Commentaria Cardinalis Caietani — De ministro huius sacramenti
Editio Leonina, Tomus XII, Romae 1906.
Quaestio 82
Articulus 2
IN articulo secundo quaestionis octogesimaesecundae , circa pluralitatem simul concelebrantium, Durandus ocQ"- 3- currit, in Quarto, dist. xiii *, contrarius valde huic plurali-
tati, et rationibus et auctoritatibus pro ea. Putat enim quod consuetudo ista est periculosa, et magis est abolenda quam servanda. - Confutat autem rationem in littera ab Auctore allatam, ab Innocentio sumptam, de concenatione Apostolorum cum Christo : quia, licet concenaverint, non tamen concelebrarunt. - Confutat applicationem omnium verborum ad unum instans : quia vix aut nunquam fieri potest quod omnes simul proferant. - Nec recipit specialem pro-
videntiam Spiritus Sancti in huiusmodi quae sunt particularium ecclesiarum, et non omnium.
II. Quocirca, duabus existentibus opinionibus extremis de hac pluralitate; altera Iimocentii, quam sequitur Auctor; altera Durandi, totaliter contraria : - et pro via Innocentii maxime urget antiqua consuetudo plurium ecclesiarum, et specialiter Romanae *. Pro via autem Durandi ratio urgere videtur. Nam secundum veritatem, ratio de concenantibus discipulis Christo potius adaptatio quam ratio est: cum ipsi non consecraverint. Et similiter quod verba consecrationis dicta ante vel post instans quo eadem complentur
Myster. lib. IV,
xxviii, vers. 19. IV, vers. 2.
III, vers. 28.
cit. in art.
QUAESTIO LXXXII, ARTICULUS III
ab episcopo, referantur ad illud idem instans, voluntarie de pluribus baptizantibus unum , utroque dicente et abluente, conclusum est quod, si non simul baptizant, primus solus baptizat ; et similiter hic dicendum est, si secundum rectam rationem iudicandum est: - posset media via teneri, dicendo ex ecclesiastico statuto seu more esse quod novi sacerdotes concelebrent dicendo simul cum episcopo consecrationis verba; ex abusione autem intervenire quod unus prius, alter post, verba consecrationis proferat. Probaturque hoc ex Pontificali Romano, ubi dicitur: Curet pontifex ut morose et alte canonem dicat; et subditur quod eodem momento debent ab ordinatis verba consecrationis dici quo dicuntur ab episcopo.
III. Sed via haec minus vera videtur. Tum quia, licet hoc statutum inveniatur in Pontificali Romano a tempore Innocentii VIII, in antiquis tamen Pontificahbus hoc non habetur.
Tum quia Auctor in littera, ex Innocentio III, expresse satagit ad salvandum verba prolata non simul, dum dicit quod non reiteratur consecratio super eadem materia propter intentionem omnium ad unum instans : ubi, nisi supponeret unum prius et alterum post consecrationis verba dicere, vanus esset labor et recursus ad intentionem pro eodem instanti. De his enim quae simul proferuntur, nulla est quaestio reiterationis.
Tum quia statutum hoc est quodammodo impossibile.
Quoniam, quantulacumque minima morula verba unius
praefinirentur antequam alter terminaret, in reiterationem
superfluitatemque incideretur : quoniam , ut patet 'ex su-
Et scito quod omnes referre intentionem suam ad instans unum quo episcopus consecrat, salvat quidem quod non formaliter sit reiteratio consecrationis super materia eadem, quia non ex intentione hac dicuntur verba ut iteretur consecratio : sed non excludit quin sit iteratio consecrationis materialiter, quia prolatio exterior consecrativa superadditur a post dicentibus, si quilibet concelebrat, ut supponunt. distinguendo inter id quod est de facto , et id quod est de possibiU : et dicendo quod de possibili ita possunt plures sacerdotes eandem hostiam consecrare, sicut possunt plures simul unum baptizare, quolibet abluente et verba dicente ; de facto autem sacerdotes novos non consecrare, sed ex consuetudine dicere tantum verba consecrationis
cum reliquo canone. Ita quod solus episcopus et dicit et consecrat: alii vero dicunt tantum, et non consecrant.
Moveor autem ad hoc, tum quia iuxta hanc viam nullo est opus miraculo ; nullum diflicillimum aut quasi impossibile usui Ecclesiae attribuitur ; omniaque facilia, absque superfluitate quacumque, inveniuntur.
Tum quia Ecclesia non adorat tam hostiam quam calicem donec per episcopum fuerit consecratio facta. Cuius oppositum deberet fieri quando aliquis de ordinatis praevenit episcopum.
Nec parvipendenda sunt verba Pontificalis Romani antiqui, dicentis de noviter ordinatis presbyteris : Dicant omnia quae sunt in missali sicut si celebrarent. Insinuatur enim hinc quod ipsi non celebrant, ac per hoc, non concelebrant episcopo, sed dicunt tantun totum canonem. Unde in novis Pontificalibus statutum illud praerecitatum * appo- " Num. n. situm videtur ex communi opinione sequentium expositionem Innocentii III, qui interpretatus est illam canonis prolationem quae ab ordinatis fieri consuevit, esse concelebrationem. Super hoc enim praesupposito doctores locuti sunt, sive defendendo sive reprehendendo.
V. Ex quibus omnibus, tutiorem partem eHgendo, duo in facto servanda sunt. Primum est circa prolationem exteriorem: quod quilibet ordinatus servet ritum illius ecclesiae, dicendo totum canonem.
Secundum est circa intentionem : quod non habeat determinate intentionem consecrandi ; et similiter non habeat determinate intentionem non consecrandi; sed habeat intentionem debitam, hoc est, proponat apud se, Intendo dicere cum ea intentione qua debeo dicere. Sic enim tutissima via omnes ordinati incedunt, et soli episcopo relinquunt intentionem determinatam ad consecrandum : nullaque relinquitur difficultatibus quaestio, dum, dubiis existentibus actibus, tutior pars electa est.
His enim servatis, satisfit utrique opinioni : scilicet tenentium quod ordinati concelehrant ; et tenentium quod ordinati non concelebrant, sed dicunt tantum.
VI. Et haec quidem de ordinatis presbyteris. De consecrato autem episcopo secus dicendum absque dubio est. Quoniam Romanum Pontificale antiquum expresse habet quod consecratori pontifici celebranti debet consecratus concelebrare, et subditur quod legat etfaciat omnia quae sunt in canone missae. De his enim dicendum est quod de facto ambo consecrant eandem materiam simul : quoniam in eodem altari mutuo se expectantes concelebrant ; quod non continet dif&cultatem, aut quasi impossibilitatem, quae contingit in multitudine presbyterorum qui simul ordinantur.
Ord. FF. Praed. an. 1234, in fest. ». Laurent. resp. 2 ad Matutin . ; Brev. Rom.ibid., resp. 4.
Articulus 5
IN calce quarti articuli, adverte sacerdotem posse quidem de consilio iterum consecrare et sumere, quando sub specie carnis aut sanguinis sacramentum apparet, non te-
neri tamen ad hoc: quoniam Actor miraculi sacerdotem a lege sumendi absolvit. Et propterea Auctor in littera prius libertatem sacerdotis dixit, deinde consilium dedit.
Articulus 7
IN articulo sexto, circa illud, Oratio a sacerdote malo prolata in persona totius Ecclesiae est fructuosa, duo sunt advertenda. Primum, quod minus dicitur quam intendatur. Nam intenditur non solum quod est fructuosa: sed etiam quod non est minus fructuosa, quoad alios, quam boni sacerdotis. Et ratio in littera innuitur: quia ministerium in persona Ecclesiae non est minus fructuosum quam ministerium in persona Cliristi. Minister autem Christi, sive bonus sive malus, aeque sanctificat. Igitur minister Ecclesiae, sive bonus sive malus, aeque impetrat. II. Alterum est quod Scotus, in qu. ult. * xni dist. IV Sent., in oppositam partem declinat: ea ratione quia meritum quod dicitur esse in celebratione missae ut missa est, non est abstractum, sicut idea Platonis. Ergo oportet quod sit realiter aliquod meritum. Ergo totius Ecclesiae, vel alicuius membri. Sed non est totius Ecclesiae nisi-
quia alicuius partis. Non est autem partis malae et mortuae in toto sicut esset partis vivae, idest existentis et operantis in caritate. Ergo in missa non est tantum meritum cuiuscumque quando est mali, sicut quando est boni.
valorem missae inquantum in persona Ecclesiae oratur, affertur, solvenda est dicendo quod meritum Ecclesiae non est abstractum, sed ipsius Ecclesiae ratione partium suarum vivarum in ipsa : et non ratione illius partis suae mortuae quae ministrat tunc. Et cum dicitur, Pars mortua non meretur sicut viva, verum est quoad meritum ex persona propria : sed secus est quoad meritum ex persona Ecclesiae. Cum quo stat quod, parte viva ministrante, melior sit simpliciter missa: quia undique tunc concurrit meritum , scilicet ex persona Ecclesiae et ex persona propria.
Articulus 10
N articulo nono, adverte disputationes , investigationes et canones de participantibus in sacramentorum perceptione et ceteris divinis cum excommunicatis , suspensis, etc, hodie vacare, prbpter statutum in Concilio Constantiensi , quo concessum est omnibus Christi fideHbus_
participare cum excommunicatis, etc, nisi in duobus ca- ',s. Antoninu».
sibus, scilicet, si fuerint nominatim denuntiati, vel notorie cap. 2, s'2. "a!
percusserint clericum : ut refert Archiepiscopus Florenti- "^"^.''"comm!
nus *, in Tertia Parte Summae suae, tit. xxvni **. i"™- »"•
Articulus 10
IN articulo decimo scito duas esse difficultates. Prima est, difncuita ^" * sacerdoti liceat totaliter a celebratione abstinere.
'm,an.'ci.a\im. Et haec bene solvitur in littera negative. Exigit siquidem
propter usum, ut, commoditate oblata, cessanteque omni impedimento, homo quandoque potentia gratiaque in his
omissionis sit peccatum mortale. Et est ratio dubii quia nec omne praeceptum affirmativum, nec omne praeceptum negativum obligat ad mortale: nec apparet qua ratione
caritati contrarietur talis omissio ; quamvis appareat quod contrariatur fervori caritatis; ex neghgentia enim quadam, quae in tepore caritatis consistere videtur, tahs provenit omissio.
Breviter, apparet mihi peccatum hoc esse secundum se veniale, utpote oppositum non ipsi caritati, sed eius fervori. Attestatur autem huic sententiae diversitas opinionum de Hcita vel ilHcita hac omissione. Parum enim a hcito discedere videtur quod creditum est a doctoribus esse Hcitum.
QUAESTIO LXXXIII, ARTICULUS I