CATECHISMUS CATHOLICAE ECCLESIAE
PARS QUARTA
ORATIO CHRISTIANA
SECTIO PRIMA
ORATIO IN VITA CHRISTIANA
CAPUT PRIMUM
ORATIONIS REVELATIO
ARTICULUS 3
IN TEMPORE ECCLESIAE
2623 Pentecostes die, Spiritus Promissionis effusus est in discipulos qui « erant omnes pariter in eodem loco » (Act 2,1), Eum exspectantes « omnes [...] perseverantes unanimiter in oratione » (Act 1,14). Spiritus qui docet Ecclesiam eique omnia suggerit quae Iesus dixit, ¹⁰² eam etiam ad orationis vitam est formaturus.
2624 In prima Hierosolymitana communitate, credentes « erant [...] perseverantes in doctrina Apostolorum et communicatione, in fractione panis et orationibus » (Act 2,42). Colligatio characteristica est orationis Ecclesiae: fundata in fide apostolica et consignata caritate, ipsa in Eucharistia nutritur.
2625 Hae orationes illae sunt imprimis quas fideles audiunt et legunt in Scripturis, sed eas ad praesentia accommodant, illas praesertim psalmorum, ab earum adimpletione in Christo ¹⁰³ procedentes. Spiritus Sanctus, qui sic Christum Eius Ecclesiae commemorat oranti, illam etiam deducit in omnem veritatem novasque suscitat formulas quae inscrutabile Christi expriment mysterium, quod in vita, in sacramentis et in Eius Ecclesiae missione operatur. Hae formulae in magnis traditionibus liturgicis et spiritualibus explicabuntur. Orationis formae, quales Scripturae apostolicae revelant canonicae, normativae permanebunt pro oratione christiana.
I. Benedictio et adoratio
2626 Benedictio imum orationis christianae exprimit motum: eadem Dei et hominis est occursus; in ea Dei donum et hominis acceptio sese vocant seseque coniungunt. Benedictionis oratio est hominis responsum donis Dei: quia Deus benedicit, potest cor hominis retribuendo benedicere Ei qui omnis benedictionis est fons.
2627 Duae formae fundamentales hunc exprimunt motum: tum benedictio ascendit a Spiritu Sancto ducta per Christum ad Patrem (benedicimus Ei quippe qui nobis benedixit); ¹⁰⁴ tum gratiam supplicat Spiritus Sancti qui per Christum a Patre descendit (Ipse nobis benedicit). ¹⁰⁵
2628 Adoratio est prima habitudo hominis qui se creaturam coram Creatore agnoscit suo. Magnitudinem extollit Domini qui nos fecit ¹⁰⁶ et omnipotentiam Salvatoris qui nos a malo liberat. Eadem est spiritus prosternatio coram « Rege gloriae » ¹⁰⁷ et silentium obsequiosum coram Deo qui « semper [...] maior est ». ¹⁰⁸ Adoratio Dei ter Sancti et sublimiter amabilis confundit humilitate atque securitatem supplicationibus nostris praebet.
II. Oratio petitionis
2629 Supplicationis lexicon in Novo Testamento dives est in coloris diversitate: petere, expostulare, instanter appellare, invocare, clamare, conclamare et etiam « in oratione concertare ». ¹⁰⁹ Sed forma frequentissima, quippe quae maxime spontanea, est petitio. Per petitionis orationem conscientiam patefacimus nostrae relationis cum Deo: ut creaturae, nostra non sumus origo, neque adversitatum domini, neque noster ultimus finis, sed etiam ut peccatores, scimus, utpote christiani, nos a Patre nostro averti. Petitio est iam quidam ad Eum reditus.
2630 Novum Testamentum fere non continet orationes lamentationum quae in Vetere Testamento frequentes erant. Iam in Christo resuscitato, Ecclesiae oratio fertur spe, etiamsi adhuc in exspectatione simus et quotidie convertere nos oporteat. Petitio christiana ab alia oritur profunditate, ab illa quam sanctus Paulus appellat gemitum: est ille creaturae quae « congemiscit et comparturit » (Rom 8,22), est etiam noster qui exspectat « redemptionem corporis nostri. Spe enim salvi facti sumus » (Rom 8,23-24), sunt denique gemitus inenarrabiles Ipsius Spiritus Sancti qui « adiuvat infirmitatem nostram; nam quid oremus, sicut oportet, nescimus » (Rom 8,26).
2631 Veniae petitio primus est orationis petitionis motus (cf publicanus: « Deus, propitius esto mihi peccatori », Lc 18,13). Ipsa est orationi iustae et purae praevia. Fidens humilitas nos in lumen remittit communionis cum Patre et Eius Filio Iesu Christo et ad invicem: ¹¹⁰ tunc « quodcumque petierimus, accipimus ab Eo » (1 Io 3,22). Veniae petitio praevia est liturgiae eucharisticae, sicut etiam orationi personali.
2632 Petitio christiana habet, ut centrum, optatum et quaesitionem Regni quod venit, secundum Iesu doctrinam. ¹¹¹ Hierarchia in petitionibus habetur: imprimis Regnum, deinde quod necessarium est ad illud accipiendum et ad cooperandum Adventui eius. Haec cum Christi et Spiritus Sancti missione cooperatio, quae nunc est illa Ecclesiae, obiectum est orationis communitatis apostolicae. ¹¹² Oratio Pauli, apostoli per excellentiam, nobis revelat quomodo divina omnium Ecclesiarum sollicitudo orationem christianam debeat animare. ¹¹³ Oratione, omnis baptizatus adlaborat ad Regni Adventum.
2633 Cum Dei amor salutaris sic participatur, intelligitur omnem necessitatem obiectum petitionis effici posse. Christus qui omnia assumpsit, ut omnia redimeret, glorificatur petitionibus quas Patri in Eius offerimus Nomine. ¹¹⁴ Hac securitate, Iacobus ¹¹⁵ et Paulus nos hortantur ad orandum in omni occasione. ¹¹⁶
III. Oratio intercessionis
2634 Intercessio oratio est petitionis quae nos orationi Iesu prope conformat. Ipse unus est intercessor apud Patrem pro omnibus hominibus, peculiariter pro peccatoribus. ¹¹⁷ Ipse « salvare in perpetuum potest accedentes per Semetipsum ad Deum, semper vivens ad interpellandum pro eis » (Heb 7,25). Ipse Spiritus Sanctus « interpellat [...], quia secundum Deum postulat pro sanctis » (Rom 8,26-27).
2635 Intercedere, petere pro aliis, proprium est, inde ab Abraham, cordis misericordiae Dei conformati. In Ecclesiae tempore, intercessio christiana illam Christi participat: expressio est communionis sanctorum. In intercessione, qui orat, non considerat « quae sua sunt, [...] sed et ea, quae aliorum » (Phil 2,4) usque ad orandum pro eis qui illi malum faciunt. ¹¹⁸
2636 Priores christianae communitates intense secundum hanc partitionis vixerunt formam. ¹¹⁹ Apostolus Paulus eas hoc modo suum Evangelii ministerium participare facit, ¹²⁰ sed etiam pro eis intercedit. ¹²¹ Christianorum intercessio limites non agnoscit: « pro omnibus hominibus, pro [...] omnibus, qui in sublimitate sunt » (1 Tim 2,1), pro persecutoribus, ¹²² pro salute illorum qui Evangelium reiiciunt. ¹²³
IV. Oratio actionis gratiarum
2637 Gratiarum actio orationem insignit Ecclesiae, quae, Eucharistiam celebrans, id manifestat idque magis efficitur quod ipsa est. Revera, in salutis opere, Christus creaturam liberat a peccato et a morte ad illam iterum consecrandam et ad efficiendum ut ad Patrem redeat ad Eius gloriam. Actio gratiarum membrorum Christi illam participat eorum Capitis.
2638 Sicut in oratione petitionis, quilibet eventus et quaelibet necessitas possunt oblatio actionis gratiarum effici. Epistulae sancti Pauli saepe incipiunt et concluduntur actione gratiarum, et Dominus Iesus semper est praesens in illa. « In omnibus gratias agite; haec enim voluntas Dei est in Christo Iesu erga vos » (1 Thess 5,18). « Orationi instate, vigilantes in ea in gratiarum actione » (Col 4,2).
V. Laudis oratio
2639 Laus forma est orationis quae omnino immediate agnoscit Deum esse Deum. Ipsa Ei canit propter Se Ipsum, Ei gloriam reddit, non ob id quod facit, sed quia IPSE EST. Beatitudinem participat purorum cordium quae Eum in fide diligunt, priusquam Eum in gloria videant. Per eam, Spiritus cum nostro coniungitur spiritu ut testetur nos filios esse Dei, ¹²⁴ testimonium reddit uni Filio, in quo adoptati sumus et per quem Patrem glorificamus. Laus alias orationis formas componit et eas ducit ad Eum qui earum fons est atque terminus: « Unus Deus Pater, ex quo omnia et nos in Illum » (1 Cor 8,6).
2640 Sanctus Lucas in suo evangelio saepe coram mirabilibus Christi commemorat admirationem et laudem, eas etiam effert propter Spiritus Sancti actiones, quae sunt Actus Apostolorum: communitatis Hierosolymitanae, ¹²⁵ claudi a Petro et Ioanne sanati, ¹²⁶ turbae quae Deum propterea glorificat, ¹²⁷ gentilium Pisidiae qui « gaudebant et glorificabant verbum Domini » (Act 13,48).
2641 « Loquentes vobismetipsis in psalmis et hymnis et canticis spiritalibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino » (Eph 5,19). ¹²⁸ Sicut Novi Testamenti inspirati scriptores, primae communitates christianae librum relegunt Psalmorum in eis Christi canentes mysterium. In novitate Spiritus, hymnos etiam componunt et cantica ab eventu, procedentes inaudito quem Deus in Filio adimplevit Suo: Eius Incarnationem, Eius Mortem de morte victricem, Eius Resurrectionem Eiusque Ascensionem ad dexteram Suam. ¹²⁹ Ab his « mirabilibus » totius Oeconomiae salutis doxologia ascendit, Dei laus. ¹³⁰
2642 Revelatio eorum « quae oportet fieri cito », Apocalypsis, canticis fertur liturgiae caelestis, ¹³¹ sed etiam intercessione « testium » (martyrum). ¹³² Prophetae et sancti, omnes qui in terra propter Iesu testimonium interfecti sunt, ¹³³ turba immensa eorum qui de magna venerunt tribulatione et nos praecesserunt in Regno, laudem canunt gloriae Illius qui sedet super Thronum et Agni. ¹³⁴ In communione cum eis, Ecclesia terrestris etiam haec canit cantica, in fide et tribulatione. In petitione et intercessione, fides sperat contra omnem spem et gratias agit Patri luminum a quo omne donum perfectum descendit. ¹³⁵ Sic fides est pura laus.
2643 Eucharistia omnes orationis continet et exprimit formas: eadem est « oblatio munda » totius corporis Christi in gloriam Nominis Eius; ¹³⁶ eadem, secundum Orientis et Occidentis traditiones, est « sacrificium laudis ».
Compendium
2644 Spiritus Sanctus qui docet Ecclesiam eique omnia suggerit quae Iesus dixit, eam etiam ad orationis vitam educat, suscitans expressiones quae renovantur intra formas permanentes: benedictionem, petitionem, intercessionem, gratiarum actionem et laudem.
2645 Quia Deus ei benedicit, potest cor hominis retribuendo benedicere Illi qui omnis benedictionis est fons.
2646 Oratio petitionis habet, ut obiectum, veniam, Regni quaesitionem, sicut etiam omnem veram necessitatem.
2647 Intercessionis oratio in petitione consistit pro aliis. Limites non cognoscit et usque ad inimicos extenditur.
2648 Quodlibet gaudium et quilibet dolor, quilibet eventus et quaelibet necessitas possunt materiam esse actionis gratiarum, quae illam Christi participans, totam implere debet vitam: « In omnibus gratias agite » (1 Thess 5,18).
2649 Oratio laudis, prorsus gratuita, fertur in Deum; Ei canit propter Se Ipsum, Eidem gloriam reddit, non ob id quod Ipse facit, sed quia IPSE EST.
(102) Cf Io 14,26.
(103) Cf Lc 24,27.44.
(104) Cf Eph 1,3-14; 2 Cor 1,3-7; 1 Pe 1,3-9.
(105) Cf 2 Cor 13,13; Rom 15,5-6.13; Eph 6,23-24.
(106) Cf Ps 95,1-6.
(107) Cf Ps 24,9-10.
(108) Sanctus Augustinus, Enarratio in Psalmum 62, 16: CCL 39, 804 (PL 36, 758).
(109) Cf Rom 15,30; Col 4,12.
(110) Cf 1 Io 1,7–2,2.
(111) Cf Mt 6,10.33; Lc 11,2.13.
(112) Cf Act 6,6; 13,3.
(113) Cf Rom 10,1; Eph 1,16-23; Phil 1,9-11; Col 1,3-6; 4,3-4.12.
(114) Cf Io 14,13.
(115) Cf Iac 1,5-8.
(116) Cf Eph 5,20; Phil 4,6-7; Col 3,16-17; 1 Thess 5,17-18.
(117) Cf Rom 8,34; 1 Io 2,1; 1 Tim 2,5-8.
(118) Cf Sanctus Stephanus pro suis orans tortoribus sicut Iesus: cf Act 7,60; Lc 23,28.34.
(119) Cf Act 12,5; 20,36; 21,5; 2 Cor 9,14.
(120) Cf Eph 6,18-20; Col 4,3-4; 1 Thess 5,25.
(121) Cf 2 Thess 1,11; Col 1,3; Phil 1,3-4.
(122) Cf Rom 12,14.
(123) Cf Rom 10,1.
(124) Cf Rom 8,16.
(125) Cf Act 2,47.
(126) Cf Act 3,9.
(127) Cf Act 4,21.
(128) Cf Col 3,16.
(129) Cf Phil 2,6-11; Col 1,15-20; Eph 5,14; 1 Tim 3,16; 6,15-16; 2 Tim 2,11-13.
(130) Cf Eph 1,3-14; 3,20-21; Rom 16,25-27; Ids 24-25.
(131) Cf Apc 4,8-11; 5,9-14; 7,10-12.
(132) Cf Apc 6,10.
(133) Cf Apc 18,24.
(134) Cf Apc 19,1-8.
(135) Cf Iac 1,17.
(136) Cf Mal 1,11.