Jean-Paul II · catechisme · 15 août 1997

§ p4s1c2

Catechismus Catholicae Ecclesiae

Post-Vatican II magistere-ordinaire-universel
Version unique

PARS QUARTA 
ORATIO CHRISTIANA

SECTIO PRIMA 
ORATIO IN VITA CHRISTIANA

CAPUT SECUNDUM 
ORATIONIS TRADITIO

2650 Oratio ad ortum spontaneum interioris impulsus non reducitur: ad orandum, oportet id velle. Scire non sufficit quod Scriptura de oratione revelat: discere oportet etiam orare. Nunc vero, Spiritus Sanctus, per transmissionem vivam (sanctam Traditionem), Dei filios in credenti et oranti Ecclesia ¹³⁷ orare docet.

2651 Orationis christianae traditio quaedam e formis est incrementi Traditionis fidei, praesertim contemplatione et studio credentium qui eventus et verba Oeconomiae salutis in corde conservant suo, atque profunda penetratione realitatum spiritualium quas experiuntur. ¹³⁸


(137) Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 8: AAS 58 (1966) 821.

(138) Cf Concilium Vaticanum II, Const. dogm. Dei Verbum, 8: AAS 58 (1966) 821.