Commentaria Cardinalis Caietani — De usu sive sumptione huius sacramenti
Editio Leonina, Tomus XII, Romae 1906.
Quaestio 80
Articulus 4
- integrum Com- »yn quaestionis octogesimae articulo quarto , dubium oc-
nient. om. P. I -^ .. -^ .. r j ..
lcurrit, an contntus, non autem contessus, de peccato mortali, habita copia confessoris idonei, sumens Eucharistiam peccet mortaliter. Et est ratio dubii, quia communiter dicitur quod, habita copia confessoris, tenetur confiteri mortale contritus ante sumptionem Eucharistiae: non tamen communiter asseritur quod teneatur sub peccato mortali.
II. Ad huius quaestionis difBcultatem aperiendam , sciendum est quod teneri sub vinculo peccati mortahs, vel non sic teneri ad confessionem huiusmodi ante Eucharistiam, oportet accipere vel ex iure divino, vel ex ratione naturali, vel ex iure positivo.
Et ab ultimo inchoando, ius positivum nullum apparet praecipiens confessionem ante sumptionem Eucharistiae.
Ratio autem ex naturaU discursu a doctoribus sacris allata ad hoc, est quia distributio Eucharistiae spectat ad ministros Ecclesiae; ac per hoc, sumpturus Eucharistiam
caus. I , qu. iv^ append.Grat.lcf. Reg. lur. in Sexto, reg. XIII).
ccx, al. Lxxxvii, les, n. 16.
qu. II, art.3,ad3.
factum est primo loco addunt per bonum PF, altero loco per malum P. ~ Pro accipitur, accipiatur I, accepit P.
stimulus... portatur. - stimulos... portat I, stimulum... portavit P.
tamen. - enim PB. - Pro ut doleat, ut si doleat bc, si doleat P.
debet esse mundus iudicio Ecclesiae. Quam quidem rationem ipsimet doctores sacri non tanti faciunt ut necessario ipsam concludere dicant : nam dicunt ipsam habere locum, non simpHciter et absolute, sed quando adest copia confessoris. Et revera ratio ista non cogit nec ius statuit : quoniam facile solvi potest dicendo quod sumpturus per ministros Ecclesiae Eucharistiam, debet esse mundus iudicio ministrorum, vel iudicio Domini ipsorum ministrorum. Contritus autem mundus est iudicio Dei, membrumque est formatum etiam militantis Ecclesiae.
Ex divino vero iure praeceptum hoc non apparet. Quin potius insinuatur oppositum, dum, I ad Cor. xi *, Apostolus dicit : Probet autem seipsum homo, et sic de pane illo edat. Ubi duo dicit. Primo, quod homo probet seipsum, quod pertinet ad contritionem : et non dicit quod probetur a confessore. Et quamvis locus ab auctoritate negative parum aut nihil valeat, ex secundo tamen dicto affirmativo videtur negatio ista fulciri. Subiungitur enim: el sic
QUAESTIO LXXX, ARTICULUS V
de pane illo edat. Hoc enim subiunctum monstrat sufficere nam , si probare seipsum non sufficeret , Apostolus non subiunxisset documentum dispositionis hominis communicaturi quale subiunxit dicens et sic, idest probato seipso, de pane illo edat, etc.
III. Quocirca videtur mihi, ex hoc Apostoh documento, et ex ratione subiungenda, quod contritus sumens Eucharistiam non peccat mortaliter, etiam confessoris habita copia. Ratio autem me movens est, quia constat actum istum qui est contritum de peccato mortali non confesso sumere Eucharistiam , non esse ex suo genere peccatum mortale. Quod ex eo evidenter probatur quod , si esset mortale ex suo genere , in nullo casu esset licitus : ut patet discurrendo per omnes actus qui ex suo genere sunt peccata mortalia. Constat autem actum istum esse quandoque hcitum, ut omnes fatentur : quando scilicet deest copia confessoris.
Amphus , duobus existentibus praeceptis, et utroque affirmativo , ac per hoc ambobus obligantibus, quantum est ex natura sua, solum tempore necessitatis; perspicimus manifestam differentiam in hoc, quod sumptio Eucharistiae determinat tempus necessarium respectu praecepti contritionis, et non determinat tempus necessarium respectu praecepti confessionis : nam sumptio Eucharistiae praeexigit absoluta necessitate ut probet seipsum hotno per contritionem, et non praeexigit absoluta necessitate ut probetur homo a confessore. Ergo confessio ante communionem non est in praecepto : quia tunc non est tempus necessitatis absolute ; nec fit tempus necessitatis ex sumptione
Ratio autem.
Eucharistiae , sicut ex eadem fit tempus necessitatis respectu contritionis.
Ex hoc igitur quod, absoluie loquendo, contritum absque confessione peccati mortahs sumere Eucharistiam non est ex suo genere peccatum mortale, non est sacrilegium, seu mortale peccatum sacrilegii ; consequens est ut ex difFerentia illa, scilicet, habita vel non habita copia confessoris *, cum utrumque eorum per accidens se habeat ad actum istum, non fiat actus iste ex non mortali mortalis, aut ex mortali non mortalis ; oportet enim iudicium de humanis actibus ex his quae sunt per se sumere.
Et confirmatur. Quia immiscere se sacris actibus sacramentalibus, qui sacrilegi essent si in peccato mortali exercerentur, cum contritione sola peccatorum mortalium, non est peccatum mortale : sufficit enim sacerdoti ministranti sacramentum poenitentiae aut baptismi , extremae unctionis aut viatici, sola contritio. Immo suscipere etiam alia sacramenta cum sola contritione nullibi videtur prohibitum : et quod Patrum auctoritate non est sancitum, non est superstitiosa novitate praecipiendum.
IV. Et licet ex his sic credendum censeam, consulendum tamen omnibus est ut, habita confessoris commoditate, non solum probet seipsum homo, sed clavibus Ecclesiae seipsum subiiciat, antequam de pane illo edat et de calice bibat. Propter hoc enim Ecclesia consuevit confessionem ad quam singuli tenentur semel in anno *, in Qua- * Cap. Omnis dragcsima facere : ut mundi, non solum apud Deum, sed "iZ^rit r/etiam secundum iudicium ministrorum Ecclesiae, ad Eu- """• charistiam fideles accedant in Pascha.
Ocean., usque Sent. , qu. xi , memb. 2 , art. 2, .^ 2, ult. arg. Contra.
Articulus 5
IN articulo quinto eiusdem quaestionis, Durandus occurrit, in IV Sent., dist. ix, qu. ii, art. 2 *, obiiciens contra 2"> principaie. j-ationem et conclusionem Auctoris, in hoc quod dicit sacrilegium indigne communicantium esse gravius peccatum omnibus peccatis quae sunt contra puras creaturas. Et contra conclusionem quidem, dicit satis grave videri plus peccare irreverenter sumentem Eucharistiam quam iniuste occidentem proximum.
Contra rationem autem, quia propositio dicens, Sicut se habet obiectum ad obiectum, ita se habet actus ad actum, non est necessaria quando actus sunt diversarum rationum, sed solum quando sunt unius rationis. Gravius est enim contumelia dehonorare principem quam civem: sed gravius est occidere civem quam verbo dehonorare principem.
II. Ad hoc dicitur quod propositio est necessaria in utrisque actibus : intellecta tamen ut in littera exponitur, et communiter etiam intelligitur, scilicet de gravitate peccatorum ex proprio genere; haec enim ex obiecto, unde habet speciem actus, pensatur. Et veritas eius patet ex eo quod dicimus maius esse peccatum secundum suum genus blasphemiam Dei quam homicidium : et tamen isti actus sunt diversarum rationum. Et ad hoc possent multa exempla adduci.
Nec grave videtur sapientibus maius esse peccatum secundum suum genus hoc sacrilegium quam simplex homicidium. Quoniam inteUigunt homicidium esse gravius aliunde: scilicet ex damno vitae illato, et aliis huiusmodi.
QUAESTIO LXXX, ARTICULUS VI
Articulus 10
IN articulo nono , in responsione ad ultimum , adverte circa communionem puerorum et puellarum, cum ad ■ Cap. Omnis u- annos discretionis pervenerint, iuxta cap. Utriusque sexus , dePoeniLet Re- quod iudicium dc inltio discretionis debet a parentibus et ""• confessore fieri. A parentibus quidem, quoniam continua
conversatione experiuntur an filius seu filia discernere sciat panem spiritualem a materiali, et cum devotione praeparare se ad sacramentum. A confessore vero, quoniam in ipsa confessione potest advertere quantum discretionis aut devotionis possit inesse.
Et videtur nimia cautela adhiberi a parentibus non exponentibus puellas decem annorum ad communionem. Dicunt enim quod sunt nimis parvae: cum tamen sufficientem habeant et discretionem et devotionem. Et licet ipsi pueri ac puellae videantur excusari, retrahentibus parentibus et confessore non praecipiente, quoniam disciplina aetatis illius exigit ut maioribus suis plus quam sibi ipsis et credant et pareant; parentes tamen non excusantur.
Articulus 10
in corpoic. t >j articulo decimo, circa quotidianam celebrationem, nota* lAugustini verbum : Sic vive ut quotidie tnerearis accipere. Quoniam per sic vivere intelligendum est spiritualem vitam sic ducere ut quotidiana communione semper augeatur: alioquin non sic vivitur ut quotidie mereamur accipere. Nam qui quotidie meretur accipere, debet quotidie sic esse dispositus ut fructum Eucharistiae percipiat: tVuctus autem spiritualis huius cibi est non solum actualis retectio spiritus , sed augmentum gratiae ; quoniam per totum tempus praesentis vitae sumus in statu augmenti. Propter quod, crebro aut quotidie celebrantes discutiant in seipsis fructum praeteritae celebrationis : et secundum profectum vel defectum quem experiuntur in se , prosequantur vel a prosecutione desistant. Qui enim, multis
fin.
'Ep. I. - Cf. can. Episcopus l)eo, de Consecr. ^dist. 1 ; can. Peracta, deConsecr.,d\st. II.
III, can L. - Cf. Can. Etsi non frequenttus, de Consecr.,d\s,t.ll.
' Concil. Cabil. II, can. xLvii.
Dom.
triusque sexus,
de Poenit. et Re-
niiss.
'Loc.cit.in corp.
X) Ad quartum. - Ordinera solutionum Ad quartum et Ad quintum invertunt omnes praeter Pa.
[j.) statum. - statutum BCD, post diversum ponunt PI.
- liminibus. - Ga et editiones; spat. vac. H, luminibus ceteri.
celebrationibus peractis, ad actus virtutum non melius se habet quam prius, passionibusque non minus subiicitur quam prius , parum aut nihil celebrando profecit. Dico autem, parum: quia forte quoad aliquam actualem devotionem profecit. Dixi quoque, post multas celebrationes : quoniam non audeo asserere in qualibet celebratione oportere celebrantem esse dispositum sic ut per quamlibet celebrationem augeatur habitus gratiae. Dicet enim forte quispiam quod etiam puer , in statu augmenti , non ex quolibet sumpto cibo singillatim augetur. Quamvis hoc non multum urgere videatur: quia augmentum corporale a virtute naturali determinata ad naturalem dispositionem fit; augmentum autem caritatis a divina fit virtute, quandocumque anima ad hoc se sufficienter praeparaverit.
QUAESTIO LXXX, ARTICULUS XI
Articulus 12
IN articulo duodecimo, circa communionem sub utraque specie, advertendum est esse duos extremos errores vitandos : alter est eorum qui tenent oportere populum communicare sub utraque specie; alter est eorum qui tenent populum communicantem sub utraque specie peccare. Utrique errant: primi quidem, damnando eos qui non communicant sub utraque specie; alii autem, damnando communicantes sub utraque specie.
Sancta autem mater Ecclesia media via incedcndum docet, et utrumque posse fieri licite tradit. Quoniam, si licita habetur: et si ad reverentiam sacramento debitam spectetur, licite a communione sanguinis populus abstinet, ut in littera dicitur.
Et haec intellige, loquendo absolute de sacramento et ipsius reverentia. Nam descendendo ad ritus consuetudi-
QUAESTIO LXXX, ARTICULUS XII
i • Cf. num. XI.
^um. IV. J Num. V. : Num. X.
loan. de Ragus. inConcil. Basii.Labb. XII, 1072, 1073. _
nesque ecclesiarum, videtur servandus in qualibet ecclesia mos in ea ab antiquo servatus , si debita sacramento reverentia tuta est ibi, nec novitate aliqua perturbandus. Praesumptionis siquidem vitio non careret introducere communionem sub utraque specie ubi non est consueta. Immo a schismatis nota non esset alienum : propterea quod apud solos schismaticos in partibus occidentahbus hic mos vigere videtur.
Quaestio prima. - A^n communio sub utraque specie sit in praeoepto.
OccuRRiT hic circa communionem sub utraque specie triplex quaestio perspicaciter discutienda propter novitates : scilicet de necessitate , de utilitate * , et de congruentia *.
Quaeritur enim primo, an communio sub utraque specie sit in praecepto. Videtur enim quod sic. Primo *, ex verbis Domini, loan. vi * : Nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam in vobis : ubi manifeste de necessitate salutis explicatur esse manducare carnem et bibere sanguinem Christi. Si dicatur quod textus iste non loquitur de manducatione sacramentali, sed spirituali: habetur nihilominus intentum. Quoniam manducare spiritualiter claudit in se votum manducandi sacramentaHter ; et similiter bibere spiritualiter claudit in se votum bibendi sacramentaliter. Hinc enim manifeste sequitur quod, si est de necessitate salutis manducare et bibere hoc sacramentum spiritualiter, oportet de necessitate quoque salutis esse manducare et bibere illud sacramentaliter : alioquin frustra essent huiusmodi vota seu desideria, quae nunquam oporteret implere. - Et declaratur vis huius processus ex simili in baptismo flaminis, quod claudit in se votum baptismi fluminis : ut patet applicanti.
Secundo *, ex praecepto Domini, Luc. xxii **: Hocfacite in tneam commemorationem. Monstrat enim ly hoc quod ipse Dominus fecit, scilicet consecrare et tradere sub utraque specie.
Tertio *, ex perfectione sacramenti. Cadit enim sub divino praecepto perfectio sacramenti. Constat autem sacramentum hoc integrari ex utraque specie: quoniam est unum sacramentum unitate perfectionis ; ex cibo enim et potu constat alimentum perfectum.
Si dicatur quod, quamvis sub divino praecepto cadat perfectio sacramenti, non tamen perfectio usus, ubi sacramentum distinguitur ab ilHus usu, ut contingit in proposito : — contra. Sacramentum hoc est propter ipsius usum : alimentum enim est propter alendum. Ergo , si perfectio sacramenti est praecepta, multo magis praecepta est perfectio ipsius usus : quanto magis finis est magis intentus quam id quod est ad finem.
In oppositum est communis doctorum auctoritas, cum consuetudine Romanae Ecclesiae, cum omnibus fere occidentalibus ecclesiis.
II. In hac quaestione sex sunt agenda : primo , narrabitur varia circa hoc observatio ; secundo , distinguentur difficultates quatuor circa hoc * ; tertio, tractabitur prima difficultas*; quarto, tractabitur secunda **; quinto, tractabitur tertia *; sexto, tractabitur quarta **.
Quoad primum, Nestorius et Pelagius, cum sequacibus, adstruxerunt universaliter servandam communionem sub utraque specie, diversa tamen ratione moti *. Nestorius enim putavit sub specie panis corpus tantum Christi esse , et sub specie vini sanguinem tantum, quia in morte Christi sanguis fuit separatus a corpore. Et propterea sub utraque specie oportebat sacramentum sumi, ut integer Christus sumeretur, in memoriam mortis eius.
Pelagius autem, motus ex verbis Domini, loan. vi *, Nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam in vobis, utramque sacramenti speciem etiam ad infantes baptizatos extendit, dogmatizando quod, si infans non posset sacramentalem panem sumere, deberet panis contritus cum sanguine infundi in os infantis, et, si quidpiam eiectum esset, esse illud comburendum.
iuxta praeceptum antiquum de agno paschali, Si quid residuum fuerit, igne comburetis *.
Et hinc forte olim Graecorum illorum quos Auctor in littera noni articuli * nominavit, et similiter paulo ante centum annos Bohemorum abusus in communicando infantes ortus est, quodam lacobello novitatem communionis sub utraque specie Bohemis suggerente *. - Haec de primo.
III. Quoad secundum *, tres sunt differentiae considerandae : prima est inter infantes et adultos ; secunda est inter sacerdotes et alios adultos ; tertia est inter conficientes hoc sacramentum et non conficientes. Emergunt siquidem ex his tribus differentiis quatuor speciales difficultates. Prima est, an communio sub utraque specie sit necessaria omnibus, comprehendendo etiam infantes *. Secunda est, an sit necessaria omnibus adultis *. Tertia est, an sit necessaria omnibus sacerdotibus *. Quarta est, an sit necessaria omnibus conficientibus *. Quaelibet enim harum difficultatum habet opinantes pro utraque parte. - Haec de secundo.
IV. Quoad tertium, circa primam difficultatem, an scilicet communio sub utraque specie sit necessaria etiam infantibus * : — quidquid garrire possint haeretici tenentes partem affirmativam ; aut quicumque errantes communicantes sub una tantum specie infantes ; clara luce manifestum est infantibus neutro modo sacramentum hoc esse exhibendum.
Tum quia fundamentum ex Scriptura sumptum a Pelagio , Nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis ^ius sanguinem , non habebitis vitam in vobis , pro eis non facit. Quoniam, intellectum de sacramentali manducatione, haeresim inducit manifestam, scilicet quod baptismus non sufficiat infantibus ad vitam aeternam. Si enim mentum Eucharistiae, non habebitis vitam in vobis, consequens est quod ex baptismo non habeant vitam : et consequenter, si cum solo baptismo decederent, non haberent vitam aeternam; quod constat haeresim esse damnatam *.
Tum quia sacramentum Eucharistiae datur ut alimentum animae : propterea enim datur sub specie panis et vini. Alimentum autem, sicut non datur nisi viventi (non enim potest sumi a mortuis), ita non datur nisi habenti aliquam operationem vitalem : frustra enim alimentum poneretur in os impotentis illo quovis modo uti, nam nihil prodest alimentum alicui qui ad illud ut mortuus se habet. Sed infans baptizatus nullam habet operationem vitalem secundum vitam spiritualem. Ergo ei non convenit sumere alimentum spirituale.
At si contra hanc rationem obiiciatur falsum assumere, quia Ecclesia consuevit infirmis adultis in extremo vitae insensibiliter constitutis, vel etiam phrenesim patientibus Eucharistiam tribuere, sine omni operatione vitali interioris spiritus : - facile excluditur obiectio, animadvertendo quod, licet tales adulti in extremo constituti nuUam habeant pro tunc vitalem spiritus operationem, habuerunt tamen eam ante, petendo implicite vel explicite hoc sacramentum. Et propterea negatur amentibus a nativitate, sicut et infantibus, quoniam utrique nec pro tunc nec antea actum aliquem spiritus habuerunt.
Si vero obiecerit quispiam falsum in adducta ratione subsumi, eo quod infantes habent vitales spiritus operationes, scilicet credere et abrenuntiare Satanae, etsi non spiritu proprio, spiritu tamen Ecclesiae, ut patet cum baptizantur : — facile quoque haec obiectio excluditur. Quoniam, si sic esset, accommodasset Ecclesia has operationes vitales pueris in susceptione Eucharistiae, sicut accommodavit eis in susceptione baptismi. Et cum huiusmodi accommodatio nullibi facta sit respectu Eucharistiae , consequens est ut non nisi propria voluntate fingatur. In promptu enim ratio est quare in baptismo habeat locum huiusmodi accommodatio, et non potest habere locum in Eucharistia. Per baptismum enim generatur infans in filium Dei ; generatio autem non exigit cooperationem eius qui generatur; et propterea accommodatio Ecclesiae non necessitatis, sed solemnitatis caeremonialis est in baptismo. Per Eucharistiam autem nutritur sumens illam; nutritio
Praga, contra lacobum de Misa, tract. 2 (.Mansi XXVIil, 447 sqq. I ; Concil. XIII, decr. Martini V I Mansl XXVII, 726-728I.
init. ; num. iii.
"InConc.Vienn. - Clem. cap. Fid. Cath., de Summ. Trin. et Fid. Cathol. Cf. Concil. pro Armen.
QUAESTIO LXXX, ARTICULUS XII
-latl Cor.. XI, vers. 24.
num. 111.
autem exigit cooperationem vitalem eius qui nutritur; et propterea accommodatio caeremonialis non suppleret actus personales necessarios sumenti Eucharistiam. - Unde stat ratio solida.
7 MMj quia hoc etiam verbis Domini repugnat cum primo tradidit hoc sacramentum. Dixit enim, Accipite et man"P- ducate * : docens per hoc quod illis tantum est tribuendum qui possunt, aut potuerunt, manducare corporaliter. Ita quod, sicut non regeneratur baptismo nisi carnaliter natus, ita non sumitur hoc sacramentum nisi carnaliter manducatum. Et propterea infans , qui nunquam potuit nec potest manducare carnaHter panem, ab ipso Domino excluditur a manducatione sacramentali. — Haec de tertio.
V. Quoad quartum, an communio sub utraque specie necessaria sit omnibus fideHbus adultis *, ex argumentis in principio * adductis apparet pars affirmativa vera. Ex usu autem Ecclesiae monstratur falsa. Et quoniam maxima vis fit in saepe dictis verbis Domini loan. vi, ideo subtiHus discutienda sunt.
Et in primis notandum, ultra duos manducandi modos qui consueverunt distingui circa hoc sacramentum, inveniri alium modum manducandi , non sacramentum , sed Christum. Ita quod conficiuntur tres modi manducandi Christum, sciHcet: vel sacramentaHter ; vel spiritualiter, sub sacramento tamen in re aut in voto ; vel pure spiritualiter. Et ut clarius percipiatur quod dicimus, declarandum ex convenientia et differentia, et deinde * probandum ex Scriptura est quod dicimus.
Conveniunt siquidem hi duo modi manducandi Christum spiritualiter in hoc quod uterque ponit manducantem esse Christi membrum vivum.
Differunt autem primo, in hoc quod manducare Christum est ex suo genere manducatio pure spiritualis : manducare autem spiritualiter Christum in Eucharistia est manducatio alligata ad sacramentum re vel voto. Et hoc quidem testatus est Auctor in secundo huius quaestionis articulo, cum dixit : Alio modo contingit spiritualiter manducare Christum prout est sub speciebus liuius sacramenti, inquantum scilicet aliquis credit in Christum cum desiderio sumendi hoc sacramentum : ubi manifeste apparet spiritualem manducationem Eucharistiae claudere in se ordinem ad sacramentum. Manducatio autem Christi absolute quod sit ex suo genere pure spirituaHs, ex eo patet quod huiusmodi manducatio terminari potest et ad deita-
vobis, sicut disposuit mihi Pater meus, regnum, iit edatis et bibatis super mensam meam in regno meo , ibi enim nulla erit ratio sacramenti, sed pure spiritualiter edent et bibent Deum sicuti est, sicut ipsa Christi anima Deo fruitur;
biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum, etc.
Et hinc differunt secundo, in hoc quod manducare spirituaHter Christum sub sacramento proprium est viatoribus in novo Testamento adultis : manducare autem pure spiritualiter Christum commune est comprehensoribus et viatoribus, scriptum est enim *, Panem angelorum manducavit homo ; commune quoque est novi et veteris Testamenti iustis, scriptum est enim * quod non aliud nomen datum est sub caelo in quo oportet homines salvos Jieri; et demum commune est iustificatis infantibus et adultis, per baptismum enim Christi membra viva etiam infantes fiunt.
Probatur autem hic modus comedendi Christum spirituaHter, quod non sit confictus aut noviter adinventus, tum ex eo quod omnes fatemur Christum esse panem angelorum et hominum. - Tum ex eo quod huiusmodi manducatio miHies habetur in Scriptura: et nulla est ratio quare non possit terminari ad Christum, sicut terminatur
medite panem meum, et bibite vinum quod miscui vobis, etc.
Nec propterea arguendi sunt doctores insufficientiae, qui duos tantum modos manducandi distinxerunt. Quoniam
" PS.LXXV1I,>
de modis manducandi Christum sub sacramento tractabant : tales autem modi non sunt nisi duo. Nos autem ex ipsis sacris doctorihus apposuimus hunc aHum modum spiritualiter manducandi, non sacramentum, sed Christum, ut hinc clariorem redderemus sensum Evangelii et sanctorum doctorum.
VI. His itaque praemissis, aicimus quod saepe dicta Domini verba, Nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam in vobis, intelHguntur ad Htteram de manducatione spirituali Christi, abstrahendo tam a manducatione sacramentali quam a manducatione spirituaH sacramenti in re vel in voto. Probaturque tripHciter: primo, ex textu Evangelii; secundo, ex contextu eiusdem *; tertio, auctoritate Sanctorum **.
Textus in primis ipse, dum dicit, Nisi manducaveritis, non habebitis vitam in vobis , manifeste monstrat quod de iHa manducatione et bibitione loquitur sine qua non potest esse vita spiritualis in nobis. Sed sola manducatio spiritualis Christi est iHa sine qua non potest esse vita in nobis. Ergo de ipsa sola loquitur textus Evangelicus. - Maior est nota per se. - Minor autem, propter dictionem exclusivam, habet duas partes. Alteram affirmativam, scilicet : Manducatio spiritualis Christi est illa sine qua non possumus habere vitam. Et haec etiam est per se nota intelligentibus terminos: quoniam manducare spiritualiter Christum est esse Christi membrum vivum; constat enim quod, nisi simus Christi membra viva, non possumus habere vitam spiritus in nobis. Alteram negativam, sciHcet: Nulla alia manducatio est sine qua non est vita in nobis. Et haec probatur ex eo quod tam sine manducatione sacramentali, quam sine manducatione spirituaH sacramenti huius in re vel in voto, potest esse et de facto est vita in nobis: ut testatur vita infantium baptizatorum, quibus firmiter credimus baptisma solum, absque aliquo alio sacramento, sufficere ad vitam aeternam. - * Et hinc apparet quod idem sit dicere haec Domini verba intelligi de manducatione sacramentaH vel spirituali ipsius sacramenti, et dicere quod baptismus non sufficit ad vitam spiritualem in nobis habendam.
Nec mihi aliquis occurrat dicendo quod baptismus habet annexum votum sacramenti Eucharistiae. Quoniam huiusmodi sententia, cum in sacris invenitur doctoribus *, venerabiliter suscipienda est, in suo tamen ordine: hoc est, ut adaptatio quaedam ; et non ut inde argumentum sumatur efficax ad firmandam veritatem eorum quae in quaestione fidei versantur. Secundum namque veritatem , baptismus ex se solo sufficit ad vitam aeternam, et non mendicat hoc ex aHquo annexo voto alterius sacramenti. Si enim hoc ex annexo voto haberet, non ipsi baptismo, sed iHi alteri sacramento infantium haptizatorum salus attribueretur et attribuenda esset : cum tamen non solum Ecclesia universaHs cum sanctis doctoribus , sed etiam Dominus ipse baptismo attribuat vitam spiritus; ut patet loan. iii, ubi, cum dixisset Nicodemo *, Nisi quis renatus fuerit e.x aqua et Spiritu, non potest introire in regnum Dei, statim subdidit effectum huius regenerationis esse vitam spiritus, dicens *, Quod natum est ex carne, caro est; et quod natum est e.v Spiritu, spiritus est. — Et confirmatur hoc. Quia in idem redit dicere baptismum dare vitam ex voto alterius sacramenti, et dicere baptismum non sufficere loqui debemus et Scripturae intelHgendae sunt.
Patet autem non intendi a sacris doctoribus per huiusmodi adaptationem haptismum habere in voto manducare carnem Filii hominis et bibere eius sanguinem in sacramento, ex hoc quod ipsi sacri doctores tenent huiusmodi votum non esse de necessitate salutis. Quoniam tenent quod communicare sub utraque specie non est de necessitate salutis. Cuius oppositum esset verum si in baptismo manducaretur spiritualiter panis sacramentalis et biberetur spiritualiter sanguis sacramentalis : nam quod tunc fit voto, necesse est postea exequi in re , quando opportunitas aderit.
Stat ergo solida fundata ratio super textu Evangelico, qui est lex generalissima a Christo promulgata, et non
■ Num. viii.
■ Et hinc... bendam om.
Lxxiii,art.3,
au. idi.
QUAESTIO LXXX, ARTICULUS XII
" loan. cap. vi, num. VI, init.
Jract.XXV, n. 12.
' In cuius .... ^Acramentalibus 'sed om. P ; et enim inserit ante materiales.
' ut...sacramentalem sed om. P.
i
- non ut... sanguinis sed om.
minus necessaria quam illa alia lex , Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest introire in regnutn Dei. Nec oportet laborare ad hoc probandum: quoniam aperta sunt utrobique verba Domini, et, ad litteram intellecta, haec continent.
VII. Deinde probatur hoc idem ex contextu Evangelii *. Ubi advertendum est quod doctrina ista Domini incoepit occasionaliter : sicut doctrina quam Dominus dedit Samaritanae de aqua viva, occasione sumpta ex aqua naturali, ut patet loan. iv *. ludaei enim, post miraculum de quinque panibus et duobus piscibus, quaerentes lesum, audierunt ab ipso: Quaeritis tne quia manducastis e.v panibus et saturati estis. Et statim subdidit Dominus: Operamini non cibum qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam. Et sic inchoato sermone de cibo spirituah, quaesierunt ludaei, intelligentes per cibum spiritualem opera sancta: Quid faciemus ut operemur opera Dei? Et audierunt a Domino, ut crederent in ipsum: declarando quod cibus spirituaUs ac opus Dei esset credere in ipsum. Quo audito, ludaei quaesierunt ab eo signum, ut sic crederent ipsi, commemorantes signum mannae in deserto, tanquam panis caelestis : quasi dicerent, ut Augustinus exponit * : Si vis ut credamus tibi, fac plus nobis qiiam fuerit factum patribus nostris , qui manducaverunt manna in deserto. Et tunc Dominus, ubi prius de cibo locutus fuerat, ad cibi speciem descendit, proponens panem spiritualem. Et primo quidem, proponit panem verum esse, non quemcumque, sed eum qui de caelo descendit et dat vitam mundo. Et subdit se esse panem vitae et de caelo descendisse. Manifestatque horum duorum primum ex actibus spiritualibus: scilicet quod venire ad ipsum, et credere in ipsum, tollit totaliter famem et sitim mentis, et tandem etiam corporis. Et, interposita murmuratione ludaeorum de secundo, sciHcet quod descendit de caelo, et eorum repressione, manifestat secundum, de quo murmuraverant, ex spirituahbus quoque actibus, sciUcet quod credere in ipsum est habere vitam aeternam', et ex differentia inter manducantes manna et ipsum, quia //// mortui sunt, si quis autem manducaverit ex ipso , non morietur, sed vivet in aeternum. Et in calce, amplius explanans Dominus panem de quo loquebatur, ad carnem descendit, dicens: Et panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita. Quo audito, litigabant ludaei ad invicem : Quomodo potest hic nobis dare carnem suam ad manducandum? Et tunc dixit eis lesus: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam in vobis. Ubi, diUgenter advertendo, clara luce patet quod, cum totus praecedens sermo fuerit de actibus pure spiritualibus , de spirituali quoque manducatione et potatione ipsius Christi carnis et sanguinis- sermo praesens, ad Htteram, est. * In cuius signum, nunquam in toto illo capitulo fit mentio de speciebus sacramentalibus : sed, post panes materiales, primo de cibo spirituaU; deinde de pane caelesti, quia ludaei, obiicientes manna, adduxerunt Scripturam, Panem de caelo dedit eis manducare ; et postea de carne et sanguine. Et iterum rediens Dominus ad panem qui de caelo descendit et ipsius excellentiam supra manna, conclusit sermonem, * ut ex ipso contextu intelligeres quod non meminit panis ut traderet speciem sacramentalem , sed ut responderet ludaeis de pane dato de caelo, et monstraret se, et non manna, esse panem verum qui de caelo descendit. Carnis quoque et sanguinis meminit, * non ut species sacramentales traderet, quoniam, ut patet, sacramentum non celebratur sub specie carnis et sanguinis : sed ut doceret non sufficere ad vitam nostram credere in ipsum Christum , panem qui de caelo descendit, hoc est, Deum et hominem ; sed oportet etiam credere ipsius pro mundi vita passionem et mortem, in qua sanguis separatus fuit a carne. Hoc enim est quod aperte Dominus subdidit cum dixit, Panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita: caro enim sua pro mundi vita fuit caro passa et occisa pro mundi vita, morte enim sua vivificavit mundum. Unde et, litigantibus de hoc ludaeis, statim de carne et sanguine, et non de speciebus sacramentalibus , subdidit: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis eius sanguinem, etc.
Et sine intervallo declaravit quid sit manducare eius carnem et bibere eius sanguinem, subdens : Qui manducat meain carnem et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam, et ego resuscitabo eum in novissimo die : ubi etiam vitam corporis consequendam, non tunc tamen, sed in novissimo die, a manducantibus eius camem et bibentibus eius sanguinem, explanavit.
Quocirca, cum ex solo sensu litterali trahatur efficax argumentum; et sensus litteralis ex contextu praecipue pendeat; et, ad litteram, tam ex textu quam ex contextu de spiritualibus actibus solummodo * sermo sit : consequens est ut textus iste de spirituali manducatione Christi carnis et sanguinis, hoc est, de fide in ipsum et mortem eius, * et non de sacramenti Eucharistiae spirituali aut sacramentaH manducatione, sermo sit.
Et si quaeratur quare Christus nostram in ipsum et mortem eius fidem sub metaphora manducationis et bibitionis docuerit, in promptu est ratio multiplex. Primo, ut monstraretur quod nostra in Christum coniunctio per fidem formatam esset participatio caelestis beatitudinis , de qua scriptum est *: Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos. - Secundo, ut monstraretur se esse Patris Sapientiam, quae dixerat, Proverb. ix *: Venite, comedite panem meitm, et bibite vinum quod miscui vobis. - Tertio, ut monstraretur quod etiam caro sua occisa, et sanguis suus etiam separatus a carne, haberent vim satiativam mentis humanae : et hinc disceremus carnis et sanguinis Christi coniunctionem ad deitatem, ex qua vim satiativam intellectus et afifectus habent. — Quarto, ut sic fundamenta iacerentur ad manducationem et bibitionem sacramentalem. Nam ex hoc quod credere in Christum et mortem eius est satietas mentis, et refectio sapientiae, et participatio quaedam caelestis felicitatis, facile discere possumus quod digne sumere sacramenta corporis et sanguinis Domini est et caelestis participatio convivii, et in Sapientiae mensa edere et hibere, etc.
Et hinc processit ut a doctoribus sacris extendatur quandoque textus istius capituli ad sacramentum Eucharistiae, et manducandum et bibendum sacramentaliter, digne tamen, Christum seu carnem et sanguinem eius. Quamvis et multiplex alia sit huius ratio: scilicet, quia res de qua est sermo in textu isto, est res significata sacramento Eucharistiae; familiare est enim signati conditiones signo attribuere. Et quia unus atque idem secundum substantiam est panis spiritualis et panis sacramentalis. Et manducare ac bibere spiritualiter Christum, et manducare ac bibere spiritualiter sacramentum, sunt unum et idem secundum substantiam, sola relatione ad sacramentum sensibile differentia. Hinc enim fit ut, tam in scriptis quam in sermonibus in quibus huiusmodi differentia propositum non variat, frequentissimo usu unum pro alio ponamus aut exponamus.
VIII. Tertio, probatur idem auctoritate Sanctorum *. Et primo, quod haec sit communis Sanctorum et theologorum expositio : quoniam communiter exponitur de spirituali manducatioue carnis, et spirituali potu sanguinis Christi. abstrahit a sacramentali in re vel in voto, probatur ex eo quod ideo exponunt de spiritualiter manducare et bibere, ut apud totam Ecclesiam universalis, indubitatus et effiigativus quaestionum sensus litteralis habeatur. Constat namque quod, si de sacramentali sumptione in re aut in voto exponatur, nec universalis nec indubitatus sensus habetur, sed multae emergunt inde quaestiones. Quoniam aut non includuntur omnes baptizati : aut dubia de baptismo infantum surgunt. Et rursus, aut * omnes sunt sub utraque specie communicandi: aut bibere sacramentaliter est idem quod comedere sacramentaliter. Oportet quaerere et discutere : et inde variae opiniones aut sectae fiunt. Quae omnia a Sanctorum et communi theologorum intentione longe sunt-
Quocirca diligens lector attendat quod, si legit exponi textum hunc de manducare et bibere spiritualiter carnem et sanguinem Christi, clare habetur veritas. Si vero quandoque legit exponi illum de manducare et bibere spiritua-
solummodo
et non... manducatione om. 9.
Ps. XXXV, vers.
init.
ctis aut opiniontbus Ipost med. num.) om. P.
an.
QUAESTIO LXXX; ARTICULUS XII
est de Consecr.,
- loan. cap. iii, ver». 5.
num. 15.
Num. XI sqq.
dist. XXI. - Ct. de Summ. Trin. et Fid. Cathol.; can. A recta fide, Caus. XXIV,
init. ; num. iii.
init.; num. iii.
init.
cundo.
Se-
liter sacramentum corporis et sanguinis, intelligat eandem veritatem minus caute forsan significatam: designando vel partem a toto, nam in spirituali sumptione Eucharistiae clauditur et spiritualis sumptio Christi et spiritualis sumptio Christi sub sacramento ; vel signatum a signo, nam res non contenta sed significata sacramento Eucharistiae cst unitas mystici Christi corporis vivi, quam manducando spirituaUter Christum assequimur; vel purum intelligibile seu spirituale a partim intelligibili et partim sensibili, nam manducatio spiritualis Christi est pure intelligibilis seu spirituaUs, manducatio autem spiritualis Eucharistiae in re vel in voto est partim spiritualis et intelligibiUs, quia consistit in interioribus actibus fidei et caritatis , et partim sensibilis, quia tendit ad sacramentum sensibile. Et procul dubio rationis ordo poscit ut, existentibus duabus expositionibus quarum una sit indubie vera et plana et absque quaestionibus , aUa vero dubia et multas ingerens difficultates, illa quae indubie est vera et plane consonat absque glossis litterae, acceptanda sit pro sensu litterali : et tanto magis in proposito quanto indubitata expositio universalissime , ut sonat, salvat Christi legem et totius Ecclesiae Catholicae usum ; altera vero particularibus tantum consonat sectis aut opinionibus.
Deinde probatur idem sensus auctoritate Augustini, ad Bonifacium *, exponentis hanc Domini legem adimpleri in infantibus baptizatis, dicendo : Tunc unusquisque fidelium corporis et sanguinis Domini particeps fit , quando in baptismo membrum Christi efficitur. Ubi videre potes utrumque: scilicet quod de manducare et bibere spiritualiter corpus et sanguinem Christi intelligitur lex Domini ; et quod lex illa extendit se ad omnes, sicut et illa *, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, etc. - Et eundem sensum explicat idem Augustinus super loannem, dicens * : Hunc cibum et potum societatem vult intelligi corporis et membrorum suorum, quod est Ecclesia, etc.
Ex quibus omnibus, coniunctis cum dicendis in solutione argumentorum *, manifestum relinquitur quod communio sub utraque specie non est necessaria adultis omnibus: cum nullum ad hoc habeatur praeceptum; nullaque ecclesiarum omnium magistra Romana Ecclesia *, oppositum doceant ac faciant. — Haec de quarto.
IX. Quoad quintum, an communio sub utraque specie sit necessaria omnibus sacerdotibus * : quia hoc coincidit cum quaestione illa, an quilibet sacerdos teneatur quandoque celebrare ; et hoc ex proposito tractabitur inferius in articulo ultimo quaestionis octogesimaesecundae ; ideo nunc pertranseundum est, ne idem saepius repetatur. Haec de quinto.
X. Quoad sextum, an communio sub utraque specie sit necessaria omnibus consecrantibus *, clare patet quaestionis solutio ex decreto Gelasii Papae, de Consecr., dist. II, cap. Comperimus, ubi grande sacrilegium esse dicitur celebrantem sumere sub altera tantum specie ; et in capite praecedenti damnantur celebrantes et in nulla specie sumentes. Et quoniam hoc in dubium non vertitur, ideo haec de sexto sufficiant.
XI. Ad primum ergo in oppositum * ex dictis ** patere potest responsio, consistens in hoc, quod praeceptum Domini intelligitur de cibo et potu spirituali carnis et sanguinis Domini. Et licet manducare spiritualiter sacramentum corporis et sanguinis Christi claudat in se votum manducandi et bibendi sacramentaliter , non est tamen verum quod manducare et bibere spiritualiter camem et sanguinem Christi claudat in se votum manducandi et bibendi sacramentaliter : sed claudit in se beneficium quod significatur et confertur corporis et sanguinis sacramento, scilicet esse Christi et Ecclesiae membrum vivum.
XII. Ad secundum *, de Christi mandato, Hoc facite in meam commemorationem, respondetur, ad hoc ut omnis cavillatio tollatur, quadrupliciter. Primo , quod illa verba Domini habent tripUcem vim. Sunt enim institutoria celebrationis Eucharistiae in Ecclesia, ut patet. Sunt et collativa potestatis sacerdotalis ad consecrandam Eucharistiam : communiter enim fatemur per haec verba Apostolos esse
ordinatos in sacerdotes. Sunt et praeceptiva, non ipsius operis, sed ordinis ad suam commemorationem, quod est praecipere ordinem operis in sui memoriam : ut Ecclesia attestatur, utens his Domini verbis in missa sub hac forma, Haec quotiescumque feceritis, in mei memoriam facietis ; ubi manifeste explicatur praecipi non opus ipsum, sed ordinationem operis in sui memoriam.
Et si arguat quis ex vi institutoria : sciUcet quod ex hoc ipso quod Dominus instituit hoc sacramentum sub utraque specie, obligamur ad servandum eius institutionem : - facile patet nullitas argumenti. Tum quia sufficit quod hoc servetur ab aliquibus de Ecclesia , hoc est a sacerdotibus celebrantibus, ad quos solos in Apostolis sermo Dominicus tunc dirigebatur : ut ex hoc patet quod soU sacerdotes possunt hoc facere quod Christus fecit, sciUcet consecrare sacramentum corporis et sanguinis Domini. — Tum quia ad obligandos singulos de Ecclesia sub praecepto, plus requiritur quam institutio sacramenti: ut patet de sacramento confirmationis et extremae unctionis, quorum neutrum est de necessitate salutis; quamvis eorum contemptus esset damnabilis.
Et sic ex his verbis Domini non habetur praeceptum sumendi sub utraque specie: sed quod sumentes sumant in sui memoriam, hoc est, si sumimus, in ipsius memoriam sumamus; iuxta Ecclesiae expositionem, Haec quotiescumque feceritis, in mei memoriam facietis.
Secundo dicitur quod , posito quod praecipiatur per haec Domini verba ipsum opus, non propterea argumentum urget. Quoniam ly hoc non demonstrat utrumque opus quod Christus legitur fecisse, sciUcet consecrare et tradere sumendum. Et ratio est quia, si ly hoc demonstraret utrumque opus ut praeceptum a Domino, sequeretur quod quilibet celebrans teneretur sub praecepto Domini ad tradendum hoc sacramentum aliis. Quod omnium ecclesiarum pias aures offendit : cum constet multos sanctos sacerdotes, carcntes cura animarum, et in monasteriis et extra, saepe cclebrasse et nunquam tradidisse ; et quotidie sic fiat ab innumeris sacerdotibus irreprehensibiliter. Et secundum hoc, non habetur hinc praeceptum traditionis sub utraque specie. Ac per hoc, non habetur hinc praeceptum suscipiendi ab aUis sub utraque specie : nam noncelebrantium sumptio traditionem praesupponit, cum nullus talium sumat nisi sibi traditam Eucharistiam.
Tertio dicitur quod, dato quod ly hoc demonstrarct omne opus, scilicet consecrare, sumere et tradere sub utraque specie ; et quod intelligatur praecipi omne huiusmodi opus: adhuc argumentum non cogit. Quoniam, cum praeceptum hoc sit affirmativum; et praecepta af&rmativa obligent semper sed non pro semper, sed pro tempore necessitatis : consequens est ut ex hoc Domini praecepto sacerdotes non teneantur tradere sub utraque specie nisi necessitas communicandi sub utraque specie advenerit. Ac per hoc , si huiusmodi necessitas alicubi nunquam intervenit, nunquam sacerdos reus violati praecepti est. Exemplum. Praeceptum de honorandis parentibus facto, quia est affirmativum, intelligitur tempore necessitatis : et propterea, si nunquam contingit parentes meos necessitatem habere subventionis meae, nunquam ego reus praecepti sum. Et quia in innumeris Christi ecclesiis, Romanam Ecclesiam imitantibus, nunquam contingit alicui non celebranti necessitas communicandi sub utraque specie, quoniam, docente Spiritu Sancto, contenti sunt communione sub specie panis : ideo nullus sacerdos in huiusmodi ecclesiis reus est violati praecepti Dominici.
Quarto dicitur, ex ipso ordine textus Evangelici, quod hoc Domini praeceptum nullibi invenitur a Domino traditum nisi respectu sacramenti sub specie panis tantum: ita quod ly hoc nihil demonstrat de pertinentibus ad calicem. Et propterea ex isto praecepto argumentum sumptum, si efiicax est, gladius est Goliath * : quoniam hinc sequitur quod sola panis sancti communio praecepta est tradenda. Et probatur quod dicimus, primo, ex auctoritate Evangelii. Solus enim inter Evangelistas Lucas verba haec posuit, in cap. xxii *, ubi expresse refert Dominum, antc consecrationem calicis, post tamen consecrationem panis,
Reg:-, , vers.
cep.
r
QUAESTIO LXXX, ARTICULUS XII
Ver». 24.
♦ Vers. 25.
'Num. I, Tertio.
id. num. x.
phys.\ib.V,ciLp. ii,n.2,8.-S.Th. Ijb. VI, lect. II.
dixisse, Hocfacite in meam commemorationem. - Secundo, auctoritate Pauli Apostoli, I ad Cor. xi *, ubi refert Dominum dixisse: Accipite et comedite ; hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur; hoc facite in meam commemorationem. Post consecrationem autem calicis, Lucas de hoc nihil refert : Paulus autem Apostolus refert * Christum dixisse : Hoc facite, quotiescumque bibetis, in meam commemorationem. Ubi ex ipsa diversitate verborum a Paulo narratorum, manifeste apparet quod de sacramento sub specie panis Dominus dixit absolute, Hocfacite in meam commemorationem : de eodem autem sacramento sub specie vini non dixit absolute , Hoc facite , sed dixit quod hoc facerent, quotiescumque biberent, in suam commemorationem. Ubi meridiana luce clarius patet quod non praecipitur bibere, sed quod, quotiescumque bibimus, in suam commemorationem hoc faciamus. - Et hinc sequitur quod, si ex hoc praecepto Domini, Hoc facite in meam commemorationem, ef&cax argumentum ad communionem populi sumitur, optime sequitur, absque ulla controversia, quod non est praecepta communio populi nisi sub specie panis. - Et confirmatur iste sensus ex eo quod in numero singulari dicitur, Hoc facite, et non dixit, Haec facite: sicut per oppositum Ecclesia, volens utramque significare speciem sacramenti , explicat in numero pluraH , dicens , Haec quotiescumque feceritis, in mei memoriam facietis.
XIII. Ad tertium argumentum * dicitur concedendo quod tam perfectio sacramenti in consecratione, quam perfectio eiusdem in usu, est sub praecepto; et hoc propter allatam obiiciendo rationem, scilicet quod sacramentum hoc suapte natura est propter usum, et perfectio sacramenti est propter perfectionem usus; unde et grande sacrilegium esse dixit Gelasius * dividere mysterium hoc quoad usum. Sed non propterea argumentum hinc sumptum urget ad usum utriusque speciei in communione populi. Et ratio est quia perfectio sacramenti secundum usum non dependet nisi a per se concurrente ad sacramentum illud : quemadmodum ceterarum rerum perfectiones non attenduntur secundum ea quae sunt per accidens, sed in ordine qua suam perfectionem sortiretur. Solus autem sacerdos concurrit per se ad perfectionem huius sacramenti , tam consecrando quam utendo. Et propterea, sicut sacrilegus esset sacerdos consecrando panem et non vinum, ita s»crilegii reus esset sumendo panem sanctum et non sumendo calicem.
Et quidem quod sacerdos concurrat per se ad consecrationem et usum huius sacramenti, clare patet. Quod autem solus concurrat per se, patet tum ex eo quod solus sufficit ad perfectionem sacramenti, tam consecrando quam utendo. - Tum ex eo quod populi communio post consummatum sacrificium atque sacramentum, tam quoad consecrationem quam quoad oblationem et usum, supervenit : sacerdos enim per seipsum perfecit haec omnia. Quod autem supervenit alicui post illius perfectionem, non est de concurrentibus per se ad illius perfectionem. - Tum ex eo quod accidentaliter coniungitur perfecto usui huius sacramenti quod aliquis circumstantium sit communicandus. Quod ex eo patet quod nihil minus perfectum est sacramentum, et in se et in usu, si nullus circumstantium communicet : si enim perfectio usus dependeret ab aliorum communione, non posset absque sacrilegii vitio sacramenti huius usus esse nisi ahquis ex circumstantibus communicaret; sicut non potest absque sacrilegio eius usus a celebrante omitti aut dividi.
Quocirca manifestum est quod ex perfectione huius sacramenti, tam quoad consecrationem quam quoad usum, per se {ea enim quae sunt per accidens, et ab arte et a scientia relinquuntur *) non habetur necessitas communicandi populum sub utraque specie, sed necessitas communicandi seipsum celebrantem sub utraque specie.
Et haec de prima quaestione dicta suf&ciant.
Quaestio secunda. - Ajx utilius sit sumere Eucharistiam sub utraque specie quam sub specie pariis tantum.
QuAERiTUR secundo, an utilius sit sumere Eucharistiam sub utraque specie quam sub specie panis tantum.
Et videtur quod sic. Primo, ex parte sacramenti *. Quia utilius est sumere sacramentum integrum , seu integre , quam imperfectum, seu partialiter.
Et si dicatur quod non est hic differentia secundum perfectum et imperfectum, integrum aut diminutum , totum vel partem, nisi in significando, contra: - Sacramenta efficiunt quod significant *. Ergo imperfectio in significando redundat in imperfectionem in conferendo : alioquin aliud efficeret et aliud significaret, dum significaret partem et efficeret totum.
II. Secundo, ex parte quoque sacramenti *. Utilius est tangi a Christo pluribus diversarum rationum instrumentis quam uno tantum. Sed communicans sub utraque specie tangitur a Christo instrumentis diversarum rationum: communicans autem sub altera tantum tangitur a Christo uno tantum instrumento. Ergo.
Maior est per se nota. Quoniam diversarum rationum instrumenta ad diversas utiHtates per se ordinantur: ut patet in artificialibus.
Minor autem manifestatur. Quia species vini, vel saltem potatio ipsa, instrumentum est quoddam ipsius Christi ad laetificandum animam *; et similiter species panis, vel saltem manducatio ipsa, instrumentum est Christi ad confirmandum hominis animum *; sicut de aqua baptismi Augustinus dicit * quod corpus tangit et cor abluit. - Et confirmatur. Quia potus sacramentalis significat potum spiritualem. Regula autem generalis est quod sacramentales actus sunt instrumenta, aut quasi instrumenta, divinae virtutis. - Et confirmatur rursus ex eo quod, si significatus effectus per sumptionem Eucharistiae non provenit in sumentem , dicimus quod hoc non est ex defectu sacramenti, quin conferret quod significaret, sicut et cetera sacramenta conferunt quod significant, sed ex indispositione sumentis. - Haec enim omnia attestantur quod huiusmodi sacramentalibus Christus utitur ut instrOmentis : quod erat assumptum. Constat enim haec, scilicet speciem panis et vini, seu manducationem et bibitionem sacramentales, diversarum esse rationum : sicut diversarum sunt rationum in esse naturali.
III. Tertio, ex eftectuum differentia *. Utilius est comedere spiritualiter et bibere spiritualiter sacramentum hoc, quam illud spiritualiter comedere tantum.
Et si dicatur quod comedere spiritualiter et bibere spiritualiter sunt idem : - contra. Tum quia comedere spiritualiter est actus intellectus, utpote spectans ad fidem et contemplationem : iuxta illud Eccli. xv *, Cibavit illum pane vitae et intellectus , et illud Augustini *, Crede et manducasti. Bihere vero est actus affectivae partis, utpote spectans ad dulcedinem caritatis et delectationem spiritus : iuxta illud, Et vinum laetifcat cor hominis *, et rursus, Torrente voluptatis tuae potabis eos *.
Et confirmatur hoc ex ipsa diversitate signorum. Diversa enim signa sacramentalia oportet diversa quoque habere significata. Et propterea, quia manducare et bibere sunt diversa signa sacramentalia, consequens est ut diversa quoque habeant significata. Si enim idem significarent , alterum superfluum esset in significando.
Et confirmatur rursus ex proprietate attributorum signatorum. Nam calici sacramentali attribuitur quod significat expresse mortem Christi, redemptionemque per illius sanguinem peractam, vitam animae, laetitiam cordis, etc.
IV. Quarto arguitur ducendo ad inconveniens *. Sacerdos celebrans, sumpto sacfamento sub specie panis, quae-
I, ad 1.
'Inloan.Evatig.
'Inloan.Evang. tract.XXV.num. 12. - Cf. can. Vt quid, de Consecrat., dist. II.
StTMMAE ThEOI,. D. ThOMAE T. IX.
QUAESTIO LXXX, ARTICULUS XII
lib. II, cap. III, n. 3, 8. Th. lect. ;Metaphys.\b. IV, cap. II, n. 3, 8. Th. lib. V,
ritur an postea, sumendo sub specie vini, aliquid utilitatis spiritualis acquirat, aut nihil? Si dicatur quod acquirit aliquid spiritualis utilitatis intus in anima, habetur intentum, scilicet quod utilius est sumere sub utraque specie quam sub altera tantum. Et rursus, cum par sit ratio, proportionaliter tamen, de sacerdote et laico digne sumente, utilius erit laico digne sumenti sumere sub utraque specie quam sub altera tantum.
Si dicatur quod nihil spiritualis fructus acquirit ex calice, sequitur quod potus ille sacramentahs non confert sacerdoti quod significat. Et cum infructuositas ista non proveniat ex parte sacramenti, quoniam calix ille est calix vitae non solum contentivus sed coUativus ; nec proveniat ex parte sacerdotis , quoniam supponimus ipsum digne celebrare : consequens est quod non nisi temere et voluntarie negatur fructus sumptionis sub secunda specie.
V. In oppositum est Auctor in littera huius duodecimi articuli, in calce, dicens: Potest autem a populo corpus sine sanguine sumi: nec exinde sequitur aliquod detrimentum , quia sacerdos in persona omnium sanguinem offert et sumit, et sub utraque specie totus Christus continetur. Ubi clare vides dictum, nec exinde sequitur aliquod detrimentum. Quod falsum esset si damnum spiritualis fructus populus incurreret sumendo corpus et non sumendo calicem.
VI. Ad evidentiam veritatis quaestionis huius, tria agenda sunt : primo , declarandae sunt duae radices difficultatis ; secundo, prosequemur primam radicem * ; et tertio, prosequemur secundam *.
Quoad primum , sciendum est quod , quia sacramenta novae legis conferunt quod significant, ideo in duplici consueverunt locari genere : quatenus enim conferunt, locantur in genere causae instrumentalis , aut quasi instrumentalis ; quatenus vero significant , locantur in genere signi sensibilis. Et propterea de sacramentis dupliciter loqui contingit : vel ut habent rationem causae ; vel ut habent rationem signi. Cum enim de virtute sacramentorum est sermo, ad causalitatem sacramenti spectatur : virtus enim causalitatem sonat. Et similiter, cum de sacramentali medicina est sermo, ad causalitatem quoque spectatur: inter causas enim medicina locatur *. Et, breviter, cum de efficacia aut effectu alicuius sacramenti agitur, significatione sacramenti est sermo, clare liquet quod sacramentum inquantum signum tractatur.
Duabus igitur in sacramento inventis conditionibus , scilicet quod est causa et quod est signum, quod confert et quod significat, dif&cultas in proposita quaestione ex utraque oritur. Nam ex eo quod Dominicus calix non minorem habet virtutem quam sacra hostia, nec minus natus est conferre quam sacra hostia confert; rationi consentaneum est ut, quemadmodum sacrae hostiae esus proprium habet fructum spiritus in anima edentis, ita sacri calicis potus proprium habeat fructum spiritus in anima bibentis. Ac per hoc, duplex fructus utiliorem monstrat sumptionem sacramenti sub utraque specie quam sub altera tantum.
Similiter, quia non minus Dominicus calix, cum eius potu sacramentali, significat interiorem fructum spiritus, quam sacra hostia, cum eius esu, significat interiorem spiritus fructum; consequens est ut, sicut donum spiritus significatum esu sacrae hostiae absque dubio acquiritur, ita donum spiritus significatum potu sacri calicis absque dubio habeatur a digne bibente. Et sic ex multiplicato dono iuxta diversitatem signi, utilius concluditur communicare sub utraque specie quam sub altera tantum.
Oritur ergo tota huius quaestionis difficultas ex diversitate sacramentalis causae , vel sacramentalis signi , aut utriusque. Et propterea diligenter excutienda est, primo, virtus atque causalitas huius sacramenti *; et deinde significatio *. His enim patefactis,' facile erit nodum solvere quaestionis *. - Haec de primo.
VII. Quoad secundum *, ut clare appareat veritas, et cognoscatur quid in Eucharistiae sacramento est causa, et quomodo causat, declaranda per ordinem sunt tria. Primum
nas.
est quod causans non est virtus aliqua in sacramento, aut divina assistentia : sed est res contenta in Eucharistia. Secundum * est quod huiusmodi res contenta causans non est minus res concomitanter contenta, quam res contenta ex vi conversionis. Tertium * est quod res contenta in hoc sacramento causat absque aliquo sensibili instrumento.
Primum horum, scilicet quod res causans seu conferens spiritualem fructum in sumptione Eucharistiae est res contenta in Eucharistia, ab omnibus est confessum qui confitentur Christum realiter contineri sub hoc sacramento: ipse enim Christus, perfectus Deus et perfectus homo *, est largitor omnis fructus gratiae, et est res contenta sub hoc sacramento. Et hinc absque controversia habetur quod non oportet recurrere in usu huius sacramenti ad virtutem aliquam in sacramento positam per modum intentionis, aut ad divinam assistentiam , sicut in aliorum sacramentorum usu et in huius sacramenti consecratione recurritur. Singulare est enim in hoc sacramento, in quo solo usus a consecratione separatur, quod ipsum fontem gratiae praesentialiter habeat ut rem in sacramento contentam. Et ex hac singulari excellentia provenit ut, sicut per seipsum in seipso fons gratiae sub sacramento continetur, ita per seipsum conferat sacramenti fructum.
VIII. Secundum * autem, scilicet quod non minus ad "Cf.num.praec conferendum fructum huius sacramenti concurrit res con-
tenta concomitanter quam res contenta ex vi sacramenti seu conversionis, declaratur recolendo quod dupliciter res aliqua continetur sub hoc sacramento. Vel ex vi sacramenti seu conversionis : et sic sub hostia continetur corpus Christi tantura, ita quod nec sanguis nec anima nec deitas sic continetur sub hostia; et similiter in calice ex vi sacramenti solus sanguis continetur , ita quod nec Christi corpus nec anima nec deitas sic continetur sub specie vini. Vel concomitanter : et sic sub hostia continetur tam sanguis Christi quam eius anima et deitas; et similiter sub specie vini continentur concomitanter Christi corpus, anima et deitas. Ex his enim constat quod nec sub specie panis nec sub specie vini continetur Christi anima, et similiter deitas, nisi concomitanter.
Quo stante, declaratur propositum sic. Spiritualis fructus Eucharistiae non minus causatur a Christi anima et ab eius deitate quam a Christi corpore seu sanguine. Sed tam deitas quam anima Christi est res concomitanter existens sub sacramento. Ergo non minus causat fructum spiritualem Eucharistiae res concomitanter contenta quam res ex vi sacramenti contenta.
Processus totus est clarus, cum minore iam declarata. Prima autem propositio per se evidens est. Tum quia deitas praesens personaliter est, quae maxime confert fructum hunc spiritualem. — Tum quia Christus in hoc sacramento praesens confert voluntarie dona sui Spiritus. Voluntaria autem collatio principaliter et maxime pendet a voluntate, quae est in anima. - Tum quia plus est quam quod dixi : nam tam sanguis quam corpus Christi vim cibandi atque potandi habet ex coniunctione ad deitatem; nisi enim esset corpus Verbi et sanguis Verbi, quod in principio erat Deus *, non conferret vitam aeternam.
IX. Tertium * autem, scilicet quod Christus in hoc sacramento contentus confert per seipsum, et non per aliquod sensibile instrumentum, spiritualem fructum, declaratur tripliciter. Primo quia, ubi est praesens agens suf&ciens per seipsum, non est opus instrumento, nec consuevit adhiberi instrumentum.
Secundo, quia sic se habet esus et potus sacramentalis tio quam potus naturalis ad alimentum corporale. Sed in nutritione corporali panis et vinum non per instrumenta, sed secundum seipsa alunt : quoniam, ut dicitur in II de Anima * , alimentum secundum suam substantiam nutrit. Et similiter edere et bibere non sunt instrumenta alimenti corporalis ad alendum corpus, sed comedere concurrit ut adducens alimentum siccum, et bibere ut adducens alimentum humidum : constat autem secundum philosophiam quod adproximatio agentis et patientis, alimenti et aliti,
" loan.
QUAESTIO LXXX, ARTICULUS XII
XII, vers. 5. XXII, vers. 28.
' l ad Cor., cap. XII, vers. 11.
non locatur inter instrumenta. Relinquitur igitur, ex hoc quod Christus continetur in hoc sacramento ut alimentum, ut species panis et vini attestantur, quod ipse secundum seipsum nutriat spiritum sumentium : et similiter, ex hoc quod ad sumentium animas pervenit eo ipso quod manducatur et bibitur sacramentaliter , quod esu et potu sacramentali non utitur ut instrumentis , sed ut approximationibus alimenti ad hominem qui alcndus est.
Tertio, quia de divinis sacramentis oportet sapere ad sobrietatem *, non excedendo limites patrum nostrorura **. Accepimus autem ex Ecclesiae doctrina incomprehensibilem ac ineffabilem coniunctionem Christi et specierum sacramentalium sub ratione continentis et contenti veraciter praesentis, et signi et signati, et huiusmodi : et non secundum rationem agentis et instrumenti. Et propterea voces huiusmodi tanquam profanae novitates vitandae sunt.
X. Ex quibus omnibus infertur primo, quod in calice et hostia non sunt diversae virtutes collativae spiritualis gratiae: sed una tantum est res utrobique conferens, scilicet Christus ipse, secundum seipsum et non per virtutes medias.
Infertur secundo, quod in hostia et calice Christus non utitur diversis instrumentis ad conferendum fructum spiritus : quia utrobique nullo utitur sensibili instrumento ad huiusmodi collationem.
Et quia, exclusa omni virtute media, et excluso omni instrumento medio, nuUa remanet ex parte Christi praesentis differentia causandi, distribuendi seu conferendi sub utraque specie, nisi voluntas dividens singulis prout vult*; ideo infertur tertio, quod quaecumque argumenta ad probandam diversitatem fructuum spirituaUum in sumptione utriusque speciei ex diversitate virtutum sacramentalium, vel sacramentaliura instrumentorum, vel raodorura conferendi, et aliorum eiusmodi, ex falso procedunt principio, nihilque valent, utpote absque fundamento erecta.
Quo fit ut, considerando sacramentum Eucharistiae infra latitudinera causae , prout est collativura spiritualis gratiae, nutritivura animae, et medicina eiusdem, nuUa sit differentia inter species ipsas inter se ; et simiUter nuUa sit differentia inter utramque simul et alteram tantum. Quoniam, ut ex dictis patet, una et eadera oranino, absque orani virtute media, absque omni sensibili instrumento medio, est utrobique et in altera tantum cuiuscumque spiritualis doni causa , scihcet Christus ipse personaliter praesens secundum deitatera et humanitatem. - Haec de secundo *.
XI. Quoad tertiura *, advertendum est quod diversitas in significando quae ingerit difficultatem, dupliciter invenitur in hoc sacramento. Invenitur siquidem et diversitas signi, quia aliud signum est species panis cum ipsius esu, et aliud signum est species vini cum eius potu : et diversitas modi significandi. Et haec invenitur duphciter: hoc est, coraparando species inter se, sicut expressius signiiicat redemptionera nostrara per Christi mortera calix, in quo ut separatus raonstratur sanguis a corpore, quara hostia; et comparando utramque simul speciem sacraraenti ad alteram tantum, nara utraque simul significat integre refectionem spiritualem, singulae autem species imperfecte repraesentant illara, una scilicet ut cibura et altera ut potum.
Nulla autem harura diversitatum , si diligenter perspexeriraus, diversitatera aliquara in fructu spirituali huius sacramenti arguit. Quod quadrupliciter manifestatur. Primo, ex comraunibus. Quoniam nec signorum diversitas, nec diversus modus significandi, diversitatem arguit in re signata: sed una eaderaque res oronino irarautata et diversis signis et diversimode potest signari ; ut patet cum unus idemque homo repraesentatur per imaginera in speculo, et per statuam, picturam, etc, et ab una perfectius et ab alia imperfectius repraesentatur ; ex his enim diversitatibus in signis et significationibus nulla circa rem signatam varietas monstratur.
Secundo , declaratur exemplo in baptismo. Imraersio siquidem quae in celebratione baptismi fit, significat eum
qui baptizatur consepeliri Christo , et emersio significat resurgere eundem cum Christo in novitatem vitae, iuxta illud Apostoli, ad Rom. vi * : Consepulti sumus cum Christo per baptismum in mortem, ut, quomodo Christus surrexit a mortuis , ita et nos in novitate vitae ambulemus. Si tamen aliquis baptizatur non per modum immersionis, sed per modum effusionis aut aspersionis, deficit tunc baptismo dictus modus significandi; et non propterea is qui baptizatur rainus est consepultus Christo , aut minus resurgit in novitatera vitae, quara ille qui baptizatus est per iraraersionem. Hinc enim manifeste habes quod non solum in coramuni loquendo , diversitas seu defectus in modo significandi nullam varietatera arguit in re signata: sed etiam in speciali de sacramentahbus signis loquendo, defectus in significando nihil adimit de fructu sacramenti, et plenitudo in significando nihil adiungit ad fructura sacramenti. Aequale siquidem donum ex baptismo recipiunt baptizatus per immersionem et baptizatus per aspersionem , quaravis magna sit diversitas utrobique in significando.
Tertio, ex ratione. Quia aliud est diminute seu partialiter significare : et aliud est significare diminutum seu partem. Priraura invenitur in singulis seorsura huius sacramenti speciebus: secundum autera non; et, ut patet, non sequitur ex primo. Sirailiter aliud est plenius seu expressius significare : et aliud est pleniorera fructum significare. Et simUiter aliud est integre significare: et aliud est totaliter significare *. Et sirailiter aliud est diversis signis significari : et aliud est diversa significari. Diversitas naraque tam signorum quara modorum significandi in signis ipsis sistit, et non pertransit ad rem signatam: sunt enim conditiones signorum , et non rei signatae. Et propterea inter signa et signorum conditiones advertenda est differentia haec, quod signo quidem respondet signatum, sed diversitati signorum non respondet diversitas rei signatae ; et similiter modo signandi non respondet raodus rei signatae. Et ratio est quia una et eadem oranino iramutata res potest et diversis signis et diversimode signari.
Quarto, declaratur descendendo ad propositura sacramentum exemplariter. Diversa in primis signa, scilicet hostia comesta et calix bibitus, non diversos sacramenti fructus, sed unum atque eundem spiritualem fructum significant : nam manducare et bibere spiritvjaHter unura et idera sunt, ut testatur Augustinus, super loan., Homil. * XXV, super illo textu, Qui venit ad me non esuriet, et qui credit in me non sitiet in aeternum , loan. vi *. Inquit enim : Qui venit ad me, hoc est quod ait, Qui credit in me. Et quod dixit, Non esuriet, hoc intelligendum est, Et non sitiet unquam : utroque enim illa significatur aeterna satietas ubi nulla est egestas. Ubi , ex hoc quod sitire et esurire ponitur idem, manifeste patet quod manducare et bibere sunt idem: et quod alimentum satians esu, et alimentum satians potu, sunt idem, secundum rectum philosophiae iudiciura; iuxta illud III Physic. * : Si posse sanari et posse infirmari sunt idem, sanari et infirmari sunt quoque idem , et similiter sanitas et infirmitas sunt idem.
Diversi deinde modi significandi non diversos fructus spiritualis modos significant : sed excellentem illum fructum diversimode significari decet, ut, sic significante uno, et sic repraesentante alio, et sic repraesentante utroque, unus et idem fructus, inadaequatus omnibus et singulis signis, utpote superexcedens quaecuraque huiusmodi signa quocumque raodo illura significantia, utcumque innotescat, et in sumraa veneratione habeatur , et toto corde desideretur.
Coasentaneum autem rationi esse patet ut diversa signa sensibilia, et diversimode significantia , ad unum spiritualem inteUigibiHs ordinis fructura repraesentandum sint instituta a divina Sapientia disponente omnia suaviter *. SensibiHa enim valde defective repraesentant exceUentiara intelligibilium rerum: et praecipue tam excelsam rem quae est hoc sacraraento signata et est Ulius fructus, intema scilicet satietas spiritus secundum participationem aeternae satietatis. Unde non solum ex ipsis sacramentalibus signis.
obstat.
' Sap. cap. VIII,
QUAESTIO LXXX, ARTICULUS XII
sed et ex aliis innumeris defective significatur huius sacramenti fructus.
Nec obstat quod dicatur Eucharistiam sub utraque specie integre repraesentare internam refectionem. Quoniam huiusmodi integritas seu totalitas repraesentandi non simpliciter et absolute, sed respective ad singulas species intelHgitur : tanquam si diceretur quod totum Eucharistiae sacramentum repraesentat internam refectionem, non partiaHter ut species panis, nec partialiter ut species vini, sed complectendo utrumque. Cum quo stat quod utrumque simul imperfecte illam repraesentat, sed non ita imperfecte sicut aherum tantum. Singulae enim species, et ambae simul, repraesentant non partem, sed totam internam refectionem spiritus: sed non repraesentatur totaliter ab aliqua earum, nec ab ambabus simul, nec ab innumeris aliis.
Patet ergo diversitatem sacramentalium signorum et modorum significandi in hoc Eucharistiae sacramento nullam inferre diversitatem in fructu spirituaU significato.
Nec ex admixto conferendi actu diversificari significatum sacramenti fructum putes. Nam si diversitas signi et modi significandi non redundat in signatum, quod per se respicit signum, multo minus huiusmodi diversitas redundabit in collatum, quod per accidens, seu per quandam annexionem respicit. - Et confirmatur. Quia, sicut communiter fatemur sacramentis novae legis conferri quod significatur, ita communiter abhorremus quod modus conferendi commensuretur modo significandi.
XII. Ex quibus omnibus collige quod, quatuor inventis in Eucharistiae sacramento integro , sciHcet re contenta, qui Christus est ; modo continendi , sciHcet ex vi sacramenti et concomitanter ; signis, significatione, cum modo significandi; et collatione: cum constet quod maior utiHtas spiritus spectet ad maiorem collationem a re contenta procedentem, et non ad modum continentiae nec ad diversitatem signorum, significationum aut modorum significandi ; et res contenta sub utraque specie sit omnino una et eadem, et non magis conferat spiritualem fructum sub una quam sub aHa, aut sub utraque quam sub una, utpote nuUo mediante instrumento, nullaque mediante virtute utens in huiusmodi collatione; consequens est ut nuUa maior utilitas spiritualis fructus proveniat in sumente sacramentum sub utraque specie, quam proveniat in sumente sacramentum sub altera tantum specie. Et hoc intellige, ceteris paribus. Ita quod, ut exemplariter dicatur, si sunt hic duo aequaliter dispositi ad communionem, et unus communicet sub specie panis tantum, alter vero sub utraque specie, non plus prodest, quoad gratiam et spiritualem fructum, sacramentum Eucharistiae communicanti sub utraque specie, quam communicanti sub specie panis tantum. Et ratio est dicta : quia non intervenit maior coUatio, quamvis interveniat maior significatio. - Haec de tertio.
XIII. Ad argumenta in oppositum respondendo, dicitur fructum sacramenti quam partem fructus eiusdem: non tamen utilius est sumere totum sacramentum quam partem sacramenti, ubi tota vis sacramenti non minus est in parte quam in toto, sicut est in proposito. Quoniam totus Christus continetur in toto sacramento et in qualibet eius parte: nec est differentia nisi in significando, non totum vel partem, perfectum vel imperfectum, sed in significando partialiter vel integre, perfecte vel imperfecte.
Unde cum instatur quod sacramenti pars aliud significaret et aliud conferret, quia significaret partem et conferret totum : duplex defectus committitur. Primus est qui dictus est, quod pars sacramenti significet partem fructus. Significat enim totum fructum, sed partialiter. - Secundus est quod, dato quod significaret partem et conferret totum, non propterea derogaretur regulae sacramentali qua dicitur, Sacramenta conferunt quod significant. Quoniam verificaretur quod conferret id quod significat, quamvis, ultra hoc, conferret aliquid plus. Multum enim inter se distant haec, conferre aliud, et , conferre illud et aliquid plus. Unde ex hoc quod pars sacramenti confert quidquid confert totum, et affirmatur quod confert quod significat, et quod confert plus quam explicite significet.
cundo.
XIV. Ad secundum * dicitur quod minor est falsa. Non * Num. n. sunt enim instrumenta Christi contenti in Eucharistia spe-
cies sacramentales aut usus earum, vere et proprie loquendo. Quod ideo addo, quoniam, si alicubi scriptum inveniatur quod haec sunt instrumenta aut quasi instrumenta divina, pie exponendum est: vel de instrumento ad excitandam devotionem, et non ad conferendum sacramenti fructum ; vel instrumenti nomine intelligendum est id sine quo non. Secundum enim huiusmodi extensionem nominum verificatur quod species et earum usus sunt instrumenta ad fructum sacramenti : quia sine eis in re vel in voto non confertur sacramenti fructus a re contenta sub sacramento.
Ubi scito quod huiusmodi species et usus earum conveniunt cum aliis sacramentis non solum in significando, sed etiam in conferendo. Et propterea, sicut aqua baptismi corpus tangit et cor abluit , sic hostia sacra corpus tangit et cor alit. Sed multum differunt in modo conferendi. Quoniam in aliis sacramentis Christus mediante virtute sacramentali confert effectum: hic autem immediate per seipsum fructum confert sacramenti. Et propterea esto cautus cum obiiciuntur huiusmodi similitudines.
sunt in duplici differentia. Quidam enim sunt qui interveniunt in ipsa confectione sacramenti. Et de his verificatur quod sunt actus instrumentales. - Quidam vero sunt qui, post confectum sacramentum, ad usum solummodo spectant sacramenti. Et hi non sunt actus instrumentales se habent ut approximationes nutrimenti ad id quod nutritur. Tales autem sunt de quibus est sermo praesens.
reddimus iudicium de Eucharistia et baptismo et aliis sacramentis, dicendo quod non provenit ex defectu sacramenti si infructuose quandoque suscipiuntur, quasi eodem modo Christus operetur in hoc sacramento et in aliis: cum constet quod non eodem modo Christus est in hoc sacramento et in aliis ; quoniam hic est per seipsum praesens, in aliis per suam virtutem vel assistentiam. Sed hoc ideo dicitur quia quantum ad collationem spiritualis gratiae idem est iudicium: in omnibus enim confertur spirituale donum si digne suscipiuntur.
XV. Ad tertium * dicitur quod , ceteris paribus , non est utilius spiritualiter comedere et bibere sacramentum quam comedere tantum: quia comedere et bibere spiritualiter Christum sunt unum et idem inter se ; et non differunt a comedere et bibere spiritualiter Eucharistiam nisi sola relatione ad sacramentum. Constat enim quod utilitas graduatur secundum interiorem spiritus fructum, et non secundum relationem ad sacramentum : quoniam relatio huiusmodi non facit meHus, sed solam habitudinem Quod autem comedere et bibere spiritualiter idem sint, manifestat Dominus, loan. vi, dum ter unum et eundem fructum attribuit manducationi carnis suae et potui sanguinis sui : primo, cum dicit *, Nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam in vobis; secundo, cum dicit *, Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam; tertio, cum dicit *, Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem , in me manet et ego in illo. Ubi patet quod semper unicus manducationi et potui appositus est fructus : primo, vita in nobis; secundo, vita aeterna; tertio, mansio in Christo et e contra.
lectus et bibere actus affectus, respondetur quod haec sunt vera secundum quandam appropriationem, et non secundum proprietatem. Et hoc tam in via quam in patria. Nam in via tam manducare quam bibere spiritualiter spectat ad credere in Christum *, qui actus, cum sit fidei formatae, et intellectus et affectus est. In patria autem fruitio beata utriusque quoque partis perfectio est. In cuius signum, cum dictum esset quod cibaret illum pane vitae et intel/ecfM5, subiunctum est, ef aqua sapientia potavit illum: ut monstraretur sapientia ad intellectum pertinens et cibus
Se-
Num. 111.
- loan. cap pra, in qu. prima, num. vii.
ap. VI, ct. su-
QUAESTIO LXXX, ARTICULUS XII
Verbum supernum^ ad Laudes Festi Corporis Christi.
Sacrts solemniiSj dem festo.
art. i,Comtnent. num. III sqq.
et potus. Et similiter non solum dictum est, Torrente voluptatis tuae potabis eos, sed, inebriabuntur ab ubertate domus tuae: ubi tam ubertas domus quam voluptas ad potum relata est, ut monstraretur identitas cibi et potus.
citur quod non oportet diversis signis sensibilibus respondere diversa signata intelligibilia. Nec propter hoc quod multa signa unum et idem signatum significant, aliquod superfluit. Tum quia inadaequate singula repraesentant illud intelligibile. Tum quia sapienter divina providentia huiusmodi signa instituit, ad nostram eruditionem, exercitationem, humiliationem, conformitatem, etc.
detur distinguendo de significatione, vel collatione; et similiter de proprio, vel appropriato. Et dicitur quod, respectu actus significandi explicite (de tali enim significandi modo loquor), aliquid est proprium uni speciei, et aliquid proprium alteri: respectu autem actus conferendi, nihil est alicui proprium, quoniam totum quod confertur a Christo sub una specie, confertur etiam ab eodem sub alia. - Appropriatum tamen inveniri potest respectu utriusque actus. Nam redemptio per Christi mortem appropriatur calici in repraesentando , et vita animae appropriatur eidem in conferendo, sicut vita corporis appropriatur in conferendo hostiae : iuxta iliud *, Ut duplicis substantiae totum cibaret hominem. Et similiter laetitia appropiatur caHci in conferendo , et firmitas hostiae : iuxta illud *, Dedit fragilibus corporis ferculum : dedit et tristibus sanguinis poculum. Sed huiusmodi appropriationes, tam in significando quam in conferendo, in nullo variant fructum sacramenti, quin totus, et ita plene et perfecte, conferatur sub una specie, sicut sub utraque: sicut in divinis ex hoc quod Patri appropriatur potentia et Filio sapientia et Spiritui Sancto bonitas , non minus singula quaeque persona est sapientia, potentia, bonitas.
Et per hoc patet responsio ad quaecumque similia possunt obiici de appropriatis fructibus calicis. Nihil enim minus omnium fructuum appropriatorum calici percipitur ex sacra hostia. Et ratio iam dicta est : quia haec non sunt propria, sed appropriata.
XVI. Ad quartum argumentum * dicitur declinando utrumque extremum quaestionis propositae arguendo , et media via incedendo, et distinguendo de dispositione sacerdotis in Dei gratia celebrantis. Dupliciter siquidem potest inveniri dispositus post sumptum sacramentum sub specie panis : vel sine augmento spirituali * ; vel cum augmento spirituali. Et si quidem invenitur dispositus cum augmento spirituali, ita ut dignior sit suscipiendo sub secunda specie quam fuerit. suscipiendo primam, recipit procul dubio, sumendo calicem, spiritualem fructum sacramenti qui gratia maior est intensive aut extensive. Et sic dispositis nullus unquam dubitavit utilius esse communicare sub utraque specie quam sub altera tantum.
Si vero invenitur sine spirituali augmento dispositus, nihil spiritualis fructus ex sumptione calicis percipit: quoniam idem est utrobique agens, et idem patiens aequaliter utrobique dispositum. Et perinde, quoad interiorem fructum, se habet ac si post sumptam hostiam unam aliam sumeret, ut contingit sumentibus reliquias sacramenti. Unde infructuositas ista non est ex parte rei contentae sub specie vini, sed est ex aequali dispositione cpmmunicantis, et identitate numerali rei contentae sub utraque specie, per seipsam immediate conferentis fructum sacramenti: haec enim simul concurrentia efiiciunt quod non magis fructuosa est communio sub utraque specie quam sub prima tantum.
Et si his adiunxeris quod populus communiter non est tantae perfectionis ut ad haec incrementa se praeparet , videbis consequenter quod non est utilius populo communicare sub utraque specie quam communicare sub altera tantum. In cuius signum , non apparent meliores homines in partibus ubi communicant sub utraque specie, hominibus alibi seu ibi communicantibus sub altera tantum specie.
Haec de secunda quaestione.
Quaestio tertia. - XJtrum expediat Eccclesiae Christi quod populus communicet sub utraque specie.
/^UAERITUR tertio, utrum expediat Ecclesiae Christi quod v^populus communicet sub utraque specie.
videtur enim quod sic. Primo, exemplo Christi *: qui etiam ludam communicavit sub utraque specie *, et immediate ante dixerat * , Exemplum enim meum dedi vobis, etc.
Secundo, exemplo primitivae Ecclesiae *. Tunc enim populus communicabat sub utraque specie, ut patet I ad Cor. XI *.
Tertio, exemplo diuturnae prosecutionis *. Nam huiusmodi consuetudo perseveravit non solum tempore martyrum, quos Cyprianus Dominico poculo praeconfortandos censuit *, sed etiam tempore pacis Ecclesiae : cum legamus factas non solum patenas, sed etiam calices ministeriales *. Quare enim ministeriales dicti sunt, nisi quia non ad offerendum, sed ad ministrandum populo Christi sanguinem deserviebant ?
Et si amplius perspectum fuerit quod in ordine Cisterciensi alicubi communio fieri legitur sub utraque specie *, apparebit quod tempore institutionis ordinis Cisterciensis perseverabat consuetudo communicandi sub utraque specie. Quoniam non est verisimile, si consuetudo illa cessaverat, quod monasterium aliquod praesumpsisset abolitam consuetudinem renovare.
Et confirmatur. Quia tam actio quam doctrina priscorum Sanctorum praefertur actioni et doctrinae posteriorum. Ac per hoc , expediens videtur Ecclesiae Christi sequi vestigia priscorum Patrum, et imitari eos quantum possumus.
Praeterea *, duorum licitorum illud ut magis expediens est eligendum quod clarius et tutius et magis consentaneum est. Sed communicare sub utraque specie est clarius , tutius et magis consentaneum. Ergo. - Declaratur minor. Quod sit quidem clarius, quia nullam habet obscuritatem difficultatum quas habet communio sub una specie. Quod vero sit tutius, quia nullius omissionis periculo se exponit: cui se exponit commuaicans sub altera specie tantum, omittendo communionem alterius. Quod sit autem magis consentaneum, quia consonat institutioni sacramenti et integritati ipsius, et integritati sensibilis refectionis.
Praeterea *, quod congruit ex his quae sunt per se, est magis expediens eo quod congruit ex his quae sunt per accidens. Sed communio sub utraque specie congruit ex his quae sunt per se : quia congruit ex ipsa perfectione sacramenti. Communio autem sub specie panis tantum congruit ex his quae sunt per accidens: quia oritur ex ineptia quorundam communicantium. Ergo magis expedit Ecclesiae Christi communicare populum sub utraque specie quam sub specie panis tantum.
In oppositum est consuetudo innumerarum ecclesiarum.
II. Ad e\identiam huius quaestionis, sciendum est quod usus Eucharistiae medius est inter utentem et sacramentum: et propterea consonus utrique debet esse. Sed, cum duplex sit Eucharistiae usus, vel primarius, spectans ad consecrantem, vel secundarius, spectans ad populum; haec est, quantum ad propositum spectat, inter utrumque usum differentia, quod usus primarius debet consonare speciebus sacramenti, eo quod perfectio usus primarii spectat ad perfectionem sacramenti ut finis (et propterea, ut praedictum est *, sacrilegii reus esset sacerdos celebrans omittendo communionem calicis): usus autem secundarius de congruo decet quod consonet speciebus sacramenti, quia in ipso non consistit perfectio sacramenti, ut praedictum est *.
Et quia communio populi in usu secundario huius sacramenti consistit, ideo ex parte sacramenti decet talem usum, idest communionem populi, congruere speciebus sacramentalibus , hoc est, quod fiat sub utraque specie. Ex parte vero utentis populi, debetur huic usui reverentia: tenetur enim populus communicare absque irreverentia; immo et cum reverentia debita tanto sacramento.
qu. Lxxxi, art. 2.
- loan. cap. xni,
de lapsis., Concil. Carthag. an. 252.
thec. Vilae Rom. Pontif. , s. Sylvest. XXXIV, 13;
XLI, 10; XLUI, 14.
et alibi ; s. Hilar. Lxx, 12.
rum Liturg. lib. II, cap. xviii,n.i.
prima, num. xui.
QUAESTIO LXXX, ARTICULUS XII
Duobus igitur congruentibus populari usui huius sacramenti, altero ex parte signorum sacramentalium , altero ex parte populi communicantis ; si utrumque nequit prudenter fieri, appendenda sunt in statera hinc et inde servanda et omittenda, ut discernatur quid magis expedit. Et ex una quidem parte appendenda est communio popularis sub utraque specie cum periculo irreverentiae in spargendo sanguinem Ghristi ; ex altera vero parte appendenda est communio popularis sub specie panis tantum cum tuta reverentia sacramenti; et sic, perspiciendo conditiones utriusque partis, discernetur veritas. Apparet autem, diligenter considerando, quod communio popularis sub utraque specie cum periculo irreverentiae habet peccatum sacrilegii annexum, imputandum non solum irreverentiam committenti, sed populo et Ecclesiae rectoribus: communio autem popularis sub specie panis tantum nullum habet annexum peccatum, nullumve damnum.
Declaro singula. Et primo, primum. Quod enim popularis communio sub utraque specie habeat annexam irreverentiam sacramenti, experientia testari potest, et ratio monstrat. Nam in populis tanta est diversitas communicantium ut impossibile sit, humano more de impossibih loquendo, fieri communionem tot populorum sub utraque specie absque efFusione sanguinis sub specie vini. - Quod vero huiusmodi irreverentia sit sacrilegii peccatum, per se notum est: quonicim est irreverentia rei sacratissimae. '^ Nec excusatur a sacrilegii vitio propterea quod non ex proposito, sed ex incautela aut incuria huiusmodi irreverentia accidit. Quoniam species peccati ex obiecto sumitur, et non cx occasione peccandi: sicut nec blasphemia Dei a sua recedit specie quia incaute prolata est; huiusmodi enim circumstantiae excusant a tanto , sed non a toto. - Quod autem sacrilegium hoc imputetur populo et rectoribus Ecclesiae, ex eo patet quod huiusmodi sacrilegium non est inter casus inopinatos aut raro contingentes, sicut inter casus raro contingentes est quod sacerdos celebrans, dum seipsum communicat, aliquid spargat sanguinis Christi. Imprudentiae autem rectoris imputatur defectus non rarus , si potest providere et non providet. Et similiter populo qui mavult casum sacrilegii non rarum accidere quam abstinere a communione sub utraque specie, rationabiliter imputatur.
Deinde declaratur secundum. Quod enim in communione populari sub specie panis tantum nuUum interveniat peccatum, ex eo convincitur quod, si communio sub specie panis tantum esset peccatum, nunquam esset licita. Constat autem quod in Parasceve sacerdos sub specie tantum panis communicat, non solum licite, sed sancte. Non est igitur communio sub altera specie tantum peccatum. Quod etiam non habeat annexum damnum, ex superius
ctuosa communio sub altera specie tantum quam sub utraque.
Ex quibus manifeste apparet magis expedire Christi Ecclesiae communionem populi sub specie panis tantum quam sub utraque. Et, si perspicacius consideratum fuerit, invenietur ex praedictis quod utilior est populo Christiano communio sub specie panis tantum quam sub utraque specie. Quoniam reverentia tuta , cui innititur popuius communicatus sub specie panis tantum, non caret mercede sua: et prudenter communicare fructuosius est spiritui quam minus prudenter. Et forte in poenam huiusmodi imprudentiae , incautelae ac sacrilegii emergentis, divino iudicio schismatici sunt populi communicantes hodie sub utraque specie.
Expedit igitur Christianis populis communicare sub specie panis tantum : et ad evitandum sacrilegii periculum ; et ad meritum tam obedientiae, praelatis Sedis Apostolicae communionem habentibus parendo; quam reverentiae, magnificando plus sacramentum hoc quam affectum proprium
III. Ad primum ergo in oppositum, de exemplo Chri-
siam non expedire illi imitari omnes conditiones quae
intervenerunt in actionibus Christi. Nec haec ego somnio. Sed manifeste patet Christum in prima huius sacramenti consecratione et traditione duo servasse, scilicet quod post cenam * consecratio et communio facta est, et quod sub utraque specie * communicaverunt omnes. Ecclesia autem non post ccnam, sed ieiuna, consecrationem et communionem perficit, non imitando Christum in hoc : et procul dubio ratione reverentiae ieiuna communicat. Si igitur Christi actio , quoad hanc conditionem , non solum licite , sed meritorie omittitur ob reverentiam tanti sacramenti; par est, ob reverentiam eiusdem sacramenti, omittere etiam alteram conditionem, scilicet, sub utraque specie. Immo magis communio popularis exigit omissionem utriusque speciei , quam communio sacerdotis omissionem sobriae manducationis : quoniam hic nullum est nisi ex Ecclesiae statuto * peccati periculum ; ibi autem intervenit sacrilegii periculum ex conditione sumentium. Unde, sicut Ecclesia provide statuit ut ieiuni communicemus, ita provide quoque servat ut sub specie panis tantum populus communicet. Et in utroque obedit Christo, non secundum similitudinem actionis, Sed secundum intentionem agentis : de intentione siquidem Christi est reverentia magis quam exterior similitudo operis.
IV. Ad secundum, de exemplo primitivae Ecclesiae *, dicitur quod, ratione paucitatis Christianorum, fiebat tunc absque periculo sacrilegii communio sub utraque specie. Nunc autem, quia non potest absque sacrilegii periculo tanta multitudo populi communicare sub utraque specie, non expedit imitari in hoc primitivam Ecclesiam. - Et cum hac responsione satis fit argumentis omnibus ex imitatione priscorum, et tam diuturnae consuetudinis antiquae *.
Posset tamen aliter, et forte verius, utendo etiam ratione dictae responsionis , dici quod nunquam fuit universalis consuetudo in tota Ecclesia communicandi populum sub utraque specie : sed alicubi fuit hoc consuetum, et alicubi non. In cuius veritatis signum, in primitiva Ecclesia aliter legimus factam communionem Hierosolymis , et aliter in ecclesia Corinthiorum : apud Corinthios enim communicabant sub utraque specie, ut patet I ad Cor. xi *; Hierosol^^mis vero sola sub specie panis communio legitur, ut patet Act. n *, ubi dicitur : Erant autem perseverantes in doctrina Apostolorum, et communicatione fractionis panis, et orationibus. Post successum quoque temporum, utrumque quoque legimus in sacris canonibus : nam invenitur communio laica *, quae communio sub specie panis tantum interpretatur ; et invenitur quod poenitentibus in extremo Eucharistia infundatur *, quod ad communionem calicis spectare constat, quoniam infundi liquorum est. Unde videtur quod argumentum ex universali consuetudine supponit falsum. Immo ex exordio primitivae Ecclesiae, quando omnes simul erant Apostoli, argumentum sumitur ad oppositum, ex hoc ipso quod Hierosolymis, ubi erat magna multitudo fidelium *, sola communio sub specie panis tradita populo legitur. Hinc enim, tam vehementer aucta multitudine fidelium, imitamur doctrinam omnium Apostolorum, communicando populum sub specie panis tantum.
Et licet ratio sumpta ex tanta multiplicatione Christiani populi sit solidum ac praecipuum fundamentum consuetudinis communicandi populum sub specie panis tantum, posset nihilominus secundaria ratio assignari quare ecclesiae quae olim sub utraque specie communionem faciebant, destiterunt ab illa consuetudine: ex defectu scilicet fervoris et devotionis in populis. Ut enim in praecedenti quaestione * dictum est, communio sub utraque specie si fructuosior esse debet quam communio sub specie panis tantum , duplicata debent esse incrementa spiritus. Quae cum defecerint, provide tam pastor Ecclesiae quam populus abstinendum a communione sub utraque specie censuit, recognoscendo communicantium imperfectionem.
Et quod huiusmodi imperfectionem Christianae incurrerint ecclesiae, ex hoc apparet quod vix populus simplicem praeparationem facit pro communione semel in anno. Quod vero olim excellens fuerit profectus spiritus, patet et ex eo quod quotidie, aut quasi quotidie, communica-
' Luc. cap. XXII, Cor. , cap. XI , ver«. 25. "Matth.cap.xxvi, ver8.26,27;Marc. 23;Luc. cap. xxu,
deConsecr. ,iist.
n.
do.
■ Can. SiEpiscopns. ei 6"z guis viduam, dist. L; can. Si evangelica, dist. LV ; Concil. Elibertin. , al. Illiberitan., can. lxxvi; Sardicens. , can. I, II.
IV, cap. Lxxvi.
QUAESTIO LXXX, ARTICULUS XII
vcrs. 46.
terea duorum.
bant *: et ex eo quod sacri canones excludebant ab auditione missae omnes non communicantes, ut patet de Consecr., dist. II, cap. Peracta *. Hinc enim rationabiliter coniicere possumus quod sicut, recognoscendo imperfectionem posteriorum, destitit Ecclesia a quotidiana communione populi et ab expellendo a missa non-communicantes ; ita, recognoscendo imperfectionem communem, destitit a communione sub utraque specie, utpote reddita infructuosa ac periculosa communi populo.
Et per haec patet responsio ad tria prima argumenta.
V. Ad quartum * vero dicitur quod maior distinguenda est: simpliciter, vel secundum quid. Et si simpliciter et absolute intelligitur, vera est, ceteris paribus. Si vero secundum quid, est falsa manifeste.
Intellecta igitur maiore absolute et simpliciter, in sensu quo verificatur, dicitur quod minor est falsa. Et ut singillatim manifestetur in singulis partibus eius, dicitur quod, licet communicare sub utraque specie populum sit clarius secundum sensum et quoad nos, non tamen est clarius secundum intellectum, et ex parte rei contentae. Difficultates siquidem quae occurrunt, ex parte nostri, et non ex parte rei; et ex signis sensibilibus , non ex re contenta consurgunt.
Quod autem sit tutius, falsissimum est. Et cum dicitur quod nullius omissionis periculo se exponit, respondetur quod , licet non omittat signum sensibile , omittit tamen popularis communio prudentiam debitam in cavendo ab irreverentia sacramenti, et exponit se periculo commissionis sacrilegii: a "quibus tuta est communio populi sub specie panis tantum.
Quod vero dicitur de magis consentaneo: - oporteret dicere, magis consentaneo rationi rectae, aut praecepto Christi. Communio siquidem populi sub specie utraque ' licet sit magis consentanea per modum assimilationis institutioni sacramenti, et integritati sacramenti, et integritati sensibilis refectionis; communio tamen populi sub panis specie tantum est magis consentanea et praecepto Christi, Hoc facite in meam commemorationem, ut praedeclaratum est * ex ordine litterae Evangelicae ; et rationi rectae, curam • in qu. prima, gerenti de reverentia huius sacramenti. Et illud quidem ^dic4ivT.'^'^'° spectat ad consentaneum secundum quid, hoc autem ad consentaneum simpliciter et absolute: quia hoc consurgit ex omnibus consideratis ; illud autem ad similitudinem exteriorem tantum respiciendo.
VI. Ad quintum * autem dicitur quod falsum subsumit ; scilicet, tenentia se ex parte sumentis concurrere per accidens ad usum huius sacramenti. Usus enim , licet sit huius sacramenti ut rei qua utimur, hoc est, materiae ; est tamen utentis ut proprius actus seu operatio. Non accidit autem operationi rectitudo ex parte operantis. Immo adeo per se ex hac parte exigit rectitudinem ut, nisi operatio recta sit ex parte operantis, non possit esse recta simpliciter et,absolute loquendo. Et in proposito plus invenitur: scilicet quod conditio de qua loquimur ex parte utentis, non sistit in ipso utente , sed redundat in sacramentum ; quoniam attenditur secundum reverentiam vel irreverentiam ad sacramentum. Et propterea undique ruit argumentum.
Et haec de communione populari sub utraque specie dicta pro nunc sufficiant.
terea quod congruit.
QUAESTIO LXXXI, ARTICULUS I