Commentaria Cardinalis Caietani — De baptismo
Editio Leonina, Tomus XII, Romae 1906.
Quaestio 66
Articulus 1
TiTULus ut sonat sumendus est. - In corpore duo sunt : primo , distinguuntur tria considerabilia in baptismo ; deinde singula singillatim manifestantur, aperiendo eorum quodlibet. - Et primum quidem clare patet in littera.
De secundo autem, duo ultima, scilicet res et sacramentum et res tantum, in calce corporis articuli patent.
Primum vero, scilicet sacramentum tantum, habet aliquid manifestum, scilicet quod est exterius quoddam sensibile signum interioris effectus. Quod etiam probatur, quia haec est ratio sacramenti. - Habet autem aliquid ambiguum : an scilicet hoc exterius sensibile sit ipsa aqua, an ablutio. Et est ratio dubii, quia ambo haec sensibilia inveniuntur materialiter concurrere et necessario exigi ad baptismum : nam neque aqua sine ablutione, neque ablutio sine aqua refert Auctor^primo, opinionem quae videtur Hugonis, quod est aqua. Et reprehendit ipsam tali ratione. Ubi perficitur sanctificatio, ibi perficitur sacramentum. Sed in aqua non perficitur sanctificatio. Ergo in aqua non perficitur sacramentum. Maior probatur : quia sacramenta novae legis sanctificationem operantur. - Deinde approbat opinionem aagistri Sententiarum : scilicet quod baptismus est ablutio. 'uam sic probat. In aqua baptismali est quaedam sancti.cationis virtus instrumentalis, non permanens, sed fluens m hominem, qui est verae sanctificationis subiectum. Ergo sacramentum perficitur in applicatione aquae ad hominem. Quae est ablutio.
II. Circa hanc partem dubium occurrit de vigore ac veritate huius processus seu rationis. Quia, si maior illa est vera, scilicet, Ibi perficitur sacramentum ubi perficitur .tanctificatio, et propterea infertur, In aqua non perficitur
sacramentum quia in illa non perficitur sanctificatio (non enim aqua per baptismum sanctificatur) , eadem ratione potest inferri quod ablutio non est sacramentum, quia in ea non perficitur sanctificatio. Ablutio enim non sanctificatur per baptismum; sed homo qui abluitur.
versa ratio subsumptorum, scilicet aquae et ablutionis, facit ut recte inferatur aquam non esse sacramentum, et non teneat illatio de ablutione. Aqua enim et ablutio differunt in hoc, quod aqua est res permanens, ablutio vero est res successiva. Et quia unumquodque est in aliquo secundum modum recipientis *, ideo consequenter differunt in modo sanctificationis. Nam, si in aqua perficeretur sanctificatio, sequeretur quod aqua esset sancta: quia est in se quoddam permanens, ac per hoc pro seipsa sanctificaretur. Si vero ponitur quod in ablutione perficitur sanctificatio, non sequitur quod ipsa ablutio fiat ex huiusmodi sanctificatione sancta : quia ablutio non est sui ipsius, sed abluti ; nec est in seipsa, sed in abluto. Ac per hoc, non ea ratione sanctificationem sortitur ut sui ipsius sit, sed ut abluti sit : hoc est, ut ablutus sanctificetur per ipsam deferentem sanctificationem in ablutum. Et, ut uno verbo dicatur, quia ablutio importat terminum qui abluitur, perfici sanctificationem in ablutione intelligitur secundum suum terminum, seu in incluso termino. Quod de aqua non potest intelligi: quia significat rem permanentem, et non rem transeuntem in alium, sicut est ablutio. Unde et in littera probatur ablutionem, et non aquam esse sacramentum, quia virtus instrumentalis ibi existens est quaedam sanctitas fluens in hominem qui baptizatur : fluens autem non est aqua, sed ablutio.
In corpore.
sis, prop. XII.
QUAESTIO LXVI, ARTICULUS II
Articulus 2
TiTULus clarus est. - In corpore ponitur una distinctio I bimembris. Institutio baptismi potest intelligi quoad duo : vel quoad ipsum sacramentum ; vel quoad obligationem accipiendi ipsum sacramentum.
Et ponuntur singulae conclusiones iuxta singula membra. Prima conclusio est : Baptismus institutus est, quoad
ipsum sacramentum, quando Christus est bapti^atus. Probatur. Quia tunc habuit vim regenerativam.
Secunda conclusio est : Baptismus institutus fuit, quosurrectionem. Probatur dupliciter, ut clare patet in littera.
■ Lib. IV, cap. 11.
QUAESTIO LXVI, ARTICULUS lU
Articulus 4
'T-iiTULus clarus est. - In corpore una conclusio : Aqua probatur ex institutione divina. Quoad congruentiam vero, 1 est propria materia baptismi. Quae conclusio absolute probatur in littera quadrupliciter. In qua omnia clara sunt.
Opp. Aug. Serm. -^ . _ . -, . . . ,.
cikxv ai ds ctio fluxit, tanqiiam fluvius spiritalis, omnium gur-
Temp, XXXVl. .•' ' ^.•' ^. • I u
gttum tractus, umversorum fontium venas implevit.
Articulus 5
IN titulo sitnplex sumitur ut distinguitur contra admixtum, compositum, et quomodolibet adiunctum. In corpore tria fiunt. Primo, distinguuntur modi quibus aqua amittere potest simplicitatem ; secundo, respondetur
quaesito de aqua transmutata per artem; et tertio, respondetur quaesito de aqua transmutata per natufam. Et clare patent omnia in littera.
■Qu. Lxiv, art. 1.
a zxviii, vers.
Articulus 5
In resp. ad 3.
Durand. qu. 11, n. 5.
IV, cap. vn, n. 4; ». Th. lib. V , lect. IX. - Cf. Averr. V Metaphrs., te_xt. xiv.
cit. (cont. Aviccnn.).
TiTULus clarus. - In corpore una conclusio : Haec est conveniens forma baptismi : Ego te bapti:{0, etc. Probatur. Baptismus per suam formam consecratur. Ergo oportet quod in forma baptismi exprimatur illius causa. Ergo oportet in forma baptismi de duplici, scilicet principali et instrumentali causa, iieri mentionem. Ergo haec est conveniens forma: Ego te baptiio, etc.
Antecedens probatur auctoritatibus Apostoli et Augustini , praesupponendo supra * dicta , scilicet quod verba sint formae sacramentorum. - Prima consequentia non aliter probatur in littera : ea forte ratione, quia consecratio per formam, hoc est verba , manifeste dependet a causa efficaciam sanctificativam dante verbis. — Secunda vero consequentia probatur. Quia baptismus duplicem habet causam. Et nota quod haec consequentia, cum sua probatione, quoad causam instrumentalem non nisi de congruo tenet : quoniam efficacia verborum non est a ministro , sed a sancta Trinitate , quae est causa principalis. Undc et Graeci in forma baptismi non exprimunt causam instrumentalem, hoc est ministrum.
II. In responsione ad quartum, tractanda esset quaestio de pluralitate baptizantium, nisi ad sextum articulum sequentis quaestionis reservaretur, ubi ex proposito Auctor articulum hunc movebit. Hic enim incidenter tractatur, propter illa verba formae, Ego te.
III. In responsione ad septimum, dubium magnum occurrit circa ultima verba, Nec in aliis nominibus perficitur sacramentum, an vera sint ut sonant *. Et est ratio dubii, quoniam superius, in articulo septimo quaestionis sexagesimae, diximus oppositum; et Auctormet dixit * quod, //cet verba corrupte prolata nihil significent ex virtute impositionis, accipiuntur tameti [ut'] significantia e.v accommodatione usus, et ideo non tollitur veritas sacramenti.
non esse verum baptisma si dicatur, Ego te bapti^o in nomine Genitoris et Geniti et Procedentis ab utroque, et hoc idem sentiant Scotus et Durandus, in iii dist. IV Sent.*: quia tamen hoc ex sacrae Scripturae auctoritate dependet, et durum videtur, ideo rationes eorum discutiendae sunt.
Maxima igitur ratio eorum est, quia Christus sic instituit, Matth. ult. *: Bapti:;antes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Ex hoc enim infertur uti in qualibet lingua nominibus significantibus Patrem, Filium et Spiritum Sanctum. Et notanter dicitur, significantibus : et non, connotantibus, aut, implicite insinuantibus. Et ratio specialis horum nominum assignatur, quia significant ipsas Personas divlnas: alia vero nomina significant proprietates aut actus aliquos earum. — Reliqua vero omnia, quia ut probabilia videntur afferre, omittimus, ubi necessaria perscrutamur.
IV. Ad evidentiam difficultatis huius, sciendum est quod propositio illa maxima, Mutatio nominum quoad significatum tollit veritatem sacramenti, potest, quantum ad propositum spectat, intelligi dupliciter : vel quoad significatum ex vi nominis; vel quoad significatum ex accommodatione usus. Et si primo modo fiat mutatio, potest fieri vel quoad significatum formale; vel quoad significatum materiale ; vel quoad utrumque. Verbi gratia , pater puram paternitatem significat formaliter, ut docet Aristoteles *; materialiter vero significat subiectum habens patemitatem (quod tamen secundum Avicennam * principaliter dicitur significari patris nomine) ; et, comprehendendo utrumque , pater significat habentem paternitatem. Unde, si loco patris ponatur genitor, erit mutatio quoad formale significatum, quia genitor significat actum generandi, pater autem relationem : sed non erit mutatio quoad significatum materiale, quia unus atque idem est generans et pater. Si vero loco patris poneretur paternitas, non mutaretur significatum formale, sed abstraheretur a materiali. Si autem loco patris poneretur mater, esset mutatio quoad utrumque significatum.
Dicitur itaque, secundum dictorum opinionem docto-
Primus.
rum, quod mutatio nominum quoad significatum ex vi nominis, sive formale tantum, sive materiale tantum, sive utrumque, toUit veritatem baptismi.
V. Ego autem, considerans priscorum Patrum dicta, ab his dissentio, motus ea ratione, quod identitas nominum quoad significatum secundo modo accipienda est in proposito : ut scilicet tunc solum sit variatio nominum quoad significatum, quando variatur significatum ad quod ex accommodatione usus in forma sacramenti applicantur. ExempU causa: cum dicitur in forma baptismi, « In nomine Patris et FUii et Spiritus Sancti », Pater ex accommodatione usus applicatur ad significandum primam Personam Trinitatis, et similiter Filius ad significandum Personam quae secunda est in Trinitate, et simile est de nomine Spiritus Sancti. Nam, ex vi nominum, nec omnia simul significant illas tres Personas divinas, nec aliquod eorum significat aliquam Personam divinam : quodlibet enim eorum, ex vi nominis, commune est multis, ut de se patet. Ex hoc itaque et in hoc pendet tota quaestio : penes quid attendatur unitas vel diversitas significati per nomen sacramentale. Attendentes enim ad communem rationem eiusdem vel diversae significationis nominum, oportet consequenter dicere diversum esse significatum quando formale seu principale significatum ex vi nominis est diversum. Perspicientes vero ad specialem usum nominum sacramentalium , consequenter dicimus tunc solum variari significatum, quando non significatur illud ad quod ex accommodatione usus significandum applicatum est. Et propterea, si loco Patris ponatur Genitor, et loco Filii ponatur Genitus , quia eaedem Personae significantur , non variatur significatio : quantumcumque sub alia et alia ratione significentur Personae per haec et iUa nomina.
VI. Probatur autem sic debere accipi in proposito idem vel diversum significatum, primo, auctoritate Sedis ApostoUcae, de Consecr., dist. iv, cap. A quodam, ubi Nicolaus Papa *, reddens rationem quare baptismus praeceptus in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, valet in nomine Christi, dicit, quia unum et idem est procul dubio significatum. Ex quo loco manifeste patet identitatem significati per formam baptismi non attendi secundum communem nominum significationem, sed secundum id ad quod significandum accommodata sunt nomina. Ad hoc enim aspiciendo, idem significatur per Christum implicite, quod per Patrem et Filium et Spiritutn Sanctum explicite.
Secundo, auctoritate Ambrosii, in I lib. de Spiritu Sancto, cap. III, ubi, de forma baptismi loquens , loco Filii ponit Christum, loco Patris ponit a quo unctus est Christus, et loco Spiritus Sancti ponit quo unctus est Christus. Ex qua doctrina clare habes quod sufficit Personas divinas significare, secundum Ambrosium, ex actione, puta unctione. Multo ergo magis sufficiet significare illas ex generatione.
Tertio, ex auctoritate generalis Concilii Florentini sub Eugenio IV *, ubi institutionem Domini de forma baptismi * Decret. pro Ar-
° . . . ^ . . . ^ men.
interpretati sunt patres invocatiottem rnnitatis: et non limitaverunt se ad invocationem Trinitatis per haec praecise nomina, Pater et Filius et Spiritus Sanctus. Legimus enim ibi sic de forma baptismi : Si exprimitur actus qui per ipsum exercetur ministrum, cum sanctae Triiiitatis invocatione, perficitur sacramentum.
Quarto, ex communi Ecclesiae confessione. Fatemur enim omnes sanctam Trinitatem nos invocare , laudare, confiteri , etiam in iudicio , non solum dictis nominibus utendo, sed etiam utendo aequipoUentibus, puta Genitore, Omnipotente, Genitoque ab ipso, et Procedente ab utroque, Dono, aut similibus.
Quinto, ex acceptatis casibus. Nam si quis diceret, Ego te bapti^o in nomine Patris et lesu Christi et Spiritus Sancti, procul dubio, omnium sapientum iudicio, perfectum esset sacramentum, ita quod non esset locus reiterationi : et tamen constat quod variatur significatum ex vi nominis. Similiter, si quis diceret, in nomine Patris et Filii et Spi-
■* Num. III, Maxima.
ritus Paracliti, procul dubio, eorundem iudicio, verum esset baptisma: et tamen constat variari ex vi nominis significatum.
Unde Salvator, instituens formam baptismi, in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, non est intelligendus arctasse virtutem formae ad formalia significata ex vi nominum per haec nomina: sed ad significata illa ad quae significanda haec nomina accommodata sunt.
VII. Ad rationem autem allatam in oppositum *, quia Pater significat Personam, Genitor vero actum notionalem : facile respondetur satisfaciendo, primo, falsum esse quod Pater ex vi nominis significet Personam plus quam Genitor. Quoniam Pater significat puram paternitatem in concreto; et similiter Genitor puram generationem active in concreto ; concretum autem utrobique est persona Patris, de Trinitate loquendo, quae realiter et formaliter ex parte rei identificatur et relationi paternitatis et generationi activae.
QUAESTIO LXVI, ARTICULUS VI
Dicitur secundo, quod manifeste constat Spiritus Sancti nomen nec proprietatem personalem, nec actum notionalem, nec Personam ex vi nominis significare : ut patet ex eo quod tam spiritus quam sanctus, quam totum coniunctum, ex vi nominis dicitur de essentia divina; Spiritus enim est Deus, etc. *
VIII. Auctoris ergo verba *, ut ad litteram redeamus, quantum ex ratione litterae apparet, intelligenda sunt quoad perfectionem praecepti, et non quoad perfectionem sacramenti absolute : ut sit sensus quod in solis nominibus quae sunt in communiori usu, perficere tenemur sacramenta; ita quod in aliis sacramentum est imperfectum, non per defectum ahcuius necessarii ad sacramentum, sed necessarii ad praeceptum sacramenti. Hoc enim insinuat ratio litterae de communiori usu : communior enim et minus communis usus non variat significationem nominis , ut de se patet.
Si quis autem putat intelligenda haec verba ut sonant, dicat ut sibi placet.
' loan. cap. init.
IV,
III,
Articulus 6
numcros iv-x.
III, qu. I, n. 8, 9. *• IV Sent., dist. III, qu. I, art. 2.
III, qu. II.
III, art. 3, qu. 3,
tra.
TiTULus clarus. - In corpore unica est conclusio : Qiiidqitid deest ad invocationem plenam Trinitatis, tollit integritatem baptismi. Probatur. Sacramentum habet efficaciam ab institutione Christi. Ergo, si praetermittatur aliquid eorum quae Christus instituit circa sacramentum, tollitur efficacia eius. Ergo, si praetermittatur plena invocatio Trinitatis in baptismo, tollitur integritas baptismi. Et probatur haec ultima consequentia. Quia Christus instituit baptismum in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.
II. Deinde e.xcludit Auctor responsionem dicentem quod sufficit invocare Trinitatem implicite : vel quia in invocatione unius Personae includitur alia: vel quia recta fide interiori invocantur omnes Personae, quamvis vocaliter non explicentur omnes. Contra hanc responsionem arguit Auctor, quia sacramentum, sicut constat ex materia sensibili, ita debet constare ex forma sensibili. Ac per hoc, nec intellectus cointelligens in una Persona aliam, nec fides recta de omnibus Personis, supplet defectum formae sensibilis. Et confirmatur ex baptismo Christi. Quoniam ibi tres Personae in forma sensibili apparuerunt.
III. Adverte hic haec Auctoris verba directe excludere responsiones sumptas ex iii cap. lih. I Ambrosii de Spiritu Sancto *, relatas etiam a Magistro Sententiarum, in iii dist. Quarti.
Adverte secundo, tractari hic duas quaestiones tanquam unam. Altera siquidem quaestio est, an baptismus in quo omittitur invocatio alicuius personae Trinitatis, sit verus : altera vero quaestio est, an baptismus celebratus in nomine Christi sit verus. Et Magister siquidem Sententiarum separatim eas tractat : Auctor vero coniunctim, ut hic patet. Ille non idem de utraque quaestione iudicium habet. Iste idem sentit de utraque, eadem ratione : puta quia Christus nomen unius Personae est. Et propterea non directe in littera respondit quaesito, puta, Baptismus in nomine Christi non potest dari: sed universalem negativam pro responsione dedit , scilicet : Non potest baptismus dari omisso quocumque ad plenam invocationem Trinitatis requisito.
IV *. Circa has quaestiones dubia adhuc sententia pendere videtur, si rationem sequimur. Si autem auctoritati innitimur, altera pro determinata ab Ecclesia habetur, altera autem tanquam dubia tenetur. Quaestio siquidem illa, an omissio alicuius nominis trium Personarum tollat veritatem baptismi, determinata invenitur a Zacharia Papa, de Consecr., dist. IV, cap. In Synodo, pro parte affirmativa, scilicet quod omissio talis tollit veritatem baptismi. Quamvis forte glossari- posset a defensoribus doctrinae quam videtur insinuare Ambrosius, propter rationem subiunctam ibidem ab ipso Papa.
Altera autem quaestio, de baptismo in nomine Christi an valeat, determinata invenitur a Nicolao Papa, in cap. A quodam, de Consecr., dist. IV, pro parte affirmativa, scilicet quod valet. Verum, non obstante hac determinatione, doctores multi tenent partem negativam : de quorum numero sunt Auctor, Durandus *, et Petrus de Palude **. Multi autem dubiam quaestionem relinquunt: de quorum numero sunt Scotus * et Richardus **.
V. Videtur autem non inconveniens fore si fundamenta partium discutiantur *, ut veritas elucescat. Quod enim baptismus in nomine Christi non valeat, probatur primo *, ratione in littera posita: scilicet, quia forma debet esse sensibilis.
Probatur deinde. Prima professio fidei debet esse integra, sicut actu interiori, ita actu e.xteriori. Et haec ratio sumpta videtur ex Zacharia Papa, ubi supra *.
Probatur demum auctoritatibus. Quarum prima est Pelagii Papae, de Consecr., dist. IV, cap. Si revera, dicentis ut habes in littera *. - Altera est eiusdem Pelagii, in eadem distinctione, in cap. Multi, dicentis : Multi sunt qui in nomine solummodo Christi se asserunt bapti\are. Evangelicum vero praeceptum, ipso Deo et Domino Salvatore nostro lesu Christo dicente et tradente, nos admonet in
nomine Trinitatis baptisma unicuique tribuere. — Tertia demum est omnium dicentium nomen unius Personae tantum non sufficere ad baptisma. Christus enim Filii tantum personam significat.
VI. Apparet autem nec auctoritates nec rationes has convincere intellectum. Institutio siquidem Christi, in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, non intelligitur quoad has voces, sed quoad significata illarum. Et cum dupliciter possit earum significatum inveniri, scilicet implicite vel explicite; et Christus neutrum refutaverit modum: satis institutio eius salvatur si omnes Personae divinae invocantur per nomen seu nomina implicite vel explicite.
Et si respondeatur quod Christus determinavit formam baptismi ad unum modum, scilicet ad e.xplicite divinas Personas significantia nomina, dicendo in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, quoniam haec illas Personas explicite significant: - responsio haec falsum dicit. Quoniam raanifeste constat quod nec pater significat divinum Patrem, sed patrem absolute; nec_/?/jM5 significat divinum Filium, sed filium ahsolute. Unde, nisi ad implicitum significatum recurratur, forma ipsa instituta a Christo non significat ex vi nominum divinas Personas.
Propter quod potest hinc sumi confirmatio propositi, assumendo quod, iuxta Salvatoris institutionem, forma baptismi significat Personas divinas implicite et in confuso et in potentia : sicut animal significat hominem in confuso, implicite et in potentia. Ergo non minus salvatur integra baptismi forma si per unum quam per multa nomina significentur implicite divinae Personae : per accidens enim est unitas vel pluralitas vocum. Quod ex eo patet quod, si unum nomen significaret explicite omnes divinas Personas, omnes faterentur illud sufficere ad formam baptismi. Ex quo enim Salvator non alligavit formam baptismi voces; et modum significandi implicite sufficere docuit exprimendo nomina quae non nisi implicite divinas significant Personas : satis nobis persuasum esse debet non exigi ad formam baptismi quod divinae Personae explicite significentur. '
At si quis dixerit nomina haec, scilicet, Pater et Filius et Spiritus Sanctus, ex \A nominum non nisi implicite significare divinas Personas, ut arguendo dictum est; ex accommodatione tamen Christiani usus explicite et actu significant divinas Personas : - advertat diligenter sic dicens Christum Dominum instituisse baptismi formam sub dictis nominibus ante huiusmodi Christiani usus accommodationem; et perspiciat hinc quod, stando in auctoritate formae institutae a Christo, prout ab ipso instituta est, Personae divinae non significantur per formam baptismi nisi implicite et in potentia et in confuso. Quod est intentum.
Apparet enim Salvatorem reliquisse applicationem horum nominum ad divinas Personas fidei et intentioni Ecclesiae : quae in quolibet ministro salvatur, dum intendit dicere et facere quod credit et facit Ecclesia. Par autem ratio est de intentione et fide Ecclesiae, si per aequipollentia nomina , aut per aequipollens nomen divinae Personae implicite significentur : ut accidit in proposito in hoc nomine Christus; significat enim implicite totam Trinitatem, ut Ambrosius declaravit *.
VII. Ad rationem autem primam *, sumptam ex littera, dicitur concedendo formam baptismi debere esse sensibilem: nec a sensibilitate formae declinare baptismum in nomine Christi; nam ly Christus sensibilis vox est. Sed ex sensibilitate formae non sequitur debere esse tot voces distinctas quot sunt Personae divinae, aut tot explicitas significationes. Integritas enim sensibilis formae non plus exigit quam quod sensibili voce significentur tres Personae divinae. Utrum autem implicite vel explicite, hoc magis spectare videtur ad intellectum quam ad sensum. Quod ex eo patet quod distinctio inter definitionem et definitum
cto lib. I.cap. III, n. .14.; cf. arg.2. " ^um. V.
QUAESTIO LXVI, ARTICULUS VII
can.
Si revera. ' Gloss. ad can. Multi sunt.
12; cap. X, vers. 48 ; cap. XIX ,
' Can. Multi; cf.
cite vel explicite idem significare. Unde, sicut loco definitionis licet ponere definitum, et e contra, absque mutatione significati, ita loco nominum explicite significantium divinas Personas, licet ponere nomen implicite significans easdem.
citur concedendo congruum quidem esse ut in prima professione fidei explicite fiat Trinitatis professio intus et extra: sed nulla apparet ratio cogens ad huiusmodi explicitam professionem vocalem. Quod ex eo cognosci potest quod, si in prima professione fidei exigeretur vocalis professio principaliter creditorum expUcite, exigeretur quoque, ultra professionem Trinitatis, professio incarnationis : quoniam Christianus non est qui mysterium incarnationis non profitetur ; nec hoc est de secundario, sed de principalissimis creditis. Quamobrem ex huiusmodi protestationibus seu professionibus non trahitur necessarium argumentum. Et propterea verba Zachariae Papae de non confitente integre Trinitatem, intelligenda sunt absolute, hoc est, implicite vel explicite, quoad voces : ut ex eo patet quod vacuum a divina gratia talem dicit.
contra baptismum in nomine Christi, sed contra baptismum in nomine Domini. Aliud enim est baptizare in nomine Christi, et aliud baptizare in nomine Domini. Nam in nomine Christi significantur omnes Personae divinae : in nomine autem Domini nequaquam.
Glossa ibidem notat , quod Pelagius irritavit baptismum in nomine Domini *, et non irritavit baptismum in nomine Christi * : quamvis baptismum in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti illi praetulerit, evangehca auctoritate.
sonae nomen, respondetur quod non est eadem ratio de nomine Christi: quoniam in Christi nomine omnes Personae importantur, nullaque omittitur.
Haec dixerim pro discussione opinionis dicentis baptismum in nomine Christi dati verum non esse.
VIII. Nunc oppositae opinionis fundamenta discutiamus. Fundatur itaque opinio haec in primis super gestis Apostolorum : quoniam ipsi baptizabant in nomine lesu Christi, ut patet in Actibus Apostolorum *.
Deinde super usu ahcuius partis Ecclesiae. Multi enim tempore Pelagii Papae baptizabant in nomine Christi, ut patet in allegato capitulo * : et tamen non fuit irritatus talis baptismus, sicut baptismus in nomine Domini. Ita quod bene hic est notandum quod Pelagius, scribens ad Gaudentium Episcopum, meminit duorum baptismatum, scilicet
' Can. Si revera, " Can. Mulli.
Num.
fin.
in nomine Domini *, et in nomine Christi ** : et primum irritum dicit, secundum non. Nec ex incuria hoc processit. Quoniam tam cautus Pontifex fuit circa hoc ut primum irritaverit etiam incertus de facto : secundum autem afiirmat fieri a multis, et propterea illum irritare magis debuit, si verus non fuisset.
Tertio, auctoritate Nicolai Papae, hoc expresse docentis in prius allegato * capitulo.
Quarto, super auctoritate beati Ambrosii, in loco allegato *.
Nec obstat glossa quae datur ad Actus Apostolorum, de speciali dispensatione Spiritus Sancti *. Quoniam glossa haec nec ex sacra Scriptura nec ab Apostolica Sede auctoritatem habet. Immo contra determinationem factam a Nicolao Papa tendit, dum Nicolaus baptizatos tempore suo in nomine Christi vere baptizatos iudicavit, auctoritate usus Apostolorum et beati Ambrosii. Cum enim Nicolaus I fuerit plus quam octingentis annis post Christum, dispensatio facta Apostolis iam cessasset : et Pontifex proinde errasset. Intellexit ergo sanctus Pontifex Apostolos non ex dispensatione, sed ex auctoritate ordinaria baptizasse in nomine Christi. Unde et rationem assignat ex identitate significati per Christi nomen et per formam evangelicam. - Quam eandem rationem quia sanctus praedixit Ambrosius, manifeste excluduntur Glossae quae dantur ad Ambrosium. Nam Ambrosius absolute loquitur, ut patet intuenti capitulum illud.
IX. Concludendo igitur, et, cum Magistro Sententia-
rum *, Apostolica gesta, auctoritatemque Ambrosii ac Apo- * iv Sent., dist.
stolicae Sedis, cum usu praedicto multorum, praeferendo
posterioribus doctoribus, qui contra torrentem sui temporis
non ausi sunt se opponere : dicimus quod baptismus in
nomine Christi si fiat, verus est baptismus. Suffragaturque
significationis.
Et confirmaretur hoc , credo , nova auctoritate Sedis Apostolicae, si casus accideret. Quoniam praedecessorum suorum vestigiis inhaerendo Romanus Pontifex iudicaret de ecclesiasticis sacramentis. Et eo amplius quod Nicolaus I magnae exstitit sanctitatis.
X. Et quoniam ratio de implicita significatione ad similia ducit, ideo nullam ego video ambiguitatis rationem si quis aliquem baptizaret in hac forma, videlicet, Ego te bapti\o in nomine sanctae Trinitatis. Perfectum enim esset baptisma, non minus quam in nomine Christi : significatque implicite omnes divinas Personas, quamvis earum numerum solummodo expHcet; numerus enim ibi est idem quod res numeratae.
aliter XXIV, in loan.
Articulus 8
IN titulo sumitur immersio ut distinguitur contra aspersionem et effusionem. In corpore una conclusio est : Immersio non est de necessitate baptismi. Probatur. Ablutio corporis fieri potest per aquam non solum per modum immersionis, sed etiam per modum aspersionis vel effusionis. Ergo immersio non
est de necessitate baptismi. - Probatur consequentia. Quia in baptismo assumitur aqua ad abluendum corpus. Quod probatur: quia significat sic ablutionem interiorem' a peccatis. - Processum, cum multis auctoritatibus et adiunctis transeo.
Articulus 10
IN titulo tam huius quam trium sequentium articulorum, et similiter in omnibus his quae in illis continentur, nihil aHud scribendum occurrit, nisi quod Scotus, in IV
licet secundam et tertiam, arguit. Secundam quidem, quia in morte Christi bapti^ati sumiis, dicit non concludere : quia poenitentia virtutem quoque habet a passione Christi, et tamen est iterabiUs. - Tertiam vero, quia imprimit characterem indelebilem, dicit probare per immanifestius: quoniam a principio institutionis baptismi manifestum fuit quod non licuit iterare ipsum; et character erat occultus.
II. Ad primum horum dicitur quod vis rationis consistit in repraesentatione, quia scilicet in baptismo reprae-
sentatur mors Christi: et non in efficacia virtutis a passione Christi, ut arguens refert. Unde argumentum nihil obstat. Quoniam poenitentia non assimilat hominem Christo mortuo, sed baptismus, consepcliens Christo mortuo hominem qui baptizatur.
est, oportet quoque reprehendere Synodum Florentinam, sub Eugenio IV *, dicentem : Tria sunt, baptismus, confirmatio et ordo, quae characterem, idest spirituale signum , imprimunt in anima indelebile : unde in eadem persona non reiterantur. Licet ergo ex posterius manifestis rationem reddere eorum quae prius tempore nota fuerint. De multis enim conclusionibus notis apud priscos, posteriores adinvenerunt propter quid.
' Decret. pro Armen.
Quaestio 67
Articulus 2
TiTULus est clarus. - In corpore omnia clara sunt. Dubium tamen unum restat, quo pacto verum sit diaconis non convenire praedicandi et baptizandi officium : cum in diaconorum ordinatione expresse dicatur: Diaconutn oportet ministrare ad altare, bapti^are et praedicare. Ex quo loco habetur argumentum et contra rationem Auctoris, et contra conclusionem. Contra rationem quidem, quia, dum hic exponitur ministerium diaconi respicere altare, apparet diaconos non nisi ut ministros se habere et baptizandi, non potest inferri quod ministeriaHter tantum deserviant. - Contra conclusionem autem, quia expresse attribuitur sibi et baptizare et praedicare.
II. Ad hoc dicitur quod utrumque verum est diversimode intelHgendo. Nam ad diaconos spectat et baptizare
prov
xcfi
propriam, dist.
et praedicare ex impositione : hoc est, si ab episcopo seu presbytero sibi imponatur, ut Pelagius * dicit, de Consecr., ' Gelasius. dist. IV, cap. Diacones *. Non spectat autem ad diaconos " cf. cap. Conpraedicare aut baptizare ex officio: ut in cap. Constat, ?'"''"-■•• " de Consecr., dist. IV, dicitur.
Ratio quoque Htterae soHda consistit, fundata super of&cio diaconi absolute. Ex quo enim offlcium eius est ministrare, infertur rationabiHter quod, si actibus superiorum se immiscet, non nisi ministeriaHter ad eos se habet. Et propterea recte infertur non competere sibi ex officio praedicare aut baptizare. Cum quo tamen stat, ut dictum est, quod utrumque potest ei competere ex impositione: hoc enim ostendit ministrum ipsum esse officialium eorum qui ex officio haec possunt.
arg. i; qu. Lxvi, art. 5, arg. 2.
" Part. I, § 3.
■" Ord. Bedae.
; Epist. ad Ludifred. • Cf. can. Perlectis, dist. XXV.
Articulus 3
IN articulis secundo et tertio hoc solum pro novitiis notandum est, quod, cum in calce secundi articuli dicitur, Effectus baptismi per nihil aliud suppleri polest, intelligendum est de integro effectu baptismi. Integer siquidem effectus baptismi claudit in se characterem. Et propterea,
licet gratia, cum remissione totius culpae et poenae, possit
sine baptismo suppleri, ut patet in Latrone *, character TJ:"'^'."''''"""'
tamen suppleri non potest: - et hoc, loquendo de po-
tentia ordinata sub divinae dispositionis providentia.
QUAESTIO LXVIl, ARTICULUS IV, V
Articulus 5
IN articulis quarto et quinto dubium occurrit commune multis articulis : An baptizare extra necessitatis casum eo modo quo in necessitatis casu licet, sit peccatum mortale ; verbi gratia, si laicus extra casum necessitatis baptizaret; aut si unus baptizaret duo simul dicendo, Ego bapti\o vos, quod in casu necessitatis licitum dicitur*; et sic de aliis similibus Ecclesiae ordinationibus erga baptismum non servatis. Et est ratio dubii quia Auctor, hoc tractans, in calce corporis articuli quinti dicit quod graviter peccaret uterque, scilicet bapti^ans et bapti^atus, et per hoc impediretur baptismi effectus, licet non tolleretur sacramentum. Ubi apparet ipsum sentire quod est peccatum mortale: quoniam baptismi effectus non impeditur nisi per peccatum mortale.
II. Ad huius evidentiam , scito Scotum , in IV Sent. , dist. VI *, sonare quod baptizans plures simul extra articulum necessitatis, dicendo, Ego bapti\o vos, peccat mortaliter, quia non servat formam impositam sibi ab Ecclesia. Si tamen diligenter perspectum fuerit, et distinctum peccatum mortale dupliciter hic inveniri posse, aut secundum se, hoc est ex suo genere, aut ex Ecclesiae praecepto : cum mutationes aut omissiones huiusmodi non constituant actum sacrilegum secundum se (quod ex eo patet quod, si actus esset secundum se sacrilegus, in nulla necessitate esset licitus), restat ut aliunde peccatum hoc sit mortale, si mortale est. Ex triplici autem capite hoc dici posset: vel ex inobedientia, et sic ad hoc quod esset mortale, exigeretur contemptus ; vel ex praesumptione, puta quia laicus praesumit actum sacerdotis ; vel ex modo institutionis ecclesiasticae, puta quia ritus talis servatur ut quasi necessarius, sicut sacrae vestes exiguptur in consecratione Eucharistiae.
Ex quibus apparet quod solemniter baptizans tenetur sub peccato mortali servare ritum Ecclesiae. — Quod non ita intelligas ut cuiuslibet caeremoniae omissio sit peccatum mortale.
Similiter, si laicus solemniter baptizare praesumeret, a mortali non excusaretur.
Sed ubi absque solemnitate baptizaret, et contemptus atque praesumptio deessent, extra necessitatis articulum, puta quia credunt se bene facere, mortale peccatum non video. Immo Innocentius III a veniali etiam peccato excusat eum qui, credens se bene facere, baptizavit seipsum. Dicit enim in cap. Debitum, Extra, de Baptismo et eius effectu, de ludaeo in mortis articulo baptizante seipsum: Si talis continuo decessisset, ad patriam protinus evolasset. Ex quo loco argumentum sumitur magnum quod, si error commissus circa baptismum tantus ac talis ut tollat baptismum, qualis est error baptizantis seipsum, excusatur non solum a mortah, sed etiam a veniali, propter conditionem personae (alioquin non esset verum quod statim ad patriam evolasset): multo magis opinio ignorantis se bene facere excusabit a mortali baptizantem servatis substantialibus, et errantem solum in hoc quod necessitatis articulo non arctatur.
Nec verba Auctoris hic docent oppositum: quoniam baptismi effectus plenus impeditur ex peccato veniali. Peccans enim venialiter dum baptizatur, nec omnis poenae nec omnis culpae remissionem adipiscitur, quamvis gratiam consequatur.
Posset quoque dici quod Auctor de praesumentibus, et non de simpliciter facientibus intelligitur.
QUAESTIO LXVn, ARTICULUS VI
S5
Quaestio 68
Articulus 2
complentur EIsDG et a;
ment. om. P.
- /^iRCA duos primos articulos hoc solum non irratio v_>nabiliter occurrit dicendum, quod in casu necessitati
parentum: praecipue cum aliquo exteriori signo. Moveor * iv .Wom/. cap. autem ad hoc, primo , ex auctoritate Gi apud Magistrum Sententiarum , in i dist
V_>nabiliter occurrit dicendum, quod in casu necessitatis autem ad hoc, primo , ex auctoritate Gregorii * dicentis, '"'*•"•
■ Pan. II, cap. Quarti, et de ^i^""^""--
tios.
fin.
Consecr., dist. IV * : Quod apud nos valet aqua baptismi, hoc egit apud veteres vel pro parvulis sola fides, vel pro maioribus virtus sacrificii, velpro his qui ex Abrahae stirpe prodierunt mysterium circumcisionis. Hinc enim arguo. Fides sola veterum non fuit maioris virtutis apud veteres quam apud nos. Ac per hoc, non plus potuit, necessitatis urgente articulo, subvenire tunc quam nunc. Sed tunc, deficiente parvulis proprio salutis auxilio, parentum fides pro parvulo sola sufflciebat. Ergo nunc, quando parvulo deest proprium salutis remedium, quod est baptisma, sola parentis fides, parvulum Deo offerens, sufficit ad salutem parvuli. II. Nec obstat si dicatur quod apud veteres fides parentis erat proprium remedium parvulorum: nunc autem, adveniente Christo in camem, institutum est sensibile sacramentum in proprium parvulorum remedium. Hoc, inquam, non obstat. Quoniam, duobus existentibus, scilicet fide etfidei sacramento *, operanti apud veteres fidei adiunctum nostro tempore fidei sacramentum sub ratione possibilis intelligimus, non ut fidei virtutem solvat, sed adim-
QUAESTIO LXVIII, ARTICULUS III
pleat. Et propterea, quando impossibilitas sacramentum fidei excludit , virtuti fidei locus relinquitur. Et sic parvulus ex baptismo fluminis voto parentis suscepto salvaretur, si impossibile esset ipsum baptizari aqua. Debet autem in tali casu parens signo crucis infantem cum invocatione Trinitatis munire, sicque Deo offerre morientem in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.
III. Et confirmatur hoc ex salute parvulorum tempore circumcisionis ante octavum diem morientium. Nam tales, secundum probabiliorem opinionem, moriebantur incircumcisi, ut patet de fratre Salomonis * : et tamen salvaban- * Gio»s. Ord. sutur per benedictionem seu oblationem aliquam. Quoniam vers. '^'.'-^^{"i ex lege circumcisionis non sunt redditi mares deterioris ^"s- "P- "".
... . p . ,. vers. 18.
conditionis quam leminae, quas constat ante octavum diem potuisse consequi remedium contra peccati originalis maculam. Sicut igitur incircumcisi tunc infantes, propter impossibilitatem circumcisionis, in fide parentum salvari poterant, ita nunc non baptizati. Nihilque hic aut ibi sequitur adversus divinam legem sane intellectam.
Articulus 4
IN articulo tertio , circa dilationem baptismi usque ad aliquod certum tempus, advertendum est certitudinem temporis posse dupliciter intelligi : primo determinate, puta octo ipenses ; alio modo, vage, puta, expedito tali negotio, nesciendo quantum temporis intercedet. Considerandum rursus est tempus baptismi determinari vel ex divino iure, vel ab Ecclesia.
Quantum igitur ex divino iure apparet, dilatio baptismi adultorum non habet tempus determinatum primo modo. Nulla enim ratio cogit adultum ad suscipiendum baptisma ita hodie quod, si hic dies praetereat absque baptismo, peccatum incurratur. - Confirmaturque hoc ex gestis sanctorum. Nam Martinus octo annis catechumenus fuit * ; Ambrosius longo quoque tempore catechumenis annuVide Vit. 5. mcratus videtur *; Constantinus Magnus in ultimo vitae
y4mi>ros., auctore ,. ± ,■,.■■ ,^ ■ j
~ • suae baptizatus est, ut Ambrosius dicit, in Orattone de
Obitu Theodosii *.
Debet auhim determinari tempus dilati baptismi secundo modo. Quod dupliciter monstratur. Primo, ex natura praecepti affirmativi, obligantis pro loco et tempore. Praecepta enim affirmativa, Hcet, quantum est ex parte
De B. Martini VitaLiber, cip.i.
Paulino, n. 7, 9.
temporis, non obligent nisi tempus necessitatis articulum adducat, ut Auctor, in IV Sent., dist. xvn, qu. ni, art. i , qu. 4, dixit; ex parte tamen motivi ad differendum, rationem requirunt: nam si sine rectae rationis arbitrio dilatio voluntaria fit, peccatum incurritur. Potest ergo tandiu differre quis proprium baptismum , quandiu rationabiliter ad differendum movetur. Quod diversis hominibus diversimode accidere potest. Et propterea diversa invenitur diversorum dilatio.
Et quamvis tam incertam temporis mensuram dilatio baptismi habeat, dilatio tamen usque ad raortis artitulum licita non est, ut patet de Consecr., dist. IV, cap. Quando quis : arguuntur enim negligentiae huiusmodi dilatores. Nec Constantinum credimus distulisse ex proposito usque ad mortem baptisma: sed, cum differret illud usque ad tempus optatum , interim in ultimis constitutus differendum non censuit.
Ex iure autem positivo scripto, si tempus aliquod praefixum est, - quod fateor me non invenire, et gesta dictorum sanctorum testantur, - non esset differendus ultra tempus praefixum.
♦ Ver». 11/
Articulus 7
IN articulo quinto et sexto hoc solum occurrit suggerendum, ut ex devotione sua peccata confitentes ante baptismum non absolvantur: quoniam non sunt capa-
XXXVIII, art. 3.
Sed cont. - Cf. art. praec. , arg. Sed cont.
ces sacramenti poenitentiae ante baptismum. Nec eorum confessio talis esset sacramentalis , nisi forte per reductionem.
In corpore.
In corpore.
Articulus 9
IN articulo octavo, adverte verba Auctoris intelligi de adultis: quoniam rectam fidem necessario requiri ad ultimum effectum baptismi sonant. Et hoc dico propter par-
vulos, in quibus nec intentio nec fides ex parte baptizati requiritur.
♦ Art. 7.
Articulus 10
, vn, n. 11.
opin. 2'
VII sqq.
IN articulo decimo, in corpore articuli, adverte Auctorem sentire, immo supponere, filios infidelium fore vere baptizatos, si invitis parentibus baptizarentur. Hoc enim supponit ratio dicens : Esset periculosum taliter filios infidelium baptii^are, quia de facili ad infidelitatem redirent propter naturalem affectum ad parentes. IV, qu. vn, n. 11. ^^'^ opus esse arbitror disputare hic cum Durando * 'ivsent!, iisx. et Petro de Palude * : quoniam ex supra dictis in arti-
IV, qu. IV, art. 4, , • ji . • • , •, • •
culo septimo * satis apparet irrationabilem esse opmionem dicentium voluntatem extrinsecam requiri ex parte baptizati infantis de necessitate sacramenti.
II. In eodem, adverte Auctorem non facere differentiam quoad propositum inter filios ludaeorum vel aliorum infidelium. Dif&cultas tamen specialis de ludaeis ratione servitutis non est omissa, sed in responsione ad secundum soluta est.
Ubi scito , propter molestiam instantium et obiicientium quia filii servorum possunt ab eis auferri, et ablati possunt baptizari, ut testatur Ecclesiae consuetudo de filiis Aethiopum qui Christianis venduntur : ergo sine ablatione media possent etiam servorum infidelium filii invitis parentibus baptizari ; ipsa namque ablatio non est medium ne-
cessarium ad licitum baptismum : - scito, inquam, distinguere inter id quod fit per se, et quod fit per accidens. Nam , per se loquendo, quantumcumque dominus possit auferre filium a servo, non tamen potest ea ratione auferre ut baptizet illum. Quia baptismus et ablatio sunt diversorum iurium : quoniam baptismus iuris est divini , ac per hoc ad patris ius spectans ; ablatio vero civilis est iuris, ac per hoc ad domini ius spectat. Et propterea falsum est quod liceat ablatum filium a servo baptizare invitis parentibus : ablatio enim civilis non tollit ius paternum erga divina.
Nec Ecclesiae consuetudo habet ut baptizentur infantes Aethiopum praesentium: sed illos tantum pueros qui ut parentibus destituti habentur baptizat, praesupponens huiusmodi pueros venales tanquam sine parentibus essent. Et rationabiliter quidem: quoniam chaos magnum experimur interpositum , ita ut nulli unquam comraraverint parentes pro filiis, nec filii postmodum reversi sunt ad parentes, sed nutriuntur totaliter Christiani, et sic perseverant.
Multa hic omittimus circa praesentis articuli materiam, quia in aUis Commentariis * meminimus nos scripsisse diffuse.
art. 13, Comm.
Articulus 11
ment.
IN articulo undecimo occurrit scribendum, et consequenter dicendum, sub correctione tamen, parvulos in 2, Com- maternis uteris periclitantes posse salvari : sicut superius * diximus de infantibus qui non possunt baptizari. Posse autem salvari dico per sacramentum baptismi, non in re, sed in voto parentum susceptum, cum aliqua benedictione prolis seu oblatione ipsius ad Deum , cum invocatione Trinitatis.
Moveor autem ad hoc duplici ratione. Una est, rationabile esse ut divina misericordia providerit homini in quocumque naturali statu de aliquo remedio salutis, ita ut nullum reliquerit statum potentem allegare impossibile esse sibi salutis remedium. Esset autem sine omni remedio derelictus status morientium in utero, nisi parentum fides illis posset subvenire: salus enim quae potest ^ Deo in-
fanti in utero conferri ex speciali privilegio, non spectat rum miraculorum concluditur.
Secundo, ex eo quod status ille est capax baptismi sanguinis. Si enim propter Christum infans in utero occideretur, martyr esset, non minus quam Innocentes. Rationabile siquidem videtur parentum fidem posse optando perducere ad id ad quod corporalis passio infantem ducit.
Quocirca caute et irreprehensibiliter ageretur, si periclitantibus in utero pueris ob maternam aegritudinem vel partus difl&cultatem, benedictio in nomine Trinitatis daretur : et causae discussio deinde divino reservaretur tribunali. Quis scit si divina misericordia huiusmodi baptismum in voto parentum acceptet: ubi nulla incuria, sed sola impossibilitas sacramenti executionem excludit ?
QUAESTIO LXVIII, ARTICULUS XII
io5
Quaestio 69
Articulus 7
Luc. cap.iii, vcrs.
IN quaestionis sexagesimaenonae primis septem articulis nihil occurrit scribendum, nisi, pro septimo articulo, notandum quod aperire ianuam regni caelestis per se primo est effectus mortis Christi. Attribuitur autem baptismo, eo quod in sui institutione caeli aperti leguntur * ; et quia sacramentum est inchoans, quoad vim obligativam, a morte Christi; et quia sufficienter causat apertionem caeli cui-
libet baptizato, dum toUit omnem culpam et poenam tam personae quam naturae , non statim assequendo totum suum effectum, sed tempore congruo. Ita quod, ut in articulo tertio patet, sicut virtute baptismi auferentur a iustis in resurrectione omnes poenalitates , ita virtute baptismi aperitur ianua caelestis tempore congruo exhibitura ingressum. Et propterea baptizati ante mortem Christi non
Art. I, 2.
1 12
QUAESTIO LXIX, ARTICULUS VIII
nisi post Christi mortem ingressi sunt regnum caelorum. * in resp. ad 2. Et hoc vocat Auctor * hubere certam spem de introitu caelesti. Et in hoc praeeminehat baptizatus circumciso: circumcisio enim non habebat virtutem tollendi omnem rt^*; 1"' c '"'"'' poenalitatem, quam habet baptismus *. - Quamvis etiam dici possit quod baptismus ante mortem Christi, quia imperfe-
art. 4, ad 5.
cte configurabat morti Christi, utpote configurans Christo mortuo non in re sed in fide; ita etiam imperfecte aperiebat caelum, ut Uttera responsionis ad secundum sonat. Et haec sint dicta pro dignitate baptismi. Quantum enim spectat ad eventum , Christo mortuo patuit ianua caelestis tam baptizato quam circumciso.
Papae, Comtnent.
Vide
Articulus 9
TN articulo octavo, adverte Auctorem, in argumento quarto, ut testatur Platina, in vita Marci Papae. - Tum praecipue
Irecitative loqui de lepra Constantini. Dico autem hoc, quia nullius auctoritate constat Constantinum mundatum a lepra in baptismo. Tum quia Gesta Sylvestri, ex quibus hoc videtur haberi, incertum habent auctorem : ut patet in Christianus sive gentilis historicus invenitur hoc scripsisse :
quia Ambrosii auctoritas obstat, dum, in Oratione de Obitu Theodosii *, expresse dicit Constantinum in ultimis constitutum baptizatum fuisse : quod longe distat ab hoc, sciHcet quod in principio suae conversionis fuerit baptizatus.
Et propterea narratio de lepra Constantini non est assertive probanda.
Num. 40.
Articulus 10
IN articulo nono et decimo n^ulta dicenda sent, specialiter pro doctrina decimi. Et primo , de sensu conclu-
*'""'°' Sensus in primis conclusionis est, non de eventu, sed
de effectu baptismi, recedente iictione. Quod ideo notandum est, quoniam non tractatur hic an, recedente fictione, baptizatus iiatjilius Regni, consequatur remissionem: nullus enim dubitat de hoc eventu. Sed tractatur an in tali casu ex vi baptismi consequatur baptizatus remissionem, etc. Et hic est sensus conclusionis.
est auctoritas Augustini, in libro de Baptismo ; relata et a
tiano, de Consecr., dist. IV, cap. Tunc valere. Et habetur in
Sed cont. -,, . , . ,.^. , . . -r '
Ubi expresse Augustmus dicit baptismum ipsum valere ad
salutem , recedente fictione : licet Glossa ibidem , contra
textum, dicat oppositum *. "Cf. num.v, fin.
Secunda est ratio ex peccato originali sumpta. Quia si peccatum originale nec tempore baptismi , neque postea virtute baptismi remittitur, sequitur quod nunquam peccatum originale huic homini remissum fuerit. Et probatur sequela : quia non aliud a Christo institutum est remedium ad remissionem peccati originalis nisi baptismus. Ut ergo nulli baptizato , qui tunc vel postea inter filios adoptionis est, baptismalis gratia desit, docuit Augustinus baptismum, recedente fictione, valere ad salutem.
Quam doctrinam doctores posteriores adeo sunt venerati et complexi ut non horruerint multas inde consequentes difficultates : et inde fateamur baptizatum ficte non oportere confiteri, recedente fictione, de peccatis commissis ante baptismum. Augustini ergo tam suscepta auctoritas necessitat.
III. Modus quo hoc fieri Auctor tenet in hac littera *, ' Cf. num. i.
QUAESTIO LXIX, ARTICULUS X
n5
non est ille qui sibi attribuitur; quem ipse olim, in IV Sent., dist. IV, qu. m, art. 2, qu* 3, tenuit. Ibi siquidem opinatus est fieri hoc quia character manebat disponens ad gratiam. Hic autem opinatur hoc fieri quia character, ut forma substantialis, manet; et gratia, sublato impedimento, quasi proprius effectus consequitur, ut patet in littera.
Ubi sunt duae difficultates : una ad hominem; et altera
"Qu.Lxui,art.4, ad rem. Ad hominem quidem, quia Auctor superius *, tractans de charactere, posuit ipsum esse dispositionem remote
a t""'''ad*?' ^ ' P^^^**^ illum in genere potentiae *, et subiective in intelle-
- ibi<5., art. 4, ctu *: ex quo non est nata fluere gratia in essentiam
^ animae.
tiam ut forma ad consequens proprium : sed potius gratia est forma, ad quam comitatur, mediante sacramento, character. Et eminentioris ordinis constat esse gratiam, qua
munis boms et malis.
IV. Ad evidentiam horum, sciendum est coactum fuisse
- ^- """• '• Auctorem ad hunc modum * ut salvaret Augustini doctri-
nam , cum communi doctrina de causalitate sacramentorum. Non videtur enim posse intelligi rem aliquam, postquam desiit esse, habere suum effectum, nisi aliqualiter res illa remanserit. Videmus enim in his quae proiiciuntur, tandiu durare motum proiectorum, quandiu vis proiicientis aliquo modo manet sive in aere sive in corpore proiecto (nihil enim refert ad propositum). Similiter videmus posthumos ideo genitos mortuo patre , quia semen patris remansit in materno utero. Et sic de aliis. Unde, cum baptismus desinat esse peracto sacramento ; et tunc, propter fictionem in baptizato, non valeat ad salutem; et inde ad duos annos recedente fictione, valeat idem baptismus ad salutem, quod nihil aliud est quam conferre illam remissionem quam fictio impedivit tunc fieri, hoc enim significat baptismum valere ad salutem: consequens est quod baptismus aUquo modo remaneat, seu aliquid habeat aut relinquat manens, ratione cuius valorem seu effectum consequatur post biennium. Hac necessitate satisfaciendi hominibus more humano compulsus Auctor accommodationem hanc similitudinariam quam in littera habes, adinvenit.
Unde non oportet laborare ad salvandum hunc processum ut proprium, seu ex propriis: sed intelligendus est ut accommodatio quaedam similitudinaria ad manuducendum intellectum novitiorum ut percipiant quomodo baptismus, recedente fictione, incipit valere ad salutem. Scivit enim Auctor gratiam, propriam bonis, non consequi characterem, communem bonis et malis, ut proprius effectus sequitur formam : cum hoc tam manifestum sit ut minimi theologi sciant. Unde non proprie voluit intelligi, sed secundum similitudinem : ut sicut in naturalibus, cessante causa, remanente tamen forma, statim habentur consequentia, nisi adsit impedimentum ; et, si impedimentum adfuerit, consequentia illa statim cum remotum fuerit, habentur, propter remansionem formae ad quam nata erant sequi; ita in supernaturalibus sacramenti baptismi, cum generatur Christianus quoad esse de familia Christi, seu, quod idem est, quoad esse membrum Christianae religionis, suscipit per baptismum characterem ut formam qua constituitur in tali esse, nam charactere formaliter homo est Christianae religionis membrum, est de familia Christi; et ad huiusmodi formam natum est ex divinae largitatis ordine consequi infusionem gratiae remissivae omnis culpae et omnis poenae, nisi obex fictionis obstiterit. Et propterea, cessante fictione, sequetur infusio gratiae remissivae culpae et poenae, propter praesentem formam chara-
cteris, ad quem secundum ordinem divinae largitatis nata est sequi infusio gratiae baptismalis.
Tenet itaque character utrumque locum, et dispositionis et formae, diversimode considerato baptismate. Nam baptismus inquantum generativus est filiorum adoptionis, gratiam habet pro principali effectu ut forma. Inquantum vero generativus est Christiani, hoc est, membri Christianae religionis seu familiae , habet pro principali effectu characterem. Qui pro eo quod infallibili ordine annexam habet gratiam si fictio non impedit, et recedente fictione annecti sibi vindicat gratiam, formae substantiali assimilatur. Pro eo vero quod annexio gratiae novam exigit principalis agentis infusionem recedente fictione , dispositioni magis assimilatur, quae, secundum infallibilem causarum ordinem, cessante impedimento, ad terminum ducit. Unde vana videtur sollicitudo quaerentium quid aut quomodo operetur character , recedente fictione , ad gratiam baptismalem.
Et ex his patet solutio diflicultatum motarum, tam ad hominem quam ad rem. Et quarto loco propositum * ex- * Num. 1. peditum simul est.
De quinto * autem pertranseundum videtur : quoniam * ibid. in solis verbis dissensio forte est inter diversos doctores. NuIIum enim puto sanae mentis apud se credidisse gratiam, cessante fictione, comitari characterem sine nova Dei actione gratiae baptismalis infusiva.
V. In responsione ad secundum et tertium *, adverten- * Art. 10. dum est in ficte baptizato inveniri diversorum temporum peccata, scilicet peccata praesentia et futura ; et praesentia inveniri dupliciter intelligi, vel propter perseverantiam maculae aut actualis commissionis seu omissionis simul cum baptismo, vel propter ipsum impedire sacramenti effectum. Inter quae tanti refert quod sola fictio , quae nihil aliud videtur quam impeditio gratiae, per poenitentiam delenda est, cum peccatis commissis post baptismum: reliqua autem per baptismi valorem, recedente fictione, delentur. Ad hoc enim videtur deservire littera * dicens, et etiam simul * ibi''-. a^ 2existentium cum baptismo.
Excipitur autem sola fictio, quoniam ipsa est quae contrariatur sacramento. Nec puto fictionis peccato intelligendum in proposito crimen illud quod fundat fictionem, puta incredulitatem : sed ipsam malam suscep tionem sacramenti, quae sacrilegii species est. Hic enim actus est proprie fictio : quoniam isto actu monstrat qui baptizatur se velle quod non vult. Et confirmatur hoc ex verbis Augustini * dicentis : Cum illa fictio veraci confessione re- " ibid., arg. Sed cesserit, quae, corde in malitia vel sacrilegio perseverante, peccatorum ablutionem non sinebat fieri. Ex hoc enim quod nuUam speciem peccati fictioni tribuit nisi sacrilegium, insinuasse videtur quid sit illa fictio.
Et hinc sequitur quod talis fictus sufl&cienter confiteretur dicendo se iniuriam fecisse baptismo ponendo illi obicem peccati mortalis, et confitendo commissa post baptismum.
Adverte quoque aliud esse dimidiam a Deo expectare veniam : et aliud esse variis mediis a Deo expectare veniam. Primum est impium *. Secundum hic docemur, dum ' Can. Sunt piubaptizatus per medium poenitentiae et per medium bapti- dfst'. ffi/'''^""^-' smi simul a Deo expectat veniam. Cogimur autem ad utrumque simul medium recurrere : quia credimus praecedentia peccata remitti quoad culpam et poenam totaliter, hoc enim continet gratia baptismalis ; fictionem vero, cum posterioribus peccatis, remitti quidem quoad culpam, quoad poenam vero non nisi quantum sacramento poenitentiae remittitur.
Unde apparet falsitas allegatae superius * Glossae : prae- * Num. n. ter id quod est contra textum.
ii6
QUAESTIO LXX, ARTICULUS I
Quaestio 70
[Cajetan ne commente pas cette question dans l'édition Léonine.]
Quaestio 71
Articulus 3
CiRCA quaestiones septuagesimam et septuagesimamprimam nihil scribendum videtur nisi in his quae dicun-
carent siquidem scrupulo duo ibi dicta. Primum est circa
dum est circa unctionem quae fit in vertice baptizati,
- in resp. ad 4. quod operatur conservationem gratiae baptismalis *.
Primum enim inteiligo non sic quod exorcismus minuat interiorem infectionem sensuum animae : quia hoc sine gratia non video posse fieri in parvulis, quidquid sit in adultis. Sed intelligo sic quod potestas daemonis ad praecludendum sensus interiores animae, concessa daemoni propter interiorem infectionem animae , per exorcismum
impeditur: ne scilicet, ob infectas interiores animae partes, praecludat illas ad sentiendum spiritualia quae Christi sunt. Ita quod potestas daemonis per exorcismos baptismales impeditur ne possit extrinseca obstacula sacramento, et intrinseca sacramenti effectui praestare.
Secundum dictum, cum de activa conservatione intelligi nequeat, de passiva oportet intelligi: sic quod unctio illa operatur quoddam actuale auxilium faciens ex parte baptizati ad conservationem gratiae susceptae. Consistit autem auxilium hoc in actu secundo : qui in adultis tunc excitatur aut adiuvatur; in parvulis autem non nisi tempore extensionis gratiae ad operationem locum habere potest.
QUAESTIO LXXI, ARTICULUS IV