Thomas de Vio (Cajetan) · commentaire

Q. 77, De accidentibus huius sacramenti remanentibus post consecrationem

Commentaria in Summam Theologiae — IIIa Pars, Q. 77, De accidentibus huius sacramenti remanentibus post consecrationem

Pré-Vatican II non-magisteriel
Version unique

Commentaria Cardinalis Caietani — De accidentibus huius sacramenti remanentibus post consecrationem

Editio Leonina, Tomus XII, Romae 1906.

Quaestio 77

Articulus 5

IN articulo quarto , ubi de corruptione horum accidentium agitur , perspice caute Auctorem loqui de eorum accidentium corruptione per modum termini. Et hoc tam cum corrumpuntur quasi ad corruptionem subiecti, hoc est, sicut corrumperentur ad corruptionem subiecti ; quam cum corrumpuntur directe, seu per se. Hoc enim perspiciendo , clara reddetur littera , tam in corpore quam in responsione ad primum, ubi separationem formae a materia quasi per accidens in termino corruptionis ponit, quia

annectitur dicta separatio deperditioni sui esse in materia. Hinc enim surgit quod, quia esse illud, etiam sequestratum a materia, est corruptibile ut prius, quia retinet naturam priorem : - ut terminare corruptionem possit sine separatione formae a materia, quae non est. Et similiter, quia huiusmodi esse sic separatur, et separatum conservatur, ut proprium erat et conforme subiecto, puta pani vel vino; ita potest terminative corrumpi quasi ad corruptionem subiecti, sicut prius, ut in corpore articuli dicitur.

Caiet. post art.i.

s. Tli. lect. VII. Ill.cap.viii, n. 1, 8. Th. lect. XIII ; lib. I, cap. i; de lib. II, cap. 1.

Articulus 5

ment.

1, Com-

XII, qu. IV, art. 2, conclus. 3. - Cf.

1N articulo quinto, in quo fere omnia supra * dicta continentur, adverte, in responsione ad tertium, tres esse opiniones de modo quo in instanti generationis novae substantiae ex speciebus sacramentalibus fit materia: vel per creationem ; vel per reparationem ; vel per conversionem *. Et multi quidem tenent quod per creationem redit materia. Et ratio aifertur a Petro de Palude *, quia nullum fit propterea opus novum, quod scilicet non fuerit factum in operibus sex dierum. Nam creatio antiquum opus est, et continue admiscetur in generatione hominis.

Auctori autem haec via non placet, ut patet in corpore huius articuli : quia ex ipsa consecratione non est ut materia creetur vel recreetur.

II. Et propterea tenet aham viam, scilicet quod per modum conversionis, seu transitionis, quantitas transit in materiam : ita quod virtute primi miracuH datum est quantitati ut sit vice-materia durante sacramento, et in termino sacramenti, hoc est in primo non-esse sacramenti, sit vere materia; quemadmodum in politicis princeps unico imperio constitueret aHquem proconsulem vivente consule, ita quod in obitu consuHs sit consul.

Nec propterea putes sentire Auctorem quod agens naturale faciat de dimensionibus materiam. Hoc enim stultum est : quoniam agens naturale non facit primum subiectum suae actionis, sed supponit illud. Sed perspiciendum est quod agens naturale agit in vice-materiam, disponendo illam, tanquam si esset materia, ad formam substantiae generandae : et hoc usque ad instans generationis exclusive. In instanti autem generationis , quod est primum non-esse sacramenti, dimensio, actione divina, virtute primi miraculi, transit in materiam dispositam pro forma iUa ac si praefuisset. Et sic in eodem instanti na-

turale agens introducit in illam formam substantialem cum quantitate simili priori immediate ante illud existenti. — Et sic inveniuntur consonare omnia reliquis generationibus naturalibus. Nam naturale agens generando et agit in quantum usque ad instans generationis ; et in instanti generationis attingit nudam essentiam materiae, educendo de illa formam substantialem, et generando compositum de genere substantiae, corrumpendoque vice-panem; ut sic semper generatio unius sit corruptio alterius *, et e contra.

Ultra autem rationem allatam ab Auctore, in promptu est alia ratio : scilicet quia idem debet esse patiens et quod passum est in generatione substantiali ; nam eadem materia est quae disponitur ad formam ignis, et quae recipit illam. Sed secundum alias opiniones non est idem quod patitur et quod passum est : nam patitur species sacramentalis; et passum deforis venit, per creationem vel reparationem. Secundum hanc autem viam, idem est patiens et quod passum est: nam patiens est dimensio ut vice-materia; et quod passum est est ipsamet dimensio iam vera materia.

III. Ad rationem autem pro altera opinione * , dicendum est quod secundum istam viam minus ponitur de novitate: immo ponitur res simillima miraculo transubstantiationis. Quoniam transitus dimensionis vice-materiae in veram materiam facillimus est, utpote de uno proportionali in aliud: et, ut dictum est, non est opus novum, supposita transubstantiatione panis in corpus Christi.

Praevalet autem nostra haec opinio ex alio capite in littera allato : quia scilicet nihil ponitur quod ex vi primi miraculi non fiat. Et hoc potissimum erat considerandum.

IV. Nec fallaris in refutatione aliarum opinionum, dum in corpore huius articuli legis multa asserta impossibilia.

lib. III, cap. VIII, n. I, s. Th. lect. XIII ; de Gen. et Corr. lib. I, cap. III, n. 7, s. Tn. iect.vii; deParl. Animal. , lib. I, Animal., lib. II,

Num. 1.

QUAESTIO LXXVII, ARTICULUS VI

' Qu. Lxxv, art. 4, ad 3.

XII, qu. IV.

«c.lib.I. cap.ix, n. 4, s. Tli. lect. XV; de Gen. et Corr. lib. I, cap. IV, n. 6, 8. Tn.

phys. lib. VH, lib. VIII, lect. V.

quae, secundum Auctoris doctrinam, possunt per divinam omnipotentiam fieri. Oportet siquidem memorem esse consuetudinis Auctoris. Consuevit siquidem in quolibet genere loqui et iudicare et asserere secundum ordinem illius generis. Et propterea, cum tractetur hic de sacramentis, possibile vel impossibile censet et asserit secundum ordinem sacramentalem , ut etiam superius * diximus. Secundum quem ordinem dicitur quod annihilatum non potest redire ; et similiter quod corpus Christi non potest converti in substantiam panis et vini. Non sis ergo soUicitus ut respondeas obiicientibus Auctori quod contradicat sibi ; aut quod abbreviet divinam omnipotentiam, tanquam deficientem in potentia conversiva corporis Christi in panem. Docuit enim Auctor superius * posse Deum convertere quodcumque ens creatum in quodcumque aliud creatum, propter communionem in entitate creata, etc.

V. Circa praedicta superest adhuc dubium , a Scoto * tractatum, circa rarefactionem specierum sacramentaHum : an sciHcet nova illa quantitas , seu quantitatis particula, quae per rarefactionem fit, sit naturaliter a naturah agente. Apparet enim hoc impossibile *.Tum ex parte actionis. Quia nulla actio naturalis agentis est sine subiecto. Huiusmodi autem actio, qua fit nova quantitas, est sine subiecto.

Tum ex parte rei actae. Quia nullum agens naturale producit formam sine subiecto omnino. Quantitas autem illa omnino caret subiecto.

Tum ex parte ordinis. Quia tota raritas est per se terminus illius alterationis, habens pro proprio subiecto totam quantitatem, sicut pars partem. Ergo tota raritas praesupponit totam quantitatem. Ergo illa quantitas est prius naturaliter maior quam ista raritas sit inducta. Non est ergo quantitas illa ab agente naturali.

Tum ex parte agentis naturalis. Quia agens naturale naturaliter requirit patiens ut con-causam materialem receptivam formae seu actus qui fit. Non est ergo absque miraculo novo quod agens naturale agat sine materia, aut cum vice-materia.

Et concludit Scotus oportere dicere vel quod quantitas ista non sit ab agente creato : vel quod agens creatum possit agere sine passo in quod agat. Et quoniam hoc secundum videtur destruere fundamenta philosophiae naturalis *, in primum declinat.

VI. Mihi autem , Auctoris vestigia sectanti , utrumque facile evitandum apparet, tenendo quod huiusmodi extensio quantitatis sic ab agente naturali fit quemadmodum fieret si conversa substantia subesset. Ubi scito, ex philosophia Peripatetica, quod non omne quod quandoque est et quandoque non est, habet suum proprium fieri. Quaedam enim sunt et non sunt absque eo quod generentur et corrumpnntur *, quoniam consequuntur generationem et corruptionem aliorum. Et de eorum numero est nova quantitatis pars quae per rarefactionem fit. Cum enim vinum rarefit, rarefaciens generat raritatem ; et, nulla alia actione interveniente , raritas illa fert secum extensionem quantitatis; et non sunt ibi duae actiones, quarum una producat raritatem, et altera extendat quantitatem. Et propterea quantitas nova est absque hoc quod fiat, secundum

veram philosophiam. Et simili modo species vini in Eucharistia si a sole vel igne rarefiant, extendetur quantitas consecutive a rarefaciente.

VII. Ad primam autem obiectionem in oppositum *, iam patere potest responsio : quod nulla est opus actione sine subiecto. Quoniam sola rarefactio sufficit: rarefactio autem est subiective in quantitate, in qua est raritas.

licet forma quae fit ab agente naturali , fiat in subiecto ; quod tamen consequitur ex actione agentis naturalis, eundem potest modum essendi habere quem habet subiectum in quod tale agens agit. Et propterea, si quantitas quae rarefactione extenditur , est in subiecto , nova etiam particula erit in subiecto; et similiter, si quantitas quae rarefactione extenditur , non est in subiecto , sed est vicesubiectum , particula quoque nova erit sine subiecto et vice-subiectum ; quoniam quantitas est patiens in huiusmodi alteratione. - Nec intelligas particulam quantitatis novam esse sine subiecto ex novo miraculo, vel ex hoc quod continuatur quantitati praeexistenti : sed ex hoc quod educitur de potentia dimensionis vice-materiae, ipsa vicemateria permanente. Ex vi siquidem primi miraculi, sicut datum est quantitati non solum sustinere praesentia accidentia, sed etiam omnia possibilia educi de substantia conversa ipsa manente; ita datum esse oportet ut separata existat quantumcumque extensa quanta afficere posset conversam substantiam si subesset. Unde, si species vini in tantum rarefieret ut vini substantia tantam extensionem non sufferret, desineret sacramentum, et nova substantia generaretur.

iuxta multiplex causarum genus. Et propterea, licet quantitas, sive nova sive antiqua, sit secundum ordinem causae raaterialis prior raritate, ut recipiens prius dicitur recepto ; secundum tamen ordinem causae tam finalis quam formalis quam agentis , raritas est prior : prius enim intendit rarefaciens raritatem quam extensionem concomitantem. Nec est verum simpliciter et absolute quod rarefactio, seu raritas quae fit, praesupponat maiorem quantitatem : quamvis hoc sit verum secundum quid, hoc est cum ista additione, secundum ordinem causae materialis. Nam, simpliciter et absolute loquendo, extensio quantitatis praesupponit rarefactionem, sicut consequens id ad quod sequitur. Et rursus simpliciter et absolute dicendum est quod raritas quae fit, cum fit, fert secum receptivum suum, scilicet maiorem quantitatem. Et hoc sive rarefactio fiat in mera substantia, sive in vice-substantia.

miraculo ad hoc quod agens naturale naturaliter agat in vice-subiectum seu materiam. Nihil enim refert ex parte agentis an subsit verum subiectum , aut aliquid aequivalens: quoniam de aequipollentibus eadem est ratio, et idem est iudicium. Et propterea, cum dicitur agens naturale naturaliter requirere materiam con-causantem, subintelligitur, vel aliquid aequipollens : quoniam, ut dictum est, par est ratio et iudicium de aequipollentibus.

Et haec de tota hac quaestione dicta sufficiant.

Num.