Thomas de Vio (Cajetan) · commentaire

Q. 72, De confirmatione

Commentaria in Summam Theologiae — IIIa Pars, Q. 72, De confirmatione

Pré-Vatican II non-magisteriel
Version unique

Commentaria Cardinalis Caietani — De confirmatione

Editio Leonina, Tomus XII, Romae 1906.

Quaestio 72

Articulus 3

IN articulis primo et secundo quaestionis septuagesimaesecundae adverte unum, scilicet quod chrisma, hoc est, compositum ex oleo et balsamo, non ita est materia sacramenti confirmationis sicut aqua est materia baptismi : quoniam sine balsamo confirmatio tradita valet, sine aqua autem baptismus non valet. Et de hoc extat textus clarus, Extra, de Sacramentis non reiterandis, cap. Pastoralis : ubi quaeritur si confirmationis sacramentum in eo debeat reiterari qui per errorem fuit non chrismate, sed oleo deUnitus, et respondetur quod non est aliquid iterandum, sed caute supplendum quod incaute fuerat praetermissum. Ex hoc enim apparet sacramentum confirmationis, quoad sub-

stantialia, fuisse completum sine balsamo : fuisset siquidem aUoquin reiterandum sine balsamo coUatum. Unde intelligimus mixtum ex oleo et balsamo, quod chrisma consuevimus vocare, esse regularem materiam confirmationis de necessitate praecepti, et non de necessitate sacramenti. Et videtur hoc ab Ecclesia procedente tempore institutum. In primitiva siquidem Ecclesia non videtur multum credibile pauperrimos episcopos habuisse balsamum, quo forte etiam hodie multi carent. Accedit ad haec quod chrismatis nomen, quod, secundum Dionysium *, Apostoli imposuerunt huic sacramento, non significat balsamum, sed unctionem, cui oleum sufficit.

fin.

Articulus 3

Art. 11, ad 1.

' Decret. pro Ar-

tnen.

IN articulo tertio adverte, propter casus emergentes, quod, licet constet ex Ecclesiae ritu materiam confirmationis oportere esse consecratam ab episcopo, non tamen evidenter constat an ista necessitas sit ex sacramento, aut ex praecepto *. Et, dato quod sit ex necessitate sacramenti, restat adhuc dubium an sic oporteat quod plenitudo Apostolicae potestatis non possit dispensative subrogare simplicem sacerdotem ad consecrationem materiae *, sicut potest ipsum subrogare ad collationem huius sacramenti, ut infra * patebit.

II. Et de primo quidem dubio apparet tenendum quod, si episcopus confirmaret cum chrismate consecrato a simplici sacerdote, sacramentum nullum esset, iuxta verba Auctoris hic sentientis consecrationem huiusmodi pertinere

Perspicacius tamen considerando, oppositum est magis rationi consentaneum. Quandoquidem nulla est maior consecratio ea quae fit in Eucharistia. Quam cum possit simplex sacerdos efficere, omnem aliam non sacramentalem efficere potest, ita quod facta tenet, quamvis peccet faciendo. Nec Auctor in littera explicat quod ab episcopo omnino oporteat fieri.

Nihil tamen definitive concludo. Legimus enim, etiam Apostolica Sede dispensante circa ministrum huius sacramenti, inconcusse explicatum fuisse quod utantur chrisraate consecrato per episcopum: ut patet in Concilio Florentino * sub Eugenio IV.

III. De secunda autem quaestione * nullam ego video rationem dubitandi, supposita potestate Papae de muta-

tione ministri. Qui enim potest maius, potest et minus *. Maius autem esse constat quod presbyter conferat confirmationis sacramentum, quam consecret materiam sacramenti: quanto maius est sacramentum sua materia. Et propterea, si Papa potest facere quod simplex sacerdos confirmet, potest etiam efficere quod idem consecret materiam.

IV. In eodem articulo tertio, Durandus occurrit, in IV Sent., dist. vii, qu. 2 *, contra litterae rationem arguens, volens ipsam peccare secundum non causam ut causam, quantum ad sanctificationem materiae ex contactu vel non contactu Christi. Tum quia, si contactus Christi sanctificavit materiam, puta aquam et panem, vel fieret iniuria sanctificationi primae ex superaddita sanctificatione ab Ecclesia, si sunt eiusdem rationis: vel prima esset insufficiens, si secunda est alterius rationis.

Tum quia Christus usus est visibihbus unctionibus: in vita a Magdalena pluries * ; et in morte a Nicodemo **. Ac per hoc, sanctificavit unctiones, si contactus eius sanctificativus est. Et sic sanctificata esset etiam materia huius sacramenti, nec egeret consecratione. Cuius oppositum dicis.

V. Ad hoc dicitur rationem Auctoris in sua probabilitate solidam stare : et quod prima sanctificatio constituit materiam sacramenti, et propterea alterius est rationis a benedictione eiusdem materiae quam Ecclesia adhibet. Quoniam haec secunda non ordinatur ad constituendam materiam, sed ad solemnitatem quandam et devotionem, fugationem daemonum, et huiusmodi. Unde non arguit secunda insufficientiam primae, nec illi iniuriatur.

■ Regula. Liii, De Regulis luris, ii» Sexto.

dendum.

vii,vers.38; loan. " loan, cap. xix,

'O.Durand.Ioc. cit.

QUAESTIO LXXII, ARTICULUS IV

Nec dicit Auctor quemcumque Ghristi contactum sanctificare materiam sacramenti , sed contactum in usu sacramenti: quali contactu non tetigit unctiones.

Nec obstat quod ex usu sacramenti Christus nihil accepit * : ac per hoc, per accidens usus concurrit, et solus con-

tactus per se, quoniam ipso contactu sanctificavit : - hoc, inquam, non obstat: quoniam de usu constitutivo sacramenti est sermo, ita quod sensus est : Contactus Christi in constituendo sacramentum est sanctificativus materiae. Et sic fugantur obiectiones Durandi.

Articulus 5

IN articulo quarto adverte, pro hoc et ceteris sacramentis, quod, licet in antiquis iuribus non inveniantur expresse omnes sacramentorum formae, posterioribus tamen temporibus, scilicet sub Eugenio IV in Concilio Florentino *, in quo etiam fuit Ecclesia orientalis, explicatae sunt omnium

sacramentorum formae, cum reliquis omnibus requisitis sacramenti confirmationis : nisi quod hic dicitur, Consigno, et ibi legitur, Signo te signo crucis; et idem est sensus.

Art. 11.

Articulus 7

IN articulo sexto , adverte quod character confirmationis ita praesupponit characterem baptismi ut, si confirmaretur non baptizatus, esset post baptismum reconfirmandus : eadem ratione qua presbyter non baptizatus est post baptismum iterum ordinandus, ut patet in cap. Veniens, et

in cap. Si quis de Presbytero non bapti^ato. Magis enim annexum est confirmationis sacramentum baptismo quam sacramentum ordinis : cum confirmatio firmitas perfectioque

sit baptismi.

Articulus 7

IN articulo septimo, in responsione ad secundum, nota hic dictum in littera pro omnihus sacramentis: quod accedens ad sacramentum cum peccato, vel quia eius conscientiam non habet, vel quia non perfecte contritus, gratiam ex sacramento consequitur in remissionem peccatorum. Et intelligo hoc de peccato mortali: quoniam de venialibus non oportet habere conscientiam particularem. Hoc est enim quod consuevit dici, Virtute sacramenti fieri de attrito contritum : hoc est, paratum secundum propriam conscientiam caritate informari. Quod tunc tantum fit cum ex sacramento movetur mens suscipientis sacramentum in actualem operationem in Deum seu peccatum. Non enim regulariter infunditur aut augetur gratia in aduho nisi

vm,

' Qu. cxiit, art. 3.

art. 2.

concurrente actu novo liberi arbitrii, quoniam sic exigit suavis dispositio * divinae gubernationis : ut ex his quae in Prima Secundae * de iustificatione impii Auctor dicit, habere potes ; et inferius *, cum de sacramento poenitentiae tractabitur.

II. In eodem articulo, in responsione ad tertium, memento superius * dictorum de gratia sacramentali , et in- * Qu. lxh, art. 2. telliges quae hic dicuntur. Gratia siquidem gratum faciens extensa ad firmandum Christianum ut libere Christum crucifixum confiteatur, secundum essentiam gratiae est eiusdem speciei cum gratia collata in baptismo : sed secundum auxilium firmitatis procedentis a gratia, quod gratia sacramentalis vocatur, specie differt a gratia baptismali.

' Art. 2, ad 2. 3. 4-

scopos Hispan. Sanct., de Contecr., dist. V.

Articulus 12

IN articulis octavo, nono, decimo et undecimo, tantummodo occurrit de ministro confirmationis , ob factum Art. 11, arg. 1. Gregorii *, notare quod episcopus est regulariter proprius minister confirmationis : et hoc omnia fere iura clamant. Sed ultra hoc , credimus etiam episcopum ita esse proprium ministrum huius sacramenti quod, si per simplicem sacerdotem detur , irritum est et inane : et hoc tenetur auctoritate Melchiadis Papae, in cap. De his, et Eusebii Papae, in cap. Manus, de Consecr., dist. V. Et cum hoc credimus etiam ex Apostolica dispensatione per simplicem sacerdotem dari posse hoc sacramentum : et hoc tenemus auctoritate beati Gregorii, in cap. Pervenit, XCV dist. Ita quod hoc est mirabile circa ministrum huius sacra^ menti, quod episcopus est ita minister proprius confirmationis quod a non-episcopo facta nulla est : et tamen ex dispensatione Apostolica non-episcopus potest illam conferre.

II. Et licet muhi multa in hoc scripserint, soli tamen illi verum scripserunt qui noluerunt sapere plus quam oportet * : in istis enim Sanctorum auctoritas praeponenda est rationi. Unde etiam legimus in ConciHo universali Florentiae, sub Eugenio IV, utrumque Armenis authentice expositum, cum de hoc sacramento fuerunt instructi, ut patet in litteris Eugenii *. Unde et Auctor rationem conatus est reddere ex differentia inter Papam et alios episcopos quoad eminentiam potestatis : quia Papa in plenitudinem assumptus est potestatis, reliqui autem in partem sollicitudinis. In dicta autem Synodo nulla redditur ratio nisi dispensatio ApostoHcae Sedis ex rationali et urgente causa. Quod ideo dixerim ut ratio ab Auctore reddita non parvi fiat, sed cum veneratione suscipiatur, tanquam amplexa a sacro Concilio, attribuente hoc dispensationi Apostolicae Sedis : constat enim dispensare in huiusmodi ad maximam spectare potestatem.

XII, vers. 3.

Armen.

Articulus 12

1K articulo duodecimo hoc solum videtur dicendum, quod circa ieiunium tam confirmatoris quam confirmandi servanda videtur cuiusque ecclesiae consuetudo: hoc enim est de iure positivo. Et in paucis forte ecclesiis servatur, propter causas in Httera allegatas : multitudinem scilicet

confirmandorum, quos simul oportet confirmari, et separatim quandoque propter continuum periculum incertae mortis; adiuncta maxima incommoditate habendi episcopum ad votum.

SoMMAE Theol. D. Thomae T. IX.

i8

i38

QUAESTIO LXXIII, ARTICULUS I