Thomas de Vio (Cajetan) · commentaire

Q. 78, De forma huius sacramenti

Commentaria in Summam Theologiae — IIIa Pars, Q. 78, De forma huius sacramenti

Pré-Vatican II non-magisteriel
Version unique

Commentaria Cardinalis Caietani — De forma huius sacramenti

Editio Leonina, Tomus XII, Romae 1906.

Quaestio 78

Articulus 5

pnncip.

IN articulo quinto eiusdem quaestionis tres difficultates tangendae sunt: prima, de veritate; secunda, de consigni-

De enuntiationis igitur huius sacramentalis , Hoc est corpus tneum, veritate, scito aliquid esse certum, et aliquid in quaestionem verti. Nam certum est ipsam in quolibet instanti temporis quo est, esse veram vel falsam : quia aut sic est, et est vera; aut non sic est, et est falsa. In dubium autem vertitur an, prius natura quam conversio sit, sit vera aut falsa. Et est ratio dubii, quia sacramentalis haec oratio est conversiva: ac per hoc, prius natura est quam conversio, quae est suus effectus. Et propterea dubitatur an in illo priori naturae sit vera vel falsa.

in opinionem tertiam : quod nec ut vera, nec ut falsa, sed ut neutra se habet.

Auctor autem in hoc articulo , tam in corpore quam in responsione ad tertium, tenet quod oratio ista ut vera, practice tamen seu causaliter, in illo priori naturae concurrit. De intellectu siquidem speculativo solo intelligendum est quod ab eo quod res est vel non est, oratio di-

g-or., cap. x,n. . ygjj^j-gjy^ quod ab eo quod res est vel non est, oratio

dicitur vera vel falsa formaliter; practicus tamen intellectus, priusquam res sit, est verus practice seu causaliter, quia non praesupponit, sed facit rem esse unde denominatur verus formaliter.

in hoc videntur quod haec locutio, Hoc est corpus meum, intelligitur secundum ultimum instans prolationis verborum. Sed diversitas opinionum est: quia alii putant contingere hoc ex virtute sermonis ; alii autem opinantur non esse hoc ex virtute sermonis, sed ex intentione sacramentali. Et quoniam obscura ob confusionem redditur difficultas haec, distinguendum est, ut clara fiat.

Distingue igitur de tempore seu instanti quo oratio significat : vel de tempore seu instanti pro quo oratio significat. AUud est enim quando oratio consignijicat , et aliud est quando per orationem consignijicatum, ut patet dicendo, Petrus crucifixus est: quando enim oratio ista significat, tunc est cum profertur; sed quando consignificatum est tempus praeteritum, ut patet.

Significatio autem orationis non est nisi oratio sit integra integritate essentiah : quoniam oratio non essentialiter integra non est oratio, et consequenter non significat. Integra autem non est oratio nisi in termino prolationis. Et propterea oratio non significat nisi in termino suae prolationis. Et quia consignificare praesupponit significare, utpote adiacens illi, ideo oratio, sicut non significat, ita nec consignificat, nisi in termino suae prolationis.

Nec est hoc solum verum de tota oratione, sed et de partibus ut integrant totam. Et de copula quidem declaratur dupliciter. Tum ex eo quod ly est significat compositionem, quam sine extremis non est intelligere : non enim potest intelligi compositio prior his quae componuntur, — Tum quia experimur quod huius orationis, Lignum est album, postquam prolatae sunt primae dictiones, scilicet Lignum est, antcquam proferatur ly album, ly est non significat compositionem ligni cum albo. Quod convincitur si ponamus orationem sistere : tunc enim manifeste apparet non praesignificatam esse compositionem dictam per ly est. Significat ergo ipsam compositionem , non quando profertur, sed quando coniungit praedicatum subiecto : quod nihil aliud est dicere quam cum oratio est integra. - Et quia prius natura significat quam consignificat, ideo ly est, sicut non significat compositionem ante integritatem orationis, ita nec consignificat tunc quando profertur, sed tunc quando integratur oratio.

De subiecto autem dupliciter etiam idem manifestatur in proposito. Tum quia talia sunt subiecta qualia permittuntur a praedicatis. Et propterea ante praedicata non

habent suppositionem suam. - Tum quia clare perspicimus quod, dictis istis duabus dictionibus, Homo est, ut formetur propositio de tertio adiacente, nullus intellectus habetur tam subiecti quam copulae, sed variabitur utriusquc sensus iuxta varietatem praedicati, ut patet formando duas propositiones quarum una sit, Homo est albus , et altera, Homo est species : clare enim in his liquet et subiectum et copulam praedicatum expectare , ita quod varietas praedicati varietatem inducit et in tota oratione, et in subiecto, et copula, ut patet discurrenti.

Et simiUter oratio ista, Hoc est corpus meum. Ly hoc non demonstrat tunc cum profertur, neque ly est significat aut consignificat tunc cum profertur, compositionem . seu coniunctionem inter ly hoc et corpus Christi: ut ex hoc convincitur quod, si quis subiungendo non apponeret corpiis meum, sed ly panis aut ly pronomen , enuntiatio non esset falsa ; quarum tamen utramque oporteret esse falsam si ly est significasset tunc cum proferebatur, coniunctionem inter hoc et corpus Christi.

Loquendo igitur de quando oratio seu verbalis copula significat aut consignificat, sentiendum est quod tunc primo significat aut consignificat cum primo oratio integratur. Et hoc non ex intentione proferentis, sed ex vi ipsius orationis : ut patere potest ex dictis. Nec istud quando significatur aut consignificatur per orationem seu copulam verbalem, sed est quando adiacens seu mensurans significationem et consignificationem : attenditur enim secundum mensuram orationis significantis et consignificantis, ut patet in orationibus de praeterito. Et, ut hoc concludamus, istud quando se tenet ex parte mensurae seu durationis enuntiationis significantis et consignificantis : illud vero quando quod per copulam seu orationem consignificatur, se tenet ex parte mensurae seu durationis rei significatae. Et propterea clare patet haec duo quando maxime ab invicem posse distare, quantum distat mensura integrae orationis a mensura rei significatae.

Et hinc patet commune esse omni enuntiationi significare et consignificare tunc cum integratur: quia tunc primo est oratio, et per hoc, tunc primo significat et consignificat. Sed, sicut orationes differunt inter se quantum seu tempora consignificata.

Et haec in communi dicta si perspexeris, ambiguitates per quas discurrit Scotus *, evanescent. * Loc. cit. supra,

III. Descendendo autem ad propositum, advertendum est quod contingit ista duo quando, sciHcet ex parte mensurae significationis et ex parte mensurae rei significatae, coincidere in unum et idem quando, ita quod illud idem tunc sit quando oratio significat et consignificat, et quando significatum consignificatur esse. Contingit autem hoc in proposito ex ratione in littera reddita: quia scilicet oratio ista, Hoc est corpus meum, est conversiva panis in corpus Christi in instanti, et oratio ista significat conversionem ipsam ut in termino. Ex re siquidem significata habetur quod ly est consignificat instans conversionis panis in corpus Christi, seu, et in idem redit, quo primo hoc est corpus Christi : et quia illud instans coincidit cum instanti quo haec oratio integratur, ideo dicitur, et bene, quod oportet hanc orationem intelligere secundum ultimum instans prolationis. Et quoniam consignificare instans conversionis convenit huic orationi ex natura sua , qua est oratio sacramentalis, seu factiva conversionis, seu conversiva panis in corpus Christi ; ideo ex virtute sermonis talis, scilicet sacramentalis conversivi, habet haec oratio quod consignificet instans conversionis.

IV. Circa demonstrationem vero quam facit ly hoc

cum dicitur, Hoc est corpus meum *, licet varia verba di- ' .cf. num. i, cantur : quoniam in littera dicitur demonstrari contentum ^"""^' in generali sub istis speciebus; Scotus autem * specificando * Loc cit. condicit demonstrari individuum entis, quia ly hoc, quantum 1^,"^. «q., 'fin. ' est ex se, demonstrat individuum universalissimi , utpote

QUAESTIO LXXVIII, ARTICULUS VI

de quo possint omnia inquiri : - mihi tamen videtur quod demonstret individuum substantiae, idest, hanc substantiam.

Et quidem quod demonstret individuum, nulli est dubium : quoniam non universale, sed singulare aliquod est tam quod convertitur in corpus Christi, quam de quo enuntiatur corpus Christi.

Quod vero sit individuum substantiae, probatur. Tum ex eo quod ly hoc est pronomen demonstrativum substantiae. - Tum ex eo quod haec demonstratio debet esse certa. Demonstrando autem hanc substantiam, demonstratio est certissima : quoniam haec substantia est corpus Christi. Sed si demonstraret individuum entis, demonstratio remaneret ambigua, immo magis falsa appareret quam vera: nam ly hoc ens posset demonstrare tam accidens quam substantiam , cum utrumque sit hoc ens ; et magis appareret demonstrari accidens, propter demonstrationem fieri stantiae, demonstratio est simplicior et purior, non egens glossis. Nam, apposita ante sensus hostia, et dicendo, Haec substantia est corpus meum, non oportet ad glossas recurrere : Quid est illud quod est conversum in corpus Christi? aut, Quid est illud quod hic adoramus? et huiusmodi.

V. Est autem sententia haec etiam Auctoris. Nam ex-

presse dicit, in responsione ad primum et secundum, quod

ly hoc demonstrat substantiam sine qualitate *, idest, sine ' i" fi"<: «orp-

determinatione alicuius propriae naturae *, puta panis aut * Re»p- ad >•

corporis Christi. - Et hoc idem intendit dicendo quod

demonstrat contentum in generali sub istis speciebus *. Sci- ' '" fi"' <=°'"P-

vit enim quod non demonstratur universale aliquod: sed

circumlocutus est individuum communioris seu generalioris

ab accidentibus distincti, ac sub eis contenti. Dantur enim

individua magis et minus universalia, sicut dantur naturae

magis et minus universales : est enim intelligere Socratem

in praedicamento substantiae esse non solum hunc homi-

nem, sed hoc animal, hoc vivam, hoc corpus, hanc sub-

stantiam. Et sic haec substantia, demonstrata per ly hoc,

est contenta sub istis accidentibus in generali, idest, com-

muniter se habens ad panem et corpus Christi, pro quanto

ab utroque abstrahendo significatur.

nomen loco cuius potest poni hoc , sit individuum entis communissimi analogice etiam ad entia rationis ; quia tamen certitudo demonstratae rei praeponderat , quoniam res demonstrata; ratio illa ad communia nominum ideo posthabenda est, ne in ambiguo nos demonstratio relinquat, sed certos demonstratio reddat quod haec substantia est corpus Christi.

art. 8.

' Qu. Lxxiii, art.

'^" Art. 4, ad 3 ; art. 5 , arg. i ; qu. Lxxv, art. 2,7.