Commentaria Cardinalis Caietani — De materia huius sacramenti
Editio Leonina, Tomus XII, Romae 1906.
Quaestio 74
Articulus 2
IN articulo primo, in responsione ad secundum, habes quid sentiat Auctor de casu illo si alicubi non inveniretur vinum, an esset solus panis consecrandus. Tenet enim partem negativam : eo quod perfectio sacramenti *
praeponenda est reliquis necessitatibus. Unde et inferius * etiam dicetur quod perfectio sacramenti tantae est necessitatis ut etiam bis in eadem missa quandoque oporteat sumere corpus Christi.
6, ad 4.
Articulus 2
IN secundo articulo, adverte quod aliud est loqui de determinata quantitate materiae : et aliud , de praesentia eiusdem. In littera siquidem dicitur non esse determinatam quantitatem : sed non dicitur similiter de praesentia. Et hoc pro tanto dictum sit ut non putetur idem aut simile iudicium de praesentia, et de quantitate. Nam in utraque forma Eucharistiae mentio fit de praesentia per pronomen hoc seu liic : et propterea oportet praesentem esse materiam consecrandam. De quantitate vero non fit mentio.
Quamvis locus sit dubitationi quoad quantitatem vini : quia de quantitate eius fit mentio in forma consecrationis, dum dicitur, Hic est calix ; oportet enim vinum contineri in calice, ac per hoc, quantitatem eius calicem non excedere. Sed hoc non cogit. Quoniam potest sacerdos habere coram se multos calices plenos , et simul omnes consecrare, sicut simul consecrat multas hostias. Unde ex quantitate calicis non habetur determinata quantitas.
Articulus 3
' IV Sent., dist. XI. qu. I, art. 4.
XI , qu. VI , ad dub. 2.
XI, qu. IV, art. 2.
cont.
TiTULus ut sonat. - In hoc articulo magna est quaestio, et satis obscura, de materia Eucharistiae quoad panem. Habet enim multas diificultates , et varias opiniones. Est siquidem diii&cultas prima, quam tractat Auctor in littera, propter diversitatem frumentorum. - Est et alia difi&cultas comparando panem ad pastam *.
Et Albertus quidem Magnus , in IV Sent. , dist. xii *, tenet panem ex spelta esse materiam Eucharistiae : quem sequitur Petrus de Palude *. Similiter tenet ex amido panem confectum posse consecrari *. Auctor vero tam circa amidum quam circa speltam opinatur contrarium * : sed apponit siligineum panem *, quem Albertus negare videtur *. De pasta quoque Scotus ** tenet partem negativam : ponendo tamen pastam esse eiusdem speciei cum pane, Quid autem inter tot varia tenendum sit, ad rationes oportet deducere.
II. Tria sunt fundamenta ex quibus proceditur. Primum est unitas specifica materiae. Creditur enim eiusdem speciei debere esse materiam in hoc sacramento : sicut et in ceteris invenitur. Et hinc infertur quod ex solis illis frumentis quae sunt eiusdem speciei cum tritico, potest confici panis pro hoc sacramento. Et per hanc viam processisse videntur Auctor in littera, Scotus, Durandus *, et Petrus de Palude. Habetque via haec difiicultatem annexam ex illa propositione , Generat sibi simile secundum speciem : quoniam hac utitur ad discernendum distincta specie a tritico.
Aliud fundamentum est contrarium huic, pro quanto ponit sufiicere genus pro.ximum ad triticum : ita quod frumentum, quod est genus, sufiicit ad conficiendum panem pro sacrainento. Et hac via processit Albertus * : ponens tamen solum duas frumenti species , scilicet triticum et speltam. Habetque fundamentum aliquod in Evangelii verbis quibus Dominus se comparat grano frumenti *.
Tertium dcmum fundamentum, quod magni facit Petrus de Palude *, est auctoritas quarundam ecclesiarum quae consecrant panem confectum ex spelta. Quod etiam tangit Auctor in littera, dum, in secundo argumento, obiiciendo affert quod de spelta in quibusdam locis panis conficitur
III. Ad quae quidem fundamenta si Ubere respexerimus, nullum cogentem invenitur habere rationem, nisi ultimum, propter auctoritatem Spiritus Sancti gubernantis Ecclesiam : nam ob similes particulares consuetudines venerabiliter sustinent theologi plures sacerdotes consecrare eandem hostiam, ut inferius * patebit.
ponitur speciei
Quocirca *, ex his quae fiunt colligendo universale, cum 'e^^^^lufc/uyYs experientia probatum appareat ex tritico , ex siligine , et conjiatum unius ex speha panem confici pro sacramento, aha via incedendum esse reor, scihcet ex parte proximae materiae Eucharistiae. Materia enim prcxima, quam ex Evangelio indubitanter habemus, est panis, non determinatus ad talem vel talem materiam remotam, qualis est triticum, spelta, far, etc, sed panis absolute, hoc est, sine determinatione aliqua: ita quod ex quibuscumque tanquam ex materia transeunte panis conficiatur, dummodo sit vere panis absque determinatione aliqua, potest consecrari. Dico autem absque determinatione aliqua : quoniam ex usu verborum hoc discerni videtur. Alterius siquidem rationis est panis qui frequenti usu sine additione aliqua vocatur panis: et alterius rationis sunt quae appellantur panes cum additione, scilicet panis hordeaceus, panis milliaceus, panis castaneaceus, et huiusmodi; isti enim sunt panes cum additione. Qui ideo cum additione proferuntur, ut intelligantur non panes, sed panes tales : sicut etiam vinum ex pomis granatis, eadem ratione, non dicitur vinum, sed vinum de malogranatis. Isti, inquam, panes tales non possunt consecrari : quia non sunt vere panes: sed a simiHtudine veri panis panis nomen acceperunt. Sed ilH qui absolute sunt panes, quos sine additione aliqua vocamus panes, non habent unde eorum aliquis sacramento sit inhabiHs.
Et si his adiunxeris quod una eadem res homogenea potest naturaliter ex diversarum specierum rebus ut materia transeunte generari, ut testatur sanguis, qui generatur ex nutrimentis tot specierum, carne, vino, pane, pisce, rehquisque cibis : apparebit quod substantia panis eiusdem speciei potest generari ex multis diversarum specierum granis tanquam ex materia transeunte ; grana siquidem sunt materia transiens respectu panis, multo magis quam farinae.
Et secundum hoc, triticum ponitur propria materia panis sacramentalis, non quia solum sit ilHus materia, sed quia est principaHs et apud omnes certa et indubitata materia. Et sic salvantur consuetudines omnium ecclesiarum.
Nec oportet ingredi difficultates inextricabiles de similitudine specifica inter generans et genitum: cum quotidie videamus tam equum quam asinum generare mulum, neutri similem in specie, sed in genere. - Nec negatur secundum hoc, unius speciei esse materiam proximam in hoc sacramento : nam panis unius ponitur speciei. - Nec oportet etiam ad frumenti genus recurrere : quoniam frumentum continet sub se etiam hordeum, cum significet omnia spi- • Dig. l, xvi, de cata habentia aristas *. - Unde ex similitudine ex verbis Do- ^"'°- ''«^'■f-' 77-
QUAESTIO LXXIV, ARTICULUS IV
lib. I, cap. viti, n. 1. s. Tn. lect. XII ; lib. VII, cap. II, n. 12, s. Th.
mini comparantis se grano frumenti, argumentum efficax sumi non potest : ultra hoc quod theologia symbolica non est argumentativa, ut Dionysius dixit *.
Apparet quoque via haec rationabiHs et vera, ex eo quod solvit omnes difficultates accidentes in re, et ipsi omnia consonant *.
Et confirmatur hoc ex vino. Nam uvae omnes non videntur eiusdem speciei : cuius signum est quod non quaelibet ex qualibet nasci potest, sed diversarum propagationum sunt multae earum. Et tamen vinum, ex quibuscumque uvis conflatum, unius ponitur speciei.
Et haec sint dicta comparando panem ad materiam remotam.
IV. Comparando vero ad materiam proximam *, duae rationes diversas inducentes difficultates occurrunt. Prima est dc identitate seu diversitate inter panem et pastam. Secunda est ex diversitate modorum coquendi pastam.
Obscura siquidem videtur diffcrentia inter panem et pastam crudam. Reputat enim Scotus * probabile esse quod non differant specie : quia decoctio non facit nisi exhalationem humoris aquei ; et mixtio non est ibi nisi iuxtapositio ; et ex pane fit pasta si mica digitis comprimatur.
Oppositum autem rationabilius videtur. Quoniam decoctio applicando activa passivis speciem panis facit: sicut maturatio, de agresta faciendo uvam, facit de agresta vinum. Ars enim in confectione panis non concurrit nisi applicando activa passivis : ut patet ex hoc quod forma panis est forma substantialis. Quod convincitur apud fideles ex hoc quod panis transubstantiatur in corpus Christi, et, accidentibus remanentibus, non remanet panis: qui remaneret cum reliquis accidentibus, si accidens significaret. Unde et falsum est quod, dum pasta decoquitur in clibano, fiat sola evaporatio humidi : decoctio enim digerit et generat panem. Mixtione autem aut iu.xtapositione nulla opus est nova : sed prima mixtio farinae cum aqua , ex quibus confecta est pasta tanquam ex elementis ac materia transeunte, decoctione digeritur et ad terminum deducitur, panem scilicet. Nec admitto ex pane fieri pastam: sed micam mollem similem pastae.
Acceptabilior autem apparet haec positio contemplanti diversitatem specificam inter agrestam , vinum et acetum ex eisdem uvis, ob diversam caloris causalitatem. Agresta enim est succus crudus ; vinum vero succus digestus ; ace-
tum autem addit excessivam supercalefactionem, ut testatur experientia , dum vinum expositum calori acescit , et cupientes acetum bonum habere ad loca calida dolium transferunt. Ex his enim apparet ex sola caloris differentia ex parte activi specificum progressum posse fieri ex parte materiae: licet non semper fiat, non enim differt specie pirum coctum a piro crudo.
Diversi vero coquendi modi , scilicet vel assando vel elixando, speciem variare non videntur. Panis siquidem elixus, ut lagana; aut frLxus, quo etiam modo lagana in veteri lege offerebantur; aut assus, ut panis in clibano, et subcinericius, et hostia ; eiusdem videntur speciei quoad substantiam, solaque accidentali forma differre videntur.
V. Verum in proposito videtur utrumque parvipendendum : ita quod nec ex diversitate specifica, nec ex identitate specifica sufficiens ratio habeatur. Sed, credendo quod nec pasta, nec panis nisi assus, est consecrabilis, rationem aliunde sumentes, dicimus quod, sicut in sacramento baptismi aqua a Christo est instituta, ita in Eucharistia panis : et quemadmodum ibi aqua intelligitur non solum substantia aquae, sed etiam quod sit sub forma aquae, et propterea aqua sub forma grandinis aut nivis non est materia baptismi ; ita per panem intelligendus est panis et secundum substantiam et secundum formam panis. Et per hoc excluduntur quaecumque constant ex pasta cruda, et similiter quaecumque constant ex pasta elixa. Haec enim non habere formam panis, dato quod panes sint, usus testatur humanus, quo his non utimur ut pane, sed potius haec comedimus cum pane, ex hoc ipso profitentes distinctionem horum a pane. Assato autem pane solo uttmur ut pane. Et propterea crediderim ipsum solum esse consecrabilem. Materia enim haec paucas habet assertiones.
Unde et Auctor in littera opinative loquitur, cum excludit speltam et amidum*: de quo adhuc sub iudice lis Resp.ad2,et4. est. Et mihi videtur dicendum ut supra ** : scilicet quod, 'aonuDeArt. si panis confectus ex eo est absolute panis, potest con- *• Num. in.' secrari. Nec obstat corruptio tritici : dicentibus aliis triticum non corrumpi tunc, sed ablui et depurari et alterari; aliis autem quod corruptio nihil officit, quoniam non est corruptio simpliciter, sed corruptio quae est via ad generationem panis; quam oportere intervenire probatur ex eo quod triticum est materia transiens respeetu pastae et panis.
Articulus 4
concl. 6.
IN articulo quarto, circa illud quod de presbytero graeco dicitur, scilicet quod debet servare ritum graecum in ecclesia graeca, dubium occurrit ex Petro de Palude, in "••4. Quarto, dist. xi *, oppositum concludente ex hoc quod Graeci sunt schismatici : nullusque, etiam ipsorum, debet eis adhaerere. Ac per hoc, potest, sicut in toto, sic et in parte ab eis discordare. Non ergo peccaret non servans ritum eorum.
siis et presbyteris absolute, et non de iisdem schismaticis. Et propterea optime dicit quod peccaret, pervertens Ecclesiae suae ritum. Et hinc sequitur quod etiam tempore schismatis peccaret : quia schisma non solvit ritus rectos ecclesiarum, quaUs est iste, qui non ex schismate, sed ex
ratione ecclesiastica in eis est, ut Gregorius, in littera allatus, testatur. Quocirca, si presbyter graecus et in graeca ecclesia celebrat, peccaret non servando ritum graecae Ecclesiae, non a schismaticis praeceptum, sed velut ab Ecclesia statutum quod ibi servetur. Unde in ConciUo Florentino, sub Eugenio IV *, legimus sic : Item in a^ymo sive fermentato pane triticeo corpus Christi veraciter confici: sacerdotesque in altero ipsum Domini corpus conficere debere, unumquemque scilicet iuxta suae Ecclesiae, sive occidentalis sive orientalis, consuetudinem.
Et cum obiicitur quod nemo debet eis adhaerere, verum est quantum ad ea quae sunt schismatis. Et similiter potest discordare ab eis in toto et in parte in his quae sunt schismatis.
QUAESTIO LXXIV, ARTICULUS V
i5i
Articulus 6
IN articulo sexto , adverte ne credas dicentibus Graecos offerre calicem Domini cum vino tantum. Hoc enim Armeni, non Graeci, olim faciebant: ut patet in Concilio Florentino sub Eugenio IV, ubi decretum est * : Ut etiam
ipsi Armeni se cum universo orbe Christiano conforment, omnesque Latinorum Graecorumque ecclesias imitando, in calicis oblatione paululum aquae vino admisceant.
lib. II, Epist. iii), uum. 13.
Articulus 8
IN articulo septimo, circa aquam ex qua fit panis pro sacramento, vide rationem litterae in calce articuli ad probandum quod oportet esse aquam veram et naturalem : et suscipe ilLam ut rationabilem. An autem sit necessaria, cogitatione opus est. Et ratio est eadem cum superius * dicta de diversis speciebus granorum componentium panem. Quia enim ad sacramentum sufficit quod sit verus panis, si panis verus potest iieri ex aqua artificiali , puta rosacea , consequens est quod non est de necessitate sacramenti aqua naturalis. An autem panis confectus ex farina et aqua fosacea esset verus panis, experientia com-
probandum esset, videndo in quo differret ab aliis panibus. Nam si solo odore rosarum differre appareret, crederem ipsum eiusdem esse speciei cum aliis: cum aqua non sit pars essentialis panis, sed materia transiens eiusdem. Non enim permanet aqua secundum seipsam in pane : sed panis est tertia res resultans ex commixtione farinae et aquae per pastae decoctionem. Non est autem remotum diversarum specierum res posse esse materiam transeuntem respectu alicuius unius etiam homogenei: ut patet de his ex quibus generatur sanguis.
Et haec etiam sufBciant pro octavo articulo.