Commentaria Cardinalis Caietani — De conversione panis et vini in corpus et sanguinem Christi
Editio Leonina, Tomus XII, Romae 1906.
Quaestio 75
Articulus 1
Luc. cap. XXII . Cor. , cap. XI ,
esse in Eucharistia om. P.
'l ad Cor., cap.
I, vers. 24, - Lf. ic. cap. XXII, rs. 19. VI, vers. 28.
'lad Cor., cap. X, vers. 4,
sqq.
TiTULUs ut sonat. - In corpore conclusio clara est. Et de ipsa tria dicuntur. Primo, quod sola fide tenetur. Secundo, quod est conveniens. Et affertur triplex convenientia. — Tertio , recitatur error quorundam dicentium oppositum : et ex verbis Christi, et confessione Berengarii, de Consecr., dist. II, Ego Berengarius, confutatur.
II. Circa praesentis et sequentium articulorum doctrinam ac materiam, pro claritate et ampliori intellectu difficultatum, sciendum est ex auctoritate sacrae Scripturae de existentia corporis Christi in sacramento Eucharistiae nihil aliud haberi expresse nisi verbum Salvatoris dicentis *, Hoc est corpus meum. Oportet enim verba haec vera cssc. Et quoniam verba sacrae Scripturae e.xponuntur dupliciter, vel proprie vel metaphorice, primus error circa hoc fuit interpretantium haec Domini verba metaphorice. Quem Magister Sententiarum, in dist. x libri Quarti, tractat : qui et in hoc articulo reprobatur. Et consistit vis reprobationis in hoc, quod verba Domini intellecta sunt ab Ecclesia proprie : et propterea oportet illa verificari proprie.
Evangelio coactivum aliquod ad intelligendum haec verba proprie. Ex subiunctis siquidcm verbis a Domino, scilicet, quod pro vobis tradetur * in remissionem peccatorum **, non potest concludi evidenter praemissa verba esse intelligenda proprie. Quoniam ly quod non refert coniunctionem praedicati cum subiecto, sed refert praedicatum, scilicet corpus meum. Cum cuius relationis veritate stat praeiacentem esse veram soium in sensu metaphorico, ut patet in exemplo, Petra atitem erat Christus * : si enim adiunxisset Apostolus, qui crucifixus est, resurrexit et ascendit ad caelos, dicendo, Petra autem erat Christus, qui crucijixus est et resurrexit a mortuis et ascendit in caelum, nihil minus praeiacens illa propositio, Petra autem erat Christus, non proprie, sed metaphorice intelligenda esset. Et similiter in proposito verba Domini , Hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur, ex illa additione , quod pro vobis tradetur, - non arctatur prima propositio ad sensum proprium : sed esset etiam vera si in solo metaphorico sensu esset prolata. Et propterea dixi ex verbis Domini proprie intellectis ab Ecclesia excludi errorem dicentium corpus Christi metaphorice , seu significative tantum , esse in Eucharistia.
Habemus igitur ex veritate verborum Domini in sensu proprio, corpus Christi veraciter esse in Eucharistia. Et hoc est primum, quod ex Evangelio habemus, circa hoc sacramentum.
Alterum autem, quod Evangelium non explicavit expresse, ab Ecclesia accepimus: scilicet conversionem panis in corpus Christi. Hanc enim non solum a priscis doctoribus Ecclesiae habuimus, quos habes de Consecr., dist. II, copiose, et a Magistro Sententiarum, in tractatu de Eucharistia *, diflfuse ; sed a Concilio Lateranensi sub Innocentio III, ut patet Extra, de Summa Trin. et Fide Cathol., Firmiter credimus, ubi utrumque simul dicitur sub his verbis , Christi corpus et sanguis in sacramento Altaris sub speciebus panis et vini veraciter continentur , et haec quoad primum ; et sequitur , transubstantiatis pane in corpus et vino in sanguinem potestate divina , et haec quoad secundum.
III. Et quoniam variae fuerunt opiniones, multiformiaque fiunt argumenta circa haec, implicantia mentes etiam
eruditorum, praenotandum est, et ante oculos semper habendum, intervenire hic non unam, sed duas novitates valde mirabiles. Altera est de esse corporis Christi sub hostia consecrata : de novo enim corpus Christi verum veraciter sub illa hostia continetur. Altera est de conversione substantiae panis in substantiam corporis Christi : et hoc etiam de novo fieri credimus.
Et quoniam omnis novitas mutationem nonnullam sonat, extenso mutationis nomine latissime ; ideo, pro maiori claritate latissime mutationis vocabulo utendo, imaginemur secundum has duas novitates intervenire duas mutationes; non curando an una sit ratio alterius, aut inferat alteram.
IV. Et in illa quidem novitate qua corpus Christi de novo est sub speciebus panis, oportet intelligere mutationem vel ex parte corporis Christi, vel ex parte accidentium panis. Et si quidem ex corporis Christi parte mutationem imaginamur, erit mutationis velut subiectum corpus Christi ; terminus a quo, non contineri sub his accidentibus ; terminus ad quem, contineri sub his accidentibus ; fit enim Christi corpus ex non contento sub his accidentibus, contentum sub illis. Si vero mutatio haec imaginanda ponitur ex parte hostiae, tunc mutationis subiectum est ipsa panis species; et terminus a quo, non continere ; terminus autem cies remanens ex non continente Christi corpus, continens Christi corpus. Quia ergo, attendendo formaliter ad illam novitatem qua corpus Christi continetur veraciter sub speciebus panis , et corpus Christi quod non continebatur sub his speciebus, continetur, et species panis quae non continebat Christi corpus, continet Christi corpus ; rationabiliter manifestatur novitas ista formali et perspicaci intellectu, humano more, ex ratione mulationis, ut fecimus : excelsa siquidem Dei balbutiendo ut possumus resonare non dedecet, secundum Gregorium *. Quapropter, conformiter ad sacros canones * loquendo, vocetur ista novitas novitas continentiae : quoniam vere secundum hanc corpus Christi continetur, et hostia continet corpus Christi, quamvis non continentia locali.
Altera autem novitas vocabitur novitas conversionis: quoniam secundum illam panis vere convertitur in corpus Christi. In hac igitur conversionis novitate manifesta mutatio intervenit, qua ex pane fit corpus Christi. Sed mutatio ista absque subiecto invenitur , habens pro termino a quo panem, et pro termino ad quem corpus Christi.
Et scito quod tanta est utilitas discemendi inter has novitates et inter has mutationes, ut inde pendeat et intelligere tam varias obiectiones, et scire formaliter respondere, et videre quid scias vel nescias. Unde non sit tibi curae pro nunc, hoc est pro principio intelligendi, quales vel quomodo sint aut fiant istae mutationes : sed esto contentus ex alietate terminorum etiam fingere diversitatem mutationum. Et perspiciendo quod conversio h-abet proprios terminos, scilicet panem et corpus Christi; et quod corpus Christi contineri de novo sub sacramento habet alios suos proprios terminos, scilicet de non continentia est: siste, et fige intellectum ad formalia ambarum novitatum et suarum mutationum, ut sic liber tibi pateat ingressus in pelagus tam fluctuantium opinionum et intellectuum.
V. His praelibatis, sciendum est omnes circa primam novitatem continentiae et re et voce consensisse, dum
XXVI.
Alterum autem.
i58
QUAESTIO LXXV, ARTICULUS I
vero.
XI, qu. III, art. i.
arg. i'" Durandi.
rum autem.
XI, cap. Si autem »qq.
pus ; Ego Berengarius ; Panis est; Non omnis; Revera. " Num. II, AUerum autem.
omnes communiter fatemur corpus Christi, prius non contentum sub hac hostia, modo veraciter contineri : quamvis circa modum quo continetur, variae sint, ut postea * dicetur, opiniones.
Verum novitatem conversionis, licet omnes voce affirment, secundum rem tamen multi negarunt, putantes se non negare illam. Et hi multifariam sunt divisi : dum quidam intelligunt conversionis nomine identitatem loci, ut hac ratione dicatur panem fieri corpus Christi, quia ubi est panis, est et corpus Christi ; ut Magister Sententiarum, in XI * distinctione Quarti, refert et reprobat. Et de hoc erit secundus articulus in Httera.
Quidam vero conversionis nomine intelligunt successionis ordinem, ut Magister ibidem refert: ut hac ratione dicatur panem converti in corpus Christi, quia corpus Christi est post consecrationem sub accidentibus sub quibus erat panis ; quem panem annihilari, aut solvi in praeiacentem materiam dicebant. Et hoc Auctor in tertio tractabit articulo. - Et hanc opinionem quoad sententiam sequitur Scotus, in Quarto, dist. x * et xi **. Dixi autem, secundum sententiam. Quia in modo opinandi cautior est Scotus, ponens panem per accidens redigi in nihil, et conversionem vocat adductivam Christi corporis ad hoc quod sit praesens accidentibus panis. Sed quoad rem in idem redit cum opinione recitata a Magistro: quia secundum rem panis non convertitur in ahquam rem, sed in nihilum cedit. Et propterea solo nomine conversionem ponit panis in corpus Christi.
Quidam autem conversionis nomen et rem, partialiter tamen, admittunt. De quorum numero est Durandus, in eodem Quarto *, ponens materiam panis converti in corpus Christi quia incipit informari forma corporis Christi, sicut aUmentum informatur forma aUti, panis vero formam desinere esse. - Et haec nova opinio ut erronea a Petro de Palude * reprobatur. Et erronea convincitur ex hoc quod corpus Christi iam est impassibile : et multo magis eius anima est immutabilis quoad informare et non informare.
Quidam demum , conversionis nomen et rem totaliter admittentes, dicunt panem converti in corpus Christi, non secundum substantiam, sed secundum esse accidentale: ita quod panis convertitur, non in substantiam corporis Christi, sed in illius esse sacramentale. Et hanc opinionem tenet, sine assertione tamen, Petrus de Palude, in Quarto *. Quam opinionem , utpote novam , Auctor non tractavit. Aliena tamen a veritate est : quia transubstantiationem solo nomine salvat. Quoniam secundum rem apud istos substantia panis convertitur in accidens, et non in substantiam corporis Christi : sed secundum vocem salvant transubstantiari, quia convertitur panis substantia in Christi substantiam secundum esse accidentale. Patet siquidem manifeste transubstantiari importare conversionem substantiae in substantiam simpUciter et absolute: ut textus expresse inductae * decretaUs dicit : transubstantiatis pane in corpus et vino in sanguinem.
VI. Communis autem doctrina, quam Auctor sequitur, post Magistrum Sententiarum * , tenet substantiam panis converti in substantiam corporis Christi absque additione aUqua, absque augmento quoque in substantia corporis Christi; ac per hoc, panem non esse redactum in nihil, sed conversum in substantiam Christi corporis ; et ex hoc ipso non esse amplius panem, sed quod erat panis est corpus Christi. Et haec doctrina ex sacris conciliis priscisque doctoribus Ecclesiae clare habetur: ut patet de Consecr., dist. II *, diffuse, et in allegata ** decretali Lateranensis Concilii.
Addit autem doctrina haec quod haec novitas conversionis est ratio novitatis continentiae, et prior illa. Ita quod prius natura est novitas conversionis panis in corpus Christi, et deinde secundum naturae ordinem est corpus Christi sub hostia : utrumque tamen est in uno et eodem instanti temporis. Nec est inter has duas novitates solummodo dictus ordo prioris et posterioris, sed ordo causalitatis : ita quod haec conversio panis in corpus Christi est causa suf&ciens in suo ordine existentiae corporis Christi sub hostia. Ita quod, licet sint hic duae novitates, et tot mu-
tationes cum suis propriis terminis ; tanta tamen est inter eas necessaria connexio quod ad priorem reliquae necessario sequuntur : hoc est, quod ad conversionem hanc qua transubstantiatur panis in corpus Christi, necessario sequitur corpus Christi contineri sub hostia.
Quocirca quatuor supersunt declaranda. Primo, quod haec conversio est factiva praesentiae corporis Christi sub hostia *; secundo, quod hoc est necessarium **; tertio, quomodo se habeat haec conversio ad sequentem praesentiam *; quarto, redibimus ad opiniones relatas *.
VII. Ad evidentiam primi, scito, et caute, dupliciter de conversione panis in corpus Christi posse nos loqui: vel simpliciter et absolute ; vel ut sacramentali. Nam si loquamur simpliciter et absolute de conversione panis in Christi corpus praeexistens absque additione, etc, nihil aliud video inde sequi. Quod ex hoc percipere possumus, quod si, absque sacramenti institutione, divina potentia converteret panem in Christi corpus, nihil aliud fateremur effectum nisi quod panis conversus est in corpus Christi. Et hoc est quod doctores dicti, scilicet Scotus etc. *, sonaverunt, dicentes novitatem conversionis posse esse sine novitate praesentiae Christi ad hostiam. Hoc enim verum esset , si esset sermo de conversione simpliciter et absolute. - Sed si sermo est de conversione sacramentaU, secus dicendum est. Et de tali conversione loquuntur doctores prisci, sacri canones, et nos sic de ea nunc loquimur.
Et si quaeras quid addit ly sacramentalis supra conversionem : respondeo quod addit aliquid nobis secundum se ignotum, cognitum autem utcumque per hoc quod est illativum huius veritatis, Hoc est corpus meum. Et cave ne dixeris quod addit solum respectum ad activam consecrationem per verba sacerdotis in persona Christi.
VIII. Probatur igitur quod conversio sacramentalis, hoc est, quae seu qualis in hoc sacramento fit, est factiva praesentiae corporis Christi sub hostia. Probatur autem tripliciter. Primo, ex hoc quod nulla alia ratione ecclesiastici doctores laboraverunt conversionem in hoc sacramento declarare, nisi ad verificandum Hoc est corpus meum. Quod patet tum ex eo quod conversio non explicite habetur in Evangelio : ac per hoc, nisi ad verificandum verba Domini conversio esset, non apparet ubi fundarent conversionem credendam ab omnibus fore. Tum ex eo quod Ambrosius *, tanto labore insudans ad verificandum Hoc est corpus meum, nihil aliud facit nisi quod conatur monstrare hoc quod erat panis, modo esse corpus Christi. Et hoc idem facit Augustinus *. Et, breviter, de Consecratione distinctio secunda plena est istis laboribus.
^ecundo patet ex prius * inducta decretali Lateranensis Concilii, dum dicitur : Christi corpus et sanguis in sacramento Altaris sub speciebus panis et vini veraciter continentur, transubstantiatis pane in corpus et vino in sanguinem: ubi ex ipso modo loqucndi apparet prioritas et causalitas transubstantiationis respectu continentiae.
Sed et clarius apertissime tertio patet hoc ex Concilio Florentino * sub Eugenio IV, ubi sic legimus: Forma huius sacramenti sunt verba Salvatoris quibus hoc confecit sacramentum. Sacerdos enim in persona Christi loquens hoc conjicit sacramentum : nam ipsorum verborum virtute substantia panis in corpus Christi et substantia vini in sanguinem convertuntur. Ubi manifeste vides quod ratio et causa quare hoc conficitur sacramentum, est conversio : hoc enim significat illa causalis coniunctio nam. Quinimmo ex hac Ecclesiae determinatione habes convenientem loquendi modum, dicendo quod verba consecrationis, media conversione panis in corpus Christi, conficiunt hoc sacramentum, quod constat ex specie panis et corpore Christi. Fit enim ex his duobus ineffabiU modo unum sacramentum, quo ima summis coniunguntur *. Ita quod cx hac Concilii doctrina, scilicet, Quia virtute yerborum fit conversio, sacerdos proferens verba hoc conficit sacramentum, manifeste habemus conversionem eflficere hoc sacramentum : quod nihil aUud est quam facere unum ex corpore Christi et specie panis; ex his enim duobus cuiUbet fideli certum est constare hoc sacramentum.
Et potest formari sic ratio talis. Conficere hoc sacra-
VIII.
ment. num. iii
sqq.
.Sacram. , cap.
'Ct.deConsecr,,. dist. II , cann. Corpus etSang.; Non omnis ; utrum sub Jigura. ' Num. II, Alterum autem.
' In Decret. pro Armen.
Dialog. lib. IV,
QUAESTIO LXXV, ARTICULUS I
iSg
' Aristot. Meta»*)-«. lib.V, cap. U, n. 8. - S. Th. Ub. VI, lect. II. ^ Num. Ti, Quo^rca.
' Num. praeced.
n. 7. - S. Th.
circa.
Florent. , Deret.proArmen.;
circa.
mentum est facere novitatem continentiae *. Sed conversio sacramentsdis est ratio confectionis sacramenti. Ergo conversio sacramentalis est ratio novitatis continentiae. — Maior propositio est per se nota , quasi a definito ad definitionem: quia hoc sacramentum significat constans ex accidentibus panis et corpore Christi. - Minor vero patet ex auctoritate ConciHi, reddentis pro causa quare verba conficiunt hoc sacramentum, quia ipsorum virtute fit conversio. Et hinc habere quoque potes quod novitas conversionis non concurrit per accidens ad novitatem continentiae , ex quo a sacro Concilio pro causa affertur : causae enim per accidens ab arte relinquuntur *. - Haec de primo.
IX. Quoad secundum *, sciendum est quod, sicut necessarium dicitur dupliciter in naturalibus, vel secundum naturae ordinem, ut quod homo generetur ex concubitu maris et feminae, vel secundum habitudinem terminorum, ut circulum esse rotundum, ita in ecclesiasticis mysteriis dupliciter potest dici necessarium : vel secundum ordinem sacramentalem , ut infantem baptizatum mundum esse a culpa et poena; vel quia impossibile est etiam per divinam potentiam aliter fieri, ut quod altare consecratum non fuerit consecratum. In proposito non est disputandum de divina potentia, ubi de sacramentis tractatur: sed est attendendum quid sacramentalis ordo exigat. Et sicut in naturalibus necessaria secundum naturae ordinem appellantur necessaria sine additione aliqua, ita in sacramentalibus appellanda sunt necessaria quae secundum sacramentalem ordinem sunt necessaria : debet enim quaelibet disciplina uti necessario et contingenti , possibili et impossibili, secundum proprium ordinem sui generis. Et propterea, quia novitas conversionis, secundum sacramentalem ordinem a Deo institutum et ab Ecclesia explicatum, est necessaria ad novitatem continentiae , dicendum est simpliciter et absolute quod conversio sacramentalis est necessaria ad continentiam corporis Christi sub specie panis.
Probatur autem necessitas secundum ordinem sacramentalem ex supra * dictis, ex quibus apparet clare quod conversio per se concurrit ad verificandum Hoc est corpus tneum, seu ad confectionem huius sacramenti. Si enim concurreret per accidens, non oportuisset doctores priscos tantum pro ipsa laborare; nec licuisset sacro Concilio ipsam pro ratione confectionis sacramenti reddere ; ea enim quae sunt per accidens, ut dictum est *, a doctrina repelluntur. Constat autem quod, si conversio per se concurrit, necessario concurrit : ut norunt exercitati in Posterioribus Analyticis *. - Haec de secundo.
X. Quoad tertium *, videtur mihi conversionem habere se ad hoc sacramentum sicut fieri ad factum esse : ita tamen ut non requiras hic omnimodam similitudinem. Sed ea ratione moveor, quia sacramenta novae legis efficiunt quod significant. Ac per hoc, verba Christi, Hoc est corpus meum, quia efficiunt utramque novitatem, scilicet conversionis et continentiae , ut expresse dicta sacri Concilii * auctoritas testatur; consequens est ut eadem Christi verba significent utramque novitatem; alioquin, plura efficerent quam significarent, immo efficerent quod non significarent. Intelligendo autem conversionem habere se ad hoc esse corpus Christi sicut fieri ad factum esse , optime intelligimus verba Christi significare utramque novitatem, e.xplicando posteriorem ut in termino. Sicut enim in naturalibus dicendo, Hoc est lumen novum, significatur illuminatio et illuminatum esse ut in termino, ita in Salvatoris verbis virtutem habentibus factivam conversionis panis in corpus Christi, conversionis inquam unientis corpus Christi et accidentia panis ad unum sacramentum, significatur et conversio panis in corpus Christi, et corpus Christi contineri sub accidentibus panis ut in termino. Et sic verba Christi utrumque significant, et utrumque efficiunt.
Suadetur autem rationabiliter hoc dici, ex eo quod huic dicto omnia consonant dicta Sanctorum, et sacrorum Conciliorum. Et hinc facile solvuntur obiectiones, manifestiorque fit doctrina communis, ut patere potest applicando. Haec de tertio.
XI. Quoad quartum *, circa aliorum opiniones ** duo
sunt advertenda. Primum est quod omnes videntur fugisse veram transubstantiationem panis in corpus Christi quia non videtur intelligibile absque aliqua novitate in substantia Christi.
Secundum est quod duplex excessus apparct in eis. Alter, recurrendi ad possibile secundum divinam potentiam: cum debuissent suavi tractatu discurrere secundum potentiam sacramentorum eorumque ordinem *. Et ex hoc excessu orta est illa repulsa opinio loannis Parisiensis de assumptione paneitatis ad unitatem hypostasis Christi *, quam a pluribus doctoribus recitatam videre potes, si vis. Alter excessus est, nimis metiendo res fidei secundum lumen humani ingenii sibi praestiti. Ex hoc enim transubstantiationem evitarunt : cum multo melius ac perspicacius sensissent si, Magistrum Sententiarum * secuti, cum admiratione illam verissime tenuissent.
XII. Nunc ad praesentem articulum redeamus, quo conclusum est corpus Christi veraciter esse in hoc sacramento, dicente ipso, Hoc est corpus meum. Et, ut iam * diximus, in hoc omnes fideles conveniunt: sed modus quo est, in disputationem vertitur.
Scotus * putavit corpus Christi, absque deperditione proprii loci, acquirere quandam praesentiam ad species panis, quae praesentia est quidam respectus, quasi de genere ubi.
Durandus * putavit corpus Christi, absque recessu a proprio loco, esse praesens accidentibus dictis sicut angelus est praesens corpori prius natura quam moveat ipsum, dante Deo Christi corpori secundum substantiam immediatum ordinem ad accidentia panis conversi in ipsum, non minus quam si absque quantitate pura substantia esset.
Sed neutra harum opinionum sufficiens apparet ad verificandum id quod communiter fatemur, scilicet, sumendo hostiam consecratam sumere nos verum Christi corpus: sed solum esset verum nos sumere accidentia praesentia corpori Christi. Patet enim haec sequela, primo, ratione : quia sumens unum praesens alteri, non oportet sumere alterum. Deinde proprio exemplo secundae opinionis: quia sumens panem cui est praesens angelus, non propterea sumit angelum. Et similiter quoad primam opinionem : quia sumens panem locatum, etiam si inde non moveretur , non propterea sumeret locum eius ; et tamen inter panem et eius locum est mutua praesentia. Non videtur ergo sufficienter salvari veritas huius ex hac solum quod ponitur simplex Christi corporis praesentia ad accidentia panis, quamvis verum sit corpus Christi esse illis praesens.
XIII. Unde convenientius, cum Augustino ct Gregorio, recitatis a Magistro Sententiarum * , dicimus ex corpore Christi et accidcntibus panis constare unum sacramentum, non praecise sicut ex signo et signato, sed quodam ineffabili modo : qui a sacro Concilio Lateranensi * vocatus est ex continente et contento ; quo etiam nomine appellavit eum Magister Sententiarum *; quem modum Auctor in hac littera, in responsione ad argumenta *, appellavit spiritualem, et modum proprium huic sacramento.
Monstratur autem huiusmodi convenientia ex ipsis Domini verbis. Nam et forma sacramenti, Hoc est corpus meum, idest, Contentum sub hac specie est corpus meum, ut communiter exponitur, monstrat corpus Christi contineri sub accidentibus istis: praesertim quod ly hoc non demonstrat substantiam simpliciter et absolute, sed ut connotat ipsius continentiam sub istis accidentibus. Quod convincitur ex eo quod oportet, durantibus accidentibus, semper verificari contentum sub his accidentibus esse corpus Christi.
Ex aliis autem verbis Domini , loan. vi *, Verba quae locutus sum vobis, spiritus et vita sunt, apparet spiritualis coniunctio verae carnis Christi cum accidentibus panis. Intellexerant siquidem discipuli Christi camem carnaliter comedendam, ac per hoc, morte intercedente : non vescimur siquidem carnibus nisi mortuis. Salvator autem noster utrumque errorem abstulit, dicendo quod spiritus et vita sunt: vita, contra mortem; spiritus, contra camem, idest carnalem modum; ac si aperte dixisset: Dicta mea sic intelligite quod viva mea caro spiritualiter vobis offeretur in cibum.
tr^e, Cotlect. ludic . de Novit Error. etc, id ann. 1299.
XI, cap. Si vero quaeris.
' Num. T, in princip.
XI, qu. IV.
XI, qu. I.
X, capp.Qu<je« eadem; Haec et his; dist. XI, cap. Quidam vero.
Secundo.
' IV Senl., dist. X, cap. Haec et his.
Ver». 64.
i6o
QUAESTIO LXXV, ARTICULUS II
Merito demum modus iste proprius dicitur huic sacramento : non solum propter differentiam a ceteris sacramentis ; sed etiam quia in toto universo non apparet unus
aliquis modus huic similis. Propter quod cum admiratione et veneratione fateamur defectum cognitionis nostrae circa hoc.
lib. IV, cap. xiii.
'Inloan.Evang. tract. XXVI, n.
auaecumque, de Consecr.j dist.II.
ment. in loan. lib.VI; deDivin. O^c. lib.Il, cai). II , IX ; Guieao de Cluvigny, in Quodlibet. [ Cf. (TArgcntr^e, de Novis Error,in. 1265.).
Articulus 2
XVII.
Scot. IV Scti/.j dist. X, qu. I.
II.
***lV5mr.,dist. XI, qu. I.
TiTULUs clarus. — In corpore duo facit : primo , recitat opinionem aiftrmativam; secundo, reprobat eam quatuor rationibus, per hoc concludendo negativam.
Et quia rationes Auctoris a posterioribus fuerunt valde discussae ac improbatae, quamvis teneant conclusionem cum Auctore ; ideo aiferenda sunt motiva quae contra has rationes adducuntur *.
II. Circa primam rationem, multa obiiciuntur contra iilam maiorem: Non potest aliquid esse ubi prius non erat, nisi vel per loci mutationem, vel per alterius conversionem in ipsum. Arguitur enim contra ipsam tripliciter: primo, contra ipsam absolute; secundo, contra ipsam applicatam ad hanc materiam *; et tertio, contra perseitatem illius *. Spotus in primis, in IV Sent., dist. x, qq. i, iii et iv, et dist. XI, qu. 11, multipliciter obiicit. Durandus quoque, in XI distinctione * Quarti, obiicit.
Quadrupliciter ergo contra maiorem universaliter intellectam arguitur *. Primo, a Durando **. Quia Deus posset creare novum caelum supra ultimam nunc sphaeram. Et tunc ultima nunc sphaera inciperet esse ubi prius non erat, absque hoc quod moveretur, et absque hoc quod aliquid converteretur in ipsam. Falsa est ergo maior assumpta.
Secundo, ab utroque *. Quia Deus posset facere corpus suum esse praesens sacramento Altaris simul cum substantia panis, cum hoc non implicet contradictionem : et tunc corpus Christi inciperet esse sub sacramento absque motu locali , et absque conversione alicuius in ipsum. — Assumptum probatur a Scoto *. Quia non est maior repugnantia corpus Christi esse simul cum substantia panis, quam sub quantitate eius : quia non magis repugnat substantia substantiae quam substantia quantitati, quoad talem simultatem.
Tertio, a Scoto *. Quia de facto quantitas corporis Christi et anima eius incipiunt esse in hoc sacramento absque hoc quod aliquid convertatur in ipsas.
Et si glossetur maior, arctando ipsam ad id quod primo incipit esse alicubi, et dicendo quod non habet locum in his quae incipiunt esse alicubi concomitanter : contra instat Scotus dupliciter. Primo, quia ex hoc habeo quod non est propria mutatio, nec propria formalis ratio, nec praecisa, ipsam. - Secundo, quia alia est praesentia animae hic, et alia praesentia corporis, quia aliud et aliud est fundamentunj : sed praesentia animae non habetur per conversionem in ipsata, nec per motum localem: ergo maior est falsa.
Quarto *. Deus potest facere in creatura ahquid sine eo quod non est sibi ratio essendi, nec aliquo modo de essentia eius. Sed nec conversio nec sacramentum est formalis ratio corpori Christi essendi hic, nec aliquo modo de essentia eius. Ergo Deus potest facere corpus Christi esse hic sine utroque istorum. - Probatur minor. Quia conversio non est ratio formalis essendi : nec ut praesens, quia praeteriit, corpore Christi existente hic; nec ut praeterita, quia tunc Deus non posset subtrahere hinc corpus Christi, sicut nec facere quod non praeteriit conversio. Similiter nec sacramentales species : quia non sunt in corpore Christi, nec per eas aliquid inest formaliter corpori Christi.
Quinto, arguitur ex alio capite *, ex hoc scilicet quod corpus Christi immotum potest simul esse in diversis locis localiter. Sed de hoc alias *.
III. Circa applicationem vero maioris ad hanc materiam *, tripliciter arguitur **. Primo, a Durando ***. Corpus Christi esse in sacramento non est esse alicubi: quia non est esse in loco. Male ergo applicatur illa maior de ubi et alicubi ad esse in sacramento : et falsa est minor dicens quod corpus Christi incipit esse ubi prius non erat, essendo in sacramento.
SUMMAK Thkol. D. Thomak T. IX.
Secundo, a Scoto *. Genitum esse in loco corrupti est verum propter materiam communem utrique: propterea enim ignis incipit esse ubi erat aer conversus in ignem, quia ex materia quae fuit aeris, remanente ibidem, et forma ignis iit compositum ibidem. In proposito autem, quia non remanet materia panis, non habet locum maior, dicens quod per conversionem corpus Christi est ubi erat panis.
Tertio, ab eodem * et Durando **. Quia aliud est loqui de conversione absolute, et aliud de conversione in praeexistens. Nam quod convertitur in praeexistens , trahitur in ahmento et alito. Et propterea hinc sequitur quod panis est ubi est corpus Christi, et non e converso.
IV. Contra perseitatem *, hoc est, necessitatem conversionis ad existentiam corporis Christi in hoc sacramento, quod scilicet impossibile sit corpus Christi, non motum localiter, incipere esse in hoc sacramento absque conversione alicuius, puta panis, multipliciter arguitur *.
Primo, a Scoto *. Per nullam mutationem habetur per se illud quod est aliud et posterius suo per se termino. Sed praesentia corporis Christi hic , idest in hoc sacramento, est quid aliud et posterius corpore Christi, quod est proprius terminus transubstantiationis. Ergo per conversionem panis in corpus Christi non habetur per se huiusmodi praesentia.
Secundo * ; et supponitur Deum posse facere corpus Christi praesens hostiae, manente substantia panis *. Quod probatur: quia novitas posterioris non infert novitatem prioris, ex VIII Physic. *, ubi ponitur motus localis in caelo sine mutatione secundum formam absolutam. Arguitur ergo sic. Sine mutatione substantiali potest esse nova praesentia corporis Christi ad panem. Ergo oportet dare aliquam mutationem ad huiusmodi praesentiam. Ergo huiusmodi praesentia non habetur per conversionem : et probatur sequela. Quia terminus unius rationis, cuiusmodi est praesentia, non proprie per se est terminus duarum mutationum distinctarum secundum genus. .
Et si dicatur, inquit Scotus *, corpus Christi posse esse praesens cum substantia panis sine mutatione substantiali, tamen nunc de facto iit praesens per substantialem mutationem panis in corpus Christi , et non per aliam , contra: — In corpus Christi prius factum praesens pani, posset Deus convertere panem : quia non esset magis contradictio tunc quam nunc. Ergo talis conversio vel non faceret corpus Christi praesens: vel fieret praesens postquam fuit praesens, et sic eadem praesentia terminaret duas dictas mutationes.
V. Deinde extenduntur argumentationes ad hoc quod conversio nihil facit ad praesentiam corporis Christi in sacramento *. Et arguitur primo ** sic. Deus posset convertere panem in corpus Christi ut habens esse in caelo : quia non est ibi maior contradictio quam in conversione quae nunc ponitur. Sed tunc non haberetur corpus Christi sub specie panis ex ipsa conversione. Ergo nec nunc.
Secundo *. Si panis quantus converteretur in corpus Christi quantum , ita quod substantia in substantiam et quantitas in quantitatem verteretur, tunc corpus Christi quantum non haberet ubi circumscriptive quod fuit circumscriptive panis quanti. Ergo nunc non habet ubi definitivum substantiae panis. - Et probatur sequela. Quia ita se habent substantiae quae subsunt quantitatibus ad loca definitive, sicut substantiae quantae ad loca circumscriptive. Ac per hoc, quod facit conversio substantiae in substantiam ad ubi definitive, hoc facit ad ubi circumscriptive conversio substantiae quantae in substantiam quantam.
Tertio *. Si per conversionem fit terminus ad quem ubi fuit terminus a quo, ergo modus essendi utriusque erit similis : ille saltem modus qui potest esse commu-
xi,qu.ii, aaargg. in opposit.
X, qu. 1.
*• IV Sent., dist.
XI, qu. I.
X, qu. I.
XI, xit.
Secundo.
taphyt. lib. VII,
dist. X, qu. I.
i6a
QUAESTIO LXXV, ARTICULUS II
XI, qu. I.
Quinto.
nis utrique. Sed panis erat hic quantitative. Ergo corpus Christi erit hic quantitative. Quod est inconveniens.
si quantitas panis converteretur in quantitatem corporis Christi, non propter hoc quantitas corporis Christi fieret ubi fuit quantitas panis. Ergo non propter conversionem corpus Christi fit ubi erat panis.
VI. Reliqua argumenta, quae contra hanc eandem Au-
positione quod unum corpus potest esse simul localiter in diversis locis, cum rationibus probantibus ipsam suppositionem, ideo pro nunc omitto, quia constat corpus Christi non esse in sacramento localiter. Hinc enim huiusmodi quaestio a proposito remota apparet. Fiet autem de hoc
*■ Haec igitur sunt quae contra primam litterae rationem
obiiciuntur.
VII. Ad evidentiam horum, praemittendum est quod non est hic quaestio de divina potentia, non enim ad hunc tractatum haec spectat quaestio : sed quaerimus quid institutus ordo causarum habeat. Unde, cum dicitur in lit-
secundum divinam potentiam absolute : sed secundum potentiam ordinatam, secundum quam attenditur possibile vel impossibile in ecclesiasticis mysteriis. Et hinc multorum argumentorum quae adduximus solutio pendet. Unde ad obiecta contra Auctoris propositionem maio-
arupltciter. ... , , • . . ,
dicitur quod duo pnma argumenta, quia aequivocant de possibili, dum de divina potentia absolute loquuntur, non militant contra Auctorem. - Prima tamen obiectio , de ultima sphaera, praeter hoc dupliciter deficit. Primo, quia maior litterae manifeste loquitur de locis praeexistentibus : obiectio autem creat de novo locum praeexistenti locabili. Secundo deficit quia, si crearetur alia sphaera, ista quae nunc est suprema, proprie loquendo, esset in eodem loco in quo nunc est : varietas autem esset de loco imaginario in locum realem, et de loco potentiali in locum actualem. Unde, proprie loquendo, non acquireret novum locum, sed novum continens. Sermo autem litterae est de loco novo totaliter, et non secundum quid.
est mala. Melius tamen diceretur: Nihil immotum potest esse ubi prius non fuit, nisi per conversionem in ipsum, aut aliquid sibi realiter coniunctum. Et per hoc excluditur prima instantia Scoti, dicendo quod conversio est propria mutatio afferens praesentiam proprii termini primo, et coniunctorum illi concomitanter. Sic enim nulla fit exceptio ab illa maiore, sed declaratur vim conversionis extendere se ad praesentiam non solum proprii termini, sed concomitantium illum. - Ad secundam autem instantiam, negatur aliam esse praesentiam animae, et aliam corporis in hoc sacramento. Eadem enim numero praesentia qua corpus Christi praesens est sacramento , anima eius, corpus concomitans, denominative dicitur praesens. Unde falsum est esse aliud et aliud fundamentum praesentiae in anima et corpore. Sicut etiam anima mea est in hoc loco quia corpus meum est hic , et a corporis praesentia in loco denominatur anima mea praesens ; nec oportet ponere aliam propriam in anima mea praesentiam ad locum hunc.
enim addi, nec necessario connexum. - Et ultra hoc, minor est etiam diminuta, quantum ad conversionem. Quoniam connexio praesentiae ad conversionem nec est ut ad praesentem, nec ut ad praeteritam, sed ut ad viam in ipsam : habet enim se ut factum esse in termino ad fieri. - Illud quoque quod additur de speciebus, diminutum est. Datur enim tertium, scilicet quod sub illis corpus Christi habet praesentiam quam sine illis haberi non est intelligibile , quia implicat contradictionem. Nam si corpus Christi esset sacramentaliter sine aliquo sensibili signo, integraret et non integraret sacramentum; et similiter contineretur sub signo sensibili 'et non contineretur ; et similiter esset praesens sensibili signo, et nulli sensibili signo esset praesens. Et
tenent sequelae: quia de ratione sacramenti est sensibile signum ; ac per hoc, sacramentale esse intelligi nequit absque sensibili signo.
VIII. Ad obiecta autem contra applicationem dictae
maioris ad hanc materiam * respondendo, dicitur ad pri- " Ct num. in. mum quod tripliciter deficit. Primo , quia in littera non subsumitur quod esse in sacramento sit esse alicubi, ut patet intuenti. - Secundo, quia licuit, philosophorum more, latentes res per comitantia accidentia declarare. Constat autem quod esse in sacramento est esse valde latens, verificans locum eundem de sacramento et existente sub sacramento. Licuit igitur uti propositione de ubi et alicubi pro maiore; et subsumere de esse in sacramento tanquam verificante ubi et aUcubi de corpore Christi existente in sacramento. - Et hinc patet tertium: quod scilicet vere, quamvis per accidens, per esse in sacramento acquirit novum ubi , puta altare , quod est locus specierum. Et potest unico verbo dici quod esse in sacramento, licet non sit esse in loco formaliter, est tamen causaliter, pro quanto per illud esse Christus est ubi est sacramentum.
materia, inquantum remanens ibidcm sub utroque termino, facit quod genitum sit in loco corrupti. Et ex hoc habetur quod quodcumque quantum remanens alicubi sub utroque termino, sufficit ad hoc quod genitum sit in loco corrupti. Et quia sic contingit in proposito, nam eadem numero species panis quanta ibidem remanet sub utroque termino ; ideo sufficienter habetur unde corpus Christi sit in loco panis conversi in ipsum, quamvis materia nulla communis remanserit: species enim quanta remanens aequivalet materiae quoad hoc.
stantiatione concurrunt duae rationes, scilicet ratio conversionis, et ratio praeexistentis. Et pro quanto invenitur in hoc sacramento ratio conversionis , qua id quod erat panis substantia est substantia corporis Christi, habemus, iuxta generalem regulam conversorum in naturam aliam, corpus Christi esse ubi erat panis. Et hoc est quod littera sonat, quod ignis incipit esse alicubi quia id quod est ibi convertitur in ignem. Et hoc est clarum, et expedit ad manuducendum intellectum. Qui si solum attenderet quod ex pane hic existente fit corpus Christi, ita quod contentum sub accidentibus panis acquisivit substantialiter integram naturam Christi corporis per conversionem in ipsum, facile intelligeret corpus Christi esse ubi erat panis conversus in Christi corpus, sicut ignis est ubi erat lignum conversum in ignem. Sed quia rationi conversionis adiungitur ratio praee.xistentis Christi corporis, impediri videtur quod dictum est haberi ex ratione conversionis : quoniam ipsum praeexistens trahere videtur ad se quod convertitur in ipsum. Veruntamen oportet in huiusmodi mirabilibus hominem esse persuasibilem , et conceptus nostros sacris adaequare mysteriis, et non e contra. Et propterea dicimus quod ex ratione conversionis habemus corpus Christi esse ubi fuit panis: hoc enim, ut ex supra* dictis patet, tam ' An- '. ComEcclesiae quam sacrorum doctorum tradidit auctoritas. Ex ™"' ' """"^ ^"'' ratione vero praeexistentis Christi corporis absque additione mutationeque aliqua in ipsius substantia, habemus, non quod panis, sed id quod fuit panis est ubi est corpus Christi : quia est ipsum corpus Christi verum , quod est in caelo. Et ex hac parte concedendum est quod conversum acquirit conditiones eius in quod est conversum. Nec potest hinc inconveniens aliquod inferri : sed duo mirabilia conspiciuntur ex hac mirabili conversione, scilicet, corpus Christi esse ubi fuit panis, et id quod fuit panis esse ubi est corpus Christi.
IX. Ad obiecta contra necessitatem convcrsionis ad corpus Christi esse in sacramento * respondendo, dicitur ■ Num. iv.
versione panis in corpus Christi loqui possumus, hoc est, vel absolute, vel sacramentali. Et si sit sermo de conversione absolute, fateor me non videre necessitatem. Et sic arguentes fere omnes de conversione loquuntur. Et propterea non est mirum si contra Auctorem communemque doctrinam non militant : quia non de conversione absolute,
ment. num. vii.
QUAESTIO LXXV, ARTICULUS II
i63
'Physic.Ub.ym,
ment. num. viii.
phist. Elmch . ,
cundo.
' Num. IV, IX, X.
sed de conversione sacramentali intelligenda est communis doctrina. Haec enim necessaria est ad verificandum sacramentum Eucharistiae.
Unde ad primam obiectionem Scoti, quae est maximum eius fundamentum , dicitur quod tam maior quam minor est falsa. Maior quidem, quoniam in naturalibus videmus quod per eandem mutationem habetur per se non solum substantia per se primo terminans, sed concomitans passio. Nam per unam et eandem generationem habetur per se terra et eius gravitas, et similiter ignis et eius levitas : in tantum quod gravia et levia dicuntur ab Aristotele * moveri per se a generante. Et similiter per eandem mutationem habetur substantia Socratis et eius filiatio, cum Socrates generatur. Falsa est ergo maior in absolutis et relativis.
Minor autem, univoce loquendo de conversione , non est usquequaque vera, pro tanto quia, licet conversionis absolute terminus proprius sit solummodo corpus Christi, conversionis tamen sacramentalis proprius et per se terminus est corpus Christi verificans Christi verbum, Hoc est corpus meutn : sic enim, ut ex superius * dictis apparet, ab Ecclesia et priscis doctoribus docti sumus. Et quia incognitum nobis est quid addit supra corpus Christi ly verijicans, Hoc est corpus meum, quoniam vires humani intellectus excedit quomodo corpus Christi est in sacramento hoc, ideo pro frivolis molestiis potius quam rationabihbus argumentis habendae sunt obiectiones quae contra hoc fierent ex eo quod corpus Christi in hoc sacramento non est per se unum, sed aggregatum per accidens, et simiha. Suf&ciat nobis addiscentibus in hac via credere * Ecclesiae et doctoribus priscis quia sic est. — Veruntamen, pro aliquali quiete humani intellectus, scito merito frivola haec dici : quia manifeste constat terram et gravitatem non constituere unum per se, utpote res diversorum praedicamentorum, et tamen per eandem haberi mutationem.
X. Posset quoque aliter solvi dicta Scoti ratio, significando illum essendi modum nomine relativo, puta, contineri sub specie panis: et dicendo quod conversio sacramentalis in hoc differt a conversione absolute , quod sacramentaHs conversio est in corpus Christi non solum secundum se, sed ut consequitur inter ipsum et accidentia panis respectus contenti et continentis; ita quod, sicut generatio est illativa substantiae geniti cum filiatione consequente, ita conversio sacramentalis habet vim illativam ex pane corporis Christi cum relatione contenti sub accidentibus panis.
Et secundum hoc, ad rationem Scoti dicendum esset quod duo sunt genera rerum: quaedam enim sunt quae secundum ^se ex suo genere per se primo fiunt et sunt, et haec apud Aristotelem sunt sola composita , ut patet VII Metaphys. * ; quaedam vero sunt quae, ut Aristotele ** utar, sunt et non sunt absque hoc quod generentur vel corrumpantur, et, extensiori vocabulo loquendo, absque hoc quod fiant; et hae sunt formae omnes, et praecipue relationes, quae regulariter aliorum factionem consequuntur. Quocirca, dato quod maior Scoti sit vera loquendo de primo genere rerum, falsa tamen est miscendo omnia genera simul : quoniam falsa est de relationibus concomitantibus proprium mutationis terminum ; et universaliter falsa est de consequentibus proprium mutationis terminum. Quodlibet enim horum concomitantium, licet sit aliud et posterius proprio mutationis termino, per eandem tamen mutationem per se secundo haberi potest, quamvis non habeatur per illam per se primo.
Et sequendo haec, dicitur in proposito quod conversio sacramentalis per se prLmo terminatur ad corpus Christi, inferendo per se secundo continentiam corporis Christi sub accidentibus panis, quae continentia, licet sit aliud quid et posterius Christi corpore , est tamen necessario necessitate sacramenti consequens corpus Christi ut terminum conversionis sacramentalis.
XI. Antequam autem respondeatur aliis argumentis *, quia superius * declaratas mutationes duas supponunt, praemonstrandum est quid sentiendum sit de his mutationibus. Scito igitur, recolendo ante dicta, duplicem opinionem
de eis esse posse. Altera, quae est Scoti, ponit duas in hoc sacramento mutationes intervenire : prima est conversio panis in corpus Christi ; secunda est qua corpus Christi de non praesente seu non contento fit praesens seu contentum sub specie panis. - Altera vero opinio est quod non est hic nisi una sola mutatio, qua ex pane fit corpus Christi : sed ad istam mutationem sequuntur utrinque relationes ; in accidentibus siquidem panis ex hac mutatione sequitur relatio continentis, et in corpore Christi ex eadem mutatione sequitur relatio contenti ; et sic haec mutatio sufiicit ad faciendum corpus Christi veraciter contineri sub specie panis.
Monstratur autem multipliciter rationabilitas huius opinionis , simul cum destructione alterius , cum ex hoc quod pluralitas non est ponenda sine necessitate *: ac per hoc , cum una mutatio hic sufficiat , non sunt ponendae duae. - Tum quia, secundum philosophorum doctrinam, relationes fiunt consecutive ad mutationes absolutorum , et non per alias proprias mutationes. - Tum quia tam Ecclesiae quam priscorum doctorum doctrina * tradit conversionis mutationem pro ratione verificante corpus Christi contineri sub specie panis. Quae doctrina non verificaretur , nisi forte per accidens, si intervenirent hic duae mutationes : quoniam, si duae mutationes sunt, prima per accidens se haberet ; quod etiam adversarii fatentur *. Sed tunc sequitur maximum inconveniens : quod tam Ecclesia quam prisci doctores laboraverunt ad reddendam rationem per accidens, quae ab arte et doctrina resecanda est *. Dicamus igitur quod una sola hic intervenit mutatio, inferens novitatem continentiae.
An autem sacramentalis conversionis mutatio inferat in utroque extremo relationes reales continentiae activae et passivae ; vel solum ex parte corporis Christi sit relatio realis ad species, qua continetur sub speciebus, et per hoc denominantur species continere corpus Christi quia corpus Christi continetur sub illis; vel in speciebus ipsis realis continentiae relatio ad corpus Christi consurgit, ex qua corpus Christi cointelligitur referri ad species ut contentum ad continens, non quia ipsum referatur ad species, sed quia species referuntur ad ipsum, sicut Deus realiter dicitur Dominus creaturae non quia ipse referatur ad creaturam servam, sed quia creatura refertur ad ipsum: - non facile dixerim : quia ignotus est modus quo corpus Christi continetur sub specie panis.
Cum his tamen omnibus, conclude ita esse hic unam solam mutationem ut, affirmando unicam, perspicias ita intervenire in hoc sacramento unicam mutationem in actu ut non negetur esse plures in potentia, non naturali aut sacramentali, sed divina absolute : hoc est, quod id quod de facto fit per unicam mutationem, posset Deus facere per plures mutationes; posset enira mutare panem in corpus Christi una mutatione, et facere corpus Christi contentum sub specie panis alia mutatione. Sed quoniam hoc solute loquendo , unicam dicito intervenire mutationem.
Et haec dicta de his mutationibus actu vel potentia in ordine ad relationes, non aliter dicta intellige quam considerando esse sacramentale corporis Christi relative secundum relationes contenti et continentis. Nam secundum rem longe altius est quam huiusmodi relativa significent. Et magis reverenter ac eminentius de illo sentitur et dicitur, cum de illo secundum se sentimus, et dicimus quod se habet ad conversionem ut factum esse in termino ad fieri, ut superius * explicavimus.
XII. Communicando tamen in consideratione respectiva cum adversariis, ne fugere difficultates videamur, his pracmissis, ad secundum Scoti * dicitur , admisso praesupposito, quod consequentia prima nihil valet, utpote inferens a possibili logico necessarium, dum dicit, Potest esse, Ergo oportet. - Et per hoc patet quod secunda consequentia, dicens, Ergo huiusmodi praesentia non habetur per conversionem, non infertur ex primo antecedente. Et ad probationem dicitur quod terminus unius rationis, cuiusmodi est praesentia, non est terminus per se duarum mutationum, quia non intervenit nisi una mutatio : quamvis per potentiam divinam possit esse terminus duarum mutatio-
;'<c.lib.VIIl,cap. IX, n. 18.
ment. num. vui.
Sent. , dist. x ,
phys. lib. V, cap. 11, n. 8. - S. Th. lib. VI, lect. II.
ment. num. x.
cundo.
QUAESTIO LXXV, ARTICULUS III
dicatur.
XI, qu. III, principal. " IV Sent. XI, qu. I
num, substantialis quidem consecutive, accidentalis autem secundum se. Et si Ad tertium * autem , contra bonam responsionem de facto vel potentia, dicitur quod, si panis converteretur in Christi corpus prius praesens factum, corpus Christi esset duplici vinculo praesens, hoc est, ex vi conversionis sacramentalis, et ex vi prioris actionis divinae omnipotentiae. Unde nihil aliud sequitur nisi quod huiusmodi praesentia potest per divinam omnipotentiam terminare duas mutationes : quod gratis concessum fuit.
XIII. Ad obiecta demum contra ef&caciam conversionis dendo per conditionales, ut in praecedenti fecimus responsione, dicitur quod, si Deus converteret panem in corpus Christi ut habens esse in caelo, non esset conversio eiusdem rationis cum ista sacramentali. Ac per hoc, non est
Et per idem respondetur ad secundum. - In quo sunt multi alii defectus: puta quod corpus Christi nunc de facto acquirit ubi definitivum substantiae panis; et quod substantia subiecta quantitati habet suum ubi definitive praeter ubi circumscriptive. Nam substantia, seclusa quantitate virtuaUque contactu, nusquam est: et esse corporis Christi sub sacramento non est esse alicubi.
mentum a sicut saepe claudicat: et in proposito nihil valet. Et ratio est quia non esset conversio eiusdem rationis cum ista sacramentaU, si quantitas converteretur in quantitatem. Et propterea non est mirum si aliud inde sequeretur, et aliud sequitur hinc.
XIV. Contra secundam rationem litterae *, scilicet, Si suhstantia panis remaneret, non esset verum quod Christus dixit, Hoc est corpus meum etc, sed fuisset potius dicendum, Hic est corpus meum : contra hanc, inquam,
dist. rationem Scotus * et Durandus ** arguunt. Scotus quidem,
JI5, contentum sub pane: sicut modo demonstrat non acci-
- ^f- dentia, sed contentum sub accidentibus. Et utrumque es-
set verum, Hoc est corpus meum, et, Hic est corpus meum.
Durandus vero, quia indejinita verijicatur pro uno solo : ac per hoc , si esset ibi panis et corpus Christi , posset reddi locutio vera pro solo corpore Christi.
XV. Ad haec dicitur quod veritas enuntiationum proprie significantium ex communi sensu proprie intelligentium, et terminis utentium proprie, pendet : et non est attendendum ad quid iste vel ille posset eandem enuntiationem applicare. Constat autem quod, proprie loquendo et intelUgendo, cum dicitur, a quocumque dicatur, sive sacramentaliter sive non sacramentaUter , Hoc est corpus meum, ly hoc deraonstrat hanc substantiam. Quod patet ex hoc quod, si aUquis, demonstrando seipsum, dicat, Hoc est corpus meum, significatur apud omnes intelUgentes quod haec substantia est corpus meum.
Et ad hoc suffragatur ratio, secundum quam taUa sunt subiecta enuntiationum, quaUa permittunt praedicata. Et propterea, quia praedicatum est substantia, nam corpus meum significat substantiam ; identitas praedicati cum subiecto, significata per ly est, cogit ly hoc ad demonstrandam hanc substantiam, ut propositio sit proprie vera. -
Et hinc excluditur - quod in hac propositione ly hoc non demonstrat accidentia, sed substantiam sub accidentibus.
Et ad hoc suffragatur quod ly hoc est pronomen demonstrativum substantiae, apud grammaticos.
Rursus ly hoc, quia demonstrat non vage aut indefinite, sed singulariter , oportet, absolute prolatum super certo sensibili demonstrato, demonstrare non vage hanc vel illam, sed singularem substantiam sub illis accidentibus existentem. Et si quidem una sola substantia subsit, sola demonstratur. Si vero multae subsint, omnes per modum unius singularis demonstrantur, secundum communem intellectum propriamque significationem nominum ac pronominum, ut patet in exemplo aUato : nam, me dicente, Hoc est corpus meum, significo hanc substantiam, comprehendentem carnes, nervos et ossa, esse corpus meum. Ex quibus sequitur quod , si remaneret substantia panis cum corpore Christi, ly hoc demonstraret hanc substantiam , comprehendentem panem et corpus Christi , per modum unius singularis substantiae. Et sic propositio esset falsa, proprie loquendo : quia significaret panis substantiam esse corpus Christi, quod constat esse falsum.
XVI. Unde ad Scoti obiectionem * dicitur quod non * Num. xiv. est varianda demonstratio quam facit ly hoc in ista enuntiatione sacramentali, ex aliqua hypothcsi : sed standum est
in proprietate suae demonstrationis, secundum quam ly hoc non significat contentum sub hoc pane, sed significat hanc substantiam, quae scilicet continetur sub his accidentibus ; haec enim substantia est corpus Christi. Et notanter dico, haec substantia, et non dico, hic panis: quia, ut dictum est *, demonstratur haec substantia sine qualitate. • Num. praeced.
gulare facere indefinitum. Et praeterea est abuti vocabulis : oportet enim secundum propria iudicare.
XVII. Contra tertiam rationem litterae *, scilicet, Si ' Cf. num. i. esset alia substantia quam corporis Christi, contrariaretur venerationi Eucharistiae, obstat Scotus *, quia nunc est * iv Sent., dist. ibi aliqua creatura, puta species sacramentalis : et tamen princi^pa"' * ' ' adoratio Eucharistiae refertur ad Christum, et non ad sen-
sibile continens. Ergo eodem modo, si non remaneret panis, adoraretur Christus contentus sub pane quanto et quali ut in signo.
quaecumque substantia alia a Christo, contrariatur venerationi qua veneramur Eucharistiam. Nam adoramus simpliciter et absolute substantiam existentem sub illis accidentibus. Constat autem huiusmodi adorationi contrariari quamcumque aliam substantiam esse sub illis accidentibus. Sed arguentes falluntur in hoc, quoniam divertunt ab adoratione quae nunc fit, ad eam quae tunc fieret si esset etiam ibi substantia panis. Auctor autem ex adoratione quam de facto exhibemus Eucharistiae, infert non esse ibi aliam substantiam a Christo.
Unde ad argumentum Scoti, concesso toto, dicitur quod non impugnatur ratio litterae : quia ad adorationem quae posset fieri, divertit ; et non sistit in adoratione quae de facto fit, qua adoramus substantiam contentam sub his speciebus. Quod tunc non fieret, nisi partialiter: puta, aliquam substantiam contentam adorando , distinguendo inter substantiam panis et substantiam Christi. Constat enim nunc absque distinctione aliqua substantiam ibi contentam adorari ab Ecclesia.
Articulus 3
' Num. seq. *" Cf. num. VI.
TiTULUs clarus. - In corpore articuli, primo recitatur opinio disiunctiva; secundo, tractatur prima disiunctionis pars * ; tertio, tractatur reliqua pars ** ; et quarto, tractantur ambae simul, concludendo opinionem esse falsam *. II. Primum satis patet in littera. Sed circa secundum, scilicet quod panis seu vinum per consecrationem resolvitur in praeiacentem matcriam, Auctor procedit utens implicite hac distinctione. Hanc resolutionem fieri in praeiacentem materiam, potest intelligi dupliciter: vel in materiam primam ; vel in elementa, manentia vel egredientia *. Propterea primo improbat primum membrum - scilicet, quod
ista resolutio non fit in materiam primam. Quia materia non potest esse sine forma.
Ubi scito quod, quia opinio ista ponit resolutionem puram, quoniam nullius meminit generationis , cum nullum ponat generans; si ponit resolutionem in materiam primam, ponit consequenter materiam primam sine forma ; quod est impossibile secundum causas secundas et potentiam Dei ordinariam, quidquid sit de possibili secundum potentiam Dei absolutam. Quoniam hoc est extra propositum: quoniam stultum est ponere in hoc sacramento quidquid Deus potest facere. Unde non oportet aliter hic
i66
QUAESTIO LXXV, ARTICULUS III
XI, qu. III, art. i principal.
■• Loc. cit. num. praeced.
ment. num. ix, XI ; art. 2, Comment. nura. vii.
' Meteor. lib. I, 13- - Continuat.
respondere Scoto *, et continue digredi de genere in genus.
III. Postea excludit Auctor secundum membrum , scilicet, resolutionem fieri in elementa. Et primo, in elementa manentia. Quia sub speciebus sacramenti nihil remanet nisi corpus et sanguis Christi.
Secundo, in elementa egredientia. Quia egressus fieret per motum localem: et sic sensu perciperetur.
Et utraque exclusio optima est. Nec ex molestia Scotica * concutitur, dum obstat ex divina omnipotentia potente facere cum corpore Christi manere aliam substantiam, et non percipi localem egressum. Saepe enim iam dictum est * quod non tractamus de divina omnipotentia : sed quid ordo institutus a Deo habeat, tam in mysteriis quam in naturalibus.
IV. Rursus impugnat Auctor huiusmodi praeiacentem materiam ex aliis capitibus. Et primo, manentem : ex hoc quod non est dare aliquod instans in quo sit ibi praeiacens materia. Quod probatur ex eo quod, usque ad ultimum instans consecrationis , est ibi panis ; et in ultimo instanti est ibi corpus Christi ; ac per hoc patet quod non est dare aliquod instans in quo sit ibi praeiacens materia.
Et scito quod Auctor, claritati studens, non fuit sollicitus ut loqueretur philosophice , ut ab omnibus intelligeretur. Ex exemplo tamen generationis, ab exercitatis in philosophia rem ipsam intelligi voluit more philosophico: sciebat enim non dari ultimum instans generationis. Et philosophico more dicendum fuit: In toto tempore consecrationis est ibi substantia panis ; et in termino illius est corpus Christi, qui terminus est primum esse corporis Christi in sacramento, et primum non-esse panis ; sicut in termino generationis est primum esse rei genitae, et primum non-esse rei corruptae. Et si sic Auctor dixisset, pauci intellexissent ipsum.
V. Secundo, impugnat praeiacentem materiam in motu : et, brevitatis gratia, simul impugnat tam motum localem sive panis sive materiae, quam motum resolutionis; quoniam utrobique una et eadem est ratio ex motu sumpta. Et est ratio talis. Si huiusmodi motus interveniret, aut inciperet in instanti terminante consecrationem, aut ante illud instans. Si incipiat in instanti terminante consecrationem, cum in illo instanti corpus Christi sit sub hostia, et in eodem sit panis incipiens moveri motu locali vel resolutionis, sequeretur quod simul essent corpus Christi et substantia panis. Quod autem panis in illo instanti esset, probatur ex eo quod motus incipit per negationem de praesenti et positionem de futuro : hoc est , quia verum esset dicere, Panis. nunc non movetur, et immediate post hoc movebitur. Et quia motus non fit in instanti, sed prius mobile relinquit unam partem quam aliam, sequeretur ulterius, praeter simultatem instantaneam praedictam, simultas temporalis. Et sic sub aliqua parte hostiae esset simul tempore corpus Christi cum substantia panis. Et ad viam hanc respexisse videtur Auctor in littera explicans partem hostiae.
Si vcro huiusmodi motus incipiat ante terminum consecrationis, tunc, cum inter quaelibet instantia sit tempus intermedium , in quo fiet iste motus , et in quo mobile relinquet successive partes hostiae : sequetur quod in illo tempore quo aliqua hostiae pars relicta est, neque erit substantia panis, quae iam particulam illam reliquit, neque corpus Christi , quod , ante instans quod terminat totum hoc tempus medium, non est sub hostia.
Et vide, Novitie, ex contextu litterae, hanc argumentationem induci excludendo responsionem dicentem fieri resolutionis vel egressus motum paulatim deserendo partes hostiae. At si posuissent resolutionis motum fieri successive quidem et per partes intensivas tantum, ita quod in termino tota simul hostia deserta esset (contingit enim, inquit Aristoteles *, totum simul coagulari): tunc militat praecedens argumentum, quod praeiacens materia nunquam esset sub hostia. Et si hoc af&rmatur, succurrunt postremae duae rationes , scilicet quod tollitur conversio , et quod ponitur effectus sine causa.
VI. Quoad tertium *, de altero disiunctionis membro,
scilicet annihilatione, improbatur quia tollit veram conversionem substantiae panis in corpus Christi : ac per hoc, tollit modum quo corpus Christi est in hoc sacramento. Et in hoc convenire dicitur cum primo membro, scilicet resolutione.
Et demum utrumque Auctor reprobat * : quia forma sacramenti neutrum horum effectuum significat.
VII. Circa responsionem ad tertium, adverte quod Scotus, non contentus huiusmodi responsione, quia sola voce conversionem affirmat, tenens panem, quamvis per accidens, redigi in nihilum, duo potissima videtur habere fundamenta, in quaestione quarta xi distinctionis *. Primum est , quia invenitur hic transitus per se ab esse panis ad non-esse panis ; et alius transitus a non-praesentia corporis Christi hic ad praesentiam ipsius hic. Et tunc arguitur sic. Si secundus transitus non concomitaretur primum , primus esset annihilatio. Ergo et modo formaliter est annihilatio : quia ratio eius non variatur propter illud quod per accidens concomitatur.
Secundo, sic. Si panis annihilaretur, et corpus Christi poneretur hic praesens, omni eodem modo se haberet tam panis quam corpus Christi, quantum ad omnem conditionem tam esse quam non esse, sicut modo se habet. Sed quod fuit, et omni eodem modo se habet sicut si esset annihilatum, est annihilatum. Ergo panis redigitur in nihilum. — Prima propositio manifesta est : quia, si panis esset annihilatus, nec forma nec materia eius maneret ; eodem autem modo nec nunc manet.
VIII. Ad horum et similium evidentiam, doctrina sanctorum Patrum resumenda est. Ambrosius siquidem, de Sacramentis *, et habetur in Decretis, de Consecr., dist. II, in cap. Revera, et clarius in cap. Panis est , docet unde figmenta haec et similia eliduntur, dicens : Si tanta vis est in sermone Domini lesu ut inciperet esse quod non erat, quanto magis operatorius est ut sint quae erant et in aliud commutentur? Et sic quod erat panis, iam corpus Christi est, quia sermo Christi creaturam mutat, etc.
Ubi nota, primo, ly ut sint quae erant et in aliud commutentur. Hic enim manifeste habes Ambrosium dicere quod sunt quae erant, et in aliud sunt commutata. Et hinc apparet figmentum esse dicere quod quae erant et in aliud sunt commutata, nihil sunt. Nam, si sunt, ut Ambrosius asserit, sequitur quod non sunt nihil.
Secundo , nota declarationem et sensum prioris dicti, dum immediate subditur, Et sic quod erat panis, iam corpus Christi est. Hinc enim apparet quanta perspicacia haec viderit Ambrosius , dum non dixit quod panis est post consecrationem, nec dixit quod panis quifuit, est corpus Christi: sed dixit quod id quod erat panis, iam est corpus Christi. Et ly id quod demonstrat et refert substantiam : quoniam substantia est quae est commutata in corpus Christi.
IX. Unde non aliunde quam ex Ambrosii doctrina excludenda sunt et detegenda figmenta haec. Falsum est igitur quod primo assumitur a Scoto *, intervenire hic transitum per se ab esse panis ad non-esse panis. Nam per se terminus ad quem est esse corporis Christi : est enim conversio ista inter terminos positivos per se primo, hoc est, ab esse panis ad corpus Christi , et ad illum per se primo terminum, ad quem non sequitur sola negatio esse
sed sequitur affirmatio seu positio eius quod fuit Sunt enim post consecrationem propositiones istae verae, sciHcet: Panis non est , et, Id quod fuit panis, est, quia est corpus Christi. Ad argumentum ergo dicitur quod falsum assumit seu supponit, scilicet inveniri hic mutationem seu transitum per se ab esse panis ad non-esse illius.
est falsa. Et ad probationem illius, scilicet quia nunc nec remanet materia panis nec forma, et simiUter esset si annihilaretur: respondetur negando quod similiter esset si annihilaretur. Quoniam plus requiritur ad annihilationem, sive per se sive per accidens : exigitur enim quod id quod erat illud, sit modo nihil, seu, non sit aliquid. Cuius contrarium in proposito invenitur: nam, secundum Ambro-
panis , panis. ambae
Quarti Senl.
IV. - Cf. de Myster. sive de Initiand.j cap. ix.
QUAESTIO LXXV, ARTICULUS IV
siura, id quod erat panis, est corpus Christi. Ubi, ad claritatem doctrinae, observa caute varietatem verarum propositionum. Et, ut exemplariter dicatur, quando aer naturaliter convertitur in ignem , licet verae sint istae tres enuntiationes post conversionem aeris in ignem, scilicet, Aer non est, Aer non est aliquid, Aer est nihil: quia tamen materia quae fuit aeris, modo est materia ignis, falsa est ista quarta, Aer est annihilatus. Et similiter in proposito, quamvis alia ratione, verae sunt post conversionem istae tres, scilicet, Panis non est, Panis non est aliquid, Panis est nihil: falsa autem est quarta, scilicet, Id quod erat panis, non est aliquid, seu, est nihil, quia sua contradictoria est verissima, scilicet, Id quod erat panis, est corpus Christi. Ideo falsissimum est panem, sive per se sive per accidens, redigi in nihil. Unde, si panis annihilaretur in hoc sacramento, non omni eodem modo se haberet quo nunc se habet. Quia nunc sic se habet ad esse et non-esse quod ita non est quod id quod erat panis, est res realissima, scilicet corpus Christi. Si autem esset redactus in nihilum, ita panis non esset quod id quod erat panis, nulla res esset. Procul sint ergo a Patrum doctrina huiusmodi figmenta.
X. Circa vcrba Auctoris in hac responsione ad tertium, cave ne fallaris, putans Auctorem Ambrosio contrarium, vel me exposuisse inepto vocabulo Ambrosii verbum, dum in hac littera dicitur quod post consecrationem haec est falsa, Substantia panis est aliquid; et, Ambrosio dicente,
Id quod erat panis , est aliquid, scilicet corpus Christi, ego exposui * quod ly id quod demonstrat et refert substantiam, quoniam substantia quae erat panis est corpus Christi, quia mutata est in corpus Christi. Diversimode siquidem substantiae nomine Auctor et nos usi sumus. Nam Auctor substantiae nomine usus est loco nominis specifici panis , supponendo panem esse substantiam. Et fecit hoc Auctor ut praeservaret se ab accidentibus panis. Ita quod panem ponit in obliquo, et distinguit substantiam panis contra accidentia panis : ac si dixisset, Post consecrationem haec est falsa, Panis est aliquid. Nos autem substantiae nomine absolute utimur, abstrahendo a qualitate differentiarum : et propterea utimur pane in recto, dicentes, Substantia quae erat panis. Quam substantiam Ambrosius per relativum substantiae significavit, dicens : Et sic quod erat panis, iam est corpus Christi, quia sermo Christi creaturam mutat, et sic ex paneft corpus Christi. Non enim potest dici quod ly quod erat panis referat accidentia panis remanentia : quia illa non sunt corpus Christi, nec sunt mutata in corpus Christi ; quorum utrumque Ambrosius dicit de co quod erat panis, scilicet, Quod erat panis, est corpus Christi, quia mutatum est in corpus Christi virtute sermonis Christi.
Hanc codem modo sumptam substantiam Salvator significavit ac demonstravit per ly hoc, dicens, Hoc est corpus meum. Est enim propriissimus sensus: Haec substantia est corpus meum, ut inferius * amplius patebit.
ment. num. vii.
Articulus 4
TiTutus intelligitur de conversione substantiali , qua panis substantialiter sumptus transubstantiatur in corpus
ran.IV,cap. Fir- . . °, .,.,., . ..
miter credimus, propterea Auctor quacrit utrum sit possibilis huiusmodi
de Summa Trin.
et Fide cathoi. conversio.
In corpore articuli duo fiunt : primo, dicitur quod oportet ponere conversionem ; secundo , tractatur qualis est ista conversio.
Quoad primum, ex repetitione supra dictorum ac discussorum, concluditur conversio.
Quoad secundum, duo de hac conversione dicuntur. Primum est, quod non est similis conversionibus naturalibus, sed est omnino supernaturalis. Secundum est quod sola Dei virtute fit. Et primum quidem auctoritatibus Ambrosii et Chrysostomi probat. Secundum autem, simul cum primo, ratione probat.
II. Ubi scito distingui conversionem in formalem et substantialem ; et naturales appellari formales, non ea ratione quia forma convertitur in formam , sed quia secundum deperditionem unius formae et acquisitionem alterius, dicitur totum categorematice converti in totum, ut cum dicimus quod aer conversus est in ignem. Conversio autem substantialis appellatur, qua totum etiam syncategorematice convertitur in totum: puta, si aer sic converteretur in ignem quod etiam partes essentiales aeris converterentur in partes essentiales ignis. Et talem esse hanc conversionem Auctor ponens, hinc manifestat differentiam inter conversionem istam et naturales : et ex differentia inter actum infinitum et actum finitum, procedit ad probandum quod agens creatum, quia ex finito agit actu, ad solas formales conversiones se extendit ; Deus autem, quia ex infinito agit actu, ad totum ens se extendit, ac per hoc, ad conversionem substantialem. Et inde infertur quod haec conversio nec continetur sub genere naturaHs motus seu mutationis, nec nomen aliarum suscipit proprie, sed nomine proprio vocari potest transubstantiatio : sic enim
a sacro Concilio Lateranensi, sub Innoc. III, appellatam
legimus *. *Loc.cit. num.i,
III. Circa hanc materiam, adverte quod Scotus, in xi distinctione Quarti, qu. iii, reputans impossibilem conversionem panis in corpus Christi praeexistens et manens secundum suum esse antiquum, triplicem imaginatur transubstantiationem. Prima est quae iam dicta est *, scilicet qua * Num. praec. tota substantia convertitur in totam substantiam praeexistentem ac manentem secundum esse antiquum. - Secunda est, qua tota substantia sic convertitur in aliam ut alia producatur in esse. Et hanc vocat Scotus transubstantiationem productivam : quia per eam producitur terminus ad quem. Et haec potest subdividi in productivam termini secundum esse substantiale : vel secundum esse accidentale, qualem posuit hic, ut diximus *, Petrus de Palude, sine as- ' Art. 1, Comsertione tamen. - Tertia est adductiva termini ad quem '"^"'' """' '" illo ubi erat terminus a quo. Et in hanc declinat Scotus *. * ^v Sent., dist. In qua secundum veritatem nulla est transubstantiatio, nulla '"' ^"' "' conversio : quia ponitur panem redigi in nihil, et sola vox conversionis et transubstantiationis , cum ordine successionis corporis Christi in loco panis, affirmatur.
Relicta autem transubstantiatione productiva, tanquam non habente in hoc sacramento locum, nititur Scotus * ' ibid., qu. m, probare primam esse impossibilem, et deinde tertiam esse * •»?""<='?»• rationabilem.
Arguit igitur ad impossibilitatem transubstantiationis primae *, quam credimus vere in hoc sacramento salvari. * Cf. num. vi. Nihil est terminus novae actionis proprie dictae nisi per illam actionem accipiat esse substantiale vel accidentale secundum quod est formalis terminus illius actionis. Sed corpus Christi praeexistens, etc. , nullum esse accipit in sua substantia per huiusmodi transubstantiationem. Ergo corpus Christi secundum suam substantiam non est terminus novae actionis transubstantiativae panis in ipsum. — Minor supponitur clara. - Maior vero probatur dupHciter. Primo quia, si nullum esse accipit per illam, non videtur
QUAESTIO LXXV, ARTICULUS IV
" Aristot. Phy«c. ib.VIII, cap. viii, n.6.-S.Tli.
ment. num. viii.
i
intelligibile quomodo sit ibi aliquid terminans realem actionem substantialem, etc. Secundo, quia etiam Filius Dei terminans aeternam generationem, per illam accipit esse, et personam esse, et Deum esse.
Tertiam autem transubstantiationem probabilem esse in proposito probat *, quia eo modo terminus prior convertitur in terminum posteriorem, quo terminus posterior succedit termino priori. Sed terminus posterior, idest Christi corpus, non succedit secundum esse simpliciter, sed secundum esse praesens hic, termino priori, idest pani praeexistenti. Ergo nec panis convertitur, nec transit in corpus Christi, nisi secundum esse hic praesens pani praeexistenti.
IV. Pro solutione harum obiectionum, et ampliori notitia tam occulti mysterii, duo praelibanda sunt: alterum ex philosophia; alterum ex Ambrosio *. Ex physicis ** siquidem habemus quod, cum de substantiali mutatione inter positivos terminos est sermo, ipsum instans mutationis, in quo substantialis mutatio simul fit et facta est, est primum esse termini ad quem, et primum non-esse termini a quo. Verbi gratia, cum aer convertitur in ignem, instans illud in quo ignis simul fit et factus est, est primum esse ignis, quia ignis tunc est et immediate ante illud tunc non erat; et est primum non-esse aeris, quia acr tunc non est et immediate ante illud tunc erat.
V. A divo autem Ambrosio superius * relata habemus verba , scilicet : Quod erat panis ante consecrationem , iatn corpus Christi est post consecrationem, quia sermo Christi creaturam mutat, etc. Ex his enim, simul iunctis et perspicaciter consideratis, habemus actionem transubstantiativam circa panem versari, et in panem terminari hoc modo : videlicet , quod in instanti conversionis panis in corpus Christi , quod erat panis , ut sic , idest secundum esse panis, habet rationem termini a quo; et rursus quod erat panis, quod iam est corpus Christi, ut incipiens esse corpus Christi, habet rationem termini ad quem; ita quod terminus ad quem non est corpus Christi absolute, sed hoc quod erat panis esse corpus Christi, ut patet exponendo pro illo instanti quo ista transubstantiatio simul fit et facta est. Ex falsitate siquidem istius, Corpus Christi nunc est et immediate ante hoc non erat, habetur quod corpus Christi absolute non est terminus huius transubstantiationis. Ex eo autem quod ista est vera, Hoc quod erat panis nunc est corpus Christi, et immediate ante hoc quod erat panis non erat corpus Christi, manifeste habetur quod terminus ad quem actionis et mutationis huius est hoc quod erat panis esse de novo corpus Christi : sicut ex veritate istius alterius, scilicet, Hoc quod erat panis nunc non est panis, et immediate ante erat panis, habetur terminum a quo esse hoc quod erat panis sub esse panis.
Ubi videre potes in eo quod est panis ante consecrationem , ef&caciam habere consecrationem , seu divinam actionem , quantum ad vim utriusque termini , scilicet a quo et ad quem : quoniam actio conversiva acquirit ei quod erat panis esse corpus Christi, convertendo id in corpus Christi ; et ad hoc concomitatur deperditio termini a quo, dum quod simul convertitur et conversum est in corpus Christi, desinit esse panis. Et hinc suspiciendo coniicere potes quod non oportet, propter novam hanc actionem , mutationem aliquam ef&ci in substantia corporis Christi: quia quod erat panis de novo est corpus Christi, non per mutationem corporis Christi, sed per mutationem panis in corpus Christi.
Et ad ampHorem fidelium intellectuum consolationem, habemus non solum dictas enuntiationes noviter veras quasi se tenentes ex parte panis : sed habemus redundantem seu resultantem aliam propositionem noviter veram quasi ex parte corporis Christi. Est enim de novo vera haec, scilicet: Corpus Christi est id quod erat panis. Nec hanc ego somniavi, sed ex propositione divi Ambrosii per conversionem simplicem illam habemus. Dicente enim Ambrosio, Quod erat panis est corpus Christi, infertur optime per conversionem simplicem, Ergo corpus Christi est quod erat panis. Et similiter sequitur, consequenter loquendo,
StfMMAE Theol. D. Thomae T. IX.
guit igitur.
tiam autem.
quod corpus Christi est quod erat iste panis. Quo fit ut admirabilem veritatem novam in Christi corpore ex hoc sacramento fateamur. Nam ante institutionem huius sacramenti, ista erat falsa, Corpus Christi est quod erat panis, quia sua convertens erat falsa, Quod erat panis est corpus Christi: post consecrationem vero corporis Christi, fuerunt ambae verae. Et similiter in qualibet quae quotidie fit consecratione hostiae in missa, consecratione facta, ambae istae noviter sunt verae, Quod erat iste panis est corpus Christi, et, Corpus Christi est quod erat iste panis.Nec quaeras a me ulteriorem modum quomodo jiat istud : sed satis sit, supposita verae transubstantiationis fide, qua panis in corpus Christi immutatum mutatur, videre nos veritatem dictarum enuntiationum.
VI. Ex his autem ad Scoti rationem contra possibilitatem huius conversionis *, dicitur argumentum supponere falsum, scilicet, corpus Christi absolute esse terminum actionis seu mutationis huius. Terminatur enim tam mutatio quam actio ut ad terminum ad quem et qui fit, ad hoc quod erat panis esse corpus Christi. Hoc enim de novo fit et est per actionem istam conversivam panis in corpus Christi. Unde, concessa maiore, ad minorem dicendum est quod male assumit aut supponit corpus Christi absolute esse terminum actionis, ut patet ex dictis. — Nec obstat quod saepissime dicitur, et repetitur infinities, quod haec conversio habet panem pro termino a quo, et corpus Christi pro termino ad quem: quoniam brevitatis causa hos terminos absolute proferimus, cum grano tamen salis ab eruditis intelligendos, ut exposuimus.
facile respondetur negando minorem. Quoniam corpus Christi succedit pani et secundum esse simpliciter, idest substantiale, et secundum esse hic, idest sub accidentibus panis. Sed non est mirum de arguente. Quoniam, sola voce dicens conversionem substantiae panis in substantiam corporis Christi, consequenter assumit quod corpus Christi non succedit pani secundum esse simpliciter : cum, secundum veritatem, substantia corporis Christi sit id quod erat panis, et per hoc sit ubi erat panis, idest, continetur sub accidentibus quae continebant panem; ut saepe inducta
decretalis Lateranensis , cum doctrina Concilii Florentini,
t-pctat-nr * * * Cf art. 1, Com-
testatur . ^^^^ ^^^ „^
VII. Nec obstat dictis quod Auctor, in IV Sent., dist. xi, vm. qu. I, art. 4, videtur locare huiusmodi propositiones quibus usi sumus, inter improprias. Nam dupliciter potest iudicari et examinari propositio ista, Quod erat panis est corpus Christi : primo, ad exprimendam conversionem hanc ; secundo, ad exprimendum conversionis huius proprios terminos. Et si quidem ad exprimendam mutationem quae
est conversio assumatur, infra latitudinem generis mutationis intelligenda est. Et propterea ly quod sonat subiectum unum et idem sub duobus successive terminis, scilicet pane et corpore Christi, manere. Quod in proposito non nisi metaphorice, aut ratione accidentium remanentium, verificatur. Et sic ab Auctore inter improprias computatur ibidem , ubi de conversione loquitur. * Q" <•
Si vero haec propositio ad exprimendos terminos conversionis huius assumatur, tunc propositio est et vera et propria. Et quod sit vera, patet ex ipsa eius expositione, qua Auctor eam ibi, in responsione ad primum, exponit de ipsis terminis, dicens : Verbum Ambrosii est exponendum, « Quod erat panis est corpus Christi », idest, « Quod est sub speciebus panis, primo fuit panis, et postea corpus Christi » ; ubi vides Auctorem exponendo asserere de ly quod est sub specie panis prius fuisse panem et postea corpus Christi; nihil enim aliud significat Ambrosii propositio, de terminis conversionis intellecta, dicendo, Quod erat panis, est corpus Christi, ut patet intuenti. - Quod autem sit propria, et hinc patet, quia expositio ab Auctore data est propria: et ex ratione probatur. Quia ly quod est relativum identitatis substantiae, et suf&cienter refert eandem substantiam referendo substantiam eandem sine qualitate. Sic enim contingit in proposito: illud enim idem refert ly quod dicendo Quod erat panis est corpus Christi, quod demonstratur per ly hoc dicendo, Hoc est
' Num. V.
Did. lib. III, cap. it, n. 5.
art.3sqq.;16'on<. Gent, , cap. xxi sqq.;I.SeRr,,dist. XXII, art. 3, ad 2.
Ratio igitur.
corpus meum. Stant ergo solida et proprie dicta quae ex Ambrosio diximus *: quoniam ad terminos conversionis exprimendos usi sumus auctoritate dicta, et ad hoc idem Ambrosius ad litteram locutus est, ut patet eius textum intuenti.
VIII. In responsione ad tertium, adverte dici in illa duo : scilicet rationem convertibilitatis totalis, de qua est sermo, unius rei in aliam; et modum quo fit huiusmodi conversio. Et quoniam eximia ac latentia sunt haec, nec ab omnibus concessa, primo dcclaranda sunt ambo ; deinde conferendum est primum cum aliorum opinionibus *.
Ratio igitur convertibilitatis assignatur in littera communicatio in natura entis. — Modus autem subditur *, et est, quod potest auctor entis id quod est entitatis in una re, convertere in id quod est entitatis in altera, sublato eo per quod ab ea distinguebatur.
Ubi, circa rationem convertibiHtatis, dociHs esto interpres, plures vitando errores ex iHo verbo, communis natura entis.
Errares primo, si per communem naturam entis intelHgeres ens communissime sumptum commune Deo et creaturis. Et manifesta esset erroris ratio. Quia hinc sequeretur convertibilitatem etiam posse esse inter rem creatam et increatam, quia communis est eis huiusmodi natura entis. Quod constat non solum esse falsum, sed fatuum.
Errares quoque si per communem entis naturam inteHigeres gradum aHquem, seu naturam aHquam, supra specificas genericasque rerum naturas. Nam, ut dicitur IV Metaphys. *, idem est homo et ens homo, et sic de aliis. Non enim se habent ens et homo sicut animal et homo : nam animal et homo duas formahter naturas significant, sciHcet rationaHtatis et animaHtatis ; ens autem et homo unam tantum naturam significant, eam sciHcet quam significat homo, et non aliam.
Sed hoc metaphysico relinquentes negotio, quoniam per naturam entis inteHigit Auctor ens comtnune solis creaturis. Quod nomine naturae in Httera appellatum est quia huiusmodi ens, secundum Auctoris doctrinam *, secundum naturas generum et specierum definitur : et per hoc differt ab ente increato, in quo esse non definitur natura aliqua, sed ipsum esse in seipso subsistens vocatur natura Dei, et deitas, et Deus. Est igitur ratio convertibilitatis totius unius rei in totam alteram rem, communicatio earum in natura entis communis omnibus creaturis tantum. Et hinc habes, secundupi Auctorem, quod secundum totalem conversionem quaelibet creatura potest per divinam omnipotentiam converti in quamcumque aHam creaturam , quia creaturis omnibus communis est huiusmodi entis natura.
IX. Circa modum quoque conversionis *, cautum oportet esse lectorem. Erraretur siquidem primo, si intelHgeretur per modum divisionis seu separationis unius naturae ab altera : sicut animaHtas separatur a rationaHtate, dum fit animal sine ratione. - Et simiHter erraretur si inteHigeretur per modum abstractionis : sicut res una et eadem secundum priorem rationem abstrahit a seipsa secundum rationem posteriorem ; sicut color albus inquantum color, abstrahit a seipso inquantum albus.
Et patet ratio erroris utrobique, ex hoc quod neutro modo panis converteretur in corpus Christi : sed sola natura entis inventa in pane converteretur in corpus Christi, formaliter loquendo.
Contrariatur etiam directe intento hic sensus. Quoniam directe intentum ab Auctore est quod totum convertatur in totum : et non quod una res, aut una natura, sub una ratione tantum convertatur in aHam. Haec enim interpretatio ad hoc tandem tendit quod convertibiHtas rerum est secundum id in quo communicant, et non secundum ea in quibus differunt. Quod contrariatur non solum Auctoris, sed fidei doctrinae, asserenti panem converti in corpus Christi; et non solum entitatem panis in entitatem corporis Christi converti, sed panem converti in corpus Christi.
Unde Htterae verba, quae superficie tenus favere videntur dicto reprobato sensui, dum sonant, Id quod est entitatis in una re,potest auctor entis convertere in id quod est
QUAESTIO LXXV, ARTICULUS IV
entitatis in altera, sublato eo per quod ab illa distinguebatur, intelHgenda sunt sic ut tota res, puta panis , convertatur in totam rem, puta corpus Christi : hoc enim important iUa verba, id quod est entitatis in una, in id quod est entitatis in altera; nam tota res est entitatis in una, et tota res est entitatis in altera. Quod autem subditur, sublato eo per quod ab illa distinguebatur, procul dubio subiunctum est. Sed huiusmodi differentia non consistit in hoc quod entitas rei, puta panis, convertatur in entitatem alterius rei , puta corporis Christi ; panis vero proprium constitutivum , per quod specie distinguitur ab altera re, puta corpore Christi, non convertatur in alteram rem, puta corpus Christi , sed toHatur , non conservando ipsum in esse. Sed consistit huiusmodi difterentia in hoc quod, dum tota res quae est panis, convertitur in corpus Christi, formalis ratio naturae entis salvatur, formalis vero ratio proprii constitutivi et distinctivi panis non salvatur. Post conversionem enim panis in corpus Christi, panis entitas conversa entitas quaedam est, panis vero conversus panis non est. Sic enim verificatur quod sit conversio entitatis in entitatem, sublato eo per quod distinguebatur. Perinde est enim ac si dictum fuisset quod conversio fit per totius quidem rei conversionem in totam rem alteram, sed inter rationes seu conditiones substantiales communes vel proprias disparitas est : quia res conversa sic secundum communia quasi salvatur quod iterum suscipit eorundem praedicationem, secundum vero propria non subit eorundem praedicationem. Hoc enim modo intelHgitur sublatum id per quod distinguebatur, et totam rem converti in totam rem , ita quod nihil eius secundum se remaneat , aut in nihilum decidat.
Et si instetur quod, si tota res totaHter convertitur in totam aliam rem, frustra Auctor laboravit ad distinguendum in rebus convertibiHbus naturam entis, in qua conveniunt , a propriis distinctivis rerum , etc. : respondetur non frustra, sed utiHter Auctorem laborasse ad reddendam rationem convertibilitatis totalis supernaturalis proportionaHter ad rationem conversionis substantiaHs naturalis. Dupliciter siquidem naturali conversione inventa, scilicet vel per modum generationis , sicut cum aer convertitur in novum ignem, vel per modum aggenerationis, sicut cum aHmentum convertitur in substantiam eius quod nutritur ; communis ratio utrique conversioni est convenientia in materia et difterentia in formis , quibus fiehat distinctio; et in ipsa conversione materia utrobique remanet, et forma rei quae convertitur non remanet. Unde, ut proportionaliter de totaii conversione doctrina traderetur, posuit Auctor in convertibilibus huiusmodi naturam entis, in qua convenirent , et constitutiva specifica , quibus distinguuntur ; et rursus posuit naturam in qua res quae convertitur communicat cum altera, remanere in illa altera, non in seipsa, quia sic non converteretur in alteram rem, sed in sibi simile. Et propterea dicitur salvari rationem formalem eius, specificum autem distinctivum ita converti quod nec in se nec in suo simiH remaneat. Et propterea auferri dicitur, et non salvari, secundum suam rationem formalem. Duplex propterea necessitas doctrinae huius fuit. Altera, ut conversio supernaturalis proportionalis conversionibus naturalibus sit monstrata. Altera, ut intellectus noster ex naturalibus conversionibus quas novit, manuducatur ad supematuraHa, etsi non penetranda, saltem cogitanda, ut non impossibiHa existimentur. - Et haec pro expositione litterae sint dicta.
X. Conferendo autem Auctoris rationem de convertibilitate cuiusque creaturae in quamcumque aliam *, occurrunt Petrus de Palude *, ambiguus ; et Durandus, obstans manifeste, in qu. n, dist. xi *, duplicitcr, scilicet solvendo ra- ^^^^^^^ tionem Auctoris, et arguendo contra dictam positionem *.
Ratio igitur Auctoris, scilicet, Agens virtutis injinitae, quod habet actionem in totum ens, potest convertere, etc, solvitur a Durando * dicente quod ex hoc non potest convertere nisi communicantia in materia, ratione cuius unum potest dici manere in altero.
XI. Contra positionem autem arguit multipliciter *. Primo. Conversum manet in eo in quod conversum est. Ergo
init. IV Sent., dist. art. 3, us. }. Quarti Sent. O. num. seq.
Unde tingillatim.
in hoc.
Et
QUAESTIO LXXV, ARTICULUS IV
sic. lib. I, cap. v, n. 2; cap. VI, n.2 «qq.-S.Th. lect.
X, XI,
Teubner,I.ipsiae
r
ment. num. v, Quidam autem.
non possunt invicem converti nisi communicantia in materia. - Antecedens probatur. Quia per hoc differt conversio ab annihilatione. - Consequentia etiam probatur: ex eo quod non manet in eo actu, quia tunc non esset conversum. Ergo manet in eo in potentia: non activa, sed passiva. Haec autem est potentia materiae.
Secundo, Absurdum est angelum converti in lapidem, aut e contra: nisi diceretur illa absurditas, ab antiquo reprobata *, quod una natura posset iieri alia, puta quod albedo possit fieri nigredo. Quod implicat contradictionem in omnibus naturis contrariis sive disparatis.
Tertio. Si unus angelus posset converti in alium , sequeretur quod angelus posset desinere esse sine annihilatione, scilicet per conversionem in alium. Consequens est falsum : quia angelus non potest incipere esse nisi per creationem; igitur nec potest desinere esse nisi per annihilationem.
Arguitur quarto, auctoritate Augustini, VII super Gen. *, dicentis quod corpus posse mutari in spiritum aut naturam incorpoream, nec aliquos sensisse scio, nec fides habet.
Quinto, auctoritate Boetii, in libro de duab. Naturis et una Persona Christi *, dicentis : Illa sola inter se transmutari possunt quae habent unius materiae communem substantiam.
XII. Deinde idem Durandus, in qu. ni, arguit specialiter contra conversionem materiae in materiam *, quam Auctor in hac littera ponit. Arguit autem sic. Si materia converteretur in materiam, conversio fieret per hoc quod materia desineret esse in se, et esset in suo simili, scilicet in materia alterius, in quam conversa dicitur. Sed hoc non potest dici. Quia sic conversio non diiferret ab annihilatione : nam, annihilata materia in aliquo, nihilominus remanet similis materia in alio, sine aliqua conversione. Et rursus sequeretur secundum hoc, quod non diceretur materia unius magis converti in materiam alicuius determinati, quam in materiam cuiuscumque alterius: quia quaelibet est similis cuilibet.
XIII. Demum arguit Durandus idem, ibidem, contra modum conversionis in littera positum, scilicet quod totum convertitur in totum, ita quod materia in materiam, et forma in formam convertuntur *. Primo, quia ex hac positione sequitur substantiam panis vere annihilari. Et probatur sequela. Primo. Quia id quod prius fuit aliquid et postea est nihil, est vere annihilatum. Sed secundum hunc conversionis modum, substantia panis ante consecrationem fuit aliquid, et post consecrationem est nihil. Ergo substantia panis est vere annihilata. - Maior patet ex ratione terminorum. - Minor probatur. Quia id quod non est aliquid in se vel in alio, est nihil. Sed substantia panis post consecrationem non est aliquid in se, ut patet: nec in alio, scilicet corpore Christi, quia nihil plus est in corpore Christi quam ante.
Secundo. Quia, si in corruptione materia desineret esse quemadmodum et forma, iam non esset corruptio, sed annihilatio. Sed in hoc modo conversionis tam materia quam forma panis desinit esse. Ergo est vera annihilatio.
Tertio. Si, remanente corpore Christi immutato, rediret eadem substantia panis, oporteret panem illum creari: quia de nihilo fieret, quia non de substantia corporis Christi, nec de aliqua alia substantia iieret. Ergo si, praeexistente corpore Christi, et nihil de substantia panis in eo remanente , panis desinat esse , ut in proposito ponitur , vere annihilaretur. - Et probatur consequentia , ex eo quod eodem modo se habet aliquid ut sit terminus ad quem annihilationis, et terminus a quo creationis. Ac per hoc, sicut corpus Christi, redeunte pane per creationem, non impedit veram creationem; ita idem Christi corpus, desinente pane ita quod nihil eius maneat in se aut Christi corpore, non impedit quin sit vera annihilatio.
Unde infert Durandus quod, duobus existentibus modis conversionis in praeexistens, scilicet per modum quo alimentum convertitur in id quod alitur *; et per modum imaginatum nulli intelligibilem, scilicet quo totum convertitur in totum praeexistens modo superius expresso ; nec unus istorum per Ecclesiam sit magis approbatus aut reprobatus
quam alius : videtur probabiliter quod ille modus qui est possibilis et intelligibilis, esset eligendus et tenendus.
XIV. Ad horum evidentiam , non oportet alia iacere fundamenta : sed, si superius dicta * recolantur, omnia fere patent. Si consideretur enim differentia inter aliquid esse seu remanere in alio, et id quod fuit aliquid esse illud aliud, elucescet solutio nodi. Imaginatur Durandus, et male, oportere conversum manere in eo in quod est conversum : cum, secundum veritatem, conversum non maneat in eo in quod est conversum, sed est ipsum in quod est conversum. Et propterea panis non annihilatur, nec remanet in corpore Christi: sed id quod erat panis est corpus Christi.
Unde , singillatim respondendo , confutatur solutio ad rationem Auctoris a Durando allata * : quoniam innititur huic falso fundamento : Conversum oportet manere in eo in quod convertitur.
Et in hoc quoque peccat primum argumentum contra positionem Auctoris * : nam hoc falsum assumit pro antecedente. — Et ad probationem eius respondetur falsissimum esse quod per hoc conversio diiferat ab annihilatione : differt enim ab illa per hoc quod id quod erat panis est corpus Christi.
ralem potentiam absurdum angelum posse converti in lapidem, aut e contra; non est tamen absurdum secundum potentiam obedientiae ad divinam omnipotentiam. Et licet optime sit reprobatum albedinem fieri nigredinem, sicut etiam reprobatum est panem fieri corpus Christi ; non tamen reprobatum est albedinem posse per divinam omnipotentiam converti in nigredinem; non enim implicat contradictionem. Et similiter panis potest converti in corpus Christi.
desinere esse sine annihilatione per conversionem in alium. Et cum obiicitur quod non potest incipere esse nisi per creationem : respondetur quod, si ly potest attenditur secundum potentiam ordinariam, verum est; quia modus incipiendi per creationem est tanquam naturalis modus quo incipit esse angelus; cui responderet annihilatio, si tanquam naturali modo perderet esse. Verum, sicut supernaturaliter potest perdere esse per conversionem in aliam creaturam, non video quare supernaturaliter non possit incipere esse per conversionem alterius in ipsum, non praeexistentem , sed acquirentem esse. Et moveor ad hoc, quia facilius videtur convertere unam creaturam in aliam non praeexistentem et acquirentem esse, quam in eandem praeexistentem. Unde non admittitur ultimo assumptum a Durando in hoc argumento. Quod si admittendum putas, tanquam impertinens , nega sequelam ad praesentem difficultatem pertinentem.
gustinus quam Boetius de mutationibus naturalibus, et quae de facto secundum fidem fiunt, loquuntur. Nos autem loquimur secundum divinae omnipotentiae amplitudinem.
XV. Ad obiecta deinde eiusdem contra conversionem materiae in materiam *, respondetur, communicando in vocabulis cum arguente, quod remanere in suo simili contingit dupliciter : vel per solam similis remansionem ; vel per remansionem similis sic quod est quod erat reliquum. Et in conversione quidem de qua est sermo, materia conversa remanet in suo simili secundo modo : quia materia corporis Christi est quod erat materia panis. Arguens vero accipit remanere in suo simili primo modo : secundum quem procedere consequentias, et non secundum alterum modum, clare patet.
XVI. Ad obiecta demum eiusdem Durandi, in qu. ni, contra modum conversionis iam declaratae *, negatur sequela annihilationis. Et ad primam probationem dicitur quod plus requiritur ad veritatem maioris: scilicet, quod .id quod fuit res illa, postea sit nihil. Quod in proposito est falsum. Quia , licet panis ante consecrationem fuerit aliquid, et post consecrationem non sit aliquid, quia non est : quod tamen crat panis ante consecrationem, est post consecrationem aliquid, scilicet corpus Christi.
viu, Secundo nota.
QUAESTIO LXXV, ARTICULUS V
Vel potes distinguere, maiorem dupliciter posse intelligi: scilicet, cum praecisione, vel sine praecisione. Et si quidem inteliigatur cum praecisione, hoc est, praecidendo a quocumque alio non significato per eam, dicitur quod propositio est vera, et patet ex ratione terminorum: sed non esset admittenda minor cum huiusmodi praecisione. Si vero intelligatur absque praecisione compossibiHum cum ipsius veritate , quamvis non significatorum per eam : dicitur quod propositio potest esse et vera et falsa. Quia rem , puta panem , prius fuisse ahquid et postea nihil, pluribus modis contingere potest. Inter quos, unus est per totalem conversionem ipsius in corpus Ghristi. Secundum quem modum, falsa est propositio: quia quod erat panis est corpus Christi. Et quia in minore exprimitur iste modus, ideo simpliciter maior est falsa.
patet, plus requiritur ad annihilationem quam desinere esse Art. 3. J^o'"- materiam et formam *.
Et potes ad utrumque argumentum, et simiHa, altius respondere, dicendo quod esse nihil, non esse aliquid, desinere esse, et si quid huiusmodi significatur, contingit dupliciter. Uno modo, per se: et sic verificantur omnia assumpta. Alio modo, concomitanter ad conversionem in aliud : et sic omnia sunt falsa. Et quia in proposito panis concomitanter ad conversionem sui in corpus Christi non est aliquid , est nihil , desinit esse ; et non per se est nihil, non est aUquid, desinit esse : ideo non annihilatur ; annihilatio enim per se est ad nihil, ad non-aliquid, et
ment. num. ix tem.
cendo quod, si divina omnipotentia restitueret eundem panem numero , posset forte dupliciter illum restituere : scilicet vel per modum creationis, vel per modum reconversionis. Et si fieret per modum creationis, impertinentia sunt omnia quae adducuntur : quia corpus Christi non esset terminus a quo creationis, quod tamen fuit terminus istae propositiones, Hic panis est; et, Corpus Christi est quod fuit iste panis. — Si vero fieret per reconversionem, ita quod corpus Christi, inquantum est quod erat panis, converteretur in panem : tunc verum esset quod panis qui fuerat, iteruni esf, sed non esset vera enuntiatio dicens, Corpus Christi est quod erat iste panis. — Factus sum insipiens : sed Durandus me coegit.
Quocirca illata a Durando de probabilitate suae phantasiae , manifeste convincuntur falsa ex decretali Latera- \ Num. xin, Unde nensi, de Summa Trin. et Fide Cathol., Firmiter credimus, '"-''"'• cum dicitur: transubstantiatis pane in corpus et vino in sanguinem Christi. Constat enim quod transubstantiatio importat aliud quam unionem materierum, quam finxit Durandus *, fieri sub forma corporis Christi. Sonat namque, *cf.ioc.cit.ibid. apud omnes fideles, mutationem quandam panis in corpus Christi ineftabilem, ita quod, mutatione facta, corpus Christi est quod erat panis, et ubi erat panis. Unde praestat, .„ ^^ cum umversah bcclesia, in captivitatem redtgere intelle- x, vers. 5. ctum in obsequium Christi , quam, contra Ambrosii prae- 'J^^J^Ynaian"' cepta, naturae vires, ordinem aut potentiam in hoc my- "p. ix.-Cf.can. sterio quaerere. secr., dist. 11.
ARTICULUS Q.UINTUS
UTRUM IN HOC SACRAMENTO REMANEANT ACCIDENTIA PANIS ET VINI
IV Sent., dist. xi, qu. i, art. 1, qu" 2; dist. xii, qu. i, art. 1, qu* 2; IV Cont. Gent., cap. lxii, lxiii, lxv; Cont. Graec, Armen. etc, cap. viii; I ad Cor., cap. xi, lect. v.
Did. lib. VI, cap. I, n. 6.
art. 6, ad 2 ; art. 8. - Cf. Sent., Prolog. art. 3 ,
»D QuiNTUM sic PROCEDiTUR. Videtur quod in hoc sacramento non remaneant ac*cidentia panis et vini. Remoto enim ^priori, removetur posterius. Sed substantia est naturaliter prior accidente, ut probatur VII Metaphys. * Cum ergo , facta consecratione, non remaneat substantia panis in hoc sacramento, videtur quod non possint remanere accidentia eius.
Praeterea, in sacramento veritatis non debet esse aliqua deceptio. Sed per accidentia iudicamus de substantia. Videtur ergo ' quod decipiatur humanum iudicium, si, remanentibus accidentibus , substantia panis non remaneat. Non ergo hoc est conveniens huic sacramento.
Praeterea, quamvis fides non sit subiecta rationi, non tamen est contra rationem, sed supra ipsam : ut in principio huius Operis * dictum est. Sed ratio nostra habet ortum a sensu. Ergo fides nostra non debet esse contra sensum ^, dum sensus noster iudicat esse panem, et fides nostra credit esse substantiam corporis Christi. Non ergo hoc est conveniens huic sacramento, quod accidentia panis subiecta sensibus maneant, et substantia panis non maneat.
PraetereA; illud quod manet, conversione facta, videtur esse subiectum mutationis. Si ergo accidentia panis manent conversione facta, videtur quod ipsa accidentia sint conversionis subiectum. Quod est impossibile : nam accidentis non est accidens *. Non ereo in hoc sacramento ■ Aristot. Meta-
, , . , . " . . . phys., lib. III,
debent remanere accidentia panis et vini. cap. iv, nn. 14,
Sed contra est quod Augustinus dicit, in li- i^, lect. vil. ' '
bro Sententiarum Pi-osperi * : Nos in specie panis et ' Lanfranc. oe
mni, qiiam videmus, res invtsibiles, idest carnem et ^om. cap. xm. -
' ^ ' ' Cf. can. Nos au-
sanguinem, honoramus. tem.deconsecr.,
Respondeo dicendum quod sensu apparet, lacta consecratione, omnia accidentia panis et vini remanere. Quod quidem rationabiliter per divincim providentiam fit. Primo quidem, quia non est consuetum hominibus, sed horribile, carnem hominis comedere et sanguinem bibere, proponitur f nobis caro et sanguis Christi sumenda sub t
speciebus illorum quae frequentius in usum hominis veniunt, scilicet panis et vini.
Secundo, ne hoc sacramentum ab infidelibus irrideretur, si sub specie propria Dominum nostrum manducemus.
Tertio ut, dum invisibiliter corpus et sanguinem Domini nostri sumimus, hoc proficiat ad meritum fidei.
(5) sensum. - Est autem contra sensum addunt E et tertia; noster et nostra om. tertia.
Y) proponitur. proponuntur tertia.
et proponitur E, et ideo proponitur F, [et ideo P)
QUAESTIO LXXV, ARTICULUS VI
in libro de Causis * , effectus plus dependet a causa prima quam a causa secunda. Et ideo virtute Dei, qui est causa prima omnium, fieri potest ut remaneant posteriora, sublatis prioribus ^.
nulla est deceptio : sunt enim - secundum rei veritatem accidentia, quae sensibus diiudicantur. Intellectus autem, cuius est proprium obiectum
substantia * , ut dicitur in III de Anima ** , per fidem a deceptione praeservatur.
Et sic patet responsio ad tertium. Nam fides non est contra sensum, sed est de eo ad quod sensus non attingit.
non proprie habet subiectum *, ut dictum est **. Sed tamen accidentia, quae remanent, habent aliquam similitudinem subiecti.
S) posteriora, sublatis prioribus. - I ; posteriora prioribus sublatis PsGH, priora sublatis posterioribus (posterioribus sublatis bc) ceteri.
S. Tfi. lect. XI.
D. 576. Art. 4, ad t.
- Th. lect. I.
' Art. 1.
Articulus 7
Pab art. quinto subiungimt.
art.3, Comment.
2, cum Comm. ; qu. L, art. 5, cum Commcnt. 'Aristot.PAys/c. lib. III, cap. VIII, n. 1, s. Th. lect. XIII; de Gen. tt Corrupt. lib. III, 8. Th. lect. VII. "Aristot. dePai'tib. Animal, lib. I, cap. I ; de Generat. Animat, lib. II, cap. I.
IN hoc articulo *, et reliquis eiusdem septuagesimaequintae quaestionis, duo solum notanda occurrunt. Primum est in articulo sexto, ad primum, quod forma panis est forma substantialis *, specie differens a pasta, secundum Auctorem, dum dicit quod ars producit formam substantialem panis virtute ignis decoquentis materiam ex farina et aqua confectam.
Persuadetur autem sic esse, quia ex fide tenemus conversionem solius substantiae panis in substantiam corporis Christi. Si enim forma panis esset accidens, non per se, sed per aliud , scilicet subiectum , converteretur panis in corpus Christi. - Et rursus, nihil prohiberet, facta consecratione, remanere formam panis cum ceteris accidentibus remanentibus. Quod constat esse falsum,
II. In responsione ad secundum eiusdem sexti articuli, occurrit secundum, quod est ex Scoto, in IV Sent., dist. xi, qu. iii *, contra hanc litteram ponentem formam panis converti in animam Christi secundum quod dat esse corporeum. Arguitque dupliciter. Si hostia consecrata a Christo in Cena fuisset triduo mortis servata, permansisset eadem res primo contenta sub hostia. Ergo permansisset eadem forma corporis Christi constituens illud corpus. Sed anima Christi non permansit in constituendo corpus illud : quia fuit separata a corpore. Ergo conversio non fuit facta in animam Christi. - Omnia sunt clara. Et prima consequentia patet ex eo quod res primo contenta est corpus Christi.
Praeterea *, conversio realis debet fieri in rem realem ut realem. Sed anima intellectiva ut dat esse corporeum, distinguendo contra esse animatum, non est quid reale ut reale, sed potius ut ratio : sicut commune non est aliquid praeter singularia. Ergo ista conversio non est in animam Christi sub tali ratione.
III. Ad hoc dicitur quod, quia corpus Christi unum et idem est quod continetur sub hostia, et quod est secundum se, eadem est sententia de identitate corporis Christi in rerum natura , et in sacramento : non enim oportet magis servare identitatem corporis Christi in sacramento quam in rerum natura. Et propterea dicitur ad assumptam conditionalem quod res primo contenta fuisset in illo triduo eadem triplici identitate numerali, scilicet hypostasis, esse actualis existentiae, et materiae, et fuisset non eadem formaliter: sicut in rerum natura corpus Christi in illo triduo erat idem numero hypostasi , existentia et materia, non autem forma *, quia forma cadaveris genita in morte Christi dabat tunc esse corporeum.
Et hoc est philosophiae consentaneum, immo secundum ilHus principia necessarium : quia corruptio unius est generatio alterius *. Nec minus exercitatis in philosophia absurdum videatur ponere formam cadaveris in corpore Christi : sicut nec absurdum eis videri debet quod oculi Christi mortui non erant oculi nisi aequivoce *, et sic de aliis membris similibus. Non dedecent siquidem haec Salvatorem nostrum, apud penetrantes quod dignatus est etiam
mori, et usque ad resurrectionem suam poenalitatibus finem non imponere: ut separatio animae a corpore evidenter testatur, durans usque ad dictam resurrectionem.
IV. Et si contra hanc responsionem obiiciatur ex eodem Scoto, in vi qu. dist. x, quod sequeretur sub hostia servata illo triduo non esse corpus Christi : quia non contenta fuisset sub hostia materia sola, quoniam materia continetur sub sacramento ut pars totius, hoc est, corporis, materia autem sola non est pars corporis ; nec materia cum anima Christi, quia erat separata ab illa; nec materia sub nova forma, quia sequerentur duo contradictoria, scilicet quod materia haberet simul novam formam et non haberet illam, nam in esse naturae haberet illam, et in sacramento non haberet illam: - respondendum est quod fuisset in illo triduo materia cum forma nova sub sacramento. Ita quod, quia secundum veritatem, praesupposita unitate formae in composito, corpus Christi in illo triduo constituebatur per novam formam, ideo in sacramento continebatur corpus per novam formam constitutum. ,
Et si instetur quod in illam formam nunquam facta est conversio: respondetur quod sufficit fuisse factam conversionem in corpus Christi remanens semper idem numero, per quamcumque formam constituatur, quia semper remanet non solum eadem materia, sed eadem hypostasis, et, quod plus est, idem esse ; nam nova forma non dedit novum esse, sicut nec constituit novam hypostasim.
Et ista, licet sint mirabilia, sunt tamen vera singulariter in Christo. Et propterea corpus Christi in triduo, propter diversitatem formae non nisi secundum quid ef&citur aliud: simpliciter enim et absolute loquendo, remanet et est semper idem numero.
Videtur tamen quod nova illa forma sicut adventitie pertinet ad corpus Christi, in supplementum separatae ad tempus propriae animae ; ita potius concomitanter quam ex vi sacramenti , nova illa forma contenta fuisset sub servata tunc hostia.
V. Ad secundum * dicitur concedendo quod terminus conversionis est quid reale ut reale. Et propterea negatur animam dantem esse corporeum, ut sic, esse rationem, aut minimam aliquam diminutionem realitatis sonare. Licet enim distinctio ipsius dantis esse corporeum a seipsa dante esse animatum, sit ratio, seu rationis ens ; ipsa tamen , tam dans esse corporeum ut sic , quam dans esse animatum ut sic, non minus est realis ut reaHs quam si. distingueretur a seipsa realiter. Distinctio enim vel indistinctio huiusmodi per accidens se habent ad realitatem ipsius dantis hoc et dantis illud.
VI. Et tu, Novitie, scito non referre ad fidei doctrinam, sed ad philosophicas opiniones , sic vel aliter sentire de identitate formali corporis Christi in triduo. Tenentes enim unam tantum formam substantialem in composito, de quorum numero est Auctor *, consequenter dicunt sic. Opinantes autem esse plures formas substantiales in composito, aliter dicerent.
' Num. n, Prae terea.
Lxxvi, art. 4, et loc. ibi cit.