Commentaria Cardinalis Caietani — De ritu huius sacramenti
Editio Leonina, Tomus XII, Romae 1906.
Quaestio 83
Articulus 4
1N articulo tertio quaestionis octogesimaetertiae, ad tertium , dubium occurrit de virtute altaris , ecclesiae , et aliorum inanimatorum consecratorum : an sit solum ex parte nostri, qui inde concipimus reverentiam ac devotionem; an ex parte rei. Et si ex parte rei, an sit in ipsis rebus virtus aliqua spiritualis ; an sola divina assistentia. Et an generali modo tantum ; an speciali quodam modo divina ibi virtus assistat.
II. Ad horum evidentiam, sciendum est quod sunt in hac re modi dicendi duo extremi. Alter, quod huiusmodi consecrationes ab Ecclesia adinventae ex parte tantum nostra se tenent : ita quod devotio nostra est quae effectus divinae virtutis provocat apparere ibi magis quam alibi; quoniam Deus nullo speciali modo est in his post consecrationem quo prius non erat. Et ratio est quia consecrationes istae sunt humana opera, nihil conferentes rei consecratae secundum rem.
Alter, quod per huiusmodi consecrationes adipiscuntur res ipsae quandam virtutem spiritualem, quae est quaedam quaUtas intentionalis , velut intentio coloris in aere. Et super verba litterae huius fundatur.
III. Uterque autem modus vitandus videtur. Et, media via progrediendo, dicendum est quod per huiusmodi consecrationes adipiscuntur consecratae res spiritualem virtutem inchoative : et in hoc ipso sortiuntur divinam praesentiam speciali modo. Consecrationes siquidem ecclesia-
arg. 4 cum resp.
sticae non sunt humana tantum opera, sed sunt efficaces
ex Christi sacerdotio : a quo sicut per seipsum efficaciam
habent sacramentales operationes quia ab ipso immediate
sunt instituta sacramenta, ita participatum in ministris suis
efficaciam praebet consecrationibus quae ab ipsis fiunt. Ita
quod ex Christi sacerdotio diffuso et participato in nobis
res consecratae habiles redduntur ad excitandam in nobis
reverentiam et devotionem: sicut aquae ex tactu carnis
Christi redditae sunt habiles ad baptismum *. Et huiusmodi 'Qu.lxvi, art.3,
habilitas vocatur spintuahs virtus mchoative.
Et hinc apparet quod Deus, qui ante consecrationem erat ecclesiae praesens , sicut aliis rebus, per praesentiam, essentiam et potentiam, fit postea praesens altari, ecclesiae et aliis huiusmodi speciali modo, sicut novo instruraento cultum. Perducitur autem ad complementum huiusmodi virtus cum divina huiusmodi assistentia actualiter utitur re consecrata ad excitandam devotionem, reverentiam, vel aliquem aUum effectum ad quem res consecrata est faciendum.
Consonare autem doctrinam hanc supra * dictis, et litterae huic, et his quae communiter opinamur de rebus inanimatis consecratis, facile patet applicando : praeter hoc quod probabilis valde est.
Et haec de Eucharistia dicta pro nunc sufficiant.