Thomas de Vio (Cajetan) · commentaire

Q. 73, De sacramento Eucharistiae

Commentaria in Summam Theologiae — IIIa Pars, Q. 73, De sacramento Eucharistiae

Pré-Vatican II non-magisteriel
Version unique

Commentaria Cardinalis Caietani — De sacramento Eucharistiae

Editio Leonina, Tomus XII, Romae 1906.

Quaestio 73

Articulus 2

IN articulo primo notandum occurrit, in responsione ad tertium, quod duarum differentiarum quae ibi enarrantur inter Eucharistiam et alia sacramenta habentia materiam sensibilem (quod propter poenitentiam et matrimonium dicitur), secunda differentia sumit gratiam non solum secundum seipsam , sed secundum suum effectum , qui est

unitas corporis Christi mystici. Ita quod, cum audis sacramenti Eucharistiae rem tantum esse gratiam, susceptivum autem unitatem Ecclesiae aut corpus Ghristi mysticum, non diversa intelligas: quoniam haec omnia nihil aliud sunt quam gratia Dei in suis fidelibus.

Qu. Lx, art. i.

(loan. Evang., ipct. XXVI, ■*S. Th. lect.vii, VIII. - Did. lib. IV, cap. VI.

Articulus 3

IN secundo articulo, adverte sacramentum Eucharistiae dici multa materialiter , non ea ratione quod multitudo in eo sit pure materialis : quoniam partes eius habent suas proprias formas et suas proprias materias, ut patet de hostia et calice; sunt enim vel partes heterogeneae: - sed quia huiusmodi multa se habent ut integrantia unum, quod est refectio spiritualis, a cuius formali unitate unum sacramentum dicitur Eucharistia , significans et corpus et sanguinem Christi sub specie cibi et potus. Quocirca non est hic requirenda res aUqua extrinseca, quae integretur, velut

quaedam tertia res, ex corpore et sanguine Christi sub speciebus panis et vini , sicut domus integratur ex suis partibus : sed ad finem respiciendum est, et ex unitate finis proprii, qui est spiritualis refectio , unitas sumitur sacramenti; sicut ex unitate refectionis corporahs sumitur unitas prandii aut cenae. Nec ista significatio per accidens se habet ad huius sacramenti rationem. Nam corpus sub specie cibi, et sanguis sub specie potus, significant pasci et potari: ac per hoc, utrumque simul, velut perfectum alimentum, signum est totale perfectae refectionis spiritualis.

Articulus 4

TiTULus ut sonat. - In corpore, primo distinctio ponitur bimembris ; secundo , respondetur quaesito iuxta utrumque membrum.

Distinctio est. Duo sunt in sacramento Eucharistiae: scilicet sacramentum, et res sacramenti.

Responsio consistit in tribus conclusionibus : quarum duae primae ad secundum membrum, tertia autem ad primum spectat distinctionis membrum. Prima conclusio est : Sacramentum Eucharistiae, quoad rem sacramenti, est de necessitate salutis. Probatur. Res sacramenti est unitas corporis Christi mystici, sine qua non potest esse salus. Ergo. Antecedens, pro secunda parte, declaratur ex similitudine Ecclesiae ad arcam Noe. Et similitudo probatur auctoritate Petri Apostoli.

Secunda conclusio est: Ante perceptionem sacramenti Eucharistiae, potest haberi res sacramenti Eucharistiae , ac per hoc salus. Probatur dupliciter. Primo, ex universali regula : Ex voto sacramenti potest haberi res sacramenti. Secundo, ex simili accidente in baptismo.

Tertia conclusio est: Sacramentum Eucharistiae non hoc modo est de necessitate salutis sicut baptismus. Probatur dupliciter: ex duplici scilicet dissimilitudine Eucharistiae ad baptismum. Prima consistit in hoc, quod perceptio baptismi est necessaria ad inchoandam vitam spiritualem; perceptio vero Eucharistiae est necessaria ad consummandam vitam spiritualem. Ergo lOe est necessarius ut principium, haec ut finis, scilicet in voto. — Secunda consistit in hoc. Baptismus non potest haberi in voto per aliud sacramentum : Eucharistia potest haberi in voto per aliud sacramentum. Ergo pueri non possunt habere rem sacramenti baptismi sine perceptione sacramenti baptismi : possunt autem habere rem sacraraenti Eucharistiae absque perceptiohe sacramenti Eucharistiae.

II. Adverte hic primo , quod harum rationum prima, quae attenditur penes differentiam inter habere se ut principium et habere se ut finis, ad hoc tendit quod baptismus suapte natura est necessarius secundum actualem ipsius exhibitionem : quoniam principium secundum ordinem generationis debet esse secundum rem in esse reali exteriori. Eucharistia vero suapte natura est necessaria se-

cundum votum : quia finis salvatur secundum esse in intentione. Ita quod quasi dicit quod baptismus per se salvat secundum eius perceptionem, et per accidens ut in voto ; Eucharistia autem non solum per se salvat consummando salutem secundum ipsius perceptionem, sed etiam per se salvat ut in voto; quia ille principii, haec finis rationem habet.

III. Adverte secundo, quod secunda ratio penes modum habendi rem sacramenti attenditur : dum baptismi res dupliciter tantum haberi posse dicitur, scilicet vel percipiendo sacramentum, vel per votum proprium ; res autem Eucharistiae potest tripliciter haberi, vel percipiendo sacramentum, vel per votum proprium, vel per antecedens sacramentum. Et hic ultimus modus habendi vocatur per quandam accommodationem habere rem sacramenti Eucharistiae per votum Ecclesiae: sicut fides puerorum vocatur

fides Ecclesiae. Sequendo autem proprietatem sermonis, vocatur habere rem Eucharistiae in sui initio : quoniam sacramentum baptismi initium est spiritualis vitae.

IV. Adverte tertio, quod in littera non respondetur quaesito simpliciter et ahsolute, an sacramentum Eucharistiae sit necessarium ad salutem. Nam licet distinguatur , et, quoad rem sacramenti, respondeatur absolute quod est necessarium ad salutem ; tamen, quoad sacramentum, non respondetur simpliciter et absolute, sed dicitur quod non est necessarium sicut baptismus. Verum,» si perspicacius responsio haec fuerit considerata, continet responsionem absolute etiam de ipso sacramento Eucharistiae. Nam ex hoc ipso quod sacramentum Eucharistiae non est ad salutem necessarium sicut sacramentum baptismi, manifeste habetur quod , simpliciter et absolute loquendo , non est necessarium ad salutem. Et hoc attestatur parvulorum salus: quibus sine baptismi sacramento non est salus, et cum solo baptismi sacramento datur salus aeterna.

V. Adverte quarto, quod inferius, in quaestione octogesima *, tractandum est de communione infantium baptizatorum, an licita sit. Ubi etiam an debita eisdem sit, discutietur. Et ideo nunc pertransimus.

In quarto, quinto, et sexto articulis, nihil occurrit scribendum.

ment.

9, Com-