatur quippe propositio practica ad locutiones speculativas, sicut comparatur conceptio intellectus practici quae est factiva rei, ad conceptionem intellectus speculativi quae est apud nos a rebus accepta. Nam propositiones speculativae enuntiant id quod verum praeexsistit, sed non efficiunt ut sit id quod afiirmatur; in iUis ergo, significatio propositionis enuntiantis posterior est veritate ontologica rei enuntiatae. E contra, propositiones practicae significant id quod fit verum dependenter ab enuntiatione ipsa. Et ideo in huiusmodi, prior natura est significatio ut mensura obiectivae veritatis ; quae quidem obiectiva veritas, cum non praeexsistat, vi verborum efficitur; atque hinc tandem in tertio signo resultat conformitas propositionis significantis cum re significata. In eodem tamen instanti reali simul sunt et significatio, et efficientia, et formaiis
412 QUAEST. LXXV.
veritas propositionis, quia per diversa illa rationis signa, non ordo temporis, sed solius naturae sive dependentiae designatur. Unde S. Thomas in IV, D. 8, q. 2, a. 1, q. 4, ad 1"°^: « Ea « quae sunt in voce proportionantur his quae sunt in anima : « conceptio autem animae duobus modis se habet. Uno modo « ut repraesentatio rei tantum, sicut est in omnibus cognitio- « nibus acceptis a rebus, et tunc veritas conceptionis praesup- « ponit entitatem rei sicut propriam mensuram, et per modum « huiusmodi conceptionum se habent locutiones quae causa si- « gnificationis tantum proferuntur. Alio modo conceptio animae « non est repraesentativa rei, sed magis praesignificativa, sicut « exemplar factivum, sicut patet in scientia practica quae est « causa rei, et veritas huius conceptionis non praesupponit en- « titatem rei, sed praecedit ipsam naturaliter quasi causa, etsi « simul sint tempore. Et ad hunc modum se habent verba prae- « missa, (id est verba formae hoc est corpus meum), quia sunt « significativa et factiva eius quod significatur ».
Observandum praeterea est quod in propositionibus demonstrativis in quibus pronomen substantivum hoc tenet locum subiecti, necesse est distinguere formale eius significatum a significato materiali ; nam tahs distinctio adhibenda est in omnibus nominibus significantibus sub quadam indeterminatione. Porro formale significatum huius dictionis hoc, est substantia sub accidentibus panis contenta, praescindendo a determinatione propriae naturae ('). Significatum autem materiale est substantia a parte rei determinata, in qua de facto salvatur praefata ratio obiectiva, scihcet rei sub panis accidentibus contentae ; sicut si dicerem
(^) Formale significatum dictionis hoc est quadantenus determinatum, et quadantenus indeterminatum : determinatum quidem quoad rationem contenti sub speciebus designatis ; indeterminatum vero quoad specificationem propriae naturae sive quidditatis. Si enim nomen demonstrativum hoc significaret formaliter rem demonstratam sub determinatione naturae suae, omnes propositiones demonstrativae in quibus gerit vices subiecti, forent totidem tautologiae ; sicut cum dico, hoc est lignum, sensus esset: lignum esi lignum. Quod nemo etiam somnians admittet.
DE TRANSUBSTANTIATIONE 413
quod subiectum hoc, antecedenter quidem ad verborum efficientiam, designat materialiter substantiam panis, consequenter vero substantiam corporis Christi.
Observandum denique est quod ad veritatem cuiuslibet propositionis demonstrativae de praesenti, esse debet obiectiva adaequatio inter materiale subiecti et esse praedicati, pro reali instanti in quo significatio perficitur; sic enim, et non aliter, habetur conformitas enuntiationis ad rem, in qua sita est ratio veritatis. Interest tamen inter practicam et speculativam, quod speculativa, ut dictum est, adaequationem hanc non facit, sed significat tantum ; practica autem de qua nunc sermo, et significat et facit ; non enim se habet ad entitatem rei quae fuit materiahter designata in primo instanti prolationis subiecti {hoc)^ sicut ab ea mensurata, sed magis sicut mensurans mutationem in ea inducendam, ad hoc ut sua sibi veritas constet. Et ideo, prolata propositione, vis verborum sese quodammodo reflectit supra propositionis subiectum, ut salvo manente formali eius significato, ipsum materiale mutetur in id quod enuntiat praedicatum, atque hoc modo debita habeatur adaequatio.
Recta igitur expositio verborum formae est : Hoc, seu contentum sub his speciebus (quod a parte rei erat panis in primo demonstrationis instanti), est (consequenter ad vim verborum, quorum virtute panis trahitur ad aliud esse), corpus meum, seu verum Christi corpus quod natum est de Virgine, passum in cruce, et in coelos assumptum. Ergo ut impleatur significatio formae, oportet dari mutationem totius substantiae panis in hanc praeexsistentem substantiam corporis Christi, soHs manentibus speciebus substantiae conversae. Sed in hoc stat propria transubstantiationis ratio, ut liquet ex praemissis. Ergo ex verbis formae bene concluditur, transubstantiari panem in corpus Christi.
- Argumentum traditionis. — Principio notandum quod in praesenti, idem omnino est conversio et transubstantiatio. Non quod haec duo sint per se synonyma, absit; sed quia inter duo extrema quae sunt panis et corpus Christi, nulla alia conversionis species aut possibiHs est, aut excogitabiHs : dum-
414 QUAEST. LXXV.
modo utique, per corpus de quo dictum est : Accipite, manducate, hoc est corpus meum, intellio-amus ut par est, corpus Christi naturale, quod accepit a Virgine, cum quo apiid nos ambulavit, in quo passus est, in quo resurrexit, in quo ascendit ad coelum ; uno verbo, corpus quod eucharisticae conversioni praeexsistebat et praeexsistit, ac per eam nec mutatur nec augescit, sed in sua substantia totum permanet. lam enim ostensum est, hoc esse proprium soHus transubstantiationis, ut pro termino habeat aliquid praeexsistens, et quidem non ut cui additur sicut fit per nutritionem, sed praeexsistens simpliciter et absolute, etiam in quantum formaHs terminus conversionis est. In subiecta itaque materia, affirmare conversionem est affirmare transubstantiationem, et tot habebimus dogmatis transubstantiationis testes, quot inveniemus asserentes : panem converti in corpus Christi, mutari in corpus Christi, desinere in corpus Christi, fieri vel factum esse corpus Christi, aut si quid aHud huiusmodi (^). Tales autem sunt omnes Patres inde ab initio, qui eadem fide qua credendum est Christum reaHter in sacramento contineri, credendum quoque docuerunt id fieri per conversionem seu mutationem panis et vini in eius corpus et sanguinem.
Id quidem iam videre Hcuit in testimoniis traditionis supra relatis. Sic apud Irenaeum 1. 4, c. 18. Sic apud Isidorum Pelusiotam, epist. 109 ad Marath. Sic apud Theodoretum, Dial. Inconfusus : « Post sanctificationem, inquiebat Orthodoxus, sym- « bola mystica non recedunt a sua natura ; manent enim in « priori essentia et figura et forma, et conspici tangique pos-
(^) Dico idem esse quoad rem, tamelsi non secundum praecisum conceptum quem exprimit transubstantiationis nomen. Unde frustra sunt novi auctores theologiae historicae, cum loquuntur de lenta elaboratione ideae transubstantiationis, quasi nescio cuius theoriae quae prius germinans in mente quorumdam, fuisset postea sancita per definitiones conciliorum. Non ibi fuit elaboratio ideae, sed mera explicatio notionis singularis huius ac mirabilis conversionis, quae in revelatione contenta, integra iam ab initio habebatur, licet non in metaphysica illa analysi quam posteriorum doctorum lucubrationes ediderunt.
DE TRANSUBSTANTIATIONE 41-5
« sunt sicut et prius. Intelliguntur enim ea esse quae facta sunt, « et creduntur ». Ubi duas mutationes aperte distinguit Theodoretus, ex quibus unam affirmat et alteram negat. Unam affirmat, nempe substantialem, cum dicit: Intelliguntur , creduntvr ea esse quae facta sunt (utique per sanctificationem seu consecrationem), et ut talia adorantur. Nam si symbola mystica quae prius erant cibiis ex talibus seminibus, id est panis, et poculi species, id est vinum, facta sunt id quod adoramus, corpus et sanguis Christi, ut supra aperte confessus est Orthodoxus: ergo in ipsum corpus et sanguinem conversa sunt. Sed praecise quia conversio fuit solius substantiae quae ratione sui sub sensu minime cadit, ideo ad illam pertingit solus intellectus fide illustratus. Propterea dicit quod symbola mystica intelliguntur, creduntur ea esse quae facta sunt, quatenus sola panis et vini substantia transiit in substantiam corporis et sanguinis Christi. Hanc igitur substantialem conversionem aperte Theodoretus affirmat. Nunc autem aliam distinguit et negat: conversionem nempe mysticorum symbolorum quoad omnia quae per se sensibus subiacent. Secundum haec, inquit, non recesserunt a sua natura ; secundum haec manent in priori essentia et figura et forma, et conspici tangique possunt sicut et prius (').
Praeter haec, accipe nunc quaedam aHa selecta Patrum testimonia.
Ex catechesibus ad infantes, — « Haec Agni caro, hic
(^) Et tamen sunt qui dicunt Theodoretum negare quod sit in Eucharistia conversio substantialis. Quia secundum praeconceptas opiniones interpretantur auctores quos legunt. Nulla est distinctio inter substantiam et accidentia, inter id quod in corporibus est obiectum sensus, et id quod per se est obiectum solius intellectus. Proinde, nullum quoque discrimen inter mutationem mysticorum symbolorum quantum ad accidentia (id quod apparet exterius). et mutationem eorumdem quantum ad substantiam (id quod transcendit sensuum perceptionem). Et qui negat mutationem in eo quod conspici tangique potest, eo ipso negat conversionem substantialem ! Ab eo exemplo disce reliqua. Disce quas fabricas inanium ratiocinationum construunt super textus Patrum, ut in fine fidem nostram pessumdent et destruant.
4l6 QUAEST. LXXV.
« sanguis est, ait Gaudentius Brixiensis ('). Ipse igitur na- « turarum creator et dominus qui producit de terra panem, de « pane rursus efficit proprium corpus ». — Et Ambrosius de Mysteriis : « Nunc de mysteriis dicere tempus admonet, atque « ipsam sacramentorum rationem edere, quam ante baptismum « si putassemus insinuandam nondum initiatis, prodidisse potius « quam edidisse aestimaremur... Ista esca quam accipis, est « corpus Christi... Forte dicis : aliud video, quomodo tu mihi « asseris quod Christi corpus accipiam? Et hoc nobis super- « est ut probemus... Quod si tantum valuit sermo Eliae, ut « ignem de caelo deponeret, non valebit Christi sermo, ut « species mutet elementorum ? De totius mundi operibus legisti « quia ipse dixit, et facta sunt. Sermo ergo Christi qui potuit « ex nihilo facere quod non erat, non potest ea quae sunt, in « id mutare quod non erant? » (^) — Cyrillus quoque HiEROSOLYMiTANUS, ad recens baptizatos ait: « Deum benignum « exoramus ut emittat Spiritum Sanctum super dona proposita, « ut faciat panem quidem corpus Christi, vinum vero sangui- « nem Christi » (3).
Ex sermonibus ad populum. — Ait Eusebius Emissenus, Hom. 5 de Paschate : « Recedat ergo omne infidelitatis ambi- « guum quandoquidem qui auctor est muneris, ipse etiam testis « est veritatis... Ne igitur dubitet quisquam, primarias creaturas « (id est, ex quibus primario nostra vita corporalis sustentatur), « nutu potentiae, praesentia Maiestatis, in dominici corporis « transire posse substantiam... Quid autem mirum est, si ea quae « potuit verbo creare, verbo possit creata convertere? Imo iam « minoris videtur esse miraculi, si id quod ex nihilo condidisse « agnoscitur, iam conditum in melius valeat commutare » (4).
Ex operibus didacticis . — Valde notanda sunt ea quae habet Damascenus, de fide orth., 1. 4, c. 13: « Tuquoque nunc quaeris,
(') Serm. 2 de Exodi lectione, egressis e fonte neophytis. (^) Ambr., de myst. c. 8-9. — Et similia omnino habet existimatiis Ambrosius, 1. 4. de Sacram., c. 3-5. (3) Catech. mystagog:. 5. (^*) Apud Algerum: 1. i, c. 7.
DE TRANSUBSTANTIATIONE 417
« qui panis fiat corpus Christi ? Ego vero libi repono, Spiritum « Sanctum supervenire... Est revera corpus divinitati unitum na- « tum a Sancta Virgine corpus : non quod in caelos assumptum « corpus descendat de caelo, sed quod panis ipse et vinum trans- « mutentur in corpus et sanguinem Domini ».
Ex liturgiis, et potissima omnium, quae est Romana. — Orationem quae habetur in canone immediate ante consecrationem, bene urget Guitmundus contra Berengarium, 1. 3 de corpore et sanguine Domini : « Unde et Ecclesia Dei consequenter a se eos- « dem separat, cum in ipso canone missae ex apostolica traditione « ita orat : Quam oblationem tu, Deus, in omnibus, quaesumus « benedictam, adscriptam, ratam, rationabilem acceptabilemque «facere digneris, ut 7iobis corpus et sanguis fiat dilectissimi Filii « tui D. N. L C. Non hic oratur ut in ea corpus et sanguis « lateat, aut in eam corpus et sanguis adveniat, sed ut ipsa « oblatio, et corpus et sanguis fiat » (').
In his obiter animadvertes quomodo doctrina Patrum adamussim conveniat cum notione transubstantiationis superius exposita. Hac quippe notione retenta, intelligitur quare Patres reddant credibile mysterium praesentiae reaHs ex consideratione creationis, dicentes eum qui potuit de nihilo omnia facere, posse etiam ea quae sunt, in aliud commutare. In quo quidem dicendi modo, praeexsistentia substantiae panis manifeste proponitur ut quaedam positiva conditio ad operationem mysterii, cum in sententiis adversariorum se habeat potius ut obstaculum quod debet prius removeri per destructionem, sive annihilationem (^). — Intelligitur
(^) Vide innumera alia testimonia ex liturgiis deprompta, apud Bossuet, Explication de quelques difficultes sur les pritres de la messe, c. 4-18.
i^) Idem etiam observare licet super testimonium Irenaei, in thesi praecedenti propositum. Vult enim Irenaeus ex dogmate transubstantiationis convellere insaniam Gnosticorum distinguentium Deum fabricatorem rerum visibilium, a Deo Patre D. N. I. C, asserens indignum fore, si ex creaturis alterius conficeretur altaris sacramentum et acceptabilis oblatio Filii unigeniti. Periret autem argumenti nervus ac robur, si potuissent statim haeretici reponere, confirmari potius ex hoc dogmate inimicitias Patris cum fabricatore huius mundi visibilis ; destruit enim
De Ecclestae Sacrameniis. Tom. I. 27
41 8 QUAEST. LXXV.
iterum, quare dicatur Spiritus Sanctus descendere super dona, et nutu potentiae, praesentia Maiestatis illa transmutare. Sed si ponas, dona proposita destrui, non est eiusmodi effectus qui potentiae nutum et Maiestatis praesentiam requirat, imo potius eiusdem recessum et subtractionem. Et nutus quidem potentiae necessarius esset ad reproducendum vel adducendum corpus Christi sub speciebus post destructam panis substantiam. At vero Patres requirunt omnipotentiae interventum ut circa ipsum panem perficiatur benedictio qua in dominici corporis transit essentiam. Fatere ergo cum Patribus et liturgiis, Spiritum Sanctum descendere super dona, (id est, super panis et vini substantiam), ut aliquid positivum circa illa operetur. — Intelligitur denique, cur Patres negent actionem effectivam praesentiae Christi ad ipsum Christi corpus primo terminari, et semper inculcent actionem mutativam quae versetur tantummodo circa eas creaturas. de quibus ad fragilitatis nostrae subsidium conditis suo quoque nomini Deus munera iussit dicanda constitui (^). Non quod, inquit Damascenus libi supra, corpus 111 caelos assumptum descendat de coelo, sed quod panis ipse transmutetur in corpus Domini. Et Guitmundus : Non hic oratur ut in ea (hostia) corpus lateat^ aut iii eam coipus adveniat, sed ut ipsa corpus Jiat.
- Caeterum, consideratio quam affert S. Thomas, art. 4 in corp., non est ad demonstrandum directe et a priori possibilitatem transubstantiationis. Transubstantiari enim panem in corpus Christi, deducit S. Doctor ex praesupposito mysterio reaHs praesentiae: « Respondeo dicendum, inquit, quod sicut supra dictum « est, cum in hoc sacramento sit verum corpus Christi, nec inci- « piat ibi esse de novo per motum localem..., necesse est dicere « quod incipiat ibi esse per conversionem substantiae panis in « ipsum ». Quia vero huiusmodi conversio est omnino supernaturahs, et supra omnem comprehensionem nostram, subiungit
Pater opus inimici sui, scilicet odibilem sibi panis et vini substantiam, ut loco eius ponat corpus Filii sui ; non ergo probas unum esse principium visibilium omnium et invisibilium.
(') Secreta fer. V post Dominicam Passionis.
DE TRANSUBSTANTIATIONE 419
considerationem propter quam non debet naturalis ratio iudicare impossibile quod divina virtute talis mutatio fiat, et ad hoc ostendit quid distet inter agens creatum, cuius est agere in formas prout pendent a potentia subiecti, et agens increatum quod cum sit actus purus et irreceptus, sua operatione attingit primas radices entis (^).
§ 3.
Restat denique demonstrandum, transubstantiationem esse unicam viam ad realem Christi praesentiam in sacramento. Et re quidem vera impossibile est ut corpus Christi fiat substantialiter praesens sub speciebus panis, sub quibus antea non erat, nisi vel productione, vel adductione, vel denique alterius rei sub dictis speciebus praeexsistentis conversione. Atqui videtur omnino evidenter repugnare ut corpus Christi fiat praesens in sacramento per sui productionem vel adductionem, quocumque tandem modo res explicetur. Rehnquitur ergo quod non sit dare ahquam viam ad realem praesentiam praeter transubstantiationem, ut saepe
(^) Et in hoc sensu intelligenda sunt quae habet in responsione ad 3^^°^ : « Virtute agentis infiniti quod habet actionem in totum ens, « potest talis conversio fieri, quia utrique formae et utrique materiae « est communis natura entis, et id quod est entitatis in una, potest « auctor entis convertere in id quod est entitatis in altera, sublato eo « per quod ab illa distinguebatur ». Ubi non intendit declarare rationem transubstantiationis secundum se, formaliter eam reponendo in hoc quod remanente secundum rem nescio qua ratione entis communi tum substantiae panis tum substantiae corporis Christi, tolleretur nescio quid ahud quo distinguebatur una ab altera. Hoc enim esset absurdum, et expresse removetur a S. Bonav. D. ii, a. i, q. 2 ad 4""^. Sed solum intendit proponere rationem cnr non sit reputanda impossibilis mirabihs illa ac singularis conversio per respectum ad potentiam Dei. Quasi diceret: Ratio entis in quantum ens, quam respicit propria actio Dei, est communis utrique termino ; et ideo incredibile videri non debet, quod Deo operante, talis fiat conversio unius in aliud, quae attmgat omnia entis principia usque ad ultimas radices, et non solum formas in quantum pendent a potentia materiae, ut fit in transformationibus quas agens creatum operatur, et ad quas solas intellectus noster naturaii via assurgere potest.
420 QUAEST. LXXV.
dicunt antiqui doctores scholastici, et satis confirmat Tridentinum, Sess. XIII, cap. 4.
Maior argumenti est catechismi ad parochos (^), et facile declaratur. Impossibile enim est, corpus Christi habere aHcubi novam realem praesentiam nisi per realem quamdam mutationem, vel sui, vel alterius. Si per realem mutationem sui, oportet quod ibi reproducatur, vel illuc adducatur. Si per realem mutationem alterius, oportet quod in ipsum convertatur substantia ibi praeexsistens, manente dimensiva eiusdem quantitate. Nunc autem minor demonstratur per partes.
In primis videtur repugnare evidenter productio influens esse substantiale corporis Christi. Nam productio ista active sumpta, vel de facto ponit terminum suum, vel illud non ponit, sed solum esset sufficiens ad ponendum si corpus Christi aliunde iam non praeexsisteret. Si de facto non ponit, ergo nihil de novo habetur a parte rei, ubi omnia perseverant immota. Si de facto ponit, ergo substantia quae nunc incipit sub speciebus contineri, est substantia noviter exsistens ; omnis enim productio est eductio rei e nihilo sui, et ideo, ut supra in prolegomeno insinuatum est, essendi novitas est evidentissime de ratione termini actionis productivae in quantum huiusmodi. lam age, contradictionem implicat quod substantia nunc de novo exsistens, sit illa ipsa numero eadem quae non de novo exsistit, sed ab antiquo in esse perseverat. Ergo impossibile omnino est ut terminus actionis productivae' in celebratione sacramenti, sit ipsum Christi corpus de Virgine natum, « quod pro salute mundi oblatum in cruce pependit, « et quod sedet ad dexteram Patris ». Ideo Catechismus ad parochos, ubi supra : « Creari autem corpus Christi minus cre- « dibile est, et ne in cogitationem quidem cadere hoc potest».
Repugnat etiam adductio, vel quaecumque actio cuius terminus esset locaHs constitutio corporis Christi in loco specierum sacramenti. — Et nota imprimis quod antiqui doctores scholastici, cum de modo ubicationis a posterioribus invento nullam suspicionem haberent, hypothesim adductionis excludunt osten-
(^) Catech. Conc. Trid., de Euchar., n. 37.
DE TRANSUBSTANTIATIONE 421
dendo quam sit evidenter impossibile ut Christus per motum localem incipiat esse in Eucharistia ; assumebant enim ut per se notum, non posse aliter fieri mutationem qua aliquid sub unius loci mensura positum, in ^ loco distanti incipit locari (^). Nunc autem inventus est pro effugio intrinsecus ille ubicationis modus, quo aiunt rem formaliter coniungi loco, imo formaliter transmitti de loco in locum, imo transmitti in locum distantem, non deserendo priorem, si priore ubicatione permanente, superaddatur modus ubicationis novus ; quae omnia imaginationem simul et intellectum confundere videntur. — Primo quia ubicatio, seu concrete loquendo, esse ubicatum, non aliter concipi potest quam ut resultans ex coaptatione rei ad locum, sicut esse vestitum ex adaptatione vestium ad corpus ; quemadmodum igitur evidenter fabulosus est intrinsecus modus vestitionis quo quis formaliter vestitus evaderet, ita et modus ubicationis. — Secundo quia quidquid in aliquo praeexsistente recipitur, recipitur ubi illud praeexsistit ; corpus autem Christi praeexsistit in caelo ; ergo ubicatio terrestris in caelo recipietur; porro semel in caelo recepta, quidni ibi in aeternum remaneret, cum in his quae sunt sine motu, idem sit fieri et factum esse ? — Tertio quia, esto quod novae ubicationes productae vim haberent transmittendi corpus Christi a loco caeH in locos terrestres absque ullo locali motu intermedio ; at certe non habebunt vim multiplicandi unam eamdemque substantiam, ita ut pluribus locis iam affixa, in eisque situata, instar multitudinis efficiatur. — Quarto quia ubicumque
(^) Cf. S. Thom., hic, art. a, ubi ait : « Non autem aliquid potest € esse alicubi ubi prius non erat, nisi vel per loci mutationem, vel per < alterius conversionem in ipsum... Manifestum est autem quod corpus « Christi non incipit esse in hoc sacramento per motum localem. Primo «quidem quia sequeretur quod desineret esse in caelo; non enim quod «localiter movetur, pervenit de novo ad aliquem locum, nisi deserat « priorem. Secundo quia omne corpus localiter motum pertransit omnia «media, quod hic dici non potest. Tertio quia impossibile est quod « unus motus eiusdem corporis localiter moti terminetur simul ad di- « versa loca, cum tamen in pluribus locis corpus Christi sub hoc sa- « cramento simul esse incipiat».
422 QUAEST. LXXV.
aliquid est, ibi ex naturali concoinitantia oportet esse omnia quae sunt ei realiter coniuncta, eique realiter inhaerent; ex quo evidenti principio deducitur, totum atque integrum Christum sub utraque specie sacramenti exsistere, tametsi sub specie panis vi verborum sit solum corpus, et sub specie vini solus sanguis. Si ergo corpori Christi tot inhaerent modi ubicationis, quot habet praesentias, oportebit ut in singulis locis quibus adest, adsint etiam ex naturali et necessaria concomitantia omnes illae ubicationes simul, americanae, africanae, europeae, asiaticae, etc. ; ex quo sequeretur, Christum Romae esse in America, et in America esse Romae: quae omnia profecto non sunt nisi congeries contradictionum. — Denique adductio, quocumque tandem modo excogitata, semper ponit unius eiusdemque corporis nmltilocationem ; multiJocatio autem videtur esse evidenter contra essentialem rationem individui, ut iam fuit insinuatum in praeambulo huius quaestionis, et ex professo declarabitur in quaestione sequenti, ubi de modo quo Christus est in Eucharistia.
Remanet ergo ad realem praesentiam sola transubstantiationis via ; quam viam etsi ratio naturalis non comprehendat, tamen non demonstrat evidenter impossibilem, nec in se, nec in ordine ad effectum novae praesentiae de quo agitur, sicut ex solutione praecipuorum argumentorum satis apparebit.
Opponitur primo : Per transiibstantiationeni prout fuit dcclarata superius, nihil de novo fit. Sed actio ad extra qua nihil de novo fit, est inintelligibilis et repugiiayis. Ergo haec via « videtur mente concipi nojt posse » (^).
Respondeo : Dist. mai. Per transubstantiationem nihil de novo fit, hoc est, nihil de novo producitur, conc. mai. Koc est, nihil in aliud praeexsistens convertitur et totaliter transmutatur, neg, mai. SimiHter contradistinguo minorem : Actio ad extra qua nec producitur aliquid, nec convertitur, est ininteUigibihs et repugnans, conc. min. Qua nihil novi producitur, subdist, Est inintelligibilis, id est, extra obiectum proportionatum intellectus creati, seu ultra ea ad quae naturahs ratio pertingere potest,
(^) Suarez, de Euchar., Disp. 50, Sect. 4.
DE TRANSUBSTANTIATIONE 423
iterum conc. min. Id est, pugnantibus et contradictoriis notis evidenter constans, neg. min. et consequentiam.
Scilicet, aliud importat conceptus productionis, et aliud conceptus conversionis. Ab agente autem creato nulla potest fieri productio quae non sit simul, aut conversio, aut certe proprie dicta praeexsistentis transmutatio ; et vicissim, nuUa conversio vel mutatio, quae non sit simul productio. Ratio desumenda est ex dictis in prolegomeno quaestionis, § 4. Ast, sicut habet Deus operationem sibi propriam qua producit absque ulla conversione vel transmutatione praeexsistentis, et haec est creatio : ita testante revelatione, habet operationem sibi pariter propriam qua convertit absque uUa novi entis productione, et haec est transubstantiatio. Undenam autem proveniat quod transubstantiatio magis remota sit a comprehensione nostri intellectus, dictum est etiam superius loco indicato. Quare, ne in principium assumatur illud ipsum quod in quaestione est, non oportet supponere repugnantiam actionis ad extra quae non sit novi entis productiva.
Ex hac observatione corruere videtur praecipua ratio quam Suarez affert ubi supra, contra sententiam quae vult, conversionem hanc fieri sine ulla vititatione in corpore Christi, ut videtur loqui D. Thomas in tota hac quaestione : <^ Quia, inquit, si in « Christi corpore nihil reale denuo positum est, totum id quod « de illo denuo dicitur, est denominatio extrinseca... Ergo ter- « minus formalis huius actionis non est uUo modo substantia « corporis Christi, sed solum illa denominatio qua substantia « corporis Christi dicitur esse id in quod conversus est panis... « Ergo iuxta hanc sententiam, formalis terminus est ahquid ac- « cidentarium, eo modo quo extrinseca denominatio potest dici « accidentaHs ». Sed contra, quia suppositum totius argumentationis est, quod terminus actionis transubstantiativae debeat esse ens de novo productum. Sic enim procedit conclusio: nihil est de novo productum vel quasi productum, nisi denominatio quaedam extrinseca; ergo denominatio ista, et non substantia corporis Christi, actionis transubstantiativae terminus est. Verum ex dictis absolute negandum est suppositum in hac conversione
424 QUAEST. LXXV.
mirabili et singulari, quae nihii habet admixtum de productione entis nondum exsistentis, sicut creatio nihil admixtum habet de transmutatione entis prius exsistentis. Et ideo terminus actionis transubstantiativae vere est substantia corporis Christi, non quidem ut quod producitur, sed ut in quod aUud totaHter convertitur et conversum est. Caeterum ne turberis cum audis nihil accedere corpori Christi nisi denominationem extrinsecam, quasi hoc toUeret realitatem praesentiae. Praesentia enim est de genere coniunctionum vel habitudinum ad ahquid extrinsecum ; et ideo, ut ahquid incipiat esse reahter praesens ubi prius non erat, satis est ut sit reaHs mutatio, vel in ipsomet, vel in aHquo aHo quod incipit novo modo se habere ad ipsum. Nam et Deus fit de novo praesens in creatura, non per mutationem sui, sed per hoc quod creatura incipit esse; et Verbum de novo factum est caro, non per mutationem sui, sed per assumptionem humanae naturae ad ipsum ; et Spiritus Sanctus de novo animam iusti inhabitat, non per mutationem sui, sed per hoc quod anima ornatur gratia qua prius carebat. SimiH igitur modo, corpus Christi de novo fit reaHter praesens in sacramento, non per mutationem sui, sed per mutationem panis, cuius species remanentes incipiunt vi transubstantiationis ipsum continere. — At vero :
Opponitur secundo : Ut transubstantiatio esset via ad praesentiam sacramentalem, oporteret ut vi conversionis terminus ad quem (sciHcet corpus Christi) inciperet esse ubi erat terminus a quo (sciHcet panis substantia). Sed hoc nullo modo fieri potest in proposito, quia terminus ad quem praeexsistit in loco distanti, puta caelesti, et vi conversionis nec adducitur, nec alia quacumque ratione mutatur. Ergo haec via est omnino impossibilis.
Respondeo : Dist. mai. Oporteret ut vi conversionis terminus ad quem inciperet esse ubi erat terminus a quo, idque per modum rei habentis positionem in loco, et sub mensura loci constitutae, neg. mai. Quadam aHa ratione qua loco non mensuratur, nec locaHter distat a loco iHo in quo naturaH praesentia erat prius et remanet semper, co7ic. mai. SimiHter contradistinguo minorem. Non potest esse ut vi transubstantiationis
DE TRANSUBSTANTIATIONE 425
terminus ad quem sit localiter, ubi erat terminus a quo, sicut ratio addita optime probat, conc. min. Alio modo, seu per modum substantiae ad quam conversio directe terminatur, subdist. Hoc esse non posset, si dimensiones substantiae conversae non permanerent, iterum conc. min. Si permanent, ut reipsa contingit in hoc mysterio, neg. min. Et consequenter negatur conclusio argumenti.
Considerandum quippe est, hanc aham esse fundamentalem differentiam inter doctrinam antiquorum et opiniones recentiorum circa praesens mysterium, quod recentiores non cogitant nisi praesentiam localem qua res habet situm in loco. Quod si dicant corpus Christi non circumscriptive exsistere in hoc sacramento, hoc ideo est quia asserunt sacratissimum corpus per ablationem dimensionum veluti redigi in punctum, adeoque attribuunt ei ubicationem puncti. Punctum autem est indivisibile habens situm, inquit S. Thomas (^), et ideo semper in ea h'nea invenitur in qua distantiae locales attenduntur, nam unum punctum vere ab aho locahter distat, et ab eo locahter dividitur. Nunc autem antiqui Doctores Scholastici ponunt praesentiam Christi in sacramento esse omnino extra ordinem quantitatis et situs, ut in Quaestione 76* exponetur, nec ullam fingunt compenetrationem partium gloriosi corporis, quia Christus prorsus immotus permanet. Sed solum dicunt quod « substantia corporis Christi im- « mediate habet ordinem ad dimensiones panis remanentes, quan- « titas autem corporis Christi, quasi ex consequenti. E converso « autem est in ordine locati ad locum, quia substantia locati « ordinatur ad locum mediantibus dimensionibus propriis, et « inde est quod oportet dimensiones locati commensurari dimen- « sionibus loci continentis, non autem dimensionem corporis « Christi commensurari dimensionibus specierum » (^). Sed de his infra.
Obiicitur tertio : Si transubstantiatio nihil mutat in ipso corpore Christi, ergo ad summum dimensiones sacramentales co7i-
(^) S. Thom., i^ Part. Quaest. 52, a. 2, in corp. (^) S. Thom., Quodl. 7. art. 8 in corp.
426 QUAEST. LXXV.
sequuntur relationem ad ipsum prout habens esse in caelo, ubi manet eodem semper modo ac prius {}'). Sed ex hoc quod specierum dimensiones consequuntur relationem ad corpus Christi prout habens esse in caelo, non fit ut Christus sit vere et realiter praesens in sacramento. Ergo pei-majientia dimensionum panis nihil iuvat in hac via, in qua praesentia sacramentalis, non realis, sed fictitia esse convincitur.
Respondeo primo, negando suppositum antecedentis, pro quanto asserit sacramentales dimensiones vi transubstantiationis consequi habitudinem ad corpus Q\x^\X prout habens esse in caelo. Nam haec habitudo est ad ipsam Christi substantiam secundum se, quae profecto abstrahit ab omni denominatione extrinseca, cuiusmodi est esse in caelo vel alibi, Consequenter autem ad habitudinem continendi quae dimensionibus acquiritur respectu eius in quod transiit propria earum substantia, Christus habet vere in eis contineri ; sicut etiam, consequenter ad contactum quantitativum, habet contineri, sed longe alio modo, in extrinseco loco caelesti ubi est praesens naturali modo praesentiae. Quare, vel difficultas proposita caret fundamento, vel deberet potius ita enuntiari : Si in transubstantiatione tota mutatio est ex parte panis, corpus Christi vi eiusmodi conversionis debet remanere sicut prius in solo loco caelesti, ac per hoc, nuUa nova realis praesentia resultat vel resultare potest. Hoc igitur sensu sumendo argumentum :
Respondeo : Dist, antec. Sequeretur hoc, si non daretur alius modus continentiae corporis in dimensionibus extrinsecis, praeter illum quem imaginatio nobis repraesentat, et qui est per contactum et commensurationem quantitatum, conc. a7itec. Si aha est ratio continentiae toto caelo diversa, quam sola huius mysterii revelatio non edocet, et quae est per modum substan-
(^) « Si ex vi talis modi conversionis substantia corporis Christi « nullo modo se habet aliter ac prius. ergo ex vi illiiis non constituetur « substantia corporis Christi sub speciebus panis, quia talis conversio « eodem modo potest fieri iuxta hanc sententiam, in corpus Christi in « solo caelo manens ». Suarez, ubi supra.
DE TRANSUBSTANTIATIONE 427
tiae, seu mediante substantia, ut postea dicetur, neg. antec^ Equidem ex hoc quod corpus Christi non mutatur, sequitur quod non potest fieri praesens localiter sub dimensionibus et in loco sacramenti, quia talis modus praesentiae non acquiritur rei locaUter distanti nisi per motum eius de uno in alium locum, sed non sequitur impossibiHtas praesentiae quae sit alterius omnino rationis. Quod autem generaiim loquendo, corpus manens in se immotum possit nihilominus incipere esse de novo ubi antea non erat, incredibile videri non debet. Nam certe si Deus crearet novum caelum ambiens totam amplitudinem mundi qui nunc est, eo ipso mundus inciperet esse ubi non erat prius, idque non per intraneam sui mutationem, sed ex hoc solo quod inciperet esse extrinsecum continens. Proportionaliter igitur sentiendum est in praesenti, nisi quod in exemplo proposito continens circumscriberet contentum, ilkidque contineret per modum loci, hic autem non ita, propter rationes quarum expositio ad sequentem quaestionem reservatur. Sed iam vides difficultatem hinc provenire, quod mens phantasmate presentiae locaHs semper praeoccupatur. Cum enim maneant distantiae locales inter ho stiam in altari positam et caelum in quo corpus Christi est localisatum, excluditur profecto locahs eius coniunctio ad hostiae locum ; at vero, nisi iterum velis instar principii assumere id ipsum quod in quaestione est, non oportet concludere, ergo excluditur omnis continentia, etiam in aha Hnea aHoque ordine.
Obiicitur quarto : Deus posset facere ut corpus suum esset praese7is sacramento altaris simul cum substantia panis ; no7i enim est maior repugnantia quod corpus Christi sit simul cum substantia panis, quam sub quantitate eius. Ergo tu7ic 7io7i jieret praese7is per panis convosionem, et ideo tra7isubstantiatio non est via saltem unica ad praesentiam sacramentalem.
Respondeo : Neg. mai. Ad rationem additam dico non fore maiorem repugnantiam ex parte simultatis substantiae cum substantia, ut sic, conc. Ex parte viae necessariae ad hoc ut corpus Christi semper in caelo manens consequatur aHas praesentias in terra sub speciebus sacramenti, 7ieg, Et ratio constat ex dictis in demonstratione positionis.
428 QUAEST. LXXV.
Obiicitur quinto : Quantitas corporis Chrisii et anima eius incipiunt esse in sacrame^ito quin sint terminus conversionis . Ergo redit praecedens conclusio :
Respondeo : Incipiunt esse in sacramento, directe ex vi actionis quae novitatem praesentiae inducit, neg. Per concomitantiam et ratione realis inseparationis ab eo quod per se primo, vi transubstantiationis, praesens sistitur, conc. Explicatio patebit ex dicendis in Quaest. 76.
Obiicitur sexto : Ideo in aliis conversionibus oportet terminum ad quem esse ubi erat terminus a quo, quia remanet materia commtinis utrique. Sed hic nihil remanet commune. Ergo conversio non potest reddere rationem novae praesentiae termini ad quem, id est corporis Christi, ubi erat terminus a quo, id est, substantia panis.
Respondeo : Ideo oportet terminum ad quem esse ubi erat terminus a quo, vel quia ut in naturalibus, remanet materia, vel quia ut in transubstantiatione, remanet dimensio continens, co7ic. Aliter, neg. Et rursus distinguo minorem : Nihil remanet commune in hoc mysterio, quod sit intrinsece constituens extrema conversionis, co7ic. Nihil remanet commune in ratione continentis, neg. Manent enim dimensiones panis.
Obiicitur septimo : Id quod convertitur in praeexsistens trahitur ad conditiones praeexsistentis, et non e converso. Ergo si panis convertitur in corpus Christi, sequitur quod panis conversus, est ubi erat corpus Christi; non autem viceversa, quod corpus Christi sit ubi erat panis.
Respondeo : Dist. antec. Id quod convertitur in praeexsistens, ita ut ei addatur prout fit in nutritione, trahitur ad conditiones praeexsistentis, conc. antec. Id quod transubstantiatur in praeexsistens, et ideo ei non additur, subdist. Trahitur ad conditiones praeexsistentis, ita ut totaliter desinat in ipsum, conc. Ita ut praeexsistens, ratione permanentiae dimensionum continentium non consequatur novam praesentiam ubi erat substantia conversa, neg.
Obiicitur octavo : Si per conversionem fit terminus ad quem ubi fuit te7'mihus a quo, modus adessendi utriiisque idem sit ne-
DE TRANSUBSTANTIATIONE 429
cesse est. Ergo, sicut panis erat ibi localiter et quantitative, ita et localiter adesse deberet corpus Christi ; sed hoc ex concessis est omnino impossibiie,
Respondeo : Dist. assumpt. Valeret haec sequela si dimensiones remanentes inhaererent substantiae corporis Christi, sicut inhaerebant propriae suae substantiae, conc. Secus, neg. Nec a longe repetenda ratio est; nam substantia panis non erat ibi localiter praecise quia contenta in dimensione, sed quia exsistens sub dimensione sua per quam non modo continebatur, verum etiam afficiebatur sicut subiectum per proprium accidens. Unde S. Thomas: « Non tamen substantia corporis Christi est subie- « ctum illarum dimensionum, sicut erat substantia panis, et ideo « substantia panis ratione suarum dimensionum localiter erat ibi, « quia comparabatur ad locum illum, mediantibus propriis di- « mensionibus ; substantia autem corporis Christi comparatur ad « locum illum, mediantibus dimensionibus alienis... Unde nullo « modo corpus Christi est in hoc sacramento locaHter » (^).
Obiicitur nono : Restaret tamen explicandum quomodo vi conversionis acquiratur speciebus habitudo continentiae . Sed hoc nullo modo expticatur, imo oste^iditur impossibile. Nam actio conversiva nihil operatur circa species nisi separationem a propria substantia ; atqui actio pure separativa quantitatis a propria substantia non potest esse ratio cur ipsa incipiat continere alienam substantiam. Ergo, etc.
Respondeo : Restaret positive explicandum quomodo vi conversionis acquiratur speciebus habitudo continentiae erga corpus Christi, neg. ; sufficit enim ut removeatur evidens impossibilitas. Ratio sequitur ex dictis de transubstantiatione, cuius naturam proprie non novimus, sed nec noscere possumus. AHunde vero positive innitimur in verbis formae, cuius sensus est : Contentum sub his speciebus est (consequenter ad mutationem vi verborum effectam), corpus meum. Quo satis superque exprimitur, mutari panem in corpus Christi quod exhinc contineri habet sub remanente panis dimensione; et quia mutatio per formam significata
(^) S. Thom., infra, Quaest. i6, a. 5.
430 QUAEST. LXXV.
se tenet tota ex parte panis, oportet etiam ut sola mutatio panis in causa sit cur remanentes species ipsum Christi corpus incipiant de novo continere.
Caeterum ad argumentum in oppositum, dico : Actio conversiva separat accidentia a propria eorum substantia, eo genere separationis quae aufert contentum a continente, neg. mai. Separat ea separatione quae est pura mutatio contenti in aliquid aliud, conc. mai. Contradistinguo minorem, et nego consequentiam. Nam certe per actionem quae in tantum est separativa in quantum conversiva, nec plus nec minus, non oportet ut continentiae habitudo simpliciter auferatur a remanentibus dimensionibus, sed solum ut incipiat habere novum terminum, scilicet corpus Christi in quod transiit panis substantia. Argumentum igitur non concludit nisi in hypothesi destructionis sive annihilationis huius substantiae, quia tunc nihil plus haberetur quam nuda et simplex ablatio contenti a continente. Sed est ingens differentia in doctrina S. Thomae, et differentia ista semper pertinet ad differentiam primordialem quae sub aliis omnibus ubique recurrit, et in quam ahae omnes ultimo resolvuntur.
Hactenus summatim fuerunt indicatae praecipuae transubstantiationis conditiones et consequentiae in ordine ad realem praesentiam corporis et sanguinis Christi sub speciebus sacramenti: quae tamen conditiones et consequentiae remanent ulterius declarandae et convenienter exponendae in decursu nostrae tractationis. Statim autem dicendum de permanentia accidentium, de qua S. Thomas, articulo huius quaestionis quinto. Hinc :
I
DE TRANSUBSTANTIATIONE 431
THESIS XI
(Art. 5).
Post consecrationem manent eadem numero accidentia quae prius inerant substantiae panis et vini; et haec permanentia est conditio essentialiter requisita tum ad realem Christi praesentiam in sacramento, tum ad ea omnia quae circa ipsius praesentiae durationem et desitionem certa fide credenda sunt et creduntur.
Ex duabus assertionibus quibus propositio constat, priorem tantum attingit S. Thomas in hoc articulo ; verum akeram ubique supponit et expresse etiam tradit in 4 c. Gent., c. 63, loco iam in superioribus recitato. Caeterum animadvertere necesse est quod praesens disputatio non respicit accidentium permanentiam nisi in sua connexio7ie atqiie habitndine ad mysterium praesentiae realis, de quo nunc agitur. Quomodo autem concipi possit accidentia illa persistere absque ullo substantiaH subiecto, qua item de ratione eiusmodi miraculum intrinsece non repugnet saltem evidenter, non huius loci est declarare , ex hoc enim capite discussio pertinet ad Quaest. 77, ubi sermo erit de accidentibus separatis secundum se.
§ 1-
Praeobservandum est, prodiisse contra praesentem veritatem opiniones duas, quae tamen in substantia ad idem reducuntur. — Prima eorum est qui dicnnt species sacramentales esse puras apparentias, quibus nihil omnino respondet a parte rei, quia consecratione peracta, tota panis reahtas in nihilum abit; Deus tamen omnipotenti sua virtute immediate modificat sensus nostros, perinde ac si nihil mutatum fuisset ex parte obiectorum. — Cum autem haec sententia, ut sonat, durior videretur, quidam ahi eam quadantenus emolHre tentaverunt.
432 QUAEST. LXXV. '
Conveniunt certe cum prioribus in hoc, quod asseverant nihil omnino panis remanere ; opinantur enim, nullam dari realem distinctionem inter substantiam et accidens, adeoque, ne de potentia quidem Dei absoluta fieri posse ut maneat accidens, cessante substantia. Animadvertentes autem corpora non imprimere in organa nostra nisi mediante motu aetheris vel quorumcumque fluidorum imiponderabiHum, asserunt Deum, etsi videntium oculos et manducantium palatum et tangentium manus non immediate per seipsum modificet, (ea, inquam, modificatione ex qua sequatur soHta sensatio), adhuc tamen supplere defectum obiectivae reaHtatis, excitando in aethere easdem vibrationes quas exstans prius panis et vini substantia naturaHter ibidem producebat. Et hoc modo, omissa quam dicunt absurditate separationis accidentium corporeorum a subiecto, putant se vitare inconvenientia prioris modi dicendi, salvando sciHcet obiectivitatem sensationum quas in sacramento experimur, et removendo a mysterio veritatis omnem deceptionem. Sed in hoc egregie faHi videntur, ut statim ostendo. Neque enim oportet confundere medium quo transmittitur impressio ad sensationem requisita, cum ipso obiectivo sensationis termino ; iHud enim quod tangitur, quod gustatur, non est profecto motus aetheris, sed ipsa res quanta, colorata, et sapida, vel immediate in seipsa, vel certe in aHqua sui specie et repraesentatione organum informante. Ex quo patet quod si ad annihilationem totius reaHtatis panis Deus continuat motum in aethere, adhuc quidem aderit causa sensibiHs perceptionis, sed nuHus respondebit terminus obiectivus cui adaequetur ipsa perceptio ; ideo deerit ab ea veritas, imo aderit faHacia simiHs iHi quam daemon praestigiis suis causare consuevit. — Hinc apparet, discrimen inter posteriorem hunc dicendi modum et praecedentem in hoc ad summum reponi, quod in prima opinione quaedam est modificatio sensuum a Deo immediate producta, in secunda vero est modificatio facta, mediante motu aetheris. Sed quia utroque modo obiectiva veritas deficit, discrimen iHud nuHius momenti esse agnoscitur; unde statim infero, nuHi fieri iniuriam si ambae iUae opiniones pro una eademque habeantur. — Nunc au-
DE TRANSUBSTANTIATIONE 433
tem, utrum dicenda sit opinio, an non potius error in doctrina fidei, non pronuntio, sed prolatis documentis, aequo aestimatori iudicandum relinquo.
Damnantur in Concilio Constantiensi confirmato a Martino V tres sequentes Wiclefi propositiones : « Substantia panis « materialis et similiter substantia vini materialis remanent in « sacramento altaris. Accidentia panis non manent sine subiecto « in eodem sacramento. Christus non est in eodem sacramento « identice et realiter, propria praesentia corporali » (^). — Porro, ex tribus propositionibus damnatis a Concilio oecumenico in materia fidei, una est cuius contradictoria sic efiertur : Accidentia pa?iis manent sine subiecto in altaris sacramento, Videant ergo adversarii quomodo sese ab ea definitione expediant, nam profecto sensus propositionis minime dubius esse potest. Et re quidem vera, etiamsi alicuius valoris esset inventum effugium circa nomen specierum, considerandum est quod non dicuntur hic manere species, sed accidentia ; atqui accidentia panis sunt aliquid panis, quod physice et realiter substantiae inhaerere natum est. Quod si interpretari velis accidentia de extrinsecis quibusdam phaenomenis, contra certissimam et universalem vocis acceptionem, maxime tempore Concilii, pari iure poterit quispiam pro lubitu et secundum suas particulares opiniones philosophicas, detorquere ad quosHbet sensus voces hypostasis, natura, essentia, etc, et sic nihil iam certum remanebit in definitionibus ecclesiasticis, convellenturque ipsa fidei fijndamenta. — Praeterea, absolute damnat ConciHum sententiam asserentem non manere accidentia sine subiecto ; atqui ista quahacumque accidentia quorum permanentiam adstruunt adversarii, profecto sine subiecto non sunt, sed subiectantur vel in sensibus percipientis, vel certe in substantia aetheris aut quorumcumque fluidorum. Et manifeste nulla est responsio si dicas nihil ahud per Concilium nunc determinari, nisi quod accidentia ipsi substantiae panis non inhaerent: tum quia hoc est gratuito assertum, imo vero est contra obvium sensum litterae, tum quia omnino
(^) Enchirid., n. 477 et seq. De Ecclesiae Sacramentis. Tom. I. a8
434 QUAEST. LXXV.
coincideret error reprobatus in secunda propositione cum errore reprobato in prima, sicut cuilibet consideranti evidenter apparebit. — Accedit demum quod, ut refert Thomas Waldensis, theologus Anglus coaevus Wiclefo et Concilio Constantiensi ipse Wiclefus distincte errabat circa tria : nam de pane dicebat quod permanet ; de corpore Christi dicebat quod ibi non adest nisi figurahter; tandem de accidente dicebat quod non potest esse sine subiecto, etiam de potentia Dei absoluta. Quin imo, tota illa haeresis, teste eodem Waldensi ('), ex philosophia de accidente tamquam ex fonte et primo principio oriebatur. Ponens enim impossibile esse ut accidens sit sine subiecto, ita ratiocinabatur haereticus : Sunt in sacramento panis accidentia ; ergo necesse est ut adsit et panis substantia, qua permanente, non potest ibi esse corpus Christi vere et reahter, propria praesentia corporali. Hinc tres propositiones singillatim a ConciHo condemnatae.
Nunc autem non oportet aequivocare circa vocabulum specierum quo utuntur ConciHum Lateranense IV cap. Firmiter, et Tridentinum, Sess. XIII, can. 2 et 3, quasi indicaret meram apparentiam absque obiectiva reaHtate. — Etenim primo, species quae iuxta Tridentinum remanent, sunt iuxta Constantiense accidentia. Et bene quidem accidentia dixit Constantiense, quia Wiclefi error circa accidentia qua talia versabatur, id est, secundum quod substantiae accidere sive inhaerere nata sunt. Verum quia in sacramento actu non accidunt, optimo iure aHo vocabulo nominata fuerunt, ut designentur potissimum in sua habitudine ad sensus nostros quae manet penitus invariata. « Neque enim symbola mystica post sanctificationem recedunt « a sua natura, manent enim in priori essentia, et figura, et « forma, et conspici tangiq^ie possunt sicut et prius » (^). — Praeterea secundo, in sacra doctrina species nunquam significant meras apparentias nisi quando apud Prophetas visio imaginaria describitur. Quotiescumque autem sermo est de eo quod com-
(') Waldensis, de Euchar., c. 75, n. 4; et c. 78, n. 2. (^) Theodoretus in dialogo Inconfusus^ ubi supra.
DE TRANSUBSTANTIATIONE 435
muniter oculis exterioribus percipitur, species sunt aliquid visibile et tangibile a parte rei exsistens, sicut species columbae in qua apparuit Spiritus Sanctus in die baptismatis Christi, vel species linguarum ignearum in qua visus est die Pentecostes. — Denique tertio, ut optime notavit Cardinalis Franzelin, praeter quaestionem est inquirere quid per hoc nomen absolute significari possit, sed inquirendum est quid terminus complexus species panis et vini in materia Eucharistiae, usu apud theologos universaliter recepto, de facto significet. Atqui non potest esse dubium quin fuerit ab antiquo consecratus ad designandum permanentia sine substantiali subiecto accidentia.
Hinc, ut solos illos commemorem theologos qui Tridentino ConciHo posteriores fuere, Suarez dicit esse certuni in doctrina fidei, manere accidentia eadem numero, quae in pane et vino praefuerunt ('). Lugo ait, hoc expresse definiri in Conciho Tridentino (^). Toletus ait, conclusionem esse de fide (3). Valentia dicit se assentiri Soto, qui non dubitat asserere haeresim esse, si quis negaverit absolute haec accidentia sine ullo subiecto (4). Salmanticenses : Haec conclusio est de fide (5). Billuart ait esse constans dogma in Ecclesia receptum, remanere accidentia solida absque uUo subiecto substantiaH (^), Catechismus ad parochos, ubi supra : « Tria sunt... quae in hoc sacramento fides catholica sine
(^) Suarez, de Euchar., Disp. 56, Sect. i.
(2) Lugo, Disp. 10, Sect. i, n. i.
(3) Toletus, in 3^°^ Partem, Q. 75, a. 5.
(^) Valentia, Commentar. theologic. Tom. 4, Disp. 6, Quaest. 5, Punct. 1.
(5) Salmanticenses, de Euchar., Tract. 33, Disp. 8, Dub. i, § i.
(^) Billuart, de Euch., Dissert. i, a. 6, § 2. — Nec dicas, eos ipsos esse theologos quos supra de transubstantiatione agentes, impugnabamus ; sicut ergo tunc, ita et nunc, parum valebit ipsoruni auctoritas. NuUa enim est sequela, ut constat, quia nunc sumuntur ut testes sensus Ecclesiae circa id quod, salva fide, vel negare vel asserere non licet ; tunc autem sumebantur ut proponentes suas proprias opiniones circa scientificam explicationem dogmatis. Et similis etiam distinctio quoad SS. Patres valet.
436 QUAEST. LXXV.
« ulla dubitatione credit... Tertium est, accidentia sine ulla re « subiecta, esse, mira quadam atque inexplicabili ratione ».
His igitur ex auctoritate Conciliorum praeiactis, veniendum est ad rationes. Proponentur autem tria argumenta : primum ex verbis formae, alterum ex natura sacramenti veritatis, tertium ex absurdis quae in opinione adversariorum consequerentur.
Primum, inquam, argumentum deducitur ex verbis formae, in quorum mira simplicitate tota continetur huius mysterii altitudo. Ut enim veritatem habeat propositio, hoc est corpus meum, necesse est ut maneat invariatum formale significatum subiecti, quod aliquid demonstrat ad sensum. Sed nou remaneret invariatum, si transiret illud per ordinem ad quod fit demonstratio, id est, si transirent accidentia sub quibus substantia in confuso designatur praesens. Oportet igitur ut accidentia continentia remaneant, et solum varietur contentum, quod cum prius esset panis substantia, nunc ex vi verborum est corpus Christi. Unde S. Thomas : « Necesse est tamen aliquid remanere, ut verum sit « quod dicitur : hoc est corpus meum^ quae quidem verba sunt « huius conversionis significativa et factiva. Et quia substantia « panis non manet, nec aliqua prior materia, necesse est dicere « quod maneat id quod est praeter substantiam panis. Huiusmodi « autem est accidens panis. Remanent igitur accidentia panis, « etiam post conversionem praedictam » (^).
Ex testimonio quoque sensuum efiicacissime demonstratur omnia accidentia panis et vini remanere ; accidentia enim, non substantia, sunt proprium sensuum externorum obiectum. Unde in Officio corporis Christi dicitur : « Accidentia autem sine sub- « iecto in eodem (sacramento) subsistunt, ut sensus a deceptione « reddantur immunes, qui de accidentibus iudicant sibi notis » (^). Et in opusculo contra Graecos, Armenos, et Saracenos ad cantorem Antiochenum, Angelicus ait: « Non tamen hoc fieri dicimus, « quasi species illae quae sensibus apparent in sacramento, sint
(^) S. Thom., 4 c. Gent., c. 63. (=) Lect. II Nocturni.
DE TRANSUBSTANTIATIONE 437
« solum in phantasia videntium, sicut solet esse in praestigiis « artis magicae, quia veritatis sacramentum nuUa fictio decet» (^). Et re quidem vera, auctor veritatis Deus nuUius deceptionis causa esse potest : atqui esset causa deceptionis, si tota panis realitate cessante, procuraret apparentiam obiecti nullo modo exsistentis a parte rei. Tunc enim verissimi nominis deceptio est, quando obiectiva realitate deficiente, causatur eius apparentia, praesertim lege constanti atque universali, et maxime si non detur unde per naturale lumen rationis vel per altius fidei lumen error corrigi possit; sed omnes illae conditiones concurrunt in praesenti, Certo enim certius homo non habet unde per naturalem rationem corrigat testimonium sensuum circa Eucharistiam ; imo vero habet unde confirmet, quia ratio naturaHs dicat, constantem experientiam visus, olfactus, gustus, tactus, non fallere. Nihil etiam afferri potest ex superiore lumine fidei, cum fides potius nos edoceat solam substantiam in substantiam mutari, et Conciha expresse dicant conformiter ad significationem verborum formae, accidentia sinc subiecto in hoc mysterio permanere. Nec obiiciantur verba hymni ecclesiastici : visus, tactus, gustus in te fallitur, 'aut modus loquendi Patrum dicentium non esse hic credendum sensibus, abiiciendum esse testimonium sensuum, etc. Haec enim omnia manifeste significant sensus falli, non circa proprium sensibile, sed quatenus verax eorum testimonium natum esset fundare falsum intellectus iudicium circa substantiam quae accidentibus subest, nisi attenderetur verbo Domini dicentis : hoc est, non panis, sed corpus meum. Et certe, idem S. Thomas qui metrice scripsit : visus, tactus, gustus in te fallitur, centies milliesque inculcat sensus nequaquam decipi in eo quod immediate attingunt, sed proprium daemonis esse ut magicis suis artibus vacuas obiiciat atque inanes rerum apparentias. Hinc Algerus, de Sacram. corp. et sang. Domini, 1. 1, c. 7: « Cum autem in « sacramento fo)"ma panis, soHditas, color, sapor sentiatur, vel « verum hoc esse, vel phantasticum dicitur. Sed absit ut perfecta « veritas phantasiae faHacia astruatur, maxime cum ipsi angeH et
(^) Opusc. c. Graecos, c. 8.
438 QUAEST. LXXV.
« ipse Spiritus Sanctus in columba vel linguis igneis quoties ap- « paruisse leguntur, non phantastica, sed vera corpora in aere « assumere astruantur ; et in caeteris omnibus sacramentis Novi « Testamenti et Veteris, nihil phantasiae, sed omnia vera inve- « niantur. Absurdum enim revera est ut quod non vere est veri- « tatem approbet, et quod de se fallit aestimationem, de alio « veram exhibeat fidem. Phantastica enim illusio magicis congruit « et diaboHcis fraudibus, veritatis autem assertio divinis sanctio- ■< nibus. Ne ergo phantastica species sacramento Christi aliena « prorsus et indigna superinduci credatur, quomodo id non solum « rationi, sed et auctoritati sit contrarium, videamus».
Tertium denique argumentum sit, quia fateri necesse est species sacramentales frangi, iuxta illud rythmi ecclesiastici : Frado demum sacrameiito^ ne vacilles, sed memento, tantum esse sub fragmento, quantum toto tegitur ; at, quaeso, quid est quod frangitur ? Fateri necesse est, sub singuhs specierum partibus, separatione facta, ut Tridentinum ait, totum Christum contineri ; at iterum, quid est quod separatur ? Fateri necesse est, circumgestari sacramentum, et de loco in locum transferri ; at cum corpus Christi ibi sit intangibile et secundum se minime asportabile, quid est quod primo, quod directe, quod ratione sui circumgestatur? Fateri necesse est species corrumpi, et ad earum corruptionem desinere Christi praesentiam ; sed si dicas non manere qualitates panis et vini in quantitate dimensiva panis tamquam in vicesubstantia (sicut postea dicetur) subiectatas, quid est quod corrumpitur ? Quid illud ad quod sequitur desitio praesentiae ? Ecce ergo labimur in novi generis occasionaHsmum ; nam occasionaHsmus quem invexit Malebranchius, adstruebat Deum omnia per se solum operari, occasione tamen eorum quae vere in rerum natura accidunt ; nunc autem ponitur operatio Dei sacramentaH praesentiae terminum imponens, occasione eius quod nequidem vere accidit, sed solum accidisset si non fuisset ipsa praesentia quae nunc debet auferri. De veritate igitur accidentium nuHus reHnquitur dubitandi locus.
Accedit vel maxime quod eorum permanentia est ex natura
DE TRANSUBSTANTIATIONE 4.^9
rei conditio essentialiter requisita ad ea omnia quae spectant dogma praesentiae realis, et hoc restat declarandum.
§ 2.
Certe nuUa substantia determinatur ad praesentiaminloco(^), nisi per quamdam coniunctionem ad reales dimensiones quae locum replent, eoque circumscribuntur ; tota enim loci et spatii realitas in ordine dimensionum est. In tantum igitur transubstantiatio esse potest via ad praesentiam sacramentalem, in quantum vi conversionis determinantur dimensiones in loco sacramenti exsistentes ad continendum substantiam corporis Cliristi. Sed dimensiones quibus vi conversionis potest acquiri huiusmodi continentia, non sunt nisi dimensiones panis transubstantiati eaedem numero permanentes, cum evidentissime appareat alias dimensiones omnes reHnqui in eodem statu ac modo essendi in quo erant prius. Necesse igitur est ut maneat eadem numero quantitas dimensiva panis, et ista permanentia haberi debet pro conditione essentialiter requisita ad Christi praesentiam in sacramento.
Praeterea, non sufficit considerare quomodo incipiat sacramentaHs praesentia, verum etiam quomodo desinat. Atqui nuUa est possibilis causa desitionis praesentiae praeter realem desitionem specierum, quae utique praesupponit realem earumdem permanentiam post consecrationem. Et facile demonstratur assumptum, quia impossibile est ut praesentia sacramentaHs desinat per quamcumque mutationem in ipso Christo inductam, sicut impossibile etiam fuit ut per hanc viam inciperet. Non desinit per abductionem, quia Christus non fuit in hostiam adductus ; non desinit per destructionem aut conversionem corporis Christi
(^) Observa iam nunc, quomodo difterant haec duo : esse praesens in loco et esse praesens localiter. Primum horum competit corpori Christi sub speciebus exsistenti; alterum vero non. Et similiter angeli vere sunt praesentes in loco ubi operantur, non tamen localiter, quia coniunguntur dimensionibus loci, non per contactum quantitativum, sed per solum contactum virtutis. — De his infra, in quaest. 76.
440 QUAEST. LXXV.
in aliquid aliud, quia sic Christus amplius non exsisteret. Nihil ergo relinquitur nisi specierum corruptio, ex qua sola sequi potest et sequitur ipso facto sacramentalis praesentiae desitio ; quippe, desinente continente, desinit continentia, ac per hoc, praesentia in loco continentis. Hinc S. Thomas in quaestione sequenti, art. 6 : « Illud quod de se habet esse indeficiens non potest « esse deficiendi principium, sed alio dejicienie, hoc desinit esse « in eo ; sicut Deus, cuius esse est indeficiens et immortale, « desinit esse in ahqua creatura corruptibiH per hoc quod crea- « tura corruptibilis desinit esse. Et hoc modo, cum Christus ha- « beat de se esse indeficiens et incorruptibile, non desinit esse « sub hoc sacramento, neque per hoc quod ipsum desinat esse. « neque etiam per motum localem sui, sed solum per hoc quod « species huius sacramenti desinunt esse ». De hac autem specierum desinentia dicetur infra in Quaest. 77.
SCHOLION
Ex dictis videre est, talem esse nexum logicum inter primordialem illam actionem qua corpus Christi asseritur fieri primo praesens in sacramento, et caetera omnia ad hoc mysterium pertinentia, ut ex modo quo illa expHcatur, aha cuncta dependeant. Unde etiam hoc pacto dari potest retrospectiva quaedam demonstratio veritatis vel falsitatis viae quam ingressus es : quatenus, si in una via procedendo, nihil cogeris adstruere quod sit praeter fundamentum revelationis, magna habebitur confirmatio pro veritate tuae expositionis ; sin autem debes continuo adiicere ex proprio penu quasdam veluti contignationes, quasi ad ruinosae domus sustentaculum, tunc signum tibi erit quod systema fabricasti. Systemata autem sunt ruina theologiae, quae iam cadit, non solum a dignitate scientiae supremae, verum etiam a dignitate scientiae simpliciter, ut nihil aHud sit quam materia quaedam in qua sese exercet inventiva hominum ingeniositas.
Nunc vide appHcationem horum in praesenti. Certe, procedendo in via antiquorum doctorum scholasticorum, sicut in
DE TRANSUBSTANTIATIONE 44 I
initio nihil accipitur praeter conversionem illam quam nos docent Scripturae et Concilia, ita in progressu et in fine nihil apponitur quod sit ab homine confictum ; sed manente semper mysterio impenetrabiH, praesto adsunt omnia ex quibus analogicum quemdam tibi efformes sacramentaHs praesentiae conceptum quoad eius inceptionem, durationem, et termi^ium, habeasque insuper unde a sacrosancto fidei obiecto evidens impossibiHtas propulsetur: praeter quae, nihil aHud quaerendum est in praesenti vita. Et vere, divina revelatio tum in suis propriis fontibus tum in authentica ConciHorum expositione, manifestissime proponit talem conversionem panis, ex qua resultet in dimensionibus sacramenti continentia quaedam sui generis respectu substantiae corporis Christi, quod non repHcatur, nec uHa aUa ratione in semetipso mutatur. Nam profecto, quantumcumque verba formae extorqueas, nunquam ea deduces ad hunc sensum qui esset secundum inteHectum omnium adversariorum : hic replicatur corpus meum. Cum igitur una legitima formae expositio sit, hoc quod continetur sub his dimensionibus , est (consequenter ad vim conversivam verborum) non ampHus panis, sed corpus Christi : quamdiu permanent dimensiones panis transubstantiati, tamdiu etiam perseverat sacramentaHs praesentia, quia tamdiu manet ratio continentiae. Verum speciebus corruptis et in aHud quid mutatis, eo ipso cessat esse in natura rerum illa desigjiata dimensio separata quae fuit determi^iata ad continendum Ohristum, non quidem locaHter, sed citra omnem separationem eius a loco caelesti, ideoque ex natura rei consequitur praesentiae cessatio. Nihil ergo a principio ad finem adstruitur quod sit praeter revelationis fundamentum.
Considera nunc vias oppositas. — Primo asseritur, ad praesentiae initium, actio corporis Christi repHcativa quae a revelatione non datur. Sed hoc interim omisso, animadverte quod ex actione repHcativa, (sive repHcatio fiat per reproductionem substantialem, sive per ubicationem accidentalem), sequitur quidem corpus Christi ibi adesse in primo consecrationis instanti, ubi sunt species sacramentales ; nondum vero consequitur quod quocumque in posterum species transferentur, ibidem etiam debeat
442 QUAEST. LXXV.
esse corpus Christi. Actio enim replicativa solum fecit ut Christus esset simul cum speciebus in momento completae prolationis verborum, sed non potuit ponere rationem sufficientem cur ad elevationem hostiae elevetur simul corpus Christi, et intra eiusdem hostiae terminos perseveret ilHus praesentia. Quippe, nondum intelligitur modus colligantiae unius ad alterum, imo positive intelligitur quod vi soHus repHcationis dari non potest. — Ecce igitur, ut rationem reddas continuationis praes^entiae in sacramento, debes adstruere aHquam aHam actionem qua fiat ut corpus Christi semper sit simul cum speciebus, quocumque iHae transferantur. Unde aHqui excogitaverunt « inseparabilem prae- « sentiam ex pacto divino..., quatenus dicunt corpus Christi mo- « veri motis speciebus, ex voluntate et pacto Dei » (^). AHi volunt, « inter Christum et species intercedere reale vinculum « per efficientiam, et quasi attractionem unius ad alterum » (^), ponendo in ipsis speciebus qualitatem supernaturalem intrinsecam, « qua possint trahere secum corpus Christi, sicut magnes « trahit per naturalem virtutem secum ferrum » (3). Verum, ut omittam interim omnes intrinsecas repugnantias quae in his dicendi modis latent, praesertim quia corpus Christi in Eucharistia locaHter moveri et trahi nequaquam potest, manifestum est ista esse praeter quodHbet revelationis fundamentum, nec posse uHo modo erui ex verbis formae, quibus tamen significatur id omne quod circa panem et vinum in consecratione factum est. — Sed haec rursus praetermitto. Satis expHcetur, si vis, continuatio sacramentaHs praesentiae ; nunc considerandum est quaHter accidat eius desitio. Corrumpuntur quidem species, et per specierum corruptionem cessat virtus earum attractiva ; ast non satis, quia solum sequitur corpus Christi reHnqui in eo loco quem ultimo occupabant species quando corruptae sunt. Et quid impedit ex natura rei quominus ibi remaneat, utique invisibiHter et intan-
(^j Ita Scotistae et Nominales, apud Suarez, de Euchar., Disp. 47, Sect. 3.
(*) Ita ipse Suarez, 1. c.
(3) Ita Lugo, de Euchar., Disp. 6, Sect. 2, n. 33 et seq.
DE TRANSUBSTANTIATIONE /|4>;
gibiliter sicut prius, remaneat tamen ? Ecce ergo iterum oportebit recurrere ad deum ex machina, scilicet ad pactum et voluntatem divinam, qua fiat ut desinentibus speciebus, destruatur seu annihiletur Christus secundum esse replicatum quod habebat in sacramento. Verum haec sunt phantastice excogitata, et quodcumque ostendis mihi sic, incredulus odi.
Nota. — Hactenus dictum est de accidentium permanentia in ordine ad realem praesentiam. Porro articulus sequens apud S. Thomam, quoad ea quae in corpore continentur, non habet specialem difficultatem, ut legenti patebit. Docet enim non permanere formam substantialem panis, contra quamdam erroneam opinionem olim exsistentem, sed nunc antiquatam, et ahunde iam satis superque confutatam, ubi ostensum est fieri conversionem totius substantiae quantum ad omnia principia constitutiva eius. In responsionibus autem ad 2"°" et ad 3"™ inveniuntur quaedam ad intelHgentiam mysterii apprime conducentia, sed quae idoneam habebunt expositionem, partim quidem ubi de iis quae sunt in sacramento vi verborum vel per solam concomitantiam, partim vero ubi de modo essendi accidentium sine subiecto manentium, et ideo in praesenti transmittuntur.
THESIS XLI
(Art. 7).
Conversio panis in corpus Christi non fit secundum successionem temporis, sed est omnino instantanea.
Instantaneitas transubstantiationis tripliciter ostenditur. Primo, quia terminus ad quem non suscipit magis et minus, et ideo impossibile est ut conversio terminetur ad aUquid quod sit veluti initialiter corpus Christi, deinde vero magis, ac demum perfecte. Secundo, quia terminus a quo non potest successive praeparari ad transitum in aUud extremum ; huiusmodi enim successiva praeparatio concipi nequit, nisi ubi reinanet commune subiectum, sicut in transformationibus. Tertio quia huius conversionis auctor est solus Deus ; atqui illae etiam conversiones
444 QUAEST. LXXV.
quae alias natae essent fierl successive, in instanti perficiuntur ab agente cuius infinita virtus mora temporis non indiget (^). Ita fere S. Thomas, in praesenti.
Ouoad responsionem ad primum quae non est ita obvia, animadvertes in primis, difficultatem non esse peculiarem huic mysterio, sed eodem modo procedere in omni mutatione substantiali. « Idem est in mutationibus naturalibus », ait S. Doctor in fine responsionis, et iterum in IV, D. 11, q. 1, a. 3, q. 2, ad 2^^™ : « Similiter est de illis mutationibus quae sunt termini « motus, sicut generatio est terminus alterationis ». - — Ne igitur suspiceris latere hic magnum arcanum, breviter exponitur difiicultas et responsio. Difiicultas est huiusmodi : Inter quaelibet duo instantia cadit tempus medium ; sed haec conversio claudltur duobus instantlbus, quae sunt ultimum instans quo sub speclebus est substantia panis, et primum instans quo sub illis est corpus Christi ; ergo conversio ista mensuratur tempore quod cadit inter unum et alterum instans.
Porro in hoc argumento quidam non simpHciter concedebant maiorem, sed varias introducebant distinctiones quas successive refiitat S. Thomas, nixus hoc princlpio, quod instantia in tempore se habent ut indivisiblHa in continuo. In continuo autem, inter quaeHbet duo indivisiblHa puncta assignata mediat semper pars continul ; aHas, ex hoc ipso quod simpHcia sunt, ex toto forent simul, et non esset unde dlstinguerentur, quod est
(^) Nota quod conversiones substantiales quas facit natura, quodammodo conveniunt quoad instantaneitatem cum transubstantiatione, et quodammodo ab ea difierunt. Conveniunt in hoc, quod ipsa mutatio substantiae in substantiam semper fit in instanti ; non enim datur aut dari potest tempus intermedium in quo conversionis subiectum, nec perunamnec per alteram formam substantialem informetur ; et ideo necesse est ut primum esse termini ad quem sit primum non esse termini a quo. Verum in naturalibus conversioterminat praevium quemdam alterationis motum quo paulatim disponitur subiectum ad susceptionem novae formae, ita ut extremum a qiio semper magis magisque appropinquet ad sui dissolutionem, quae futura est alterius extremi generatio. Sed in transubstantiatione nihil tale invenitur, ut satis constat ex dictis, et clare ostendit S. Thomas in corpore.
DE TRANSUBSTANTIATIONE 445
contra hypothesim. Quare concludit S. Doctor, esse simpliciter concedendam maiorem argumenti. — Negat igitur minorem et suppositum eius, quia non est dare ultimum instans in quo sit sub speciebus substantia panis, sed solum ultimiim tempus, quod quidem sic ostendit: Cum conversio ista fiat dependenter a verbis consecrationis quae successive proferuntur, oportet quod ultimum instans proiationis verborum, sit primum instans in quo est sub speciebus corpus Christi. Si ergo daretur ultimum instans praesentiae panis, istud foret instans penultimum prolationis verborum ; sed penultimum instans non datur, sicut nec in linea penultimum punctum ; ad hoc enim oporteret continuum constare indivisibiHbus punctis vel instantibus consequenter se habentibus, quod constat esse impossibile. Si autem non est dare nisi ultimum tempus praesentiae panis, iam cessat difficultas, quia inter tempus et instans non oportet cadere tempus medium. Et eodem modo, non est dare ultimum instans vitae et primum instans mortis, ita scilicet, ut inter ista duo cadat terapus quo homo nec vivus est, nec mortuus. Sed in toto tempore alterationis per quam perducitur ad mortem, homo est vivus, praeter ultimum instans in quo est mortuus ; et quia impossibile est assignare in hoc alterationis motu instans penultimum, sequitur dari, non quidem ultimum instans, sed solum ultimum tempus vitae. Et simiUter est in transubstantiatione, nisi quod successivus motus secundum quem ultimum instans attenditur, non est in subiecto conversionis, sed in enuntiatione verborum quae sunt factiva conversionis.
QUAESTIONIS CONCLUSIO
«
(Art. 8).
Concludit S. Thomas disputationem de conversione panis et vini in corpus et sanguinem Christi, tradendo quasdam regulas circa modum loquendi in hoc mysterio. Oportet enim theologum cathoHcum non solum recte sentire, verum etiam exacte loqui, quia saepe ex verbis inordinate prolatis incurritur error;
446 QUAEST. LXXV.
quare in persona Timothei Ecclesiam monet Apostolus : « For- « mam habe sanorum verborum quae a me audisti per multos « testes » (^).
Sane vero necesse est ut in his quae rationem naturalem undequaque transcendunt, voces humanae inveniantur deficientes. Possunt autem deficere tripHciter : Primo mere negative, in quantum nihil per se important quod non conveniat mysterio, sed propter hoc ipsum sunt maxime orenerales, sicut cum dico panem converti vel transubstantiari in corpus Christi, et istae locutiones sunt simpliciter concedendae, quia simpliciter verae. — AHo modo deliciunt voces, quatenus conveniunt mysterio, non secundum id quod proprie significant, sed secundum aliqualem simiHtudinem tantum, et huiusmodi locutiones non sunt concedendae nisi secundum quid, quia impropriae. — Tertio modo deficiunt voces per omnimodam disconvenientiam, et istae sunt simpHciter falsae, adeoque negandae (^).
Circa quae non occurrit speciaHs difificultas, nisi forte quantum ad propositiones, panis fit corpns Christi, vel, panis erit corpiis Christi, vel, de pane fit corpiis Christi ; quas omnes collocat S. Doctor inter improprias, Hcet ipsemet expHcando propriam transubstantiationis rationem, simiHbus locutionibus, imo et expressioribus, usus esse quandoque videatur : « Cum in hac « conversione, inquit in IV, D. 11, q. 1, a. 2, ad l"'", id quod « est terminus a quo, sciHcet substantia panis, convertatur se- « cundum se totum in terminum ad quem, sciHcet corpus Chri- « sti, non quidem ut sit sub ipso, sed ut sit ipsunimet, patet « quod non est annihilatio substantiae panis ». Et ibid., a. 3, q. 1, in corpore : « Hoc totum convertitur in totum, quia panis « fit corpus Christi, ut partes etiam convertantur, etc. ».
In hoc igitur observanda sunt duo. — Primum est, quod ratio cur locutiones supradictae collocantur inter improprias, est quia important aHquid commune utrique conversionis termino in ratione subiecti : « Non conceditur quod panis erit corpus Chri-
(^) 2 Tim. I-13.
(^) Cf. S. Thom., in IV, D. 11, q. i, a. 4.
DE TRANSUBSTANTIATIONE 447
« sti, vel quod fiat corpus Christi, quia hic modus loquendi veri- « ficatur in transmutationibus naturalibus ratione subiecti, puta « cum dicimus quod album fit nigrum, vel album erit nigrum » (^). Quare, si permanentia subiecti communis expresse excludatur per declarationem additam, (utputa si dicam quod panis per totalem sui co7iversionem- fit corpus Christi, vel quod substantia panis convertitur secundum se totam in corpus Christi ut sit ipsummet, sicut in locis praecitatis habetur), patet nullam esse amplius locutionis improprietatem. Tunc enim nihil aliud vi terminorum exprimitur, nisi quod cessatio totius substantiae panis est desitio eius, non quidem in nihilum, sed in corpus Christi ; in hoc autem stat essentialis ratio huius conversionis, ut saepe dictum est. At vero, si nihil addatur quo expresse excludatur intellectus elementi permanentis, tunc, ut notat S. Thomas in fine articuH, impropria quidem locutio erit, sed adhuc poterit secundum quamdam simiHtudinem concedi. Nam etsi in hac conversione nihil maneat commune quod sit constitutivum unius et alterius extremi, manet tamen aHquid sub quo unum et alterum successive continetur, et est ad sensum demonstrabile. Unde potest dici quod panis fit corpus Christi, vel quod panis erit corpus Christi, si « nomine panis non inteHigatur substantia « panis, sed in universaH hoc quod sub speciebus panis conti- « netur ».
(^) S. Thom., hic art. 8, in corp.
QUAEST. LXXVI. DE MODO QUO CHRISTUS EST IN HOC SACRAMENTO
Cum hucusque dictum sit de reali praesentia et de actione quae est via ad ipsam, ordo rerum requirit ut explicetur modus quo Christus est in sacramento, et in hac quaestione habetur ultima enodatio doctrinae veterum circa praesens mysterium. Sunt autem iterum quaedam notiones per modum praeambuH exponendae : primo de habitudine substantiae, corporeae ad quantitatem dimensivam, seaindo de variis rationibus essendi in loco, tertio de praecipuis differentiis quae circa modum praesentiae sacramentaHs inter doctrinam S. Thomae et doctrinam modernorum attenduntur.
§ 1- '
De substantia corporea, et quantitate dimensiva.
Ex notionibus de substantia et quantitate pendet fere omnis inteUigentia huius quaestionis, maxime vero, quod attinet ad diversas rationes quibus res possunt secundum suam substantiam loco adesse ; constat enim locum in ordine dimensionum inveniri. Unde duplex in proposito solvenda quaestio occurrit : an scilicet substantia corporea reahter distinguatur a quantitate dimensiva, et quatenus affirmative, quomodo concipienda sit dicta distinctio.
- De reali distinctione substantiae et quantitatis. Substantiam corpoream reaHter distingui a quantitate, hoc est ab ea forma qua ens corporale habet esse dimensionatum in longum, latum, et profundum, agnovit Aristoteles solo lumine rationis ductus, et post ipsum cum communi scholasticorum indubitanter tradidit S. Thomas. Hanc distinctionem quam solus intellectus assequitur, (nam imaginatio nequit omnino dimen-
DE MODO QUO CHRISTUS EST IN SACRAMENTO 449
siones transcendere), solidis argumentis philosophia naturalis demonstrat. Etenim primo, in rebus propo7'iionatis intellectui nostro, quaecumque sunt conceptu adaequate distincta, secundum rem etiam differant necesse est, eo quod in huiusmodi, obiecta non excedunt intellectum, adeoque nulla ratio sufficiens esse posset cur reahter identica distinctis conceptibus ita apprehenderentur, ut ne impHcite quidem unus conceptus aHum contineret. Atqui notio substantiae est adaequate extra notionem quantitatis, cum substantia definiatur id cui competit esse in se, quantitas vero id quo aliquid est dimensionatum. Sequitur ergo quod in corporeis, quantitas a substantia differt secundum rem sicut accidens a subiecto. Praeterea, si substantia et quantitas essent re idem, variata specie quantitatis, variaretur etiam species substantiae, quod constat esse falsum. Quantitates enim specie differunt secundum magnitudines maiores vel minores, sicut binarius specie differt a ternario ; substantia autem est eadem specie, in magno vel parvo homine, in magno vel parvo auro, atque ita porro. Item aiia multa dantur argumenta deducta ex generaUbus principiis de potentia et actu ('), quae tamen non sunt huius loci, praesertim cum habeamus firmiorem propheticum sermonem, cui theologus bene facit attendens tanquam regulae sibi propriae. Revelatio quippe praesentis mysterii duas firmissimas rationes quoad rem de qua nunc agitur, nobis suppeditat.
Prima est, quod tota substantia panis convertitur, permanense quantitate dimensiva eius, sicut in quaestione praecedenti ostensum est. Si autem totahter transit substantia, quantitate remanente, ergo quantitas non est re idem cum substantia, sed ab ea reaUter distinguitur.
AHud quoque argumentum sumitur ex modo mirabiH quo totus et integer Christus sub panis specie et sub quavis ipsius speciei parte, totus simiHter sub vini specie et sub eius partibus creditur exsistere (^). Si quis enim recte consideret, videbit evi-
(^) Vide, si lubet, S. Thomam, in II, D. 3, q. i, a. 4, et Qq. disp. de Anima, a. 7, et de Spiritualibus creaturis, a. 8, et 4 c. Gent., c. 65, etc.
(^) Trident., Sess. XIII, cap. 3.
De Ecclesiae Sacramentis. Tom. I. 39
450 QUAEST. LXXVI.
denter, non posse ullo modo salvari hanc veritatem, posita reali identitate substantiae cum quantitate dimensiva. Non quod oporteat Christum esse in sacrarnento sine sua quantitate vel naturaUbus dimensionibus, (huic enim positioni, ut ex sequentibus apparebit, omni ex parte repugnat S. Thomas, asserens esse in altari ipsum immutatum corpus quod in caeHs est, et sub modici panis specie contineri Christum Deum et hominem perfectum), sed quia oportet ut illud quod per se primo est in hostia, id quod habet immediatam habitudinem ad species, id quod caeteris omnibus ad Christi personam pertinentibus est ratio adessendi, quodque hac de causa determinat modum continentiae proprium huic sacramento : oportet, inquam, ut sit quiddam ratione sui indimensum, potens contineri indifferenter sub parva vel magna hostia, totum sub toto, et tolumi sub partibus singulis. Hoc namque pacto, sine contradictione dicetur adesse integrum Christum sub panis specie etiam modicissima, dum sciHcet continentiae modus consequitur ibi, non naturam extensionis, sed magis naturam substantiae comparatam ad dimensiones ipsam non afificientes. At vero, si substantia esset idem cum quantitate, tunc foret ipsa dimensio ; si autem substantia est ipsa dimensio, statim sequitur dimensiones corporis Christi esse per se primo sub speciebus sacramenti ; unde, non solum erit ibi corpus Christi in sua naturaH dimensione et statura, (quod est necessario tenendum, ut videbimus), sed etiam ibi erit ratione dimensionis sub aHa dimensione positionem habentis ; quo semel statuto, omnino repugnat ut sit sub minima hostia, praesertim totum sub toto et totum sub partibus singuHs, sicut cuiHbet vel leviter attendenti evidenter apparebit.
Fuerunt equidem saeculo proxime elapso theologi quidam Cartesii discipuH, qui cum magistro opinantes essentiam corporum in actuaH extensione esse sitam, conati sunt nihilominus expHcare modum exsistendi sacramentalem, recurrendo ad condensationem ; quidni enim posset virtus divina id quod potest machina hydrauHca? Dixerunt igitur, corpus Christi virtute divina redigi ad staturam minutissimam, atque in hoc statu microscopico repHcari sub singuHs, ut ipsi loquuntur, specierum molecu-
DE MODO QUO CHRISTUS EST IN SACRAMENTO 45 1
lis (^). Sed contra est quod transmissa nunc possibilitate huiusmodi condensationis, haec inventio facit de corpore Christi monstrum. Insuper, vel dices singulas specierum moleculas habere proportionaliter configurationem corporis humani, vel non. Si primum, sub praetextu accommodandi mysteria fidei placitis physicorum, statuis ahquid quod superat omnem creduHtatem. Si secundum, vel erit corpus Christi rotundum, quadratum, ehipticum, prout molecula est quadrata, elhptica, rotunda, etc, vel si inscribitur in molecula sicut triangulus in circulo, ergo erunt partes moleculae sub quibus Christus non aderit, imo nuha erit pars sub qua totus exsistet, quod est contra doctrinam Tridentini ubi supra. Aut, siad expHcandum quomodo ubicumque est ahquid Christi, ibi est totus Christus: si, inquam, in una molecula multipHcas praesentias per varios situs variasque positiones, tunc incidis in eas absurditates quibus nuHa opus est refutatione. Praeterea tertio, secundum hanc inventionem tot erunt Christi corpora, quot sunt moleculae in speciebus consecratis ; ea enim quae mensurantur et circumscribuntur superficiebus atomorum distantium, profecto a se invicem distant et separantur; habebis ergo hostiam infinitis Christi corporibus consteHatam. Quarto denique, impossibile est ut unum idemque corpus sit simul in seipso dimensionis molecularis et dimensionis hominis perfecti, nisi veHs contradictoria simul verificari de eodem et sub eodem ; plane igitur repugnat ut corpus inscriptum in specierum molecuHs sit numero idem cum eo corpore quod in caelo iustam habet corporis humani proportionem.
(^) « Partes corporis organizati a Deo conservari possunt sub ex- « tensione minori et minori in infinitum,cum figura et ordine situali. — « Totum etintegrum corpus organizatum a Deo sub minori et minori in « infinitum extensione conservari potest, cum figura et ordine situali < omnium partium suarum. — Recte dici potest corpus Christi cum fi- « gura et ordine situali omnium suarum partium, vi verborum consecra- « tionis reproduci sub omnibus et singulis moleculis speciei panis... Totus « et integer Christus est in tota hostia et in qualibet eius parte sensibi- « liter designabili, sicut homo toties in aula replicatus ut eam impleret, « esset in tota aula, et in qualibet eius parte sibi commensurata, etc. > Simonnet, de Euchar., Disp. 5, art. 4.
452 QUAEST. LXXVI.
Mitto alios dicendi modos theologorum eiusdem scholae, quia easdem continent repugnantias, imo superaddunt maiores. Quidam enim ponunt, non condensationem, sed compenetrationem omnium atomorum corporis Christi, dum scilicet superiori virtute divina vincitur atque ehditur, ut ipsi aiunt, vis resistentiae qua molecula a suo situ aliam repellebat. Sed absit a gloriosi corporis mysterio huiusmodi confusio partium qua vel speciem humanam amitteret. Praeterea, ipsa hypothesis compositionis corporis organici ex atomis individuis est ex toto absurda, quia sequeretur humanum corpus non esse unam substantiam, sed aggregatum et acervum substantiarum. Denique, quantumvis atomicum corpus dicas, semper remanet extensum, et ex tuis principiis, ipsa extensio ; unde, cum semper cogaris ponere corpus Christi in sacramento per modum dimensionis, redeunt omnia argumenta praecedenter allata. Sed et adhuc magis, ut cuique facile apparebit, explodenda est sententia eorum qui ponunt corpora omnia, tam organica quam inorganica, constitui punctis simphcibus certa dispositione in spatio distributis, mysteriumque sacramentah"s praesentiae exphcant per collectionem omnium punctorum corporis Christi in punctum unum, quod deinde in singuhs specierum punctis repHcaretur.
Sic igitur dicendum necessario est, non solum ex naturahs rationis dictamine, sed etiam consequenter ad principia revelata, quantitatem dimensivam reaUter distingui a substantia corporea. Verum, etsi in hac assertione concordent scholastici omnes, (nam Cartesiani inter scholasticos profecto non numerantur), non omnes tamen eodem modo quantitativum compositum concipiunt. Quare inquirendum superest de natura ipsius compositionis et utriusque componentium.
- De quantitate dimensiva, quid sentiunt scholastici recentiores. — luxta scholasticos recentiores substantia corporea, praeter partes essentiales quae sunt materia et forma, habet etiam per seipsam partes integrales in actu, id est partes eiusdem rationis substantiahs, nondum quidem situ per distributionem in spatio, sed iam entitate inter se distinguibiles ac distinctas. Unde dupHcem extensionem excogitant, substantialem
DE MODO QUO CHRISTUS EST IN SACRAMENTO 453
scilicet, et dimensivam sive magnitudinalem, opinantes quod « substantialis extensio est de intrinseco conceptu substantiae « materialis » ('). Quantitas igitur accedens solummodo distribuit in spatio partes actu iam praeexsistentes, sicque evadit formale principium dimensionati, constituendo molem sese nunc extendentem in longum, latum, et profundum. « Non potest, inquit Suarez « ubi supra, Sect. 1, esse effectus formalis quantitatis, facere par- « tem substantiae extra partem esse in ordine ad se. Unde ulte- « rius colligi videtur, si extensio partium, (vel quod una sit extra « aliam), est effectus formalis quantitatis, solum posse id esse in « ordine ad locum vel spatium ».
Sed nunc, antequam ulterius progrediamur, praecipua animadversione dignum est, quod iidem theologi omnem praesentiam rerum in loco concipiunt per modum cuiusdam materialis repletionis, in quantum scilicet dicunt res omnes tam corporales quam spirituales, vel per suam substantiam, vel etiam per suas dimensiones (si habeant), implere spatii vacuitatem, ac per hoc, sub mensura loci in quo sunt, semper et necessario constitui. « Si per localem praesentiam, ait Suarez, de Euchar., Disp. 48, « Sect. 1, intelligamus quamHbet realem et substantialem prae- « sentiam, ratione cuius res hic adest potius quam ahbi, sic prae- « sentia (sacramentahs) locaHs est, ad eum modum quo praesen- « tia angeU exsistentis in suo loco localis est. Nam huiusmodi « denominatio non connotat aliquem modum physicum seu quan- « titativum occupandi spatium, sed modum substantialem aut en- « titativum, ratione cuius fit ut spatium illud cui res dicitur esse « praesens, non sit omnino vacuum, sed tali re vel substantia <i, plejmm ». Differentia porro nuUa esse potest nisi in modo repletionis; nam si substantia habeat actuales dimensiones, ita spatium replet ut totum sit in toto et pars in parte; si autem actuah dimensione careat, cogitanda est spatium implere per modum rei quae in punctum veluti contracta, simul continue per spatium diffunditur atque inflatur, ut tota exsistat in toto et tota in partibus singuHs. « Duo ad modum essendi spiritualem, quem
(^) Suarez, de Euchar., Disp. 48, Sect. 2.
454 QUAEST. LXXVI.
« substantiae incorporeae habent, requiruntur. Alterum est, ut « res tota sit veluti collecta in punctum indivisibile , ita ut nihil « illius sit quod in illo indivisibili non reperiatur; si enim aliquid « esset extra illud indivisibile, quod etiam intra illud non sit, « haberet potius modum exsistendi rerum corporearum, quarum « est habere partem extra partem, quam rerum spirituaUum quae « totam entitatem suam in punctum indivisibile coUectam obti- « nent. Alterum est, ut illud i^idivisibile continue sit extensum « vel diffusum per suas, ut ita dixerim, totalitates ; aHoquin non « posset aHquod spatium continuum simul totum et continuo « modo occupare, quod est etiam contra modum exsistendi re- « rum spirituahum. Requiritur itaque ut totum sit intra punctum « indivisibile, et totum extra, absque tamen discontinuatione. « Utrumque hoc reperitur in modo exsistendi quo corpus Christi « exsistit in hoc sacramento ; nam totum est sub quovis puncto « indivisibiH, et totum est continue atque sine intercisione dif- « fusum per totam specierum quantitatem, sicut substantiae spi- « rituales sunt diffusae per totum spatium quod occupant » ('). Sic igitur, nihil omnino in loco esse potest nisi per modum cuiusdam continui quod ipsam loci vacuitatem repleat, vel mole quantitativa, vel certe diffusione et veluti inflatione indivisibiHs entitatis.
Quae si ita se habeant, statim sequitur, dimensiones corporis Christi non esse in sacramento. Fieri enim nequit ut locus hostiae sit repletus dimensionibus iUis : tum quia replens non potest aut excedere repletum aut ab eo excedi, tum quia dimensiones nihil replere valent ita ut sint totae in toto et totae in unaquaque parte designabiH. Itaque necesse habuerunt praedicti theologi
(^) Lessius, de perf divin., 1. 12, c. 16, n. 124. — Consonat Card. Franzelin, de Euchar., Tiies. XI: « Diversitas huius modi praesentiae « corporis a modo exsistendi spirituum, satis per se patet. Spintus enim « nullashabet partes,secundumquas commensurari possetspatio extenso; « unde et praesentia citra extensionem velut in pjmcto iudivisibiti, et in- « divisibilitas subiecti ei essentialis est ex ipsa sua simplicitate ; iila autem
< praesentiae vdut diffusio intra certos limites, spiritui naturalis est, non
< vi ipsius simplicitatis, sed ex sua intima spirituali virtute, etc. ».
DE MODO QUO CHRISTUS EST IN SACRAMENTO 455
privare ipsum Christi corpus in sacramento exsistens, omni dimensione actuali. Ne autcui cogerentur etiam auferre ab eo propriam quantitatem, (sic enim sequeretur non esse sub speciebus Christum totum atque integrum, quod estcontra fidem), debuerunt consequenter asserere, quantitatem corporis Christi adesse quidem in Eucharistia, sed sine formali effectu magnitudinalis extensionis. Verum, quia iterum absurdum est ponere formam sine suo formali efifectu saltem primario atque immedialo, ideo tandem necessitate quadam compulsi, dupHcem quantitati formalem effectum attribuerunt, primarium unum, secundarium alterum, Primarius dat substantiae corporeae solummodo aptitudinalem dimensionem in longum, latum, et profundum ; secundarius vero actualem. Quo posito, aiunt secundarium hunc efifectum virtute divina suspendi in sacramento, atque hoc modo remanet ibi corpus Christi quantum, et nihilominus actu indimensum. Doctrina igitur de quantitate dimensiva apud recentiores scholasticos sic resumitur : « Dicendum existimo, materialem substantiam non habere « a quantitate intrinsece ac formaliter entitativam extensionem, « seu distinctionem ac coniunctionem suarum partium substantia* « Hum, sed eam habere per intrinsecam suam entitatem. Habet « autem substantia a quantitate hanc corpoream molem quam nos « per effectus expHcamus, et per ordinem ad locum et ad sensus « nostros. Primum itaque habet haec substantia a quantitate, ita « occupare locum, ut una pars exchidat aHam ab eodem spatio, « et consequenter, ut inter se locaHter distent; et simiHter inde « habet substantia corporea ut aHam similem ab eodem loco ex- « cludat, et impenetrabiHs sit, et alteri corpori resistat, quamdiu « non dividitur et loco peHitur. Possunt autem haec omnia du- « pHciter inteHigi in substantia quanta : primo aptitudine tantum, « seu potentia proxima ; secundo in actu exercito, ut sic dicam. « Primo modo pertinet ad primarium effectum quantitatis, inse- « parabilem ab iUa etiam per divinam potentiam... Posteriori « autem modo, non pertinent haec ad primarium effectum for- « malem quantitatis, sed sunt velut proprietates naturales conse- « quentes, quae proinde impediri possunt, conservata quantitate. « Et iuxta haec duo membra expHcari potest communis distinctio,
456 QUAEST. LXXVI.
<K de extensione in ordine ad se, vel in ordine ad locum ; nam « prior illa aptitudinalis dispositio dici potest extensio quaedam « corporis secundum se, quia ratione illius aptum est occupare « spatium extensum...; posterior vero dici potest extensio in or- « dine ad locum, quia consideratur secundum actualem modum « quo corpus occupat spatium extensum per commensurationem « seu extensionem partium respectu illius » (^).
Verum hic dicendi modus, multiplici ex capite excludendus esse videtur. — Primo est contra communes animi conceptiones, quatenus ponit rem corpoream posse affici quantitate, et simul ab omni actuali dimensione absolvi. Duplex enim est quantitas: discreta, quae est principium numeri praedicamentalis, et continua, de qua agitur in praesenti. lam age, quantitas continua cum ipsa dimensione in longum et latum et profundum, ita evidenter convertitur, ut quidquid actu est quantum seu continuum, eo ipso dicendum sit habere actu triplicem dimensionem ; sin autem in sola aptitudine sit dimensionatum, nonnisi aptitudinaliter etiam quantitate affectum concipi possit. Accedit quod substantia corporea habet evidentissime, non quidem per accidentalem formam sibi superadditam, sed omnino per seipsam, aptitudinem ad extensionem magnitudinalem, multoque magis si, ut isti auctores dicunt, per seipsam est entitative extensa, habens in actu partes integrales quarum ahae ut immediatae, aliae ut mediatae ordinantur inter se. Non ergo sustineri ullo modo potest quod actualis dimensio sit effectus formalis solum secu7idarius quantitatis, idemque ab ea reahter separabilis. — Secundo iste dicendi modus nullo nititur fundamento, sive in naturali philosophia, sive etiam in divina revelatione, nisi forte excipias factum praesentiae corporis Christi intellectae per modum repletionis loci in quo est sacramentum. At vero huiusmodi fundamentum non solum est
'^) Suarez, de Euchar., Disp. 48, Sect. i. — Ubi vides differentiam huius opinionis a doctrina Cartesianorum superius refutata. Nou enim asseritur nunc condensatio corporis Christi, nec etiam compenetratio partium, quasi vi positiva vinceretur resistentia qua una pars repellit aliam a suo situ. Sed aufertur ipsum fundamentum impenetrabilitatis, per ablationem magnitudinalis extensionis.
DE MODO QUO CHRISTUS EST IN SACRAMENTO 457
infirmum, verum etiam omnino fictitium atque impossibile, eadem scilicet impossibilitate qua impossibile est ut unum ens individuum dividatur a seipso, et a seipso locorum distantiis separetur. Unde ex doctrina fidei circa Eucharistiam non sequitur quod Christus qui mole sua replet locum caelestem, repleat etiam sua substantia innumerabiles locos sacramenti, sed solum quod in sacramento nobis adest ea praesentiae ratione quae transcendit genus positionis et situs, ut iam dictum est superius, et magis infi^a declarabitur. — Tertio idem ille dicendi modus non solum caret lundamento, sed nequidem satisfacit causae propter quam fuit inventus. Quaeritur enim quomodo concipi possit vacuitatem loci repleri per aliquid indimensum, praesertim si illud cogitetur ad modum puncti quod non eminet supra extensum, sed de genere extensi exsistens, ipsa sui generis perfectione privatur. — Quarto demum, si Christus in sacramento careret omni dimensione actuaH, sequeretur eum non esse ibi organizatum, ea saltem organizatione quae necessaria est ad corporalem vitam in actu secundo. Non ergo adesset sub speciebus totus et integer in perfectione suae humanitatis, ut interim omittam contradictionem sitam in hoc, quod ponatur simul in caelo exercens immanentes operationes vitae, in sacramento autem incapax earumdem.
Hinc tandem infero, debere aHo modo concipi compositionem quantitativam, necnon et naturam componentium. Quis autem iUe modus sit, sequentia declarabunt.
- De quantitate dimensiva, quid doceat S. Thomas. — Substantia corporea nuHas habet per seipsam partes integrales entitativas in actu, sed in potentia tantum, id est, radicaHter et exigitive. Quare, ante quantitatem adest quidem tota entitas ex qua partes habebunt substantiaHtatem, sed nondum adest ratio formaHs partium extra partes, etiam in ordine ad se ; quod quidam bene exprimunt dicentes, esse in substantia sine quantitate totain ejititatem substantialem partiiim, nondum tamen partes entitatis suhstantialis. Unde, si removeatur quantitas, substantia est simpHciter indivisibiHs, etiam entitative. « Remota quantitate, ait « S. Doctor in 4 c. Gent., c. 65, substantia omnis indivisibihs « est, ut patet per Philosophum ». Et iterum, in prima parte, Q. 50,
458 QUAEST. LXXVI.
a. 2 : « Materiam dividi in partes non convenit nisi secundum « quod intelligitur sub quantitate, qua remota, remanet substan- « tia indivisibilis ». Et iterum, Quodl. 9, q. 4, a. 6: « Subtracta « quantitate, substantia remanet indivisibilis ».
At vero, (et hic tangitur id quod est caput differentiae inter veteres et modernos, sed et in ordine ad praesens mysterium, praecipuum habet momentum), indivisibiHtas illa quae substantiae competit ratione sui, nequaquam est concipienda per modum indivisibilitatis alicuius habentis situm in spatio, quod deberet ex consequenti replere spatii vacuitatem, si per impossibile supponeretur intra loci terminos diffundi. Et re quidem vera, si substantia reahter distinguitur a forma qua fit quanta et divisibilis, necesse profecto est ut propria eius indivisibihtas non sit indivisibiHtas privationis et imperfectionis de ipso genere extensi, cuiusmodi est indivisibilitas puncti, nam ahas, numquam fieri posset quanta, sicut punctum nunquam fieri potest Hnea. Sed cogitanda est indivisibilitas conveniens substantiae ratio7ie sui, velut transcendens totum ge7ius quantitatis et continui, adeoque omnem etiam ambitum rerum imaginabiHum, quia imaginatio non refert nisi ea quae sensu exteriori percipimus, ac proinde quidquid excedit ordinem dimensionum, eo ipso extra obiectum adaequatum sensuum invenitur. Unde S. Thomas in II, D. 30, q. 2, a. 1, in corp,, refutans eos qui aiebant totum mundum fuisse factum ex materia punctaH, hac ratione innixi, quod materia ante quantitatem indivisibiHs est, ad modum puncti se habens : « Iste modus, inquit, « multipHciter deficit. Primo, quia imaginatur indivisibiHtatem « materiae ad modum puncti, ut sic ex materia mundus sit factus, « per quamdam quasi extensionem, sicut si res parva in magnam « extendatur; hoc autem non est verum. Materia enim, (vel cor- « porea substantia ratione sui), dicitur indivisibilis per 7iegationem « totius generis quantitatis. Pujictus autem est ijidivisibilis sicut « quantitatis principium, situm determinatum habens. Unde ex « materia res quanta efificitur, non per extensionem, loquendo de « materia prima, cum extensio non sit nisi eius quod aHcuius « quantitatis erat, sed per quantitatis susceptionem ». Quibus affinia sunt ea quae habet S. Doctor in I, D. 37, q. 2, a. 1 , ad 3""".
DE MODO QUO CHRISTUS EST IN SACRAMENTO 459
« Relicta imaginatione, indivisibilitas substantiae incorporeae, ut « Dei vel angeli, vel animae, vel etiam materiae (seu substantiae « materialis absque quantitate) sicut indivisibilitas puncti non « cogitetur, quia ut dicit Boetius de Trin., oportet intellectualia « non deduci ad imaginationem » (^).
Quae igitur cum ita sint, quantitas sive forma illa accidentalis quae est ut quo substantia corporea fit dimensionata et divisibilis : quantitas, inquam, constituit partes integrales in formali ratione partium, et in tantum constituit eas, in quantum facit alias esse extra alias, non quidem in ratione entis, quasi entia extra alia entia, sed praecise in ratione extensionis, pro quanto partes istae, efformando quiddam actu spatiosum, situ seu positione inter se invicem distinguuntur. Quare substantia corporea quae ratione sui se habet per modum unius indivisibilis extra totum genus continui, incipit habere per quantitatem, et ratione quantitatis, extensionem in longum et latum et profundum, adeoque situm et positionem, etiam in ordine ad locum extrinsecum quem suis dimensionibus occupat et contingit. Neque uUa est in praesenti ponenda differentia inter substantias organicas et inorganicas, tametsi obiicere quis posset, de ratione corporis organici esse, ut habeat partes integrales, easdemque heterogeneas, et determinate distantes ab invicem. Nam sicut in creatis oportet distinguere viveris in actu primo, quod est praedicatum substantiale, et vivejis i?i actit secundo, quod est praedicatum accidentale, utpote nominans operationem vitae, vel vegetativae, vel sensitivae, etc. : ita necesse est sub duplici respectu considerare substantiam corporis organici, primo quidem ratione sui et antecedenter ad quantitatem, deinde vero prout
(^) Similiter, directe contra positionem Lessii ubi supra, ait Angelicus de Spiritual. creat., a. 4, ad 16^^™ : « Anima non est indivisibilis ut 4Lpunctum habens siiuin itt continuo ; contra cuius rationem esset. in loco « divisibili esse. Sed anima est indivisibilis per abstractionem a toto ge- « nere continui : unde non est contra eius rationem, si sit in aliquo divi- « sibili toto ». Et iterum, de Anima, a. 10, ad 18"™ : « Quod simplex est, « (habens determinatum situm in continuo ut punctum), non potest esse « simul in diversis partibus continui ».
46o QUAEST. LXXVI.
est affecta quantitate et sub determinatione quantitatis. Porro, priori modo nondum habet partes organicas nisi radicaliter et in naturali exigentia, in quantum forma substantialis nata est diversimode explicare virtutem suam per varia membra et organa, consequenter ad constitutionem partium integralium seu quantitativarum. Caeterum, tam in rebus inorganicis quam in organicis, substantia est tota totalitate essentiae specificae, sive in toto sive in partibus singulis; partes enim organicae non differunt ab invicem substantialiter, sed accidentaliter tantum, quatenus per varias qualitates accidentales acquirunt rationem carnis, ossium, nervorum, et aliorum huiusmodi (^).
Et haec quidem praecipua principia sunt, quae in praesenti mysterio debent attendi, quae etiam logice deducuntur ex praedemonstrata distinctione reali substantiam inter et quantitatem. Si enim substantia corporea a quantitate dimensiva secundum rem distinguitur, necesse omnino est ut per seipsam extra omne genus dimensionum exsistat, necesse pariter est ut quantitas sit id quo primo partes habentur extra partes, situ inter se distin-
(^) Nihil refert, quod non de qualibet parte animalis dici potest quod sit animal, sicut de qualibet parte aquae, quod sit aqua. Ratio enim differentiae non est quia in solis homogeneis substantia est totalitate essentiae, tam in toto quam in partibus; sed quia siibstantiae homogeneae sunt divisibiles in plura tota eiusdem speciei, substantiae vero organicae, quarum est perfectior unitas, non it£. Cum enim pars integralis qua talis nihil aliud sit quam aliquod totum potentialiter contenium in continuo^ in tantum de aliqua parte aquae designata praedicatur quod sit aqua, in quantum est potentialiter quoddam totum. cui adhuc, separatione facta, species aquae conveniret. Ast separatione facta unius membri a rehquo corpore, membrum illud non esset aliquod aiiud eiusdem speciei individuum, et ideo de uno membro in corpore designato dici non potest quod sit animal. Caeterum, manifestum per se est, compositionem materiae et formae substantialis inveniri tam in toto quam in partibus singulis, .sive organica consideres, sine inorganica. Unde utraque substantia est ratione sui indivisibilis, extra genus continui; utraque etiam per susceptionem quantitatis et ratione quantitatis fit dimensa et extensa in partes; sed in viventibus forma substautialis diversimode explicat virtutem suam in partibus semel constitutis, prout requiritur ad operationes vitae tum vegetativae tum sensitivae.
DE MODO QUO CHRISTUS EST IN SACRAMENTO 46 1
guibiles. Nunc autem, ex hoc quod corporea substantia, ratione quidem sui prorsus absolvitur ab iis quae consequuntur dimensionem, ratione vero quantitatis sibi inhaerentis nata est occupare locum et determinatum in eo situm habere, statim Hcet concludere nuUam fore contradictionem, si ipsa substantia dicatur posse dimensivo simul et indimensivo modo in diversis locis contineri, quatenus scilicet, in uno adesset ratione propriae quantitatis et eo continentiae modo qui sequitur habitudinem dimensionis ad dimensionem ; in altero vero, ratione sui ipsius et quodam diverso modo continentiae consentaneo naturae substantiae secundum se (^).
Quod ut manifestius fiat, considera sequentem processum, qui est purum corollarium praecedentium. — Quippe, ex hucusque dictis sequitur primo, quod si per possibile vel impossibile substantia quaedam corporea spoliata quantitate propria coniungeretur alicui dimensioni extrinsecae, dicenda quidem foret vere esse in loco dimensionis huius, non tamen ut habens in eo positionem et situm, nec quasi constituta sub mensura loci aut tamquam replens vacuitatem eius ; sed totalitate reaHtatis suae exsistens indifferenter tota in toto et tota in partibus singulis, haberet praesentiae modum omnino diversum a modo consueto quem solum nos imaginamur et proprio conceptu valemus attingere, in quo scilicet terminis loci res clauditur, iisdemque circumscribitur. — Consequitur secundo, quod si iterum per possibile vel impossibile haec eadem substantia, manens semper ratione sui coniuncta aHenae dimensioni, inciperet hic et nunc affici sua propria quantitate, non propterea mutaretur praecedentis continentiae seu praesentiae modus, quia semper per-
(^) Ideo cum dicitur dimensivo et indimensivo modo, ne accipias, quaeso, hos duos modos quasi contrarie oppositos ; quod quidem tunc esset, si ly indimensivum s,wm^x^.\xv privative, in ipso ordine dimensionis. Sic enim foret absoluta repugnanlia, quia nihil potest contineri aiicubi per modum extensi, et alibi per modum puncti. Igitur dimensivus modus est continentiae modus qui determinatur ex natura dimensionis ; indimensivus vero, ex natura aUcuius ahus quod est secundum se extra totum continui genus.
462 QUAEST. LXXVI.
severaret eadem ratio, idemque titulus eius. Cum enim ille modus inveniatur extra ordinem commensurationis quanti ad quantum, sed omnino in alio genere, ut dictum est, nequaquam ex accessu quarumcumque dimensionum posset impediri (^) ; imo vero, dimensiones advenientes concomitanter adessent propter realem inseparationem a substantia, adeoque mediante substantia et per modum substantiae. Quid ergo sequeretur? Nihil aliud nisi quod substantiae illi proveniret alia nova praesentia, eaque localis et circumscriptiva, in eo scilicet loco quem suis propriis dimensionibus replere inciperet, et cui coaptaretur per contactum quantitatis. — Hinc tertio, si ordine inverso, exsistens prius cumx quantitate sua in proprio et commensurato loco, inciperet contineri ratione sui in extrinseca dimensione, non ideo amitteret situm praecedentem, neque mutaretur aut quocumque modo moveretur in semetipsa, sed solum acquireret in loco alienae dimensionis novam praesentiam extra genus situs et clausurae sub mensura loci, et haec praesentia est ex transubstantiatione resultans, de qua dixit Tridentinum Sess. XIII, cap. 1, quod etsi illam verbis exprimere vix sufficimus, « possibilem tamen esse « Deo, cogitatione per fidem illustrata assequi possum.us et con- « stantissime credere debemus ».
§ 2. De variis rationibus essendi in loco.
Cum ex dictis quantitas sit ut quo formahter habentur partes, quarum propria ratio in hoc consistit, quod aliae sint extra aUas, id est, positione et situ inter se distinguantur, constituendo
(^) Iterum ad huius rei intelligentiam oportet removere (quod attinet ad propriam conditionem substantiae), phantasma puncti. Si enim per accessum quantitatis substantia transiret de statu punctuali in statum dimensionati, profecto prior continentiae modus, utpote contrarius modo illi quem requirit natura extensionis, omnino auferretur. Nunc autem, modus continentiae qui determinationem accipit ex propria ratione substantiae, et ille alius qui regulatur ex natura dimensionum, non sunt duo contraria, ut dictum est, sed in alio atque alio genere considerantur.
DE MODO QUO CHRISTUS EST IN SACRAMENTO 463
dimensionatum quoddam in longum et latum et profundum : statim apparet, constitutivum spaiii esse ipsam dimensivam quantitatem. Dimensio enim et spatium profecto idem sunt, et ita quidem ut dimensio imaginata faciat spatium imaginarium, dimensio vero realis spatium reale. — Porro locus dicit terminationem alicuius portionis spatii per superficiem circumscribentem. Definitur enim ab Aristotele, superficies dimensio7iati continentis, immobilis, prima: id est, superficies primo et immediate claudens capacitatem certi spatii interclusi, eademque non materialiter accepta, (qua ratione est mobilis ad motum ipsius corporis continentis), sed accepta immobiliter per certam distantiam a punctis fixis, puta a centro universi. Locus itaque est aliquid extrinsecum rei quae dicitur esse in loco ; unde statim apparet quod esse in loco non est nisi resultantia ex coniunctione cum loco; apparet etiam esse omnino impossibile ut praesentia in loco habeatur formaliter per intrinsecum quemdam modum per se primo productum in subiecto ; apparet demum quod alia atque alia datur ratio essendi in loco, secundum aliam atque aliam rationem coniunctionis cum eo. In praedicta autem coniunctione duo possunt considerari : primo modus coniunctionis ; tum secundo potentia ad coniunctionem.
- De variis rationibus essendi in loco, attento modo coniunctionis cum loco. — Modus coniunctionis per contradictorias difierentias acceptus attenditur dupliciter. Nam est coniunctio cum loco per modum loci ipsius, ex qua resultat id quod est esse in loco localiter, et est coniunctio cum loco 7ion i)er modum loci, ex qua resultat id quod est esse in loco non localiter (^).
Certe, si locus est superficies dimensionati continentis, ut dictum est supra, res quaepiam coniungitur loco per modum loci, quando ei coniungitur ratione dimensionum et per applicationem dimensionum ad dimensiones, coextendendo partes suas partibus spatii quod terminis ipsius superficiei continentis est circumscriptum. Et sic, duae requiruntur conditiones : prima, ut
(^) Cf. S. Thom., I, Quaest. 8, a. 2, et Quaest. 52, a. i, etc.
464 QUAEST. LXXVI.
res sit dimensionata; altera, ut per dimensiones suas loco applicetur, contingatque terminos eius contactu contiguitatis. Quarum conditionum si vel una desit, non datur esse in loco localite7', quod etiam dici solet esse in loco circumscriptive (^). — Hoc modo, scilicet circumscriptivo, omnia corpora quanta sunt de necessitate in aliquo loco, vel reali, vel certe possibili, quia corpus quantum est necessario constitutivum alicuius realis spatii, ac per hoc, est de se repletivum loci. Non quod necesse sit ut de facto occupet aliquem realem locum, (posset enim exsistere corpus quanlum, etsi nullus daretur realis locus extra ipsum, id est, nullum extrinsecum corpus continens), sed quia res quantitate affecta apta est locum replere, et ita quidem ut si sit locus cui ratione suarum dimensionum coniungatur, eo ipso debeat locum hunc occupare, coextendendo partes sui ad partes loci. Et secundum hoc intelHgi potest distinctio inter extensionem corporis i7i ordine ad locum et extensionem eius in ordine ad se, vel, ut quidam minus recte dicunt, inter effectum formalem quantitatis intrinsecum et effectum eius formalem extrinsecum. Quae distinctio bene intellecta non signat duplicem modum in proprio statu corporis quanti, sed solum duplex genus denominationum. Extensio enim in ordine ad locum nihil addit supra extensionem in ordine ad se, nisi continentiam in loco extrinseco per modum repletionis seu quantitativae commensurationis. — Porro, ex hoc quod corpus localiter in loco constitutum mole sua replet ipsas loci dimensiones, statim colHges, ut aliae 7iunc rationes omiitantur, tam esse impossibile ut aUquid sit locaHter in pluribus locis, quam est impossibile ut dimensio unius cubiti aequet unquam cubitos duos vel decem (^). Consequentia
Q) « Locus dicitur circumscribere locatum, ex eo quod in circuitu « describit figuram; figura autem est qualitas circa quantitatem... Nihil « per se et proprie loquendo est iii loco ut in loco (localiter, nisi quod « loco circumscribitur ». S. Thom., in IV, D. 10, a. 3, q. i.
(^) Dixi, ut aliae nunc rationes omittaniur : quia vel ex sola repugnantia replicatiofiis quocumque modo iniellectae, (utpote quae semper est contra essentialem rationem individui), impossibilitas multilocationis circumscriptivae sufficienter iam deducitur. Et si ea quae hactenus dicta
DE MODO QUO CHRISTUS EST IN SACRAMENTO 465
est valde evidens, quia quidquid est realitatis in spatio constituitur per dimensiones quae sunt effectus formalis quantitatis, et ideo, asserere quod unum idemque corpus potest esse localiter in pluribus locis, (puta, replere suis dimensionibus capacitatem clausam superficie unius sui adaequati continentis, et iterum capacitatem clausam superficie alterius aequalis, et sic in infinitum), idem est ac asserere quantitatem determinatae magnitudinis posse constituere sine sui augmento dimensiones duplo vel centuplo maiores, quod quidem tunc tantum verum erit, quando verum erit nutare prima principia matheseos, et unicubitale commensurari posse bicubitali. Nec in oppositum faciunt mirabilia illa quae in vitis quorumdam sanctorum leguntur, , quemadmodum ex auctoritate minime suspecta Benedicti XIV, de servorum Dei beatificatione, etc., 1. 4, Part. 1, cap. 32, satis superque constat: « S. Bonaventura, inquit, narrat S. Francisci appari- « tionem in capitulo fratrum eius Ordinis Arelate celebrato, dum « S. Antonius concionem de titulo Dominicae crucis haberet... « Item in buUa canonizationis S. Petri de Alcantara legitur eum « adhuc viventem, S. Theresiae pluries non sine prodigio ap- « paruisse... Similiter in bulla canonizationis S. Philippi Nerii :
sunt de mysterio Eucharistiae bene perspexeris, videbis quo loco habendum sit argumentum indiredum quo multi in philosophia utuntur, ut persuadeant quod unum idemque corpus potest esse etiam circumscriptive in pluribus locis simul. Nimirum statuunt iili hoc principium: esse, aut debere esse in confesso apud omnes catholicos quod unum corpus in uno loco circumscriptive exsistens potest in ahis replicari non circumscriptive, id est, sine actuali extensione in longum, iatum, et profundum. Imo putant hoc ad fidem pertinere, propter ea quae de mysterio Eucharistiae docet revelatio. Et hoc posito, facile arguunt dicentes : Si possibilis est iste replicationis modus, multo magis alius, qui esset minus miraculosus, utpote servans saltem corpori replicato naturalem suum essendi modum. Et recte quidem, admisso semel supposito super quo fundatur argumentum. Sed suppositum est falsum. Falsum enim est quod replicatio quovis modo accepta, ad fidem Euchari.stiae pertineat ; falsum quoque quod sit aut debeat esse in confesso apud omnes catholicos, cum nihil aliud prae se ferat quam meram opinionem, eamque a traditione veterum Scholae magistrorum prorsus peregrinam.
De Ecclttsiae Sacramentis. Tom. I. 30
466 QUAEST. LXXVI.
« iterumque, cum in Urbe maneret, nunc in humanis agentem « Catharinam Ricciam Prati in Etruria commorantem, longo « temporis spatio est allocutus... At, ne in rem de qua nunc « agitur aliqua obrepat ambiguitas, aliud est unum idemque « corpus hominis viventis eodem tempore esse in duobus locis, « quam philosophi appellant replicationem; aliud est, hominem « vivum existentem in uno loco apparere i?i alio loco distanti, « Praesens indago, 7ion primum, sed secundum respicit casum, « in quo, si aptae et firmae adsint probationes, et caetera verae « apparitionis indicia non desint, una cum aliis quae diximus « adesse debere ut apparitiones mortuorum inter miracula re- « censeantur, et ut de eis haberi possit ratio in iudicio beatifi- « cationis et canonizationis, de miraculo non dubitarem, etiam « ad praedictum effectum, cum vera apparitio dari non possit « nisi ministerio angelorum corpus aereum efficientium, quod « sine speciaH Dei providentia et insoHto quodam modo efficere « non possunt ; quod ex aHbi dictis, satis est ad constituendum « miraculum » (^). — Ultimo demum animadvertes quod moveri localiter vel distare localiter manifeste consequitur ad id quod est esse in loco locaHter ; quo fit ut locaHs motus aut lo-
(^) De his factis proportionaliter dicendum est id quod docet S. Thomas infra, Quaest. 76, a. 8, in corp., de casu in quo miraculose apparet in sacramento caro vel puer. « Corpus Christi, inquit, non potest « in propria specie videri nisi in uno loco, in quo definitive continetur. « Unde cum videatur in propria specie et adoretur in caelis, sub pro- « pria specie non videtur in hoc sacramento... Et ideo dicendum est « quod, manentibus dimensionibus fpanis) quae prius fuerant, fit miracu- « lose quaedam immutatio circa figuram et colorem, ut videatur caro, « vel sanguis, vel etiam puer. Et hoc non est deceptio, quia fit in fi- « guram cuiusd^m veritatis, sciiicet ad ostendendum per hanc miracu- « losam apparitionem quod in sacramento est vere corpus et sanguis « Christi ». Similiter ergo, si quando aliquis Sanctus visus est in pluribus locis simul, non sequitur quod vere erat in pluribus locis; sed in alterutro formabatur quaedam eius species, ad aliquem effectum gratiae significandum tamquam per merita et intercessionem servi Dei ad alios derivatum, iuxta illud Psalmi : Nimis honorificati sunt amici tui, Deus, nimis confortatus est principatus ecrum.
DE MODO QUO CHRISTUS ES T IN SACRAMENTO 467
calis distantia omnino non conveniat nisi corporibus prout localiter seu circumscriptive in loco exsistentibus. Et potest afferri exemplum de tempore, quia sicut attenditur quaedam localis distantia qua aliquid per interiecta spatia dimensionum separatur ab altero, ita attenditur quaedam temporalis distantia qua una res per interiectum temporis motum distat a praeterito vel futuro. Sicut igitur impossibile est ut Deus temporaliter distet a quacumque parte durationis temporaneae, quia non coexsistil tempori per modum temporis : ita impossibile est ut aliquid localiter distet a quacumque parte spatii, si sit in loco non per modum loci. Quod etiam patet ex sola consideratione terminorum ; distantia enim localis ideo est, quia dimensio interiecta una sua extremitate tangit quantitative superficiem rei A, et altera sua extremitate tangit quantitative superficiem rei B : hoc autem profecto supponit utramque rem A et B, non solum habere dimensionem et superficiem, verum etiam ratione suae dimensionis coniungi utrique extremitati spatii intermedii.
His igitur dictis de coniunctione ad locum per modum loci, attende nunc coniunctionem cum loco non per modum loci, ex qua, ut supra dictum est, resultat esse in loco non localiter. Haec habetur duobus modis. — Vel enim res non habet dimensiones quas spatio coextendat, sed est substantia spiritualis quae nata est contingere loci terminos, seu potius corpora sub mensura loci constituta, solo contactu virtutis, et tunc fit praesens in loco ratione operationis in locata. — Vel est ens corporeum dimensiones habens, quod tamen coniungitur terminis loci non per suas dimensiones proprias, sed per dimensiones alterius corporis transubstantiati in ipsum. Quo in casu, cum semper coextendatur et commensuretur suo iusto et proportionato loco in quo est localiter, nanciscitur praesentiam in loco alio, quatenus vi conversionis remanentes dimensiones rei conversae incipiunt citra inhaesionem continere eius substantiam, et mediante substantia, caetera ad eius suppositum pertinentia. Et tunc habetur praesentia corporis in loco per modum substantiae : qui tamen modus non est ullatenus imaginabiHs, quia ut iam superius praemissum est, « substantia in quantum huiusmodi, non est visi-
468 QUAEST. LXXVI. '
« bilis oculo corporali, neque subiacet alicui sensui, nec etiam « imaginationi, sed soli intellectui, cuius obiectum est quod « quid est » (^).
Porro, ex duobus praedictis modis essendi in loco 7ion localiter, (qui ambo inter se non conveniunt in eodem genere, sed in sola nota negativa), prior modus est ratione naturali notus. Est enim proprius spiritibus qui noscuntur incapaces cuiuslibet localis distantiae vel indistantiae ad quaelibet corpora, et dimensionibus omnino coniungi nequeunt nisi eis applicando suam virtutem ; quare, si ab operando in locata cessent, necessario sunt nuUibi. Alter vero est omnino supernaturalis, mirabilis, et singularis, sicut ipsa transubstantiatio ex qua sola resultat aut resultare potest. Unde S. Thomas, supra, Quaest. 75, a. 1, ad 3"°^: « Corpus Christi non est eo modo in sacramento, sicut corpus in « loco quod suis dimensionibus loco commensuratur, sed quodam « speciali modo qui est proprius huic sacramento... IntelHgimus « corpus Christi hic esse secundum modum proprium huic sacra- « mento », qui etiam uberius exponetur infra, ad articulum huius quaestionis tertium,
- De diversis rationibus essendi in loco, attenta potentia ad coniunctionem cum loco. — Potentia illa qua ens finitum, (de quo solo in praesenti agitur), dicitur posse coniungi alicui loco, consideratur in eo vel ratione ahcuius quod est in ipso, vel ratione alicuius quod est extra ipsum. — Ratione quidem alicuius sibi intrinseci, hoc est, vel propriae quantitatis qua potest replere dimensionem loci, vel propriae virtutis qua potest operari intra terminos eiusdem. Ratione vero alicuius sibi extrin-
(^) Ferunt caecum quemdam de coloribus disputantem dixisse, que le cramoisi ressemblait infiniment au son de la trompette. Fidenter tamen dixerim, caecum hunc magis appropinquasse veritati, quam illum qui vellet invenire modum praesentiae Christi in sacramento inter modps imaginabiles. Ratio est quia substantia et proprius ieius modus est subter vel ultra illud omne ad quod sensus tam exterior quam interior pertingere potest, transcenditque ordinem extensionis et continui, in quo solo sunt et situs, et positiones in loco, et locaies distantiae ac propinquitates.
DE MODO QUO CHRISTUS EST IN SACRAMENTO 469
seci, id est, loquendo de re corporea, ratione possibilis transubstantiationis in ipsam alterius corporeae substantiae, cuius remanent dimensiones. Porro, secundum coniunctionem ad locum fundatam super priorem potentiam, attenditur ratio essendi in loco definitive. Et secundum coniunctionem quae fundatur super posteriorem potentiam, attenditur ratio essendi in loco non definitive.
Super quo animadvertes, mutari omnino nativum et genuinum huius vocis sensum, si modus essendi in loco definitive explicetur per hoc quod est esse totum in toto, et totum in partibus singulis. Proprius namque huius termini sensus est, quod unicuique rei finitae attribuitur certa quaedam et proportionata loci mensura, ultra quam loco adesse non potest. Observandum praeterea quod haec definitio in loco consideratur secundum coniunctionem cum loco quae rei finitae competit ratione propriarum dimensionum, vel propriae virtutis operativae. Cum enim tam quantitas dimensiva corporis quam virtus operativa angeli, sint certis et determinatis limitibus constrictae, apparet esse omnino necessarium ut et corpori et angelo respondeat finita mensura loci, ultra quam nec corpus poterit sua mole replere locum, nec angelus sua virtute illum contingere ; secus, tam quantitas quam virtus esset simul finita et indefinita, quod est absurdum et metaphysice repugnans. Quare, sicut implicat multilocatio in corporibus, ita implicat in angelo simultanea praesentia in duobus locis qui ambo excederent proportionatam illam extensionem ad quam virtus ipsius potest applicari (').
Verum dicta definitio in loco amplius attendi non potest si,
(^) Hinc, si proprium sensum vocum attendas, definitive non dividitur contra circumscriptive, sed magis se habet ad illud sicut genus ad speciem subalternam. Circumscripiive enim nominat talem definitionem in loco, qua totum est in toto et pars in parte; cui e regione opponitur alia definitio in loco, qua totum est in toto et totum in partibus etiam singulis ; sed quia hic modus non habet speciale nomen, ideo retinuit commune nomen generis. Simili quodam modo, nomen angelus significat quandoque totum genus substantiarum separatarum, quandoque vero uitimum ordinem ultimae hierarchiae.
470 QUAEST. LXXVI.
(quod naturaliter haberi nequit), coniunctio ad locum fundetur in al.'quo quod sit rei finitae extrinsecum, nempe super conversionem alterius in ipsam ut supra. Tunc enim ex parte ipsius nulla est ratio assignabilis cur, pro tali modo essendi in loco, vel ad unum locum vel ad certam locorum quotitatem limitari debeat, sed esse poterit pro multiplicatione transubstantiationum in locis semper pluribus, et pro maiori dimensione specierum remanentium in locis semper maioribus. Unde ex tali coniunctione ad locum resultat essentialiter modus essendi in loco non defi7iitive. « Ad hoc ut aliquid sit in loco definitive, inquit An- « geHcus in IV, D. 10, a. 3, q. 2, duo requiruntur. Primum est, « ut competat ibi esse ei, quia quod non est in aliquo loco, non « potest loco illo definiri. Secundum est quod sit ibi sicut in « loco commensurato aliquo modo suae quantitati vel virtuti. « Corpus enim bicubitale non definitur loco unius cubiti, quam- « vis aliquo modo sit ibi ; neque anima est definitive in manu, « eo quod non est in manu secundum totam virtutem suam. Et « ideo, omne quod habet quantitatem finitam vel virtutem, « oportet quod sit definitive in loco in quo est; et ideo angeli « definitive sunt in loco, non tamen Deus. Corpus autem Christi, « quamvis secundum veritatem sit sub speciebus, non tamen « competit ei ratione sui, quia neque ratione suae quantitatis « neque ratione suae virtutis, sed ratione illius quod in ipsum « conversum est ibi praeexistens, cuius dimensiones adhuc ma- « nent, quibus ad locum illum determinabatur. Et ideo ?ion de- « finitur loco illo, simili modo potest esse ahbi ubicumque fue- « rint panis dimensiones conversi in ipsum » (^).
(^) Considerandum est quod modus iste essendi in loco non definilive, longe alterius rationis est a modo quo Deus ratione suae immensitatis non potest aliquo loco definiri. Divinitas enim est in omnibus locis non definitive propter infinitum excessum suae virtutis, cui nullus potest respondere effectus adaequatus; quia igitur semper excedit sua propria virtute loci terminos, nullibi est totaliter, et nullibi continetur. E contra, modiis non definitivus adessendi in sacramento, fundatur in hoc quod semper possunt assignari nova extrinseca convertibilia in corpus Christi. Et ideo, sicut ex parte ipsiusmet corporis nulla est ratio
DE MODO QUO CHRISTUS EST IN SACRAMENTO 471
Ex dictis demum intelliges, vitari in tali modo adessendi pluribus locis duplicem contradictionem quae est in multilocatione. — Et prima quidem multilocationis contradictio est, quod multilocatum corpus, utpote a seipso localiter distans, asseritur esse divisum a seipso, ac per consequens, individuum simul et non individuum ; quae etiam contradictio latet in qualibet replicatione, quocumque tandem modo exponatur. Sed hic implicantia toUitur, quia corpus non est localiter nisi in uno loco, in aliis vero, non per modum loci, sed per modum substantiae; quo fit ut a seipso nec dividatur nec distet. — Altera quoque contradictio est, quod multilocatum corpus, utpote sua quantitate replens omnia loca in quibus est, ponitur seipso maius, vel duplo vel triplo vel centuplo, pro numero locationum. Sed hic, corpus non replet nisi unum locum sua quantitate ; loca vero alia in quibus per modum substantiae praesens est, non replentur propriis eius dimensionibus, sed dimensionibus eorum quae in ipsum fuerunt transubstantiata. — Et de variis rationibus essendi in loco, iam satis.
Superest tantum ut huic prolegomeno finem imponamus, paucis resumendo irreductibiles oppositiones quae sunt inter veteres et modernos, quoad modum quo corpus Christi in sacramento continetur.
cur alicubi praesens exsistat tali genere praesentiae, ita nec ulla causa est cur ad unum locum, potius quam ad duos vel tres vel decem vel mille determinetur. Quare est totaliter in hostia, et vere in ea coniiiietur^ quia si extra unam particulam in aliis quoque hostiis consecratis habet praesentiam, hoc est pure per accidens, et praeter omnem exigentiam quae sit in ipso, vel resultet ex tali modo essendi in loco. Quippe, quantuni est ex parte sui, praesentialitate non excedit unius etiam hostiae terminos.
472 QUAEST. LXXVI.
§ 3.
Circa modum quo Christus est in sacramento, qualiter differat sententia antiquorum, ab ea quam recentiores scholastici amplectuntur.
Omitto nunc theologos illos primo loco recensitos, ad scholam Cartesianam plus minusve accedentes ; doctrina enim eorum in praesenti nimis aperte repugnat. Unde commemorando solos scholasticos et comparando modernos cum veteribus, dico principium et radicem totius discordiae circa modum essendi Christi in sacramento hinc esse repetendum, quod moderni concipiunt indivisibilitatem incorporeae, et a fortiori, corporeae substantiae, quasi esset de genere continui et in propria continui linea accipienda. Quare, si qua substantia dicatur esse tota in toto et tota in singulis partibus, id inteUigunt non secus ac si ageretur de indivisibili puncto quod per suam totalitatem in spatio extenditur atque diffunditur. Ex quo statim consequens est, non dari aham possibilem praesentiam quarumlibet rerum in loco, praeter illam quae cum sit per modum repletionis ipsius loci, non transcendit ordinem comparationis continui ad continuum.
Hinc procedunt duae principales ipsorum assertiones, quae, ratiocinando in aliis principiis, forent inter se ex toto contradictoriae. — Prima est, quod corpus Christi in sacramento privatur omni dimensione actuali. Ita Suarez (^), Lugo (^), Lessius (3), Platel (4-), etc. — Altera est, quod corpus Christi est nihilominus in hostia localiter et localiter potest ibi moveri, eo videHcet modo quo ipsis angelis tribuunt id quod ad locationem pertinet vel ad eam consequitur : « Haec sacramentalis
(^) Suarez de Euchar., Disp. 48, Sect. i.
(^) Lugo, Disp. 8 Sect, i, n. 25.
(•') Lessius, de perf. divin., 1. 12, n. 124.
("*) Platel, Synops. curs, theol., de Sacram., n. 398-404.
DE MODO QUO CHRISTUS EST IN SACRAMENTO 473
« praesentia, ait Suarez, Disp. 48, Sect. 1 circa medium, est « finita, et potest esse terminus alicuius mutationis, et ratione « illius potest res magis vel minus ab aliis realiter distare ^\ Et iterum, disp. 53, Sect. 1 : « Corpus Christi exsistens in hoc sa~ « cramento mutari potest secundum localem praesentiam, mu- « tatione propria et in ipsomet corpore Christi recepta... Corpus « Christi, prout est in hoc sacramento, potest per se moveri loca- « liter a Deo, etc. ».
Antiqui vero doctores, eo ipso quod discordant in principio, discordant in caeteris, et duabus praedictis assertionibus prorsus contradicunt. Nam quod corpus Christi non sit in sacramento localiter, veluti extra omnem possibilem controversiam tradunt ; et quod nihilominus sit ibidem habens naturalem suam dimensionem et staturam, rata pariter et concors ipsorum sententia est. « Dimensiones corporis Christi sunt in sacramento ex natu- « rali concomitantia », ait S. Thomas, in 4 c. Gent., c. 64. Et Albertus Magnus in IV, D. 13, a. 10, ad 2"°": « Dicendum quod « corpus Christi habet omnes tres dimensiones cum figura pro- « pria, et sine aliqua contractione..., sed non comparatur ad for- « mam illam (id est ad hostiam), sicut ad locum vel aequale cui « commensuratur ». Et S. Bonaventura in IV, d. 10, Part. 1, a. 1, q. 4 : « Debuit fieri ut corpus habens suam dimensionem non « esset ibi dimensive ; concedendae sunt ergo rationes ad hoc « inductae ». Unde ex consequenti profitentur veteres, perfecte salvari in hoc mysterio tum individualitatem tum impassibihtatem gloriosi corporis, quod, nullatenus a sua naturaH dispositione et debita perfectione removetur, sicut iam constat ex testimoniis in praecedenti quaestione indicatis, et ampU.us constabit ex dicendis in praesenti.
474 QUAEST. LXXVI.
THESIS XLII
(Art. 1-2).
Ex vi sacramenti est sub specie panis sola substantia corporis Christi, et similiter sub specie vini sola substantia sanguinis eius; sed cum ex reali concomitantia, alia adsint omnia quae ei ad quod terminatur conversio sunt realiter coniuncta, totus atque integer sub utraque specie Christus exsistit.
Haec assertlo quae continetur in Tridentino, Sess. XIII, cap. 3 (^), magni momenti est ad intelligentiam totius mysterii. — Nam qua parte dicit esse sub specie panis vi sacramenti solum corpus, et sub specie vini solum sanguinem, fundamentum praestat doctrinae suo loco exponendae de sacrificio Missae. — Qua vero parte implicite excludit accidentia corporis Christi ab eo quod vi conversionis sub hostiae dimensionibus continetur, suppeditat principium dicendorum de praesentia sacramenti per modum substantiae. Caeterum, de accidentibu.s ipsius Christi corporis, et specialiter de quantitate dimensiva eius, peculiaris habebitur consideratio infra, in thesi proxime sequenti.
Dicitur autem contineri ex vi sacramenti, sive ut loquitur Tridentinum, ex vi verborum, illud ad quod per se terminatur
(^) « Semper haec fides in Ecclesia Dei fuit, statim post consecra- « tionem, verum Domini nostri corpus verumque eius sanguinem, sub « panis et vini specie, una cum ipsius anima et divinitate exsistere ; sed « corpus quidem sub specie panis, et sanguinem sub vini specie ex vi ^verborum; ipsum autem corpus sub specie vini, et sanguinem sub « specie panis, animamque sub utraque, vi naturalis illius connexionis « et concomitantiae qua partes Christi Domini qui iam ex mortuis re- « surrexit, non amplius moriturus, inter se copulantur; divinitatem porro, « propter admirabiiem illam eius cum corpore et anima hypostaticam « unionem. Quapropter... totus et integer Christus sub panis specie et « sub quavis ipsius speciei parte, totus item sub vini specie et sub eius « partibus exsistit ». Trident., 1. c.
DE MODO QUO CHRISTUS EST IN SACRAMENTO 475
conversio ; nam conversio virtute verborum sacramentalium efficitur. Quare ex naturali tantum concomitayitia et quasi per accidens aderit illud sine quo, ratione realis inseparationis in essendo, terminus conversionis adesse non potest. Sed in iis ipsis quae concomitanter adsunt, adhuc oportet distinguere ; cum enim concomitantia habeatur propter unionem inter conversionis terminum et caetera omnia ad Christi personam pertinentia existentem, profecto huius unionis conditiones sequitur et leges. Atqui unio divinitatis cum humanitate et humanitatis partibus fuit ab initio omnino indissolubiHs ; quo fit ut si in triduo mortis consecrata fuisset Eucharistia, sub utraque specie adfuisset divinitas, tam corpori quam sanguini personaHter unita. At vero unio corporis cum sanguine et cum anima dissoluta est aHquando ; nunc autem, ex quo Christus a mortuis resurrexit iam non moriturus, solvi ampHus non potest. Et ideo, si in triduo celebratum esset hoc sacramentum, aHquid accidisset quod nunc non accidit; sub specie enim panis nec sanguis nec anima fuisset, et simiHter sub specie vini nec anima nec corpus. Et haec ratio est cur distinguit Tridentinum cum S. Thoma, art. 1 ad 1"°^, titulum naturaHs connexionis qua partes Christi Domini in statu beatae immortaHtatis inter se nunc copulantur, a titulo unionis hypostaticae qua divinitas cum humanitate et singuHs partibus eius a tempore incarnationis semper mansit et manet unita.
Caeterum, contra praesentem doctrinam non desunt argumenta specie tenus subtiHa ; et ideo oportet primo proponere breviter rationes directe demonstrativas, tum secundo, rationibus in contrarium facere satis.
§ 1.
- Quod vi sacramenti est sub specie panis sola substantiacorporis, et sub specie vini sola substantia sanguinis. — Etenim, iHud tantum est per se et vi sacramenti sub singuHs speciebus, quod sub eis per verba formae contineri significatur ; cuius ratio est quia, ut saepe dictum est, verba formae sunt effectiva conversionis, et in tantum effectiva in quantum significativa.
476 QUAEST. LXXVl.
Atqui illud quod sub specie panis per verba hoc est corpus meum contineri significatur, est substantia corporis Christi praecisive a suis accidentibus, itemque a sanguine, ab anima, necnon et a divinitate. Ergo per se et vi sacramenti, sub specie panis est sola substantia corporis Christi, et eodem modo ratiocinandum est circa formam alterius consecrationis.
Minor argumenti demonstratur, nam vox corpus significat substantiam corpoream praecisive a superiori gradu entis, id est, materiam sub forma corporeitatis. Determinatur autem in praesenti per pronomen possessivum meum, ad supponendum pro eo corpore quod est hypostatice unitum Deo Verbo ; persona enim quae loquitur per suum ministrum, est Verbum homo factum. Ergo per verba formae non significatur sub speciebus panis contineri sanguinem, quia ubique in hoc mysterio expresse contradistinguitur sanguis a corpore. Nec animam ut anima est, quia anima qua talis non est constitutiva corporis secundum quod huiusmodi, imo per triduum mortis verissime fuit Christi corpus ab anima actu separatum. Nec demum eiusdem corporis accidentia, tum quia nomen corpus est nomen substantivum, non solum quoad modum significandi, sed etiam quoad rem significatam, tum quia oportet ut in omni propositione sit adaequatio inter praedicatum et id quod in recto importatur per subiectum ; istud autem in casu non est nisi substantia, cum forma debeat exponi: substantia sub speciebus sive accidentibus panis contenta, est corpus meum. Recte ergo concluditur, esse sub panis specie ex vi conversionis regulatae per verba, solam substantiam corporis Christi ; et simiH discursu constat esse sub vini specie solam substantiam sanguinis eius, secundum formam calicis apud Matthaeum : TcOto yaQ iativ t6 ai^a ^ox^ (').
- Quod ex naturali concomitantia totus atque integer sub utraque specie Christus exsistit. — Etenim, in quocum-
(^) Vulgata: Hic est enim sanguis nteus . Porro vocabulum AzV ponitur in masculino, ut secundum latinae linguae ingenium concordet in genere grammaticali cum praedicato ; sed eamdem vim habet ac pronomen neutrum hoc^ in forma consecrationis corporis.
DE MODO QUO CHRISTUS EST IN SACRAMENTO 477
que extrinseco continetur unum, ibi oportet adesse quidquid cum eo in essendo est coniunctum. Ratio est quia, aliquid alicubi contineri, est ipsum ibi esse totaliter, ita ut pro illo praesentiae modo, per se non debeat inveniri praesens extra terminos continentis. lam vero ubicumque aliquid est totaliter, ibi esse necesse est quaecumque sunt ab eo indivisa, id est coniuncta in unitate unius individui ; alias, idem foret respectu eiusdem indivisum simul et divisum, quod profecto esse nequit, quia involvit contradictionem. Atqui substantia corporis Christi continetur sub specie panis, et similiter sub specie vini substantia sanguinis eius, sicut patet ex sensu \ erborum formae, et confirmari etiam potest facili argumento. Quod enim corpus dominicum sit de facto extra huius hostiae terminos in aiiis hostiis consecratis quae nunc in mundo sunt, \oq. ^s. "^MXt. per accidens respectu habito ad propriam rationem praesentiae sacramentalis. Nam veritas verborum formae et efficacia ipsorum semper est eadem, sive sacramentum celebretur in aliis locis, sive non, sive adsint multae hostiae consecrandae sive una tantum ; quo fit ut debeamus ratiocinari de modo essendi sub una sola hostia, non secus ac si Christi corpus sub nulla alia adesset praesens ; unde venit in conclusione, quod in qualibet vere est totaliter. Oportet igitur ut concomitanter adsint omnia quaecumque in unitate individuali realiter ipsi corpori coniunguntur, et quia eadem ratio est de specie sub qua continetur sanguis, rigorose iam infertur, Christum tam sub specie panis quam sub specie vini, totum atque integrum exsistere.
Quae si bene perspexeris, videbis nulHus valoris esse argumenta quibus nonnulH conantur enervare rationem S. Thomae, dicentes non esse humanitatem Christi ubicumque est Verbum, Hcet humanitas sit reaHter et hypostatice unita Verbo ; itemque, non esse pedem ubi est caput, Hcet pes sit reaHter unitus capiti in unitate unius individui, etc. (^). — Nam, ad primum
(^) Suarez, (de Euchar., Disp. 48, Sect. 2, et iterum Disp. 51), docet non esse ex natura rei, quod exsistente sub specie panis corpore Christi, ibi adsit totus et integer Christus, sed solum ex pacto et libera insti-
47^ QUAEST. LXXVI.
quod attinet, negatur suppositum sine quo nulla est paritas cum argumento quo usi sumus. Quippe, Verbum in nullo extrinseco contine7'i potest ; habet enim divinitas ratione sui ut non sit definitive in quocumque loco, et ideo, quantum est de se, semper excedit nec unquam continetur. E contra, corpus Christi non habet ratione sui ut non definiatur in hostia, sed solum ratione indefinitae multiplicabiHtatis specierum sacramentafium, quae per accidens se habet ad praesentiae modum. Unde, licet in sacramento non sit definitive, adhuc tamen in eo continetur, et quantum est ex sese, vel unius numero hostiae terminos nequaquam excedit, sicut dictum est in prolegomeno huius quaestionis, § 2. Non ergo bene perpendit adversarius conditiones argumenti, nam ut observavit Caietanus in praesenti, « aliud est « loqui de habitudine in communi, et ahud est loqui de habi- « tudine taH, pura contenti ad coyitinens ; Hcet enim duorum con- « iunctorum reaHter, unum possit habere habitudinem ad aH- « quid, et reHquum non, tamen non potest unum eorum habere « habitudinem contenti ad continens, et reHquum non », id est, non potest reHquum concomitanter non adesse. — Ad aHam vero rationem obiectam negatur omnino assertum, si inteHigatur sic, quod pes non sit in quocumque extrinseco continente caput. Caput enim, utpote non divisum a pede, sed pars continui quod est corpus humanum, non continetur proprie loquendo nisi i7i
tutione Dei. Idque dicunt etiam alii moderni consequenter ad principia quibus volunt, unum eumdemque hominem individuum posse esse vivum in uno loco, et simul mortuum in altero. Nunc autem, praescindendo ab intrinseca repugnantia istius positionis, dico non amplius salvari distinctionem inter id quod est in sacramento per se et vi sacramenti, ab eo quod est ex reali concomitantia Concomitanter enim adesse dicitur id sine quo terminus per se adesse nequit : sicut si quis ex praescripto medici bibens vinum generosum ad sanitatem recuperandam, inebrietur, hoc erit concomitanter et per aceidens, quia salubris influxus vini qui per se quaeritur, sine effectu inebriationis esse non potuit. Sed si inebriatio esset ex natura rei separdbilis, et solum uniretur ex voluntate bibentis, tam per se esset effectus ebrietatis, quam ille curationis. Et proportionaliter ratiocinandum est in praesenti.
DE MODO QUO CHRTSTUS EST IN SACRAMENTO 479
eo loco extrinseco qui continet totum, adeoque et pedem et manus et omnia membra. Porro eadem est ratio de omni continentia, etiam quae non sit per modum loci ; argumentum enim procedebat de continentia ut sic, et non de continentia tali.
Caeterum confirmatur conclusio ex testimonio Traditionis. Incipiendo enim ab actis martyrii S. Andreae apostoli, Traditio docet ofiferri in altari Agnum Dei immaculatum qui sustulit peccata mundi, quique cum sit integer et vivus, semper in sua integritate manet postquam a populo credentium fuit manducatus. Unde etiam, liturgiae omnes alloquuntur praesentem in Eucharistia, tamquam qui in ea lateat in integritate utriusque naturae. Romana : « Agnus Dei qui toUis peccata mundi, miserere « nobis... Domine lesu Christe, Fili Dei vivi, qui ex voluntate « Patris, cooperante Spiritu Sancto, per mortem tuam mundum « vivificasti... Domine, non sum dignus ut intres sub tectum « meum, sed tantum dic verbo, et sanabitur anima mea >. Liturgia Basilii : « Qui supra cum Patre sedes, et hic invisibili- « ter nobiscum es ». Liturgia Chrysostomi: « Credo, Domine, « te esse Filium Dei vivi ; non te osculo tradam sicut ludas : « non sum dignus ut sub immundum animae meae tectum in- « tres, sed sicut intrasti in stabulum et praesepe animahum, ne « dedigneris intrare in praesepe animae rationis expertis sordi- « dique corporis ; ne me horreas, sicut non horruisti peccatri- « cem, etc. » (^).
Sed iam superest ut satisfiat praecipuis rationibus quae afferri possunt contra dogma concomitantiae ; inter quas eminet, sin minus intrinseca rei arduitate, at certe rumore famae, difficultas respiciens animam prout est corporis forma « dans ei to « tum ordinem esse perfecti, scilicet et esse corporeum, et esse « animatum, et sic de aliis » (^). Dignum est igitur ut speciaHter investigemus quomodo anima dici possit, concomitanter solum, et non vi verborum esse in sacramento.
(^) Cf. Renaudot, Collectio liiurgiarum orientalium. (■^) S. Thomas, supra, Quaest. 75, a. 6, ad 2.
4So QUAEST. LXXVI.
§ 2.
Ratio dubitandi est quia si anima est corporis forma dans ei non solum esse animatum, sed etiam esse corporeum, consequitur quod ipsa sit intrinsecum corporis constitutivum et formalis eius pars ; exsistente ergo corpore sub specie panis vi verborum, eodem titulo aderit ibi et anima. Nec refert si dicas, adhuc intelligi virtualem distinctionem inter animam ut anima est, et animam ut est forma corporea, quia distinctio virtualis non aufert realem identitatem. Atqui id quod est realiter alicui identicum, nequit omnino dici concomitanter ei adesse ; concomitantia enim non est nisi inter ea quae, etsi realiter unita, realiter tamen distinguuntur. Hinc demum Tridentinum in Sess. 13, cap. 3, concomitantiam fundat, non in virtuali distinctione formae corporis Christi ab eius anima ut est principium vitae, sed omnino in inseparabilitate partium sacratissimae humanitatis, ex quo Christus resurgens a ^nortuis iam 7/.on moritur, mors illi ultra non dominabitur. Non ergo videtur ullo modo salvari concomitantiae veritas in doctrina quae animam asserit humani corporis formam quqad ipsum etiam gradum corporeum, nec apparet quomodo possit in hac parte conciUari sententia S. Thomae cum definitione Tridentini.
Sed contra est quod doctrina asserens animam rationalem esse substantialem formam humani corporis dantem ei totum ordinem esse perfecti, incluso ipso gradu corporeo, non tam dicenda est opinio, quam certissimum naturahs etiam philosophiae dogma. Si enim anima accederet corpori iam constituto in esse corporeo per aliam formam substantialem, non posset ei coniungi nisi accidentaliter, ut motor mobih ; quo posito, corpus non esset vivum, sed pure ab extrinseco motum, et ipse homo se haberet instar angeh in corpore apparentis atque per corpus assumptum exsequen<^is ministerium ; quae omnia profecto absurda sunt. Unde satis intelhgitur sensus definitionis Viennensis, animam intellectivam esse vere, et essentialiter corporis humajii formam (^);
(') Enchirid., n. 409.
DK MODO QUO CHRISTUS EST IN SACRAMENTO 48I
nec potest esse contraria huic veritati definitio Tridentini, quae etiam de verbo fere ad verbum fuit ex S. Thoma transcripta, ut ex collatione textuum facile apparebit : « Divinitas vel anima « Christi, inquit Angelicus (^), non est in hoc sacramento ex vi « sacramenti, sed ex reali concomitantia. Quia enim divinitas cor- « pus assumptum nunquam deposuit, ubicumque est corpus « Christi, necesse est esse et divinitatem eius... Anima vero rea- « Hter separata est a corpore..., sed quia Christus resurgens ex « mortuis iam non moritur, anima eius semper est realiter cor- « pori eius unita. Et ideo in hoc sacramento, corpus quidem « Christi est ex vi sacramenti, anima autem Christi ex reali « concomitantia ». Quae si compares cum doctrina Concilii superius relata, videbis talem esse paralleHsmum, ut non immerito dicas textum S. Thomae a Tridentinis Patribus canonizatum. Nusquam autem ipsi Angelico et aHis doctoribus scholasticis in mentem venire potuit, consequens esse, si anima est humani corporis forma, quod ipsa Christi anima in sacramento vi verborum adesse dicenda sit.
Ad cuius rei inteUigentiam considerandum est quod sub specie panis, vi verborum, adest corpus Christi. Porro, etsi in statu unionis corpus per animam in gradu corporeo constituatur, non tamen per animam in quantum anima est, seu principium vitae. Unde, anima abscedente, adhuc manet corpus praecise secundum gradum corporeitatis, quia munus quod anima eminenti sua virtute praestabat prius, praestat nunc forma inferior, eaque pure corporea, prout accidit quoties humanum compositum morte dissolvitur. Quin imo id fuit speciale in Christo, quod corpus eius manserit supposito idem, semperque fuerit actu corpus FiHi Dei, (verificans verba formae: corpus meum'), etiam quando separatum ab anima iacuit in sepulcro (^). lam age, si ad veritatem verborum omnino indififerens est an corpus Christi sit anima informatum, vel non, impossibile est ut anima vi verborum sub speciebus adsit; sed si adest, ideo adest quia
(^) S. Thom., hic, a. i, ad i"^.
(2) Cf. de Verbo Incarnato, Quaest. 50, Thes. 54, § i.
De Ecclesiae Sacramentis. Tom. I. 31
482 QUAEST. LXXVI.
de facto est nunc unita materiae, et quidem ea unione quae posset non esse, salva significatlone formae. Et hoc est adesse, non vi verborum, sed ex reali concomitantia tantum.
Ad i^"^ ergo dicendum quod anima non est intrinsecum corporis constitutivum in quantum anima est, sed in quantum fungitur munere formae corporeae ; in quo quidem munere obeundo suppletur, separatione facta, per inferiorem formam quae gradum corporeitatis non excedit. Proinde, si formalis corporis pars non est anima secundum eum gradum qui ei qua tali proprius est: insuper si abscedente anima corporeitas manet in corpore propter successionem alterius formae, procul dubio non vis verborum, sed actualis unio cum materia corporis Christi potest esse in causa cur, praesente corpore, praesens sit et anima sub speciebus sacramenti.
Ad 2^"^ notandum quod non dicimus animam ut anima est, concomitari animam ut est forma corporea, sicut obiectio supponit. Sed dicimus animam concomitari corpus, a quo potentialiter adaequate distinguitur. Nam licet corpus Christi nunc constituatur in esse corporeo per animam, tamen separatum ab ea adhuc esset corpus, prout fuit aHquando in diebus sepulturae.
Ad 3^°^ denique dicendum quod concomitantia quam asserimus, omnino fundatur in inseparabihtate partium de qua loquitur Tridentinum. Quod enim corpus Christi necessario nunc constituatur in esse corporeo per animam, hoc ipsum non habet ah'am causam praeter statum beatae immortahtatis in quo materia corporis Christi indissolubiliter animae coniungitur, et formae corporis mortui amplius uniri nequit.
Aliae nunc occurrunt difficultates quibus, priusquam ad aHa deveniatur, satisfacere necesse est.
Prima versatur circa sanguinem ; nam sanguis non informatur ab anima, sed est substantia actu distincta a corpore, in quo continetur sicut Hquidum in vase. Atqui Hquidum non unitur vasi secundum esse in unitate individui, sed sola contiguitate ei
DE MODO QUO CHRISTUS EST IN SACRAMENTO 483
coniungitur; unde si aqua exempli gratia transubstantiaretur in vinum praeexsistens, profecto non adesset per concomitantiam sub speciebus aquae ipsum vas. Similiter ergo in praesenti mysterio, species vini continens Christi sanguinem non ideo debet continere corpus, nec oportet ut ipse sanguis concomitanter adsit sub specie panis ; unde non totus atque integer Christus sub utraque specie in sacramento exsistit.
Respondeo : Neg, antec, Sanguinem enim esse animatum, meliores physiologi tenent. Verum, etsi naturalis physiologia non sat firmum in hac re argumentum praeberet, (quod tamen minime concedendum esse videtur), adhuc theologicis rationibus omnino constaret sanguinem esse partem integralem humanae substantiae, adeoque ab unitate esse individualis nequaquam seiungi. Certe si sanguis non esset animatus, se haberet in corpore ut purum ahmentum a quo caro continuo reparatur ; quapropter deberet abesse, sicut aliae superfluitates, a corporibus gloriosis quae restauratione deperditi amphus non indigent. Praeterea, non fuisset in Christo secundum hypostasim unitus Verbo, quia Verbum non assumpsit nisi humanam naturam et partes eius integrales. Denique idem persuadet praesens mysterium, sicut ratio obiecta optime probat. Quod si nonnulH theologi (^) adhuc concomitantiam se salvare existiment in ea sententia quae vult sanguinem a corpore actu distingui sicut substantia distinguitur ab aha substantia, ratio est quia per ipsos corpus vel sanguinem concomitanter adesse, nihii aliud est quam sanguinem repHcari simul cum corpore sub specie panis, et corpus reproduci simul cum sanguine sub specie vini ; quo quidem modo posset adesse concomitanter etiam vestis Christi, vel quidHbet aHud. Verum, ut omittam interim replicationis impossibiHtatem, eiusmodi concomitantia non esset naturalis iUa concomitantia a Tridentino asserta, per quam necesse est adesse sub unaquaque specie quidquid est entitative indivisum ab eo ad quod conversio per se terminatur (^).
(^) Suarez, de Euchar., Disp. 51, Sect. 3.
(^) S. Thomas docet, non solum sanguinem, sed etiam capillos, ungues, aliaque eiusmodi ab aaima informari. Ait enim in IV, D. 44,
484 QUAKST. LXXVI.
Instabis : In Tridentino dicitur panis converti in substantiam corporis, et vinum in substantiam sanguinis. Ergo. corpus et sanguis semper sunt alia atque alia substantia.
Respondeo : Nego cofiseque?itiam ; solum enim sequitur, corpus et sanguinem esse in homine vivo aliam atque aliam partem unius eiusdemque substantiae, sicut si dicerem substantiam manus et substantiam pedis. Sunt nihilominus duae substantiae potentialiter , quia divisione facta remanerent, hinc sanguis, inde corpus, non quidem specie eadem ac prius propter diversitatem formae substantialis, sed semper eadem supposito, si sermo sit de corpore et sanguine Christi in quo unio personalis ad partes destructae humanitatis non fuit per mortem dissohita. Unde sanguis est nunc sub specie panis ex sola concomitantia, et simihter corpus sub specie vini, sicut ex sola etiam concomitantia est anima sub utraque. Non enim ad concomitantiam semper requiritur adaequata distinctio actualis ab eo quod dicitur esse vi verborum, sed sufficit adaequata distinctio potentialis, quae cum fuerit aHquando ad actum reducta, puta in triduo sepulturae, per hoc ipsum multo adhuc evidentius manifestatur.
Urgebis tertio : Partes integrales non sunt in substantia nisi ratione quantitatis. Si ergo conversio terminatur ad partem, puta ad corpus vel sanguinem, consequens est ut terminetur etiam ad quantitatem Christi, adeoque non sola substantia continetur sub speciebus vi sacramenti.
Respondeo : Dist. antec. Partes integrales non sunt in substantia nisi ratione quantitatis, ita ut a quantitate accipiant formalem rationem partium, scilicet extraneitatem unius respectu alterius in ordine extensionis, conc. antec. Ita ut a quantitate accipiant suam substantiaHtatem, neg. antec. Quapropter distingui-
q. I, a. 2, q. 2, ad 3"™: « Dicendum quod capilli et ungues nutriuntui « et augentur, et sic patet quod aliquam operationem participant, quod « non posset esse nisi essent partes aliquo modo ab anima perfectae. « Et quia in homine non est nisi una anima, scilicet anima rationalis, « constat quod ab anima rationali perfecta sunt, quamvis non usque ad < hoc quod operationi sensus participent, sicut nec ossa, de quibus « constat quod resurgent, et sunt de integritate individui ».
DE MODO QUO CHRISTUS EST IN SACRAMENTO 485
tur etiam consequentia. Valeret enim sequela, si conversio ter minaretur ad partem, quantum ad illud omne quo constituitur in ratione partis, conc. Si terminatur tantum ad illud quod est substantiale in parte, scilicet ad substantiam sive corporis sive sanguinis, ut loquitur Tridentinum, neg. Sic enim quantitas non est terminus conversionis, sed est pura conditio sine qua non esset distinguibile in ipsa substantia, id ad quod, vi verborum, debet terminari transubstantiatio.
Obiiciunt demum nonnuUi : Corpus Christi, ut praemissum est in tractatu de Verbo incarnato, Quaest. 2 et 17, non exsistit nisi per esse personale Verbi. Nunc ergo, si convertitur panis in praeexsistentem substayitiam corporis Christi, eo ipso convertitur in divinitatem quae ab esse personali Filii Dei minime distinguitur; et ideo, omittendo interim evidentem consequentiae absurditatem, esset ipsa divinitas in sacramento vi verborum.
Respondeo, negando sequelam simpliciter et absolute. Exsistens enim humanitas tam reaHter distinguitur ab esse divino, quam reaUter distinguitur res sustentata ab eo per quod sustentatur. Unde vix potest inveniri vel apparens difficultatis fundamentum: corpus Christi extra causas consistit, non per proprium exsistentiae actum, sed per esse personale FiHi Dei sibi communicatum ; ergo panis conversus in corpus debet etiam converti in id per quod corpus habet ut consistat! Quaenam est haec logica, frater?
THESIS XLIII
(Art. 3-5).
Christus Deus et homo perfectus, cum tota sua quantitate dimensiva et statura naturali, tam sub tota hostia quam sub qualibet particula eius, per modum substantiae totus continetur. Non tamen ante fractionem est pluries sub hostiae dimensionibus, sed toties post fractionem adest, quot sunt partes in quas facta est divisio sacramenti.
Cum in praecedenti propositione ostensum sit, Christum exsistere totum atque integrum sub unaquaque specie sacramenti, iam sequitur in primis, ipsum ibi esse cum tota sua quantitate
486 QUAEST. LXXVI.
dimensiva, quae etiam ex dictis non adest ex vi sacramenti, sed ex reali tantum concomitantia, sicut unanimiter traditur ab omnibus. Nunc autem, si Christi corpus in Eucharistia non abstrahitur a quantitate, sequitur secundo quod ibi est cum actuah dimensione sua et statura naturali, iuxta illud quod cantatur in missa : « NuUa rei fit scissura, signi tantum fit fractura, qua nec « status nec statura signati minuitur ». Et licet sequelam non aoncedant omnes, ipsam nihilominus esse necessario admittendam, ex demonstratis in prolegomeno quaestionis (^) satis superque apparuit. Sequitur tandem tertio, Christum in sacramento adesse cum suo organismo et omnibus potentiis corporeis expeditis ad actum, item cum omnibus operationibus vel passionibus quas in caelo habet, (non enim a seipso ullo modo dividitur) : tametsi sit impossibile ut vel patiatur quidquam a rebus quae sacramentum circumstant, vel aHquid in eis corporaliter operetur, idque propter solum defectum contactus quantitativi qui est conditio necessaria et indispensabihs ad omnem actionem transeuntem corporei in corporeum (^).
His itaque suppositis tamquam manifeste consequentibus ex eis quae superius demonstrata sunt, praesens assertio respicit modum continentiae Christi in hostiae dimensionibus, et mediantibus dimensionibus hostiae, in loco sacramenti. Dicitur autem modum illum esse diversum ab eo qui consideratur respectu loci caelestis ; quatenus, cum in caelo contineatur Christus per modum quantitatis, hic continetur per modum substantiae, totus et integer exsistens cum omni sua dimensione, tam sub magna quam sub parva hostia, tam sub eius totaUtate quam sub qualibet parte vel minima.
(^) Vide supra, iibi de quantitate dimensiva iuxta recentiores.
(^j Nec est specialis difficultas quoad motus locales corporis Christi in caelo; sed notandum quod mutatio situs quae ex entitate motus localis resultat, nec est, nec esse potest nisi in ea linea in qua Christus comparatur ad alia secundum situalem sive localem habitudinem. Analogum exemplum, quamvis per multa dissimile, sumes ex iis quae vehuntur ; constat enim quod non mutant situm, nisi respectu eorum quae non abripiuntur eodem motu.
DE MODO QUO CHRISTUS EST IN SACRAMENTO 487
Porro, circa locutionem illam per modum substantiae , diligenter animadvertes eam non sumi in eodem sensu, quando dicuntur dimensiones panis post consecratio7iem manere per modum substantiae, et quando dicitur corpus Christi per modum substantiae in sacramento contineri. Nam in prima propositione signatur aliqua differentia quantum ad ipsum modum essendi dimensionum panis secundum se: quatenus, quae prius subiecto inhaerebant et semper manent cum naturali exigentia ad inhaesionem, nihilominus miraculose nunc conservantur sine subiecto cui inhaereant actu. At vero in posteriori propositione, nulla omnino signatur variatio circa modum essendi Christi vel dimensionum eius secundum se, sed solum speciahs quaedam habitudo ad extrinsecas dimensiones continentes. Etenim, etiam atque etiam considerandum est quod unus et individuus est Christus, uno modo se habens in seipso quoad perfectionem utriusque naturae ; considerandum rursus quod sub denominatione qua dicitur homo perfectus, abstrahit ab esse in caelo, vel esse in sacramento. Quippe, contineri in caelo, contineri in sacramento, est denominatio extrinseca et posterior; esse vero hominem perfectum, est denominatio intrinseca et prior. Insuper, posset quidem Christus non esse sub uUa reali dimensione extrinseca, eodem modo ac mundus in toto suo complexu sumptus ; posset etiam contineri solum in loco caelesti, imo solum sub dimensione sacramenti ; potest denique contineri, sicut de facto continetur, licet aha atque ah'a ratione, tam in caelo quam in sacramento. Hinc, omnis denominatio intrinseca, (cuiusmodi profecto est esse dimensionatum in longum, latum et profundum), indifferenter et invariabihter convenit Christo, sive intelhgatur contentus in caelo sive in sacramento ; differunt autem solae denominationes quae important habitudinem ad diversa extrinseca continentia, et varientur necesse est iuxta varium titulum continentiae. Quia enim in caelo corpus Christi continetur ratione suae dimensionis, quantitative contingendo superficiem loci caelestis, dici debet in caelo contineri per modum quantitatis, circumscriptive, locahter. Quia vero, sub dimensionibus sacramenti idem numero Christus in seipso non mutatus continetur ratione suae substantiae ad
488 QUAEST. LXXVI.
quam solam terminata est conversio, ideo dici dehet per modum substantiae sub hostia adesse, dum scilicet ipsae sacratissimi corporis dimensiones in sua comparatione ad hoc continens extrinsecum, necesse habent sequi substantiae modum, id est, transferri in eo continentiae genere quod propria substantiae ratio determinat. Neque hoc omnino incredibile cuiquam videatur, quia inverso ordine substantia consequitur continentiae modum quem determinat natura quantitatis, quoties iuxta consuetas naturae leges ahcubi continetur ratione propriae quantitatis et per propriam dimensionem ('). Caeterum non exstat exemplum ullum unius dimensionis, mediante sua substantia, contentae sub altera dimensione; imo res ex opposito se habet in statu ordinario ac
(^) Ex his patet diflferentia inter duas sequentes propositiones. Sit propositio prima : Christtis ut in caelo, continetur per modum quantitatis, et simut in sacramento, ?ion per modum quantitatis^ sed per modum substantiae. Sit propositio seciinda: Christus ut in caelohahet esse dimensum, et simul ut in sacramento habet esse indimensum. In prima vitatur omnino contradictio, in secunda non vitatur. — Dico quod in secunda non vitatur, quia esse dimensum vel non, est denominatio intrinseca ; unde per reduplicationes, prout in uno loco, prout in altero, non impeditur quominus idem de eodem secundum idem affirmetur simul et negetur, sicut si diceres: Aethiops est sapiens simul et insipiens, sapiens secundum quod habet nigram peliem, insipiens secundum quod habet dentes albos. Cum enim dimensio sit afficiens substantiam corpoream secundum se, aliquid est dimensum vel non, prout absolute est in seipso, non autem prout in altero extrinseco continetur. — At vero in priori propositione vitatur contradictio. Equidem verum est quod si repugnant de eodem praedicata contradictoria absoluta, pari iure repugnant contradictoria respectiva ad extrinseca, nam contradictio in omni linea omnique genere est impossibiiis. Unde si diceremus Christum habere simul oppositos continentiae modos relate ad idem continens. vel etiam relate ad diversa continentia, sed per eamdem rationem coniunctionis ad ipsa, sic iterum statueremus contradictoria. Nunc autem, cum dicitur Christus contineri simul per modum substantiae et per modum quantitatis, assignantur primo diversa continentia, quae sunt caelum et hostia. Assignantur praeterea diversae rationes coniunctionis; nam in sacramento coniunctio habetur per viam transubstantiationis, in caelo vero, per applicationem terminorum quantitatis corporis Christi ad quantitativos terminos loci ambientis.
DE MODO QUO CHRISTUS EST IN SACRAMENTO 489
regulari ('), adeoque non mirum est si continentia dimensionum sub dimensionibus absque respectiva commensuratione ad invicem, omnem nostram imaginationem conturbet. Sed satis nobis es3e debet si intelligamus rationem propter quam vitatur evidens repugnantia, attendentes qualiter non serventur in praesenti conditiones illae secundum quas recte et vere iudicamus esse impossibile ut una eademque dimensio adsit indifferenter sub alia dimensione, vel maxima, vel minori, vel minima. — Et hactenus quidem de termino per modvm substantiae, de quo S. Thomas in IV, D. 10, q. 1, a. 2, q. 3, per totum.
Tandem, ne quis imaginetur Christum in sacramento adesse instar puncti quod in spatio hostiae infinities replicaretur, additur in ultima propositionis parte, non esse pluries corpus Christi sub dimensionibus continuis sacramenti, sed semel tantum, quia non multiplicantur praesentiae nisi per multiplicationem sive divisionem continentium. Semper igitur postponenda est imaginatio puncti, et cogitandus modus substantiae, ut qui longe aherius ordinis sit: videhcet secundum quod supra praemissum est, extra totum genus quantitatis. Exhinc enim verus habebitur intellectus praesentis assertionis, quae quoad substantiam continetur in Tridentino, Sess. XIII, cap. et can. 3.
§ 1-
- Quod Christus totufe exsistit, tam sub tota hostia quam sub qualibet particula eius, iuxta illud Tridentini loc. cit., cap. 3 : « Totus et integer sub panis specie, et sub quavis
f/) « Quia dimensiones corporis Christi non sunt ibi ex vi sacra- « menti. sed soium ex eo quod concomitantur inseparabiliter substan- « tiam, constat quod contrario ordine sunt ibi dimensio7ies propriae corpo- < ris Christi, et dimensiones locati corporis in loco. Corporis enim substan- « tia locati non habet ordinem ad locum nisi mediantibus dimensionibus... « Sed hic e contrario, substantia corporis Christi per se immediate or- <x dinatur ad hoc quod sit sub sacramento, et dimensiones eius propriae « ex consequenti et per accidens, etc. ». S. Thom., in IV, D. lo, q. i. a. 2, q. 3. ad 2^™. ^
490 QUAEST. LXXVI.
« Ipsius speciei parte ; totus item sub vini specie, et sub eius « partibus exsistit ».
Etenira spectata institutione sacramenti, evidens est efficaciam verborum esse prorsus independentem a magnitudine dimensionum materiae consecrandae, semperque eamdem fore, sive contingat hostiam excedere dimensiones corporis Christi, (absolute enim loquendo id impossibile non est), sive potius accidat ipsam esse multo minorem, imo vix sensu perceptibilem propter summam eius exiguitatem. Quippe sufficit ut habeatur panis, iuxta illud Matth. XXVI-26 : « Accepit lesus panem, et bene- « dixit ac fregit, deditque discipulis suis, et ait: Accipite et co- « medite, hoc est corpus meum ». Sequitur ergo eiusmodi esse institutionis legem, ut Christus in sua integritate sistatur eodem modo praesens, tam sub maxima, quam sub minori, quam sub minima hostia. Sed hoc evidenter ostendit, modum continentiae corporis Christi in sacramento esse extra omnem ordinem commensurationis dimensionum ad dimensiones, qui ordo tahs est, ut totum inveniatur respondere toti, et pars parti. Oportet igitur ut pro ratione et modo praesentiae sacramentahs, integrum Christi corpus comparetur indifferenter et ad totam dimensionem uniuscuiusque hostiae, et ad quamUbet partem in ea assignabilem : quod est ipsum tam sub toto quam sub omni particula, sive ante sive post factam divisionem, integrahter contineri.
Argumentum traditionis invenies apud Guitmundum, 1. 1 de corp. et sang. Domini: « Ita, inquit contra Berengarianos, tota « hostia est corpus Christi, ut nihilominus unaquaeque particula « separata sit totum corpus Christi... Itaque iam nec plures par- « ticulae dicendae sunt, sed una potius hostia integra et indi- « visa, licet officio sacerdotis videatur quasi dividi propter ma- « gnum mysterium quod ita oportuit celebrari. Simihter et si « dentibus vel aHquo aho modo haec frangi videantur, intelH- « gimus non haec frangi, quia nihil ahud in toto, quam in qua- « Hbet velut particula separata credimus contineri. Ne autem me « quis existimet hanc sententiam ex meo sensu commentatum, « praefationem istam qua per totum pene orbem Latinum, inter
DE MODO QUO CHRISTUS EST IN SACRAMENTO 49 1
« Epiphaniam et Septuagesimam in quadam die Dominica ha- « betur, hic supposui haec continentem : Vere dignum et iustum « est... aeterne Deus : et tibi hanc immolationis hostiam offerre, « quae est salutifera, et iyieffabile divinae gratiae sacramentum: « quae offertur a pluribus et unum corpus Christi Sancti Spiri- « tus infusione perjicitur. Singuli accipiunt Christum Dominum, « et in singulis portio7iibus totus esf, nec per singulos mimdtur, « sed hitegrum se praebet in singulis. Propterea ipsi qui sumi- « mus communionem huius sancti panis et calicis, unum Christi « corpus efficimur. Eusebius Emissenus ita dicit: Vetus narrat « historia : Nec qui plus collegerat, habuit amplius, 7iec qui mi- « nus paraveraty reperit minus, eo quod Eucharistiae sacra per- « ceptio non in quantitate, sed in virtute consistat. Quod cor- « pus, sacerdote dispensante, tantum est in exiguo, quantum esse « constat in toto ; quod dum Ecclesia fidehum sumit, sicut ple- « num in universis, ita integrum esse probatur in singuh*s... « Totum unus, totum duo, totum plures sine diminutione per- « cipiunt, quia benedictio huius sacramenti scit distribui, nescit « distributione consumi... Nec cuiquam incredibile id debet vi- « deri. Quotidiano enim experimento cognoscimus quia intel- « lectus noster, (id est verbum cordis nostri), cum illum quo- « dammodo voce vestimus, ut qui in corde nostro latens nobis « soHs cognitus erat, per vocem ahis etiam manifestari possit, « eodem tempore et totus in corde nostro remanet, et totus « aeque mille hominibus cum assumpta voce sua, quantum in « se est, ita apparere potest, ut non solum ipse simul omnium « corda collustret, sed aures etiam cunctorum ipsa qua vestitus « est voce eodem tempore tota et indivisa perstringat. Si igitur « humano verbo Deus tantum praestitit ut non solum ipsum, « sed etiam vox qua quodammodo vestitur, ad mille homines « eadem simul totaque pertingere valeat, nemo hoc ipsum de « omnipotentis Dei unico et omnipotente et coaeterno Verbo, et « de carne eius quam simiHter ut nobis ipsum Verbum appa- « reret vestivit, etsi capere non possit, habere incredibile debet « quod de fragihssimo et transitorio verbo hominis et momen-
492 QUAEST. LXXVI.
« taneis vocibus vixque exsistentibus, et nunquam praevalet ca- « pere, et tamen pene semper experimento habet ».
Ratio demum theologica fuit saepius in superioribus indicata. Cum enim dimensiones panis determinentur ad continendum Christum per solam conversionem suae propriae substantiae in substantiam sibi extraneam, necesse est ut continentiae modus accipiatur ex speciali modo habitudinis substantiae secundum se, ad dimensiones ipsam non afficientes. Atqui substantia secundum se est extra genus extensionis et continui ; rursus id quod est extra genus extensionis et continui, in continuo extrinseco aliter esse nequit, nisi indifferenter se habendo et ad magnum et ad parvum, ad partem et ad totum. Ergo tahs est modus continentiae in hoc sacramento, ut quidquid continetur, contineri debeat totum sub quolibet toto, totum sub quacumque parte. Continetur autem integer Christus Deus et homo perfectus; ergo Christus Deus et homo perfectus cum tota sua quantitate dimensiva et statura naturali, sub qualibet hostia et quavis parte eius adest totus, sive ante sive post fractionem sacramenti. Dico, sive ante fractionem sive post, quia argumentum evidenter id ostendit ; nihilominus ahquid novi in fractione accidit, et quid illud sit paucis restat declarandum.
- Quod Christus non est pluries sub dimensionibus hostiae ante factam divisionem. — Etenim, in tantum Christus pluries adest in sacramento, in quantum sunt plures dimensiones sacramentales continentes ipsum. Atqui ante fractionem non dantur plura continentia, sed unum est continens continuum. Ergo ante fractionem hostiae, nonnisi semel adest Christus sub dimensionibus panis; post fractionem vero, tot resultant praesentiae, quod factae sunt partes sacramenti. — Minor argumenti est evidens quia omne indivisum est individuum, ac per consequens, unum. Maior vero facile probatur, quia esse pluries in sacramento non competit Christo in quantum ipsemet multiplicatur ; ergo ratio multiplicationis praesentiarum non potest esse nisi multiphcatio continentium. Sicut si disponerentur plura specula eo ordine et situ, ut unius eiusdemque rei caperent imaginem, profecto multiplicatio specularis praesentiae non esset nisi
DE MODO QUO CHRISTUS EST IN SACRAMENTO 493
propter multiplicationem speculorum. Idem igitur sentiendum est quoad realem praesentiam sub speciebus ; analogia enim in eo consistit, quod Christus non fit praesens in sacramento propter causam quae in ipso sit, sicut etiam res non recipitur in speculo propter potentiam in ipsa exsistentem : videlicet, nec ratione propriae quantitatis, nec ratione propriae virtutis, sed ratione potentiae qua aliquod extrinsecum potens est capere ipsam, quin ipsamet quomodolibet in se immutetur. — Vides igitur non esse concipiendum modum praesentiae sacramentalis, quasi Christus esset semel sub una particula, et iterum semel sub alia, sed in quantum indifferenter se habet tam ad totum quam ad omnem partem in toto assignabilem, ut dictum est in prima assertione. Et ideo nequaquam admittendum videtur id quod scribit Lessius, de perfect. divin., 1. 12, n. 124: « Valde credibile est, in- « quit, corpus Christi non esse ibi nisi semel complete sub uno « minimo naturali. Unde, cum minima naturalia in hoc pane sint « finita, finities quoque erit corpus Christi... Fateri tamen pos- « sumus, corpus Christi ibi esse infinities incomplete, vel secun- « dum incompletas, ut ita dicam, replicationes, quia sunt infini- « tae partes designabiles, sub quibus totum illud corpus exsistit ». Capiat qui potest! Interim vero dico quod numerus sequitur divisionem, et ideo, quamdiu quantitas manet individua actu, neque substantia alicuius rei est pluries sub dimensionibus propriis, neque corpus Christi sub dimensionibus panis, et per consequens, neque infinities, sed toties in quot partes continens dividitur. Ita sapienter S. Thomas, hic, art. 3 in responsione ad l'^'".
Remanet ad confirmationem doctrinae, ut ex principiis hactenus declaratis solvantur rationes Calvini ahorumque Protestantium, quas refert Bellarminus, de Eucharistia 1. 3. c. 4-7.
1 . Haec est propria corporis veritas, ut spatio contineatur,
494 QUAEST. LXXVI.
ut suis dimensionibus constet, Ergo non potest esse Christus in Eucharistia (^).
Respondeo : Dist. a?itec. Haec est propria corporis quanti veritas, ut suis diniensionibus constet, ac per hoc ipsum sit in seipso aliquid spatiosum et extensum, conc. antec. Ut in quocumque extrinseco continetur, ibi ratione dimensionum contineatur, replendo sua mole spatium superficie continentis interclusum, subdist. Haec est propria conditio corporis quanti quod localiter et per contiguitatem quantitativam, iuxta consuetum naturae ordinem, in altero continetur, iterum conc. antec, Quod non localiter, nec per contactum quantitativum, sed mediante substantia sub aliena dimensione est, neg. antec.
Certe nos non habemus notionem propriam nisi illius continentiae unius in altero, quae est per modum quantitatis, et secundum ordinem loci. Sed male quis inde concluderet, impossibile esse omne aliud genus continentiae, etiam corporei in corporeo ; et adhuc magis irrationabiliter attribueret aliis generibus ipsissimum modum cuius habet apud se imaginem et phantasma. Sane vero, ex hoc quod sola praesentia situahs seu localis (qua corpus quantitate affectum contingit sua superficie superficiem ambientis) proprio conceptu a nobis cognoscitur, statim sequitur necessarium esse ut concipiamus per quamdam eius analogiam, supernaturalem illam corporis Christi praesentiam in qua dimensiones et substantia respectu continentis contrario prorsus ordine se habent ac in familiari et notissima nobis conditione rerum. At vero cavendum est ne, non obstante diversitate de qua revelatio rationem excedens certiores nos reddit, vehmus adhuc verificari vulgarem subessendi rationem, perinde ac si semper perseverarent soHtae conditiones. Imaginare te esse caecum a nativitate : concipis imagines in speculo existentes ad normam imaginum sculpturae quas tactu palpasti ; non solum autem, verum etiam uni generi determinate attribuis ipsissimum modum qui alteri proprius est : ecce statim omnia quae de imaginibus
(^) Apud Bellarm., loc. cit., cap. 7, et sic de aliis, usque ad 8"™ inclusive.
DE MODO QUO CHRISTUS EST IN SACRAMENTO 495
specularibus rei veritas habet, totidem contradictiones tibi videbuntur. Adduceris enim coram speculo duorum cubitorum et dicitur tibi: ibi est imago tua et mea, fideliter referens omnem formam corporis cum naturali eius statura, prominentiis, et depressionibus ; item, ista imago, te recedente, recedit, et similiter, te accedente, accedit etc, etc. Profecto si praeoccupatus phantasmate imaginis sculptae speculum manu palpares, videretur tibi omnino impossibile ut ibi sit accessus et recessus, prominentia et depressio, ubi nulla est profunditas, sed simplex et plana superficies. Verum ideo hoc contingeret, quia falso existimares debere servari in uno genere imaginis ipsissimum modum alterius generis, cuius solius propriam notionem haberes. Idem igitur dic in praesenti, et cum proportione ratiocinare.
- Occupare locum est quaedam i7itri7iseca proprietas quantitatis ; ergo separari non poterit a quajititate, licet posterior sit.
Respondeo primo : Neg. antec^ quia intrinseca proprietas quantitatis non est nisi ut sit de se occupativa loci, ut supra praemissum est (^). — Respondeo secundo : Transeat antecedens, transeat consequens, et nego suppositum. Non enim separatur a quantitate corporis Christi id quod est occupare locum, sed semper locum occupat, ilhim dico iustum et proportionatum locum cui contactu quantitativo coniungitur. Nunc autem Christus non occupat nec replet locum sacramenti, tum quia secundum modum repletivum loci in uno loco definiatur necesse est, tum quia loco specierum non coniungitur, ut ahas, mediante sua quanti-
tate, sed sola mediante substantia.
-j
- Non potest separari quaternarius a modo quaternarii, ita ut exsistat per modum unitatis. Ergo ?ion poterit linea aut alia quantitas continua separari a modo, ita ut exsistat non extense, sed indivisibiliter.
Respondeo: Transeat totum, et nego suppositum. Sicubi enim dicitur corpus Christi quantum exsistere indivisibiliter in Eucharistia, legitimus sensus non est quod in seipso abstrahitur a sua extensione, sed quod continetur sub sacramento ra-
(^) Prolegomen. huius quaest, ^ 2, n. i.
496 QUAEST. LXXVI.
tione substantiae secundum se consideratae, adeoque non per modum coextensionis ad specierum dimensiones.
- Non potest substantia exsistere 7iisi substantialiter ; ergo nec quantitas 7iisi quantitative.
Respondeo : Si per hoc quod dicitur exsistere, importetur intrinsecus modus tam substantiae quam quantitatis, nego suppositum. Si vero importetur modus continentiae in extrinseco, nego assertum. Substantia enim corporea iuxta ordinem naturalem continetur in extrinseco per modum quantitatis, et ordine inverso, quantitas nunc continetur in sacramento per modum substantiae.
- Non potest ullo modo spiritus indivisibilis exsistere per modum corporis divisibiliter et extense. Ergo non potest corpus divisibile exsistere ullo modo per modum spiritus indivisibiliter .
Respondeo : Transeat totum, et nego suppositum. Neque enim dicimus corpus Christi exsistere per modum spiritus, sed, quod longe diversae rationis est, contineri in alio per modum substantiae, quia ad solam substantiam terminatur conversio quae est causa continentiae.
- Implicat contradictionem ut corpus trium cubitorum contineatur sub dimensionibus panis unius digiti; nam si ita fiat, erit idem corpus maius et minus, et pfoinde maius et non maius respectu eiusdem.
Respondeo : Dist. assert. Esset contradictio si diceretur contineri per modum quantitatis, conc. AHler, neg. — Sed forte urgebis dicens: Contentum est in continente ut non excedens terminos eius ; atqui quantitas maior semper excedit terminos minoris ; ergo nunquam potest contineri maior in minori. — Repono: Contentum est in continente ut non excedens terminos continentis, sub formali comparatione contenti ad continens secundum talem continentiae modum, conc. Sub quacumque alia comparatione, neg. Nunc autem quantitas maior excedit quidem terminos minoris secundum proprium modum comparationis quantitatis ad quantitatem, sed non excedit per suam praesentiam, quando est sub minori, mediante substantia, adeoque ea continentiae ratione quae non est per contiguitatem terminorum duarum quantitatum.
DE MODO QUO CHRISTUS EST IN SACRAMENTO 497
- Sz corpus Domini suam habet in Eucharistia figuram, et partium distinctionem et ordinem, ergo distant pedes magis quam pectus a capite. At distantia maior et minor sifie relatione ad locum intelligi nequit ; illa enim magis distant inter se, inter quae maius intervallum interiectum est.
Respondeo : Dist. a^itec. Si corpus Domini suam habet in Eucharistia figuram, etc, ergo distant pedes magis quam pectus a capite, respectu habito ad se invicem, et ad molem propriam ipsiusmet corporis Christi, conc. antec. Respectu habito ad mensuras extrinsecas, subdist. Secundum quod pedes, pectus, caput, localiter in caelo contenia, comparantur ad extrinseca per appHcationem quantitatis ad quantitatem, iterum conc. antec. Secundum quod in sacramento contenta nullo modo se habent commensurabihter ad specierum dimensiones, neg. antec. — Ad minorem vero subsumptam qua asseritur distantiam maiorem vel minorem sine relatione ad locum intelligi non posse, dico hoc esse verum si per locum abusive intelHgatur ipsa spatiositas quam efformat propria dimensio corporis organici, et quae est ab ea indistincta; sed esse falsissimum si per locum, iuxta genuinam vocis acceptionem, inteHigitur superficies extrinseci circumscriptive tangentis atque continentis. Remoto enim per inteHectum omni loco extrinseco, semper manet conceptus partium extra partes, et respectivae distantiae unius ad aHam.
Quae si bene perspexeris, videbis nuHo modo posse admitti id quod dicit Lugo (^), consequenter ad principia recentiorum : corpus sciHcet Christi habere in Eucharistia « eamdem figuram « organicam quam habet in coelo, non tamen eamdem figuram « situalem » ; item, pupiHam ocuH Christi habere « rotunditatem « organicam (in sacramento), non tamen rotunditatem situalem, « quia non occupat ibi spatium rotundum, sed omnes partes pu- « piHae penetrantur inter se ». Haec quippe et simiHa procedere videntur, tum ex suppositione iHa qua volunt corpus Dominicum sub speciebus privari omni dimensione actuaH, tum ex aequivocatione inter locum qui est superficies extrinseca circumscribens
(^) Lugo, de Euchar., Disp. 8, Sect. 2, n. 36. De Ecclesiae Sacramentis. Tom. I. 3a
49 8 QUAEST. LXXVI.
partem spatii, et extensionem qiiae ipsi corpori quanto est in trinseca. Verum cum sacratissimum corpus semper sit organicum, sive contineri dicatur in caelo, sive in sacramento, (esse enim organicum est sine dubio denominatio intrinseca, antecedens omnem habitudinem ad exteriora), cum insuper actualis organizatio concipi omnino nequeat sine extensione et certa distantia partium inter se, profecto in illo dimensionato quod constituitur propria quantitate corporis Christi, tam distant pedes a capite et caput a pedibus, si consideres Christum in caelo, quam si illum consideres in sacramento. Imo vero, sicut haec distantia partium inter se non est in Christo quatenus contento in sacramento, sic non magis est in eo quatenus contento in caelo. Omnis enim reduphcatio, ut sensum habeat, cadere debet in ahquid quod non sit extra intellectum denominationis cui adiungitur reduphcatio. Atqui distantia partium ad se invicem importat extensionem corporis Christi secundum se ; continentia autem in ahquo extrinseco est omnino extra inteUectum huius rationis essendi, quia etiamsi fingeres Christum esse nulhbi, semper praedictae extensionis et distantiae conceptus permaneret. Igitur, tam in caelo quam in sacramento corpus Dommicum est quiddam in se spatiosum, non tamen rotundum, aut quadratum, sed configurationis humanae, iuxta illud quod sapienter notat Angehcus : « Quamvis corpus Christi prout est sub sacramento, « habeat partes distinctas et sic natas situ naturaH, non est ta- « men assignare in partibus dimensionum panis, ubi singulae « partes corporis Christi iacent ; nec tamen sequitur quod dica- « mus corpus Christi confusum, quia ordinem habent partes in « se, sed secundum ordinem illum non comparantur ad dimen- « siones exteriores » (^). Et infra: « Confusio opponitur ordini « partium qui pertinet ad rationem situs ; et quia corpus Chri- « sti non est situahter sub sacramento, ideo non sequitur ibi « ahqua confusio partium, ex hoc quod in quohbet signato ho- « stiae est totum corpus Christi, et quaehbet pars eius. Quamvis « enim non sit accipere ordinem partium corporis Christi secun-
(') S. Thom., in IV, D. lo, q. i. a. 2, q. 4, ad t,^"^.
DE MODO QUO CHRISTUS EST IN SACRAMENTO 499
« dum comparationem ad partes hostiae, tamen est accipere or- « dinem ipsarum partium ad invicem in corpore Christi secun- « dum propriam quantitatem » (').
- De essentia quantitatis est, habere partem extra partem ; ergo ubi est una pars, non est alia; non igitur tota quantitas corporis Christi in eadem hostiae particula esse potest.
Respondeo : Concedo antecedens, et dist. consequent. Ergo ubi una est pars, ibi non est alia, si ly ubi signet partem illius dimensionati quod per propriam corporis quantitatem constituitur, conc. consequent. Si signet partem extrinsecae dimensionis in qua corpus per modum substantiae continetur, neg. consequent, Et ratio patet ex dictis in sohitione praecedenti.
- Si unum corpus sit in diversis locis simul, erit unum et multa (^).
Respondeo: Si sit locahter in diversis locis simul, conc. Si in uno loco sit locahter, et in ahis per modum substantiae, neg. Hoc enim pacto, nullum interiacet spatium separans vel dividens corpus, quod etsi locatum in A, et simul contentum in B, tamen prout contentum in B, non constituitur sub mensura loci.
- Omne quod est in loco, aut circumscribitur loco, aut certe in loco est deft^iitive.
Respondeo: Omne finitum, pro modo essendi in loco ratione suae propriae quantitatis vel suae propriae virtutis, in loco est definitive, conc. Pro modo essendi in loco, ratione transubstantiationis alterius in ipsum, neg. Vide supra, in prolegomeno quaestionis, § 2.
1 1 . Sequuntur multae contradictiones , si idem corpus sit hi pluribus locis. Nam poterit esse sursum et deorsum, proiride remotum et non remotum ab eodem loco ; item moveri et quiescere, accedere ad unum locum, et simul ab eo recedere ; item poterit uno iyi loco summe calejieri, in altero summe frigefie7'i, vel etiam uno in loco viilnerari et occidi, in altero bene valere : quae sunt apertissimae repugnantiae .
(^) S. Thom., ubi supra, a, 3, q. 3, ad 2"°». (2) Apud Bellarm., ubi supra, cap. 4.
500 QUAEST. LXXVI,
Respondeo, distinguendo assertum semper eodem modo. Sequerentur omlies illae contradictiones, si idem corpus pluribus in locis contineretur localiter, co7ic. Sic enim divideretur a seipso, et fieret multiplex, et in uno loco exsistens^foret independens a se exsistente in altero loco, saltem quoad passiones ab extrinsecis agentibus receptas. Sed non sequuntur illae contradictiones, si corpus in uno solo loco est localiter, in aliis vero per modum substantiae. Etenira, secundum quod per modum substantiae sub sacramenti dimensionibus exsistens, non comparatur ad alia ut localiter distans vel indistans, nec potest aut participare motum quo species huc atque illuc circumferuntur, aut pati aliquid ab agentibus quae sunt circa sacramentum, nec demum in semetipso quomodolibet replicatur, sed est et manet undequaque individuum. Haec iam fuerunt fuse alias declarata, verumtamen ea quae attinent ad motum requirunt ampliorem explicationem, pro qua additur sequens propositio.
THESIS XLIV
(Art. 6).
Etsi Christus recte dicatur moveri per accidens secundum esse quod habet in sacramento, per se tamen in eo est omnino immobiliter.
Moveri per accidens, est moveri ratione alterius quod per se movetur; sed hoc dupliciter accidere potest. — Primo modo, ita ut res vere concomitanter moveatur, recipiendo in se per quamdam participationem, mutationem illam quae in alio est. Hoc pacto movetur homo quiescens in curru, nam licet non moveatur nisi ipso motu quo currus abripitur, certo tamen certius participat et recipit in seipso motum : cuius rei signum evidens est, quod si rheda casuali quadam collisione subito consisteret, homo ille in anteriores partes violenter propelleretur. — Alio modo dicitur moveri per accidens id quod nullatenus patitur motum sive mutationem quae fit in eo quod movetur per se, sed so-
DE MODO QUO CHRISTUS EST IN SACRAMENTO 50I
lum suscipit. ad mutationem alterius novas denominationes extrinsecas, motum consequentes. Hoc pacto angelus potest per accidens moveri secundum locum^ puta si corpus in quo est ratione suae operationis praesens, de loco in locum transferatur ; non enim communicaretur angelo impetus ille qui in solis corporalibus esse potest, sed ipse ad motum corporis consequeretur successivas praesentias in successivis locis quos corpus localiter pertransiret. Et hic est modus quo dicimus corpus Christi in Eucharistia per accidens moveri, attolli, deponi, deferri, collocari in altari vel in pyxide, transferri de manu ad os et de ore ad stomachum, ac per hoc, manducari. Non quod motus communicetur corpori Christi, sed quia corpori Chri.sti vere competunt variae praesentiae in loco consequentes actionem attoUendi, circumgestandi, transferendi species sacramentales in quibus per modum substantiae continetur. Quidquid autem dicitur de motu locaH, dicendum etiam est de motu desitionis quem consequitur cessatio sacramentab's praesentiae ; non enim magis participat Christus hunc alium motum, sed, ut in superioribus iam dictum est, absque uUa sui mutatione desinit esse in speciebus desinentibus. Cuius quidem rei etsi nullum in natura rerum prostet exemplum, qualiscumque tamen sensibiHs imago sumi potest ex obiecto quod sine sui ipsius motu, vel incipit vel desinit esse praesens in speculo, ad solam specuH mutationem.
Asseritur ergo in praesenti, corpus Christi moveri per accidens secundum esse quod habet in sacramento, sed ita per accidens, ut in seipso omnino immune sit a motu quo moventur species. Additur autem, ipsum esse in eodem sacramento per se omnino immobiHter, ut sit sensus, quod praesentia sacrame-^- taHs foret omni ex parte immutabiHs, nisi contingeret species vel corrumpi vel de loco in locum transferri. Porro utrumque assertum facile evincitur ex hactenus demonstratis. — Evincitur primum, quia ad motum localem specierum Christus non est ampHus in eodem loco in quo erat prius ; item, ad motum corruptionis earumdem cessat omnino sacramentaHs eius praesentia. AHunde vero, ipsum Christi corpus non participat localem motum translationis, quia in sacramento non est IpcaHter, sed so-
502 QUAEST. LXXVI.
lae dimensiones panis quas sensu percipimus exsistunt sub mensura loci et loco circumscribuntur ; nec iterum motum corruptionis, quia praescindendo etiam ab incorruptibilitate absoluta quae nunc Christo competit titulo gloriae, ex ipso modo continentiae in sacramento habet ut nihil possit pati ab agentibus corporeis, per quorum actionem alterantur species. Et sic apparet nullum esse faciendum discrimen inter praesentem et praeteritum statum, puta quando in die coenae, nondum exuta mortahtate, fuit primo consecrata Eucharistia. — Evincitur pariter et alterum, quia si causa presentiae nullo modo est in ipso Christo, sicut constat ex praemissis, neque etiam in eo inveniri potest ratio cuiuscumque mutationis circa eamdem praesentiam contingentis. Oportet igitur ut Christus, quantum in ipso est, sit omnino immobihter in hoc sacramento.
Quae cum nihil aliud sint nisi merum corollarium praecedentium, restat tantum ut exponantur duae assertiones S. Thomae in praesenti, ne forte in ambiguo apud quosdam remaneant. Prima est, ubi ait: « Cum aliquid est unum subiecto, et mul- « tiplex secundum esse, nihil prohibet secundum aliquid moveri, « et secundum aliquid immobile permanere... Christo autem non « est idem esse secundum se, et esse sub hoc sacramento, etc. ». Hinc quippe aliqui persuadere volunt, S. Thomam stare pro actione productiva, eo quod tribuit Christo esse sacramentale, diversum ab esse quo est secundum se. Sed in hoc omnino decipi videntur, quia esse sub sacramejito non signat esse substantiale replicatum sive reproductum, sed purum esse respectivum consistens in mera habitudine ad continens extrinsecum, ut patet evidenter vel ex sola oppositione quae est inter esse sub hoc sacramento, et esse secundum se. Sicut si diceres quod Deo non est idem esse secundum se, et esse in creatura, quia per hoc quod dicitur esse in creatura, importatur quaedam habitudo eius ad creaturam ; ex quo fit ut de utroque illo esse verificentur opposita, puta cum aio quod esse Dei secundum se est ab aeterno, dum e contra, esse eius in creatura non est ab aeterno, sed ex tempore, Simili itaque pacto, concludit S. Thomas, non
DE MODO QUO CHRISTUS EST IN SACRAMENTO 503
est contradictio si Christiis dicatur moveri per accidens secundum esse quod habet in sacramento, et simul manere immotus in semetipso.
Altera assertio a nonnuUis non satis perspecta, est comparatio introducta inter praesentiam Dei in rebus, et praesentiam corporis Christi sub speciebus sacramenti : « Sicut Deus, inquit, « desinit esse in aliqua creatura corruptibili, per hoc quod crea- « tura corruptibilis desinit esse, Et hoc modo... Christus desinit « esse sub hoc sacramento..., solum per hoc quod species hu- « ius sacramenti desinunt esse ». Quam comparationem iterum sub alia forma proponit Angelicus in responsione ad 3"^ : « Ces- « santibus (speciebus), desinit esse corpus Christi sub eis, non « quia ab eis dependeat, sed quia tollitur habitudo corporis Chri- « sti ad illas species, per quem modum Deus desinit esse do- « minus creaturae desinentis ». Arguunt autem contra, dicentes nullam esse paritatem possibilem inter praesentiam divinam in ' creaturis, et praesentiam C/iristi in sacramento ; ?iam cum Deus sit immensus, optime intelligitur quomodo sine sui mutatione incipiat vel desinat adesse creaturae, per hoc ipsum quod incipit vel desinit creatura, quin tamen eadem vel similis ratio de Christi corpore possit unquam in cogitationem obvenire. — Hic igitur latent aequivocationes, quas oportet removere.
Dico itaque nuUam esse paritatem possibilem inter praesentiam divinam et praesentiam sacramentalem, quantum ad praesentiae. causam, titulum, necessitatem, et rationem intrinsecam. Nam certe, alia est causa praesentiae Dei in rebus, quia non est conversio alterius rei in Deum ; aHus titulus, quia non est permanentia dimensionum substantiae conversae; aha necessitas et aha ratio intrinseca, quia divina praesentia est per contactum virtutis omnipotentis qua Deus in rebus omnibus operatur largiens eis et conservans esse, ne reincidant in nihilum unde exortae sunt. Sed est paritas inter utramque praesentiam solummodo quantum ad unam notam negativam, quatenus scilicet praesentia sacramentalis incipit et cessat sine mutatione corporis Christi, sicut praesentia divina sine muta-
504 QUAEST. LXXVI.
tione Dei. — Ad argumentum vero in contrarium respondeo, legitimam conclusionem nullam aliam esse, nisi quod ex aliis rationibus fit ut Deus maneat immotus propter incipientem vel cessantem praesentiam eius in re corruptibili, Christus vero propter incipientem vel cessantem praesentiam in sacramento. Deus quidem, quia operatio qua omnia creavit, omniaque conservat tam corruptibilia quam incorruptibilia secundum naturalem uniuscuiusque exigentiam, minime facit Deum alio atque alio modo in semetipso se habentem, (immobihs enim in se permanens mutat et temperat rerum vices). Christus vero, quia ratio novitatis vel desitionis praesentiae nequaquam in ipso est, sed tantum in hoc quod incipit vel cessat dimensio separata alterius in eum transubstantiati. Non ergo affertur a S. Thoma exemplum praesentiae divinae, etiam quoad notam negativam de qua supra, quasi paritas ex iisdem causis proveniret, sed solum ut appareat posse ahquid incipere vel desinere esse alicubi reaUter praesens, quin tamen plus ei acquiratur vel dematur quam simplex relatio rationis. — Caeterum addo quod consideratio de immensitate fortasse hic procedit ex falso ipsius immensitatis conceptu. Qui enim ad divinam immensitatem recurrit, ut explicet cur sine sui mutatione incipit Deus de novo esse praesens creaturis, quando creaturae incipiunt esse, iste videtur imaginari Deum tamquam replentem ab aeterno spatii infinitatem ; ex quo fieret ut nihil opus esset ipsum moveri versus creaturam, quia iam antecedenter erat ubi incipit esse creatura. Sed in hoc ingens est lusus imaginationis repraesentantis omnem praesentiam per modum locahs contactus et locahs indistantiae; porro, ut supra dixit AngeHcus, non oportet intellectuaha ad imaginationem deducere.
DE MODO QUO CHRISTUS EST IN SACRAMENTO 505
THESIS XLV
(Art. 7-8).
Christum secundum modum quo continetur in sacramento nuUus oculus corporeus quantumvis glorificatus videre potest, nec ullus intellectus creatus ex suis naturalibus cognoscere. Sed praesentia sacramentalis, cognitione quidem analogica per solam revelationem attingitur, cognitione autem propria per solum lumen beatitudinis.
- Quoad oculum corporeum, primum argumentum est quia nihil videtur visu corporali nisi oculus moveatur ab obiecto, recipiendo in se quamdam eius impressionem per medium ambiens transmissam. Insuper, omnis impressio corporei in corporeum fit ex praesuppositione contactus quantitativi, eo quod mediante quantitate omnes vires corporeae subiectantur in substantia, et omnes passiones in eadem recipiuntur. Atqui contactus quantitativus non est inter corpus Christi et medium aethereum quod separat sacramentum ab oculis adstantium. Ergo impossibile est ut in sacramento praesentem videat unquam oculus corporeus. — Ex eadem etiam ratione fit ut ipsemet Christus prout praesens sub speciebus nequeat corporaliter videre circumstantes, vel corporaliter audire ea quae dicunt; nam sicut non potest ipse imprimere in sensus nostros, ita nec nos vicissim in suos. Quidam autem ex hac conclusione turbantur, sed profecto sine causa. Quid enim refert, Christum nec videre nec audire corporaliter quaecumque in loco sacramenti vel dicuntur vel fiunt, si cuncta audit et videt multo altiori cognitione ? Atqui in sacramento adest cum plenitudine scientiae tum beatae, tum per se infusae, per quam omnia nostra scit scientia certissima (^). Imo, speciaH titulo sacramentalis praesentiae cognoscit preces, obsequia, cultum suorum fidelium, necnon et
(') Cf. de Verbo incarnato, Quaest. IX-XII.
506 QUAEST. LXXVI.
angores ac tribulationes, tum totius Ecclesiae, tum singulorum ex nobis. Quippe haec notitia peculiari ratione pertinet ad eius statum secundum quod consideratur ut in Eucharistia praesens, tum quia hoc sacramentum ipse instituit ut adesset Ecclesiae in hoc saeculo laboranti, tum quia preces et obsequia nostra diriguntur ad ipsum ut in hoc amoris mysterio sese nobis exhibentem.
Est autem et alia ratio absolute removens oculum corporalem a visione Christi in eodem sacramento. Nam illud quod per se est sub speciebus, et ad cuius modum caetera continentur, invenitur extra adaequatum obiectum oculi corporei, imo cuiuslibet sensus tam interioris quam exterioris, ut pluries in superioribus dictum est. « Et ideo, proprie loquendo, corpus « Christi secundum modum essendi quem habet in hoc sacra- « mento, neque sensu neque imaginatione perceptibile est, sed « solo intellectu qui dicitur oculus spirituaHs » (^). Verum, adhuc circa intellectualem visionem distinctione opus est. Hinc :
- Quoad intellectum creatum, in primis dicendum quod sacramentaUs praesentia transcendit cognitionem eius naturalem. Praesentia enim corporis quanti sub dimensione aliena per modum substantiae est in se omnino supernaturahs, sicut transubstantiatio ex qua resultat ; nam ordo naturae habet ut substantia corporea, mediante sua quantitate, in alio contineatur. Atqui supernaturaHa a creato intellectu naturaHter non cognoscuntur. Nec obstat quod angeH et homines naturaHter cognoscant resurrectionem mortui vel iUuminationem caeci, nam vita quae redditur mortuo et visus qui datur caeco non sunt aHquid secundum se supernaturale ; unde ad cognitionem vitae restitutae cognoscitur miraculosa operatio sicut causa in effectu. Hic autem, ipsa ratio praesentiae sacramentaHs est secundum se supra ordinem totius naturae, et ideo deest paritas.
Verumtamen haec ipsa sacramentaHs praesentia non est extra obiectum adaequatum inteUectus creati ; unde absolute lo-
(^) S. Thom., hie, in corp. >
DE MODO QUO CHRISTUS EST IN SACRAM^feNTO ' 507
quendo, est ab eo cognoscibilis. Sed si medium cognitionis sit revelatio exterior per quam potentia intellectiva non elevatur super suum naturalem operandi modum, praesentia illa non potest cognosci ut est in se, sed solum analogice, ad normam eorum quae sunt naturaliter scibilia ab unoquoque intellectu. Sin autem medium cognitionis sit lumen supernaturale, elevans potentiam quoad ipsum apprehendendi modum, tunc solum potest cognosci praesentia Christi secundum rationem sibi propriam. Caeterum non est dubium quin omnes beati de facto intueantur Christum in sacramento praesentem, propriumque modum quo ibi praesens est, quatenus visio divinae essentiae est eis ratio videndi ea quae in divina essentia intelligibiliter continentur. Et de beatis quidem hominibus facile ostenditur, quia oportet eos clare intucri in gloria quidquid fuit obiectum fidei in via, iuxta illud Psalm. XLVII-9: « Sicut audivimus, sic « vidimus in civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri >>. De beatis autem angelis constat similiter, quia visio Christi in Eucharistia pertinet ad eorum statum, prout sunt ipsius Regis gloriae ministri, ei per omnia famulantes ; porro omnis beatus in divina essentia videt quidquid pertinet ad suum statum, ut fert communis et certa theologorum sententia.
Nota. — In art. 8 docet S. Thomas quod cum in sacramento miraculose apparet caro vel sanguis, hoc provenire potest ex duabus causis: vel quia circa dimensiones hostiae ministerio angeHco formatur quaedam effigies, vel quia adstantium ocuH immutantur, nulla mutatione facta ex parte sacramenti. Primum dicit contingere quando non ad breve tempus, nec ab uno tantum aut altero, sed ab omnibus communiter miraculosa species percipitur. Alterum vero, quando secus. Addit tamen, nunquam esse in hoc deceptionem, quia semper accidit in figuram et manifestationem veritatis, scihcet ad confirmandam fidem qua credimus contineri in Eucharistia corpus et sanguinem Christi, vere, reahter, et substantiaHter.
5o8
QUAEST. LXXVII. DE ACCIDENTIBUS REMANENTIBUS IN HOC SACRAMENTO
Deinde considerandum est de accidentibus remanentibus in hoc sacramento : primo, quantum ad esse eorum in statu separationis ; secundo, quantum ad eorum agere et pati et corrumpi; tertio, quantum ad id quod ex corruptione corisequitur.
Praeobservandum autem quod ratio et fides pariter docent, dari accidentia realiter distincta a substantia. Ratio quidem, quia videmus quod eadem substantia permanente, desinit vel de novo acquiritur esse accidentale. Fides vero, tam in praesenti mysterio quam in materia de gratia et virtutibus; si enim nulla essent accidentia distincta, sequeretur gratiam sanctificantem, habitus supernaturales, lumen gloriae, et ipsam visionem beatificam esse re idem cum animae essentia ; quo posito, corruit dogma de ente supernaturali, et falsa evadit definitio Tridentina, Sess. IV, can, 11: « Si quis dixerit hominem iustificari, exclusa gratia et « charitate quae in corde eius per Spiritum Sanctum difiunda- « tur, atque iUi inhaereat, anathema sit ».
Verum, alia quaestio est de reaH distinctione, et alia omnino de separabilitate ; accidentia autem corporea posse separari a substantia, ita ut separata adhuc in esse permaneant, ratio naturaHs profecto non perspicit. Unde in hac re, sicut in aliis omnibus ad quae naturale lumen non pertingit, oportet habere prae oculis ea quae scribit S. Thomas 1. 1 cont. Gent., c. 9 : « Sapientis intentionem circa duplicem veritatem divinorum de- « bere versari... ad quarum unam investigatio rationis pertingere « potest, alia vero omnem rationis excedit industriam... Ad pri- « mae igitur veritatis manifestationem, per rationes demonstra- « tivas quibus adversarius convinci possit, procedendum est. Sed « quia tales rationes ad secundam veritatem haberi non possunt, « non debet esse ad hoc intentio, ut adversarius rationibus con- « vincatur, sed ut eius rationes quas contra veritatem habet sol-
DE ACCIDENTIBUS REMANENTIBUS IN SACRAMENTO 509
« vantur, cum veritati fidei ratio contraria esse non possit », Hanc igitur regulam firmiter retinentes, praesentem disputationem aggredimur.
THESIS XLVI
(Art. 1-2).
Panis et vini accidentia collective sumpta, miraculose in sacramento manent sine subiecto. Si tamen inter se invicem comparentur, dicendum est solam quantitatem dimensivam per omnipotentiam Dei absolute subsistere, caetera vero in ea tamquam in vice-substantia subiectari.
Accidentia post consecrationem considerari possunt, vel collective prout unum quoddam totum efformant, vel divisive secundum habitudinem quam servant inter se. Primo modo dicuntur exsistere absque ullo subiecto, sicut Concilia docent(^); sed alio modo, assignatur unum quod respectu caeterorum munere subiecti fungitur, et hoc unum est quantitas dimensiva.
Habet quippe quantitas specialissimam conditionem inter cunctas accidentium categorias. — Etenim primo, ab aHis generibus differt quatenus antecedit omnes ahas substantiae materialis proprietates ; cuius signum esse potest, quod communiter substantiam corpoream describimus per ordinem ad quantitatem, sicut cum eam esse dicimus quae exigit trinam dimensionem in longum et latum et profundum. Quia igitur unumquodque solemus distinguere per respectum ad proprietatem quam primo illi inesse apprehendimus, iure meritoque concluditur quantitatem esse accidens, quo nuUum est substantiae vicinius. — Prae. terea differt quatenus ea est substantiae corporeae determinatio, mediante qua insunt caetera accidentia quibus subiectum absolute in seipso perficitur. Nam certe, etsi omnes qualitates et vires ex ratione sui generis inextensum aliqiiid dicant, extenso tamen et dimensivo modo in corporibus noscuntur exsistere ; sed
(^) Supra, Thes. 40.
5IO
QUAEST. LXXVII.
hoc esse omnino non posset, nisi reciperentur in subiecto per prius affecto quantitate (^). Restat igitur ut quantitas sit id quo proxime disponitur substantia ad aliorum accidentium susceptionem. — Tertio demum ab aliis differt quatenus secundum rationem sui generis plus habet absoluti. Sed circa hoc, cum principalem contineat praesentis materiae difficultatem, nonnulla sunt magis particulariter exponenda.
Absolutum opponitur relativo ; rursus relativum dupliciter dicitur, transcendentaliter scilicet et praedicamentaHter. Porro transcendentalis relatio viget inter principia entis, et non constituit specialem categoriam, sed vagatur per omnia suprema genera, quia non distinguitur ab entitate absoluta principiorum quae in quolibet genere, ipsa sua insubsistentia vel imperfectione ordinem dicunt ad alia comprincipia quibus proportionantur. At relatio praedicamentalis viget inter res subsistentes ; praesupponit enim ea omnia quibus unumquodque in seipso perfectum exsistit, superadditque respectum ad alterum, qui respectus, puta paternitas, fiHatio, etc, est speciale accidentis genus quod ab Aristotele vocatur ad aliquid (^). Nunc ergo si absolutum sumatur per oppositionem ad relationem praedicamentalem, sic nihil speciale habet quantitas prae quibusHbet quaHtatum speciebus, sed utrumqu^ praedicamentum sive quantitatis sive quaHtatis, eodem iure eodemque titulo sub nomine absoluti venire potest, pro quanto utrumque ex ratione sibi propria ponit aHquid in subiecto, perficiendo ens secundum se. Sin autem sumatur absolutum per oppositionem ad relativum transcendentaHter dictum, sic nuUum omnino accidens, et nequidem dimensiva quantitas, inter abso-
(^) Certe si persistas in formali ratione energiae, sive vis activae, non invenis rationem partium extra partes, et ideo absurde quis quaereret, cuius dimensionis sit vis, vel alia quaepiam qualitas secundum se. Sicut ergo substantia, non ex sese, sed per quantitatis susceptionem est dimensionata : ita qualitates, nonnisi ratione subiecti, per accidens extenduntur : « Qualitates non sunt divisibiles nisi per accidens, scilicet ra- « tione subiecti », inquit S. Thomas, hic, art. 2, in arg. Sed contra.
(^) Cf. de Deo trino, in prolegom. Quaest. 28.
DE ACCIDENTIBUS REMANENTIBUS IN SACRAMENTO 5 1 I
luta debet computari ; semper enim accidens ex sua ratione essentiali ordinem dicit ad substantiam tamquam ad subiectum cui inesse natum est. At vero considerandum nunc occurrit quod relativum transcendentale concipitur ut in triplici differentia exsistens. — Primo quidem, eiusmodi esse potest, ut absolute repugnet rem persistere quin expleatur actu ordo quem involvit ad alterum, sicut evidenter impossibile est ut sit unquam actus vitalis seorsum a vitali potentia, vel figura seorsum a subiecto quanto quod figurat : quippe de essentia actus vitalis est adualis immanentia in principio a quo elicitur, et similiter de essentia figurae est actualis terminatio alicuius dimensionati. — E contrario, transcendentalis ordo potest esse eiusmodi, ut non solum non sit impossibile rem persistere absque actuali huius ordinis implemento, verum etiam naturale ei sit ut sic permaneat. Et hoc modo anima rationalis quae habet transcendentalem ordinem ad corpus tamquam eius forma per se et essentialiter, ut definivit ConciHum Viennense, nihilominus separata a corpore nasuraliter in esse perseverat. Non quod separetur ab ea ipse ordo quem habet ad corpus, et qui est ab eius natura indistinctus, ed quia esse animae non pendet ab hoc quod ordo ille impleatur in actu : cuius ratio est quia praeter gradum secundum quem transcendentaHter refertur ad suum comprincipium, anima habet gradum superiorem in quo est absoluta et Hbera. — Tandem concipi potest tertius quidam modus intermedius quoad ordinem transcendentalem unius ad aliud : quatenus sciHcet naturaHter fieri non possit ut res in esse perseveret, praedicto ordine actu non impleto, bene tamen miraculose et de potentia Dei absoluta. Et hic modus est quem in quantitate dimensiva respectu substantiae agnoscimus, consequenter ad revelationem huius mysterii. Cum tamen non sit ratione naturaH notus, non est expectandum ut demonstrativae rationes afferantur, sed satis est assignare pecuHarem et propriam quantitatis rationem ex qua removeatur evidens contradictio, quando ipsa dicitur posse supernaturaHter sine actuaH inhaesione persistere, quin imo, agere vices subiecti quoad caeteras accidentales proprietates. Porro haec est speciaHssima conditio quam intendimus significare quando asserimus
512 QUAEST. LXXVIT.
quantltatem ex natura sui g^nens plus habere absoluH quam alia quaelibet accidentia.
Istud equidem suaderi potest variis rationibus metaphysicls, quarum principalis infra suo loco proponenda, pertlnet ad Indivlduationem quam sola quantitas ex sese habet. Interlm vero sufficlet anlmadvertere quod quantitas abstracta est obiectum unius generis sclentiae, scilicet mathematicae, in qua consideratur sine ullo ordine ad subiectum, non secus ac sl per se subsisteret. E contra, cum in physicis considerantur aliae corporum proprletates, ut calor, lux, electricltas, nonnlsi concrete attinguntur prout In subiecto sunt. Aut si quando in hls etlam scientlis motus et vlres accipiuntur absolute, tunc sumuntur per modum quantitatum, et quasi vertuntur In quantltates, sicut patet ex hoc quod subilcluntur calculo, et formuHs mathematlcis repraesentantur. In summa, qulsquis attendet ad vulgarem illam et tritam dlvlsionem per quam scientiae inferiores divlduntur In exactas et physicas slve experlmentales, videbit divlslonem hanc totam innltl in eo quod praesentis indaglnls materla est. Exactae enlm vocantur Illae quae non procedunt ex experientia et non attlngunt suum obiectum in statu concretionis ; non exactae, quae secus: quippe experlentla semper est Imperfecta, et secundum quamdam maiorem minoremve approximatlonem. Si ergo ex omnibus scientiis clrca corporales proprletates occupatis, Illae solae quae dlmenslvam quantitatem pro obiecto habent non recensentur inter experlmentales, in hoc profecto non leve Indicium est specialis conditionis ipsius quantitatls, quatenus ordo ad subiectum quoad actualem sui impletionem, non ita est de essentiali ratione eius^ sicut est de ratlone aHorum accidentium. — Accedlt praeterea quod omnes habent conceptum spatli absohitl, id est dimensionis ab omni maleria abstractae : ex quo etlam provenit iUusio lUa plurimorum de spatio infinito, aeterno, atque ImmobiH. Porro, si quis recte consideret, perspiclet nuHum dari slmilem conceptum qui aHIs accidentium generlbus proportlonaHter respondeat. Iterum ergo eadem esse potest conclusio ac supra. — Accedlt demum quod si difficIHus Intenigimus quantltatem esse accidens, si facIHus eam cum substantla confundlmus,
DE ACCIDENTIBUS REMANENTIBUS IN SACRAMENTO 513
hoc evenit praecise quia substantiae est similior. Unde S. Thomas: « Omnia aHa accidentia mediante quantitate in substantia « fundantur, et quantitas est prior eis naturahter, et ideo non « claudit materiam sensibilem in ratione sua... Unde ex hoc qui- « dam decepti fuerunt, ut crederent dimensiones esse substan- « tiam rerum sensibilium, quia remotis qualitatibus, nihil sen- « sibile remanere videbant nisi quantitatem » (^).
Asserimus itaque, quantitatem dimensivam panis superna-
turahter conservari a Deo sine subiecto : quatenus, cum iuxta
naturae ordinem accidens non possit esse nisi ut communica-
tum substantiae, divinitus fit ut substantia transeunte, ipsa quan-
titas seorsum maneat cum proprio actu essendi, adeoque non
ampHus se habeat ut quo aliquid est quantum, sed ut quod,
tametsi ordinem transcendentalem ad subiectum et naturalem
exigentiam ad inhaesionem semper retineat. Porro, ex hoc ipso
quod primum accidens quantitas per consecrationem acquirit
modum essendi in se, omnia aUa accidentia quae mediante quan-
titate substantiam afficiebant, remanent fundata in ipsa quanti-
tate habente nunc vim et actum substantiae, idque non ex novo
miraculo, sed ex vi miracuH prius facti. Aptum exemplum af-
ferunt Salmanticenses de Euchar., Disp. 8, Dub. 3, § 1 ; « Si-
« cut inteUectus est ratio proxima per quam anima rationaiis re-
« cipit species et habitus scientiarum, ita quantitas est propor-
« tionaHter dispositio aut ratio proxima per quam substantia
« corporea recipit colorem, saporem, figuram, et aHa accidentia;
« unde sicut species et habitus inhaerent animae mediante in-
« tellectu, ita color et aHa accidentia corporaHa inhaerent sub-
« stantiae, mediante quantitate. Ergo sicut si (per impossibilej,
« destructa anima maneret inteHectus, eo ipso manerent species et
« habitus... : ita cessante substantia panis per conversionem, quan-
« titas quae miraculose perseverat, retinet per modum subiecti
« colorem, saporem, et caetera accidentia quae ante conversio-
« nem substantiae habebat sibi unita ».
Quapropter satis superque iam apparet quo sensu in hoc
(^) S. Thom. in IV, D. 12, q. i, a. r, q. 3, in corp. De Ecclesiae Sacramentis. Tom, I. 33
514 QUAEST. LXXVII.
mysterio nomen accidentium absolutoruni concedimus. Nam si per hoc nomen intenderet quis excludere transcendentalem ordinem quem accidens essentialiter dicit ad substantiam, ac per consequens, naturalem exigentiam quam semper servat ad inessendum, sic locutio foret absurda et omnino reiicienda. Si autem intendat excludere, non quidem ordinem ipsum, sed solum eius actuationem quae in actuali inhaerentia est sita, sic appellatio accidentis absoluti concedi debet, no7i tamen quoad omnia et singula, sed quoad solam dimensivam quantitatem quae modum essendi substantiae miraculose consequitur, idque tum in ordine ad se, tum in ordine ad reliqua remanentia. — His igitur praemissis :
§ 1-
Quod accidentia coUective sumpta, sunt sine uUo sub-
stantiali subiecto. — Etenim, ut supra ostensum est, acci-
dentia panis et vini manent, cessante propria eorum substantia.
Si ergo ahcui substantiae inhaererent, vel substantiae corporis
Christi, vel substantiae aetheris sive aeris circumstantis. Sed hoc
a nemine unquam somniatum est, et omnimodam impossibili-
tatem prae se ferre noscitur, praesertim quia ad inhaesionem
essentiaHter requiritur positiva proportio cum subiecto inhae-
sionis, quae omnino deest in proposito. Restat ergo ut acci-
dentia sacramentaHa virtute divina sine subiecto conserventur ;
quod quidem pro impossibili haberi non debet : « Cum enim ef-
« fectus magis dependeat a causa prima quam a causa secunda,
« Deus qui est prima causa substantiae et ^ccidentis, per suam
« infinitam virtutem conservare potest in esse accidens, subtracta
« substantia per quam conservabatur in esse sicut per propriam
« causam : sicut etiam alios effectus naturaHum causarum potest
« producere sine natuiaHbus causis, sicut humanum corpus for-
« mavit in utero Virginis sine viriH semine » (^). Super quo ta-
men notandum est quod causaHtas substantiae respectu acci-
(^) S. Thom., hic, art. i in corp.
DE ACCIDENTIBUS REMANENTIBUS IN SACRAMENTO 515
dentis est duplex. Substantia enlm causat ut causa materialis in quantum subiectat accidentia; causat etiam quasi efficienter in quantum accidentia ab ea dimanant per quamdam resultantiam, et iugiter conservantur per continuum influxum. Porro, cum in sacramento Deus dicitur supplere causalitatem substantiae, non sic intelligas quasi ipse suppleret causalitatem materialem gerendo vices subiecti, quod absit ; sed sublato substantiae influxu, quicumque ille est, conservat accidentis essentiam sub proprio actu essendi. Equidem verum est quod exsistentia accidentis est inexsistentia, sicut exsistentia substantiae est subsistentia ; quo fit ut accidens proprie loquendo non habeat esse, imo subiectum habeat esse secundum ipsum (^). Sed rursus, hoc non est ita accipiendum quasi accidentalis exsistentia esset ipsa exsistentia qua substantia in se subsistit, nam unicuique essentiae, sive accidentaH sive substantiali, respondet distinctus exsistentiae actus. Sensus igitur est, quod actus proportionatur potentiae ; unde cum accidens secundum suam essentiam sit magis entis ens quam ens, ut dici solet in philosophia, ideo etiam eius exsistentia est magis substantiae secundum accidens, quam accidentis secundum se. At vero, statim ac accidens, per divinam virtutem a subiecto separatur, ille idem essendi actus qui prius competebat substantiae secundum proprietatem accidentalem sibi inhaerentem, iam esse incipit solius accidentis nunc miraculose subsistentis, id est, habentis exsistere in se. — Ne tamen de quolibet accidente hoc intelligas, additur haec altera assertio :
Quod sola dimensiva quantitas per Dei omnipotentiam absolute consistit, et aliorum accidentium est subiectum. Primum argumentum est ex testimonio sensuum qui circa proprium sensibile in sacramento non decipiuntur, ut iam in superioribus notatum est. Et re quidem vera, ad sensum apparet, esse ibi aHquid quantum quod colore, sapore, aliisque proprietatibus tum physicis tum chimicis afficitur. Apparet simiHter proprietates illas coextendi, quod esse non posset nisi forent in dimensionibus subiectatae; virtus enim activa vel quaeHbet qua-
(^) Ibid. ad ^^»".
5l6 QUAEST. LXXVII.
litas ratione sui, nullius est latitudinis, longitudinis, aut profunditatis. — Aliud quoque argumentum est quia, permanentibus in esse iisdem accidentibus, necesse est, saltem si nuUum aliud intercedat miraculum, ut maneat idem ordo eorum inter se. Quia igitur omnia alia accidentia referuntur ad substantiam mediante quantitate dimensiva, consequens est quod subtracta substantia, super quantitatem fundata remaneant. — Tertium denique argumentum sit, quia exsistere non est nisi singularium sive individuorum, et ideo nihil potest etiam per miraculum separatim a subiecto exsistere, nisi illud quod independenter a subiecto individuatur. Sed hoc non competit alicui accidenti nisi soH quantitati ; est enim individuum id quod cum sit indivisum in se, divisum est ab omni alio ; porro sola quantitas per se habet unde sit divisa ab alia quantitate, et ratio exsistat divisionis formarum accidentahum. « Non possunt apprehendi mul- « tae albedines, inquit S. Thomas 1. 4 c. Gent., c. 64, nisi se- « cundum quod sunt in diversis subiectis ; possunt autem ap- « prehendi multae lineae, etiamsi secundum se considerentur; «diversus enim situs qui per se Hneae inest, ad pluraHtatem « Hnearum sufficiens est. Et quia sola quantitas dimensiva de « sui ratione habet unde multipHcatio individuorum in eadem « specie possit accidere, prima radix huiusmodi- multipHcationis « ex dimensione esse videtur... Et sic reHnquitur quod cum in « sacramento ponamus dimensiones per se subsistere, et aHa ac- « cidentia in eis sicut in subiecto fundari, non oportet nos di- « cere quod accidentia huiusmodi individuata non sint; remanet « enim in ipsis dimensionibus individuationis radix » (^). — Restat nunc ut rationibus adversariorum fiat satis.
(^) Similiter, Quodl. 7, a. 10. ait Angelicus: « Possibile est imagi- « nari duas lineas separatas eiusdem speciei, numero diversas secun- « dum diversum situm... Piures autem albedines eiusdem speciei sine « subiecto imaginari est impossibile, et sic patet quod albedo non in- «dividuatur nisi ex subiecto; et propter hoc, non posset esse indivi- « dua, nisi esset in aliquo subiecto, ad minus in quantitate. Sed quan- « titas habet unde individuetur etiam absque subiecto, et ideo potest « per miraculum esse haec quantitas sensibilis etiam absque subiecto, «sicut patet in corpore Christi».
DE ACCIDENTIBUS REMANENTIBUS IN SACRAMENTO 517
Opponitur primo : Non potest fieri etiam per miramlum ut definitio rei ab ea separetur. Sed definitio seu ratio accidentis est, esse in alio tamquam in subiecto. Ergo, 7ie miraculose quidem fieri potest ut accidens in subiecto non sit.
Respondeo : Conc. mai., et neg. min, vSicut enim deflnitio substantiae non est, id quod exsistit in se (nam humanitas Christi est substantia, tametsi non in se exsistat, sed in Verbo cui in unitate suppositi coniungitur) : ita definitio accidentis non est, id quod exsistit in aho, sed cui ex vi suae naturae competit esse, non in se, sed in substantia tamquam in subiecto. Quapropter, si non separatur definitio substantiae ab humanitate Christi, quia etsi supernaturaliter exsistat in Verbo ut in hypostasi cui unitur secundum subsistentiam, tamen semper remanet id cui ex vi suae naturae debetur proprium esse : nec etiam separatur definitio accidentis a dimensionibus sacramenti, quia semper servant aptitudinalem inhaerentiam. Ad rem Bellarminus 1. 3 de Euchar., c. 24 : « Sicut substantiae convenit « naturaHter subsistere, et tamen supernaturaHter potest sepa- « rari a sua substantia, ut patet in mysterio incarnationis, ubi « natura humana est substantia, et tamen non subsistit, id est, « non per se exsistit, sed a Verbo sustentatur : ita accidenti « convenit naturaHter inhaerere, et tamen fieri potest divinitus « ut non inhaereat » (^).
Opponitur secundo: Impossibile est ut substantia unquam subiecto inhaereat ; et nequidem in incarnationis mysterio hoc factum fuit, quia humana natura non irihaeret Verbo, sed Verbum ab aeterno subsistens secundum divinitatem, incepit in tempore subsistere etiam secundum hu?na7iitatem. Si igitur absolute impossibile est ut inhaereat substantia, pari iure repugnat ut subsistat accidens, quantumvis praeternaturaliter et miraculose.
Respondeo : conc. antec, et neg. consequent. Etenim ad hoc
(^) Cf. S. Thom., hic, art. i, ad 2^°^, et in IV, D. 12, q. i, a. i.
5l8 QUAEST. LXXVII.
ut substantia alteri inhaereret, oporteret ipsam acquirere transcendentalem ordinem ad aliud tamquam ad inhaesionis subiectum, ac per hoc, amittere suam essentiam et verti in accidens. E contra, ut accidens miraculose exsistat in se, non est necessarium ut in sua essentia quolibet modo moveatur, sed sufficit ut causa prima sua virtute suppleat influxum substantiae per quam accidens « conservabatur in esse sicut per propriam causam » (').
Opponitur tertio : Ex hac doctrina seqtieretur posse miraculose exsistere gratiam sanctificantem, habitus infusos, potentias et vires spirituales, seorstim ab animae substantia ; item, sanitatem aut aegritudinem absolutam a subiecto, relationem sine re relata, motum sine mobili quod moveatur, et sic in infinitum. Atqui haec omnia perquam absurda sunt.
Respondeo concedendo minorem et negando antecedens simpliciter et absolute. Quippe accidentia non sunt unius rationis, cum de illis dentur novem categoriae, et unaquaeque categoria speciale genus constituat; unde nuUa est univocitas quantitatis ad qualitatem, quahtatis ad relationem, atque ita porro. Equidem conveniunt universa in communi ratione ahcuius cui debetur esse in aho tamquam in subiecto; sed non est consequens quod ordo ad subiectum sit in omnibus eiusdem conditionis quoad separabihtatem vel inseparabihtatem de potentia Dei absoluta. Plane ergo decipiuntur adversarii cum dicunt : si accidentia eucharistica sunt sine subiecto, ergo omne accidens quocumque modo et quahbet ratione poterit seorsum per divinam virtutem conservari. Iterum decipiuntur cum evidentem repugnantiam in una categoria inventam putant se posse transferre indiscriminatim ad omnia et singula entis accidentahs genera. Essent itaque afferendae rationes apodicticae demonstrantes, quantitatem dimensivam non posse etiam supernaturaliter sine subiecto permanere, simulque cum quantitate dimensiva, et ratione quantitatis dimensivae, caetera accidentia corporea ; hoc enim dicimus innixi definitionibus Concihorum et rationibus theologicis, praeterea vero nihil.
(^) S. Thom., ubi supra, art. i, in corp.
DE ACCIDENTIBUS REMANENTIBUS IN SACRAMENTO 519
Obiicitur quarto : Repugnat ut materia prima exsistat sine forma, et similiter forma ^ non subsistens) sine materia ; ergo a fortiori, ut accidens sit sine subiecto.
Respondeo concedendo antecedens, et negando consequentiam. Etenim materia prima non est nisi principium essentiae, et forma similiter; adeoque nullum horum, si separatim accipiantur, est per se essentia cui respondeat exsistentia; nullum etiam est directe in praedicamento, sed reductive tantum, scilicet ut pars substantiae. Nunc autem unumquodque accidens est secundum se specialis quaedam essendi ratio, cui respondet distinctus essendi actus ; quare non tenet paritas, et multo minus ly a fortiori.
Obiicitur quinto : Res quanta non est nisi compositum ex substantia et quantitate, sicut homo non est nisi compositum ex anima et corpore ; ergo quantitas separata non potest esse quanta, sicut anima sine corpore non potest esse homo. Sed id quod in sacramento manet, est quantum ; non igitur est quantitas a sub iecto absoluta.
Respondeo : Dist, aiitec. Res quanta non est nisi compositum ex substantia et quantitate, spectato naturali modo essendi quantitatis, conc. antec. Spectato modo essendi miraculoso et praeternaturali quem habet in sacramento, neg. antec. Ad comparationem additam nego paritatem inter quantitatem et animam, quod ad praesentem considerationem attinet. Disparitas enim radicalis est quia, ut mox dictum est, omnis forma accidentalis est ex seipsa speciaHs quaedam essendi ratio, per sui communicationem dans esse accidentale secundum totum id quod in eo proprium atque essentiale est. Hinc fit ut si miraculose forma accidentaHs separata conservetur, oporteat in ea sic seorsum exsistente, inveniri quidquid est de ratione specifica taHs esse, puta esse dimensionati; quare, ex principio quanti quantitas fit quanta, per hoc ipsum quod supernaturaHter absolvitur a subiecto. At vero forma substantiaHs in quantum huiusmodi non est per se ipsam aHqua essentia, sicut nec materia, in qua recipitur, sed sunt duo comprincipia quae per mutuam sui communicationem sese ita complent, ut nec unum nec alterum seor-
520 QUAEST. LXXVII.
sum constituat speciem. Et ideo, si forma exsistit extra compositum, (quod esse non potest nisi emineat supra gradum formae ad materiam ordinatae), impossibile est ut in ea inveniatur ratio specifica illius substantiae cuius est pars essentialis. Hinc anima separata non est homo, et tamen quantitas separata est quanta.
THESIS XLVII
(Art. 3-4).
Accidentia, conscquenter ad miraculosam ipsorum conservationem, omnem actionem agere possunt quam agere poterant, substantia panis et vini exsistente; et similiter per alterationem ab agente naturali inductam corrumpi possunt et corrumpuntur.
§ 1-
Ratio prioris assertionis est primo, quia sensu et experientia constat, nihil fuisse mutatum in accidentibus quantum ad agere et pati. Secundo, quia agere sequitur esse, et eo ipso quod accidentibus datur esse absque substantia, datur etiam agere, non secus ac si substantiaH subiecto adhuc inhaererent. Tertio, quia hoc aliunde etiam erat necessarium, sciHcet ad occuhationem mysterii, quod nulla sensibiH experientia debuit deprehendi, sed soHs ocuHs fidei esse manifestum.
Difficultas solum esse posset quoad actiones specierum sese extendentes ad aHquid substantiale, puta ad aHquam substantialem conversionem per operationem chimicam. Et difticultas est quia effectus nequit superare causam ; cum igitur species sint sine substantia,. videretur impossibile ut ad substantiales immutationes possit sese porrigere earum activitas. Verum ad hoc facile respondetur quod accidentia separata semper agunt in virtute substantiae panis et vini, eo ipso quod miraculose conservantur sicut ab ca efiluxerunt ; hinc enim fit ut semper retineant
DE ACCIDENTIBUS REMANENTIBUS IN SACRAMENTO 52 T
energiam illam quasi instrumentalem (^) quae a natura ipsorum est indistincta. Quapropter non oportet ut effectus proportionentur accidentibus separatis praecise in quantum sunt accidentia, sed in quantum sunt et manent vires substantiae a qua emanarunt. Et simile quid consideratur in seminibus ; neque enim semen quercus habet perfectionem quercus, et nihilominus producit quercum quia agit in virtute quercus a quo effluxit, sicut etiam frumenti granum a planta decisum manet cum virtute impressa a planta, in ordine ad propagationem speciei. Rem bene explicat Caietanus in praesenti : « Cum dicimus, inquit, quahta- « tes agere in virtute formae substantiaHs, non somniamus rem « aliam absolutam aut respectivam, sed ipsam quahtatem esse « virtutem illius substantiae, sicut dicimus semen esse virtntem « generantis. Et propterea, sicut conservato semine, semen bo- « vis generat bovem, et semen hominis generat hominem, pro- « cul dubio virtute hominis a quo fluxit, et tamen non oportet « semen illud subordinari defuncto homini, ita quod referatur ad « illum aut moveatur ab illo, (sat enim est conservari sicut fluxit « ab illo): ita quaHtas vini conversi in sanguinem Christi, quia « erat virtus vini, productiva est non secus ac si substantia vini « subesset: Nec oportet subordinari vino converso, nec moveri « ab illo, sed dicitur agere in virtute ilHus, quia est virtus quae « fluxit ab ipso » (^). — Et de potentia quidem activa hactenus. Sequitur nunc consideratio de potentia passiva ad corruptionem.
§ 2.
Observa dupHcem in praesenti considerari specierum corruptionem. Una est corruptio secundum quid, quae nondum fuisset coniuncta cum corruptione propriae substantiae, et ista non
(^) Virtus instrumentaHs apud S. Thomam, tripliciter accipitur. Primo, pro forma qua instrumentumconstituiturinesseinstrumenti.secundo, pro actuali motu quo instrumentum a principali agente movetur. Tertio, pro omni energia quae in aliquo consideratur et est. ratione emanationis sive resultantiae ex altero.
(^) Caietan., in 3^™ Part., q. 77, a. i.
522 QUAEST. LXXVII.
aufert praesentiam Christi, quia semper manent dimensiones panis et vini conversi in substantiam corporis et sanguinis eius. Altera est corruptio simpliciter, quae permanentiam propriae substantiae non compateretur, et per quam solam cessat sacramentalis praesentia; sic enim et non aliter cessant dimensiones separatae quibus fuerat per transubstantiationem acquisita habitudo continentiae erga Christum, succeditque ea substantia quae alias fuisset ex pane et vino generata, ut dicetur in propositione sequenti.
Nunc autem quod tam uno quam altero modo corrumpj possint et de facto corrumpantur species sacramentales, constat in primis per experientiam ; deinde ostenditur argumento S. Thomae, qui duplicem distinguit radicem ex qua provenit corruptio. — Prima est quia, etsi accidentia eucharistica sint a propria substantia sequestrata, semper tamen retinent esse ei conforme, cum a sua antiqua natura non recedant, ut dictum est ; et quia retinent esse conforme propriae substantiae, omne agens quod substantiae eorum erat contrarium, eis etiam contrarium est. Hinc quaelibet actio per quam substantiae corruptio contigisset, et ex consequenti corruptio inhaerentium accidentium, sufficit ad corrumpendum accidentia nunc sine subiecto consistentia. — Altera radix est quia species istae, non solum propter conformitatem ad subiectum, sed etiam ex sese sunt mutabiles ab esse ad non esse ; manent enim quahtates per se alterabiles, et quantitas per se divisibilis; si autem alteratio vel divisio usque huc perducatur, ut non compatiatur amplius panis naturam, tunc panis accidentia desinant necesse est. Patet igitur corruptionem specierum sacramentahum non esse miraculosam, sed naturalem, tametsi praesupponat miraculum factum in consecratione, quando retinuerunt esse quod prius habebant in subiecto. Et ideo miraculose permanserunt, sed naturahter corrumpuntur, eo pacto quo caecus miraculose illuminatur, sed post miraculosam illuminationem naturahter videt, ut bene ait S. Thomas hic, in responsione ad 3"°". — Nec obstat quod res sine materia per se subsistentes dicantur esse incorruptibiles, nam hoc verum est de iis quae natura sua a materia abstrahuntur;
DE ACCIDENTIBUS REMANENTIBUS IN SACRAMENTO 523
nunc autem species sacramentales, licet sint formae non in materia, habent tamen esse cui semper servatur proportio et connaturalitas ad subiectum materiale. Non igitur maiorem habere possunt immobilitatem in essendo ac prius, sed manent vel desinunt pro quanto retinent vel amittunt connaturalitatem ad propriam substantiam, quae de edrum essentia est. Et sic salvatur corruptionis ratio, prout corrumpi dicitur quidquid naturaliter desinit esse propter impotentiam perseverandi in esse.
THESIS XLVIII
(Art. 5-6).
Quotiescumque species sic corrumpuntur ut desinant esse accidentia panis et vini, idem ex eis secundum rei veritatem generatur, ac si nulla intercessisset transubstantiatio, idque non novo miraculo, sed ex vi miraculi quod praecessit in consecratione.
§ 1.
Haec propositio superadditur praecedenti, quia specialissimam continet difficultatem. Licet enim intelligatur, accidentia a substantia separata posse vel agere transeunter in corpora ambientia, vel pati ab agentibus naturalibus perinde ac si adhuc inhaererent proprio subiecto, videretur tamen impossibile quod ex eis aliquid substantiale generetur, puta sanguis in nutritione, vel cineres in combustione. Et ratio est quia nihil substantiale ex aHo non substantiah potest generari : quandoquidem ad generationem unius ex altero oportet ut sit ahquod substantiale principium commune generato et ei ex quo generatur, scilicet materia, quae in sacramentalibus accidentibus deest.
Notandum autem quod praesuppositum totius praesentis quaestionis est: substantiam illam quae in stomacho vi digestionis post specierum corruptionem rehnquitur, ac postea partim assimilatur et partim emittitur in secessum, ex ipso Christi corpore nequaquam generari ; horrendum enim vel solo cogitatu
524 QUAEST. LXXVII.
foret, et digna plane inventio quae ab Algero haeresis foedissima stercoranistarum appellaretur (^). Dicebant quippe Berengariani: « De istis sacramentis si multi panes et multa vina « sacrentur, potest quis longo tempore vivere, nihil aliud co- « medens aut bibens ; unde igitur secessum habebit tempore « illo, si non ista secessum petant? » (^). Porro ista, per ipsos, deberent esse ipsum Domini corpus ac sanguis, catholico dogmate semel supposito. Sed si quis parumper attendat ad ea quae hactenus de modo praesentiae sacramentaHs fuerunt declarata, vel primo intuitu videbit quam sit absolute impossibile ut virtuti digestivae ipse Christus sit obnoxius. Mitto nunc gloriosi corporis beatam incorruptibilitatem atque inalterabihtatem ; non appello ad speciale miraculum, ut tanta indignitas a Salvatore nostro removeatur ; imo vero dico, nequidem de potentia Dei absoluta posse fieri ut actiones chimicae quae circa sacramentum fiunt attingant ipsum Christi corpus, ibi per modum substantiae praesens (3), Et rationes iam fuerunt superius expositae, praesertim ubi ostensum est, nullum oculum corporeum quantumvis glorificatum, posse intueri Christum sub speciebus. Nam si defectus contactus quantitativi omnino impedit quominus corpus dominicum prout in sacramento, sui speciem imprimat in organis circumstantium, quanlo magis extrahit ipsum a sphaera
(^) *i Diximus superius non minus ore corporis quam ore cordis « corpus Domini esse sumendum; sed ex hac ipsa visibili et corporali « comestione nascitur haeresis foedissima stercoranistarum. Dicunt « enim tantum sacramentum sicut corporali comestioni, sic et secessui « esse obnoxium... His igitur obscenis haereticis periculosum esset « super hoc aliquid respondere, magisque dignum aures nostras obtu- « rare, nisi periculosius esset eos in scandalum Ecciesiae talia propo- « nere, et tantam eorum falsitatem nos nullis fidei cathoiicae rationibus « reverberare ». Algerus, de Sacramento 1. 2, c. i, in initio.
(^) Apud Guitmundum, de corp. et sang. Dom., 1. 2, circa medium.
Q) Sicut nec attingunt ipsum materiales profanationes sacramenti, puta cum sacramentum pedibus conculcatur, aut in sterquilinium proiicitur, aut bestiis devorandum datur, aut quolibet alio modo inquinatur.
DE ACCIDENTIBUS REMANENTIBUS IN SACRAMENTO 525
ad quam ambientium corrumpentium se porrigit energia. Quapropter, utrum id quod de sacramenti corruptione residuum est, ex ipsa Christi substantia sit g-eneratum, ne in cogitationem quidem potest obvenire, sed quaestio integra ad sola desinentia accidentia panis et vini evidentissime restringitur.
His igitur in tuto positis, assertio nostra ad doctrinam fidei per se non pertinet, nec cum mysterio praesentiae sacramentalis intrinsece connectitur, quia, quod ad factum attinet, ex naturali tantum experientia procedit ('). Quo fit ut in explicatione facti magna relinquatur libertas ; nihil enim cogit ut dicamus generari ahquid ex speciebus, intelligendo per ly ex habitudinem causae materialis. Et ideo S. Thomas, tum in praesenti (^), tum in IV, D. 12, q. 1, a. 3, q. 4, exponit unam opinionem, quam dicit posse sustineri, in qua « illud quod suc- « cedit, non dicitur generari ex speciebus secundum quod ly « ex dicit causam materialem, sed solum secundum quod di- « cit ordinem, ut ex mane fit meridies, id est post ». Unum nihilominus debet poni in tuto, ne arbitraria et irrationabilis explicatio videatur : nihil scih'cet nunc contingere miraculose quasi ex miraculo novo, sed omnia consequi connaturaliter ad primum miraculum quod praecessit in consecratione sacramenti.
§2.
Quod igitur ad specierum corruptionem idem de novo generetur ac si nuUa intercessisset transubstantiatio, constat universaH et constanti experientia, et quidem adeo evidenter, ut inutile sit ad demonstrationes descendere. Nec potest omnino
(^) Non igitur in doctrina fidei lapsus est Guitmundus, et post eum Algerus, quando indicare videntur, species ss.cramentales Eucharistiae revera non putrefieri, nec a muribus posse corrodi, aut ab aliis animantibus devorari, imo nihil ex eis generatum in secessum emitti, vel in substantiam manducantium transire, sed secundum solam apparentiam haec contingere. Irrationabilis tamen haec positio est, et ab omnibus nunc commnniter reiecta.
(^) Art. 5, in corp.
526 QUAEST. LXXVII.
dici quod effectus nutritionis et similes sint in externa tantum apparentia: tum quia oporteret miracula multiplicari in infinitum, tum quia in illis deciperetur homo, et causa deceptionis refunderetur in Deum, sicut dictum est supra quoad permanentiam accidentium ; non enim revelatio huius mysterii docet quod cessantibus speciebus panis et vini sub quibus est corpus et sanguis Christi, res eis succedens sit aliquid a consueto naturae ordine subtractum. Pro certo igitur habendum est, residuum de corruptione sacramenti esse aliquid vere substantiale, puta verum sanguinem, vel verum cinerem si forte per combustionem corruptio fiat, atque ita porro.
Nunc autem expHcatio facti est difficilis, utique ratiocinando in suppositione quod omnia connaturaliter accidant, prout videtur esse omnino tenendum : « Quomodo, ait Angelicus in « praesenti, ex eis (speciebus) aliquid generari possit, difficile « est videre ». Ut igitur caute et ad sobrietatem in hoc sapiamus, satis erit unum determinate affirmare, alterum vero sub disiunctione proponere.
Determinata et rata affirmatio esse potest, quod agens naturale easdem inducit alterationes et dispositiones ad novam formam substantialem, ac si species suae propriae substantiae adhuc inhaererent ; quae tamen dispositiones non subiectantur, ut alias, in materia, sed in quantitate dimensiva quae vice-substantiae munere fungitur, ut supra ostensum est. Cum autem venit instans in quo consequenter ad dispositiones inductas, debet iuxta naturae ordinem generari nova substantia, Deus (cuius est supplere impotentiam agentis naturaUs in ordine ad effectus naturales, cum sit naturae auctor et conservator), omnipotenti sua virtute efficit ut restituatur id quod ad effectum naturae deest, scilicet materia. In quo quidem iuvari poteris exemplo generationis humanae; nam postquam inductae sunt dispositiones exigentes infusionem animae rationalis, ad Deum iam pertinet animam creare, eo quod virtus generantis usque ad effectionem animae sese extendere nequit; et non solum non est miraculosa haec animae creatio atque infusio in corpus, sed imo miraculum potius foret, si tunc a Deo anima non crearetur, Ita ergo in praesenti,
DE ACCIDENTIBUS REMANENTIBUS IN SACRAMENTO 527
exigit naturae ordo ut impotentia naturalis agentis (consequens miraculum transubstantiationis) suppleatur divinitus per restitutionem materiae necessariae. Unde in hoc non intercedit miraculum novum, quia ex quo in consecratione datum est quantitati dimensivae ut esset primum subiectum omnium dispositionum ad generationem substantialem, puta sanguinis nutrimentalis vel alterius rei, tam regulariter requiritur eiusmodi generatio ac si panis materia semper permansisset. Unum igitur manet indecisum : qua ratione a Deo restituatur illud quod ad naturae effectum deest, an per modum creationis, an potius per modum conversionis ipsius quantitatis quae fuit subiectum praecedentium dispositionum, in materiam. Uterqne ille modus ut probabilis proponitur a S. Thoma, tum hic, tum in TV Sententiarum, tametsi ipse Angelicus omnino propendat in secundum, quem dicit magis connaturaliter sequi ad miraculum quod praecessit in confectione sacramenti.
SCHOLION I.
(Art. 7).
Occasione eorum quae dicuntur in hoc articulo circa specierum fractionem, animadvertes quaenam praedicata ad species pertinentia communicari possint vel non, corpori Christi sub iisdem latenti. Haec praedicata dividuntur in tres categorias.
Quaedam sunt speciebus per se convenientia, quae Christo proprie tribui possunt et debent: ea scilicet omnia quae praesentiam important, quandoquidem ratione specierum nobis adest Christus, et ubicumque illae ponuntur, ipse sistitur praesens, vere, reahter, et substantialiter.
Sunt insuper praedicata quae etsi non proprie, at certe per metonymiam conformem usuaH modo loquendi, corpori Christi recte communicantur. Cum enim illud quod competit signo, sub ea ratione sub qua signum est, soleat transferri in signatum, maxime si in signo realiter contineatur : bene dicitur corpus Christi frangi cum franguntur species, item manducari, dentibus atteri, tractari, videri, quando tractatur vel dentibus atteritur
528 QUAEST. LXXVII.
sacramentum. Et ratio est quia esse tractabile, visibile, manducabile, etc, speciebus competit secundum quod assumptae sunt in sacramentale signum illius quod in eis continetur.
Sunt denique praedicata quae 7iullatenus possunt communicari Christo : illa scilicet quae nequaquam conveniunt speciebus sub ea ratione sub qua significant id quod continent. Nusquam enim corpus Christi dicetur esse rotundum quia hostia est rotunda, album quia alba ; multoque minus dicetur corrumpi vel putrefieri, si corrumpantur vel putrefiant species, etc.
SCHOLION II.
(Art. 8).
Ultimus huius quaestionis articulus est de mixtione alterius liquoris cum speciebus vini consecrati. Qua in re datur principium generale et pure speculativum quod nullam habet specialem difiicultatem quia evidenter sequitur ex praemissis. Quotiescumque sciHcet eiusmodi admixtio fit, quae simpHciter et absolute variaret propriam substantiam remanentium accidentium, vel quoad speciem vel quoad numerum, ita ut neque remaneret eadem integra substantia neque pars ilHusmet : toties et ex toto cessat Christi presentia, quia omnino iam desinunt accidentia separata, et in aHud convertuntur, omnia inteHigendo secundum declarationes factas in propositione praecedenti. Sin autem mixtio ex parte tantum accidentia corrumperet, a sola parte corrupta praesentiam sacramentalem auferret. Haec, inquam, omnia sequuntur ex praemissis. Nunc autem, quando ex hypothesi descenditur ad thesim, id est, quando quaeritur quaenam de facto admixtio sit, ex qua iuxta naturae ordinem sequeretur variatio substantiae in specie vel numero ut supra, tunc in multis casibus maxima erit obscuritas. Sane vero, certum videtur quod extraneus Hquor speciebus admixtus in quantitate relative magna, totaHter destrueret sacramentum. Sed si admisceretur in quantitate relative parva, non ex toto saltem species consecratas corrumperet ; utrum vero ex parte, hoc est quod sub iudice reHnquimus. De gutta autem immissa in caHce consecrato, dicendum
DE ACCIDENTIBUS REMANENTIBUS IN SACRAMENTO $2^
esset cum Angelico quod fieret aliquid unum cum speciebus sacramentalibus secundum continuitatem quantitatis, non tamen secundum essendi modum, quia una continui pars esset in subiecto, nec sub ea praesens esset Christus ; reliquum vero sine subiecto permaneret, et Christi sanguinem semper contineret. Caeterum, in his omnibus oportet sapere ad sobrietatem, nec curiosius investigandum quid pro singulis hypothesibus contingeret, quia cum deficiant ibi documenta revelationis, et naturalis ratio in his determinationibus plerumque caliget, plerumque etiam solutio undequaque dubia remanebit.
TRIUM PRAECEDENTIUM QUAESTIONUM RECAPITULATIO.
Series totius doctrinae in suo nexu logico haec est : Substantia panis in praeexsistentem substantiam individuam corporis Christi ita convertitur ut qualibet annihilatione seposita, totalis cessatio unius extrerni terminetur in alterum extremum succedens, imo sit ipsa eius successio. Exigit tamen veritas verborum formae ut nihil plus fiat quam simplex transubstantiatio, adeoque requirit ut aliquid panis remaneat, scilicet accidentia. Inter accidentia autem potissima est dimensiva quantitas, cui ipso conversionis facto acquiritur habitudo continentiae respectu substantiae corporis Christi, prout luculenter demonstrat consecrationis forma, et ratio naturalis aliqualiter etiam insinuat. Quippe, si remanet continens et non annihilatur contentum, sed vertitur in aliud, consequens esse videtur quod ipsa continentia non cesset, tametsi oporteat ipsam non esse eiusdem omnino rationis ac prius, cum dimensiones panis non possint afficere corpus Christi sicut propriam substantiam prius afficiebant.
Cum itaque vi transubstantiationis sola substantia corporis Christi consequatur immediatam habitudinem continentiae ad species sacramentales, reliqua omnia ad Christi personam pertinentia in tantum adesse creduntur, in quantum ei quod per se est in sacramento, sunt in esse coniuncta ; quo fit ut non comparentur ad species nisi mediante substantia, quae sola eis est ratio adessendi. Quare totus continentiae modus accipiatur
De Ecclesiae Sacramentis. Tom. I. 31^
530 QtJAEST. LXXVII.
necesse est secundum quod fert natura substantiae in comparatione ad dimensiones continentes, sed non inhaerentes. Talis autem modus omnino diversus est ab eo quem consuetus naturae cursus in corporibus servat, et transcendit totum ordinem coapplicationis quantitativae. Hinc dimensiones corporis Christi non commensurabiHter comparantur ad dimensiones hostiae, nec quantitative contingunt locum sacramenti. Hinc Christus ipse non est ibi locaHter, sed per talem modum quo indifferenter se habet ad parvam et magnam hostiam, ad totam eius dimensionem et ad quamlibet particulam in ea assignabilem. Hinc demum a seipso nullatenus separatur aut distat ; a seipso, inquam, sive ut in caeHs, sive ut in omnibus mundi akaribus exsistente.
Insuper diligenter considerandum est quod vi consecrationis nuHa inducitur in ipso Christo mutatio, sed sacramentaHs praesentia initium et finem sumit ex hoc solo quod incipit vel cessat sacramentale continens, id est dimensio separata panis transubstantiati. Quare de iHa praesentia ratiocinandum est non secus ac de praesentia Dei in creatura ; quatenus, etsi sit maxime reaHs, non est tamen ex parte ipsius Dei plus quam denominatio pure extrinseca. Equidem verum est quod praesentia quarumHbet rerum in loco nunquam potest immediate consequi intrinsecas earum formas, sed semper resultat ex coniunctione earum cum externis dimensionibus. Nihilominus causa huius coniunctionis in creaturis est regulariter repetenda ex aHqua mutatione eis intrinseca, puta ex motu vel nova operatione. Insuper modus coniunctionis taHs esse potest, ut ipsum consequatur quoddam esse accidentale in re ubicata, sicut de corporibus exsistentibus sub mensura loci probabiHs tenet sententia. Sed hic, et causa coniunctionis non est in corpore Christi, et modus coniunctionis nihil ei superaddere potest. Unde sequitur primo, quod connaturaHter ad institutum transubstantiationis miraculum, Christus in caelo semper locaHter exsistens acquirit novas sacramentales praesentias, easdemque amittit, immotus prorsus in seipso manens. Sequitur praeterea, quod consecrationes et consumptiones sacramenti quae indesinenter et promiscue fiunt per totum mundum, non ponunt in Christo continuum fluxum et re-
DE ACCIDENTIBUS REMANENTIBUS IN SACRAMENTO 53 1
fluxum ubicationum, productionum, destructionum, et motuum ad se invicem oppositorum, sicut in omnibus sententiis quae a via S. Thomae deflectunt contingere necesse est.
Tandem, quia corpora nequeunt in se invicem agere nisi mediante contactu quantitativo, fieri omnino non potest ut corpus Christi comparetur ad medium ambiens sicut agens ad passum, vel vice versa; et ideo absoluta necessitate necessarium est ut sit respectu nostri intangibile, invisibile, et ab omnibus legibus gravitatis terrestris prorsus absolutum. Ex alia vero parte, cum de pane maneat id totum quod est proprium sensus obiectum, oportet ut nihil in sensibili perceptione immutetur post consecrationem. Quidquid igitur hic fit praeter et supra omnes naturae corporeae leges, in ea consistit mutatione quae ratione sui nullo modo cadere potest sub sensu corporeo. Et quia, cum species corrumpuntur, illud quod generatur rursus ingreditur consuetum naturae cursum, hinc fit ut tota immutatio in consecratione huius sacramenti interveniens transcendat ex natura rei omnem experientiam, et in impervio mysterio sit atque maneat necessario recondita.
DE FORMA SACRAMENTI EUCHARISTIAE
QUAEST. LXXVIII.
In praecedenti capite dictum est de materia sacramenti, et de iis omnibus quae circa illam accidunt, quando consecratur. Sequitur nunc disputatio de forma, tum quoad determinationem verborum ad eius essentiam pertinentium, tum quoad modum efficientiae, tum denique quoad differentiam ab aliorum sacramentorum formis ; nam de sensu et legitima eius expositione nihil addendum superest iis quae in superioribus, ubi de transubstantiatione, satis fuse fuerunt exposita. \
THESIS XLIX
(Art. 1-3).
Verba expressiva transubstantiationis quibus Salvator in ultima coena usus est, eademque sola, sunt sacramenti Eucharistiae forma; ad cuius essentiam probabilius non pertinent determinationes praedicati, « novi et aeterni testamenti, etc. », quae in consecratione calicis apud nos inveniuntur.
Convenit communiter inter catholicos, adaequatam Eucharistiae formam esse illa verba quae in persona Christi sacerdos profert, et quae in evangelio leguntur in narratione institutionis sacramenti. Graeci vero moderni sentiunt, ad consecrationem requiri tum verba Salvatoris, tum etiam specialem invocationem qua Spiritus Sanctus exoratur ut in oblata illabens transmutet ea. Huius opinionis principale fundamentum est, quod praefata invocatio quam nos aequipoUenter habemus in prima parte canonis, cum sacerdos dicit : Quam oblationem tu, Deus, in omnibus.
DE FORMA SACRAMENTI EUCHARISTIAE 533
quaesumus, benedictam, adscriptam, ratam... facere digneris, ut nobis corpus et sanguis jiat dilectissimi Filii tui D. N. I. C„ in antiquissimis liturgiis orientalibus posita invenitur post evangelicorum verborum prolationem, his vel similibus terminis concepta: Rogamus et precamur te, et supplicamus, mitte Spiritum Sanctum super nos et haec apposita munera, ut nobis sint salutaria, et facito panem hunc esse venerabile corpus tuum ('). Adversarii ergo, licet in verbis Salvatoris vim consecrativam agnoscant, dicunt tamen necessarium esse addere quasdam preces a SS. Patribus traditas, ad hoc ut virtus verborum materiae applicetur, et consecratio suum in actu secundo sortiatur effectum ; nam, aiunt, postquam dictum est super oblata, hoc est corpus meum, hic est calix sanguinis mei, adhuc orat sacerdos ut panis et vinum fiant corpus et sanguis Christi.
Huic controversiae cum schismaticis succedit controversia domestica : utrum sciHcet omnia quae in secunda consecratione recitantur sint de essentia formae, an vero sola illa, vel aequipollentia : hic est calix sanguinis mei. Certe S. Thomas, tum in praesenti, tum in IV, D. 8, sentire videtur omnia et singula esse essentiaHa, usque ad haec : qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum inclusive. Quidquid vero sit de opinione S. Doctoris, partem negativam amplectimur propter graves rationes infra exponendas.
Tandem occurrit Scotus cui asserere placet, introductionem historicam : Qui pridie quam pateretur... Simili modo postquam coenatum est, etc., non esse quidem de essentia formae ut constitutivum eius, esse tamen necessariam per modum conditionis sine qua non. Unicum eius fundamentum est quia sacerdos non consecrat nisi induendo personam Christi : quod autumat fieri non posse sine praeludio narrationis evangelicae, prout in canone nostro et in omnibus liturgiis continetur. In qua re quidam applicant Scoto id quod de Ismaele dictum est: « Manus « eius contra omnes, et manus omnium contra eum ». — His itaque ad status quaestionis intelligentiam praemissis :
(^) Cf. Assemani, Missale Alexandrinum, pag. 59.
534 QUAEST. LXXVITI.
§ 1-
Quod verba Salvatoris: hoc est corpus meum, etc, sunt adaequate forma huius sacramenti. — Circa hanc doctrinam Graeci Latinis consenserunt in Concilio Florentino, excepto tantum Marco Ephesino, cuius artificiis unio utriusque ecclesiae tantis laboribus parta, mox fuit dissoluta. Est igitur veritas catholica, quae ideo non fuit expressa in definitione conciliari, quia Graeci protestati sunt se nunquam habuisse aHam fidem, et iniuriam sibi irrogatum iri, si tamquam suspecti de errore in hac parte a Patribus haberentur (V). Fuit tamen diserte enuntiata in decreto pro Armenis : « Forma huius sacra- « menti sunt verba Salvatoris, quibus hoc confecit sacramentum ; « sacerdos enim in persona Christi loquens hoc conficit sacra- « mentum » (^).
Argumentum autem scripturale est, quia forma Eucharistiae adaequate constat verbis quibus materia consecratur, et materia nunc consecratur eodem modo quo fuit primo consecrata a Christo in ultima coena, iuxta illud : Hoc facite in meam commemorationem, Denique, Christum consecrasse per verba transubstantiationis expressiva quae in evangeHo referuntur, omnino indubium esse debet. Et re quidem vera, ex ipso sacrorum scriptorum narrationis modo satis apparet, eos intendisse sacramenti institutionem sic proponere, ut nihil substantiale omit-
(^) < Nuntiato domino nostro (Papae), quod Graeci in confectione
< sacramenti certis aliis orationibus uterentur, visum est Sanctitati Suae, « ut sciretur eorum intentio, an tenerent illas orationes esse de sub-
< stantia consecrationis ; et confessi sunt, auditis rationibus nostris,
< quod semper tenuerunt quod solis verbis dominicis conficereiur, et quod
< putarent anathema, qui aliud crederet. Fuit institutum ut hoc pone-
< retur in definitione. Dixerunt quod hoc non erat necessarium; imo
< si poneretur, ecclesia ipsorum reciperet ignominiam, ac si hactenus « tenuissent aliud >. Declaratio Cardinalis Placentini in Concilio Florentino, apud Labbe, Tom. i8, pag. 1176 et seq. — Idem habetur in professione Bessarionis habita coram Patribus universis, ibid. pag. 1179.
(^) Enchirid., n. 593.
DE FORMA SACRAMENTI EUCHARISTIAE 535
terent a Christo factum aut dictum in archetypa illa celebratione mysteriorum corporis et sanguinis sui. Atqui praeter verba praefata nihil commemorant dictum aut factum a Domino, quod potuerit esse effectivum consecrationis. Acceptio enim panis et caHcis materialiter et praesuppositive se habebat ad eam ; elevatio oculorum et gratiarum actio fuit praevia ad confectionem mysterii sicut videre est in aliis miracuHs Christi, puta in suscitatione Lazari et multipHcatione panum ; fractio item et distributio pertinebat ad usum sacramenti. Restat ergo solum benedictio de qua forte esset dubium, sed benedictio ista profecto aHquibus verbis facta est, quae aHa esse non potuerunt nisi iHa: hoc esi corpus meu?n, hic est sanguis meus, cum per ea sola sacramentaHs effectus significetur.
Traditionis testimonia recitavit loannes de Turrecremata in ConciHo Florentino (^) : « Tangam auctoritatem ad probandum « quod per sola verba Salvatoris conficitur corpus Christi. Prima « auctoritas est beatissimi Chrysostomi qui in sermone de pro- « diticne (ludae), post multa verba sic dicit : Non est homo « qui proposita munera facit corpus, sed qui pro nobis cruci- « fixus est Christus ; adstat sacerdos verba proferens, sed vir- « tus et gratia est Christus : Hoc est corpus meum, inquit. Hoc « verbum proposita munera transmutat, et sicut vox iHa quae « dixit : crescite et viultiplicamini, et replete terram, semel qui- « dem dicta per omne tempus sit, opere nostram naturam cor- « roborans ad procreationem fiHorum, ita et vox, hoc est corpus « meum ; gratia vero et potentia Dei est quae omnia operatur... « Quarta est auctoritas beatissimi Ambrosii in utraque ecclesia « clarissimi, qui in Hbro de Sacramentis ita loquitur : Panis in « altari usitatus est ante verba sacramentorum ; ubi accedit con- « secratio, ex pane fit caro Christi. Et infra quaerens cuius « verbis et sermonibus fit consecratio, respondet quod Domini « Nostri lesu Christi. Nam, inquit, per reHqua verba quae di- « cuntur, laus Deo offertur, oratione petitur pro popuHs, pro « regibus, pro caeteris ; ubi autem sacramentum conficitur, non
(^) Apud Labbe, Tom. i8, pag. 1159 et seq.
536 QUAEST. LXXVIII.
« suis sermonibus sacerdos, sed utitur sermonibus Christi. Haec « Ambrosius... Ecce quod isti clarissimi et sanctissimi doctores « de isto sacramento tractantes, in solis verbis Salvatoris dicunt « confici sacramentum » (^).
Denique non deest pulcherrima ratio convenientiae. Cum enim hoc sacramentum sit omnium excellentissimum, oportuit ut forma proferretur, non ut in Baptismo, Confirmatione, Poenitentia, etc, ex persona ministri, sed quasi ex persona ipsius Christi loquentis. Equidem verissimum est quod in omnibus sacramentis minister agit in nomine Christi ; loquitur tamen in propria persona, sicut magistratus agit in nomine et ex auctoritate principis, tametsi loquatur in persona sua quando sententiam dicit pro tribunali. At in perfectione sacramenti Eucharistiae minister non solum agit ex Christi auctoritate, verum etiam per omnia induit personam eius, eo pacto quo angelus, Exod. III-6, ex persona Dei Moysi dicebat : Ego sum Deus patris tui, etc. Cum igitur in ahis sacramentis appareat minister et lateat sacerdos principaHs, hic ex inverso, disparet minister, ut agat et loquatur supremus sacerdos qui solus ocuHs fidei praesens sistitur.
Ad difficultatem vero ex Orientalium liturgiis ortam, ut supra, sunt duae responsiones. Prima est, quod ejtix^T^aig seu invocatio ad Spiritum Sanctum est accipienda ut HLera quaedam declaratio eius quod in instanti praecedenti factum est virtute verborum Christi. Sicut enim nos respicientes ad mox futuram consecrationem, quando adhuc non est nisi nudus et simplex panis, nudum et siniplex vinum, dicimus in ofiertorio : Suscipe, Sancte Pater om?iipote?is , hanc immaculatam hostiam, etc, et iterum : Offerimus tibi, Domi?ie, calice^n salutaris... pro nostra et totius mundi salute, ita Graeci retrospicientes in id quod iam est peractum, adhuc declarationis gratia orant Spiritum Sanctum ut dona proposita transmutet in Christi corpus et sanguinem. Ea enim mens liturgiae est, ut per totam actionem quae mora
(^) Vide alia multa testimonia graeoorum praesertim Patrum apud Card. Franzelin, de Euchar., Thes. VII.
DE FORMA SACRAMENTI EUCHARISTIAE 537
temporis extenditur, explicet mysterium in indivisibili instanti completum, idque indifferenter per antecedentia vel consequentia. Et affertur exemplum ex ordinatione presbyteri, in qua postquam noviter ordinatus concelebravit pontifici, et iam accepit potestatem remittendi peccata in sacerdotali charactere essentialiter inclusam, adhuc tamen in fine missae episcopus ei imponit ma11 us dicens : Accipe Spiritum Sa7ictum, quorum remiseris peccata, remitiuntur eis, et quorum retinueris, retenta sunt (^).
Verum, etsi principium in quo fundatur haec responsio sit verissimum, non tamen videtur in praesenti rite applicari. Et ratio est quia invocatio ad Spiritum Sanctum, quocumque loco posita inveniatur, sive ante consecrationem, sive post, nequaquam intelligi debet in ordine ad impetrandum transubstantiationis effectum secundum. se. Non enim orari potest pro iis quae praeordinavit Deus efficienda independenter ab orationibus nostris, sicut non oramus ut sol oriatur cras, vel ut anima cui nihil luendum superest, statim in beatitudinem admittatur. Atqui effectus transubstantiationis est ex opere operato, adeoque independens ab omni opere operantis, vel Ecclesiae vel cuiuscumque ex nobis. Unde neque nos in canone oramus, etiam ante con-
(^) Haec est solutio Bossuetii, Explicaiion de quelques difficultes sur les prieres de la messey n. 45-46: « Lesprit des liturgies, inquit, et en
< general de toutes les cons6crations, n^est pas de nous attacher a de « certains moments pr6cis, mais de nous faire considerer le total de « Taction pour en entendre aussi Teffet entier... Les choses qu*on c6- « lebre sont si grandes, ont tant d'effets differents et tant de divers « rapports, que TEglise ne pouvant tout dire, ni expliquer toute T^ten- «. due du divin mystere en un seul endroit, divise son op6ration quoique « tres simple en elie-meme, comme en diverses parties, avec des pa- « roies convenables a chacune, afin que le tout compose un meme
< langage mystique et une meme action morale. Cest donc pour rendre « la chose plus sensibie, que TEglise parle en chaque endroit comme « le faisant actuellement, et sans meme trop considerer si elle est faite, « ou si elle est peut-etre encore k faire; tr^s contente que le tout se « trouve dans le total de Taction, et qu'on y ait a la fin rexplication « de tout le mystere la plus pleine, la plus vive, et la plus sensible « qu'on puisse imaginer... Faites Tapplication de cette doctrine k la « priere des Grecs, il n'y aura plus de difficult6s ».
538 QUAEST. LXXVIII.
secrationem, ut oblatio jiat corpus et sanguis Christi Domini nostri, sed ut nobis fiat, scilicet cum effectu salutari qui sine certis dispositionibus per Dei gratiam acceptis obtineri nequit; nam dispositiones non sunt ex opere operato, imo pendent ex aliis causis, inter quas recensetur vel maxime fusa ad Deum oratio. — Sed ut haec ipsa oratio nostri canonis, (cui ut mox apparebit, ad amussim respondet invocatio Graecorum), rite intelligatur, tota eius series est consideranda. Praesertim vero praesupponendum est, in missa offerri Christum ut caput corporis Ecclesiae, quatenus integra fidehum societas pertinet ad rem oblatam, et repraesentata exstat per species sacramentales in unum coalescentes ex multis sive acinis sive granis. Ratio infra patebit ex dicendis de sacrificio. Hoc igitur interim supposito, attende orationis contextum ; « Quam oblationem tu, « Deus, in omnibus, quaesumus, benedictam, adscriptam, ratam, « rationabilem acceptabilemque facere digneris » (^). Sed quid est hoc, in omnibus? Id est, quoad omnia quae in oblatione comprehenduntur, atque idcirco, quoad mysticum corpus quod simul cum capite praesentatur Deo. Rogat ergo sacerdos ut divina operante gratia, fideles in animo puro et spiritu adorationis perfectae sese sistant divinae Maiestati, ac per hoc, impleatur Eucharistiae mysterium, non in eorum iudicium et condemnationem, sed in sahitem atque utiHtatem : « Ut 7iobis corpus « et sanguis fiat dilectissimi FiHi tui D. N. I. C. ». — Et fere idem est sensus alterius orationis quam paulo post consecrationem recitat sacerdos dicens : « SuppHces te rogamus, omnipo- « tens Deus, iube haec perferri per manus sancti angeH tui in « subHme altare tuum, in conspectu divinae Maiestatis tuae, etc. ». Quid, quaeso? Indigetne Christus praesentari in subHmi altari per angeh manus ? Minime, sed nos ipsi signamur cum dicitur, iube haec perferri, ut sciHcet acceptabiles effecti in conspectu
(^) Benedictam, id est, coelestis gratiae benedictione replefam. Adscriptam, utique in libro illo in quo conscribuntur ii qui tibi placent. Ratam, hoc est, firmam et irrevocabiiem. Rationabilem acceptabilemque, id est, vere spiritualem et tibi undequaque acceptam.
DE FORMA SACRAMENTI EUCHARISTIAE 539
Dei, quicumque ex terrestris altaris participatione sacrosanctum Christi corpus et sanguinem sumpserimus, << omni benedictione « caelesti et gratia repleamur ». — Nunc autem idem omnino sensus est invocationis Graecorum, iuxta explicationem authentice propositam et ab utraque parte acceptatam in ConciHo Florentino : « Oratio illa non est ut conficiatur quod confectum est, « sed ut consequamur effectum sacramenti sciiicet uniri cum « Christo, et incorporari, et dicamus cum Apostolo : Vivo ego, « iam non ego, vivit vero in me Chrisfus. Dicit BasiHus, (in « Hturgia eius nomine vulgata) : Rogamus et supplicamus, mitte « Spiritum Sayictum super nos et haec apposita munera, ut 7io- « bis sint salutaria, et facito istum panem, id est, fideles Chri- « stianos figuratos hoc pane, incorporari corpori sancto tuo, et « uniri, et ut tuo spiritu vivificentur, quia nuHus vivit spiritu « Christi, nisi sit corpus Christi... Haec est oratio: Facito ut « corpus tuum mysticum, participatione corporis tui veri, con- « sequatur remissionem peccatorum, gratiam Spiritus Sancti, et « aeternam beatitudinem. Haec est sententia verborum Basilii « et Chrysostomi, et hoc sensu nuHa est differentia inter vos et « nos » (').
§ 2.
Quod determinationes praedicati: Novi et aeterni testamenti, etc, ad essentiam secundae consecrationis non pCTtinent. — Nam verba iHa, vel ex toto vel certe ex parte desiderantur in pluribus Hturgiis orientaHbus, de quarum tamen legitimitate dubitare non Hcet. Et non valet responsio quae in aHis quibusdam sacramentis afferri potest circa diversitatem formarum quibus utuntur Graeci et Latini. Quidquid enim nunc sit de potestate reHcta Ecclesiae ad determinandum in individuo materias et formas sacramentales, certum est hanc potestatem esse nuHam quoad ea quae Christus per semetipsum determinavit ; et quia omnia elementa huius exceHentis sacramenti fue-
^) Apud Labbe, Tom. i8, pag. 1171 et seq.
540 QUAEST. LXXVIII.
runt expresse ab ipso Domino designata, non potest esse variatio aliqua vel discrepantia inter varias Ecclesiae partes, quantum ad ea quae sunt de necessitate consecrationis.
Accedit quod sola illa verba, hic est calix sanguinis mei, adaequate significant transubstantiationem, et nulla est assignabilis ratio cur magis requireretur determinatio ulterior in forma secundae consecrationis quam in forma prioris ; nam et in consecratione corporis apud Lucam et Paulum quaedam habetur determinatio praedicati : Hoc est corpus meum, inquit, quod pro vobis datur ; deest autem in liturgia nostra.
Accedit demum quod apud nos verbum effundetur est de futuro ; ergo non assertive profertur, sed narrative tantum ; ergo totum incisum non pertinet ad essentiam formae, quia oportet formam esse significativam eius quod hic et nunc de praesenti perficitur, Qua in re animadvertes, verba consecratoria historice simul et assertive proferri, caetera vero historice tantum. Dico quod verba in quibus consecrationis residet virtus, historice proferuntur sicut constat ex contextu canonis missae in omnibus liturgiis, et simul assertive, quia ahas non essent practica, nec apphcarentur ad materiam praesentem, ac per consequens, non perficerent sacramentum. Et Hcet historica relatio non sit de necessitate sacramenti ut mox dicetur, multum tamen confert ad declarationem mysterii in quo nihil aHud agitur quam quod primus omnium Christus fecit, et per sacerdotis ministerium praesentiaHter reiterat. Hinc, uti pulchre annotavit BeHarminus, sacerdos in actione sacrificii usque ad illa verba : Qui pridie quam pateretur^ agit personam suam et Ecclesiae, non Christi, quia eousque confitetur peccata sua, orat, et laudat. Ab iHis autem verbis usque ad finem consecrationis, agit personam suam simul et Christi ; intendit enim recitare quid Christus egerit et dixerit, et simul omnia imitari in persona Christi, ac si Christus per ipsius ministerium iterum omnia faceret et diceret, sicut revera invisibihter ita fit. Et hinc est quod cum dicit, accepit panem, ipse simul accipit panem ; et cum ait, elevatis oculis in caelum, et ipse elevat oculos in caelum ; et cum ait, benedixit, et ipse benedicit; et cum ait, hoc est corpus meum, intendit quod sicut
DE FORMA SACRAMENTI EUCHARISTIAE 54 1
Christus super panem illum quem olim accepit, id dixit et dicendo fecit ut esset, ita etiam super panem istum qui nunc accipitur, idem Christus per os sui ministri, idem dicat et dicendo efficiat. Cum igitur necesse sit ut forma non tantum narrative, sed et assertive sive practice de praesenti enuntietur, si qua inveniantur quae practicae locutionis naturam non ferant, eo ipso ostenduntur non esse ipsius formae constitutiva, sed solummodo pertinere ad relationem eius quod olim Dominus fecit, et suo nomine in finem usque mandavit iterandum. Talia autem sunt verba de futuro prout in nostro canone iacent : Qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum.
Convenientissime tamen Ecclesia Romana addidit essentialibus verbis consecrationis sanguinis omnia quae in missali leguntur, et quae tamquam a Christo dicta accepit, partim ex evangelio, et partim ex apostolica traditione. Haec enim faciunt ad declarandam virtutem sanguinis Christi, sive ut in passione effusi, sive ut in sacramento oblati, prout pulchre explicat S. Thomas in corpore articuli et in responsionibus ad obiecta.
§ 3.
Quod introductio historica : Qui pridie quam pateretur, etc, non requiritur ut conditio ad validitatem necessaria. — Ideo enim requireretur, quia verba hoc est corpus meum, non possent dici in persona Christi, nisi praemissa narratione eius quod in coena Christus gessit. Atqui, ut in Christi persona proferantur, sufficit ut dicantur a valido ministro et cum debita intentione, sciHcet in vi institutionis evangeHcae : Hoc facite in meam commemorationem, Nec potest exigi historica introductio quae tam cum intentione consecrandi quam cum eius carentia compossibiHs est, sicut patet evidenter exemplo sacerdotis recitantis ad altare institutionem sacramenti in die Palmarum vel in festo corporis Christi. « Unde dicendum est quod si sacerdos « sola verba praedicta (hoc est corpus meum), proferret cum « intentione conficiendi hoc sacramentum, perficeretur hoc sacra- « mentum, quia intentio faceret ut haec verba inteUigerentur
542 QUAEST. LXXVIII.
« quasi ex persona Christi prolata, etiamsi verbis praecedenti- « bus hoc non recitaretur. Graviter tamen peccaret sacerdos sic « conficiens hoc sacramentum, utpote ritum Ecclesiae non ser- « vans » (^).
THESIS L
(Art. 4).
In verbis formalibus huius sacramenti est quaedam virtus instrumentalis ad transubstantiationem efficiendam.
Ratio sumitur ex generali doctrina circa formas sacramentorum Novae Legis, quae omnes efficiunt id quod significant; et quia forma sacramenti Eucharistiae significat transubstantiationem in facto esse, ut ostensum est supra (^), et confirmat S. Thomas art. 2 huius quaestionis, necesse est ut habeat vim instrumentalem effectivam consecrationis seu conversionis panis et vini in corpus et sanguinem Christi. — Sumitur etiam argumentum ex iis Patrum testimoniis quae Eucharistiae consecrationem speciaHter respiciunt; inter quae notissimum est ilhid Ambrosiastri,
- 4 de Sacr., c. 4, quod affertur in argumento Sed contra : « Si, inquit, tanta vis est in sermone Domini lesu, ut inciperent « esse quae non erant, quanto magis operatorius est, ut sint « quae erant, et in ahud commutentur ». Et sic, quod erat panis ante consecrationem, iam corpus Christi est post consecrationem, « quia sermo Christi in aUud creaturam mutat », ut ibidem subiungitur,
Nunc autem, quod attinet ad modum efficientiae, S. Thomas in corpore articuH semper pugnat contra eosdem adversarios, id est contra eos qui dicebant, « nullam virtutem creatam « esse, nec in praedictis verbis ad transubstantiationem facien- « dam, nec etiam in aliis sacramentorum formis, vel etiam in « ipsis sacramentis, ad inducendos sacramentorum effectus », sed
(') S. Thom., hic, art. i, ad 4'^°». {^) Supra, Thes. 40.
DE FORMA SACRAMENTI EUCHARISTIAE 543
ponebant sacramenta esse causas abusive dictas, scilicet meras conditiones sine quibus non. Et si quis rite perpendat ea quae habet Angelicus in responsione ad 2"°^, ostendens discrimen transubstantiationis a creatione, ad quam nulla creatura potest cooperari, quia « in creatione non fuit aliquod extremum in quod « instrumentalis actio creaturae posset terminari », facile perspiciet ipsum minime recedere ab iis quae scripserat in IV Sententiarum, D. 1, q. 1, a. 4, q. 1, ad 6"°": « Dicendum quod in « transubstantiatione duo sunt, scilicet recessus a termino, et ac- « cessus ad terminum. Verba ergo sacramentalia pertingunt in- « strumentaliter ad transubstantiationem quantum ad recessum « a termino a quo ; sed quantum ad accessum ad terminum ad « quem, non pertingunt instrumentaliter nisi dispositive, sicut in « aliis sacramentis accidit ». Sensus enim est: In transubstantiatione, secus ac in creatione, datur positivus terminus a quo, scilicet substantia panis, cui per verba consecrationis imponitur necessitas ut divina operante virtute, transeat in corpus Christi; et hoc modo verba praedicta pertingunt instrumentaliter ad transubstantiationem quantum ad recessum a termino a quo, quatenus aliquid ponunt circa terminum illum, qui iam debet recedere, et in aUud converti. Cum vero additur: sed quantum ad accessum ad terminum ad quem, non pertingunt instrumentaliter nisi dispositive, sensus est quod non efficiunt perfective ipsam mutationem, pro qua sicut pro creatione, infinita virtus requiritur. Et haec quidem contra eos qui vident oppositionem inter opinionem iunioris et sententiam a seniore traditam in tertia parte Summae theologicae.
Ast quoad rem ipsam, occurrit in praesenti difficultas, quia sacramentum exterius debet causalitate sua immediate pertingere ad id quod est sacramentum et res ; porro res et sacramentum in Eucharistia, est corpus Christi prout terniinus transubstantiationis ; oporteret igitur ut verba sacramentalia essent immediata transubstantiationis causa, adeoque causa perfectiva, et non dispositiva tantum. Verum facile respondetur quod Eucharistia est specialissimae conditionis inter omnia sacramenta, pro quanto in consecratione materiae perficitur per miraculosam panis con-
544 . QUAEST. LXXVIII.
versionem. Proinde non est necesse ut sit omnimoda paritas cum aliis sacramentis quoad immediationem effectus proximi, sed suflicit proportionalis similitudo. Atqui transubstantiatio adhuc vere dicitur effectus immediatus, quatenus nihil mediat inter ipsam et efficaciam sacramenti exterioris per modum rei, sed tantum per modum ordinationis quae statim transit simul cum substantia panis cui imponitur.
Reliqua ad hanc quaestionem pertinentia, (art. 5-6), vel non indigent speciaH expositione, vel iam in superioribus praeoccupata fuerunt.
DE EFFECTIBUS SACRAMENTl EUCHARISTIAE
QUAEST. LXXIX.
Declaratis iis omnibus quae ad materiam et formam huius sacramenti pertinent, sequitur consideratio de eo quod est res tantum ; nam de re et sacramejito dictum est ubi de ipsa materia.
Restat itaque ostendendum qualiter res tam excellentis sacramenti sit perfectio excellentissimae virtutum, id est charitatis qua homo adhaeret Christo et membris eius. Sed iam in ipso limine quaestionis generaUter observandum est quod per omnia sacramenta datur charitas non habenti, et habenti augetur, quin tamen proprius Eucharistiae effectus confundi debeat cum effectu caeterorum. Duobus enim modis intelhgitur infundi vel augeri charitas. Uno quidem modo, in quantum habitus charitatis natura sua consequitur sanctificantem gratiam, eique in gradu intensitatis necessario commensuratur ; ex quo fit ut concomitanter inducatur per omnes causas quae iustificationem utcumque conferunt aut perficiunt. Et sic, habituaHs charitas omnium sacramentorum generahs effectus est. AHo modo intelHgitur cha. ritas per sacramentum dari vel augeri, quatenus sacramentum ad eam ordinatur ut ad proprium finem : ita sciHcet ut speciale auxiHum quod gratia sacramentaHs addit super gratiam commu' niter dictam, sit directe ad ipsam charitatem fovendam atque perficiendam. Et secundum hunc aHum modum perfectio charitatis asseritur esse proprius huius sacramenti effectus, prout ex dicendis in propositione sequenti apparebit.
Porro speciale iUud auxiHum quo res Eucharistiae ab ahis sacramentaHbus effectibus differt, in duobus consistit. Primo
De Ecclesiae Sacramentis. Tom. I. 35
546 QUAEST. LXXIX.
quidem importat auxilium habituale iuxta alibi dicta (^) ; quod etsi non possit a nobis cum omni certitudine determinate explicari, convenienter tamen diceretur esse dispositio quaedam, sanativa illius egoismi quo homo sibi soli inordinate adhaeret, et in se uno suum coarctat affectum. Superius quippe ostensum est quod omne sacramentum per gratiam sibi propriam alligat vulnus naturae lapsae suo proprio fini contrarium. Consequenter ergo dicendum videtur medicinalem Eucharistiae ligaturam apponi contra ilkid naturae corruptae vulnus, ex quo provenit ut tam facile unusquisque ad suam modicam personam omnia referat ut ad finem, cum nihil sit quod magis directe impediat charitatem Dei et proximi (^). Verum, praeter. speciale auxilium habituale, includitur etiam et actuale. Actuale autem auxiUum nunc dico, ad fervidos amoris actus quos sacramentum in ipsa sui appHcatione excitare natum est. Unde S. Thomas, art. 4 huius quaestionis, in corpore : « Res huius sacramenti est cha- « ritas, non solum quantum ad habitum, sed etiam quantum ad « actum qui excitatur in hoc sacramento ». Et in IV, D. 12,
(^) Supra, de sacram. in gener., Thes. 5.
(^) « Quando affectus vel appetitus omnino imbuitur forma boni « quod est sibi obiectum. complacet sibi in illo, et adbaeret ei quasi « fixum in ipso, et tunc dicitur amare ipsum. Unde amor nihil aliud est « quam quaedam transformatio affectus in rem amatam. Et quia omne « quod efficitur forma alicuius, efficitur unum cum illo, ideo per amo- « rem amans fit unum cum amato quod est factum forma amantis... « Unumquodque autem agit secundum exigentiam suae formae, quae « est principium agendi, et regula operis ; bonum autem amatum est « finis, finis autem est principium in operabilibus, sicut prima principia « in cognoscendis. Unde sicut intellectus formatus per quidditates re- « rum, ex hoc dirigitur in cognitione principiorum quae scitis terminis « cognoscuntur, et ulterius in cognitionibus conclusionum quae notae « fiunt ex principiis: ita amans, cuius affectus est informatus ipso «bono..., inclinatur per amorem ad operandum secundum exigentiam
< amati, et talis operatio est maxime sibi delectabilis, quasi formae suae « conveniens... Cum enim amans amatum assumpserit quasi idem sibi,
< oportet ut quasi personam amati amans gerat in omnibus quae ad
< amatum spectant, et sic quodammodo amans amato inservit, in quan- « tum amati terminis regulatur ». S. Thom., in III, D. 27, q. i, a. r.
DE EFFECTIBUS SACRAMENTI EUCHARISTIAE 547
q. 2, a. 2, q. 1, ad 2"™: « In hoc sacramento, non solum « confertur gratia habitualis, sed excitatur fervor actualis de- « votionis ».
Et haec quidem praemissa velim ut praeluceant expositioni principalis propositionis, quae sic effertur:
THESIS LI
(Art. i).
Propria res Eucharistiae est spiritualis transformatio hominis in Christum per charitatem, quae inter communicandum non solum datur quantum ad habitum, sed etiam excitatur in actum; omnemque effectum quem materialis cibus et potus agunt quoad vitam corporalem, sustentando, augendo, reparando, et delectando, sacramentum hoc operatur quoad vitam spiritualem.
Hic primo notandum quod posterior propositionis pars non est nisi amplior declaratio prioris. Omnes enim effectus sustentationis, augmenti, reparationis, et delectationis, continentur impHcite in spirituali illa transformatione per charitatem quae primo loco asseritur, sed expHcantur distinctius, ducta analogia ab effectibus cibi et potus materiaHs, adhibitisque ipsis terminis quibus post S. Thomam, (hic in corpore), ConciHum Florentinum utitur in decreto pro Armenis. Insuper animadvertendum quod non proponuntur omnes effectus hic recensiti, tamquam aeque necessario causati per sacramentum, id est tamquam respondentes eidem dispositionum sufhcientiae ; aHa enim est ratio gratiae habituaHs, et aHa ratio actuaHs fervidaeque charitatis quae in sacramenti sumptione excitatur. Ad veritatem propositionis sufhcit ut Eucharistia per se nata sit causare quidquid hic asseritur, etsi vel propter carentiam devotionis, vel propter quodHbet aHud impedimentum, (quod reHnquitur infra examinandum), non omnes dictos effectus consequatur, etiam in eo qui non sacrilege communicat.
548 QUAEST. LXXIX.
§ 1-
Quod res Eucharistiae est transformatio hominis i Christum per amorem. — Hoc imprimis demonstrant verba Domini, loan. VI-57, ubi declarans quis futurus sit efifectus sacramenti quod tunc promittebat : « Qui manducat, inquit, meam « carnem et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in eo ». Atqui manere in altero, et habere alterum manentem in se, quaedam circumlocutio est qua amoris perfectio et transformatio amantis in amatum exprimitur. Dicitur enim, 1 loan. IV-16: « Qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo », quod est dicere, proprium amoris esse ut faciat mutuam inhaesionem qua amans manet in amato et habet amatum manentem in se. Nec a longe petenda ratio est, quia secundum quod amans reputat voluntatem et bona amici sicut sua, sic manet in amato, quasi sequens id quod est intimum amati ; et vice versa, secundum quod vult et agit propter amicum sicut propter seipsum, reputans amicum idem sibi, sic habet amatum manentem i7i se, quasi impressum in affectu suo per quamdam complacentiam. Talis igitur est effectus huius sacramenti in homine communicante, qui a sua forma quodammodo recedit ut in Christum dilectum transferatur, soluto eo quo continebatur intra semetipsum ; nam, « sicut res naturalis non amittit formam nisi solutis « dispositionibus quibus forma in materia retinebatur, ita oportet « quod ab amante terminatio illa qua intra terminos suos tan- « tum continebatur, amoveatur » (^).
Eadem etiam conclusio ratione theologica potest firmari. Etenim proprius effectus uniuscuiusque sacramenti sumi debet ex similitudine effectus corporahs ad quem materia eius est naturaliter ordinata; quippe, ratione materiae habet sacramentum ut significet symbolice, id est per modum cuiusdam analogiae, iuxta aHbi dicta de sacramentis in genere. Nunc autem materiale Eucharistiae ordinatur ad refectionem corporis per physicam con-
(') S. Thom. in III, D. 27, q. i, ad 4"'>^.
DE EFFECTIBUS SACRAMENTI EUCHARISTIAE 549
versionem adiuncti alimenti in substantiam sumentis. Necesse igitur est ut sacramentalis effectus proportionaliter etiam consistat in refectione animae per spiritualem quamdam conversionem sive transformationem, non tamen spiritualis alimenti in communicantem, sed vice versa, communicantis in Christum qui est spirituale alimentum : quandoquidem spiritualis vita hominis non potest perfici per hoc quod caelestis cibus convertatur in hominem ipsum, sed omnino ex inverso. Insuper, ut observat Albertus Magnus in IV, D. 9, a. 4, ad l"'", quotiescumque duo uniuntur ita ut unum debeat mutari in alterum, tunc potentius mutat ad se id quod debilius est. Unde, cum iste cibus sit potentioris virtutis quam ipsum manducantes, ideo manducantes spiritualiter mutat ad se; qua de causa Augustinus 1. 7 Confess. c. 10, introducit Christum dicentem sibi : « Nec tu me mutabis « in te sicut cibum carnis tuae, sed tu mutaberis in me ». Itaque cum spiritualis transformatio animae in alterum fiat per amorem sive charitatem, ut supra notatum est, reHnquitur dicendum, rem Eucharistiae esse charitatis perfectionem qua homo in dilectum Christum quodammodo convertitur. Charitatem autem dico tam habitualem quam actualem, ut proportionaHter respondeat rC" fectio interioris hominis refectioni corporaH ; nam cibus vel potus corporaHs non tantum habituaHter reficit sumentem, verum etiam confert actualem iHam refociHationem quam unusquisque, si bona et florenti valetudine gaudeat, in ipso sumendi actu experitur. Sed iam pronum est descendere ad distinctiorem analysim effectuum sacramenti, quia sicut in effectu corporaHs refectionis quadruplex veluti formaHtas distinguitur, dum homo, per hoc ipsum quod incorporat sibi ahmentum, primo sustentatur, secundo augetur, tertio reparat deperditum, quarto convenientem habet delectationem : sic quoque in spirituaH refectione huius convivii, per hoc ipsum quod homo spirituaHter incorporatur Christo, consequitur quatuor enumerata a Florentino, et proportionaHter respondentia supradictis, ut statim declaro.
550 QUAEST. LXXIX.
Quod Eucharistia sustentat, auget, reparat, et delectat.
- Sustentat, — Affirmat Tridentinum, Sess. XIII, cap. 2, ubi ait sacramentum hoc sumi tamquam antidotum quo a peccatis mortalibus praeservemur. Inculcat ipse Christus, loan. VI, 50-54, dicens: « Ut si quis ex ipso manducaverit, non moriatur... « Nisi manducaveritis carnem FiHi hominis, non habebitis vitam « in vobis »; nam haec et similia ostendunt, exspectandum esse ex hoc sacramento sustentationis auxihum quo quis habet unde non moriatur, unde retineat vitam, unde maneat in Christo, etc, quod est perseverare. His etiam testimoniis adde ea quae in figura huius sacramenti vel acta vel dicta fuerunt. Quo in genere insigne est illud 3 Reg. XIX, 1-8: « Perrexit (Elias) in deser- « tum viam unius diei, cumque venisset et sederet subter unam « iuniperum, petivit animae suae ut moreretur, et ait : Sufficit « mihi, Domine, tolle animam meam, neque enim meHor sum « quam patres mei. Proiecitque se, et obdormivit in umbra iuni- *"« peri, et ecce angelus Domini tetigit eum, et dixit iUi: Surge « et comede. Respexit, et ecce ad caput suum subcinericius panis « et vas aquae; comedit ergo et bibit, et rursum obdormivit. « Reversusque est angelus Domini secundo, et tetigit eum, di- « xitque iUi : Surge, comede, grandis enim tibi restat via. Qui « cum surrexisset, comedit et bibit, et ambulavit in fortitudine « cibi illius quadraginta diebus et quadraginta noctibus usque ad « montem Dei Horeb ». Et ad idem refertur id quod Christus muitiplicaturus panes, in huius sacramenti figuram, Marc. VIII-3, dixit: « Et si dimisero eos ieiunos in domum suam, deficient « in via ». Solummodo quaeri solet quomodo fiat sustentatio illa. Respondeo, fieri partim per collationem gratiae sacramentaHs quae supra primo loco recensita est, partim etiam ex fervore actuaHs charitatis ad quam homo inter communicandum excitatur. Sustentamur enim in spirituaH vita, tum ex hoc quod datur nobis habituale principium contra vulnus amoris proprii impediens nos a persistendo in amore Dei, tum ex hoc quod iden-
DE EFFECTIBUS SACRAMENTI EUCHARISTIAE 55 1
tidem fervemus et quodammodo inebriamur dulcedine divinae bonitatis.
Auget. — Affirmat Tridentinum ubi supra, dicens hoc sacramentum sumi tamquam spiritualem animarum cibum quo confortentur vita illius qui dixit : Qui manducat me, et ipse vivet propter me. Affirmat etiam Florentinum in decreto pro Armenis, asserens nos in eo sacramento proficere ad virtutum et gratiarum augmentum. Ostenditur praeterea ex analogia cibi materialis, per quem homo impinguatur, et ideo dicitur in officio corporis Christi : Christum Regem adoremus, qui se manducantibus dat spiritus pinguedinem. « Restat igitur, ait S. Thomas, ut cum sa- « cramentum reahter sumitur, gratia augeatur, et vita spiritualis « perficiatur; ahter tamen quam per sacramentum Confirmatio- « nis, in quo augetur et perficitur gratia ad persistendum contra € exteriores impugnationes inimicorum Christi ; per hoc autem « sacramentum augetur gratia et perficitur spiritualis vita, ad « hoc quod homo in seipso perfectus exsistat per coniunctionem « ad Deum » Q).
Reparat. — Innuit Tridentinum cum ait Eucharistiam sumi tamquam antidotum quo hberemur a culpis quotidianis. Suadet insuper analogia cibi corporaHs, cuius beneficio quotidie reparatur id quod innati caloris vi quotidie consumitur, Constat autem efiectum hunc pertinere ad Eucharistiam in quantum est causa actualis charitatis ; non enim aliter intelhgi potest reparatio deperditi per veniales seu quotidianas culpas, quia veniales culpae non minuunt habitum, ut nunc suppono ex materia de gratia et virtutibus, sed minuunt fervorem, et reddunt hominem tepidum in exercitio bonorum operum ; cui defectui directe non obviatur per augmentum habitus, sed per actus fervidos.
Delectat. — Iste effectus, non secus ac caeteri, ex simiHtudine corporalis convivii et lautae refectionis deducitur. Est enim Eucharistia convivium de quo Isai. XXV-6 : « Et faciet « Dominus exercituum omnibus popuHs in monte hoc convivium « pinguium, convivium vindemiae, pinguium meduHatorum, vin-
(') S. Thom., hic, art. i, ad i^°^.
552 QUAEST. LXXIX.
« demiae defaecatae ». Est coena magna de qua Luc. XIV- 16: « Homo quidam fecit coenam magnam, et vocavit multos ». Sicut ergo homines praeparant suis invitatis corporales delicias, ita et suis Deus spirituales ; quo fit ut Eucharistia dicatur mel, panis suavissimus, panis om7ie deledamentum in se habens, adeps frumenti, calix inebrians, vinum quod laetificat cor hominis, poculum quod tristibus offertur in tristitiae remedium, et alia huiusmodi (^). Haec porro delectatio procedit ex fervidis actibus amoris, ad quos homo excitatur in sumptione huius sacramenti. Quippe delectatio seu gaudium causatur ex actuali amore, tum propter praesentiam et possessionem boni amati, tum etiam propter hoc quod ipsi bono amato proprium bonum inest et conservatur. Atqui charitas quae in communicante excitatur est amor Christi cuius bonum immutabile est, cum ipse sit immortahs et beatus; praeterea, ex hoc ipso quod in sacramento recipitur, praesentialiter amanti adest ut possessus ab eo, et hoc modo spirituaHs delectatio quae est effectus sacramenti, ex actuah charitate causatur et resultat (^).
Duobus igitur exsistentibus propriis effectibus Eucharistiae, scilicet habitu et actu charitatis, ut in prima propositionis parte declaratum est, vel utrique simul, vel alterutri seorsum, accommodari debet unumquodque ex iis quatuor quae in secunda parte fuerunt recensita.
SCHOLION
(Art. 2-7).
Ea quae docet S. Thomas in his articulis, vel pertinent ad materiam de sacrificio infra exponendam, vel sunt ampHores quae-
(^) Cf S. Thom., in officio corporis Christi, et infra, Quaest. 81, a. T, ad 3'^°!.
(^) « Per hoc sacramentum, quantum est ex sui virtute, non solum « habitus gratiae et virtutis confertur, sed etiam excitatur in actum... Et < iiide est quod ex virtute huius sacramenti anima spiritualiter reficitur « per hoc quod anima spiritualiter delectatur, et quodammodo inebria- « tur dulcedine bonitatis divinae, secundum illud Cantic. V-i : Comedite, « amici, et bihite, et inebriamini, charissimi ». S. Thom., hic, a. i, ad 2"°^.
DE EFFECTIBUS SACRAMENTI EUCHARISTIAE 553
dam determinationes doctrinae praecedentis ; et ideo, pro ea parte quae respicit sacramentum in quantum huiusmodi, breviter expediuntur.
In art. 2 dicitur hoc sacramentum causare adeptionem vitae aeternae. Et ratio est quia Eucharistia non solum dat gratiam, sed etiam speciale auxilium ad perseverandum in illa. Gratiae autem et charitati in finem conservatae debetur gloria. Recte igitur adeptio gloriae huic sacramento attribuitur tamquam speciaHs eius effectus. — Item, gloria procedit ex gratia ; gratia causatur per sacramenta ; sacramenta autem sunt vel Eucharistia, vel quaedam aha ad ipsam ordinata ut ad suum finem suamque consummationem ; ergo a primo ad ultimum, gloria causatur per Eucharistiam, vel in se, vel in aHquo sui inchoativo susceptam.
In art. 3 docet S. Thomas effectum Eucharistiae non esse regulariter remissionem peccati mortaHs, quia cum hoc sacramentum sit per exceUentiam sacramentum vivorum, accedens cum conscientia peccati committit grave sacrilegium, et iudicium potius sibi manducat et bibit. — Operatur tamen Eucharistia primam iustificationem in eo qui peccati conscientiam et affectum non habens, bona fide attritus accedit, ut dictum est in superioribus ubi de sacramentis in communi. Unde, ad id quod imploratur in quadam postcommunione, sit (hoc sacramentum) ad/utio scelerum : « Dicendum quod petimus ut sit ablutio, vel eo- <i rum quorum conscientiam non habemus secundum iUud Psalm. «XVIII-13: Ab occultis meis munda me... vel etiam ut nobis « robur detur ad scelera vitanda » (').
In art. 4 dicitur quod hoc sacramento remittuntur veniaHa : iUa, inquam, veniaHa quorum est in homine dolor et virtuaHs saltem retractatio. Adhuc tamen disputant quidam de modo quo per Eucharistiam fit haec remissio, et solutio pendet ex dicendis in materia de Poenitentia. Interim vero non oportet aHum modum agnoscere praeter iUum qui in confesso est apud omnes, et qui sohis indicatur a S. Thoma in praesenti ; videHcet mediantibus actibus charitatis qui excitantur ex virtute sacramenti,
(^) Hic, ad 1"^°^.
554 QUAEST. LXXIX.
pro quanto includunt venialium displicentiam saltem virtualem, •< puta cum aliquis hoc modo fertur secundum affectum in Deum « et res divinas, ut quidquid sibi occurreret quod eum ab hoc « motu retardaret, displiceret ei, et doleret se commisisse, etiamsi « actu de illo non cogitaret » (^).
In art. 5 dicitur sacramentum Eucharistiae ex quadam concomitantia remittere temporalem poenam peccati. Duo ergo ibi affirmantur. — Primum est quod non fit haec remissio directe ex vi sacramenti, quia hoc sacramentum directe non tollit nisi id quod contrariatur fini eius ; porro reatus poenae temporahs nec charitati nec fervori charitatis est oppositus. — Alterum est quod remissio illa concomitanter obtinetur, eo quod charitatis actus quos excitat Eucharistia, non solum meritorii sunt, verum etiam satisfactorii, et ideo « ad principalem effectum homo con- « sequitur remissionem poenae, non quidem totius, sed secundum « modum suae devotionis et fervoris ».
In art. 6 docet S. Thomas, Eucharistiam praeservare a peccatis futuris, tum quia sustentat et auget spiritualem vitam, tum quia minuit causas tam exteriores quam interiores peccati : exteriores quidem, nam sacramentum hoc « in quantum est quod- « dam signum passionis Christi per quam victi sunt daemones, « repeUit daemonum impugnationem » ; interiores vero, nam « licet non directe ordinetur ad diminutionem fomitis, diminuit « tamen fomitem ex quadam consequentia, in quantum auget « charitatem » (^).
Tandem in art. 7 dicitur Eucharistia in quantum sacramentum est, non prodesse nisi soH sumenti : quo tamen non obstante, recte admodum et pie, vel pro animabus purgantibus, vei pro aliis adhuc inter vivos degentibus fideles communicant. Primo quidem quia contingit ut communioni sacramentali sit quandoque annexa indulgentia defunctis applicabiUs. Secundo quia ipsa communio est excellens actus reHgionis qui potest pro aHo offerri quoad satisfactionem ex opere operantis, sicut alia
(^) Infra, Quaest. 87, a. i in corp. n Hic, ad 3«°'.
DE EFFECTIBUS SACRAMENTI EUCHARISTIAE 555
quaelibet bona opera, et sic ei prodesse per modum suffragii. Tertio et maxime, quia hoc sacramentum habet specialem efficaciam ad excitandum fervorem charitatis, adeoque ad reddendum hominem magis aptum ut impetret a Deo id quod aliis obtinere vult, et in hunc sensum accipi potest illud Apostoli, 1 Cor. XV-29 : Alioquin quid faciunt qui baptizantur, (hoc est, qui se purificant) pro mortuis.
Notandum denuo est, eamdem esse rationem unionis cum Christo, et cum membris eius. Quare, si res Eucharistiae est perfecta unio ad Christum per amorem, eo ipso est perfecta corporis mystici unitas, iuxta superius praemissa in ipso limine totius disputationis (^).
Notandum praeterea, quoad tempus in quo confertur effectus sacramenti, distinctionem esse faciendam inter effectum gratiae habitualis, et effectum actualis charitatis. — De gratia habituali certum est quod homini rite disposito confertur ipso instanti quo primum appHcatur sacramentum, id est, quo primum species sunt manducatae; sin autem post sumptionem dispositiones adyeniant, modo tamen ante specierum corruptionem, tunc tantum sequitur effectus; sed nec improbabiHter diceres augeri posse sacramentalem gratiam habitualem toto tempore praesentiae Christi, si ex parte communicantis maior adveniat dispositio. — De effectu vero qui in actuaH fervore charitatis reponitur, dubium esse non potest quin aequaHter influatur, quantum est ex virtute sacramenti, quamdiu sacramenti ipsius perseverat appHcatio. « Est enim tunc praesens corporaHter in « nobis (Christus), ac per hoc, pascens et iHuminans spiritua- « Hter animam, ut sic etiam iHud impleatur : Quamdiu sum in « mundo, lux sum mundi. Attestatur autem huic sententiae ne- « cessaria mentis occupatio communicantium, et praecipue sa-
(^) « Quel est donc le vrai effet, et la chose, pour ainsi parler,
< de ce sacrement ? Etre incorpor6 a Jesus Christ, lui 6tre parfaitement
< uni selon lesprit..., sans jamais ^tre en division ni en froideur, ni
< avec lui, ni avec aucun de ses membres ». Bossuet, Meditations sur TEvangile, la C^ne, ^geme jour.
556 QUAEST. LXXIX,
« cerdotum, circa reverentiam exteriorem sacramenti, ne scilicet « aut sanguis efFundatur, aut partes hostiae dentibus aut palato « haereant, et huiusmodi » ('). Cum enim actuales fervoris effectus requirant dispositionem actualis recollectionis, ut in sequenti propositione dicetur, hinc fit ut sacramenti influxus in tempore consequente sumptionem magis quam in sumptione ipsa, ex natura rei debeat persentiri.
THESIS Lll.
(Art. 8).
EfFectus huius sacramenti, qua parte respicit actualem fervorem charitatis, impeditur per defectum actualis recollectionis et affectum ad venialia ; sed qua parte consistit in qualicumque augmento habitualis gratiae, nuUam aliam dispositionem per se requirit praeter statum amicitiae cum Deo.
§ 1-
Superest ut de dispositionibus ad sacramenti fructum requisitis nonnulla dicantur. De qua re imprimis statuitur, effectui actualis fervoris obstare divagationem mentis, necnon et affectum cordis adhuc venialibus vanitatibus inhaerentis.
Obstat, inquam, mentis divagatio, undecumque illa proveniat, etiam ex causa naturah, minimeque culpabili. Et ratio est quia ad omnem effectum ex opere operato requiritur carentia dispositionis contrariae, ut dictum est ab initio, ubi de sacramentis in communi. Sed divagatio mentis, ex quacumque causa procedat, est impedimentum ad audiendam vocem Dei actu pulsantis cor, adeoque est obex ad fervidos actus qui ex auditione consequuntur. Obstat potissimum affectus ad venialia, qui proportionaHter contrariatur fervori charitatis, sicut affectus ad mortale peccatum contrariatur substantiae charitatis. Fervor
(^) Caietan., in 3^"^ Part., q. 79, a. i.
DE KFFECTIBUS SACRAMENTI EUCHARISTIAE 557
enim metaphorice nunc dicitur, similitudine desumpta ex liquido quod ebullit, et extra vas in quo continetur, erumpit: quatenus tunc fervet charitas, quando per actum sibi proprium exit quodammodo extra se, referendo ad Deum super omnia dilectum omnes hominis affectus et amores. Atqui veniale peccatum est quidem compossibile cum amore Dei super omnia, quia non est contra ordinem ultimi finis ; sed cum sit praeter ordinem illum, non est ad Deum dilectum referibile, et ideo affectus inhaerens ad veniales vanitates impedit ne ferveat charitas, impediendo ne actu reducat in Deum cuncta quae in homine sunt et procedunt ab homine. Observandum tamen quod fervor habet gradus, et potest esse quoad aliqua, quin exsistat quoad omnia ; unde etiam dari potest tahs inhaesio ad veniaha, quae non ex toto impediat fervoris effectum, sed vel ex toto vel ex parte. Ad rem S. Thomas in IV, D. 16, q. 2, a. 1, ad 2"^: « Quod- « hbet peccatum mortale opponitur cuihbet quantumcumque « parvae charitati ; non autem quodhbet veniale opponitur cui- « cumque fervori charitatis. Dicitur enim fervor charitatis per « simihtudinem, secundum quod ad exteriora quodammodo ebul- « hendo refunditur; ex illa autem parte qiia veniale committi- « tur, charitatis fervor non. apparet, sed ahquid praeter chari- « tatem. Unde quamvis sit fervor charitatis quantum ad ahqua, « potest tamen esse tepiditas quantum ad aha, et sic non qui- « hbet fervor opponitur cuihbet veniah ; unde non est simihs « (omnino) comparatio peccati mortahs ad charitatem, et venia- « hs ad fervorem charitatis ». Hactenus de obice ad effectum actualis refectionis (').
(^) Haec impedimenta bene reducit Lugo, Disp. 12, Sect. 4, n. 94, ad tria sequentia : « Primo ex eo quod homo acceptis illis auxiliis qui- « bus excitatur ad actus fidei et dilectionis... non cooperetur... Item « si, (quod maximum impedimentum esse solet), animae palatus mor- < bidus sit, et rerum temporalium affectu praepeditus ; tunc enim, sicut « infirmis frequenter accidit, Christi praesentia etiam credita et consi- « derata non multum sapit, quia animae gustus praeoccupatus est hu- « more diverso. Ex parte etiam corporis potest aliquando impedimen- « tum provenire ; nam si adversa valetudine nimium gravetur, aut
558 QUAEST. LXXIX.
§ 2. .
Sed nunc ulterius inquiritur utrum ad effectum etiam gratiae sacramentalis habitualis, praeter antecedentem gratiae statum qui per se loquendo exigitur ne sit sacrilega communio, exigatur etiam ut dispositio necessaria, actualis devotio.
Plures antiqui doctores vel dubitant vel habent modos loquendi faventes affirmativae sententiae. Dicit enim S. Thomas in IV, D. 12, q. 2, a. 1, q. 3: « Quia interdum absque mor- « tali peccato actualis devotio impediri potest, cum distractio- « nes variae ipsam impediant..., absque peccato mortali potest « effectus huius sacramenti impediri : ita quod aliquis augmen- « tum gratiae non consequatur, nec tamen reatum peccati mor- « talis incurrat, sed forte reatum venialis peccati, ex hoc quod « imparatus accedit ».
Dicit etiam S. Bonaventura in IV, D. 12, part. 2, a. 1, q. 1 : « Ad illud quod quaeritur, utrum vir iustus recipiat effi- « caciam, dicendum quod si se debite praeparet, recipit; alio- « quin si ex quodam torpore, vel ex distractione non se debite « praeparat, aut nullam, aut modicam reportat efficaciam, quam- « vis non incurrat mortalem offensam ». Et infra: « Tunc spi- « ritualiter manducat, (vir iustus), quando movetur motu fidei « et charitatis, quia tunc masticat et incorporat; et ideo si ne- « gligit, non reportat effectum ».
Dicit praesertim Caietanus in 3*°^ Part., q. 79, n. 1 : « Hic « sensus, (puta, quod per hoc sacramentum augeatur intensive « habituaHs gratia tunc cum sumitur, etiamsi nullus interior cha- « ritatis actus ob mentis distractionem interveniat), favorabiHs « est, et demulcens aures multitudinis innumerabilium sacerdo-
< vehementi aliquo dolore afficiatur, debilitatur animae virtus ad sen- « tiendam dulcedinem spiritualem, eo quod ex natura rei eadem anima « nimium dispersa et attenta ad aliud vehemens obiectum, non potest « attendere ad hoc aliud, quantum opus esset ad eiusmodi delectatio-
< nem experiendam ».
DE EFFECTIBUS SACRAMENTI EUCHARISTIAE 559
« tum quasi quotidie celebrantium, qui tamen seipsis meliores « non quotidie fiunt. Mihi autem hinc ordiendo, sensus iste ve- « rus non apparet. Si enim qualibet sumptione Eucharistiae « augeretur gratia infinitorum pene sacerdotum quos credimus « vere in gratia celebrare, charitas iam esset maior intensive, « quam credi rationabile sit : cum tanta magnitudo charitatis « in tanta multitudine, otiosa appareat, quoniam nec extra ap- « parent, nec interius de seipsis testantur actus similes ferven- « tissimae charitati. Et tameh certum est quod sicut amor Dei « non est otiosus, sed operatur magna si est, ita tam magna « augmentatio amoris Dei non est otiosa, sed operatur multo « maiora quam prius... Consequenter, si longe maiora operari « renuit, longe maior charitas non est; et tamen longe maior « ponitur esse in singuHs celebrationibus, quantumcumque pa- « rum crevisset charitas sacerdotis, qui tot annis diebus fere « singuhs in gratia celebravit ». Et post multa interiecta concludit Caietanus : « Manducatio sacramentalis quae actuahter fit, « significat manducationem spiritualem quae interius exerceri « debet. Et ubi nonnisi in sui principio, hoc est in habitu sal- « vatur, licet ad vitandum fictionis peccatum mortale sufficiat, « ad nutriendum tamen animam nihil prodest ; imo hinc et anima « malum veniaHs peccati, et corpus damnum infirmitatis, imbe- « cillitatis, aut etiam mortis quandoque incurrit, dicente Apo- « stolo : Ideo inter vos multi infirmi et imbecilles, et dormiunt « multi. Hanc ergo poenam corporalem puto saepe a Deo in- « fligi ob parvam praeparationem quae fit ad hoc sacramen- « tum ».
Sed contra hanc sententiam est rata et decisa sententia S. Thomae in praesenti, ubi docet venialia peccata actu exercita impedire eflectum sacramenti quoad actualem refectionem, sed non quoad ahquale habitus augmentum ; veniaHa vero 'praeterita, quorum affectus nec actu nec virtute manet, non obstare quominus plenarie gratiam sacramenti consequatur qui devote accedit: « ActuaHs refectio spirituaHs dulcedinis impeditur, inquit, « si aHquis accedat ad hoc sacramentum per peccata veniaHa
56o QUAEST. LXXIX.
« mente distractus; non autem tollitur augmentum habitualis « gratiae vel charitatis ».
Et facile demonstratur haec assertio, quia illa sola dispositio est per se necessaria ad recipiendum cum aliquo fructu Eucharistiae sacramentum, quae sola exigitur ut non sit sacrilega communio. Atqui ex omnium consensu et ex aperta doctrina Tridentini, Sess. XIII, cap. 7, sola dispositio quam quis debet habere ne sacrilege communicet, est status gratiae vel conservatus, vel si opus sit, per sacramentalem confessionem recuperatus. Ergo defectus actuaHs devotionis non tollit augmentum habitualis gratiae vel charitatis. — Maior argumenti constat, eo quod omnis suscipiens sacramentum tenetur sub gravi procurare ne frustra et in vanum recipiat ipsum sacramentum ; infructuosa enim sacramenti susceptio est per se abusus sacramenti, qui nonnisi ratione ignorantiae sive bonae fidei potest a mortali excusari. Unum ergo de duobus : vel communicare cum solo statu gratiae absque actuali devotione est per se grave sacrilegium, quod nemo dicit; vel si non est sacrilegium, impossibile est ut sit penitus infructuosa communio.
Ad auctoritatem ergo S. Thomae in IV Sententiarum, dicendum quod ibi non negat augmentum habitualis gratiae, sed solum effectum actualis fervoris, ut patet ex verbis quae locum obiectum immediate antecedunt: « Cum hoc sacramen- « tum perficiat coniungendo fini, ad hoc quod effectum suum « plene habeat in sumente, oportet quod adsit actualis devotio. « Et quia interdum absque mortali peccato, etc. ». — Quod autem ad S. Bonaventuram attinet, cum ipse sub disiunctione dicat, aut nullam, aut modtcam reportat efficaciam^ nihil concluditur.
Ad rationes vero Caietani in primis dico nullius robo ris esse experimentale argumentum quod tanti facere videtur. Agitur quippe de illo qui crebro, puta omni die communicat cum magna negligentia et absque ullo conatu ad proficiendum in virtute, ad recolligendum se in oratione, etc, etc. De huiusmodi ergo potest fieri duplex hypothesis : una favorabiHs, sed
DE EFFECTIBUS SACRAMENTI EUCIiARISTlAE 56 1
rarissima, ut videtur; altera non favorabilis, sed frequentior ; consideremus utramque.
Hypothesis sane frequentior est, quod huiusmodi communicans identidem labitur in mortale, quia magna illa vitae tepiditas et frequentia peccata veniab'a quae in celebratione sacramenti committuntur, disponunt ad mortale secundum dicta Sanctorum; unde iam negari debet suppositum ex quo procedit argumentum. Suppositum enim erat, quod sacramentalis gratia Eucharistiae accrevit in tali homine secundum numerum omnium communionum quas fecit ab initio. Porro per mortale peccatum deperditur praecedens gratia; quando autem homo redit ad poenitentiam et denuo iustificatur, quaeri posset utrum ipso facto restituatur ei tota gratia quam prius quocumque ex titulo habebat. Equidem affirmative respond^nt moderni in materia de reviviscentia meritorum, sed negant antiqui, ut videre est apud S. Thomam infra, Q. 89 per totum. Certe si de gratia sacramentah agatur, illa sola dici potest restitui, cuius adhuc manet in homine titulus et ratio; et quia in Eucharistia res et sacramentum non est in suscipiente, sed in materia consecrata, gratia per Eucharistiam praecedenter habita nunquam reviviscit. Ecce ergo subtrahitur ipsum totius argumentationis suppositum.
Nunc autem si consideretur hypothesis favorabihor, eademque rarissima, in qua homo crebrius cum magna tepiditate vitae et magna negligentia sumens Eucharistiam, a mortahbus se praeservat, tunc dico quod haec ipsa praeservatio foret egregius quidam, et maxime proportionatus effectus gratiae sacramentaHs in eo continuo accrescentis, quin oporteat invenire heroica illa opera virtutum de quibus loquitur Caietanus. — His adde tripHcem observationem. Primo, in his qui tepide accedunt, augmentum habituaHs gratiae est minimum. Secundo, habitus per se infusi, etsi dent incHnationem ad suos actus, tamen non dant iUam facihtatem quae consistit in remotione extrinsecorum impedimentorum; directe enim et formaHter nec mortificant passiones, nec excludunt habitus vitiosos acquisitos, nec toHunt arduitatem virtutis ; quo fit ut post infusionem habituaHs gratiae, eiusque augmentum, contingere facile possit ut homo in ratione De Ecclesiae Sacramentis. Tom. I, 36
562 QUAEST. LXXIX.
vivendi non admodum mutetur nisi generose per mortificationis studium sese exerceat. Tertio, insignia virtutum opera non solum supponunt gratiam habitualem, sed etiam et maxime procedunt ex charitatis fervore qui in tepide communicante ex eius indispositione impeditur.
Caeterum, quomodo ex doctrina ista minime sequatur quod frequens communio sit semper expediens ad animae salutem, apparebit ex dicendis in quaestione sequenti, ad art. 10.
DE USU EUCHARISTIAE
QUAEST. LXXX.
Deinde considerandum est de usu sive sumptione huius sacramenti. Sed quia multa ad hanc quaestionem pertinentia partim quidem obvia sunt,'partim vero in theologia morali expHcari solent, visum est ea tantum breviter et perpaucis attingere, quae et potioris momenti esse, et scholastica expositione indigere videbuntur.
§ 1- (Art. 1-2).
De triplici ratione hoc sanctum sacramentum accipiendi. — Recte et sapienter, inquit Tridentinum Sess. XIII cap. 8, Patres nostri tres rationes hoc sanctum sacramentum accipiendi distinxerunt: sacramentahter tantum, spirituaHter tantum, sacramentahter simul et spirituaUter. Communio sacramentalis tantum, illa est qua sacramentum re sumitur et valide appHcatur, sed absque fructu gratiae propter obicis exsistentiam. Spiriiualis tantum, qua quis solo affectu et desiderio manducat corpus Christi, et ex hac manducatione in voto, consequitur aHquem fructum ex opere operantis. Sacramentalis simul et spiritualis, qua sacramentum in re sumitur, efcum fructu ex opere operato.
Ex hac distinctione confirmatur responsio in superioribus tradita ad varia Augustini loca, ubi videtur sanctus iHe Doctor asserere quod ab impiis non sumitur corpus Christi. Dicendum enim cum BeUarmino ('), « saepissime apud Augustinum, iUud « solum dici tale et vere tale, quod habet effectum suum con- « iunctum; res enim ex fructu aestimantur. Itaque iUos dicit vere
(^) Bellarminus, de Euchar., 1. i, c. 13.
V
564 QUAEST. LXXX.
« comedere corpus Christi, qui utiliter comedunt; quo modo etiam « nos vulgo dicimus aliquem nihil comedisse, qui tam parum co- « medit, ut non sufficiat ad eius vitam sustentandam ; aut certe, « quod comedit non retinet, sed continuo eiicit... Denique in « serm. 2 de verbis Apostoli a Calvino citato Augustinus dicit : « Illud manducare, refici est ; illud bibere, quid est nisi vivere ? « Cum ergo manducare apud illum eo loco sit refici, quid mirum « si dicat eos non vere manducare qui non reficiuntur? »
(Art. 5).
De gravitate peccati communionis sacrilegae. — Primo exponit S. Thomas quotuplici modo peccatum unum dici possit gravius altero : per se scilicet, id est secundum rationem suae speciei quae attenditur ex parte obiecti ; per accidens vero, id est ratione circumstantiarum quae sumuntur ex parte peccantis.
Secundum rationem suae speciei peccatum aliquod tanto est gravius, quanto et nobiliori virtuti directe opponitur, et nobilius uniuscuiusque virtutis obiectum laedit. Porro inter virtutes hic ordo est, ut primum locum obtineant theologales quae ipsam increatam divinitatem pro obiecto habent. Quare peccata ex suo genere gravissima ea sunt quae directe opponuntur fidei, spei, et charitati, puta odium Dei, desperatio et haeresis seu infidehtas, cui etiam adiungenda est blasphemia, eo quod vel includit interiorem haeresim, vel certe opponitur exteriori fidei confessioni. — Succedunt deinde virtutes morales sive cardinales, in quibus principatum tenet iustitia ; et inter partes potentiales iustitiae primo loco venit religio, utpote pro obiecto habens specialem honestatem quae in eo relucet, ut Deo et rebus sacris debitus honor seu reverentia deferatur. Constat autem communionem sacrilegam directe opponi virtuti religionis. Quare hoc peccatum ex sua speeie est minus grave quam ea quae virtutibus theologicis directe et immediate opponuntur, gravius vero iis quae opponuntur virtutibus moralibus a religione diversis. Non tamen est maximum omnium quae rehgioni contrariantur. Etenim ad virtutem reli-
DE USU KUCHARISTIAE 565
gionis pertinet reverentia praestanda tum divinitati propter supremam eius excellentiam, tum iis quae propter coniunctionem ad Deum plus minusve participant de excellentia divina. Hinc in genere peccatorum religioni oppositorum, gravissimum erit illud quo directe laeditur reverentia debita divinitati sicut periurium. Sequenti gradu computanda erunt peccata quibus laeditur honor debitus humanitati Christi, quia haec sanctissima humanitas hypostatice coniungitur Deo Verbo, in cuius persona debet cultu latriae coadorari. Sed hic iterum subdistinguendum est; nam alia sunt peccata contra reverentiam humanitatis Christi in propria specie, et haec sunt in se graviora, quia iniuria immediatius attingit Christum ; alia vero sunt peccata contra humanitatem Christi in specie sacramenti, et ista tertium ordinem tenent in gravitate sacrilegii. Sed iterum, multo gravius committeret sacrilegium qui proiiceret sacramentum in lutum, quam qui indigne communicat, ut ostendit S. Thomas in responsione ad S'^™.
Haec quidem de gravitate peccati communionis sacrilegae quantum est ex parte obiecti. Nunc autem si ratio habeatur cirr cumstantiarum personae peccantis, saepe accidit ut communio sacrilega debeat reponi in infimo ordine sive gradu peccatorum mortaHum, « puta in his cfui ex quodam timore, ne deprehen- « dantur in peccato, cum conscientia peccati ad hoc sacramentum « accedunt » (^). Cavendum igitur est ab omni excessu ex quo animae, praesertim puerorum, possent in desperationem coniici; et prudenter interpretandi sunt Patres, quando comparant peccatum indigne communicantium cum peccato ludae vel ludaeorum crucifigentium Christum; nam ista sunt accipienda, non secundum aequalitatem, sed secundum quamdam proportionalitatem. « Pec- « catum indigne sumentium hoc sacramentum comparatur peccato « occidentium Christum, secundum simiHtudinem, quia utrumque « committitur contra corpus Christi ; non tamen secundum cri- « minis quantitatem... Fornicator accipiens corpus Christi com- « paratur ludae Christum osculanti, quia uterque ex signo « charitatis Christum offendit , non tamen quantum ad criminis
(^) S. Thom., hic, in corp.
566 QUAEST. LXXX.
« quantitatem, siciit etiam prius dictum est in solutione prae- « cedenti » (').
Caeterum, inter alia antiquitatis testimonia insigne est illud Cypriani 1. de lapsis c. 15-16, ubi de iis loquens qui saeviente persecutione, fidem coram tyranno negaverant, et postmodum ad Eucharistiae sacramentum absque poenitentia accedebant : « Mor- « tiferos, inquit, idolorum cibos adhuc pene ructantes, Domini « corpus invadunt, quando... Apostolus testetur et dicat : Non « potestis mensae Domini communicare et mensae daemoniorum. « Item contumacibus et pervicacibus comminatur et denuntiat di- « cens : Quicumque ederit panem aut biberit caHcem Domini in- « digne, reus erit corporis et sanguinis Domini (1. Cor. XI-27). « Spretis his omnibus atque contemptis, ante expiata delicta, ante « exomologesim factam criminis (^')--- ^^^^ offensam placatam in- « dignantis Domini et minantis, vis infertur corpori eius et san- « guini, et plus modo in Dominum manibus atque ore dehnquunt,
« quam cum Dominum negaverunt Quid eis qui flere iugiter
« et rogare Dominum suum debent, intercepta poenitentiae la- « mentatione, communicare se simulant ? » Et infra varia affert exempla in quibus violatam sanctitatem Eucharistiae miraculosis etiam signis Deus vindicavit (3).
(') S. Thom., hic ad i"^ et ad 2"™.
(^) Id est, anie confessionem factam ministris Ecclesiae, ut infra c. 28: « Quanto et fide maiores et timore meliores sunt qui quamvis nullo « sacrificii aut libelli facinore constricti,quo.iiam tamen de hoc vel cogita-
< verunt, (sola scilicet cogitatione delinquentes), hoc ipsum apud sacer- € dotes Dei dolenter et simpliciter confitentes, exomologesim conscientiae
< faciunt, etc. >. Itaque nihil innovavit Tridentinum quando Sess. XIII, cap. 7, declarayit, nuUum sibi conscium mortalis peccati, ad sacram Eucharistiam accedere debere absque praemissa sacramentali confessione.
(3) Unum exemplum est de aliqua femina in persecutione lapsa,
< quae sacrificantibus nobis latenter obrepsit, non cibum sed gladium
< sibi sumens, et velut quaedam venena lethalia intra fauces et pectus
< admittens, angi et anima exaestuante concludi postmodum coepit. Et
< pressufam non iam persecutionis sed delicti sui passa, palpitans et tre-
< mens concidit. Impunitum diu non fuit, nec occultum dissimuiatae
< conscientiae crimen. Quae fefellerat hominem, Deum sensit ultorem.
< Et cum quaedam arcam suam in qua Dommi sanctum fuit, manibus
DE USU EUCHARISTIAE 567
§ 3.
(Art. 9).
De iis quibus sola lege ecclesiastica denegatur usus huius sacramenti. — li sunt qui nunquam rationis usum habuerunt, puta infantes et perpetuo amentes.
Ratio autem prohibitionis non est quia eis sacramentum nihil prodesset; imo in talibus manducatio Eucharistiae foret sacramentalis quia supponuntur baptismali charactere insigniti, et foret simul spirituahs quia omnis obicis incapaces exsistunt. Verum in dispensatione sacramentorum, non solius privatae utilitatis suscipientium ratio habenda est, sed etiam venerationis conciliandae in populo fideH ipsis sacramentis, quia semper bonum publicum bono privato praevalere debet. Pertinet autem ad pubHcum ecclesiae bonum, ut maxima sit de Eucharistiae exceUentia existimatio ; cui fini obtinendo idoneum medium est, si nuHi concedatur hoc sacramentum, qui tantum ac tale donum nesciat discernere. Non tamen damnanda est antiquitas ex hoc quod circa infantes aHum morem habuit ; nam in his quae ad discipHnam spectant, pro adiunctis temporum et lumine experientiae variantur et perficiuntur leges ; fitque saepissime ut superveniat prohibitio propter inconvenientia quae vel prius non exsistebant, vel certe latenter exsistentia inceperunt postea apparere.
At vero aHa est, ut constat, conditio eorum qui aHquando habuerunt rationis usum, et devotionem huius sacramenti saltem impHcitam in professione christianitatis. Discretio enim sacramenti et voluntas iUud suscipiendi adhuc habituaHter in eis perseverat, et ideo non sinuntur egredi e vita sine salutari via-
€ indignis tentasset aperire, igne inde surgente deterrita est ne auderet € attingere... Quam muiti quotidie poenitentiam non agentes, nec delicti < sui conscientiam confitentes, immundis spiritibus adimplentur, quam € multi usquead insaniam mentis excordes dementiae furore quatiuntur! > Cyprianus, de lapsis, c. 26.
563 QUAEST. LXXX.
tico corporis Christi. Sed hic notandum est quod haec praecedens intentio suscipiendi Eucharistiam eo tempore quo iuxta Ecclesiae ritum solet dari omnibus, est in talibus omnino necessaria ad ipsam communionis validitatem, quia ipsi recensentur in numero adultorum, et ideo applicatur eis generalis doctrina superius exposita de sacramentis in genere, Thes. 19.
§ 4. •
(Art. io).
De communiOne frequenti. — Consideratione nunc di-' gnum est id quod dicitur in hoc articulo de frequentia usus. In quo quidem abstrahitur a sacerdotibus celebrantibus, quia in eis praeter excellentiam dispositionum et privatam indigentiam vel utiHtatem, intervenit ratio divini cuhus et communis utiHtatis fideHum. Est enim sacerdos celebrans legatus et pubHcus Ecclesiae orator apud Deum, et ideo in paritate dispositionum atque indigentiae, contingit ut convenienter sacerdos quotidie celebret, inconvenienter vero laicus quotidie communicaret.
Loquendo igitur de communione frequenti in gemre, constat quod sit per se secundum mentem Ecclesiae. « Optaret « quidem sacrosancta Synodus ut in singuHs missis fideles ad- « stantes, non solum spirituaH affectu, sed sacramentaH etiam « Eucharistiae perceptione communicarent, quod ad eos sanctis- « simi huius sacrificii fructus uberior proveniret » (^). Et ratio sumenda est ex ipsa natura huius sacramenti, attenta forma sensibiH sub qua traditur, quae est species panis usitati; attentis etiam figuris quibus fuit adumbratum, cum manna exstiterit viaticum quotidianum peregrinantium in terram promissam ; attento item institutionis fine, qui est augmentum fervoris charitatis et remedium quotidiani defectus; attenta denique bonitate accessus ad sacramentum in comparatione bonitatis recessus, quia iHa prior invenitur praeponderans : « Reverentia huius sa- « cramenti habet timorem amori coniunctum ; ex amore enim
(') Trident., Sess. XXII, cap. 6.
DE USU EUCHARISTIAE 569
« provocatur desiderium sumendi, ex timore autem consurgit « humilitas reverendi. Et ideo utrumque pertinet ad reveren- « tiam huius sacramenti, et quod quotidie sumatur, et quod « aliquando abstineatur. Unde Augustinus dicit epist. 118, c. 3: « kSV dixerit quispiam, non quotidie accipiendam Eucharistiam , (( alius contra, faciat unusquisque quod secundum jidem suam « pie credit esse faciendum. Neque enim litigaverunt inter se « Zachaeus et ille Centurio, cum alter eorum gaudens suscepit « Dominum, alter dixit : non sum dignus urt intres sub tectum « meum, ambo Salvatorem honorificantes , quamvis ' non uno « modo. Amor tamen et spes ad quae semper Scriptura nos « provocat, praeferuntur timori. Unde et cum Petrus dixisset: « jExi a me, Domine, quia homo peccator sum, respondit lesus « Noli timere » (').
Nec dici potest eximiam sanctitatem esse dispositionem ex convenientia requisitam ut quis saepius communicet, prout apparet tum ex usu primitivae Ecclesiae, tum etiam ex natura rei, quia hoc sacramentum non fuit institutum ut esset merces virtutis, sed magis medium ad virtutem acquirendam, ad mortalia vitanda, ad proficiendum in charitate, etc. Ergo si quis ad hos fines velit recipere sacramentum, non ex vanitate aliqua, non ex pura consuetudine, non ut sibi fucum faciat quasi de magna pietate, et inde maiorem securitatem habeat in mundanis vanitatibus excolendis, sicut interdum accidit: talis censendus est idoneus Eucharistiae frequentandae, etiamsi sit adhuc maxime imperfectus. Quare, in iudicio ferendo de frequentia concedenda, ratio habenda est tum indigentiae, tum excellentiae dispositionum. Indigentiae quidem, ut si quis vehementibus tentationibus agitetur, in periculo succumbendi constitutus, et bonam voluntatem habeat accedendi ad sacramentum ut remedium inveniat. Excellentiae etiam dispositionum, sicut si adsit coelestis illius alimenti appetitus, et desiderium maioris unionis cum eo qui est lux et vita animarum.
Caeterum constat quod communio frequens in sensu com-
(^) S. Thom., hic, ad 3^°».
570 QUAEST. LXXX.
posito tepiditatis crescentis et negligentiae omnis praeparationis , cedere potest in maximum animae detrimentum : tum quia ex ipsa consuetudine minuitur et fere extinguitur reverentia sacramenti, tum quia qualecumque augmentum habitualis gratiae in his adiunctis acceptum non compensat nocumentum proveniens homini qui in sua tepiditate confirmatur, et de die in diem sibi praecludit viam ad plene consequendum co-mmunionis fructum ; tum denique quia peccata venialia quae committuntur in tam irreverenti Eucharistiae receptione, per se magnum malum sunt. Quapropter directori animarum in hac re, discretione opus est.
§ 5- (Art. 12).
De communione sub una tantum specie. — Haec controversia fuit aliquando famosa inter nos et Protestantes ; nunc autem nescio an adhuc vere vigere dicenda sit post tot et tanta prolata antiquitatis documenta, quibus legitimitas usus catholicorum tam evidenter demonstratur (*).
Sane vero sacerdos celebrans iure divino tenetur sumere utramque speciem, quia ad ipsum ex officio pertinet complere omnia quae sunt de integritate celebrationis huius mysterii. Sed iam a pluribus saecuHs, omnibus iis qui laicaHter communicant usus caHcis subtractus est per legem ecclesiasticam in ConciHo Constantiensi, Sess. XIII, definitive firmatam : « Hoc praesens « ConciHum... declarat, decernit, et definit... quod Hcet in pri- « mitiva Ecclesia huiusmodi sacramentum reciperetur a fideHbus « sub utraque specie : tamen haec consuetudo, ad evitandum « aHqua pericula et scandala (^), est rationabiHter introducta,
(^) Cf Bossuet : Traite de la communion sous les deux esp^ces ; XMm etiam : La iradition defendue sur la maiidre de la communiofi sous une espece.
(^) Praecipua inconvenientia sunt: primo pericukim effusionis de quo S. Thomas in praesenti ; secundo nausea quae suboritur quando omnes promiscue eidem calici os admovere debent ; iertio difficultas, vel statim consumendi, vel servandi absque corruptione speciem vini, si contingeret ipsam post communionem populi remanere in magna quantitate, etc. etc.
DE USU EUCHARISTIAE 57 1
« quod a conficientibus sub utraque specie, et a laicis tantum- « modo sub specie panis suscipiatur... Quapropter dicere quod « hanc consuetudinem aut legem observare sit sacrilegum aut « illicitum, censeri debet erroneum, et pertinaciter asserentes « oppositum praemissorum, tamquam haeretici arcendi sunt et « graviter puniendi ».
Quod autem in hac parte lex ecclesiastica minime opponatur iuri divino, ad hominem demonstrari potest ex sensu primitivae Ecclesiae, quem ne ipsi quidem Protestantes, si modo suis principiis stare vehnt, recusare possunt. Ab initio enim creditum est, communionem sub altera tantum specie esse non modo licitam, verum etiam fructuosam instar communionis sub utraque ; nec magni negotii erit ostendere, veteres christianos sub sola specie panis generatim communicasse, quoties extra missarum solemnia sanctissimum hoc sacramentum accipiebant.
Sic domi commurticabant martyres, ut constat ex actis S. Tarsicii (^), SS. Indes et Domnae (^), etc. ; sic caeteri fideles quotidie sumentes Eucharistiam ex ecclesia ad quam certis
(M « Altera autem die (post passionem Stephani Papae], milites « invenerunt Tarsicium acolytum, Christi Corporis sacramenta portan- « tem. Discutientibus quid gereret, ille indignum iudicans porcis prodere « margaritas, nequaquam voluit detegere sacrosancta mysteria; qui eum « tamdiu fustibus et lapidibus mactaverunt, quousque spiritum exhala- « ret ; revolutoque eius corpore, nihil valuerunt de sacris mysteriis re- « perire >. Apud Baronium, Tom. 2 Annal.. anno 260.
(^) « Audivit praefectus, et cum libenter eam admisisset proba- « tionem, fquod christiani essent), aufert ab eis claves (eorum cubiculil, « et cum aperuisset, invenit protinus... ea quae vere erant veneranda, « nempe divinae crucis figuram, et librum sacrosanctum, nimirum Apo- « stolorum Deo gratas Actiones...; fictile praeterea thuribulum, et lu- « cerna, et lignea arcula in qua resposuerant sanctam oblationem cuius
< fiebant participes >. Apud Baronium, anno 293. Addit autem ipse Baronius: « Porro pristinae huius consuetudinis tam occidentalis quam
< orientalis ecclesiae. ab ecclesia sumptam sanctissimam Eucharistiam « domum ferre. et in arca collocatam asservare [profecto sub sola specie « panis), eamdemque diebus singulis participare : quae superius ex Ter- « tuliiano, Cypriano, Gregorio Nazianzeno, Basilio et aliis scripta primo « AnnaHum tomo habentur, aperte significant >.
572 QUAEST. LXXX.
diebus conveniebant, asportatam. Sane Tertullianus ad uxorem quasi testamenti tabulas condens, eamque exhortans ut si ipse prior ad Dominum migraverit, a secundis nuptiis abstineat, vel certe tantum cum christiano viro coniungatur, hanc ei inter alias rationem affert: « Non sciet maritus quid secreto ante omnem « cibum gustes? et si sciverit panem, non illum credit esse qui « dicitur? » Id est : non sciet cum servatam domi eucharistiam sumes? Non sciscitabitur curiosus quid secreto gustes? Et si sciverit panem esse, non continuo secum reputabit panem illum esse quem pagani calumniose dicebant infanticidii cruore tingi ? ('). Sic etiam in desertis suis communicabant anachoretae, teste Basilio epist. 93 ad Caesariam : « Quod autem, inquit, perse- « cutionum temporibus cogitur quis, absente sacerdote aut dia- « cono, communionem sua ipsius manu accipere, id grave non « esse supervacuum est ostendere, quia hoc diuturna consuetudo « ipsis rebus confirmat. Omnes enim in soHtudinibus monachi, « ubi non est sacerdos, communionem domi servantes, suis « ipsorum manibus sumunt ». Quae omnia de sola specie panis naturaliter inteUiguntur, praesertim quia species vini nec potuisset a singuHs asportari sine maximis incommodis, nec tam longo tempore conservari incorrupta (^).
(^) Tertull., 1. 2 ad uxorem, c. 5.
(^) « II est eertain d'ailleurs, que ces hommes merveilleux (id est « anachoretae) ne venant a TEglise tout au plus que dans les solen- « nites principales, ils nauraient pas pu conserver Tespece du vin. « Aussi n'est-il parle dans S. Basile que de ce qu'on mettait dans la mcdn « pour le porter d la bouche, c'est-a-dire, du pain consacr6; et c'est ce « quon avait la liberte de reserver, comme dit le meme Pere: ^ quoi « il ajoute qu'il est indifferent de recevoir dans sa main un ou piusieurs « morceaux, se servant meme d'un mot qui constamment ne peut si- « gnifier que la parcelle ou la portion de quelque chose de solide... Et « encore que S. Basile fasse assez voir tant par ces termes que par « toute la suite de son discours, que les fideles en ces occasions ne « prenaient que le corps seul, il decide que leur communion n'6tait « pas moins sainte ni moins parfaite dans leur maison que dans TE- « glise ». Bossuet, Traite de la communion sous les deux esp^ces, Part. I, c. 4.
DE USU EUCHARISTIAE 575
Accedit et aliud solemne documentum in missa praesanctificatorum quam ab antiquo Latini celebrant in die Parasceves, Graeci vero per singulos dies quadragesimae, exceptis Sabbatis et Dominicis. Fit enim in ea sumptio sacramenti sub una tantum specie reservati. Haec igitur et alia plurima quae brevitatis gratia omittimus, constantem atque universalem Ecclesiae fidem evidenter attestantur; unde etiam nihil mirum est si consuetudo denegandi populo usum calicis, fuerit ubique locorum absque reclamatione introducta.
Caeterum, nec deest ratio scripturalis, quia ut ratiocinatur Tridentinum, Sess. XXI, cap. 1 : « Qui dixit : Nisi manducave' « ritis carnem Filii hominis, et biberitis eius sanguinem, non ha- « bebitis vitam in vobis, dixit quoque : Si quis manducaverit ex « hoc pane, vivet in aeternum. Et qui dixit : Qui manducat meam « carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam, di- « xit etiam : Panis quem ego dabo, caro mea est pro mundivita. « Et denique, qui dixit: Qui manducat meam carnem, et bibit « meum sanguinem, in me manet et ego in illo, dixit nihilo- « minus : Qui manducat hunc panem, vivet in aeternum », indifferenter attribuendo effectum refectionis animae, sive sumptioni solius speciei panis, sive sumptioni utriusque simul (').
Ad difficultatem igitur ortam ex verbis praecitatis : Ntsi manducaveritis carnem, etc, dicendum est inhaerendo contextui sive
(^) « Sur ce fondement in6branlable TEglise a administr6 la commu- <L nion en plusieurs inanieres diffferentes. Elle Fa portee aux absents; les « malades Tont eue sous Tune des especes; les petits enfants Tont eue « sous Tautre ; les fideles Tont emportee dans leur maison, encore que
< Jesus-Christ n'eut rien fait ni rien dit de semblable, et Tont emport^e
< sous la seule espece du pain, Les Grecs ont mel6 les deux especes, « et les ont donn^es au peuple toutes deux ensemble. Tout est bon, « pourvu qu'on ait J6sus-Christ des mains de rEglise. Car c'est Teffet « veritable que doivent op6rer dans chaque fidele ces diff6rentes manieres « de communier : elles doivent, dis-je, nous apprendre que la plus n6ces- « saire disposition qu'il faut apporter ^ rEucharistie, c'est d'en approcher « avec un sincere et parfait attachement a TEglise. EUe est le corps de
< J6sus-Christ: il faut 6tre incorpore a TEglise, pour T^tre au Saveur >. Bossuet, Meditations sur TEvangile, la C^ne, 55«'°'® jour.
574 QUAEST. LXXX.
aliis sententiis quae huic propositioni lucem afferunt, sensum esse huiusmodi : Nisi sumpseritis hoc sacramentum, quod est tum caro mea sub specie panis, tum sanguis meus sub specie vini, non habebitis vitam in vobis : ita scihcet ut praeceptiva locutio nos alliget, non tam materiali sumptioni utriusque speciei, quam ipsi substantiae Salvatoris quae indiscriminatim sub alterutra continetur (*). Nec tamen frustra insistit Christus contradistinguendo manducationem carnis a potu sanguinis, quia per hunc loquendi modum inculcat mysterium cruentae passionis, cuius est Eucharistia memoriale et imago, significans se daturum fideHbus substantiam suam quasi obsignatam nota et charactere mortis suae (^): corpus videHcet sacramentaliter separatum a. sanguine et sanguinem sacramentaliter separatum a corpore, ut unusquisque
{^} Ad rem Bellarminus, de Euchar. 1. 4, c. 25 : « Hebraei ut plu- « rimum simplicem coniunctionem ponunt, cum tamen subintelligant ne- « gationem praecedentem... Caeterum, ut dixi, interpretes non raro imi- « tantur phrasim hebraicam, et hoc modo verba Domini hebraice vel « syriace a Domino pronuntiata loannes quidem graece scripsit, sed « phrasim hebraicam servare potuit, ut hic sit sensus : Nisi manducava- « riHs carnem Filii hGminis, et nisi biberitis eius sanguinem^ id est, si « neque manducaveritis, neque biberitis, etc. »,
(^) « Pourquoi a-t-il separe dans sa parole ce corps et ce sang qu'il « ne voulait separer effectivement que durant le peu de temps qu'il fut « au tombeau, si ce n'est pour nous faire entendre ainsi, que ce corps « et ce sang dont il nous nourrit et nous vivifie, n'en auraient point la « vertu, s'ils navaient une fois ete actuellement s6pares, et si cette s6- « paralion n'avait caus6 au Sauveur la mort violente qui la rendu notre « victime? Si bien que la vertu de ce corps et de ce sang venant de « sa mort, il a voulu conserver l'image de cette mort, quand il nous les « a donnes dans sa sainte Cene, et par une si vive representation nous « tenir toujours attach6s a la cause de notre salut, c'est a-dire, au sa- « crifice de la croix. Selon cette doctrine, nous devions avoir sous une « image de mort notre victime vivante : autrement nous ne serions pas « vivifies. Jesus Christ nous dit encore k l^ sainte table : Je suis vivant^ <mais j'ai ete mort^ et vivant en effet. je porte seulement sur moi « Timage de la mort que j'ai enduree. Cest aussi par la que je vivifie, « parceque par la figure de ma mort une fois soufferte, j'introduis ceux « qui croient, a la vie que je poss^de eternellement ». Bossuet, Trait6 de la communion sous les deux espfeces, Part. 2, c. 9.
DE USU EUCHARISTIAE 575
nostrum ad sacram semper mensam accedat qiiasi ad victimam e cruce pendentem, et ad aperturam sacratissimi lateris, « pas- « sioni Domini communicando, inquit Augustinus, et suaviter at- « que utiliter recondendo in memoria, quod pro nobis caro eius « crucifixa et vulnerata sit ». Sed sive unam sive utramque speciem quis accipiat, semper mysterium hoc adimplet et annuntiat Domini mortem, quia semper accipit corpus Christi separatim a sanguine consecratum, in commemorationem cruentae oblationis eius.
Animadvertes demum Tridentinum consulto dixisse, nulla gratia necessaria ad salutem eos defraudari, qui unam solam ^peciem accipiunt (^), quia noluit dirimere controversiam inter cathoHcos exsistentem : an scilicet tam fructuosa sit communio sub sola specie panis, quam sub utraque simul. Consequenter autem ad ea quae initio huius tractatus dicta sunt, concludimus sumptionem unius speciei non solum ad salutem sufficere, verum etiam afferre communicanti integralem effectum sacramenti.
§ 6.
De adoratione debita huic sanctissimo sacramento. Ad quaestionem de usu sacramenti quodammodo reducitur quaestio de eius adoratione, quia adoratio debet usum antecedere et concomitari. SpeciaHs est autem in hac parte Lutheranorum error quem solemni anathemate reprobavit Tridentinum, Sess. XIII, can. 6 : « Si quis dixerit in sancto Eucharistiae sacramento, « Christum Unigenitum Dei FiHum non esse cultu latriae etiam « externo adorandum ; atque ideo nec festiva pecuHari celebritate « venerandum..., vel non pubHce, ut adoretur, populo proponen- « dum, et eius adoratores esse idololatras, anathema sit ».
Sane vero pudet ad argumenta descendere, praesertim cum iis qui videre non valent qua ratione adorationis debitum ad realem praesentiam consequatur. Quod enim dicunt non esse adorandum sacramentum, quia fuit a Domino ut sumatur insti-,
(') Trid. Sess. XXI, cap. 3.
576 QUAEST. LXXX.
tutum, purum sophisma est. Numquid adoratio impedit aut excludit usum ? Imo vero, ideo vel magis adorandus in Eucharistia Christus, quia in ea propter nos praesens est, totus in usus nostros impensus.
Nunc autem, si diserta antiquitatis testimonia requirant : illius dico antiquitatis in qua ex ipsorum confessione ab idololatriae labe adhuc pura erat Ecclesia, audiant Cyrillum HierosolymitaNUM, cateches. mystag. 5, n. 21, neophytos instruentem de modo quo ad communionem accedere debent : « Adiens igitur, ne ex- « pansis manuum voHs, neque disiunctis digitis accede, sed si- « nistram velut thronum subiiciens dexterae, Jitpote Regem su^ « scepturae, et concava manu suscipe corpus Ghristi, respondens : « Amen. Postquam autem caute oculos tuos sancti corporis con- « tactu sanctificaveris, illud percipe, advigilans ne quid ex eo « tibi depereat ; quod enim intercidere patieris, id tibi tamquam « ex propriis membris diminutum puta... Tum vero post com- « munionem corporis Christi, accede et ad sanguinis poculum, « non extendens manus, sed pronus, et adorationis ac veyieratio- « nis in modum, dicens amen, sanctificeris, ex sanguine Christi « quoque sumens... Postremo expectans orationem, gratias age « Deo qui te tantis mysteriis impertire dignatus est ».
Audiant Augustinum, Enarrat. in Psalm. 98, n. 9, exponentem quomodo adorari debeat scabellum pedum Domini : « Sed « videte, fratres quid nos iubeat adorare. AHo loco Scripturarum « dicitur: Caelum mihi sedes est, terra autem scabellum pedum « meorum. Ergo terram nos iubet adorare, quia dixit aHo loco « quod sit scabeUum pedum Dei ? Et quomodo adorabimus ter4 ram, cum dicat aperte Scriptura: Dominum Deum tuum ado- « rabis ? Et hic dicit : Adorate scabellum pedum eius ; exponen « autem mihi quod sit scabeUum pedum eius dicit : Terra au- « tem scabellum pedum meorum. Anceps factus sum ; timeo ado- « rare terram ne damnet me qui fecit caelum et terram, rursus « timeo non adorare scabeUum pedum Domini mei, quia Psal- « mus mihi dicit: Adorate scabellum pedum eius ». Eadem ergo veneranda scrupulositate tenebatur Augustinus, qua se retentos dicunt Protestantes: periculum enim idololatriae esU Igitur at-
DE USU EUCHARISTIAE 577
tende solutionem, qua nihil expressius : « Fluctuans, pergit Au- « gustinus, converto me ad Christum, quia ipsum quaero hic, « ec invenio quomodo sine impietate adoretur scabellum pedum « eius. Suscepit enim de terra terram, quia caro de terra est, « et de carne Mariae carnem accepit. Et quia in ipsa carne hic « ambulavit, et ipsam carnem nobis mayiducandam ad salutem « deditj nemo autem illam carnem manducat, nisi prius adora- « verit : inventum est quemadmodum adoretur tale scabellum pe- « dum Domini^ ut non solum non peccemus adorando, sed pec- « cemus non adorando ». — Praeiverat et Ambrosius in eadem interpretatione verborum Psalmi; ait enim 1. 3 de Spir. Sanct., n. 79 : « Itaque per scabellum terra intelUgitur, per terram au- « tem caro Christi, quam hodieque in mysteriis adoramus, et « quam apostoH in Domino lesu, ut supra diximus, adora- « runt >>.
Audiant denique Hieronymum asserentem, tantam esse venerationem exhibendam corpori et sanguini Christi sub speciebus sacramenti ut etiam ad sacra vasa et caetera utensiha quae celebrationi mysteriorum deserviunt, sese debeat extendere. Ait enim epist. 114 ad Theophilum : « Mirati sumus in opere tuo utilita- « tem omnium Ecclesiarum, ut discant qui ignorant, qua debeant « veneratione Sancta suscipere, et altaris Christi ministerio de- « servire, sacrosque calices ut sancta velamina et caetera quae « ad cultum Dominicae pertinent passionis, non quasi inania et « sensu carentia sanctimoniam non habere ; sed ex consortio « corporis et sanguinis Domini, eadem qua corpus eius et san- « guis maiestate veneranda » {}').
(^) « 11 n'y a personne parmi nous, tant soit peu touch^ des sen- « timents de piete, qui ^ la vue du sacre calice, de la patene, et des « linges ou il voit tous les jours Jesus-Christ pose, ne se souvienne a « quoi ils touchent, et ne soit porte par ce souvenir a faire paraitre « quelque marque et comme une effusion du respect qu'il sent pour « J6sus-Christ. Les Peres, avec qui la foi de la presence reelle nous « est commune, ont senti le meme respect, et les protestants qui out « eteint cette foi, ne sentent rien ». Bossuet, Explication de quelques difficultes, etc, n. 35.
De Ecclesiae Sacramentis. Tom. I. 37
578 QUAEST. LXXX.
Nunc igitur, tam expressis testimoniis posthabitis, nihil iuvat inquirere, quandonam inceperit ritus elevationis in missa, vel etiam an genuflexione, an prostratione, an simplici corporis inclinatione veteres christiani ad sacram mensam accedentes Eucharistiam adoraverint, etc, etc. Constat enim, naturam adorationis ex materialitate ritus minime posse discerni. Genuflectimus coram Christo, genuflectimus coram Pontifice : numquid forte eadem intentione ? Numquid idololatriae reos dicent patriarchas vel sanctos viros Veteris Testamenti, quia leguntur eadem materiaHa venerationis signa exhibuisse Deo, et angelis sibi apparentibus, et prophetis, et arcae foederis, et regibus, et caeteris qui qualibet divinae potestatis participatione excellebant? Sine difficultate ergo fatemur, ritum elevationis quo nunc celebrans statim post consecrationem hostiam popuio ostendit adorandam, non ita antiquum esse ; videtur enim introductus tempore haeresis Berengarii in specialem detestationem illius erroris, in reparationem iniuriae illatae sacramento, in professionem magis magisque expressam fidei catholicae, prout rerum adiuncta ferebant. Fatemur etiam, veteres christianos in ipso actu communicandi, stantes fuisse, et non genuflexos. Sed haec praeter quaestionem sunt, cum nequaquam dubium esse possit an suprema adoratio, id est adoratio latriae, fuerit ab initio delata sanctissimae Eucharistiae.
Certe Augustinus loco superius citato expresse loquitur de ea adoratione de qua scriptum est: Dominum Deum tuum adorabis, de ea adoratione quae sine impietate non potest deferri terrae, sed ei solum qui fecit caelum et terram : nunc autem, quia ahqua terra est pertinens ad personam FiHi Dei per quem omnia facta sunt, ideo in eius hypostasi adoratione suprema recte adoratur. Et haec adoratio est quae, Augustino teste, secundum universaHs Ecclesiae ritum et omnium christianorum consuetudinem deferebatur carni Christi prout in sacramento nobis exhibitae: quandoquidem, inquit, nemo iHam carnem manducat nisi prius adoraverit, et non solum non peccat peccato idololatriae adorando, verum peccaret peccato impietatis non adorando. Ideo, concludit Augustinus, et ad terram quaynlibet
DE USU EUCHARISTIAE 579
cum ie inclinas atque prosternis, non quasi terram intuearis, id est non quasi nudam carnem, sed illum Sanctum cuius pedum scabellum est quod adoras, id est, personam Verbi cui caro illa secundum subsistentiam est unita; propter ipsum eyiim adoras, quia ipse Filius Dei est qui cum propria ipsius carne semper adoratur. Certe Ambrosius ubi supra, referens illud Matthaei XXVIII -17: « Undecim discipuli abierunt in Galilaeam, « in montem ubi constituerat illis lesus, et videntes eum ado- « raverunt », non aliam intelligit adorationem, nisi eam quam nemo Ariana vel Nestoriana labe non infectus, negabit deberi Christo. Porro eamdem ipsam testatur, hodieque carni Christi in mysteriis exhiberi. Quid plura? Nonne adoratio suprema aequivalenter inculcatur a Cyrillo, ubi monet fidelem cum quanta reverentia in modum throni debet extendere manum quae est susceptura Regem, et quam diligenter ei cavendum est ne minimam particulam sinat excidere: Quod enim intercidere patieris, inquit, id tibi tamquam ex propriis membris diminuium puta, Nonne demum testatur Theodoretus in superioribus iam recitatus, adorari sacra symbola, non ut symbola, sed tit quae illa sunt quae facta esse credunturf Creduntur autem facta corpus et sanguis Christi, scilicet res adoratione suprema adorabilis, propter personalem unionem ad Verbum (^).
(^) Licet ergo concludere cum Bossuetio, Meditations sur l'Evangile, la Cene, 56^™^ jour: « Allons de ce pas adorer Jesus qui repose « sur i'autel. Ah! cest la quon me le garde; c'est de la qu'on me « lapportera un jour en viatique pour me faire heureusement passer « de cette vie a Tautre. Pain des voyagenrs, qui serez un jour le pain « des comprehenseurs, le pain de ceux qui vivront dans la c61este pa- « trie, je vous adore ; je crois en vous; je vous desire; je vous devore « en esprit; vous etes ma nourriture, vous etes ma vie».
DE SACRIFICIO MISSAE
QUAEST. LXXXII-LXXXIII.
Singulari modo, prae omnibus aliis sacramentis, ad divinum cultum pertinet Eucharistia, in quantum est Ecclesiae sacrificium. Et hoc restat in ultima parte tractatus exponendum, praemissis in antecessum iis quae scienda sunt de notione sacrificii in communi.
§ 1.
De sacrificio, prout est principalis actus exterior religionis ex naturalis legis dictamine praescriptus.
Praesupponitur primo, cultum Dei esse de iure naturae et esse actum specialis virtutis, religionis videlicet, cuius obiectum formale est honestas relucens in hoc quod Deo debitus honor exhibeatur. In quo tamen notare oportet, duplici modo contingere ut actus aliquis ad virtutem rehgionis pertineat : imperative tantum, vel elicitive. Nam virtus religionis potest imperare sive ordinare in divinam reverentiam actus aliarum virtutum qui tunc, praeter suam honestatem propriam, quodammodo etiam speciem religionis consequuntur, utpote imperative ab ea procedentes. EHcitive vero ad praedictam virtutem pertinent illi soli actus, qui non habent ex alio laudem nisi quia propter divinam reverentiam fiunt, et isti sunt qui considerantur in praesenti (^). — Prae-
(') Ad rem S. Thomas, 2-2, Quaest. 81. a. i, ad i"™: « Religio ha-
< bet duplices actus : quosdam quidem proprios et immediatos quos elicii,
< per quos homo ordinatur ad solum Deum, sicut sacrificare, adorare,
< et alia huiusmodi. Alios autem actus habet quos producit mediantibus « virtutibus quibus imperat, ordinans eos ad divinam reverentiam. Et se-
DE SACRIFICIO MISSAE 58 1
supponitur secundo, cultum praescribi tum internum tum externum ; itemque cultum externum debere esse ex naturalis iuris praescripto, non modo privatum, sed et socialem ac publicum, eo quod homo naturaliter ordinatur ad societatem tam civilem quam religiosam, ut possit assequi ultimum finem totius humanae vitae qui solus Deus est. Unde et dictamen rationis in hac re sufficienter attestatur consensus gentium ab initio.
His igitur ex ethica naturaH praeacceptis, facili negotio demonstrari possunt sequentes propositiones.
I. — lure naturae praescribitur aliquis actus cultus publici, specialiter significans honorem debitum soli Deo, eique ita exclusive reservatus, ut nemini alteri possit deferri quantumvis alia intentione ; huiusmodi autem cultus dicitur sacrificium, quasi sacrum factum per excellentiam.
Primum argumentum est quia si excellentia personae colendae ordine differt ab excellentia caeterorum, debent ei reservari propria quaedam atque incommunicabilia honoris signa: recta enim ratio cultus externi in hoc consistit, ut per exteriores reverentiae testificationes unumquemque in suo veluti gradu collocemus. Ergo in divina religione, praeter signa honoris communia quae creaturis etiam exhiberi possunt, Hcet aha intentione quam Deo, oportet esse quemdam exteriorem cultum omni ex parte reservatum, per quem exprimatur honor soH Deo debitus, secundum quod ipse est principium et finis omnium rerum, supremus Dominus ac Rector cunctorum quae ab eo esse par-
(
« cundum hoc actus religionis per modum imperii ponitur esse, visitare € pupillos et viduas in tribulatione eorum, quod est actus elicitus a mi- « sericordia ; immaculatum autem se custodire ab hoc saeculo, imperative « quidem est religionis, elicitive autem temperantiae, vel alicuius huius- « modi virtutis». — Et infra, Quaest. 85, a. 3 in corp., assignans propriam rationem actuum quos elicit religio : « Sunt, inquit, quidam actus « qui non habent ex alio laudem^ nisi quia jiunt propter reverentiam divi- « nam; et isti actus... pertinent (elicitive) ad virtutem religionis ».
582 QUAEST. LXXXII-LXXXIII.
ticipant. Et si insuper consideres id quod de necessitate cultus publici mox praemissum est, recte concludes, naturali lege praescribi publicam ac reservatam caeremoniam qua homo honoret Deum tamquam suae creationis principium, suae operationis auctorem, et suae bealitudinis finem (^). Confirmatur etiam ex iis quae secundum rectum ordinem in omni societate bene constituta fiunt. ProportionaHter enim se habet respubHca universi sub rectore Deo, sicut societas spirituaHs sub Pontifice, poHtica sub Rege, etc. Atqui, ait AngeHcus, 2-2, Quaest. 85, a. 2, « hoc « videmus in omni repubHca observari, quod summum rectorem « aHquo signo singulari honorant, quod cuicumque alteri defer- « retur, esset crimen laesae maiestatis ». Et iste est singularis ac reservatus cultus de quo loquens Augustinus 1. 8 civit. Dei, cap. ult., dicit : « Non constituimus martyribus templa, sacer- « dotia, et sacrificia, quoniam non ipsi, sed Deus eorum nobis « est Deus. Unde sacerdos non dicit, offero tibi sacrificium, « Petre, vel Paule ; sed Deo de iHorum victoriis gratias agimus, « et nos ad imitationem eorum adhortamur ».
Alterum adhuc argumentum esse potest, quia cultus externus ac pubHcus ordinatur ad hoc, ut per sensibilia aestimatio vera de Deo in nobis firmetur, et anima hominis excitetur in specialem Dei reverentiam. Ad utrumque autem horum requiritur aHquis cultus reservatus et incommunicabiHs. Requiritur ad primum ; non enim per sensibiles ritus firmaretur in homine vera de Deo existimatio, (quod sciHcet sit super omnia quae praeter ipsum sunt vel concipi possunt, ineffabiHter excelsus), si non exhiberetur ei in genere externi honoris aHquid omnino singulare et reservatum. Requiritur etiam ad secundum, et ex consequentia necessaria, quia singularis reverentia erga Deum naturaHter enascitur ex interiori aestimatione de supereminenti divinitatis exceHentia. Itaque ad digne cogitandum de summo rerum principio cui summa submissio debita est, debet animus hominis excitari per hoc, quod ei cultum exteriorem defert qui
(^) Cf. 1. 3 contr. Gentes, c. 120.
DE SACRIFICIO MISSAE 58.^
nuUi alii qualibet ratione et modo communicari possit. Et huiusmodi cultum sacrijicium (^) nominamus.
Hinc iam concluditur contra Protestantes. Neque enim ibi esse potest religio vera, ubi deest id quod ad Dei cultum ipsa lex naturalis praescribit, nam sicut gratia non destruit naturam sed perficit eam, ita lex revelata naturalem legem profecto non abrogat. Et nota iam ab initio confusionem quam faciunt inter sacrificium simpliciter et sacrificium satisfactorium pro peccato, quasi satisfactio esset de ratione et essentia sacrificii in quantum huiusmodi. Inde enim procedit famosum argumentum quod sub aHa vel altera forma contra cathoHcum dogma ubique opponunt. Quippe, cum ex Scripturis acceperint unam fuisse oblationem qua Christus pro peccatis nostris satisfecit et nostrae redemptionis pretium solvit, hinc putant se iure meritoque explodere iuge illud Novae Legis sacrificium quod iam ab antiquo Malachias futurum praenuntiabat. Sed in hoc egregie decipiuntur, tum quia non distinguunt inter satisfactionem ipsam et appHcationem eius, tum quia, {quod maxime iu praese?iti notandum venit), non attendunt quod propitiatio pro peccato, quacumque tandem ratione accipiatur, accidit sacrificio in suis essentiaHbus notis considerato. • Sacrificium enim est essentiaHter et primario latreuticum, id est, ad colendum Deum eo cultu qui semper requiritur ex hoc solo
(^) Hoc nomen sacrificium duobus modis sumi potest. — Primo, determinate pro principali actu cultus externi, et in hoc sensu quidquid est praeter exteriorem cultum mox declarandum, non debet dici verum ac proprie dictum sacrificium. — Secundo sumi Xiotest pro omni actu religionis quo honoramus Deuni ut religemur ei. Hoc modo est nomen analogum, et ita quidem ut analogum princeps sit ipse cultus interior, analogum vero minus, visibile sacrificium quod est signum interioris et medium ad eius conservalionem. Quia igitur in hac acceptione sacrificium exterius attribuitur cultui interno ut principali, (non enim habet rationem religiosi actus nisi per ordinem ad ipsum), recte tunc dicitur sacrificium interius esse verum sacrificium, sicut si dicerem quod solus Deus vere est, quia alia omnia non sunt nisi per participationem ab eo. In hoc sensu saepe loquitur Augustinus, puta cum 1. lo de civit., c. 6, ait verum sacrificium esse omne opus quod agitur ut sancta societate inhaereamus Deo, et alia eiusmodi.
584 QUAEST. LXXXII-LXXXIII.
quod ipse est creator noster, nos autem creaturae eius. Unde, etsi contingeret ut per unum expiatorium sacrificium omni ex parte extingueretur debitum peccati, adhuc tamen remaneret sacrificium iugiter atque ordinario celebrandum pro debito servitutis. — Sed iam ad distinctiorem analysim essentiae sacrificii veniendum est; et primo quidem, in quo genere collocandum sit declarare oportet. Hinc :
II. — Sacrificium secundum se est in genere signi, et licet requirat positivam institutionem, non tamen esse potest pure ad placitum, sed habere debet quamdam symbolicam similitudinem cum interiori sacrificio significando, sicut per ordinem ad gratiam dictum est de sacramento. Sacrificium, inquam, est in genere signi. Etenim sacrificium prout nunc de sacrijicio loquimur, est quaedam actio externa quae non habet ex alio laudem, nisi quia fit propter divinam reverentiam. Sed actio exterior non habens ex alio laudem nisi quia fit propter divinam reverentiam, eo ipso in genere signi esse perhibetur; nam aHas, absolute sumpta, in quantum est quaedam materiaHs caeremonia, nihil in se habere potest quod
- ad Dei honorem pertineat, sicut apparet in occisione vituH, in combustione thuris, et aHis simiHbus. Tota ergo honoris ratio in significatione consistit, sciHcet quia per talem actum homo exprimit interiorem adorationis afifectum quo se totaHter devovet ac submittit Deo. « Oblatio sacrificii, inquit S. Thomas, 2-2, « Quaest. 85, a. 2, fit ad aHquid significandum. Significat autem « sacrificium quod offertur exterius, interius spirituale sacrificium « quo anima seipsam offert Deo, secundum iUud Psalmistae: « Sacrificium Deo spiritus contribulatiis , quia sicut supra dictum « est, exteriores actus reHgionis ad interiores ordinantur ». Et hoc est quod in nostra Hturgia pulchre exprimitur ad haec verba offertorii : In spiritu humilitatis et i7i animo contrito suscipiamur a te, Domine, et sic fiat sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie, ut placeat tibi, Domine Deus, quae quidem inteUiguntur de sacrificio invisibili atque interno (^) ; nunc autem signum
(^) Cf. Dan. III, 38-40.
DE SACRIFICIO MISSAE 585
huius sacrificii spiritualis est sacrificium exterius praeparatum, de quo statim subiungit sacerdos : Veni, sanctificator omnipotens, et benedic hoc sacrificium tuo sancto nomini praeparatum (^). Animadvertendum autem quod nunc propria ratio sacrificii exterioris inquiritur, et praescinditur ab aliis formalitatibus quae adiungi possunt, puta expiationis sive satisfactionis pro honore laeso. Si enim eiusmodi formalitates accedant, sacrificium non est amplius in solo genere signi, sed etiam in genere iustae compensationis pro offensa, requirens poenalitatem aliquam per quam peccati debitum exstinguatur. Verum haec sunt accessoria sacrificio in quantum huiusmodi, et sine his consistit integra eius notio; quod non satis consideraverunt qui de incruenta oblatione Christi in missa, ea sentiunt quae nullo modo conciHantur sive cum numerica identitate regnantis in caelo et sese offerentis in sacramento, sive cum statu glorioso et impassibih in quo a sua perfectione ac debita integritate ampHus removeri omnino nequit.
Nunc autem, ex hoc quod sacrificium in genere signi invenitur, statim consequitur quod requirit positivam institutionem. Etenim in actionibus exterioribus quae ab homine exerceri possunt, nulla est quae ex sola natura sua honorem divinum cum sufficienti determinatione significet. Nec propterea oportet concludere, de iure positivo esse quod homo offerat Deo sacrificia ; nemo enim dicet locutionem non esse homini naturalem, ex hoc quod voces non significant nisi ex institutione. Unde S. Thomas, 2-2, Quaest. 85, a. 1, ad l"'": « Oblatio sacrificii in communi est de « lege naturaH, et ideo in hoc omnes conveniunt, sed determinatio « sacrificiorum est ex institutione humana vel divina, et ideo in « hoc differunt ».
Sacrificium tamen non est signum pure ad placitum sicut voces. Cuius ratio est, quia connaturale est homini ut per simiHtudinem sensibiHum rerum proficiat ad cognitionem divinorum,
(^) Haec veiba praetermittuntur in missa praesanctificatorum, non autem illa priora, quia in die Parasceves Ecclesia sacrificium non offert, sed sacrificium interius profecto non cessat.
586 QUAEST. LXXXII-LXXXIIl.
et ideo, ut recta aestimatio de Dei excellentia et submissione ei debita in genere humano conservetur, necesse est ut singulare signum divino honori reservatum, symbolica simiHtudine exprimat interiorem affectum quo tenetur homo sese suo Creatori devovere. ProportionaHter ergo hic applicanda sunt quae alias dicta sunt de sacramentis per respectum ad significationem gratiae.
III. — Porro singularis ille cultus qui divinitati reservatur, fuit ab initio convenientissime collocatus in oblatione rei sensibilis per realem aut aequivalentem eius in honorem Dei destructionem. Si tamen supernaturaliter contingat, rem non ofFerri in specie propria, nihil aliud potest requiri ad rationem signi sacrificio essentialem, nisi ut res illa in specie sacramenti sub quodam externo habitu mortis praesens sistatur.
Tria hic declaratione indigent. Primo quidem quid fuerit de facto ad significandum honorem divinum, inde ab initio determinatum. Secundo, quis sit symboHsmus oblationis quae per destructionem rei oblatae perficitur. Tertio, quid distet inter oblationem rei in propria specie et in specie aHena.
Primum omnium dicendum est quod sacrificium fuit ab initio repositum in quadam oblatione rei exterioris. lUud enim semper fuit sacrificium, quod semper proprie et per se ad munus sacerdotis pertinuit ; atqui semper proprium sacerdotis munus fuit offerre, iuxta iHud Heb. V-1 : Omnis pontifex... consiituitur... ut o^erat dona. Quapropter apud sacros et ecclesiasticos scriptores, pro eodem accipitur sacrificare et offerre ; nam Gen. IV, 3-4, ubi primum mentio fit sacrificii, dicitur Abel obtuHsse de primogenitis gregis sui, et Gen. VIII, 20-21, legitur Noe obtuHsse holocausta super altare, et sic de aHis. Verum sacra iHa oblatio per aHquam rei oblatae destructionem semper etiam perfecta fuit. Etenim, ut ait BeHarminus 1. 1 de Missa, c. 2, hebraice dicitur sacrificium a voce mactare. Item graece, -Oijaia, vel dicitur a Oijeiv, id est mactare, vel a nomine {>ij[,uaaig, ut Porphyrius contendit apud Eusebium 1. 1 praepar. evang., c. 6 ; vult enim sacrificia esse dicta ab exhalatione et fumoqui ex combustione sacrificii ascendit. Unde iterum Chrysostomus et Theophylactus in c. 10 ad Hebraeos,
DE SACRIFICIO MISSAE 587
notant differentiam inter ^ijcnav et jtQoaqpoQav, id est sacrificium et simplicem oblationem, quod -i^uaLa dicitur de rebus illis quae occiduntur vel aliter consumuntur. Constat etiam ex usu Scripturarum ; nam Isaac vere et proprie sacrificandus a patre dicebatur quando Gen. XXII, occidendus et cremandus Domino ducebatur; e contra, Levitae qui Numer. VIII-13 offeruntur in munus Domino a filiis Israel, numquam dicuntur sacrificati. Et omnia omnino quae in Scriptura dicuntur sacrificia, necessario destruenda erant : si viventia, per occisionem ; si inanimata solida, ut simila et thus et sal, per combustionem ; si liquida, ut sanguis et vinum, per effusionem, iuxta leges caeremoniales quae traduntur Levitic. I-II. Neque his repugnat, concUidit Bellarminus, exemplum Melchisedech qui erat sacerdos Dei altissimi, et obtuht panem et vinum, nec tamen legitur oblationem illam destruxisse ; nam Scriptura non expHcat modum ilhus sacrificii, sed ex ahis locis colhgimus eum more sohto sacrificasse, ita ut panem illum et vinum ad honorem Dei vel combusserit, vel effuderit, vel ahquo aho modo immutaverit; cum enim de signo agitur non oportet adeo esse sohicitum, sed quidquid speciem destructionis prae se fert, pro ipsa substantiah rei consumptione haberi potest et debet.
Nunc autem, quod ritus praedictus naturalem idoneitatem habeat ad significandum invisibile sacrificium quo nosmetipsos Deo devovere tenemur, facile constat. Nam primo, « ex naturah « ratione procedit quod homo quibusdam sensibihbus rebus utatur, « offerens eas Deo in signum debitae subiectionis et honoris, se- « cundum simihtudinem eorum qui dominis suis ahqua offerunt « in recognitionem dominii » (^). Insuper, speciahs ratio submissionis et reverentiae prout Deum solum et nuhum ahum respicere potest, optime exprimitur dum fit oblatio per consumptionem exsistentiae rei oblatae in honorem eius cui offertur. Huiusmodi enim ritus per se idoneus est ad significandum affeclum hominis sese devoventis Creatori suo tamquam ei in cuius obsequio dignum est ut omnis vita creata consumatur, et in cuius utihtatem nihil om-
(^) S. Thom., 2-2, Quaest. 85, a. i.
588 QUAEST. LXXXII-LXXXIII.
nino cedere potest, iuxta illud Psalmistae: Dixi Domino, Deiis meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges.
At vero si contingeret rem offerri, non in propria, sed in aliena specie, tunc ad rationem sacrificii in quantum huiusmodi nihil aUud posset requiri, nisi ut res illa sub sacramentahbus symboHs in quodam externo habitu moYtis praesens sisteretur. Huius ratio est quia sacrificium est in genere signi, signum autem est aliquid visibile et sensibus subiectum. Porro si res ofieratur in specie ahena, (quod esse non potest nisi per transubstantiationem alterius rei in ipsam) necesse est ut secundum se lateat, et non cadat sub sensu nisi per species in quibus continetur. Quare nihil conferret formalis vel aequivalens destructio eius in seipsa, sed sola destructio mystica sub specie sacramenti posset exterius apparere: utputa, si absque ulla sui ipsius mutatione res oblata fieret praesens sub duobus distinctis ac separatis symbolis, ita nimirum ut ex vi sacramenti solum corpus sensibiHter adesset sub soHda specie panis, solus sanguis sub Hquida specie vini, atque hoc modo victima praesentaretur Deo in habitu quodam separationis corporis a sanguine, qui est habitus destructionis et mortis. Manifestum enim per se est quod in ordine ad significandum invisibile sacrificium, aequipoUeret mystica iHa mactatio mactationi materiaH quae antiquitus erat in usu ; quin imo esset incomparabiliter expressior quam simplex Hquoris effusio, quae tamen ex ipsorum adversariorum confessione sufficit ex sese ad verum sacrificium, accedente institutione legitima, — Iterum autem adverte, quomodo dictum sit in ordine ad significandum ; nam profecto in ordine ad satisfaciendum, non aequivaleret; verum ratio satisfactionis non est ipsa sacrificii ratio, Hcet ei adiungi possit sicut de facto contigit in sacrificio crucis. — Tandem, nuHius momenti esse possunt argumenta quae inductione facta per omnia aHa cognita sacrificia, in contrarium fierent : quandoquidem ista sunt sacrificia rerum in specie propria, et non magis valet ihatio ab uno genere in aHud, ac si conditiones naturaHum conversionum veHes transferre in mirabilem iHam ac singularem conversionem quae transubstantiatio vocatur. Caeterum, difficul- , tatibus adversariorum suo loco satisfiet, ubi de essentia sacrificii
DE SACRIFICIO MISSAE 589
missae ; adhuc enim generalibus considerationibus insistimus, et statim videndum est, a quo sacrificium debeat offerri.
IV. — De necessitate sacrificii est ut a persona fungente publica apud Deum legatione offeratur; quo fit ut sacrificium et sacerdotium sibi mutuo ut duo correlativa respondeant.
Id facile demonstratur, quia si sacrificium est de sui ratione cultus publicus ac solemnis nomine communitatis Deo exhibitus, uti supra declaravimus, profecto oportet ut offeratur a persona publica ad hoc constituta. Unde Bellarminus 1. 1 de Missa, c. 2 : « Non enim est cuiusque offerre sacrificium, sed publici et certi « hominis qui communi nomine id peragat. In lege quidem na- « turae sacerdotes erant capita familiarum, ut Noe, Abraham, etc. « In lege autem scripta soli fiHi Aaron. In lege gratiae soH epi- « scopi et presbyteri rite ordinati... Atque hinc etiam excluduntur « a ratione sacrificii proprie dicti multae oblationes privatorum « hominum factae soli Deo, ut cum fideles candelas accendunt et « consumunt in templo ad honorem Dei ». Nunc igitur, cum persona fungens publica legatione apud Deum, sacerdotis nomine vocetur, sequitur sacerdotium et sacrificium esse quaedam correlativa, nec posse concipi unum sine ordine ad alterum. Quare Tridentinum, Sess. XXIII, cap. 1 : « Sacrificium et sacerdotium ita Dei « ordinatione coniuncta sunt, ut utrumque in omni lege exstiterit. « Cum igitur in Novo Testamento, sanctissimae Eucharistiae sa- « crificium visibile ex Domini institutione catholica Ecclesia ac- « ceperit, fateri etiam oportet, in ea novum esse visibile et ex- « ternum sacerdotium, in quod vetus translatum est ».
Itaque de institutione sacerdotii ratiocinandum est non secus ac de institutione sacrificii. Sacerdotium quippe in communi spectatum, de iure naturae est, et sicut in statu naturae purae determinatio sacrificiorum haberetur ex institutione pubhca, sed mere humana, ita determinatio personarum fungentium sacerdotio esset ex iisdem naturalibus causis quibus nunc determinatur subiectum potestatis politicae. Verum, ex quo in reUgione supernaturali seu revelata sacrificiorum institutionem Deus sibi reservavit, sacerdotii investituram pariter reservatam esse voluit, Unde Heb. V,
590 QUAEST. LXXXII-LXXXIII.
1-4: « Omnis namque pontifex ex hominibus assumptus pro « hominibus constituitur in iis quae sunt ad Deum, ut offerat « dona et sacrificia pro peccatis... Nec quisquam sumit sibi « honorem, sed qui vocatur a Deo tamquam Aaron ». Ubi Apostolus dicens, nemiyiem sumere sibi honorem, absolute significat neminem posse sua privata auctoritate sacerdotem institui. Cum autem addit, sed qui vocatur a Deo tamquam Aaron, non absolutam, sed hypotheticam, in praesenti ordine et statu reHgionis revelatae, divinae investiturae necessitatem signat. Quae quidem investitura facta est in veteri lege, quando Deus semel pro semper filios Aaron designavit ut in altaris ministerio sibi deservirent ; in lege autem nova fit per speciale sacramentum et collationem sacri characteris, adeoque non mediante generatione carnaH, sed per operationem Spiritus Sancti.
V. — Sacrificium convenit cum sacramento, quatenus quoddam sacrum signum est. Differt, quatenus sacramentum est signum causarum sanctificationis nostrae, sacrificium vero signum interioris cultus. Et hinc sequuntur aliae differentiae in eo consistentes quod sacramenta nec sunt de iure naturae, nec possunt esse institutionis humanae, nec necessario et semper a sacerdote conficiuntur, nec demum efificaciam habent per modum impetrationis sicut sacrificium, sed per modum efBcientiae.
Omnia fere constant ex dictis tum in praesenti, tum in praevia disputatione de sacramentis in communi.
Circa tertiam differentiam nota quod ministrans sacramentum se habet ut Dei instrumentum ad sanctificationis effectum ; instrumentum autem Dei in quantum huiusmodi non est persona publica, communitatem repraesentans. Unde videmus quod baptismi minister potest esse quiHbet homo, sive christianus, sive infideHs; videmus etiam quod ministri matrimonii sunt ipsi contrahentes, qui profecto qua tales personae pubHcae ncn sunt. Addendum tamen, debuisse omnino sacramenta institui a Deo dispensanda regulariter per sacerdotes, (si unum matrimonium excipias propter specialem eius conditionem): ut sciHcet per eamdem viam descenderent Dei dona ad homines, per quam ascendunt hominum vota
DE SACRIFICIO MISSAE . 59 I
ad Deum, et servaretur pulcherrimus ille ordo quo divina Pro-
videntia suaviter disponit omnia, perducens ad suos fines infima
per media et media per summa. Aliunde vero quaedam sacra-
menta sunt, quae ex peculiari sua indole sacerdotale ministerium
evidenter exigunt, puta sacramentum Poenitentiae per modum
iudicii institutum, itemque sacramenta Confirmationis et Ordinis
quibus distribuuntur gradus et officia in Ecclesia Christi ; hoc enim
non ad alios pertinere potest quam ad principes civitatis. Quare,
licet de essentia sacerdotii in genere non sit nisi deputatio ad sa-
crificium offerendum, debuit ei adiungi in praesenti ordineofficlum
ministrandi sacramenta, ut de sacerdote quoque verificetur illud
Genes. XXVIII- 12 : « Et vidit in somnis scalam stantem super
« terram, et cacumen iUius tangens caelos, angelos quoque Dei
« ascende7ites et desceyideiites per eam ». Ascendit quippe sacerdos
ab hominibus ad Deum cum sacrificium offert; descendit a Deo
ad homines cum ministrat sacramenta.
Denique quoad ultimamdifferentiam, observa multum differre
rationem efficaciae quae consideratur in sacramentis, ab ea quae
consideratur in sacrificio. Nam cum sacramentum sit quoddam
signum practicum sanctificationis et gratiae, respicit ut terminum
hominem sayictijicandiim ; et quia homo non sanctificatu)- nisi qua-
tenus in eo aliquid producitur ad quod propria sacramenti virtus
non pertingit, oportet ut sacramenti efficacia sit per modum in-
strumentaHs efficientiae. Sed cum sacrificium sit signum adora-
tionis et cultus, respicit ut terminum Deum colendum; et quia
Deus non colitur per hoc quod aliquid in ipso officitur, impossi-
bile est ut efficacia sacrificii qua talis sit in genere efficientiae,
sed si quis effectus consequatur, nonnisi per modum impetrationis:
quatenus oblatione sacrificii, tamquam exercita quadam implora-
tione suae beneficentiae exoratus Dominus, « gratiam et donum
« poenitentiae concedens, crimina et peccata etiam ingentia di-
« mittit », ut docet Tridentinum, Sess. XXII, cap. 2. Non quod
sacrificium sit instrumentum quo Deus sanctificantem gratiam
hominibus confert, sod quia per sacrificium obtinet homo a Deo
actuaHs gratiae donum quo se ad iustificationem disponat. Uno
verbo sacrificium influit ut oratio ; et ideo, sicut dicuntur orationes
592 QUAEST. LXXXII-LXXXIII.
ad Deum ascendere, ita et sacrificia. Sic de sacrificio Manue, ludic. XIII, 19-20, legitur : « Tulit itaque Manue haedum de capris, « et libamenta, et posuit super petram, offerens Domino qui facit « mirabilia.., Cumque ascenderet flamma altaris in coetum, an- « gelus Domini pariter in fiamma ascendit ». Sic nos quoque in oblatione calicis dicimus : Offerimus tibi Domine, calicem salutaris, tuam deprecantes clementiam, ut in conspectu divinae Maiestatis tuae... cum odore suavitatis ascendat.
Ex dictis intelliges, sacrificium posse definiri : Oblatio rei corporeae per realem eius aut mysticam destructionem a sacerdote Deo facta, in signum legitime institutum honoris et reverentiae quam homo debet creatori suo. — Intelliges praeterea, sacrificium esse quoddam essentiale constitutivum cultus religiosi ; unde in sacra historia videmus sacrificia cum ipsa religione nata esse et cum illa extingui, ut bene ostendit Bellarminus 1. 1 de Missa, c. 20. — Intelliges demum, tempus sacrificio offerendo idoneum non esse nisi tempus viae, tum quia in beatitudine omnes immediate Deo coniungentur, et non indigebunt externo medio ad communicandum cum eo, tum quia quae nunc nobis est necessitas interiorem cultum per ritus symbolicos significandi, tunc evacuatis umbris, ampHus non erit (^).
(^) Haec dicta sint contra quosdam hypermysticos, qui opjnantur missam adhuc in futura gloria fore celebrandam, et sanctos post resurrectionem sacramento corporis Christi esse cibandos. Sed ista, etsi speciem pietatis habeant, sunt tamen contra omnem rationem, et deprimunt nobilitatem futuri illius status ad quem suspirat sponsa in Canticis, II-17, dicens : Donec aspiret dies, et inclinentur untbrae, nam quaecumque signa et velamina sacramentalia pro umbris computantur. Quanto igitur melius auctor Imitationis Christi 1. 4, c. 11, n. 2 : « Me oportet contentum esse < in lumine verae fidei, et in ea ambulare donec aspiret dies aeternae « claritatis, et umbrae figurarum inclinentur. Cumautem venerit quod per- <fectum esi, cessabit usus sacramentorum, quia beati in gloria caelesti non « egent medicamine sacramentali. Gaudent enim sine fine in praesentia « Dei, et de claritate in claritatem abyssalis Deitatis transformati, gustant « Verbum Dei caro factum, sicut fuit ab initio et manet in aeternum ».
DE SACRIFICIO MISSAE 593
§ 2. De divisione sacrificiorum.
Delnde dlcendum est de dlvlslone sacrlficlorum, tum ratlone finls, tum ratlone modl ofierendl, tum ratlone valorls slve efficaclae.
Equidem omnl sacrificlo essentlalls est slgnlficatlo Interlorls latrlae qua se homo In Del servltlum devovere profitetur, atque hoc modo finls sacrlficll semper est latreuticus. Verum, qula oportet ut In suppositlone peccati honor delatus Deo slt testlficativus excusatlonls et poenltentlae, ac per hoc, exhlbeatur In finem placandl Numen offensum, Ideo in praesentl humani generls condltione necesse est esse sacrificla propitiatoria. Denlque, cum dlvlnus honor nequeat conslstere sine gratiarum actione pro beneficlls acceptls et petltione pro acciplendis, sunt etiam sacrlficla eucharistica atque impetratoria. Hinc intelligltur divlslo antiquorum sacrificiorum In holocaustum, sacrlficlum pro peccato, et hostlam paclficam, prout una vel altera slgnlficatlo magis speclahter In singulis generibus attendebatur, et peculiari modo assumebatur unumquodque ad finem adorandi, vel placandi, vel gratlas agendi. « Trlplex erat, Inqult S. Thomas 1-2, Quaest. 102, a. 3 ad 8"™, « sacrificiorum genus. Quoddam erat quod totum comburebatur, « et hoc dicebatur holocaustum, quasl totum incensum ; hulusmodi « enim sacrlficlum offerebatur Deo specIaHter ad reverentlam « Maiestatls ipsius, et ideo totum comburebatur, ut slcut totum « animal resolutum in vaporem sursum ascendebat, Ita etlam si- « gnificaretur totum homlnem et omnla quae Ipsius sunt, Dei « dominlo esse sublecta, et ei esse offerenda. AHud autem erat « sacrificium pro peccato, quod offerebatur Deo ex necessltate « remisslonls peccatl. Tertium vero sacrlficlum vocabatur hostia « pacifica, quae offerebatur Deo vel pro gratlarum actlone, vel « pro salute et prosperltate offerentlum, ex debito beneficii vel « acclplendi vel accepti ». Sed in Novo Testamento omnes veterum hostiarum differentias una corporis et sanguinis Christl implet
De Ecclesiae Sacramentis. Tom. I. 38
594 QUAEST. LXXXII-LXXXIII.
oblatlo, dicente Tridentino, Scss. XXII, cap. 1 : « Haecilla (munda « oblatio) est quae per var as sacrificiorum, naturae et Legis « tempore, similitudines figurabatur, utpote quae bona omnia « per illa slgnificata, velut illoruai omnium consummatlo et per- « fectio complectitur ».
Hablto nunc respectu ad offerendi niodum, sacrificia dividuntur in cruenta et incruenta. Cruenta ante Christum, ipsam cultus substantiam constituebant, incruenta vero accidentaliter solum, seu verius accessorie ut plurimum adhibebantur. Rursus incruentum sacrificlum dlvidl dsbet in illud quo vlctima offertur in propria specie, et Illud quo offertur in specie sacramenti. Primum habetur quando res oblata ex natura sua non est cruentae destructioni idonea, sicut panis, thus, vlnum, sal, et alia huiusmodi. Secundum contingit tantum in altissimo Eucharistiae mysterio, ubi formalis immolationis ratio consistit in quadam separatione corporls a sanguine, quae tamen non est nisi penes externum habitum in quo sub sacrls symbohs panis et vini ipse Agnus Dei constitultur praesens. Prlmo modo sacrlficium Incruentum non habet specialem Idoneitatem ad hoc ut sit propltiatorium pro peccato, quia non exprlmit honorem delatum Deo tamquam Domino offenso, cul pro summa Iniurla summa debetur reparatlo. Sed secundo modo vere participat de omnibus formis, ut paulo supra fuit insinuatum : de holocansto quidem, qula mystica oblatio tam pretiosae vitae multo perfectius signlficat debitum nostrae servltutis erga Deum, quam totahs illa combustio animalis quae fiebat in incenso taurorum vel arietum ; de hostia pacifica etiam, quia horrorem sanguinis non habet ; de sacrificio pro peccato demum, quia repraesentat expiatoriam Domlni mortem, ac per hoc, aptum est impetrare iis pro quibus offertur applicationem generahs satlsfactionis in cruce Deo exhibitae, ut dicetur infra.
Tandem, quod attlnet ad valorem seu efficaciam sacrificiorum, praecipua divisio est in valorem ex solo opere operantis, et ex opere etiam operato. At vero observandum est consequenter ad superius praemissa, quod locutio ex opere operato non eodem modo adhiberi debet quoad sacramenta et quoad sacrlficium.
DE SACRIFICIO MISSAE 595
Recte quippe dicitur sacramentum operari, producere, efficere, conferre gratiam ex opere operato ; et sensus est, sacramentum habere hanc efficientiam, non ex virtute operantis sive conficientis, sed ex virtute instrumentali quae ei inest ab institutione Christi. De sacrificio autem loquens non recte quaereres utrum aliquid efficiat ex opere operato, sed melius, utrum valorem habeat latreuticum vel impetratorium ratione tantum habita devotionis hominum offisrentium, an etiam independenter a devotione illa, ex hoc solo quod vaHde peragitur conformiter ad legem institutionis suae. Quibus suppositis, dico quod sacrificia V. T. in foro quidem externo per se valebant ad tollendas irregularitates et legales immunditias, pro quibus tollendis erant a Deo instituta in figuram verae expiationis per Christi sacrificium afferendae; in foro vero interno valebant secundum solam devotionem offerentium, applicando nunc generaUa principia de actibus externis virtutum qui honestatem suam trahunt ex interiori actu a quo imperantur. In sacrificio vero crucis attenditur valor omni ex parte infinitus ex opere operantis Christi. Denique in Missa, praeter valorem ex opere operantium ministrorum qui deesse potest, semper valor inest ex opere operato, quia hoc sacrificium nuUa hominum indignitate aut mahtia inquinatur, ut dicitur in Tridentino, Sess. XXII, cap. 1, et ideo semper est Deo acceptabile ex parte eius qui per ministros suos principaHter offert et offertur.
§ 3. De proprio sacrificio Novae Legis.
Nunc specialiter dicendum superest de proprio Novae Legis sacrificio, quia tanta est coniunctio inter unamquamque legem reUgiosam et externum sacrificium, ut Apostolus non dubitaverit dicere, Heb. VII- 12: Translato sacerdotio, ac per hoc, sacrificio, necesse est ut et legis translatio fiat.
In quo quidem primum omnium observandum venit, ahquod esse sacrificium ad Novam Legem pertinens ut principium eius,
596 QUAEST. LXXXII-LXXXIIl.
id est^ ut fons a quo ipsa Nova Lex processit, propriamque sibi gratiam derivavit ; et hoc est sacrincium crucis per quod perfecta fuit nostra redemptio, acquisitusque thesaurus inconsumptibilis quo qui usi sunt, participes effecti sunt amicitiae Dei. Quapropter non restringitur hoc sacrificium ad legem novam consideratam in eo statu perfecto et consummato quem habuit solum a tempore mortis Christi, sed se extendit usque ad illam inchoationem ac veluti anticipationem quae viguit ab ipso mundi exordio, tam sub lege naturae quam sub lege scripta (^). Ab initio enim potestas facta est hominibus fiiios Dei fieri ; ab initio etiam, « quibuscumque fuit lex gratiae indita, secundum hoc ad « Novum Testamentum pertinebant » (^); ab initio demum, quotquot iusti fuerunt ante Deum, ob participationem singularis huius sacrificii crucis placuerunt Deo, iustitiamque et salutem consecuti sunt.
Verum alio modo inteUigi potest sacrificium ad legem novam pertinere : pro quanto sciHcet ipsum sacrificium est quod nova lex perpetuo celebrandum indixit, in quo principaHter consistit cultus Ecclesiae in Novo Testamento, quodque hac de causa vere et proprie sacrificium novae legis audit, utpote illud quo homines sub nova lege existentes colere debent et colunt Deum. Oportet autem ut distinguatur a praecedenti, quia quanto altius eminet sacrificium crucis in ratione principii totius christianae rehgionis, tanto evidentius excluditur a ratione sacrificii constitutivi cuhus christianorum. Etenim, ut bene arguit Bellarminus
- 1 de Missa, c. 20 : « Sacrificium crucis semel peractum est, ac « deinde desiit esse, neque mansit postea nisi per effectum et « virtutem, ut notum est; imo nunquam fuit tempore christianae « rehgionis ; ea enim post Christi mortem proprie coepit. At sa- « crificium proprium rehgionis debet ipsam perpetuo comitari, « ut supra probatum est. Praeterea, religio quaevis sacrificium « externum ac visibile requirit, ad quod homines illius rehgionis « peragendum conveniant, et quod ab ipsis frequentari possit.
(') Vide supra, de Sacram. in comm., Quaest. 6o, § r. (^) S. Thom. 1-2, Quaest. io6, a. i, ad 3""'.
DE SACRIFICIO MISSAE 597
^i At nihil eiusmodi in sacrificio crucis reperitur. Est enim respe- « ctu christianorum invisibile, cum sola fide, non ocuh*s cernatur; « unde nec ad illud conveniri potest a popuHs, nec etiamsi cer- « neretur, a populo vel sacerdotibus christianis frequentari pos- « set ; non enim fas esset ut Christum christiani toties interfi- « cerent ». Imo vero a solo Christo potuit offerri, et nullo modo ab hominibus, cum omne ministerium hominum in eo adhibitum, non solum non habuerit rationem cultus rehgiosi, sed potius fuerit ex natura rei summum omnium sacrilegium. Si igitur religio exigit sacrificium quod a cuncto populo per mediatores sacerdotes ofiferatur ex debito communis servitutfs, et in quo ad Deum adorandum pro ratione sui gradus omnes concurrere possint : concludendum sane est, sacrificium novae legis proprie loquendo non esse nisi sacrificium missae, de quo Christus in cruce exsultans dicebat : « Reminiscentur et convertentur ad Do- « minum universi fines terrae, et adorabunt in conspectu eius « universae famiUae gentium... Et anima mea illi vivet, et semen « meum serviet ipsi » (^).
Sed nunc, ut mehus appareat distinctiva indoles huius sacrificii prout est constitutivum cultus christiani, illudmet comparare iuvat cum oblatione crucis quantum ad illa quatuor quae in omni sacrificio consideranda esse docet Augustinus : « Cui offeratur, « a quo offeratur, quid offeratur, pro quibus ofiferatur » (^). Quoad primum, constat nullam esse posse differentiam. Quoad secundum et tertium, si ipsum Christum offerentem et oblatum respicias, iterum perfecta paritas invenitur : quatenus « una eademque est « hostia, idem nunc offerens sacerdotum ministerio, qui seipsum « tunc in cruce obtuHt, sola offerendi ratione diversa » (3). Ast, si attendas eos qui in missa coofferunt et coofferuntur, notabilem sane inter utrumque sacrificium invenies differentiam ; ad quam ultimo consequitur, non omnino eosdem esse illos pro quibus oblatio nunc fit in altari Ecclesiae, et pro quibus tunc facta est in cruce, communi ara totius mundi.
C) Psalm. XXI, 28-31.
(^) August. 1. 4 de Trinit., c. 14.
(3) Trident., Sess. XXII, cap. 2.
598 QUAEST. LXXXTI-LXXXIII.
Prima itaque difFerentia est, quod Christus in cruce fuit solus offerens ; nam in ara crucis, ut alias nunc considerationes omittam, semetipsum obtulit, non ut caput Ecclesiae iam constitutae, sed in hunc potius finem ut Ecclesiam sibi acquireret, iuxta illud Eph. V, 24-27: « Seipsum tradidit... ut exhiberet ipse sibi glo- « riosam Ecclesiam non habentem maculam, aut rugam, aut ali- « quid eiusmodi ». Unde, cum actuaHs hominum cum Christo coniunctio, (in qua coniurtctione consistit Ecclesiae ratio), fuerit cruentae oblationis effectus et finis, profecto ordine naturae et causalitatis posterior est, nec potuit uUo modo in hoc sacrificio praesupponi. Sit igitur sacrificium aliud, in quo prioris oblationis gloriosus fructus conspiciatur ; non enim verterat in mundum FiHus Dei ut soHtariam adorationem Patri redderet, sed ut nos homines, perfectos secum adoratores in spiritu et veritate constitueret. Sit, inquam, sacrificium aHud, cuius oblatio perficiatur per mysticum corpus unitum Capiti suo. Porro, hoc ipsum est in quo reponitur characteristica missae nota ac propria indoles ; offertur enim tum a Christo, tum a ministro, tum ab integra fidelium ecclesia, quamvis aHter et ahter. A Christo quidem, tamquam a principaH et summo sacerdote qui in ultima coena antequam pateretur et in caelum conscenderet, apostoHcae hierarchiae munus contuHt administrandi in terris suum sacerdotium et nomine suo sacrificandi usque in saecuH finem. A ministro autem, tamquam a sacerdote vero, sed subordinato et veluti instrumentaH. Denique, ab integra fideHum ecclesia tamquam a populo per sacerdotem, iuxta iHud quod habetur in canone : Hanc igitur oblationem servitutis nostrae, sed et cunctae familiae tuae, quaesumus, Domine, ut placatus accipias. Quamquam non oporteat eos omnes qui ad Ecclesiam pertinent, eodem modo offerre ; nam aHqui offerunt solum habituaHter, iHi sciHcet qui ad oblationem actu non concurrunt, sed per solam professionem christianitatis communicant cultui qui ubique terrarum Deo exhibetur secundum ritum a Christo institutum ; aHi vero offerunt etiam actuaHter, vel celebrationem procurando, vel sacrificanti ministrando, vel demum mere assistendo, et quo quisque propius concurrit ad offerendum, eo etiain, caeteris paribus,
r
DE SACRIFICIO MISSAE 599
meliorem titulum habet ad participandum de sacrificii fructu, ut dicetur infra.
Sed iam sponte sua sequitur secunda differentia, quatenus in missa, secus ac in cruce, mysticum corpus Ecclesiae, sin minus physice, at certe affectu et significatione pertinet ad id quod offertur. Quisquis enim in sacrificio offert victimam, offert eam ut vicariam sui, intendens exprimere interiorem submissionem atque absolutam devotionem qua vult ipsemet spiritualiter in Dei honorem consumi. Si ergo, ut dictum est, Ecclesia in missa se habet ut offerens, pariter se habet ut oblata, utique in unione cum Capite suo. « Cuius rei, inquit Augustinus 1. 10 de civit,, c. 20, sa- « cramentum quotidianum esse voluit Ecclesiae sacrificium, quae « cum ipsius capitis corpus sit, seipsam per ipsum discit offerre ». Imo intendit Ecclesia ut per oblationem corporis et sanguinis Christi, suimetipsius oblatio semper magis magisque perfecta efffciatur: Propitius, Domine, quaesumus, inquit (^), haec dona sanctifica, et hostiae spiritualis oblatione suscepta, nosmetipsos tibi perjice munus aetef^num. Haec itaque ratio est cur Christus in sacramento sub iis symbolis immoletur quibus figuratur mysticum corpus quod acquisivit sanguine suo ; nam iuxta multoties iam praemissa, panis et vini species figura sunt societatis fideHum. Haec rursus ratio est cur roget Deum sacerdos ut oblationem habeat acceptam, ut supra illam propitio ac sereno vultu respicere dignetur sicut respexit super munera Abel, Abrahae, et Melchisedech, utque iubeat eam perferri in sublime altare per angeli manus. Nam ista et aha huiusmodi multa quae nobis obiiciunt haeretici, quantum essent inexpHcabiha extra principia hactenus declarata, (quis enim ferret Deum rogatum fuisse ab hominibus ut oblationem crucis acceptabilem habuerit?), tantum plena pietatis apparent si quis consideret quod in sacrificio missae, non solus offert et offertur Christus, sed tum in ratione offerentis, tum in ratione rei oblatae, coniungitur Ecclesia cum ipso (^).
(^) Secreta feriae 2 Pentecostes.
(^) « II reste maintenant a vous expliquer ies prieres de la liturgie « qu'on vous a fait croire indignes d'une oblation qui serait JesusChrist
60O QUAEST. LXXXII-LXXXIII.
Ultima demum differentia est, quia missa directe saltem non offertur nisi pro iis qui sunt de Ecclesia ; sacrificium vero crucis pro omnibus hominibus fuit a Christo oblatum et a Patre acce-
« meme. Mais 11 n'y aura plus de difficulte, si vous songez seulement que « TEglise qui ofTre le pain et le vin pour en faire le corps et le sang, et « qui ensuite offre encore ce corps et ce sang- apres qu'ils sont consa- « cres, ne le fait que pour accomplir une troisieme oblation, par laquelle « elle soffre ellememe. Le pretre commence le premier, et a 1'exemple « de J6sus-Christ qui a 6t6 tout ensemble le sacrificateur et la victime, « il s'offre lui-meme avec son oblation : c'est ce que signifie la ceremonie « d'etendre les mains sur les dons sacres, comme on le fait un peu avant « la cons6cration. Autrefois dans Tancienne Loi, on mettait la main sur « la victime, en signe qu'on s'y unissait et qu'on se devouait a Dieu « avec elle ; c'est ce que t6moigne le pretre en mettant ses mains sur « les dons qu'il va consacrer. Tout le peuple pour qui il agit, entre dans « ce sentiment, et le pretre dit alors au nom de tous : Nous vous prions, « Seigneur, de recevoir cette oblation de notre servitude et de toute votre «famitle; ou nous apprenons non seulement a offrir avec le pretre les « dons proposes, mais encore a nous offrir nous memes avec eux... L'an- « cienne c6remonie oii chacun portait lui meme son oblation, c'est-a-dire « son pain et son vin, pour etre ofFerts a lautel, confirme cette verite. « Car outre qu'offrir a Dieu le pain et le vin dont notre vie est soute- « nue, c'est la lui offrir elle-meme comme chose qu'on tient de lui, et « qu'on veut lui rendre : les saints Peres ont remarque dans le pain et « dans le vin un compose de plusieurs grains de ble reduits en un, et « de la liqueur de plusieurs raisins fondus ensemble ; et ils ont regarde « ce compose comme une figure de tous les fideles reduits en un seul « corps pour s'offrir a Dieu en unite d'esprit; ce qui a fait dire a Saint « Augustin, que toute la cite rachetee etait le sacrifice eternel de la Tri- « nite sainte... Ainsi rEglise fait elle-meme une partie de son sacrifice, « de sorte que ce sacrifice n'aura jamais sa perfection tout entiere, qu'il « ne soit offert par des saints. Voila une claire resolution de toute la dif- « ficulte, s'il y en avait; car il y a dans ce sacrifice Jesus-Christ qui est « offert, et il y a Thomme qui Toffre: le sacrifice est toujours agreable « du cote de Jesus-Christ qui est offert; il pourrait ne Tetre pas tou- « jours du cote de Thomme qui Toffre, puisquil ne peut Toffrir digne- « ment, qu'il ne soit lui-meme assez pur pour etre offert avec lui, comme « on a vu. Quelle merveille y a-t-il donc, que rEglise demande a Dieu « qu'il rende notre sacrifice agreable cn tout, et autant a proportion, du « c6te des fideles qui le presentent, que du c6te de Jesus-Christ qui est « pr6sente ? » Bossuet, Explication de quelques difficult^s, etc. n. 36-37.
DE SACRIFICIO MISSAE 6oi
ptatum. Verum de applicatione sacrificii missae specialis habebitur consideratio infra; unde iam praeambulae huic disputationi finis imponendus est, et statim ad singula puncta oportet descendere, incipiendo a quaestione an sit. Hinc :
THESIS LIII
Tum ex iis quae in Scriptura traduntur de sacerdotio Christi, tum ex celeberrimo Malachiae vaticinio. tum ex verbis institutionis Eucharistiae, tum denique ex ratione theologica demonstratur veritas sacriftcii Novae Legis, cuius Christus ut caput corporis Ecclesiae, est victima et sacerdos principalis.
§ 1. Psalm. CIX-4 — Genes. xiv-i8.
De Christi sacerdotio duo in Scriptura asseruntur, ad rem praesentem ma^ime pertinentia ; quorum primum est, quod sit sacerdotium secundum ordinem Melchisedech. — Et sane, cum sacerdotium se toto ordinetur ad sacrificium, proprius ac distinctivus cuiuslibet sacerdotii character, etsi ex ahis etiam circumstantiis sumi possit, potissimum tamen accipi debet ex ritu sacrificandi. Itaque necesse est ut Christus conveniat cum Melchisedech in ritu ei proprio : conveniat, inquam, eo modo quo convenientia esse potest inter figuratum et figuram, inter veritatem et umbram. Legitur autem Melchisedech sacrificasse in pane et vino (^), et nemo aHus prae-
(^) Protestantes dicunt panem et vinum fuisse prolata a Melchisedech in refectionem Abrahae et sociorum qui fatigati e praelio revertebantur. Sed hoc asserunt contra fidem historiae, quia ut Scriptura refert, redibat Abraham cum ingenti praeda, in qua etiam erant ea quae ad cibum pertinent. Imo in fine capitis additur, mihtes cibum sumpsisse antequam eis Melchisedech occurreret. Quid igitur, concUidit Bellarminus, opus erat pane et vino iis qui spoliis abundabant, et paulo ante
6o2 QUAEST. LXXXlI-LXX.:iII.
ter ipsum (^). Debuit ergo et Christus hostiam suam ofFerre in specie panis et vini ; quo ctante, veritas sacrificii missae iam manet demonstrata. - - Unde Cyprianus epist. 63 ad CaeciHum, n. 4 : « In sacerdote Melchisedech sacrificii Domi- « nici sacramentum praefiguratum videmus, secundum quod « Scriptura divina testatur et dicit : Et Melchisedech rex Sa- « /em proiulit panem et viyium. Fuit autem sacerdos Dei sum- « mi, et benedixit Abraham. Quod autem Melchisedech typum « Chiisti portaret, declarat in Psalmis Spiritus Sanctus ex per- « sona Patris ad Fihum dicens : Tu es sacerdos in aeternum « secundum ordinem Melchisedech. Qui ordo utique hic est « de sacrificio illo veniens et inde descendens, quod Mel- « chisedech sacerdos Dei summi fuit, quod panem et vinum « obtulit, quod Abraham benedixit. Nam quis magis sacerdos « quam Dominus noster lesus Christus qui sacrificium Deo Pa- « tri obtulit, et obtulit hoc idem quod Melchisedech obtulerat, « id est panem et vinum, suum sciHcet corpus et sanguinem ». — Item AuGUSTiNUS de civit, 1. 16, c. 22: « Ibi, (id est Ge- « nes. XIV- 18), primum apparuit sacrificium quod nunc a Chri- « tianis offertur Deo toto orbe terrarum, ircipleturque illud quod « longe post hoc factum per Prophetam dicitur ad Christum : « Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. « Non sciHcet secundum ordinem Aaron, qui ordo fuerat aufe-
comederant et biberant? Quare catholici recte asserunt panem et vinum fuisse Deo sacrificata ; dicitur enim : Melchisedech rex Salern, proferens panetn et vinum, erat enim sacerdos Dei altissimi. Fuit igitur prolatio haec, actus sacerdotalis, adeoque signat vel sacrificium ipsum oblatum Deo in gratiarum actionem pro victoria, vel id quod ad sacrificium consequitur, cum sacerdos hostiae oblatae populum facit participem. Utroque autem modo, eadem conclusio est.
(') Nec obstat quod alii forsitan ignoti sacerdotes eamdem aliquando hostiam obtulerint. Nam si nota Melchisedech apud Paulum in eo est quod fuerit sine patre, sine matre, sine genealogia, etc, solum quia contra morem assuetum, de genealogia eius Scriptura silet: a fortiori ritus sacrificandi in pane et vino censeri debet ei proprius, ex hoc solo quod in Veteri Testamento, eiusmodi sacrificii ratio a nuUo alio legitur adhibita.
DE SACRIFICIO MISSAE 603
« rendus, illucescentibus rebus quae illis umbris praenotabantur ». — Et Tridentinum, unanimem traditionis sensum sequens, atque authentice Scripturam interpretans, Sess. 22, cap. 1 : «I. C. « Dominus noster... sacerdotem secundum ordinem Melchisedech « se in aeternum constitutum declarans, corpus et sanguinem « suum sub speciebus panis et vini Deo Patri obtulit, ac sub « eorumdem rerum symbolis apostolis, quos tunc N. T. sacer- « dotes constituebat, ut sumerent tradidit, et eisdem, eorumque « in sacerdotio successoribus, ut ofFerrent praecepit per haec verba : « Hoc facite in meam commemorationem » (').
Ahud quoque argumentum sumitur ex perpetuitate sacerdotii Christi in praecitato loco Psahni diserte affirmata ; quem locum interpretans Apostolus, Heb. VII, 23-24 : « Et ahi quidem, inquit, « plures facti sunt sacerdotes, idcirco quod morte prohiberentur « permanere ; hic autem, eo quod maneat in aeternum, sempi- « ternum habet sacerdotium ». lam age: Qui sine consorte est summus ac principahs hominum sacerdos, manetque tahs usque in finem, in finem etiam usque debet apud homines adhuc in statu viae constitutos offerre sacrificium (^). Atqui abrogato omni aho sacerdotio, iureiurando Dei constltutus est Christus in possessione sacerdotii sempiterni. Ergo usque in saecuh finem apud nos offerat necesse est ; non tamen per se immediate, cum in terris visibihter amphus non sit; ergo per vicarios. Quo stante, oportet ut missa sit vcrum ac proprium sacrificium, quia evidenter nihil ahud fingi potest quod iugiter in Christi persona offeratur Deo per ministros Christi. Vide BeUarminum de Missa 1. 1, c. 6, et
'/) Vides igitur nos in iis quae sacerdotium ] secundum ordinem Melchisedech spectant, teneri regula interpretationis ecclesiasticae. quidquid in contrarium pro soHta levitate dictitent critici noveHi,
(^) Nota singuia verba : Sine consorte, nam si haberet collegam in sacerdotio, opponeret forte quispiam, operam eius non absolute requiri ad perenne divini cultus exercitium. Summus ac principalis hominum sacerdos, id est, quo abdicante sacerdotii munus, eo ipso cessaret potestas in omnibus aliis qui sunt ministri eius. In finem usque, adeoque non per totam aeternitatem, sed durante statu in quo oportet homines per sacrificia ad Deum rehgari.
L
604 QUAEST. LXXXII - LXXXIII.
nota bene argumentum hoc non procedere specialite?' de necessitate sacrificii prout est propitiatorium, sive in remissionem peccatorum, sed magis prout adhiberi debet ad cultum latriae qui semper est Deo debitus. Nota etiam non esse quaestionem de iis quae ad hoc requiruntur, ut Christus denominari possit sacerdos in aeternum, sed de eo quod ex perpetuitate et unicitate sacerdotii eius necessario consequitur. Ex hoc enim quod sempiterno sacerdotio secundum humanitatem auctus est, consequens esse dicimus ut debeat hostiam suam iugiter offerre, ne desit muneri suo, (quod de Christo cogitare nefas), quanidiu scilicet homines in via exsistentes, necesse habebunt per sacrificia colere Deum. Quare vis argumenti tota in eo est : Vel Christus sacerdos adhuc offert, vel, quod nemo dicet, sub eius pontificatu periit cultus Dei quoad principalem et maxime necessariam sui partem. — Nunc autem contra utramque probationem hactenus propositam nonnulla obiiciuntur, quibus oportet respondere.
- Si verum esset, Christum ideo dici sacerdotem secundum ordinem Melchisedech, quia ritum sacrificandi habet similem ei quem adhibuit Melchisedech : profecto Apostolus ab Heb. VII, typicam similitudinem Melchisedech ad Christum ex professo interpretans , imo mi^iima quaeque exctitiens, rem adeo gravem 7ion praetermisisset. Atqui de hac re penitus silet. Ergo, etc.
Respondeo, negando antecedens. Cum enim intentum ApostoH esset ostendere excellentiam sacerdotii Christi, et consequenter legis evangelicae, supra legem et sacerdotium ludaicum, ea tantum debuit explicare quae faciunt pro praeeminentia sacerdotaHs personae Melchisedech supra sacerdotem Abraham, caeterosque sacerdotes ab eo carnaH generatione oriundos. Recte ergo argumentatur ex eo quod Abraham obtuHt decimas Melchisedech quasi superiori; item ex eo quod fuit a Melchisedech benedictus; item ex eo quod Melchisedech fuit sine antecessore et successore, in suo ordine singularis, veluti manens in perpetuum. At vero, quod Melchisedech sacrificaverit in pane et vino, hoc non perspicue faciebat ad monstrandam exceHentiam eius, vel Christi cuius gerebat figuram, et idcirco non mirum est si diserte non fuit a Paulo propositum. Adde etiam, epistolam ad Hebraeos
I
DE SACRIFICIO MISSAE 605
eius conditionis fuisse, ut non potuerit Apostolus de sacrosancto christianae religionis mysterio aperte in ea loqui ; erat enim tractatus quidam apologeticus destinatus ad omnes ludaeos, non fideles solum, verum etiam infideles, Unde in capite ultimo (XIII- 10), sacrificium novae legis nonnisi tectis verbis signatur cum dicitur : « Habemus altare de quo edere non habent pote- « statem qui tabernaculo deserviunt ».
- St ideo diceretur Christus sacerdos secundum ordinem Melchisedech, quia sacrificat in specie panis et vini, ergo pari iure deberet appellari sacerdos secundum ordinem Aaron, quia in cruce cruentam hostiam obtulit. Atqui sacrificium crucis non facit ut secu?idum ordinem Aaron dictus unquam fuerit, aut dici potuerit Christus. Ergo etiam sacrificium missae nihil confert ad hoc ut Dominus noster secundum ordinem Melchisedech vere dicatur et sit, sed ex alio capite sumenda est similitudo et conveyiientia, atque hoc modo totius demonstrationis ruit fundamentum.
Respondeo negando maiorem, sive paritatem assertam inter sacrificium missae per respectum ad sacrificium Melchisedech, et sacrificium crucis per respectum ad sacrificia Aaronica. Etenim, ut unus sacerdos dici possit secundum ordinem alterius, oportet ut cum eo conveniat in aliqua nota characteristica ritus sacrificalis ; nam ordo in praesenti evidenter sumitur pro gradu distinctivo. Porro in pane et vino, ut dictum est, nullus alius praeter Melchisedech legitur sacrificasse ; ideo Christus offerens corpus et sanguinem suum in specie panis et vini, vere pontifex secundum ordinem Melchisedech appellatur. Sed cruentus modus offerendi communis fuit sacerdotibus Aaronicis et aliis multis tam ante quam post Legem, sive in populo Dei, sive inter Gentes, ut constat ex Genes. V-4, lob XLII-8, etc, etc. Hinc crucis sacrificium nequaquam convenit cum sacrificiis leviticis in aliqua nota distinctiva; quo fit ut Apostolus ad Heb. VII-12, pure et simpHciter neget Dominum nostrum esse secundum ordinem Aaron : « Si ergo, inquit, consummatio per sacerdotium leviti- « cum erat, quid adhuc necessarium fuit, secundum ordinem Mel-
6o6 QUAEST. LXXXII-LXXXIIIv
« chisedech alium surgere sacerdotem, et non secundum ordinem « Aaron dici ? » •
- Iteratio sacriftciorum arguit inefficacitatem et defectum ut colligitur ex Apostolo ad Heb. V 11-27, IX'25, X-11, etc. Ergo non potest esse nisi unum sacriftcium Christi, ut idem Apostolus ibidem dicit. Excluditur ergo sacriftcium missae.
Respondeo : Dist, antec. Iteratio sacrificii defectum arguit, si consideretur sacrificium prout ordinatum ad honorem latriae Deo deferendum, nego antec; imo vero ipso naturae iure exigitur, usquedum homo extra statum viae constitutus, iam non indigeat ritibus et caeremoniis ad communicandum cum Deo, eumque debito modo colendum. — Iteratio sacrificii sub ea formalitate considerati sub qua consideratur ab Apostolo, videHcet prout est propitiatorium pro peccato, arguit defectum et inefiicaciam, subdist, Si sacrificium sacrificio addatur quasi manente semper insoluto pretio peccati, quomodo fiebat in lege veteri in qua victimae victimis succedebant, veluti peccati poenam efiuso cruore iterum atque iterum portantes, conc. antec. Si sacrificium sacrificio addatur pro speciaH applicatione ad particulares personas condignae satisfactionis per unam praecedentem obladonem semel pro semper praestitae : quod fit dum eadem victima prius poenaUter mactata, postea mystice atque impassibiHter immolatur, neg. antec. Et ratio partim per se patet, partim vero ex infra dicendis evidentius apparebit.
- Christus una oblatione consummavit in sempiternum sanctificatos, ut dicitur ad Heb. X- 14. Ergo una oblatiojie praestitit quidquid ex parte sua requiritur ad salutem hominum. Sed ad salutem hominum requiritur etiam applicatio et impetratio applicationis meritorum crucis. Ergo excluditur missa, etiam in ratione sacrificii mere applicatorii ex opere operato.
Respondeo primo: Transeat totum. Ex eiusmodi enim argumento, etiamsi sequeretur removendam esse missam secundum quod est propitiatoria pro peccato, profecto non sequitur eam esse negandam secundum quod latreutica est, et delativa adorationis Deo debitae. — Respondeo secundo : Dist. 1^^" consequent. Una oblatione cruenta praestitit Christus quidquid ex parte sua
DE SACRIFICIO MISSAE 607
requirebatur in ratione universalis causae meritoriae salutis nostrae, conc. Etiam in ratione causae proximae sive applicativae, subdist. Remote et virtualiter, quatenus praestitit id omne ex quo media applicativa vim et efficaciam habent, conc. Proxime et formaliter, quasi ipsa generalis redemptio per seipsam includeret applicationem in actu exercito, neg. Alias, omnes homines post Christi redemptionem nascerentur iusti, cum e con» tra nascantur omnes in peccato, indigeantque regeneratione.
- Qui nunc sacerdos consecratur, manet sacerdos in aeternum, nec tamen oportet ut in perpetuum offerat sacrificium. Ergo ex perpetuitate sacerdotii Christi non potest sumi ullum argumentum pro veritate sacrificii missae.
Respondeo primo, negando consequentiam. Non enim sacerdotium nostrum eiusdem rationis est cum sacerdotio Christi; nam Christus est sacerdos summus ac principalis, ipseque solus, caeteri vero omnes in lege nova non sunt nisi sacerdotes ministeriales qui per characteris impressionem sacerdotes efficiuntur. Nunc autem manifestum est, pubhcum Dei cultum semper in Ecclesia exercendum esse per eum penes quem est et manet sacerdotium imparticipatum. Quo fit ut ille unus semper debeat habere ministros per quos peragat ea quae sunt religionis ; de ministris autem distributive sumptis non est eadem ratio, quia singuli habent consortes in sacerdotio et successores. Argumentum itaque superius propositum procedit ex perpetuitate sacerdotii ordinarii ac supremi quod nunc convenit soH Christo, cui nullus succedit, nullus succedere potest. — Respondeo secundo, quod quisquis inter nos sacerdos consecratur, manet sacerdos in aeternum quatenus in aeternum conservat indelebilem sacerdotii characterem, non autem quatenus in finem usque deputatur ad munera sacerdotii inter homines viatores exercenda ; morte enim prohibetur permanere.
6o8 QUAEST. LXXXII - LXXXIII.
§ 2. Malach. i, lo-ii.
Inter alia Veteris Testamenti vaticinia, exstat apud Malachiam de sacrificio missae prophetia celebrior : « Non est mihi voluntafe « in vobis, dicit Dominus exercituum, et munus non suscipiam de « manu vestra. Ab ortu enim solis usque ad occasum, magnum « est nomen meum in gentibus; et in omni loco sacrificatur et « ofifertur nomini meo oblatio munda, quia magnum est nomen « meum in gentibus, dicit Dominus exercituum ». Ex quo sic formatur argumentum : Praedicit Spiritus Sanctus fore ut repudiatis sacrificiis iudaicis, succedat in Novo Testamento novum quoddam externum ac visibile sacrificium. Insuper, notae omnes quibus sacrificium istud in prophetia insignitur, missam expresse designant, eique soh convenire possunt. Ergo, contestante Spiritu Sancto, missa est verum sacrificium novae legis, loco omnium antiquarum hostiarum subrogatum.
Prior assertio tripHciter constat. Primo ex nominibus sacrificatur^ offertur, maxime ex voce mincha (oblatio), quae apud Hebraeos nonnisi de certo sacrificii genere adhibebatur ('). Secundo ex oppositione quae fit inter oblationem novam et munera repudianda, nam ista sine dubio erant sacrificia proprie dicta : « Ad vos, o sacerdotes, inquit, qui despicitis nomen « meum... Offertis super altare meum panem pollutum et dici ■ « tis: in quo polluimus te?... Si offeratis caecum ad immolan- « dum, nonne malum est?... Quis est in vobis qui incendat al-
(^) Nota cum Bellarmino, 1. i de Missa, c. lo : « Scripturam non « solere nomen sacrificii absolute ponere, cum loquitur de sacrificio im- « proprie dicto, sed cum adiuncto aliquo, ut sacrificium laudis, sacri- « ficium iustitiae, hostiam vociferationis, etc; hoc autem loco absolute « ponitur oblatio munda. Deinde, ipsa vox hebraica significat proprie « certum genus sacrificii externi, quod ex simila, oleo, et thure confi- « ciebatur, ut patet Levit. II et VI, et alibi passim ».
DE SACRIFICIO MISSAE 609
« tare meum gratuito? » (^). Tertio ex eo quod infra, novi sacerdotes instituendi praenuntiantur in ordine ad novum cultum ubique terrarum celebrandum : « Et sedebit (Messias) emundans « argentum, et purgabit filios Levi, et colabit eos quasi aurum « et quasi argentum, et erunt Domino offerentes sacrificia in « iustitia >> (^).
Nunc secundo considerandum est quomodo notae omnes in prophetia descriptae missam designant, eique soli convenire possunt. Prima est nota catholicitatis : Ab ortu solis usque ad occasum... in omni loco sacrificatur. Quae nota, ut facto evidentius constat, Eucharistiae celebrationi convenit ad litteram, ipsamque discriminat non solum a sacrificiis gentium, verum etiam a iudaicis quae nonnisi uno in loco, scilicet Hierosolymis, legitime ofTerebantur Et re quidem vera, necesse est ut sacrificium sequatur conditionem religionis cuius est constitutivum ; catholicitas autem est singularis, proprius, et distinctivus character unius religionis Christi. Item oportuit ut sacrificium quo defertur honor divina Maiestate dignus, ipsumque solum, toto terrarum orbe, qua late refulget divini nominis magnificentia frequentaretur, dicente Propheta : « Secundum nomen tuum, Deus, sic et laus « tua in fines terrae ».
(^) Certe oblatio spiritualis seu invisibile sacrificium nequaquam dici debet succedere sacrificiis iudaicis, vel de novo celebrari in mundo, quia semper ab initio fuerunt iusti qui interno hoc cultu coluerunt Deum.
(^) « Postquam dixerat Propheta cap. i : Offerturnomini meo oblaiio « munda, exponit cap. 3, a quibus oflferenda sit ista munda oblatio : Pur- « gabit, inquit,^/i<?^ Levi, etc, ubi per filios Levi non possunt intelligi « Levitae V. T., quia loquitur Propheta apertissime de sacrificio Eccle- « siae christianae, et sacerdotes leviticos iam reprobaverat. Et denique « initio capitis legimus. Ecce ego mitto angelum nieum, quae verba ex- « ponit ipse Dominus de loanne Baptista, et inde cogimur totum hunc « locum intelligere de adventu Domini et tempore N. T. Nec possunt « intelligi per filios Levi omnes christiani, quia filii Levi una tantum « pars erant in populo Dei ; quare respondet eis pars quaedam popuU « Christiani, non totus populus... Non igitur omnes Christiani sunt pro- « prie sacerdotes, sed certi quidam ex ei assumpti, ac proinde sacrifi- « cium proprie dictum esse debet quod ab illis tantum offeratur».
^ D^ Ecclesiae Sacramentis. Tom. I. 39
L
6rO QUAEST. LXXXII-LXXXIII.
Altera quoque nota apud Malachiam, est nota lenitatis. Nam in hebraico habetur mincha, quod in vulgata vertitur oblatio ; est autem mincha, sacrificii genus incruentum de quo Levit. II per totum. Atqui iterum, nota illa convenit missae, ipsamque luculenter distinguit in ratione principalis cultus religionis christianae. Nam etsi in lege Mosaica offerrentur etiam incruenta sacrificia ex pane, thure, et aliis huiusmodi, ista tamen nonnisi accessorie adhibebantur ; unde non erant distinctiva ilhus religionis. Simili quoque modo, apud gentes principalia et insigniora sacrificia cruenta erant, et universim loquendo, omnia mundi altaria ante Christum effuso sanguine redundabant, ut nunc suppono ex certissimis historiae documentis. Hic autem praedicitur futurum sacrificium ahis cunctis successurum, sacrificium sine cruore et horrendae mortis spectaculo, quo homines perpetuo cultu serviant Domino : profecto non potuit missa charactere magis distinctivo designari. Quamdiu sciHcet peccatum mansit inexpiatum, ut dicitur Heb. X, 2-3, talia oportuit esse sacrificia quibus homines modo ocuHs maxime patenti sese debitores totius reatus agnoscerent et profiterentur. At vero, facta expiatione per sanguinem Christi, omnibus cruentis sacrificiis in perpetuum abrogatis, unica substituitur incruenta oblatio, ut ipsa sacrificii diversitate signaretur status diversitas. Unde etiam legitur in relationibus missionariorum qui primi in Americam devenerunt, idololatras Mexicanos et Peruvianos nulla aha re magis delectatos et attonitos fuisse quam lenitate nostri sacrificii.
Tertia tandem apud Prophetam nota est munditiae: dicitur enim, oblatio munda. Ubi observa quod iste character non potest se tenere, saltem primario et principaliter, ex parte hominum offerentium, quandoquidem homines semper sunt homines, adeoque peccabiles, et non est verosimile quod in tanta offerentium multitudine, omnes puro corde et mundo affectu inveniantur. Sed Eucharistia semper est ratione sui munda et Deo acceptabihs ; alia vero sacrificia omnia, utpote ex solo opere operantis hominis valorem habentia, saepe de facto poUuebantur, sicut hoc ipso in loco conqueritur Deus apud Prophetam. Relinquitur ergo quod Eucharistiae celebratio sit verum Novae
DE SACRIFICIO MISSAE 6 II
Legis sacrificium, quia est illa ipsa oblatio quam futuram in Novo Testamento Spiritus Sanctus praenuntiavit, et cui attribuit rationem veri ac proprie dicti sacrificii, ut in prima assertione ostensum est. Unde Tridentinum, Sess. XXII, cap. 1 : « Et haec « quidem munda oblatio est, quae nulla indignitate aut malitia « offerentium inquinari potest, quam Dominus per Malachiam « nomini suo, quod magnum futurum esset in gentibus, in omni « loco mundam offerendam praedixit » (^).
Obiter demum observabis, quam insignis fuerit prophetia ista splendido nunc eventu confirmata, quam evidenter divina. Primo quia tempore quo fuit edita, religio universalis et catholica omnem humanam suspicionem longe superabat; tunc epim singulae gentes ab antiquo inter se invicem divisae suis propriis sacrificiis utebantur, et ritibus patriis tenacissime inhaerebant. Secundo quia dato quod ludaeo vati ex naturali ambitu spes affulgere potuerit rehgionis universaHs in mundo introducendae, suam profecto religionem, non aUam, suis popularibus proposuisset dominaturam ; hic autem expresse praedicitur religio ludaica definitive abroganda cum suis omnibus sacrificiis, ritibus, ac caeremoniis. Tertio quia non solum annunliatur futura quaedam catholica religio, sed etiam determinatur principale eius mysterium ex charactere qui ab omnibus nqtionibus seu ideis apud antiquos receptis circa divinum cultum et necessarias eius conditiones plane dissidebat. Profecto quisquis haec et alia similia mente re^lvet, intelliget praedictionem talis ac tantae mutationis in mundo futurae nonnisi a Deo esse potuisse, ac per hoc, facere quam maxime pro credibiHtate Ecclesiae cathoHcae.
(^) Et tamen hic quoque novi critici, nullo de more allato argiimento, pronuntiant oblationeni illam quam Dominus per Malachiam nomini suo ofterendam praedixit, nihil ad litteram commune habere cum sacrificio missae. Sed qui nuUam rationem afFerunt, fidem exposcunt, et cui, quaeso, credes? An criticis vestigia Protestantium serviliterprementibus, an Tridentino proponenti sensum quem tenuit ac tenet Ecclesia, cuius est iudicare de vero sensu et interpretatione Scripturarum Sanctarum ?
6l2 QUAEST. LXXXII-LXXXIII.
§ 3.
Matth. XXVI, 26-28. Luc xxiij 19-20. i Cor. xi, 24-26.
Nunc ad verba institutionis veniendum est. Verbis institutionis diserte dicitur, corpus et sanguinem Christi formaliter ut in Rucharistia dari et effundi pro hominibus in remissionem peccatorum. Sed dari, effundi pro hominibus in remissionem pecvatorum, est offerri Deo in verum ac proprie dictum sacrificium propitiatorium. Ergo verbis institutionis demonstratur veritas sacrificii missae (^).
Minor argumenti videtur omnino evidens, quia quod datur, profecto aHcui datur, et quod ritu religioso pro hominibus datur, non datur hominibus, sed Deo. Ergo corpus et sanguis Christi pro hominibus data, sunt oblatio facta ipsi Deo ; quae etiam non est oblatio simplex, sed sacrifica, cum fiat per modum destructionis, utique mysticae, et non desit altera conditio, videlicet institutio habentis auctoritatem. — Accedit quod in V. T. sacrificium pro peccato per sacrum ritum effusionis sanguinis ubique expHcatur (^), Ideo apud Hebraeos locutio qua dicitur corpus aHcuius dari, et sanguis eius effundi in remissionem peccatorum, nuHum aHum audientibus ingerebat conceptum nisi veri ac proprii sacrificii.
Nunc autem maior circa quam versatur praecipua cum haereticis controversia, facile demonstratur, nam lectio originaHs omnia habet de praesenti, idque non solum in forma consecrationis corporis apud Lucam, (quo in loco vulgata concordat), ve-
(^) Hic nota quod in superioribus, a ratione propitiationis pro peccato abstrahebatur, nunc autem minime, quia verba institutionis hanc formalitatem expresse important. Caeterum, qui probat plus, probat et minus : scilicet qui probat missam esse propitiatorium sacrificium, probat ipsam esse sacrificium simpliciter. Non ergo est cur inde confusio suboriaiur, eo vel magis quod sic anticipatur ex parte demonstratio specialis veritatis infra proponendae.
n Levitic. I, 5-15; III, 2 13; IV, 7-25; VII, 2-14; IX, 12... etc
DE SACRIFICIO MISSAE 613
rum etiam in forma sanguinis. Legitur enim xXoafievov, 8i86fX8" vov, 8Xxx^v6fX8vov, non vero in futuro nka^Goyievov, e%yy-&r\oopi8V0V, etc. Ergo determinationes praedicati, ^uod pro vobis datur, qui pro vobis effunditur, non referuntur directe saltem et primario, ad oblationem crucis quae tempore institutionis adhuc erat futura, sed referuntur ad corpus et sanguinem formaliter ut in sacramento. Ne autem dicatur quod ibi praesens positum est pro mox futuro per quamdam usitatam improprietatem sermonis, occurrit forma calicis apud Lucam, quae huiusmodi interpretationem prorsus excludit. Sic enim legitur ad litteram : Hic calix pro vobis fusus novum testamentum est in sanguine meo. Ergo illud quod effundi dicitur, est calix, sumendo continens pro contento ; adeoque necesse est intelligere effusionem tamquam dictam de sanguine Christi redupHcative ut in sacramento, nam licet in sacrificio crucis effusus sit ille ipse sanguis qui erat tunc in calice, non tamen dici potest quod in cruce effusus est calix, ut scite observat Cardinalis Franzehn ; quippe, quando contentum denominatur ex continente, accipitur cum habitudine ad continens, adeoque non suscipit praedicata quae cum dicta habitudine non coniunguntur (*).
Sed contra haec obiiciunt primo, quod sanguis Christi in consecratione Eucharistiae minime effunditur. Secundo, quod vulgata editio foret mendosa, et quidem in textu eminenterdogmatico, contra definitionem Tridentinam, Sess. IV. Tertio, quod in missa Latinorum omitteretur aut mutaretur aliquid essentiale, cum in ea, non de praesenti, sed de futuro effusio praedicetur. Quarto, quod Christi in Eucharistia praesentatio est mysterium fidei, ut dicitur in consecratione calicis, ac per hoc, nequit esse externum sacrificium, siquidem mysterium fidei est aliquid absconditum et omnino invisibile.
Ad i^™ autem respondetur quod etsi in consecratione Eucharistiae sanguis Christi non effundatur effusione reah, bene tamen effusione myslica in specie sacramenti, quae quidem mystica effusio reali aequipoUet in ordine ad significationem sacrifi-
(^) Cf. Bellarminum, de Missa, 1. i,c. 12 : Tertio,]quia Lucas, etc.
6l4 QUAEST. LXXXII-LXXXIII.
calem, ut superius notatum est. Vere enim et realiter ponitur sanguis in habitu externo effusionis, quatenus vere et realiter sub speciebus vini est solus sanguis ut per ipsas species sensibiliter manifestatus .
Ad 2^°^ respondetur, non propterea mendacem esse lectionem vulgatae editionis, hoc est a textu originali positive difformem. Est enim in effusione sacramentali intima relatio ad cruentum crucis sacrificium, eaque tum a Salvatore in institutione mysterii, tum ab Apostolo in declaratione institutionis exphcite indicata. Quo posito, duo sunt consideranda in sacrificio Eucharistiae : oblatio de praesenti, et relatio ad oblationem crucis. Si ut in graeco, effusio sanguinis praedicetur de praesenti, significatur explicites2iQ.x'hQ\im praesens, implicite 2MX.Q.m crucis immolatio, pro quanto sciHcet omnis imago connotat illud cuius imago est, ipsumqiie adsignificat. Si vero ut in vulgata, effusio praedicetur de futuro, sokis terminus relationis quam involvit mystica immolatio, sig7iate exprimitur. Quare lectio vulgatae nihil habet quod non contineatur in originaH, tametsi non reddat totam vim textus primitivi ; sed in hoc nuUum est inconveniens, quia quando Synodus Tridentina definivit authenticitatem veteris ilHus editionis vulgatae, saltem quoad omnesTpartes ad aedificationem doctrinae christianae pertinentes, definivit quidem nuHam esse quoad textus doctrinales positivam ab originaHbus difformitatem, non tamen asseruit tantam conformitatem, quae omnem originaHs plenitudinem semper includeret (^). Hinc fas est, imo quandoque necessarium, ad plenum Scripturae sensum assequendum, uti omnibus praesidiis opportunis, inter quae potissimum recensetur coHatio versionis cum exemplari, maxime si certum sit originaHa adhuc integre et incorrupte asservari.
Ad 3^"^ dicendum, nihil in missa Latinorum desiderari quod sit sacrificio essentiale, etsi effusio ponatur in futuro prout enuntiata a Christo pridie quam pateretur ; et simiHter non ideo deest aHquid substantiale, quia determinatio quod pro vobis datur, in
(^) Cf. Fraazelin, de Traditione et Scriptura, ubi de authenticitate vulgatae.
DE SACRIFICIO MISSAE 615
forma primae consecrationis penitus omittitur. Aliud enim est
quod explicetur ratio sacrificii missae per verba importantia
praesentem oblationem sive effusionem, aliud vero est quod per
illa eadem fiat sacrificium. Porro verba quae ad confectionem
sacrificii requiruntur, non sunt verba declaratoria, sed operatoria
et practica, in quorum scilicet virtute corpus et sanguis Christi
sub speciebus sistuntur sacramentaliter separata ; et ista sunt illa
sola quae pertinent ad essentiam formae, ut supra, Thes. 49.
Ad 4^°^ denique dicendum, praesentationem Christi in Eu-
charistia esse mysterium fidei, quod tamen per sensibilia signa
et sub sensibilibus symboHs peragitur ; unde negatur consequen-
tia. Ad rationem vero additam, dist. Mysterium fidei est ab-
sconditum et invisibile secundum se, co7ic. Prout peragitur per
signa sensibilia et sub visibilibus speciebus, subdist, Ante fidem,
sive pro iis qui fide carent, iterum conc. Fide supposita, neg.
Verissimum equidem est quod mysterium fidei in quantum huius-
modi, nonnisi per interiores fidei oculos attingitur. Quare conse-
cratio Eucharistiae pro solis fidehbus est quaedam visibihs ac
sensibiHs Christi immolatio, quia sensibiHa verba ac symbola per
quae et sub quibus peragitur non habent vim sistendi Christum
sub sensu corporeo, sublato praevio fidei fundamento. Sed in hoc
nedum sit aHquod inconveniens, maxima potius apparet perfectio,
quatenus exterius sacrificium novae legis invenitur ad amussim
respondere exceUentiae ipsius legis gratiae, quae cum tota fidei
innitatur, docet nos sensibiHbus suprasensibiHter attendere.
§ 4.
Accedit tandem ratio theologica. Etenim ostensum est supra, tantam esse coniunctionem inter reHgionem et sacrificium, ut omnino necesse sit, aut non esse in Ecclesia reHgionem vere et proprie, aut sacrificium externum in ea reperiri. AHunde vero cum in Novo Testamento nuHum aHud sacerdotium maneat prae= ter sacerdotium Christi, cum insuper propria hostia sacerdotii huius non sit nisi ipse Christus, prout aperte coHigitur ex Apostolo ad Hebraeos, iam ultro sequitur necessitas sacrificii in quo
6l6 QUAEST. LXXXII-LXXXIII.
Christus iugiter offeratur. Huiusmodi autem nonnisi missa esse potest.
Ad eamdem etiam conclusionem devenimus si praeter rationem sacrificii absolute sumptam, consideremus rationem repraesentationis quam pro praesenti ordine naturae per Christum re. paratae, in solemni cultus exercitio necesse est inveniri. Fuit enim sacrificium crucis fons omnium benedictionum quas homines ab initio desuper acceperunt, et instar cuiusdam culminis ad quod referuntur omnes cultus qui unquam secundum varias leges Deo delati sunt. Hinc oportuit omni tempore esse sacrificia, quae non solum in se absolute essent sacrificia vera, sed etiam per hoc ipsum, relationem haberent vel figurae vel imaginis, ad singularem illam et excellentem oblationem. Quae quidem multis diversissimisque generibus hostiarum antiquitus praefigurata est, ne futurae redemptionis promissio a memoria hominum excideret, utque ipsi homines pro illorum temporum conditione iam accederent ad Deum per Christum pro nobis passum. « Huius « veri sacrificii, inquit Augustinus, multiplicia variaque signa « erant sacrificia prisca sanctorum ; cum hoc unum per multa « figuraretur, tamquam verbis multis res una diceretur, ut sine « fastidio multum commendaretur » (^). Nunc igitur, si oportebat ante incarnationem conservari per solemne cultus exercitium spem futurae redemptionis, profecto non minus necesse fuit conservari post incarnationem iugem rnemoriam redemptionis iam factae, et semper praesentari Deo Agnum occisum ab origine mundi. Ergo debuit in lege nova esse sacrificium commemorativum sacrificii crucis, sicut fuerunt antiquitus sacrificia eius praefigurativa. Fert autem indoles Novi Testamenti, ut iam non habeat umbras aut vacuas figuras, iuxta illud Heb. X-1 : « Umbram « habens lex futurorum bonorum, non ipsam imaginem rerum ». Ergo tale esse debuit sacrificium, cuius victima esset ipsa veritas Christus, quodque sola ratione offerendi a crucis sacrificio differret; item debuit esse unum, et non multiplex sicut sub
(^) De civit. Dei, 1. lo, c. 20.
DE SACRIFICIO MISSAE 617
lege figurativa, quia ad plenum repraesentat, et est perfecta imago.
Et de exsistentia sacrificii missae hactenus. Sequitur nunc quaestio de eius essentia.
THESIS LIV
Missa quoad essentiam in sola utriusque speciei consecratione consistit, tametsi actioni consecrativae debeat ex natura rei adiungi communio celebrantis, quae idcirco indispensabili lege praescribitur. Formalis autem sacrificii ratio in mactatione mystica, hoc est in sacramentali separatione corporis a sanguine sub distinctis speciebus panis et vini, pure et simpliciter reponi dicenda est.
Praesens quaestio in duas dividitur. Prima est, in qua actione consistat essentialiter sacrificium novae legis. Secunda est, qua de causa et sub quo formali respectu in actione assignanda, puta in utriusque speciei consecratione, verificetur sacrificii ratio.
Quoad primum non una fuit theologorum sententia. Quidam dixerunt essentiam missae reponi in quacumque actione, quae inter consecrationem et communionem circa sacramentum exercetur : vel in elevatione, vel in oblatione verbah, vel in fractione hostiae et commixtione specierum ('). — Succedit opinio Bellarmini (^), docens sacrificium nostrum essentiaHter constare tum consecratione tum sumptione celebrantis. Per consecrationem enim corpus et sanguis Christi in altari ponuntur, et per hoc ipsum iam ahqualiter ofieruntur Deo. Insuper, dum formam cibi et potus accipiunt, ordinantur ad destructionem ; non tamen de-
(^) ItaThomistae quidam apud loannem a S. Thoma, de Euchar., Disp. 32. a. I. Quibus adiungi potest Cardinalis Cienfuegos, cuius sententia plus quam singularis, iure meritoque ab omnibus exploditur.
(') De Missa, 1. i, c. 27.
6l8 QUAEST. LXXXII-LXXXIII.
struuntur actu nisi per sacerdotis communionem, quae idcirco non tam victimae comestio est, quam ritus sacrificalis respondens combustioni holocausti. — Huic opinioni fere consentit Lugo (^), asserens sumptionem simul cum consecratione concurrere ad rationem oblationis, ita tamen ut in sola consecratione seorsum accepta iam inveniatur quidquid per se sufficeret ad sacram victimae destructionem. Vult enim Christum acquirere sub speciebus statum decliviorem, per quem aequivalenter atque humano modo destruitur in seipso ; tum subdit: « Cum hoc tamen stat, ipsam sum- « ptionem pertinere ad substantiam et integritatem huius sacrificii; « nam per ipsam adhuc magis consumitur et destruitur victima. « Nec repugnat ahquam victimam in eodem sacrificio dupHcem « destructionem subire ; imo in holocausto necesse erat victimam « prius occidi, postea adhuc magis destrui per totalem combu- « stionem... Quare Bellarminus ubi supra, bene advertit nostrum « sacrificium assimilari holocaustis, atque sumptionem correspon- « dere combustioni, sicut consecratio correspondet occisioni » (^). — Ultima tandem sententia, (quam uti longe communiorem, ita omnino veram iudicamus), docet totam sacrificii essentiam in consecratione sic reponi, ut nihil aliud ad sacrificalem ritum pertineat, etiam partiaUter et completive. Quare, si quando dicatur missa integrari per communionem celebrantis, sensus non est quod communio pertineat quocumque modo ad oblationem sacrificam, sed quod ei debet coniungi ex natura rei, quia consecratio ponit victimam sub speciebus cibi et potus, ac per hoc, ordinem dicit ad sumptionem ut ad complementum sacrosancti ilhus commercii quod sacrificantes habemus cum Deo. SimiH quippe modo in multis sacrificiis V. T. participatio victimae per sumptionem sacerdotum certa lege praescribebatur ; nec tamen unquam habita est ut pertinens ad ritum sacrificalem secundum se, sed magis ut consequens oblationem ipsam, et fuit figura futurae communionis eucharisticae in qua reconcihati per sanguinem Christi ad divinorum consortium admittimur, et inter Dei amicos ac com-
(^) De Euchar., Disp. 19, Sect. 5. (^) Lugo, ibid. n. 68.
DE SACRIFICIO MISSAE 619
mensales in beatitudine aeterna annumeramur. — Hucusque variae sententiae, inter quas veritas quaerenda est.
Porro, ad propositae quaestionis solutionem, praeter generales notiones de sacrificio in communi quae superius traditae sunt, tria principia praesidio erunt. — Primum est, sacrificium missae ofiferri in persona Christi. Ex quo statim consequitur, ab essentia huius sacrificii removendas esse actiones quae a sacerdote fiunt tantum in persona propria vel Ecclesiae. — Secundum est, missam esse secundum ritum Melchisedech qui in parie et vino sacrificavit. Quare ab essentia sacrificii nostri pariter excludendae sunt actiones quae circa unam solam speciem, puta panis, exercerentur. — Tertium et principale est, oblationis essentiam in eo reperiri, unde habet Eucharistiae celebratio ut sit passionis Christi memoriale et imago. Hoc accipimus ex doctrina Patrum asserentium, incruentum sacrificium esse antitypum passionis, et repraesentationem mortis Unigeniti per mysterium, Unde Tridentinum, Sess. XXII, cap. 1 : « Ut dilectae sponsae « suae Ecclesiae visibile, sicut hominum natiira exigit, reHnqueret « sacrificium quo cruentum illud semel in crtice peragendum re- « praesentaretur, eiusque memoria in finem usque saeculi per- « maneret ». Quibus et aliis quam plurimis documeiitis aperte edocemur, missam habere ex eodem, quod sit verum sacrificium de praesenti, et simul viva imago unici illius sacrificii cuius memoria erat conservanda in populo redempto (^). Simili namque modo, sacrificia antiqua ex eodem habebant ut essent simul sa crificia absolute, et dominicae passionis signa prognostica. Quare non erit reponenda, etiam partiaHter, sacrificii missae essentia.
(^) Nota sensutn assertionis non esse quod ratio constituens missam in esse sacrificii sit ipsa relatio ad crucis oblationem, ut opinatur Vasquez. Considerandum enim quod esse repraesentativum est quoddam relativum secundum dici, importans rem absolutam quam consequitur quaedam habitudo. Cum ergo dicimus missam ex eodem habere ut sit absolute sacrificium, a quo habet ut sit passionis repraesentativa, sensus est, eam in esse sacrificii constitui per illud ipsum quod fundat relationem ad immolationem crucis tamquam ad rem repraesenfatam. Et hoc quidem observatum velim ne in sequentibus confusio suboriatur.
620 QUAEST. LXXXII-LXXXIII.
in eo quod non refert ex Christi auctoris instituto cruentae oblationis vivam imaginem.
Quibus praemissis^ dico: Cum res oblata non sit nisi corpus et sanguis Christi, hoc ipso praeter essentiam sunt omnia quae antecedunt consecrationem. Unde si ea etiam quae post consecrationem fiunt ostenduntur ad substantiam sacrificalis ritus non pertinere, demonstratum iam manebit, totam essentiam sacrificii nostri in sola consecratione adaequate consistere.
Atqui in primis, facile excluduntur quaecumque mediant inter consecrationem et communionem, partim quia nec fuerunt a Christo instituta, nec fiunt in persona Christi ; partim quia circa unam dumtaxat speciem exercentur, ut fractio hostiae; partim denique quia cruentam Christi mortem minime repraesentant, ut specierum commixtio. Accedit quod ex missaH Romano omnia ista praetermitti possunt, quin desit quidquam substantiae sacrificii (').
Praeterea, contra Bellarminum et Lugonem pariter excludi debet sumptio sacerdotis. — Etenim primo, sumptio non fit in persona Christi. Sensit difiicultatem ipse Bellarminus : « Neque « obstat, inquit (^), quod ista consumptio non videatur fieri in « persona Christi qui tamen est primarius sacerdos : nam Chri- « stus quidem non se ipse manducat, neque immediate consumit « sacramentum : tamen ipse dici potest consumere, quia ad con- « summandum tradit. Quemadmodum etiam in sacrificio crucis « Christus vere se ipse sacrificavit, quia occidendum obtulit, Hcet « non se ipse occiderit manibus suis, sed manibus aliorum ». Sed contra, quia ahi tradere rem consumendam non satis est ut dicatur quis consumere per ahum ; nec praesertim verum apparet id quod additur, ideo Christum in cruce seipsum sacrificasse, quia se obtulit occidendum : hoc enim victimae est, non sacerdotis. Imo vero, in tantum sacrificavit seipsum, in quantum potestative deposuit animam suam, actu etiam externo ostendens se non suc-
(^) Miss. Roman., de defectibus in celebratione missarum occurrentibus, Tit. 3 et 4.
(^j De missa, 1. i, c. 27.
DE SACRIFICIO M[SSAE 62 1
cumbere violentiae, sed li])ere permittere id quod naturaliter sequebatur ex cruciatibus illatis, ac per hoc, visibiliter consummans destructionem sui in honorem Dei. Npn ergo ratio apposita persuadet sumptionem fieri in persona Christi, — Insuper, sumptio non est repraesentativa passionis imago, ut per se evidens videtur. Nec obstat quod Paulus ad Corinthios dicat : Quotiescumque mariducabitis panem hu7ic, etcalicembibetis, mortem Domini annuniiabitis. Communicantes enim annuntiamus Domini mortem, quatenus participes efficimur victimae mystice mactatae in suae mortis memoriam, non autem quasi ipsa sumendi actio secundum se considerata, imitatio esset cruenti sacrificii crucis. — Accedit denique ratio magis fundamentalis, quia sumptio est radicaliter inepta ad significationem quae sacrificio essentialis est. Etiamsi enim cum recentioribus admitteres Christum in sumptione realiter destrui secundum suum esse sacramentale, adhuc tamen irrationabihter diceretur destructio eiusmodi se habere per modum oblationis. Numquid, quaeso, aUquid dicetur vere ofierri Deo, per eam praecise actionem qua ab homine in propriam utiHtatem consumitur? Sane vero quidquid sumitur, in ipso sumendi actu non ofiertur, et vice versa. Hinc tota illa comparatio cum holocausto a Bellarmino et Lugone proposita, etsi primo intuitu ingeniosa appareat, non videtur tamen soHde consistere : nam in combustione victimae evidenter habetur quidam oblationis modus interiori sacrificio significando idoneus ; in manducatione autem ne initiahter quidem conspicitur. Et re quidem vera, omni tempore homines efiecti sunt sacrificiorum participes per communionem„iuxta illud ApostoH : Qui edunt hostias, participes su7it altaris, at nusquam in communione ipsa agnita est ratio oblationis, sed oblatione facta, sacrum convivium agebatur in signum pacis et societatis Deum inter et homines. Quapropter in Hturgia nostra ante et post consecrationem omnia olent oblationes ; ubi vero devenitur ad ea quae sumptionem praecedunt ac praeparant, de oblatione iam nihil, sed pax annuntiatur et petitur et datur, quia ad mensam Dei admittitur homo, in consortium divinorum assumptus et in Dei societatem adscitus.
Remotis itaque ab essentia sacrificii nostri iis omnibus quae
622 QUAEST. LXXXII-LXXXIII.
non sunt ipsa consecratio, restat ut tota immolalionis ratio inveniatur in consecratione, cui etiam congruunt omnes conditiones requisitae, ut facili inductione constabit, et evidentius apparebit in secunda parte.
Obiiciunt tamen : 1. Ecclesia post consecrationem adhuc applicat sacrificii fructum, scilicet in commemoratione pro defunctis. Sed frustra hoc faceret, si iam positum esset quidquid est^e essentia oblationis. Ergo non in sola consecratione essentia sacrificii reponitur.
Respondeo negando maiorem et suppositum eius. Non enim ad Ecclesiam pertinet applicare sacrificii fructum, sed ad sacerdotem celebrantem qui in sacrificando triplicem personam gerit : Christi, Ecclesiae, et suam. In quantum est minister Christi, applicat opus operatum, et hanc applicationem facere debet, non solum ad specialem intentionem quam ipse ex propria electione determinat, verum etiam ad intentiones generales quae in ordinario missae exprimuntur. Porro huiusmodi applicatio includitur in voluntate faciendi quod facit Ecclesia, et ideo, hac voluntate supposita, missa semper applicatur in instanti consecrationis ad omnes Ecclesiae fines, ubicumque ordine liturgico significentur, sive ante, sive post. — Verum praeter applicationem operis operati consideratur etiam in missa impetratio sacerdotis orantis tum in persona Ecclesiae, tum in persona propria : quae quidem impetratio fit per omnes orationes pubHcas et privatas fconcomitantes ritum principalem. Et haec est impetratio quae in commemoratione defunctorum attenditur; unde signanter dicit rubrica : « Orat « aliquantulum pro iis defunctis pro quibus orare intendit », et non dicit: Format intentionem per quam applicat opus operatum missae. Quare tota illa difiicultas fundamento caret.
- In missa praesanctificatoi^um rogaiur Deus ut sacrificium nostrum habeat acceptum, licet in ea consecratio no?i fiat, sed sacerdos solum sumat hostiam pridie consecratam. Ergo in communione sacerdotis, partialiter saltem, reponenda est substantia sacriftcii.
Respondeo, auctores ecclesiasticos communiter docere quod feria VI in Parasceve non sacrificatur, praecise quia eo die non
DE SACRIFICIO MISSAE 623
fit consecratio ; dum enim recolitur ipsum crucis sacrificium quasi a ;tu perageretur, non expedit celebrari sacrificium quod est eius imago (^). Caeterum consueta oratio ofiertorii nonnisi dimidiate tunc dicitur, et quoad eam partem quae non externum et visibile sacrificium significat, sed internum et invisibile. Desumitur enim ex oratione trium puerorum, Dan. III : « Non est in tempore hoc « princeps et dux et propheta, neque holocaustum, neque sacri- « ficium, neque oblatio... Sed in animo contrito et spiritu humi- « Htatis suscipiamur. Sicut in holocausto arietum et taurorum, sic « fiat sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie, ut placeat tibi ». Porro, uti iam notatum est, etsi in die Parasceves externum sacrificium non ofieratur, invisibile tamen et internum non cessat, sed nec unquam cessare debet.
- In omni sacrificio distinguitur praeparatio seu adductio victimae ab immolatione eius. Sed consecratio in missa est victimae adductio. Ergo nondum est eius immolatio, et ideo in aliqua alia actione essentia missae consistat necesse est.
Respondeo : Dist. antec. In omni sacrificio ubi victima in propria specie ofiertur, co7tc. antec. Ubi offertur in specie aHena per transubstantiationem alterius rei in ipsam, 7ieg. antec. Evidens ratio disparitatis est, quia victima in propria specie oblata non potest immolari nisi per actionem quae primo ad ipsam terminetur : quo fit ut praesupponi debeat ipsius victimae praesentia. Sed si ofieratur in sacramento, iam mutantur conditiones, quia tunc victima immolatur per actionem primo terminatam ad id quod in ipsam transubstantiatur ; adeoque eadem actio est, qua sub manentibus speciebus fit praesens, et qua sub iisdem in habitu mactationis constituitur.
- Actio co7isecrativa sive transubsta^itiativa non procedit a mi7iistro, nec etiam a Christo in qua^itum sacerdos est, tamquam a causa principali, cum tamen oporteat actioiieni sacrificam esse a sacerdote ut a pri^icipali age^ite ; alias, si esset a solo Deo, Deus sibi ipsi sacrificaret et seipsum coleret, quod sane absurdum est, Non ergo in consecratio7ie rep07ii potest ritus sacrificalis.
(') Cf. S. Thom., Quaest. 83, a. 2, ad 2^°\
624 QUAEST. LXXXII-LXXXIII.
Respondeo : Dist. antec. Oportet ut actio sacrifica sit a sacerdote tamquam a causa principali, formaliter ut sacrifica est, videlicet ut testificativa interioris reverentiae et delativa honoris Deo debiti, conc. antec. Physice considerata, ut est mactatio quaedam, vel reahs, vel mystica, 7ieg. Cuius rei exemplum accipi potest ex sacrificio crucis, vel etiam ex sacrificiis V. T., in quibus victimae destructio materialiter sumpta plerumque fiebat ab iis qui sacerdotes non erant; sed ad sacerdotem pertinebat tantum ordinare occisionem victimae ad cultum Dei, imponendo ei formam oblationis latreuticae. Et simiHter in missa nihil obstat quod actio transubstantiativa sit materialiter a solo Deo tamquam ab agente principali ; nam si consideretur formaHter ut testificativa adorationis hominum, non ampHus est a sacerdote ut a mero instrumento, sed ut ab eo qui ex propriis operatur, coHt, adorat, et reveretur Deum.
Inquirendum nunc superest, qua de causa et sub quo formaH respectu in consecratione corporis et sanguinis Christi vera salvetur sacrificae oblationis ratio.
§ 2.
Circa hoc iterum diversi diversimode opinati sunt. — Quidam dixerunt, ideo consecrationem esse sacrificium, quia in ea intervenit destructio substantiae panis. Sed hoc repugnat doctrinae traditae circa transubstantiationem, nec etiam aHunde probabiHtatem habere posset, quia sic sequeretur panem et vinum sacrificari, non Christum.
AHi dixerunt, consecrationem esse sacrificium, quatenus destruitur panis ut producatur Christus. Et fundatur ista opinio, quae est Suarezii ('), in eo quod, etsi destructio requiratur ad sacrificium, non tamen semper destructio rei principaHter oblatae ; nam in antiquis sacrificiis, non solum ofierebatur res in honorem Dei destructa, vcrum etiam id quod resultabat de novo productum, puta fumus incensi vel thymiamatis ; quare si iHud quod
(^j Suarez, de Euchar., Disp. 75, Sect. 5.
DE SACRIFICIO MISSAE 625
destruitur est nobilius, illud etiam est quod principaliter offertur ; secus vero, si e converso. Quia igitur in consecratione missae aliquid destruitur, nempe substantia panis, aliquid vero multo nobilius producitur, scilicet substantia corporis Christi, recte consequitur rem principaliter oblatam non esse panem et vinum, sed Christum. — Verum haec etiam sunt contra principia exposita circa naturam transubstantiationis. Praeterea nihil potest magis opponi communi omnium hominum sensui, quam assertio adstruens rem aliquam sacrificari, quando et quatenus producitur. Unde bene hanc sententiam confutat Lugo, Disp. 19, Sect. 4, n. 52-53.
Ahi ergo cum Lugone ipso C'), dixerunt consecrationem eatenus esse sacrificium, quatenus per eam ponitur Christus in statu, ut aiunt, decHviori : dum sciHcet corpus eius fit comestibile, et sanguis potabiHs, ac per hoc, aequivalenter destruitur: « Putamus ergo cum CardinaH de Lugo, plurimisque deinceps « theologis, internam sacrificii formam in eo esse, quod Christus « magnus sacerdos per ministerium sacerdotum eius nomine offe- « rentium, corpus et sanguinem suum sub speciebus panis et « vini constituit secuiidum quamdam sanctUsimae suae humani- « tatis a functionibus et rationibus exsistendi connaturalibus exi- « nanitionem, ad statum cibi et potus » (^). — Sed haec etiam opinio id absurdi habet, quod ex ea sequeretur posse unum eumdemque hominem esse mortuum in uno loco, vivum in altero. Praeterea, etiamsi verum esset suppositum, adhuc non bene assignaretur sacrificii formahtas, quia constitutio rei in statu cibi non habet proportionem uUam cum significatione sacrificaH ; sic enim res accommodatur in hominis usum, potius quam Deo offeratur, et redeunt rationes superius propositae, ubi de sumptione. Insuper, sacrificium missae oblatio iHa est, quae per varias sacrificiorum, naturae et legis tempore, simiHtudines figurabatur, ut Tridentinum dicit : unde nefas est supponere rationem oblationis esse sine analogia uHa cum modis offerendi inter homines
(^l Lugo. de Euchar., Disp. 19, Sect. 5, n. 65-67. (^) Franzelin, de Euchar., Thes. 16.
De Ecclesiae Sacramentis. Tom. I. 40
526 QUAEST. LXXXII-LXXXIII.
ab initio usitatis. Atqui nusquam legitur sacrificatum animal, formaliter per privationem exercitii sensuum, aut per reductionem ad comestibilis statum, sed semper hostia viva fuit immolata per nobile genus mortis, quod est sanguinis effusio. Accedit demum quod in assignata ratione radicaliter deest similitudo cum sacrificio crucis.
Alia etiam celebris est sententia Vasquezii (^), docens eatenus in consecratione rationem sacrificii esse repositam, « quate- « nus per illam efficitur ut ipso corpore et sanguine Christi con- « secrato et reahter ibi contento, cruentum ilhus sacrificium quod « in cruce oblatum est, repraesentetur ». — Sed contra hoc est, quod repraesentatio alterius sacrificii, formalifer et reduplicative in quajitum alterius repraesentatio est, non facit actuale sacrificium. Potest equidem ritus exterior esse sacrificium de praesenti per illud idem unde alterius, cuiusdam sive futuri sive praeteriti sacrificii gerere habet typum aut imaginem, et hoc modo in foedere antiquo eadem victimae in honorem Dei immolatio futuram Christi passionem repraesentabat, eratque simul sacrum signum praesentis latriae seu cultus. At nusquam veteres illae hostiae habitae sunt ut vera in seipsis sacriticia, praecise quia crucis sacrificium praefigurabant. Si ergo in missa nihil plus consideraretur quam cruentae oblationis imago, haberetur quidem veri sacrificii commemoratio, non autem verum sacrificium in actu. — Unde hunc dicendi modum bene et nervose confutat Lugo (^), ostendens quomodo frustra conetur Vasquez sententiam suam firmare ex doctrina Patrum. « Nam ii omnes dicunt « hoc sacrificium esse commemorativum sacrificii crucis, quod « nemo negat, non autem dicunt, ideo convenire ilH essentiam « sacrificii, quia praecise est commemorativum alterius sacrificii ; « imo oppositum insinuant ». Frustra etiam adducitur locus S. Thomae, Quaest. 83, art. 1 in corp., ubi ait celebrationem huius sacramenti vocari immolationem Christi, « quia sicut dicit « Augustinus ad SimpHcianum, solent imagijies, earum rerum
(^) Vasquez, in 3^^ Part., D. 222, c. 7 et seq. (^) Lugo, ubi supra, Sect. 4, n. 54, seq.
I
DE SACRIFICIO MISSAE 627
« nominibus appellari, quarum imagines sunt ; sicut cum intuen- « tes tabulam aut parietem pictum, dicimus : Ille Cicero est, et « ille Sallustius. Celebratio autem huius sacramenti imago quae- « dam est repraesentativa passionis Christi quae est vera eius « immolatio. Et ideo celebratio huius sacramenti dicitur Christi « immolatio ». Frustra, inquam, ille locus adducitur, quia ibi Angelicus non affert rationem cur in sacramento Christus sacrificetur, sed cur in eodem dicattir immola^H. Sacrificari autem non omnino idem est ac immolari, nam iuxta communem usum immolatio non importat quamhbet oblationem sacrificam, sed unum determinatum modum, videhcet mactationem sacram. Unde allata auctoritas est potius contra Vasquezium ; quippe S. Thoma teste, Christus in Eucharistia immolari dicitur, non quod vere in ea immoletur, sed quia Eucharistiae celebratio est imago immolationis quae in sola cruce reaHter est peracta. Et ideo, si in ratione etiam sacrificii pura et simplex haberetur imago oblationis crucis, sequeretur missam non esse verum sacrificium, eodem pacto quo non est vera immolatio, id est mactatio.
Succedit igitur quinta sententia, eorum sciHcet qui cum Lessio, Gonet, Billuart, reponunt formalem rationem sacrificii in sacramentaH separatione corporis a sanguine ; quam tamen in tantum dicunt vere esse sacrificalem, in quantum est actio de se tendens ad veram et realem occisionem a qua solum per accidens impeditur. « Per consecrationem panis, inquit Gonet ('), « ex vi verborum ponitur solum corpus, per consecrationem ca- « Hcis solus sanguis, ita ut veluti per accidens sit respectu con- « secrationis , quod illa peracta, sanguis reperiatur in corpore « Christi». Et Lessius de perfect. divin., 1. 12, n. 97: « Nec « obstat veritati huius sacrificii quod non fiat reipsa separatio « sanguinis a carne, quia id est quasi per accidens, propter con- « comitantiam partium ; nam quantum est ex vi verborum, fit « vera separatio ». — Sed contra hoc etiam est, quod actio consecrativa nuUo modo tendit ex natura sua ad separandum reaHter corpus a sanguine. Primo quia ad hoc oporteret ut actio
(^) Gonet, Manuale, Tom. 6, Tract. 4, c. 12, § 2.
628 QUAEST. LXXXII-LXXXIII.
ista de se excluderet sanguinem a corpore sub speciebus panis, et corpus a sanguine sub speciebus vini, quod quidem est apprime falsum, ut constat. Secundo quia, si consecratio foret de se separativa sanguinis a corpore, posset assignari aliqua hypothesis in qua reahs separatio ex vi consecrationis haberetur. Atqui iterum hoc verum non est, nam in triduo fuisset sub specie panis exsangue corpus, et sub specie vini effusus sanguis, non quidem ex vi consecrationis quae semper est eadem, sed solum ex vi realis status in quo tunc erant partes humanitatis Christi. Tertio quia actio consecrativa, uti superius probatum est, nullo modo mutat Christum, sed solam materiam quae consecratur ; quo posito, vel sanguis Christi ad consecrationem praesupponitur reaHter unitus corpori eius, vel realiter separatus : si reahter separatus, non ex vi verborum separabitur: si reahter unitus, consecratio quae ex sua natura nullam in Christo inducere valet mutationem, ex natura etiam sua nequaquam tendere potest ad separandas partes quae de facto indivisae sunt. — Non ergo consideranda est sacramentahs immolatio quasi irritus conatus ad realem Christi occisionem, nec sunt ponenda consecratoria verba instar ictus gladii, qui cum ex sese deberet ferire ad mortem, per accidens tamen a consecutione sui effectus impeditur (').
Restat itaque ultima sententia, quam omnino veram existimamus, reponens formalem rationem sacrificii absolute sumpti in mactatione mystica secundum se, id est, in sacramentali separatione sanguinis a corpore, non praecise quia et in quantum repraesentat oblationem crucis, ad sensum Vasquezii, multoque minus quia et in quantum foret ex sese occisiva Christi nisi impediretur per aHam causam, ut dicit Lessius, sed quia et in quantum sistit Christicm sub speciebus sacramenii in quodam externo habitu mortis et destructionis, ac per hoc nata est, non secus ac realis destructio victimae in propria specie, vere et rea-
(^) Cf. Lugo, Disp. 19, Sect. 4, n. 61, ubi ostendit quod etiamsi verum esset huius sententiae suppositum, adhuc tamen non sufficeret ad sacrificium.
DE SACRIFICIO MISSAE 629
liter subiectare symbolicam sig7iiJicationem quae sacrificio i?ropria est, iuxta declarata superius in prolegomeno, § 1, assert. 3.^
Et probatur primo ista sententia, quia formalis ratio sacrificii missae, illa est quam institutionis verba declarant; sed haec est mactatio mystica secundum se, eaque sola. Nam certe explicatur sacrificii ratio per determinationes praedicati : corpus quod pro vobis datur (Luc. XXII- 19), seu pro vobis frangiiur (1 Cor. XI, iuxta lectionem graecam) ; sanguis qui pro vobis effunditur (Matth. XXVI-28). Atqui corpus Christi in Eucharistia pro hominibus dari seu frangi, et sanguinem eius pro iisdem effundi, nihil aliud est quam offerri Deo corpus et sanguinem sacramentaliter separata : quatenus, loquendo de re oblata secundum quod per species et verba sensibus S2ibiicitur, est verissime ex una' parte solum corpus sub specie frangibili panis, ex altera vero solus sanguis in habitu effusionis sub liquida specie vini ; nam reHqua non adsunt sacramentaliter, id est, ut per exterius sacramentum designata. Quae omnia si rite ac dihgenter expendas, non solum videbis assertionem nostram aperte fundari in verbo Dei, sed insuper habebis unde satisfacias rationibus adversariorum, ut mox apparebit.
Probatur secundo ex sensu traditionali quem tibi exhibebit Gregorius Theologus, epist. 171 ad Amphilochium : « Dum per- « agis igitur divina, fac quod praestantius est, et peccatorum « molem nobis solve... O Dei cultor sanctissime, ne cuncteris « orare et legatione fungi pro nobis, quando verbo Verbum at- « traxeris, quando incruejita sectio7ie secaveris corpus et sangui- « nem Dominicum, vocem adhibens pro gladio ». Nonne ibi explicatam vides propriam rationem sacrificii missae ? Porro iiicruenta sectio, dvatfxaxTog top], mysticam separationem audit, quae sciHcet in soia specie sacramenti peragitur (^). — Acce-
(^) « Quelle simpHcite du sacrifice chretien ! Je ne vois qu'un pain <c sur Tautel, un peu de vin dans le calice; le reste qui est si grand que « le ciel meme en est 6Lonne, se fait par quelques paroles... II dit, ceci < est mon corps ; ce n'est plus du pain, c'est ce qu'il a dit. II a dit, « ceci est mon sang; ce nest pkis du vin dans le caHce, c'est ce que « le Seigneur a prof6re. Cest la son corps, c'est e sang; iis sont se-
630 QUAEST. LXXXII-LXXXIII.
dunt et innumera illa testimonia in quibus dicitur sacrificium missae referre imaginem sacrificii crucis : « In quantum, inquit « S. Thomas, supra, Quaest. 79, a. 7, in hoc sacramento re- « praesentatur passio Christi..., habet rationem sacrificii ». Sed nota iterum quod in his er similibus testimoniis oportet de necessitate intelHgere, non solam relationem ad id quod repraesentatur, verum etiam fundamentum absolutum huius relationis, et quidem tale fundamentum qiwd per se solum siifficiat ad veram rationem sacrificii de praesenti. Alias baptismus etiam esset sacrificium eo quod Christi passionem repraesentat, vel certe ratio veri sacrificii non magis conveniret missae quam ratio verae occisionis : quae profecto, tum in se absona sunt, tum a doctrina Patrum evidenter ahena. At vero, cum sacrificium nostrum sit ex essentia suae institutionis sacrificium simul absolutum et relativum sive commemorativum, breviter exprimitur in quo eius ratio consistat, assignando passionis repraesentationem, sensu mox explicato. Proinde, si mactatio mystica est absque controversia id per quod mors crucis repraesentatur, iam apparet conclusionem nostram esse illam ipsam sententiam quae fuit vel explicite vel impUcite in intellectu antiquae traditionis (^).
« pares, oui. separes : le corps d'un c6t6, le sang de l'autre: la parole « a ete t ePee, le couteau tranchant qui a fait cette separation mystique... « Pour imprimer sur ce Jesus qui ne meurt plus, le caractere de la mort « quil a veritablement soufferte, la parole vient, qui met le corps d^un c6te, « le sang de t autre, et chacun sous des signes differents. Le voila donc « revetu du caractere de sa mort, ce Jesus autrefois notre victime par « Teffusion de son sang, et encore aujourd'hui notre victime d'une ma- « niere nouvelle, par la separation mysiique de ce sang d^avec ce corpsi>. Bossuet, M^ditations, la Cene, s^eme jour.
(^) Mactatio mystica, in qua imago est sacrificii crucis, unice assignata invenitur apud theologos usque ad tempora Protestantium. A tempore Protestantium, adhuc in communi sententia perseveratur, ut videre est apud Caietanum, (Opusc. de Euchar. c. 9), Salmeron (Comment. in Evang., Tom. 9, Tract. 29), Bossuet (Explication de quelques difficultes, etc). Quibus annumerandi sunt ii omnes qui, ut Vasquez et Lessius, mysticam immolationem materialiter retinuerunt, licet in ea
DE SACRIFICIO MISSAE 63 T
Sed obiiciunt primo : Verum sacrijicium requirit veram destructionem ; atqui mactatio mystica non est vera destructio ; ergo missa, ut sit verum sacrificiuin, aliquid exigit praeter sacrameyitalem corporis a sanguine separationem.
Respondeo : Dist. mai. Verum sacrificium requirit vel veram destrucdonem rei oblatae in seipsa, vel veram eius praesentationem sub sacramentali habitu destructionis, conc. mai. Requirit semper destructionem veram, subdist. Si res ofiferatur in specie propria, conc. Si in specie sacramenti, neg. Ratio fuit iam in' superioribus exposita, quia cum sacrificium sit in genere signi, ad sacrificium verum sufficit symbolica illa honoris significatio soli Deo reservata, de qua in quaestionis prolegomeno. Huiusmodi autem esse potest, tam in mystica quam in reali mactatione.
Instant secundo : Id quod est mysticum opponitur ei quod est reale ; si ergo in missa nihil plus habetur quam mystica immolatio, missa non est nisi mysticum sacrijicium ; ergo non reale sacrificium.
Respondeo primo : Transeat antecedens, et nego consequentiam, ad cuius legitimitatem oporteret ut sacrificium cum mactatione converteretur, quatenus quidquid repugnat realitati mactationis sive immolationis, repugnaret etiam realitati sacrificii ; sed hoc nullatenus conceditur, propter rationes saepius declaratas.
Respondeo secundo, praenotando quod mysticum dicitur a mysterio ; unde suspicit omnes sensus qui huic nomini proprii sunt ('). Sed ne re actam iterum agere videamur, dico quod in praesenti mysticum sumitur in ea acceptione in qua determinat quidquid in rebus sacris sub signo et specie sacramenti peragitur. Quare, transmittendo nunc acceptiones caeteras tamquam ad rem non pertinentes, dist. antec. Mysticum opponitur ei quod
non consideraverint nisi relationem ad sacrificium crucis, vel eam explicaverint modo consentaneo suis principiis de transubstantiatione et de sacrificio in communi.
(') Vide supra, de sacram. in comm., pag. i8, seq.
632 QUAEST. LXXXII-LXXXIII.
est reale, si res quam denominat, eius rationis sit ut ipsius realitas nequeat componi cum effectione in sola specie sacramenti, conc. Secus, neg. antec. cum sua consequentia. — Equidem manifestum per se est, quod occisio mystica non est vera et realis occisio, quia si auferas destructionem rei vivae in seipsa, ratio verae occisionis amplius non manet. Sed quia mystica immolatio non secus ac realis, potest esse verum ac reale subiectum symbolicae significationis quae propria est sacrificii forma, hinc est quod tam in mystica quam in reali mactatione potest consistere reale sacrificium. Ideoque, si hoc sensu mysticum sacrijicium accipe7'e placeat, non opponitur nisi sacrificio quo victima in specie propria offertur.
Obiiciunt tertio : Verba institutionis videntur formalem ratio7iem immolationis repojiere in eo quod corpus Christi per consecratiojiem ad statum cibi redigitur. Dicitur eyiim : hoc est corpus meum quod pro vobis frangitur, id est, pro vobis, ponitur in statu cibi,
Respondeo negando antecedens. Ad rationem additam dico quod frangere panem, nusquam significavit apud Hebraeos ponere aliquid in statu cibi, sed offerre et dare. Unde, corpus Christi in Eucharistia pro hominibus frangi, non est formaHter, ipsum ad statum cibi redigi, sed offerri Deo sub specie panis in qua praecisive a sanguine sacramentaHter continetur.
Obiiciunt quarto : Si ictu gladii percuteretur ovis in sacrificio, Deus tamen penetraret gladium cum gutture ovis, ita ut non sequeretur occisio, non vere diceretur ovis sacrificata. Sed ita contigit in praesenti. Ergo Christus in missa non vere sacrificatur {^^,
Respondeo : concessa maiore, neg. min. Equidem procedit recte argumentum contra eos qui in immolatione mystica quasi irritum conatum ad mactationem Christi considerant, ponentes consecrationem fore vere occisivam, nisi naturaHs effectus eius impediretur propter statum immortaHtatis in quo contingit Christum inveniri ; sic enim haberetur paritas cum exemplo propo-
'/) Ita Lugo, Disp. 19, Sect. 4, n. 61.
DE SACRIFICIO MISSAE 633
sito. Sed nos nihil horum dicimus, quia omnia haec existimamus falsa; et si vera essent, fatemur quod non sufificerent ad verum sacrificium. Dicimus autem consecrationem esse actionem tendentem ex natura sua ad sistendum Christum in externo habitu mortis per sacramentalem corporis a sanguine separationem ; quem effectum reipsa consequitur, semper et necessario.
Obiiciunt quinto : Sz Iphigenia nunc resurgeret, et ipsa adstante repraesentaretur in tragaedia sacriftcium olim peractum, 7ion esset verum sacrificium, sed nuda commemoratio sacrificii praeteriti. Atqui sic est in praesenti. Ergo, etc. C').
Respondeo iterum, negando minorem. Obiectio est ad summum contra modum dicendi Vasquezii. Nos autem non reponimus formalem oblationis rationem in qualicumque repraesentatione sacrificii crucis, sed in mystica mactatione de praesenti quae per se solam facit verum sacrificium, tametsi sit simul perfecta quaedam immolationis olim factae imago atque commemoratio. — Sed de his satis. Sequitur nunc ordine logico quaestio de diversis finibus sacrificii missae.
THESIS LV
Sacrificium missae non tantum est latreuticum et eu^ charisticum, sed quatenus impetrat applicationem satisfactorii sacrificii crucis, est ex opere operato et propitiatorium. Hinc, tum pro fidelium vivorum peccatis, poenis, satisfactionibus, et aliis necessitatibus, tum pro defunctis in Christo nondum ad plenum purgatis, rite iuxta apostolorum traditionem offertur.
Quid sit sacrificium latreuticum et eucharisticum, sufficienter patet ex dictis in prolegomeno de divisione sacrificiorum. — Propitiatorium generatim est id quod habet vim placandi Deum offensum, et ex consequenti, obtinendi ab eo omnis generis beneficia. Sub hoc duplici respectu propitiationis virtus
(^) Lugo, jbid. n. 58.
634 QUAEST. LXXXII-LXXXIII.
in sacrificio novae legis attenditur (^), non tamen eodem modo ac in sacrificio crucis ; nam sacrificium crucis fuit satisfactorium et meritorium ut causa universalis nostrae redemptionis ; at missa nec satisfactoria est nec meritoria ex opere operato, ut constat, sed propitiatoria dicitur quatenus in ratione causae particularis impetrat iis pro quibus ofifertur, applicationem satisfactionum et meritorum crucis, iuxta illud Tridentini, Sess. XXII, cap. 2 : « Cuius quidem oblationis cruentae fructus, per hanc incruentam « uberrime percipiuntur ». Qualiter autem missa in genere causae applicativae a sacramentis differat, iam dictum est superius, et iterum sufficienter indicatur in ipsa propositionis enuntiatione. Per fideles vivos intelliguntur ii omnes et soli, qui sunt membra visibilis corporis Ecclesiae. Sacrificium enim novae legis quoad opus operatum est proprium Ecclesiae bonum, non secus ac sacramenta ; quare, sicut non licet ministrare sacramenta iis qui sunt extra Ecclesiam, ita nec licite iisdem videtur posse applicari opus operatum missae. Est autem haec differentia inter sacramenta et sacrificium, quoad sacramenta utpote efficacia per modum efficientiae, valide appHcari possunt etiamsi indebite ministrentur; sed sacrificium cuius tota efficacia sita est in impetratione^ non apphcatur vahde nisi applicetur etiam secundum ius : quippe, nulla impetratio apud Deum valet, quae non fit
(^) Apud quosdam theologfos occurrit distinctio inter sacrificium ^xowX. propitiatorium, et prout impetratorium est: (cf. Lugo, Disp. 19, Sect. 9, n. 140) Certe, quoad rem nulla esse potest discordia, sed quoad modum loquendi non placet oppositio propitiationem inter et inpetrationem. — Primo quia Tridentinum, Sess. 22, cap. 2 et can. 3, etsi apertissime loquatur de sacrificio in quantum placat Deum ofTensum, et ab eo impetrat bona, semper nno propitiatorii sacrificii vocabulo utitur. — Secundo quia vocabulam istud ex natura sua utrumque respectum includit. Reddere enim. propitium, non est tantum placare negative, quasi auferendo indignationis obicem, sed est etiam inclinare offensum ad positivum favorem. — Hinc tertio, propitiatio includit impetrationem et addit placationem offensi; quo fit ut secluso peccato, non esset locus propitiationi, sed simplici impetrationi ; supposito autem peccato, impetratio debet esse placativa, et ideo induit rationem propitiationis.
D£ SACRIFICIO MISSAE 635
debito modo. « Unde inquit S. Thomas, Quaest. 79, a. 7, ad 2"°", « in canone missae non oratur pro his qui sunt extra Eccle- « siam ». — Animadvertendum tamen, haec esse intelligenda de direcia applicatione operis operati. Neque enim fas est dubitare quin sacrificium directe oblatum pro ipsius Ecclesiae pace, prosperitate, propagatione, indirecte redundet in haereticorum atque infideUum conversionem, sine qua non habetur Ecclesiae prosperitas et splendor ; et hoc sensu offerimus calicem sahitaris i>ro nostra et totius mu7idi salute. Animadvertendum etiam, ultra impetrationem ex opere operato attendi in missa impetrationem ex opere operantis, nihilque impedire ex natura rei quominus ista ad extraneos etiam extendatur. Unde videntur per hanc distinctionem conciHari posse documenta specie tenus contradictoria, quae citantur apud Vasquez ('), Lugonem (^), et Bellarminum (3). — Difficilior autem occurrit quaestio de defunctis in Christo nondum ad plenum purgatis. Sane indubium est, hisce Tridentini verbis comprehendi eos omnes qui in sinu corporis Ecclesiae, cum fide viva ex hoc saeculo migrarunt. Eis etiam accensendi sunt aUi omnes baptizati qui dum viverent, materiahter pertinebant ad sectas. Remoto enim obice externae adhaesionis ad congregationem haereticam vel schismaticam, non apparet cur excludi deberent a numero eorum qui nos praecesserimt cum signo fidei, quod est character christianitatis. De ahis vero in purgatorio degentibus, an eis missa ex opere operato prodesse possit, tam diversae sunt theologorum sententiae, tamque varia hinc et inde documenta, ut non facilem habeat quaestio solutionem. Dico tamen sententiam negantem non videri admodum probabilem, eo quod omnes illae animae, quantumvis baptismaH charactere non insignitae, ad Ecclesiam patientem certo certius pertinent, suntque simpHciter de mystico corpore Christi ; ibi namque non ampUus viget distinctio inter animam et visibile corpus Ecclesiae.
'.^) Vasquez, de Euchar., Disp. 227, c. 3.
(=*) Lu^o, Disp. 19, Sect. 10.
(3) Bellarminus, de Missa, 1, 2, c. 7.
636 QUAEST. LXXXII-LXXXIII.
Nunc, quid per peccata, poenas, satisfactiones, aliasque necessitates debeat intelligi, paucis superest exponendum. — Peccata sunt culpae tam mortales quam veniales. Qua autem ratione per missae sacrificium remittantur peccata quoad culpam, explicat S. Thomas in IV, D. 12, q. 2, a. 2, q. 2, ad 4"^: « Eucharistia in quantum est sacrificium, habet efifectum etiam « in aliis pro quibus offertur, in quibus non praeexigit vitam « spiritualem in actu, sed in potentia tantum ; et ideo, si eos « dispositos inveniat, eis gratiam obtinet virtute illius veri sa- « crificii a quo omnis gratia in nos influit, et per consequens « peccata mortaha in eis delet, non sicut causa proxima, sed in « quantum gratiam contritionis eis impetrat ». — Per poenas non intelliguntur hic poenae aeternae, quae a macula peccati sunt inseparabiies et simul cum illa necessario remittuntur, sed intelHgitur poena purgatorii quae post condonatam culpam luenda manet. Considerandum est autem, poenas remitti virtute sacrificii absque uUo interposito medio, nequaquam vero sicut prius, mediante impetrata contritionis gratia. Peccatum enim quoad reatum poenae temporalis remittitur per meram condonationem extrinsecam quae nihil in homine ponit, sed tota consistit in eo quod Deus, iustam solutionem acceptans, debitum relaxat. Bene ergo et conformiter ad propriam naturam sacrificii, dicitur poena temporahs per ipsum remitti tamquam per causam proximam, culpa vero non item. — De satisfactionibus dicendum quod sunt opera poenitentiae quibus iusti in hac vita praedictas peccatorum poenas redimere valent. Quare, cum Tridentinum dicit sacrificium missae rite offerri pro satisfactionibus, sensus est, posse sacrificium istud substitui loco satisfactionum quibus poenae purgantur. Hinc sub hoc quoque respectu, nihil aliud consideratur quam propitiatio pro peccato quantum ad poenam temporalem. — Denique, per alias necessitates intelliguntur quaeHbet bona obtinenda, sive spirituaHa sive temporalia : temporaHa tamen, in quantum conducunt ad spirituaHa. — Et de expHcatione terminorum, hactenus.
DE SACRIFICIO MISSAE 637
Nunc oportet ante omnia demonstrare generalem propositionis assertionem. — Et primo quidem missa est latreutica, quia latria pertinet ad essentiam omnis sacrificii in quantum .huiusmodi ; unde sacrificare idem est ac adorare, iuxta illud Gen. XXII-5 : « Dixitque Abraham ad pueros suos : Expectate « hic cum asino ; ego et puer (Isaac) illuc usque properantes, <^ postquain adoraverimus , revertemur ad vos ».
Est pariter eucharistica, id est gratiarum actionis, sicut ipso nomine quo fuit ab initio designata satis superque constat. Specialiter autem animadvertendum quomodo hinc sequatur, sacrificium istud recte offerri m honorem sandorum, videlicet ad agendas Deo gratias pro victoriis eorum. Cum enim Sancti introierint in potentias Domini, habeantque voluntatem in Deum totaliter transformatam, suam excellentiam nonnisi in Deo appretiantur ; et ideo, dum laudatur Deus in eis, defertur eis honor et gloria. Porro missa est ex natura sua eucharistica pro omni genere beneficiorum ; praeterea obtuht se Christus hostiam Deo, teste Apostolo ad Ephes. V, ut electis coronam aeternae gloriae mereretur. Ergo nihil melius pro eis in gratiarum actionem potest offerri, quam ipsa victima cuius oblatio fuit principium totius sanctificationis eorum. Unde in quadam secreta dicitur: « In tuo- « rum, Domine, pretiosa morte iustorum sacrificium illud offe- « rimus, de quo martyrium sumpsit omne principium ». Et universim loquendo, cum Sanctissimam Trinitatem rogamus ut suscipiat sacrificium in honorem Beaiae Mariae semper virginis^ et Beati loannis Baptistae, et SS. Apostolorum Petri et Pauli, et isiorum, et omnium sanctorum, nihil aHud intendimus nisi Deum benedicere, ipsumque collaudare pro mirabihbus quae operatus est in sanctis, iuxta id quod legitur in alia secreta. « Pro san- « ctorum tuorum sanguine venerando, hostias tibi Domine, so-
l
638 QUAEST. LXXXII-LXXXIII.
« lemniter immolamus, tua mirabilia pertractantes, per quem « talis est perfecta victoria » (^).
Denique missa est etiam propitiatoria pro peccatis, omnia intelligendo iuxta declaratiories iam praemissas. — Constat in primis ex verbis institutionis, quibus asseritur sanguinem Christi in sacramento offerri in remissionem peccatorum (^). — Constat praeterea ex innumeris liturgiae locis. Nihil enim frequentius occurrit quam haec et similia : Oblationibiis 7iostris placare susceptis ^Propitiare, Domine, populo tuo, propitiare muneribus
(/) « Quant ^ ce qu'on trouve si etrange que nous offrions J6sus « Christ a Thonneur des sainls, c'est-a-dire pour honorer leur memoire, « et remercier Dieu de la gloire qu'il leur a donnee : c'est qu'on ne « fait pas reflexion sur la nature de ce sacrifice. Car pour qui est-ce « en effet que J6sus-Christ s*est offert, si ce n'est pour nous m6riter la « gloire ? Que pouvons-nous donc offrir a Dieu en action de graces « pour les saints, si ce n'est la meme victime par laquelle ils ont et6 « sanctifies ? - Que si vous voulez entendre expliquer cette v6rite a « ]'Eghse m^me, 6coutez cette secrete magnifique, (De SS. Basilid., « Cyrin., Nabor., 12 lunii) : Nous vous immolo?ts, Seigneur, solennelle- « ment ces hosties, pour honorer le sang re'pandu de vos saints martyrs, « et en celebrant les merveilles de votre puissance par laquelle ils ont rem- € porte' une si grande vicioire. Et encore, (Fer. V post Domic. III. Qua- « drag.) : Nous vous offrons^ Seigneur, dans la mort precieuse de vos mar- « tyrs, ce saint sacrifice d'ou le martyre meme a pris sa source. Cest en « effet en c616brant dans ce sacrifice la memoire de la mort de Notre « Seigneur, que les martyrs ont appris a mepriser leur vie, et a se « rendre avec lui les victimes du Pere eternel, II n'y a donc rien de « plus convenable que d'honorer dans ce sacrifice les vertus qui en « sont Teffet et le fruit... Cest en verite etre trop grossier, et avoir « Tesprit trop bouche aux choses celestes, que de ne pas voir que « rhonneur des saints n'est pas tant leur honneur que Thonneur de Dieu, < qui est admirable en eux (Psalm. 67-36), dont la mort est precieuse « devant lui, qui ne cessent de lui chanter quHl est leur gloire, leur sa- « luty leur esperance, la gloire de leur vertu, celui d'oii leur vient toute ^ leur force, et le seul qui les el^ve (Psalm. 88, 17-18). Aussi est-il glo- <rifie dans Vassemblee des saints; c'est en lui seul qu'ils se r^jouissent, « parceque c^est le Seigneur qui les a elus^ c'est le Dieu d'Israel qui est « leur roi. L'Eglise repete sans cesse ces paroles de rEcriture, et c'est « Dieu qu'elle loue dans ses serviteurs ». Bossuet, Explication etc, n. 40.
(*) Vide supra, Thes. 53.
DE SACRIFICIO MISSAE 639
Concede ut haec hostia salutaris, et nostrorum fiat purgatio delictorum, et tuae propitiatio potestatis. Quid plura ? In ipso ca-
none quotidie dicitur : Qui tibi offerunt hoc sacrificium pro
redemptione ajiimarum suarum : non quod redemptionis pretium in missa persolvatur, sed quia persolutum in 'cruce pretium nobis incruenta hac oblatione applicatur. — Constat denique ex diserto atque expresso Patrum testimonio. Ait enim Cyrillus Hierosolymitanus, Catech. mystag. 5, n. 8 : « Postquam vero « perfectum est spirituale sacrificium, incruentus cultus, super « illam propitiationis hostiam obsecramus Deum pro communi
« Ecclesiarum pace et universim pro omnibus qui opis indi-
« gent precamur nos omnes, et hanc victimam offerimus ». Sed iam magis particulariter intuendum est, ad quas personas, quasve necessitates, propitiatio ista sese extendere dicenda sit.
Missa est propitiatoria pro vivis, primo quantum ad culparum reatus ; id enim manifeste evincunt institutionis verba : Qui pro vobis eff^inditur in remissionem peccatorum. — Item, quantum ad poenas et satisfactiones : tum quia remissio peccatorum adaequate sumpta importat extinctionem reatus utriusque, culpae nimirum et poenae; tum quia si missa ex opere operato prodest defunctis (ut paulo post ostendetur) ad poenarum relaxationem, prodesse debet et vivis quibus profecto non minor inest capacitas. — Denique quantum ad ahas quoque necessitates, quia id quod valet ad impetrandam remissionem peccati, valere etiam debet ad impetrandam Hberationem a caeteris mahs quae ex peccato sunt orta. Insuper, ut Bellarminus observat, si Deus hoc sacrificio placatus in gratiam redit cum inimicis suis, quanto faciHus ob idem sacrificium adducetur ut amicis bona tribuat quae eis utiHa fuerint. Accedit demum quod semper fuerunt sacrificia impetratoria beneficiorum ; porro sacrificium nostrum in se uno omnium antiquarum hostiarum complectitur perfectiones, ut dicit Tridentinum, Sess. XXII, cap. 15. Ideo
640 QUAEST. LXXXII-LXXXIII.
in canone post illa verba: pro redemptione animarum suarum, adduntur haec sequentia ; pro spe salutis et incohcmitatis suae. Missa est etiam propitiatoria pro defunctis. Et potest primo indirecte probari ex 2 Machab. XII-43. Si enim sacrificia vetera ex opere operantis proderant mortuis, quanto magis sacrificium novae legis proderit eis ex opere operato. Nec obstat ad valorem demonstrationis contra Protestantes, quod Machabaeorum Hbros ut canonicos non recipiant ; nam ut scite iterum Bellarminus advertit, esto non sint canonici, at certe nemo negare potest historicum esse antiquissimum et bonae fidei, haud secus ac losephum aut Sallustium. Habemus ergo ut minimum, fuisse in Synagoga consuetudinem offerendi sacrificia pro mortuis ut a poenis peccatorum solvantur ; quae consuetudo neque a Christo, neque ab apostoHs, neque ab uHo doctore invenitur unquam reprehensa, sed imo absque contestatione transivit ad christianos, ut ex verbis S. Monicae morientis coHigere possumus : « Ponite hic, inquit, matrem vestram ; tantum vos rogo « ut ad altare Domini memineritis mei » (^). Adde, subdit Bellarminus, quod Augustinus quem sane tutius sequimur quam Calvinum aut Lutherum, in Hbro de cura pro mortuis, ex praefato Machabaeorum loco demonstrat prodesse defunctis sacrificia pro eis oblata. — Proprius tamen huius demonstrationis locus est traditio apostoHca, quam perpetuus Ecclesiae sensus, diserta Hturgiarum documenta, et Patrum unanimis doctrina declarant. Porro vis argumenti eo est maior, quod Patres in suis concionibus et catechesibus loquuntur de oblatione sacrificii pro mortuis ut ilHs proficiat ad refrigerium, quasi de re usitatissima et plane vulgari inter fideles. Vide ad exemplum, Chrysostomum in homiHa tertia super epistolam ad PhiHppenses ; Ambrosium in funebribus orationibus de obitu Theodosii, Valentiniani II, et fratris sui Satyri ; CyriHum Hierosolymitanum, catech. mystag. 5, n. 9. « Deinde, inquit CyriHus, et pro defunctis sanctis « patribus et episcopis, et omnibus generatlm qui inter nos vita « functi sunt, oramus : maximum hoc credentes adiumentum iHis
(^) Apud August., 1. 9 Confess.. c. 12.
DE SACRIFICIO MISSAE 64T
« animabus fore, pro quibus oratio defertur, dum sancta et per- « quam tremenda coram iacet victima... Novi multos ita dicere : « Quid iuvat animam ex hoc mundo decedentem, si in oratione « eius mentio fiat ? An vero, si rex quispiam viros a quibus « offensus fuerit relegarit in exilium, posteaque illi ad quos at- « tinent, coronam plectentes, eam regi pro suis poena ab ipso « afflictis obtulerint, nonne ipsis suppliciorum relaxationem gra- « tificaturus sit ? Ad eumdem modum et nos pro defunctis preces « offerentes, non coronam plectimus, sed Christum mactatum « pro peccatis nostris offerimus, clementem Deum tuni pro illis « tum pro nobis propitiare satagentes ».
COROLLARIUM L
Missa, etsi sit propitiatoria ex opere operato, non tamen infallibiliter obtinet quoslibet effectus in quibuslibet personis, sed tum ex parte obiecti quod petitur, tum ex parte eorum pro quibus petitur, certae requiruntur conditiones.
Ratio assertionis est quia cum missa in tantum habeat efficaciam, in quantum impetrat appHcationem satisfactionum et meritorum crucis, infallibilitas effectus proportionatur naturae impetrationis, in qua tria possunt et debent considerari : primo causa impetratoria, secundo obiectum impetrationis, tertio subiectum cui gratia impetratur.
Quantum est ex parte causae impetratoriae, effectus missae est omnino et absolute infallibiHs, quia in sacrificio nostro prout offertur in persona et ex institutione Christi, attenditur impetratio ipsiusmet Christi qui semper dignus est exauditione, praesertim cum omnia ad humanam salutem pertinentia meruerit per sanguinem passionis suae.
Quantum est autem ex parte obiecti, distinctione opus est.
— Si enim sermo sit de eo quod est in remissionem peccatorum
sive quoad culpam sive quoad poenam, sic iterum ex hoc ca-
pite infalHbiHs est fructus missae, cum ipsa ex vi institutionis
De Ecclesiae Sacramentis. Tom. I. 41
642 QUAEST. LXXXII-LXXXIII.
suae ad tollenda peccata determinate ordinetur. Hoc tanien intelligi debet conformiter ad dicta superius, quatenus scilicet, ad culpas quod attinet, proximus sacrificii fructus non est nisi actuale auxilium quo homo se disponat ad iustificationis gratiam, mediante Poenitentiae sacramento in re vel in voto. — At vero si sermo sit de aliis beneficiis, semper oportet subaudire duplicem conditionem : si res postulata expediat ad salutem, et si sit secundum ordinarias providentiae leges. Salvator enim non impetrat illud quod ad salutem non expedit; praeterea impossibile est ut instituerit in Ecclesia ordinarium medium ad obtinenda infallibiliter miracula, cum ista ex ratione sibi propria sint praeter communem et regularem rerum cursum.
Denique ex parte eorum pro quibus offertur missa, adhuc distinctio introducenda est. — Nam quod attinet ad effectum remissionis poenae, de necessitate in eis praerequiritur status gratiae, et remissio quoad culpam eorum peccatorum a quorum poenis sunt purgandi. Ratio est quia nequit fieri ut remittatur poena temporahs ei qui reus est poenae aeternae, vel ut absolvatur a poena is qui nondum solutus est a culpa. — Quoad ahos vero effectus, coniecturis relinquitur locus. Certe dicit AngeHcus, ubi supra: « Si eos dispositos inveniat, gratiam contri- « tionis (missa) eis impetrat », et eodem modo loquuntur caeteri Doctores. Sed quaenam sint dispositiones istae ad infallibilitatem fructus requisitae, incertum est. Non absurde forsitan diceres requiri ut non sit homo actu obfirmatus in peccato, quin imo, ut desiderium habens excutiendi iugum peccati, propriaeque infirmitatis conscius, fide respiciat in hoc sacrificium, sicut qui in deserto morsibus serpentum vulnerati in serpentem aeneum respiciebant et sanabantur.
Ex his inteHiges, fructum missae esse semper et absolute infalHbilem in defunctis, tum quia animae purgatorii nequeunt carere conditionibus requisitis, tum quia pro iHis non petitur nisi id quod determinate expressum est in institutione sacrificii, peccatorum sciHcet remissio quoad poenae reatum, — InteHiges praeterea, oblationem missae in duobus differre ab impetratione humana. Primo in hoc differt, quod vaHde celebrata et appH-
k
DE SACRIFICIO MISSAE 643
cata habet semper quantum ex se est, efficaciam impetrandi, et ideo recte dicitur impetratoria ex opere operato. Secundo differt, quia ordinatur ad impetrandum pro aliis quibuscumque, et quidem infallibiliter si omnes debitae conditiones adsint. Homines autem orantes, etiam debitis conditionibus servatis, non exaudiuntur infallibiliter nisi pro seipsis, iuxta illud Augustini, Tract. 102 in loan., n. 1 : << Exaudiuntur quippe omnes sancti pro se- « ipsis, non autem pro omnibus exaudiuntur, vel amicis vel ini- « micis suis vel quibuslibet aliis, quia non utcumque dictum « est, dabit (si quid petieritis Patrem in nomine meo), sed dabit « vobis ».
COROLLARIUM IL
Recte missa celebratur ad implorandum patrocinium Sanctorum per Summum Mediatorem Christum, ut scilicet illi pro nobis intercedere dignentur in caelis, quorum memoriam agimus in terris (^).
Duplici potissimum modo Sanctorum suffragium invenitur in missa imploratum. — Primo quidem quatenus ad hoc adhibetur ut grata fiat apud Deum nostra oblatio, puta cum in hunc modum orat Ecclesia : « Apostoli tui Pauli precibus, Domine, « plebis tuae dona sanctifica, ut quae tibi tuo grata sunt instituto, « gratiora fiant patrocinio supplicantis » (^). — Aho vero modo, quatenus Sanctorum intercessio est quidam finis celebrationis missae, id est quoddam beneficium quod intendimus per oblationem sacrificii obtinere, sicut cum quotidie dicitur in offertorio : « Suscipe, Sancta Trinitas, hanc oblationem quam tibi offe- « rimus... in honorem Sa?zctorum... ut illi pro nobis intercedere « dignentur in caelis, quorum memoriam agimus in terris, per « Christum Dominum nostrum ».
(^) Cf. Trident., Sess. XXII, cap. 3, et can. 5.
(^) Secreta in die commemorationis S. Pauli, 30 lunii.
644 QUAEST. LXXXII-LXXXIII.
De primo modo iam fere dictum est in huius quaestionis prolegomeno § 3, ubi satis praeoccupata fuit difficultas. Non enim petimus angelorum ministerium aut sanctorum suffragium, ut Deus acceptam habeat oblationem secundum quod a Christo est ut a principali offerente, sed in quantum a nobis etiam ratione iam dicta offertur, et de manibus nostris, si dicere fas est, ad Deum transire debet. Tantum igitur abest quin sit ibi aliqua impietas erga Christum, ut potius necessaria appareat humilitas, et maxima cOmmendetur reverentia. Profitemur enim nos non esse dignos qui tantam et tam excellentem victimam Deo Patri praesentemus, sed agnoscentes nos peccatis plenos, speramus fore ut indignitatem nostram suppleat patrocinium eorum qui placuerunt Deo, et in eius amicitia sunt in aeternum confirmati. Accedit et egregia protestatio communionis Sanctorum effectae per mortem Christi, (cuius mysterium in missa iugiter recolitur), iuxta illud loan. Xl-51 : lesus moriturus erat pro gente^ et non tantum pro gente, sed ut filios Dei qui erant dispersi, congregaret in unum. Unde Augustinus 1. 10 de civ. Dei, c. 19: « Quocirca sicut orantes atque laudantes ad eum dirigimus si- « gnificantes voces qui res ipsas in corde quas significamus, offe- « rimus : ita sacrificantes non alteri visibile sacrificium offeren- « dum esse noverimus quam illi cuius in cordibus nostris invi- « sibile sacrificium nos ipsi esse debemus. Tunc nobis favent, « nobisque congaudent, atque ad hoc ipsum nos pro viribus suis .« adiuvant AngeH quique, Virtutesque superiores et ipsa boni- « tate ac pietate potentiores ». Et non soli angeli nos in hoc adiuvant, verum etiam beati omnes qui ex nobis ad eorum societatem iam transierunt, ut tota ipsa redempta civitas, hoc est congregatio societasque sanctorum, universale sacrificium offeratur Deo per Christum sacerdotem magnum (').
Restat itaque considerandum quaUter missae celebrentur pro sanctorum intercessione apud Deum obtinenda. — Qua in re
(^) « L'esprit de ce sacrifice est d'unir a Dieu toutes les cr6atu- « res, et surtout les plus saintes, pour lui rendre en commun la recon- « naissance de leur servitude ». Bossuet, Explication, etc, n. 38.
DE SACRIFICIO MISSAE 645
observare oportet « quod iste ordo est divinitus institutus in « rebus, ut per media ultima reducantur in Deum. Unde, cum « Sancti qui sunt in patria sint Deo propinquissimi, hoc divinae « legis ordo requirit, ut nos qui manentes in corpore peregri- « namur a Domino, in eum per sanctos reducamur; quod quidem « contingit dum per eos divina bonitas in nos suum effectum « infundit. Et quia reditus noster ad Deum respondere debet « processui bonitatis ipsius in nos, sicut mediantibus sanctorum « suffragiis, Dei beneficia in nos deveniunt, ita oportet nos in « Deum reduci, ut iterato beneficia eius sumamus mediantibus « sanctis » C^). Iste, inquam, ordo est divinitus constitutus, sub mediatione suprema lesu Christi Salvatoris nostri. Neque enim valet sanctorum intercessio quasi Christi mediatio per se sufficiens non esset, sed e contra, quia ita fiait excellens et perfecta ut etiam sanctis auctoritatem contulerit impetrandi : « Sicut non « est propter defectum divinae potentiae, quod mediantibus secun- « dis causis agentibus operatur, sed est ad complementum ordi- « nis universi, ut eius bonitas multipHcius diffundatur in res, dum « res ab eo non solum suscipiunt bonitates proprias, sed insuper « aliis causa bonitatis exsistunt » (^). Mediatio itaque Christi, nedum excludat suffragia sanctorum, comparatur potius ad ea ut principium a quo dependet, et cui semper innituntur. Quapropter si celebratio missae valet ad consecutionem quorumhbet fructuum redemptionis, valebit etiam ad hunc finem, ut sanctis inspiretur a Deo affectus intercedendi pro nobis per supremum Mediatorem et Salvatorem Christum.
Nec dicendum, ibi esse circulum inutilem, eo quod rectius peteretur immediate a Deo id de quo rogamus eum ut faciat se rogari a sanctis ; nam si quid valeret ratio eiusmodi, valeret ad toUendam de medio omnem omnino orationem. Numquid forte ignorat Deus id quo indigemus? Nescit quid optemus, quando facimus orationem interpretem desiderii nostri ? Nonne ipse est qui nobis nostras inspirat orationes ? Utquid ahorum orationibus
(') S. Th., Supplem., Quaest. 72, a. 2, in corp. n Ibid., ad 1^°^.
646 QUAEST. LXXXII-LXXXIII.
nos commendamus ? An pro nobis orabunt sicut oportet nisi eis Deus orandi inspiret affectum ? Cui igitur bono circuitus iste cum Deo ? Nonne satius esset omnia permittere eius voluntati ? — Sed facile respondetur Deum, his non obstantibus, velie nos orare, et orare pro aliis, et rogare alios ut pro nobis orent. Nam etsi orationibus nostris ipse non indigeat, neque ad sciendum necessitates nostras, neque ad subveniendum eis, tamen bonum nobis est orare his omnibus modis : tum quia, sic orando meliores efficimur, et non inutilem circuitum peragimus, sed sinceram charitatem exercemus, tum etiam quia perfecta fraternitas debet exsistere inter eos omnes qui ad unam beatitudinem evocantur in illa lerusalem quae aedijicatur ut civitas, cuius participatio eius in idipsum. Cum ergo Dei gloria et redemptionis perfectio maxime commendetur per hoc quod sancti de salute nostra curam habent, et suo suffragio aHquid gratiae spirituaHs nobis impertiuntur, sequitur iterum, recte nos sacrificium offerre pro obtinenda eorum intercessione, quae a divina inspiratione procedens in meritis Christi ultimo innititur (^).
(^) « Afin que vous compreniez une fois, quel estresprit de l'Eglise « dans cette intercession des anges et des saints, ecoutez cette pr6face « d'une messe qu'on trouve dans un volume qui a plus de mille ans : « O Seigneur^ ce bienheuretix confesseur se repose maintenant dans votre « paix ; inspirez lui donc, o Dieu misericordieux , dHnterceder pour nous « auprds de vous, afin que t ayant rendu assure de sa propre feliciie, vous « le rendiez soigneux de la notre, par Jesus-Christ Notre Seigneur. Remar- « quez que c'est par Jesus-Christ qu'on demande a Dieu, non seulement « Teffet des prieres que font les saints, mais encore linspiration et le « desir de les faire. Ceux qui vous ont fait sur le canon tant de mau- « vaises railleries, seront peut-etre encore assez ignorants ou assez hardis, « pour en faire de beaucoup plus grandes sur ce circuit ou Ton nous fait « nous adresser a Dieu afin qu'il inspire aux saints de prier pour nous ; com- « me si ce n'etait pas plus tot fait de demander a Dieu immediatement ce « que nous voulons quil se fasse demander lui meme par les saints. « Mais par ces raisonnements profanes il faudrait supprimer toute priere « et celles qu'on adresse immediatement a Dieu, autant que toutes les «autres; car Dieu ne sait-ii pas nos besoins ? ne sait il pas ce que nous « voulons quand nous le prions? et n'est-ce pas lui-meme qui nous « inspire nos prieres ? Surtout, pourquoi lui demande-t-on quelque chose
DE SACRIFICIO MISSAE 647
THESIS LVI
Missa in quantum propitiatoria est, non habet de se limitatam efficaciam, nec antecedente Dei lege ad certum valorem taxatur; sed mensura fructus accipienda est ex modo applicationis ad diversas personas, et quantitate devotionis earumdem.
Cum dicitur missa non habere de se limitatam efficaciam, sensus est quod ex opere operato habet virtutem, quantum ex se est, ad obtinendos fructus in gradu semper maiori, necnon et in personis semper pluribus. Ubi notabis differentiam inter sacrificium et sacramenta ; nam in sacramentis consideratur fructus
« pour les autres ? et pourquoi prier nos freres de prier pour nous ? Le « feront-ils comme 11 faut si Dieu ne leur en inspire la volonte? A quoi « bon ce circuit avec Dieu? et n'estce pas le plus court de le laisser « faire? Que si on repond ici que Dieu nonobstant cela veut qu'on le « prie, et quon le prie pour les autres, et qu'on ptie les autres de prier « pour soi ; parcequ'encore qu'il n'ait que faire de nos prieres, ni pour « accorder nos besoins, ni pour les savoir, il nous est bon de prier en « toutes ces manieres, et que nous devenons meilleurs en le faisant: « qu'on n'appelle plus tout cela un circuit inutile, mais un sincere exer- « cice de la charite que Dieu honore constamment, lorsqu'il inspire ou « exauce de telles prieres. Et parcequ'il veut etablir une parfaite fratei- « nit6 entre tous ceux qu'il veut rendre heureux ou dans le ciel ou dans « la terre, il inspire non seulement aux fideles, mais ancore aux saints « anges et aux saints hommes qui sont dans le ciel, le desir de prier « pour nous; parceque c'est une perfection aux saints hommes qui sont « nos semblables, de s'interesser pour notre salut, et une autre perfec- « tion aux saints anges qui ne le sont pas, d'aimer et de r6verer en « nous la nature que le Fils de Dieu a cherchee jusqu'a s'y unir en « personne. Nous pouvons donc demander a Dieu qu'il leur inspire ces « prieres qui Thonorent, parceque nous lui pouvons demander tous les « moyens dont il lui plait de se servir pour manifester sa gloire ; mais « il le faut demander par Jesus-Christ, par qui seul tout bien nous doit « arriver ». Bossuet, Explication, etc, n. 39.
648 QUAEST. LXXXII-LXXXIII.
quoad solam intensitatem, non autem quoad extensionem ad plures, quia sacramentum unum nonnisi uni applicatur, sed unum sacrificium extenditur ad multos, ut constat ex verbis formae, qui pro multis effunditur. Nunc igitur quaestio est de quantitate fructus, tam quoad extensionem, quam quoad intensitatem.
Praeiacto autem fundamento de illimitata virtute missae secundum se consideratae, quaeritur ulterius undenam proveniat quod nihilominus fructus huius sacrificii in reipsa limitentur. — Quidam enim dicunt hoc provenire ex lege arbitraria Dei qui unamquamque missam taxavit pro tanto, puta pro centum, nec plus nec minus, ita ut valor iste possit deinde, vel uni dari, vel inter plures distribui, fere sicut summa pecuniae quae vel ex integro datur uni pauperi, vel si distribuitur, eo ipso partiaHter tantum et pro rata concurrentium provenit ad singulos. — Alii vero dicuntquantitatem tam intensivam quam extensivam fructuum non limitari per antecedentem Dei taxationem, sed solum ex modo appHcationis et mensura dispositionum. « Quamvis ergo haec « oblatio, ait S. Thomas supra, Quaest. 79, a, 5, ex sui quantitate « sufficiat ad satisfaciendum pro omni poena, tamen fit satisfactoria « iUis pro quibus ofifertur, vel etiam offerentibus, secundum quayi- « titatem suae devotionis, et non pro tota poena ». Ubi dicendo illis pro quibus offertur, tacite etiam meminit S. Doctor alterius conditionis superius assignatae, cum aHo atque aHo modo, perfectiori sciHcet vel imperfectiori, contingat sacrificium aHquibus appHcari. Censemus ergo mensuram fructuum pendere complexive ex duobus, ita ut in paritate dispositionurn ex parte recipientium, eo maior sit fructus in singuHs, quo perfectius eis missa appHcatur, et in paritate appHcationis, eo meHor quo meHores sunt dispositiones; nunquam vero minuatur ex eo praecise titulo, quod exhauriretur valor ad quem missa fuisset a Deo antecedenti lege lestricta,
De appHcatione dicimus illam esse tanto meHorem, quanto minus confusa seu communis est. De dispositionibus vero, primo quidem animadvertimus quod aHud est generaHter adstruere mensuram fructus proportionatam quantitati devotionis, aHud vero determinare in particulari, in quo praecise consistat devo-
DE SACRIFICIO MISSAE 649
tio illa conferens ad pleniorem participationem sacrificii. Et licet hoc alterum non posset sufficienter innotescere, non ideo vacillaret primum, ut constat. Quo praesupposito, aut de defunctis inquiritur, aut de vivis. Quoad defunctos, maior minorve capacitas attendi poterit, vel secundum maiorem minoremve charitatis gradum in quo nunc sunt, vel etiam secundum mensuram devotionis qua procuraverunt cum essent in via, ut pro se missa offerretur. Quoad vivos vero, res est facilior et magis obvia; considerantur enim in eis variae conditiones pro variis fructibus quorum sunt capaces: puta cooperatio ad sacrificium, (sive procurando ut celebretur, sive assistendo, sive alio quolibet modo ad illud concurrendo), item maior minorve fides, aut etiam spes virtute illius resurgendi a peccato, item alia eiusmodi multa quae facile consideranti occurrent.
His praemissis dico : Sacrificium missae ratione rei oblatae et principaHs offerentis, est de se valoris infiniti ; insuper satisfactiones et merita crucis ad quorum applicationem impetrandam valet, nullos limites habent. Ergo missa quantum est de se, non habet limitatam efficaciam. — Et confirmatur quia sacramenta omnia ut appHcatoria redemptionis Christi, sunt singula in genere suo et in ordine ad finem propter quem fuerunt instituta, ilHmitatae virtutis secundum se. Ergo et idem sentiendum de missa quia perperam sane diceretur sacrificium N. L., inferioris esse ordinis et deterioris conditionis.
Nunc autem quod arbitraria Dei lege ad certum valorem non taxetur, suaderi potest in primis ex modo ordinario divinae gubernationis. Nam certe Deus ordinat causas secundas conformiter ad naturas ipsarum. Si ergo missa est ex sese et in propria Hnea sui finis, efficaciae iHimitatae, non est cur coarctetur valor iHius per taxationem quam natura eius non fert. — Praeterea, si effectus sacramentorum non mensuratur nisi secundum dispositiones suscipientium, ergo etiam fructus missae non Hmitatur uisi ratione habita tum dispositionis seu devotionis eorum pro quibus offertur, tum modi magis minusve perfecti quo unicuique appHcatur. Antecedens supponitur notum ex doctrina de sacramentis in communi; consequentia vero patet, quia partim
650 QUAEST. LXXXII-LXXXIII.
convenit missa cum sacramentis, et partim differt. Convenit in eo quod inferioris ordinis non est, ut mox diximus, et ideo limitatio fructus ex sola proportione ad receptivum oriatur necesse est. Differt, quatenus unus est modus applicationis in sacramentis, ita ut proportio ad receptivum in eis non variet nisi secundum recipientis dispositiones; sed in sacrificio applicatio fit diversis modis, quo fit ut ex hac etiam parte proportio diversificetur. Et aliquale exemplum accipies ex calefactione solis, quam oportet ex duobus mensurari : primo ex hoc quod quibusdam obHque et quibusdam ad perpendiculum, quibusdam directe et quibusdam indirecte virtus solis appHcatur; deinde vero ex dispositione intrinseca singulorum subiectorum,. nam alia est conductibilitas cerae, alia lapidis, alia ferri, alia calcis, atque ita porro.
Ast nondum sequitur, missam oblatam pro pluribus tantumdem valere singuHs ac si pecuHariter pro unoquoque offerretur : imo oppositum ut probabiHus defendimus cum S. Thoma Supplem. Q. 71, a. 13, praesertim ad 2"°^.
In hoc tamen quadam praevia distinctione opus est. Nam aHqua est appHcatio sacrificii quae ex natura rei in eius celebratione includitur, et non requirit specialem actum ministri, sed fit ex hoc solo quod sacerdos habet intentionem requisitam ad confectionem sacramenti. Et ista est duplex: primo quidem appHcatio ad totam Ecclesiam sive miHtantem sive patientem, cui respondet fructus quem auctores theologiae moralis generalem dicunt ; deinde vero appHcatio ad ipsum sacerdotem celebrantem, cui fructus respondet qui dici solet specialissimus. Est enim de ratione huius sacrificii in quo Christus se offert ut caput totius corporis Ecclesiae, quod toti Ecclesiae prosit, si modo vaHde iuxta legem institutionis suae celebretur. Rursus consentaneum est naturae rerum, ut ad ipsum celebrantem derivet per prius salutaris hostiae virtus, iuxta iHud Heb. VII-27 : Prius pro suis delictis hostias offerre, deinde pro populi, et ibid. V-3: Propterea debet, quemadmodum pro populo, ita etiam pro semetipso ofierre pro peccatis. — De utroque hoc fructu in praesenti non agitur; nam de speciaHssimo nuHa occurrit difficultas. De
DE SACRIFICIO MISSAE 65I
generali vero, etsi non valeamus sufficienter determinare qua ratione proveniat ad particulares personas quae communitatem constituunt, hoc demum certum ratumque esse debet, non ideo minui in singulis, quia augetur in dies numerus fidelium sive vivorum sive defiinctorum. Semper enim idem est ad eos applicationis modus, quia iste modus per se involvitur in propria natura sacrificii, cuius valor, ut dictum est, nullos ex sese limites patitur.
Quae cum ita sint, quaestio restringitur ad applicationem illam quae ex propria electione seu voluntate sacerdotis procedit, cui etiam respondet fructus quem specialem vocant. Porro, eatenus missa oblata pro multis tantumdem valeret singulis ac si peculiariter pro unoquoque offerretur, quatenus in utraque hypothesi aeque perfecte missa posset unicuique applicari. Sed hoc videtur esse impossibile, nam appHcatio quae tota quanta est pendet a propria intentione sacerdotis, naturam actuum humanorum sequatur necesse est. Haec est autem natura actus humani, ut quanto plura obiecta per modum unius comprehendit, tanto minus determinate seu minus distincte feratur in singula. Sed si pro pluribus unam missam offert sacerdos, intentio eius in tantum valet, in quantum fertur in plures per modum unius, cum uni sacrificio una totalis intentio debeat respondere. — Caeterum, haec dicta sint absque praeiudicio probabilitatis sententiae oppositae, quam tenent Caietanus in 3*°^ Part. Q. 79, a. 5; Vasquez, D. 231, c. 3; S. Ligorius in Theol. mor., de Euchar. n. 312, etc. De qua tamen sententia, abstrahendo nunc a ratione mox proposita, non immerito forsitan diceres, videri illam minus conformem communi sensui fidehum et praxi in Ecclesia receptae.
EPILOGUS
Ascendit loseph a Galilaea in civitatem David quae vocatur Betkleem, cum Maria desponsata sibi uxore praegnante. Factum est autem cum essent ibi^ peperit filium suum primogenitum, et reclinavit eum in praesepio. Et facta est cum angelo multitudo militiae caelestis laudantium Deum et dicentium : Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis. — Haec quoiidam in Bethleem luda agebantur, cum Deus memor testamenti sui, promissionem adimplebat quam locutus fuerat per os sanctorum qui a saeculo sunt prophetarum eius.
Tunc ergo de caelo pax vera descendebat, tunc ab antiquo maledicto terra nostra solvebatur, quia ille promissus, ille dudum expectatus adveniebat, cuius typum quondam gesserat Booz Bethleemites, quando non despexerat pauperiem Ruth, neque ignobile genus, sed duxerat eam in uxorem, ut defuncto fratri semen suscitaret. Ille, inquam, descendebat de caeHs saliens in montibus, transiHens coHes, id est omnes ordines angeHcos, carnemque sibi uniebat ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium, id est diabolum.
Sed in domo panis et in praesepio (quod est ciborium animaHum) celebrabatur primum Verbi cum humana natura connubium, ut esset indicio, aHud iam connubium praeparari quod prioris consummatio exsisteret et finis. Oportebat enim ut unionem Verbi cum carne consequeretur unio incarnati Verbi cum Ecclesia. Et ideo, prospiciens per assumptae humanitatis fenestras et canceUos, sponsam Ecclesiam iam tunc ad nuptias invitabat, Ratione autem habita magni ilHus sacramenti per quod caelestes iUae nuptiae erant celebrandae, necnon et status vere miserandi ac propemodum bestiaHs in quo futuram sponsam inveniebat, (nam homo cum in honore esset, non intellexit, iumentis insipientibus comparatus est, et similis factus est illis) : tam-
654 EPILOGUS
quam panis verus in Bethleem nascebatur, et tamquam panis hominum deiectorum, ibi volebat reclinari, ubi bruta animalia suum consueverant cibum reperire. Quippe, « praesepio quod « est ciborium brutorum, is qui de caelo descendit, panis vitae « proponitur, ut etiam bruta, rationali sumpto cibo, rationem « adipiscantur » (*), et exinde in mehus commutata, atque in pristinam dignitatem restituta, coniungantur haeredi universorum Christo, tamquam os de osse et membra de membro.
Porro, id quod tunc in figura praenuntiabatur, nunc tandem cernimus impletum ; nunc coena parata est, nunc Sapientia misit ancillas suas cum excelsa praedicatione. Si quis est parvulus veniat ad me, et insipientibus locuta est : venite, comedite panem meum, et bibite vinum quod miscui vobis. Quare hymnus ille angeHcus, gloria in excelsis Deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis, per omnes mundi plagas super praesepe Ecclesiae, multo felicius multoque divinius resonat nunc auribus fidei nostrae, quam cum primum in montanis ludaeae audiebatur. Ab ortu enim solis usque ad occasum, « per Ipsum, « et cum Ipso, et in Ipso, est tibi Deo Patri omnipotenti in « unitate Spiritus Sancti, omnis honor et gloria ». Tum aeinde per sacramentum communicatae carnis, datur nobis pax in diebus nostris, et pax Domini est semper nobiscum.
Verum ille qui implevit in terra praesepe nostrum, implevit et in caelo mensam angelorum. Plenitudo enim praesepii nostri est, quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis; plenitudo mensae angelorum est, quia i7i principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, Ad quam mensam per praesepii participationem pervenire debemus, quatenus sempiternam fi"uitionem divinitatis eius temporalis perceptio corporis et sanguinis ipsius praefigurat. Dicat itaque illi cor nostrum : Quaesivi vultum tnum : vultum tuum Domine^ requiram, ne avertas faciem tuam a me. Et respondeat ipse cordi nostro : Qui habet mandata mea, et servat ea, ille est qui diligit me ; qui autem diligit me, diligetur a Patre meo, et ego di-
(') Greg. Nyssen., Orat. in nativ. Domini.
EPILOGUS 655
ligam eum, et manifestabo ei meipsum. Quod donec fiat, donec ostendat nobis quod sufficiat nobis, donec eum fontem vitae potemus et satiemur, sacramentum eius devoto servitio celebremus. Nondum contemplari possumus quod genitus est ante luciferum a Patre ; frequentemus quod in huius saeculi nocte, sub imperviis velaminibus sese nobis fruendum praestat. Nondum contuemur Unicum permanentem in Patre suo ; recordemur sponsum procedentem de thalamo suo. Nondum idonei sumus convivio Patris nostri ; agnoscamus praesepe Domini Nostri lesu Christi ('\
(^) August., Serm. 194, in natali Domini.
•sje
i