Commentaria Cardinalis Caietani — De effectibus huius sacramenti
Editio Leonina, Tomus XII, Romae 1906.
Quaestio 79
Articulus 1
CiRCA effectus Eucharistiae in nobis, advertendum cst quod in littera * ponuntur numero sex, scilicet : adene quaesnonis. ^^^^ gloriae, coUatio gratiac, remissio peccati mortalis, remissio peccati venialis, remissio poenae pro peccatis debitae, et praeservatio a peccando. De quibus duo decla-
simul declarabitur subiectum.
De tempore quidem aliquid clarum est, et aliquid ambiguum. Nam de primo effectu, scilicct vita aetema, constat tempus executionis non oportere esse tempus sumptionis Eucharistiae : sumpta siquidem longe ante Eucharistia , contingit effectum aeternae vitae subsequi , iuxta
an unum et idem sit tempus quo sumitur hoc sacramen-
II. Secundus igitur cffectus, qui est gratia gratum faciens,
tiam, scilicet : vel de novo acquirere ipsam vitam gratiae ; vel , praesupposita gratia , acquirere de novo augmentum
enim tria comprehenduntur sub uno effectu Eucharistiae,
cum dicitur quod confert gratiam. Potest siquidem intelligi quod confert gratiam habitualem vel primam ; vel augmentando primam ; aut gratiam actualem spiritualis refectionis ac delectationis in actu caritatis.
Et quia primam gratiam sumptio huius sacramenti non per se confert, sed per accidens, hoc est, propter contingentcm sumentis dispositionem , quoniam per se praerequirit sumentem vivum, prima autem gratia mortuo datur: ideo tempus primae gratiae per accidens consideratur. Et videtur coincidere cum tempore sumptionis. Nam, si existens in peccato mortali sibi incognito, quando sumit hoc sacramentum non resuscitatur ad vitam, non apparet quare deinceps ex virtute huius sacramenti resuscitabitur.
Intelligo autem in tota hac materia per tempus sumptionis Eucharistiae, non illam solam morulam qua deglutitur : sed cum consequente temporis spatio quo Christi corpus sacramentaliter in sumente perseverat. Est enim tunc praesens corporaliter in nobis, ac per hoc, pascens et illuminans spiritualiter animam : ut sic etiam illud impleatur, Quandiu sum in mundo, lux sum mundi *. Attesta- • loan. cap. ix, tur autem huic sententiae necessaria mentis occupatio ^°"' ^' communicantium, et praecipue sacerdotum, circa reverentiam exteriorem huius sacramenti, ne scilicet aut sanguis effundatur, aut partes hostiae dentibus aut palato haereant.
QUAESTIO LXXIX, ARTICULUS I
irineip.
Qu»3.
PCf. num. IV, V.
. Oreg. Homii. m Evang. lib. II, homil. XXX. - Cf. «p. ad 2.
- loan. cap. vi,
et huiusmodi: quo fit ut magis eftectus sacramenti, puta contritio cum prima datur gratia, in tempore consequente sumptionem quam in ipsa sumptione appareat; et simile videtur de aliis effectibus actualibus.
Puto tamen posse contingere ut sumens sit ita dispositus quod nec consequatur vitam gratiae, nec de novo mortaliter peccet sumendo, sed ita excusetur a peccato in sumendo ut propinquior fiat vitae gratiae ; ex qua appropinquatione, secundum aliquos actus attritionis et desiderii divinae gratiae , paulatim perducatur , divina duce misericordia, ad occasiones verae contritionis ; ut tandem, alia forte vice sumendo, gratiam verae contritionis percipiat. Moveor autem ad hoc quia nuUam apud me habeo rationem cogentem ad alterum horum, scilicet: existens in peccato mortali, facta diligenti quamvis non sufficienti sui probatione, communicando aut iustificatur; aut peccat mortaliter. Videtur enim, ut dictum est, posse dari medium, propter latitudinem quae datur in illa diligente non tamen sufficiente probatione sui: non enim consistit in indivisibili. Divinae quoque liberalitatis largitas, ex cuius abundantia hic effectus per accidens huic sacramento tribuitur, ad quantam ordinaverit indispositionem peccatoris se suppleturam, dicat qui novit.
III. De tempore vero augmenti habitualis gratiae * magis ambiguum est, secundum Auctoris doctrinam, ut patebit in processu. Auctor enim in IV Sent., dist. xii, qu. 11, art. 1 *, tenet augmentum gratiae impediri ex impedimento actualis conversionis animae ad Deum: ac per hoc, sentit quod idem est tempus sumptionis sacramenti, et tempus augmenti gratiae ; quia illud idem constat esse tempus transformationis actualis animae in Deum.
In hac autem quaestione, articulo ultimo *, verba litterae sonant oppositum, dum dicit quod mentis distractio per peccata venialia in actu tollit quidem actualem refectionem spiritualis dulcedinis, non autem augmentum gratiae habitualis. Et rursus in responsione ad primum inquit : Ille qui cum actu venialis peccati ad hoc sacramentum accedit, habitualiter quidem manducat spiritualiter , sed non actualiter. Et ideo habitualem effectum huius sacramenti percipit, non autem actualem.
Quae Auctoris verba possunt tripliciter intelligi *. Primo, ut sonant secundum superficiem : ut per hoc sacramentum augeatur intensive habitualis gratia tunc cum sumitur, etiam si nullus interior caritatis actus, ob mentis distractionem, interveniat ; et hoc ex virtute ipsius sacramenti causantis huiusmodi augmentum in anima nullum huic habituali augmento impedimentum praestante. Et hic sensus favorabilis est, et demulcens aures multitudinis innumerabilium sacerdotum, quasi quotidie aut frequentissime celebrantium, qui tamen seipsis meliores non quotidie fiunt.
Mihi autem, hinc ordiendo, sensus iste verus non apparet. Si enim qualibet sumptione Eucharistiae augeretur gratia infinitorum pene sacerdotum, quos credimus vere in gratia celebrare, caritas iam esset maior intensive quam credi rationabile sit : cum tanta magnitudo caritatis in tanta multitudine otiosa appareat, quoniam nec extra apparent, nec intus de seipsis testantur actus similes ferventissimae caritati; et tamen certum est quod , sicut amor Dei non est otiosus, sed operatur magna si est * , ita tam magna augmentatio amoris Dei non est otiosa, sed operatur multo maiora quam prius proportionaliter si est. Et consequenter, si longe maiora operari renuit, longe maior caritas non est. Et tamen longe maior ponitur esse, si in singulis celebrationibus quantumcumque parum crevisset, caritas sacerdotis qui tot annis diebus fere singulis in gratia celebravit.
Praeter autem hanc ex experientia coniecturam, in promptu ratio cum auctoritate suffragatur. Sacramentum enim hoc, quia datur per modum cibi et potus, dicente Domino *, Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus, non auget, sicut ncc nutrit, nisi per modum nutrimenti. Sed sine actu vitali nutriti tam cibus quam potus nec nutrit nec auget : ut patet in alimcnto corporali. Ergo sine operatione vitali spiritualis animae quae nutritur, cibus iste nec nutrit nec auget. - Auctoritas quo-
que, ex eodem fundamento, ex IV Sententiarum iam * allata est.
Nec obstat efflcaciae huius rationis quod phreneticis in mortis articulo datur hoc sacramentum. Tum quia sacramenti effectus ex his quae per se concurrunt, considerandus ac iudicandus est : et non ex his quae in casu accidunt. - Tum quia phreneticis constat dari viaticum non actualis refectio spiritus : et consequenter nec ad nutriendum, nec ad augendum in hac vita gratiam. - Tum quia phreneticis datur viaticum propter vitam aeternam, et propter impugnationes daemonum, iuxta illud Ambrosii * : Recedant procul a potentia praesentiae tuae *.
IV. Aliter ergo intelliguntur verba litterae de perceptione habituali , ut sit sensus quod talis distractus non actualiter, sed habitualiter percipit effectum habitualem, seu augmentum gratiae spiritualis : sicut habitualiter manducationem spiritualem habct. Ita quod manducans habitualiter tantum, idest, habens habitum quo potest spiritualem manducationem actualiter habere, hoc est, habendo caritatem, sumens hoc sacramentum absquc actuali interiori devotione, habet etiam habitum percipiendi augmentum. Et sicut non impeditur per peccata venialia, cum huiusmodi distractione , quin per hanc sumptionem mereatur augmentum caritatis , exequendum tamen tempore quo ad hoc erit dispositus; ita non impeditur quin ex hac sumptione percepturus sit augmentum caritatis, quando tamen ad hoc erit dispositus. Et secundum hunc sensum, tempus augmenti caritatis cst quando sumens est dispositus ad augmentum, sive hoc sit tempore sumptionis sive post. Minorem tamen dispositionem require ad augmentum caritatis ex hoc sacramento quam ad augmentum sine sacramento : ut habeatur ratio virtutis sacramentalis , et praesertim huius sacramenti, in quo est ipse Christus.
Fovet autem hunc sensum quod Auctor intendit ponere differentiam inter refectionem spiritualem, consistentcm in operatione, et augmentum habitus, quoad impediri a peccato veniaH. Et sic salvatur differentia: quod refectio spiritualis ita toUitur per distractionem quod nunquam ex hac sumptione habebitur; augmentum vero habitus habendum relinquitur post, sicut et vita aetema.
V. Tertius autem sensus consistit in declaratione terminorum: diccndo quod, duobus existentibus per se propriis huius sacramenti effectibus, scilicet operatione et habitu, Auctor utriusque latitudinis id quod praecipuum est, nominavit. Et in latitudinc quidem operationum, nominavit spiritualem refectionem cum sua delectatione : in latitudine vcro habitualium donorum, nominavit augmentum gratiae seu caritatis. Ut sic loqueretur de hoc sacramento secundum suam perfectionem , docendo ea quae ipsius sunt quatenus aut alterum, aut utrumque eorum confert. Et sic per actualem manducationem Auctor non intelligit quamcumque actualem devotionem: sed illam solam quae refectio est, quae spiritualis delectatio animae est.
Et secundum hunc sensum plana sunt omnia : et consonant dictis in IV Sententiarum *. Habent siquidem se hi duo effectus inter se non ut necessariam connexionem habentes, sed alter sine altero ex sacramento hoc haberi potest. Rcfectio siquidem spiritualis delectationis absque augmento habitualis gratiae in Christo fuit, quando sumpsit hoc sacramentum *. Augmentum vero hahitualis gratiae ex hoc sacramento in valde multis credimus contingere, qui digne ad hoc sacramentum et devote accedunt, et tamen expertes sunt spiritualis dulcedinis, ita ut ipsorum vox ad caelestem Patrem sit: Ecce, tot annis servio tibi, et nunquam dedisti mihi haedum, ut cum amicis meis epularer *.
Non igitur docet haec littera quod sumens absque omni actuali devotione consequitur augmentum gratiae: sed quod sumens absque actuali refectione delectationis spiritualis, et hoc ex culpa sua veniali (quoniam non est ex defectu sacramenti), sic inquam sumens, sic mente distractus, si quoad alios actus devote accedit, habituale augmentum gratiae ex hoc non impeditur. Quod tamen posset aliunde impediri : puta ex tam parva devotione ut non sufficiat disponere ad augmentum gratiae.
inter Opp. Ambros. - VideMissal. Rom. Orat. ante miss. in Sabbato.
princip.
" Luc. cap. XT,
QUAESTIO LXXIX, ARTICULUS I
princip.
" Num. II , Et quia primam.
Et haec expositio amplectenda videtur. Quoniam quoad rem, omnia consonant. Quoad expositionem vero nominum, nulla fit extorsio; sed applicatio communioris termini ad principale suppositum. - Et secundum hoc, tempus augmenti coincidit cum tempore sumptionis.
VI. Posset et quarto modo forte exponi locus iste de augmento habituali extensivo : ita quod sacramentum hoc sit extensivum gratiae ad actus confortativos spiritus; et hoc ipsum sit gratia sacramentalis , quam in anima per modum habitus sacramentum hoc ef&ciat etiam in mente distractis ex peccato veniaH.
VII. De tempore autem actualis gratiae * quae homini confertur in hoc sacramento , nulla ambiguitas est quin sit tempus sumptionis sacramenti. Tunc enim praesens Christus excitat mentem dispositam ad sui ferventem amorem, atque ad sentiendam dulcedinem suae praesentiae. Sed perfectorum est solidus hic cibus, eorum qui pro con-
'AdHeb.,cap.v, suetudine, etc. *
VIII. Tempus autem remissionis peccati mortalis * coincidit cum tempore sumptionis, ut patere potest ex supra * dictis: quoniam coincidit cum tempore infusionis primae gratiae.
Tempus quoque remissionis venialium idem est quod tempus sumptionis : quoniam coincidit cum tempore actualis fervoris caritatis *.
Et similiter tempus remissionis poenae : si tamen ex actuali devotione aHqua remittitur. Poena enim, quia remittitur ex hoc sacramento non ut sacramentum, sed ut sacrificium est, tempore ipsius sacrificii remittitur: quoniam tunc Deo satisfit.
Praeservatio demum a peccando effectus est sacramenti a tempore sumptionis inchoans: et iuxta sumentium cooperationem, plus vel minus durat. Sicut etiam praeservatio quae fit per nutrimentum corporale unum et idem, in diversae dispositionis hominibus diversimode invenitur, uno magis sumente inde vires quam alio, etc. - Haec de tempore.
IX. Superest ut de modo eorundem effectuum dicatur *. Modus quo effectus isti in anima ab hoc sacramento fiunt, est quod omnes reliqui mediante primo fiunt. Primus autem effectus est actualis exercitatio caritatis : et mediante hoc, reliqui effectus proveniunt. Quod tripUciter apparet. Primo, ex communibus. Quia suavis dispositio * rationalis creaturae habet ut rationaUter iustificetur et perficiatur. Rationaliter autem perfici est,
modum dormientis, sed per modum vigilantis, ratione actualiter utentis , mutari et perfici : ut doctrina in secundo Libro * habita de iustificatione impii ; et iustificatione Magdalenae, Latronis et Pauli. Semper enim dona sua Salvator, intervenientibus operationibus consequentium iUa, largitus est. Et de Magdalena quidem operatio fidei et caritatis apparet, dicente Domino * : Dimissa sunt ei peccata multa quoniam dilexit multum, et iterum * : Fides tua te salvam fecit. Latronis fidei speique actum videmus: Memento mei, Domine, dum veneris in regnum tuum *. Paulum fidei, obedientiae devotionisque verba proferentem audivimus : Domine, quid me vis facere? * Ex quibus omnibus patet quod non solum dum regulariter, sed etiam dum miraculose convertuntur homines ad Deum, actualis operatio interioris hominis intervenit.
Secundo , apparet idem ex propriis huius sacramenti. Quia sacramentum hoc vivificat animam ut cibus: cibus autem, ut sic, non vivificat nisi viventem operatione aliqua vitali cibo utentem. Si enim circa cibum corporalem nullam haberet animal operationem vitalem intus, inutilis esset cibus tali animali. Immo non esset cibus nisi remote, seu in potentia : quoniam cibus materia et obiectum operationum potentiae vegetativae est.
Tertio , apparet hoc idem discurrendo singillatim per ipsos effectus. Eucharistia siquidem sacramentaliter sumpta ab homine, Christum corporaH praesentia intus in homine ponens, ex parte quidem sui, pro primo contactu animae habet excitationem caritatis, ac actualem unionem seu transformationem animae amantis in Christum amatum. Ex parte
VIII, vers. 1.
cxiii, art. 3. - Cf. qu, cxii, art. 2.
" Luc. cap. xxiii,
non per hoc est , patet ex
vero animae, primus contactus est ipsa manducatio actualis, quae est actus caritatis * : et magnam latitudinem habet, iuxta latitudinem actuum caritatis et graduum illorum, et extendit se usque ad actum Hberi arbitrH, qui tandem caritate perficitur, ita ut vera contritio sit. Mediante ergo actuali manducatione spirituaH, effectus reliqui fiunt ab hoc sacramento. — Et de vita quidem aeterna verba Domini testantur, dicentis * : Qui manducat hunc panem, vivet in aeternum. - De prima vero gratia et remissione peccati mortaHs, quae tamen per accidens fit ab hoc sacramento, ex eo patet quod, nisi inchoative saltem manducaret carens gratia, illam non consequeretur : cibus enim non nisi manducatus vivificat. Unde et Auctor, in Httera tertii articuH *, de hoc loquens, inquit: Devote et reverenter accedens consequetur per hoc sacramentum gratiam caritatis, quae contritionem perfciet : ubi tres operationes intervenire ponit, devotionem, reverentiam et contritionem, quae scilicet nova caritate informatur et fit contritio. De augmento vero habitualis gratiae, et ex nunc dictis tam communibus quam propriis, et ex superius * discussis satis patere arbitror : non est enim inteUigibile cibum augere absque actuali devotione, quam absque actuaU manducatione etiam fingere non Hcet. - Refectio autem spiritualis manducatio quaedam est. - Remissio vero peccati venialis, et poenae, si fit, cum consequatur fervorem caritatis, manifeste manducationem sequitur : nam fervor ipse manducatio est. - Praeservatio demum ab offensis Dei, quia directe ad confirmationem cordis, idest voluntatis, spectat ex parte animae; panis autem non nisi manducatus confirmat cor hominis *: ideo mediante manducatione spirituaU fit. Dixi autem directe, et ex parte animae : quoniam non est remotum quin ex parte Christi praesentis sub sacramento , praeservatio nonnuUa fiat per modum custodiae ; propter quam diximus * dari phreneticis in articulo mortis Eucharistiam.
X. Nec ex his dictis accipias nos sentire nunquam conferri gratiam nisi actualiter ratione utentibus. Non enim hoc diximus: sed secundum communia suavis dispositionis creaturae rationaUs sic fieri diximus. Cum quo tamen stat quod, secundum suavem dispositionem aUcuius sacramenti, aliter conferatur gratia iustificans : ut patet in baptismo, qui, quoniam spirituaHs est regeneratio, ex propriis habet ut absque cooperatione eius qui baptizatur, gratiam conferat in remissionem peccatorum. Generatio enim est mutatio de non esse ad esse *: nec praesupponitur, sed fit vivus qui generatur. Cibus autem vitam praesupponit, et non nisi manducanti prodest.
XI. Dicta sunt autem haec ad fugandam iUorum fiduciam qui putant se consequi semper novum gratiae habitualis augmentum , cum quantulacumque devotione celebrent , etiam distracte : ut vel sic ab huiusmodi negligentiae somno excitentur, pulsati saltem ex eo quod manducatio sacramentalis, quae actuaUter fit, significat manducationem spiritualem, quae interius exerceri debet. Et ubi non nisi in sui principio, hoc est in habitu, salvatur, Hcet ad vitandum fictionis peccatum mortale suf&ciat, ad nutriendum tamen animam nihU prodest. Immo hinc et anima malum venialis peccati, et corpus damnum infirmitatis, imbecilHtatis, aut etiam mortis, quandoque incurrit, dicente Apostolo *: Ideo inter vos multi infrmi et imbecilles, et dormiunt multi. Hanc ego poenam corporalem puto saepe a Deo infligi ob parvam praeparationem quae fit ad hoc sacramentum.
IN responsione ad primum primi articuli eiusdem quaestionis, adverte quod sacramentum hoc potest considerari dupHciter. Primo, secundum se, hoc est, secundura rem in ipso contentam et significatam. Et sic verificatur de ipso quod ex se virtutem habet coUativam gratiae: ad difterentiam reliquorum sacramentorum, quae ex aHo, hoc est ex hoc sacramento, acquirunt virtutem gratiae coUativam. Nam res significata et contenta in hoc sacramento est ipse Christus, cuius instrumenta sunt reHqua sacramenta cum virtutibus suis. Propter quod se habet ad reliqua sacramenta ut fons gratiae ad rivos gratiarum. Et
dist. IX, art. 3, qu» 4.
- loan. cap. vi,
" Num. III sqq.
■Fs.ciii,vers.i5.
" Num. 111, Nec obttat.
' Aristot. Phyiic, lib. V, cap. I, n. 7. - S. Th.
' lad Cor., cap. XI, vers. 30.
- loan. c»p.
QUAESTIO LXXIX, ARTICULUS II
hinc verificatur et quod quilibet quodcumque sacramentum suscipiens actu , suscipit hoc sacramentum voto : et quod votum cuiusque sacramenti est votum istius sacramenti. Nam appetens seu sitiens ad fontis rivulum, seu bibens ex rivulo, ad fontem ipsum magis sitit, tanquam huius sacramenti voto prima non habetur gratia. Et simile est hoc ei quod Dominus dicit * : Nisi manducaveriiis carnem Filii hominis et biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam in vobis: loquitur enim Dominus de man-
ducatione spirituali in voto seu in habitu, in quo continetur manducatio spiritualis actualis in voto.
Si vero consideretur usus sacramenti huius, quo nobis sacramentaliter iungitur, sic prima gratia non est effectus huius sacramenti, nisi per accidens ex parte subiecti, ut praedictum est * : quia datur per modum nutrimenti, quod, ' Supra, num. ii^ quia non est nisi viventis, non facit primam gratiam, qua *"'"■ primo habetur vita spiritus, sed praesupponit illam. Unde in articulo tertio, ad tertium, Auctor, loquens de prima gratia, dicit : Sic autem non datur in hoc sacramento.
Caiet. post art. t, num. I.
Articulus 3
1N articulo tertio, in responsione ad primum, nota, Novitie, trium expositionum ibi allatarum secundam differre a prima in hoc, quod perfectio contritionis refertur ad scelera cognita, in prima autem ad occulta: quoad utraque enim petitur ablutio per contritionem perfectam.
II. In responsione ad secundum eiusdem articuli , dubium occurrit de veritate differentiae positae inter suscipientem baptismum et suscipientem Eucharistiam, quoad hoc quod est esse vel non esse in peccato mortali. Et
est ratio dubii quia utrobique suscipiens cum conscientia et aftectu peccati mortalis, indigne suscipit, nec gratiam tunc consequitur. Immo de novo peccat peccato sacrilegii, membrum Christi ipso se sacramento fingens.
sacramenti, et ex parte suscipientis. Ex sacramento quidem, quia sacramentum Eucharistiae ex proprio usu habet rationem nutrimenti: ac per hoc, convenientis vivis et non mortuis. Baptismus autem ex propria ratione habet
QUAESTIO LXXIX, ARTICULUS IV
rationem regenerationis et ablutionis : generatio autem non praesupponit , sed facit ens et vivum ; et similiter ablutio non praesupponit mundum, sed mundat. Et propterea, ex propriis considerata, haec sacramenta suscipientes dispares habent : Eucharistia quidem vivum ; baptismus non-vivum et immundum. Et haec diiTerentia in littera ponitur.
Ex parte autem suscipientis differentia est quod suscipienti baptismum sufficit non ponere obicem, ad hoc ut 'm^f^.^a'd^^m.', ^ivinam consequatur gratiam, ut ex supra * habitis patet:
9, 10. -Cf. Comment.
charistiam non suf&cit non ponere obicem , sed oportet probare seipsum, et sic de pane illo edere *.
Nec Auctor in littera dicit convenienter accedere ad baptismum habentem conscientiam et affectum peccati mortalis. Magna est enim inter utrumque differentia. Nam habens affectum peccati mortalis, ponit obicem, et fictus accederet ad baptismum: habens autem eiusdem conscientiam et non aflfectum , obicem non ponit baptismo , licet mortuus et immundus, vivificandus et abluendus per baptismum, accedat. Quod per Eucharistiae sumptionem non est expectandum.
' l ad Cor., cap. XI, vers. 2tj.
Articulus 5
In articulo quinto duo valde notabilia sunt. Primum est quod oblatio Eucharistiae, ex sui quantitate, sufficit ad satisfaciendum pro omni poena. - Secundum est quod haec oblatio fit satisfactoria ofterentibus, vel pro quibus oftertur, secundum quantitatem suae devotionis.
Ex primo dicto habes quod una missa, ex parte sui, est satisfactoria pro poenis omnium peccatorum tam viventium quam mortuorum: quoniam, ut sic, est valoris infiniti, quoniam Christus off^ertur.
Ex secundo autem dicto habes quod una missa non perdit vim satisfactionis suae pro primo offerente, ex hoc quod pro secundo, tertio, quarto, quinto, etc, offertur: sicut quantitas devotionis unius nihil tollit de quantitate
devotionis alterius. Unde arguendi instruendique simul sunt homines ignoranter petentes vel exigentes pro sua eleemosyna totam sibi missam dari, aut suo defuncto. Nihil enim minus ipse habebit si mille alii petant eandem missam pro seipsis et aliis defunctis, quam si pro ipso solo celebrari dicatur. Immo ex huiusmodi indevotione sic petentis damnum videtur incurrere quod minus sibi proderit.
Diffusius autem forte hic scriberemus de hac re, nisi in primo Quohbeto nostro *, iam edito, diffuse haec veritas declarata fuisset, ex auctoritate huius litterae, cum multis aliis, etc.
Et haec de quaestione septuagesimanona sufficiant.
de Celebrat. Missar., qu. 11.
QUAESTIO LXXIX, ARTICULUS VI, VII