Thomas de Vio (Cajetan) · commentaire

Q. 76, De modo quo Christus est in hoc sacramento

Commentaria in Summam Theologiae — IIIa Pars, Q. 76, De modo quo Christus est in hoc sacramento

Pré-Vatican II non-magisteriel
Version unique

Commentaria Cardinalis Caietani — De modo quo Christus est in hoc sacramento

Editio Leonina, Tomus XII, Romae 1906.

Quaestio 76

Articulus 1

IN titulo primi articuli ly totus Christus importat eius divinitatem et humanitatem, animam et corpus, partesque corporis omnes.

In corpore eiusdem articuli dubium occurrit ex Durando, in W Sent., dist. x, qu. 11, contra hanc propositionem communem arguente, scilicet : Si aliqua duo sunt realiter coniuncta, ubicumque est unum realiter, oportet et reliquum esse. Solvit enim primo eam, dicens esse veram de existentia in loco localiter: non autem de existentia in loco alicubi per habitudinem praesentiae, qualiter contingit in proposito. Et ratio est, quia duorum realiter coniunctorum potest alterum habitudinem habere praesentiae ad a"liquid, et reliquum non habere illam.

Affert deinde instantiam. Quia corpori Christi coniunctum realiter est de facto esse in caelo. Et tamen illud esse in caelo non est sub hoc sacramento, etiam concomitanter.

II. Ad hoc dicitur quod aliud est loqui de habitudine in communi: et aliud est loqui de habitudine tali, puta contenti ad continens. Licet enim duorum coniunctorum realiter unum possit habere habitudinem ad aliquid, et reliquum non; tamen non potest unum eorum habere habitudinem contenti ad continens, et reliquum non. Et quia de taU habitudine est praesens sermo, quoniam credimus Christum veraciter contineri sub specie panis; ideo solida stat communis propositio assumpta in littera , et vera non solum de existentia alicubi localiter, sed etiam de e.xistentia reali sacramentaliter, quam significamus per contineri sub sacramento.

omnibus intelligitur de his quae insunt Christo absolute : et non per respectum ad extrinsecum, de quorum numero est esse in loco. Et hanc limitationem subintellectam explicat inferius Auctor in articulo quinto, ad tertium.

III. In eodem articulo, in responsione ad tertium, nota, Novitie, novos terminos, scilicet : per modum substantiae, per modum quantitatis. Et adverte, pro hoc loco et pro articulo tertio et quarto specialitcr, ne oporteat idem sae-

pius repetere, tria haberi in littera ab Auctore de istis modis.

Primum attribuitur modo substantiae quod propria totalitas substantiae continetur indifferenter in parva vel in magna quantitate. Et per hoc intellige quoque suum oppositum: scilicet quod modo quantitatis attribuitur quod totalitas quantitativa non continetur indifferenter in parva vel in magna quantitate, sed praecise in aequali.

Secundum, quod explicatur in articulo tertio, est quod modo substantiae attribuitur quod natura substantiae tota est sub qualibet parte dimensionum sub quibus contitietur. Et per oppositum intellige attribui modo quantitatis quod tota quantitas non est sub qualibet parte dimensionum loci sub quibus continetur.

Tertium, explicativum utriusque, quod in articulo quarto, tur quod eius natura est tota in toto et tota in qualibet parte. Et per oppositum modo quantitatis attribuitur ut sit tota in toto loco, et singulae partes in singulis partibus.

IV. In quibus omnibus esto semper cautus, cum de tota substantia aut tota natura sermo est. Quoniam non de totalitate partium quantitativarum, sed partium essentialium, loquimur. Et perinde est dicere, tota substantia, ac si diceretur, integra species substantiae. Integritas enim speciei vocatur propria totalitas substantiae : non quia in sola substantia invenitur, cum inveniatur etiam in accidentibus integritas specifica; sed quia primo invenitur in substantia. Et directe distinguitur contra totalitatem quantitativam: ita quod oppositae conditiones utriusque utramque nobis manifestant.

Est igitur sensus primae differentiae in littera attributae his modis, scilicet per modum quantitatis et per modum substantiae, quod integritas specifica substantiae potest contineri in magna et in parva quantitate, ut patet in homogeneis et heterogeneis in littera : totum autem quantitativum, ut sic, non nisi sub aequali primo continetur; oportet enim locum et locatum aequari.

i8o

QUAESTIO LXXVI, ARTICULUS II

V. Et similiter sensus tam secundae quam tertiae differentiae est quod integritas specifica substantiae est tota, idest secundum suam integritatem , in toto quantitativo, et in qualibet quantitatis parte.

Sed est hic dubitationis locus. Quoniam evidenter constat in substantiis heterogeneis non esse has conditiones veras, sed in homogeneis tantum. Licet enim integritas naturae ignis, aeris, panis, et cuiuscumque alterius homogenei, sit tota, idest secundum suam integritatem specificam, sub tota quantitate sua, et simiHter sub quahbet eius parte, quaeUbet enim pars ignis est ignis, et quaehbet pars panis est panis, etc. : integritas tamen naturae humanae est ita secundum suam integritatem in toto quod non est secundum suam integritatem in qualibet parte; unde non quaelibet pars hominis est homo. Et propterea videtur quod istae duae differentiae non sint substantiae, sed substantiae talis, hoc est homogeneae : et incaute locutus videtur Auctor, seu false, attribuendo hoc modo substantiae absolute.

substantia et substantiae modo absolute: ut patet ex eo quod, sive substantia sit simplex sive ex materia et forma composita, semper specifica integritas substantiae salvatur in tota quantitate et in qualibet eius parte. Et de simplici quidem liquet. De composita vero ex materia et forma, manifestatur ex eo quod non respondet forma uni parti quantitativae, et materia alteri parti quantitativae. Nec ex ratione compositi ex materia et forma aliquid invenitur obstare ad hoc quod integrum compositum sit in qualibet parte : alioquin hoc non salvaretur in substantiis homogeneis, quas constat compositas esse ex materia et forma. Unde accidit substantiae ex hoc quod heterogenea est, quod non sit tota in quaHbet parte. Et accidit hoc ex parte materiae, quam oportet difformem esse in talibus substantiis.

VI. Dubium aherum superest, an per modum substantiae inteHigat Auctor id quod communiter dicitur, esse indivisibiliter. Et est ratio dubii, quia in articulo tertio Auctor, declarando modum substantiae, dicit : per modum

substantiae , idest per modum quo substantia est sub dimensionibus. Ex hac enim declaratione habetur quod modus substantiae non importat indivisibilitatem : nam substantia sub dimensionibus non est indivisibiliter , immo extenditur.

tiae importat id quod communiter dicitur, esse indivisibiliter. Ad hunc enim modum spectant omnes conditiones et differentiae supra * positae. Sed caute attendendum est quod indivisibilitas respicit propriam totalitatem substantiae, hoc est, integritatem naturae. Ita quod dicere quod substantia est indivisibiliter, est dicere quod integritas specifica substantiae non dividitur secundum divisionem dimensionum seu partium quantitativarum : quia non respondet una pars specificae naturae uni parti quantitativae et altera alteri , sed integritas naturae ita est sub totis dimensionibus quod etiam integra natura est sub qualibet parte dimensionum. Est ergo substantia per modum substantiae, idest, indivisibiliter secundum integritatem naturae, sub dimensionibus.

Et cum hoc stat quod extendatur sub dimensionibus. Quoniam huiusmodi extensio non toUit indivisibilitatem integritatis naturae, sed ponit solam divisionem quantitativam, ex eo quod af&cit illam solam ut subiectum : quam etiam non poneret in illa substantia existente sub ipsa, si non af&ceret illam. Et propterea corpus Christi , succedens substantiae panis quantum ad subesse dimensionibus remanentibus , et non quantum ad afhci dimensionibus iUis , non extenditur ad extensionem dimensionum : sicut extendebatur per illas substantia panis ex hoc quod af&ciebatur iUis ut subiectum ipsarum.

Conclude ergo, et tene, quod substantiam per modum substantiae existere in aliquo est substantiam indivisibiliter esse in illo. Et non dico substantiam esse indivisibilem, sed, substantiam esse indivisibiliter in illo: hoc est, substantiam se habere ad illud indivisibiliter, et non quantitative seu divisibiliter , hoc est coextense, sicut quantitas locati coextenditur quantitati loci.

Articulus 2

1N secundo articulo, circa id quod in calce corporis dicitur, sicut erat in rei veritate, chimaera potius quam dubitatio ex Scoto, in dist. x, qu. 4, Quarti Sent., occurrit, tenente quod non sequitur simpliciter necessario, si corpus Christi habet partes et proprietates suas sub modo sacramentali, quod habeat eas sub existentia naturali. Et in tantum procedit quod ponit quod ante incamationem Verbi Dei, potuit ita vere Eucharistia fuisse sicut et nunc * : et hoc tam quantum ad significationem , quam quantum ad rem signatam et contentam. Et rursus , si corpus Christi annihilaretur secundum suum esse naturale, Eucharistia tamen vere posset manere, etiam quantum ad rem contentam. Si tamen corpus Christi corrumperetur corruptione naturali, puta quia forma corporeitatis separaretur a materia prima, non remaneret Eucharistia quoad rem contentam.

II. Et fundamentum Scoti est *. Quando existentia aliqua est indifferens ad duos modos, potest simpliciter haberi sub uno.modo sic quod non sub alio. Sed existentia corporis Christi simpliciter, seu realiter, indifferens est ad istos duos modos , sciUcet naturalem et sacramentalem. Ergo potest haberi sub uno sine altero.

Et si dicatur, inquit Scotus, quod maior propositio intelligitur quando neuter modus dependet ab altero; modus autem sacramentalis dependet a naturaU : - contra. Existentia sub modo naturaU non est de essentia existentiae sub modo sacramentaU, nec est eius causa. Ergo ista non dependet ab illa. - Prima pars huius antecedentis patet. Quia res Eucharistiae non habet ibi modum existendi naturalem, scilicet extensivum. Haberet autem, si esset de essentia illius existentiae: quia omne habens aliquid habet illud quod est de essentia eius. - Secunda pars probatur. Quia Deus est causa immediata illius existentiae, scilicet corporis Christi in sacramento.

III. Praeterea *, Eucharistia non dependet a modo naturali ut a sacramento, vel re sacramenti. - Quod ultimum probatur. Quia res sacramenti est existentia sub alio modo disparato, idest sacramentali.

IV. Praeterea *, Deus potest sine quocumque causato extrinseco alicui, illud causare. Sed existentia modo naturali non est intrinseca Eucharistiae. Ergo, etc.

Et si dicas quod maior est vera de absolutis , et non de respectu , quia respectus sine fundamento et termino fieri nequit, Eucharistia autem includit respectum cuius

terminus est existentia modo naturali : - contra. Existentia, licet sit eadem sub duobus modis, sciUcet naturali et sacramentali, tamen non est terminus relationis quae includitur in Eucharistia sub modo naturaU, sed sub modo disparato. - Quod probatur. Eo modo est res contenta in Eucharistia, quo modo est primum signatum huius signi. Sed existentia sub modo naturali non continetur hic realiter, sed sub modo alio disparato, scilicet sacramentali. Ergo.

Multa alia affert Scotus, quae etiam referre pudet, ne tanto tempore in chimaeris verser.

V. Ad aliqualem claritatem horum, scito dignum admiratione esse quod, cum Scotus supra corpus Christi verum quod est in caelo, nihil addere ponat esse in hoc sacramento nisi terminum extrinsecus advenientem, puta respectum praesentiae ad species panis *, - quomodo potuerit etiam fingere, si auferretur corpus Christi per annihilationem, remanere aliud, etiam per divinam omnipotentiam , quam illum respectum praesentiae , Deo illum conservante. Nam, si nihil aliud remaneret nisi dictus respectus, quomodo fingi potest quod remaneant partes et proprietates corporis Christi? Et si aliquid aliud quam Ule respectus remanet, oportet quod esse sub sacramento plus addat supra corpus Christi quam iUum respectum. Quocirca, si conservaretur a Deo respectus ille non conservato Christi corpore in rerum natura, non esset corpus Christi sub sacramento: quemadmodum, si conservaretur respectus ubicalis quo corpus Christi est in caelo non conservato corpore Christi, non esset corpus Christi in caelo. Aliud quippe est conservari respectus istos extrinsecos : et aliud conservari corpora quorum sunt. Magnaque differentia est inter requisita et concomitantia ad verificationem respectuum tantummodo : et inter requisita et concomitantia ad verificationem denominatorum corporum ab illis respectibus. Ad verificandum siquidem respectum iUum conservatum , suf&cit quod respectus ipse sit: nec inde sequitur quod res quae denominabatur, amplius denominetur. Si enim respectus praesentiae solus conservaretur, esset praesentia sine corpore aliquo praesente : sicut , si esse in caelo tantum conservaretur, esset esse in loco sine aliquo existente in loco.

Et haec sint dicta ad claritatem doctrinae, et secundum veritates conditionales , non curando de possibilitate vel impossibUitate antecedentium et consequentium.

qu. I. - Cf. qu. Lxxv, art. I , Comment. num. xii.

iSa

QUAESTIO LXXVI, ARTICULUS III

ffinX ;d».:i:

VI. Et ut omnibus satisfiat, singillatim respondendum est rationibus Scoti. Ad primam * igitur dicitur primo, quod minor est falsissima, scilicet quod existentia corporis Christi est indififerens ad modum naturalem et modum sacramentalem. Nulla enim substantia est indifferens ad esse absolutum vel respectivum : nisi absolutum sit indifferens ad se et ad genus aliud, quod implicat contradictionem. Unde corpus Christi est ita determinatum ad modum essendi naturalem, sicut est determinatum ad esse seipsum: quia tunc perdit esse seipsum, cum perdit esse modo naturali. Ad modum enim sacramentalem se habet corpus Christi ut ad esse superveniens tanquam accidentale quoddam.

Et propterea responsio recitata , quod modus sacramentalis dependet a naturali, vera est : non solum ea ratione qua superveniens dependet ab eo cui supervenit ; sed ea ratione qua denominatio dependet a re denominata, et respectus a termino seu fundamento, et includens ab incluso.

Et ad obiectionem Scoti dicitur quod aliud est loqui de ipsa existentia, idest praesentia, in sacramento : et aliud est loqui de re existente, idest praesente, in sacramento. Si enim sit sermo de ipsa existentia seu praesentia, tunc , consequenter loquendo de ipsa , secundum naturam respectuum loquendum est. Et sic consequentia inducta a Scoto non valet : quia respectus dependet ab aliquo quod nec est de essentia eius nec causa eius; dependet enim a termino, seu ad terminum, et non potest esse sine termino, qui nec est de essentia eius nec causa eius.

Si autem est sermo de toto hoc, scilicet re existente seu re praesente, tunc falsum est antecedens pro prima parte : quia de essentia rei praesentis sacramento est ipsamet res praesens, scilicet corpus Christi habens suum esse naturale.

Et cum contra hoc sophistice instatur : Si corpus Christi habens suum esse materiale , esset res Eucharistiae, haberet ibi modum essendi naturalem, idest extensivum : — clarissima patet responsio, quod mutatur res praesens in

modum praesentiae. Est siquidem res praesens Eucharistiae modus Christi naturahs : sed modus praesentiae non est modus ille naturahs, sed modus sacramentaUs. Et propterea diximus quod est de essentia rei praesentis: et non diximus quod est de essentia modi praesentiae.

VII. Ad tertium * dicitur quod corpus Christi verum in suo esse naturali est Eucharistia , et sacramentum , et res sacramenti: ut patet in Magistro Sententiarum, IV lib., dist. vni *, et Augustino ibidem allegato.

VIII. Ad quartum *, sustinendo responsionem recitatam, dicitur quod terminus seu fundamentum respectus praesentiae est corpus Christi in esse suo naturali. Et ad probationem in oppositum dicitur quod committit manifeste sophisma figurae dictionis, divertendo a re ad modum rei, hoc est, a re praesente ad modum praesentiae, a re contenta ad modum quo continetur. Existentia enim corporis Christi in suo modo naturali est res primo contenta et significata, dicente Christo, Hoc est corpus meum: dicendo enim corpus meum sinc additione aliqua, procul dubio significavit corpus suum in suo esse naturali. Modus autem quo continetur, non est res significata neque contenta in hoc sacramento, sed modus continendi. Et constat non valere argumentum : Corpus Christi non continetur modo naturali, idest extensivo: Ergo res contenta non est ipse modus naturalis et extensivus corporis Christi, ut patet.

IX. Et hinc manifestum est chimaeram esse quod ante incarnationem Christi potuerit vere esse hoc sacramentum sicut nunc *. Dato enim quod Deus potuisset ef&cere sub accidentibus panis eundem respectum praesentiae qui nunc fieri dicitur, nulla tamen res inveniretur propterea praesens: quia nec corpus Christi, quod non erat; nec alia res. Et propterea falsa fuisset haec propositio, Hoc est corpus meum : nulla enim alia veritatis eius ratio assignatur nisi quia hoc est corpus illud quod est in caelo; ita quod illud quod est in caelo , veraciter continetur sub specie panis. Ac per hoc, si corpus Christi quod est in caelo, in seipso annihilaretur, nullum remaneret fundamentum veritatis huius, Hoc est corpus meum.

ibi.

Articulus 6

III sqq.

' kns\o. Analyt. Poster.\h.l,c3o. IX, n. 7. - S. Tn.

TN titulo ly mobiliter extenditur tam ad motum quam lad mutationem. Dupliciter enim cum possit dubitari de mobilitate corporis Christi in sacramento , vel de motu locali ad motum hostiae, vel de mutatione qua desineret esse in sacramento, ad utrumque modum extendit se ly tnobiliter.

II. Circa doctrinam traditam in hoc articulo, adverte prLmo, Auctorem sentire quod Christum esse sub hoc sacramento est esse quoddam relativum, dum dicit : Per hoc ipsum quod dicimus ipsum esse sub sacramento , significatur quaedam habitudo eius ad hoc sacramentum. Hinc enim manifestat non esse idem esse Christi corporis in se, et esse eiusdem in sacramento. Quod sub ahis verbis explicatur dicendo : Aliud est esse Christi corpus in seipso, et aliud est contineri sub sacramento ipsum idem Christi corpus in seipso existens. Non discedes ergo ab Auctoris doctrina loquendo seorsum de conversione panis in substantiam corporis Christi, et de habitudine Christi ad hoc sacramentum, ut superius * fecimus. — Nec propterea putes explicatum esse modum quo Christus est in hoc sacramento. Nam explanatio huiusmodi est per communia valde, scilicet per relationem seu habitudinem: nescitur autem res aliqua nisi per propria cognoscatur *.

III. Circa conclusionem illam, Corpus Christi ad motum hostiae movetur per accidens , duplex occurrit obiectio. Prima ex Durando, opinante oppositum, in lib. IV Sent., dist. x, qu. iii. Secunda ex Scoto *, eadem distinctione, qu. vx *, opinante non contra motum, sed contra motorem.

Arguit ergo Durandus corpus Christi nullo modo moveri ad motum hostiae, nec per se nec per accidens *. Quia corpus Christi et hostia non sunt unum secundum subiectum ; nec se habent ut continens et contentum ; nec habent colligationem vel contactum.

Et quia corpus Christi existens in caelo localiter , fit de novo existens in hoc sacramento absque motu locali,

tam per se quam per accidens. Ergo, a fortiori, existens in hoc sacramento non movetur ad motum hostiae.

IV. Scotus autem *, putans corpus Christi ad motum * <^f- ""™- ^■hostiae moveri quidem per accidens, sed ndh nisi imme-

diate a Deo , probat hoc ultimum hac ratione. Quando aliqua coniunguntur praecise per actum voluntatis contingenter se habentis ad illam coniunctionem, si unum illorum secundum se sit mobile omnino improportionatum , et reliquum proportionatum , illud movens non eadem motione potest movere utrumque coniunctorum.

Probatur ista ratione et exemplo. Ratio est quia, si movet unum quod est sibi proportionatum, non propterea movet per accidens reliquum : quia reliquum non est praesens illi moto sicut actus potentiae aut e converso ; nec simpliciter ex aliqua alia necessitate naturali, sicut grave est praesens navi vel currui cui innititur, et propter hoc simul movetur cum illo ; sed est praesens sola voluntate , quae potest non velle coniunctionem illam , stante tamen motione alterius.

Exemplum est. Si angelus voluntarie faceret se esse praesentem lapidi, si moveo lapidem, non propterea moveo angelum : qui non est per se mobilis a virtute mea ; nec per accidens in proposito , quia nec forma nec pars est lapidis mobilis per se a me. Unde angelus in termino motus lapidis per propriam suam actionem esset ibi ubi est lapis, et non per actum meum.

Et tunc subsumitur minor. Sed corpus Christi est praesens speciei sacramentali tantum per actus voluntatis animae. Ergo, etc.

V. Ad evidentiam horum, videtur mihi quod cum Du-

rando * nulla sit quaestio secundum rem , sed forte in ' ><"™^ '"■

solis verbis. Si enim perspiciatur ex una parte distinctio

facta in littera de duplici esse corporis Christi, vel in se

vel in sacramento; et dictum esse quod corpus Christi

in se non movetur neque per se neque per accidens; et

quod secundum esse In sacramento movetur non per se.

i88

QUAESTIO LXXVI, ARTICULUS VII

sed per accidens ; et si cum his simul perspecta fuerit vis rationum Durandi : manifestum erit quod nulla est diversitas in sententia ; quoniam ad hoc tendunt argumenta, quod corpus Christi secundum se non movetur per accidens ad motum hostiae, quod Auctor fatetur.

Verum si quis contendat his argumentis Christi corpus secundum nuUum esse moveri per accidens ad motum hostiae, facile inveniet responsionem, dicendo ad primum quod inter corpus Christi et hostiam est colligatio secundum esse sacramentale ; et ita quod se habent ut veraciter contentum et continens, ut patet Extra, de Summa Trin. et Fide Cathol., cap. Firmiter.

dentis nec est opus motu, nec concomitatur motus. Sed ad motum sacramenti concomitatur motus rei quae est sacramentum secundum esse sacramentale, per accidens tamen.

VI. Ad Scotum * autem, directe loquentem de Christi corpore ut est in sacramento, dicitur quod ratio aut implicat contradictoria, aut subsumit falsum.

licet , coniunctionem inter aliqua duo : et rationem coniunctionis, scilicet actum voluntatis contingenter se habentem. Et oportet alterum duorum sequentium Scotum dicere : vel coniunctionem illam nuUum nexum ponere inter coniuncta ultra actum voluntatis contingenter se habentem; aut aliquem nexum inter illa ponere causatum a tali actu voluntatis. Non potest dici primum. Quia ipsemet Scotus ponit coniunctionem illam actu voluntatis volitam contingenter. Et minor etiam esset falsa, ut patet; et similiter exemplum de angelo : quia praesentia angeli ad lapidem, et corporis Christi ad sacramentum, non est formaliter per actum voluntatis.

Oportet ergo intelligi quod coniunctio addit nexum quendam inter coniuncta. Et tunc apparet aut implicari contradictoria, puta quod sit nexus aliquis inter duo creata, et quod ille nexus nullo modo coniungat illa nisi praecise per actum voluntatis, quod non est intelligibile : aut minorem esse falsam. Quia inter corpus Christi et hostiam est coniunctio sacramentalis, quae licet effective sit a solo Deo , in se tamen est coniunctiva corporis Christi cum hostia naturali necessitate sacramenti : nam ex vi sacramenti per se habetur esse sacramentale corporis Christi

in hostia; et esse sacramentale coniungit corpus Christi et hostiam, non quia volitum, sed quia in sc est tale.

gelus posset subtrahere praesentiam suam a lapide, si tamen illam non subtrahit, movente me lapidem et transferente illum in domum, angelus movetur, non a se, sed et non est ubi erat lapis.

Et, ad excludendas fugas, pone casum quod angelus fecerit se praesentem lapidi voluntate illius praesentiae continuandae per unam horam tantum: et, stante casu, forma conditionalem. Si angelus, factus praesens lapidi, dormiret per tres horas, et ego moverem lapidem illum per duas horas: in fine motus, angelus esset ubi est lapis; et non per actum angeli; ergo per motum lapidis a me.

VII. Et quamvis haec suf&cerent, ad dicta Scoti facilius tamen potest responderi, dicendo maiorem posse forte habere locum quando utrumque coniunctorum est per se mobile, puta quia ambo sunt corpora: sed quando duorum coniunctorum alterum tantum est mobile secundum se, alterum vero non nisi per accidens mobile est, maior nullum habet locum, quoniam non potest de eis dici quod unum est mobile improportionatum et alterum mobile proportionatum. Sic autem invenitur in proposito: quoniam hostia est mobilis secundum se ; esse autem sacramentale, seu Christi corpus secundum esse sacramentale in hostia, non est mobile per se, sed solum per accidens, ut in littera hac dicit Auctor, et communiter omnes fatentur, dum dicunt esse quoddam esse relativum; respectus enim non nisi per accidens possunt moveri localiter.

Et hinc apparet quid dicendum est ad exemplum de angelo. Quoniam dum moveo lapidem, moveo per accidens praesentiam inter lapidem et angelum. Et similiter, dum moveo hostiam consecratam, moveo praesentiam inter hostiam et corpus Christi: ita quod, translata hostia de altari in plateam, transfertur etiam praesentia, quia corpus Christi de praesente in altari fit praesens in platea, absque hoc quod corpus Christi in se moveatur. Et similiter angelus fieret praesens in domo ad quam translatus est lapis, non quod ipse angelus sit motus a se vel a me, sed quia, transferendo lapidcm, transtuli praesentiam eius in lapide.

Articulus 7

IN corpore articuli multa occurrunt notanda et dubitanda. In primis, circa rationes conclusionis primae, scilicet, Corpus Christi secundum esse quod habet in sacramento, non est visibile oculo corporali, advertendum est quod, licet Scotus, in ult. qu. dist. x IV Sent., impugnet multas rationes quae afferuntur pro hac conclusione ; quia tamen neutram istarum quae in littera afferuntur improbat, immo potius utraque quodammodo utitur: - et secunda quidem, se tenente ex parte visibilis ut terminus est visionis, expresse utitur ; prima quoque , considerante visibile inquantum causa est visionis, quodammodo utitur : - ideo extraneum a praesentis operis proposito duxi defendere rationes alias, quae hic non ponuntur.

II. In secunda ratione, adverte diligenter terminos, ut non fluctues, quasi contraria in Auctoris doctrina inveniens, dum alibi * dicit, cum Averroe **, substantiam particularem percipi a cogitativa, hic vero dicit a solo in-

'•''iwe"4n?ma tcllectu substantiam cognosci. Nec loquitur de substantia ■lext.comm.Lxui' in communi, sed de substantia singulari: quia loquitur de corpore Christi ut est in hoc sacramento; constat autem corpus Christi esse quoddam singulare, et modum essendi in hoc sacramento esse rem singularem. Utrumque siquidem est verum: illud quidem de substantia individuali secundum materiam signatam quantitate; hoc autem de substantia individuali ut habet modum essendi purae substantiae, idest substantiae inquantum substantiae, ut patet ex superius * declaratis de modo substantiae. Et propterea hic dicit: Substantia autem, inquantum huiusmodi, subiacet solum intellectui, etc.

III. Circa secundam partem huius articuli, in qua agitur de visione intellectuali , adverte dici quatuor. Primum ,

lecl.xiii; Opusc. XXIX. de Prin-

Art. 1, Comment. num. iii

quod corpus Christi secundum esse in hoc sacramento, non videtur ab intellectu viatoris hominis. - Secundum, quod nec etiam ab intellectu angelico naturaliter. — Tertium , quod videtur ab intellectu beato angeli vel hominis per visionem divinae essentiae. - Quartum, quod est omnium praedictorum ratio , quia iste modus essendi est penitus supernaturalis, ac per hoc secundum se intelligibilis est a supernaturali intellectu, scilicet divino.

Contra tria autem horum Scotus arguit, in IV Sent. dist. x, qu. vra *. Et primo, contra secundum **, intendens quod tam intellectus angelicus, quam animae separatae, quam etiam hominis beati, potest naturaliter videre existentiam corporis Christi in Eucharistia. Primo, quia intellectus se habens ad intelUgibilia sicut ipsa sunt in se intelligibiUa, intelligit prius substantiam quam quemcumque modum eius. Ergo nullus modus sub quo est substantia, potest impedire intellectionem substantiae a tali intellectu, qui non dependet in intelligendo a sensibilibus.

Secundo. Totum ens creatum est obiectum proportionatum tali intellectui quantum ad cognitionem tam abstractivam quam intuitivam. Si ergo quodcumque ens potest abstractive cognosci a tali intellectu quando non est sibi praesens, sequitur quod potest intuitive intelligi ab eodem quando est sibi perfecte praesens in propria existentia actuali.

Tertio. Virtus potens cognoscere obiectum intuitive dum est praesens , potest cognoscere eius absentiam dum est absens. Sed talis intellectus potest cognoscere praesentiam panis quando est praesens. Ergo potest cognoscere absentiam eius quando est absens. Ergo, eadem ratione, potest cognoscere praesentiam substantiae corporis Christi: quia

Conclus. 3.

igo

QUAESTIO LXXVI, ARTICULUS VII

'* Loc. cit., concIus.3.-Cf.Part. I, qu. Lvii, art. 5,

IV, V.

" Loc. cit., post conclus. 3. - Cf.

corpus Christi in se est obiectum proportionatum etiam intellectui tali ut intuenti ; ergo modus accidentalis ipsius corporis non impedit quin sit obiectum intuibile eidem intellectui.

Quarto. Anima Christi novit naturaliter se esse ubicumque est. Et per consequens novit naturaUter se esse in Eucharistia. Et ita naturaliter potest nosse existentiam corporis sui ibi, quae est sibi ratio quod sit in sacramento.

Quinto. Existentia talis non est excellentius cognoscibile quam existens cuius est existentia. Sed Christus est naturaliter cognoscibiHs a taH intellectu creato. Ergo et quaelibet eius existentia. - Probatur maior. Quia non potest aUquis modus improportionaliter excedere illud cuius est modus.

Sexto. Beatus naturahter videt in aHo beato actum beatificum. Et tamen illa beatitudo non est minus supernaturalis quam existentia corporis Christi in Eucharistia. — Antecedens probatur. Quia substantia ipsius beati est excellentius cognoscibile quam eius beatitudo.

IV. Contra tertium * vero idem arguit **, intendens quod inteUectus beatus nuUo modo per actum beatificum videt corpus Christi in Eucharistia *. Beatus non distinguitur a non beato nisi videndo obiectum beatificum ut sic, et ea quae includuntur in eo ut sic. Sed corpus Christi esse in Eucharistia non est obiectum beatificum, ut patet : nec inclusum in obiecto beatifico. Quod probatur. Quia aeque essentiaUter pertinet ad obiectum beatificum includere in ratione obiecti unam rem vel veritatem unius sacramenti sicut alterius: sicut aeque pertinet ad veritatem fidei credere veritatem unius articuli sicut alterius. Sed in obiecto beatifico non clauditur gratiam infundi taU baptizato, aut suscipienti sacramentum poenitentiae. Ergo, etc.

V. Contra quartum *, rationem scilicet qua modus essendi est penitus supernaturaUs , arguit ibidem * Scotus, quia naturale et supernaturale non distinguunt ens in se, sed tantum in comparatione ad agens. Et propterea, Ucet res aUqua supernaturaUter fiat, postquam facta est, naturaUter cognoscitur.

Et confirmatur assumptum. Quia supematurale et naturale possunt se habere sicut imperfectum et perfectius : puta accidens et substantia.

Et confirmatur rursus subiunctum. Quia fides, spes et caritas sunt habitus supernaturales. Et tamen angeU naturaUter cognoscunt eos, secundum illos qui ponunt in angelo naturaUter rationes cognoscendi omnes species entium.

VI. Ad evidentiam horum, praelibandum est quod parva distantia in principio magna valde apparet in principiatis *. Et hinc est quod ex diversa opinione circa modum intelUgendi, tot quaestiones emanant. Opinantes siquidem intellectum non aUigatum phantasmati inteUigere per motionem ab ipsis rebus quae intelUgi dicuntur, consequenter opinantur intellectus abstractos intueri res praesentes sicut nos videmus corporaliter colores praesentes. Tenentes autem , cum Peripateticis et philosophis , inteUectus abstractos moveri tantum a seipsis seu suis substantus, vel etiam a superioribus eorum, et non ab aUquo inferiori, consequenter ponunt inteUectus abstractos cognoscere quidquid cognoscunt naturaliter, aut per substantiam propriam solam *, quod nos credimus in solo Deo verificari ** ; aut per substantiam perfectam speciebus inteUigibilibus inditis *; aut etiam , ut quibusdam placuit, per substantiam superiorem. Et per consequens intellectus abstracti cognitio naturalis non se potest extendere nisi ad ea quae naturaliter relucent in his quae sunt apud inteUectum abstractum. Et quoniam haec non sunt nisi pertinentia ad naturalem ordinem universi, quoniam solae res pertinentes bus angelicis et in rerum natura, quando vidit Deus cun-

^s^"'-„^^?'a '^^^ quaefecerat, et erant valde bona * ; quaecumque non a naturali cognitione angelorum secundum hanc viam. Secundum quam etiam naturale et supernaturale sunt et differentiae entis, et differentiae modi faciendi. Nam oculi dati caeco nato *, et vinum factum in nuptiis **, differe-

to, lib. I, cap. V, n. 1, 2. - S.Tli.

Summ. lib. II , tract. V, qu. 5. qu. Liv, art. 1.

Part. I, qu. lvi, art. 3; qu. lvii, art. 5.

bant ab aliis ocuHs et vinis secundum naturale et supernaturale quoad modum fiendi tantum. Sed caritas, et incarnatio Christi, et Christum esse sub sacramento, et lumen gloriae, et similia, differunt a virtutibus naturalibus et aliis quae entia naturalia vocamus, penes supernaturale et naturale quantum ad ipsa entia : sunt enim haec ex suo genere supernaturalia entia, quia nulli possunt enti esse aut fi,eri connaturalia, ut alibi * declaravimus.

VII. His praelibatis, ad primum Scoti * dicitur falsam esse minorem, scilicet intellectum abstractum habere se Hoc enim patet esse falsum. Tum quia non sic se habet intellectus abstractus inteUigit et quod est supra se et quod est infra se, per modum sui.

Dicitur nihilominus quod, licet intellectus abstractus videat corpus Christi, non propterea sequitur: Ergo videt eius modum essendi in sacramento. Et hoc, non quia iste modus essendi est excellentioris cognoscibilitatis in se : sed quia est cognoscibile alterius ordinis, scilicet supernaturalis, et propter hoc est extra totum ordinem rerum praesentium cognitionibus naturalibus *.

Et hinc patet responsio ad secundum. Quia falsum est totum ens creatum esse obiectum proportionatum tali intellectui. Et intuitive quidem : quia quaedam, scilicet supernaturalia , sunt de ordine non praesentium cognitioni naturali. Abstractive vero: quia incarnationis mysterium latet, quoad perfectam quidditativam cognitionem, omnis intellectus creati cognitionem naturalem, quia illius nulla indita species est praesentativa perfecte. Et idem videtur de esse corporis Christi in sacramento. Supponit igitur argumentum hoc falsum, scilicet modum essendi in sacramento praesentem quandoque esse naturali cognitioni intellectus abstracti.

posse cognosci praesentiam corporis Christi. Et ad subiunctam probationem iterum dicitur quod modus accidentalis, non quatenus accidentalis, sed quatenus est alterius ordinis, impedit se intueri ab intellectu cui ordo ille non est praesens: qualis est inteUectus angelicus naturaliter.

Primo , excipiendo Christi animam : ea ratione quia ad ipsam spectat, quamvis concomitanter, talis modus essendi. Ita quod, sicut dicimus cogitationes cordis mei latere naturalem cognitionem angelorum, manifestas tamen esse animae meae , quia ad ipsam spectant , et per hoc fiunt sibi praesentes, quae non sunt praesentes angelis; sic in proposito modus iste essendi est praesens naturali cognitioni animae Christi per hoc quod ad ipsum spectat. Nec est simile de aliis intellectibus, ut patet.

Secundo dicitur negando animam Christi cognitione naturali intueri modum quo corpus Christi est in hoc sacramento: sicut cognitione naturali non intuetur mysterium incamationis. Unde Auctor dicit hic quod, quia modus essendi in hoc sacramento est penitus supernaturalis, non nisi a supernaturali intellectu, vel ipsius participatione , est in se intelligibilis. Et haec responsio solidior videtur.

exceUentiae , sed ratione absentiae seu non-praesentiae, existentia in sacramento latet; et tamen corpus Christi patet.

cum unius beati videri naturali cognitione ab altero. Et ratio est saepe dicta: non propter excellentiam cognoscibilis, sed propter absentiam. Quia naturalis cognitio contenta est spectantibus ad ordinem naturalem: actus autem beatificus spectat ad ordinem supernaturalem.

VIII. Ad obiecta contra visionem huius sacramenti per actum beatificum * respondendo, distinguitur quod de actu beatifico possumus dupliciter loqui. Vel praecise secundum necessaria ad beatitudinem. Et sic procul dubio verum est per actum beatificum non videri Christi corpus in sacramento, nec mysterium incarnationis , immo nec aliquid quod scit Deus scientia visionis: ut patet ex eo

tom. III, Tract. IH, de Potent. iVea<r.,qu. ii(Ed. Lugdun. 1562).

quintum.

' Supra, Dicitur nihitomtnus .

' Num. IV.

QUAESTIO LXXVl, ARTICULUS VIII

quod, si unum tantum intellectum Deus creasset et ille videret Deum, esset procul dubio beatus, et nihil horum sciret quae ad scientiam visionis spectant, quia nihil horum fuisset, esset, aut futurum esset.

Vel de actu beatifico loquimur secundum quod de facto divina largitas illum ditavit, seu extendit. Et sic visio beata extendit se ad multa alia quae non sunt simpliciter necessaria cognitu ad beatitudinem. Inter quae opinamur esse mysterium incarnationis et Eucharistiae : ea ratione, quia sunt dif&cillima inter omnia creata credenda, ac per hoc, a mentibus fidelium valde desiderata ut videantur; beatitudo autem satiativa est fidelium, ut fidelium, desideriorum tam arduorum.

Et Scotus quidem in primo sensu loqui videtur, et non in secundo: quoniam ratio sua in primo tantum sensu militat ; et pluries repetit necessitatem ad beatitudinem. Unde non oportet aliter respondere.

IX. Ad obiecta demum de supernaturalitate * respondetur dicendo quod naturale et supernaturale sunt differentiae quandoque solum secundum respcctum ad agens: quandoque vero sunt differentiae entis. Et propterea falsum est quodcumque ens, postquam factum est, esse naturale: de aliquo enim est verum, et de aliquo non, ut

Num. Ti. supra * diximus.

Et ad confirmationem, de differentia imperfecti et perfectioris, dicitur quod est impertinens: quoniam non est quaestio de perfectione vel imperfectione, sed de naturalitate vel supernaturalitate. - Posset tamen dici quod qualitates supernaturales sunt perfectioris ordinis quam totus ordo naturafium: quia sunt ordinis divini, ut caritas et lumen gloriae testantur.

sunt inditae species omnium specierum, sed earum tantum quae ad naturalem ordinem universi spectant. Et propterea fidem, spem et caritatem non per naturalem cognitionem in proprio genere noverunt, nisi habentes illas in seipsis, utpote ad eos spectantes *.

X. In responsione ad secundum, intellige differentiam inter oculum corporalem Christi et corporalem oculum aliorum sanctorum, non respectu visibilis per se, quoniam in corpore articuli iam dictum erat modum essendi Christi corporis in hoc sacramento esse invisibilem, soloque intellectu intuibilem : sed respectu visibilis per accidens. Ita quod Christus dicitur corporali oculo videre seipsum sub hoc sacramento, quia sic seipsum videt ut statim intellectu videat suum essendi modum in sacramento ; sicut post resurrectionem dicemur videre Deum corporalibus oculis, ut in qu. xn * Primae Partis Auctor declaravit.

' Art, 3, ad 2.

irt.i; qu.Lxxv, - 2 sqq.

Articulus 8

1N articulo octavo, adverte circa veras apparentias ex miraculo in hoc sacramento, quod distinguendum "videtur de magnitudine speciei apparentis. Nam si res apparens fuerit tam magnarum dimensionum ut sint incompossibiles substantiae conversae, puta si, consecrato modico vino in fundo calicis, ut fieri consuevit, appareat et permaneat totus calix magnus plenus specie sanguinis, tunc non videtur remanere verus Christi sanguis sub illis speciebus : quoniam non manent dimensiones vini conversi. Et in hoc casu species sanguinis significat Christi sanguinem verum contineri sub sacramento, et non contineri sub seipsa. Si vero dimensiones non sint ita in veritate extensae

quin afficerent conversam substantiam si subesset, sentiendum est ut littera tradit. Quoniam tandiu manet veritas sacramenti, quandiu maneret panis aut vinum si subesset. Constat autem quod, quandiu manent dimensiones illae sine subiecto, manet corpus aut sanguis Christi.

Unde, cum tam extensive dimensiones immutantur, immutatio non est solum accidentalis, sed substantialis. Auctor autem loquitur quando mutatio est solum in accidentibus.

Et si quaeratur qua adoratione venerandus esset huiusmodi sanguis miraculosus, dicendum videtur idem esse iudicium de ipso et de veste Christi *.

■ Cf.

art. 4, ad 3,

qn. XXV,

QUAESTIO LXXVII, ARTICULUS I

9UAESTIO SEPTUAGESIMASEPTIMA

DE ACCIDENTIBUS REMANENTIBUS IN HOC SACRAMENTO

IN OCTO ARTICULOS DIVISA

Introd.

D:

EiNDE considerandum est de accidentibus

'remanentibus in hoc sacramento *. Et circa hoc quaeruntur octo.

Primo: utrum accidentia quae remanent, sint

sine subiecto. Secundo: utrum quantitas dimensiva sit sub-

iectum aiiorum accidentium.

Tertio: utrum huiusmodi accidentia possint immutare aliquod corpus extrinsecum.

Quarto: utrum possint corrumpi.

Quinto: utrum ex eis possit aliquid generari.

Sexto : utrum possint nutrire.

Septimo : de fractione panis consecrati.

Octavo: utrum vino consecrato possit aliquid admisceri.

^id. lib. III, cap. VII, n. 9.